Arcana Coelestia – Genesis, caput 42
Arcana Coelestia 5
Passage 5397
#5397 Agitur primum de conatu appropriandi haec vera per scientifica Ecclesiae quae "Aegyptus", et absque medio quod 1 "Benjamin" cum vero ex Divino quod "Joseph", sed hoc incassum, quare remissa et aliquod bonum veri naturalis 2gratis datum. @1 i est$ @2 naturale$
Arcana Coelestia 5
Passage 5398
#5398 In hoc capite et in illis quae sequuntur 1 de filiis Jacobi et Josepho, in sensu interno agitur de regeneratione naturalis quoad vera et bona Ecclesiae, quod nempe per scientifica non fiat sed per influxum a Divino. Qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum aliquid de regeneratione sciunt ut vix aliquid; ne quidem hoc sciunt 2 quod regeneratio perstet per totum cursum vitae illius qui regeneratur, et quod continuetur in altera vita; tum 3 quod arcana regenerationis sint tam innumerabilia 4 ut vix quoad unam myriadis partem sciri queant ab angelis, et quod illa quae sciunt angeli, sint quae faciunt intelligentiam et sapientiam eorum 5; quod qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum de regeneratione sciant, est causa quia tam multa loquuntur de remissione peccatorum et de justificatione, et quia credunt quod peccata momento remittantur, et quidam quod abstergantur sicut sordes e corpore per aquas, et quod per solam fidem seu per unius momenti confidentiam justificetur homo; 6 quod (t)homines Ecclesiae ita credant, est causa quia non sciunt quid peccatum seu 7 malum, si illud 8 nossent, scirent quod peccata alicui nequaquam abstergi queant, sed quod separentur seu rejiciantur 9 ad latera ne exsurgant, quando homo in bono tenetur a Domino; tum quod hoc fieri nequeat nisi malum continue ejiciatur, et hoc per media quae indefinita numero et quoad plurem partem ineffabilia; [2] qui in altera vita secum illam opinionem traxerunt quod homo momento per fidem justificetur, et prorsus abluatur a peccatis, cum appercipiunt quod regeneratio fiat per media 10 indefinita numero et ineffabilia, stupescunt, et inscitiam suam, quam etiam insaniam vocant, quam in mundo habuerunt de momentanea remissione peccatorum et de justificatione, rident; dicitur illis quandoque quod Dominus nulli non qui desiderat ex corde, remittat peccata, sed usque non ideo separantur illi a turba diabolica cui alligati sunt per mala quae 11 sequuntur vitam quam omnem secum habent; discunt dein ab experientia quod ab infernis 12 separari sit a peccatis, et quod id 13 nequaquam fieri queat nisi per mille et mille modos soli Domino notos, et hoc continua successione, si velis credere, in aeternum; nam homo tantum malum est ut ne quidem ab uno peccato plene in aeternum liberari queat, at solum ex misericordia Domini si (c)eam receperit, a peccato detineri et in bono teneri. [3] Quomodo itaque homo novam vitam accipit et regeneratur, 14 continetur in sanctuario Verbi, hoc est, in sensu ejus interno, ob causam imprimis ut angeli ex Verbo cum legitur ab homine, in suo felici sapientiae sint, et quoque tunc in jucundo inserviendi pro mediis. In hoc capite et in sequentibus, ubi de fratribus Josephi, agitur in sensu interno supremo de glorificatione naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem a Domino, hic quoad vera quae Ecclesiae ibi. @1 i ubi$ @2 norunt$ @3 et$ @4 innumera$ @5 angelicam$ @6 i et$ @7 i quid$ @8 illa$ @9 separari seu rejici$ @10 i tam$ @11 i adhaerent et quae$ @12 illis$ @13 hoc$ @14 i hoc$
Arcana Coelestia 5
Passage 5399
#5399 Vers. 1-5. Et vidit Jacob quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos? Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto, descendite illuc, et emite nobis in de, et vivamus et non moriamur. Et descenderunt fratres Josephi decem, ad emendum frumentum ex Aegypto. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan. "Et vidit" significat illa quae fidei: "Jacob" significat naturale quoad verum quod Ecclesiae: "quod esset annona in Aegypto" significat animum comparandi sibi vera per scientifica quae sunt "Aegyptus": "et dixit Jacob filiis suis" significat perceptionem de veris in communi: "Quare aspicitis vos?" significat cur haererent: "et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto" significat quod comparari queant vera per scientifica: "descendite illuc et emite nobis inde" significat appropriationem per illa: "et vivamus et non moriamur" significat inde vitam spiritualem: "et descenderunt" significat conatum et actum: "fratres ,Josephi decem" significat talia vera Ecclesiae quae corresponderent: "ad emendum frumentum ex Aegypto" significat ad appropriandum sibi bonum veri per scientifica: "et Benjaminem fratrem Josephi" significat spirituale caelestis quod medium: "non misit Jacob cum fratribus ejus" significat quod absque illo medio: "quia dixit, Forte obveniat illi damnum" significat quod id absque caelesti spiritualis quod "Josephus", periturum: "et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium" significat quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua: "quia fuit fames in terra Canaan" significat quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali.
Arcana Coelestia 5
Passage 5400
#5400 "Et vidit": quod significet illa quae fidei, constat ex significatione "videre" quod sint illa quae fidei, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421; visus enim abstractus a talibus quae sunt mundi, hoc est, visus spiritualis non aliud est quam perceptio veri, hoc est, talium quae sunt fidei, quapropter per "videre" in sensu interno non aliud significatur; sensus enim internus prodit cum abstrahuntur illa quae sunt mundi, nam sensus internus est talium quae sunt caeli; lux caeli per quam visus ibi, est Divinum Verum a Domino; [2]hoc apparet coram oculis angelorum sicut lux millies candidior luce meridiana in mundo, quae lux quia vitam in se habet, idcirco simul ac visum oculi 1angelorum etiam visum intellectus eorum illuminat, et facit apperceptionem veri secundum quantum et quale boni in quo sunt. Quia in hoc capite in sensu interno agitur de illis quae sunt fidei, seu de veris Ecclesiae, idcirco in ipso initio hujus capitis dicitur "vidit", et per "vidit" significantur illa quae sunt fidei. @1 eorum$
Arcana Coelestia 5
Passage 5401
#5401 "Jacob": quod significet naturale quoad verum quod Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri in naturali, et in (t)sensu supremo Domini naturale quoad verum, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 4009, 4538.
Arcana Coelestia 5
Passage 5402
#5402 "Quod esset annona in Aegypto": quod significet animum comparandi sibi vera per scientifica quae "Aegyptus", constat ex significatione "annonae" quod sint vera Ecclesiae, seu vera quae fidei; quod "abundantia annonae" sit multiplicatio veri, videatur n. 5276, 5280, 5292; et ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod in genuino sensu sint scientifica Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; quod significetur animus comparandi sibi illa 1, involvitur, ut patet, a mox sequentibus. Per scientifica quae Ecclesiae, quae hic sunt "Aegyptus", intelliguntur omnes cognitiones veri et boni antequam conjunctae sunt cum interiore homine, seu per interiorem hominem cum caelo, ac ita per caelum cum Domino; doctrinalia Ecclesiae (m)et ejus ritualia, ut et cognitiones quid et quomodo haec repraesentant spiritualia, ac similia,(n) non sunt nisi quam 2 scientifica antequam homo ex Verbo viderit num vera sint, [2]et inde 3appropriavit illa sibi. Sunt binae viae comparandi vera quae sunt fidei, nempe per doctrinalia, et per Verbum; cum homo solum comparat illa sibi per doctrinalia, tunc fidem habet illis qui ex Verbo illa concluserunt, ac apud se confirmat quod vera sint quia alii sic dixerunt, ita non credit illa ex sua 4 sed ex aliorum fide; at cum comparat sibi illa ex Verbo, et inde apud se confirmat quod vera sint, tunc credit illa quia ex Divino sunt, ita ex fide a Divino. Unusquisque qui intra Ecclesiam est, primum comparat sibi vera quae fidei ex doctrinalibus, et quoque inde comparare debet, quia nondum tali judicio pollet ut ipse videre illa ex Verbo queat, sed tunc vera illa non aliud ei sunt quam scientifica; at cum ex suomet judicio intueri illa potest, si tunc non consulit Verbum fine ut inde videat num vera sint, manent apud illum ut scientifica; at si tunc consulit Verbum ex affectione et fine sciendi vera, et cum (t)invenerit illa", 5 tunc comparat sibi illa quae fidei sunt ex genuino fonte, et tunc a Divino ei appropriantur; haec et similia sunt de quibus in sensu interno hic agitur, "Aegyptus" enim sunt illa scientifica, "Josephus" est verum a Divino, ita verum e Verbo. @1 i ibi$ @2 i talia$ @3 appropriaverit$ @4 i fide$ @5 i doctrinalibus vel conformia vel non confirma, postmodum confirmat illa apud se$
Arcana Coelestia 5
Passage 5403
#5403 "Et dixit Jacob filiis suis": quod significet perceptionem de veris in communi, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 3395; et a significatione "filiorum" quod sint vera quae fidei, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et quia fuerunt filii Jacobi, significantur vera in communi, nam per "duodecim filios Jacobi", sicut per duodecim tribus, significata sunt omnia fidei, ita vera in communi, videatur n. 2129, 2130, 3858, 3862, 3926, 3939, 4060.
Arcana Coelestia 5
Passage 5404
#5404 "Quare aspicitis vos ?": quod significet cur haererent, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 5
Passage 5405
#5405 "Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto": quod significet quod comparari queant vera per scientifica, constare potest ab illis quae mox supra n. 5402 explicata sunt, ubi per "quod esset annona in Aegypto" significatur animus comparandi sibi vera per scientifica quae "Aegyptus"; quid per scientifica quae "Aegyptus", intelligitur, ibi etiam videatur. "Annona" hic in lingua originali exprimitur per vocem quae significat fractionem, per similem vocem 1etiam emere et vendere, ubi dicitur quod filii Jacobi emerent illud in Aegypto, et quod ibi Josephus venderet illud; causa est quia in Antiqua Ecclesia 2frangebatur panis cum daretur alteri, et per id significabatur communicare ex suo, et appropriare bonum, ex suo, ac ita mutuum facere amorem; cum enim frangitur panis et datur alteri, tunc communicatur ex suo; aut cum inter plures frangitur panis, tunc unus panis fit mutuus, consequenter conjunctio per charitatem; inde patet quod fractio panis fuerit significativum mutui amoris; [2]ritus ille quia receptus fuit, et sollemnis in Ecclesia Antiqua, ideo quoque per ipsam fractionem 3intelligebatur annona quae communis fiebat; quod "panis" sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976; inde est quod Dominus cum panem daret, eum fregerit, ut apud Matthaeum, Jesus sumens quinque panes et duos pisces, suspiciens in caelum, benedixit, et frangens dedit discipulis panem, xiv 19, Marc. vi 41, Luc. ix 16: apud eundem, Jesus sumens septem panes et pisces, gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli turbae, xv 36, Marc. viii 6: apud eundem, Accipiens Jesus panem, benedicens, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est corpus Meum, xxvi 26, Marc. xiv 22, Luc. xxii 19: apud Lucam, Factum est cum Dominus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis; et illorum aperti sunt oculi et agnoverunt Ipsum. . . . Narrarunt discipuli, quomodo Dominus agnitus esset illis in fractione panis, xxiv 30, 31, 35: apud Esaiam, Hoc jejunium est quod eligo, . . . frangere esurienti panem tuum, lviii 6,7. @1 quoque$ @2 dicebatur frangere panem$ @3 intellectum est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5406
#5406 "Descendite illuc, et emite nobis inde": quod significet appropriationem per illa, constat ex significatione "descendere" quod praedicetur versus exteriora, de qua sequitur; et ex significatione "emere" quod sit appropriatio, de qua n. 4397, 5374; quod sit per illa, nempe per scientifica, significatur per "inde", nempe ex Aegypto; quod "Aegyptus" sint scientifica, supra ostensum est. In Verbo passim dicitur ascendere et descendere, cum ab uno loco in alterum, non ex causa quod unus locus editior fuerit altero, sed quia "ascendere" praedicatur versus interiora seu superiora, et "descendere" versus exteriora seu inferiora, hoc est, quod "ascendere" praedicetur versus spiritualia et caelestia, haec enim interiora sunt, et quoque creduntur superiora, et "descendere" versus naturalia et terrestria, haec enim exteriora sunt, et quoque ad apparentiam inferiora; inde est quod non 1solum hic sed etiam ubivis alibi in Verbo, dicatur a terra Canaan ad Aegyptum descendere, et ab Aegypto ad terram Canaan ascendere; per "terram Canaan" enim significatur caeleste, et per "Aegyptum" naturale, nam terra Canaan in sensu repraesentativo est regnum caeleste, consequenter bona et vera caelestia et spiritualia, quae quoque sunt interius apud hominem qui est regnum Domini, at "Aegyptus" in sensu repraesentativo est regnum naturale, consequenter bona et vera 2quae sunt Ecclesiae externae, et quoad plurem partem sunt scientifica; quod ascendere praedicetur versus interiora, videatur n. 4539. @1 modo$ @2 naturalia quae una voce dicuntur$
Arcana Coelestia 5
Passage 5407
#5407 "Et vivamus et non moriamur": quod significet vitam spiritualem, constat ex significatione "vivere et non mori" quod sit vita spiritualis, nam non aliud per "vivere et non mori" in sensu interno significatur; in altera enim vita per "vitam" significatur in genere caelum, in specie felicitas aeterna 1, et per "mortem" significatur in genere infernum, et in specie infelicitas aeterna ibi, quod etiam a pluribus locis in Verbo patet; quod caelum in genere, et felicitas aeterna 2in specie dicatur vita, est quia ibi est sapientia boni et intelligentia veri, et sapientiae boni ac intelligentiae veri inest vita a Domino, a Quo omne vitae; at quia in inferno est contrarium, nempe loco boni 3 malum et loco veri falsum, et sic exstincta vita spiritualis, idcirco ibi respective est mors, nam mors spiritualis 4est malum et falsum, ac apud hominem est velle malum, et inde cogitare falsum. (m)Mali genii et spiritus non volunt audire quod de illis dicatur quod non vivant, seu quod mortui sint; dicunt enim quod vitam habeant quia possunt velle et possunt cogitare, sed illis dicitur, cum in bono et vero 5est vita, quod nequaquam possit esse in malo et falso, 6sunt enim contraria.(n) @1 i ibi$ @2 ibi$ @3 i est$ @4 non aliud est quam$ @5 sit$ @6 est enim contrarium$
Arcana Coelestia 5
Passage 5408
#5408. "Et descenderunt": quod significet conatum et actum, nempe ad comparanda et approprianda sibi vera per scientifica, patet ex significatione "descendere", nempe ad Aegyptum, quod sit et conatus et actus.
Arcana Coelestia 5
Passage 5409
#5409 "Fratres Josephi decem": quod significet talia vera Ecclesiae quae corresponderent, constat ex significatione "fratrum" quod sint vera quae Ecclesiae; haec dicuntur "fratres Josephi" qui est verum a Divino, ex correspondentia; correspondentia enim facit ut conjuncta sint sicut frater fratri; per (t)filios Jacobi significantur omnia fidei, seu vera Ecclesiae in communi, n. 5403, similiter per "fratres Josephi", sed ex correspondentia; (m)per 1decem filios Jacobi ex Leah significantur vera quae sunt Ecclesiae externae, 2et per binos filios Jacobi ex Rachel significantur vera quae sunt Ecclesiae internae, ut patet ab illis quae de Leah et Rachele ostensa sunt, quod nempe "Leah" sit affectio veri exterioris et "Rachel" affectio veri interioris, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819;(n) quod Ecclesiae internum et externum sint fratres, videatur n. 1222; 3Ipse Dominus inde vera et inde bona per charitatem et fidem correspondentia vocat "fratres", hoc est, illos qui in veris et inde bono sunt4; apud Matthaeum, Rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40: et alibi Respondit illis Jesus, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Mei? et circumspiciens circumcirca, . . . dixit, Ecce mater Mea et fratres Mei; 5quisque namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, Marc. iii 33-35, Matth. xii 49, Luc. viii 21. @1 the maidservents" children were considered to be children also of the mistress$ @2 at$ @3 Ipse etiam Dominus vocat ipsa vera et inde bona fratres$ @4 i quatenus in correspondentia$ @5quisquis$
Arcana Coelestia 5
Passage 5410
#5410 "Ad emendum frumentum ex Aegypto": quod significet ad appropriandum sibi bonum veri per scientifica, constat ex significatione "emere" quod sit appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5406; ex significatione "frumenti" quod sit bonum veri, de qua n. 5295; et ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua supra n. (x)5402.
Arcana Coelestia 5
Passage 5411
#5411 "Et Benjaminem fratrem (x)Josephi": quod significet spirituale caelestis quod medium, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592; quod spirituale caelestis sit medium, etiam ibi videatur. In genere sciendum quod internum non possit communicationem habere cum externo, et vicissim, nisi sit medium, consequenter 1quod non communicationem habere possit verum a Divino quod est "Josephus", cum veris in communi in naturali quae sunt "filii Jacobi", absque medio quod repraesentatur per"Benjaminem", et vocatur spirituale caelestis; medium ut sit medium, participare debet ab utroque, nempe ab interno et ab externo; causa quod medium erit, est quia internum et externum distinctissima inter se sunt, ac ita distincta ut separari queant, sicut separatur externum ultimum hominis quod est corpus, cum moritur, ab ejus interno quod est ejus spiritus; tunc moritur externum cum rumpitur medium, et tunc vivit externum cum interest medium; et tantum et taliter vivit externum quantum et qualiter medium interest. Quia filii Jacobi absque Benjamine fuerunt, hoc est, absque medio, ideo Josephus se non manifestare potuit fratribus suis, et ideo locutus cum illis dura, vocando 2 exploratores, et dando in custodiam,3 et quoque ideo illi non agnoverunt Josephum. [2]Sed quale medium hoc sit, quod repraesentatur per "Benjaminem", et vocatur spirituale caelestis, ad captum non describi potest; desunt enim notiones de caelesti spiritualis quod est "Josephus", 3 et de veris Ecclesiae, quatenus modo sunt scientifica quae sunt "filii Jacobi", inde quoque de 4"spirituali caelestis" quod est"Benjamin"; at in caelo quale id medium sit, apparet sicut in clara die; exhibetur ibi quale ejus per repraesentativa ineffabilia in luce caeli, in qua simul est perceptio; nam lux caeli est ipsa intelligentia a Divino, inde perceptivum 5 est in singulis quae per lucem illam repraesentantur; hoc non datur in luce mundi, nam haec lux nihil intelligentiae in se habet, sed intellectus per illam fit per influxum lucis caeli in eam, et simul tunc per influxum perceptivi quod est in luce caeli; inde est quod homo tantum in luce caeli sit quantum est in intelligentia, et quod tantum in intelligentia quantum in veris fidei, et quod tantum in veris fidei quantum in bono amoris, consequenter quod homo tantum in luce caeli sit quantum in bono amoris. @1 non caeleste spiritualis quod est internum, cum naturali quod est externum, seu quod hic repraesentatur Josephus qui est caeleste spirituale, cum filiis Jacobi, qui sunt vera in communi in naturali, nisi per medium$ @2 i illos$ @3 i ut$ @4 caelesti spiritualis A I$ @5 i simul$
Arcana Coelestia 5
Passage 5412
#5412 "Non misit Jacob cum fratribus ejus": quod significet quod absque illo medio, constare potest ab illis quae nunc supra dicta sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 5413
#5413 "Quia dixit, Forte obveniat illi damnum": quod significet quod id absque caelesti spiritualis quod "Josephus", periturum, constat ex significatione "obvenire damnum" quod hic sit perire; haec dicta sunt a patre, quia amavit illum et timuit ne periret inter fratres sicut Josephus; at eadem haec allata sunt et recepta 1 in Verbo ob sensum internum, qui est quod medium cum solis externis absque interno, periturum, medium enim est Benjamin, externa sunt filii Jacobi, et internum est Josephus; quod medium est, 2hoc quoque cum solis externis absque interno, perit, nam ita se habet cum medio: hoc existit ab interno, inde etiam subsistit ab illo, existit enim per intuitionem interni in externum, ex affectione et fine sibi externum associandi; ita quod medium est, id conjunctum est interno, et (c)ab interno cum externo, non autem absque interno cum externo; inde patet quod id quod medium est, cum solo externo absque interno periturum. 3 Praeterea lex communis est, tam in illis quae mundi spiritualis sunt quam in illis quae mundi naturalis, quod prius subsistere possit cum suo priore, non autem absque illo cum posteriore, et si cum hoc solo, quod periturum; causa est quia omne absque connexione cum priore se est absque connexione cum Primo, a Quo omne existentiae et subsistentiae. @1 i sunt$ @2 etiam$ @3 i ita spirituale caelestis quod Benjamin, cum veris externis, quae filii Jacobi, absque caelesti spiritualis, quod Josephus. Et$
Arcana Coelestia 5
Passage 5414
#5414 "Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium": quod significet quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua, constat ex significatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia; "filii" enim sunt vera, videatur supra n. 5403, et "Israel" est caelestis spiritualis homo ex naturali, n. 4286, 4570, 4598; ita "filii Israelis" sunt spiritualia vera in naturali; ex significatione "emere" quod sit comparari; et ex significatione "in medio venientium" quod sit sicut reliqua, quae nempe per scientifica comparantur.
