Arcana Coelestia – Exodus, caput 30

EXODI CAPUT TRICESIMUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI

Arcana Coelestia 8
Passage 10167

#10167 Pauci sciunt e qua origine existit amor conjugialis; qui e mundo cogitant credunt quod ex natura, qui autem e caelo, credunt quod ex Divino ibi.

Arcana Coelestia 8
Passage 10168

#10168 Amor vere conjugialis est unio duarum mentium, quae est unio spiritualis; et omnis unio spiritualis descendit e caelo; inde est quod amor vere conjugialis ex caelo sit, et quod primum esse ejus sit ex conjugio boni et veri ibi; conjugium boni et veri in caelo est a Domino; quare Dominus in Verbo vocatur Sponsus et Maritus, ac caelum et Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor; et ideo etiam caelum comparatur conjugio.

Arcana Coelestia 8
Passage 10169

#10169 Ex his patet quod amor vere conjugialis sit unio duorum quoad interiora, quae sunt cogitationis et voluntatis, ita quae sunt veri et boni, nam verum est cogitationis et bonum est voluntatis; qui enim in amore vere conjugiali est amat quod cogitat alter et quod vult alter, ita quoque amat cogitare sicut alter et amat velle sicut alter, proinde uniri alteri et fieri sicut unus homo; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Et erunt duo in unam carnem, quare non amplius sunt duo sed una caro, xix (x)4-6; Gen. ii 23, 24.

Arcana Coelestia 8
Passage 10170

#10170 Jucundum amoris vere conjugialis est internum, quia mentium, et quoque est externum inde, quod est corporum; at jucundum amoris non vere conjugialis est modo jucundum externum absque interno, quod est corporum non mentium; sed hoc jucundum est terrestre quale paene animalium, et ideo tempore perit; illud autem est caeleste, quale erit hominum, et ideo permanet.

Arcana Coelestia 8
Passage 10171

#10171 Nemo scire potest quid amor vere conjugialis, et quale ejus jucundum est, nisi qui in bono amoris et in veris fidei est a Domino; quoniam, ut dictum est, amor vere conjugialis est e caelo, et ex conjugio boni et veri ibi.

Arcana Coelestia 8
Passage 10172

#10172 Ex conjugio boni et veri in caelo et in Ecclesia, instrui possumus qualia erunt conjugia in terris, quod nempe erunt ibi inter binos, unum maritum et unam uxorem, et quod amor vere conjugialis nusquam detur si plures uxores uni marito sint.

Arcana Coelestia 8
Passage 10173

#10173 Quod ex amore vere conjugiali fit, hoc ex libero utrinque fit, nam omne liberum est ex amore, ac utrique liberum cum unus amat quod alter cogitat et quod alter vult. Inde est quod velle imperare in conjugiis destruat genuinum amorem, nam tollit liberum ejus, ita quoque jucundum ejus; jucundum imperandi, quod loco ejus subit, parit discidia, et inimicat mentes, et irradicat mala secundum dominii quale ab una parte, et servitutis quale ab altera.

Arcana Coelestia 8
Passage 10174

#10174 Ex his constare potest quod conjugia sint sancta, et quod laedere illa sit laedere id quod sanctum est; consequenter quod adulteria sint profana; quippe cum jucundum amoris conjugialis e caelo descendit, jucundum adulterii ex inferno ascendit.

Arcana Coelestia 8
Passage 10175

#10175 Qui itaque jucundum in adulteriis capiunt non amplius possunt aliquod bonum et verum e caelo recipere; inde est quod qui jucundum in adulteriis ceperunt postea vilipendant et quoque corde negent illa quae Ecclesiae et caeli sunt; causa quod ita sit, est quia amor adulterii est ex conjugio mali et falsi, quod est conjugium infernale. CAPUT XXX 1 1. Et facies altare suffitionis suffimenti, lignis schittim facies illud. @1 See p. ix preliminary note i. A begins here.$ 2. Cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus; quadratum erit; et duo cubiti altitudo ejus; ex illo cornua ejus. 3. Et obduces illud auro puro, tectum ejus et parietes ejus circumcirca et cornua ejus; et facies ei limbum auri circumcirca. 4. Et duos annulos auri facies ei desub limbo ejus, super duabus costis ejus, facies super duobus lateribus ejus; et erit ad receptacula vectibus, ad portandum illud in illis. 5. Et facies vectes lignis schittim, et obduces illos auro. 6. Et dabis illud ante velum, quod super arca testimonii, ante propitiatorium quod super testimonio, quo conveniam te ibi. 7. Et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum in mane in mane, in adornando lucernas suffiet illud. 8. Et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram JEHOVAH in generationes vestras. 9. Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum, et holocaustum et minham, et libamen non libabitis super eo. 10. Et expiabit Aharon super cornubus ejus semel in anno de sanguine peccati expiationum, semel in anno expiabit super illo in generationes vestras; sanctum sanctorum hoc JEHOVAE. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 12. Cum sustuleris summam filiorum Israelis quoad numeratos illorum, et dabunt quisque expiationem animae suae JEHOVAE in numerando illos, et non sit in illis plaga in numerando illos. 13. Hoc dabunt omnis transiens super numeratos, dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti oboli siclus, dimidium sicli sublatio JEHOVAE. 14. Omnis transiens super numeratos a filio viginti annorum et supra, dabit sublationem JEHOVAE. 15. Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum sublationem JEHOVAE, ad expiandum super animabus Nostris. 16. Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis, et dabis illud ad opus tentorii conventus; et erit filiis Israelis ad recordationem coram JEHOVAH, ad expiandum super animabus vestris. 17. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 18. Et facies labrum aeris, et basin ejus aere, ad lavandum, ei dabis illud inter tentorium conventus et inter altare, et dabis ibi aquas 19. Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo manus suas et pedes suos. 20. In intrando illos in tentorium conventus, lavabunt aquis, ne moriantur, vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum JEHOVAE. 21. Et lavabunt manus suas et pedes suos, ne moriantur; et erit illis statutum saeculi, illi et semini illius, generationibus illorum. 22. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 23. Et tu accipe tibi aromata praecipua, myrrham optimam quingenta, et cinnamomum aromaticum dimidium ejus quinquaginta e ducenta, et calamum aromaticum quinquaginta et ducenta, 24. Et casiam quingenta, in siclo sanctitatis; et oleum olivae hinem. 25. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti opus unguentarii, oleum unctionis sanctitatis erit. 26. Et unges illo tentorium conventus, et arcam testimonii. 27. Et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffitus. 28. Et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. 29. Et sanctificabis illa, et erunt sanctum sanctorum; omnis tangens illa sanctificabitur. 30. Et Aharonem et filios ejus unges, et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi. 31. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, Oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi in generationes vestras 32. Super carnem hominis non fundetur; et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum hoc, sanctum erit vobis. 33. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, et qui dederit ex illo super alienum, et exscindetur e populis suis. 34. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia, et tus purum; tantum in tanto erit. 35. Et facies illud suffimentum unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum. 36. Et tundes ex illo minutim, et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. 37. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi JEHOVAE. 38. Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, et exscindetur e populis suis. CONTENTA a. 1 Agitur in hoc capite de altari suffitus, de expiatione cujusvis per argentum de labro et lavatione inde, et de praeparatione olei unctionis, et suffimenti. Per suffitionem in sensu interno significatur auditio et receptio omnium cultus quae ex amore et charitate, a Domino; per expiationem cujusvis per argentum significatur addicatio omnium cultus Domino et nihil sibi, ut nulli sit meritum; per labrum et lavationem significatur purificatio a malis primum in omni cultu; per praeparationem olei unctionis significatur qualitas amoris in cultu; et per praeparationem suffimenti qualitas cultus inde. @1 10,176 A, 10,175 12 T. I has no number at all.$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 8
Passage 10176

#10176 Vers. 1-10. Et facies altare suffitionis suffimenti, lignis schittim facies illud. Cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus; quadratum erit; et duo cubiti altitudo ejus; ex illo cornua ejus. Et obduces illud auro puro, tectum ejus [et] parietes ejus circumcirca et cornua ejus; et facies ei limbum auri circumcirca. Et duos annulos auri facies ei desub limbo ejus, super duabus costis ejus, facies super duobus lateribus ejus; et erit ad receptacula vectibus, ad portandum illud in illis. Et facies vectes lignis schittim, et obduces illos auro. Et dabis illud ante enim, quod super arca testimonii, ante propitiatorium quod super testimonio, quo conveniam te ibi. Et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum in mane in mane, in adornando lucernas suffiet illud. Et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram Jehovah in generationes vestras. Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum, et holocaustum et minham, et libamen non libabitis super eo. Et expiabit Aharon super cornubus ejus semel in anno de sanguine peccati expiationum, semel in anno expiabit super illo in generationes vestras; sanctum sanctorum hoc Jehovae. "Et facies altare suffitionis suffimenti" significat repraesentativum auditionis et receptionis gratae omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino: "lignis schittim facies illud" significat ex amore (o)Divino: "cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus" significat aequum ex bono et ex vero 1: "quadratum erit" significat sic perfectum: "et duo cubiti altitudo ejus" significat "gradus boni et veri, et eorum" conjunctionem: "ex illo cornua ejus" significat veri potentias ex bono 2 amoris et charitatis: "et obduces illud auro puro" significat repraesentativum omnium cultus ex bono: "tectum ejus" significat in parietes ejus" significat interiora: "et cornua ejus" significat exteriora: "et facies ei limbum auri circumcirca" significat terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis: "et duos annulos auri facies ei desub limbo" significat sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio (o)et conservatio: "super duabus costis ejus" significat cum veris ab una parte: "facies super duobus lateribus ejus" significat cum bono ab altera: "et erit ad receptacula vectibus" significat potentiam veri ex bono ibi: "ad portandum illud in illis" significat (d)inde conservationem in statu: "et facies vectes lignis schittim" significat potentiam ex bono amoris Domini: "et obduces illos auro" significat 3 fundationem omnium super bono: "et dabis illud ante velum, quod super arca testimonii" significat in caelo interiore ubi id conjungitur caelo intimo: "ante propitiatorium quod super testimonio" significat ubi auditio et receptio omnium cultus ex bono amoris (o)a Domino: "quo conveniam te ibi" significat sic praesentiam et influxum Domini: "et suffiet super illo Aharon" significat elevationem cultus ex amore et charitate a Domino: "suffimentum aromatum" significat (o)auditionem et receptionem gratam: "in mane in 4 mane" significat cum status amoris in claro est: "in adornando lucernas suffiet illud" significat cum verum etiam venit in suam lucem: "et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud" significat elevationem etiam in statu (o)amoris obscuro cum (o)etiam verum est in sua umbra: "suffimentum juge coram Jehovah" significat in omni cultu ex amore (o)a Domino: "in generationes vestras" significat in aeternum illis qui in fide ex amore: "non ascendere facietis super illo suffimentum alienum" significat non cultum ex alio amore quam Domini: "et holocaustum et minham" significat [quod] non (o)ibi repraesentativum (o)regenerationis per vera et bona amoris caelestis 5: "et libamen non libabitis super eo" significat non ibi repraesentativum regenerationis per vera et bona amoris spiritualis 6: "et expiabit Aharon super cornubus ejus" significat purificationem a malis per vera fidei quae ex bono amoris": "semel in anno" significat perpetuo: "de sanguine peccati expiationum" significat per vera quae ex bono innocentiae: "semel in anno expiabit super illo" significat remotionem malorum perpetuam 7: "in generationes vestras" significat qui ab Ecclesia in veris et bonis fidei: "sanctum sanctorum hoc Jehovae" significat quoniam ex Divino Caelesti. @1 i inde$ @2 i quod$ @3 i sic$ @4 et cp. n 10,200$ @5 i intimi$ @6 nec repraesentativum veri coelestis quod ex amore intimo$ @7 de sanguine peccati expiationum semel in anno, significat per vera quae ex bono innocentiae, quae purificant: expiabit super illo, significat remotionem malorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10177

#10177 "Et facies altare suffitionis suffimenti": quod significet repraesentativum auditionis et receptionis gratae omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, constat ex significatione "altaris suffitionis suffimenti 1 "quod sit repraesentativum talium cultus quae elevantur ad Dominum; 2 quod sint quae ex amore et charitate, patebit in sequentibus; per "altare" significatur simile quod (o)per super eo, quoniam altare est continens, et id quod super eo est contentum, ac continens et contentum (x)unam rem faciunt, sicut mensa ac panis qui super ea, scyphus ac vinum quod in illo. [2] Quod altare 3 pro suffitu factum sit, et non mensa, erat causa quia altaria apud gentem Israeliticam principalia repraesentativa cultus ex amore erant, ignis enim erat super illis, et per "ignem" significatur amor et charitas ex quibus cultus; quod altaria fuerint principalia repraesentativa cultus 4, videatur n. 4192, 4541, 8623, 8935, 8940, 9714. [3] Quod altare suffitus repraesentaverit auditionem et receptionem omnium cultus (o)quae ex amore et charitate, erat quia per fumum et inde per fumigationem significabatur id quod elevatur in altum, ac per odorem fumi id quod gratum est, proinde id quod auditur et recipitur a Domino; et id solummodo gratum est, et recipitur a Domino, quod ex amore et charitate est; inde quoque erat quod altare illud obductum fuerit auro, et dictum altare aureum, nam "aurum" significat bonum amoris et charitatis, videantur citata n. 9874, et n. 9874, (a)9881. [4] Quod id solum gratum sit, et ideo 5 audiatur et recipiatur a Domino, quod ex amore et charitate est, est quia amor facit totum hominem, homo (x)enim talis est qualis ejus amor; inde est quod angeli in caelis sint amores et charitates in forma; ipsa forma illis inde est forma humana, quoniam Dominus, (m)Qui est in illis et format illos,(n) quoad Divinum Humanum 6 est ipse Divinus Amor; inde est quod ex faciebus illorum, ex loquela eorum, et ex gestibus illorum, et (o)praecipue ex sphaeris affectionum, quae ex illis ad distantiam effluunt, percipiatur clare, quales sunt quoad amorem; [5] et quia amor in Dominum et charitas erga proximum sunt (c)a Domino, et quia amor est conjunctio spiritualis, ideo quicquid inde procedit, auditur et recipitur a Domino; sanctum autem et pium quod non inde est, quidem auditur sed non recipitur grate, est enim sanctum et pium hypocriticum, nam est solum externum absque interno; et (o)sanctum externum absque interno non penetrat quam ad primum limen caeli, et ibi dissipatur; sanctum autem externum ex interno penetrat usque in caelum, secundum interni quale, ita ad Dominum; nam sanctum 7 externum absque interno est solum ex ore et ex gestibus, at sanctum externum ex interno est simul ex corde 8; de hoc et illo sancto, videantur quae n. 8252-8257 dicta et ostensa sunt. [6] In tentorio 9 extra velum erat mensa super qua panes facierum, erat quoque candelabrum cum lucernis, et erat altare suffitus; per panes facierum repraesentabatur amor in Dominum, per lucernas candelabri repraesentabatur charitas et fides, et per suffitum super altari 10 repraesentabatur cultus inde; quapropter 11 suffiebatur quovis mane et quavis vespera, cum adornabantur lucernae; inde etiam patet quod per suffitionem repraesentatus fuerit cultus Domini ex amore et charitate; per ipsum tentorium in quo illa, repraesentabatur caelum, ubi omnis cultus talis est; quod panes repraesentaverint bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, videatur n. 9545, quod candelabrum repraesentaverit bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei, n. 9548-9561, et quod tentorium repraesentaverit caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963. [7] Cum dicitur cultus, intelligitur id sanctum, quod fit per preces, adorationes, confessiones, et per similia quae ex internis, quae sunt amoris et charitatis, procedunt, illa cultus sunt quae intelliguntur 12 per "suffitionem," ut constare potest (c)a sequentibus his locis: apud Davidem, Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. cxli 2: apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. v 8: apud eundem, Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt (x)illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum, quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. viii 3, 4; [8] (m)quia per suffitum 13 significabatur cultus et ejus elevatio, ita auditio et receptio a Domino, ideo mandabatur a Moscheh, ut sumerent acerras cum ture, et suffirent coram Jehovah, ut inde scirent quem (o)Jehovah eligeret, ita quem audiret, Num. xvi 1 seq.; et cum (x)murmuravit populus, quod Aharon (x)cucurrerit in medium congregationis (o)cum suffitu, cum plaga incepit, et sic sedaverit 14 illam, Num. xvii 11-13 [A. V. xvi 46-48]:(n) apud Malachiam, Ab ortu solis usque ad occasum magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i 11; additur "minhah munda" quia per eam significatur bonum amoris, n. 10,137 apud Moschen, Filii Levi docebunt judicia Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. xxxiii 10; (o)dicitur "ponere suffitum in nasum" quia per "nares" significatur perceptio, n. 4624-4634; additur hic "holocaustum," quia per id etiam 15 significatur quod ex bono amoris. [9] Per "suffire" autem in opposito sensu significatur cultus ex amoribus contrariis, qui sunt amores sui et mundi, ut per suffire diis aliis, Jer. i 16, xliv 3, 5; per suffire idolis, Ezech. viii 11, xvi 18; et per adolere suffimentum balibus, Hos. ii 13. [10] Quoniam suffitiones significabant talia quae elevantur sursum et quae acceptantur a Divino, ideo etiam apud gentiles inter eorum religiosa adhibitae fuerunt; quod tura, turibula, et acerrae apud gentem Romanam, et alibi, in usu fuerint, ex historicis notum est; religiosum tale derivatum est ex Antiqua Ecclesia, quae per plures regiones Asiae, ut per Syriam, Arabiam, Babyloniam, Aegyptum, 16 Canaanem, extensa fuit; illa Ecclesia fuerat Ecclesia repraesentativa, ita consistens in externis quae repraesentabant interna, quae sunt caelesti et spiritualia; ab illa (o)Ecclesia translata sunt plura religiosa ad gentes circumcirca, et inter illa quoque suffitiones, inde per Graeciam in Italiam; similiter etiam ignes perpetui, quibus (o)custodiendis praeponebant castas virgines, quas Vestas vocabant. [11] Suffitiones 17 in Antiqua Ecclesia, et inde in Israelitica, parabantur ex fragrantibus, (o)ut ex stacte, onyche, galbano, et ture, ex causa quia odor significabat 18 perceptionem, et odor fragrans perceptionem gratam, videatur 19 n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 10,054; "tus" autem in specie significat verum fidei 20, ideo cum tus nominatur in Verbo, adjungitur etiam oleum, panis, minhah, vel 21 aurum, per quae significatur bonum 22 amoris, ut apud Esaiam, Omnes e Scheba venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6: similiter illi qui ex oriente (o)venerunt apud Matthaeum, Venerunt sapientes ex orientalibus, quaerentes Dominum tunc natum, aperientes thesauros suos, et obtulerunt aurum, tus, et myrrham, ii 1, 2, 11; quod illi qui ex oriente, et filii orientis dicti fuerunt, in Verbo significent illos qui in cognitionibus boni et veri (o)erant, videatur n. 3249, 3762; similiter Scheba, n. 1171, 3240; quod "aurum" significet bonum amoris, citata n. 9874 et n. 9881: [12] apud Jeremiam, Adferent holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, xvii 26; per "minham" similiter significatur bonum amoris, n. 9992, 10,137; inde patet quod per "tus" in Verbo 23 significetur verum quod fidei, nam in Verbo ubi dicitur de bono, etiam dicitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri, in singulis ibi, videantur citata n. 9263, 9314; inde quoque erat quod super minhah esset oleum et quoque tus, Lev. ii 1, 2, 15, non autem 24 super minhah quae pro peccato, Lev. v 11, et super minhah zelotypiae, Num. v 15; quod non super his minhis, erat quia dabantur pro expiatione a malis, et quamdiu homo in expiatione est, non recipere potest bonum amoris et verum fidei, mala enim obstant; aliter post expiationem seu remotionem (c)illorum. Quoniam bonum quod amoris non dabile est nisi etiam simul verum quod fidei, bonum enim producit verum, ac in vero comparat sibi suum quale, et format se; inde erat quod super omni minhah esset tus; et quoque super panibus facierum, qui super mensa in tentorio conventus, Lev. xxiv 7, "panes" enim significabant bonum amoris, n. 3478, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9323, 9545, 10,040, 10,137. @1 suffitus$ @2 i quae$ @3 After suffitu$ @4 nam ignis super illis, per quem repraesentabatur amor et charitas, et inde significabant cultum$ @5 inde$ @6 Humanum suum$ @7 sanctum erum$ @8 i , et ex corde est ex amore$ @9 i conventus$ @10 altare IT$ @11 i etiam$ @12 ille cultus est qui intelligitur$ @13 suffitionem$ @14 sedavit$ @15 quoque$ @16 i et$ @17 Suffitiones altered to Suffitus$ @18 significat$ @19 videantur$ @20 et quia omne perceptivum gratum in coelis existit ex talibus, et vocantur coelestia et spiritualia, ideo quae significabant talia ad confectionem suffitus adhibebantur, et quia thus in specie significat spirituale, hoc est, verum quod fidei$ @21 aut$ @22 quod$ @23 specie$ @24 praeter$

Arcana Coelestia 8
Passage 10178

#10178 "Lignis schittim facies illud": quod significet ex amore Divino, constat ex significatione "ligni schittim" quod sit bonum meriti et justitiae quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486, 9715; quod etiam sit amor, est quia Dominus cum in mundo fuit, ex Divino Amore pugnavit contra omnia inferna ac subjugavit illa, et sic salvavit genus humanum et inde solus meruit, et justitia factus est, videatur n. 9486, 9715, 9809, 10,019, 10,152; quapropter bonum meriti Domini est Divinus Amor Ipsius. Quod "lignum schittim" talis et tantae significationis sit, est quia omnia quae in triplici regno telluris sunt, nempe quae in regno animali, vegetabili, et minerali, significent spiritualia et caelestia, (o)ut et illis opposita, nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, videantur citata n. 9280; et "lignum" in genere significat bonum amoris, et in specie bonum meriti, n. 2784, 2812, 3720, 4943, 8354, 8740; inde est quod "lignum" in supremo sensu significet Divinum Bonum, quoniam 1 omnia quae in sensu interno significant talia quae Ecclesiae et caeli sunt, in (o)sensu supremo significant Divina 2. @1 nam$ @2 i , ex causa quia illa ex Divino sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10179

#10179 "Cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus": quod significet aequum ex bono et ex vero, constat ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, et "latitudinis" quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487; aequum ex utroque significatur per quod cubitus illa et cubitus haec, ita (o)per quod aequalis mensura, quia per mensuras in Verbo determinatur res 1 quoad suum quantum et quale, et determinatio fit per numeros; res quae hic per mensuram, quae est cubitus, determinatur, est bonum et verum, (c)illud per longitudinem, et hoc per latitudinem; quod longitudo sit bonum, est quia illa censetur ab oriente ad occidentem, et per orientem et occidentem significatur bonum ab uno termino ad alterum; ac latitudo a meridie ad septentrionem, et per meridiem et septentrionem significatur verum ab uno termino ad alterum; ita enim se habet in caelo, ubi Dominus est Sol (o)et quoque Oriens, a quo omnes determinationes ibi 2; qui a facie ibi sunt, in perceptione boni sunt secundum distantiam, qui in perceptione boni clara sunt, in oriente sunt, (o)n. 3708, 9668, qui in perceptione boni obscura, in occidente sunt, (o)n. 3708, 9653, qui autem in luce veri clara sunt, in meridie sunt, (o)n. 9642, qui autem in luce veri obscura sunt, in septentrione sunt, (o)n. 3708; inde est quod per quattuor illas plagas in Verbo talia significentur, et quod per "longitudinem" bonum, (c)et per "latitudinem" verum. @1 i quae mensuratur$ @2 ita quoque oriens$

Arcana Coelestia 8
Passage 10180

#10180 "Quadratum erit": quod significet sic perfectum, constat ex significatione "quadrati" quod sit justum et quoque perfectum, de qua n. 9717, 9861.

Arcana Coelestia 8
Passage 10181

#10181 "Et duo cubiti altitudo ejus": quod significet gradus boni et veri, ac eorum conjunctionem, constat ex significatione "duorum" quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 5194, 8423, et ex significatione "altitudinis" quod sit 1 gradus boni et inde veri, de qua n. 9489, 9773; per gradus altitudinis intelliguntur gradus ab interioribus ad exteriora, seu ab intimis ad extrema, qui gradus quales sunt, videatur illustratum et ostensum n. 3405, 3691, 4145, 4154, 5114, 5146, 8603, 8945, 10,099. [2] Sunt duplicis generis gradus, nempe gradus in longitudinem et 2 latitudinem, et gradus quoad altitudinem et 2 profunditatem; hi gradus ab illis valde differunt; gradus longitudinis et latitudinis sunt qui succedunt a medio ad peripherias, at gradus altitudinis procedunt ab interioribus ad exteriora; illi gradus, nempe longitudinis et latitudinis, sunt gradus qui a medio decrescunt continue ad peripherias, sicut decrescit lux a flamma usque ad suum obscurum, et sicut visus oculi ab objectis proximis ad objecta maxime dissita, ac sicut visus intellectualis ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbram intrant; at gradus altitudinis, qui procedunt ab intimis ad extrema seu a supremis ad infima, non sunt continui sed discreti; se (t)habent enim sicut intima seminis ad ejus 3 exteriora, et sicut intima hominis ad ejus extrema, ac sicut intimum caeli (o)angelici ad ejus extremum; hi gradus discriminati sunt, ita 4 distincti sicut producens et productum; [3] quae in interiore gradu sunt perfectiora sunt illis quae in gradu exteriore, et non alia intercedit similitudo 5 quam per correspondentias; inde est quod qui in intimo caelo sunt perfectiores sint quam (o)illi qui in medio, et hi perfectiores quam qui in ultimo; similiter in homine in quo caelum, intimum ejus in perfectiore statu est quam medium, et hoc in perfectiore quam ultimum; et consociant se non aliter quam per correspondentias; quae quales sunt, in explicationibus quae praecedunt multis ostensum est. [4] Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, ita nec discrimen inter animam et corpus 6; etiam prorsus non capere potest quid sensus internus Verbi, et ejus discrimen a sensu externo; immo nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem; ne quidem 7 intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, et vix 8 quid influxus: sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentiam et decrescentiam secundum (o)hos gradus continuam, ita hos gradus similes gradibus longitudinis et latitudinis, quapropter etiam foris stant et e longinquo ab intelligentia; [5] hi gradus sunt gradus altitudinis, ideo per altum in Verbo intelligitur interius, n. (x)2148, 4210, 4599, et quia interius, etiam perfectius; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Altissimus, quia est ipsa perfectio, ipsa Intelligentia et Sapientia, ei ipsum Bonum et Verum; et inde est quod caelum (x)dicatur esse in alto quia in perfectione, intelligentia, sapientia, bono et vero 9 a Domino; ac ideo infernum dicitur esse in profundo, quia ibi nulla perfectio, intelligentia et sapientia, ac nullum bonum et verum. @1 sint$ @2 seu$ @3 seminum ad eorum$ @4 sunt discriminati, sunt ita$ @5 similitudo intercedit alia$ @6 animae et corporis$ @7 nec$ @8 correspondentia, et repraesentio [repraesentatio intended], imo$ @9 i sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10182

