Arcana Coelestia – Exodus, caput 40

EXODI CAPUT QUADRAGESIMUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10815

#10815 Deus est unus, Qui Creator universi et Conservator universi, ita qui Deus caeli et Deus terrae.

Arcana Coelestia 8
Passage 10816

#10816 Sunt duo quae faciunt vitam caeli apud hominem, verum fidei et bonum amoris; haec vita est homini ex Deo, et prorsus nihil ex homine; quapropter primarium Ecclesiae est agnoscere Deum, credere in Deum, et amare Ipsum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10817

#10817 Qui intra Ecclesiam nati sunt agnoscere debent Dominum, Divinum Ipsius et Humanum Ipsius, ac credere in Ipsum et amare Ipsum, nam a Domino omnis salus; hoc docet Dominus apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum, iii 36: apud eundem, Haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut omnis qui ridet Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo illum in extremo die, vi (x)40: apud eundem, Jesus dixit, Ego sum resurrectio et qui credit in Me, etsi moritur, vivet, omnis vero qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum, xi (x)25, 26.

Arcana Coelestia 8
Passage 10818

#10818 Quapropter illi qui intra Ecclesiam non agnoscunt Dominum ac Ipsius Divinum, non possunt conjungi Deo, et sic non aliquam sortem habere cum angelis in caelo; nemo enim conjungi potest Deo nisi a Domino et in Domino. Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino, docet Dominus apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i (x)18: apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: apud (x)Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27: et apud (x)Johannem, Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me, xiv 6. Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, etiam docet Dominus apud (x)Johannem, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi manserit in vile, ita neque vos nisi in Me manseritis; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 4, 5. Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, est quia Pater est in Ipso, (c)et unum sunt, sicut etiam docet apud Johannem, Qui vidit Me vidit Ipsum Qui misit Me, et Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum; qui vidit Me vidit Patrem; Philippe, nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, (xii 45,) xiv (7, 9,) 10, 11: et apud eundem, Pater et Ego unum sumus; cognoscatis et credatis quod 1Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38. @1 Ego in Patre, et Pater in Me AIT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10819

#10819 Quia Pater in Domino est, ac Pater et Dominus unum sunt, et quia credendum est in Ipsum, et 1 qui credit in Ipsum vitam aeternam habet, patet quod Dominus sit Deus; quod Dominus sit Deus, docet Verbum ubivis, ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit 2internos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, i 1, 3, 14: apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus umero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 (A.V. 6): apud eundem, Virgo concipiet et pariet, et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum, vii 14; Matth. i 23: et apud Jeremiam, Ecce dies 3venient cum suscitabo Davidi germen justum, qui 4regnabit Rex et 5prosperabitur; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6, xxxiii 15, 16. @1 i is$ @2 in nobis$ @3 veniunt$ @4 regnet$ @5 prosperetur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10820

#10820 Omnes qui ab Ecclesia sunt, et in luce e caelo, vident Divinum in Domino, et hoc in Humano Ipsius, at qui non in luce e caelo sunt non vident nisi quam Humanum in Domino; cum tamen Humanum ac Divinum in Ipso ita unita sunt ut sint unum, sicut docuit Dominus, etiam alibi apud Johannem, Pater, omnia Mea sunt, et omnia Tua Mea, xvii 10.

Arcana Coelestia 8
Passage 10821

#10821 Qui de Divinitate ideam trium personarum habent non possunt ideam unius Dei habere; si ore dicunt unum, usque cogitant tres; at qui de Divinitate ideam trium in una Persona habent, illi possunt ideam unius Dei habere, ac dicere unum Deum, et quoque cogitare unum Deum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10822

#10822 Idea trium in una Persona habetur cum cogitatur quod Pater in Domino sit, et Spiritus Sanctus procedat a Domino; Trinum tunc in Domino est ipsum Divinum, quod Pater vocatur, Divinum Humanum, quod Filius, et Divinum procedens, quod Spiritus Sanctus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10823

#10823 Omnis homo ex patre habet suum esse vitae, quod vocatur anima ejus; existere vitae inde est, quod vocatur corpus; inde corpus est similitudo suae animae, nam anima per illud agit vitam suam ex nutu; inde est quod homines nascantur in similitudinem suorum patrum, et quod familiae internoscantur; exinde patet quale corpus seu quale Humanum Domino fuit, quod nempe sicut ipsum Divinum, quod fuit Esse vitae Ipsius seu anima (c)ex Patre, quare dixit, Qui videt Me videt Patrem, Joh. xiv 9.

