Arcana Coelestia – Genesis, caput 43

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM TERTIUM 1. Et fames ingravescebat in terra. 2. Et factum, sicut absolvissent comedere annonam, quam adduxerunt ex Aegypto, et dixit ad illos pater illorum, Revertimini, emite nobis parum cibi. 3. Et dixit ad eum Jehudah, dicendo, Contestando contestatus in nos vir, dicendo, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. 4. Si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum, descendemus et ememus tibi cibum. 5. Et si non tu mittens, non descendemus, quia vir dixit ad nos, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. 6. Et dixit Israel, Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc vobis frater? 7. Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos, et ad nativitatem nostram, dicendo, An adhuc pater vester vivit? an sit 1vobis frater? et indicavimus ei juxta os verborum illorum; an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum? @1 nobis I$ 8. Et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum, Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur, etiam nos, etiam tu, etiam infantes nostri. 9. 1Ego spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum, nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te, et peccabo tibi omnibus diebus. @1 Et I, but Ego A, Heb Ego$ 10. Quia ni forte tardaverimus, quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus. 11. Et dixit ad illos Israel pater illorum, Si ita ergo hoc, facite, accipite e decantatione terrae in vasis vestris, et descendere facite viro munus, parum resinae, et parum mellis, ceram et stacten, nuces terebinthinas et amygdalas. 12. Et argenti duplum accipite in manibus vestris, et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducetis in manu vestra, forte error hoc. 13. Et fratrem vestrum accipite, et surgite, revertimini ad virum. 14. Et Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et mittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem; et ego quemadmodum orbatus sum, orbatus ero. 15. Et acceperunt viri munus hoc, et duplum argenti acceperunt in manu sua, et Benjaminem, et surrexerunt, et descenderunt Aegyptum, et steterunt coram Josepho. 16. Et vidit Joseph cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie. 17. Et fecir vir quemadmodum dixit Joseph, et adduxit vir viros domum Josephi. 18. Et timuerunt viri quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos, et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros. 19. Et accesserunt ad virum qui super domo Josephi, et locuti ad illum ostio domus. 20. Et dixerunt, 1In me, domine mi, descendendo descendimus in initio ad emendum cibum. @1 see note to n. 5654, p. 250, ft 1$ 21. Et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras, et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae, argentum nostrum in pondere suo, et reducimus illud in manu nostra. 22. Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum, non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris. 23. Et dixit, Pax vobis, ne timeatis, Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis absconditum donum in manticis vestris, argentum vestrum venit ad me; et eduxit ad illos Shimeonem. 24. Et adduxit vir viros domum Josephi, et dedit 1aquam, et lavarunt pedes suos, et dedit pabulum asinis illorum. @1 A alters aquas to aquam, but 5666 and 5668 have aquas$ 25. Et praepararunt munus, usque ad venire Joseph in meridie, quia audiverunt quod ibi comederent panem. 26. Et venit Joseph domum, et adduxerunt ei munus quod in manu illorum, domum, et incurvabant se ei ad terram. 27. Et interrogavit illos ad pacem; et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis? an adhuc is vivit? 28. Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro, adhuc ille vivit, et deflexerunt se, et incurvarunt se. 29. Et sustulit oculos suos, et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae, et dixit, An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me? et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi. 30. Et festinavit Joseph, quia commovebantur commiserationes ejus ad fratrem suum, et quaerebat flere, et venit cubiculum, et flevit ibi. 31. Et lavit facies suas, et exivit, et continuit se, et dixit, Ponite panem. 32. Et posuerunt illi soli, et illis solis, et Aegyptiis comedentibus cum eo solis, quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem, quia abominatio id Aegyptiis. 33. Et sederunt coram eo, primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam, et obstupuerunt viri quisque ad socium suum. 34. Et extulit portiones ex faciebus suis ad illos, et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum quinque mensuris; et bibebant, et large bibebant cum eo. CONTENTA

Arcana Coelestia 5
Passage 5574

#5574 Continuatur de conjunctione verorum Ecclesiae in naturali quae sunt "decem filii Jacobi", cum caelesti spiritualis seu vero a Divino quod est "Josephus", per medium quod est "Benjamin": sed in hoc capite in sensu interno modo agitur de influxu communi qui conjunctionem praecedit. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 5
Passage 5575

#5575 Vers. 1-5. Et fames ingravescebat in terra. Et factum, sicut absolvissent comedere annonam, quam adduxerunt ex Aegypto, et dixit ad illos pater illorum, Revertimini, emite nobis parum cibi. Et dixit ad eum Jehudah, dicendo, Contestando contestatus in nos vir, dicendo, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. Si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum, descendemus et ememus tibi cibum. Et si non tu mittens, non descendemus, quia vir dixit ad nos, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. "Et fames ingravescebat" significat desolationem ex indigentia spiritualium: "in terra" significat circa illa quae erant Ecclesiae: "et factum" significat novum: "sicut absolvissent comedere annonam" significat cum vera deficerent: "quam adduxerunt ex Aegypto" significat quae ex scientificis: "et dixit ad illos pater illorum" significat perceptionem ab illis quae Ecclesiae: "Revertimini, emite nobis parum cibi" significat quod, ut vivant, comparent sibi bonum veri spiritualis: "et dixit ad eum Jehudah" significat bonum Ecclesiae: "dicendo, Contestando contestatus in nos vir" significat quod illis aversum spirituale ab interno: "dicendo, Non videbitis facies meas" significat quod nulla commiseratio: "absque quod frater vester vobiscum" significat nisi sit medium vobis: "si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum" significat si ita ab Ecclesia sit ut adjungatur quod erit medium: "descendemus et ememus tibi cibum" significat quod tunc ibi comparabitur bonum veri: "et si non tu mittens significat si non: "non descendemus" significat quod comparari nequeat: "quia vir dixit ad nos" significat perceptionem de spirituali: "Non videbitis facies meas" significat quod nulla commiseratio: "absque quod frater vester vobiscum" significat nisi sit medium vobis.

Arcana Coelestia 5
Passage 5576

#5576 "Et fames ingravescebat": quod significet desolationem ex indigentia spiritualium, constat ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum boni et veri, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, et inde desolatio, n. 5360, 5376, 5415; et quia desolatio existit ex penuria (c)et inde indigentia spiritualium, per "famem" etiam haec significatur. Fames in mundo spirituali seu in caelo, non est fames pro cibo, nam angeli materiali cibo non vescuntur, est hic cibus pro corpore quod circumfert homo in mundo, sed est fames pro tali cibo qui mentes eorum nutrit; is cibus est intelligere verum et sapere bonum, qui cibus vocatur cibus spiritualis; et quod mirum, etiam angeli nutriuntur illo cibo; [2]quod constare mihi potuit ex eo quod infantes, qui infantes mortui sunt, (t)postquam in caelo instructi sunt in veris quae intelligentiae et bonis quae sapientiae, non appareant amplius ut infantes sed ut adulti, et hoc secundum incrementum in bono et vero; tum ex eo quod angeli continuo desiderent illa quae intelligentiae et sapientiae sunt; et quando in vespera sunt, hoc est, in statu cum illa deficiunt, quod tantum sint in non felicitate respective, et quod tunc nihil plus esuriant et appetant quam ut e novo illucescat illis mane, et in vitam felicitatis quae est intelligentiae et sapientiae, redeant; [3]quod intelligere verum et velle bonum sit cibus spiritualis, constare quoque potest cuivis qui reflectit; qui cibo materiali pro nutritione corporis fruitur, si simul quoque hilari animo est et in sermocinatione de talibus quae favent, tunc cibus materialis qui pro corpore, melius nutrit, indicium quod correspondentia sit inter cibum spiritualem qui animae, et 1 cibum materialem qui corporis; et porro ex eo, qui in desiderio est imbuendi animum talibus quae scientiae, intelligentiae et sapientiae sunt, quando ab illis detinetur, quod tunc incipiat contristari et angi, et sicut is qui in fame, desiderare ut ad spiritualem suum cibum, ita ad nutritionem animae suae redeat. [4]Quod cibus spiritualis sit qui nutrit animam, sicut cibus materialis corpus, constare quoque potest ex Verbo; ut apud Mosen, Non per panem solum vivit homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivit homo, Deut. viii 3, Matth. iv 4; "enuntiatum oris Jehovae" est in genere Divinum Verum quod procedit a Domino, ita omne verum sapientiae, in specie Verbum, in quo et ex quo illa quae sapientiae: et apud Johannem, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27; quod "ille cibus" sit verum sapientiae quod procedit a Domino, constat; [5]inde quoque sciri potest quid intelligitur per haec Domini verba in eodem capite: Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus vere est potus, ibid. vers. 55; quod nempe "caro Domini" sit Divinum Bonum, n. 3813, et "sanguis Ipsius" Divinum Verum, n. 4735; cum enim Dominus Humanum Suum totum Divinum fecit, tunc "caro" non aliud est quam Divinum Bonum, et "sanguis" Divinum Verum; quod in Divino non intelligendum materiale, constare potest, quapropter "cibus" in supremo sensu, hoc est, cum praedicatur de Domino, est Bonum Divini Amoris ad salvandum genus humanum; hic cibus quoque est qui intelligitur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis. . . . Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, iv 32,34; "facere voluntatem Ipsius Qui misit, et perficere Ipsius opus" est salvare genus humanum; Divinum ex quo id, est Divinus Amor. Ex his nunc patet quid in sensu spirituali per "famem" intelligitur. @1 i inter$

Arcana Coelestia 5
Passage 5577

#5577 "In terra": quod significet circa illa quae erant Ecclesiae, constat ex significatione "terrae" in Verbo quod sit Ecclesia, hic itaque quae sunt Ecclesiae, nam quae significant Ecclesiam, etiam significant illa quae sunt Ecclesiae, 1haec enim faciunt illam; quod "terra" sit Ecclesia in Verbo, est quia terra Canaan fuit in qua ab antiquissimis temporibus fuerat Ecclesia; inde cum in Verbo nominatur terra, intelligitur terra Canaan, et cum haec, intelligitur Ecclesia; qui enim in spirituali mundo sunt, cum "terra" nominatur, non morantur in idea terrae sed in idea gentis quae ibi, nec in idea gentis sed in idea qualis illius gentis, proinde in idea Ecclesiae cum "terra" dicitur et per eam intelligitur terra Canaan. [2]Inde patet quantum hallucinantur qui credunt quod die ultimi judicii nova terra et novum caelum exstiturum, secundum prophetica in Veteri Testamento, et apud Johannem in Novo, ubi tamen per "novam terram" non aliud intelligitur quam nova Ecclesia externa, et per "novum caelum" nova Ecclesia interna; tum 2qui credunt, ubi nominatur in Verbo "universa terra", quod aliud intelligatur quam Ecclesia; inde patet quam parum capiunt Verbum qui non sensum sanctiorem quam qui ex sola littera elucet, ei inesse putant. 3Quod in terra Canaane fuerit Ecclesia ab antiquissimis temporibus, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136: quod per "terram" in Verbo significetur Ecclesia, 4 n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 4447: 5 quod per "novum caelum et novam terram", nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535. @1 nam haec$ @2 alibi cum$ @3 A places this reference after the next$ @4 i videatur$ @6 i et$

Arcana Coelestia 5
Passage 5578

#5578 "Et factum": quod significet novum, constat ex significatione "fuit" et "factum" quod involvat statum novum, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074, 5466; in lingua originali antiquitus non distinguebantur sensus per signa, sed textus fuit continuus ad imitamen loquelae caelestis, sed loco signorum istorum 1fuit "Et", et quoque "fuit" 2vel "factum"; inde est quod haec toties occurrant, et quod "fuit" seu "factum" significet novum. @1 fuerunt$ @2 seu$

Arcana Coelestia 5
Passage 5579

#5579 "Sicut absolvissent comedere annonam": quod significet cum vera deficerent, constat ex significatione "annonae" quod 1sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; 2quod verum deficeret, significatur per quod "absolvissent comedere illam". In spirituali mundo ita se habet quod satientur veris et bonis, haec enim sunt illis qui ibi cibus, n. 5776; at cum haec cesserant illis in usum, iterum in indigentiam veniunt; se habet hoc sicut nutritio hominis per cibum materialem, hic cibus cum cesserat in usum, iterum fames venit; haec fames, quae est indigentia spiritualium, 3in spirituali mundo est 4 vespera, seu umbra diei eorum, at post illam venit diluculum et mane; ita vices ibi alternantur; in vesperam illam, seu in spiritualem famem veniunt, ut appetant et desiderent vera et bona, quae cum esuriuntur nutritioni melius cedunt, sicut cibus materialis famelico. 5Ex his constare potest quid intelligitur per indigentiam spiritualium cum vera deficerent. @1 sint vera$ @2 quae quod deficerent$ @3 after haec fames$ @4 i ibi$ @5 Inde$

Arcana Coelestia 5
Passage 5580

#5580 "Quam adduxerunt ex Aegypto": quod significet quae ex scientificis, constat ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; quod ex illis, significatur per quod "adduxerint inde"; per "Aegyptum" in bono sensu significantur scientifica quae sunt Ecclesiae, nempe quae inserviunt formae Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; per talia introducitur homo in vera Ecclesiae sicut per atrium in domum; [2]sunt enim illa scientifica quae primum incurrunt in sensus, et sic aperiunt viam ad interiora, nam notum est quod sensualia externa primum apud hominem aperiantur et dein 1sensualia interiora, et denique intellectualia, et cum aperta sunt intellectualia, quod haec repraesententur in illis ut capi queant; causa est quia intellectualia ex sensualibus exsurgunt per modum 2extractionis, sunt enim intellectualia conclusiones quae, cum factae, separantur et sublimius vadunt; haec operatur influxus spiritualium, qui per caelum a Domino; ex his patet quomodo se habet cum veris, quod ex scientificis. @1 sensuali I$ @2 quasi extractionis inde$

Arcana Coelestia 5
Passage 5581

#5581 "Et dixit ad illos pater illorum": quod significet perceptionem ab illis quae Ecclesiae, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et a repraesentatione "Israelis" qui hic est pater, quod sit Ecclesia; quod "Israel" sit Ecclesia interna spiritualis, et "Jacob" externa, videatur n. 4286, 4292, 4570; pater dicitur quia per "patrem" in Verbo etiam significatur Ecclesia, et quoque per matrem, sed per "matrem" Ecclesia quoad verum, et per "patrem" Ecclesia quoad bonum; causa est quia Ecclesia est conjugium spirituale quod est a bono ut a patre, et a vero ut a matre.

Arcana Coelestia 5
Passage 5582

#5582 "Revertimini, emite nobis parum cibi": quod significet quod ut vivant, comparent sibi bonum veri spiritualis, constat ex significatione "emere" quod sit sibi comparare et appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426; et ex significatione "cibi" quod sit bonum veri, de qua n. 5340, 5342, hic bonum veri spiritualis, nam de hoc bono in sequentibus agitur; quod sit ut vivant, sequitur.

Arcana Coelestia 5
Passage 5583

#5583 "Et dixit ad eum Jehudah": quod significet bonum Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Jehudae" quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 3654; quod Jehudah nunc loquatur de Benjamine, et prius Reuben de eodem, cap. praec. vers. 36, 37, est arcanum quod non nisi quam a sensu interno patere potest; pariter quod 1 cum Reuben de Benjamine locutus est, Jacob dicatur "Jacob", 2cap. praec. vers. 36, hic autem cum Jehudah de Benjamine loquitur, Jacob dicatur "Israel", vers. 6, 8, 11; quod tale aliquid involvat, a nemine negari potest, sed quid involvit, nequaquam a sensu litterae historico sciri potest; sicut etiam alibi ubi Jacob nunc Jacob, 3nunc Israel dicitur, n. 4286; arcanum quod involvit, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur. Quod hic Jehudah nunc loquatur, est quia agitur de bono veri spiritualis quod comparandum, n. (x)5582; idcirco hic "Jehudah" qui est bonum Ecclesiae, loquitur cum "Israele" qui est bonum veri spiritualis, et spondet pro "Benjamine" qui est medium nam medium 4conjungetur per bonum. @1 i in priori capite$ @2 ibid$ @3 i et$ @4 conjungitur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5584

#5584 "Dicendo, Contestando contestatus in nos vir": quod significet quod illis aversum spirituale ab interno, constat ex significatione "contestando contestari" quod sit 1aversus esse, nam contestatus est quod "non viderent facies illius nisi frater eorum esset cum illis"; haec contestatio est 2aversionis, nam per "non videre facies ejus" significatur quod nulla commiseratio, de qua mox sequitur; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Spirituale, seu quod idem, verum a Divino, de qua n. 3969, qui hic quia "vir" dicitur, est spirituale seu verum influens ab interno. @1 aversum$ @2 contestatio nullius commiserationis, proinde aversionis si non cum illis frater$

Arcana Coelestia 5
Passage 5585

#5585 "Dicendo, Non videbitis facies meas": quod significet quod nulla commiseratio, constat a significatione "facierum", cum praedicantur de homine, quod sint interiora ejus, nempe affectiones et inde cogitationes, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102; at cum praedicantur de Domino, quod sit misericordia seu commiseratio, inde "non videre facies" est non misericordia seu nulla commiseratio; Dominus enim per "Josephum" hic in supremo sensu repraesentatur; non quod nulla commiseratio sit apud Dominum, est enim ipsa misericordia, sed cum non medium est quod conjungit, tunc apparet homini quasi nulla commiseratio in Domino; causa (x)est quia si non medium conjungens, nulla receptio boni est, et cum nulla receptio boni, est malum loco ejus; si homo tunc ad Dominum clamat, quia ex malo clamat, ita pro se contra omnes, 1 nulla auditio est; hoc apparet sicut nulla commiseratio. [2]Quod "facies Jehovae" seu Domini sit misericordia, constare potest ex Verbo; est enim facies Jehovae seu Domini in proprio sensu ipse amor Divinus, et quia est amor Divinus, est 2misericordiae, nam haec ex amore est erga genus humanum in tantis miseriis constitutum. Quod "facies Jehovae" seu Domini sit Divinus Amor, constare potest ex facie Domini cum Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne transformatus fuit, hoc est, cum illis Divinum Suum ostendit, tunc Facies Ipsius sicut sol splenduit, Matth. xvii 2; quod "sol" sit Divinus Amor, ostensum videatur n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696; Ipsum Divinum Domini 3nusquam apparuerat 4in aliqua facie, sed Divinum Humanum Ipsius et per illud sicut in illo Divinus Amor, seu respective ad genus humanum, Divina Misericordia; haec nempe Divina Misericordia in Divino Humano vocatur "angelus facierum", apud Esaiam, Misericordias Jehovae memorare faciam; . . . retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, . . . et factus iis in Salvatorem; . . . et angelus facierum Ipsius salvavit eos; propter amorem Ipsius et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, lxiii 7-9; "angelus" vocatur quia "angeli" in Verbo in sensu interno significant aliquid Domini, n. 1925, 2821, 4085, hic Ipsius misericordiam, quapropter dicitur "angelus facierum". [3]Quod "facies Jehovae" seu Domini sit misericordia, et quoque pax et bonum, quia haec sunt misericordiae, constare etiam potest a sequentibus locis: 5 in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui. Elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25,26; "lucere facere (x)facies" quod sit misereri, et "elevare facies" quod sit dare pacem, manifeste patet: apud Davidem, Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 (A.V. 1); "facies" etiam hic pro misericordia: apud eundem, Deus reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. lxxx 4,8,20 (A.V. 3, 7, 19); similiter: apud eundem, Libera me e manu hostium meorum, et persecutorum meorum; lucere fac facies Tuas super servum Tuum, Ps. xxxi 16, 17 (A.V. 15, 16): pariter Ps. cxix 134, 135: apud Danielem, Audi Deus noster orationem servi Tui, et preces ejus, et lucere fac facies Tuas super sanctuarium quod desolatum est, (x)ix17; "lucere facere facies" etiam pro misereri: apud Davidem, [4]Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super lucem facierum Tuarum, Ps. iv 7,8 (A.V. 6, 7); "attollere lucem facierum" pro dare bonum ex misericordia: apud Hosheam, Quaerant facies Meas, cum angustia illis, mane quaerant Me, v 15: apud Davidem, Quaerite facies Meas, . . . facies Tuas Jehovah quaero, Ps. xxvii 8,9: apud eundem, Quaerite Jehovam, et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter, Ps. cv 4; "quaerere facies Jehovae" pro misericordiam Ipsius: apud eundem, Ego in justitia videbo facies Tuas, Ps. xvii 15: et apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, Qui in caelis est, xviii 10; "videre facies Dei" pro frui pace et bono ex misericordia. [5]Oppositum autem est occultare seu abscondere ut et avertere facies, quae significant non misereri; ut apud Esaiam, In inundatione irae Meae, abscondi facies Meas momento a te, sed cum misericordia aeternitatis miserebor tui, liv 8; "inundatio irae" pro tentatione in qua, quia Dominus apparet non misereri, dicitur "abscondi facies momento a te": apud Ezechielem, Avertam facies Meas ab illis, vii 22: apud Davidem, Quousque Jehovah oblivisceris mei in aeternum? quousque occultabis facies Tuas a me? Ps. xiii 2 (A. V. 1): apud eundem, Ne abscondas facies Tuas a me, ne rejicias in ira servum Tuum, Ps. xxvii 8,9: apud eundem, Quare Jehovah deseris animam meam? abscondis facies Tuas me? Ps. lxxxviii 15 (A.V. 14): apud eundem, Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne absconde facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam; fac me audire sub matuta misericordiam Tuam, Ps. cxliii 7,8: et apud Mosen, Excandescet ira Mea contra populum hunc in die illo, ut deseram eos, et occultabo facies Meas ab illis, unde erit ad consumendum. . . . Ego occultando occultabo facies Meas in die illo, propter omne malum quod fecerunt, Deut. xxxi 17,18; "excandescere ira" pro se avertere, n. 5034, et "occultare facies" pro non misereri. [6]Haec praedicantur de Jehovah seu Domino, tametsi Ille nusquam irascitur et nusquam avertit 6seu occultat facies Suas, sed ex apparentia apud hominem qui est in malo, ita dicitur; homo enim qui est in malo, se avertit et sibi occultat facies Domini, hoc est, misericordiam Ipsius a se removet; quod mala apud hominem sint quae hoc faciunt, etiam ex 7 Verbo constare potest; ut apud Micham, Jehovah occultabit facies Suas ab illis in tempore illo, sicut mala reddiderunt opera sua, iii 4: apud Ezechielem, Propterea quod praevaricati sunt in Me, ideo abscondi facies Meas ab illis: . . . juxta immunditiem eorum, et juxta praevaricationes eorum egi cum illis, et abscondi facies Meas ab illis, xxxix (x)23, 24; imprimis apud Esaiam, Iniquitates vestrae sunt quae separant inter vos et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies a vobis, lix 2; ex his et pluribus aliis locis patet sensus internus, qui passim exstat et quaerenti invenitur. @1 i quare$ @2 Misericordia$ @3 non$ @4 d in$ @5 i ut$ @6 et$ @7 i locis in$

Arcana Coelestia 5
Passage 5586

#5586 "Absque quod frater vester vobiscum": quod significet nisi sit medium 1vobis, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; medium quod "Benjamin" repraesentat, est medium inter internum et externum, seu inter spiritualem et naturalem hominem, estque verum boni quod procedit a vero ex Divino quod repraesentatur per "Josephum"; verum boni illud vocatur spirituale caelestis; quod "Benjamin" sit spirituale caelestis, videatur n. 3969, 4592; sunt 2internum hominis et externum ejus distinctissima inter se, nam internum ejus est in luce caeli et externum in luce mundi; et quia distinctissima sunt, non possunt conjungi nisi per medium quod ab utroque trahet. @1 nobis A I, but see n. 5575.$ @2 i enim$

Arcana Coelestia 5
Passage 5587

#5587 "Si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum": quod significet si ita ab Ecclesia sit ut adjungatur, quod erit medium, constat ex repraesentatione "Israelis" qui mitteret, quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, inde "si sis tu mittens" est si ita ab Ecclesia; et ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "frater eorum", quod sit medium, de qua mox supra n. 5586; inde patet quod per "si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum" significetur si ita ab Ecclesia sit ut externum ejus adjungatur interno, quod erit medium.