Arcana Coelestia 5
Passage 5415
#5415 "Quia fuit fames in terra Canaan": quod significet quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali, constat ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum, et inde desolatio, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, (x)5349, 5360, 5376; et ex significatione "terrae Canaan" quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447; et quia est Ecclesia, est quoque id quod est Ecclesiae; inde est quod per "fuit fames in terra Canaan" significetur desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae; quod in naturali, est quia praedicantur de filiis Jacobi, per quos illa quae sunt Ecclesiae externae significantur, n. 5409, consequenter 1 quae Ecclesiae sunt in naturali. @1 i talia$
Arcana Coelestia 5
Passage 5416
#5416 Vers. 6-8. Et Joseph is dominator super terram, is vendens omni populo terrae; et venerunt fratres Josephi, et incurvarunt se ei facies ad terram. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis aura, et dixit ad illos, Unde venistis? et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum. "Et Joseph is dominator super terram" significat quod caeleste spiritualis seu verum a Divino regnaret in naturali ubi scientifica: "is vendens omni populo terrae" significat quod ex illo omnis appropriatio: "et venerunt fratres Josephi" significat communia vera Ecclesiae absque mediatione: "et incurvarunt se ei facies ad terram" significat humiliationem: "et vidit Joseph fratres suos et agnovit illos" significat perceptionem et agnitionem a caelesti spiritualis: "et gessit se alienum ad illos" significat non conjunctionem quia absque medio: "et locutus cum illis dura" significat inde quoque non correspondentiam: "et dixit ad illos, Unde venistis" significat explorationem: "et dixerunt, E terra Canaan" significat quod ab Ecclesia: "ad emendum cibum" significat ad appropriandum verum boni: "et agnovit Joseph fratres suos" significat quod vera illa Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent: "et illi non agnoverunt eum" significat quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata.
Arcana Coelestia 5
Passage 5417
#5417 "Et Joseph is dominator super terram": quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione "dominatoris" quod sit qui regnaret; et ex significatione "terrae", hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1spiritualis (t)regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 2 n. (x)5313; 3quod "Aegyptus" in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 4vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod "Josephus" sit verum illud, videatur n. 4723,4727. @1 spirituale I$ @2 i caput praecedens$ @3 Aegyptus enim in sensu interno est$ @4 vocum$
Arcana Coelestia 5
Passage 5418
#5418 "Is vendens omni populo terrae": quod significet quod ab illo omnis appropriatio, constat ex significatione "vendere" quod sit appropriatio, de qua n. 5371, 5374; et ex significatione "populi terrae" quod sint vera quae Ecclesiae, de qua n. 2928, hic in naturali, n. 5409.
Arcana Coelestia 5
Passage 5419
#5419 "Et venerunt fratres Josephi": quod significet communia vera Ecclesiae absque mediatione, constat a significatione "fratrum Josephi" quod sint communia vera Ecclesiae, de qua supra n. 5409; quod absque mediatione, est quia absque Benjamine qui medium; quod "Benjamin" sit medium, videatur supra n. 5411, 5413.
Arcana Coelestia 5
Passage 5420
#5420 "Et incurvarunt se ei facies ad terram": quod significet humiliationem, constat ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio, de qua n. 2153, et "facies ad terram" quod sit 1humiliatio adorationis, n. 1999; per humiliationem hic non intelligitur humiliatio ex agnitione, et inde humiliatio interna, sed humiliatio externa, quia erat coram dominatore terrae ex more recepto; quod non humiliatio interna sed externa intelligatur, est quia nondum erat correspondentia, et per correspondentiam conjunctio 2; cum naturale in eo statu est, tunc quidem humiliare se potest, et quoque in summo gradu, sed solum ex assumpto per usum; 3 est gestus absque affectione genuina producente illum, ita est corporeum quid absque sua anima; talis humiliatio hic intelligitur. @1 humiliationis adoratio$ @2 i quoniam absque medio$ @3 i et$
Arcana Coelestia 5
Passage 5421
#5421 "Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos": quod significet perceptionem et agnitionem a caelesti spiritualis, constat ex significatione "videre" quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723; a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua supra n. 5417; ex significatione "fratrum ejus" quod sint communia vera Ecclesiae, de qua etiam supra n. 5419; et ex significatione "agnoscere" quod sit agnitio ex perceptione; de agnitione hac a parte Josephi, et de non agnitione a parte fratrum ejus, videatur infra n. 5422, 5427, 5428.
Arcana Coelestia 5
Passage 5422
#5422 "Et gessit se alienum ad illos": quod significet non conjunctionem quia absque medio, constat a significatione "gerere se alienum" quod hic sit non conjunctio quia absque medio; qui enim (t)non in conjunctione reciproca est quia absque medio, is apparet alienus, prout 1verum internum seu verum immediate a Divino, illis qui in veris externis sunt 2; inde nunc est quod Josephus se alienum gesserit ad fratres suos, non quod is alienus fuerit, amavit enim illos, nam conversus ab illis flevit, vers. 24, sed alienum a parte illorum ob non conjunctionem, repraesentatur per quod 3ipse se ita gesserit; 4 sicut pro exemplo: ubi dicitur in Verbo quod Jehovah seu Dominus alienum se gerat populo, opponat se illis, rejiciat illos, damnet, mittat in infernum, puniat, delectetur ut talia fiant, intelligitur in sensu interno quod illi se alienos Jehovae seu Domino gerant, opponant se Ipsi, in malis sint quae rejiciunt illos a facie Ipsius, quae damnant illos, quae mittunt 5 in infernum, et quae puniunt, et quod ex Jehovah seu Domino nusquam talia procedant; sed ita dicitur in Verbo propter apparentiam, simplicibus enim sic apparet. [2]Similiter se habet cum veris internis, cum ea spectantur a veris externis absque conjunctione per medium, tunc apparent illa vera ab his prorsus aliena, immo quandoque opposita, cum tamen oppositio non est in veris internis sed apud vera externa; haec enim absque conjunctione per medium non spectare possunt illa aliter quam a luce mundi separata a luce caeli, consequenter aliena a se; sed de hac re plura in sequentibus. @1 A alters these to plurals$ @2 i non conjunctio per medium intercedat$ @3 ita se gesserit$ @4 i at in sensu interno intelligitur alienum apud illos qui spectant a nulla conjunctione$ @5 i illos$
Arcana Coelestia 5
Passage 5423
#5423 "Et locutus cum illis dura": quod significet inde quoque non correspondentiam, constat ex eadem explicatione quae 1supra de eo quod "gesserit se alienum"; gerere se alienum spectat affectionem quae est voluntatis, et "loqui dura" spectat cogitationem quae 2 intellectus; "loqui" enim in sensu interno est cogitare, n. 2271, 2287, 2619; tunc enim internum alienum apparet externo, cum nulla affectio, et tunc internum dura loqui apparet, cum nulla correspondentia; correspondentia enim est apparitio interni in externo, et ibi ejus repraesentatio, quare ubi non correspondentia, est nulla apparitio interni in externo, proinde in hoc non illius repraesentatio, inde durum 3. @1 mox supra de ea re$ @2i est$ @3i quod ibi$
Arcana Coelestia 5
Passage 5424
#5424 "Et dixit ad illos, Unde venistis?": quod significet explorationem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 5
Passage 5425
#5425 "Et dixerunt, E terra Canaan": quod significet quod ab Ecclesia, constat a significatione "terrae Canaan" quod sit 1Ecclesia, de qua n. 3705,3686,4447. @1 Ecclesiae I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5426
#5426 "Ad emendum cibum": quod significet ad appropriandum verum boni, constat a significatione "emere" quod sit appropriare sibi, de qua n. 4397, 5374, 5406, 5410; et a significatione "cibi" quod sit verum boni, de qua n. 5293,5340,5342.
Arcana Coelestia 5
Passage 5427
#5427 "Et agnovit Joseph fratres suos": quod significet quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, constat ex significatione "agnoscere" quod sit percipere, videre, ita apparere; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua prius; et ex significatione "fratrum ejus" quod sint vera communia Ecclesiae, de qua supra n. 5409, 5419; et quia per "agnovit Joseph fratres suos" illa significantur, nempe quod vera communia Ecclesiae caelesti spiritualis apparerent, sequitur quod ex luce in qua caeleste spiritualis, ita ex luce caelesti spiritualis; ex hac luce quae est verum a Divino, n. 5417, apparent omnia et singula vera quae infra sunt, seu quae in naturali, non autem vicissim si non medium, 1 minus si non correspondentia, et per correspondentiam conjunctio; quod manifeste constare potest ex eo quod angeli qui in caelis, 2ita in luce caeli, videre possint omnia et singula quae fiunt in mundo spirituum, qui mundus proxime infra caelos est, tum omnia et singula quae in terra inferiorum, immo quae in infernis, non autem vicissim; [2]etiam ita se res habet quod angeli superioris caeli videre queant omnia quae fiunt sub illis in caelo inferiore, non autem vicissim nisi sit medium; sunt etiam spiritus medii per quos communicatio fit cis et retro; quapropter qui infra sunt, quibus non medium, et magis quibus non correspondentia, cum spectant in lucem caeli, nihil prorsus vident, apparet omne quod ibi, prorsus in obscuro; cum tamen illi qui ibi, in clarissima die sunt; 3hoc illustrari potest unica hac experientia: apparuit mihi magna civitas, ubi mille et mille varia quae delectabilia et pulchra; vidi illa quia datum erat medium, at spiritus qui apud me erant, quid absque medio, ne minimum ibi videre potuerunt; et dictum quod qui non in correspondentia sunt, tametsi ibi, usque tamen ne hilum quod ibi, appercipiant. [3]Se quoque (t)hoc habet sicut interior homo seu spiritus ejus, qui etiam anima vocatur, ille videre potest omnia et singula quae sunt et fiunt in exteriore homine, non autem vicissim nisi sit correspondentia et medium; inde est quod exteriori homini qui non in correspondentia, appareat interior sicut nihil, usque adeo ut 4dum aliquid de interiore homine dicitur, exteriori appareat vel ita obscurum ut ne quidem (t)visum illuc vertere velit, vel sicut nullum, cui non fides; at cum correspondentia est, tunc etiam exterior homo videt 5per medium, quid 6agitur in interiore; lux enim quae est interiori homini per medium influit in lucem quae est exteriori, hoc est, lux caelestis in lucem naturalem, et hanc illuminat, ex qua illuminatione apparet id quod apud interiorem hominem existit; inde intelligentia et sapientia exteriori seu naturali homini; at si non medium est, et magis si non correspondentia, tunc interior homo videt et percipit quid agitur in exteriore, et quodammodo etiam ducit, sed non vicissim; si 7autem contrarietas 8est, quod nempe exterior homo prorsus pervertat aut exstinguat quod influit per interiorem, tunc privatur interior homo sua luce 9 quae e caelo, et clauditur ei versus caelum, at aperitur communicatio ad exteriorem hominem ab inferno; plura de his videas in nunc sequentibus. @1 i et$ @2 seu$ @3 quod illustrare licet$ @4 cum$ @5 after interiore$ @6 peragitur$ @7 vero$ @8 sit$ @9 i nempe luce$
Arcana Coelestia 5
Passage 5428
#5428 "Et illi non agnoverunt eum": quod significet quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, constare potest ex illis quae mox praecedunt, cum enim per "agnovit Joseph fratres suos" significatur quod communia vera Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, sequitur quod per "illi non agnoverunt eum" significetur quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, non appareret veris communibus Ecclesiae in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata. Quomodo hoc se habet, ab illis quae mox supra dicta sunt, quidem patet, sed quia est inter arcana, licet illustrare id per exempla; sit gloria caeli pro exemplo: qui e luce naturali non a luce caeli illuminata, quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de gloria caeli, non aliam ideam de illa quam qualem de gloria mundi habere possunt, sicut, dum revelationes propheticae imprimis Johannis in Apocalypsi legunt, quod ibi magnificentissima sint omnia; at cum eis dicitur quod gloria caeli excedat omnem magnificentiam mundi, adeo ut haec illi vix comparari queat, et quod tamen hoc non sit gloria caeli, sed quod gloria caeli sit Divinum quod elucet e singulis quae apparent ibi, ac Divinorum perceptio, et inde sapientia; 1sed haec gloria est solum illis ibi qui magnificentiam illam respective ad sapientiam nihili faciunt, et omnem sapientiam Domino et 2sibi prorsus nullam tribuunt: haec gloria caeli cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nullatenus agnoscitur. [2]Sit quoque pro exemplo potentia angelica: qui e luce naturali a luce caeli non illuminata quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de potentia angelica, cumprimis de 3archangelorum quorum mentio fit in Verbo, non aliam ideam de ea habere possunt quam sicut de potentia potentium in mundo, quod nempe millenos et millenos habeant se minores quibus imperent, et quod eminentiae in caelo in tali imperio consistant; at cum illis dicitur quod quidem potentia angelica excedat omnem potentiam potentium in mundo, et quod 4tanta sit ut unus inter minores angelos myriades infernalium abigere, ac in inferna sua detrudere queat, et quod inde quoque in Verbo potentiae, ut et dominatus, dicantur, sed usque minimus eorum (t)maximus est, hoc est, 5qui omne potentiae a Domino et nihil ex se credit, vult et percipit, is maxime potens est; quapropter qui potentiae ibi sunt, omnem potentiam ex se plane aversantur; hoc quoque cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nec agnoscitur. [3]Sit adhuc pro exemplo: qui e naturali absque medio, et magis si non correspondentia, spectat liberum, non aliter scire potest quam quod liberum sit cogitare et velle ex se, et posse agere absque fraeno sicut cogitat et vult; quare etiam naturalis homo, ut habere possit omnia quae cogitat et vult, opulentissimus vult esse, utque agere possit omnia quae cogitat et vult, potentissimus vult esse, et tunc credit ille se in summo libero esse, (c)et inde in ipso felici; si autem illis 6dicitur quod ipsum liberum, quod liberum caeleste vocatur, prorsus non tale sit,sed quod sit nihil velle ex se sed a Domino, immo nec cogitare ex se sed (c)a caelo, et inde quod prorsus in maerore sint et in dolore, si illis ex se cogitare et ex se velle permittitur, hoc non agnoscitur. Ex his aliquatenus patere potest quomodo se habet cum hoc quod verum a Divino non appareat in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, quae significantur per "quod fratres Josephi non agnoverint eum". @1 et (x)quod omnia illis ? (illa) sint iis$ @2 nullam sibi$ @3 archangelis$ @4 talis$ @5 qui minime ex se posse credit et percipit et vult, et maxime potens sit, et quod ex potentia sit, quae vocatur potentia angelica, hi enim omnem potentiam ex se, prorsus nihil faciunt ac aversantur, et quantum hoc faciunt, ac unice pro fine habent usum, hunc desiderant, et de hoc gaudent, tantum in potentia angelica sunt, et vice versa, quantum pro fine habent ipsam potentiam, ita se et dignitatem, tantum in nulla potentia sunt;$ @6 dicetur$
Arcana Coelestia 5
Passage 5429
#5429 Vers. 9-16. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos. In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester, minimus huc. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos. "Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis" significat quod caeleste spiritualis praevideret quid contingeret de veris communibus Ecclesiae in naturali: "et dixit ad illos" significat perceptionem inde: "exploratores vos" significat quod solum ad captandum lucrum: "ad videndum nuditatem terrae venistis" significat quod nihil potius illis quam sibi scire quod non vera sint: "et dixerunt ad eum, Non domine 1mi" significat quod vera sint in se: "et servi tui veniunt ad emendum cibum" significat quod sit ad appropriandum naturali per bonum: omnes nos filii viri unius nos" significat quod vera illa ex una origine sint: "recti nos" significat quod ita vera in se: "non sunt servi tui exploratores" significat quod sic non propter lucrum: "et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum" significat quod illis non curae num vera sint: "et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos" significat quod omnia fidei simul 2ita conjuncta: "filii viri unius" significat ex una origine: "in terra Canaan" significat in Ecclesia: "et ecce minimus cum patre nostro hodie" significat quod etiam conjunctio cum bono spirituali: "et unus non est" significat quod Divinum spirituale, a quo non appareat: "et dixit ad illos Joseph" significat perceptionem de illa re: "Hoc quod locutus ad vos" significat quod verum sit sicut cogitavi: "dicendo, exploratores vos" significat quod in Ecclesiae veris propter lucrum: "in hoc probabimini" significat num ita sit, videbitur: "vivat Pharaoh" significat certum: "si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc" significat quod non possit aliter quam quod vera apud vos sint talia, nisi conjuncta sint bono spirituali: "mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum" significat si modo conjunctio sit aliqua cum bono illo: "et vos vinciemini" significat tametsi in ceteris adhuc separatio: "et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis" significat quod tunc ita existet: "et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos" significat alias certum, quod vera vobis solum lucri causa. @1 A o mi here only; A I recti nos here and 5434$ @2 sic I, here only$
Arcana Coelestia 5
Passage 5430
#5430 "Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis": quod significet quod caeleste spiritualis praevideret quid contingeret de veris communibus Ecclesiae in naturali, constat ex significatione"recordari" quod sit praesentia, nam res cujus fit recordatio, praesens sistitur; quod "recordari" praedicetur de praevidentia, videatur n. 3966; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; et ex significatione "somniorum" quod sit praevidentia, praedictio, eventus, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, hic itaque praevidentia quid contingeret veris communibus Ecclesiae in naturali, nam illa per "filios Jacobi" significantur, n. 5409, 5419; quare etiam dicitur "quae somniavit illis".
Arcana Coelestia 5
Passage 5431
#5431 "Et dixit ad illos": quod significet perceptionem constat ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n. 1791,1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509.