Arcana Coelestia 8
Passage 10824

#10824 Quod Divinum et Humanum Domini sit una Persona, est quoque ex fide recepta in toto Christiano orbe, quae talis est, 1Quamvis Christus est Deus et Homo, usque tamen non est duo, sed unus Christus; immo est prorsus unus et unica Persona; quia sicut corpus et anima sunt unus homo, ita quoque Deus et Homo est unus Christus; haec e Symbolo Athanasii. @1 The Received Text of the Athanasian Creed is: Qui, licet Deus sit et Homo: non duo tamen, sed unus est Christus; Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem: sed assumptione Humanitatis in Deum; Unus omnino: non confusione Substantiae, sed unitate Personae. Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo ita Deus et Homo unus est Christus:$

Arcana Coelestia 8
Passage 10825

#10825 Quod Dominus conceptus sit (c)a Jehovah Patre, et sic a conceptione Deus, notum est in Ecclesia; et quoque quod resurrexerit cum toto corpore, nam nihil reliquit in sepulcro, de quo etiam postea confirmavit discipulos, dicendo, Videte manus Meus et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habere, Luc. xxiv 39; et tametsi fuit homo quoad carnem et ossa, usque intravit per fores clausas, ac postquam Se manifestavit, invisibilis factus est, Joh. xx 19, 26; Luc. xxiv 31. Secus fit omni homini, homo enim modo quoad spiritum et non quoad corpus resurgit, quare cum dixit quod non sit sicut spiritus, dixit quod non sit sicut alius homo. Inde nunc patet quod etiam Humanum in Domino Divinum sit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10826

#10826 Qui faciunt Humanum Domini simile humano alius hominis, non cogitant de conceptione Ipsius ex ipso Divino, nec de resurrectione Ipsius cum toto corpore, 1neque de Ipso viso cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, nec sciunt et capiunt quod corpus cujusvis sit similitudo seu effigies suae animae, 2nec quod Dominus omnipraesens sit etiam quoad Humanum; inde enim fides omnipraesentiae Ipsius in Sacra Cena; omnipraesentia est Divina, Matth. xxviii 20. @1 nec$ @2 neque$

Arcana Coelestia 8
Passage 10827

#10827 Quia in Domino omne Divinum est, ideo Ipsi omnis potestas in caelis et in terris est, quod etiam Ipse dicit apud Johannem, Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, xvii 2: apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre, xi 27: et apud eundem, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii (x)18.

Arcana Coelestia 8
Passage 10828

#10828 Dominus in mundum venit ut salvaret genus humanum, quod alioquin periisset morte aeterna; et per id salvavit, quod subjugaverit inferna, quae infestabant omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo; et simul per id quod glorificaverit Humanum Suum, sic enim inferna potest tenere subjugata in aeternum. Subjugatio infernorum,et simul glorificatio Humani Ipsius, facta est per tentationes in Humanum Suum admissas, et per continuas tunc victorias; passio Ipsius in cruce fuit ultima tentatio et plena victoria. Quod Dominus subjugaverit inferna, docet Ipse apud Johannem, Jesus dixit, Nunc anima Mea turbata est; Pater, eripe Me ex hac hora, sed propter hoc veni in 1horam hanc; Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo; tunc dixit Jesus, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, xii 27, 28, 31: apud eundem, Confidite, Ego vici mundum, xvi 33: et apud Esaiam, Quis hic venit ex Edom, incedens in multitudine roboris sui, manus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, lxiii 1-(x)19, lix 16-21. Quod glorificaverit Humanum Suum, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam glorificatus est, docet etiam apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum,xiii 31, 32: apud eundem, Dixit Jesus, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te; nunc glorifica Me Tu, Pater, gloria quam habui antequam mundus erat apud Te, xvii 1, 5: apud eundem, Nunc anima Mea turbata est; Pater, glorifica Tuum nomen; et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo, xii 27, 28: et apud Lucam, Nonne hoc oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv (x)26; "glorificare" est Divinum facere. 2Inde nunc constat quod nisi Dominus in mundum venerit et homo factus sit, (c)et eo modo liberaverit ab inferno omnes illos qui credunt in Ipsum ac amant Ipsum, nullus mortalium salvari potuerit; ita intelligitur quod absque Domino nulla salus. @1 mundum AIT$ @2 In A n. 10,829 begins with this sentence.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10829

#10829(s) Amare Dominum est vivere secundum praecepta Ipsius; quod id sit amare Dominum, docet Ipse apud Johannem, Si amatis Me, mandata Mea servate; qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me. Si quis 1amaverit Me, verbum Meum servabit, qui vero non amat Me, verba Mea non servat, xiv 15, 21, 23, 24. Et quod illi salventur qui recipiunt 2Dominum et credunt in Ipsum, 3non autem qui in malis et inde falsis sunt, quoniam hi non recipiunt Ipsum et credunt in Ipsum, 4 apud Johannem, Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui (m)non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; "ex sanguinibus, ex voluntate carnis, et ex voluntate viri" est in malis amoris sui et mundi 5esse et inde falsis, "a Deo nasci" est regenerari.(n)(s) @1 dilexerit$ @2 Ipsum$ @3 et non$ @4 i etiam$ @5 After falsis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10830