Arcana Coelestia 5
Passage 5588

#5588 "Descendemus et ememus tibi cibum": quod significet quod tunc comparabitur bonum veri, constat ex significatione "emere" quod sit sibi comparare et appropriare; et ex significatione "cibi" quod sit bonum veri, de quibus supra n. 5582.

Arcana Coelestia 5
Passage 5589

#5589 "Et si non tu mittens": quod significet si non, nempe sit ab Ecclesia ut adjungatur, patet ab illis quae mox supra n. 5587.

Arcana Coelestia 5
Passage 5590

#5590 "Non descendemus": quod significet quod comparari nequeat, constat ab illis quae mox supra n. 5588 dicta sunt.

Arcana Coelestia 5
Passage 5591

#5591 "Quia vir dixit ad nos": quod significet perceptionem de spirituali, constat ex significatione "viri" quod sit spirituale ab interno, de qua supra n. 5584; et ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepe prius.

Arcana Coelestia 5
Passage 5592

#5592 "Non videbitis facies meas": quod significet quod nulla commiseratio, constat ab illis quae supra n. 5585 explicata sunt, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 5
Passage 5593

#5593 "Absque quod frater vester vobiscum": quod significet nisi sit medium vobis, constat ex illis quae 1 supra n. 5586, 5587 de "Benjamine" qui hic est "frater", quod sit medium, dicta sunt. @1 i etiam $

Arcana Coelestia 5
Passage 5594

#5594 Vers. 6-I0. Et dixit Israel, Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc vobis frater? Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos, et ad nativitatem nostram, dicendo, An adhuc pater vester vivit? an sit vobis frater? et indicavimus ei juxta os verborum illorum; an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum? Et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum, Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur, etiam nos, etiam tu, etiam infantes nostri. Ego spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum, nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te, et peccabo tibi omnibus diebus. Quia ni forte tardaverimus, quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus. "Et dixit Israel" significat perceptionem ex bono spirituali: "Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro, an adhuc 1 frater?" significat quod separarent a se 2verum boni, ad conjungendum illud spirituali ab interno: "et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos" significat quod clare perciperet quae in naturali: "et ad nativitatem nostram" significat de veris fidei ibi: "dicendo, An adhuc pater vester vivit?" significat et de bono spirituali a quo illa: "an sit (x)vobis frater?" significat de interiore vero: "et indicavimus ei juxta os verborum illorum" significat quod apperciperet illa congrue: "an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum?" significat quod non credidimus quod vellet ut ipsi conjungeretur verum boni: "et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum" significat perceptionem a bono Ecclesiae de illis: "Mitte puerum mecum" significat ut adjungeretur ei: "et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur" significat vitam spiritualem secundum gradus: "etiam nos" significat externum Ecclesiae: "etiam tu" significat internum ejus: "etiam infantes nostri" significat quae adhuc interius: 3"et" spondebo pro illo" significat quod adjungetur interea sibi: "e manu mea quaeres illum" significat quod non avelletur quantum in 4sua potentia: "nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te" significat nisi prorsus restitueretur Ecclesiae: "et peccabo tibi omnibus diebus" significat quod non bonum Ecclesiae erit amplius: "quia ni forte tardaverimus" significat immorationem in statu dubitationis: "quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus" significat quod vita spiritualis exterior et interior. @1 A I o vobis here and 5596; cp. above.$ @2 bonum veri I, also 5596, l. 15; but verum boni 5586 (twice), 5594, l. 22, 5596 (twice), and 5600.$ @3 thus A I here and 5609; cp.above.$ @4 ejus I, d ejus i sua A, see n. 5610.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5595

#5595 "Et dixit Israel": quod significet perceptionem ex bono spirituali, constat (c)a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua prius; et a repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, et quia "Israel" est bonum spirituale, est quoque Ecclesia spiritualis interna, n. 3305, 4286, nam Ecclesia illa est Ecclesia ex bono spirituali. Bonum spirituale est verum quod factum bonum; verum enim fit bonum cum vivitur secundum illud, tunc enim transit in voluntatem et a voluntate in actum, et fit vitae, et cum verum fit vitae, non amplius dicitur verum sed bonum; at voluntas quae transformat verum in bonum, est nova voluntas in parte intellectuali; id bonum est quod vocatur bonum spirituale; 1bonum spirituale distinguitur a bono caelesti in eo quod 2bonum caeleste implantatum sit 3 in ipsa parte voluntaria hominis; at de hac re saepius prius actum est. [2]Quod nunc Jacob non dicatur Jacob ut in priore capite, vers. 36, sed Israel, est quia 4hic agitur de bono, at in capite praeced. de vero; quapropter in praecedente capite locutus est Reuben, per quem repraesentatur verum doctrinae Ecclesiae, n. 3861, 3866, 4731, 4734, 4761, 5542, in hoc autem capite loquitur Jehudah, per quem repraesentatur bonum Ecclesiae, n. 3654, 5583; quod de bono nunc agatur, est quia hac vice conjunctio fit interni quod "Josephus", cum externo quod "decem filii Jacobi", per medium quod "Benjamin", et conjunctio interni cum externo fit per bonum. @1 et$ @2 hoc bonum$ @3 i non in parte intellectuali sed$ @4 nunc$

Arcana Coelestia 5
Passage 5596

#5596 "Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc 1frater ?": quod significet quod separarent a se verum boni ad conjungendum illud spirituali ab interno, constat ex significatione "malefacere" quod sit separare, nam quod separarent ab illo Benjaminem, est quod vocat "malefacere"; ex significatione "indicare" quod sit dare quod alter cogitet et super quod reflectat, n. 2862, 5508, proinde communicare, n. (x)4856, inde est etiam conjungere, nam cum transit in voluntatem alterius, fit ex communicato conjunctio, sicut cum Josephus audivit quod Benjamin adhuc viveret et esset apud patrem suum, quod vellet ut ad se veniret, et dein quod solus apud se esset sibi conjunctus, ut patet ab historicis quae sequuntur; ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Spirituale, qui cum "vir" vocatur, quod sit spirituale ab interno, de qua n. 5584; et a repraesentatione "Benjaminis", qui hic est frater eorum de quo indicaverunt, quod sit 2verum boni, de qua n. 5586; ex his patet quod per "quare malefecistis mihi ad indicandum viro an adhuc frater?" significetur quod separarent a se verum boni ad conjungendum illud spirituali ab interno. @1 see p. 217,ft. I $ @2 bonum veri A I, but see p. 217, footnote 2.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5597

#5597 "Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos": quod significet quod clare perciperet quae in naturali, constat ex significatione "interrogare" quod sit cogitationem alterius percipere, de qua sequitur; et ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi", qui hic sunt "nos", quod sint illa Ecclesiae quae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512. Quod "interrogare" sit 1cogitationem alterius percipere, est causa quia in caelo est communicatio omnium cogitationum usque adeo ut nullus opus habeat alterum interrogare quid cogitat; inde est quod "interrogare" significet alterius cogitationem percipere; quale enim in terra, in sensu interno est quale in caelo. @1 cogitationum I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5598

#5598 "Et ad nativitatem nostram": quod significet de veris fidei ibi, constat ex significatione "nativitatis" quod sit veri a bono, seu fidei a charitate, de qua n. 1145, 1255, 4070, 4668; quod "nativitas" in sensu interno sit id, est quia in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae vocatur regeneratio, quae fit per verum fidei et bonum charitatis; 1per hanc nativitatem a filiis hominis fiunt filii Domini, hi sunt qui dicuntur "a Deo nati", Joh. i 13; secundum varietates boni a vero et veri a bono in nativitate illa sunt fraternitates seu consanguinitates et affinitates in caelo; [3]2nam in caelo sunt perpetuae varietates, sed varietates 3 disponuntur a Domino ut referant 4 familias, in quibus fratres, sorores, generi, nurus, nepotes, neptes, et sic porro; in genere tamen omnes disponuntur in talem formam, ut 5 simul unum faciant; sicut varietates in corpore humano, ubi nullum membrum alteri absolute simile est, immo nec una pars in aliquo membro alteri; usque tamen omnia illa varia in talem formam disposita sunt, ut 6agant sicut unum, et unumquodvis concurrat ad alterius agendum prope vel remote; cum talis est forma in homine, concludi potest qualis forma erit in caelo, cum quo correspondentia est omnium quae in homine, quod nempe perfectissima. @1 etiam derivantur in hac nativitate$ @2 ubivis$ @3 i illae$ @4 i quasi$ @6 i omnes$ @7 unum agant$

Arcana Coelestia 5
Passage 5599

#5599 "Dicendo, An adhuc pater vester vivit ?": quod significet et de bono spirituali a quo illa, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "pater", quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, (x)5595; quia ab illo bono ut a patre, descendunt vera fidei, n. 5598, dicitur a quo illa.

Arcana Coelestia 5
Passage 5600

#5600 "An sit (x)vobis frater?": quod significet de interiore vero, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit spirituale caelestis, seu quod idem, verum boni aut interius verum; quod "Benjamin" sit verum in quo bonum, seu spirituale caelestis, videatur n. 3969, 4592; interius hoc verum est id quod est medium inter verum a Divino et verum in naturali.

Arcana Coelestia 5
Passage 5601

#5601 "Et indicavimus ei juxta os verborum 1ejus: quod significet quod apperciperet illa congrue, constat ex significatione "indicare" quod sit appercipere, de qua n. 3608; in spirituali enim mundo seu in caelo, non opus habent ut indicent quid cogitant, est enim communicatio omnium cogitationum, n. 5597, quapropter "indicare" in sensu spirituali significat appercipere; et ex significatione "juxta os verborum 1ejus quod sit congrue, nam sunt illa quae appercipere voluit. @1 thus A I here; cp. 5594.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5602

#5602 "An sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum?": quod significet quod non credidimus 2quod vellet ut ipsi conjungeretur verum boni, constat (c)a significatione "an sciendo scire quod diceret" quod sit non credere; et ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "frater", quod sit verum boni, de qua mox supra n. 5600; quod hoc illi conjungeretur, significatur per quod "descendere facerent", ut patet ab illis quae supra n. 5596 dicta sunt. @1 A I o, but see 5594.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5603

#5603 "Et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum": quod significet perceptionem a bono Ecclesiae de illis, constat (c)ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; a repraesentatione "Jehudae" quod sit bonum Ecclesiae, de qua supra n. 5583; et a repraesentatione "Israelis" quod sit Ecclesia interna spiritualis, de qua n. 3305, 4286; inde patet quod per "dixit Jehudah ad Israelem patrem suum" significetur perceptio Ecclesiae a bono suo.

Arcana Coelestia 5
Passage 5604

#5604 "Mitte puerum mecum": quod significet ut adjungeretur ei, nempe bono Ecclesiae quod per "Jehudam" repraesentatur, constat ex significatione "mittere cum illo" quod sit ei non reliquis adjungere, nam dicitur in sequentibus "Spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum"; et ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "puer", quod sit 1interius verum, de qua mox supra n. 5600 2; puer dicitur quia id quod est interius, in Verbo 3respective vocatur puer, ex causa quia plus innocentiae 4est in interiori quam in exteriori, et innocentia 5 significatur 6per infantem 7et quoque per puerum, n. 5236. @1 verum boni$ @2 i 5602$ @3 vocatur puer respective$ @4 in se habet$ @5 in Verbo$ @6 i sicut$ @7 ita$

Arcana Coelestia 5
Passage 5605

#5605 "Et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur": quod significet vitam spiritualem secundum gradus, constat a significatione "surgere" quod sit elevatio ad superiora seu interiora, proinde ad illa quae sunt vitae spiritualis, de qua n. 2401, 2785,2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 333513690,4882, 5493, et quia sequitur "et vivemus", ire significat primam vitam spiritualem; ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, non enim alia vita in sensu interno Verbi intelligitur; et ex significatione "non mori" quod sit non amplius damnari, seu extra statum damnationis esse, 1nam non alia mors in sensu interno Verbi quam mors spiritualis quae est damnatio, intelligitur; inde patet quod per "surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur" significetur vita secundum gradus, nempe introductio ad vitam per "surgere", primum vitae per "ire", ipsa vita per "vivere", eductio ab illis quae non vitae per "non mori". [2](S)Quod "ire" in sensu interno sit vivere, apparet ei qui non de vita spirituali aliquid novit, alienum; sed hoc similiter se habet sicut "proficisci", quod sit vitae ordo et vitae successivum, n. 1293, 4375, 4554, 4585, et sicut "peregrinari" quod sit instrui et secundum id vivere, n. 1463, 2025, 3672; dici 2"quidem" potest causa cur "ire, proficisci, et peregrinari" illa significant, sed causa est talis ut vix recipi possit ab illis qui non sciunt quomodo cum motibus in altera vita se habet; motus ibi et progressiones non aliud sunt, quia non aliunde, quam mutationes status vitae; hae mutationes apparent in externis prorsus sicut progressiones a loco in locum; quod ita sit, a multa experientia ex altera vita confirmari potest; ambulavi enim ibi in spiritu cum illis et inter illos, per eorum plures mansiones, et hoc tametsi quoad corpus mansissem in eodem loco; et quoque locutus sum cum illis quomodo id posset fieri, et instructus quod sint mutationes status vitae, quae in mundo spirituali faciunt progressiones; [3] quod etiam confirmabatur per id quod spiritus per mutationes status inductas, possint sisti in alto, et momento in profundo, tum longe in occidente, et momento in oriente, et sic porro; sed, ut dictum, hoc non potest non ut alienum apparere ei qui non de vita in mundo spirituali aliquid novit; sunt enim ibi non spatia nec tempora sed pro illis sunt status vitae; hi status in externis producunt apparentiam prorsus vivam progressionum et motuum; apparentia illa est tam viva et realis sicut est apparentia ipsius vitae, nempe quod vita sit in nobis, ac ita nostra, cum tamen vita influit a Domino Qui est fons unde omne vitae, videatur n. 2021, 2658, 2706, 2886-2888, 3001,3318,3337,3338,3484,3619,3741-3743, 415I, 4249,4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882. Quia "ire et moveri" significant vivere, ideo ab antiquis dictum fuit quod 3"in Deo moveamur, vivamus, et simus", et per "moveri" intellectum externum vitae, per "vivere" internum ejus, et per "esse" intimum. @1 nec$ @2 qouque$ @3 This quotation appears in Acts xvii 28 where Paul is speaking to the Athenians; he continues "as certain of your own poets have said."$

Arcana Coelestia 5
Passage 5606

#5606 "Etiam nos": quod significet externum Ecclesiae, constat ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi" qui hic sunt "nos", quod sint externum Ecclesiae, de qua n. 5469.

Arcana Coelestia 5
Passage 5607

#5607 "Etiam tu": quod significet internum ejus, constat ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "tu", quod sit internum Ecclesiae, de qua n. 4286,4292,4570.

Arcana Coelestia 5
Passage 5608

#5608 "Etiam infantes nostri": quod significet quae adhuc interius, constat ex significatione "infantum" quod sint illa quae interiora sunt, n. 56o4; quod interiora per "infantes" et quoque per "pueros" significentur, est quia per illos et hos significatur innocentia, et innocentia est intimum. In caelis se ita habet: intimum seu tertium caelum consistit ex illis qui in innocentia sunt, sunt enim illi amore in Dominum, et quia Dominus est Ipsa Innocentia, idcirco illi qui ibi quia in amore in Ipsum sunt, in innocentia sunt; qui tametsi sapientissimi omnium in caelis sunt, usque apparent aliis sicut infantes; inde est, et quoque ex eo quod infantes in innocentia sint, quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia. [2]Quia intimum caelorum est innocentia, ideo interius apud omnes qui in caelis sunt, erit innocentia; se habet hoc sicut successiva se habent ad coexistentia, seu illa quae inter se per gradus distincta sunt, ad illa quae ex illis 1 existunt, nam omne quod simul existit, oritur a successivis; 2 cum illa ex his existunt, locant se in eodem ordine in quo fuerunt prius distincta per gradus; sicut illustrationis causa: successiva sunt et inter se distincta, finis, causa et effectus; haec cum simul existunt, in eodem ordine se locant, nempe 3intime finis, dein causa, et ultimo effectus, effectus est coexistens, in quo nisi causa sit et in causa finis, non est effectus, nam si ab effectu removes causam, destruis effectum, et magis si a causa removes finem; a fine enim habet causa ut sit causa, et a causa effectus ut sit effectus; ita quoque est in spirituali mundo; sicut finis, causa et effectus distincta sunt inter se, ita 4in spirituali mundo amor in Dominum, charitas erga proximum, et opera charitatis; [3] haec tria cum unum fiunt, seu simul existunt, erit primum in secundo, et secundum in tertio; ut in operibus charitatis: nisi in illis interius sit cl,aritas ex affectione seu corde, non 5sunt opera charitatis, et nisi interius in charitate sit amor in Deum, non est charitas, quare si aufers id quod interius est, cadit exterius, nam exterius existit et subsistit a suis interioribus ordine; ita se habet cum innocentia: haec unum facit cum amore in Dominum; nisi illa interius sit in charitate, non est charitas, consequenter nisi charitas in qua innocentia sit intus in operibus charitatis, non sunt opera charitatis; inde est quod apud omnes qui in caelis, erit interius innocentia; [4] quod ita sit et quod per "infantes" significetur innocentia, constat apud Marcum, Jesus dixit discipulis, Sinite infantes venire ad Me, et ne prohibete eis, talium enim est regnum Dei: amen dico vobis, Quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manum super eos, et benedixit eis, x 14-16, Luc. xviii 15-17, Matth. xviii 3; quod per "infantes" hic significetur innocentia, constare potest quia apud infantes est innocentia, 6 et quia innocentiae in caelo apparent ut infantes; quod nemo intrare possit in caelum nisi aliquid innocentiae habeat, videatur n. 4797; [5] et praeterea infantes se regi patiuntur ab angelis, qui sunt innocentiae, et nondum ex proprio, sicut adulti qui semet ex suo judicio et sua voluntate regunt; quod infantes ab angelis illis se regi patiantur, constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, xviii 10; nemo "videre faciem Dei" potest nisi ex innocentia. [6] In sequentibus etiam locis per "infantes" significatur innocentia: apud Matthaeum, Ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem, xxi 16,Ps. viii 3: apud eundem, Abscondisti hoc sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea infantibus, xi 25, Luc. x 21; 7innocentia enim quae per "infantes" significatur, est ipsa sapientia, nam genuina innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 2306, 4797, inde dicitur quod "ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem" tum quod "talia revelata sunt infantibus": [7] apud Esaiam, Juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, . . . et ludet lactens super foramine 8viperae, xi (X)7,8; ibi de regno Domini, et in specie de statu pacis et innocentiae ibi; "lactens" pro innocentia; quod nihil mali illis accidere possit qui in innocentia sunt, significatur per quod "ludet lactens super foramine viperae", viperae sunt qui dolosissimi; agitur in eo capite aperte de Domino: apud Joelem, Clangite buccina in Zione, . . . congregate populum, sanctificate congregationem, colligite senes, congregate infantes et sugentes ubera, ii (X)15, 16; "senes" pro sapientibus, "infantes et sugentes ubera" pro innocentibus. [8] In sequentibus locis etiam per "infantes" intelligitur innocentia, sed in his quod destructa: apud Jeremiam, Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad exscindendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem, e medio Jehudae ut non relinquam vobis reliquias, xliv 7: apud eundem, Tolle ad Ipsum manus tuas super 9animam infantum tuorum, qui 10deficiunt per famem in capite omnium platearum, Thren. ii 19: apud Ezechielem, Transite per Hierosolymam, et percutite, nec parcat oculus vester, neque clementia utamini, senem, juvenem, et virginem, et infantem, ix 5, 6: apud Micham, Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum cujusque, a cum infantibus ejus auferunt honorem Meum in perpetuum, ii 9. [9] (S)Quod autem infantum 11innocentiam attinet, est illa solum externa non autem interna, et quia non interna, non potest conjuncta esse cum aliqua sapientia; angelorum autem, imprimis tertii caeli, innocentia est interna, ac ita conjuncta cum sapientia, n. 2305, 2306, (X)3494, 4563, 4797; homo etiam ita creatus est ut, cum senescit et fit sicut infans, quod tunc innocentia sapientiae se conjungat cum innocentia ignorantiae quae fuerat ei in infantia, et sic ut verus infans transeat in alteram vitam. @1 i simul$ @2 i tunc locant se in coexistentibus$ @3 intimae I $ @4 quoque$ @5 est opus$ @6 ac ut infantes apparent innocentiae in caelo$ @7 innocentiae enim quae per infantes significantur, sunt ipsae $ @ sapientiae quia$ @8 petrae AI$ @9 anima I $ @10 defecerunt$ @11 sapientiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5609

#5609 1 "Et spondebo pro illo": quod significet quod adjungetur interea sibi, constat ex significatione "spondere pro aliquo" quod sit esse pro illo, ut quoque patet a nunc sequentibus, imprimis ab illis quae Jehudah ad Josephum cap. seq. xliv vers. 32, 33, de sponsione sua locutus est; et quia "spondere" est esse pro illo, etiam est ut in via sit cum illo sibi adjunctus. @1 See p. 217, ft. 3.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5610

#5610 "E manu mea quaeres illum": quod significet quod non avelletur quantum in sua potentia, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544; quod sit quantum in sua potentia, est quia sponsio seu vadimonium non ultra vadit; quod verum est, et quale est, sensus internus exponit; et ex significatione "quaerere ab illo" quod sit non avelli, nam qui ab altero quaeritur, ei adjunctus et ab illo indivulsus erit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5611

#5611 "Nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te": quod significet quod prorsus (X)restitueretur Ecclesiae, constat ex significatione "adducere ad illum, et statuere coram illo" quod sit prorsus restituere; et a repraesentatione "Israelis" ad quem restitueretur, quod sit Ecclesia, de qua n. 3305,4286, 5595.

Arcana Coelestia 5
Passage 5612

#5612 "Et peccabo tibi omnibus diebus": quod significet quod non bonum Ecclesiae erit amplius, constat (c)ex repraesentatione "Jehudae" qui de se haec dicit, quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603; a significatione "peccare" quod sit disjunctio, de qua n. 5229, 5474, ita quod non erit, nam quod disjungitur ab aliquo, hoc non est cum illo magis; et ex significatione "omnibus diebus" quod sit in perpetuum, ita non amplius. Haec dicta sunt quia bonum Ecclesiae dari non potest absque medio inter internum et externum, quod repraesentatur per "Benjaminem", influit enim tam bonum quam verum Ecclesiae ab interno per medium in externum, consequenter quantum interest ut bonum Ecclesiae sit, tantum ut sit medium; idcirco Jehudah spondet pro Benjamine; quod non bonum Ecclesiae absque medio detur, significatur per haec verba Jehudae; et quod nec verum Ecclesiae, per verba Reubenis n. 5542.