#10182 "Ex illo cornua ejus": quod significet veri potentias ex bono amoris et charitatis, constat ex significatione "cornuum" quod sint potentiae veri, de qua n. 2832, 9719-9721; quod ex bono amoris e charitatis, est quia omnis potentia veri inde est; quapropter etiam cornua continuabantur ipsi altari, seu ex illo erant; altare enim hoc erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, n. 10,177. [2] Quod omnis potentia sit veri ex bono amoris, non capere possunt illi qui de potentia (o)solum materialem ideam habent, quapropter dicendum est quomodo cum illa se habet: in caelis est omnis potentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; inde angelis est potentia, angeli enim sunt 1 receptiones Divini Veri a Domino, n. 1752, 4295, 8192; per potentiam quae inde, illi tutantur hominem 2, removendo inferna ab illo, nam unus angelus valet contra mille qui ex infernis; haec potentia est quae intelligitur per claves Petri, sed per Petrum, qui ibi vocatur petra, intelligitur (o)Dominus quoad verum 3 fidei ex bono amoris, videatur Praefatio ad Gen. xxii, et n. (x)3750, 4738, 6000, 6073 fin., 6344 fin., 10,087, et quod "petra" sit Dominus quoad verum fidei 4, n. 8581. [3] Divini Veri potentia etiam intelligitur per "vocem Jehovae" apud Davidem, Vox Jehovae super aquis, vox Jehovae in virtute, vox Jehovae frangit cedros, vox Jehovae incidit flammam ignis, vox Jehovae (x)trepidare facit desertum, vox Jehovae denudat silvas; Jehovah robur populo Suo dat, Ps. xxix -5, 7-9, 11]; quod "vox Jehovae" sit 5 Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, (o)videatur n. 9926: [4] potentia Divini Veri 6 etiam intelligitur per Verbum apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 13; quod "Verbum" sit 7 Divinum Verum procedens a Divino Bono, (o)videatur n. 9987; ideo quoque Dominus cum in mundo fuit, Se primum fecit Divinum Verum, quod etiam intelligitur per quod Verbum caro factum sit, ibid. 8 vers. 14; (o)quod Dominus tunc Se fecerit Divinum Verum, erat causa 9 ut pugnaret contra omnia inferna et subjugaret illa, et sic 10 redigeret omnia ibi, et simul 11 in caelis in ordinem n. 9715, 9809, 10,019, 10,152 12. [5] Quod veris ex bono sit omnis potentia, et vice versa 13, quod falsi ex malo sit nulla potentia, notissimum est in altera vita; inde est quod malis qui ex mundo illuc veniunt, (x)auferatur fides persuasiva, ut e cognitio omnis veri, et sic relinquuntur falsis sui mali. [6] Quod talis potentia veris ex bono sit, non capere possunt illi qui ideam veri et ejus fidei habent sicut de solo cogitativo; cum tamen cogitativum hominis ex voluntario ejus facit omne robur corporis, quod si inspiraretur a Domino per Divinum Suum Verum, foret homini robur Simsonis; sed beneplacet Domino ut homini 14 (t)sit robur per fidem ex amore quoad illa quae ejus spiritus sunt, et ad salutem aeternam conducunt. Ex his constare potest quid intelligitur per potentiam veri e bono, quae per cornua altarium tam holocausti quam suffitus significatur 15. [7] Quod "cornua" significent potentiam illam, constat ex locis is Verbo ubi "cornua" nominantur, ut apud Ezechielem, In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, xxix 21: apud Amos, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua? v (x)13: in Libro Primo Samuelis, Jehovah dabit robur regi (x)Suo et exaltabit cornu uncti Sui, ii 10: apud Davidem, Jehovah exaltavit cornu populi Sui, Ps. cxlviii 14: apud eundem, Omnia cornua impiorum amputabo; exaltentur cornua justi Ps. lxxv 11 [A.V. 10: apud Jeremiam, Dominus abscidit in excandescentia irae Suae omne cornu Israelis; et exaltavit cornu inimicorum tuorum, Threni ii 3, 17: apud Ezechielem, Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, xxxiv 21: apud Sachariam, Vidi quattuor cornua: dixit angelus, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem, et Hierosolymam; fabri venerunt 16 ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, ii 1-4 [A.V. i 18-21]; apud Moschen, Cornua 17monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, Deut. xxxiii 17; quod in his locis per "cornua" significetur potentia, patet, et quidem potentia in utroque sensu, nempe veri contra falsum et falsi contra verum, nam ubivis ibi in sensu interno agitur de statu Ecclesiae: similiter apud Amos, 8 In die illo visitabo super altaria Bethelis, et ex scindentur cornua altaris, et cadent in terram, iii 14; per "altaria Bethelis" et per "cornua ejus" significantur mala et falsa destruentia bonum et verum Ecclesiae, de quibus dicitur quod exscindentur. [9] Ex his constare potest quid intelligitur per "cornua," quorum tam frequens mentio fit apud Danielem et apud Johannem in Apocalypsi: apud Danielem, Quod bestiae essent decem cornua, et quoque ei cornu loquens, vii 8, 11, 20, quod cornu faceret bellum cum sanctis, et praevaleret, usque dum venit Filius hominis, vers. (x)11, 21, 22, 24; et de cornibus arietis, et de cornibus hirci caprarum, per quae bellum inter se facerent, viii 3-21; et apud Johannem, Quod draconi essent decem cornua, Apoc. xii 3, similiter bestiae e mari ascendenti, xiii 1, 18tum bestiae coccineae, xvii 12, ubi etiam dicitur quod decem cornua sint decem reges, vers. 13, 14; 19similiter apud Danielem vii 24; quod per "reges" in Verbo significentur vera (c)et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. [10] Quia per "cornu" significatur verum in sua potentia et in opposito sensu falsum destruens verum, ideo 20 cornu tribuitur loquela, Apoc. ix 13; Dan. (x)vii 8; Ps. xxii 22 [A.V. 21]. [11] Quod reges uncti fuerint oleo ex cornu, 1 Sam. xvi 1, 13; 1 Reg. i 39, repraesentabat verum ex bono in sua potentia, cornua enim sunt vera in sua potentia, 21 oleum est bonum, et reges 22illi qui in veris ex bono; quod "oleum" sit bonum, videatur n. 886, 9780, et quod "reges" sint illi qui in veris ex bono, ita abstracte vera ex bono, n. 6148; inde quoque est quod (t)cornu dicatur germinare, Ps. (x)cxxxii 17, quoniam omnis germinatio spiritualis est veri ex bono; quare etiam olim cornua germinantia fecerunt. Quod omnis potentia sit bono per verum, seu quod idem, sit 23vero ex bono, videantur citata n. (x)10,019. @1 inde angeli omnem suam potentiam habent, sunt enim angeli$ @2 quae inde illis tutantur angeli hominem$ @3 i quod$ @4 fides quae veri a Domino, ita Dominus quoad fidem$ @5 per vocem Jehovae significatur$ @6 haec potentia$ @7 per Verbum etiam significatur$ @8 Joh. i$ @9 ob causam$ @10 simul$ @11 ut et$ @12 10,052 IT$ @13 consequenter$ @14 ei$ @15 significetur IT$ @16 i etiam$ @17 See Volume VII p. 404 note 5$ @18 similiter etiam$ @19 ut et$ @20 i quoque$ @21 i etiam$ @22 sunt vera regnantia$ @23 veri IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10183

#10183 "Et obduces illud auro puro": quod significet repraesentativum omnium cultus ex bono, constat ex significatione "auri" quod sit bonum amoris, de qua n. 9874; et 1quod "obducere auro" sit fundare super illo bono, n. 9490; at quod sit repraesentativum ejus, patet. @1 Before sit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10184

#10184 "Tectum ejus": quod significet intimum, constat ex significatione "tecti" quod sit intimum; quod "tectum" sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10,181 ostensa sunt, et quia "tectum" (x)simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 1quod "caput" significet intimum, (d)videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per "tectum altaris suffitus" significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 2similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 3intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10,005, 10,017, 10,068; hi gradus ex correspondentia 4 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus. [2] Quia per "tectum" significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux (c)a flamma; hoc intelligitur per "tectum" apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, xxiv 17; Marc. xiii 15; Luc. xvii 31; agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per "esse super tecto" significatur status hominis qui est in bono, et per "descendere ad tollendum quid e domo" significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam, Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, xlviii 38; per "luctum super omnibus tectis" significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per "luctum in plateis" significatur vastatio omnium verorum; quod "plateae" sint vera, videatur n. 2336. [3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. ix 25, 26; 2 Sam. xi 2; Zeph. i 5: (s)apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. xxii 8-11; ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris, [4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino; hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile 5 quod in Domini verbis 5 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18: apud (x)Marcum, Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, xiii ,] 16: et apud Lucam, In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum (c)illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32; [6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per "tectum" enim significatur bonum, 6et per "esse super domo" seu super tecto status cum homo in bono est; per "cadere" inde significatur relapsus ad priorem statum, et per "sanguines" significatur violentia tunc illata bono et vero, n. (x)374, 1005, 4735, (x)6978, 7317, 7326; per "vineam" significatur Ecclesia apud hominem, per "proventum (x)vineae" 7 status veri 8, n. 9139, per "semen tritici" aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per "bovem" etiam significatur bonum, et per "arare bove" status ejus, n. 2781, 9135; similiter per "lanam" ac per "induere vestem ex lana," n. 9470, et per "asinum" significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per "linum," 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.(s) @1 quod caput significet altered to nam caput significat$ @2 sicut$ @3 intimum, (d)internum seu medium A, internum, medium IT$ @4 i cum coelis$ @5 i in his locis$ @6 et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero$ @7 i significatur$ @8 i ejus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10185

#10185 "Parietes ejus": quod significet interiora, constat ex significatione "parietum" seu laterum, quod sint interiora, cum enim tectum" significat intimum, "parietes," qui infra sunt, significant interiora; per interiora intelliguntur quae infra intima et supra ultima sunt, ita media. Quod "parietes" interiora significent, est quia latera et pectus apud hominem significant interiora, omnia enim repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; sicut domus, supremum ejus, quod vocatur (x)tectum, significat simile quod caput; 1interiora quae infra supremum sunt significant simile quod pectus et latera; (c)ac fundamentum ejus, simile quod pedes ac plantae eorum; quod ita sit, est quia universum caelum refert unum hominem, et inde est influxus in universam naturam, nam mundus naturalis ex mundo spirituali existit et subsistit; cum dicitur mundus spiritualis, intelligitur Divinum Domini quod ibi. [2] Quod omnia in natura se referant ad formam humanam, constat 2etiam ex singulis in regno vegetabili; vestiuntur ibi omnia foliis, florescunt antequam pariunt fructus, et fructus sunt ultimi fines, propter quos priora, et ad quos omnia spectant; folia enim ibi se referunt ad pulmones, et sunt quasi respirationis loco, nam illis mediis attrahitur sucus, quapropter arbor spoliata foliis non fert fructum; inde quoque est quod folia in Verbo significent vera quae fidei, n. 885, nam similiter per ea subducitur vitale quo formatur bonum; florescentia ante 3 fructum correspondet statui 3illius aetatis apud hominem quando conjugiale intrat animos (c)et laetificat illos, ita quando verum conjungitur bono; fructus autem 4correspondet ipsi bono, quod quantum maturescit sicut fructus, tantum se exserit in opera; inde est quod fructus in Verbo significent opera charitatis; et quod florescentia ante fructum comparetur voci et gaudio sponsae et sponsi; ita in reliquis; quapropter 4 qui sapienter potest reflectere, animadvertet admodum clare quod paradisus caelestis repraesentetur in paradiso terrestri, et inde quod omnia in natura se referant ad talia quae in mundo spirituali sunt; et qui ulterius 5potest concludere, 6percipiet quod natura non ex se subsistat, sed per influxum ex caelo, hoc est, ex Divino ibi, usque adeo ut si communicatio auferretur, omnia telluris caderent in nihilum; quod ita sit, simplices capiunt, non ita sapientes mundi; causa est quia simplices omnia illa tribuunt Divino, at sapientes mundi naturae. @1 inferiora$ @2 After singulis$ @3 primi aevi$ @4 correspondet altered to correspondent$ @5 possunt$ @6 percipient$

Arcana Coelestia 8
Passage 10186

#10186 "Et cornua ejus": quod significet exteriora, constat ex significatione "cornuum" quod sint potentiae veri ex bono, de qua supra n. 10,182; quod etiam sint exteriora, est quia in extremis seu ultimis est verum ex bono in sua potentia, n. 9836; et quia cornua altaris se etiam referunt ad bracchia et manus apud hominem, per quae etiam significatur verum in sua potentia in ultimis seu extremis, videantur citata n. 10,019, et n. 10,062, 10,076, 10,082.

Arcana Coelestia 8
Passage 10187

#10187 "Et facies [ei] limbum auri circumcirca": quod significet terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis, constat ex significatione "limbi" quod sit terminatio ne adeantur et laedantur malis, de qua n. 9492, et ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua n. 9874, (x)9881. Quod limbus ex auro factus fuerit, erat quia repraesentabat clausuram ex bono, bonum enim non potest adiri a malis, nam mala non sustinent ullo modo sphaeram boni; cum 1 mala, hoc est, 2 illi qui in malis sunt, seu qui ab inferno, in illam sphaeram veniunt, quae sphaera est sphaera caeli, dire anguntur, et quantum in illam sphaeram intrant, tantum infernales cruciatus in se sentiunt, et fiunt inde sicut illi qui in agone mortis jacent, quapropter dejiciunt se actutum in infernum, et non audent amplius elevare caput; haec causa est quod qui in caelo sunt, 3 in tu 3 in tuto sint ab infestatione malorum quae ab inferno; hoc intelligitur per Abrahami verba ad divitem in inferno, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere hinc ad vos, non possint, neque qui ibi ad nos transire, Luc. xvi 26: et per haec, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, et ab ira Agni, Apoc. vi 16; Hos. x 8. Quod autem 4 verum attinet, hoc adiri potest a malis, ex causa quia mali pervertunt vera per sinistras interpretationes, et sic applicant ad favorem suarum cupiditatum; sed quantum boni in veris adest, tantum non adiri 5vera possunt. Inde constare potest quam tutelam possunt habere in altera vita qui solum in veris, quae vocantur fidei, sunt, et non simul in bono; per bonum 6intelligitur (x)charitas erga proximum et amor in Dominum, nam omnia bona inde sunt. Ex his nunc 7patet cur factus fuerit limbus auri circumcirca parietes altaris suffitus. @1 i enim$ @2 i cum$ @3 i quia in bono,$ @4 i ad$ @5 verum potest$ @6 significatur$ @7 constare potest$

Arcana Coelestia 8
Passage 10188

#10188 "Et duos annulos auri facies ei desub limbo": quod significet sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio et conservatio, constat ex significatione "duorum" quod sint conjunctio, de qua n. 5194, 8423, ex significatione "annulorum" quod sint sphaera Divina, de qua n. 9498, 9501, ex significatione "auri" quod sit bonum, de qua n. 9874, 9881, et ex significatione "limbi" quod sit terminatio ne adeantur et laedantur a malis, de qua mox supra n. 10,187; ex his patet quod per "duos annulos auri desub limbo" significetur sphaera Divini Boni per quam conjunctio; quod etiam significetur conservatio, est quia per vectes annulis insertos portabatur et per "portare" significatur conservatio, n. 9900. [2] Quid sphaera Divini Boni hic paucis dicetur: sphaera Divini Boni implet universum caelum, et quoque extendit se in infernum, nam se habet illa sicut sphaera caloris solis in mundo, qui in aestate penetrat etiam in loca tenebrosa ubi non apparet sol; sphaera illa Divina ab antiquis assimilata est circulis radiosis in quorum medio Deus, et circumcirca angeli; qui itaque se duci patiuntur a Domino, ita qui recipiunt Divinum ab Ipso, tantum in sphaera Divini Boni sunt quantum recipiunt; qui autem non recipiunt, quidem in eadem sphaera sunt, sed tantum interiora apud illos occlusa sunt, ut non sentiant influxum; 1nam qui in 2inferno sunt, in externis 3sunt et non in internis; exhalant etiam ab externis eorum mala et inde falsa, quae apparent circum illos sicut fumosum ex fornace, inde sphaera Divini Boni externa ibi hebetatur, remanente usque interna, quae non recipitur, quia pro illa clausum est, sed usque Dominus per illam regit inferna. Quod sphaera Divini Boni sit quae procedit a Domino, est quia Sol [3] caeli, qui est Dominus, est ipse amor Divinus, nam hic ita apparet; calor inde procedens est bonum amoris, et lux (d)inde procedens est verum fidei; inde in Verbo per solem 4intelligitur amor Divinus, per ignem et calorem bonum amoris, et per lucem verum fidei. [4] Praeterea ab unoquovis angelo procedit sphaera ex amore ejus, etiam ex quovis spiritu bono et malo secundum eorum amores; sed sphaerae ex illis procedentes non longe se extendunt; sphaera autem Divina in universum, nam ex intimo procedit, et intimum est omne in omnibus quae 5 inde succedunt; de sphaeris illis videantur quae prius partim etiam ab experientia ostensa sunt, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1512, 1695, 2401, 4464, 5179, 6206 fin., (x)6598-6613, (a)7454, 8063, 8630, 8794, 8797, 9490-9492, 9498, 9499, 9534, 9606, 9607. @1 inde est quod$ @2 infernis$ @3 sint$ @4 significatur$ @5 i ordine$

Arcana Coelestia 8
Passage 10189

#10189 "Super duabus costis ejus": quod significet cum veris ab una parte, nempe conjunctio, et per illa conservatio, constat ex significatione "costarum" cum per illas intelliguntur latera, quod sint vera, nam latera, quae costae 1vocantur, spectant meridiem et septentrionem, et per "meridiem" (x)significatur verum in luce, n. (x)9642, et per "septentrionem" verum in umbra, n. 3708; at per "latera," quae proprie latera vocantur, significatur bonum, quoniam illa spectant orientem et occidentem, et per "orientem" significatur bonum in claro et per "occidentem" bonum in obscuro, n. 3708, 9653; ideo hic dicitur, Duos annulos auri facies ei desub limbo, super duabus costis ejus facies, super duobus lateribus ejus. Quod latera quae proprie latera, spectent orientem et occidentem, at latera quae costae dicuntur, spectent meridiem et (x)septentrionem, patet in Exodo xxvi 13, 26, 27, 35; etiam per "costas," quia sunt fulcimina pectoris, significantur vera sustentantia bonum. [2] In caelo autem ita se habet: ad dextram ibi sunt illi qui in luce veri sunt, ita qui in meridie, ad sinistrum autem illi qui in umbra veri, ita qui in septentrione; ante faciem sunt illi qui in 2clara perceptione boni, ita qui in oriente, ad tergum autem qui in 3obscura perceptione boni, ita qui in occidente; hi qui in bono sunt constituunt regnum caeleste Domini, 4illi autem qui in vero sunt constituunt regnum spirituale Domini; haec apparentia est angelis ibi quocumque se vertunt, nam angeli ante faciem jugiter habent Dominum, Qui est ipse Oriens; contrarium autem est illis qui in inferno sunt, nam hi ad tergum jugiter 3habent Dominum; 5nam in altera vita non sunt plagae sicut in mundo, determinatae ad statas regiones, sed secundum statos et regnantes amores; 6angelus enim et spiritus est suus amor, et ubi ille est, illuc se 4vertit; qui in amore in Dominum sunt et in charitate erga proximum, et inde in fide, spectant ante se Dominum in omni versione sui corporis 7cum sua facie; Dominus enim illos ad Se vertit, intrat enim per viam orientis in illos, et tenet illos jugiter in determinatione ad Se; inde visus externus illorum determinatus a visu interno, qui est intellectus, et hic ab amore qui est voluntatis, spectat quo fert amor; similiter se habet cum hominibus in mundo quoad interiora (d)eorum, quae sunt spiritus eorum; ex versione cujusvis etiam internoscuntur omnes in 8altera vita. Quod spatia et loca in altera vita non aliter se habeant et quod inde significent status, videatur n. 2625, 2837, (x)3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, 10,146. @1 dicuntur$ @2 claro$ @3 obscuro$ @4 qui autem$ @5 ex quibus patet, quod in altera vita non sint$ @6 nam angelus$ @7 et suae faciei$ @8 coelo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10190

#10190 "Facies super duobus lateribus ejus": quod significet cum bono ab altera, nempe conjunctio, et per id conservatio, constat ex illis quae nunc supra n. 10,189 dicta et ostensa sunt. Ex illis etiam constare potest quomodo se habet cum sphaera Divina circumcirca, quod nempe sphaera boni amoris sit a Domino ut sole ab oriente usque ad occidentem, et sphaera veri ex bono a meridie ad septentrionem; ita sphaera Divini Boni in medio est sicut axis, et sphaera Divini Veri inde procedentis utrinque a lateribus, a dextris et 1 sinistris. @1 i a$

Arcana Coelestia 8
Passage 10191

#10191 "Et erit ad receptacula vectibus": quod significet potentiam veri ex bono ibi, constat ex significatione "receptaculorum" seu annulorum, nam hi 1erant receptacula, quod sint sphaera Divina, de qua mox supra n. 10,188, et ex significatione "vectium" quod sint potentia veri ex bono, de qua n. 9496. @1 sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10192

#10192 "Ad portandum illud in illis": quod significet inde conservationem in statu, constat ex significatione "portare" quod sit continere in statu boni et veri, ita existere et subsistere, de qua n. 9500, 9737, ac conservare, n. 9900.

Arcana Coelestia 8
Passage 10193

#10193 "Et facies vectes lignis schittim": quod significet potentiam ex bono amoris Domini, constat ex significatione "vectium" quod 1sint potentia, de qua n. 9496, et ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum amoris Domini, de qua supra n. (x)10,178. @1 sit IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10194

#10194 "Et obduces illos auro": quod significet fundationem omnium super bono, constat ex significatione "obducere auro" quod sit fundare super bono, de qua n. 9490. Quod sit fundare super bono, paucis dicetur: creditur a quibusdam quod verum sit super quo omnia fundantur, sed (x)valde falluntur, non enim datur apud hominem verum nisi ille in bono sit; verum quod apud hominem est absque bono, est externum absque interno, ita sicut putamen absque nucleo, residet 1solum in memoria; hoc verum potest assimilari picturae sive floris, (x)sive arboris, sive animalis, intus in qua est modo lutum; at verum ex bono non 2modo residet in memoria, sed etiam irradicatum est vitae, et assimilari potest ipsi flori, aut arbori, aut animali, quorum perfectio crescit versus interiora, nam quod a Divino creatum est, quo interius eo perfectius; hoc constare admodum manifeste potest ex repraesentativis in altera vita; repraesentativa ibi sistuntur secundum status interiorum apud spiritus, sunt enim correspondentiae; 3circa spiritus qui in veris sunt ex bono, apparent (x)repraesentativa pulcherrima, nempe 4domus et palatia fulgurantia auro et lapidibus pretiosis, ut et horti ac paradisi ineffabili pulchritudine; haec omnia ex correspondentia; at circum illos qui in veris sunt et non ex bono, non apparent nisi quam petrosa scopuli, et stagna, et quandoque arboreta, sed (x)inamoena ac sterilia; haec quoque ex correspondentia; circum illos autem qui in falsis sunt ex malo, (x)apparent paludes, latrinae, et plura monstrosa; causa quod ita sit, est quia omnia repraesentativa ibi sunt externa figurata secundum status interiorum, nam sic mundus spiritualis se 5sistit ibi visibilem. Inde constare potest quid sit fundari super bono. @1 modo$ @2 solum$ @3 circum illos$ @4 palatia et domus$ @5 sistet IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10195

#10195 "Et dabis illud ante velum, quod super arca testimonii": quod significet in caelo interiore ubi id conjungitur caelo intimo, constat ex significatione "veli" quod inter sanctum et sanctum sanctorum ante arcam, quod sit medium uniens caelum secundum et tertium, 1de qua n. 9670, 9671, et ex significatione "arcae testimonii" quod sit caelum intimum, de qua n. 9485. Quod tentorium cum loco intra velum, et extra velum, et cum atrio, repraesentaverit tres caelos, videatur n. 9457, 9481, 9485, 9741. @1 i seu coelum medium et intimum,$

Arcana Coelestia 8
Passage 10196

#10196 "Ante propitiatorium quod super testimonio": quod significet ubi auditio et receptio omnium cultus ex bono amoris a Domino, constat (c)a significatione "propitiatorii" quod sit auditio et receptio omnium cultus ex bono amoris a Domino, de qua n. 9506, et ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Verbum, de qua n. 8535, 9503, 1ita quoad Divinum Verum, nam Dominus quoad Divinum Verum est Verbum, n. 9987. [2] Paucis hic dicetur de Divino Bono et Divino Vero: Dominus quoad ipsum Divinum, quod Pater vocatur, et quoad Divinum Humanum, quod Filius, est ipse Divinus Amor, ita ipsum Divinum Bonum; at Dominus ut caelum, quod est infra Dominum ut Solem, est Divinum Verum; sed (t)Divinum hoc Verum in se (x)habet Divinum Bonum accommodatum receptioni angelorum et spirituum; hoc Divinum est quod vocatur Spiritus Jehovae et Sanctum; quod hoc dicatur Divinum Verum et non Divinum Bonum, est quia angeli et spiritus sunt creati, et inde sunt receptiones Divini Veri procedentis ex Divino Bono; gaudent 2 illi sicut homines binis facultatibus, nempe intellectu et voluntate, ac intellectus formatus est ad recipiendum Divinum Verum, ac voluntas ad recipiendum Divinum Bonum, 3intellectus illis inservit ad receptionem, et quoque ad perceptionem. [3] Idea hujus rei a simplicibus capi potest ex comparatione cum sole mundi, et cum mundo inde existente; in sole mundi est ignis, sed quod procedit inde est calor et lux; quod non in ipso sole sit lux, cuivis notum esse potest, sed quod lux inde procedat; et quantum lux procedens a sole in se habet calorem, tantum vivunt et crescunt vegetabilia, et tantum 4haec pariunt fructus et semina; haec comparative dicta sunt, quoniam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini; et est theatrum repraesentativum 5quoniam mundus naturalis per mundum spiritualem ex Divino exstitit, et perpetuo existit, hoc est, subsistit; inde est quod in Verbo per "solem" intelligatur Dominus quoad Divinum Amorem; similiter per "ignem"; et quod per "lucem" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, ut Joh. i 9, iii 19, ix 5, xii 46. @1 Before de qua$ @2 i enim$ @3 inservit illis intellectus$ @4 fructus et semina pariant$ @5 quia$

Arcana Coelestia 8
Passage 10197

#10197 "Quo conveniam te ibi": quod significet sic praesentiam et influxum Domini, constat ex significatione "convenire" cum de Jehovah, quod sit praesentia et influxus Domini, de qua n. 10,147, 10,148.

Arcana Coelestia 8
Passage 10198

#10198 "Et suffiet super illo Aharon": quod significet elevationem cultus ex amore et charitate a Domino, constat ex significatione "suffire" quod sit elevatio omnium cultus 1 ex amore et charitate, de qua supra n. 10,177, et ex repraesentatione Aharonis, ut summi sacerdotis, quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9965, 10,068. Quod "suffire" significet elevationem cultus, est quia "ignis" significabat bonum amoris, inde omnia quae ex igne prodibant significabant talia quae procedunt ex amore; ex qua causa non modo lux sed etiam fumus 2repraesentabant; quod per "ignem" significetur bonum amoris, videatur n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 10,055; quod (t)etiam "fumus" repraesentaverit, constat apud Esaiam, Creabit Jehovah super omne habitaculum Zionis nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu, iv (x)5: et apud Johannem, Impletum est templum fumo ex gloria Dei, et virtute Ipsius, Apoc. xv 8: quod "fumus 3suffituum" sit elevatio precum, ita in genere elevatio omnium cultus, patet apud eundem, Ascendit fumus suffituum ex precibus sanctorum, Apoc. viii 4. @1 i quae$ @2 repraesentativa facta sunt, lux quia illuminat, et fumus quia elevatur; ideo quoque ignis ex quo suffitio ex igni altaris sumebatur, Levit. xvi 12$ @3 suffitus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10199

#10199 "Suffimentum aromatum": quod significet auditionem et receptionem gratam, constat ex significatione "suffimenti" quod sit auditio et receptio omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, de qua n. 10,177, et ex significatione "aromatum" quod sint 1grata; quod aromata sint grata, est ex odore, nam "odor" significat perceptivum, inde 2suavis odor perceptivum gratum et taeter odor perceptivum ingratum; omnia enim quae per organa sensoria percipiuntur ab homine, significant spiritualia quae se referunt ad bonum amoris et ad vera fidei, sicut odor, gustus, visus, auditus, et tactus; inde odor 3significat perceptivum veri interioris ex bono amoris, gustus perceptionem et affectionem sciendi et sapiendi, visus intellectum verorum fidei, auditus perceptivum ex bono fidei et ex oboedientia, et tactus in genere [2] communicationem, translationem, et receptionem; causa quod ita sit, est quia omnes sensationes externae trahunt originem ex 4sensationibus internis, quae sunt intellectus et voluntatis, ita in homine ex veris fidei et ex bono amoris; nam haec intellectuale et voluntarium (x)hominis constituunt; at internae sensationes, quae sunt propriae intellectus et voluntatis apud hominem, non illum sensum habent quem externae, verum (x)vertuntur in talia cum influunt; omnia enim quae ab homine sentiuntur per organa sensoria externa, ab internis influunt, 5nam omnis influxus est ab internis in externa, non autem vicissim, quoniam non datur influxus physicus, hoc est, influxus e mundo naturali in spiritualem, sed e mundo spirituali in naturalem; interiora hominis, quae propria sunt ejus intellectus et voluntatis, in mundo spirituali sunt, et externa ejus, quae sunt propria sensuum corporis, in mundo naturali sunt; inde etiam constare potest quid correspondentia et qualis illa. [3] Quod odor in genere correspondeat perceptioni secundum quale 6rei, videatur n. 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 10,054, quod gustus perceptioni et affectioni sciendi et sapiendi, n. 3502, 4791-4805, quod visus intellectui verorum fidei, n. 3863, 4403-4421, 4567, 5114, 5400, 6805, quod auditus perceptioni boni fidei et oboedientiae, n. 3869, 4652-4660, 7216, 8361, 9311, 9926, et quod tactus 7 sit communicatio, translatio, et receptio, n. 10,130, unde est quod aromata significent illa. [4] 8Quod aromata significent 7 talia quae grate percipiuntur, qualia sunt quae ex amore et charitate, 9 in specie vera interiora, quia haec inde sunt, constat ex his locis in Verbo: apud Esaiam, Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, iii 24; ibi agitur de filiabus Zionis, per quas significatur Ecclesia caelestis, quae Ecclesia est in veris interioribus ex bono amoris in Dominum; "aroma" ibi est verum interius, "tabes" privatio ejus, "cingulum" est conjunctio, (c)ac "discissio" 10 est dissipatio nexus et ordinis, "opus implexum" est verum scientificum, quod est verum exterius seu verum externi hominis, et "calvities" est deprivatio ejus; quod "cingulum" sit conjunctio ac vinculum ut omnia teneantur in nexu, ut ad unum finem spectent, videatur n. 9828, quod "opus implexum" sit verum scientificum, n. 2831, et quod "calvities" sit deprivatio ejus, n. 9960: apud Ezechielem, [5] Aquila magna alis venit in Libanum, et inde ramusculum cedri deduxit in 11terram Canaanem, in urbe aromatariorum posuit caput ejus, xvii 3, 4; agitur 12ibi in sensu interno (x)de incohamentis Ecclesiae spiritualis et ejus crescentia, et dein de ejus perversione et fine; per "aquilam magnam alis" significatur verum interius illius Ecclesiae, n. 3901, 8764, "alae" sunt vera exteriora, n. 8764, 9514, "Libanon" est Ecclesia illa, 13"cedrus" ibi est verum Ecclesiae spiritualis, "urbs aromatariorum" est ubi doctrina veri interioris; quod "urbes" in Verbo 14significent doctrinas, videatur n. 402, (x)2449, 3216, 4492, 4493, 15"urbs (x)aromatariorum" dicitur ex 6 veris interioribus: apud eundem, [6] Negotiatores Schebae et Raamae per primarium aromatis, et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes suas, xxvii 22; agitur ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri; "negotiatores" sunt qui habent illas et communicant illas, "Schebah et Raamah" sunt qui in cognitionibus caelestium et spiritualium sunt, "primarium aromatis" 16est quod gratum est ex (t)veris interioribus, "lapis pretiosus" sunt ipsa illa vera, et "aurum" est bonum illorum; quod Tyrus sit Ecclesia quoad cognitiones boni et veri interiores, et in sensu abstracto ipsae illae cognitiones, videatur n. 1201, quod "negotiatores" sint qui habent illas et communicant illas, n. 2967, 4453, quod "Schebah et Raamah" sint qui in cognitionibus caelestium et spiritualium, n. 1171, 3240, quod "lapis pretiosus" sit verum interius, n. 9863, 9865, 9873, 9874, et quod "aurum" sit bonum illius, citata n. 9874, 9881. [7] Inde patet quod repraesentabatur per quod regina Schebae venisset Hierosolymam ad Salomonem, camelis portantibus aromata et aurum, et lapidem pretiosum, 1 Reg. x 1, 2, et quod sapientes ex orientalibus ad Jesum natum obtulissent aurum, tus, et myrrham, Matth. ii 11. Quia "aromata" significabant vera interiora, ita quae grata sunt, ideo suffimentum factum est aromaticum, ut et oleum unctionis, de quibus in sequentibus hujus capitis. [8] Per vera interiora intelliguntur illa vera 17quae facta sunt vitae ei affectionis hominis, ita quae intus apud illum sunt, non autem vera quae solum in memoria sunt, et non facta vitae; haec vera vocantur vera externa respective, nam non sunt inscripta vitae sed solum memoriae, resident enim in externo homine et non in interno; vera fidei quae inscripta vitae sunt, ea in voluntate 18sunt, et quae in voluntate 19, in interno homine sunt, nam per vera fidei aperitur internus homo, et fit communicatio cum caelis; inde patet quod vera interiora apud hominem sint quae ex bono amoris et charitatis sunt; 20 sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, quod enim voluntatis hominis est, hoc amoris ejus est; quapropter vera inscripta 21vitae, quae vocantur vera interiora, 22sunt quae inscripta sunt amori, ita quae voluntati, ex qua postea, cum in loquelam et in actum, procedunt; caelum enim, in quo internus homo, 23qui apertus est, non immediate influit in vera, sed mediate per bonum amoris; caelum autem non intrare potest apud 9 hominem quando internus homo clausus est, quoniam non ibi est aliquod bonum amoris quod recipit; quapropter 24apud illos apud quos non (t)homo internus per vera ex bono amoris et charitatis apertus est, influit infernum cum falsis ex malo, utcumque vera fidei, etiam interiora, solum in externo homine 25 resident, hoc est, in memoria. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per vera interiora quae grata, et significantur per aromata, quod nempe quae ex bono amoris et charitatis sunt. @1 illa quae grata sunt$ @2 quod suave olet perceptivum gratum, et quod tetre olet$ @3 perceptionem$ @4 sensatione interiori, quae est$ @5 omnis enim$ @6 ejus$ @7 i in genere$ @8 i Ex his patet, IT$ @9 i et$ @10 i ejus$ @11 Heb (C(e)na"an) means a. the land of Canaan, and b. a merchant. In n. 39013 S renders terram commercii (as does Sch here in Ezekiel xvii 4), and in n. 87646 terram negotiationis.$ @12 hic$ @13 nam cedrus quae$ @14 significentur doctrinae$ @15 quae$ @16 sunt quae grata sunt$ @17 quae intus sunt apud hominem, et facta vitae ejus$ @18 After ea$ @19 i sunt$ @20 i nam$ @21 voluntati$ @22 sunt vera inscripta bono amoris, et ex bono amoris per intellectuale procedunt; coelum etiam$ @23 d qui i cum$ @24 in$ @25 i ad planum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10200