#10830 Cum Dominus (x)plene glorificavit Humanum Suum, tunc exuit humanum ex matre, ac induit Humanum ex Patre, quare tunc non amplius Mariae filius fuit sed Dei, ex Quo exivit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10831

#10831 Quod Trinum in Domino sit, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, est arcanum e caelo, et pro illis qui in Sancta Hierosolyma erunt. CAPUT XL 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. In die mensis primi in primo mensi, eriges habitaculum tentorii conventus. 3. Et pones ibi arcam testimonii, et teges super arcam velum. 4. Et introduces mensam, et dispones dispositionem ejus, et introduces candelabrum, et ascendere facies lucernas ejus. 5. Et dabis altare auri pro suffitu ante arcam testimonii, et pones tegumentum ostii habitaculo. 6. Et dabis altare holocausti ante ostium habitaculi tentorii conventus. 7. Et dabis labrum inter (x)tentorium conventus, et inter altare, et dabis ibi aquas. 8. Et pones atrium circumcirca, et dabis tegumentum portae atrii. 9. Et accipies oleum unctionis, et unges habitaculum, et omnia quae in illo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus; et erit sanctum. 10. Et unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, et erit altare sanctum sanctorum. 11. Et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud. 12. Et appropinquare facies Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii conventus, et lavabis illos aquis. 13. Et induere facies Aharonem vestibus sanctitatis, et unges illum, et sanctificabis illum, et sacerdotio fungetur Mihi. 14. Et filios ejus appropinquare facies, et induere facies illos tunicis. 15. Et unges illos quemadmodum unxisti patrem illorum, et sacerdotio fungentur Mihi, et erit ad esse illis unctio eorum ad sacerdotium saeculi generationibus illorum. 16. Et fecit Moscheh secundum omnia quae praecepit JEHOVAH illi, ita fecit. 17. Et factum in mense primo in anno secundo in primo mensi, erectum est habitaculum. 18. Et erexit Moscheh habitaculum, et dedit bases ejus, et posuit asseres ejus, et dedit vectes ejus, et erexit columnas ejus. 19. Et expandit tentorium super habitaculum, et posuit tegumentum tentorii super illud superius, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 20. Et accepit et dedit testimonium in arcam, et posuit vectes super arcam, et dedit propitiatorium super arcam superius. 21. Et introduxit arcam in habitaculum, et posuit velum tegumenti, et texit super arcam testimonii, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 22. Et dedit mensam in tentorium conventus ad crus habitaculi septentrionem versus ab extra velum. 23. Et disposuit super illa dispositionem panis coram JEHOVAH, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 24. Et posuit candelabrum in tentorio conventus juxta mensam ad crus habitaculi meridiem versus. 25. Et ascendere fecit lucernas coram JEHOVAH, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 26. Et posuit altare auri in tentorio conventus coram velo. 27. Et suffivit super illo suffimentum aromatum, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 28. Et posuit tegumentum ostii habitaculo. 29. Et altare holocausti posuit ad ostium habitaculi tentorii conventus, et ascendere fecit super illo holocaustum et minham, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 30. Et posuit labrum inter tentorium conventus et inter altare, et dedit eo aquas ad lavandum. 31. Et laverunt ex illo Moscheh et Aharon, et filii ejus manus suas et pedes suos. 32. In intrando illos in tentorium conventus, et in appropinquando illos ad altare, laverunt, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 33. Et erexit atrium circum habitaculum, et altare, et dedit tegumentum portae atrii; et absolvit Moscheh opus. 34. Et obtexit nubes tentorium conventus, et gloria JEHOVAE implevit habitaculum. 35. Et non potuit Moscheh intrare in tentorium conventus quia commorabatur super illo nubes, et gloria JEHOVAE implevit habitaculum. 36. Et in ascendendo nubes a super habitaculo profecti sunt filii Israelis in omnibus profectionibus suis. 37. Et si non ascendit nubes, et non profecti sunt, usque ad diem ascendere illam. 38. Quia nubes JEHOVAE super habitaculo interdiu, et ignis erat noctu in illo, in oculis omnis domus Israelis, in omnibus profectionibus eorum. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10832