Arcana Coelestia 5
Passage 5613

#5613. "Quia ni forte tardaverimus": quod significet immorationem in statu dubitationis, constat a significatione "tardare" quod sit status dubitationis, nam sicut "ire, progredi, proficisci, peregrinari" significant statum vitae, n. 5605, ita "tardare" statum dubitationis, nam cum status vitae est in statu dubitationis, tunc externum est in statu tardationis; hoc quoque videndum sistitur in ipso homine 1, cum mens ejus haeret in aliquo dubio, tunc sistit gradum, et pensitat; causa est quia dubitatio statum vitae haerentem et utrimque pendentem facit, consequenter progressionem externam quae est 2effectus. Inde patet quod per "ni forte tardaverimus" significetur immoratio in statu dubitationis. @1 i cum in corpore est $ @2 affectus I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5614

#5614 "Quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus": quod significet quod vita spiritualis exterior et interior, constat ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua supra n. (X)5605, quare "redire" est inde vivere; illuc enim iverunt ut frumentum sibi compararent, et per "frumentum" significatur bonum veri ex quo vita spiritualis; et ex significatione "his duabus vicibus" 1quod, quia se refert ad vitam, sit vita exterior et interior, nam per "annonam", quam prima vice acceperunt, significata est vita exterior seu in naturali, ex causa quia erant absque medio, de qua re in capite praecedente, at per 2frumentum quod hac vice accipiunt, significatur vita interior, nam nunc erant cum Benjamine qui medium, de qua re in hoc et in sequente capite; inde est quod per "nunc reversi fuerimus his duabus vicibus" [2] significetur vita spiritualis exterior et interior. Quod haec significentur, non potest non apparere alienum, imprimis 3 qui nihil de spirituali novit; apparet enim sicut "reverti his duabus vicibus" ne quidem aliquid commune habeat cum vita spirituali quae significatur sed usque est ille sensus internus verborum; 4 si credere velis, ipsa cogitatio interior hominis qui in bono est, hoc capit, quia ea est in sensu interno, tametsi homo 5cum in corpore est, id alte ignorat; nam sensu internus, seu sensus spiritualis, qui est interioris cogitationis, cadit illo nesciente in ideas materiales et sensuales quae participant de tempore et spatio et de talibus quae in mundo, et sic non apparet quod cogitatio ejus interior sit talis; est enim cogitatio ejus interior qualis est angelorum, nam ejus spiritus cum illis in societate est; [3] quod cogitatio hominis qui in bono est, sit secundum sensum internum constare potest ex eo quod post mortem cum in caelum venit, ilico absque ulla informatione in sensu interno sit, quod nullatenus esset nisi in mundo quoad interiorem cogitationem in illo sensu fuisset; quod in illo sit, causa est quia correspondentia est inter spiritualia et naturalia talis ut ne quidem minimum sit, cujus non detur correspondentia; idcirco quia mens interior seu rationalis hominis qui in bono est, in spirituali mundo est, et mens ejus exterior seu naturalis in naturali mundo, non potest aliter quam quod 8utraque mens cogitet, sed interior spiritualiter et exterior naturaliter, et quod spirituale cadat in naturale, et unum agant per correspondentiam; [4] quod mens interior hominis, cujus cogitationis ideae vocantur intellectuales et dicuntur immateriales, non cogitet ex vocibus alicujus linguae, consequenter non ex formis naturalibus, constare potest ei qui potest de his reflectere, nam cogitare potest momento quod vix potest (t)per horam eloqui, (m) ita per universalia, quae 9in se comprehendunt perplura singularia;(n) illae ideae cogitationis sunt spirituales, et non aliae, cum Verbum legitur, quam sicut est sensus internus; tametsi homo hoc nescit ex causa, ut dictum, quia spirituales illae ideae per influxum in naturale sistunt ideas naturales, et sic ideae spirituales non apparent, usque adeo ut homo credat, nisi instructus fuerit, quod spirituale non sit nisi sit quale est naturale, immo quod non aliter cogitet in spiritu quam sicut loquitur in corpore, taliter naturale obumbrat spirituale. @1 quod after vitam$ @2 annonam quam$ @3 i ei$ @4 i et$ @5 dum$ @6 i ejus$ @7 i ei$ @8 utroque I$ @9 i simul$

Arcana Coelestia 5
Passage 5615

#5615 Vers. 11-14. Et dixit ad illos Israel pater illorum, Si ita 1ergo hoc facite, (x)accipite (c)ex decantatione terrae in vasis vestris, et descendere facite viro munus, parum resinae, et parum mellis, ceram et stacten, nuces terebinthinas et amygdalas. Et argenti duplum accipite in manibus vestris, et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducatis in manu vestra, forte error hoc. Et fratrem vestrum accipite, et surgite, revertimini. Et Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et mittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem, et ego quemadmodum orbatus sum orbatus ero. "Et dixit ad illos Israel pater illorum" significat perceptionem ex bono spirituali: "Si ita ergo, 2 facite" significat si non aliter fieri possit, ita fiat: "accipite ex decantatione terrae in vasis vestris" significat eximiora Ecclesiae in veris fidei: "et descendere facite viro munus" significat ad obtinendam gratiam: "parum resinae et parum mellis" significat 3vera boni naturalis exterioris et jucundum ejus: "ceram et stacten" significat vera boni naturalis interioris: "nuces terebinthinas et amygdalas" significat bona vitae illis veris correspondentia: "et argenti duplum accipite in manibus vestris" significat verum acceptum in potentiis: "et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducatis in manu vestra" significat quod per verum gratis datum in exteriore naturali submitterent se quantum possibile: "forte error hoc" significat ne adversus sit: "et fratrem vestrum accipite" significat quod sic illis bonum fidei: "et surgite, revertimini ad virum" significat vitam a vero spirituali: "et Deus Shaddai" significat consolationem post dura: "det vobis misericordias coram viro" significat ut verum spirituale gratiose vos accipiat: "et mittat vobis fratrem vestrum alterum" significat ut det bonum fidei: "et Benjaminem" significat utque verum interius 4: "et ego quemadmodum orbatus sum, orbatus ero" siginificat quod Ecclesia, antequam illa fiunt, erit sicut privata suis veris. @1 A I ergo hoc; Heb apparentlysi ita, ergo hoc facite, If so, then do this$ @2 A I o hoc here and 5617; cp above $ @3 verum$ @4 i n. 5600$

Arcana Coelestia 5
Passage 5616

#5616 "Dixit ad illos Israel pater illorum": quod significet perceptionem ex bono spirituali, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de quibus supra n. 5595; "pater" dicitur quia vera, quae repraesentant filii ejus, sunt ex illo bono ut a patre.

Arcana Coelestia 5
Passage 5617

#5617 "Si ita ergo, facite": quod significet si non aliter fieri possit, ita fiat, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5618

#5618 "Accipite ex decantatione terrae in vasis vestris": quod significet eximiora Ecclesiae in veris fidei, constat ex significatione "decantationis" quod sint eximia, de qua sequitur; ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua supra n. 5577; et ex significatione "vasorum" quod sint vera fidei, de qua n. 3068, 3079, 3316, 3318. "Decantatio" dicitur quia vox illa in lingua originali derivatur a cantatione, inde "decantatio terrae" significat productiones decantatas et laudatas, proinde in sensu interno eximiora.

Arcana Coelestia 5
Passage 5619

#5619 "Et descendere facite viro munus": quod significet ad obtinendam gratiam, constat ex significatione "offerre munus" 1viro hic Josepho, qui vocatur dominus terrae", quod sit ad obtinendam gratiam: sollemne fuerat in Ecclesia repraesentativa Antiqua, et inde in Judaica, judicibus, et postea regibus et sacerdotibus dare aliquid muneris cum illos adirent, mandatum etiam hoc fuit; causa erat quia munera quae illis dabant, repraesentabant talia apud hominem quae offerri debent 2Domino cum aditur, quae sunt quae ex libero, proinde ex ipso homine, nam liberum ejus est quod ex corde, et quod ex corde est ex voluntate, et quod ex voluntate est ex affectione quae amoris, et quod ex affectione quae amoris, est liberum, ita ipsius hominis, n. 1947,2870-2893, 3158; ex hoc ab homine dabitur munus 2Domino cum aditur; hoc munus erat quod repraesentabatur; "reges" enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, (x)3670, 4581, 4966, 5044, 3; et 4 "sacerdotes" quoad Divinum Bonum, n. 1728, 2015 fin., 3670; quod munera illa essent initiationes, videatur n. 4262; et initiationes 5sunt ad obtinendam gratiam. @1 ei qui dominus erat terrae$ @2 Deo$ @3 i 5068$ @4 i summi$ @5 erant$

Arcana Coelestia 5
Passage 5620

#5620 "Parum resinae et parum mellis": quod significet 1vera boni naturalis exterioris, et jucundum ejus, constat ex significatione "resinae" quod sit verum boni, seu verum ex bono, de qua n. 4748; causa quod resina id significet, est quia inter unguentosa est et quoque inter aromatica; quae aromatica sunt, illa significant talia quae sunt veri ex bono, et magis cum etiam unguentosa sunt et inde aliquid ex oleo trahunt, nam "oleum" significat bonum, n. 886, 3728, 4582: resina illa quod aromatica fuerit, videatur Gen. xxxvii 25, ac ideo quoque eadem vox in lingua originali balsamum significat; 2quod illa unguentosa seu crasse oleosa, constat; inde nunc est quod per "resinam" significetur verum boni quod in naturali, hic in exteriore 3quia primo loco ponitur, et adjungitur melli, quod est jucundum ibi. Quod Mel sit jucundum, est quia est dulce, et omne dulce in naturali mundo correspondet jucundo 3et amoeno in spirituali; quod dicatur jucundum ejus, nempe veri ex bono in naturali exteriore, est quia omne verum, et magis verum boni, suum jucundum 5habet, sed jucundum ex affectione eorum, et inde usu. [2] Quod "mel" sit jucundum, constare potest etiam ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Virgo concipiet et pariet filium; et vocabit nomen Ejus Immanuel (Deus nobiscum), butyrum et mel comedet, ad sciendum Ipsum reprobare malum, et eligere bonum, vii 14,15; ibi de Domino; "butyrum" pro caelesti, 6"mel" pro eo quod ex caelesti:[3]apud eundem, Erit, 7prae multitudine faciendi lac, comedet butyrum; et butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22; ibi de regno Domini; "lac" pro bono spirituali, "butyrum" pro bono caelesti, et "mel" quod ex illis, ita pro felici, amoeno, jucundo: [4] apud Ezechielem, Sic ornata es auro et argento; et vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam et mel et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum; et prosperata es usque ad regnum:... simila, oleo et melle cibavi te; tu autem dedisti illud coram illis in odorem quietationis, xvi 13, 19; ibi de Hierosolyma, per quam intelligitur Ecclesia spiritualis, describitur qualis fuit apud antiquos, et dein qualis facta est; quod "ornata fuerit auro et argento" est quod 8bono et vero caelesti et spirituali; "vestes ejus byssus, sericum et acupictum" pro veris in rationali et 9utroque naturali; "simila" pro spirituali, "mel" pro ejus 10amoeno, et "oleum" pro ejus bono; quod per singula illa significentur talia quae sunt caeli, cuivis potest constare: [5] apud eundem, Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis 11minnith et pannag, et melle, et oleo, et balsamo, xxvii 17; ibi de Tyro, per quam 12significatur Ecclesia spiritualis, qualis in initio 13fuit, et qualis postea facta, sed quoad cognitiones boni et veri, n. 1201; "mel" etiam ibi pro amoeno et jucundo ex affectionibus sciendi et discendi bona et vera caelestia et spiritualia: [6]apud Mosen, Equitare 14facit eum super excelsa terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit eum mel e rupe, et oleum ex saxo petrae, Deut. xxxii 13; etiam ibi de Ecclesia Antiqua spirituali; "sugere mel e rupe" pro jucundum 15ex veris scientificis: [7](m)apud Davidem, Cibo eos ex adipe tritici, et e petra melle saturo eos, Ps. lxxxi 17; 16"e petra melle saturare" pro ex veris fidei jucundo. (m) 17In Deuteronomio, [8] Jehovah deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium, et abyssorum, exeuntium e valle, et e monte, terram tritici et hordei, et vitis, et ficus, et malogranati, terram olivae olei et mellis, 18 viii 7, 8; de terra Canaane, in sensu interno de regno Domini in caelis; "terra olivae olei et mellis" pro bono spirituali et 19ejus amoeno; inde etiam terra Canaan vocatur "terra fluens lacte et melle", Num. xiii (x)27, xiv 7,8, Deut. xxvi 9, 15, xxvii 3, Jer. xi 5, (x)xxxii 22, Ezech. xx 6; per terram 20Canaan ibi in sensu interno intelligitur, ut dictum, regnum Domini, "fuens lacte" pro abundantia caelestium spiritualium, et "melle" pro abundantia fe]icitatum et jucunditatum inde(s): apud Davidem, [10] Judicia Jehovae veritas, justa sunt simul, desiderabilia prae auro, et prae obryzo multo, et dulcia prae melle, et stillatione favorum, Ps. xix 11 (A.V. 91 10); "Judicia Jehovae" pro vero Divino, "dulcia prae melle et stillatione avorum" pro jucundis ex bono et amoenis ex vero: apud eundem, Dulcia sunt palato meo verba Tua, prae melle ori meo, Ps. xix103; similiter. [11] 21 Manna quae erat 22pro pane Jacobi posteris in deserto, ita describitur apud Mosen, Man erat sicut semen coriandri, album, et gustus ejus sicut placentae melle subactae, Exod. xvi 31; "Man" quia significabat verum Divinum quod a Domino per caelum descendit, proinde Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ut Ipse docet Joh. vi 51, 58, est enim Divinum Humanum Domini ex quo omne verum Divinum, immo de quo omne verum Divinum; et quia ita, describitur manna quoad jucundum et amoenum per gustum 23, qui esset "sicut placentae melle subactae"; quod "gustus" sit jucundum boni et amoenum veri, videatur n. 3502. Johannes Baptista quia repraesentabat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum in terra, pariter ac Elias, n. 2762, 5247 fin., 24ideo is fuit "Elias, qui ante Dominum venturus", Mal. iii 23 (A.V. iv 5), Matth. xvii 10-12, Marc. ix 11-13, Luc. i 17, 25quare indumenta illius et alimenta erant significativa, de quibus apud Matthaeum, Johannes habebat indumentum suum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circa lumbum suum, alimentum ejus erant locustae et mel agreste, iii 4, Marc. i 6; "indumentum ex pilis cameli" significabat Verbum qualis "est" ejus sensus litteralis quoad verum, qui sensus est indumentum pro sensu interno, quod nempe naturalis, significatur enim naturale per "pilos", tum per "camelos"; et alimentum quod "locustae et mel agreste" significabat Verbum qualis 26est ejus sensus litteralis quoad bonum; [13] ejus jucundum significatur per "mel agreste". Etiam jucundum veri Divini quoad sensum externum describitur per "mel" apud Ezechielem, Dixit ad me, Fili hominis, ventrem tuum ciba, et viscera tua imple volumine hoc, quod Ego dans tibi: cumque comedi, fuit in ore meo sicut mel quoad dulcedinem, iii 3: et apud Johannem, Angelus dixit mihi, Accipe libellum et devora illum, amarum quidem reddet ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel: accepi itaque libellum e manu angeli, et devoravi, qui erat in ore meo sicut mel dulcis, sed cum comedissem illum, amarus redditus est venter meus: tunc dixit mihi, Oportet te rursus prophetare super populos et gentes, et linguas, et reges multos, Apoc. x 9-11; "volumen" apud Ezechielem, et "libellus" apud Johannem, pro vero Divino; hoc quod in externa forma appareat jucundum, significatur per quod sapor esset dulcis sicut mellis, verum enim Divinum, sicut Verbum, in externa forma seu in sensu litterali est jucundum, quia ad favorem cujusvis per interpretationes (t)se explicari patitur; non autem sensus internus, qui ideo significatur per saporem amarum, (m) 27hic enim sensus detegit interiora hominis; quod sensus 28externus sit jucundus, est causa 29quae dicta, quod quae ibi ad favorem explicari 30queant, sunt ibi modo communia vera, et communia 31sunt talia, antequam qualificata sunt 32per particularia, et haec per singularia; tum jucundus est, quia 33est naturalis, et spirituale 34se recondit intus; jucundus etiam erit, ut homo recipiat, hoc est, ut introducatur et 35non in primo limine 36deterreatur.(n) Favus apiarius et piscis assus quos comedit Dominus post resurrectionem apud discipulos, etiam Verbi sensum externum significabant, "piscis" quoad ejus verum et "favus apiarius" quoad ejus amoenum, de quibus ita apud Lucam, Jesus dixit, Habetisne aliquid edulii hic? illi dederunt Ipsi piscis assi partem, et de favo apiario, quae accipiens coram illis comedit, xxiv 41-43; et quia illa significantur, ideo Dominus ad illos dicit, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quod oporteret impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis, de Me, ibid. vers. 44; apparet sicut talia non significarentur, quia quod haberent piscis assi partem et favum apiarium videtur sicut ex fortuito, at usque fuerat ex proviso, non solum hoc, sed etiam 37reliqua quoad omnium minima quae in Verbo; (m)quia 38talia significabantur, ideo loquebatur Dominus de Verbo, quod in illo scripta sint de Ipso;(n) at quae de Domino scripta sunt in Verbo Veteris Testamenti in sensu litterae, pauca sunt, sed quae in sensu interno, sunt omnia, inde enim sanctum Verbi est; haec intelliguntur per quod "oporteret impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de 39Ipso. Ex his nunc constare potest quod per "mel" significetur jucundum quod ex bono et vero seu ex eorum affectione, et quod in specie significetur jucundum externum, ita exterioris naturalis; hoc jucundum quia tale est ut (c)e mundo per sensualia sit, et sic in se plura ex amore mundi contineat, idcirco vetitum erat ut mel adhiberetur in minhis, de quo ita in Levitico, Omnis minha, quam adferetis Jehovae, non conficietur fermentata; ullum enim fermentum, aut ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, ii 11; "mel" pro jucundo externo tali quod, quia in se ex amore mundi 40continet, etiam fermenti instar erat, quapropter prohibebatur; quid fermentum seu fermentatum, videatur n. 2342. @1 verum@ @2 et quod$ @3 et ex significantione mellis, quod sit jucundum ejus, constst ex significantione mellis, quod sit jucundum; quod mel id significet$ @4 seu$ @5 habeat A, habent I$ @6 et mel id$ @7 pro$ @8 bono caelesti et vero spirituali$ @9 i in$ @10 jucundo$ @11 see note to n. 3941$ @12 i etiam$ @13 fuerat$ @14 facis A I $ @15 i boni$ @16 similitr$ @17 Apud Mosen$ @18 i Deut$ @19 inde$ @20 ibi etiam$ @21 Man$ @22 cibus$ @23 i ejus$ @24 i et$ @25 ideo quoque$ @26 after literalis$ @27 nam hic $ @28 internus I $ @29 ut dictum$ @30 potest here, d in error$ @31 i enim$ @32 a singularibus$ @33 mere$ @34 i ibi$ @35 nec$ @36 absterreatur$ @37 i omnia$ @38 Verbum significabatur$ @39 Me$ @40 continebat$

Arcana Coelestia 5
Passage 5621

#5621 "Ceram et stacten": quod significet vera boni naturalis interioris, constat ex significatione "cerae" hic cerae aromaticae, quod sit verum boni, de qua sequitur; et ex significatione "stactes" quod quoque sit verum ex bono, de qua n. 4748; quod sint naturalis interioris, est quia aromata illa puriora sunt quam resina et mel, et ideo secundo loco nominantur, talia enim in Verbo recensentur secundum ordinem. Per "ceram" ibi non intelligitur cera vulgaris sed cera aromatica, quae sicut storax; haec cera per vocem qua exprimitur in lingua originali, significatur, etiam per eandem aroma; inde patet cur cera illa aromatica significat verum boni; omnia enim aromata quia suaveolentia, in sensu interno significant vera quae ex bono; 1hoc constare potest ex eo quod vera quae ex bono in caelo percipiantur ita amoene, sicut suaveolentia in mundo; quapropter etiam cum perceptiones angelorum vertuntur in odores, quod saepe fit ex beneplacito Domini, tunc sicut fragrantiae ex aromatibus et ex fioribus sentiuntur; inde est quod tura et suffimenta ex grate odoratis confecta fuerint et in usum sanctum adhibita, et inde quoque est quod aromatica immixta fuerint oleo unctionis; qui nescit quod talia trahant causam ex perceptivis in caelo, 2opinari potest quod solum mandata fuerint ut gratum redderent cultum externum, sed tunc nihil de caelo, seu nihil sancti inesset, consequenter 3talia cultus in se non Divinum haberent. Videantur quae prius de his ostensa sunt, nempe quod tura et suffimenta, tum fragrantia in oleo unctionis, fuerint repraesentativa spiritualium et caelestium, n. 4748; quod sphaerae fidei et amoris vertantur in odores gratos, et quod inde odores grati et suaveolentes, tum aromatici, significent vera fidei quae ex bono amoris, n. 1514, 1517-1519,4628.

Arcana Coelestia 5
Passage 5622

#5622 "Nuces terebinthinas et amygdalas": quod significet bona vitae illis veris correspondentia, constat ex significatione "nucum terebinthinarum" quod sint bona vitae correspondentia veris boni naturalis exterioris, quae per "resinam" significantur, de qua sequitur; et ex significatione "amygdalorum" quod sint bona vitae 1correspondentia veris boni naturalis interioris, quae per "ceram aromaticam et stacten" 2significantur 3. Quod nuces illae significent talia, est quia sunt fructus, et "fructus" in Verbo significant opera, "fructus arborum utilium" bona opera, seu quod idem, bona vitae, nam bona vitae 4quoad usum sunt bona opera. Quod "nuces terebinthinae" significent bona vitae veris boni naturalis exterioris correspondentia, est quia sunt arboris minus nobilis, et quae exteriora sunt, per talia quae minus nobilia sunt, significantur; causa est quia exteriora in se crassiora sunt interioribus, 5nam sunt communia ex perpluribus interiorum composita. [2]At quod "amygdalae" significent bona vitae veris boni naturalis interioris correspondentia, est quia amygdalus est arbor nobilior; "ipsa arbor" significat in spirituali sensu perceptionem veri interioris quod ex bono, "ejus" flos" verum interius quod ex bono, et (t)ejus fructus" bonum vitae ex illo, in hoc sensu dicitur amygdalus apud Jeremiam, Factum est verbum Jehovae, dicendo, Quid vides Jeremia? et dixi, Baculum amygdali ego video; tum dixit Jehovah ad me, Probe fecisti videndo, quia vigilans Ego super verbo Meo, ut faciam illud, i 11 ,(12); "baculus" pro potentia, "amygdalus" pro perceptione veri interioris, hi quia praedicatur de Jehovah, pro vigilatione super illo, "verbum" pro vero. Per amygdalas quae effloruerunt ex baculo Aharonis pro tribu Levi etiam significantur bona charitatis seu bona vitae, de quibus ita apud Mosen, Factum postridie, cum intravit Moses in tentorium conventus, ecce effloruerat baculus Aharonis pro tribu Levi, et produxerat florem, ut floreret flos, et ferret amygdalas, Num. xvii 23 (A. V. xvii8); hoc signum erat quod illa tribus electa fuerit in sacerdotium, quia per illam significata fuit charitas, n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, quae est essentiale Ecclesiae spiritualis. @1 after interioris$ @2 before per$ @3 i de qua etiam sequitur$ @4 quod I$ @5 sunt enim$

Arcana Coelestia 5
Passage 5623

#5623 "Et argenti duplum accipite in manibus vestris": quod signifcet verum acceptum in potentiis, constat (c)a significatione argenti quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; (c)a significatione "dupli" quod sit successive a]teruni, De qua n. 1335, nempe verum quo gratis donati, et quo rursus donandi; et (c)a significatione "manuum" quod sint potentiae, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328. Verum in potentiis est in facultatibus recipiendi ita secundum facultates, at facuitates seu potentiae recipiendi verum se habent prorsus secundum bonum, nam illos Dominus adjungit bono; cum enim Dominus influit cum bono, etiam influit cum facultate; inde verum acceptum in potentiis est secundum bona; quod facultates recipiendi verum se habeant secundum bonum, constare potest a multa experientia in altera vita; [2] qui ibi in bono sunt, illi habent non modo facultatem percipiendi verum sed etiam recipiendi, at secundum quantum boni et quale boni in quo sunt; qui autem in malo sunt, illi vicissim nullam facultatem recipiendi verum habent; hoc venit ex volupi et inde desiderio; qui in bono sunt, illis volupe est bonum perficere per verum, nam bonum suum quale accipit a veris, quare etiam desiderant vera; at qui in malo sunt, illis volupe est malum, et hoc per falsa confirmare; quare etiam desiderant falsa; et quia desiderant falsa, aversantur vera; inde est quod illis nulla facultas recipiendi vera, rejiciunt enim, vel suffocant, vel pervertunt illa ut primum ad aurem aut in cogitationem veniunt. Praeterea unusquisque homo qui sanae mentis est, in facultate est recipiendi vera, sed facultatem illam exstinguunt illi qui ad malum se convertunt, at facultatem illam elevant illi qui ad bonum.