#10200 "In mane 1in mane": quod significet cum status amoris in claro est, constat ex significatione "mane" quod sit cum status amoris in claro est, de qua n. 10,134; inde "in mane 2in mane" seu singulis matutinis, est cum ille status. Quod in caelis succedant status amoris et lucis, hoc est, boni et veri, continue, (x)sicut in terris mane, meridies, vespera, et diluculum, (c)et sicut ver, aestas, autumnus, et hiems, prius aliquoties ostensum est; tum quod inde tempora illa diei et anni originem ducant, nam quae in mundo existunt sunt imagines rerum quae in caelis, ex causa quia omne naturale existit a spirituali, hoc est, a Divino in caelis; inde patet quales sunt variationes statuum in caelis, nam noscuntur ex comparatione 3cum statibus caloris et lucis in mundo; calor enim in caelis est bonum amoris a Domino, et lux ibi est verum fidei a Domino. Quod tales ibi successiones statuum sint, est causa ut angeli ibi continue perficiantur, sic enim pertranseunt omnes varie tates boni et veri 4, ac imbuunt illa; differentiae varietatum boni amoris et veri fidei ibi etiam se habent sicut differentiae caloris et lucis in singulis regionibus seu climatibus telluris, nempe aliter propius ad aequatorem, et aliter remotius ab illo utrinque; ac aliter unoquovis die cujusvis anni, et quoque aliter unoquovis anno; nam prorsus simile seu idem nusquam redit; provisum enim est ut non detur prorsus idem, tam in mundo spirituali quam in mundo naturali; inde perfectio continue crescit. @1 d et i in cp n. 10,176$ @2 et$ @3 statuum$ @4 i ibi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10201

#10201 "In adornando lucernas suffiet illud": quod significet cum verum etiam venit in suam lucem, constat ex significatione "lucernarum" quod sint Divinum Verum, et inde intelligentia et sapientia de qua n. 9548, 9783; quod "adornare" seu accendere illas sit cum illa in suam lucem veniunt, patet; et ex significatione "suffire" quod sit auditio et receptio omnium cultus, de qua supra n. 10,177, (x)10,198; inde constat quod per singulis matutinis, cum adornarentur lucernae, suffiretur, significetur quod auditio et receptio omnium cultus praecipue sit, cum in statu amoris claro sunt, et inde in intelligentia et sapientia veri. [2] Dicitur inde in intelligentia et sapientia veri, quoniam lux veri apud hominem prorsus se habet secundum statum amoris ejus, quantum accenditur amor, tantum lucet verum, nam bonum amoris est ipse ignis vitalis, et verum fidei est ipsa lux intellectualis, quae est intelligentia et sapientia; procedunt 1illa bina pari gradu 2. [3] Per intelligentiam et sapientiam non intelligitur facultas cogitandi et ratiocinandi de quacumque re, nam haec datur aeque apud malos quam apud bonos, sed intelligitur facultas videndi et percipiendi vera et bona quae fidei et charitatis, et quae amoris in Dominum; haec facultas non datur nisi quam apud illos qui in illustratione sunt a Domino, (c)et tantum in illustratione sunt quantum in amore in Ipsum et in charitate erga proximum; intrat enim Dominus per bonum, ita per amorem et charitatem quae apud hominem, et ducit in vera bono correspondentia; at cum alieni amores 3, ut qui versi a Domino et proximo ad semet et mundum, tunc ducunt illi amores eum, sed a veris in falsa, manente usque facultate cogitandi et ratiocinandi; causa est 4 quia non in illustratione sunt a Domino, sed a semet et mundo, quae illustratio est mera caligo in spiritualibus, hoc est, in illis quae sunt caeli et Ecclesiae; clausus enim apud illos est internus homo, qui videt (c)a luce caeli, et apertus est externus, qui videt ex luce mundi; 4atque videre aliquid ex luce mundi absque influxu lucis e caelo, est videre in caligine illa quae caeli sunt; immo quantum tunc accenderat homo per amores sui et mundi lumen naturale, tantum ruit in falsa, 5 consequenter tantum exstinguit vera fidei; inde est quod eruditi mundi qui in amore sui sunt, quibus major copia confirmandi falsa 6 est, plus caecutiant quam simplices. Haec dicta sunt ut sciatur quod fides cujusvis sit sicut (t)ejus amor, utque intelligatur quid sit quod verum veniat in suam lucem, cum amor in suum clarum, quae significantur per quod suffiretur singulis mane, cum adornabantur lucernae. @1 haec$ @2 i; intelligentia et sapientia apud hominem se habent secundum quale amoris$ @3 i sunt$ @4 et$ @5 i nam tantum ei copia est confirmandi illa,$ @6 i per scientias$

Arcana Coelestia 8
Passage 10202

#10202 "Et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud": quod significet elevationem etiam in statu amoris obscuro cum etiam verum est in sua umbra, constat ex significatione "ascendere facere seu accendere lucernas" quod sit illustrare Divino Vero, et inde intelligentia et sapientia, de qua nunc supra n. (x)10,201, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9965, 10,068, ex significatione "inter vesperas" quod sit status 1 amoris obscurus, et inde status veri 2 in umbra, de qua n. 10,134, 10,135, et ex significatione "suffire" quod sit elevatio cultus, de qua supra n. 10,198; inde patet quod per "in ascendere faciendo lucernas inter vesperas Aharon suffiret" significetur elevatio omnium cultus a Domino in statu amoris obscuro, cum etiam verum est in sua umbra. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae mox supra n. 10,200, 10,201, dicta sunt, quod nempe status amoris in caelis varientur sicut tempora diei et anne in mundo, et quod verum in sua luce sit sicut bonum in suo calore, hoc est, 3 in suo amore; quapropter cum amor non ita in suo calore est, etiam nec verum in sua luce est. Quia ita est, dicitur adornare lucernas mane, 4at ascendere facere lucernas vesperi, nam ascendere facere est elevare et augere lucem veri tunc quantum fieri potest. @1 i boni$ @2 i fidei$ @3 i sicut$ @4 et IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10203

#10203 "Suffimentum juge coram Jehovah": quod significet in omni cultu ex amore a Domino, constat ex significatione "suffimenti" quod sit cultus ex amore, de qua n. 9475, ex significatione "jugis" quod sit omne et in omni, de qua n. 10,133, et ex significatione "coram Jehovah" quod sit a Domino, de qua n. 10,146. Dicitur cultus ex amore a Domino, quoniam a Domino est et amor et fides, quae essentialia cultus sunt, et quoque a Domino est elevatio omnium cultus ad Se; homo qui non arcana caeli novit putat quod cultus sit ab ipso, quia is cogitat et adorat, ast cultus qui ab ipso homine non est cultus, sed qui est a Domino apud hominem; amor enim et fides faciunt cultum, et cum amor et fides sunt a Domino, etiam cultus est ab Ipso; nec homo potest elevare aliquid a se in caelum, sed Dominus elevat id; in homine solum est facultas ut id possit fieri, qua donatur cum regeneratur, n. 6148, 1at omne activum et vivam facultatis illius a Domino; quod ipsa vita sit a Domino, et quod homo et angelus sint formae recipientes, videatur n. 1954, 2021, 2536, 2706, 3001, 3318, 3484, 3741-3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, (x)4523, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6467, 6468, 6470, 6472, 6479, 9338. @1 at onme activum facultatis illius et vivum ejus est$

Arcana Coelestia 8
Passage 10204

#10204 "In generationes vestras": quod significet in aeternum illis qui in fide ex amore, constat ex significatione "generationum" quod sint illa quae fidei et amoris 1, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079, 9845, et quod "in generationes" sit in aeternum, n. 9789. @1 i sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10205

#10205 "Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum": quod significet non cultum ex alio amore quam Domini, constat ex significatione "suffimenti" quod sit cultus ex amore, de qua n. (x)9475, et ex significatione "alieni" quod sit 1 qui intra Ecclesiam est et non agnoscit Dominum, de qua n. 10,112; inde patet (t)quod per "non ascendere facietis suffimentum alienum" significetur quod cultus ex alio amore quam Domini non sit cultus. Cum his ita se habet: agnitio, fides, et amor in Dominum, sunt principalia omnium cultus intra Ecclesiam, nam agnitio, fides, et amor 2 conjungunt; agnitio et fides conjungit ibi intellectuale, et amor voluntarium; et haec bina faciunt totum hominem; qui itaque Dominum intra Ecclesiam non 3agnoscit, non ei est aliqua conjunctio cum Divino, nam omne Divinum est in Domino et a Domino; et cum non aliqua conjunctio est cum Divino, non est aliqua salus; inde est quod cultus ex alia fide, et ex alio amore quam Domini, non sit cultus. Aliter apud illos qui extra Ecclesiam sunt; ab illis, quia in ignorantia sunt de Domino, acceptatur usque cultus a Domino, cum illi ex religioso suo in aliqua charitate mutua vivunt, et in aliqua fide et in aliquo amore in Deum, (x)quem plerique eorum colunt sub humana forma; illi etiam in altera vita, cum ab angelis informantur de Domino, quod sit ipsum Divinum in humana forma, agnoscunt Ipsum; et quantum in bono vitae fuerant, tantum ex fide et amore Ipsum colunt, videatur n. 2589-2604. @1 i illi$ @2 i in spirituali mundo$ @3 agnoscunt, non eis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10206

#10206 "Et holocaustum et minham": quod significet quod non ibi repraesentativum regenerationis per vera et bona amoris caelestis, constat ex significatione "holocausti" quod sit repraesentativum purificationis a malis, implantationis boni et veri, ac conjunctionis eorum, ita regenerationis, de qua n. 10,042, 10,053, 10,057, et ex significatione "minhae" quod sit bonum caeleste, in quod (x)introducitur homo per regenerationem, de qua n. 4581, 9992, 10,079, 10,137, et quoque repraesentativum regenerationis, n. 9993, 9994; inde patet quod per quod "non ascendere facerent holocaustum et minham super altari suffitus" significetur quod ibi non repraesentativum esset regenerationis per vera et bona fidei et amoris, sed repraesentativum cultus Domini ex illis; aliud enim est regeneratio, et aliud cultus; nam primum est regeneratio, et juxta ejus quale apud hominem est cultus; quantum enim homo purificatus est a malis et inde falsis, et tunc quantum implantata sunt vera et bona fidei et amoris, tantum cultus acceptatur et placet; per cultum 1namque intelligitur omne quod procedit ex amore et fide apud hominem, et elevatur ad Dominum a Domino; hoc quia complementum est, ideo altare suffitus, per quod repraesentabatur cultus, ultimo describitur, sequuntur enim omnia ordine secundum seriem quae describuntur; nam primum describitur testimonium, per quod intelligitur Dominus, dein arca in qua testimonium, per quam significatur intimum caelum ubi Dominus; postea mensa super qua panes, per quam significatur 2bonum amoris inde; tum candelabrum cum lucernis, per quod significatur Divinum Verum ex Divino Bono 3Domini procedens; dein ipsum tentorium, per quod significatur caelum et Ecclesia quae ex illis; demum altare holocausti, per quod significatur regeneratio per vera ex bono; et ultimo altare suffitus, per quod significatur cultus ex omnibus illis in caelo et in Ecclesia. @1 enim significatur$ @2 amor$ @3 Divini amoris Domini$

Arcana Coelestia 8
Passage 10207

#10207 "Et libamen non libabitis super eo": quod significet non ibi repraesentativum regenerationis per vera et bona amoris spiritualis, constat ex significatione "libaminis" quod sit repraesentativum regenerationis per vera et bona fidei et charitatis, de qua n. 10,137, quae sunt vera et bona amoris spiritualis, 1amor enim in Dominum dicitur amor caelestis, charitas autem erga proximum dicitur amor spiritualis; ille amor regnat in intimo caelo, hic autem in medio et ultimo, 2 videantur citata n. 9277, 9596, 9684. @1 amor coelestis dicitur amor in Dominum, amor autem spiritualis charitas erga proximum$ @2 i de quibus$

Arcana Coelestia 8
Passage 10208

#10208 "Et expiabit Aharon super cornubus ejus": quod significet purificationem a malis per vera fidei quae ex bono amoris, constat ex significatione "expiare" quod sit purificatio a malis, de qua n. 9506, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9946, 10,017, et ex significatione "cornuum" quod sint potentiae, de qua n. 10,182, et quoque exteriora, n. 10,186. Quod sit purificatio per vera fidei quae ex bono amoris, erat quia expiatio fiebat per sanguinem, et per "sanguinem" significatur verum fidei quod ex bono amoris, n. 4735, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,047, et omnis purificatio a malis fit per vera fidei (d)quae ex bono amoris, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, (x)9088. Quod expiationes factae fuerint sanguine super cornubus altaris holocausti et altaris suffitus, constat in Lev. iv 3, 7, 18, 25, 30, 34, xvi 18. [2] Quod altaria sic expiarentur, erat causa quia sancta polluebantur per peccata populi, populus enim repraesentabat Ecclesiam, quapropter illa quae Ecclesiae erant et vocabantur sanctuaria ejus, ut altare et tentorium, una cum illis quae inibi, conspurcabantur, quando ipse populus peccabat; nam sanctuaria illa erant Ecclesiae; 1hoc quoque constare potest apud Moschen, Separabitis filios Israelis ab immunditie eorum ut non moriantur in immunditie sua, in polluendo habitaculum Meum, quod in medio eorum, Lev. xv 31: 2 et alibi, Expiabit Aharon sanctum ab immunditie filiorum Israelis; ita expiabit sanctuarium sanctitatis, et tentorium conventus, et altare, Lev. xvi 16, 33. [3] Cum his ita se habet: illa quae Ecclesiae sancta vocantur non sunt sancta nisi sancte recipiantur, nam nisi sancte recipiantur, Divinum non influit in illa, et omnia sancta apud hominem non 3sunt sancta quam ex influxu Divino; sicut aedes sacrae, altaria ibi, 4panis et vinum pro Sancta Cena, sancta 5fiunt unice per praesentiam Domini; quapropter si Dominus non ibi praesens esse potest ob peccata populi, sanctum abest, quia Divinum; (d)etiam sancta Ecclesiae profanantur per peccata, quoniam removent inde Divinum. [4] Haec nunc causa est quod sanctuaria dicantur 6polluta per immunditiem populi, et quod 7ideo quotannis expiarentur; quod super cornubus altarium et non super ipsis altaribus factae fuerint expiationes per sanguinem, erat causa quia cornua erant extrema illorum, et nihil hominis purificatum est nisi extrema purificata 8sint; extrema enim sunt in quae influunt interiora, et secundum statum illorum fit influxus; quare si extrema 8fuerint perversa, pervertuntur 9 inibi interiora, nam cum influunt se accommodant formae recipientes interiorum ad statum illorum; se habet hoc sicut cum oculus se male habet, tunc visus qui ab interiore venit non videt aliter quam secundum statum oculi; aut sicut cum bracchia se male habent, tunc potentiae quae ab interiore veniunt non exserunt se aliter quam secundum illa; quapropter si naturalis homo perversus est, tunc spirituali non copia est in illum nisi perverse agendi; inde est quod tunc spiritualis seu internus homo claudatur; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe 5 quod, ut homo purificatus sit, esse debeat purificatus quoad naturalem seu externum hominem, citata n. 9355 fin., ex causa quia omnis influxus est ab interno in externum, et non vicissim, n. 5119, 6322, est enim naturale hominis planum in quo terminatur influxus e mundo spirituali, n. 5651; quod externa hominis formata sint ut inserviant internis, n. 5947, 9216, 9828, ita (x)externus homo omnino subjectus erit interno, n. 5786, 6275, 6284, 6299, 10ex causa quia internus homo 11in caelo est et externus in mundo, n. 3167, 10,156, et (x) externus homo ex se seu sibi soli relictus oppositus est interno, n. 3913, 3928, praeterea quid internus homo et quid externus, videatur n. 9701-9709. @1 quod etiam$ @2 A has the following note in m: vide etiam Num. xix 11, 13.$ @3 aliunde sancta sunt$ @4 sancta coena, cum pane et vino$ @5 d fiunt i sunt$ @6 pollui$ @7 inde$ @8 sunt$ @9 i etiam$ @10 causa est$ @11 After est$

Arcana Coelestia 8
Passage 10209

#10209 "Semel in anno": quod significet perpetuo, constat ex significatione "semel in anno" quod sit pro toto anno, nam expiatio super cornubus altaris suffitus semel in anno involvebat expiationem 1 pro toto anno; et "annus" sicut omnia quae temporis sunt (x)significat statum et ejus durationem, et quoque perpetuitatem; hic statum purificationis a malis per vera fidei, nam hic status significatur per expiationem super cornubus altaris suffitus semel in anno; et omnis purificatio a malis seu regeneratio persistit non solum perpetuo in mundo 2 sed etiam perpetuo in altera vita. Quod "annus" significet perpetuum et aeternum, videatur n. 2906 fin., 7828, et 3quoque heri, hodie, cras, et similia quae temporis sunt, n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939, et quod purificatio a malis seu regeneratio persistat in aeternum, citata n. 9334 et 10,048. @1 i et purificationem$ @2 i apud hominem$ @3 d quoque i and d prout$

Arcana Coelestia 8
Passage 10210

#10210 "De sanguine peccati expiationum": quod significet per vera quae ex bono innocentiae, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,047, ex significatione "peccati expiationum" seu sacrificii peccati per quod expiatio, quod sit purificatio a malis et inde falsis; quod per "peccatum" intelligatur sacrificium pro peccato, videatur n. 10,039, et quod "expiatio" sit purificatio a malis et inde falsis, n. 9506; quod purificatio illa fiat per vera quae ex bono innocentiae, est quia sanguis quo fiebat expiatio, erat ex juvenco vel agno, et per "juvencum" significatur bonum innocentiae in externo homine, n. 9391, 9990, 10,132, et per "agnum" bonum innocentiae in interno (d)homine, n. 10,132; et innocentia erit ut recipiatur verum et bonum, n. 3111, 3994, 4797, 6013, 6765, 7836 fin., 7840, 9262, 10,134, tum citata n. 10,021; bonum enim innocentiae est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino et nihil a proprio hominis, 1ita est velle duci a Domino et non a semet; inde patet quod quo plus homo sibi (x)fidit et credit, ita quo plus est in amore sui, eo minus in bono innocentiae sit; inde est quod homo a malis purificari nequeat nisi sit in bono innocentiae; nam si non in illo bono est, non ducitur a Domino sed a semet; (m)et qui ducitur a semet ducitur ab inferno, 2proprium enim hominis non est nisi quam malum, et omne malum est inferni.(n) 3Quod omnis expiatio facta fuerit per sanguinem vel juvenci, vel agni, vel turturum seu pullorum columbarum, constat apud Moschen, Exod. xxix 36; Lev. iv 1-7, 13-18, 27-fin., v 1-7, xv 14, 24, 28-31; Num. vi 9-11; per "turtures" et per "pullos columbarum" etiam significatur bonum innocentiae. @1 et$ @2 nam proprium$ @3 Quod omnis expiatio facta fuerit vel per sanguinem juvenci vel per sanguinem agni, per quos significatur bonum innocentiae, constat apud Moschen, Exod. xxxix 36, Levit. iv 1 ad 7, 13 ad 18, 27 ad fin. Cap. v 1 ad 7. Num xv 24, et si turtures aut duos pullos columbarum, Lev. v 1 ad 7. Cap. xv 14, 28 ad 31. Num. vi 9, 10, 11; nam per turtures ac per pullos columbarum etiam significabatur bonum innnocentiae$

Arcana Coelestia 8
Passage 10211

#10211 "Semel in anno expiabit super illo": quod significet remotionem malorum perpetuam, constat ex significatione "semel in anno" quod sit perpetuum, de qua supra n. 10,203, et ex significatione "expiare" quod sit purificatio a malis et inde falsis, de qua n. 9506; et purificatio a malis non est nisi quam detentio ab illis seu remotio illorum, videantur citata n. 10,057 fin.

Arcana Coelestia 8
Passage 10212

#10212 "In generationes vestras": quod significet qui ab Ecclesia in veris et bonis fidei, constat ex significatione "generationum" quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua 1in citatis n. (x)10,204; quod sint illi qui ab Ecclesia, est quia genuina vera et bona fidei et amoris dantur solum apud illos, nam apud illos est Verbum; et per filios Israelis, quorum "generationes" hic intelliguntur, significatur Ecclesia, citata n. 9340. @1 citata$

Arcana Coelestia 8
Passage 10213

#10213 "Sanctum sanctorum hoc Jehovae": quod significet quoniam ex Divino Caelesti, constat ex significatione "sancti sanctorum" quod sit Divinum Caeleste, de qua n. 10,129; quid Divinum Caeleste et Divinum Spirituale, et quae differentia, videantur citata n. 9277, 9596.

Arcana Coelestia 8
Passage 10214

#10214 Vers. 11-16. Et locutus est jehovah ad Moschen, dicendo, Cum sustuleris summam filiorum Israelis quoad numeratos illorum, et dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, et non sit in illis plaga in numerando illos. Hoc dabunt omnis transiens super numeratos, dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti oboli siclus, dimidium sicli sublatio Jehovae. Omnis transiens super numeratos a filio viginti annorum et supra, dabit sublationem Jehovae. Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum sublationem Jehovae, ad expiandum super animabus vestris. Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis, et dabis illud ad opus tentorii conventus; et erit filiis Israelis ad recordationem coram Jehovah, ad expiandum super animabus vestris. 1Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat illustrationem per Verbum a Domino: "cum sustuleris summam filiorum Israelis" significat omnia Ecclesiae: "quoad numeratos illorum" significat quoad ordinationem et dispositionem: "et dabunt quisque expiationem animae suae in numerando illos" significat purificationem seu liberationem a malo per agnitionem et fidem quod omnia bona et vera fidei et amoris, et eorum ordinatio et dispositio sint a Domino, et nihil ab homine: "et non sit in illis plaga in numerando illos" significat ne sit poena mali in faciendo bona sicut a semet: "hoc dabit omnis transiens super numeratos" significat addicationem omnium quae fidei et amoris Domino: "dimidium sicli in siclo sanctitatis" significat omnia veri ex bono: "viginti oboli siclus" significat omnia boni: "dimidium sicli sublatio Jehovae" significat quod omnia veri ex bono sint solius Domini: ["omnis transiens super numeratos" significat quod omnia vera et bona addicanda soli Domino:] "a filio viginti annorum et supra" significat statum intelligentiae veri et boni: "dabit sublationem Jehovae" significat addicationem soli Domino: "dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae" significat quod omnes ex quacumque facultate sint, [aeque] omnia 2veri ex bono addicaturi sint Domino: "ad expiandum super animabus vestris" significat ut removeantur mala: "et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis" significat vera ex bono purificantia quae Ecclesiae: "et dabis illud ad opus tentorii conventus" significat conjunctionem cum caelo per agnitionem quod omnia vera et bona sint a Domino: "et erit filiis Israelis ad recordationem coram Jehovah" significat sic conservationem Ecclesiae et omnium Ecclesiae a Domino: "ad expiandum super animabus vestris" significat quoniam sic mala remota. @1 See p. ix preliminary note 2. 11. Et loquutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, significat illusttationem per Verbum a Domino. 12. Cum sustuleris summam filiorum Israelis, significat omnia Ecclesiae quoad numeratos illorum, significat in quibus instructi et imbuti: et dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae, significat ut purificentur a malis et inde falsis: in numerando illos, significat ordinationem et dispositionem quoad talia quae Ecclesiae et a Domino: et non sit in illis plaga in numerando illos, significat a poena et quoque a poena mali cum ordinantur et disponuntur sicut a semet. 13. Hoc dabit omnis transiens super numeratos, significat addicationem omnium quae Ecclcsiae Domino: dimidium sicli in siclo sanctitatis, significat partem primam omnem quoad vera ex bono: viginti oboli sicius, significat receptionem et conjunctionem: dimidium sicli sublatio Jehovae, significat addicationem et conjunctionem plenam. 14. Omnis transiens super numeratos, significat omnia Ecclesiae addicanda Domino: a filio viginti annorum, et supra, significat statum cum hoc fieri potest: [Num. i 2, 3, xxvi 4, iv 23 ubi plenum is interpolated here] et dabit sublationem Jehovae, significat tunc addicationem Domino. 15. Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae, significat quod similiter qui abundat cognitionibus veri et boni, et qui non abundat: (quia cuivis est *** ***) ad expiandum super animabus vestris, significat ut removeantur mala. 16. Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis, significat vera ex bono purificantia, quae Ecclesiae: et dabis illud ad opus Tentorii conventus, significat sic conjunctionem cum coelo: et erit filiis Israelis ad recordationem coram Jehovah, significat sic conservationem a Domino: ad expiandum super animabus vestris, significat quoniam sic mala remota.$ @2 veri et boni IT, cp n. 10,227$

Arcana Coelestia 8
Passage 10215

#10215 "Et locutus [est] Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet illustrationem per Verbum a Domino, constat ex significatione "loqui" cum a Jehovah ad Moschen, quod sit illustratio a Domino per Verbum, nam Jehovah in Verbo est Dominus, (d)et per Moschen repraesentatur Verbum; per "loqui" enim significatur influxus, perceptio, et instructio, n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7226, 7241, 7270, 8127, 8128, 8221, 8262, 8660, proinde etiam illustratio, nam illustratio est influxus, perceptio, et instructio a Domino cum legitur Verbum; quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videantur loci citati n. 9373, et quod Moscheh sit Verbum in sensu repraesentativo, n. 9372. Quod haec per "locutus Jehovah ad Moschen" significentur, est quia illa verba non 1similiter percipiuntur in caelo 2sicut in terra, in caelo enim percipiuntur verba secundum sensum internum, in terra autem secundum sensum externum, nam in caelo omnia spiritualiter intelliguntur, in terra autem naturaliter; 3intellectus ille momentaneus est, absque cognitione quid intelligitur in sensu externo seu litterali ab homine; talis est consociatio angelorum caeli cum homine, ex causa ut omne cogitationis ejus ex spirituali mundo influat, et sic ut cogitatio ejus in prima sua origine sit spiritualis, et fiat 4in externo homine per influxum naturalis. @1 ita$ @2 ut$ @3 perceptio illa est momentanea$ @4 per influxum in externum hominem$

