Arcana Coelestia – Exodus, caput 37

EXODI CAPUT TRICESIMUM SEPTIMUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10760

#10760 Quod apud hominem facit caelum, hoc etiam facit Ecclesiam, nam Ecclesia est caelum Domini in terris; inde ex illis quae de caelo prius dicta sunt, patet quid Ecclesia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10761

#10761 Ecclesia dicitur ubi Dominus agnoscitur et ubi Verbum est, nam essentialia Ecclesiae sunt amor et fides in Dominum a Domino, et Verbum docet quomodo homo victurus est ut amorem et fidem recipiat a Domino.

Arcana Coelestia 8
Passage 10762

#10762 Ecclesia Domini est interna et externa, interna apud illos qui ex amore faciunt praecepta Domini, nam hi sunt qui amant Dominum, externa apud illos qui ex fide faciunt praecepta Domini, nam hi sunt qui credunt in Dominum.

Arcana Coelestia 8
Passage 10763

#10763 Ut Ecclesia sit, erit doctrina ex Verbo, quoniam absque doctrina non intelligitur Verbum; sed sola doctrina in homine non facit Ecclesiam in illo, verum vita secundum illam; inde sequitur quod non sola fides faciat Ecclesiam sed vita fidei, quae est charitas.

Arcana Coelestia 8
Passage 10764

#10764 Genuina doctrina Ecclesiae est doctrina charitatis et simul fidei, et non doctrina fidei absque illa, nam doctrina charitatis et simul fidei est doctrina vitae, non autem doctrina fidei absque 1doctrina charitatis. @1 illa$

Arcana Coelestia 8
Passage 10765

#10765 Qui extra Ecclesiam sunt, et usque agnoscunt unum Deum, et secundum religiosum suum in quadam charitate erga proximum vivunt, in communione sunt cum illis qui ab Ecclesia, quoniam nemo qui credit in Deum et bene vivit damnatur; inde patet quod Ecclesia Domini sit ubivis in universo orbe, tametsi in specie ubi Dominus agnoscitur, et ubi Verbum est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10766

#10766 Omnis apud quem Ecclesia est salvatur, at omnis apud quem non Ecclesia est condemnatur. CAPUT XXXVII 1. Et fecit Bezaleel arcam lignis schittim, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. 2. Et obduxit eam auro puro ab intra et ab extra, et fecit ei limbum auri circumcirca. 3. Et fudit illi quattuor annulos auri super quattuor angulis ejus; et duo annuli super costa ejus una, et duo annuli super costa ejus altera. 4. Et fecit vectes lignis schittim, et obduxit illos auro. 5. Et induxit vectes in annulos super costis arcae ad portandum arcam. 6. Et fecit propitiatorium auro puro, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus. 7. Et fecit duos cherubos auro, solidum fecit illos a duabus extremitatibus propitiatorii. 8. Cherubus unus ab extremitate hinc, et cherubus unus ab extremitate illinc; ex propitiatorio fecit cherubos a duabus extremitatibus ejus. 9. Et erant cherubi expandentes alas sursum, protegentes alis suis super propitiatorium, et facies illorum vir ad fratrem suum, ad propitiatorium erant facies cheruborum. 10. Et fecit mensam lignis schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. 11. Et obduxit illam auro puro, et fecit illi limbum auri circumcirca. 12. Et fecit illi clausuram palmi circumcirca, et fecit limbum auri clausurae ejus circumcirca. 13. Et fudit illi quattuor annulos auri, et dedit annulos super quattuor angulis, qui quattuor pedibus ejus. 14. E regione clausurae erant annuli receptacula vectibus ad portandum mensam. 15. Et fecit vectes lignis schittim, et obduxit illos auro ad portandum mensam. 16. Et fecit vasa quae super mensa, scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integeretur, auro puro. 17. Et fecit candelabrum auro puro, solidum fecit candelabrum, crus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus, malogranata ejus, et flores ejus, ab eo erant. 18. Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus; tres calami candelabri e latere ejus uno, et tres calami candelabri e latere ejus altero. 19. Tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; et tres scyphi amygdalati exeuntes e calamo uno, malogranatum et flos; ita sex calamis exeuntibus e candelabro. 20. Et in candelabro quattuor scyphi amygdalati, malogranata ejus et flores ejus. 21. Et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, sex calamis exeuntibus ex eo. 22. Malogranata illorum et calami illorum ex eo erant, totum illud solidum unum auro puro. 23. Et fecit lucernas ejus septem, et forcipes ejus et trullas ejus, auro (x)puro. 24. Talento auri puri fecit illud, et omnia vasa ejus. 25. At fecit altare suffitus lignis schittim, cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, quadratum, et duo cubiti altitudo ejus; ex eo erant cornua ejus. 26. Et obduxit illud auro puro, tectum ejus, et parietes ejus circumcirca, et cornua ejus, et fecit ei limbum auri circumcirca. 27. Et duos annulos auri fecit ei desub limbo ejus super duabus costis ejus, super duobus lateribus ejus, ad receptacula vectibus, ad portandum id in illis. 28. (x)Et fecit vectes lignis schittim, et obduxit illos auro. 29. Et fecit oleum unctionis sanctum, et suffimentem aromatum purum opere aromatarii. CONTENTA