Arcana Coelestia 5
Passage 5624

#5624 "Et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducatis in manu vestra": quod significet quod per verum gratis datum in exteriore naturali submitterent se quantum possibile, constat ex significatione "argenti reducti" quod sit verum gratis datum, de qua n. 5530; ex significatione "in ore manticae" quod sit in limine naturalis exterioris, de qua n. 5497; et ex significatione "in manu" quod sit in potentia, de qua mox supra n. 5623, ita quantum possibile; quod se submitterent per id verum, significatur per quod "reducerent"; in spirituali enim mundo reducere verum ad Dominum a quo gratis id acceperunt, est se per illud submittere; 1quomodo autem se per id submiserunt, patet ex loquela cum viro qui super domum Josephi 2, vers. 18-24. @1 quod etiam se per id submiserint, patet a timore in quo fuerunt propter id, et $ @2 i ante ostium$

Arcana Coelestia 5
Passage 5625

#5625 "Forte error hoc": quod significet ne adversus sit, constat a significatione "erroris" quod sit adversum, nam talis error hic intelligitur, sicut quod obliti argentum dare et sic reduxerint illud quisque in suo sacco, ob quam causam illis adversus posset esse, ut quoque crediderunt, timuerunt enim quod adducti domuni Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjicienduni se super nos et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros, vers. 18; praeterea peccatum significat disjunctionem et aversionem, n. 5229, 5474, ita "error" si ei peccatum inest, sed minorem, quapropter dicitur ne "adversus sit".

Arcana Coelestia 5
Passage 5626

#5626 "Et fratrem vestrum accipite": quod significet quod sic illis bonum fidei, constat ex repraesentatione "Shimeonis" qui hic est "frater quem acciperent", quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, ita bonum fidei, nam verum fidei cum transit in voluntatem, fit bonum fidei; transit enim tunc verum in vitam hominis, et cum ibi est, tunc spectatur non sicut quod sciendum sed quod faciendum, ex quo mutat suam essentiam et fit actuale; inde non vocatur amplius verum sed bonum.

Arcana Coelestia 5
Passage 5627

#5627 "Et surgite, revertimini ad virum": quod significet vitam a vero spirituali, constat a significatione "surgere" quod sit elevatio ad interiora, proinde ad spiritualia, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione "reverti" quod sit "vita inde", de qua supra n. 5614; et a repraesentatione "Josephi" cum "vir" vocatur, quod sit verum spirituale, de qua n. 5584.

Arcana Coelestia 5
Passage 5628

#5628 "Et Deus Shaddai": quod significet consolationem post dura, constat ex significatione "Shaddai" quod sit tentatio, et post tentationem consolatio, de qua n. 1992, 4572, hic itaque consolatio post dura quae passi sunt 1 in Aegypto; quod sit consolatio post dura, patet quoque a verbis quae continenter sequuntur "det vobis misericordias coram viro". Quod "Shaddai" significet tentationem, et post tentationem consolationem, est quia antiqui insigniverunt Unicum Deum variis nominibus, secundum varia quae ab Ipso; et quia crediderunt etiam tentationes ab Ipso fuisse, vocaverunt tunc Deum 2 Shaddai, at per id nomen non alium Deum intellexerunt sed Unicum quoad tentationes; verum cum Antiqua Ecclesia declinavit, coeperunt tot deos colere quot nomina Unici Dei fuerunt, et quoque ex se plures superaddiderunt; hoc tandem ita invaluit ut unaquaevis familia haberet suum deum, et prorsus 3distingueret illum a reliquis qui ab aliis colebantur; [2] familia Terahi, e qua Abraham, pro suo deo colebat Shaddai, videatur n. 1356,1992,2559,3667, inde non solum Abraham sed etiam Jacob (illum) ut suum deum agnoscebant, et quoque in terra Canaan; at ne (c)a "religioso suo" cogerentur, nemo enim a suo sancto cogitur, permittebatur hoc illis; sed quia ab antiquis per illum intellectus fuit Ipse Jehovah seu Dominus, Qui ita appellatus cum tentationes subiverunt, ideo Jehovah seu Dominus recepit hoc nomen apud Abrahamum, ut patet ex Gen. xvii 1, et quoque apud Jacobum, Gen. xxxv 11. Quod non modo tentatio sed etiam consolatio per "Shaddai" significetur, est quia post omnes tentationes spirituales sequitur consolatio; quod ab experientia in altera vita scire datum est; cum enim ibi aliquis dura patitur a spiritibus malis per infestationes, excitationes ad mala, et persuasiones ad falsa, post cum spiritus mali remoti sunt, recipitur is ab angelis et in statum solatii per jucundum ejus genio conforme perducitur. @1 i prima vice cum fuerunt$ @2 i nomine$ @3 distinguerent I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5629

#5629 "Det vobis misericordias coram viro": quod significet ut verum spirituale gratiose vos 1recipiat, constat ex significatione "dare misericorolias" quod sit gratiose 2recipere; et ex repraesentatione "Josephi" quod cum vir dicitur, sit verum spirituale, ut supra n. 5627. @1 accipiat$ @2 accipere see 5615$

Arcana Coelestia 5
Passage 5630

#5630 "Et mittat vobis fratrem vestrum alterum": quod significet ut det bonum fidei, constat a repraesentatione "Shimeonis" qui hic est "frater alter", quod sit bonum fidei, ut supra n. 5626; quod "mittere" sit dare, est quia mittere dicitur applicate ad personam, at dare applicate ad rem qllae per personam significatur.

Arcana Coelestia 5
Passage 5631

#5631 "Et Benjaminem": quod significet utque verum interius, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit verum interius, de qua supra n. 5600.

Arcana Coelestia 5
Passage 5632

#5632 "Et ego quemadmodum orbatus sum orbatus ero": quod significet quod Ecclesia antequam illa fiunt, erit privata suis veris, constat a repraesentatione "Israelis" qui 1de se hoc loquitur, quod sit Ecclesia, de qua n. 3305,4286; et (c)a significatione "orbari" quod sit privari veris quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5536; quod ita antequam illa fiunt, patet; si enim non bonum fidei quod repraesentatur per "Shimeonem", n. 5630, et si no, verum interius quod medium quod repraesentatur per "Benjaminem", non est Ecclesiae aliquod verum nisi tale verum quod solum est in ore, non autem in corde. @1 hic de se$

Arcana Coelestia 5
Passage 5633

#5633 Vers. 15-17. Et acceperunt viri munus hoc, et duplum argenti acceperunt in manu sua, et Benjaminem, et surrexerunt, et descenderunt Aegyptum; et steterunt coram Josepho. Et vidit Joseph cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super doma sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie. Et fecit vir quemadmodum dixit Joseph, et adduxit 1vir viros domum Josephi. "Et acceperunt viri munus 2hoc significat quod vera secum haberent per quae obtinerent gratiam: "et duplum argenti acceperunt in manu sua" significat etiam verum acceptum in potentia: "et Benjaminem" significat et quoque medium: "et surrexerunt et descenderunt Aegyptum" significat elevationem ad vitam sibi comparandam ex interioribus scientificorum: "et steterunt coram Josepho" significat praesentiam caelestis spiritualis ibi: "et vidit Joseph cum illis Benjaminem" significat apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis: "et dixit ei qui super domo sua" significat ad id quod Ecclesiae externae: "Adduc viros domum" significat quod vera in naturali illuc introducerentur: "et mactando macta et praepara significat per bona naturalis exterioris: "quia mecum comedent viri in meridie" significat quod conjungentur quando cum medio: "et fecit vir quemadmodum dixit Joseph" significat effectuationen,: "et adduxit vir viros domum Josephi" significat introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis. @1 I o here only$ @2 A I o here only$

Arcana Coelestia 5
Passage 5634

#5634 "Et acceperunt viri munus hoc": quod significet quod vera secum haberent per quae obtinerent gratiam, constat a significatione "virorum" quod sint vera, de qua n. 3134; et ex significatione "muneris" quod dabatur cum adirent reges et sacerdotes, quod sit ad obtinendam gratiam, de qua n. 5619.

Arcana Coelestia 5
Passage 5635

#5635 "Et duplum argenti acceperunt in manu sua": quod significet etiam verum acceptum in potentia, constat ex illis quae supra n. 5623 dicta, ubi eadem verba; ibi etiam videatur quid per verum acceptum in potentia intelligitur.

Arcana Coelestia 5
Passage 5636

#5636 "Et Benjaminem": quod significet et quoque medium constat a repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411,5413,5443.

Arcana Coelestia 5
Passage 5637

#5637 "Et surrexerunt et descenderunt Aegyptum": quod significet elevationem ad vitam sibi comparandam ex interioribus scientificorum, constat a significatione "surgere" quod sit elevatio ad illa quae sunt vitae spiritualis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione "descendere" quod sit ad vitam sibi comparandam; involvit enim hic "descendere" simile quod prius, quo nempe per haec verba "Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur", 1vers. 8, per quae significatur vita spiritualis secundum gradus, de quibus n. 5605; et a significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, hic interiora scientificorum quia ibi caeleste spiritualis quod per "Josephum" repraesentatur; quapropter mox dicitur "et steterunt coram Josepho". [2] Interiora scientificorum sunt quae spiritualia in naturali, et spiritualia ibi sunt quando scientifica ibi illustrata sunt a luce caeli, et tunc illustrata sunt a luce caeli cum homo fidem habet doctrinalibus quae e Verbo, et tunc fidem habet cum in bono charitatis est; tunc enim a bono charitatis sicut a flamma illustrantur vera, et sic scientifica, haec inde spiritualem suam lucem habent; inde constare potest quid per interiora scientificorum intelligitur. @1 vers. 8 after prius$

Arcana Coelestia 5
Passage 5638

#5638 "Et steterunt coram Josepho": quod significet praesentiam caelestis spiritualis ibi, constat a significatione "stare coram aliquo" quod sit praesentia; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; quod caeleste spiritualis praesens esset in utroque naturali, repraesentabatur per "Josephum" quod dominus factus super totam Aegyptum, hoc est, quod intelligitur per praesentiam caelestis spiritualis in interioribus scientificorum; scientifica enim sunt in naturali; de dominio caelestis super utrumque naturale videatur n. 5316, 53241 5326-5328, 5333, 5337, (x)5373, vera 1 quae 2repraesentantur per decem filios Jacobi, sunt vera in naturali. @1 i enim$ @2 after Jacobi$

Arcana Coelestia 5
Passage 5639

#5639 "Et vidit Joseph cum illis Benjaminem": quod significet apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2807, 3764, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi" qui sunt "cum illis", seu cum quibus Joseph vidit Benjaminem, 1quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427,5458,5512; et ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; quod hic medium spirituale dicatur, est quia vera quae per "decem filios Jacobi" repraesentantur, nunc conjungenda erant cum vero a Divino quod "Josephus", et conjunctio illa non fit nisi per medium quod spirituale; quare cum id medium apperceptum, tunc (x)statim sequitur "quod Josephus diceret ad virum super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie", per quae significatur quod introducerentur et conjungerentur quia cum medio. [2]Quid spirituale respective ad naturale, paucis adhuc dicendum, quia plerique qui in orbe Christiano ignorant quid spirituale, usque adeo ut cum audiunt vocem illam, haereant, et dicant secum quod spirituale quid sit, nemo sciat; spirituale in sua essentia apud hominem est ipsa affectio boni et veri propter bonum et verum et non propter se, tum affectio justi et aequi propter justum et aequum et non propter se; cum homo sentit in se jucundum et amoenum, et magis si faustum et beatum ex illis, hoc apud illum est spirituale quod non venit ex naturali sed ex spirituali mundo seu e caelo, hoc est, per caelum a Domino; hoc nunc est spirituale quod, cum apud hominem regnat, afficit et quasi tingit omne quod cogitat, quod vult et quod agit, et facit ut cogitata et ex voluntate acta participent ex spirituali, usque tandem ut cum e mundo naturali in mundum spiritualem transit, illa etiam apud (c)eum spiritualia fiant. Verbo, affectio charitatis et fidei, hoc est, boni et veri, ac jucundum et amoenum, et magis faustum et beatum inde, quae interius apud hominem sentiuntur et illum faciunt hominem vere Christianum, est spirituale. [3]Quod plerique in orbe Christiano ignorent quid spirituale, est quia fidem faciunt essentialem Ecclesiae et non charitatem; inde quia pauci illi qui de fide solliciti sunt, parum si quicquam cogitant de charitate, et norunt quid charitas, inde quia non cognitio, nec est perceptio affectionis quae charitatis, et qui non in affectione charitatis est, nequaquam potest scire quid spirituale; imprimis hodie cum vix ulla charitas alicui est, quia est ultimum tempus Ecclesiae. (m)Sed sciendum quod spirituale in communi sensu 2significet affectionem tam boni quam veri, inde caelum vocatur mundus spiritualis, et sensus (t)internus Verbi sensus spiritualis, at in specie id quod est affectionis boni 3vocatur caeleste, et id quod est affectionis veri, 4 spirituale.(n) @1 A had this clause after Jacobi, but d it; after Benjaminem A adds de qua n 2150..5400, an evident mistake for 5403...5512.@ @2 significans tam affectionem$ @3 est$ @4 i est$

Arcana Coelestia 5
Passage 5640

#5640 1 "Et dixit ei qui super domo sua": quod significet ad id quod est Ecclesiae externae, constat ex repraesentatione "illius qui super domo" quod sit Ecclesia externa, cum "is qui in domo" sit Ecclesia interna, de qua n. 1795; et quia in sensu interno non spectatur persona sed res, n. 5225, 5287, 5434, ideo per "illum qui super domo" significatur id quod est Ecclesiae externae. @1 5640 was at first omitted in A but subsequently written on separate sheet with directions for insertion here.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5641

#5641 1 "Adduc viros domum": quod significet quod vera in naturali illuc introducerentur, constat ex significatione "filiorum Jacobi" quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; quod introducerentur illuc, significatur per "adduc illos domum". @1 5641 was at first omitted in A but subsequently written toqether with n. 5640 on separate sheet with directions for insertion here.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5642

#5642 "Et mactando macta et praepara": quod significet per bona naturalis exterioris, constat ex significatione "mactare" quod involvat 1id quod mactabatur, nempe bovem, juvencum, hircum aut aliud pecus quod sint bona naturalis; quod "bos ac juvencus" sint bona naturalis, videatur n. 2180, 2566, 2781, 2830, hic bona naturalis exterioris quia per illa nunc primum ad conjunctionem introducebantur; nam quod "adduxit viros domum Josephi" significat introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis, videatur infra n. 5645; quia "juvencus et bos" significabant bona naturalis, etiam omnis operatio significabat bonum illud, unum enim involvebat alterum. @1 idem cum juvenco aut bove, qui mactabantur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5643

#5643 "Quia mecum comedent viri in meridie": quod significet quod conjungentur quando cum medio, constat ex significatione "comedere" quod sit communicari, conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 3832; et quia erant cum medio spirituali quod "Benjamin", n. (x)5639, dicitur "in meridie", nam "meridies" significat statum lucis, ita statum spiritualem qui 1 per medium, n. 1458, 3708. @1 i apparet$

Arcana Coelestia 5
Passage 5644

#5644 "Et fecit vir quemadmodum dixit Joseph": quod significet effectuationem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 5
Passage 5645

#5645 "Et adduxit vir viros domum Josephi": quod significet introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis, constat ex significatione "adducere" quod sit introductio, ut supra n. (x)5641; ex significatione "filiorum Jacobi" quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5428, 5512; ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 3652, 3720, 4982, inde etiam "domus" est Ecclesia, n. 3720, nam Ecclesia est Ecclesia (e)a bono; (m)et (c)ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius ;(n) ex quibus patet quod per "adduxit vir viros domum Josephi" significetur quod 1introducerentur vera in naturali in bonum quod a caelesti spiritualis. Quod introductio prima sit quae significatur, est quia nunc solum comedebant apud Josephum et non agnoverunt illum; per id conjunctio communis significatur, quae conjunctio est introductio prima, influit enim tunc communiter verum a Divino nec 2cognoscitur; at cum appercipitur verum quod influit, tunc est conjunctio altera, quae conjunctio significatur per "quod Josephus se manifestaret fratribus", de 3qua in cap. seq. xlv. @1 adducerentur$ @2 agnoscitur$ @3 quo$

Arcana Coelestia 5
Passage 5646

#5646 Vers. 18-23. Et timuerunt viri quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos, et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros. Et accesserunt ad virum qui super domo Josephi, et locuti ad illum ostio domus. Et dixerunt, In me domine mi, descendendo descendimus in initio ad emendum cibum. Et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras, et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae, argentum nostrum in pondere suo, et reducimus illud manu nostra. Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum, non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris. Et dixit, Pax vobis, ne timeatis, Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis absconditum donum in manticis vestris, argentum vestrum venit ad me; et eduxit ad illos Shimeonem. "Et timuerunt viri" significat retractionem: "quod adducti domum Josephi" significat quod vera quae naturalis adjungerentur et subjicerentur interno: "et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris (x)in initio nos adducimur" significat quia verum in exteriore naturali apparet gratis donatum, quod ideo subjicerentur: "ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos" significat quod propter id sub potestatem absolutam redigerentur: "et ad sumendum nos 1in servos, et asinos nostros" significat usque ut quicquid in utroque naturali nihili sit: "et accesserunt ad virum qui super domo Josephi" significat doctrinalia Ecclesiae: "et locuti ad illum ostio domus" significat consultationem ex illis de introductione: "et dixerunt, In me domine mi" significat testificationem: "descendendo descendimus (x)in initio ad emendum cibum" significat animum comparandi bonum veris: "et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras" significat introspectionem in naturale exterius: "et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae" significat quod perspectum, quod vera quasi gratis donata: "argentum nostrum in pondere suo" significat vera secundum statum cujusvis: "et reducimus illud in manu nostra" significat quod submittantur quae gratis donata quantum possibile: "et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum" significat quod animus sit per verum aliunde comparare bonum: "non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris" significat non fidem ex ignorantia a quo verum in naturali exteriore: "et dixit, Pax vobis; ne timeatis" significat quod bene sit, ne desperent: "Deus vester et Deus patris vestri" significat Divinum Humanum Domini: "dedit vobis absconditum donum in manticis vestris" significat quod ab Ipso absque ulla eorum prudentia: "argentum vestrum venit ad me" significat quod videbitur sicut verum comparatum ab illis: "et eduxit ad illos Shimeonem" significat quod adjunxerit veris velle. @1 thus A I here and 5651; cp. above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5647

#5647 "Et timuerunt viri": quod significet retractionem, constat ex significatione "timere" quod hic sit retractio, nempe a conjunctione cum interno; timor 1 ex variis causis existit, prout ex periculis vitae, jacturae lucri, ut et honoris et famae, tum ne alicui servituti adducantur, et sic pereat liberum, et cum libero jucundum vitae; de hac re in his sequentibus agitur, timuerunt enim 2ne adjungerentur interno, 3et per id suum proprium 4 amitterent, et cum proprio suum liberum, et cum libero 5 jucundum vitae, nam hoc (c)a libero dependet; inde est quod per "timuerunt viri" significetur retractio, nempe ne 6adjungantur. [2]Hic in antecessum paucis dicendum quomodo cum conjunctione illa, nempe cum conjunctione externi seu naturalis hominis cum interno seu spirituali, 7se habet: externus seu naturalis homo a prima vitae aetate regnat, nec scit quod internus seu spiritualis homo sit; quapropter cum homo reformatur, et incipit fieri spiritualis seu internus a naturali seu externo, tunc primum rebellat naturale; docetur enim quod naturalis homo subjugandus sit, hoc est, omnes ejus concupiscentiae cum illis quae confirmant, exstirpandae, inde cum naturalis homo sibi relinquitur, cogitat quod sic prorsus pereat, nam non scit aliter quam quod naturale sit omne, et ignorat plane quod immensa et ineffabilia sint in spirituali; cumque naturalis homo sic cogitat, tunc retrahit se et non vult subjici spirituali; hoc nunc est quod hic per "timorem" significatur. @1 i enim$ @2 si$ @3 quod$ @4 i prorsus$ @5 i omne$ @6 conjungantur$ @7 A I have se also after quomodo$

Arcana Coelestia 5
Passage 5648

#5648 "Quod adducti domum Josephi": quod significet quod vera quae naturalis, adjungerentur et subjicerentur interno, constat a significatione "adduci domum Josephi" quod sit conjungi et subjici interno; per "Josephum" enim repraesentatur internum, quia verum a Divino, seu caeleste spiritualis, de qua n. 5307, 5331, 5332, 5417, 5469; et per "domum" significatur tam internum hominis quam externum ejus, n. 3128, 3538, 4973, 5023, hic internum quia dicitur "domus Josephi"; et per "adduci", nempe ad internum, significatur adjungi, et quia adjungi, significatur subjici; causa est quia naturale cum adjungitur interno, tunc ei subjicitur, imperium enim quod prius fuerat naturali homini, fit dein spirituali; de quo imperio in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur. [2]Paucis dicendum quomodo se habet cum sensu interno: Verbi sensus internus est imprimis pro illis qui in altera vita; illi qui ibi, cum apud hominem sunt qui legit Verbum, percipiunt illud secundum sensum internum, non autem secundum sensum externum, nullas enim voces humanas intelligunt sed solum sensum vocum, et hunc non secundum cogitationes hominis naturales sed secundum suas cogitationes quae spirituales; in spiritualem hunc sensum transmutatur ilico sensus naturalis qui apud hominem; se habet hoc sicut qui linguam alius vertit in suam quae alia, quod fit subito; ita sensus cogitationis humanae naturalis in spiritualem, spiritualis enim lingua seu loquela est angelis propria, naturalis autem homini; quod tam subita transmutatio unius quasi linguae in 1alteram, est quia est correspondentia omnium et singulorum quae in mundo naturali cum illis quae in mundo spirituali. [3]Nunc quia sensus internus Verbi imprimis est pro illis qui in spirituali mundo, idcirco talia hic in sensu interno memorantur quae pro illis sunt et quae illis amoena et jucunda; at quo interiora talia sunt, eo remotiora sunt a captu hominum, quibus illa quae mundi et corporis sunt, modo amoena et jucunda sunt; et cum ita, spiritualia quae sensus interni sunt, pro vili habent et quoque fastidiunt; exploret 2quisque apud se, annon ei nauci et fastidio 3sint quae in sensu interno in his quae nunc sequuntur, continentur, cum tamen talia sunt quibus societates angelicae quam maxime delectantur; inde quoque reflectenti patere potest, 4quale discrimen est inter jucunda hominum et jucunda angelorum, tum in quibus angeli ponunt sapientiam et in quibus homines, quod nempe angeli ponant sapientiam in talibus quae homo nauci habet et aversatur, et quod homo sapientiam ponat in talibus quae angeli prorsus non curant, et plures in talibus quae angeli rejiciunt et fugiunt. @1 alterius$ @2 id qui libet$ @3 after nauci$ @4 discrimen, quodnam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5649