Arcana Coelestia 8
Passage 10216

#10216 "Cum sustuleris summam filiorum Israelis": quod significet omnia Ecclesiae, constat ex significatione "summae" quod 1sit omne, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Quod sint omnia Ecclesiae quae per "summam filiorum Israelis" (x)significantur, est quia sensus internus 2Verbi est qualis sensus ejus in caelis; illuc non transeunt nomina, ut nomina Israel, Moscheh, Aharon, et plura, ea enim sunt inter res materiales, quae solum pro corporeo sensuali homine sunt, at loco illorum 3percipiuntur res spiritualiter quae sunt caeli et Ecclesiae; nam angeli caeli sunt spirituales, et quae obveniunt, ea secundum essentiam suam, hoc est, spiritualiter (x)capiunt. Quod ibi pro filiis Israelis 4intelligant Ecclesiam, est quia in intimo caelo, ubi Dominus praesentior est quam in caelis infra, per nomina in Verbo, in sensu bono, intelligitur Ipse Dominus, ut per Abrahamum, Isacum, Jacobum, Moschen, Aharonem, Davidem, Josephum, Jehudam, Israelem; et quia per illa intelligitur Dominus ibi, inde Divina quae caeli et Ecclesiae, quae a Domino, secundum rerum series in Verbo, per eadem percipiuntur; perceptio a Domino, Qui est Verbum, influit, nam a Domino est omne intelligentiae et sapientiae, et absque Ipso nihil. @1 sint omnia$ @2 est qualis est sensus Verbi$ @3 capiuntur$ @4 percipiant$

Arcana Coelestia 8
Passage 10217

#10217 "Quoad numeratos illorum": quod significet quoad ordinationem et dispositionem, constat ex significatione "numerare cum de omnibus Ecclesiae, quae sunt vera et bona fidei et amoris, quod sit ordinatio et dispositio eorum, inde numerati, sunt quae ordinata et disposita sunt; quod "numerare" id significet, est quia numerare involvit lustrationem, et quod a Domino lustratur, hoc etiam ordinatur et disponitur; etiam vox qua exprimitur hic numerare, in lingua originali significat lustrare, censere, animadvertre, et quoque visitare, mandare, praeesse, ita ordinare et disponere; quod hae significationes isti voci sint, est quia unum involvit alterum in sensu spirituali, et sensus spiritualis est vocum sensus interior, qui pluries 1inest vocibus linguarum, praecipue orientalium. [2] Quod "numerare" in sensu spirituali, in quo agitur de veris et bonis fidei et amoris, sit ordinare et disponere, constat etiam ex locis in Verbo, ubi "numerare" dicitur, et quoque ubi "numerus", ut apud Esaiam, Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth numerans (ordinans) exercitum belli, xiii 4: apud eundem, Tollite in altum oculos vestros, et videte quis creavit haec, qui eduxit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat; de multitudine potentium et fortium robore vir non 2deest, xl 26: apud Davidem, Jehovah Qui numerat 3numerum stellarum, omnes nominibus vocat, Ps. (x)cxlvii 4; quod per "numerare" 4in his locis significetur ordinare et disponere, patet, nam agitur de Jehovah, hoc est, Domino, Qui non numerat aliquem exercitum nec stellas, sed ordinat et disponit illa quae per 5exercitum et per stellas significantur, quae sunt vera et bona fidei et amoris, non enim agitur 6 de bellis in mundo naturali sed de bellis in 7mundo spirituali, quae sunt bella 8seu pugnae verorum ex bono contra falsa ex malo; 9quod "bella" in spirituali sensu sint tales pugnae, videatur n. 1664, 2686, 8273, 8295, quod "exercitus" 10sit vera et bona Ecclesiae et caeli, 11 n. 7988, 8019, et quod "stellae" sint cognitiones veri et boni, n. 2495, 2849, 4697. [3] Cum notum est quid significatur per "numerare" et quid per "filios Israelis," constare potest quare non Davidi 12licuit numerare populum, et quare, 13postquam numeravit, Gad propheta ad illum missus 14denuntiavit (x)poenam, 2 Sam. xxiv 1-15, et quare hic dicitur quod quisque daret expiationem animae suae, ne sit in illis plaga in numerando illos; per "filios" enim "Israelis" significantur vera et bona Ecclesiae, et per numerare" significatur ordinare et disponere; et quia solius Domini est ordinare et disponere vera et bona fidei et amoris apud unumquemvis in (x)Ecclesia et in caelo, ideo cum id ab homine fit, ut factum a Davide per Joabum, tunc significabat ordinationem et dispositionem talium ab homine et non a Domino, quod non est ordinare et disponere, sed destruere; si numeratio filiorum Israelis (t)non talia (x)involvisset, non aliquid peccati aut reatus fuisset in numerando illos. Quod per "filios Israelis" significentur vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et caeli, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, (x)5951, 7957, 8234, 8805, similiter per "tribus," in [4] quas filii Israelis distincti fuerunt, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6397; quia per "filios Israelis" 15et per "tribus" talia significantur, et illa sunt innumerabilia, ideo in Verbo dicitur de 16illis quod Numerus eorum esset sicut arena maris, quae non mensurabitur nec numerabitur, Hos. l 10: Quis numerabit pulverem Jacobi et numerum Israelis, Num. xxiii 10: 17 Jehovah ad Abrahamum, Ponam semen tuum ut pulverem terrae, ut si possit numerare pulverem terrae, etiam futurum ut semen tuum numeretur, Gen. xiii (x)16, xvi 10: et alibi, 18 Suspice versus caelum, et numera stellas, num potes numerare has, sic erit semen tuum, Gen. xv 5; quod per "filios Israelis" et "semen Abrahami" 19 non intellecta fuerit posteritas ejus sed vera et bona spiritualia, quae innumerabilia 20, et quoque quoad plurimam partem ineffabilia, constare potest ex eo quod non major multitudo 21illorum fuerit quam aliarum gentium, quod etiam testatur Moscheh, Non propter multitudinem vestram prae omnibus populis desideravit Jehovah vos ut eligeret vos, siquidem vos estis pauciores omnibus populis, Deut. vii 7: etiam per "numerare" significatur ordinare et disponere, apud Jeremiam, [5] In urbibus Hierosolymae (x)et Jehudae adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, xxxiii 13; "greges" sunt quoque bona et vera Ecclesiae, n. 6048, 8937, 9135, "juxta manus numerantis" est juxta dispositionem Domini: apud Davidem, Quis scit vehementiam irae Tuae? ad numerandum dies nostros, rectum notifica, ut induamus cor sapientiae, Ps. (x)xc 11, 12; "numerare dies" pro 22ordinare et disponere status vitae; 23et dies dicuntur numerati cum ordinati et dispositi, ita cum finiti, ut apud Esaiam, Per 24excisionem dierum meorum abiturus sum ad portas inferni; numeratus sum, residuum annorum meorum, xxxviii 10: et apud Danielem, Scriptura apparuit coram rege Belschazare, numeratus, appensus, et divisus, v 25; cum enim "numerare" significat ordinare et disponere, tunc "numeratum" significat absolutum, sicut cum linea numeris subducta est, finito calculo. [6] Quod per "numerare" significetur ordinare et disponere, est quia per "numerum" significatur quale rei et status, et quale determinatur per numerum 25adjunctum, (m)inde numerare est qualificare rem, et qualificatio rei in spiritualibus fit per ordinationem et dispositionem a 26Domino;(n) hoc significatur per "numerum" apud Johannem, Facit ut omnibus daret characterem super manum dextram aut super frontes; et ut nemo (x)posset emere aut vendere nisi qui haberet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus; haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sescenta sexaginta sex, Apoc. xiii 16-18; [7] agitur in hoc capite de bestia ex mari, et de bestia ex (x)terra; per "bestiam ex mari" intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per scientifica quae e mundo, et per "bestiam ex terra" intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per sensum 27litteralem Verbi applicatum ad favendum malis amorum sui et mundi, nam "terra" est Ecclesia quoad 28bonum et verum, citata n. 9325, et "mare" est scientificum in communi, n. 28, (x)2120, 2850; "habere characterem ejus super manum et super frontem" est agnoscere et amare falsa illa; "habere nomen ejus" aut "numerum nominis ejus" est agnoscere omnia qualiacumque sunt, "frons" enim significat amorem, n. 9936, et "nomen" significat omne quale 29ejus de quo agitur, 8 n. 3006, 3421, 6674, 8274, 9310; "computare numerum bestiae" est explorare et scire vera illa Ecclesiae falsificata; "numerus hominis" significat rem et statum illius Ecclesiae, 30 "sescenta sexaginta sex" significant quale ejus quoad omnia vera falsificata 31et falsa ex malo in complexu, et quoque profanationem sancti, 32ut et finem; 33illa scire et explorare est sapientis et intelligentis, quapropter dicitur, Haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum ejus; numerus enim sex significat idem cum numero duodecim, quia est dimidium ejus, n. 3960 fin., 7973, 8148, et duodecim significant omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, n. 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913, 7973, inde quoque in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu; triplicatio numeri 34senarii involvit etiam finem, et finis est quando 9 verum prorsus (t)est profanatum; ex his manifeste patet quod numeri in Verbo involvant res et status, et significent quale secundum 35numeros determinatos, ut quoque in 36his apud Johannem, Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. xxi 17; etiam per numerum 37ibi determinatum significantur omnia vera 38ex bono in complexu, nam centum quadraginta quattuor idem significant cum duodecim, n. 7973, 39exsurgit enim ex duodecim in se multiplicatis; 40quapropter etiam hic dicitur quod mensura 41ejus sit mensura hominis, 42quemadmodum supra quod numerus ille sit numerus hominis; sed quia hic vera ex bono significantur, additur quod illa mensura etiam sit mensura angeli, "angelus" enim in Verbo significat 43 vera ex bono, 44quoniam est recipiens Divini Veri a Domino, n. 8192. @1 se exserit in$ @2 deficit$ @3 exercitum IT$ @4 hic$ @5 exercitus$ @6 i ibi$ @7 spirituali sensu$ @8 et$ @9 ita contra illa quae Ecclesiam conantur destruere$ @10 sint$ @11 i videatur$ @12 licuerit$ @13 cum illum numeraverit$ @14 denuntiavit altered to denuntiaverit$ @15 vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et coeli significantur$ @16 filiis Israelis$ @17 i et$ @18 i dixit,$ @19 i ibi$ @20 i sunt$ @21 d illorum i filiorum Israelis$ @22 finire ordinationem et dispositionem$ @23 dies enim$ @24 emissionem IT$ @25 qui adjungitur$ @26 Divino$ @27 literae$ @28 verum et bonum$ @29 in complexu$ @30 i et$ @31 o T$ @32 tum$ @33 d illa i id$ @34 sex$ @35 numeros determinatos altered to determinationes$ @36 sequentibus$ @37 d ibi i ***$ @38 et bona IT$ @39 exsurgunt A, exsurgat I$ @40 quare$ @41 illa$ @42 ut$ @43 i omnia$ @44 est enim$

Arcana Coelestia 8
Passage 10218

#10218 "Et dabunt quisque expiationem animae suae in numerando illos": quod significet purificationem seu liberationem a malo per agnitionem et fidem quod omnia 1vera et bona fidei et amoris, et eorum ordinatio ac dispositio sint a Domino, et nihil ab homine, constat ex significatione "dare expiationem animae suae" quod sit purificari seu liberari a malo per verum fidei, quod hic est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino, et ex significatione "numerare Israelem" quod sit ordinatio et dispositio illorum a solo Domino et non ab homine; quod haec significentur, constat ex omnibus illis quae 2hic dicuntur de dimidio 3sicli quod daretur Jehovae, et de expiatione per 4illud in numerando populum, per "siclum" enim "sanctitatis" significatur verum quod solius Domini, per "expiationem per illum" significatur purificatio 5seu liberatio a malo, n. (x)9506, et per "numerare filios Israelis" significatur ordinare et disponere omnia vera et bona Ecclesiae, n. 10,217. [2] Cum his ita se habet: prohibitum fuit numerare filios Israelis, quoniam per numerare significabatur ordinare et disponere, et per filios Israelis (c)ac per tribus in quas distincti erant, significabantur omnia vera et bona fidei et amoris in complexu; et quia horum ordinatio et dispositio erat solius Domini et non hominis, ideo numerare illos erat praevaricatio qualis est apud illos qui sibi vindicant vera quae fidei et bona quae amoris, ac ordinationem et dispositionem illorum; qui quales sunt, notum est in Ecclesia, sunt enim illi qui 6semetipsos justificant per id quod sibi pro merito reputent omnia fidei et amoris, et consequenter credant se ex fide et ex operibus a semet mereri caelum; hoc malum involvebat numeratio populi a Davide, de qua ita in Libro 2 Samuelis, Addidit ira Jehovae exardescere in Israelem; ideo 7incitabat Davidem contra eos, dicendo, Abi, numera Israelem et Jehudam; dixit itaque ad Joabum, Pervagare 8 omnes tribus Israelis et 9numerate populum, ut noverim numerum 10populi; dixit Joabus ad regem, Addat Jehovah Deus tuus ad populum totidem totidemque centenis vicibus; at dominus meus rex, cur desiderat verbum hoc? sed praevaluit verbum regis contra Joabum et contra principes exercitus; quare exiverunt ad numerandum populum Israelem. Post percussit cor Davidis illum, quare dixit ad Jehovam, Peccavi valde quod feci; verumtamen, Jehovah, transire fac quaeso iniquitatem servi Tui, quia stulte egi valde. Sed missus est Gad propheta ad Davidem ut eligeret unum malum ex tribus; ac elegit pestem, qua mortui sunt viri ad septuaginta milia, xxiv 1 seq.; [3] ex his patet quam grande peccatum fuit numerare Israelem; non quod numeratio in se spectata fuerit 11peccatum, sed quia, ut dictum est, numeratio filiorum Israelis a Davide significabat ordinationem et dispositionem omnium fidei et amoris a semet et non a Domino, ipsa numeratio ordinationem et dispositionem, ac filii Israelis omnia vera et bona fidei et amoris; ut itaque liberarentur 12a peccato in numerando filios Israelis, dabatur dimidium sicli pro expiatione, nam dicitur Dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, ne sit in illis plaga in numerando illos; inde patet quod per haec verba significetur purificatio seu liberatio a malo per agnitionem quod omnia 13vera et bona fidei et amoris, (c)ac eorum ordinatio (c)et dispositio sint a Domino et nihil ab homine. [4] Quod ita sit, nempe quod omnia bona et vera fidei et amoris sint a Divino et nihil ab homine, etiam notum est in Ecclesia; et quoque quod 14malum sit 15sibi tribuere illa; et quod liberati sint 16ab illo malo qui agnoscunt et credunt quod illa a Domino sint, nam sic 17 nihil quod Divinum est, et quod ex Divino sibi vindicant; (d)sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe, 18qui credunt bona ex se facere et non (c)a Domino, credant mereri caelum, n. 9974; quod bona ex se et non (c)ex Domino non sint bona, 19quoniam qui bona ex se faciunt ex malo faciunt, n. 9975, 9980: quod illi contemnant proximum, et quod irascantur ipsi Deo si non mercedem accipiunt, n. 9976: quod tales caelum in se (t)non recipere possint, n. 9977: quod nequaquam pugnare possint contra inferna; at qui agnoscunt et credunt quod a Domino omnia 20bona et vera, quod Dominus pro illis pugnet, n. 9978: quod solus Dominus sit meritum et justitia, 21n. 9486, 9715, 9809, 9979-9984, 10,019, 10,152. @1 bona et vera$ @2 sequuntur$ @3 siclo qui$ @4 illum$ @5 d et i and d seu i et$ @6 semet$ @7 incitavit$ @8 i age$ @9 numera$ @10 ejus$ @11 d peccatum i malum$ @12 ab hoc malo$ @13 bona et vera$ @14 peccatum$ @15 tibi IT$ @16 a peccato$ @17 i sibi$ @18 After caelum,$ @19 quia$ @20 vera et bona$ @21 n. 9979 ad 9984, et quoque n. 9486, 9715, 9809$

Arcana Coelestia 8
Passage 10219

#10219 "Et non sit in illis plaga in numerando illos": quod significet ne sit poena mali in faciendo bona sicut a semet, constat (c)ex significatione "plagae" quod sit poena mali, de qua sequitur, et ex significatione "numerare filios Israelis" quod sit ordinare et disponere vera et bona fidei et amoris, de qua supra n. 10,217, ita facere illa; dicitur 1sicut a semet, quoniam bona quae facit homo, facit sicut a semet, non aliter percipit antequam in fide est ex amore; influunt enim bona a Domino, et recipiuntur ab homine, et quae recipiuntur primum non aliter sentiuntur quam in ipso et ab ipso, nec percipitur quod a Domino priusquam in cognitionem venit ac postea in agnitionem ex fide; prius enim non reflectere potest quod aliquid a Divino influat, et prorsus non percipere, hoc est, sentire in se, priusquam incipit velle et amare quod ita sit; se 2habet hoc sicut ipsa vita apud hominem, ac [2] sicut binae vitae facultates interiores, quae sunt intellectus et voluntas; quis non credit priusquam instructus est, quod vita sit in 3ipso, et sic quod inde agit sit a se? similiter intellectus et voluntas; cum tamen et vita in communi, (c)ac intellectus et voluntas influunt, vera intellectus bona voluntatis e caelo a Domino, at falsa intellectus et mala voluntatis ab inferno; nam nisi spiritus et angeli sint apud hominem, per quos fit influxus, homo ne quidem uno momento vivere potest, proinde nec cogitare nec velle, ut constare potest (c)a multiplici experientia, de qua ad finem plurium capitum ubi de influxu actum est; videantur loci citati n. 9223, 9276 fin., 9682; quamdiu 4autem homo credit quod omnia [3] a se faciat, tam bona quam mala, tamdiu bona non afficiunt illum, et mala adhaerent illi; at vero ut primum agnoscit et credit quod bona a Domino influant et non a semet, et quod mala ab inferno, tunc bona afficiunt illum et mala non adhaerent illi; et quoque quantum bona afficiunt illum, tantum removentur mala, ita purificatur et liberatur ab illis; sed quamdiu talis status est 5hominis ut non percipere ac sentire possit influxum bonorum a Domino, 6tamdiu facit bona sicut a semet, sed usque debet agnoscere et credere quod a Domino; quod cum fit, etiam liberatur a malis; ast ut liberatur a malis, agnitio illa non erit confessio solius oris sed confessio ipsius cordis. [4] Quod plaga sit poena mali, constat absque explicatione; sunt tres plagae, seu tres poenae, quae sequuntur illos qui 7sibimet tribuunt vera et bona fidei et amoris, seu qui credunt mereri caelum ex 8suis operibus, nam qui sibi illa tribuunt, etiam caelum ex semet mereri credunt; tres poenae illae sunt, 1. Quod non aliquid boni amoris et veri fidei recipere possint, 2. Quod mala et falsa illos jugiter persequantur, 3. Et quod vera et bona recepta ab infantia pereant; hae tres poenae significantur per tres plagas quae Davidi per Gadem prophetam propter numerationem populi proponebantur, quae erant, 1. septem annorum fames, 2. trium mensium fuga coram hostibus, 3. ac trium dierum pestis, 2 Sam. xxiv 13; per "famem" enim significatur defectus et penuria bonorum et verorum quae fidei et amoris, nam haec per panem, cibum, triticum, hordeum, oleum, et vinum, quae cum perstat fames, deficiunt, significantur; per "fugam" autem "coram hostibus" in sensu interno intelligitur persecutio a malis et falsis; qui enim sibi tribuunt bona et vera, illi non pugnare possunt contra mala et falsa quae ab inferno, n. 9978, quae sunt hostes in spirituali sensu coram quibus fuga et a quibus persecutio; per "pestem" autem significatur vastatio et consumptio bonorum et verorum quae ab infantia recepta sunt, n. 7505; quod David elegerit pestem, ac per illam mortui fuerint 9 ad septuaginta milia virorum, significabat quod apud gentem Israeliticam et Judaicam periturum omne verum et bonum fidei et amoris; quod etiam factum est, nam non agnoscebant Dominum, a Quo tamen 10omnia bona et vera; tres dies 11significabant ad plenum, et quoque septuaginta milia (d)virorum qui mortui. @1 quasi$ @2 habent haec$ @3 se$ @4 itaque$ @5 homini$ @6 ideo facere debet$ @7 sibi$ @8 semet$ @9 i usque$ @10 illa$ @11 significant$

Arcana Coelestia 8
Passage 10220

#10220 "Hoc dabit omnis transiens super numeratos": quod significet addicationem omnium quae fidei et amoris Domino, constat ex significatione "dare," nempe expiationem animae, quae erat 1dimidium sicli, quod sit liberatio a malis per agnitionem quod omne fidei et amoris sit a Domino et nihil 2ab homine, de qua supra n. 10,218; 3inde "omnis transiens super numeratos" significat quicquid 4veri et boni quod ordinatur et disponitur a Domino, nam "omnis transiens" est omnis ex filiis Israelis, et per "filios Israelis" significantur omnia 5bona et vera spiritualia, n. 5414, 5801, 5803, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, (x)5951, 7957, 8234, 8805, et per "numeratos" significantur quae 6ordinantur et disponuntur a Domino, n. 10,218. @1 dimidii$ @2 ejus a semet$ @3 et$ @4 boni et veri$ @5 vera et bona$ @6 ordinata et disposita sunt$

Arcana Coelestia 8
Passage 10221

#10221 "Dimidium sicli in siclo sanctitatis": quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione "dimidii" quod sint omnia, et ex significatione "sicli" quod sit verum ex bono; quod "dimidium" sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu (x)oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod "siclus" sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per "argentum" significatur verum, et per "aurum" bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 1per verum, determinatur per numerum gerarum seu (x)obolorum sicli; (c)ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur "siclus sanctitatis" est quantum veri et boni, nam verum et bonum 2sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt (c)a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959. @1 ex vero$ @2 est quod dicitur sanctum, quia illa$

Arcana Coelestia 8
Passage 10222

#10222 "Viginti oboli siclus": quod significet omnia boni, constat ex significatione "viginti" quod etiam sint omnia, et quod sint reliquiae boni, ut et sanctum; quod sint omnia et 1inde plenum, videatur n. 9641, quod sint reliquiae boni, n. 2280, et quod sint sanctum, n. 4759, 7842, 7903; "viginti" enim, cum de Domino, 2significant Proprium 3Ipsius, quod est ipsum Sanctum, n. 4176; inde patet cur siclus fuerit viginti gerarum seu obolorum, et cur 4dictus sit "siclus sanctitatis," ut hic et alibi, 5ut Lev. xxvii 3; Num. iii 47, 50, vii 13, 19, 25, 31, 37, (x)43, 49, 55, 61, 67, 73, xviii 16; quod siclus esset 6 pondus et argenti et auri, Gen. xxiv 22; Exod. (x)xxxviii 24; Ezech. iv 10, xlv 12. @1 quoque$ @2 involvunt A, significat T$ @3 Domini$ @4 dicitur IT$ @5 videatur$ @6 i et IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10223

#10223 "Dimidium sicli sublatio Jehovae": quod significet quod omnia veri ex bono sint solius Domini, constat ex significatione "dimidii sicli" quod sint omnia veri ex bono, de qua supra n. 10,221, et ex significatione "sublationis Jehovae" quod sint quae solius Domini, de qua n. 10,093.

Arcana Coelestia 8
Passage 10224

#10224 "Omnis transiens super numeratos": quod significet quod omnia vera et bona addicanda soli Domino, constat ex illis quae supra n. 10,220 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10225

#10225 "A filio viginti annorum et supra": quod significet statum intelligentiae veri et boni, constat ex significatione "viginti" cum dicuntur de aetate hominis, quod sint status intelligentiae veri et boni; quod viginti sint status intelligentiae veri et boni, est quia homo cum ad viginti annos pervenit, incipit a se cogitare; homo enim a prima infantia ad ultimam senectam subit plures status quoad sua interiora, quae sunt intelligentiae et sapientiae. Primus status est a nativitate ad annum aetatis ejus quintum; is status est status ignorantiae, ac innocentiae in ignorantia, et vocatur infantia: Alter status est ab anno aetatis quinto usque ad vicesimum; is status est status instructionis 1et scientiae, et vocatur pueritia: Tertius status est ab anno aetatis vicesimo ad sexagesimum, qui status est status intelligentiae, et vocatur (x)adolescentia, juventus, et virilitas: Quartus 2status seu ultimus est ab anno aetatis sexagesimo et [2] supra, qui status est status sapientiae, ac innocentiae in sapientia; hi status vitae hominis successivi per numeros annorum aetatis, quinque, viginti, et sexaginta, significantur apud Moschen, Quando quis singulare fecerit votum, erit aestimatio maris a filio viginti annorum usque ad filium sexaginta annorum, quinquaginta sicli argenti; si femina erit aestimatio triginta sicli. A filio autem quinque annorum usque ad filium viginti annorum erit aestimatio; si masculus, viginti sicli, si femina, decem sicli. A filio autem mensis usque ad filium quinque annorum erit aestimatio masculi quinque sicli, (x)femellae tres sicli. A filio autem sexaginta annorum et supra erit aestimatio quindecim sicli, feminae autem decem sicli, Lev. xxvii 2-7. [3] Quod primus status sit status ignorantiae et quoque innocentiae in ignorantia, 3patet; quando hic status persistit, tunc interiora formantur ad usum, proinde non patent, sed modo maxime externa, quae sunt sensualis hominis; haec sola cum patent, est ignorantia; nam quicquid homo intelligit et percipit, est ex interioribus; inde quoque constare potest quod innocentia quae tunc est, 4et vocatur innocentia infantiae, (x)sit innocentia (x)maxime externa. [4] Quod secundus status sit status instructionis et scientiae, etiam patet; is status nondum est status intelligentiae, quia puer tunc non concludit aliquid ex se, nec discernit inter vera et vera, ne quidem inter vera et falsa, a se sed ex aliis; cogitat modo et loquitur res memoriae, ita ex sola scientia, nec videt et percipit num ita sit nisi ex fide magistri, proinde quia alius sic dixit. [5] Tertius autem status vocatur status intelligentiae, quoniam tunc homo cogitat a se, (c)ac discernit et concludit 5; 6et quod tunc concludit, ejus est et non alterius; hoc tempore incipit fides, nam fides non est fides ipsius hominis antequam is ex propriae cogitationis ideis confirmavit quod credit; prius (x)est fides non ejus sed alterius in se, nam credidit personae non rei 7; inde constare potest quod status intelligentiae tunc incipiat apud hominem cum non ex magistro sed ex se cogitat, quod non prius fit quam cum interiora versus caelum aperiuntur; sciendum est quod exteriora apud hominem sint in mundo ac interiora in caelo, et quod quantum lucis influit e caelo in illa quae sunt ex mundo, tantum homo intelligat et sapiat; hoc fit quantum et qualiter interiora aperta sunt; ac tantum aperiuntur, quantum homo vivit caelo et non mundo. [6] Ultimus autem status est status sapientiae ac innocentiae in sapientia, qui est quando homo non amplius curat intelligere vera et bona sed velle illa et vivere illa, hoc enim est sapere; ac tantum potest homo velle vera et bona ac vivere illa, quantum in innocentia est, hoc est, quantum credit quod nihil ex se sapiat, sed quicquid sapit, sit ex Domino; tum quantum amat quod ita sit; inde est quod hic status etiam sit status innocentiae in sapientia. Ex successione horum statuum, homo qui sapit etiam videre potest [7] Providentiae Divinae mirabilia, quae sunt, quod prior status sit planum sequentium continue, et quod procedat aperitio seu reclusio interiorum ab extremis usque ad intima successive; et tandem ita ut quod primum fuit sed in extremis, hoc etiam ultimum sit sed in intimis, nempe ignorantia et innocentia; qui enim scit quod ex se ignoret omnia, et quicquid scit, id a Domino sit, is in ignorantia sapientiae est, et quoque in innocentia sapientiae. Ex his nunc constare potest quid sit status intelligentiae qui significatur per viginti cum is numerus praedicatur de aetate hominis. [8] Simile etiam per illum numerum intelligitur alibi (d)in Verbo, ut apud Moschen, Tollite summam omnis congregationis a filio viginti annorum et supra, omnem exeuntem in exercitum in Israele, Num. i 2, 3, 18 seq.; agitur ibi de castrametatione et profectione filiorum Israelis secundum tribus, et per illam etiam significatur ordinatio et dispositio verorum et bonorum fidei et amoris a Domino; per castrametationem ordinatio et dispositio, n. 4236, 8103 fin., 8130, 8131, 8155, et per tribus bona et vera fidei et amoris in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397; inde per "filium viginti annorum et supra" intelliguntur qui in statu intelligentiae sunt, nam apud illos ordinari et disponi vera et bona fidei et amoris a Domino possunt, influit enim Dominus in eorum intellectuale et voluntarium, ac ordinat et disponit; et quoque falsa et mala removet ac dejicit; ideo dicitur "a filio viginti annorum et supra omnis exiens in exercitum," 8nam per "exercitum" significantur vera eo ordine disposita, ut non timeant falsa et mala, sed repellant illa si impugnant; quod talia per "exercitum" in sensu interno intelligantur, [9] videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019; apud illos autem qui (x) in statu infantiae et pueritiae sunt, ita qui infra viginti annos, vera et bona non ita ordinata sunt, ut exire possint in exercitum ac in militiam, quoniam, ut supra dictum est, nondum aliquid ex se discernunt et concludunt, proinde nondum aliquid falsi aut mali per rationale discutere possunt, et qui hoc non possunt, nec in pugnas mittuntur; quapropter homo non prius in tentationes, quae sunt pugnae spirituales contra falsa et mala, admittitur, quam cum in statu intelligentiae est, hoc est, cum sui judicii 9 est, n. 3928, 4248, 4249, 8963. [10] Simile per "aetatem viginti annorum et supra" significatur alibi apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen et Eleazarem, Tollite summam totius contionis filiorum Israelis, a filio viginti annorum et supra, omnem exeuntem in militiam in Israele, Num. xxvi (x)1, 2; per "exire in militiam" in spirituali sensu significatur exire in pugnas contra falsa et mala quae ab inferno. [11] Qui non scit quod "filius viginti annorum et supra" significet statum intelligentiae, seu illos qui in eo statu sunt, nec scire potest cur dictum, 10cum murmurarent contra Jehovam, morerentur in deserto a filio viginti annorum et supra omnes qui ascenderunt ex Aegypto, Num. xiv 29, xxxii 10, 11; qui enim in eo statu intelligentiae sunt, ut ex se discernere, concludere, et judicare possint, in culpa sui mali sunt, non autem qui nondum in eo statu sunt; inde etiam patet quod per "viginti 11annos" cum de aetate praedicantur, significetur status intelligentiae, seu status judicii. At per numerum viginti aliud significatur cum de re alia, videatur supra n. 10,222. @1 ejus$ @2 After ultimus$ @3 Before et quoque$ @4 quae$ @5 i a se$ @6 et quod tunc discernit et concludit ejus est et non alius, ab hoc tempore incipit fides ejus, nam fides alicujus non est fides ejus, antequam ex propriae cogitationis ideis confirmatum est, prius est fides non sua sed fides alius in se$ @7 i, quam nec ipse vidit$ @8 et$ @9 i factus$ @10 quod qui$ @11 , ubi de annis aetatis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10226

