Arcana Coelestia – Exodus, caput 39

EXODI CAPUT TRICESIMUM NONUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10789

#10789 Sunt duo quae apud homines in ordine erunt, nempe quae caeli sunt et quae mundi; illa quae caeli sunt vocantur Ecclesiastica, quae mundi sunt vocantur civilia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10790

#10790 Ordo non potest teneri in mundo absque praefectis, qui observaturi omnia quae secundum ordinem et quae contra ordinem fiunt; et qui remuneraturi illos qui secundum ordinem vivunt et punituri illos qui contra ordinem 1. @1 i and d vivunt i agunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10791

#10791 Si id non fit, peribit genus humanum, nam cuivis ex hereditario connatum est velle imperare aliis, ac possidere bona aliorum, unde inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, doli, saevitiae, et plura alia mala; quapropter nisi in vinculis teneantur per leges, et per remunerationes convenientes amoribus eorum, quae sunt honores et lucra pro illis qui bona faciunt, ac per per punitiones contrarias amoribus illis, quae sunt jacturae honorum, possessionum, et vitae, pro illis qui mala faciunt, periturum esset genus humanum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10792

#10792 Erunt itaque praefecti, qui coetus hominum tenebunt in ordine, qui legisperiti 1, sapientes, et timentes Deum; inter praefectos etiam erit ordo ne aliquis ex lubitu aut inscitia permittat mala contra ordinem et sic destruat illum; quod cavetur cum praefecti superiores et inferiores sunt, inter quos subordinatio. @1 i erunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10793

#10793 Praefecti super illa apud homines quae caeli sunt, seu super Ecclesiastica, vocantur sacerdotes, ac munus eorum 1 sacerdotium. Praefecti autem super illa apud homines quae mundi sunt, seu super civilia, vocantur magistratus, ac summus eorum, ubi talia imperia sunt, rex. @1 i vocatur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10794

#10794 Quod concernit sacerdotes, docebunt illi homines viam ad caelum et quoque ducent illos; docebunt illos secundum Ecclesiae suae doctrinam ac ducent ut vivant secundum illam. Sacerdotes qui docent vera, et per illa ducunt ad bonum vitae et sic ad Dominum, sunt pastores ovium boni, qui autem docent 1, et non 2 ducunt ad bonum vitae et sic ad Dominum, sunt pastores mali; 3hi a Domino vocantur "fures et latrones" apud Johannem x 7-16. @1 i vera$ @2 i per illa$ @3 hi etiam$

Arcana Coelestia 8
Passage 10795

#10795 Sacerdotes non sibi aliquam potestatem super animas hominum vindicabunt quia non sciunt in quo statu sunt interiora hominis, minus sibi vindicabunt potestatem aperiendi et claudendi caelum, quoniam ea potestas est solius Domini.

Arcana Coelestia 8
Passage 10796

#10796 Sacerdotibus erit dignitas et honor propter sancta quae obeunt; sed qui eorum sapiunt dant honorem Domino, (c)a Quo sancta, et non sibi; qui autem eorum non sapiunt tribuunt honorem sibi; hi illum adimunt Domino. Qui honorem tribuunt sibi propter sancta quae obeunt, illi praeferunt honorem et lucrum saluti animarum, cui consulent, qui autem honorem dant Domino et non sibi, illi praeferunt salutem animarum honori et lucro.

Arcana Coelestia 8
Passage 10797

#10797 Nullus honor alicujus functionis in persona est, sed ei adjungitur secundum dignitatem rei quam administrat, et quod adjungitur hoc a persona separatum est, et quoque separatur cum functione; honor in persona est honor sapientiae (c)ac timoris Domini.

Arcana Coelestia 8
Passage 10798

#10798 Sacerdotes populum docebunt ac ducent per vera ad bonum vitae, sed usque nullum cogent, quoniam nullus cogi potest ad credendum contra id quod cogitavit 1ex corde esse verum; qui aliter credit quam sacerdos, et non turbas facit, relinquetur in pace, at qui turbas facit separabitur, nam hoc etiam est ordinis propter quem sacerdotium. @1 corde suo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10799

#10799 Sicut sacerdotes praefecti sunt ad administrandum illa quae legis Divinae et cultus sunt, ita reges et magistratus ad administrandum illa quae legis civilis ac judicii sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10800