Arcana Coelestia 5
Passage 5432
#5432 "Exploratores vos": quod significet quod solum ad captandum lucrum, constat (c)ex significatione "exploratorum" quod hic sit ad captandum lucrum; quod nihil aliud 1 in sensu interno per "exploratores" significetur, constat ex serie; agitur enim in sensu interno de veris Ecclesiae quod approprianda naturali, et quod appropriari ei nequeant nisi per influxum a caelesti spiritualis per medium; vera illa Ecclesiae sunt "filii Jacobi", seu "fratres Josephi", caeleste spiritualis est "Josephus", et medium est "Benjamin". Quomodo se res habet 2 n. 5402 dictum est, quod nempe vera fidei Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, in prima aetate cum addiscuntur, non aliter capiantur (c)et memoriae mandentur quam sicut alia scientifica, et tamdiu manent ut scientifica, usque dum homo incipit ex suo visu intueri illa et videre num vera sint, et cum viderit quod vera sint, quod agere secundum illa velit; illa intuitio et haec voluntas faciunt ut non amplius scientifica sint sed praecepta vitae, et denique vita; ita enim intrant in vitam, cui 3 appropriantur. [2]Qui ad aetatem adultam 4pervenerunt, et magis qui ad senilem, et vera Ecclesiae quae vocantur doctrinalia, non ex suo visu 4intuiti sunt, et 4viderunt num vera sint, et dein non secundum illa vivere 4voluerunt, 4illi nec aliter 4retinent illa apud se quam sicut reliqua scientifica; sunt modo in naturali 4eorum memoria, et inde in ore; cumque illa 4loquuntur, non 4loquuntur illa ex interiore suo homine seu ex corde sed modo ab exteriore homine, et ex ore; in hoc statu cum est homo, nequaquam potest credere quod vera Ecclesiae vera sint, utcumque sibi videretur quod credat; quod sibi videatur quod credat illa vera esse, est quia fidit aliis, et quae aliorum sunt, apud se confirmavit; 5 confirmare quae ab aliis, sive vera sint sive falsa, perfacile est, id enim est opus solius ingenii; [3]haec vera Ecclesiae, seu illi qui taliter in veris Ecclesiae sunt, significantur per "exploratores venientes ad videndum nuditatem terrae"; doctrinalia enim suae Ecclesiae non credunt ex aliqua affectione veri sed ex affectione aucupandi honores vel captandi lucrum, quapropter apud se vix aliquid credunt utplurimum corde negant, 6considerantes doctrinalia illa sicut mercator suas merces; et tunc sibi docti et sapientes apparent quando ex se vident quod non vera sint, et usque persuadere queant vulgo quod vera sint; quod perplures antistites Ecclesiae tales sint, patet manifeste ab illis in altera vita; (m)ibi enim in sphaera suarum affectionum et inde cogitationum sunt, ubicumque vadunt, quae sphaera manifeste percipitur ab aliis, inde qualis affectio veri eis fuerit, et qualis fides, ad apertum sensum noscitur; in mundo hoc non manifestatur, nam 7talium perceptio spiritualis ibi non est, et quia ita, non ipsa manifestant, privarentur enim suo lucro. [4]Quod exploratores sint, satis constare potest ex eo quod tales apud illos qui in veris ex bono sunt, nihil aliud quaerant quam naevos, ut incusent et damnent; tales sive sint ex ita dictis Papistis, sive ex Reformatis, sive ex Quakeris, sive ex Socinianis, sive ex Judaeis, cum semel confirmarunt apud se doctrinalia suae Ecclesiae, anne 8alii sunt quam exploratores, nam ipsissima vera, si alicubi sunt, rident et damnant, 9vera enim quod vera sint, non capiunt; causa est quia illis non est affectio veri propter verum, minus propter vitam, sed propter lucrum; tales etiam cum legunt Verbum, scrutantur Verbum solum fine confirmandi doctrinalia scientifica propter lucrum, ac 10plures eorum scrutantur Verbum ut videant nuditatem terrae, hoc est, ut videant quod Ecclesiae vera non sint vera, sed modo inserviant ad persuadendum aliis quod vera sint, lucrandi causa. [5]Qui autem in affectione veri sunt propter verum et propter vitam, consequenter propter regnum Domini, illi quidem fidem habent doctrinalibus Ecclesiae, sed usque scrutantur Verbum non propter alium finem quam propter verum, inde illis sua fides et sua conscientia; si quis eis dicit quod manendum in doctrinalibus Ecclesiae ubi nati, cogitant, si nati fuissent in Judaismo, si in Socinianismo, Quaquerismo, Gentilismo Christiano, aut etiam extra Ecclesiam, quod similiter ab illis qui ibi, ita dictum fuisset, et quod ubivis dicatur, hic Ecclesia, hic Ecclesia, hic vera et non alibi; et cum ita, quod scrutandum Verbum cum devota prece ad Dominum, ut illustratio; tales non perturbant aliquem intra Ecclesiam, nec 11unquam damnant alios, scientes quod usque unusquisque, qui Ecclesia, vivat ex sua fide. @1 i hic$ @2 i supra$ @3 i vera$ @4 in singular or altered into singular$ @5 i et$ @6 et modo considerant$ @7 si manifestaretur$ @8 solum exploratores sunt, etiam$ @9 nam vera$ @10 utplurimum$ @11 usquam$
Arcana Coelestia 5
Passage 5433
#5433 "Ad videndum nuditatem terrae venistis": quod significet quod nihil potius illis quam sibi scire, quod non vera sint, constat a significatione "venire ad videndum" quod sit cupere scire quod ita sit, proinde nihil potius illis quam scire; ex significatione "nuditatis" quod sit absque veris, ita quod non vera sint, de qua sequitur; et ex significatione "terrae"1, hic ideo "nuditas terrae" sunt non vera Ecclesiae; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355, 4447, 4535. Quod "nuditas" significet 2deprivatum veris seu absque veris, est quia "vestes" in genere significant vera, et unaquaevis in specie vestis aliquod verum singulare, videatur n. 2576, 3301, 4545, 4677, 4741, 4742, 4763, 5248, 5319, inde "nuditas" significat quod absque veris; 3ut quoque a locis e Verbo infra videbitur. [2]Quomodo cum his se habet, patet ab illis quae mox supra n. (x)5432 dicta sunt, quod nempe illi qui vera (t)discunt non propter verum ac propter vitam sed propter lucrum, nequaquam aliter possint quam 4apud se cogitare quod vera Ecclesiae non sint vera; causa est quia affectio lucri est affectio terrestris, et affectio veri est affectio spiritualis; una aut altera dominium habebit, 5 nemo potest servire duobus dominis; quapropter ubi una affectio est, altera non est, ita ubi affectio veri,ibi non affectio lucri, et ubi affectio lucri, ibi non affectio veri; inde est quod si affectio lucri dominium habet, nequaquam possit aliter esse quam quod nihil potius sit quam quod vera non sint vera, at usque nihil potius 6 quam quod vera credantur vera ab aliis; si enim homo internus spectat deorsum, nempe ad terrestria, et ibi ponit omne, nequaquam potest spectare sursum et ibi ponere aliquid, nam terrena prorsus absorbent et suffocant; causa est quia angeli caeli apud hominem non possunt esse in terrestribus, quapropter illi recedunt, et tunc accedunt spiritus infernales, qui apud hominem non possunt esse in caelestibus, inde caelestia ei nauci sunt, et terrestria ei omne; et cum (t)terrestria ei sunt omne, tunc doctiorem et sapientiorem reliquis se credit, in eo quod Ecclesiae vera sibi negat, dicens corde quod simplicibus sint illa; erit itaque vel in affectione terrestri vel in affectione caelesti, non enim potest esse 7 cum angelis caeli et simul cum infernalibus, penderet enim tunc inter caelum et infernum; at cum in affectione veri est propter verum, hoc est, propter regnum Domini, ibi enim est Divinum Verum, ita propter Ipsum Dominum, tunc inter angelos est, et tunc nec vilipendit lucrum, quatenus id conducit ei ad vitam in mundo, sed non pro fine habet lucrum, verum usus inde quos spectat ut fines medios ad finem ultimum caelestem; ita nullatenus ponit cor in lucro. [3]Quod nuditas significet absque veris, constare etiam potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, ut nullius opus habeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus et nudus, Apoc. iii 17; 8ibi "nudus" pro in veri penuria: apud eundem, Consulo te ut emas a Me aurum igne purificatum, . . . et vestimenta alba ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18; "emere aurum" pro comparare et appropriare sibi bonum; "ut ditescas" pro ut in bono caelesti et spirituali 9sit; "vestimenta alba" pro vera spiritualia; "pudor nuditatis" pro quod absque bonis et veris; quod "emere" sit sibi comparare et appropriare, videatur n. 5374; quod "aurum" sit bonum caeleste et spirituale, n. 1551, 1552; "vestimenta" quod sint vera, n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319; quod "album" praedicetur de vero, quia 10ex luce caeli, n. 3301, 3993, 4007, 5319: apud eundem [4]Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc. xvi 15; "qui servat vestimenta sua" pro qui vera; 11"ne nudus ambulet" pro ne absque veris: apud Matthaeum, Rex dicet illis a dextris, Nudus fui et circuminduistis Me: . . . et illis a sinistris, Nudus et non circuminduistis Me, xxv 36, 43; "nudus 12 "pro bonis qui agnoscunt nihil boni et veri in se esse, n. 4958: apud Esaiam, [5]Nonne hoc jejunium ... frangere famelico panem tuum, et ut afflictos exules introducas in domum, cum videris nudum et obtexeris illum, lviii 7; similiter: apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma, ideo in menstruam facta, omnes qui honoraverunt eam, vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, Thren. i 8; ubi "nuditas" pro absque veris: apud Ezechielem, Venisti in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, eras tamen nuda et nudata.... Expandi alam Meam super te, et operui nuditatem tuam. . . Non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, xvi 7,8,22; 13ibi de Hierosolyma, [6]per quam intelligitur Ecclesia Antiqua qualis cum instaurata, et qualis dein facta, quod nempe primum absque veris 14sed dein instructa in veris, 15et quod demum ea rejecerit: apud eundem, Si vir justus qui fecerit judicium et justitiam, . . . panem suum famelico det, et nudum contegat veste, xviii (5,) 7; "nudum contegere veste" pro instruere in veris illos qui desiderant vera: apud Hosheam, Ne forte exuam eam nudam, sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, ii 3; "exuere nudam" pro ut sit absque veris: apud Nahum, Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, iii 5; "ostendere gentibus nuditatem" pro turpitudinem; omnis turpitudo est a non veris, et omnis pulchritudo a veris, n. 4985, 5199. @1 i quod sit Ecclesia$ @2 quod$ @3 n. 1073$ @4 velle$ @5 i nam$ @6 i ei$ @7 i in una et simul in altera, hoc est,$ @8 ubi$ @9 sis, et$ @10 in$ @11 ,ut mox supra, inde nudus pro absque veris$ @12 i fui$ @13 ubi$ @14 ac$ @15 quae dein rejecerat$
Arcana Coelestia 5
Passage 5434
#5434 "Et dixerunt ad eum, Non domine 1mi": quod significet quod vera sint in se, constat ex significatione "dicere ad eum non domine" quod sit quod non ad captandum lucrum, quae significantur per Josephi verba "Exploratores vos", n. 5432; et quod non sit quod illis nihil potius 2 quam sibi scire quod non vera sint, quae significantur per Josephi verba "ad videndum nuditatem terrae venistis", n. 5433; et a significatione "recti nos" quod sit quod vera sint in se; "rectum" enim significat verum in sensu interno, hic ut multoties in Verbo alibi. Hic sensus, nempe quod vera sint in se, sequitur ex serie, nam apud illos qui vera Ecclesiae sibi compararunt lucri causa, vera non quidem illis vera sunt, ut supra n. 5433 ostensum, sed usque in se vera possunt esse, ipsa enim vera Ecclesiae 3in communi significantur per "filios Jacobi". Quod "recti" sint vera abstracte, est quia in, sensu interno abstrahuntur omnia a personis; quod idea personae vertatur in ideam rei, videatur n. 5225, 5287; causa est quia cogitatio et inde loquela (m)alioquin non potest quam distrahi et dilabi a re et ejus intuitione ad talia quae personae sunt(n), et praeterea cogitatio et inde loquela nec aliter 4 potest universalis fieri, et comprehendere simul multa, minus indefinita et ineffabilia, ut apud angelos 5; usque tamen abstractum illud involvit personas, nempe illos qui in illis sunt; inde est quod "recti" significent vera. @1 A I o mi and i recti nos. Hence recti nos is here explained, instead of in n. 5437.@ @2 i sit@ @3 communia@ @4 i non$ @5 i nisi omnes ideae cogitationis vertuntur a personis ad res$
Arcana Coelestia 5
Passage 5435
#5435 "Et servi tui veniunt ad emendum cibum": quod significet quod sint ad appropriandum naturali per bonum, nempe vera illa, constat ex significatione "servorum" quod sint inferiora, et naturalia respective, de qua n. 2541, 3019, 3020, 5161, 5164, 5305, inde etiam vera, n. 3409, nam vera subjecta sunt bono et quae subjecta sunt, vocantur in Verbo "servi", hic itaque vera 1in naturali respective ad caeleste spiritualis 2; ex significatione "emere" quod sit appropriari, de qua n. 4397, 5374, (x)5406, 5410; et ex significatione "cibi" quod sit bonum caeleste et spirituale, de qua n. 5147, 3tum verum bono adjunctum, n. 5340, 5342, hic itaque verum adjungendum naturali per bonum, ita appropriandum; [2]verum nusquam aliter appropriatur homini quam per bonum, at cum appropriatum est per bonum, tunc verum fit bonum, nam 4tunc unum agit cum illo; faciunt enim simul 5sicut unum corpus, cujus anima est bonum; vera in bono illo sunt quasi fibrae spirituales quae formant corpus; quapropter etiam per fibras significantur intimae formae procedentes ex bono, et per nervos vera, n. 4303,5189 fin. @1 quae repraesentantur per filios Jacobi$ @2 i quod repraesentatur per Josephum$ @3 et quod sit$ @4 quia implantatum est bono,$ @5 A d sicut$
Arcana Coelestia 5
Passage 5436
#5436 "Omnes nos filii viri unius 1: "quod significet quod vera illa ex una origine sint, constat ex significatione "filiorum", hic filiorum Jacobi, quod sint vera in communi, de qua saepe prius; 2quod "viri unius" sit quod sint ex una origine, patet absque explicatione. @1 A I here o nos, see n. 5429$ @2 et "viri unius", quod$
Arcana Coelestia 5
Passage 5437
#5437 "Recti nos": quod significet quod ita vera in se, constat ex significatione "recti nos" quod sint vera in se, de qua mox supra n. 5434.
Arcana Coelestia 5
Passage 5438
#5438 "Non sunt servi tui exploratores": quod significet quod non propter lucrum, constat (c)ex significatione "exploratorum" quod sint in Ecclesiae veris propter lucrum, de qua supra n. 5432, hic quod non sint.
Arcana Coelestia 5
Passage 5439
#5439 "Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum": quod significet quod illis non curae num vera sint, constat ex significatione "venire ad videndum nuditatem terrae" quod sit quod nihil potius illis quam sibi scire quod non vera sint, de qua n. 5433, 1hic simile, quod illis non curae num vera sint 2. @1 hic itaque quia est responsum$ @2 i sunt quoque haec similia$
Arcana Coelestia 5
Passage 5440
#5440 "Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos": quod significet quod omnia fidei simul ita conjuncta, constat ex significatione "duodecim" quod sint omnia, et cum praedicantur de filiis Jacobi, ut hic, seu de tribubus ab illis nominatis, et quoque de apostolis, sunt omnia fidei in uno complexu, de qua n. 577, 2089, 2129, 2130, 2553, 3272, 3488, 3858, 3862, 3913, 3926, 3939, 4060; et ex significatione "fratrum" quod sit conjunctio per bonum, nam vera cum conjunguntur per bonum, induunt inter se quasi fraternitatem; si absque bono conjuncta appareant, usque tamen non conjuncta sunt; falsa mali semper intrant et disjungunt; causa est quia non habent unam originem ex qua, nec habent unum finem ad quem; primum et ultimum conjungent, ut sit conjunctio, primum erit bonum a quo, et ultimum erit bonum ad quod; et praeterea ut conjuncta sint vera, erit bonum universaliter regnans; 1 quod universaliter regnat, hoc conjungit. Quod "frater" sit affectio boni, ita bonum, videatur n. 2524, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121. @1 i nam $
Arcana Coelestia 5
Passage 5441
#5441 "Filii viri unius": quod significet ex una origine, constat ex illis quae mox supra n. 5436 dicta sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 5
Passage 5442
#5442 "In terra Canaan": quod significet in Ecclesia, constat ex significatione "terrae Canaan" quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4447.
Arcana Coelestia 5
Passage 5443
#5443 "Et ecce minimus cum patre nostro hodie": quod significet quod etiam conjunctio cum bono spirituali, constat ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic 1 "minimus", quod sit medium conjungens, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Jacobi" hic Israelis, qui hic "pater", quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, (x)4598. Quod Benjamin sit spirituale caelestis quod medium, videatur n. 4592, 5411, 5413, 5419, nempe medium naturalis seu illorum quae naturalis, cum caelesti spiritualis quod "Josephus"; et quia Benjamin est medium et Israel 2 bonum spirituale, ideo per illa verba "ecce minimus cum patre nostro hodie" significatur conjunctio cum bono spirituali. @1 i est$ @2 i est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5444
#5444 "Et unus non est": quod significet quod Divinum spirituale a quo, non appareat, constat ex repraesentatione "Josephi" qui hic est "unus", quod sit caeleste spiritualis, seu quod idem, Divinum spirituale, seu verum a Divino, de qua n. 3969, 4286, 4592, 4723, 4727, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, 5417; et quia omnis conjunctio veri in naturali 1a Divino spirituali procedit, dicitur Divinum spirituale a quo; et ex significatione "non est" quod sit quod non appareat; erat enim, sed illis non apparuit, quia non erat ibi medium quod 2Benjamin. @1 inde$ @2 i est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5445
#5445 "Et dixit ad illos Joseph": quod significet perceptionem de illa re, nempe de illis quae locuti fratres ejus, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509.
Arcana Coelestia 5
Passage 5446
#5446 "Hoc quod locutus ad vos": quod significet quod verum sit sicut cogitavi, constat ex significatione "loqui" quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; quod significetur verum esse id, 1patet absque explicatione. @1 constat$
Arcana Coelestia 5
Passage 5447
#5447 "Dicendo, Exploratores vos": quod significet quod in Ecclesiae veris propter lucrum, constat ex significatione "exploratorum" quod sint qui in Ecclesiae veris solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432, 5438.
Arcana Coelestia 5
Passage 5448
#5448 "In hoc probabimini": quod significet num ita sit, videbitur, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 5
Passage 5449
#5449 "Vivat Pharaoh": quod significet certum, constat ex eo quod "vivat Pharaoh" sit formula asseverandi, ita quod certum sit; novit quidem Joseph quod non exploratores essent, et quod non venerint ad videndum nuditatem terrae, at usque ita 1asseveravit quia certum quod in sensu interno, nempe quod vera Ecclesiae absque conjunctione per bonum cum interiore homine, non aliud pro fine habeant quam lucrum apud quemcumque sint; at cum conjuncta sunt per bonum cum interiore homine, quod pro fine habeant ipsum bonum et verum, ita Ecclesiam, regnum Domini et Ipsum Dominum; et cum haec pro fine habent, tunc etiam cedit illis lucrum quanto opus, secundum Domini verba apud Matthaeum, Quaerite 2primum regnum Dei et justitiam 3Ipsius, et omnia adjicientur vobis, vi 33. @1 dixit$ @2 primo$ @3 ejus$
Arcana Coelestia 5
Passage 5450
#5450 "Si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc": quod significet quod non possit aliter quam quod vera apud vos sint talia nisi conjuncta sint bono spirituali, non ita 1explicari potest secundum significationes ipsarum vocum, 2at hic sensus inde redundat; per "fratrem enim minimum," significatur hic conjunctio cum bono spirituali1 videatur n. 5443. @1 explicare I$ @2 et I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5451
#5451 "Mittite 1e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum": quod significet si modo conjunctio sit aliqua cum bono illo, constat a significatione "fratris vestri" nempe "minimi", quod sit conjunctio cum bono spirituali, ut mox supra n. 5450; et ex significatione "mittere unum et accipiat illum" quod sit si modo sit aliqua, nempe conjunctio; est enim dubitativum, quod exponitur. @1 A I here omit e$
Arcana Coelestia 5
Passage 5452
#5452 "Et vos vinciemini" quod significet tametsi in ceteris adhuc separatio, constat ex significatione "vinciri" quod hic sit separari; nam qui vinctus tenetur, is separatur, nempe a bono spirituali quod per "patrem Israelem" significatur.