#10226 "Dabit sublationem Jehovae": quod significet addicationem soli Domino, constat ex significatione "sublationis Jehovae" quod sit quod solius Domini, de qua n. 10,093, quae quod sint omnia vera et bona fidei et amoris, (c)et eorum ordinatio (c)ac dispositio, patet ab illis quae praecedunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10227

#10227 "Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae": quod significet quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia 1veri ex bono addicaturi sint Domino, constat ex significatione "divitis" quod sit qui abundat veris et bonis, ac eorum cognitionibus, de qua sequitur, ex significatione "pauperis" quod sit qui non abundat illis, de qua etiam sequitur, ex significatione "non dare plus et non dare minus" quod sit aeque omnes, ex significatione "dimidii sicli" quod sint omnia veri ex bono, de qua n. 10,221, et ex significatione "dare Jehovae" quod sit addicare Domino, per "Jehovam" enim in Verbo intelligitur Dominus, videantur citata n. 9373; ex his patet quod per "dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae" significetur quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia veri ex bono addicaturi sint Domino. [2] Cum his ita se habet: omnibus est facultas intelligendi et sapiendi, sed quod unus prae altero sapiat, est quia non similiter addicant Domino omnia intelligentiae et sapientiae, quae sunt omnia veri et boni; qui addicant Domino omnia, illi sapiunt prae reliquis, quoniam omnia veri et boni quae faciunt sapientiam influunt ex caelo, hoc est, ex Domino ibi; addicatio omnium Domino aperit interiora hominis versus caelum, agnoscitur enim sic quod nihil veri et boni a semet sit, et quantum id agnoscitur, tantum amor sui decedit, et cum amore sui caligo ex falsis et malis, tantum etiam homo in innocentiam venit, (c)ac in amorem (c)et in fidem in Dominum; inde conjunctio cum Divino, influxus inde ac illustratio; ex his patet unde est quod unus plus et alter minus sapiat, (c)ac quoque cur "dives non dabit plus ac pauper minus," ut nempe omnibus aeque facultas sapiendi sit; (m)non quidem est omnibus aequa facultas sapiendi, sed est aeque, quoniam sapere potest unus et alter.(n) [3] Per facultatem sapiendi non intelligitur facultas ratiocinandi de veris et bonis ex scientiis, ita nec facultas confirmandi quicquid lubet; sed facultas perspiciendi quid verum et bonum, eligendi quod convenit, ac applicandi usibus vitae; qui addicant omnia Domino, illi perspiciunt, eligunt, et applicant, qui autem non addicant Domino sed sibi, illi sciunt solum ratiocinari de veris et bonis; nec vident quicquam nisi quae aliorum sunt, non ex ratione sed ex activo memoriae; quoniam introspicere in ipsa vera nequeunt, stant foris, (c)et confirmant quicquid accipiunt, sive verum sit sive falsum; qui ex scientiis eruditius hoc facere possunt, prae aliis a mundo creduntur sapere; sed quo plus sibi tribuunt omnia, ita quo plus amant quae ipsi ex se cogitant, eo magis insaniunt, confirmant enim falsa prae veris et mala prae bonis; non enim aliunde lucem habent quam a fallaciis et apparentiis quae in mundo sunt, et inde a suo lumine, quod lumen naturale vocatur, separato a luce caeli, quod lumen cum separatum est, quoad vera et bona quae caeli sunt, est mera caligo. [4] Quod divitiae et opes sint illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, proinde etiam cognitiones 2veri et boni, quae etiam opes et divitiae spirituales vocantur, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Esaiam, Visitabo super fructum superbiae regis Aschuris, ideo quod dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde removebo terminos populorum, et thesauros eorum depopulabor; inveniet sicut nidum manus mea opes populorum, x 12-14; agitur ibi in sensu interno de illis qui fidunt suae propriae intelligentiae, nec credunt quod vera sapientia 3 e caelo veniat sed ex semet; "rex Aschuris" est ratiocinatio, hic ex propria intelligentia, n. 1186, "inde depopulari thesauros et opes populorum" est destruere illa quae vera intelligentiae et sapientiae sunt: apud eundem, [5] Propheticum de bestiis meridiei; portant super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad Aegyptum, xxx 6, 7; "bestiae meridiei" sunt qui intra Ecclesiam (d)sunt, ita in luce veri ex Verbo, sed usque Verbum non legunt nisi solum propter scientiam et non propter usus vitae, "meridies" enim est ubi lux veri, ita ubi Verbum, n. 3195, 3708, 5672, 9642, "asinus" est scientia, et quoque "camelus," ut et "Aeqptus"; quod "asinus," videatur n. 5492, 5741, 7024, quod "camelus," n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, et quod "Aeqptus," citata n. 9391; quod haec prophetica in spirituali sensu intelligenda sint, constare potest ex eo quod absque illo sensu nemo sciat quid 4sunt bestiae meridiei, quid portare super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, et hoc ad Aeqptum: apud eundem, [6] Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, xlv 3; "thesauri tenebrarum et occultae opes latebrarum" 5sunt talia quae sunt intelligentiae et sapientiae caelestis, quae a naturali homine abscondita sunt: apud Jeremiam, [7] Peccatum Jehudae est scriptum stylo ferri: mons Mi in agro, facultates tuas, et omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii ,] 3; Jehudah dicitur "mons in agro" (x)quia apud illum erat repraesentativum Ecclesiae caelestis, "mons" enim est amor Ecclesiae caelestis, n. 6435, et "ager" est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; "facultates et thesauri" 6quae darentur in praedam, 7sunt omnia vera et bona Ecclesiae, quae dissiparentur: apud eundem, [8] Propter confidentiam tuam in operibus tuis et in thesauris tuis, etiam tu capieris, (x)xlviii 7; [9] "thesauri" etiam hic pro Ecclesiae 8 doctrinalibus et cognitionibus: apud eundem, Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, et contra promiscuam turbam quae in medio ejus; gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, l 36, 37, [,38]; haec contra Chaldaeos, per quos intelliguntur qui in cultu externo sunt absque interno, 9 sic qui ore profitentur vera Verbi sed corde negant; "gladius" est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, "equi" sunt intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, "currus" sunt illa quae doctrinae, n. 5321, 8215, "thesauri qui diriperentur" sunt vera et bona Ecclesiae, quae per applicationem ad mala amorum sui et mundi 10perverterentur et perirent, "siccitas super aquis ut exarescant" est deprivatio et consumptio verorum fidei; quod "aqua" sit verum fidei, [10] videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quis non videre potest 11quod sensus litteralis non sit genuinus sensus istorum verborum? nam quid sancti, aut quid Ecclesiae, aut quid caeli, 12aut quis sensus 13inest his, quod gladius esset contra equos, contra currus, contra promiscuam turbam, contra thesauros, et quod siccitas esset super aquas ut exarescant? 14quare ex his et ex reliquis Verbi manifeste videri potest quod sensus spiritualis, qui differt a naturali, insit singulis, et quod Verbum absque illo sensu non sanctum dici queat, et quod in perplurimis [11] locis ne quidem possit capi: apud eundem, Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, li 13; "Babel" sunt qui possident Verbum, et inde omnia vera et bona Ecclesiae, sed qui applicant illa ad amorem sui, et sic profanant, n. 1326; quod etiam repraesentabatur per quod rex Babelis sumpserit omnia vasa templi, quae erant ex auro et argento, et quod biberit ex illis, atque tunc laudaverit deos auri et argenti, Dan. v 2-4 seq.; inde dicitur "Babel habitans super aquis multis, magna thesauris"; "aquae" sunt vera, et in opposito sensu falsa, n. 2702, 3058, 4976, 8568, 9323; hoc describitur amplius in Apocalypsi, ubi divitiae Babylonis, quae ibi vocantur "merces" recensentur, xviii: apud Ezechielem, [12] Adducam contra Tyrum Nebuchadnezarem, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas; diripient opes tuas, et praedabuntur merces tuas, xxvi 7, ,] 12; per "Tyrum" intelligitur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, n. 1201, per "Nebuchadnezarem regem Babelis" intelligitur 15profanum quod vastat, n. 1327 fin.; quod fit cum vera et bona (x)Verbi inserviunt pro mediis ad favendum malis amorum sui et mundi, per sinistram applicationem; tunc enim 16illorum amorum mala intus in corde sunt, et sancta Ecclesiae in ore; "ungulae equorum" sunt extrema naturalia, 17quae sunt scientifica mere sensualia, n. 7729, et "plateae" sunt vera fidei, n. 2336, "opes et merces" sunt cognitiones boni et veri; quia per [13] Tyrum 18cognitiones boni et veri significantur, n. 1201, ideo ubi de Tyro in Verbo agitur, etiam de varii generis mercibus et divitiis agitur, ut apud eundem, Tharschisch negotiatrix tua,per multitudinem omnium opum in argento, ferro, stanno, et plumbo. Damascus negotiatrix tua prae multitudine omnium opum: per multitudinem opunt tuarum et mercatus tuos, ditasti omnes reges terrae, xxvii 1-fin.: apud eundem, In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes; aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi opes, xxviii , 5]; etiam de Tyro; (x)per quae manifeste patet quod per "opes et divitias" in Verbo intelligantur opes et divitiae spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri, ita quae sunt media sapientiae: etiam apud Sachariam, [14] Tyrus colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut coenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam et excutiet in mare opes ejus, ix 3, 4: et apud Davidem, Filia Tyri offeret tibi (x)munus, filia regis; facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. (x)xlv 13 [A.V. 12]; describitur ibi Ecclesia quoad affectionem veri, et vocatur "filia regis," nam "filia" est 19Ecclesia quoad affectionem, n. (x)2362, 3963, 6729, (x)9055 fin., et "rex" est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581 4966, 6148; quapropter dicitur quod filia Tyri offeret munus, et quod divites populi deprecabuntur facies; "divites populi" sunt qui abundant 15 20veris et bonis: apud Hoscheam, Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, xii 9 [A.V.8]; per "ditatus sum et inveni opes mihi" nec intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, nam per "Ephraim" intelligitur intellectuale Ecclesiae, 21quod illustratur cum legitur Verbum, [16] n. (x)5354, 6222, 6238, 6267: apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, et nullius opis indgeam, cum non scias quod tu sis miser, et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo tibi ut emas a Me aurum igne purificatum ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. iii ,] 17, 18; agitur ibi de Ecclesia, quae omne Ecclesiae ponit in nudis cognitionibus, ac inde se prae aliis effert, cum tamen cognitiones non sunt nisi quam media ad emendandam et perficiendam vitam; quare qui illas possidet absque vita secundum illas, est miser, miserabilis, egenus, caecus, et nudus; "emere aurum" igne purificatum est comparare sibi a Domino genuinum bonum, (c)ac "vestimenta alba" est comparare sibi a Domino genuina vera ex illo bono; quod "aurum" sit bonum amoris, videantur citata n. 9874, et quod "vestimenta" sint vera fidei, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9814, 9952: apud Jeremiam, [17] Ego Jehovah dans 22cuique juxta vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio; in medio dierum suorum deseret illas; in postremitate dierum fiet stultus, xvii ,] 11; agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut ditescant, hoc est, ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae; hoc intelligitur per "colligere sicut perdix et tamen non parere," [18] et per "facere divitias, sed non cum judicio": apud Lucam, 23Quisquis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, xiv 33; qui non scit 24quod "facultates" in sensu interno sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, nequaquam aliter scire potest quam quod deprivaturus se sit omnibus opibus ut salvari possit, cum tamen non ille sensus istorum verborum est; per "facultates" ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt; nemo enim 25potest sapere ex se sed ex Domino; quapropter "abnegare omnes facultates" est sibi nihil intelligentiae et sapientiae tribuere; et qui hoc non facit, non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse. [19] Quia per facultates, divitias, opes, argentum, et aurum, significantur illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, ideo quoque a Domino comparatur regnum caelorum thesauro abscondito in agro, Matth. xiii 44, et dicitur quod facerent sibi thesaurum non deficientem in caelis; quoniam ubi thesaurus ibi cor, Matth. vi 19, , 21;] Luc. (x)xii 33, 34; qui non [20] sciunt quod per "divites" intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per "pauperes" intelligantur qui non possident illas, sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt quam quod per divitem qui induebatur purpura et bysso, et per pauperem qui projectus ad vestibulum ejus, Luc. xvi, intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, 26per "purpuram qua indutus" genuinum bonum, n. 9467, et per "byssum" genuinum verum, n. 5319, 9469, 9596, 9744, et per (x)pauperem projectum ad vestibulum" intelliguntur qui extra Ecclesiam et non habent Verbum, et tamen desiderant vera et bona caeli et Ecclesiae; inde etiam patet quod per "divites" [21] intelligantur qui habent Verbum, proinde Divina Vera, ut quoque in prophetico 27Marias apud Lucam, Deus esurientes implevit bonis, et divites 28emisit inanes, i 53; "esurientes" ibi sunt qui alibi vocantur pauperes, ita qui non habent panem et aquam, et sic qui sunt in fame, et in siti, hoc est, qui non sciunt bonum et verum et usque desiderant illa; per "panem et aquam" 29in Verbo significantur bonum et verum, n. 9323, ac per "esurire et sitire," ita per "famem et sitim" significatur desiderium ad illa. [22] Tales per "pauperes" etiam intelliguntur alibi, ut apud Lucam, Beati pauperes, quia eorum est regnum caelorum; beati esurientes, quoniam saturabimini, vi 20, 21: apud eundem, Paterfamilias dixit servo ut abiret in plateas et vicos urbis, et introduceret pauperes, mancos, claudos, et caecos, xiv 21: apud eundem, 30 Pauperibus praedicabitur evangelium, vii 22: apud Matthaeum, Pauperes audiunt evangelium, xi 5: apud Esaiam, Tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt, xiv 30: apud eundem, Egeni hominum in Sancto Israelis exultabunt, xxix 19: apud Zephaniam, Relinquam in medio tui populum miserum et pauperem, qui sperabunt in nomine Jehovae, hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 12, 13: et apud Esaiam, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos, aperiam super clivis fluvios et in medio vallium fontes ponam, xli 17, 18; [23] "pauperes et egeni quaerentes aquam" sunt qui desiderant cognitiones boni et veri; "aqua" est verum; desiderium describitur per quod lingua eorum siti deficiat; et abundantia quam habituri, per quod aperientur fluvii super clivis, et fontes in medio vallium; ex his porro patet quod caelestia, quae sunt 31veri" fidei et boni amoris, intelligantur per terrestria, quae sunt aquae, fluvii super clivis, fontes in vallibus, 32et quod hic sensus sit litteralis Verbi, 33ille autem spiritualis, et quod Verbum per hunc sensum sit Divinum, 34et quod absque illo non sit. [24] Quod opes et divitiae significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, est quoque ex 35correspondentia; in caelo enim apud angelos apparent omnia sicut fulgentia ex auro, argento, et lapidibus pretiosis 36, et hoc quia in intelligentia veri et in sapientia boni sunt, interiora enim angelorum sistuntur ita spectabilia ex correspondentia; etiam apud spiritus qui infra caelos sunt, sunt divitiae in apparentia secundum statum receptionis veri et boni a Domino. @1 vera et bona altered to veri ex bono cp n. 10,214$ @2 boni et veri$ @3 i, quae est veri et boni coelestis,$ @4 sint$ @5 pro talibus$ @6 qui$ @7 significant$ @8 i veris et bonis, seu$ @9 i et$ @10 pervertentur et sic peribunt$ @11 quod alius sensus illis verbis insit, quam qui est secundum literam$ @12 imo$ @13 inesset$ @14 quare inde et ex reliquis Verbi, videri potest, quod sensus spiritualis, qui differt a naturali insit singulis Verbi, et quod Verbum absque illo non sanctum dici queat, imo plurimis in locis ne quidem capi$ @15 qui vastat illam$ @16 illa$ @17 et$ @18 hae$ @19 affectio$ @20 cognitionibus veri et boni$ @21 ita perceptio ex illustratione cum legitur Verbum, quid verum et bonum$ @22 viro$ @23 Omnis$ @24 quid facultates in sensu spirituali hic significant$ @25 After se$ @26 purpura, qua indutus, est genuinum bonum, et byssus est genuinum verum, et per pauperem intelligebantur qui extra Ecclesiam, et non habebant Verbum, et tamen desiderabant$ @27 Elisabethae AIT$ @28 dimisit$ @29 i enim$ @30 i Quod$ @31 vera IT$ @32 d et i ita$ @33 sed ille$ @34 ut quoque vocatur, at$ @35 correspondentiis$ @36 i plurium colorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10228

#10228 "Ad expiandum super animabus vestris": quod significet ut removeantur mala, constat ex significatione "expiari super animabus suis" quod sit purificari seu liberari a malis per verum fidei, de qua supra n. 10,218; et quia purificatio seu liberatio a malis non aliud est quam remotio eorum, ideo quoque hoc per eadem verba significatur; quod homo non liberetur a malis et sic purificetur, sed quod detineatur ab illis cum tenetur in bono a Domino, et sic quod mala removeantur, videantur citata n. 10,057 fin.

Arcana Coelestia 8
Passage 10229

#10229 "Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis": quod significet vera ex bono purificantia quae Ecclesiae, constat ex significatione "argenti" quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, ex significatione "expiationum" quod sint purificatio a malis, de qua supra n. 10,218, ita "argentum expiationum" est verum purificans; et ex repraesentatione "filiorum lsraelis" quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Verum purificans dicitur quia omnis purificatio a malis fit per vera, videatur n. (x)2799, 5954, 7044, 7918, 9089. Cum his ita se habet: homo ex se non cogitat nisi quam malum, ex se enim non cogitat de Deo, nec de bono et justo erga proximum, nisi propter se; immo nec de caelo et de vita aeterna, sed de mundo et de vita ibi; quamdiu homo in tali statu est, cogitat ex illis quae infra se (d)sunt et non ex illis quae supra se sunt, ita ex inferno et non ex caelo; ut itaque homo cogitet bonum, cogitare debet ex caelo, proinde ejus mens illuc elevari debet; hoc fit unice per vera qualia sunt in Ecclesia ex Verbo, illa enim docent quid Deus, quid proximus, quod sit caelum, 1 quod vita aeterna, et in specie quid malum et quid bonum; cum haec vera intrant, tunc elevantur interiora supra se, et sic abducuntur ab illis quae infra se sunt, ita a malis; inde constare potest quod omnis purificatio seu remotio a malis fiat per vera, quae inde dicuntur vera purificantia. @1 i et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10230

#10230 "Et dabis illud ad opus tentorii conventus": quod significet conjunctionem cum caelo per agnitionem quod omnia vera et bona sint a Domino, constat ex significatione "operis tentorii conventus" quod sit quod operatur et facit caelum, nam "opus" est quod operatur et facit, ac "tentorium conventus" est caelum ubi Dominus; quod "tentorium conventus" sit caelum ubi Dominus, videatur n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963, ita quoque quod conjungit hominem cum caelo, nam quod operatur et facit caelum apud hominem, hoc etiam conjungit illum cum caelo quod significetur conjunctio cum caelo per agnitionem quod omnia vera et bona sint a Domino, 1est quia quod dabatur ad opus tentorii conventus, erat dimidium sicli, quod vocatur argentum expiationum propter numerationem populi, et per "dare dimidium sicli" significatur addicatio omnium quae fidei et amoris Domino, n. 10,220, 10,221, et per "numerationem" significatur ordinatio et dispositio omnium a Domino, n. 10,218. @1 erat$

Arcana Coelestia 8
Passage 10231

#10231 "Et erit filiis Israelis ad recordationem coram Jehovah": quod significet sic conservationem Ecclesiae et omnium Ecclesiae a Domino, constat (c)ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340, ex significatione "recordationis" cum a Jehovah, quod sit conservatio, de qua n. 9849, et ex significatione "coram Jehovah" quod sit a Domino, de qua n. 10,146.

Arcana Coelestia 8
Passage 10232

#10232 "Ad expiandum super animabus vestris": quod significet quoniam sic mala remota, constat ex significatione "expiare super animabus suis" quod sit removere mala per vera, de qua supra n. 10,228; quod hic per "expiandum super animabus vestris" significetur quoniam sic mala remota, et non ad removendum mala, est quia haec ita sequuntur ab illis quae praecedunt; sensus enim internus non spectat sensum verborum qualiter cohaeret in littera, sed qualiter cohaeret in suo sensu, qui est quod conservatio Ecclesiae et omnium Ecclesiae a Domino sit quoniam mala sunt remota; nam quod Ecclesia 1 apud hominem (x)conservetur, est quia mala non impediunt; influit enim Dominus jugiter et continue cum Sua Misericordia, et providet ut vera et bona quae sunt Ecclesiae, non modo conserventur apud hominem sed etiam ut multiplicentur 2et crescant; sed quamdiu mala regnant, vera et bona 3Ecclesiae influentia a Domino, ab homine vel rejiciuntur, vel suffocantur, vel pervertuntur; 4ast remotis malis acceptantur et agnoscuntur. @1 i in communi et in particulari$ @2 ut IT$ @3 quae influunt$ @4 at$

Arcana Coelestia 8
Passage 10233

#10233 Vers. 17-21. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Et facies labrum aeris, et basin ejus aere, ad lavandum, et dabis illud inter tentorium conventus et inter altare, et dabis ibi aquas. Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo manus suas et pedes suos. In intrando illos in tentorium conventus, lavabunt aquis, ne moriantur, vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum Jehovae. Et lavabunt manus suas et pedes suos, ne moriantur; et erit illis statutum saeculi, illi et semini illius, generationibus illorum. 1Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino: "et facies labrum aeris" significat bonum naturalis hominis, in quo purificatio: "et basin ejus aere" significat bonum ultimi naturalis, quod est sensualis: "ad lavandum" significat purificationem a malis et falsis: "et dabis illud inter tentorium conventus et inter altare" significat ut sit conjunctio veri et boni: "et dabis ibi aquas" significat vera fidei per quae purificatio in naturali: "et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo" significat repraesentativum purificationis et regenerationis hominis a Domino: "manus suas et pedes suos" significat interiora et exteriora hominis: "in intrando illos in tentorium conventus" significat cultum ex bono fidei: "lavabunt aquis" significat purificationem per vera fidei: "ne moriantur" significat ne pereat repraesentativum: "vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum Jehovae" significat cultum ex bono amoris: "et lavabunt manus suas et pedes suos" significat purificationem 2interiorum et exteriorum hominis: "ne moriantur" significat ne pereat repraesentativum: "et erit illis statutum saeculi" significat legem ordinis aeternam: "illi et semini illius, generationibus illorum" significat omnes qui recipiunt illa quae procedunt a Domino, ita qui regenerantur ab Ipso. @1 See p. ix preliminary note 2.$ @17. Et loquutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, significat iterum perceptionem ex illustratione per Verbum a Domino. 18. Et facies labrum aeris, significat bonum naturalis ut recipiens: et basin ejus aere, significat bonum ultimi naturalis, quod est sensualis: ad lavandum, significat ubi purificatio a malis et falsis: et dabis illud inter Tentorium conventus et inter altare, significat ubi conjunctio veri et boni et dabis ibi aquas, significat locupletationem a veris fidei. 19. Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo, significat repraesentationem purificationis interni et externi hominis a Domino. [manus suas et pedes suos ut sequitur interpolated here] 20. In intrando illos in tentorium conventus, significat in cultum ex veris fidei: lavabunt aquis, significat purificationem per vera: ne moriantur, significat ne pereat repraesentativum cultus: vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum Jehovae significat, repraesentativum cultus ex bono amoris. 21. Et lavabunt manus suas et pedes suos, significat purificationem utriusque, tam interni quam externi hominis: ne moriantur, significat ne pereat repraesentativum: et erit illis statutum saeculi, significat legem ordinis aeternam: illi et semini illius, generationibus illorum, significat [sentence not completed]$ @2 exteriorum et interiorum IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10234

#10234 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino, constat (c)a significatione "loqui Jehovah ad Moschen" quod sit illustratio per Verbum a Domino, de qua n. 10,215, et ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n. 2862, 3509, 5743, 8660. Sciendum est quod cum aliquod novum distinctum a priore exponendum est, dicatur quod locutus Jehovah ad Moschen, ut in hoc capite vers. 11, 17, 22, 34, et quoque alibi; nova res quae nunc exponitur est de purificatione a malis et falsis.