#5649 "Et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris (x)in initio nos adducimur": quod significet quia verum in exteriore naturali apparet gratis donatum, quod ideo subjicerentur, constat ex significatione "argenti reducti" quod sit verum gratis donatum, de qua n. 5530, 5624; ex significatione "manticae" quod sit limen naturalis exterioris, de qua n. 5497; et ex significatione "adduci" quod sit adjungi et subjici, de qua mox supra n. 5648. [2]Hoc ita se habet: quia perceptum quod vera scientifica in exteriore naturali essent gratis donata, et ideo allicerentur ad conjungendum se interno, et sic ei subjicerentur, inde, ut mox supra dictum, (t)privarentur suo libero et sic omni jucundo vitae; quod ita sit, nempe quod percipiatur quod vera scientifica gratis donata sint, et id in naturali vel exteriore vel interiore est prorsus ignotum homini; causa est quia is in nulla tali perceptione est, ne hilum enim scit quid ei gratis donatur, minus quid in naturali exteriore, et quid in interiore reponitur; quod id non percipiat, communis causa est quod mundana et terrestria ei cordi sint, non autem caelestia et spiritualia, et quod ideo non credat aliquem influxum per caelum a Domino, ita nequaquam quod aliquid ei donetur; cum tamen omne id verum quod 1rationaliter concludit ex scientificis, et putat quod ex propria potentia, sit tale quod ei donatur; minus potest homo percipere num id positum sit in exteriore naturali vel in interiore, quia ignorat quod naturale sit binum, nempe exterius quod accedit ad sensus externos, et interius quod recedit ab illis et convertit se ad rationale; [3]quia homo in ignorantia est de his et illis, idcirco nihil perceptionis habere potest de talibus; cognitio rei praecedet ut sit 2ejus perceptio; at societates angelicae haec probe et clare sciunt et percipiunt, non modo quid illis gratis donatur sed etiam ubinam id est; quod constare potest ab hac experientia: cum aliquis spiritus qui in bono est et inde in facultate, in societatem angelicam venit, tunc is simul venit in omnem scientiam et intelligentiam quae societati est, in qua non prius fuerat, et tunc non aliter scit quam quod sciverit id et (x)intellexerit ita prius et a se; at cum reflectit, appercipit quod id ei per societatem illam angelicam a Domino gratis donetur; et quoque scit, ex societate angelica ubinam est, num id in naturali exteriore aut in naturali interiore sit; sunt enim societates angelicae quae in exteriore naturali, et sunt quae in interiore; at naturale non (t)illis est naturale quale 3 homini, sed est naturale spirituale, quod spirituale factum est per id quod conjunctum et subjectum sit spirituali. [4]Ex his constare potest quod quae hic in sensu interno 4memorantur, actualiter ita existant in altera vita, quod nempe appercipiant quid illis gratis donatur, tum ubinam id reponitur, tametsi homo hodie nihil de talibus sciat; at in antiquis temporibus illi qui fuerunt ab Ecclesia, talia sciverunt, scientifica eorum docebant, et quoque doctrinalia; 5fuerunt illi interiores homines, sed ab illis temporibus (t)homines successive facti sunt exteriores, usque adeo ut hodie in corpore sint, ita in extremo; cujus rei indicium est quod ne quidem sciant quid spirituale et quid internum, et quod nec credant quod sint; immo ad tale extremum in corpore ab interioribus abiverunt ut ne quidem credant quod vita sit post mortem, nec quod caelum nec infernum; immo ex recessione ab interioribus usque in tale extremum, tam stupidi in spiritualibus facti sunt ut credant vitam hominis similem esse vitae 6bestiarum, et sic hominem similiter moriturum; et quod mirabile, tale credunt eruditi prae simplicibus, et qui aliter credit, pro simplici ab illis habetur. @1 after scientificis$ @2 A d ejus$ @3 i est$ @4 continentur$ @5 inde fuerunt$ @6 A d animalium, i bestiarum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5650

#5650 "Ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos": quod significet quod propter id sub potestatem absolutam redigerentur, constat a significatione "devolvere super aliquem" quod sit sistere illum in culpa; et a significatione "conjicere se super aliquem" quod sit redigere sub potestatem, hic absolutam, sequitur enim, "ad sumendum nos in servos, 1et asinos nostros". Haec se ita habent: antequam conjungitur naturalis homo spirituali, seu externus interno, relinquitur ei cogitare num velit ut concupiscentiae oriundae ex amore sui et mundi, et talia quibus illas defenderat, aboleantur, ac ut cedat imperium spirituali seu interno; tale relinquitur ei cogitare, 2 ut ex libero eligat quod libet; cum naturalis homo absque spirituali de 3hoc cogitat, tunc rejicit illud, amat enim suas concupiscentias quia amat se et mundum, inde fit anxius et putat, si illae abolerentur quod non plus vitae ei superesset, nam in naturali seu externo homine ponit omne; vel putat quod postea (x)ex se nihil poterit, et quod omnia quae cogitabit, quae volet et quae aget, per caelum 4influent, ita quod sui juris non erit amplius; cum naturalis homo sibi relictus in hoc statu est, retrahit se et resistit; at cum aliquid lucis per caelum a Domino influit in ejus naturale, incipit is aliter cogitare, nempe quod praestet ut spiritualis homo dominium habeat, nam sic potest cogitare bonum et velle bonum, et sic potest in caelum venire, non autem si naturalis homo dominaturus; et cum cogitat quod omnes angeli in universo caelo tales sint, et quod inde illi in ineffabili gaudio sint, tunc pugnat cum naturali homine et tandem vult spirituali subordinari; in hoc statu ponitur homo qui regenerandus, ex causa ut 5in libero se possit vertere quo velit, et quantum se 6in libero vertit ad hoc, tantum regeneratur. Illa et haec sunt de quibus in sensu interno hic agitur. @1 I o et here only$ @2 i propter$ @3 his$ @4 influet A I$ @5 se ex libero$ @6 ex$

Arcana Coelestia 5
Passage 5651

#5651 "Et ad sumendum nos 1in" servos, et asinos nostros": quod significet usque ut quicquid in utroque naturali nihili sit, constat ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi" qui haec de se loquuntur, quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; ex significatione "servorum" quod sint levia,2 n. (x)2541, hic nihili, de quo sequitur; et ex significatione "asinorum" quod sint illa quae in naturali, quae sunt scientifica, de qua n. 5492, hic in naturali exteriore quia vera quae significantur per "filios Jacobi", sunt3 in naturali interiore. [2]Cum hoc quod quicquid in utroque naturali nihili 4sit, ita se habet: ut homo spiritualis fiat, oportet ut naturale ejus nihili fiat, hoc est, ut prorsus nihil ex se possit; quantum enim naturale ex se potest, tantum spirituale non potest; naturale enim ab infantia nihil aliud imbuerat quam quae sunt cupiditatum sui et mundi, ita contraria charitati; haec mala faciunt ut bonum per internum hominem a Domino influere nequeat, nam quicquid influit, in naturali vertitur 5in malum; est naturale planum in quo terminatur influxus; quapropter nisi naturale, hoc est, malum et falsum quae 6formaverant naturale, nihili fiat, nequaquam potest bonum 7per caelum a Domino influere; non habet hospitium sed dissipatur, in malo enim et falso morari non potest; inde est quod tantum claudatur internum quantum naturale non fit nihil; notum hoc quoque est in Ecclesia ex doctrinali quod vetus homo exuendus ut novus induatur; [3]regeneratio non aliud est quam ut naturale subjugetur, et spirituale dominium obtineat; et tunc subjugatur naturale, cum ad correspondentiam redigitur; cumque naturale ad correspondentiam redactum est, tunc non reagit magis sed agit sicut imperatur et sequitur ad nutum spiritualis, vix aliter quam actus corporis sequuntur ad nutum voluntatis, ac loquela cum facie 8secundum influxum cogitationis; inde patet quod naturale prorsus nihili fieri debeat quoad velle ut homo spiritualis fiat. [4]Sed sciendum quod vetus naturale nihili fiet, hoc enim formatum est a malis et falsis, cumque id nihili factum est, tunc donatur homo novo naturali, quod vocatur naturale spirituale, spirituale 9 ex eo quia spirituale est quod agit per illud, seque manifestat per illud, sicut causa per effectum; notum est quod causa sit omne effectus; inde naturale novum quoad cogitare, 10velle, et effectum agere, non est nisi quam repraesentativum spiritualis; cum hoc fit, tunc (t)homo recipit bonum a Domino, et cum recipit bonum, donatur is veris, et cum donatur veris, perficitur intelligentia et sapientia, et cum 11perficitur intelligentia et sapientia, beatur felicitate in aeternum. @1 See p. 243, ftnote n. 4$ @2 i de qua$ @3 i quae$ @4 sint A I$ @5 i tunc$ @6 formaverat$ @7 e caelo$ @8 ad$ @9 i vocatur$ @10 et velle, tum$ @11 his perficitur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5652

#5652 "Et accesserunt ad virum qui super domo Josephi": quod significet doctrinalia Ecclesiae, constat ex significatione "viri super domo Josephi" quod sit id quod est Ecclesiae externae, de qua supra n. 5640, ita doctrinale, nam hoc est Ecclesiae; praeterea per "virum" significatur verum, ita doctrinale, n. 3134, et per "domum" Ecclesia, n. 1795; et quia "Josephus" est internum, n. 5469, "domus Josephi" est Ecclesia interna; doctrinale ex Verbo est quod super domo illa, inserviendo et 1ministrando. @1 i ei$

Arcana Coelestia 5
Passage 5653

#5653 "Et locuti ad illum ostio domus": quod significet consultationem ex illis de introductione, constat ex significatione "loqui ad illum" nempe ad virum super domo Josephi, quod sit consultatio ex illis, nempe ex doctrinalibus; et ex significatione "ostii domus" quod sit introductio, de qua n. 2356, 2385, hic a naturali seu externo homine ad spiritualem seu internum, de qua re agitur; (m)quia hoc significatur, in lingua originali non dicitur "ad ostium domus" sed "ostium domus".(n)

Arcana Coelestia 5
Passage 5654

#5654 "Et dixerunt, 1In me, domine mi": quod significet testificationem, constat ex ipsa hac formula quod (t)sit testificationis, nempe quod verum sit quod loquentur de argento quod in ore manticae cujusvis repertum. @1 Heb interjection (bi), literally "in me"; is generally regarded as an exclamation of entreaty. The quite different interpretation of it that S gives, is maintained in n. 5796 and n. 6981.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5655

#5655 "Descendendo descendimus 1in initio ad emendum cibum": quod significet animum comparandi bonum veris, constat a significatione "descendere" quod sit animus seu intentio, qui enim descendit aut confert se alicubi, est ex animo, hic ad comparandum bonum veris, quod significatur per "ad emendum cibum"; per "emere" enim significatur comparare et appropriare, n. 5374, 5397, 5406, 5414, 5426, et per "cibum" bonum veri, n. 5340, 5342, hic bonum veris quae repraesentantur per "filios Jacobi" qui de se illa loquuntur. @1 A I o in, see n. 5646$

Arcana Coelestia 5
Passage 5656

#5656 "Et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras": quod significet introspectionem in naturale exterius, constat ex significatione "diversorii" quod sit naturale exterius in genere, de qua n. 5495; ex significatione "aperire" quod sit introspectio, qui enim aperit, est propter introspectionem; et ex significatione "manticae" quod sit naturale exterius in specie, de qua n. 5497.

Arcana Coelestia 5
Passage 5657

#5657 "Et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae": quod significet quod perspectum quod vera quasi gratis donata, constat ex significatione "argenti cujusvis in sacco" quod sint vera donata gratis, de qua n. 5530, 5624, similiter "argentum cujusvis in ore manticae", cum differentia quod per hoc significentur vera quae donata gratis, quod in limine naturalis exterioris reposita sint, nam per "os manticae" significatur limen exterioris naturalis, n. 5497. Quod significetur hic quasi gratis donata, est quia in statu dubitativo sunt num conjungi velint interno, ne nihili fiant; et cum quis in statu dubitativo est, etiam de veris quae confirmant, sentit dubitative.

Arcana Coelestia 5
Passage 5658

#5658 "Argentum 1nostrum in pondere suo": quod significet vera secundum statum cujusvis, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; et a significatione "ponderis" quod sit status rei quoad bonum, de qua n. 3104; (m)ita vera secundum statum cujusvis est secundum bonum quod recipere possunt. (n) Pondera et mensurae multis in locis in Verbo nominantur, at in sensu interno non significant pondera et mensuras sed "pondera" significant status rei quoad bonum, et "mensurae" status rei quoad verum; sicut etiam gravitas et extensio, "gravitas" quae in mundo naturali, correspondet bono in mundo spirituali, et "extensio" vero; causa est quia in caelo, unde correspondentiae, non datur gravitas, nec extensio, quia non spatium; apparent quidem gravia et extensa 2apud spiritus, sed sunt apparentiae 3oriundae ex statibus boni et veri in caelo superiore. [2]Quod "argentum" significet verum, notissimum fuerat antiquis temporibus, inde antiqui tempora a prima aetate ad 4ultimam mundi distinxerunt in saecula aurea, argentea, cuprea, et ferrea, quibus etiam adjecerunt argillacea; saecula aurea vocaverunt illa tempora cum innocentia et integritas fuit, et cum quisque bonum faciebat ex bono, et justum ex justo; 5 argentea autem dixerunt illa tempora cum non amplius innocentia erat, sed usque species integritatis, quae non constabat in eo quod bonum facerent ex bono, sed in eo quod verum facerent ex vero; saecula autem cuprea et ferrea appellabant illa quae adhuc inferiora sunt; [3]quod ita appellaverint tempora, non erat ex comparatione, sed ex correspondentia; sciverunt enim antiqui quod "argentum" corresponderet vero et quod "aurum" bono, et hoc ex communicatione cum spiritibus et angelis; cum enim in caelo 6superiore loquela est de bono, apparet infra apud illos qui in primo seu ultimo caelo sub illis sunt, aureum; et cum loquela est de vero, apparet ibi argenteum; quandoque ita ut non modo parietes conclavium ubi habitant, coruscent auro et argento, sed etiam ipsa atmosphaera ibi; et quoque apud angelos primi seu ultimi caeli, qui in bono sunt ex bono, apparent mensae ex auro, candelabra ex auro, et plura alia; apud illos autem qui in vero sunt ex vero, apparent talia ex argento; sed quis hodie novit quod saecula ab antiquis 7vocata fuerint aurea et argentea ex correspondentia? immo quis hodie aliquid de correspondentia novit? et qui hoc non novit, et magis qui volupe et sapiens in eo ponit ut disputet num sit vel non sit, 8is ne quidem potest minimum scire de innumerabilibus quae correspondentiae 9"sint". @1 suum A I, but see 5646 and Hebrew.$ @2 in mundo spirituum$ @3 oriunda I$ @4 ultimum I$ @5 i saecula$ @6 interiore$ @7 after argentea$ @8 quomodo$ @9 sunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5659

#5659 "Et reducimus illud in manu nostra": quod significet quod submittantur quae gratis donata, quantum possibile, constat ex significatione "reducere" quod hic sit submittere; et ex significatione "in manu nostra" quod sit quantum possibile, de quibus supra n. 5624; quod gratis donata significatur per "argentum in ore manticae" quod reducerent, n. (x)5657.

Arcana Coelestia 5
Passage 5660

#5660. "Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra 1ad emendum cibum": quod significet quod animus sit per verum aliunde comparare bonum, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua mox supra n. 5657, et quia per "argentum" significatur verum, per "argentum alterum" significatur verum aliud, inde significatur verum aliunde; quia non aliud verum datur quod genuinum, quam a Domino Qui gratis donat, ita nec aliunde ipsum verum; et ex significatione "descendere facere" quod sit animus comparandi, nempe bonum veri quod per "frumentum quod emerent", significatur; sensus litterae historicus involvit quod argentum alterum etiam veniret ad Josephum, ad emendum ab illo cibum, sic non aliunde; at sensus internus non manet in sensu litterae historico, hunc sensum non curat, sed in ipsa re de qua agitur, quae res est, 2 si ut servi subjicerentur 3propterea quod aliqua vera in (t)naturali exteriori gratis donata sunt quod aliunde compararent sibi bonum per verum; (m)talis etiam est series in sensu interno, nam mox dicitur "non scimus quis posuit argentum in manticis nostris", per quae significatur quod non crederent 4quia non scirent a quo verum in naturali exteriore.(n) [2]Similiter existit in altera vita apud spiritus qui 5per vera initiantur in bonum, et imprimis in hoc, quod omne bonum et verum a Domino influat, 6et cum appercipiunt quod influat omne quod cogitant et volunt, et sic quod a se cogitare et velle non possint, tunc repugnant quantum possunt, 7credunt 8quod sic vita propria illis nulla foret, et sic quod periret omne jucundum, nam hoc in proprio ponunt; ac insuper, si non (t)possent agere bonum (c)a se nec credere verum a se, quod remitterent manus, nihil ex se agendo et cogitando, et exspectarent influxum; ita cogitare illis permittitur 9 etiam in tantum ut paene concludant apud se quod non 10velint inde bonum et verum accipere sed aliunde, ubi non talis orbatio proprii est; etiam quandoque datur illis inquirere ubi id inveniant; at postea, cum nullibi inveniunt, illi qui regenerantur, redeunt et ex libero eligunt quoad velle et cogitare duci a Domino; informantur etiam tunc quod accepturi sint proprium caeleste quale est angelis, et cum hoc proprio etiam beatum et felix in aeternum. [3]Quod proprium caeleste 11attinet, hoc ex nova voluntate, quae datur a Domino, existit, et differt a proprio hominis, in eo quod non magis spectent se in omnibus et singulis quae agunt, 12ac in omnibus et singulis quae discunt et docent, sed quod tunc spectent proximum, publicum, Ecclesiam, regnum Domini, et sic Ipsum Dominum; fines vitae sunt qui mutantur, fines 13spectandi inferiora, nempe (t)mundum et semet, removentur, et fines 14spectandi superiora, loco illorum substituuntur; fines vitae non aliud sunt quam ipsa vita hominis, nam fines sunt ipsum velle hominis et sunt ipsi ejus amores, nam quae homo amat, haec vult et pro fine habet; qui proprio caelesti donatur, is etiam in tranquillo est et in pace, nam fidit Domino et credit quod nihil mali illum attingat, et novit quod concupiscentiae illum non infestent; et praeterea qui in proprio caelesti sunt, in ipso libero sunt, nam duci a Domino est liberum, ducitur enim in bono, a bono, ad bonum; 15inde constare potest quod sint in beato et felici, nam nihil est quod turbat, non aliquid amoris sui, 16consequenter non aliquid inimicitiae, odii, vindictae, nec aliquid amoris mundi, consequenter non aliquid fraudis, timoris, 17irrequiei. @1 A I here o$ @2 i quod$ @3 quia$ @4 et quia nec$ @5 initiantur in vera et per veri$ @6 at$ @7 credunt enim$ @8 A has this
Passage (reading et sic quod vita . . . foret, et quod ita omne jucundum, periret, nam . . . ponunt) placed after influxum below.$ @9 i imo$ @10 after accipere$ @11 est$ @12 nec pro se$ @13 qui inferiora spectant$ @14 qui superiora spectant$ @15 etiam in beato et felici est$ @16 seu$ @17 before fraudis$

Arcana Coelestia 5
Passage 5661

#5661 "Non scimus quis posuit argentum 1nostrum in manticis nostris": quod significet non fidem ex ignorantia a quo verum in naturali exteriore, constat ex significatione "non scire" quod in sensu spirituali sit non credere, seu non fides; a significatione "quis posuit" quod sit ignorantia a quo; a significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 5658; et (c)a significatione "manticae" quod sit naturale exterius, de qua n. 5497. @1 A I here o$

Arcana Coelestia 5
Passage 5662

#5662 "Et dixit, Pax vobis, ne timeatis": quod significet quod bene sit, ne desperent, constat ex significatione "pacis" quod sit bene esse, de qua sequitur; et a significatione "ne timeatis" quod sit ne desperent; agitur enim in sensu interno de mutatione status, quod non amplius ex propria potentia compararent sibi vera, et per vera bonum, sed quod illis ex Domino donarentur; et quia putarunt quod sic amissuri proprium, ita liberum, consequenter omne jucundum vitae, in desperatione fuerunt, ut ab illis quae praecedunt, patet; inde est quod per "ne timeatis" hic significetur ne desperent; timor enim ex variis causis oritur, n. 5647, inde etiam varia significat. [2]Quod "pax" sit bene esse, est quia est intimum, et inde universale regnans 1 in omnibus et singulis in caelo; est enim pax in caelo sicut in terra ver, seu sicut aurora, quae non afficiunt per sensibiles varietates sed per amoenum universale quod influit in singula quae percipiuntur, et 2non modo ipsam perceptionem, 3sed etiam singula objecta amoenitate imbuit; hodie vix aliquis novit quid pax, ubi nominatur in Verbo, ut in Benedictione, Elevet Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem, Num. Vi 26, et alibi; credit paene unusquisque quod pax sit securitas ab hostibus, et quod sit tranquillitas in domo et inter socios; sed haec pax non ibi intelligitur verum pax quae immensum illam pacem transcendit; est pax caelestis, de qua mox supra; hac pace nemo donari potest nisi qui (x)ducitur a Domino ac in Domino est, hoc est, in caelo, ubi Dominus est omne in omnibus; pax enim caelestis influit cum cupiditates oriundae ex amore sui et mundi sublatae sunt, nam hae sunt quae tollunt 4 pacem, infestant enim interiora hominis, et faciunt ut tandem ponat in irrequie quietem, et in infestis pacem, quia in malis jucundum; quamdiu homo in his est, nequaquam scire potest quid pax, immo tamdiu credit quod pax illa nihili sit; et si quis dicit quod tunc illa pax ad perceptionem veniat, cum jucunda ex amore sui et mundi sublata sunt, ridet; causa est quia in jucundo mali quod est oppositum paci, ponit pacem. [3]Quia pax talis est, nempe omnium felicitatum et beatitudinum intimum, et inde universale in singulis regnans, ideo antiqui pro communi formula usi sunt dicere "Pax vobis", 5cum intelligerent ut bene sit, ac interrogare num pax illis, cum intelligerent num bene sit. Videantur quae prius de pace dicta et ostensa sunt, nempe: quod pax in caelis sit instar veris et aurorae in terris, n. 1726, 2780: quod pax sit in supremo sensu Dominus, in repraesentativo regnum Ipsius, et quod sit Divinum Domini afficiens bonum ab intimo, n. 3780, 4681: quod omnis irrequies a malo et falso, pax autem a bono et vero, n. 3170. @1 i ita$ @2 sicut$ @3 ita perceptionum$ @4 i illam$ @5 et interrogare num pax illis, cum intelligerent ut bene sit et$