Arcana Coelestia 5
Passage 5453
#5453 "Et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis": quod significet quod tunc ita existet, constat ex significatione "probari verba" et "an veritas" quod sit certum quod tunc ita existet, nempe sicut ab illis dictum; certum se refert ad illa quae ab illis dicta sunt, et in sensu interno continentur, de quibus supra n. 1 5434-5444. @1 A 5434-5442,5444$
Arcana Coelestia 5
Passage 5454
#5454 "Et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos": quod significet alias certum quod vera, vobis solum lucri causa, constat ex significatione "vivat Pharaoh" quod sit certum, de qua n. (x)5449; et ex significatione "exploratorum" quod sint in Ecclesiae veris solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432, 5438, (x)5447. Haec et quae proxime praecedunt ulterius 1explicari supersedentur, quia in antecedentibus in communi explicata sunt, et praeterea sunt talia quae non distincte in intellectum cadere possunt; communia enim prius in intellectu erunt, et tunc primum subintrant particularia qualia continentur in 2his antecedentibus; communia si non recepta fuerint prius, particularia nequaquam admittuntur, immo faciunt taedium, nam nulla affectio particularium datur nisi prius communia intrarunt cum affectione. @1 explicare supersedetur$ @2 mox$
Arcana Coelestia 5
Passage 5455
#5455 Vers. 17-20. Et conclusit illos ad custodiam tribus diebus. Et dixit ad illos Joseph in die tertio, Hoc facite, et vivetis, Deum ego, timeo. Si recti vos, frater vester unus vinciatur in domo custodiae vestrae, et vos ite, adducite annonam famis domorum vestrarum. Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me, et verificabuntur verba vestra, et non moriamini; et fecerunt ita. "Et conclusit illos ad custodiam" significat separationem a se: "tribus diebus" significat ad plenum: "et dixit ad illos Joseph 1in die tertio" significat perceptionem caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum: "Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo" significat quod ita erit si vita illis a Divino: "si recti 2estis" significat si vera in se sint: "frater vester unus 3vincietur in domo custodiae vestrae" significat quod fides voluntate separabitur: (x)et vos ite, adducite annonam famis domuum vestrarum" significat quod illis interea liberum ut sibi consulant: "et fratrem vestrum minimum adducatis ad me" significat usque dum medium adsit: "et verificabuntur verba vestra" significat quod tunc erit cum veris sicut pronuntiatum: et non moriamini" significat quod sic veris vita: "et fecerunt ita" significat finem hujus status. @1 A o in here and 5458$ @2 Thus A I here and 5460; but cp above$ @3 Thus A I here and 5461; but cp above$
Arcana Coelestia 5
Passage 5456
#5456 "Et conclusit illos ad custodiam": quod significet separationem a se, constat ex significatione "dare vel concludere in custodiam" quod sit rejectio, ita separatio, de qua n. 5083, 5101.
Arcana Coelestia 5
Passage 5457
#5457 "Tribus diebus": quod significet ad plenum, constat (c)ex significatione "trium dierum" quod sit 1 a principio ad finem, ita plenum, de qua n. 2788, 4495; est enim novus status qui hic nunc describitur; integer ille status significatur per "tres dies"; ac ultimum ejus, et sic novum, per "in die tertio", ut mox sequitur. @1 i completum$
Arcana Coelestia 5
Passage 5458
#5458 "Et dixit ad illos Joseph in die tertio": quod significet perceptionem caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum, constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n.1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2619, 3509; ex repraesentatione "filiorum Jacobi" quod sint vera Ecclesiae in communi, de qua prius, hic vera illa a caelesti spiritualis separata, n. (x)5436; a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua etiam prius; et a significatione "in die tertio" quod sit ultimum cum novum, de qua n. 5159, 5457, ita cum impletum; inde patet quod per "dixit ad illos Joseph in die tertio" significetur perceptio caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum.
Arcana Coelestia 5
Passage 5459
#5459 "Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo": quod significet quod ita erit si vita illis a Divino, constat ex significatione "hoc facite" quod sit quod ita erit; ex significatione "vivetis" quod sit quod vita illis, nempe veris, quae per "Jacobi filios" hic significantur; et ex significatione "Deum ego timeo" quod sit a Divino; per "Josephum" enim repraesentatur Dominus quoad verum a Divino, quod idem est cum caelesti spiritualis, quare per "ego" hic in sensu supremo significatur verum a Divino, et per "Deum" Ipsum Divinum quod in caelesti spiritualis, seu Divinum quod in vero; per "timere" in sensu supremo, cum praedicatur de Domino, non significatur timor sed amor; etiam"timor Dei" passim in Verbo significat amorem in Deum; se habet enim amor in Deum secundum subjecta, amor ille fit timor apud illos qui in 1 cultu externo sunt absque interno; et amor ille fit timor sanctus apud illos qui in cultu spirituali sunt; 2at fit amor in quo 3 reverentia sancta, apud illos qui in cultu caelesti sunt; 4sed in Domino non 5erat timor sed purus amor; inde constare potest quod per "Deum ego timeo", cum praedicatur de Domino, significetur Divinus Amor, ita Divinum. @1 i naturali cultu sunt et magis apud illos qui in$ @2 et$ @3 i est$ @4 at$ @5 est $
Arcana Coelestia 5
Passage 5460
#5460 "Si recti 1estis": quod significet si vera in se sint, constat a significatione "recti esse" 2quod sit quod vera in se sint, de qua supra n. 5434, 5437. @1 see p. 165, ft 2$ @2 sic$
Arcana Coelestia 5
Passage 5461
#5461 "Frater vester unus 1vincietur in domo custodiae vestrae": quod significet quod fides voluntate separabitur, constat ex repraesentatione "Shimeonis" qui hic est "frater unus qui vinciebatur", vers. 24, quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; et a significatione "vinciri in domo custodiae" quod sit separari, de qua n. 5083, 5101, 5452, 5456. Cum hoc ita se habet: cum fides voluntate, seu voluntas faciendi verum quod fidei, separatur ab illis qui in Ecclesiae veris sunt, tunc nexus cum Divino est tam levis ut vix magis sit quam agnitio; [2]influxus enim 2Divini a Domino" apud hominem regeneratum est in bonum et inde in verum, seu quod idem, in voluntatem et inde in intellectum; quantum itaque homo qui in veris fidei est, recipit bonum a Domino, tantum format Dominus apud illum novam voluntatem in parte ejus intellectuali, quod in parte intellectuali, videatur 3 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113, et tantum (t)influit Dominus, et facit affectionem bonum faciendi, hoc est, exercendi charitatem erga proximum; ex his constare potest quid intelligitur per quod fides voluntate separabitur, quae per "Shimeonem" repraesentatur, antequam medium quod erat "Benjamin", sisteretur praesens. @1 see p. 165,ft 3$ @2 Domini$ @3 i 863, 875, 895$
Arcana Coelestia 5
Passage 5462
#5462 (x)Et vos ite, adducite annonam famis domuum vestrarum": quod significet quod illis interea liberum ut sibi consulant, constat (c)ex significatione "vos ite", postquam vincti fuerunt, et "loco illorum unus detentus" quod sit quod illis interea liberum; ex significatione annonae" quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292; ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum et desolatio, de qua n. 5360, 5376; et ex significatione "domuum vestrarum" quod sint habitationes ubi in specie cujus vis vera, ita mens naturalis; quod "domus" sit mens naturalis, videatur n. 4973, 5023, et quod vera quae per "filios Jacobi" hic repraesentantur, sint Ecclesiae externae, ita in naturali, n. 5401, 5415, 5428; ex his simul sumptis constare potest quod per "adducite annonam famis domuum vestrarum" significetur ut in desolatione veri in qua sunt, sibi et suis consulant.
Arcana Coelestia 5
Passage 5463
#5463 "Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me": quod significet usque dum medium adsit, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, nempe inter caeleste spiritualis et naturale, de qua supra n. 5411, 5443.
Arcana Coelestia 5
Passage 5464
#5464 "Et verificabuntur verba vestra": quod significet quod tunc erit cum veris sicut pronuntiatum est, constare potest absque explicatione; quomodo illi pronuntiarunt de se, consequenter de Ecclesiae veris quae repraesentabant, videatur supra n. 5434-5456. Cum hoc ita se habet: qui in veris Ecclesiae modo sunt propter lucrum, illi aeque ac alii possunt pronuntiare quomodo se habet cum veris, 1ut, pro exemplo, quod vera non approprientur alicui nisi conjuncta sint cum interiore homine, immo quod ei non conjungi queant nisi per bonum, tum quod non prius sit vita veris; haec 2et similia quandoque vident illi peraeque ac alii, et quandoque ad apparentiam perspicacius, sed 3modo tunc quando de illis cum aliis loquuntur; quando autem loquuntur secum, ita cum interiore suo homine, 4hoc est, cum cogitant, tunc illi qui in veris Ecclesiae sunt modo propter lucrum, vident contraria, et tametsi vident contraria et corde vera negant, usque persuadere possunt aliis quod ita se res habeat, immo quod ipsi taliter in veris sint; [2]cupiditas lucri, honoris et famae propter illa, haurit omnia media persuadendi et nihil lubentius quam talia quae in se vera sunt, haec enim absconditam in se vim attrahendi animos habent; tali facultate, nempe facultate 5intelligendi num vera sint, praeditus est homo, qualiscumque sit, 6modo non fatue stupidus, ex causa ut per intellectualem partem possit reformari et regenerari; sed cum in perversa abivit et prorsus illa quae fidei Ecclesiae sunt, 7 rejecit, tunc quidem in simili facultate intelligendi vera est sed non amplius vult intelligere illa, aversatur illa ad primam auditionem. @1 quod nempe$ @2 enim$ @3 hoc$ @4 seu$ @5 A d appercipiendi i intelligendi$ @6 si$ @7 i a se$
Arcana Coelestia 5
Passage 5465
#5465 "Et non moriamini": quod significet quod sic veris vita, nempe cum vera erunt sicut pronuntiatum, constat ex significatione"non moriamini" quod sit quod vivatis, ita quod vita veris quae per illos repraesentantur.
Arcana Coelestia 5
Passage 5466
#5466 "Et fecerunt ita": quod significet finem hujus status, constat ex significatione "facere" seu factum quod sit finis prioris status, et quod involvat 1principium sequentis, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074. Haec fusius explicare supersedetur, etiam ex causa de qua supra n. 5454; sciendum usque quod ineffabilia arcana in se contineant quae (c)ex singulis verbis effulgent in caelis, tametsi ne hilum eorum coram homine appareat; sanctum quod quandoque appercipitur apud hominem, cum legit Verbum, talia arcana in se plura habet, nam in sancto quo afficitur homo, latent abscondita innumerabilia quae coram ipso non patent. @1 novum$
Arcana Coelestia 5
Passage 5467
#5467 Vers. 21-24. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum, cujus vidimus angustiam animae in deprecando illo ad nos, et non audivimus, propterea venit ad nos angustia haec. Et respondit Reuben illis, dicendo, Nonne dixi ad vos dicendo, Ne peccetis in natum? et non auscultavistis, et etiam sanguis ejus ecce inquiritur. Et illi non sciverunt quod audiens Joseph, quia interpres inter illos. Et conversus a super illis, et flevit, et rediit ad illos, et locutus ad illos; et accepit ex illis Shimeonem, et vincivit illum ad oculos illorum. "Et dixerunt vir ad fratrem suum" significat perceptionem de causa: "Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum" significat quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni: "cujus vidimus angustiam animae" significat statum interni in bono cum abalienatum : "in deprecando illo ad nos, et non audivimus" significat ejus continuam sollicitationem absque receptione: 1 "et respondit Reuben illis dicendo" significat usque perceptionem ex fide doctrina et intellectu: "Nonne dixi ad vos dicendo" significat perceptionis gradum inde: "Ne peccetis in natum" significat ne sejungantur: et non auscultavistis" significat non receptionem: "et etiam sanguis ejus ecce inquiritur" significat conscientiae morsus inde: "et illi non sciverunt quod audiens Joseph" significat quod e naturali luce, in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant: quia interpres inter illos" significat quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur: "et conversus a super illis" significat aliquid retractionis: "et flevit" significat misericordiam: "et rediit ad illos, et locutus ad illos" significat influxum: "et accepit ex illis Shimeonem" significat fidem voluntate: "et vincivit illum" significat separationem: "ad oculos illorum" significat ad apperceptionem. @1 S omits propterea venit ad nos angustia haec$
Arcana Coelestia 5
Passage 5468
#5468 "Et dixerunt vir ad fratrem suum": quod significet perceptionem de causa, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509; et ex significatione "vir ad fratrem" quod sit mutuo, de qua n. 4725; hic quod "dixerunt vir ad fratrem suum" 1significet perceptio de causa, nempe cur "Josephus dura locutus", "vocando illos exploratores", et quod "in custodia detinueritt ribus diebus", est quia in nunc sequentibus sermocinatio eorum mutua 2agit de causa; quare de hac perceptio significatur. @1 sit A, significetur I$ @2 est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5469
#5469 "Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum": quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione 1"reus esse" quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione "Josephi" qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per "Josephum" enim et "Benjaminem" repraesentatur internum Ecclesiae, at per "decem reliquos filios Jacobi" externum ejus; "Rachel" enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et "Leah" affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819; [2]in hoc capite per "Josephum" repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per "Benjamin" spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per "decem filios Jacobi reliquos" repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret. @1 rei$ @2 i in $
Arcana Coelestia 5
Passage 5470
#5470 1"Cujus vidimus angustiam animae": quod significet statum interni interea cum abalienatum, constat ex significatione "angustiae animae" quod sit status in quo internum cum abalienatur ab externo. Cum hoc statu ita se habet: Dominus continue influit apud hominem cum bono, et in bono cum vero; at homo id vel recipit vel non recipit; si recipit, bene cum illo est, si autem non recipit, male cum illo est; cum non recipit, si tunc sentit aliquid anxii, quod hic est "angustiae animae", spes est quod reformari queat; at si non aliquid anxii sentit, spes evanescit; sunt enim apud hominem quemcumque bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo; nam homo, quia in peccatis natus 2, nequaquam potest vivere nisi ab una parte communicet cum inferno et ab altera cum caelo; vita ejus omnis inde est; cum adolescit homo, et 3semet ex se regere incipit, hoc est, cum videtur sibi velle et agere ex suo judicio, et de rebus fidei cogitare et concludere ex suo intellectu, tunc si ad mala se confert, spiritus bini ab inferno appropinquant et bini angeli e caelo paulo se removent; si autem ad bonum se confert, bini angeli e caelo appropinquant et bini spiritus ab inferno removentur; [2]cum itaque homo ad mala se confert, quod 4fit apud plerosque in adolescentia, si anxium quid sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod usque 5recepturus influxum per angelos e caelo, 6ut quoque indicium est quod postea se reformari 7passurus; at si nihil anxii sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod non amplius 8recipere velit influxum per angelos e caelo, et quoque indicium quod postea se reformari non 9passsurus; hic itaque ubi agitur de veris Ecclesiae externae quae per "decem filios Jacobi" repraesentantur, memoratur de "angustia animae" in qua fuit Josephus cum abalienatus a fratribus, et quoque dein quod Reuben admonuerit illos, per quae significatur quod cum ille status praecesserit, postea reformatio, 10seu conjunctio interni cum externo existeret, de qua conjunctione in sequentibus agitur; est enim apud illos qui in anxietate tunc, agnitio interna mali, quae cum revocatur a Domino, fit confessio et denique paenitentia. @1 Cum I$ @2 i est$ @3 semel I$ @4 sit I$ @5 recipiat$ @6 et$ @7 patiatur$ @8 recipiat$ @9 patiatur$ @10 hoc est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5471
#5471 "In deprecando illo ad nos, et non audivimus": quod significet ejus continuam sollicitationem absque receptione, constat ex significatione "deprecari" quod sit sollicitatio; deprecatio enim ne abalienetur, cum agitur de influxu boni a Divino, est sollicitatio ut recipiatur; bonum enim quod a Domino influit, continue instat et quasi sollicitat, sed est apud hominem ut recipiatur; inde est quod "deprecatio ne abalienetur" significet continuam sollicitationem; inde sequitur quod "non audire" significet non recipi. In sensu litterae agitur de pluribus, ut de decem filiis Jacobi et de Josepho, sed in sensu interno agitur de illis in uno subjecto; vera Ecclesiae externae seu in naturali, quae repraesentantur per "decem filios Jacobi", sunt vera quae in externo 1homine, et caeleste spiritualis quod repraesentatur per "Josephum" est verum a Divino in interno homine; similiter se habet alibi in historicis Verbi, sunt enim res quae significantur per personas, et ipsae illae res spectant unum subjectum. @1 i ejus$
Arcana Coelestia 5
Passage 5472
#5472 1"Et respondit Reuben illis, dicendo": quod significet usque perceptionem ex fide doctrina et intellectu, constat (c)ex significatione "respondere" seu "dicere ad fratres suos" quod sit perceptio; quod "dicere" sit perceptio, videatur supra n. 5468; et ex repraesentatione "Reubenis" quod sit fides doctrina et intellectu, seu verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri possit, de qua n. 3861, 3866. Hic quia agitur de sollicitatione boni, seu Divini in bono, ut recipiatur, memoratur de fide qualiter illa de receptione boni docet; homo enim quando recedit a bono, cum sentit aliquid anxii, non est ex aliquo dictamine innato sed est ex fide quam ab infantia hauserat, 2haec dictat tunc et facit id anxium; haec causa est quod Reuben per quem fides illa repraesentatur, hic loquatur. Dicitur fides doctrina et intellectu, ut distinguatur a fide vita et voluntate, quae fides (t)per Shimeonem repraesentatur. @1 See p. 169, ft 1$ @2 hoc I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5473
#5473 "Nonne dixi ad vos dicendo": quod significet perceptionis gradum inde, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509; et quia "dicere" hic bis dicitur, et quoque mox prius, est perceptionis gradus qui significatur.
Arcana Coelestia 5
Passage 5474
#5474 "Ne peccetis in natum": quod significet ne sejungantur, nempe externum ab interno, constat ex significatione "peccare" quod sit disjunctio, de qua n. 5229; omne enim peccatum sejungit; et ex repraesentatione "Josephi" qui hic est "natus", quod sit internum, ut supra n. 5469.
Arcana Coelestia 5
Passage 5475
#5475 "Et non auscultavistis": quod significet non receptionem, constat ex significatione audire seu "auscultare" quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017; et quia est oboedire, etiam est 1recipere, ut supra n. 5471, qui enim oboedit quae fides dictat, is recipit; hic non 1receptio, quia dicitur non "auscultavistis". @1 recipi$
Arcana Coelestia 5
Passage 5476
#5476 "Et etiam sanguis ejus ecce inquiritur": quod significet conscientiae morsus inde, constat ex significatione "sanguinis" quod sit violentia illata bono seu charitati, de qua n. 374, 1005; haec violentia seu hic sanguis, cum inquiritur, facit anxium internum quod vocatur conscientiae morsus, sed modo apud illos qui in anxio fuerunt cum peccarunt, videatur n. 5470.