Arcana Coelestia 8
Passage 10235

#10235 "Et facies labrum aeris": quod significet bonum naturalis hominis, in quo purificatio, constat ex significatione "labri" in quo aqua pro lavatione, quod sit naturale hominis, de qua sequitur, et ex significatione "aeris" quod sit bonum ejus, de qua n. 425, 1551. Agitur in nunc sequentibus de lavatione, et dicitur quod Aharon et filii ejus lavarent manus suas et pedes suos cum intrarent in tentorium conventus, aut accederent ad altare ad ministrandum 1; et alibi dicitur quod immundi facti lavarent se et vestes, et sic quod mundi (d)essent; ex quibus constare potest quod lavatio repraesentaverit purificationem a malis, ita lavatio corporis et vestium purificationem cordis et mentis; quisque qui ex aliqua illustratione cogitat videre potest quod per lavationem non mala cordis et mentis abstersa fuerint sed modo sordes corporis et vestium, et quod postquam hae abstersae fuerunt, usque mala remanserint; et quod mala nequaquam ablui 2possent per aquas, sed per paenitentiam. [2] Ex his iterum patet quod illa quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, externa (x)fuerint quae repraesentaverunt interna, et quod interna essent ipsa sancta Ecclesiae apud illos, et non externa absque illis; sed quod gens illa, usque omne sanctum in externis et nihil in internis posuerit, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius internum poculi et patinae, 3ut fiat etiam externum mundum. Similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie, xxiii 25-27; tum Marc. vii 2-8; et Luc. xi 39. [3] Quod "labrum" significet naturae, est quia per "lavationem" inibi significatur purificatio a malis, et purificatio a malis fit in naturali; et praeterea per vasa 4in genere significantur illa quae sunt naturalis hominis, n. 3068, 3079, 9394, quoniam naturale est recipiens spiritualium quae interni hominis. Per naturale intelligitur externum hominis, hoc est, id quod vocatur externus homo 5. Videri potest sicut alienum quod per "labrum" significetur naturale hominis; sed sciendum quod 6in sensu interno hic agatur de purificatione a malis, et 7homo est qui purificatur; inde sequitur quod aliquid hominis significetur per id in quo 8fiebat lavatio, per quam significatur purificatio; quod id sit naturale, est quia inibi, ut dictum est, fit purificatio; 9praeterea omnia quae cultus gratia, apud gentem Israeliticam et Judaicam, exstructa fuerunt, significabant illa quae caeli et Ecclesiae, proinde talia quae sunt apud hominem, nam nisi significavissent aliquid apud hominem, non aliquid repraesentavissent. [4] Quoniam per "labrum" significatur naturale hominis, per 10aquas in labro 11vera quae fidei, et per lavationem purificatio a malis, inde sciri potest quid significatum fuit per mare aeneum juxta templum, et quoque quid per duodecim boves qui portabant illud; similiter quid per decem reliqua labra etiam juxta templum posita, (c)et per 12insculptos ibi leones, boves, et cherubos, tum per rotas sicut currus sub illis; omnia haec quid significabant, 13patet cum notum 14est quid significatur per labrum, aquam, et lavationem, et cum notum 14est quomodo se habet cum purificatione a malis apud hominem, nam omnia et singula 15erant repraesentativa caelestium et spiritualium. [5] Mare aeneum a Salomone factum, (c)et positum juxta templum, ita describitur, Fecit mare fusile decem cubiti a labro ad labrum, rotundum circumcirca; quinque cubiti altitudo; et linea triginta cubitorum circumdabat illud circumcirca. (x)Colocynthides infra labrum circumeuntes, decem cubitorum circumdantes mare circumcirca. Stans super duodecim bobus, tres spectantes septentrionem, et tres spectantes occidentem, et tres spectantes meridiem, et tres spectantes orientem; mare autem super illis superius, et omnia posteriora eorum introrsum. Crassities ejus palma, labrum ejus juxta opus labri calicis, flos lilii. Duo milia bathorum continebat; 16et positum fuit mare ab umero domus dextro versus orientem e regione meridiei, 1 Reg. vii 23-26, 39; [6] hoc vas seu hoc labrum vocatur mare, quia per "mare" significatur scientificum in communi, et omne scientificum est naturalis hominis; quod "mare" sit scientificum in communi, videatur n. 28, 2850, 8184, et quod scientificum sit naturalis hominis, n. 1486, 3019, 3020, 3309, 3310, 5373, 6004, 6023, 6071, (x)6077, 9918; quod hoc labrum esset juxta opus labri calicis, erat causa quia per "calicem," "scyphum," seu "poculum," etiam significatur 17scientificum quod naturalis 18seu sensualis hominis, n. 9557, 9996; per "duodecim boves" significabantur (d)omnia bona (d)naturalis et sensualis hominis in complexu, quoniam baseos loco erant, et per "basin" significatur 19id quod ultimum est, ac sustentat; quod duodecim sint omnia in complexu, videatur n. 3272, 3858, 3913, et quod "bos" sit bonum naturalis hominis, n. 2781, 9135; quod spectaverint ad omnes plagas mundi, erat quia bonum naturalis [7] hominis est receptaculum omnium quae ex mundo influunt, tam quae se referunt ad bona quam quae ad vera; diameter decem cubitorum significabat plenum, n. 3107, et circumferentia triginta cubitorum significabat complexum plenarium, n. 9082; "duo milia bathorum" significabant conjunctionem boni et veri, ita purificationem et regenerationem, nam regeneratio non aliud est quam conjunctio boni et veri; duo milia idem significant quod duo, nam numeri multiplicati simile significant cum simplicibus a quibus sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod duo sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423; quod mare aeneum positum esset ab umero dextro versus orientem e regione meridiei, significabat quod ad Dominum, nam Dominus est Oriens, n. 101, 9668; domus seu templum est caelum et Ecclesia ubi Dominus, n. (x)3720. Ex his nunc constare potest quid per "mare aeneum" 20significabatur, consequenter quid per "labrum," quod nempe naturale hominis, in quod purificatio. @1 i, ne morerentur$ @2 possint$ @3 et AIT$ @4 omnis generis$ @5 i, de quo et de cujus distinctione ab interno, pluries actum est$ @6 After hic$ @7 homo est altered to quod homo sit$ @8 purificatio fiebat quae significatur per lavationem$ @9 praeterea omnia quaecunque exstructa fuerunt, cultus gratia, apud gentem Israeliticam, significabant talia quae sunt apud hominem, et se referunt ad vera et bona fidei et amoris, nam nisi ad hominem se referrent, non aliquid repraesentavissent, apud hominem solum sunt vera et bona fidei et amoris$ @10 aquam$ @11 verum quod$ @12 sculpturas$ @13 patent AI$ @14 d est i fit$ @15 ibi repraesentativa erant coelestia et spiritualia, qualia sunt in coelis apud angelos, et qualia erunt in mundo apud homines$ @16 mare posuit$ @17 scientifica$ @18 et$ @19 sensuale quod ultimum vitae hominis$ @20 significantur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10236

#10236 "Et basin ejus aere": quod significet bonum ultimi naturalis, quod est sensualis, constat ex significatione "baseos" labri in quo aqua pro lavatione, quod sit ultimum naturalis, quod vocatur sensuale, et ex significatione "aeris" quod sit bonum, de qua supra n. 10,235; quod "basis" sit ultimum naturalis, quod 1vocatur sensuale externum, est quia per "labrum" quod supra est, significatur naturale in quo purificatio 2;inde per id quod infra est significatur quod in infimo loco, 3hoc est, in ultimo est, ita sensuale externum hominis; naturale hominis est externum, est medium, et est internum; externum naturalis communicat cum mundo et vocatur sensuale externum, naturale internum est quod communicat cum interno homine, qui est in caelo, 4 naturale medium est conjungens utrumque, nam ubi externum et internum, erit medium conjungens; quod homini sit naturale externum, medium, et internum 5, videatur n. 4009, 4570, 5118, (x)5126, 5649, (x)9215. Per sensuale quod ultimum naturalis 6, intelligitur proprie id [2] quod caro vocatur, et perit cum homo moritur, ita quod inservivit homini pro ejus functionibus in mundo, sicut sensuale visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus; quod id sensuale sit planum ultimum in quo vita hominis terminatur et super quo ut super basi se reponit, constare potest, nam immediate exstat mundo, 7et per illud ut extremum intrat mundus et exit caelum; (m)sed hoc sensuale 8 est homini commune cum brutis animalibus, at sensuale externum quod non ita homini 9commune est cum illis, et usque est sensuale externum, est quod homini in memoria est ex mundo, 10et constituitur ex solis rebus mundanis, corporeis, et terrestribus ibi; homo qui 11ex illis solum cogitat et ratiocinatur, et non ex interioribus, vocatur (t)homo sensualis; hoc sensuale manet homini 12 post mortem, sed quiescit; 13hoc sensuale externum(n) 14est quod proprie significatur per "basin"; [3] quale hoc sit, repraesentatum est per bases decem labrorum, quae juxta templum erant posita; bases illae ita describuntur, Salomo fecit bases decem ex aere, quattuor cubiti longitudo basis cujusvis, et quattuor cubiti latitudo; tres cubiti altitudo. Super clausuris quae inter scalas, leones, boves, et cherubi; ac super scalis similiter superius. Insuper quattuor rotae basi cuique, et tabulae aeris; at quattuor angulis ejus umeri; subter labro umeri fusi: opus rotarum sicut opus rotae curtus; manus earum, et terga earum, et canthi earum, et radii earum omnia fusile: juxta hoc fecit decem bases; fusura una, mensura una, proportio una omnibus illis. Inde fecit decem labra ex aere; quadraginta bathos continebat unumquodque labrum; quattuor cubiti labrum unumquodvis, 1 Reg. vii 27-39; [4] (s)quale sensualis externi apud hominem hic per repraesentativa describitur, ac imprimis tutela Domini, ne homo ex (t)suo sensuali, ita ex mundo, intret in illa quae caeli 15seu Ecclesiae sunt; hoc enim est ordini Divino contrarium, nam mundus in caelum 16intrare nequit, sed caelum in mundum; quod fit cum Dominus per caelum influit apud hominem, illustrat illum, docet illum, et ducit illum, per Verbum; 17quod e mundo intrare in illa quae caeli sunt sit contra Divinum ordinem, constare potest ex illis qui ex sensuali suo, ita qui ex scientificis quae ex mundo intrant, quod prorsus nihil credant; tutela ne hoc fiat significatur per [5] "leones," "boves," et "cherubos"; per "leones" enim significatur tutela ne vera intrent, nam leones sunt vera in sua potentia, n. 6367, 6369, per "boves" significatur tutela ne bona intrent, boves enim sunt bona in sua potentia, n. 2781; quod per "cherubos" significetur tutela Domini ne id fiat, videatur n. 308, 9509, 18 quod "umeri" quorum etiam mentio fit, sint potentia, (c)ac resistentia, videatur n. 1085, 4931-4937, 9836; per "rotas sicut currus" significatur facultas sapiendi cum intrant omnia e caelo, sic enim omnia secundum ordinem progrediuntur, rotae enim currus sunt facultas progrediendi, ita discendi, n. (x)8215, 9872, et currus sunt 19 quae doctrinae caeli et Ecclesiae 20, n. 5321, 8215.(s) [6] Quid sensualis homo, iterum paucis dicetur: homo sensualis dicitur qui cogitat solum ex talibus quae in memoria sunt ex mundo, et qui versus interiora elevari non potest; tales imprimis sunt qui nihil de caelo et de Divino credunt quia non vident illa, fidunt enim solum sensibus; et quae non coram illis apparent, nihil esse (d)credunt; accedunt tales prope ad genium brutorum animalium, quae etiam solum (c)ex sensibus externis ducuntur; 21sunt usque astuti et sollertes in agendo et ratiocinando, sed non vident verum ex luce veri; dicti fuerunt tales olim serpentes arboris scientiae; turba infernalis pleraque talis est. 22Sed quid sensualis homo et quid sensuale, videatur in locis citatis, n. 9331 fin., tum n. 9726, 9730, 9731, 9922 fin., 9996, et quid sit elevari supra sensualia, seu abduci ab illis, 23in locis citatis n. 9922 fin. Bonum sensualis, quod significatur per "basin ex aere," est quod [7] vocatur volupe et 24 jucundum afficiens cogitationem imaginativam, quae cogitatio est ex meris talibus, quae sunt 25terrestria, corporea, et mundana, et dinoscitur ab aliis jucundis per id quod non spectet alios usus quam qui sunt 26sui aut propter se, nam sensualis homo est in amore sui et mundi 27, et jucunda quae ei, sunt illorum amorum; (s)28et quia amores sensualis hominis tales sunt, patet quod ille prae aliis sollers in ratiocinando sit, et in agendo propter lucra et honores; corpus enim ejus flagrat ex igne illius amoris, ac ille ignis accendit lumen, quod vocatur lumen naturale; et cum hoc usque ad splendorem accensum est, tunc lux caeli, quae interioris hominis est, prorsus obscuratur; inde quae 29hujus lucis sunt, quia in caligine, dicuntur nihil esse; aliter apud illos qui ex igne caeli agunt, et ex luce inde cogitant.(s) Ex his constare potest quid intelligitur per bonum sensualis, quod significatur per basin labri ex aere. @1 est sensuali$ @2 i, ut mox supra ostensum$ @3 seu ultimo, quod id sit sensuale externum constat ex illis quae de sensuale externo hominis passim ostensa est$ @4 i et$ @5 i sit$ @6 i est$ @7 d et i quare$ @8 i externum$ @9 cum brutis commune est$ @10 ita$ @11 inde solum cogitur$ @12 i etiam$ @13 inde patet quod$ @14 describitur ulterius per bases labrorum, quae juxta Templum posita erant, quae describuntur, ideo super clausuris decem labra juxta Templum$ @15 et$ @16 Before mundus$ @17 quod contrarium sit Divino ordini, constare potest ex illis qui ex sensuali suo, hoc est, ex se et non ex Domino in illa quae coeli sunt, intrant$ @18 i et$ @19 i talia$ @20 i sunt$ @21 sunt plerique ex illis, sicut quidem bestiae, astuti et solertes in agendo et ratiocinando; et solertes sed usque non vident aliquid verum ex luce veri$ @22 In A all that is written from here to illorum amorum in the last line of the page is crossed through. In m is written apart blad (on a separate sheet) but no rewriting of this section appears in A. Differences between the deleted section of A and what appears in I are shown here in notes 6-10.$ @23 loci citati$ @24 i est$ @25 ex corpore$ @26 proprii appetitus et voluptates$ @27 i est propter se,$ @28 Et quia amor illorum talis est, et inde voluptas, patet, quod prae aliis solertes in ratiocinando sint$ @29 illius$

Arcana Coelestia 8
Passage 10237

#10237 "Ad lavandum": quod significet purificationem a malis et falsis, constat ex significatione "lavare" quod sit purificatio a malis et falsis, de qua n. 3147, 5954. Quoniam de purificatione a malis et falsis per vera fidei in nunc sequentibus in sensu interno agitur, ideo paucis dicetur quomodo cum illa se habet: per "lavationem" enim significatur purificatio, per "aquas" significantur vera fidei, et per "labrum" in quo aqua, significatur naturale, nam omnis purificatio spiritualis fit in naturali; est homini externum et internum, externum 1 vocatur naturale et quoque naturalis homo, ac internum 1 vocatur spirituale et quoque spiritualis homo, ex causa quia internum hominis est in mundo spirituali, 2 ubi spiritus et angeli, et externum ejus est in mundo naturali, 2 ubi homines; utrumque tam internum quam externum purificatur, internum in caelo, et externum cum homo vivit in mundo, 3ita in naturali [2] quod est in mundo; causa quod purificatio peragatur in naturali tunc, est quia vera fidei 4in naturali ad manifestam perceptionem veniunt, sunt enim ibi inter scientifica seu inter res memoriae, quae cum cogitantur, manifeste percipiuntur; non autem quae cogitantur in interno homine, haec ad manifestam perceptionem 5non veniunt dum homo in mundo 6est, quia 7ideae ibi sunt spirituales; inde est quod purificatio fiat in naturali; quod fiat per vera fidei, constare potest ex eo quod qui purificantur non modo scire debeant quid malum et falsum, sed etiam agnoscere illa, et dein aversari et fugere illa; cum hoc fit, tunc primum purificatur homo ab illis; et mala et falsa non sciri ita nec agnosci possunt nisi in naturali per vera fidei, nam haec docent illa, ita manifestant illa; qui credit quod purificetur a malis et falsis antequam 8videt et agnoscit illa apud se, valde fallitur, videatur n. 8388, 8390 seq. [3] Dictum est quod homo 9 sciat sua mala et falsa per vera fidei 10in (x)naturali, 11hoc est, in externo homine, non autem in interno; causa est quia ideae cogitationis in interno homine spirituales sunt, 12et ideae spirituales non comprehendi possunt in naturali, sunt enim ideae intellectuales quae sunt absque objectis qualia sunt in materiali mundo; sed usque ideae illae, nempe spirituales, quae sunt propriae interni hominis, influunt in ideas naturales, quae sunt externi hominis, ac (x)producunt et faciunt illas, quod fit per correspondentias. Sed de ideis spiritualibus, quae interni hominis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de caelo, ac de spiritibus et angelis 13, nam illi cogitant 14per ideas spirituales, et quoque loquuntur inter se per illas. @1 i ejus$ @2 i hoc est,$ @3 et quia in naturali, per vera fidei ibi$ @4 ibi$ @5 Before ad manifestam$ @6 vivit$ @7 sunt spiritualia$ @8 agnoscit sua mala$ @9 i in naturali$ @10 ibi$ @11 sed non in interno homine$ @12 quae non comprehenduntur in naturali, sunt enim ideae ibi intellectuales quae sunt absque objectis, quae sunt materiales mundi$ @13 cp Volume VI p. 704 note 1$ @14 , et quoque inter se per ideas spirituales$ a. "Et dabis illud inter tentorium conventus et inter altare": quod significet ut sit conjunctio veri et boni, constat ex significatione "inter tentorium conventus et altare" quod sit conjunctio veri et boni, de qua n. 10,001, 10,025. Quod labrum positum fuerit inter tentorium conventus et inter altare, et quod ibi laverint Aharon et filii ejus manus et pedes, erat causa ut repraesentaretur purificatio cordis et regeneratio, quae in sua essentia est conjunctio veri et boni; nam conjunctio veri et boni est ipsum caelum apud hominem; quapropter etiam caelum comparatur in Verbo conjugio; haec conjunctio fit per vera fidei, quoniam haec docent quomodo vivendum; quare cum vivitur secundum vera fidei, fit conjunctio veri et boni, verum enim tunc fit bonum per vitam, 1 veri vita est bonum; hoc 2etiam intelligitur per quod (t)homo regeneretur per aquam et spiritum; aqua est verum fidei, et spiritus est vita ejus. Quod regeneratio sit conjunctio veri et boni, videatur n. 2063, 3155, 3158, 3607, 4353, 5365, 5376, 8516, 851, 8772, 10,067. @1 i nam$ @2 quoque$

Arcana Coelestia 8
Passage 10238

#10238 "Et dabis ibi aquas": quod significet vera fidei per quaepurificatio in naturali, constat ex significatione "aquarum" quod sintvera fidei, de qua n. 28, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, et ex significatione "labri" 1 quod sit naturale, de qua supra n. 10,235. Qui non scit quod "aquae" significent vera fidei, perplura in Verbo non capiet, sicut quid significatur per quod nisi (t)homo generetur ex aqua et spiritu, non possit intrare in regnum Dei, Joh. iii 5; qui per aquamibi non aliud intelligunt quam aquam, credunt quod aqua baptismi sit per quam regeneratur homo, cum tamen aqua ad regenerationemnihil 2facit sed verum fidei et bonum amoris, aqua enim solum abluit sordes corporis et nequaquam mala cordis. [2] Qui non scit quod "aquae" significent vera fidei, nec scire potest quid baptismus significat, credit enim quod externum illud salvet hominem, cum tamen externum nihil facit, sed internum quod significatur, quod est regeneratio per vera fidei; illi enim qui ab Ecclesia sunt distinguuntur a reliquis in universo terrarum orbe per baptismum, quoniam illi possunt per vera fidei regenerari, non autem qui extra Ecclesiam sunt, est enim intra Ecclesiam Verbum, in quo verafidei. [3] Qui non scit quod aquae significent vera fidei, nec scire potest quid intelligitur per aquas supra expansum et per aquas infra expansum, Gen. i 6-10, cum tamen per aquas supra expansum" significantur vera fideiin interno homine, et per "aquas infra expansum" vera fidei in externo; agitur enim in illo capite de nova creatione hominis Ecclesiae Antiquissimae, ita de ejus regeneratione. [4] Qui non scit quod "aquae" significent vera fidei, nec scire potest quid per "aquas" 3significatur apud Johannem, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo non sitiet in aeterum; sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons (x)aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14: et apud Esaiam, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; aperiam supra clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 17, 18: tum apud eundem, Non sitient, aquas e petra effluere faciet illis; et findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21; et perpluries alibi. Sed videantur quae prius de his dicta et ostensa sunt, ut quod purificatio a malis et falsis fiat per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089, 10,229, quod etiam regeneratio, citata n. 9959, quod "baptismus" significet regenerationem per vera fidei, n. 4255, 5120 fin., 9089, quod purificatio fiat in naturali, n. 3147, 9572, et quoque regeneratio, citata n. 9325 fin. @1 i in qua aquae,$ @2 faciat$ @3 intelligitur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10239

#10239 "Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo": quod significet repraesentativum purificationis et regenerationis hominis a Domino, constat ex significatione "lavare" quod sit purificatio, de qua supra n. 10,237, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Caeleste, de qua n. 9806, 10,068, et ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod 1sit Dominus quoad Divinum Bonum Spirituale, de qua n. 9807, 10,068; ex quibus patet quod per "lavabunt Aharon et filii ejus ex eo" significetur repraesentativum purificationis hominis a Domino; quod etiam sit repraesentativum regenerationis, est quia regeneratio etiam repraesentabatur per lavationem, sed per lavationem totius corporis, quae lavatio vocabatur baptizatio; quod baptizatio seu baptismus significet regenerationem, videatur n. 4255, (x)9088. Sed regeneratio a purificatione differt in eo quod regeneratio [2] praecedens sit et purificatio consequens, nemo enim a malis et falsis purificari potest nisi 2qui regeneratur, 3ac postquam regeneratus est; nam qui non regeneratus est, quidem abducitur a malis quantum patitur, sed non purificatur ab illis, semper enim impurus est; 4aliter homo regeneratus 5, 6hic indies purificatur; quod intelligitur per Domini verba ad Petrum, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, sic mundus est totus, Joh. xiii 10; [3] 7"qui lotus est" significat qui regeneratus. Quod lavatio totalis dicta fuerit baptizatio, constat apud Marcum vii 4, et quod lavatio totius corporis, apud Matthaeum iii 13-16; Marc. (x)i 10; et quoque 2 Reg. v 10, 14; Jordanes, in quo fiebant lavationes, quae erant baptizationes, Matth. iii 6, 13; Marc. i (x)5; 2 Reg. v 10, 14, significabat naturale, n. 1585, 4255; quod per lavationem baptismatis etiam significetur tentatio, Matth. (x)xx 22, 23, est quia omnis regeneratio fit per tentationes, n. 5036, 5773, 8351, 8958, 8959 seq. [4] Paucis etiam hic dicetur cur Dominus cum in mundo fuit, Ipse quoque 8voluerit baptizari, cum tamen per baptizationem significatur regeneratio hominis a Domino; causa fuit quia baptizatio Ipsius Domini significabat glorificationem Humani Ipsius; quod enim in Verbo significat regenerationem 9hominis, hoc etiam significat glorificationem Humani in Domino, nam (x)regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 44O2, 5688; ideo 10 cum Dominus permisit Johanni ut baptizaret Ipsum, dixit, Sic conveniens est nobis implere omnem justitiam Dei, Matth. iii 15; "implere omnem justitiam Dei" est subjugare inferna, ac redigere illa (c)et caelos in ordinem, ex propria potentia, et simul glorificare Humanum Suum; quae facta sunt per tentationes in Se admissas, ita per continuas pugnas cum infernis usque ad ultimam in cruce; quod hoc sit justitia quam implevit Dominus, videatur n. 9486, 9715, 9809, 10,019, 10,152; similia etiam significantur per quod implerentur omnia quae de Domino scripta sunt in Lege et Prophetis, Luc. xviii 31, xxii 37, xxiv 44, et quod [5] Dominus venerit ad implendum omnia legis, Matth. v 17, 18; qui non scit arcana Verbi, credit quod Dominus justitia factus sit, per quod impleverit omnia legis, et quod per impletionem illam liberaverit humanum genus a jugo legis, ita a damnatione; at is sensus illorum verborum non est, sed quod justitia 11factus sit per subjugationem infernorum, reductionem caelorum in ordinem, et per glorificationem Humani Ipsius; nam per hanc in potestatem Se immisit, ut ex Divino Humano Suo in aeternum subjugare inferna, (c)ac tenere caelos in ordine posset, et sic regenerare hominem, hoc est, liberare illum ab infernis, ac salvare illum. @1 sint$ @2 cum$ @3 prius est regeneratus$ @4 sed cum$ @5 i est$ @6 tunc postea$ @7 per qui lotus est significatur regeneratus; praeterea lavatio totalis in Ecclesia Judaica etiam dicta fuit baptizatio, ut constare potest apud Marcum Cap: vii 4; et baptizatio fuit primis temporibus lavatio totalis, nempe capitis et totius corporis, ut patet apud Matthaeum Cap. iii 13 ad 16. Marc. vi 14, et quoque 2 Reg. v 10, 14: Jordanes in quo lavationes, quae erant baptizationes fibant, etiam a Johanne$ @8 voluit$ @9 apud hominem$ @10 i etiam$ @11 fieret$

Arcana Coelestia 8
Passage 10240

#10240 (s) Quoniam per "lavationem" etiam significatur regeneratio, dicetur adhuc aliquid de illa: qui non scit quod Dominus tam apud Prophetas quam apud Evangelistas per correspondentias locutus sit, proinde quod in Verbo sensus internus sit, nequaquam scire potest quid intelligitur per Domini verba apud Johannem, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei. Quod natum est e carne, caro est, sed quod generatum est e Spiritu, spiritus est. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a Spiritu, iii 5, 6, 8. Si evolvantur haec per correspondentias, patet quis sensus horum verborum est, sunt enim arcana caeli; ex correspondentia est "aqua" verum fidei, quod in naturali homine ad manifestam perceptionem venit; "Spiritus" est Divinum Verum quod a Domino influit per internum [2] hominis in externum ejus seu 1naturale, unde homini qui regeneratur, 2 vita fidei; "caro" est proprium hominis, quod non est nisi quam malum; quod "Spiritus spiret ubi vult" significat quod Dominus per Divinum Verum ex Misericordia det vitam novam; quod "vocem ejus audias" significat quod illa ad perceptionem 3veniat in externo seu naturali homine; "vox" est annuntiatum ex Verbo; quod "non scias unde venit et quo abit" significat quod homo non sciat quomodo regeneratio fit, fit enim per arcana innumerabilia et ineffabilia a Domino. [3] Quod ex correspondentia "aquae" sint vera fidei, videatur n. 28, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, 10,238, quod "Spiritus" sit Divinum Verum, ex quo vita fidei, n. (x)9229, 9818, quod "caro" sit proprium hominis, quod non est nisi quam malum, n. 8409, quod "spirare" sit status vitae fidei, n. 9281, quod "vox" sit annuntiatum ex Verbo, ita verum inde, n. 9926, quod "audire" sit perceptio, n. 9311, 9926, quod "venire" et "abire" seu intrare et exire, sit status rei a principio ad finem, n. 9927, quod arcana regenerationis sint innumerabilia et ineffabilia, n. (x)3179, 3573, 5398, 9334 fin., 9336, et quod non percipiatur quid in interno homine peragitur cum homo in mundo est, sed quid in externo seu naturali, supra n. 10,236.(s) @1 naturalem$ @2 i datur$ @3 veniant IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10241

#10241 "Manus suas et pedes suos": quod significet interiora et exteriora hominis, constat ex significatione "manuum" quod sint interiora hominis, de qua sequitur, et ex significatione "pedum" quod sint exteriora hominis, 1ita naturalia ejus, nam haec sunt exteriora 2; quod "pedes" sint naturalia, ita quae 3exterioris hominis, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 9406. Quod autem "manus" sint interiora, est quia superiora corporis se exporrigunt in manus, et ibi terminantur; inde per "manus" significatur quicquid est apud hominem, et quoque potentia ejus, videantur loca citata, n. 10,019; cum autem nominantur et manus et pedes, tunc significatur quicquid est in interno et quoque in externo 4homine, seu spiritualia et naturalia; inde est quod per "extollere manum" significetur potentia in spirituali, et "extollere pedem" potentia in naturali, n. 5327, 5328; praeterea per extrema hominis significantur omnia ejus, n. 10,044, et extrema sunt manus et pedes. Ex his constare potest unde est quod Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes cum intrarent in tentorium conventus aut accederent ad altare ad ministrandum. @1 sive$ @2 i, spiritualia autem interiora$ @3 externi$ @4 hominis, ita interiora et exteriora$

Arcana Coelestia 8
Passage 10242

#10242 "In intrando illos in tentorium conventus": quod significet cultum ex bono fidei, constat ex significatione "intrare in tentorium conventus" cum de Aharone et filiis ejus, quod sit repraesentare omnia cultus ex bono fidei; quod haec repraesentata fuerint per intrare in tentorium conventus, est quia per accedere ad altare 1repraesentata fuerunt omnia cultus ex bono amoris; sunt duo essentialia cultus Divini, bonum fidei et bonum amoris; cultus Divinus sive erit ex illo bono sive ex hoc; bonum fidei est bonum charitatis erga proximum, et bonum amoris est bonum amoris in Dominum; differunt haec bona inter se, sicut 2spirituale et caeleste, quorum differentia qualis sit, videatur in locis citatis n. 9277; cultus ex bono spirituali, quod est bonum fidei seu ex bono charitatis erga proximum, (x)repraesentatus est per ministrationem Aharonis et filiorum ejus in tentorio conventus in quo quotidie fiebat ministratio, 3quoniam per tentorium illud repraesentabatur caelum ubi bonum spirituale regnat; at cultus ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, repraesentatus est per ministrationem Aharonis et filiorum ejus ad altare, videatur n. 9963, 9964, 10,001, 10,025. @1 significantur$ @2 coeleste et spirituale$ @3 Before in quo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10243

#10243 "Lavabunt aquis": quod significet purificationem per vera fidei, constat ex significatione "lavare" quod sit purificatio a malis et falsis, de qua supra n. 10,237, et ex significatione "aquarum" quod sint vera fidei, de qua etiam supra n. 10,238. (s)Qui non scit quid "lavare" significat, et quid "pedes et manus," nequaquam scire potest quid involvunt haec apud Johannem, Jesus mittit aquam in pelvim, et incipit lavare pedes discipulorum, et abstergere linteo quo erat succinctus; et venit ad Simonem Petrum, qui dicit Ipsi, Tune meos lavas pedes? respondit Jesus, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero 1post haec; dicit Ipsi Petrus, Non lavabis pedes meos in aeternum; 2respondit illi Jesus, Si non lavero te, non habes partem Mecum; dicit Ipsi Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed et manus et caput; dicit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi quoad pedes lavetur, sed mundus est totus; jam vos mundi estis, xiii 5-10; quis scire potest quid involvit quod Dominus dixit, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero 1post haec, tum, Si non lavero te, non habes partem Mecum, ut et, Qui lotus est non opus habet nisi [2] quoad pedes lavetur, et mundus est totus? quod de purificatione 3 a malis et falsis hic agatur, non sciri potest nisi ex sensu interno, ex quo patet quod per "lavationem" intelligatur purificatio a malis et falsis, per "aquam in pelvi" verum fidei in naturali" per "linteum quo succinctus Dominus et quo abstersit" Divinum Verum ab Ipso procedens, per "pedes" naturale hominis, per "lavare caput, manus, et pedes" regeneratio, similiter per qui "lotus est"; ita per lavare pedes intelligitur purificare naturale hominis, nam nisi hoc apud hominem cum in mundo vivit, 4purificetur et mundetur, postea in aeternum non purificari potest; quale enim naturale hominis est cum moritur, tale manet, non enim 5postea emendatur, est enim id planum in quod interiora, quae sunt spiritualia, influunt, et est receptaculum eorum; quapropter cum id perversum est, interiora cum influunt, ad instar ejus pervertuntur; se habent illa sicut cum oculus est laesus, aut aliud quoddam organum sensus, aut membrum corporis, tunc interiora non aliter [3] sentiunt et agunt per illa quam secundum receptionem ibi; (m)quod itaque homo non purificari possit in aeternum si non purificetur quoad naturale suum in mundo,(n) intelligitur per Domini verba, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero 6post haec; 7quod qui regeneratus est non purificandus sit nisi quoad naturale, intelligitur per haec, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est [4] totus; et quod omnis purificatio fiat a solo Domino, 8 per haec 9, Si non lavero te, non habes partem Mecum; et quod id fiat per Divinum Verum quod a Domino procedit, 10significatur per quod linteo quo succinctus, absterserit; quod "linteum" sit verum a Divino, videatur n. 7601 ita "linteum quo Dominus succinctus" est Divinum Verum ab Ipso; quod "aqua" sit verum fidei, n. 10,238, quod "pelvis" seu labrum in quo aqua, sit naturale, n. 10,235, quod "lavatio capitis, manuum, et pedum" seu totius corporis, sit regeneratio, n. 10,239, et quod "pedes" sint naturale hominis, n. 10,241. Ex his iterum constare potest quod Dominus per correspondentias locutus fuerit, ita ex sensu interno, quoniam e caelo, in quo ille sensus est; quapropter nisi Verbum Domini quoad illum sensum intelligitur, quod parum intelligatur.(s) @1 posthac IT$ @2 respondet IT$ @3 i hominis$ @4 purificatur et mundatur$ @5 posthac$ @6 posthac IT$ @7 et qui regeneratus est, quod purificandus sit quoad naturale, per sequentia$ @8 i intelligitur$ @9 i verba$ @10 intelligitur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10244

#10244 "Ne moriantur": quod significet ne pereat repraesentativum, constat ex significatione "mori" cum de ministratione Aharonis et filiorum ejus, quod sit cessatio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelo, de qua n. 9928. Cum his ita se habet: conjunctio cum caelo, et per caelum cum Domino, in Ecclesia apud illam gentem, erat unice per repraesentativa, hoc est, per externa quae (x)repraesentabant interna; quapropter ut primum non ministrabant secundum praescripta ritualia, periit repraesentativum, et cum illo conjunctio cum caelo: et cum periit conjunctio cum caelo, non 1aliqua illis tutela contra infernum 2fuit; inde mors filiorum Aharonis, Nadabi et Abihu, dederunt enim suffimentum super ignem alienum, Lev. x 1, 2, per quod repraesentabatur cultus ex alio amore quam Domini, inde separatio illorum a caelo et exstinctio 3; similiter contigisset si Aharon 4aut filii ejus illoti accessissent ad ministrandum, 5nam sic repraesentavissent cultum non e caelo, sed profanum, qui ab inferno; ex quibus patet quod per "mori" cum de ministratione Aharonis et filiorum ejus, significetur exstinctio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelis. @1 amplius illis aliqua$ @2 erat, ita nec contra mortem$ @3 i Levit. x 1 seq$ @4 et$ @5 sic enim$

Arcana Coelestia 8
Passage 10245

#10245 "Vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum Jehovae": quod significet cultum ex bono amoris, constat ex significatione "accedere ad altare ad ministrandum" quod sit repraesentare Dominum quoad bonum amoris, de qua n. (x)9964, et ex significatione "adolere ignitum Jehovae" quod sit cultus ex amore Domini 1; per "adolere" enim seu sacrificare significatur cultus, n. 6905, 8936, et per "ignitum Jehovae" significatur quod ex Divino Amore Domini, n. 10,055. Praeterea quomodo cum his se habet, videatur mox supra n. 10,241. @1 i, ita in Dominum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10246

#10246 "Et lavabunt manus suas et pedes suos": quod significet purificationem interiorum et exteriorum hominis, constat ex illis quae supra n. 10,239, 10,240, ostensa sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 8
Passage 10247

#10247 "Ne moriantur": quod significet ne pereat repraesentativum, ut supra n. 10,243.