Arcana Coelestia 5
Passage 5663

#5663 "Deus vester et Deus patris vestri": quod significet Divinum Humanum Domini, constare potest ex eo quod ubi in Verbo Deus aut Jehovah nominatur, intelligatur Dominus et non alius, n. 1343, 1736, 2921, 3035; et cum dicitur "Deus vester et Deus patris vestri", hoc est, Deus Israelis et Jacobi et filiorum ejus, intelligitur Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Naturale, n. 3305, 4286, 4570, nam "Israel" repraesentabat Dominum quoad Naturale interius, et "Jacob" quoad exterius, et "filii" quoad vera in illo Naturali. [2]Quod per Deum et Jehovam in Verbo intellectus sit Dominus, Ecclesia Judaica non noverat nec Ecclesia Christiana hodie 1novit; quod Ecclesia Christiana hoc non noverit, est quia Divinum in tres personas distinxit; at (t)Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, et imprimis Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non alium per Jehovam et Deum intellexerunt quam Dominum, et quidem Ipsum quoad Divinum Humanum; noverunt etiam de Ipso Divino quod in Domino, et quod Ipse vocat Patrem Suum, at de Ipso illo Divino quod in Domino, non cogitare potuerunt, sed de Divino Humano, consequenter non alii Divino conjungi; conjunctio enim fit per cogitationem quae intellectus, et per 2affectionem quae voluntatis, ita per fidem et per amorem; (m)cum enim cogitatur de Ipso Divino, cadit cogitatio sicut in universum interminatum et sic dissipatur, unde nulla conjunctio; aliter cum cogitatur de Ipso Divino ut Divinum Humanum ;(n) et noverunt quod nisi cum Divino conjungerentur, non salvari possent; [3]idcirco fuit Divinum Humanum quod Antiquae Ecclesiae adoraverunt, Jehovah etiam in Divino Humano se manifestavit apud illos; et Divinum Humanum fuit Ipsum Divinum in caelo, caelum enim constituit unum hominem qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem capitum hactenus (x)est actum; Divinum hoc in caelo, non aliud est quam Ipsum Divinum, sed in caelo ut Divinus Homo; hic Homo est quem Dominus suscepit, et in Se Divinum fecit, et univit Ipsi Divino sicut ab aeterno unitus fuerat, nam ab aeterno fuit unum; et hoc quia genus humanum aliter non salvari potuisset; non enim amplius sufficere potuit ut Ipsum Divinum per caelum, ita per Divinum Humanum (x)ibi, influere posset in mentes humanas, quapropter Ipsum Divinum voluit Divinum Humanum actualiter per susceptum Humanum in mundo, sibi unire; hoc et illud est Dominus. @1 , at Ecclesia Christiana non ideo id novit$ @2 A d amorem i affectionem$

Arcana Coelestia 5
Passage 5663

#5663 "Deus vester et Deus patris vestri": quod significet Divinum Humanum Domini, constare potest ex eo quod ubi in Verbo Deus aut Jehovah nominatur, intelligatur Dominus et non alius, n. 1343, 1736, 2921, 3035; et cum dicitur "Deus vester et Deus patris vestri", hoc est, Deus Israelis et Jacobi et filiorum ejus, intelligitur Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Naturale, n. 3305, 4286, 4570, nam "Israel" repraesentabat Dominum quoad Naturale interius, et "Jacob" quoad exterius, et "filii" quoad vera in illo Naturali. [2]Quod per Deum et Jehovam in Verbo intellectus sit Dominus, Ecclesia Judaica non noverat nec Ecclesia Christiana hodie 1novit; quod Ecclesia Christiana hoc non noverit, est quia Divinum in tres personas distinxit; at (t)Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, et imprimis Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non alium per Jehovam et Deum intellexerunt quam Dominum, et quidem Ipsum quoad Divinum Humanum; noverunt etiam de Ipso Divino quod in Domino, et quod Ipse vocat Patrem Suum, at de Ipso illo Divino quod in Domino, non cogitare potuerunt, sed de Divino Humano, consequenter non alii Divino conjungi; conjunctio enim fit per cogitationem quae intellectus, et per 2affectionem quae voluntatis, ita per fidem et per amorem; (m)cum enim cogitatur de Ipso Divino, cadit cogitatio sicut in universum interminatum et sic dissipatur, unde nulla conjunctio; aliter cum cogitatur de Ipso Divino ut Divinum Humanum ;(n) et noverunt quod nisi cum Divino conjungerentur, non salvari possent; [3]idcirco fuit Divinum Humanum quod Antiquae Ecclesiae adoraverunt, Jehovah etiam in Divino Humano se manifestavit apud illos; et Divinum Humanum fuit Ipsum Divinum in caelo, caelum enim constituit unum hominem qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem capitum hactenus (x)est actum; Divinum hoc in caelo, non aliud est quam Ipsum Divinum, sed in caelo ut Divinus Homo; hic Homo est quem Dominus suscepit, et in Se Divinum fecit, et univit Ipsi Divino sicut ab aeterno unitus fuerat, nam ab aeterno fuit unum; et hoc quia genus humanum aliter non salvari potuisset; non enim amplius sufficere potuit ut Ipsum Divinum per caelum, ita per Divinum Humanum (x)ibi, influere posset in mentes humanas, quapropter Ipsum Divinum voluit Divinum Humanum actualiter per susceptum Humanum in mundo, sibi unire; hoc et illud est Dominus. @1 , at Ecclesia Christiana non ideo id novit$ @2 A d amorem i affectionem$

Arcana Coelestia 5
Passage 5665

#5665 "Et eduxit ad illos Shimeonem": quod significet quod adjunxerit veris velle, constat ex repraesentatione "Shimeonis" quod sit fides voluntate, seu voluntas faciendi verum quod fidei, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482; et ex repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic sunt "illi ad quos eduxit Shimeonem", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; inde patet quod per "eduxit ad illos Shimeonem" significetur quod adjunxerit veris velle.

Arcana Coelestia 5
Passage 5666

#5666 Vers. 24-28. Et adduxit vir viros domum Josephi, et dedit aquas, et lavarunt pedes suos, et dedit pabulum asinis illorum. Et praepararunt munus, usque ad venire Joseph in meridie, quia audiverunt quod ibi comederent panem. Et venit Joseph domum, et adduxerunt ei munus quod in manu illorum, domum, et incurvabant se ei ad terram. Et interrogavit illos ad pacem, et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis? an adhuc is vivit? Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro, adhuc ille vivit; et deflexerunt se, et incurvarunt se. Et adduxit vir viros domum Josephi" significat initiationem ad conjunctionem cum interno: "et dedit aquas" significat influxum communem veri ab interno: "et lavarunt pedes suos" significat inde purificationem naturalis: "et dedit pabulum asinis illorum" significat instructionem de bono: "et praepararunt munus" significat insinuationem: "usque 1 venire Joseph in meridie" significat dum internum adesset cum luce: "quia audiverunt quod ibi comederent panem" significat apperceptionem quod adjungeretur veris bonum; "et venit Joseph domum" significat praesentiam interni: "et adduxerunt ei munus quod in manu illorum 2domum" significat insinuationem quantum possibile: "et 3incurvarunt se ad terram" significat humiliationem: "et interrogavit illos ad pacem" significat perceptionem quod bene sit: "et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis?" significat quod etiam bono spirituali: "an adhuc is vivit?" significat quod ei vita: "et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro" significat inde apperceptionem naturalis quod bene sit cum bono a quo: "adhuc 4is vivit" significat et quod ei vita: "et deflexerunt se, et incurvarunt se" significat humiliationem exteriorem et interiorem. @1 A I o ad here and 5672; cp. above.$ @2 I o here only; cp. above.$ @3 thus A I here and 5676; cp. above.$ @4 A I o here and 5681; cp. above.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5667

#5667 "Et adduxit vir viros domum Josephi": quod significet initiationem ad conjunctionem cum interno, constat ex significatione "adducere viros domum Josephi" quod sit vera quae naturalis, adjungere interno, de qua supra n. 5648; quod initiatio sit ad conjunctionem, liquet ab illis quae sequuntur "quod comederint ibi, et quod tunc Josephus se illis non manifestaverit", per quae significatur communis influxus, de quo nunc sequitur, qui (t)etiam est initiatio.

Arcana Coelestia 5
Passage 5668

#5668 "Et dedit aquas": quod significet influxum communem veri ab interno, constat a significatione "aquarum" quod sint verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, et quidem verum in communi; inde "dare aquas" significat influxum communem veri; quod ab interno, est quia erat "in domo Josephi", n. 5667. Influxus communis veri est illuminatio quae dat facultatem appercipiendi et intelligendi verum; illuminatio illa est a luce caeli quae a Domino, quae lux non aliud est quam Divinum Verum, n. 2776, 3138, 3167, 3195, 3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400.

Arcana Coelestia 5
Passage 5669

#5669 "Et lavarunt pedes suos": quod signficet inde purificationem naturalis, constat a significatione "lavare pedes" quod sit purificatio naturalis, de qua n. 3147.

Arcana Coelestia 5
Passage 5670

#5670 "Et dedit pabulum asinis illorum": quod significet instructionem de bono, constat a significatione "dare pabulum" quod sit instruere in bono, per "pabulum" enim significatur bonum verorum scientificorum, n. 3114; et per "dare pabulum" quod est pascere, significatur instruere in illo bono; quod "pascere" sit instruere, videatur n. 5201; per "asinos" significantur scientifica, n. 5492; inde patet quod per "dare pabulum asinis" significetur instructio de bono scientificorum: bonum scientificorum est jucundum ex veris scientificis; vera scientifica sunt communissima vera, quae apparent in luce naturali quae a luce mundi, sed ut appareant, nempe quod vera sint, erit influxus communis ab interno, n. 5668; hoc est illustratio a luce caeli.

Arcana Coelestia 5
Passage 5671

#5671 "Et praepararunt munus": quod significet insinuationem, constat ex significatione 1"muneris" quod sit obtinere gratiam, de qua n. 5619, ita "praeparare munus" est insinuatio. @1 munerum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5672

#5672 "Usque 1venire Joseph in meridie": quod significet dum internum adesset cum luce, constat ex significatione "usque venire" quod sit 2cum adesset; a repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua n. 5648; et ex significatione "meridiei" quod sit status lucis, de qua n. 1458, 3195, 3708; quod "meridies" sit status lucis, est quia tempora diei, sicut mane, meridies, vespera, correspondent illustrationibus in altera vita; et (x)illustrationes ibi sunt intelligentiae et sapientiae, nam in luce caeli est intelligentia et sapientia; vices illustrationis ibi sunt 3tales, nempe sicut in terris mane, meridies, vespera; existunt status umbrae, sicut quae in vespera, non a sole ibi, hoc est, Domino, Qui semper lucet, sed a proprio angelorum, nam sicut in proprium suum immittuntur, ita in statum umbrae seu vesperae veniunt, et sicut a proprio suo in proprium caeleste elevantur, ita in statum lucis; inde patet unde est quod meridies correspondeat statui lucis. @1 see p. 258, ftnote n. 1$ @2 dum$ @3 , tales sunt,$

Arcana Coelestia 5
Passage 5673

#5673 "Quia audiverunt quod ibi comederent panem": quod significet apperceptionem quod adjungeretur veris bonum, constat ex significatione "audire" quod sit apperceptio, de qua n. 5017; ex significatione "comedere" quod sit appropriari et conjungi, de qua n. 2187, 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 5643; et ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976.

Arcana Coelestia 5
Passage 5674

#5674 "Et venit Joseph domum": quod significet praesentiam interni, constat ex significatione "venire domum" quod sit adesse, seu praesentia, ut supra n. 5672; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua n. 5648.

Arcana Coelestia 5
Passage 5675

#5675 "Et adduxerunt ei munus quod in manu illorum, domum": quod significet insinuationem quantum possibile, constat ex significatione "muneris quod dabatur regibus et sacerdotibus" quod sit obtinere gratiam, ita etiam insinuatio, de qua mox supra n. 5671; et ex significatione "quod in manu illorum" quod sit quantum possibile, de qua etiam supra n. 5624, 5659.

Arcana Coelestia 5
Passage 5676

#5676 "Et 1incurvarunt se ad terram": quod significet humliationem, constat ex significatione "incurvare se ad terram" quod sit humiliare, de qua n. 2153; videatur etiam infra n. 5682. @1 see p. 258, ftnote 3$

Arcana Coelestia 5
Passage 5677

#5677 "Et interrogavit illos ad pacem": quod significet perceptionem quod bene sit, constat ex significatione "interrogare" quod sit cogitationem alterius percipere, de qua n. 5597; et ex significatione "pacis" quod sit bene esse, de qua n. 5662.

Arcana Coelestia 5
Passage 5678

#5678 "Et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis?": quod significet quod etiam bono spirituali, constat ex significatione "pacis" quod sit bene esse, ut supra n.5677; et ex repraesentatione "Israelis" qui hic est "pater", quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4286, 4598.

Arcana Coelestia 5
Passage 5679

#5679 "An adhuc is vivit": quod significet quod ei vita, constat ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5407.

Arcana Coelestia 5
Passage 5680

#5680 "Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro": quod significet inde apperceptionem naturalis quod bene sit bono a quo, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. (x)1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; ex significatione "pacis" quod sit bene esse, de qua n. 5662, 5677; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum spirituale, de qua mox supra n. 5678; quod bonum "pater" dicitur quia ab illo ut a patre sunt vera et bona in naturali, quae repraesentantur per "decem filios ejus"; et quia vera et bona in naturali per illos repraesentantur, per eosdem etiam naturale significatur, naturale enim est continens, et vera ac bona ibi sunt contenta, quae unum faciunt; inde patet quod per "dixerunt, Pax servo tuo patri nostro" significetur inde apperceptio naturalis quod bene sit bono a quo; [2]inde apperceptio dicitur, nempe (c)ab interno, quod per "Josephum" repraesentatur, n. 5648, quia omnis perceptio naturalis venit a spirituali, 1et quia a spirituali, venit ab interno, hoc est, per internum a Domino; nusquam aliqua perceptio, ne quidem aliqua cogitationis et affectionis vita est naturali, 2nisi quae venit a spirituali; sunt enim in naturali ex se omnia mortua, at vivificantur per influxum e spirituali mundo, hoc est, per spiritualem mundum a Domino, in spirituali mundo vivunt omnia ex luce quae a Domino, nam in luce illa est sapientia et intelligentia. Quod hic significetur inde apperceptio, seu ab interno, in naturali, etiam sequitur ab illis quae praecedunt n. 5677. @1 quod internum$ @2 quae non$

Arcana Coelestia 5
Passage 5681

#5681 "Adhuc 1is vivit": quod significet, et quod ei vita constat ab illis quae mox supra n. (x)5679 allata sunt; conferantur quae n. 5407.

Arcana Coelestia 5
Passage 5682

#5682 "Et deflexerunt se, et incurvarunt se": quod significet humiliationem exteriorem et interiorem, constat ex significatione "deflectere se" quod sit humiliatio exterior, et ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio interior; est enim deflexio minor gradus incurvationis, quapropter etiam est humiliatio exterior; 2et incurvatio est major gradus, quapropter est humiliatio interior; praeterea "deflexio" est humiliatio veri, hoc est, illorum qui in vero sunt, ita spiritualium, 2et "incurvatio" est humiliatio boni, hoc est, illorum qui in bono sunt, ita caelestium; sic quoque (t)"deflexio" est humiliatio exterior, et incurvatio humiliatio interior; qui enim in bono sunt, interiores homines sunt quam illi qui in vero. Haec quae in hac periodo in, sensu interno continentur, pleraque explicata sunt quoad solas significationes vocum, ex causa quia sunt talia quae prius explicata sunt. @1 see p. 258, ftnote 4$ @2 at$

Arcana Coelestia 5
Passage 5683

#5683 Vers. 29-34. Et sustulit oculos suos, et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae, et dixit, An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me? et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi. Et festinavit Joseph, quia commovebantur commiserationes ejus ad fratrem suum, et quaerebat flere, et venit cubiculum, et flevit ibi. Et lavit facies suas, et exivit, et continuit se, et dixit, Ponite panem. Et posuerunt illi soli, et illis solis, et Aegyptiis comedentibus cum eo solis, quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem, quia abominatio id Aegyptiis. Et sederunt coram eo, primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam, et obstupuerunt viri quisque ad socium suum. Et extulit portiones ex faciebus suis ad illos, et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum quinque mensuris; et bibebant, et large bibebant cum eo. "Et sustulit oculos suos" significat reflexionem: "et vidit Benjaminem" significat apperceptionem medii: "fratrem suum, filium matris suae" significat internum a naturali, ut a matre: "et dixit" significat perceptionem: "An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me?" significat natum post omnes, ut quoque illis notum: "et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi" significat quod Divinum etiam apud spirituale caelestis quod medium, quia procedit a caelesti spiritualis quod verum a Divino: "et festinavit Joseph" significat ab intimo: "quia commovebantur commiserationes ejus" significat misericordiam ex amore: "ad fratrem suum" significat erga internum a se: "et quaerebat flere" significat effectum misericordiae ex amore: "et venit cubiculum, et flevit ibi" significat in se, non apparenter: "et lavit facies suas" significat quod disponeret ita: "et exivit" significat per remotionem: "et continuit se" significat per occultationem: "et dixit, Ponite panem" significat perceptionem conjunctionis per medium cum veris in naturali: "et posuerunt illi soli, et illis solis" significat externam apparentiam quod internum quasi separatum ab illis: "et Aegyptiis comedentibus cum eo solis" significat separationem scientificorum quae in inverso ordine: "quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem" significat quod nequaquam conjungi possent cum vero et bono Ecclesiae: "quia abominatio id Aegyptiis" significat quod in opposito sint:"et 1consederunt coram eo" significat quod disponerentur a sua praesentia: primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam" significat secundum ordinem verorum sub bono: "et obstupuerunt viri quisque ad socium suum significat mutationem status cujusvis inter se: "et extulit portiones ex faciebus suis ad illos" significat bona applicata unicuivis ex misericordia: "et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum" significat bonum medio supra bona veris in naturali: "quinque mensuris" significat quod multum auctum: "et bibebant" significat applicationem verorum sub bono: "et large bibebant 2 "significat abundanter. @1 thus A I here and 5703; cp. above.$ @2 A I o cum eo here and 5710; cp. above$

Arcana Coelestia 5
Passage 5684

#5684 "Et sustulit oculos suos": quod significet reflexionem, constat a significatione "tollere oculos" quod sit cogitatio et intentio, de qua n. 2789, 2829, 4339, et quoque advertentia, n. 4086, ita reflexio, nam reflectere est intendere visum intellectualem, et advertere num ita sit, et postea quod ita sit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5685

#5685 "Et vidit Benjaminem": quod significet apperceptionem medii, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; et ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639.

Arcana Coelestia 5
Passage 5686

#5686 "Fratrem suum, filium matris suae": quod significet internum a naturali, ut a matre, constat a repraesentatione "Benjaminis" qui hic "frater et filius matris", quod sit internum, de qua n. 5469, et quia est medium, ideo existit a caelesti spiritualis quod est "Josephus" ut a patre, et a naturali ut a matre, ab utroque enim trahet ut pro medio inserviat; hoc nunc est quod intelligitur per internum a naturali ut a matre; et quia caeleste spiritualis quod est "Josephus", similiter exstiterat a naturali ut a matre, sed a Divino ut a patre, ideo vocatur Benjamin, sicut ex nativitate etiam fuerat "frater suus, filius matris suae"; in mox sequentibus vocatur etiam "filius". Frater dicitur omnis a Domino, Qui hic per "Josephum" in supremo sensu intelligitur, qui aliquid boni charitatis habet a Domino; is quoque vocatur "filius matris suae", sed tunc per "matrem" intelligitur Ecclesia.

Arcana Coelestia 5
Passage 5687

#5687 "Et dixit": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; quod "dicere" sit percipere, est quia in caelo ipsae cogitationes ex quibus loquela, percipiuntur, aliter ac in mundo; inde est quod 1percipere in sensu spirituali sit "loqui" aut "dicere" in 2sensu litterali, seu quod idem, in sensu naturali. @1 perceptio$ @2 A d, but evidently in error$

Arcana Coelestia 5
Passage 5688

#5688 "An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me?": quod significet natum post omnes, ut quoque illis notum, constat ex significatione "fratris minimi" quod sit qui natus post omnes, de qua sequitur; et ex significatione "quem dixistis ad me" quod sit perceptum ab illis; quod "dicere" sit perceptum, videatur mox supra n. 5687, ita notum. Quod Benjamin dicatur hic, sicut fuerat, "frater eorum minimus", hoc est, natus post omnes seu natu minimus, est quia ita quoque cum medio quod repraesentat "Benjamin", se habet in sensu spirituali; medium enim apud hominem nascitur post omnes, cum enim nascitur homo spiritualiter, hoc est, cum renascitur, tunc rationale ejus quod est internum humanum, primum a Domino regeneratur, et postmodum naturale, quia per rationale regeneratur a Domino naturale n. 3286, 3288, 3321, 3493, 4612; medium itaque quia trahet ab utroque, nempe a rationali spirituali seu novo facto, et quoque a naturali, et quia medium non aliquid trahere potest a naturali nisi hoc quoque novum fiat, idcirco non potest medium nasci quam postea, et quidem secundum gradum quo naturale regeneratur. [2]Omnia quae de filiis Jacobi memorantur in Verbo, ita ex providentia contigerant, ob causam 1quia de illis et de posteris eorum conscriberetur Verbum, et hoc in se contineret caelestia, et in supremo sensu Divina, quae illi actualiter repraesentarent, ita quoque quod "Benjamin" quia ultimo natus est, ideo repraesentaret medium inter internum et externum, seu inter caeleste spiritualis quod fuit Domino in mundo, et inter naturale quod etiam fuit Domino, et quod Divinum faceret; [3]omnia 2 quae de Josepho et ejus fratribus memorantur, in supremo sensu repraesentant glorificationem Humani Domini, hoc est, quomodo Dominus Humanum in Se Divinum fecit, causa quod id in sensu intimo repraesentetur, est ut Verbum in sensu suo intimo sanctissimum esset; 3ut et, quod in singulis tale in se contineret quod intraret in sapientiam angelicam; nam notum est quod sapientia angelica ita transcendat intelligentiam humanam ut ab homine vix quicquam capi possit inde; ipsa quoque felicitas angelorum est quod in singulis sit de Domino, nam in Domino sunt; et praeterea glorificatio Humani Domini est exemplar regenerationis hominis, 4 inde regeneratio hominis etiam simul in sensu interno Verbi, ubi glorificatio Domini, sistitur; regeneratio hominis cum ejus innumerabilibus arcanis etiam intrat in sapientiam angelicam, et sistit eorum felicitatem secundum applicationem ad usus, qui 5sunt ad reformandum hominem. @1 ut repraesentarent caelestia et in supremo sensu Divina, ac de illis et posteris eorum conscriberetur Verbum, ita quoque quod Benjamin ultimo natus sit, et quod ideo quoque$ @2 i enim$ @3 ac$ @4 i et$ @5 est$

Arcana Coelestia 5
Passage 5689

#5689 "Et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi": quod significet quod Divinum etiam apud spirituale caelestis quod medium, quia procedit a caelesti spiritualis quod verum a Divino, constat ex significatione "Deus gratiosus esse" cum dicitur a caelesti spiritualis quod "Josephus", ad spirituale caelestis quod "Benjamin", et quoque cum vocatur "filius suus", quod sit Divinum etiam apud spirituale caelestis quod medium, quia procedit a caelesti spiritualis quod verum a Divino; quod "Benjamin" sit spirituale caelestis, videatur n. 3969, 4592, et quod sit medium, n. 5411, 5413, 5443, 5639. [2]Quia in supremo sensu, ut supra dictum, internum humanum Domini fuit caeleste spiritualis, et hoc fuit verum a Divino, seu proximum indumentum Ipsius Divini in Domino, et quia spirituale caelestis quod medium, processit ab illo, sequitur quod etiam Divinum apud hoc esset; quod procedit ab aliquo, hoc trahit suam essentiam ab illo a quo procedit, sed induitur talibus quae inserviunt communicationi, ita usui in sphaera inferiore; illa quibus induitur, trahuntur a talibus quae in inferiore sphaera sunt, ob finem ut internum a quo procedit, agere possit in sphaera inferiore per talia quae ibi sunt; [3]quod 1 dat essentiam, est sicut "pater", nam essentia est anima; et quod dat indumentum est "mater", nam indumentum est 2animae illius corpus; inde est quod supra dictum quod medium trahet ab utroque ut sit medium, 3suum ab interno ut a patre, et 3suum ab externo ut a matre. @1 i itaque$ @2 A o, I has anima illius$ @3 suum in A is added above line$

Arcana Coelestia 5
Passage 5690

#5690 "Et festinavit Joseph": quod significet ab intimo, constat a significatione "festinare" quod hic sit quod erumpit ab intimo, nam sequitur "quia commovebantur commiserationes ejus", per quae significatur misericordia ex amore; haec cum erumpit, ex intimo erumpit, et hoc ad primum oculi ictum, seu ad primum cogitationis momentum, ideo per "festinare" hic non aliud significatur quam ab intimo.