#10800 Quia rex non solus potest administrare omnia, ideo sunt praefecti sub illo, quorum unicuivis data est provincia administrandi quod 1 rex non potest et valet; hi praefecti simul sumpti constituunt regium, sed ipse rex est summus. @1 i ipse$

Arcana Coelestia 8
Passage 10801

#10801 Ipsum regium non est in persona sed adjunctum est personae; rex qui credit quod regium sit in sua persona, et praefectus qui credit quod praefecturae dignitas sit in sua persona, non sapit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10802

#10802 Regium consistit in administrando secundum leges regni et in judicando secundum illas ex justo; rex qui spectat leges supra se, consequenter se infra illas, is sapit; qui autem spectat se supra leges, consequenter leges infra se, is non sapit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10803

#10803 Rex qui spectat leges supra se, et sic se infra illas, is regium ponit in lege, et lex dominatur 1super illum, scit enim quod lex sit justitia, et omnis justitia quae justitia est Divina; qui autem spectat leges infra se, et sic se supra illas, is regium ponit in se, et credit se vel esse legem, vel legem quae justitia esse a se, inde quod Divinum est sibi arrogat, sub quo tamen erit. @1 supra$

Arcana Coelestia 8
Passage 10804

#10804 Lex quae justitia a legisperitis sapientibus et timentibus Deum in regno ferenda est, secundum quam dein et rex et subditi vivent; rex qui secundum legem quae justitia vivit, et in eo praecedit subditis exemplo, is vere rex est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10805

#10805 Rex cui absoluta potestas, qui credit quod subditi ejus tales servi sint, ut jus habeat in eorum vitas et possessiones, et si id exercet, non rex est sed tyrannus.

Arcana Coelestia 8
Passage 10806

#10806 Regi erit oboedientia secundum leges regni, nec factis et dictis ullo modo laedendus, inde enim pendet securitas publica. CAPUT XXXIX 1. Et ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho fecerunt vestes ministerii ad ministrandum in sancto; et fecerunt vestes sanctitatis quae Aharoni, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 2. Et fecit ephodum auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto. 3. Et expanderunt laminas auri, et concidit fila ad faciendum in medio hyacinthini, et in medio purpurae, et in medio coccinei dibaphi, et in medio byssini, opere excogitatoris. 4. Umeralia fecerunt illi connexa, super duabus extremitatibus ejus connexum. 5. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, ex eo id secundum opus ejus, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 6. Et fecerunt lapides schoham circumdatos fundis auri sculptis sculpturis sigilli super nominibus filiorum Israelis. 7. Et posuit illos super umeralibus ephodi, lapides recordationis filiis Israelis, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 8. Et fecit pectorale opere excogitatoris secundum opus ephodi, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto. 9. Quadratum erat, duplicatum fecerunt pectorale, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus, duplicatum. 10. Et repleverunt in eo quattuor ordines lapidum; ordo, rubinus, topazius, et carbunculus, ordo primus. 11. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et adamas. 12. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. 13. Et ordo quartus, (x)tarshish, schoham, et jaspis; circumdati fundis auri in oppleturis eorum. 14. Et lapides super nominibus filiorum Israelis illi duodecim, super nominibus illorum sculpturis sigilli, quilibet super nomine ejus duodecim tribubus. 15. Et fecerunt super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. 16. Et fecerunt duas fundas 1auri, et duos annulos 1auri, et dederunt duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. @1 auro$ 17. Et dederunt duos funiculos auri super duobus annulis super extremitatibus pectoralis. 18. Et duas extremitates duorum funiculorum dederunt super duabus fundis, et dederunt ea super umeralibus ephodi e regione facierum ejus. 19. Et fecerunt duos annulos auri, et posuerunt super duabus extremitatibus pectoralis, super ora ejus quae citra ephodum introrsum. 20. Et fecerunt duos annulos auri, et dederunt super duobus umeralibus ephodi inferius e regione facierum ejus, contra juncturam ejus supra cingulum ephodi. 21. Et alligabant pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini ad esse super cingulo ephodi, ne recederet pectorale a super ephodo, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 22. Et fecit pallium ephodi opere textoris, totum hyacinthino. 23. Et os pallii in medio ejus sicut os loricae, ora ori ejus circumcirca, ne laceraretur. 24. Et fecerunt super fimbriis pallii malogranata hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho intertexto. 25. Et fecerunt tintinnabula auri puri, et dederunt tintinnabula in medio malogranatorum super fimbriis pallii circumcirca in medio malogranatorum. 26. Tintinnabulum et malogranatum, tintinnabulum et malogranatum super fimbriis pallii circumcirca ad ministrandum, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 27. Et fecerunt tunicas byssini opere textoris Aharoni, et filiis ejus. 28. Et cidarim byssino, et 1ornamenta tiararum byssino, et femoralia lini byssino intertexto. @1 ornamentum IT$ 29. Et balteum byssino intertexto, et hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, opere acupictoris, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 30. Et fecerunt bracteam coronae sanctitatis auro puro, et scripserunt super ea scripturam sculpturis sigilli, SANCTITAS JEHOVAE. 31. Et dederunt super illam filum hyacinthini ad dandum super cidarim superius, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 32. Et absolutum est omne opus habitaculi tentorii conventus, et fecerunt filii Israelis secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt. 33. Et adduxerunt habitaculum ad Moschen, tentorium et omnia vasa ejus, ansulas ejus, asseres ejus, vectes ejus, et columnas ejus, et bases ejus, 34. Et tegumentum pellium arietum rubrorum, et tegumentum pellium melium, et velum tegumenti, 35. Arcam testimonii, et vectes ejus, et propitiatorium, 36. Mensam, omnia vasa ejus, et panem facierum, 37. Candelabrum purum, lucernas ejus, lucernas dispositionis, et omnia vasa ejus, et oleum luminaris, 38. Et altare auri, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii tentorii, 39. Altare aeris, et cribrum aeris quod illi, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus, 40. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii, funes ejus, et claves ejus, et omnia vasa servitii habitaculi tentorio conventus, 41. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio. 42. Secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt filii Israelis omne servitium. 43. Et vidit Moscheh omne Opus, et ecce fecerant illud quemadmodum praecepit JEHOVAH, ita fecerunt; et benedixit illis Moscheh. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10807