Arcana Coelestia 8
Passage 10767

#10767 1Quoniam in hoc capite agitur de arca, de candelabro, et de altari suffitus, et 2descriptio illorum hic similis est ut prius in capite xxv, ubi omnia et singula quoad sensum internum explicata sunt, ideo haec absque ulteriore explicatione praetereuntur. @1 Quia$ @2 illa describuntur similiter$ Continuatio de Quinta Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10768

#10768 Praeter illa quae dicta sunt, etiam visa sunt aliqua in ipsa illa tellure, quod factum est per communicationem cum angelis qui ibi erant et apparebant 1sicut homines telluris, nam illi, cum eo modo quo supra dictum est sistantur ut homines, oculis suis vident objecta ibi prorsus sicut incolae; at cum non in illo statu sunt, tunc nihil tale vident, sed modo quae in caelo. @1 ut$

Arcana Coelestia 8
Passage 10769

#10769 Visa sunt eorum habitacula, quae erant domus humiles in forma tentoriorum quae apud antiquos, in longum productae, cum fenestris a lateribus secundum numerum mansionum seu camerarum, in quas erant divisae; tectum erat rotundum, et janua utrinque in 1extremitate; dicebant quod exstructae essent ex humo, et tectae 2caespitibus; et quod fenestrae ex filis gramineis essent, ita contextae ut lux transpareret 3. Infantes quoque ibi visi sunt; dicebant quod vicini ad illos veniant, imprimis propter infantes, ut in consortio sint cum infantibus 4aliis sub aspectu et auspicio parentum. @1 extremitatibus$ @2 glebis gramineis$ @3 i, et factae ut aperiri et claudi possent$ @4 aliorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10770

#10770 Apparebant etiam agri tunc albescentes ex messe paene matura; ostensa sunt semina seu grana istius messis, quae similia erant granis tritici Chinensis; ostensi etiam sunt panes ex illis, qui parvi in frustis quadratis. Praeterea etiam apparebant campi graminei cum floribus ibi, et quoque arbores cum fructibus qui similes malogranatis, tum arbusta, quae non vites, sed usque ferentia bacas, ex quibus vinum praeparant.

Arcana Coelestia 8
Passage 10771

#10771 Sol ibi, qui nobis 1 stella, apparet 2ibi flammeo colore, magnitudine fere quartae partis nostri solis; annus illis est 200 dierum circiter, ac dies horarum respective ad tempus dierum in nostra tellure, ipsa tellus inter minimas est in caelo astrifero, vix 500 miliarium 3Germanicorum in circumferentia; haec dixerant 4angeli ex comparatione facta cum talibus in nostra tellure quae in me seu in mea memoria 5videbant; concludebant illa per ideas angelicas, per quas ilico sciuntur mensurae spatiorum et temporum in justa ratione respective ad spatia et tempora alibi; ideae angelicae, quae spirituales, in talibus immensum excedunt ideas humanas, quae naturales. @1 i est$ @2 illis$ @3 A German mile 4.6 English miles or 7.4 kilometres$ @4 spiritus angelici$ @5 visa sunt, et hoc$

Arcana Coelestia 8
Passage 10772

#10772 De sexta tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.