Arcana Coelestia 5
Passage 5691

#5691 "Quia commovebantur commiserationes ejus": quod significet misericordiam ex amore, constat ex significatione "commoveri commiserationes" quod sit misericordia ex amore; misericordia dicitur quia nondum ab eo agnitus, 1ex amore dicitur quia ut medium processit ab ipso; in lingua originali 2commiserationes" 3 exprimuntur per vocem quae intimum et tenerrimum amorem significat. @1 amor$ @2 miserationes$ @3 per vocem exprimitur$

Arcana Coelestia 5
Passage 5692

#5692 "Ad fratrem suum": quod significet erga internum a se, constat a repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "frater", quod sit medium, ita quoque internum, de qua n. 5469, et quia ut medium (C)et internum procedit a caelesti spiritualis quod "Josephus", dicitur erga internum a se. Quisquis aliquid Divini a Domino, Qui hic est Josephus in supremo sensu 1, sicut qui aliquid boni charitatis recipit, is "frater" a Domino vocatur, et quoque "filius". @1 i trahit$

Arcana Coelestia 5
Passage 5693

#5693 "Et quaerebat flere": quod significet 1effectum misericordiae ex amore, constat a significatione "fletus" quod sit effectus misericordiae ex amore, de qua n. 3801, 5480. @1 affectum I, but see 5683$

Arcana Coelestia 5
Passage 5694

#5694 "Et venit cubiculum et flevit ibi": quod significet in se non apparenter, constat ex significatione "venire cubiculum" quod sit in se ut non appareat. Formula sollemnis antiquis fuerat dicere "intrare in cubiculum", et quoque tunc "claudere ostium", cum intelligerent facere aliquid quod non appareret; derivata fuit 1 illa formula a significativis in Ecclesia Antiqua; per "domum" enim in sensu spirituali intelligebant hominem, n. 3128; 2 per "conclavia" et "cubicula" intelligebant interiora hominis; inde "venire seu intrare in cubiculum" significabat in se, consequenter ut non appareat; et quia "intrare cubiculum" significativum fuit, ideo in Verbo passim ita dicitur; ut apud Esaiam, Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum 3transeat ira, xxvi 20; quod "intrare in cubicula" non ibi sit intrare in cubicula, manifeste constat, sed se in occulto tenere, et in se: [2]apud Ezechielem, Dixit ad me, Num vidisti, fili hominis, quae seniores domus Israelis facientes in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae? dicentes enim, Non Jehovah videns nos, viii 12; "facere in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae" pro intus in se, in cogitationibus; interiora cogitationis et affectionis eorum4 5repraesentata erant prophetae per "conclavia", et vocata "conclavia imaginis": [3]apud Mosen, Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactentem cum viro senii, Deut. xxxii 25; "gladius" pro vastatione veri et punitione falsi, n. 2799; "ex conclavibus terror" pro 6 interioribus hominis; quod "conclavia" ibi non sint conclavia quae intelliguntur, etiam patet: [4]apud Davidem, Qui irrigat montes e conclavibus sit is, Ps. civ 13; irrigare montes in sensu spirituali est benedicere illis qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt; quod "mons" sit caeleste amoris, videatur n. 795, 1430, 4210, inde "ex conclavibus suis" est ex interioribus caeli: apud Lucam, Quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 3; "cubicula" etiam ibi pro interioribus hominis, nempe 7quod cogitaverat, 7quod intenderat, et 7quod molitus est: apud Matthaeum, Quando oraveris, intrato in cubiculum tuum, et claudens ostium tuum, et ora in occulto, vi 6; "intrare in cubiculum et orare" pro non apparenter; hoc 8enim a repraesentativo dictum est. @1 enim$ @2 i ita$ @3 so A, also 7353, 8989; I has transit$ @4 i qualia essent$ @5 A I repraesentatum erat$ @6 i ex$ @7 quid. . .quid. . .quid$ @8 quoque ex$

Arcana Coelestia 5
Passage 5695

#5695 "Et lavit facies suas": quod significet quod disponeret ita, constat a significatione "lavare facies" quod hic sit disponere ita ut non appareat; lavabatur enim facies ne lacrimatio appareret, proinde ita disponebatur; (m)quomodo cum his se habet, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur; hic aliquid dicendum de correspondentia faciei cum interioribus :(n) facies est externum interiorum repraesentativum, nam facies ita formata est ut interiora in illa sicut in speculo repraesentativo appareant, ac alius inde sciat qua mente sit erga se, sic ut cum 1loquitur, manifestet sensa animi sui tam per loquelam quam per faciem; talem faciem habuerunt antiquissimi qui a caelesti Ecclesia fuerunt, et talem faciem habent omnes angeli, nam nihil volunt coram aliis celare quid cogitant, cogitant enim non nisi quam bene erga proximum, nec aliquam latentem cogitationem habent ut proximo velint bene propter se; [2]at infernales dum non in luce caeli apparent, aliam faciem habent quam quae interioribus correspondet; causa est quia in vita corporis testati sunt charitatem erga proximum solum sui honoris et lucri causa per faciem, et tamen nusquam voluerunt proximo bene nisi quantum sibi faveret; inde dispositio faciei eorum contra interiora, quandoque usque adeo ut inimicitiae, odia, vindictae, et cupiditas necandi 2sint intus, et tamen facies disposita ut inde (x)eluceat amor erga illum. Inde constare potest quantum hodie dissident interiora ab exterioribus; 3quapropter talium ministeria ambiunt. @1 loquatur$ @2 sit$ @3 i imo homines ipsi norunt, quod talia quae mente celant sint contra ordinem, et talia quae facie manifestant, sint apparenter secundum ordinem illum: nam omnis latenter afficitur eo, ac interius apud se aestimat quod sincerum, et quod mirum, etiam mali;$

Arcana Coelestia 5
Passage 5696

#5696 "Et exivit": quod significet per remotionem, constat ex significatione "exire" quod hic sit remotio, nam qui se removet, exit seu recedit ab altero. Res ita in sensu interno se habet; per "Josephum" in sensu supremo repraesentatur Dominus, per "decem filios Israelis" vera et bona in naturali apud illos qui regenerantur, per "Benjaminem" autem medium; misericordia ex amore est erga medium quia per illud regenerantur illa quae infra sunt 1; sed Domini amor et misericordia non apparet antequam per medium conjunctio facta est; disponitur etiam ita ut non appareat, si enim appareret, non regeneratio fieri posset; dispositio fit per remotionem et occultationem, non quod Dominus unquam misericordiam removeat aut occultet, sed cum is qui 2regeneratur, immittitur in sua mala, tunc apparet ei (t)Dominus sicut remotus 3 et occultatus; sunt mala quae se interponunt et id faciunt; sicut comparative densae nubes quae se 4sistunt inter solem et sistunt absentiam ejus (c)ac illum occultant; haec occultatio et remotio est quae intelligitur. @1 i seu in naturali$ @2 regenerabitur$ @3 i sit$ @4 ponunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5697

#5697 "Et continuit se": quod significet occultationem, constat ex significatione "continere se" quod sit occultare, nam qui se continet, is occultat quid interius voluit; quid per occultationem hic intelligitur, videatur mox supra n. 5696.

Arcana Coelestia 5
Passage 5698

#5698 "Et dixit, Ponite panem": quod significet perceptionem conjunctionis per medium cum veris in naturali, constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex significatione "ponere panem" quod sit conjunctio per medium cum veris in naturali; per "ponere panem" intelligitur ipsa comessatio, et per comessationes et 1 convivia significatur conjunctio, in specie initiatio ad conjunctionem, n. 3596, 3832, 5161; quod conjunctio per medium cum veris in naturali, sequitur ex serie; "Benjamin" enim est medium, et "decem filii Jacobi" sunt vera in naturali, ut prius est ostensum; et quia per medium conjunctio, propter Benjaminem visum, mandatum est a Josepho ut comederent apud illum, Et vidit Josephus cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie, vers. 16. @1 i per$

Arcana Coelestia 5
Passage 5699

#5699 "Et posuerunt illi soli, et illis solis": quod significet externam apparentiam quod internum quasi separatum ab illis, constat ex significatione "ponere illi soli et illis solis" quod sit separatio; et quia per "Josephum" repraesentatur internum, et per "decem filios Israelis" externum, n. 5469, idcirco per illa verba significatur separatio interni ab externo 1sed apparens, quia dedit illis cibum ex sua mensa, mittendo cuique portiones. @1 at quod apparentia sit quod internum se separet, hoc est Dominus, qui influit per internum, videatur n. 5696; quamdiu perstat initiatio ad conjunctionem, illa apparentia est$

Arcana Coelestia 5
Passage 5700

#5700 "Et Aegyptiis comedentibus cum eo solis": quod significet separationem scientificorum quae in inverso ordine, constat ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint scientifica quae in inverso ordine, de qua sequitur; et a significatione "comedentibus cum eo solis" quod sit separatio, ut mox supra n. 5699. Per "Aegyptios comedentes cum eo" intelliguntur Aegyptii qui comedebant apud Josephum; quod non cum Josepho comederent, patet, quia comedebant soli. Per "Aegyptum" seu per "Aegyptios" in bono sensu significantur scientifica Ecclesiae, videatur n. 1462, 4749, 4964, 4966, at in opposito sensu per illos significantur scientifica quae in inverso ordine sunt, ita quae sunt contra vera Ecclesiae, n. 1164, 1165, 1186, in hoc sensu memoratur Aegyptus pluribus in locis in Verbo; quod Aegyptus illa scientifica significet, est quia scientifica Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae apud illos plus quam apud alios exculta fuerunt, verterant in magica, inde scientifica 1Ecclesiae repraesentativae prorsus inverterunt; [2]in inverso ordine dicuntur esse scientifica, quando 2abutuntur ordine caelesti ad faciendum malum, ordo enim caelestis (x)est ut bonum fiat omnibus; inde fit cum inverterint ita ordinem caelestem, quod demum negent Divina, illa quae caeli, consequenter quae charitatis et fidei sunt, 3qui tales facti sunt, sciunt ex scientificis acriter et solerter ratiocinari, quia ratiocinantur ex sensualibus, et ratiocinari ex sensualibus, est ex talibus quae externa sunt, 4nempe quae corporis et mundi, quae immediate occupant sensus et animos hominis; talia nisi illuminata fuerint a luce caeli, et sic in prorsus alium ordinem disposita, in tali obscuro 5ponunt hominem quoad caelestia, ut non solum nihil eorum6 capiat, sed etiam prorsus 6neget, et tandem 6rejiciat, ac tunc quantum licet, blasphemet; scientifica cum in ordine sunt, disposita sunt a Domino 7in formam caeli; at cum scientifica 8in inverso ordine sunt, disposita sunt in formam inferni, et 9 tunc falsissima in medio sunt, et quae illa confirmant ad latera, at vera sunt extra 10 et quia extra sunt, non communicationem habere possunt cum caelo, ubi vera regnant; quapropter 11 illis clausa sunt interiora, nam per interiora patet caelum. @1 apud illos fuerunt in prorsus inverso ordine$ @2 sunt prout apud illos qui negant Divina et$ @3 illi sciunt acrius et solertius ratiocinari ex scientificis, quam illi qui non negant, nam$ @4 quae nempe sunt$ @5 sunt$ @6 all plural A$ @7 ad$ @8 non in$ @9 i cum disposita sunt in formam inferni,$ @10 i illa$ @11 i etiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5701

#5701 "Quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem": quod significet quod nequaquam 1(conjungi possent) cum vero et bono Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in inverso ordine, ita in malo et in falso, de qua mox supra n. 5700; ex significatione "comedere panem" quod sit conjungi, de qua etiam supra n. 5698; et ex repraesentatione "Hebraeorum" quod sint qui in genuino ordine, ita in vero et bono Ecclesiae; quod per "terram Hebraeorum" significetur Ecclesia, videatur n. 5136, 5236, et hoc quia Ecclesia Hebraea fuit altera Ecclesia Antiqua, n. 1238, 1241, 1343. "Comedere panem" dicitur et supra "ponite panem", quia per "panem" significatur omnis cibus in genere, n. 2165, ita comessatio; causa quod per "panem" significetur omnis cibus et ipsa comessatio, est quia "panis" in spirituali sensu est caelestis amor, et caelestis amor in se continet omnia quae boni et veri sunt, ita omnia quae cibi spiritualis sunt; quod "panis" sit caelestis amor, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976. @1 as n. 5683 $

Arcana Coelestia 5
Passage 5702

#5702 "Quia abominatio id Aegyptiis": quod significet quod in opposito sint, constat ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in inverso ordine, n. 5700; et ex repraesentatione "Hebraeorum" cum quibus "comedere Aegyptiis fuit abominatio", quod sint qui in genuino ordine, n. 5701, ita inter se in opposito, inde aversatio et tandem abominatio. Quod abominationem hanc attinet, sciendum quod qui in inverso ordine 1sunt, hoc est, in malo et inde falso, ita tandem 2aversantur bonum et verum Ecclesiae ut cum audiunt illud, et magis cum interiora eorum, adeo illa abominentur ut apud se nauseam 3et vomitum quasi sentiant; hoc mihi dictum 4et ostensum, cum miratus cur orbis Christianus interiora haec Verbi non recipiunt; apparuerunt spiritus e Christiano orbe, et coacti audire interiora Verbi, illi tali nausea correpti sunt ut dicerent se sentire quasi pruritum ad vomitum in se; et dictum quod talis sit orbis Christianus hodie fere ubivis; quod talis sit, 5 causa est quia in nulla affectione veri sunt propter verum, 6minus in affectione boni 7ex bono; quod ex Verbo aut ex doctrinali suo aliquid cogitent 8et loquantur, est ex habitu ab infantia, et ex instituto ritu, 9ita est externum absque interno. [2](s)Quod omnia quae Ecclesiae 10Hebraeae, quae dein instituta fuit apud posteros Jacobi, Aegyptiis abominatio fuerint, patet non solum ex eo quod ne quidem comedere cum illis vellent, sed etiam quod sacrificia in quibus Ecclesia 11Hebraea principalem suum cultum ponebat, illis abominatio 12fuerint, ut patet apud Mosen, 13Pharaoh dixit, Abite, sacrificate in terra; verum dixit Moses, Non consultum est facere sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificabimus Jehovae, Deo nostro, ecce si sacrificemus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos?, Exod. viii 21, 22 (A.V.25, 26); tum quod 14 abominatio illis pascere pecudes, et pastor, ut quoque patet apud Mosen, Abominatio Aegyptiorum est omnis pastor gregis, Gen. xlvi 34; ita quaecumque fuerunt illius Ecclesiae, Aegyptii abominati sunt; causa erat quia primitus etiam Aegyptii inter illos qui Antiquam Ecclesiam repraesentativam constituerunt, fuerant, n. 1238, 2385, sed postmodum rejecerunt Deum Ecclesiae 15Antiquae, hoc est, Jehovam seu Dominum, et idolis serviverunt, imprimis vitulis; tum ipsa repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium Ecclesiae Antiquae, quae cum fuerunt ab Ecclesia 16illa, hauserunt, verterunt in magica; inde illis inversus ordo, et consequenter omnium quae Ecclesiae, abominatio.(s) @1 after falso$ @2 abominentur$ @3 imo vomitum$ @4 et quoque ostensum after recipiunt$ @5 i in$ @6 nec$ @7 quod ne quidem sciunt quid sit$ @8 aut$ @9 inde$ @10 , quae fuerant in Ecclesia Hebraea, et dein quae instituta$ @11 illa$ @12 fuerit$ @13 A 0 this quotation, but leaves space for its later insertion.$ @14 i etiam$ @15 repraesentativae$ @16 Antiqua$

Arcana Coelestia 5
Passage 5703

#5703 "Et 1consederunt coram eo": quod significet quod disponerentur a sua praesentia, constat ex significatione "consedere" quod hic sit disponi; ordinabantur enim 2a Josepho, ut patet a mox sequentibus, nam obstupuerunt quod consederet primogenitus secundum primogenituram suam et minorennis secundum minorennitatem suam; et a significatione "coram eo" quod sit a sua praesentia. [2]Cum hoc ita se habet: per "Josephum" in supremo sensu repraesentatur Dominus, per "filios Israelis" (t)bona et vera in naturali; cum Dominus praesens est, tunc ab ipsa praesentia Ipsius disponuntur omnia in ordinem; Dominus est ipse ordo, quapropter 3ubi est praesens ibi est ordo, et ubi est ordo ibi est praesens; ipse ordo describitur in nunc sequentibus, 4qui est ut vera rite disponantur sub bono. @1 see p. 263, ft. 1$ @2 ab illo, nempe$ @3 non potest alicubi praesens esse, nisi ubi est ordo, aut nisi disponat in ordinem;$ @4 nempe quod primogenitus sederet secundum primogenituram suam et minorennis secundum minorennitatem suam, per quae significatur quod disponerentur secundum ordinem verorum$

Arcana Coelestia 5
Passage 5704

#5704 "Primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam": quod significet secundum ordinem verorum sub bono, constat ex significatione "consedere secundum primogenituram, et secundum minorennitatem" quod sit secundum ordinem verorum sub bono; filii enim Israelis repraesentant vera Ecclesiae in suo ordine, videatur explicatio ad Gen. xxix et xxx; ideo "consedere secundum nativitatem eorum" est secundum ordinem verorum; sed vera Ecclesiae, quae "filii Israelis" repraesentant, in nullum ordinem veniunt nisi per bonum 1Christianum, hoc est, per bonum charitatis erga proximum et amoris in Dominum; in bono enim est Dominus, et inde in bono est caelum, consequenter in bono est vita, ita vis agens viva, nusquam autem in vero absque bono; quod bonum 2 ad sui instar 3 ordinet vera, 4patet manifeste ab amore quocumque, etiam ab amoribus 5 sui et mundi, ita ab amore vindictae, odii et similium malorum; qui in illis sunt, vocant malum bonum, quia malum illis est jucundum, hoc illorum bonum ita dictum ordinat falsa, quae illis sunt vera, ita ut faveant, et tandem omnia haec, nempe falsa quae vocant vera, in talem ordinem disponit ut fiat persuasio; sed ordo ille est qualis est ordo in inferno; at ordo verorum sub bono caelestis amoris, est qualis ordo in caelis; inde etiam homo, apud quem talis ordo est, hoc est, qui regeneratus est, vocatur exiguum caelum et quoque est caelum in exiguissima forma, interiora enim ejus correspondent caelis. [2]Quod bonum sit quod ordinat vera, patet ab ordine in caelis; ibi omnes societates dispositae sunt secundum vera sub bono quae a Domino; Dominus enim non est nisi quam Divinum Bonum, Divinum autem Verum non est in Domino sed procedit a Domino; secundum Divinum hoc Verum sub Divino Bono ordinatae sunt omnes societates in caelis. Quod Dominus non sit nisi quam Divinum Bonum, et quod Divinum Verum non sit in Ipso sed procedat ab Ipso, illustrari potest comparative a sole mundi; sol non est nisi quam ignis, at lux non est in illo sed procedit ab illo; et quoque quae lucis sunt in mundo, sicut formae vegetabiles, etiam in ordinem disponuntur a calore qui procedit ab igne solis et est in luce ejus, ut constat tempore veris et aestatis; quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, ita quoque hoc universale; sol repraesentat 6 Dominum, ignis ibi Divinum Ipsius Amorem, calor inde bonum quod inde fluit, et lux vera quae fidei; et quia repraesentant, etiam in Verbo per "solem" in sensu spirituali intelligitur Dominus 7, n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 5377, per "ignem" amor, n. 934, 4906, 5071, 5215, ita solis ignis repraesentative est Divinus Amor et inde calor est bonum ex amore Divino; 8quod per "lucem" verum, videatur n. 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3339, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4409, 4413, 4415, 4526, 5219, 5400. @1 , nempe$ @2 i etiam$ @3 ordinat$ @4 i hoc$ @5 i contrariis, ut ab amore$ @6 i Ipsum$ @7 i quia est sol caeli$ @8 et$

Arcana Coelestia 5
Passage 5705

#5705 "Et obstupuerunt viri quisque ad socium suum": quod significet mutationem status cujusvis inter se, constat ex significatione "obstupescere" quod sit inexspectata et subita mutatio status cogitationum; haec quia causa est stuporis, in sensu interno illa significatur; et ex significatione "quisque ad socium suum" quod sit cujusvis inter se; agitur enim de ordine verorum sub bono a praesentia interni, n. (x)5703, 5704, qui ordo quia novus, inde mutatio status cujusvis inter se, quae significatur per "obstupuerunt viri quisque ad socium suum".

Arcana Coelestia 5
Passage 5706

#5706 "Et extulit portiones ex faciebus suis ad illos": quod significet bona applicata unicuivis ex misericordia, constat ex significatione "portionum" nempe cibi quod sint bona, "cibi" enim omnes significant bona, et "potus" omnis generis vera; quod applicata unicuivis, patet a sequentibus, et significatur per "extulit ad illos"; et ex significatione "facierum" cum praedicantur de Domino, Qui repraesentatur per "Josephum", quod sint misericordia, de qua n. 222, 223, 5585.