#10807 Quia haec quae in hoc capite continentur quoad sensum internum explicata sunt prius, et 1quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus in capite xxviii, ideo etiam 2illorum ulterior explicatio supersedetur. @1 quid significant quae vestes$ @2 absque ulteriore explicatione praetereuntur$ Continuatio de Sexta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10808

#10808 Hi spiritus cum quibus nunc locutus sum erant a parte septentrionali suae telluris; dein perlatus sum ad alios qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant quod apud me nihil nisi quam malum 1esset; cogitabant sic quod deterrerer a propius accedendo; 2apperceptum quod 3ita ad omnes qui adventant, primum dicant; sed respondere dabatur quod sciam bene quod ita sit, et 4 quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et 5ideo quicquid ab homine, spiritu, (c)ac angelo, ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, 6quoniam omne bonum quod 7apud unumquemvis, est a Domino; inde appercipiebant quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis; et tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, paene ut 8contigua, sed usque 9separata, at quasi vincta ineffabili modo ita ut bonum duceret malum, et frenaret illud, ut non liceret ei agere 10 ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum ad quod vellet, 11praeterquam quod malum id 12resciret; ita sistebant dominium boni super malum et simul 13statum liberum in quo malum ducitur a bono ad bonum, ita ad 14 Dominum, nam de idea boni habebant ideam Domini, quia est ab Ipso. @1 sit, cogitant$ @2 perceptum$ @3 sic$ @4 quoque$ @5 inde$ @6 et tunc quod$ @7 etiam apud illos, sit$ @8 contiguum$ @9 separatum, ac ita vinctum$ @10 i quicquam$ @11 praeter$ @12 sciret$ @13 ideam liberi$ @14 i se, seu ad$

Arcana Coelestia 8
Passage 10809

#10809 1Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; (m)sed quod (t)Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 4caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 5non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus.(n) 6Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim. @1 Dein$ @2 i et quod$ @3 i sit$ @4 coelo$ @5 prorsus absconditum$ @6 Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire ad illos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti$