#10832 Haec etiam absque ulteriore explicatione praetereuntur, quia sunt iterum eadem quae prius descripta et semel explicata sunt; praeter illa quae 1ad finem hujus capitis memorantur, ubi dicitur quod postquam Moscheh absolvit opus, nubes obtexerit tentorium et gloria Jehovae impleverit habitaculum, tum quod nubes commoraretur super tentorio interdiu, ac ignis in illo noctu, quodque filii Israelis profecti sint quoties nubes ascendit; quid haec significant, etiam patet ex illis quae de nube, de gloria Jehovae, de igne, et de profectionibus, saepius 2prius dicta et ostensa sunt.3 @1 d ad finem i in hoc Capite ad finem$ @2 supra$ @3 A ends here, but some of the separate sheets are bound in at the end of this codex, viz. n. 10,829 and n. 10,248.$ Continuatio de Sexta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10833

#10833 Postea interrogabam spiritus illos de variis quae in tellure e qua erant, primum de cultu eorum Divino, ad quae respondebant quod gentes cum familiis suis quovis tricesimo die ad unum locum conveniant, et audiant praedicationes, et quod praedicator tunc e pulpito aliquantum a terra elevato doceat illos vera Divina quae ducunt (x)ad bonum vitae. Quaerebatur unde nam sciunt vera Divina; dicebant quod ex revelatione; de revelatione aiebant quod fiat tempore matutino in statu medio inter somnum et vigiliam, quando in luce interiore nondum interpolata a sensibus corporis et a mundanis sunt, et quod tunc audiant angelos caeli loquentes de veris Divinis, ac de vita secundum illa; et quod cum in vigiliam veniunt, appareat illis angelus in veste alba ad lectum, qui tanc subito ab oculis illorum disparatur; et quod inde sciant quod ex caelo sint quae audiverunt; ita internoscitur visio Divina a visione non Divina, nam in visione non Divina angelus non apparet. Addebant quod tali modo revelationes fiant apud praedicatores eorum, quandoque etiam apud alios.

Arcana Coelestia 8
Passage 10834

#10834 De sole illius telluris qui nobis est stella, dicebant quod ille appareat incolis magnitudine capitis humani, flammeo colore; quod tempus annuum illis sit 200 dierum, et quod dies aequet 9 horas nostri temporis, quod ex diuturnitate dierum nostrae telluris in me percepta concludere potuerunt; et porro, quod illis vernum et aestivum perpetuum sit, et inde quod campi floreant, et arbores fructum ferant continue; causa quod ita sit, est quia annus eorum tam brevis est, aequans modo tempus dierum nostri anni, et ubi anni tam breves sunt, ibi non frigus moratur hieme, nec aestus (x)aestate, unde vernat humus continue.

Arcana Coelestia 8
Passage 10835

#10835 Ad interrogationem de domibus eorum, dicebant quod illae humiles sint, ex lignis, cum tecto plano, circum quod limbus obliquatus deorsum; et quod anterius ibi habitent maritus et uxor, in contiguo proximo liberi, post famuli et ancillae. De cibo ibi dicebant quod vescantur fructibus et leguminibus, et quod bibant lac cum aqua, et quod lac illis sit ex vaccis quae lanigerae sicut oves.

Arcana Coelestia 8
Passage 10836

#10836 De vita illorum dicebant quod ambulent prorsus nudi, et quod nuditas illis non pudori sit; tum, quod conversationes illorum sint cum illis qui intra familias.

Arcana Coelestia 8
Passage 10837

#10837 Quod desponsationes et conjugia apud incolas in illa tellure attinet, narrabant quod filia circa aetatem ejus nubilem teneatur domi, nec liceat ei exire usque ad diem quo maritanda; et quod tunc perducatur ad domum quandum connubialem, quo etiam plures aliae adolescentulae, quae nubiles, deductae sunt, ac ibi ponantur post tabulatum usque ad mediam corporis eorum partem elevatum; apparentes sic nudae modo quoad partem pectoralem et faciem; et quod tunc juvenes illuc veniant, ut sibi eligant aliquam in uxorem; et cum juvenis videt quandam sibi conformem, ad quam animus ejus illum trahit, manu illam prehendit; si illa tanc sequitur, ducit illam in domum praeparatam, et fit ejus uxor; ex faciebus enim ibi vident num animis conveniant, nam facies cujusvis ibi est index animi, nihil simulat et mentitur. Ut omnia decenter fiant et absque lascivia, post puellas virgines sedet vir senex, et ad latus mulier vetula, et observant. Talia loca sunt plura ad quae adolescentulae ducuntur, et quoque stata tempora, ut juvenibus sit electio; si enim non in uno loco puellam sibi convenientem vident, abeunt in alium, et si non eo tempore, sequenti redeant. Porro dicebant quod maritus modo unam uxorem habeat et nusquam plures, quia hoc contra ordinem Divinum.