Arcana Coelestia 5
Passage 5477
#5477 "Et illi non sciverunt quod audiens Joseph": quod significet quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod (c)a spirituali luce omnia appareant, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi qui non sciverunt" quod sint vera Ecclesiae externae, ita in naturali, de qua saepe prius; inde est quod significetur quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, quod in spirituali luce est; quod ex illa luce appareant vera in naturali, significatur per quod "audiens Joseph", "audire" enim significat et oboedire et appercipere, n. 5017; ita quod vera in naturali 1e luce spirituali apparuerint, non autem vicissim. [2]Cum luce naturali et luce spirituali ita se habet: lux naturalis est a sole mundi, et lux spiritualis est a Sole caeli, Qui est Dominus; omnia vera fidei quae homo ab infantia haurit, capiuntur per talia objecta et inde ideas, quae sunt a luce mundi, ita omnia et singula naturaliter; omnes enim ideae cogitationis hominis, quamdiu is vivit in mundo, fundantur 2super talibus quae sunt in mundo, quapropter si haec illi auferrentur, periret prorsus ejus cogitatio; homo qui non regeneratus est, prorsus nescit quod lux spiritualis detur, ne quidem quod in caelo detur lux quae nihil commune habet cum luce mundi; minus scit quod illa lux sit quae illustrat ideas et objecta quae sunt a luce mundi, et facit ut homo possit cogitare, concludere, reflectere; quod spiritualis haec lux id facere possit, est quia lux illa est ipsa sapientia quae procedit a Domino; 3illa ut lux sistitur coram visu angelorum in caelo; ex hac luce apparent omnia et singula quae infra sunt, seu quae ex naturali luce apud hominem sunt, non autem vicissim nisi homo regeneratus sit; tunc illa quae caeli sunt, hoc est, quae boni et veri, ex illustratione a luce spirituali apparent in naturali sicut in speculo repraesentativo; inde evidens est quod Dominus, [3]Qui est ipsa Lux, videat omnia et singula, quae in 4 cogitatione et voluntate hominis, immo quae in universa natura, et quod nihil prorsus Ipsum lateat; ex his tunc constare potest quomodo cum hoc se habet, quod nempe e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant, quae significantur per quod "illi non sciverunt quod audiens Joseph". Quod "agnoverit Joseph fratres suos et illi non agnoverint illum" supra vers. 8 simile involvit; per illa enim significatur quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, et quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, de quibus videatur n. 5427, 5428. @1 ei$ @2 in$ @3 haec$ @4 i natura et quae in$
Arcana Coelestia 5
Passage 5478
#5478 "Quia interpres inter illos": quod significet quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, constat ex significatione "interpretis inter illos" quod sit quod spiritualia aliter capiantur, interpres enim linguam unius transfert in linguam alterius, ita alterius sensa exponit ad captum alterius; inde est quod per "interpretem inter illos" significetur quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, nempe ab illis qui sunt in Ecclesiae veris nondum per bonum conjunctis interno homini. Quod vera Ecclesiae prorsus aliter capiantur ab illis qui in bono sunt, hoc est, apud quos vera illa conjuncta sunt bono, quam ab illis qui non in bono sunt, hoc apparet quidem sicut paradoxon sed usque est verum; vera enim ab illis qui in bono sunt, spiritualiter capiuntur quia in spirituali luce sunt; at vera ab illis qui non in bono sunt, naturaliter capiuntur quia in naturali luce sunt; inde vera ab illis qui in bono sunt, sibi conjuncta habent vera continue, sed ab illis qui non in bono sunt, sibi conjuncta habent perplura fallacia et quoque falsa; causa est quia vera apud illos qui in bono sunt, se extendunt in caelum, at vera apud illos qui non in bono sunt, se non extendunt in caelum; sunt inde vera apud illos qui in bono sunt, plena, at apud illos qui non in bono sunt, paene vacua; plenitudo illa et vacuitas illa non apparent coram homine quamdiu in mundo vivit, at coram angelis; si homo sciret quantum caeleste (t)esset in veris conjunctis bono, prorsus aliter de fide sentiret.
Arcana Coelestia 5
Passage 5479
#5479 "Et conversus a super illis": quod significet aliquid retractionis, constat a significatione "converti a super illis" cum praedicatur de influxu boni a Divino seu Domino, quod sit aliquid retractionis; Dominus enim nusquam (t)convertit Se ab aliquo, sed moderatur influxum boni secundum statum hominis seu angeli; haec moderatio est quae intelligitur per retractionem.
Arcana Coelestia 5
Passage 5480
#5480 "Et flevit": quod significet misericordiam, constat ex significatione "flere" cum praedicatur de Domino, Qui hic per "Josephum" 1 repraesentatur, quod sit misereri; quod fletus sit doloris et amoris, notum est, consequenter est misericordiae, nam misericordia est amor dolens; amor Divinus ideo vocatur misericordia quia genus humanum ex se in inferno est; et cum hoc appercipit in se homo, misericordiam implorat. Quia "fletus" 1etiam est misericordia in sensu interno, idcirco aliquoties in Verbo praedicatur fletus de Jehovah seu Domino, ut apud Esaiam, Deflebo fletu Jaeserem, vitem Sibmae, rigabo te lacrima Mea Hesbon et Elealeh, xvi 18 (A.V. 9): et apud Jeremiam, Ego scio, dictum Jehovae, indignationem Moabi, quod non rectus; . . . propterea super Moabo ejulabo, et ob Moabum totum clamabo, . . . supra fletum Jaeseris flebo ob te, vitis Sibmae, xlviii (30,) 31,32; "Moabus" pro illis qui in bono naturali sunt, et se seduci patiuntur, et cum seducti 3, adulterant bona, n. 2468; "ejulare, clamare, flere super illum" pro misereri et dolere: similiter apud Lucam, Jesus cum appropinquavit aspiciens urbem, flevit super illa, xix 41; Hierosolyma super qua Jesus flevit, seu cujus misertus et super qua doluit 4, non solum fuit urbs Hierosolyma, sed Ecclesia 5, cujus ultimus dies cum nulla charitas et inde nulla fides amplius futura, in sensu interno intelligitur; 6inde ex miseratione et dolore flevit; quod "Hierosolyma" sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654. @1 i in supremo sensu$ @2 etiam after idcirco$ @3 i sunt, tunc$ @4 i Dominus$ @5 i spiritualis$ @6 i praevidit enim Dominus tempus illud,$
Arcana Coelestia 5
Passage 5481
#5481 "Et rediit ad illos, et locutus ad illos": quod significet influxum, constat ex significatione "redire ad illos, et loqui ad illos" postquam "se converterat a super illis" quod sit influxus; caeleste enim spiritualis seu verum a Divino quod repraesentatur per "Josephum", influit in vera quae in naturali; hoc in sensu litterae exprimitur per 1 redire ad illos et loqui ad illos; quod "loqui" etiam sit influere, videatur n. 2951. @1 i loqui ad illos, tum quando se retraxerat per$
Arcana Coelestia 5
Passage 5482
#5482 "Et accepit ex illis Shimeonem": quod significet fidem voluntate, constat ex repraesentatione "Shimeonis" quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; quod fides voluntate ab illis separata sit, est quia nondum aderat medium quod repraesentatur per "Benjaminem"; influit enim verum a Divino quod repraesentatur per "Josephum", per medium in bonum fidei, et per hoc in verum ejus, seu quod idem, in velle verum, et per hoc in intelligere verum, seu quod adhuc idem, in charitatem erga proximum, et per hanc in fidem; alia via influxus apud hominem qui regeneratus est, non datur, nec alia via influxus apud angelos; [2]se habet hoc comparative sicut influxus solis in subjecta telluris; dum ex semine producit illa ac renovat illa, tunc influit cum calore, ut fit tempore veris et aestatis, et simul 1cum luce, et sic producit; per solam lucem nihil prorsus producit, ut patet a subjectis illis tempore hiemis; calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; etiam calor spiritualis in subjectis regni animalis producit calorem vitalem, et lux spiritualis producit vitam inde. @1 per lucem$
Arcana Coelestia 5
Passage 5483
#5483 "Et vincivit illum": quod significet separationem, constat (c)ex significatione "vincire" quod sit separatio, de qua n. 5083, 5101, 5452, 5456.
Arcana Coelestia 5
Passage 5484
#5484 "Ad oculos illorum": quod significet ad apperceptionem, constat ex significatione "oculorum" quod sit intellectus et apperceptio, de qua n. 2701, 4083, 1 4403-4421, 4523-4534. @1 i 4339$
Arcana Coelestia 5
Passage 5485
#5485 Vers. 25-28. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, (x)et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iverunt inde. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo, in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea, et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis? "Et praecepit Joseph" significat influxum a caelesti spiritualis: "et impleverunt vasa illorum frumento" significat scientifica quod bono a vero sint donata: "et ad reducendum argentum illorum" significat absque illorum ulla potentia: "cujuslibet in saccum 1suum" significat ubicumque receptaculum in naturali: "et ad dandum illis viaticum 2in viam" significat et quod sustentaret vera quae illis: "et fecit 3 ita" significat effectum: "et sustulerunt annonam (x)suam super asinos suos" significat vera collata in scientifica: "et iverunt inde" significat inde vitam: "et aperuit unus saccum suum" significat observationem: "ad dandum pabulum asino suo, in diversorio" significat cum reflecteret super scientifica in naturali exteriore: "et vidit argentum suum" significat apperceptionem quod absque ulla potentia propria: "et 4illud" in ore manticae 5suae" significat quod donata, et reposita in limine naturalis exterioris: "et dixit ad fratres suos" significat perceptionem communem: "Reductum argentum meum" significat quod nihil opis ab illis: "et etiam ecce in mantica mea" significat quod in naturali exteriore: "et exivit cor illorum" significat timorem: "et intremuerunt vir ad fratrem 6 "significat terrorem communem: "dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis?" significat ob tantum providentiae. @1 Thus A I here and 5489.$ @2 Thus A I here and 5490; cp above$ @3 A I 0 illis here and 5491; cp above$ @4 A I 0 ecce here and 5497; cp above $ @5 Thus A I here and 5497; cp above$ @6 A I 0 suum here and 5502; cp above$
Arcana Coelestia 5
Passage 5486
#5486 "Et praecepit Joseph": quod significet influxum a caelesti spiritualis, constat a significatione "praecipere" cum praedicatur de caelesti spiritualis seu de interno respective ad externum, quod sit influxus; internum non aliter "praecipit" quam per influxum, et tunc dispositionem 1ad usum; et a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius. @1 secundum$
Arcana Coelestia 5
Passage 5487
#5487 "Et impleverunt vasa illorum frumento": quod significet scientifica quod bono a vero sint donata, constat (c)ex significatione "implere" quia gratis, quod sit donari; a significatione "vasorum" quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; et a significatione "frumenti" quod sit bonum a vero, seu bonum veri, de qua n. 5295.
Arcana Coelestia 5
Passage 5488
#5488 (x)Et ad reducendum argentum illorum": quod significet absque illorum ulla potentia, constat ex significatione "emere argento" quod sit comparare sibi ex suo, hic itaque "reducere argentum" est donare gratis, seu absque illorum ulla potentia; sicut etiam apud Esaiam, 1Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1. @1 Omnes I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5489
#5489 "Cujuslibet in saccum 1suum": quod significet ubicumque receptaculum in naturali, constat ex significatione "sacci" quod sit receptaculum, de qua sequitur; quod in naturali, est quia de veris ac scientificis quae in naturali agitur. "Saccus" hic in specie significat scientificum, ex causa quia sicut saccus est receptaculum frumenti, ita scientificum est receptaculum boni, hic boni quod a vero, ut supra n. (x)5487. Quod scientificum sit receptaculum boni, pauci sciunt quia pauci reflectunt super talia; sciri tamen potest ex his: scientifica quae intrant in memoriam, semper introducuntur per aliquam affectionem; quae non per aliquam affectionem introducuntur, (t)ibi non haerent sed praeterlabuntur; causa est quia affectioni inest vita, non autem scientificis nisi per affectionem; inde patet quod scientifica sibi semper conjuncta habeant talia quae sunt affectionis, seu quod idem, quae sunt amoris alicujus, consequenter aliquod bonum, nam omne quod est amoris, vocatur bonum sive sit bonum sive putetur esse bonum; formant itaque scientifica cum bonis illis sicut conjugium; inde est quod cum bonum illud excitatur, etiam ilico excitetur scientificum cum quo illud conjunctum est; ut et vicissim, cum scientificum revocatur, etiam bonum ei conjunctum prodeat; hoc unusquisque apud se, si libet, experiri potest. [2]Inde nunc est quod apud non regeneratos qui bonum charitatis rejecerunt, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habeant talia quae sunt amoris sui et mundi, ita mala quae ob jucundum quod inest, vocant bona, et quoque per sinistras interpretationes faciunt bona; haec scientifica prodeunt ad apparentiam concinne, cum amores illi universaliter regnant, et secundum gradum quo regnant; at apud regeneratos 2, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habent talia quae sunt amoris erga proximum et amoris in Deum, ita genuina bona; haec a Domino reponuntur in veris Ecclesiae apud omnes qui regenerantur; quapropter cum Dominus apud hos insinuat zelum pro bono, vera illa tunc suo ordine prodeunt, et quando zelum pro vero, bonum illud adest et accendit eum. Ex his constare potest quomodo se habet cum scientificis et cum veris, quod sint receptacula boni. @1 see p. 176, ft 2$ @2 i qui bonum charitatis receperunt a Domino$
Arcana Coelestia 5
Passage 5490
#5490 "Et ad dandum illis viaticum 1in viam": quod significet et quod sustentaret vera quae illis, constat ex significatione "dare viaticum" quod sit sustentatio; et ex significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333, hic autem "in via" est quamdiu in statu illo, nam "esse in via" significat statum 2veri conjuncti bono, n. 3123. Per "viaticum" etiam sustentatio a vero et bono significatur apud Davidem, Depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis: panem robustorum comedit vir; viaticum misit illis ad satietatem, Ps. lxxviii 24, 25. @1 see p. 176, ft 3$ @2 ut$
Arcana Coelestia 5
Passage 5491
#5491 "Et fecit 1 ita": quod significet effectum, constat absque explicatione. @1see p. 176, ft 4$
Arcana Coelestia 5
Passage 5492
#5492 "Et sustulerunt annonam suam super asinos suos": quod significet vera collata in scientifica, constat ex significatione "annonae" quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione "asini" quod sit scientificum, de qua n. 2781; inde sequitur quod per "sustulerunt annonam suam super asinos suos" significetur quod vera collata in scientifica. Quod significatio horum verborum haec sit, apparet alienum ei qui mentem in sensu litterae historico tenet, et magis 1si sensum alium internum quam qui proxime elucet ex littera, dari non credit; dicet enim secum, Quomodo "tollere annonam super asinos suos" potest significare vera collata in scientifica? sed sciat quod sensus litterae Verbi in sensum talem spiritualem transeat cum ab homine ad angelos seu in caelum, immo in magis adhuc alienum cum in caelum intimum, ubi omnia et singula Verbi in affectiones quae sunt amoris et charitatis, transeunt, cui pro plano inservit sensus internus; [2]quod historica Verbi in alium sensum abeant cum elevantur in caelum, constare potest ei qui ex ratione concludit, et qui aliquid novit de naturali et de spirituali; is videre potest quod "tollere annonam super asinos suos" sit pure naturale, et quod prorsus non ibi sit aliquid spirituale; et quoque videre potest quod angeli qui in caelo seu qui in spirituali mundo sunt, non possint aliter capere illa verba quam spiritualiter, et quod spiritualiter capiantur cum correspondentiae loco illorum intelliguntur, nempe verum Ecclesiae pro "annona", et scientifica quae in naturali pro "asinis"; quod per "asinos" in Verbo significentur servitia, (2)ita scientifica, nam haec sunt servitia respective ad spiritualia et quoque ad rationalia, ostensum, videatur n. 2781; inde patet quoque qualis est cogitatio et loquela angelica respective ad cogitationem et loquelam humanam, nempe quod illa cogitatio et loquela sit spiritualis, haec autem naturalis; et quod illa in hanc cadat cum descendit, et quod haec in illam vertatur cum ascendit; nisi ita foret, nullatenus aliqua communicatio foret hominis cum angelis, seu mundi cum caelo. @1 qui$ @2 ita quae, in naturali homine sunt, proinde scientifica, respective ad illa quae in spirituali,$
Arcana Coelestia 5
Passage 5493
#5493 "Et iverunt inde": quod significet inde vitam, constat ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690, 4882; similiter se habet cum "ire" quod in spirituali sensu sit vivere, sicut cum illis quae mox supra n. 5492 dicta sunt.
Arcana Coelestia 5
Passage 5494
#5494 "Et aperuit unus saccum suum": quod significet observationem, constat a significatione "sacci" quod sit receptaculum in naturali, de qua supra n. 5489 1, quod id bono a vero donatum, n. 5487; "aperire illud" quod sit observare, (c)ex serie patet, nam per verba quae sequuntur "ad dandum pabulum asino suo in diversorio" significatur cum reflecterent super scientifica in naturali exteriore. @1 I i 5494; see n. 5497$
Arcana Coelestia 5
Passage 5495
#5495 "Ad dandum pabulum asino suo, in diversorio": quod significet cum reflecterent super scientifica in naturali exteriore, constat ex significatione "dare pabulum asino suo" quod sit reflectere per scientifica; pabulum enim est cibus quo pascuntur asini, 1et sunt stramen et palea; 2inde est omnis reflexio super scientifica, nam reflexio imprimis pascit illa; quod "asinus" sint scientifica, videatur mox supra n. 5492; et ex significatione "diversorii" quod sit naturale exterius; quod "diversorium" hic sit naturale exterius, non quidem (c)a parallelis locis in Verbo alibi confirmari potest, sed usque ex eo quod scientifica sint quasi "in suo diversorio" quando in naturali exteriore; quod naturale 3duplex sit, exterius et interius, videatur n. 5118; scientifica cum in naturali exteriore sunt, communicant immediate cum sensibus externis corporis, ac ibi super his se reponunt et quasi requiescunt; inde est quod naturale hoc sit "diversorium" seu locus requietis aut pernoctationis scientificis. @1 sunt enim$ @2 ideo$ @3 exterius et interius detur$
Arcana Coelestia 5
Passage 5496
#5496 "Et vidit argentum suum": quod significet (x)apperceptionem quod absque ulla potentia propria, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; et ex significatione "argentum quod reductum" quod sit absque illorum ulla potentia, de qua n. 5488.
Arcana Coelestia 5
Passage 5497
#5497 "Et 1 illud in ore manticae 2suae": quod significet quod donata et reposita in limine naturalis exterioris, constat ex significatione "oris manticae" quod sit limen naturalis exterioris; quod ibi reposita, involvitur; et quod donata, sequitur ex 3antecedentibus his" quod absque ulla potentia propria; "mantica" quia erat (x)anterior pars sacci, ideo per illam nec aliud significatur quam receptaculi pars anterior, ita naturale exterius, nam hoc etiam anterius est; quod "saccus" sit receptaculum, videatur 4 n. 5489, 5494. Ut sciatur quid naturale exterius et naturale interius, iterum paucis dicendum est: puer qui in ephebis adhuc est, non cogitare ex altiore potest quam ex naturali exteriore, ex sensualibus enim componit suas ideas; [2]ut vero adolescit et ex sensualibus concludit ad causas, ita incipit cogitare ex naturali interiore, ex sensualibus enim tunc aliqua vera format quae supra sensualia vadunt, at usque manent intra illa quae sunt in natura; cum autem juvenis fit, sicut tunc adolescit, si rationale suum excolit, ita ex illis quae in naturali interiore sunt, format rationes quae sunt vera adhuc sublimiora, et quasi extracta ab illis quae in naturali interiore, ideae cogitationis ex 5his vocantur in mundo erudito ideae intellectuales et immateriales; at ideae ex scientificis utriusque naturalis, quatenus trahunt a mundo ex sensibus, vocantur ideae materiales; ita scandit homo intellectu a mundo versus caelum; sed usque non intellectu in caelum venit nisi recipit bonum a Domino, quod 6 continue adest et influit; et si recipit bonum, etiam donatur veris, in bono enim omnia vera hospitantur; et sicut donatur veris, ita donatur intellectu ex quo in caelo est. @1 see p. 176, ft. 5 $ @2 see p. 176, ft. 6$ @3 mox$ @4 i supra$ @5 illis$ @4 quod per caelum a Domino$
Arcana Coelestia 5
Passage 5498
#5498 "Et dixit ad fratres suos": quod significet perceptionem communem, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex significatione "ad fratres" quod sit communis, nam quod ad omnes dicitur, hoc fit commune.