Arcana Coelestia 8
Passage 10810

#10810 Visa tunc est nubes obscura versus ortum (c)ex altitudine quadam descendens, quae in descendendo apparebat 1 per gradus lucida et in humana forma, 2tandem haec in jubare flammeo, 3circum quod stellulae ejusdem coloris; sic 4Dominus praesentem Se stitit apud spiritus cum quibus loquebar; ad praesentiam tunc congregabantur ab undique omnes spiritus qui ibi, et cum veniebant, separabantur boni a malis, boni ad dextrum et mali ad sinistrum, 5et hoc ilico sicut sua sponte, et qui ad dextrum, ordinabantur secundum quale boni, et qui ad sinistrum secundum quale mali, apud illos; qui boni erant relicti sunt, ut societatem caelestem inter se formarent, mali autem conjecti sunt in inferna. Postea videbam quod flammeum illud jubar descenderet in inferiora terrae ibi satis profunde, et tunc apparebat nunc in flammeo vergente ad lucidum, nunc in lucido vergente ad obscuram, et nunc in obscuro; et dicebatur mihi ab angelis quod apparentia illa sit secundum receptionem veri 6a bono ac falsi a malo, apud illos qui inferiora terrae illius incolunt, et prorsus non quod flammeum illud jubar 7 tales varietates subiret; 8 dicebant etiam quod inferiora terrae illius incolerentur tam a bonis quam a malis, sed probe separati, ob causam ut mali regerentur per bonos a Domino; 9addebant quod boni 10per vices inde eleventur in caelum a Domino, (c)et loco illorum alii succedant, et sic jugiter. 11In descensu illo separabantur similiter boni a malis, et 12redigebantur omnia in ordinem, mali enim per varias artes et astutias se 13intulerunt ibi in domicilia bonorum, ac 14infestaverunt illos, ob quam 15causam illa visitatio. @1 i magis et magis$ @2 et tandem ut$ @3 circa$ @4 venit intra spiritus illos$ @5 et hoc illico absque$ @6 in bono a Domino$ @7 i, in quo Dominus,$ @8 i sed quod esset modo apparentia ex receptione$ @9 at$ @10 After inde$ @11 per descensum illum$ @12 After ordinem$ @13 ,inferant$ @14 infestant$ @15 finem$

Arcana Coelestia 8
Passage 10811

#10811 Nubes illa quae in descendendo apparebat 1per gradus lucida, et in humana forma, (c)et dein ut jubar flammeum, erat societas angelica, in cujus medio Dominus. Inde scire dabatur 2 quid intelligitur per Domini verba ubi de ultimo judicio, apud Evangelistas, quod venturus sit cum angelis in nubibus caeli cum gloria et virtute. @1 in luce$ @2 i quomodo se habet, et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10812

#10812 Postea visi sunt spiritus monachales, qui nempe fuerant monachi peregrinatores seu missionarii in mundo, de quibus supra dictum est; et quoque visa 1est turba, quae erat ex spiritibus illius telluris, plerisque malis, quos in sui partes traxerunt et seduxerant; hi visi sunt ad plagam orientalem illius telluris, e qua abegerunt bonos qui ad septentrionale latus 2 telluris, de quibus prius, 3apparuerunt; illa turba una cum suis 4seductoribus in unum collecti sunt, ad aliquot milia, et separati 5; ac mali 6ex illis conjecti sunt in inferna. Cum uno spiritu monacho dabatur etiam loqui et 7quaerere quid faceret ibi, dicebat ut illos doceret de Domino; quid porro, de caelo et inferno; quid porro, de fide omnium quae dicturus; quid porro, de potestate remittendi peccata, ac aperiendi et claudendi caelum; explorabatur tunc quid sciret de Domino, de veris fidei, de remissione peccatorum, de salvatione hominis, ac de caelo et inferno, et compertum est quod vix aliquid sciret, et quod esset in obscuro et in falso de omnibus et singulis, et quod solum insideret ei lucrandi et dominandi cupiditas quam in mundo contraxit et inde secum habuit; quare dicebatur ei quod quia ex illa cupiditate usque illuc peregrinatus est, et 8quia talis erat quoad doctrinam, non aliter potuisset quam apud spiritus illius telluris auferre lucem caelestem, et inferre tenebras inferni, et sic efficere, quod infernum apud illos dominaretur, et non Dominus. Praeterea astutus erat in seducendo, tametsi stupidus quoad illa quae caeli erant; is quia talis erat, dein conjectus est in infernum; 9 sic spiritus illius telluris ab illis liberati sunt. @1 turba circum illos, turba haec$ @2 i illius$ @3 apparebant$ @4 praefectis$ @5 i quoque$ @6 eorum$ @7 quaerebatur$ @8 talis esset$ @9 i et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10813