Arcana Coelestia 8
Passage 10248

#10248 "Et erit illis statutum saeculi": quod significet legem ordinis aeternam, constat ex significatione "statuti" quod sit lex ordinis, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex significatione "saeculi" quod sit aeternum; quod "saeculum" sit aeternum, est quia per saeculum intelligitur duratio usque ad finem, et per illam durationem in sensu interno significatur aeternum; etiam vox illa qua exprimitur saeculum, in lingua originali significat aeternitatem. 1(s)Quod saeculum sit aeternum, est quia "saeculum" in Verbo significat, cum dicitur de Ecclesia, durationem ejus usque ad finem; inde cum dicitur de caelo, ubi non finis 2, et cum de Domino, significat aeternum; praedicatur in genere de omni Ecclesia, in specie autem de Ecclesia caelesti; porro etiam "saeculum" significat mundum, ac vitam ibi, ut et vitam post illam in aeternum. [2] Quod PRIMUM attinet, quod nempe saeculum cum dicitur de Ecclesia, significet durationem ejus usque ad finem, constat ex sequentibus his locis: apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, xxiv 3; per "consummationem saeculi" significatur ultimum tempus Ecclesiae, ita finis ejus, cum amplius nulla fides quia nulla charitas; quod hoc sit consummatio saeculi, proinde quod saeculum sit duratio Ecclesiae usque ad finem, constare potest ex omnibus illis quae a Domino in illo capite dicta sunt, quae videantur explicata ante capita Geneseos xxvi-xl; simile per "saeculum" et ejus "consummationem" significatur alibi apud eundem, Messis est consummatio saeculi, xiii 39, 40, 49: tum, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, xxviii 20; per "saeculum" etiam ibi 3intelligitur duratio Ecclesiae a principio ad 3 finem: apud Ezechielem, Habitabunt super terra, illi et filii eorum, et filii filiorum illorum usque in saeculum: David princeps illis in saeculum. Erit sanctuarium Meum in medio eorum in saeculum, (x)xxxvii 25, 28; dicuntur haec de Israele, per quem in sensu interno intelligitur Ecclesia spiritualis; per "terram super qua habitabunt" etiam significatur Ecclesia, per "sanctuarium" omne Ecclesiae, et per "Davidem" Dominus: inde patet quod per "in saeculum" 3significetur usque ad finem; quod "Israel" in Verbo sit Ecclesia spiritualis, videatur in locis citatis n. 9340; quod "terra" sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325, quod "sanctuarium" sit omne Ecclesiae, et quod praedicetur de bono et vero Ecclesiae spiritualis, n. 8330, 9479, et quod "David" sit Dominus, n. 1888, 9954: [4] apud Davidem, Antequam montes nati sunt, et formata est terra, et orbis, a saeculo usque in saeculum, Tu Deus, Ps. (x)xc 2; per "montes natos, et per "terram formatam," ac per "orbem," non intelligitur creatio mundi sed instauratio Ecclesiae, nam "montes" in Verbo significant amorem caelestem, 4 ita Ecclesiam in qua ille amor; "terra" quoque et "orbis" significant Ecclesiam, inde a saeculo ad saeculum significat ab Ecclesiarum instauratione ad fines earum; succedunt enim Ecclesiae, una post alteram, nam finita seu vastata una, instauratur altera; quod "mons" sit amor caelestis, proinde Ecclesia quae in illo amore, videatur n. 795, 796, 4210, 6435, 8758, et quod "terra" sit Ecclesia in specie, 5"orbis" autem in genere, in locis citatis n. 9325. [5] SECUNDO, Quod saeculum cum dicitur de caelo, ubi non finis, et de Domino, significet aeternum, constat ex his locis: apud Davidem, Jehovah Rex in saeculum, et in perpetuum, Ps. x 16; Exod. xv 18: apud eundem, Regnum Tuum regnum omnium saeculorum, et dominium Tuum in omnem generationem et generationem, Ps. cxlv 13: apud Jeremiam, Deus vivus Rex saeculi, x 10: apud Danielem, Dominium Ipsius, dominium saeculi quod non transibit, postea accipient regnum sancti altissimorum, et confirmabunt regnum usque in saeculum, et usque in saecula saeculorum, vii 14, 18: 27: apud Matthaeum, Tuum est regnum, potentia, et gloria in saecula, vi 13: apud Lucam, Dabit Ipsi Deus thronum Davidis, ut regnet super domum Jacobi in saecula, i 32, 33: in Apocalypsi, [6] Jesu Christo sit gloria et robur in saecula saeculorum, i 6: alibi, Ecce vivo in saecula saeculorum, i 18: et alibi, Agno benedictio, et honor, et gloria, et robur, in saecula saeculorum. Viginti quattuor seniores adorarunt viventem in saecula saeculorum, v 13, 14, x 6, xi 15 apud Esaiam, Salus Mea in saeculum erit, et justitia Mea 6in generationem generationum, li 6, 8: apud eundem, Angelus facierum portavit eos omnibus diebus saeculi, lxiii 9: apud Danielem, Multi ex dormientibus evigilabunt in vitam saeculi, reliqui in ignominiam saeculi, xii 2: apud Johannem, Si quis comederit ex hoc pane, vivet in saeculum, vi 51, 58: apud eundem, Ego vitam aeternam do illis, et non peribunt in saeculum, x 28: apud Davidem, (m)Duc me in via saeculi, Ps. cxxxix 24:(n): apud eundem, Statuit ea in perpetuum, et in saeculum; statutum dedit quod non transibit, Ps. cxlviii 6; [7] in his locis "saeculum" significat aeternum, quoniam dicitur de Domino, ac de Ipsius regno, deque caelo, et de vita ibi, quorum non finis; "saecula saeculorum" non sunt aeternitates aeternitatum, sed sunt aeternum; 7verum ita (x)dicitur respective ad Ecclesias in terris, quarum una succedit alteri; ex Verbo patet quod Ecclesia in hac tellure quater instaurata fuerit, 8quarum prima fuit antiquissima quae ante diluvium, altera antiqua quae post diluvium, 9tertia Israelitica et Judaica, et demum Christiana; cujusvis periodus a principio ad finem est saeculum; post hanc etiam incohabit nova; hae successiones Ecclesiarum intelliguntur per "saecula saeculorum"; quod "saeculum" sit duratio Ecclesiae usque ad finem, supra ostensum est 10. [8] TERTIO, Quod saeculum praedicetur in genere de omni Ecclesia, at in specie de Ecclesia caelesti, constat ex his locis: apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et aedificabo juxta dies saeculi, ix 11; per "dies saeculi" intelligitur tempus cum Ecclesia antiquissima fuit, quae fuit caelestis: apud Micham, Bethlechem (x)Ephrataea, ex te Mihi exibit qui sit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus saeculi, v 1 [A. V. 2]; similiter: apud Moschen, Memento dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis, Deut. xxxii 7; "dies saeculi" pro tempore Ecclesiae Antiquissimae, quae fuit Ecclesia caelestis, ac "anni generationis et generationis" pro tempore Ecclesiae Antiquae, quae fuit Ecclesia spiritualis: apud Esaiam, [9] Expergiscere, expergiscere, indue robur, bracchium Jehovae; expergiscere juxta dies antiquitatis, generationis saeculorum, li 8, 9; "juxta [dies] generationis saeculorum" est juxta status 11amoris et fidei in Ecclesiis antiquis derivatis ab antiquissima: apud Davidem, Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. lxxvii 6 [A. V. 5]; similiter: apud Esaiam, [10] Recordamini prioris a saeculo, xlvi 9: apud Malachiam, Tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi, et juxta annos antiquos, iii 4: apud Joelem, Jehudah in saeculum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv 20 [A. V. iii 20]; per "Jehudam" ibi significatur Ecclesia caelestis, de qua ideo dicitur "juxta dies saeculi," et "in saeculum"; et per "Hierosolymam" significatur Ecclesia spiritualis, de qua dicitur "juxta dies antiquos" et "in generationem et generationem"; quod "Jehudah" sit Ecclesia caelestis, videatur n. 3654, 3881, 6363, 8770, et "Hierosolyma" Ecclesia spiritualis, n. 402, 3654. [11] QUARTO, Quod saeculum significet mundum et vitam ibi, constat apud Matthaeum, Qui inter spinas seminatus est, hic est qui Verbum audit, sed cura saeculi hujus, et fraus divitiarum suffocat (x)Verbum, xiii 22: apud Lucam, Filii hujus saeculi sunt filiis lucis, xvi 8: apud eundem, Filii saeculi hujus nuptias faciunt, et nuptui dantur, xx 34: et apud (m)Davidem, Impii et securi saeculi multiplicant opes, Ps. (x)lxxiii 12. [12] QUINTO, Quod saeculum significet vitam post mortem in aeternum, apud (x)Marcum, Recipiet centupla nunc in tempore hoc, et in saeculo venturo vitam aeternam, x 30: 12 13apud Ezechielem, Cum fecero descendere te cum (x)descendentibus ad foveam, ad populum saeculi, xxvi 20; 14et alibi, ut Luc. xviii (x) 30, xx 35; Esai. xxxiv 10, 17; Apoc. xiv 11, xx 10, xxii 5.(n)(s) @1 This separate sheet appears in A IV pp. 706-708.$ @2 i est$ @3 significatur$ @4 i qui est amor in Dominum,$ @5 et quod orbis Ecclesia$ @6 in saeculum$ @7 sed$ @8 nempe antiquissima quae fuit$ @9 postea$ @10 i; at vero applicate ad Regnum Domini in coelis, ubi non finis, per saecula saeculorum significetur aeternum, ibi enim aeternitates in plurali non sunt.$ @11 fidei et amoris$ @12 i et$ @13 After xxii 5.$ @14 pariter$

Arcana Coelestia 8
Passage 10249

#10249 "Illi et semini illius, generationibus illorum": quod significet omnes qui recipiunt illa quae procedunt a Domino, ita qui regenerantur ab Ipso, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, (x)9946; ex significatione "seminis" quod sint qui nascuntur a Domino, ita qui regenerantur, nam qui regenerantur dicuntur nati a Deo, et quoque filii; in sensu autem 1abstracto a personis per "semen Aliaronis" significantur illa quae procedunt a Domino, ita ex quibus regeneratur homo, quae sunt bona amoris et vera fidei; et ex significatione "generationum" quod sint bona et vera, quae procedunt ex illis ut a suis parentibus, ac eorum derivationes; nam per "generationes" in Verbo in sensu interno intelliguntur generationes spirituales, quae sunt amoris et fidei, videantur citata n. (x)10,204. [2] Quoniam Dominus intelligitur per Aharonem in sensu repraesentativo, ideo per "semen Aharonis" in specie intelliguntur qui in regno caelesti Domini sunt, ac per "generationes" qui in regno spirituali Ipsius, nascuntur enim et procedunt ita bona et vera amoris et fidei in caelis a Domino. Quod per "semen," "natos," et "generationes," intelligantur illi qui in amore et fide in Dominum sunt, ac in sensu abstracto bona amoris et vera fidei, constat a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre: apud Esaiam, Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te, xliii 5; 2dicuntur haec de Jacobo et Israele, per quos in sensu interno intelligitur Ecclesia externa et interna, cujus semen est verum fidei et bonum charitatis: apud eundem, [3] Effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos, xliv 3: "super semen et super natos" est super illos qui ab Ecclesia, ita super illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera, seu 3charitas et fides, nam haec faciunt Ecclesiam apud hominem: apud eundem, In Jehovah gloriabuntur omne semen Israelis, xlv 25; similiter: apud eundem, Si posuerit reatum animam suam, videbit semen, liii 10 [, 11]; ibi de Domino, Cujus semen dicuntur qui nati ab Ipso, ita qui regenerati: apud eundem, Ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, liv 3; similiter: apud Jeremiam, [4] Ecce dies venientes quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, xxxi 27; haec non intelligentur nisi sciatur quid significat "domus Israelis et domus Jehudae," tum quid "semen hominis et semen bestiae"; qui non ultra sensum litterae cogitant credituri sunt quod sensus sit quod multiplicarentur in Israele et in Jehudah homo et bestia, sed hic sensus nihil sancti Ecclesiae involvit; verum per "domum Israelis" intelligitur ibi Ecclesia spiritualis, et per "domum Jehudae" Ecclesia caelestis; "semen hominis" est bonum internum illarum Ecclesiarum, et "semen bestiae" est bonum externum illarum; quod "bestia" sit 4affectio boni, videatur in locis citatis n. 9280, et quod cum dicitur "homo et bestia," sit internum et externum, n. 7523 apud Jeremiam, [5] Sicut non numerabitur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis, xxxiii 22: et apud Davidem, Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi, in saeculum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. lxxxix 4, 5 [A.V. 3, 4]; per "semen Davidis" 5 non intelligitur posteritas ex Davide ut patre, non haec non tantum multiplicata fuit, nec tanti ut multiplicaretur, sicu exercitus caelorum et sicut arena maris, sed per "Davidem" ibi, ut e alibi, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, 6ita per "semen 7ipsius" illi qui a Domino regenerati seu nati sunt,et in sensu abstracto illa quae a Domino apud illos sunt, quae sunt vera fidei et bona charitatis; 6 quod "David" sit Dominus, videatur n. 1888, 9954 apud Davidem, Semen quod serviet Jehovae, numerabitur Domino, in generationem, Ps. xxii 31 [A.V. 30]: 8apud Esaiam, Notum fiet in gentibus semen eorum, et nati eorum in medio populorum, lxi 9; "semen" pro illis qui regenerati, ita pro illis qui ab Ecclesia in quibus Ecclesia, ita in sensu abstracto a personis illa quae faciunt regeneratum, aut quae faciunt Ecclesiam apud hominem, quae sunt fides et charitas a Domino: et apud Johannem, [7] Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. xii 17; per "draconem" intelliguntur qui (t)conaturi destruere Ecclesiam Domini posthac instaurandam, per "mulierem" intelligitur Ecclesia illa, et per illos qui "seminis ejus" sunt, intelliguntur qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt. "Semen" autem in opposito sensu significat illos qui contra 9 illa quae Ecclesiae sunt, ita qui in malo et inde falsis, inque sensu abstracto mala et falsa, ut apud Esaiam, Vae genti peccatrici, semini malorum i 4: apud eundem, Filii praestigiatricis, semen adulteri, nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? lvii 3, 4: et apud eundem, Non nominabitur in aeternum semen maleficorum, xiv 20. @1 After personis$ @2 ibi$ @3 fides et charitas$ @4 bonum$ @5 i ibi$ @6 inde$ @7 ejus$ @8 i et$ @9 i Ecclesiam et$ a. 1 Vers. 22-33. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Et tu accipe tibi aromata praecipua, myrrham optimam quingenta, et cinnamomum aromaticum dimidium ejus quinquaginta et ducenta, et calamum aromaticum quinquaginta et ducenta, et casiam quingenta, in siclo sanctitatis; et oleum olivae hinem. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti, opus unguentarii, oleum unctionis sanctitatis erit. Et unges illo tentorium conventus, et arcam testimonii. Et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffitus. Et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. Et sanctificabis illa, et erunt sanctum sanctorum; omnis tangens illa sanctificabitur. Et Aharonem et filios ejus unges, et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, Oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi in generationes vestras. Super carnem hominis non fundetur; et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum hoc, sanctum erit vobis. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, et qui dederit ex illo super alienum, et exscindetur e populis suis. 2"Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat aliud perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino: "et tu accipe tibi aromata praecipua" significat ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur: "myrrham optimam" significat perceptionem veri sensualis: "quingenta" significat plenum: "et cinnamomum aromaticum" significat perceptionem et affectionem veri naturalis: "dimidium ejus quinquaginta et ducenta" significat quantum correspondens: "et calamum aromaticum" significat perceptionem et affectionem veri interioris: "quinquaginta et ducenta" significat quantum et quale correspondens: "et casiam" significat verum adhuc interius ex bono: "quingenta" significat plenum: "in siclo sanctitatis" significat aestimationem veri et boni: "et oleum olivae" significat Divinum Bonum caeleste Domini: "hinem" significat conjunctionis quantum: "et facies illud oleum unctionis" significat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini: "unguentum unguenti" significat in omnibus et singulis Humani Ipsius: "opus unguentarii" significat ex influxu et operatione ipsius Divini quod in Domino a conceptione: "oleum unctionis sanctitatis erit" significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: "et unges illo tentorium conventus" significat ad (x)repraesentandum Divinum Domini in caelis: "et arcam testimonii" significat in bono caelesti quod intimi caeli: "et mensam et omnia vasa ejus" significat in bono spirituali ex caelesti, quod secundi caeli, et in bonis et veris ministrantibus: "et candelabrum et vasa ejus" significat in vero spirituali, quod secundi caeli, ac in veris ministrantibus: "et altare suffitus" significat in omnibus cultus ex illis bonis et veris: "et altare holocausti" significat ad repraesentandum Divinum Humanum Domini, ac Ipsius cultum in genere: "et omnia vasa ejus" significat Divina Bona ac Divina Vera: "et labrum et basin ejus" significat omnia quae sunt purificationis a malis et falsis, ac regenerationis a Domino: "et sanctificabis ea, et erunt sancta sanctorum" significat sic influxum et praesentiam Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae: "omnis tangens illa sanctificabitur" significat communicativum cum omnibus qui recipiunt amore et fide: "et Aharonem et filios ejus unges" significat inaugurationem ad repraesentandum Dominum in utroque regno: "et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi" significat ad repraesentandum Dominum quoad omne opus salvationis: "et ad filios Israelis loqueris, dicendo" significat instructionem illis qui ab Ecclesia: "oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi" significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: "in generationes vestras" significat in omnibus Ecclesiae: "super carnem hominis non fundetur" significat non communicativum cum proprio hominis: "et in qualitate ejus non facietis sicut illud" significat non imitationem ex studio hominis: "sanctum hoc, sanctum erit vobis" significat quia Divinum Domini: "vir qui fecerit unguentum sicut illud" significat imitationem Divinorum ex arte: et qui dederit ex illo super alienum" significat conjunctionem cum illis qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis sunt et [in] falsis mali: "et exscindetur e populis suis" significat separationem et mortem spiritualem. @1 10,249 A, 10,250 IT$ @2 See p. ix preliminary note 2. 22. Et loquutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, significat aliud perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino. 23. Et tu accipe tibi aromata praecipua, significat ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur: myrrham optimam, significat perceptionem veri naturalis: quingenta, significat plenum: et cinnamomum aromaticum, significat affectionem illius veri: dimidium ejus, quinquaginta et ducenta, significat quale et quantum correspondens: et calamum aromaticum, significat perceptionem veri spiritualis: quinquaginta et ducenta, significat quantum et quale concordans. 24. Et casiam, significat affectionem illius veri: quingenta, significat plenum: in siclo sanctitatis, significat quoad aestimationem sancti: et oleum olivae, significat bonum et verum coeleste: hinem, significat conjunctionis quantum. [vide Chomer, omer, epha, hin in 4 partes, etiam ut ephah in decem written in m. Epha distinguebatur in decem partes dictae [dictus intended] omeres, Ex. xvi 36 written at end of this v.] 25. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, significat repraesentativum Divini Boni Divini amoris Domini in coelis: unguentum unguenti, significat ad inducendum repraesentativum ibi et in Ecclesia: opus unguentarii, significat secundum ordinem influxus a Divino: oleum unctionis sanctitatis erit, significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum. 26. Et unges illo tentorium conventus, significat ad repraesentandum Divinum in coelis: et arcam testimonii significat Divinum coeleste ibi. 27. Et mensam, et omnia vasa ejus, significat Divinum bonum spirituale inde, ac vera ei ministrantia: et candelabrum et vasa ejus, significat Divinum Verum spirituale inde, ac vera ministrantia: et altare suffitus, significat omnia quae sunt cultus inde. 28. Et altare holocausti, significat repraesentandum Divinum Humanum Domini: et omnia vasa ejus, significat quoad bonum et verum: et labrum, et basin ejus, significat omnia quae sunt purificationis a malis et falsis ac regenerationis a Domino. 29. Et sanctificabis illa, et erunt sancta sanctorum, significat sic influxum et praesentiam Domini in Ecclesia repraesentativa: omnis tangens illa, sanctificabitur, significat communicativum cum omnibus qui recipiunt ex amore et fide. 30. Et Aharonem et filios ejus unges, significat inaugurationem ad repraesentandum Dominum in utroque Regno: et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi, significat ad repraesentandum omne opus salvationis. 31. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, significat instructionem illis qui ab Ecclesia: oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi, significat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini: in generationes vestras, significat in omnibus Ecclesiae. 32. Super carnem hominis non fundetur, significat non communicativum cum proprio hominis: et in qualitate ejus non facietis sicut illud, significat non imitationem ex studio hominis: sanctum hoc, significat quia ex Solo Divino: sanctum erit vobis, significat quod inde omne cultus Divini. 33. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, significat imitationem ex studio hominis ad induendum repraesentativum in Ecclesia: et qui dederit ex illo super alienum, significat communicativum cum illis qui non agnoscunt Dominum: et exscindetur e populis suis, significat separationem et mortem spiritualem.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10250

#10250 1 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet aliud perceptivum ex illustratione per Verbum (c)a Domino, constat ex illis quae supra n. 10,215 explicata sunt, ubi similia verba; quod sit aliud perceptivum, est quia cum aliquid e novo revelatur et mandatur, ita (x)dicitur, videatur n. 10,234. @1 10,250 AI, 10,250 2] T$

Arcana Coelestia 8
Passage 10251

#10251 "Et tu accipe tibi aromata praecipua": quod significet ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur, constat ex significatione "aromatum" quod sint vera conjuncta bonis, quae grata, de qua n. 10,199; quod sit quae grate percipiuntur, est quia "odor" significat perceptivum, et inde "odor aromaticus" perceptivum gratum; quod "odor" 1significet perceptivum, videatur n. 3577, 4624-4634, 4748, 10,054; quod sint vera conjuncta bonis ex Verbo, est quia hoc dicitur ad Moschen, 2dicitur enim, Tu accipe tibi aromata, et per Moschen repraesentatur Dominus quoad Verbum, n. 9372; 3 praeterea Verbum est ex quo omnia vera Ecclesiae sunt, nam Verbum est ipsum Divinum Verum 4demissum e caelo a Domino. @1 sit$ @2 qui hic est tibi$ @3 i et$ @4 revelatum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10252

#10252 "Myrrham optimam": quod significet perceptionem veri sensualis, constat ex significatione "myrrhae odoriferae" quod sit perceptio veri sensualis, "odor" enim ejus est perceptivum, ut mox supra, et "myrrha" est verum sensuale. Agitur in nunc sequentibus de oleo unctionis, per quod significatur bonum caeleste, quod est Divinum Bonum Divini Amoris Domini in caelo intimo; ejus quale describitur per odorata ex quibus conficiebatur, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, casia, et oleum oliva per quae significantur vera et bona caelestia in suo ordine, nempe ab ultimis ad prima, seu ab extremis ad intima; 1ultima seu extrema significantur per "myrrham"; causa quod ita describatur bonum caeleste, seu bonum intimi caeli, est quia bonum illud existit per illa vera quae significantur, et quoque subsistit per illa. [2] Sed quia hoc 2 altioris indaginis est, licet ulterius exponere quomodo cum hoc se habet: ut bonum caeleste, quod est bonum intimum nascatur apud hominem, quod fit per regenerationem a Domino, acquirentur vera ex Verbo, seu ex doctrina Ecclesiae quae 3 ex Verbo; haec vera 4primum suam sedem nascuntur in memoria naturalis seu externi hominis; inde evocantur illa in 5internum hominem a Domino, quod fit cum homo vivit secundum illa; et quantum homo afficitur illis, seu amat illa, tantum elevantur adhuc superius, seu interius a Domino, [3] ac fiunt ibi bonum caeleste; bonum caeleste est bonum amoris faciendi vera ex Verbo propter bonum, ita propter Dominum, nam Dominus est a Quo bonum, ita bonum; haec est generatio boni illius; ex qua patet quod id bonum existat per vera ex Verbo, primum in maxime externo seu sensuali homine, dein per elevationem eorum in internum, et demum in ipsum intimum, ubi illa fiunt bonum caeleste; et quia sic bonum illud per vera in suo ordine existit, ita postea illud in simili ordine per 6eadem vera subsistit, nam subsistentia est perpetua existentia; et cum ita subsistit, sicut (x)exstiterat, completum est, nam tunc superiora subsistunt, requiescunt, et se reponunt ordine super inferioribus ut super suis planis, et super extremis seu ultimis, quae sunt vera scientifica 7sensualia, ut super suo fundamento. Describuntur haec vera apud Johannem in Apocalypsi per lapides [4] pretiosos ex quibus fundamentum muri Sanctae Hierosolymae descendentis e caelo, xxi 19, 20; per "lapides 8 pretiosos" significantur vera Divina 9recepta in bono, (x)videatur n. 9476, 9863, 9873, 9905. Quod "myrrha odorifera" sit verum sensuale, constat etiam apud Davidem, Amasti justitiam, propterea unxit te Deus; Deus tuus oleo laetitiae prae sociis tuis; myrrha, aloe, et kesia omnes vestes tuas, Ps. xlv 8, 9 [A.V. 7, 8]; dicuntur haec de Domino, Qui solus est Unctus Jehovae, quoniam Divinum Bonum Divini Amoris, quod significatur per oleum unctionis, fuit in Ipso, n. 9954; per "vestes Ipsius," quae unctae dicuntur myrrha, aloe, et kesia, significantur Divina Vera ex Divino Bono Ipsius, in naturali, n. 5954, 9212, 9216, 9814, 10ita per "myrrham" Divinum Verum in sensuali, quia primo loco nominatur: apud Matthaeum, [5] Sapientes ex Oriente aperientes thesauros suos, (x)obtulerunt Domino nato dona, aurum, tus, et myrrham, ii 11; "aurum" ibi est bonum, "tus" est verum internum, et "myrrha" est verum externum, utrumque ex bono; (d)quod primo loco ibi 11nominetur "aurum," est quia "aurum" significat bonum, quod est intimum, secundo loco "tus," quia significat verum internum ex bono, et quod tertio seu ultimo loco 11nominetur "myrrha," est quia significat verum externum 12ex bono; quod "aurum" sit bonum, videatur in locis citatis n. 9874, 9881, et quod "tus" sit verum internum ex bono, videbitur in sequentibus ad vers. 34 hujus capitis. [6] Quod sapientes ex Oriente illa obtulerint Domino tunc nato, erat ut significarent Divinum Ipsius in Humano, sciverunt enim illi quid aurum significabat, quid tus, et quid myrrha, nam in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant; illa scientia fuit praecipua illis temporibus apud Arabes, Aethiopes, et apud alios in Oriente, (x)quapropter etiam in Verbo per Arabiam, Aethiopiam, et per filios Orientis, in sensu interno intelliguntur illi qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 1171, 3240, 3242, 3762; sed scientia illa tempore periit, quoniam, cum desiit bonum vitae, versa fuit in magiam; (c)ac primum obliterata 13 apud gentem Israeliticam, et postea apud reliquas; et hodie usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit, in Christiano orbe in tantum ut si dicatur quod omnia et singula Verbi in sensu litterae ex correspondentia significent caelestia, et quod inde sensus ejus internus, nesciatur quidnam hoc. (s)Quia myrrha significabat verum maxime externum, quod est verum sensuale, et ejus perceptionem, ideo corpora mortuorum ungebantur olim myrrha et aloe, per quam unctionem significabatur conservatio verorum et bonorum omnium apud hominen, (c)et quoque resurrectio; quapropter (t)etiam adhibebatur tale, quod significabat ultimum vitae apud hominem, 14quod ultimum vocatur vita sensualis; quod talibus unctum fuerit, et una cum linteo circumdatum corpus Domini, et quod ille mos fuerit apud Judaeos, videatur apud Johannem xix 39, 40; tum apud Lucam xxiii 55, 56; sed sciendum quod quae de Ipso Domino in Verbo dicuntur, in supereminenti sensu intelligenda sint, quare illa ibi significant vitam Ipsius Divinam in sensuali, quae est vita propria corporis, et quoque 15Hujus resurrectionem; quod Dominus resurrexerit toto corpore quod in mundo habuit, secus ac alii homines, notum est, nam nihil in sepulcro reliquit; quapropter etiam dixit ad discipulos, putantes se videre spiritum, cum Dominum, Quid perturbati estis ? videte manus Meas et pedes Meo palpate Me, videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, Luc. xxiv (x)38, 39.(s) @1 ultima seu extrema significantur altered to ultimum seu extremum significatur$ @2 i arcanum$ @3 i est$ @4 primam sedem suam habent$ @5 internum altered to interiorem$ @6 illa$ @7 ex sensuali$ @8 i enim$ @9 ex Verbo$ @10 perceptivum et communicativum illorum describitur per aromatica illa; et$ @11 nominatur$ @12 ita verum sensuale ex bono, eo enim ordine sequuntur$ @13 i est$ @14 quae vita$ @15 d hujus i illius$