Arcana Coelestia 5
Passage 5707

#5707 "Et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum": quod significet bonum medio supra bona veris in naturali, constat a significatione "portionum" quod sint bona, de qua mox supra n. (x)5706; ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5427, 5428, 5443, 5586, 5612; et ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi prae quorum portionibus multiplicavit portionem Benjaminis", quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; [2]inde patet quod per "multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum" significetur bonum medio supra bona veris in naturali. Quod bonum medio supra bona veris in naturali, est quia medium est interius, et quod interius est, hoc bonis abundat prae illo quod exterius est; pauci sciunt quomodo hoc se habet, nempe quod interius abundet bonis et veris prae 1exterioribus, causa est quia pauci si ulli, hactenus noverunt quod interius distinctum sit ab exteriore, ac ita distinctum ut separari queant, et cum separata sunt quod interius vivat, et exterius moriatur; 2quamdiu autem conjuncta sunt, quod 3exterius vivat ab interiore; si hoc primum notum fuisset, potuisset dein sciri quale interius est respective ad exterius, quod nempe in interiore millia sint quae in exteriore apparent ut unum; est enim interius in puriore sphaera, exterius 4 in crassiore, quod in puriore sphaera est, hoc capax est recipiendi distincte millia prae illo quod 5 in crassiore sphaera; inde est quod homo qui vitam boni egerat, cum post mortem in caelum venit, possit recipere millia millium quae intelligentiae et sapientiae sunt, 6tum felicitatis, quam ille cum vixerat in mundo; in caelo enim est ille in puriore sphaera, inque sui interioribus, et crassiora quae corporis, exuerat. Ex his nunc patet quid intelligitur per bonum medio supra bona veris in naturali, quae significantur per quod "multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum". @1 exteriore$ @2 cum$ @3 interius influat in exterius, et faciat hoc ex se vivere$ @4 i autem$ @5 i est$ @6 et quoque quae$

Arcana Coelestia 5
Passage 5708

#5708 "Quinque mensuris": quod significet quod multum auctum, constat ex significatione "quinque" quod sint multum, de qua sequitur; et ex significatione "mensurarum" quod sint status veri ex bono, de qua n. 3104. Quod "quinque" attinet, est numerus qui significat parum, tum aliquid, ut et multum; significatio ejus fluit ex relatione ad numerum a quo est, n. 5291; cum ex decem, tunc involvit simile cum decem sed in minore gradu, est enim dimidium numeri decem; nam sicut numeri multiplicati significant simile cum suis simplicibus, n. 5291, 5335, ita numeri divisi cum multiplicatis, 1sicut quinque cum decem, et quoque cum viginti ut et cum centum ac cum mille et sic porro; quod "decem" sint plenum, videatur n. 3107, 4638; "quinque mensurae" datae sunt Benjamini prae reliquis ejus fratribus, ob significationem 2 rei in sensu interno; quia non (x)potuerunt dari decem mensurae, nam hae valde superfluerent; sciebant etiam antiqui per traditiones (c)ab Antiquissima Ecclesia, quid aliqui numeri significarent, quapropter illis numeris utebantur, cum tale quid, ad cujus significationem inserviebant, obveniret, sicut hic quinque 3; et alioquin applicabant 4plures alios numeros, sicut "tres" cum significaretur plenum a principio ad finem, "septem" cum sanctum, "duodecim" cum omnia in suo complexu. @1 simile ergo$ @2 i hujus$ @3 i ut multum prae reliquis significaretur$ @4 in genere numerus tres$

Arcana Coelestia 5
Passage 5709

#5709 "Et bibebant": quod significet applicationem verorum sub bono, constat a significatione "bibere" quod sit communicatio et 1appropriatio veri, de qua n. 3168, 3772, 4017, 4018, inde etiam applicatio ejus; quod sub bono, est quia omnis applicatio veri fit sub bono, 2videatur supra n. 5704. @1 applicatio I$ @2 i vera applicari et co-optari nequaquam possunt, nisi per bonum, bonum enim est vis spiritualiter activa seu viva, at verum est vis spiritualiter passiva seu mortua, quapropter nisi bonum adsit, nullatenus applicari possunt vera, non enim possunt vires passivae applicari absque vi activa, et quidem non absque vi activa eis cognata; et cum applicatae sunt binae illae vires, tunc apparet activum in passivo, causa est quia illud per hoc agit: quis usquam aliquid in mundo existens concipere potest, quod non existit a binis viribus, nempe a vi activa et passiva; haec naturaliter vera sunt, etiam sunt spiritualiter, quia correspondent. Si consideras vera, quae fidei vocantur, anne passiva sunt respective ad bona quae charitatis et amoris? inde quoque sciri potest quod vera homini nequaquam possint applicari nisi ille sit in bono, nempe in bono spirituali, quod est charitatis erga proximum et amoris in Dominum: de ordinatione verorum sub bono.$

Arcana Coelestia 5
Passage 5710

#5710 "Et large bibebant1: "quod significet abundanter, constat ex significatione bibere quod sit applicare vera sub bono, 2de qua mox supra n. 5709; inde "large bibere" est abundanter. Ex his quae in hoc capite explicata sunt, patet quod de initiatione ad conjunctionem naturalis cum caelesti spiritualis actum sit, in subsequente autem capite de conjunctione prima agitur; prima enim conjunctio repraesentatur per quod "Josephus manifestaverit se fratribus suis", altera per "quod obviam 3iverit patri et fratribus suis, et illos in Aegyptum deduxerit". @1 See p. 263, ftnote$ @2 ut nunc ostensum$ @3 ivit$ Continuatio de Correspondentia, hic de Correspondentia Morborum cum Mundo spirituali

Arcana Coelestia 5
Passage 5711

#5711 Quia agendum de correspondentia morborum, sciendum quod morbi quoque omnes apud hominem correspondentiam habeant cum mundo spirituali; quicquid enim in universa natura non correspondentiam habet cum mundo spirituali, hoc non 1existit, habet nullam causam ex qua 2existat, consequenter ex qua subsistat; quae in natura sunt, non sunt nisi quam effectus, in mundo spirituali sunt causae illorum, et in caelo interiore sunt causarum illarum causae, quae sunt fines; effectus 3 nec potest subsistere nisi causa sit jugiter in 4illo, nam cessante causa cessat effectus; est effectus in se spectatus non nisi quam causa, sed ita 5extrinsecus induta ut inserviat in inferiore sphaera ut causa ibi causam agere possit; similiter ac cum effectu respective ad causam, etiam se habet cum causa respective ad finem; causa nisi illa quoque existat a sua causa quae est finis, non est causa, nam causa absque fine, est causa in nullo ordine, et ubi nullus ordo, non fit aliquid. Inde nunc patet quod effectus in se spectatus sit causa, et causa in se spectata sit finis, et quod finis boni sit in caelo et procedat a Domino, consequenter quod effectus non sit effectus nisi causa insit et jugiter insit, et quod causa non sit causa nisi finis insit et jugiter insit; et quod finis non sit finis 6boni nisi Divinum quod procedit a Domino ei insit; inde etiam patet quod omnia et singula in mundo, sicut exstiterant a Divino, 7etiam 8subsistant a Divino. @1 existet I$ @2 A d existat$ @3 i nisi existat a causa non potest existere, imo$ @4 suo effectu, cessante enim$ @5 formata et$ @6 qui finis boni sit$ @7 ita$ @8 existant I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5712

#5712 Haec dicta sunt ut sciatur quod etiam morbi correspondentiam habeant cum mundo spirituali; non correspondentiam cum caelo, 1quod est Maximus Homo, sed cum illis qui in opposito sunt, ita cum illis qui in infernis; per mundum spiritualem in universali sensu intelligitur et caelum et infernum, homo enim cum moritur, transit e mundo naturali in mundum spiritualem. Quod morbi correspondentiam habeant cum illis, est quia morbi correspondent cupiditatibus et passionibus animi, hae quoque sunt origines illorum; origines enim morborum in communi sunt intemperantiae, luxuriae varii generis, voluptates mere corporeae, tum quoque invidiae, odia, vindictae, lasciviae et similia, quae interiora hominis destruunt, quibus destructis exteriora patiuntur et in morbum trahunt hominem, et sic in mortem; quod mors homini sit ex malis, seu propter peccatum, notum est in Ecclesia, ita quoque morbi, nam hi sunt mortis. Ex his constare potest quod etiam morbi correspondentiam habeant cum mundo spirituali, sed cum immundis ibi, nam morbi in se immundi sunt, scaturiunt enim ab immundis, ut supra dictum. @1 qui$

Arcana Coelestia 5
Passage 5713

#5713 Omnes infernales inducunt morbos sed cum differentia, ex causa quia omnia inferna in cupiditatibus et concupiscentiis mali sunt, proinde contra illa quae sunt caeli, quare agunt ex opposito in hominem; caelum quod est Maximus Homo, continet omnia in nexu et incolumitate; 1infernum quia in opposito est, destruit et discindit omnia; proinde si infernales applicantur, inducunt morbos et tandem mortem; at non permittitur illis influere usque in ipsas partes solidas corporis, seu in partes ex quibus consistunt viscera, organa, et membra hominis, sed modo in cupiditates et falsitates; solum cum homo in morbum cadit, tunc influunt in talia immunda quae sunt morbi; nam, ut dictum, nihil usquam existit apud hominem nisi causa etiam sit 2in mundo spirituali; naturale apud hominem, si separatum esset a spirituali, separatum esset ab omni causa existentiae, ita quoque ab omni vitali. Sed hoc usque non impedit 3quin homo possit naturaliter sanari, concurrit enim cum talibus mediis providentia Domini. Quod ita se res habeat, per multam experientiam scire datum est, et hoc toties et tamdiu ut non aliquid dubii relictum sit; spiritus mali enim e talibus locis mihi saepe et diu applicati sunt, et secundum praesentia induxerunt dolores et quoque morbos, ostensi mihi ubinam essent et quales essent, et dictum quoque undenam essent. @1 infernales with plural verbs.$ @2 A d in, i e$ @3 quia I$

Arcana Coelestia 5
Passage 5714

#5714 Quidam qui in vita corporis summus adulter fuerat, et summum jucundum posuerat in 1adulterando cum pluribus feminis, quas ilico post rejecit et aversatus est is in talibus usque ad senium perseveravit; insuper etiam voluptatibus deditus fuit, et non alicui bene facere voluit et officium praestare nisi ex causa sui, imprimis sui adulterii; is fuit aliquibus diebus apud me, visus sub pedibus; et cum sphaera vitae ejus mecum communicabatur, ubicumque 2venit, aliquem dolorem inflixit periosteis et nervis ibi, ut digitis plantae pedis sinistri, et cum emergere ei permissum fuit, partibus ubi erat, imprimis periosteis in lumbis, etiam periosteis pectoris sub diaphragmate, et quoque dentibus a parte interiore. Cum sphaera ejus operabatur, induxit etiam ventriculo gravedinem magnam. @1 defraudandis$ @2 tunc erat$

Arcana Coelestia 5
Passage 5715

#5715 Apparuit magna apertura quadrangularis oblique tendens deorsum ad multam profunditatem; in profundo visa est apertura rotunda quae tunc aperta sed mox clausa; inde exhalabat calor infestus qui collectus ex variis infernis, oriundus ex cupiditatibus variorum generum, sicut ex fastu, lasciviis, adulteriis, odiis, vindictis, rixis et pugnis, inde in infernis calor ille qui exhalabat; is cum in corpus meum agebat, inducebat momento morbum qualis est febris ardentis; at cum cessabat influere, momento cessabat illud morbi. Cum homo incidit in morbum talem, quem contraxerat ex sua vita, tunc ilico sphaera immunda correspondens morbo se adjungit, et adest ut causa fomentans. Ut scirem pro certo quod res ita se haberet, apud me fuerunt spiritus (c)ex pluribus infernis, per quos communicabatur sphaera exhalationum inde, quae sicut 1permittebatur agere in partes solidas corporis, ita gravedine, dolore, immo morbo correspondente corripiebar, quae momento cessabant sicut spiritus illi expellebantur: et ne aliquis locus dubio relinqueretur, hoc millies factum 2. @1 communicabatur$ @2 i est$

Arcana Coelestia 5
Passage 5716

#5716 Sunt etiam spiritus non longe abinde, qui infundunt frigora immunda qualia sunt febris gelidae, quod etiam per experientias scire datum est; iidem quoque inducunt talia quae perturbant mentem; et quoque inducunt deliquia. Illi qui inde, malitiosissimi sunt.

Arcana Coelestia 5
Passage 5717

#5717 Sunt quidam qui non solum viscosissima cerebri quae excrementitia ejus sunt, referunt, sed etiam sciunt inficere illa quasi venenis; tales cum alluunt, irruunt intra cranium et inde per continuum usque in medullam spinalem; hoc sentire non possunt illi quibus interiora non aperta sunt; mihi dabatur manifeste sentire illapsum, et quoque conatum, nempe interimendi, sed incassum quia tutus a Domino; intendebant omnem facultatem intellectualem mihi auferre, sensi manifeste operationem eorum et quoque inde dolorem, qui tamen mox cessabat; postea cum illis locutus sum, et coacti sunt fateri unde essent; narrabant se vivere in obscuris silvis ubi non audent quicquam sociis inferre, quoniam tunc licet sociis immaniter illos tractare; ita tenentur in vinculis; sunt deformes, facie ferina, hirsuti. [2]Dictum mihi quod tales fuerint qui olim integros exercitus necarunt, sicut legitur in Verbo; irruerunt enim in cameras cerebri cujusvis, et intulerunt terrorem, una cum tali insania ut unus necaret alterum; tales hodie intra infernum suum clausi tenentur nec emittuntur. Referunt etiam tubera lethalia capitis intra cranium (m)Dictum quod irruant intra cranium et inde per continuum usque in medullam spinalem, sed sciendum quod apparentia sit quod ipsi spiritus irruant; feruntur extra per viam quae in corpore illis spatiis correspondet, quod sentitur sicut illapsus foret intra; correspondentia hoc facit; inde operatio eorum facile derivatur in hominem ad quem determinatur.(n)

Arcana Coelestia 5
Passage 5718

#5718 Est quoddam genus spirituum qui, quia dominari volunt et soli regere omnes alios, ob illum finem excitant inter alios inimicitias, odia et pugnas; vidi 1inde pugnas, et miratus sum; quaesivi quinam essent, dictum quod ejuscemodi genus spirituum sit, qui talia excitant quia soli imperare intendunt, secundum regulam "divide et impera"; dabatur etiam loqui cum illis, qui statim dicebant quod illi regerent omnes; respondere datum est quod insaniae essent si imperare suum a talibus quaerant; locuti sunt mecum a superiore ad mediam altitudinem supra frontispicium; loquela eorum erat cum flumine, quia eloquio in vita corporis polluerunt. Instructus sum quod tales sint qui referunt cerebri crassam pituitam, cui per praesentiam vitale adimunt et torporem indunt, unde obstructiones ex quibus principia plurium morborum, 2ut et hebetudines. [2]Observatum quod essent absque omni conscientia, et quod humanam prudentiam et sapientiam ponerent in excitandis inimicitiis, odiis, intestinis pugnis, imperandi causa; 3interrogare eos datum, num scirent quod nunc in altera vita sint ubi in aeternum victuri, et quod ibi leges spirituales sint quae talia prorsus vetant, et quod dum in mundo fuerunt, potuerint aestimari et credi sapientes inter stultos, at 4 quod insani sint inter sapientes; hoc illis displicebat; continuabam quod scire debeant quod caelum consistat in amore mutuo, seu unius erga alterum, inde in caelo ordo, et inde tot myriades reguntur ut unus, at quod contrarium sit apud illos, quia infundunt aliis ut non nisi 5 quam 6quae odii, vindictae et crudelitatis sunt, contra socios spirent; respondebant quod aliter quam sunt, non esse possint; ad quae dicere datum quod inde sciant quod vita sua unumquemvis maneat. @1 tales$ @2 et quoque$ @3 dicere ei$ @4 i hic$ @5 I i ut$ @6 vindictas et crudelitates (or crudelia)$

Arcana Coelestia 5
Passage 5719

#5719 Qui Verbum in littera, et magis 1quae ibi in altiore sensu, contemnunt et subsannant, consequenter etiam doctrinalia quae sunt ex Verbo, et simul in nullo amore erga proximum sunt sed in amore sui, illi referunt vitiosa sanguinis quae pervadunt in omnes venas et arterias, et totam massam contaminant. Ne aliquid tale per praesentiam suam inferant homini, tenentur ab aliis separati in suo inferno, et solum communicant cum illis qui tales sunt, nam hi in halitum et sphaeram illius inferni se conjiciunt. @1 qui$

Arcana Coelestia 5
Passage 5720

#5720 Hypocritae cum apud me fuerunt, nempe qui sancte locuti de Divinis, cum affectione amoris de publico et proximo, et testati justum et aequum, et usque corde suo spreverunt illa, et quoque irriserunt; cum licebat eis influere in partes corporis quibus ex opposito correspondebant, injecerunt dolorem dentibus, et ad praesentiam proximam tam gravem ut non sustinere potuissem; et quantum removebantur tantum cessabat dolor; quod ostensum repetitis vicibus ne aliquid dubii superesset. Inter illos fuit quidam in vita corporis sui mihi notus, quapropter cum illo locutus; et quoque sicut ejus praesentia erat, ita dolor dentibus et gingivis; is cum 1sursum levabatur ad sinistrum, dolor sinistram maxillam et sinistri temporis os, usque ad ossa genae invasit. @1 superius$

Arcana Coelestia 5
Passage 5721

#5721 Omnium contumacissimi sunt qui in vita in mundo apparuerunt justi prae aliis, et 1simul constituti in dignitate, inde ex utroque illis auctoritas et quoque gravitas, et tamen nihil crediderunt et vixerunt solam vitam amoris sui, odio intestino et vindicta accensi contra omnes qui (t)illis non faverunt et qui illos non coluerunt, et magis qui illis (t)aliquo modo se opposuerunt; si apud hos aliquem naevum detexerunt, ex eo enorme malum fecerunt ac diffamarunt, etiamsi inter cives optimos fuisset. [2]Tales in altera vita loquuntur sicut in mundo, nempe ex auctoritate et graviter, 2et sicut ex justo, unde plures putant quod prae aliis credendi; sed sunt malitiosissimi; cum applicantur homini 3, inducunt magnum dolorem per taedium quod insufflant et augent continue usque ad summam impatientiam, quod inducit talem infirmitatem animo et inde corpori, ut homo vix se levare e lecto possit: hoc mihi ostensum per id quod cum adessent, talis infirmitas me occuparet, quae tamen cessabat secundum gradum quo removebantur. [3] Utuntur plure arte taedium et inde infirmum infundendi, imprimis per vituperationes et diffamationes 4inter se et suos, quarum communem sphaeram injiciunt. Illi cum ratiocinantur intra conclavia de cultu Divino, de fide, et vita aeterna, illa prorsus rejiciunt, et hoc faciunt sicut ex sapientia prae aliis. 5In altera vita volunt audiri diaboli, modo liceat eis imperare infernis, et sic ex imperio, ut credunt, agere contra Divinum. Intus sunt spurci, quia prae aliis in amore sui et inde in odio et vindicta, inque crudelitate contra omnes qui illos non colunt. Puniuntur graviter, quod etiam audivi, usque dum desistunt seducere alios per speciem justi; [4] cum species illa iis adimitur, tunc alio tono loquuntur; postea rejiciuntur e mundo spirituum, et tunc versus sinistrum, et dejiciuntur ibi in infernum profunde; id infernum est versus sinistrum ad mediam distantiam. @1 inde in autoritate$ @2 sicut qui in justo et in auctoritate, inde $ @3 i qui in vero et bono$ @4 quas non sed illarum$ @5 volunt etiam$

Arcana Coelestia 5
Passage 5722

#5722 Sunt alii qui in vita corporis spurcissimi fuerunt; spurcities eorum talis est ut reticenda; illi per praesentiam suam et influxum in partes solidas corporis, inducunt taedium vitae, 1et talem torporem membris et artubus ut se levare "homo" e lecto non possit. Contumacissimi sunt, ]non 3desistunt per poenas ut alii diaboli; apparent juxta caput et ibi sicut jacentes; cum abiguntur, non fit subito sed lente, et tunc per gradus versus inferiora devolvuntur; et cum in profendum 4veniunt, ibi in tantum cruciantur ut non possint non desistere ab infestandis aliis. Tale est eorum jucundum malum faciendi ut nihil jucundius. @1 ut I $ @2 nec$ @3 after diaboli$ @4 venerunt$

Arcana Coelestia 5
Passage 5723

#5723 Fuerunt apud me spiritus qui gravedinem talem ventriculo induxerunt ut viderer mihi vix posse vivere; talis gravedo erat ut apud alios induxisset deliquium; sed remoti sunt, et tunc statim cessabat; dictum quod tales spiritus illi sint qui in vita corporis nullo studio, ne quidem domestico, dediti fuerint, sed solum voluptati et praeterea in foedo otio et inertia vixerunt, nec alios curaverunt quicquam; fidem etiam spreverunt; in summa, fuerunt animalia non homines; talium sphaera apud aegrotos torporem membris et artubus inducit.

Arcana Coelestia 5
Passage 5724

#5724 Sunt in cerebro viscosa quibus immixtum aliquid spirituosum seu vitale, quae viscosa e sanguine ibi expuncta incidunt primum inter meninges, dein inter 1fibras, pars eorum in ventriculos ]magnos in cerebro, et sic porro; spiritus qui ad viscosa illa in quibus aliquid spirituosi [3]seu aliquid vitae est, referuntur correspondenter; apparent supra medium caput directe fere, ad mediam distantiam, et tales sunt 4ut ex more in vita corporis, scrupulos conscientiae moveant et insinuent in rebus nullius conscientiae, ita aggravant conscientiam simplicium, nec sciunt quid conscientiam 5movere debeat, in omni quod obvenit, conscientiam ponentes. Tales etiam anxietatem sensibilem inducunt parti abdominis sub regione diaphragmatis; in tentationibus etiam adsunt et anxietates inferunt quandoque intolerabiles; 6qui illorum" phlegmati viscoso minus vitali correspondent, cogitationem tunc inhaerenter tenent in anxiis illis. Cum illis etiam in sermone fui ut scirem quales essent; tentabant variis modis aggravare conscientiam; hoc jucundum vitae eorum fuerat, et observare datum quod non possent ad rationes attendere, et quod (t)illis non esset 7rerum universalior intuitio, a qua singularia viderent. @1 fibrillares fasces (or fascias)$ @2 i binos$ @3 hoc est $ @4 before scrupulos$ @5 morare debet I $ @6 et qui eorum$ @7 i aliqua$

Arcana Coelestia 5
Passage 5725

#5725 Ab experientia discere datum est quid inundatio seu diluvium in sensu spirituali; inundatio illa est duplex, una quae est cupiditatum, et altera quae est falsitatum; quae est cupiditatum, est partis voluntariae, et est dextrae partis cerebri, at quae est falsitatum, est partis intellectualis, 1in qua est sinistra pars cerebri. Cum remittitur homo qui in bono vixerat, in proprium suum, ita in sphaeram suaemet vitae, tunc apparet quasi inundatio; cum in illa inundatione est, tunc indignatur, irascitur, cogitat irrequiete, cupit vehementer; aliter cum inundatur sinistra pars cerebri, ubi sunt falsa, et aliter cum dextra ubi 2mala. Cum autem homo tenetur in sphaera vitae quam receperat a Domino 3per regenerationem, tunc prorsus extra talem inundationem est, et est quasi in sereno et aprico, 4et in laeto et felici, ita longe ab indignatione, ira, 5irrequietudine, cupiditatibus et similibus; hoc est mane seu ver spirituum, illud est vespera seu autumnus eorum. Datum erat mihi percipere quod extra inundationem essem, et hoc satis diu, cum viderem quod alii spiritus essent in illa; postea autem ipse immersus fui, et tunc 6appercepi similitudinem inundationis. In tali sunt qui in tentationibus. Inde quoque instructus sum quid diluvium in Verbo significat, quod nempe ultima posteritas antiquissimorum qui fuerunt ab Ecclesia caelesti Domini, prorsus inundati fuerint malis et falsis et sic perierint. @1 ad hanc pars sinistra cerebri pertinet, ad illam autem pars cerebri dextra$ @2 i sunt$ @3 cum regeneratus est$ @4 inque$ @5 inquietudinibus$ @6 percepi$

Arcana Coelestia 5
Passage 5726

#5726 Quia mors non aliunde est quam ex peccato, et peccatum est omne id quod est contra ordinem Divinum, inde est quod malum claudat omnium minima et prorsus invisibilia vasa, a quibus proxime majora etiam invisibilia, 1contexta sunt; vasa enim omnium minima et prorsus invisibilia continuantur interioribus hominis; inde prima et intima obstructio, et inde primum et intimum vitium in sanguinem; hoc vitium cum accrescit, causatur morbum, et tandem mortem. Si autem homo vixisset vitam boni, tunc interiora ejus aperta in caelum, et per caelum ad Dominum forent, ita quoque omnium minima et 2invisibilia vascula (delineamenta primorum staminum licet vascula appellare, ob correspondentiam); inde homo absque morbo foret, et solum decresceret ad ultimum senium, usque dum fieret rursus infans, sed infans sapiens; et cum tunc corpus non amplius ministrare posset interno ejus homini, seu spiritui, transiret absque morbo e corpore suo terrestri in corpus quale habent angeli, ita e mundo immediate in caelum. @1 contenta I$ @2 i prorsus$

Arcana Coelestia 5
Passage 5727

#5727 Hic finis est de correspondentia; in sequentibus ad finem capitum, ex Divina Domini misericordia, dicetur de spiritibus et angelis apud hominem; dein de influxu, et de commercio animae cum corpore; et postea de aliarum tellurum incolis.