#10813 Inter alia quoque dicebant spiritus illius telluris quod advenae illi qui, ut dictum est, erant spiritus monachi, omni studio vellent ut in societate simul viverent, (c)et non separati et solitarii; spiritus enim (c)et angeli habitant et cohabitant 1similiter ut in mundo, nam (x)unumquemvis sequitur vita 2ejus in mundo; qui congregati 3habitarunt in mundo, etiam congregati ibi habitant et qui separati in domos et familias, etiam separati similiter 4 habitant; hi spiritus in tellure sua, cum ibi vixerunt, habitaverunt separati, domus et domus, familiae et familiae, et sic gentes et gentes, et inde nesciverunt quid esset habitare in societate simul; quare cum dicebatur illis quod advenae illi ita vellent, ob causam ut imperarent seu dominarentur super illos, et quod non aliter (x)possent subjicere illos sibi, et facere illos servos, respondebant quod prorsus nesciant quid sit imperare 5et dominari; quod fugiant ad solam ideam imperii seu dominatus, animadvertebam ex eo quod unus ex illis qui nos comitabatur retro, cum ostenderem illi urbem in qua habitabam, ad primum aspectum ejus aufugeret, et amplius non visus. Sciendum est quod spiritus et angeli, quando Domino beneplacet, possint videre illa quae in mundo per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat loqui cum spiritibus et angelis et esse cum illis; per meos oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste, sicut ego; tum etiam audire homines mecum loquentes. @1 prorsus sicut$ @2 secundum ejus vitam$ @3 habitant$ @4 i ibi$ @5 seu$

Arcana Coelestia 8
Passage 10814

#10814 Tunc loqui dabatur cum 1 angelis qui apud me erant, de dominiis, quod duo (t)genera dominii sint, unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui; et quod dominium amoris erga proximum sit inter illos qui separati in domos, familias, et gentes habitant; at dominium amoris sui inter illos qui in societate simul habitant; inter illos qui separati in domos, familias, et gentes vivunt, dominatur ille qui pater gentis est, et sub illo patresfamilias, et sub his patres cujusvis domus; pater gentis 2dicitur," ex quo familiae et ex familiis domus; sed omnes illi dominantur ex amore sicut patris 3 erga liberos, docet illos quomodo 4vivent, benefacit illis, et quantum potest, ex suo illis dat; et nusquam in animum ejus venit subjicere illos sibi ut subditos aut sicut famulos, sed amat ut oboediant illi sicut filii patri suo; et quia hic amor crescit in descendendo, ut notum est, ideo pater gentis ex interiore amore agit quam ipse pater ex quo filii proxime sunt; tale etiam dominium est in caelis, quoniam tale dominium est Domini, est enim dominium Ipsius ex Divino Amore erga universum genus humanum. [2] At dominium amoris sui, quod oppositum est dominio amoris erga proximum, incepit cum homo se abalienavit a Domino, nam quantum homo (t)Dominum non amat et colit tantum se amat et colit, et tantum quoque amat mundum prae caelo; ex necessitate tunc, ut tuti essent, contulerunt se gentes cum familiis et domibus in unum; et iniverunt regimina sub variis formis; quantum enim ille amor crevit tantum creverunt omnis generis mala, sicut inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, doli, saevitiae contra omnes qui se opponebant; et quoque ille amor talis est ut quantum ei laxantur frena, ruat, usque tandem ut unusquisque talis dominari velit super omnes alios in universo 5terrarum orbe, et unusquisque velit possidere 6omnia aliorum bona, immo nec hoc satis est sed etiam dominari vult super universum caelum, ut constare potest ex hodierna Babylonia; hoc nunc est dominium amoris sui, a quo tantum differt dominium amoris erga proximum quantum caelum ab inferno. [3] Sed quantumvis dominium amoris sui tale est in societatibus, usque tamen datur dominium amoris erga proximum, etiam in regnis 7, apud illos qui sapientes sunt ex fide et amore in Deum, hi enim amant proximum; quod 8hi etiam in caelis habitent distincti in gentes, familias, et domus, tametsi in societatibus simul 9, sed secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et veri fidei, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. Continuatio de sexta hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis. @1 i spiritibus et$ @2 est$ @3 i est$ @4 vivant$ @5 tellure$ @6 omnium$ @7 i et republicis (rebuspublicis intended)$ @8 illi$ @9 i sicut in terra$