Arcana Coelestia 5
Passage 5499
#5499 "Reductum argentum meum": quod significet quod nihil opis ab illis, constat ex significatione "reducere argentum" quod sit absque ulla illorum potentia, seu quod idem, quod nihil opis ab illis, de qua supra n. 5488, 5496.
Arcana Coelestia 5
Passage 5500
#5500 "Et etiam ecce in mantica mea": quod significet quod in naturali exteriore, constat ex significatione "manticae" quod sit naturale exterius, de qua mox supra n. 5497.
Arcana Coelestia 5
Passage 5501
#5501 "Et exivit cor illorum": quod significet timorem, constat ex significatione "exire cor" quod sit timor; quod "exire cor" sit timor, est quia cor in timore palpitat.
Arcana Coelestia 5
Passage 5502
#5502 "Et intremuerunt vir ad fratrem 1 suum": quod significet terrorem communem, constat ex significatione "intremiscere" quod sit terror; et ex significatione "vir ad fratrem" quod sit communis, ut mox supra n. 5498. Quod timor hic his exprimatur, nempe per "exivit cor" et "intremuerunt", est quia unum se refert ad voluntatem et alterum ad intellectum; sollemne enim est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem bis exprimere, solum mutatis vocibus; qui non novit mysterium quod inibi, autumare potest quod sit repetitio inanis, sed usque non ita est; una expressio se refert ad bonum, altera ad verum, et quia bonum est voluntatis et verum est intellectus, simul una se refert ad voluntatem, altera ad intellectum; causa est quia in Verbo omne sanctum est, et sanctum est ex conjugio caelesti quod est boni et veri; inde est quod caelum sit in Verbo, consequenter Dominus Qui est Omne in omnibus caeli, adeo ut Dominus sit Verbum; bina nomina Domini, nempe Jesus Christus, idem involvunt, "nomen Jesus" Divinum Bonum, et "nomen christus" Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009; inde etiam patet quod Dominus sit in omnibus Verbi, adeo ut sit ipsum Verbum; quod conjugium boni et veri, seu conjugium caeleste, sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 5138. Inde quoque evidenter concludi potest quod homo, si exspectat caelum, non solum erit in vero quod fidei sed etiam in bono quod charitatis, et quod alioquin nullum caelum sit in illo. @1 see p. 176, ft. 7$
Arcana Coelestia 5
Passage 5503
#5503 "Dicendo 1 quid hoc fecit Deus nobis": quod significet ob tantum providentiae, constat ex significatione "facere Deus" quod sit providentia, omne enim quod facit Deus, non potest alia voce quam voce providentiae exprimi; causa est quia in omni quod facit Deus seu Dominus, est aeternum et est infinitum, haec voci providentiae insunt; quia obstupuerunt, idcirco significatur ob tantum providentiae. @1 A I o here only$
Arcana Coelestia 5
Passage 5504
#5504 Vers. 29-34. Et venerunt ad Jacobum patrem suum, terram Canaan, et indicabant ei omnia obvenientia illis, dicendo, Locutus vir dominus terrae cum, nobis dura, et dedit nos sicut explorantes terram. Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores. Duodecim nos fratres filii patris nostri, unus non est, et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan. Et dixit ad nos vir dominus terrae, In hoc sciam quod recti vos, fratrem vestrum unum manere facite mecum, et famem domorum vestrarum accipite, et ite. Et adducite fratrem vestrum minimum ad me, et sciam quod non exploratores vos, quod recti vos; fratrem vestrum dabo vobis, et terram negotiando pervagabimini. "Et venerunt" significat successivum reformationis: "ad Jacobum patrem suum" significat bonum veri naturalis: "terram Canaan" significat quod est Ecclesiae: "et indicabant ei omnia obvenientia illis" significat reflexionem ex bono veri illius super illa quae hactenus provisa: "dicendo" significat perceptionem: "locutus vir dominus terrae" significat caeleste spiritualis regnans in naturali: "cum nobis dura" significat non conjunctionem cum illo ob non correspondentiam: "et dedit nos sicut explorantes terram" significat quod animadverterit vera Ecclesiae fuisse ad captandum lucrum: "et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores" significat negativum quod in veris Ecclesiae 1 lucri causa: "duodecim nos fratres" significat omnia vera in uno complexu: "filii patris nostri" significat ex una origine: "unus non est" significat quod Divinum spirituale a quo, non appareat: "et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan 2 "significat quod ab ipso adjunctum sit bono spirituali: "et dixit ad nos vir dominus terrae" significat apperceptionem de caelesti spiritualis regnante in naturali: "In hoc sciam quod recti vos" significat quod velit si in veris non propter lucrum: "fratrem vestrum unum manere facite mecum" significat quod separaretur fides voluntate ab illis: "et famem domorum vestrarum accipite" significat ut prospiciant sibi interea in desolatione illa: "et ite" significat ut sic vivant: "et adducite fratrem vestrum minimum ad me" significat quod si medium, conjunctio: "et sciam quod non exploratores vos" significat quod tunc non amplius vera lucri causa: "quod recti vos" significat quod ita correspondentia: "fratrem vestrum dabo vobis" significat quod ita vera fient bona: "et terram negotiando pervagabimini" significat quod ita fructificabuntur vera ex bono et omnia cedent usui et lucro. @1 A o here$ @2 A I o here and 5517; cp above$
Arcana Coelestia 5
Passage 5505
#5505 "Et venerunt": quod significet successivum reformationis, constat ex significatione "venire" nempe ad Jacobum patrem suum, quod hic 1 sit successivum reformationis, per "Jacobum" enim "patrem illorum" repraesentatur bonum veri in naturali, ad hoc venire est eo usque reformari; nam in sensu interno agitur de veris Ecclesiae quae per "filios Jacobi" repraesentantur, quomodo illa implantata sunt naturali et dein conjuncta caelesti spiritualis, seu quod idem, quomodo vera in externo homine conjuncta sunt veris a Divino in interno; ex his patet quod per "venerunt" hic significetur successivum reformationis. @1 hic before nempe$
Arcana Coelestia 5
Passage 5506
#5506 "Ad Jacobum patrem suum": quod significet bonum veri naturalis, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538, etiam ex significatione "patris" quod sit bonum, n. 3703; venire ad hoc bonum est reformari eo usque; per hoc bonum dein, accedente medio quod "Benjamin", conjunctio facta est cum interno quod 1 "Josephus". @1 i est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5507
#5507 "Terram Canaan": quod significet quod est Ecclesiae, constat ex significatione "terrae Canaan" quod sit Ecclesia, de qua n. 3705, 4447; bonum illud veri, quod repraesentatur per "Jacobum", est bonum Ecclesiae externae, quod autem per "Israelem" est Ecclesiae internae respective.
Arcana Coelestia 5
Passage 5508
#5508 "Et indicabant ei omnia obvenientia illis": quod significet reflexionem ex bono veri illius super illa quae hactenus provisa, constat ex significatione "indicare" quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, nam quod "indicatur" alicui, hoc cogitatur ex reflexione; et ex significatione "omnium obvenientium" quod sit quae ex providentia, seu quae provisa, de qua sequitur; quod ex bono veri reflexio illa, est quia "indicabant Jacobo patri" per quem bonum veri repraesentatur, n. 5506; quod reflexio non ex veris quae repraesentantur per "filios Jacobi", ut sensus litterae involvit, est quia omnis reflexio et inde cogitatio quae inferiori seu exteriori, venit ex superiore seu interiore, tametsi apparet ex 1 inferiore seu exteriore; et quia bonum veri quod "Jacob" repraesentat, est interius, ideo significatur reflexio ex bono veri. [2] Quod "obvenientia" sint quae ex providentia, seu quae provisa, est quia omne obveniens seu contingens, quod alioquin fortuitum vocatur, et adscribitur casui aut fortunae, est ex providentia; Providentia Divina operatur ita invisibiliter et incomprehensibiliter ob causam ut homo queat ex libero adscribere id vel 2 providentiae, vel 2 casui; si enim providentia visibiliter et comprehensibiliter ageret, discrimen foret ne homo ex visuali et comprehensibili crederet quod providentiae sit, et postea in contrarium iret; ita verum et falsum in interiore homine conjungeretur et verum profanaretur, quod damnationem aeternam secum habet; idcirco tenetur homo talis potius in incredulitate quam ut semel in fide sit et inde recederet; [3] tale est quod intelligitur apud Esaiam, Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur et sanetur sibi, vi 9, 10, Joh. xii 40; inde quoque 3 est quod hodie nec miracula fiant, haec enim sicut omnia visibilia et comprehensibilia, cogerent hominem ad credendum, et quae cogunt, auferunt liberum, cum tamen omnis reformatio hominis et regeneratio fit in ejus libero; quod non in libero implantatur, hoc non haeret; in libero implantatur cum homo est in affectione boni et veri, n. 1937, 1947, 2744, 2870-2893, 3145, 3146, 3158, 4031; [4] quod apud Jacobi posteros tanta miracula exstiterint, erat causa ut cogerentur ad observanda statuta in externa forma, hoc enim satis erat pro illis qui solum in Ecclesiae repraesentativis; in externis 4 erant separatis ab internis, quare" quoad interiora non potuerunt reformari; interiora enim prorsus rejiciebant, inde nec potuerunt vera profanare, (x)n. 3398, 3399, 3479, 4680; (m)tales potuerunt cogi absque discrimine profanationis sancti(n). [5] Quod homo hodie credere debeat quae non videt, constat quoque a Domini verbis ad Thomam, apud Johannem, Quia vidisti Me, Thoma, credidisti, beati qui non vident, et credunt, xx 29. Quod contingentia quae alioquin casui aut fortunae adscribuntur, sint ex Providentia Divina, Ecclesia quidem agnoscit sed usque non credit; quis enim non dicit, quando ex magno aliquo periculo ad apparentiam fortuito emergit, quod a Deo salvatus sit, et quoque gratias Deo agit? cum etiam ad honores evehitur, et quoque cum ad opulentiam venit, etiam vocant hoc benedictionem a Deo? ita agnoscit homo Ecclesiae quod contingentia sint ex providentia, sed usque non credit; sed de his plura, ex Divina Domini misericordia, alibi. @1 in$ @2 aut$ @3 etiam$ @4 solum erant adeo ut$
Arcana Coelestia 5
Passage 5509
#5509 "Dicendo": quod significet perceptionem, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere 1, de qua saepius prius. @1 perceptio$
Arcana Coelestia 5
Passage 5510
#5510 "Locutus vir dominus terrae": quod significet caeleste spiritualis regnans in naturali, constat ex repraesentatione "Josephi" qui hic est "vir dominus terrae", quod sit caeleste spiritualis; "vir" praedicatur de spirituali et "dominus" de caelesti, nam "vir" in sensu interno est verum et "dominus" bonum, et verum a Divino est quod vocatur spirituale, ac bonum a Divino est quod vocatur caeleste; et ex significatione "terrae" hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste spiritualis quod per "Josephum" repraesentatur, regnaret in utroque naturali, in capite praecedente in sensu interno continetur 1; ut id repraesentaretur, Josephus constitutus est super terram Aegypti. [2] Sunt duo in naturali, nempe scientifica, et vera Ecclesiae; de scientificis, quod 2 caeleste spiritualis seu verum a Divino illa disposuerit in ordinem in naturali 3, actum est; de veris Ecclesiae quae per "decem filios Jacobi" repraesentantur, nunc agitur; disponentur prius scientifica in ordinem ibi quam vera Ecclesiae 4 quia haec ab illis capienda sunt; nihil enim intrare potest 5 intellectum hominis absque ideis a talibus scientificis quae homo ab infantia sibi comparaverat; homo prorsus nescit quod unumquodvis verum Ecclesiae quod fidei vocatur, fundetur 6 super scientificis ejus et quod capiat illud, et memoria teneat illud, et e memoria evocet illud, per ideas (c)a scientificis apud illum conflatas; quales illae ideae sunt, solet 7 in altera vita ad vivum ostendi illis qui desiderant, talia enim in luce caeli manifeste videnda sistuntur; et tunc quoque apparet quibus umbris, vel qualibus 8 lucis radiis obsitum, habuerint verum quod doctrinae Ecclesiae fuit 9; apud quosdam apparet id 10 inter falsa, apud quosdam inter ludicra, etiam inter scandala, apud quosdam inter fallacias sensuum 11, apud quosdam inter vera apparentia, et sic porro; si homo in bono fuerat, hoc est si charitatis vitam vixerat, tunc ex bono illo, sicut ex flamma quae e caelo, illuminantur vera, et fallaciae sensuum in quibus sunt, pulchre radiantur; et cum innocentia insinuatur a Domino, apparent illae sicut vera. @1 actum est$ @2 quomodo$ @3 prius$ @4 i in naturali$ @5 i in$ @6 fundatum sit$ @7 hoc$ @8 quibus$ @9 i fuerunt I, fuerat T$ @10 i latere$ @11 sensu$
Arcana Coelestia 5
Passage 5511
#5511 "Cum nobis dura": quod significet non conjunctionem cum illo ob non correspondentiam, constat ex significatione "loqui dura" cum praedicatur de interno respective ad externum a se separatum, quod sit non conjunctio ob non correspondentiam, de qua supra n. 5422, 5423; si enim non correspondentia est externi cum interno, tunc omne id quod internum est et ab interno venit, externo apparet "durum", quia non est conjunctio; sicut pro exemplo: si dicatur ab interno, seu ab illo qui in interno est, quod homo nihil cogitet ex se, sed vel ex caelo hoc est, per caelum a Domino, vel ex inferno; si bonum cogitat 1 quod sit per caelum a Domino, si malum quod sit ab inferno; hoc prorsus ut durum apparet ei qui vult ex se cogitare, et qui credit se tunc nihil esse; cum tamen verissimum est, et omnes qui in caelo, in perceptione sunt quod ita sit. [2] Similiter si 2 dicatur ab interno,seu ab illis qui in interno sunt, quod gaudium in quo angeli, sit ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, nempe cum in usu sunt praestandi illa quae amoris et charitatis sunt, et quod in his tale gaudium et talis felicitas sit ut prorsus sit ineffabile; hoc durum erit illis qui solum in gaudio ex amore sui et mundi sunt, et in nullo proximi nisi propter se; cum tamen caelum et caeli gaudium tunc in homine incipit cum respectus sui in usibus quos facit, exspirat. [3] Sit etiam hoc pro aliquo exemplo: si dicatur ab interno quod anima hominis nihil aliud sit quam internus homo, et quod internus homo post mortem appareat prorsus sicut homo in mundo, simili facie, simili corpore, simili facultate sensitiva, et simili cogitativa, qui foverunt opinionem de anima quod modo sit cogitativum quid, et sic quasi aethereum, ita absque forma, et quod illa reinduitura corpus 3, illi alienum a vero putabunt esse quod anima sit talis, atque durum erit illis qui credunt quod corpus sit modo homo, audire quod anima sit ipse homo, et quod corpus quod tumulatur, ad nihil conducat 4 in altera vita; quod id verum sit, scio, nam, ex Divina Domini misericordia, fueram cum illis, non cum aliquibus sed cum multis, non semel sed saepe, et locutus cum illis de eo. Ita quoque in innumeris aliis. @1 cogitet$ @2 A has this and next examples transposed.$ @3 i suum$ @4 conducere$
Arcana Coelestia 5
Passage 5512
#5512 "Et dedit nos sicut explorantes terram": quod significet quod animadverterit vera Ecclesiae fuisse ad captandum lucrum, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic sunt "nos", quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458; et ex significatione "exploratorum" seu "explorantium terram" quod sint qui in veris Ecclesiae solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432.
Arcana Coelestia 5
Passage 5513
#5513 "Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores": quod significet negativum quod in veris lucri 1 causa, constat ex significatione "dicere ad eum" quod sit responsum, hic negativum; ex significatione "recti nos" quod sit quod in veris quae in se vera sunt, de qua n. 5434, 5437, 5460; et ex significatione "exploratorum quod sint qui in veris Ecclesiae lucri causa; hic quod non lucri causa. @1 see p. 182, ft. 2$
Arcana Coelestia 5
Passage 5514
#5514 "Duodecim nos fratres": quod significet omnia vera in uno complexu, constat ex significatione "duodecim" quod sint omnia, et cum praedicantur de filiis Jacobi, ut hic, aut 1 de duodecim tribubus ab illis nominatis, et quoque de duodecim apostolis, quod sint omnia fidei in uno complexu, de qua n. 577, 2089, 2129, 2130, 2553, 3272, 3488, 3858, 3862, 3913, 3926, 3939, 4060. @1 seu $
Arcana Coelestia 5
Passage 5515
#5515 "Filii patris nostri": quod significet ex una origine, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 4891 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 2803, 3703, 3704; inde "filii patris" significant vera ex bono, ita ex una origine; sunt etiam omnia vera ex uno bono.
Arcana Coelestia 5
Passage 5516
#5516 "Unus non est": quod significet quod Divinum spirituale (c)ex quo non appareat, constat ex illis quae supra n. 5444 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 5
Passage 5517
#5517 "Et minimus hodie cum patre nostro 1: "quod significet quod ab ipso adjunctum sit bono spirituali, constat etiam ex illis quae supra n. 5443 explicata sunt, ubi 2 eadem verba; quod dicatur ab ipso, est quia medium quod repraesentatur per "Benjaminem", procedit a caelesti spiritualis quod "Josephus". @1 see p. 183, ft. 1$ @2 i etiam$
Arcana Coelestia 5
Passage 5518
#5518 "Et dixit ad nos vir dominus terrae": quod significet apperceptionem de caelesti spiritualis regnante in naturali, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit appercipere, de qua saepius prius; et a significatione "viri domini terrae" quod sit caeleste spiritualis regnans in naturali, de qua supra n. 5510.
Arcana Coelestia 5
Passage 5519
#5519 "In hoc sciam quod recti vos": quod significet quod velit si in veris non propter lucrum, constat ex significatione "scire" quod hic sit velle, ex serie enim hoc sequitur; et ex significatione "quod recti vos" ita quod non exploratores, quod sit quod in veris non propter lucrum, de qua n. 5432, 5512.
Arcana Coelestia 5
Passage 5520
#5520 "Fratrem vestrum unum manere facite mecum": quod significet quod separaretur fides voluntate, constat ex repraesentatione "Shimeonis" qui hic est "frater unus", quod sit fides voluntate, de qua n. 5482; et ex significatione "manere facere" quod sit separari; quomodo haec se habent, prius dictum est.
Arcana Coelestia 5
Passage 5521
#5521 "Et famem domorum vestrarum accipite": quod significet ut prospiciant sibi interea in desolatione illa, constat ex illis quae supra n. 5462 dicta sunt, ubi similia; quod in desolatione illa, est quia per "famem" significatur desolatio 1. @1 in. 5360, 5376$
Arcana Coelestia 5
Passage 5522
#5522 "Et ite": quod significet ut sic vivant constat ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690, 4882, 5493.
Arcana Coelestia 5
Passage 5523
#5523 "Et adducite fratrem vestrum minimum ad me": quod significet quod si medium conjunctio, constat ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "frater minimus", quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; et ex significatione "adducere illum ad me" quod sit quod inde conjunctio; per medium enim fit conjunctio interni quod repraesentatur per "Josephum", cum externis quae repraesentantur per "filios Jacobi", ut supra n. 5411, 5413, 5427, 5428 ostensum est.
Arcana Coelestia 5
Passage 5524
#5524 "Et sciam quod non exploratores vos": quod significet quod tunc non amplius vera lucri causa, constat ex significatione "exploratorum" quod sint qui in veris Ecclesiae lucri causa, hic quod non amplius, si nempe per medium conjunctio.
Arcana Coelestia 5
Passage 5525
#5525 "Quod recti vos": quod significet quod ita correspondentia, constat ex significatione "recti vos" quod sit quod in veris sint; "rectum" enim est verum, n. 5434, 5437; et quia tunc in veris sunt non lucri causa, cum correspondentia, ideo "recti vos" etiam hoc significat.
Arcana Coelestia 5
Passage 5526
#5526 "Fratrem vestrum dabo vobis": quod significet quod ita vera fient bona, constare potest ex repraesentatione "Shimeonis" qui hic est "frater quem illis daret", quod sit fides voluntate, de qua n. 5482; et ex repraesentatione "decem filiorum Jacobi", qui hic sunt "illi quibus daretur 1 "quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5428, 5512; quod per "fratrem vestrum dabo vobis" significetur quod ita vera fient bona, est quia cum datur fides voluntate, vera fiunt bona; [2] verum enim fidei quod est doctrinae, ut primum intrat voluntatem, fit verum vitae et fit actu verum, et tunc vocatur bonum et fit quoque bonum spirituale; ex hoc bono formatur a Domino apud hominem nova voluntas; quod voluntas faciat verum ut sit bonum, est causa quia voluntas in se spectata non aliud est quam amor; quicquid enim homo amat, hoc vult, et quicquid non amat, non vult; et quia omne quod est amoris seu ex amore, hoc percipitur ab homine ut bonum, jucundat enim illum; inde est quod omne quod est voluntatis seu ex voluntate, sit bonum. @1 i frater$
Arcana Coelestia 5
Passage 5527
#5527 "Et terram negotiando pervagabimini 1: "quod significet quod ita fructificabuntur vera ex bono, et omnia cedent usui et lucro, constat ex significatione "negotiari" quod sit cognitiones boni et veri, ita vera Ecclesiae, sibi comparare, et illa communicare, de qua n. 4453; "negotiatores" vocantur qui talia habent, n. 2967; quare "negotiando pervagari terram" est conquirere talia ubicumque sunt; inde sequitur quod etiam per "negotiando pervagari terram" significetur fructificare vera ex bono; cum enim conjunctio facta est per medium quod "Benjamin", nempe externi hominis quod "decem filii Jacobi", cum interno quod Joseph, de qua conjunctione hic agitur, seu quod idem, cum homo regeneratus est, tunc vera continue fructificantur ex bono; [2] qui enim in bono est, in facultate est perspiciendi vera quae a communibus fluunt, et hoc in serie continua; et magis dein in altera vita ubi mundana et corporea non inumbrant; quod in bono illa facultas sit, per plurem experientiam scire datum est; spiritus qui non ita perspicaces fuerunt cum vixerunt homines in mundo, at usque charitatis vitam egerant 2, illos vidi in societates angelicas elevatos, et tunc in simili intelligentia et sapientia cum angelis ibi, immo non aliter sciebant quam quod intelligentia et sapientia illa in iis essent 3; erant enim per bonum in quo fuerant, in facultate recipiendi omnem influxum a societatibus angelicis in quibus erant; talis facultas inest bono, et inde talis fructificatio. Ast vera quae apud illos fructificantur a bono, non manent vera, sed ab illis mandantur vitae, et tunc fiunt usus; quapropter per "negotiando pervagabimini terram" etiam significatur quod omnia cedent usui et lucro. @1 pervagamini I$ @2 egerunt$ @3 illis esset$
Arcana Coelestia 5
Passage 5528
#5528 Vers. 35-38. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum illi et pater illorum, et timuerunt. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis Joseph non est, et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam et ego reducam illum ad te. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum. "Et fuit, illi evacuantes saccos suos" significat usum ex veris quae in naturali: "et ecce cuivis colligatio argenti sui" significat ordinationes verorum donatas gratis: "in sacco suo" significat in cujusvis receptaculo: "et videbant colligationes argenti illorum" significat apperceptionem quod ita: "illi et pater illorum" significat a veris et bono veri in naturali: "et timuerunt" significat sanctum: et dixit ad illos Jacob pater illorum" significat perceptionem illis a bono veri: "Me orbavistis" significat quod sic non Ecclesia magis: "Joseph non est" significat internum quod non sit: "et Shimeon non est" significat fides voluntate quod nec sit: "et Benjaminem sumitis" significat si etiam medium aufertur: "super me erunt omnia haec1 "significat quod sic destructum erit id quod est Ecclesiae: "et dixit Reuben ad patrem suum" significat illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri: "dicendo, Duos filios meos mori facias" significat quod fidei utrumque nec victurum: "nisi adduxero illum ad te" significat nisi medium "conjungatur: "da illum super manum meam" significat quantum in sua potentia: "et ego adducam 2 illum ad te" significat quod restituetur: "et dixit, Non descendet filius meus vobiscum" significat quod non demittet se versus inferiora: "quia frater illius mortuus" significat quoniam internum non adest; "et ille solus (x)is relictus" significat quod is loco interni nunc: "et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa" significat quod cum solis veris in naturali separatis ab interno, periturum: "et descendere facietis canitiem meam" significat quod sic erit ultimum Ecclesiae: "in maerore sepulcrum" significat absque spe resuscitationis. @1 A I o haec here and 5540; cp above$ @2 Thus A I here and 5545; cp above$
Arcana Coelestia 5
Passage 5529
#5529 "Et fuit, illi evacuantes saccos suos": quod significet usum ex veris in naturali, constat ex significatione "evacuare" nempe annonam quam deportarunt ex Aegypto, quod sit usum facere ex veris; per "annonam" enim significatur verum, n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione "saccorum" quod sint receptacula in naturali, de qua n. 5489, 5494; ita naturale; de receptaculis in naturali videatur infra n. (x)5531.
Arcana Coelestia 5
Passage 5530
#5530 "Et ecce cuivis colligatio argenti sui": quod significet ordinationes verorum donatas gratis, constat ex significatione "colligationis" seu fasciculi quod sit ordinatio, de qua sequitur; et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; per quod 1 "cuivis in sacco suo" significatur quod donatae gratis. Quod "colligatio" seu fasciculus sit ordinatio, inde est quia vera apud hominem in series disposita et ordinata sunt; quae amoribus 2 maxime conveniunt, in medio sunt, quae non ita conveniunt, ad latera sunt, et tandem quae prorsus non conveniunt, ad ultimas peripherias rejecta sunt; extra illam seriem 1 sunt illa quae amoribus contraria sunt; quapropter illa quae in medio sunt, vocantur consanguinea, amor enim facit consanguineum, quae remotiora sunt affinia, ad ultimos terminos affinitates exspirant; in tales series disposita sunt omnia apud hominem, et significantur per fasciculos et "colligationes"; [2] inde manifeste patet quomodo se habet cum illis qui in amoribus sui et mundi sunt, et quomodo cum illis qui in amore in Deum et erga proximum; apud illos qui in amoribus sui et mundi sunt, sunt talia quae illis amoribus favent in medio, et quae parum favent in peripheriis, et foras rejecta sunt quae sunt 3 contraria, ut sunt illa quae amoris in Deum et amoris erga proximum; in tali statu sunt infernales; inde etiam quandoque apparet lucidum circum illos, sed intra hoc lucidum ubi ipsi, est furvum, monstrosum et horrendum; at apud angelos est flammeum jubar in medio ex bono amoris caelestis et spiritualis, et inde lucidum aut candidum circumcirca; qui ita apparent, sunt similitudines Domini; Ipse enim Dominus cum Divinum Suum ostendit Petro, Jacobo et Johanni, Splenduit facie sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut 4 lux Matth. xvii 2; quod angeli qui similitudines, in flammeo jubare et inde in albo appareant, patet ab angelo qui descendit e caelo, et devolvit lapidem ab ostio sepulcri, Erat species ejus sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, Matth. xxviii 3. @1 et quia$ @2 i eorum$ @3 ei$ @4 All Gk MSS i leuka, but Sch o alba$
Arcana Coelestia 5
Passage 5531
#5531 "In sacco suo": quod significet in cujusvis receptaculo, constat ex significatione "sacci" quod sit receptaculum, de qua n. 5489, 5494, 5529. Quid hic receptaculum, etiam paucis dicendum: naturale hominis in receptacula est distinctum; in unoquovis receptaculo est commune quoddam, in quo communi minus communia seu particularia respective, et in his singularia, ordinata sunt; unumquodvis tale commune cum particularibus suis et cum singularibus habet suum receptaculum intra quod se actuare, seu formas variare et status mutare, possit; receptacula illa apud hominem qui regeneratus est, sunt totidem numero quot vera communia apud illum, et unumquodvis receptaculum correspondet societati cuidam in caelo; talis est ordinatio apud hominem qui in bono amoris et inde in vero fidei est; ex his aliquatenus patet quid intelligitur per cujusvis receptaculum, cum praedicatur de communibus veris in naturali quae repraesentantur per "decem filios Jacobi".
Arcana Coelestia 5
Passage 5532
#5532 "Et videbant colligationes argenti illorum": quod significet apperceptionem quod ita, nempe quod ordinationes verorum donatae 1 gratis, constat ex illis quae mox supra n. 5530 explicata sunt. @1 donata I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5533
#5533 "Illi et pater illorum": quod significet a veris et bono veri in naturali, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi" qui hic sunt "illi", quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex repraesentatione "Jacobi" qui hic "pater illorum", quod sit bonum veri etiam in naturali, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538. Quid apperceptio (c)ex veris et a bono veri in naturali, quidem explicari potest, sed non in intellectum cadet nisi perquam obscure, at vero in intellectum spirituum sicut in clara die; talia his inter leviora sunt; inde etiam aliquatenus constare potest qualis differentia intelligentiae est 1 hominis dum in mundo et ejus lumine est, et dum in caelo et ibi in ejus 2 luce. @1 sit$ @2 A d ejus i hujus$
Arcana Coelestia 5
Passage 5534
#5534 "Et timuerunt": quod significet sanctum, constat ex significatione "timere" cum obveniunt talia quae sunt Divinae Providentiae, ut hic quod vera donata gratis, quae significantur per quod "colligatio cujusvis argenti in sacco suo"; sanctum quod tunc influit, etiam aliquid timoris cum sancta reverentia inducit.
Arcana Coelestia 5
Passage 5535
#5535 "Et dixit ad illos Jacob pater illorum": quod significet perceptionem illis a bono veri, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepe prius; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri, de qua mox supra n. 5533.
Arcana Coelestia 5
Passage 5536
#5536 "Me orbavistis": quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione "Jacobi" qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod "Jacob" sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod "filii ejus" repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione "orbare" quod sit Ecclesiam suis veris (c)et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per "Josephum, Benjaminem et Shimeonem", de quibus mox sequitur. [2] Quod "orbare" sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus "marito" et verum "uxori", et ex conjugio illo nata vera "filiis" ac bona "filiabus", et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem, Mittam super vos famem et feram malam, et 1 orbum faciam te, v 17: apud eundem, Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, xiv 15: in Levitico 2, Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, 3 xxvi 22; [3] ibi "fames" pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, "fera mala" pro falsis ex malis, "terra" pro Ecclesia; "mittere famem et feram malam et orbare terram" pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus 4 privare: apud Jeremiam, Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, xv 7; ibi etiam "orbare" pro privare veris: apud eundem, Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, xviii 21; "ut fiant uxores eorum orbae et viduae" pro quod absque veris et bono: [4] apud Hosheam, Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, ix 11, 12; similiter 5: apud Ezechielem, Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt 6 vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12, [13]; "orbare" etiam ibi pro privare veris: [5] apud Esaiam, Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, xlvii 8, 9; de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; "orbitas et viduitas" pro privatione veri et boni: apud eundem, Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi,... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? xlix 18, 20, 21; ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; "filii orbitatum" pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis. @1 ut$ @2 apud Mosen$ @3 i Levit;$ @4 prorsus veris$ @5 orbos facere pro privare veris$ @6 dicentes$
Arcana Coelestia 5
Passage 5537
#5537 "Joseph non est": quod significet internum quod non sit, constat a repraesentatione "Josephi" quod quia est caeleste spiritualis, est internum Ecclesiae, de qua n. 5469, 1. @1 I i 5538, evidently an error.$
Arcana Coelestia 5
Passage 5538
#5538 "Et Shimeon non est": quod significet fides voluntate quod nec sit, constat ex repraesentatione "Shimeonis" quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482.
Arcana Coelestia 5
Passage 5539
#5539 "Et Benjaminem sumitis": quod significet si etiam medium aufertur, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443.
Arcana Coelestia 5
Passage 5540
#5540 "Super me erunt omnia 1: "quod significet quod sic destructum erit id quod est Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Jacobi" qui de se hoc 2 dicit, quod sit Ecclesia, de qua n. 5536; in Ecclesia cum non internum est quod repraesentatur per "Josephum", nec fides voluntate quae repraesentatur per "Shimeonem", et si aufertur medium conjungens quod repraesentatur per "Benjaminem", destructum est 3 id quod est Ecclesiae; haec sunt quae significantur per "super me erunt omnia". @1 see p. 191, ft. I$ @2 haec$ @3 erit$
Arcana Coelestia 5
Passage 5541
#5541 "Et dixit Reuben ad patrem suum": quod significet illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit appercipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione "Reubenis" quod sit fides doctrina et intellectu, de qua n. 3861, 3866, 5472, proinde illa quae sunt illius fidei; et ex repraesentatione "Jacobi" qui hic est "pater ad quem Reuben dixit", quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538, 5533; inde patet quod per "dixit Reuben ad patrem suum" significentur illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri. Quod "Reuben hic loquatur", est quia agitur de Ecclesia in qua fide, doctrina ac intellectu apparenter primas agit, et quoque docet, hic quid faciendum ne illa quae Ecclesiae sunt, destruantur.
Arcana Coelestia 5
Passage 5542
#5542 "Dicendo, Duos filios meos mori facias": quod significet quod fidei utrumque nec victurum, constat ex significatione "duorum filiorum Reubenis" quod sit fidei utrumque; per "Reubenem" enim repraesentatur fides doctrina et intellectu, "filii ejus" sunt binae doctrinae quae Ecclesiae, nempe doctrina veri et doctrina boni, seu doctrina fidei et doctrina charitatis; quod utrumque hoc fidei seu Ecclesiae non victurum nisi medium, quod per "Benjaminem" repraesentatur, conjungatur, significatur per quod "duos filios meos mori facias, nisi adduxero Benjaminem ad te"; per haec verba confirmat Reuben quod actum foret cum Ecclesia nisi medium sit; nisi hic sensus internus foret in illis verbis, Reuben nunquam dixisset ad patrem suum quod mori faceret duos "filios suos" nisi reduxerit Benjaminem, ita enim proposuisset exstirpare adhuc unam familiam; quod 1, quia contra fas, nefarium foret; sed sensus internus docet quare ita dictum. @1 in se etiam$
Arcana Coelestia 5
Passage 5543
#5543 "Nisi adduxero illum ad te": quod significet nisi medium conjungatur, constat ex repraesentatione "Benjaminis" qui hic est "ille quem adduceret", quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5539; et ex significatione "adducere" quod sit conjungi.
Arcana Coelestia 5
Passage 5544
#5544 "Da illum super manum meam": quod significet quantum in sua potentia, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328; "dare illum super manum suam" est in proprio 1 sensu ipsi illum confidere; at quia fidei intellectu quae repraesentatur per "Reubenem", est parum potentiae "cui confidendum", verum enim quod fidei potentiam suam habet a bono quod charitatis, n. 3563, idcirco per "da illum super manum meam" significatur quantum in sua potentia. @1 proximo$
Arcana Coelestia 5
Passage 5545
#5545 "Et ego adducam 1 illum ad te": quod significet quod restituetur, constat absque explicatione. @1 see p. 191, ft. 2$
Arcana Coelestia 5
Passage 5546
#5546 "Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum": quod significet quod non demittet se versus inferiora, constat ex significatione "descendere" quod praedicetur versus inferiora, de qua n. 5406, hic ad vera scientifica quae in naturali exteriore, n. 5492, 5495, 5497, 5500, quae repraesentantur per "filios Jacobi".
Arcana Coelestia 5
Passage 5547
#5547 "Quia frater (c)ejus mortuus est 1: "quod significet quoniam internum non adest, constat (c)eo repraesentatione "Josephi" qui hic est "frater", quod sit caeleste spiritualis seu verum a Divino, proinde internum Ecclesiae, de qua n. 5469; et ex significatione "mortuus esse" quod hic sit non adesse; erat enim in vivis sed non aderat. @1 A I i est here only, see p. 191$
Arcana Coelestia 5
Passage 5548
#5548 "Et ille solus est 1 relictus": quod significet quod is loco interni nunc, constare potest ex eo quod, quia internum quod "Josephus", non aderat 2, et is solus ex illa matre, quod is nunc etiam sicut ille; "Josephus" etiam 3 et "Benjamin" uterque internum repraesentant, et "decem reliqui filii Jacobi" externum, n. 5469. @1 Thus A I here only; cp. 5528$ @2 i n. 5547$ @3 enim$
Arcana Coelestia 5
Passage 5549
#5549 "Et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa": quod significet quod cum solis veris in naturali separatis ab interno periturum, constat ex illis quae supra n. 5413 explicata sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 5
Passage 5550
#5550 "Et descendere facietis canitiem meam": quod significet quod sic erit ultimum Ecclesiae, constat ex significatione "canitiei" cum agitur de Ecclesia 1, quod sit ultimum ejus; ultimum per "canitiem" significatur etiam apud Esaiam, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, lati a vulva: usque etiam ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo, xlvi ,] 4; "domus Jacobi" pro Ecclesia externa, "domus Israelis" pro Ecclesia interna; "ab utero et vulva" pro a principio ejus; "ad senectutem et ad canitiem" pro ad ultimum ejus: et apud Davidem, Plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt; adhuc proventum habebunt in canitie, Ps. xcii 14, 15; "in canitie" pro in ultimo. @1 i quae Jacob$
Arcana Coelestia 5
Passage 5551
#5551 "In maerore sepulcrum": quod significet absque spe resuscitationis, constat ex significatione "maeroris" hic quod sit absque spe, cum enim non amplius aliqua spes, tunc maeror; et ex significatione "sepulcri" quod sit resurrectio et regeneratio, de qua n. 2916, 2917, 3256, 4621, ita resuscitatio, nempe Ecclesiae; si enim in Ecclesia non internum quod "Josephus", nec medium quod"Benjamin", neque fides voluntate seu charitas quae "Shimeon", non amplius est aliqua spes ejus resuscitationis. [2] (m)Quod "sepulcrum" sit resuscitatio, apparet quidem alienum, sed hoc ex 1 idea quam homo de sepulcro habet; sepulcrum enim a morte non separat, et ne quidem a cadavere quod in sepulcro; verum angeli in caelo non talem de sepulcro ideam habere possunt sed prorsus aliam quam homo, nempe ideam resurrectionis seu resuscitationis; homo enim cum cadaver ejus mandatur sepulcro, resuscitatur in alteram vitam; quapropter de sepulcro non habent mortis sed vitae ideam, consequenter resuscitationis.(n) @1 est I$ Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine; hic de Correspondentia Cutis, Capillorum et Ossium cum illo
Arcana Coelestia 5
Passage 5552
#5552 Cum correspondentia ita se habet: quae in homine maximam vitam habent, (c)ea correspondent illis societatibus in caelis quae maximam vitam et inde maximam felicitatem ibi habent, ut sunt illae quibus correspondent sensoria hominis externa et interna, et quae intellectus et voluntatis sunt; at quae in homine minorem vitam habent, ea correspondent talibus societatibus quae in minore ibi vita sunt, ut sunt cuticulae quae 1 ambiunt universum corpus, tum cartilagines et ossa qua fulciunt et sustentant omnia quae in corpore sunt; et quoque capilli qui ex cuticulis erumpunt; quaenam et quales societates sunt quibus illa et haec correspondent, etiam dicendum. @1 quod I$
Arcana Coelestia 5
Passage 5553
#5553 Societates quibus "cuticulae" correspondent, sunt in introitu ad caelum, et illis datur perceptio quales spiritus sunt qui ad primum limen alluunt, quos vel rejiciunt vel admittunt; sic ut dici queant introitus seu limina caeli.
Arcana Coelestia 5
Passage 5554
#5554 Sunt perplures societates quae constituunt integumenta externa corporis, cum differentia a facie ad plantas pedis, nam ubivis est differentia; cum illis multum locutus sum; quoad spiritualem vitam fuerunt tales ut sibi persuaderi 1 passi fuerint 2 ab aliis quod ita sit, et cum audiverant confirmatum ex sensu litterae Verbi, crediderint prorsus, et permanserint in opinione, et vitam secundum illa instituerint non malam; at cum illis non facile commercium ab aliis qui non similis indolis sunt, haberi potest, nam opinionibus captis tenaciter inhaerent, nec se inde duci 3 rationibus patiuntur. Ex hac tellure perplures tales sunt, quia orbis noster in externis est, et quoque reagit contra interna sicut solet cutis. @1 persuadere A I$ @2 fuerunt I$ @3 i a $
Arcana Coelestia 5
Passage 5555
#5555 Qui in vita corporis nihil nisi quam communia fidei sciverant, sicut quod proximus amandus, et ex communi illo principio benefecerant aeque malis ac 1 probis absque discrimine, dixerunt enim quod quisque sit proximus; tales cum vixerunt in mundo, se multum seduci passi sunt a dolosis, hypocritis et simulatoribus; similiter fit illis in altera vita, nec curant quid illis dicitur, nam sensuales sunt et in rationes non intrant. Hi 2 quoque constituunt cutem, sed exteriorem minus sensibilem. Locutus cum illis qui cutem cranii constituunt; sed 3 tales sunt cum multa differentia, sicut est cutis illa in variis locis, ut in diversis locis cranii, versus occiput, sinciput, tempora, in facie, super thoracem, abdomen, lumbos, pedes, brachia, manus, digitos. @1 quam$ @2 Tales$ @3 constituebant; etiam$
Arcana Coelestia 5
Passage 5556
#5556 Quinam cutem squamosam constituunt, etiam scire datum est; illa cutis prae involucris reliquis est minime sensibilis, obsita enim est squamis quae ad subtile cartilagineum accedunt; societates quae illam constituunt 1, sunt qui ratiocinantur de omnibus rebus num ita sit, vel non ita sit, nec vadunt ulterius; quando locutus cum illis, percipere dabatur quod prorsus nihil caperent quid verum vel non verum; et illi quo magis ratiocinantur eo minus capiunt; videntur usque sibi sapientes prae aliis, nam in facultate ratiocinandi ponunt sapientiam; prorsus non sciunt quod praecipuum 2 sapientiae sit percipere absque ratiocinatione quod ita sit, vel non ita. Sunt eorum plures ex illis qui in mundo tales facti sunt ex confusione boni et veri per philosophica, quibus inde minus sensus communis. @1 referunt$ @2 praecipue$
Arcana Coelestia 5
Passage 5557
#5557 Sunt etiam spiritus per quos alii loquuntur, et ii vix intelligunt quid dicunt; ii fassi sunt, sed usque multum loquuntur. Tales fiunt illi qui in vita corporis modo blaterarunt, et nihil cogitaverunt quid dixerant, et amaverunt loqui de omnibus; dictum quod cohortes sint, et quod aliquae eorum referant membranas quae tegunt viscera corporis, aliquae cuticulas quae a sensitivo parum trahunt; sunt enim modo vires passivae, et agunt nihil ex se sed ex aliis.
Arcana Coelestia 5
Passage 5558
#5558 Sunt spiritus, (qui) dum aliquid scire volunt, dicunt quod ita sit, sic 1 unus post alterum in societate; et tunc cum dicunt, observant num id fluat libere absque aliquo renisu spirituali; dum enim non ita est, tunc percipitur ut plurimum renisus ab interiore; si non ab iis appercipitur renisus, putant quod ita sit, et id non aliunde sciunt; tales sunt qui glandulas cutaneas constituunt; sed eorum duo (t)sunt genera, unum quod affirmat quia apparet fluentia, ut dictum, ex qua conjectant quod quia non renisus, sit conveniens formae caelesti, consequentur vero, et sic quod affirmatum; alterum genus, quod audacter affirmat quod ita sit, tametsi id non sciunt. @1 ita$
Arcana Coelestia 5
Passage 5559
#5559 Repraesentative ostensa mihi est conformatio contexturarum in cuticulis; conformatio apud illos apud quos extrema 1 illa correspondebant interioribus, seu materialia ibi oboediebant spiritualibus, fuit contextus pulcher ex spiris mirabiliter consertis ad modum laciniarum quae describi nusquam possunt; erant coloris caerulei. Postea repraesentatae sunt formae adhuc magis continuae, subtiliores, et concinniores 2; taliter apparent cuticulae 3 hominis regenerati. Qui autem dolosi fuerunt, apud illos extrema illa 4 apparent sicut conglutinationes ex meris serpentibus; et qui magici, sicut intestinalia foeda. @1 extima $ @2 A d formosiores i pulchriores$ @3 extima$ @4 eorum extima$
Arcana Coelestia 5
Passage 5560
#5560 Societates spirituum quibus cartilagines et ossa correspondent, sunt perplures; sed sunt tales quibus perparum vitae spiritualis inest, sicut perparum vitae est ossibus respective ad mollia quae cingunt; ut pro exemplo, sicut est cranio et ossibus capitis respective ad utrumque cerebrum, et medullam oblongatam 1, et ad substantias sensitivas inibi; et quoque sicut est vertebris et costis respective ad cor et pulmones; et sic porro. @1 ad cerebra et medullas$
Arcana Coelestia 5
Passage 5561
#5561 Ostensum quam 1 parum vitae spiritualis illis inest qui ossa referunt; alii spiritus per illos loquuntur, et ipsi parum sciunt quid dicunt, sed usque loquuntur, in eo solo jucundum ponentes. In talem statum rediguntur illi qui vitam malam egerant, et tamen reliquias aliquas boni in se habuerunt reconditas; hae reliquiae faciunt illud parum vitae spiritualis, post plurium saeculorum vastationes; quid reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344. (m)Dictum quod illis parum vitae spiritualis sit 2; per vitam spiritualem intelligitur illa vita quae est angelis in caelo; ad hanc vitam introducitur homo in mundo per illa quae sunt fidei et charitatis; ipsa affectio boni quod est charitatis, et affectio veri quod 3 fidei, est vita spiritualis; vita hominis absque illa est vita naturalis, mundana, corporea, terrestris, quae non est vita spiritualis si non haec in illa sit, sed est vita qualis animalibus in communi. @1 i est$ @2 insit$ @3 i est$
Arcana Coelestia 5
Passage 5562
#5562 Qui e vastationibus emergunt 1, et illis usibus quibus ossa inserviunt, non habent aliquam cogitationem determinatam sed communem paene indeterminatam; sunt sicut illi qui distracti vocantur, quasi non in corpore; sunt lenti, hebetes, stupidi, tarditas est illis in omnibus; usque tamen aliquoties non intranquillum, quia curae non penetrant sed in commune eorum obscurum dissipantur. @1 emerserunt$
Arcana Coelestia 5
Passage 5563
#5563 In cranio sentiuntur aliquoties dolores, nunc in una parte nunc in altera, et appercipiuntur quasi nuclei ibi qui separati a reliquis ossibus, qui ita dolent; per experientiam scire datum est quod (t)talia existant (c)a falsis quae ex cupiditatibus; et quod mirabile, falsorum genera et species certa in cranio loca habent, quod etiam per plurem experientiam mihi notum factum est. Tales nuclei qui sunt indurationes, apud illos qui reformantur, franguntur et ad mollitiem rediguntur, et 1 hoc variis modis; in genere per informationes in bono et vero, per influxus veritatum acerbos, quod fit cum dolore interiore, tum per discerptiones actuales, quod fit 2 cum dolore exteriore. Falsa enim ex cupiditatibus talis naturae sunt ut indurent; sunt enim contraria veris, et vera quia determinantur secundum formam caeli, fluunt sicut sponte, libere, leniter, molliter; at falsa quia in contrarium tendunt, habent determinationes oppositas, unde fluidum, quod est formae caeli, sistitur, inde indurationes (m)Inde est quod qui in odio internecino fuerunt, ac in vindictis talis odii et ex his in falsis, crania 3habeant prorsus indurata, et 4quidam sicut ebena per quae nulli radii lucis, quae sunt vera, penetrant, sed prorsus reflectuntur(n). @1 sed$ @2 quae fiunt$ @3 eorum sint$ @4 quorundam$
Arcana Coelestia 5
Passage 5564
#5564 Sunt spiritus statura parvi qui cum loquuntur, tonant, unus quandoque sicut agmen; ita loqui est illis innatum; non sunt ex hac tellure, sed ex alia, de qua, ex Divina Domini misericordia, quando de incolis variarum tellurum. Dicebatur quod illi referant "cartilaginem scutiformem" quae est ante pectoris cameram, et inservit pro fulcro costis anterius, et quoque musculis variis soni.
Arcana Coelestia 5
Passage 5565
#5565 Sunt etiam qui ossa adhuc duriora referunt, sicut dentes, sed de illis non multum scire datum est; solum quod illi qui vix aliquid vitae spiritualis residuum habent, cum sistuntur videndi in luce caeli, non appareant in aliqua facie sed solum quoad dentes loco faciei; facies enim repraesentat interiora hominis, ita ejus spiritualia et caelestia, hoc est, illa quae sunt fidei et charitatis; qui itaque in vita corporis non aliquid vitae talis sibi comparaverant, illi taliter apparent.
Arcana Coelestia 5
Passage 5566
#5566. Quidam ad me venit, apparuit sicut nubes nigra circa quam stellae vacillantes; stellae vacillantes in altera vita cum apparent, significant falsa, sed stellae fixae vera; appercepi quod spiritus esset qui accedere voluit; cum accessit, timorem incussit; hoc possunt quidam spiritus, imprimis latrones; ex eo 1 concludere potui quod latro fuerit; 2is cum prope me erat, 3volebat me omni conatu infestare per artificia magica sed incassum; extendebat manum ut exerceret potentiam imaginariam sed id prorsus nihil effecit. Ostensum dein quali facie esset; facies nulla erat sed nigerrimum quid loco ejus, et ibi apparuit os dire et ferociter diductum sic ut esset ingluvies, in qua exstabant dentes in serie; verbo erat sicut canis rabidus diducto rictu, 4adeo ut rictus esset non facies. @1 i etiam$ @2 et$ @3 voluit$ @4 sic$
Arcana Coelestia 5
Passage 5567
#5567 Quidam se lateri meo sinistro applicabat et tunc non sciebam unde et qualis esset, egit etiam obscure; voluit 1quoque interius in me 2penetrare sed rejectus est; is induxit sphaeram idearum cogitationis communem, talem ut describi nequeat, similem sphaeram communem non memini me prius appercepisse; nullis principiis ille alligatus fuit sed in communi erat contra omnes quos refellere et vituperare dextre et ingeniose potuerat, tametsi is non sciret quid verum; miratus quod tale ingenium daretur, quod nempe 3 ingeniose alios posset refellere, et tamen ex nulla apud se cognitione veri. Postea abiit, sed mox rediit cum lagena fictili in manu, et voluit dare mihi aliquid inde bibendum; erat inibi tale ex 4phantasia quod adimeret intellectum eis qui biberent; hoc repraesentabatur, quia illos qui ei adhaeserant in mundo, deprivaverat intellectu veri et boni, sed usque ei adhaerebant. Is quoque, in luce caeli, non apparebat in facie sed modo quoad dentes, ex causa quia irridere aliis potuerat, et usque nihil veri ipse sciebat. Quis esset, dictum mihi; 5 cum vixit, 6inter famigeratos fuit et notum aliquibus quod talis. @1 etiam$ @2 intrare$ @3 i tam$ @4 i ejus$ @5 i is$ @6 famigeratus$
Arcana Coelestia 5
Passage 5568
#5568 Aliquoties apud me fuerant qui 1striderent dentibus; erant ex infernis ubi illi qui non solum vitam malam egerant sed etiam se confirmarunt contra Divinum et omnia deduxerunt ad naturam; illi strident dentibus cum loquuntur, quod tetrum auditu. @1 stridebant$
Arcana Coelestia 5
Passage 5569
#5569 Sicut est correspondentia ossium et cuticularum, etiam est correspondentia capillorum, hi enim ex radicibus in cuticulis propullulant; quicquid1 est correspondentiae cum Maximo Homine, hoc apud spiritus et angelos est, nam unusquisque Maximum Hominem ut imago refert; sunt ideo angelis comae decenter et ordinate dispositae; comae repraesentant naturalem eorum vitam et ejus correspondentiam cum vita eorum spirituali; quod "comae" seu "capilli" significent illa quae vitae naturalis sunt, videatur n. 3301, et "tondere comas" quod sit accommodare naturalia ut decentia sint, ita decora, n. 5247. @1 i enim$
Arcana Coelestia 5
Passage 5570
#5570 Sunt plures, cumprimis feminae, quae in decoris posuerunt omne nec cogitaverunt altius, et vix aliquid de vita aeterna; hoc feminis ignoscitur usque ad aetatem juvenilem cum desiit ardor qui praecedere solet conjugium; sed si in aetate adultiore in illis perseverant cum aliter possunt intelligere, tunc trahunt naturam quae manet post mortem; tales in altera vita apparent longis et expansis super faciem comis, quas quoque pectunt, elegantiam in illis ponentes; nam "pectere comas" significat accommodare naturalia ut decora appareant, n. 5247; inde cognoscuntur ab aliis quales sunt; spiritus enim scire possunt ex coma, ejus colore, longitudine, diffusione, quales fuerant quoad vitam naturalem in mundo.
Arcana Coelestia 5
Passage 5571
#5571 Qui crediderunt quod natura esset omne, et in hoc se confirmarunt, et quoque inde vitam securam egerunt, non agnoscentes aliquam vitam post mortem, ita nec infernum nec caelum, tales quia pure naturales, cum apparent in luce caeli, 1non illis apparet aliqua facies sed loco ejus barbatum, capillare, intonsum; nam, ut supra dictum, facies repraesentat spiritualia et caelestia interius apud hominem, capillitium autem naturalia. @1 i tunc$
Arcana Coelestia 5
Passage 5572
#5572 Sunt perplures hodie in Christiano orbe qui naturae omnia adscribunt et vix aliquid Divino; sed inter illos sunt plures in una gente quam in altera; licet itaque memorare commercium sermonis quod cum aliquibus ex illa gente, in qua perplures tales sunt, habui.
Arcana Coelestia 5
Passage 5573
#5573 Quidam supra caput inconspicuus aderat, sed quod adesset ex nidore adusti cornu seu ossis, et ex fetore dentium, percipere datum; postea veniebat magna turba sicut nimbus, ab inferiore versus superiora a tergo, etiam inconspicui, et supra caput subsistebant; putabam quod inconspicui essent quia subtiles, sed dictum quod ubi sphaera spiritualis ibi inconspicui sint, ast ubi sphaera naturalis, ibi conspicui; et vocati sunt naturales inconspicui. Primum quod de illis detectum erat quod summo studio, calliditate et arte conniterentur ut nihil propalaretur de illis, ob quem finem etiam callebant surripere aliis eorum ideas et inducere alias quibus impediebant ne detegerentur; hoc satis diu perstabat; inde cognoscere datum quod tales in vita corporis fuerint ut non voluerint propalari quicquam ex illis quae agebant et cogitabant, aliam faciem et aliam loquelam praeferendo; sed usque non praetexebant alia ut per mendacia deciperent. [2]Perceptum quod qui aderant, in vita corporis negotiatores fuerint, sed tales quod jucundum vitae in ipsa negotiatione, non ita in divitiis, 1habuerint, et sic quod negotiatio fuerit quasi anima eorum; quapropter de hac cum illis locutus sum, et dicere datum quod negotiatio nihil impediat quin in caelum venire possint, et quod in caelo sint aeque divites ac pauperes; sed objiciebant quod eorum opinio fuerit, si salvarentur, quod abdicarent se 2negotiatione, darent omnia sua pauperibus et se miseros facerent; sed illis respondere datum est quod non ita se res habeat et quod aliter cogitaverint illi apud illos qui in caelo sunt quia boni Christiani fuerunt et usque 3opulenti, et aliqui eorum inter opulentissimos; hi habuerunt commune bonum et amorem erga proximum pro fine, et mercaturam exercuerunt modo functionis causa in mundo, et praeterea non posuerunt cor in illis; 4at quod illi infra sint, est causa quia mere naturales fuerunt, et ideo non crediderunt vitam post mortem, nec infernum, nec caelum, immo nec aliquem spiritum, et quod illis non cordi fuerit quacumque arte deprivare alios suis bonis, et quod absque misericordia 5videre potuerint perire integras domos sui lucri causa; et quod ideo subsannaverint omnes qui de spirituali vita cum illis locuti sunt. [3]Qualem fidem habuerunt de vita post mortem, de caelo et de inferno, etiam ostensum est; apparuit quidam qui in caelum sublatus est a sinistro versus dextrum, et 6 dictum quod nuper aliquis mortuus sit, et ab angelis deductus immediate in caelum; de illo sermo fuit, ast illi tametsi viderunt quoque, usque incredulitatis sphaeram 7habebant perquam fortem, et illam circumspargebant, adeo ut contra quod (8)viderunt, sibi et aliis persuadere voluerint, et quia tanta illis incredulitas, dicere illis datum est, si forte vidissent in mundo resuscitari aliquem mortuum jacentem in lectica, dicebant quod primum non credidissent nisi plures mortuos resuscitatos vidissent, et si hoc vidissent quod usque attribuissent tale causis naturalibus; dicebant postea, cum aliquamdiu relicti fuissent suis cogitationibus quod primum credidissent quod fraus, et cum evictum quod non fraus quod credidissent animam mortui secretam communicationem habuisse cum illo qui resuscitaret, et tandem quod aliquod secretum esset quod non comprehenderent, quia in natura dantur perplura incomprehensibilia; ac ita quod nusquam potuissent credere quod tale ex aliqua vi supra naturam exstiterit; inde detectum qualis eorum fides fuerat, quod nempe nusquam adduci potuerint ad credendum quod aliqua vita post mortem esset, nec quod infernum, nec quod caelum; ita quod prorsus naturales essent. Tales cum apparent in luce caeli, etiam absque facie apparent, et loco ejus densum crinitum. @1 habuerint after vitae$ @2 negatione I$ @3 divites$ @4 sed$ @5 fuerint, si vidissent$ @6 i mihi$ @7 inducebant$ @8 viderint$