Arcana Coelestia 8
Passage 10253

#10253 "Quingenta": quod significet plenum, constat ex significatione numeri "quingenta" quod sint plenum; quod "quingenta" sint plenum, est quia is numerus componitur ex quinque et decem in se bis multiplicatis, 1seu ex quinquies centum; et per "quinque" significatur multum, similiter per "decem," et per "centum," inde per "quingenta" significatur plenum; quod "quinque" sint multum, videatur n. 5708, 5956, 9102, pariter "decem," n. 3107, 4638, tum quoque "centum," n. 4400, 6582, 6594; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur [2] in locis citatis n. 9488, et quod numeri compositi significent simile cum simplicibus, ex quibus per multiplicationem 2existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod numeri significent res, constat manifeste apud Ezechielem ubi domus Dei, cum omnibus ibi intus et extra, et quoque nova terra, 3mensurantur, et describuntur per numeros mensurae, xl-xlviii; 4et per novam terram ibi intelligitur Ecclesia, (c)ac per domum Dei sanctum ejus; similiter apud Johannem in Apocalypsi, ubi etiam nova Hierosolyma 5 describitur per numeros mensurae, per quam etiam intelligitur nova Ecclesia; nisi numeri significavissent res, omnes illae mensurationes fuissent inanes. Quod "quingenta" significent totum 6ab uno fine ad alterum, ita plenum, constat ibi apud Ezechielem, [3] Mensus est extra domum, seu templum, ad plagam orientis quingentos calamos circumcirca, ad plagam septentrionis quingentos calamos circumcirca, ad plagam meridiei quingentos calamos, et ad plagam maris quingentos calamos: murus ejus circumcirca, longitudo quingenti calami, et latitudo quingenti calami, ad distinguendum inter sanctum et profanum, xlii 15-20; ex quibus patet quod "quingenta" sint totum in complexu, seu omne sanctum 7ab uno fine ad alterum, ita plenum, nam dicitur quod murus qui erat illa longitudine et latitudine in quadrato, distingueret inter sanctum et profanum. [4] Quod "quingenta" 8 significent multum, (c)et decima ejus pars, seu quinquaginta, respective aliquid, constat ex Domini Verbis ad Simonem apud Lucam, Jesus dixit, Duo debitores erant cuidam creditori, unus debebat denarios quingentos, alter vero quinquaginta; cum illi non haberent ut redderent, ambobus condonavit; uter eorum magis 9illum diligit? respondit Simon, Is cui plus condonavit; dixit Jesus, Sic remissa sunt mulieri peccata multa, quia amavit multum; cui vero parum remittitur, parum amat, vii 41-fin.; quod Dominus illos numeros adhibuerit, erat quia significabant multum et aliquid, locutus enim est ex Divino, ita per significativa secundum correspondentias; 10similiter ubivis alibi, 11ut cum de (x)virginibus, quas dixit decem, et quod earum quinque essent prudentes et quinque stultae; decem dixit, quia per illum numerum significantur omnes, nempe qui ab Ecclesia; et quinque, quia per (x)hunc numerum significatur aliqua pars: videatur n. 4637, 4638. @1 d seu i hoc est,$ @2 d existunt i sunt$ @3 mensuratur et sic describitur$ @4 nam$ @5 i etiam$ @6 a primo fine ad ultimum$ @7 a principio ad finem$ @8 i quoque$ @9 ipsum$ @10 similiter ubivis alibi altered to ut ubivis in Verbo$ @11 ut quoque ubi de decem virginibus, quarum quinque prudentes et quinque stultae$

Arcana Coelestia 8
Passage 10254

#10254 "Et cinnamomum aromaticum": quod significet perceptionem et affectionem veri naturalis, constat ex significatione "cinnamomi aromatici" quod sit perceptio et affectio veri naturalis, quod verum est verum externi hominis interius; apud hominem enim est vita sensualis et vita naturalis, utraque externi hominis, sed vita sensualis est exterior ducens sua vera ab objectis quae in tellure sunt et in corpore, et vita naturalis est interior ducens sua vera a causis illorum objectorum; vita interni hominis similiter est exterior et interior, (m)exterior ducit sua vera ab illis quae in ultimis caeli sunt, interior autem ab illis quae in interioribus caeli;(n) 1haec vera significantur per odorata quae sequuntur. [2] Quod per "cinnamomum aromaticum" significetur perceptio et affectio veri 2, est quia per "aromaticum" significatur perceptio grata; perceptio grata est ex affectione quae amoris, nam aliunde non est gratum in perceptione; quod omnes odores significent perceptionem, videatur n. 3577, 4626, 4748, et quod odores grati perceptionem veri ex bono, n. 1514, 1517-1519, 4628, 10,054, ita ex affectione quae amoris, et quod sphaerae perceptionum vertantur in odores apud spiritus et angelos, n. 4626. [3] Praeterea sciendum est quod omnia illa aromatica ex quibus oleum unctionis 3parabatur pertineant ad classem caelestem, hoc est, ad illa quae sunt regni caelestis; et aromatica ex quibus suffimentum 4conficiebatur pertineant ad classem spiritualem, hoc est, ad illa quae sunt regni spiritualis; quapropter etiam in lingua originali 5aromata ex quibus oleum unctionis, ex alia voce et derivatione sunt quam aromata, ex quibus suffimentum; sunt enim in Verbo 6peculiares voces per quas exprimuntur illa quae regni caelestis sunt, et 6peculiares voces per quas (x)illa quae regni spiritualis, et aliae quae communes utrique sunt; sed ut 7sciatur quaenam illae sunt, notum erit quod caelum in duo regna divisum sit, similiter Ecclesia; et quod in regno caelesti essentiale sit bonum amoris in Dominum, at in regno spirituali bonum charitatis erga proximum; quae qualis differentia sit, videatur in numeris citatis n. 9277. [4] Quod aroma quod hic 8nominatur significet perceptionem et affectionem veri caelestis, constat apud Esaiam, Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli (x)discissio, et loco operis implexi calvities, iii 24; agitur ibi de filiabus Zionis, per quas significatur Ecclesia caelestis, ibi perversa; quare dicitur aroma eadem voce qua in hoc versu; et per "loco aromatis tabes" significatur quod loco perceptionis et affectionis veri ex bono, ac (x)vitae inde, erit perceptio et affectio falsi ex malo, in qua nihil vitae: apud Ezechielem, [5] Negotiatores Schebae et Raamae, negotiatores per primarium omnis aromatis, et per lapidem pretiosum, et aurum, xxvii 22; haec de Tyro dicta sunt, per quam significantur cognitiones boni et veri in Ecclesia; et per "Schebam et Raamam" 9 significantur qui in cognitionibus caelestium sunt: similiter ubi agitur de Regina Schebae in Libro Primo Regum, [6] Regina Schebae dedit Schelomoni centum et viginti talenta auri, et aromata multa valde, et lapidem pretiosum; non venit sicut aroma hoc amplius quoad multitudinem, x 10; quod "Scheba" sint praecipue illi qui in cognitionibus caelestium sunt, "ideatur n. 1171, 3240; ex quibus patet quod haec aromata ex quibus 10parabatur oleum unctionis, significent perceptionem et affectionem veri qualis est illis qui in regno caelesti Domini sunt. [7] Quod aromatica per quae parabatur oleum unctionis, quae (x)erant myrrha 11nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia, pertineant ad classem caelestem, hoc est, ad illa quae regni caelestis Domini sunt, est causa quia oleum unctionis significabat Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, quod in caelo est Divinum Caeleste Ipsius; quod "oleum unctionis" id significet, videatur n. 9954, 10,019. @1 verum exterioris ejus significatur per calamum odoratum, et interioris autem per casiam, de quibus in mox sequentibus$ @2 i in naturali$ @3 paratum fuit$ @4 est confectum$ @5 aroma alia voce exprimitur hic ubi agitur de oleo unctionis, et alia ubi agitur de suffimento$ @6 singulares$ @7 hoc sciatur$ @8 memoratur$ @9 i ibi$ @10 paratum fuit$ @11 optima$

Arcana Coelestia 8
Passage 10255

#10255 "Dimidium ejus quinquaginta et ducenta": quod significet quantum correspondens, constat ex significatione numeri "dimidii prioris" quod 1sit aliquid, et quantum satis, seu quantum ad usus, ita quoque quantum correspondens; inde est quod "quinquaginta et ducenta" quia sunt dimidium prioris, nempe dimidium numeri quingenta, sint quantum correspondens. 2Quomodo cum hoc se habet, constare potest ab exemplis; sit numerus decem pro exemplo: cum hic numerus significat omnes, tunc dimidium ejus seu quinque significant aliquos, cum decem significant plenum, tunc quinque significant quantum satis, cum autem decem significant multum, quinque significant aliquid, et sic porro; similiter se habet cum reliquis numeris cum dimidiantur; quod "quinque" significent aliquos, tum aliquid, ut et quantum satis, et quantum ad usus, videatur n. 4638, 5708, 5956, 9102, 9689, ita cum varietate respective ad numerum decem, cum hic significat omnes, 3plenum, aut multum; 4similia significant quinquaginta respective ad centum, 5et similia quinquaginta ducenta respective ad quingenta; sive numerus major sit sive minor, nihil interest, quoniam numeri majores simile significant cum minoribus (c)a quibus sunt, videatur n. 5335, 5708, 7973; et quod numeri 6in Verbo significent res, in locis citatis n. 9488, 10,127. Ex his constare potest quod hic numerus, qui est dimidius prioris, non significet dimidium perceptionis veri interioris respective ad perceptionem veri exterioris, sed quantum correspondens; nam res in 7caelis non mensurantur et numerantur sicut res in terris, quoniam in caelis non sunt spatia nec tempora, sed loco illorum status, qui percipiuntur quoad quale et quantum, absque respectu ad aliquam numerationem; numeratio enim et mensuratio involvunt talia quae spatii et quae temporis sunt, ita quae propria naturae in ultimis. @1 sint$ @2 Hoc constare potest a numeris minoribus, nam numeri majores et minores similem rationem habent, cum numeris minoribus ita se habet, ut pro exemplo cum decem; cum hic numerus significat omnes, tunc dimidium ejus seu quinque significant aliquos, cum decem significant multum tunc quinque significant aliquid, et cum decem significant plenum tunc quinque significant quantum satis, seu quantum ad usus. [Numeri sequentes in una serie, respectum habent ad praecedentem also written in m of this .]$ @3 multum, aut plenum$ @4 simile significat$ @5 ita simile$ @6 After res$ @7 Regno coelesti$

Arcana Coelestia 8
Passage 10256

#10256 "Et calamum aromaticum": quod significet perceptionem et affectionem veri interioris, constat ex significatione "calami aromatici" quod sit perceptio et affectio veri interioris, est enim "calamus" 1ille verum, et "aromaticum" perceptio et affectio ejus; quod "calamus" sit verum, videbitur infra, et quod "aromaticum" sit perceptio et affectio ejus, videatur mox supra n. 10,254. [2] Per verum interius hic intelligitur verum interni hominis, quod exterius ibi, secundum illa quae supra n. 10,254 dicta sunt, quod nempe in externo homine sit exterius et interius, similiter in interno; inde est quod quattuor aromatica ad parandum oleum unctionis adhibita fuerint, nempe myrrha nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia; et per "myrrham nobilem" significatur perceptio veri exterioris in externo homine, quod est verum sensuale, per "cinnamomum aromaticum" verum interius ibi, "quod est verum naturale, per "calamum 2aromaticum" verum exterius in interno homine, et per "casiam" verum interius ibi, (c)et per "oleum olivae" ipsum bonum 3ex quo affectiones et perceptiones verorum illorum 4. [3] Quod "calamus" sit verum interius, constare potest ex locis in Verbo ubi memoratur; at ibi non dicitur calamus aromaticus, sed modo "calamus" et "calamus bonus," ut apud Esaiam, Non Me vocasti, Jacob; et fatigatus es pro Me, Israel; non emisti Mihi argento calamum, et adipe sacrificiorum tuorum non implevisti Me, xliii 22, 24: apud Ezechielem, Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt; ferrum tersum, casia; et calamus in negotiatione tua fuit, xxvii 19: et apud Jeremiam, Quid Mihi tus ex Scheba venit, et calamus bonus e terra longinqua? 5 vi 20; quod in his locis per "calamum" intelligatur aliquid Ecclesiae, et cultus ibi, 6 patet; nam quid alioquin foret quod emerent Jehovae argento calamum, et quod Ipsi calamus bonus e terra longinqua veniret? et quia aliquid Ecclesiae et ejus cultus 7significatur, sequitur quod sit verum 8aut bonum, quoniam omnia Ecclesiae et ejus cultus ad illa se referunt; quodnam autem verum 9aut bonum 10significatur, caeleste vel spirituale, externi seu interni hominis, constat ex sensu interno ibi in sua serie lustrato; quod sit verum interius, patet. @1 verum ibi$ @2 d odoratum i aromaticum$ @3 ex quo affectionem et perceptionem altered to quod affectiones et perceptiones$ @4 i; dictum etiam ibi supra est, quod omnia illa ad classem coelestem pertineant, hoc est, ad ea quae sunt Regni coelestis Domini, et quod illa ex quibus conficiebatur suffimentum, ad classem spiritualem, seu quae sunt Regni spiritualis Domini$ @5 i holocausta vestra non ad complacentiam, et sacrificia vestra non suavia sunt Mihi.$ @6 i manifeste$ @7 significant$ @8 ac$ @9 et$ @10 significat$

Arcana Coelestia 8
Passage 10257

#10257 "Quinquaginta et ducenta": quod 1significet quantum et quale correspondens, (x)constat ex illis quae mox supra n. 10,255 ostensa sunt. @1 sit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10258

#10258 "Et (x)casiam": quod significet verum adhuc interius ex bono, constat ex significatione "casiae" quod sit verum interius interni hominis; quod "casia" id sit, patet ex illis quae supra dicta et ostensa sunt, nam caelestia 1 eo ordine sequuntur ab extremo ad intimum; quare est intimum verum, quod per "casiam" significatur, est enim quartum in ordine. Quod "casia" sit verum ex bono, est quia intimum verum procedit immediate ex bono, et conjunctim agit cum bono 2in inferioribus, quod fit cum intellectuale prorsus unum agit cum 3voluntate, sic ut non internoscatur num sit ex hoc vel num ex illo; caelestia 4etiam, quo interiora sunt eo perfectiora sunt, nam crescit omnis perfectio versus interiora, et omnis perfectio 5est ex bono, hoc est, per bonum a Domino. [2] Memoratur casia inter illa quae significant caelestia, apud Ezechielem, Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt, ferrum tersum, casia, et calamus in negotiatione tua fuit, (x)xxvii 19; ibi agitur de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni in Ecclesia, videatur n. 1201, et per "Dan et Javan" illi qui in cognitionibus caelestium sunt; "ferrum tersum" est verum ultimum caeleste, et "casia" est verum intimum. [3] Casia alibi non memoratur in Verbo, sed "kesia" apud Davidem, quae etiam est species casiae, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, myrrha, aloe, kesia omnes vestes tuas, Ps. xlv 8, 9 [A.V. 7, 8]; agitur in toto illo psalmo de Domino, et quidem de glorificatione Humani Ipsius; qui non scit sensum internum Verbi, nequaquam scire potest quid significatur per "ungere myrrha, aloe, et kesia omnes vestes" ubi agitur de Domino; quod non intelligantur vestes, patet, nec myrrha, 4 aloe, et kesia, quibus unctae, sed quod Divina Vera ex Divino Bono, quae Dominus induit quoad Humanum Suum; unctio enim non aliud erat quam repraesentativum Divini Boni in Divino Humano Domini, inde per "myrrham, (x)aloen, et kesiam" significantur Divina Vera in suo ordine procedentia ex Divino Bono quod in Ipso; inde per "vestes" significatur Divinum Humanum Ipsius, (m)nam sive dicas Divinum Humanum Domini sive Divinum Verum, idem est, quoniam Dominus cum in mundo erat, 6fuit ipsum Divinum Verum, et cum exivit e mundo, Se fecit Divinum Bonum, ex quo Divinum Verum, videatur in numeris citatis n. 9199 fin., 9315 fin.;(n) id etiam in Verbo vocatur "vestis" quod investit aliud, quodcumque id sit; simile per vestes Domini significatur apud Esaiam lxiii 2, 3, et quoque alibi; quod "vestes" significent vera investientia bonum, videatur n. 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 9093, 9212, 9216, 9952. Inde nunc patet quod per "kesiam" ibi, quae est species casiae, significetur Divinum Verum, quod immediate procedit ex Divino Bono, quod verum est intimum verum. @1 i in$ @2 prae$ @3 voluntario$ @4 enim$ @5 After bono$ @6 A is possibly fecit$

Arcana Coelestia 8
Passage 10259

#10259 "Quingenta": quod significet plenum, constat ex illis quae supra n. 10,253 ostensa sunt. Quod quingenta in siclo sanctitatis desumpta sint ex myrrha, ac quingenta ex casia, 1at modo quinquaginta et ducenta ex cinnamomo aromatico, et ex calamo 2aromatico, erat causa quia "myrrha" significabat verum sensuale, quod est verum ultimum in ordine, et "casia" verum quod immediate procedit ex bono, quod est verum intimum; at "cinnamomum aromaticum" et "calamus aromaticus" significabant vera interiora, quae sunt media; et ex ultimo et intimo erit plenum, ex mediis autem quantum correspondens, media enim se habebunt ad primum et ultimum correspondenter. @1 et$ @2 odorato$

Arcana Coelestia 8
Passage 10260

#10260 "In siclo sanctitatis": quod significet aestimationem veri et boni, constat ex significatione "sicli sanctitatis" quod sit pretium et aestimatio veri et boni quoad suum quale et quantum, de qua n. 2959, 10,221.

Arcana Coelestia 8
Passage 10261

#10261 "Et oleum olivae": quod significet Divinum Bonum caeleste Domini, constat ex significatione "olei" quod sit bonum tam caeleste quam spirituale, de qua n. 886, 4582, 9780, et ex significatione "olivae" quod sit amor caelestis, de qua sequitur; inde per "oleum olivae" significatur bonum caelestis amoris, seu quod idem, bonum caeleste; dicitur Divinum Bonum caeleste Domini, quia omne bonum, quod essentialiter bonum in caelis, est (c)ex Divino Domini. Sed sciendum est quod Divinum Bonum Domini in se sit unicum, est enim infinitum, ac infinita in se continet; quod infinitum est, hoc unicum est, quoniam infinita [2] quae continet unum faciunt; quod autem distinguatur in caeleste et spirituale, est a receptione ejus ab angelis in caelis et ab (x)hominibus in terris; receptum ab angelis et hominibus qui 1e regno caelesti Domino sunt vocatur Divinum Bonum caeleste, at receptum ab angelis et hominibus qui 1e regno spirituali Domini sunt vocatur Divinum Bonum spirituale, omnes enim angeli et homines varie seu dissimiliter recipiunt unicum Domini Bonum; se habet hoc comparative sicut calor et lux a sole mundi, quae 2tametsi in se spectata sunt unica, usque variantur secundum anni tempora, et secundum diei tempora, et quoque dissimiliter in unaquavis regione telluris; quae variatio caloris et lucis non fit a sole sed a telluris versione varia, secundum varietates circuitionis et volutionis ejus, 3ita quoque a receptione; etiam eadem lux variatur in singulis objectis secundum receptionem, unde colores. Ex his 4 constare potest 5unde est quod Divinum Bonum Domini, quod est unicum, quia infinitum, 6dicatur caeleste et spirituale. [3] Quod "oleum" sit bonum tam caeleste quam spirituale, constat 7in locis supra citatis, at quod "oliva" sit amor caelestis, ac "olea" perceptio (c)et affectio illius amoris, constat ex locis in Verbo ubi "olea et oliva" nominantur, ut ex sequentibus: apud Sachariam, Propheta vidit candelabrum auri totum, septem lucernae ejus super eo, duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecythi, et una juxta sinistram ejus: dixit ad angelum, Quid duae oleae istae, et quid duae baccae olivarum, quae in manu duorum tuborum auri? dixit, Hi duo filii olivarum stantes juxta Dominum totius terrae, iv 2, 3, 11, 12, 14; quid haec prophetica involvunt, nemo scire potest nisi qui ex sensu interno [4] scit quid significat "candelabrum" et quid "olea"; quod "candelabrum" significet caelum spirituale, ac lucernae ejus sancta vera ibi, videatur n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684; inde constat quod "olea" significet regnum caeleste ex perceptione et affectione boni, (c)et "baccae olivarum" sancta bona ibi, vera illorum significantur per "filios olivarum"; "duo" significant internum et externum illius regni, et conjunctionem: similia per "oleum" et "candelabrum" significantur apud Johannem, [5] Dabo (x)duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos et sexaginta, induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi ,] 4: apud Esaiam, Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et lignum olei, xli 19; nominatur "cedrus" et "lignum olei," quia "cedrus" significat bonum spirituale ac "lignum olei" bonum caeleste; bonum spirituale est charitas erga proximum, et bonum caeleste est amor in Dominum; "dare illa in deserto" est in terris extra Ecclesiam, ita inter gentes: apud Hoscheam, [6] Ibunt rami ejus; et erit sicut olivae honor ejus, et odor illi sicut Libanus, xiv 6 [, 7]; per "olivam" hic quoque significatur bonum caeleste, et per "libanum" bonum spirituale, ita per "Libanum" simile quod per "cedrum," quoniam Libanus erat silva ex cedris: apud Esaiam, [7] Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia, xxiv 13, tum xvii 6; "strictura oleae" dicitur, et "racemationes consummatae vindemiae" quoniam "olea" significat Ecclesiam quae in bono caelesti, ac "vitis" Ecclesiam quae in bono spirituali; in Verbo enim ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, ob conjugium eorum; pariter ubi agitur de caelesti etiam de spirituali; caeleste 8etiam praedicatur de bono, (c)ac spirituale de vero, videatur in locis citatis n. 9263, 9314, ideo de vite et de olea; quod "vitis" sit Ecclesia spiritualis, ac bonum et verum ejus, 9 n. 1069, 5113, 6376, 9277; ideo etiam [8] alibi vitis et olea una nominantur, ut apud Davidem, Uxor sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum circumcirca mensae tuae, Ps. cxxviii 3, 4: apud Habakuk, Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus oliva, iii 17: (x)apud Amos, Plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca, iv 9; memoratur etiam ficus, quia "ficus" significat bonum 10externae Ecclesiae, n. 5113, "vitis" autem bonum 11internae (t)Ecclesiae spiritualis, (c)et "olea" bonum 11internae (t)Ecclesiae caelestis; similiter alibi. [9] Quoniam lignum olei significabat bonum amoris caelestis, ideo duo cherubi qui in adyto templi, facti 12erant ex lignis olei, pariter fores, superliminare, et postes, 1 Reg. vi 23, 31, 32; per adytum enim templi repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste, ideo omnia quae inibi significabant caelestia; quod arca quae ibi, et propter quam adytum, significaverit intimum caelum ubi Dominus, videatur n.9485. [10] 13Simile etiam per montem Olivarum, qui e regione templi, 14significabatur quod per oleam, sicut 13simile per Libanum 15quod per cedrum; ideo ut repraesentarentur in caelis omnia quae Dominus egit cum fuit in mundo, ac imprimis Divina caelestia, Dominus cum in Hierosolyma fuit, in monte Olivarum saepissime fuit, ut constat apud Lucam, Jesus erat diebus in templo docens, noctibus autem egrediens pernoctavit in monte, qui dicitur Olivarum, xxi (x)37: et alibi, Jesus egressus abiit juxta consuetudinem in montem Olivarum, xxii 39: quod ille mons e regione templi fuerit, videatur Marc. xiii 3; Matth. xxiv 3. Quod mons Olivarum significaverit Divinum Bonum caeleste, constat apud Sachariam ubi dicitur, Quod pedes Jehovae stabunt super monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae, et ibi pugnabit contra gentes ;et quod diffindetur ille mons, pars versus ortum, et versus mare, valle magna; et recedet pars ejus versus septentrionem, et pars versus meridiem, xiv ,] 4; describitur hic status caeli et Ecclesiae cum Dominus in mundo fuit, ac pugnavit contra inferna, ac illa devicit, et simul caelos in ordinem redegit; "gentes ibi contra quas pugnavit" sunt mala ab infernis, "mons Olivarum, in quo pedes Ipsius stabant" est Divinum Bonum Divini Amoris, ex hoc enim pugnavit (c)ac devicit; "discissio montis versus ortum et versus mare, valle magna" significat separationem caeli et inferni, similiter "recessio ejus versus septentrionem et meridiem," nam in meridie dicuntur esse qui in luce veri, in ortu qui in amore boni, "ad mare" autem 16 qui in malis, et "ad septentrionem" qui in falsis. @1 in$ @2 in se est unica apparently altered to in se sunt unius$ @3 Before secundum and i ejus after receptione$ @4 i aliquantum$ @5 quare$ @6 dicatur altered to dicitur$ @7 ex$ @8 enim$ @9 i videatur$ @10 externae altered to externum$ @11 internum$ @12 sunt$ @13 Similia$ @14 significabantur, quae$ @15 quae$ @16 i, ibi$

Arcana Coelestia 8
Passage 10262

#10262 "Hinem": quod significet conjunctionis quantum, constat ex significatione "hinis" quae erat mensura liquidorum, hic olei, quod sit conjunctionis quantum, per "oleum" enim significatur Divinum Bonum caeleste Domini, quod est ipsum conjunctivum omnium in caelis, inde per mensuram ejus significatur conjunctionis quantum, et conjunctionis omne. Quod Divinum Bonum caeleste Domini sit ipsum conjunctivum omnium, est quia id est ipsum esse vitae omnium; vivificat enim omnia per Divinum Verum procedens ex Divino illo Bono, et vivificat secundum receptionis quale; angeli sunt receptiones, et quoque homines; vera et bona apud illos dant quale 1, secundum id enim fit receptio, ita conjunctio. [2] 2 Binae mensurae quae in usu sancto, memorantur in Verbo, una pro liquidis, quae vocabatur hin, altera pro siccis, quae vocabatur ephah; per hinem mensurabatur oleum et vinum, et per epham farina 3et simila; mensura hin, quae pro oleo et vino, dividebatur in quattuor, at mensura ephah dividebatur in decem; quod mensura hin divisa fuerit in quattuor, erat causa ut significaret conjunctivum, nam quattuor sunt conjunctio; quod autem mensura ephah divisa fuerit in decem, erat causa ut significaret receptivum, cujus quale designabatur per numeros, nam "decem" significant multum, omne, et plenum; quod "quattuor" sint conjunctio, videatur n. 8877, 9601, 9674, 10,136, 10,137 et quod "decem" sint multum, omne, et plenum, aeque ac centum, n. 1988, 3107, 4400, 4638, 8468, 8540, 9745, 10,253. [3] Quod mensura hin fuerit pro oleo et vino in sacrificiis, et quo divisa fuerit in quattuor, mensura autem ephah pro (d)farina et simila, quae pro minhah in sacrificiis, et quod divisa fuerit in decem, constare potest in Exodo xxix 40; in Lev. v 11, xxiii 13; in Num. xv 3-10, xxviii 5, 7, 14. Ex his patet quod per "hinem" significetur quantum conjunctionis, et per "epham" quantum receptionis; oleum etiam conjungebat similam, et haec recepit, nam in minhah erat oleum et simila. [4] Erant praeterea aliae mensurae quae in communi usu, tam pro siccis quam pro liquidis; mensurae pro siccis vocabantur homer et omer, et mensurae pro liquidis korus et bathus; homer continebat decem ephas, et ephah decem omeres; korus 4autem continebat decem bathos, et bathus decem minores partes, de quibus videatur [5] Exod. xvi 36; Ezech. xlv 11, 13, 24; at apud Ezechielem, ubi 5de novo templo, exstat alia divisio ephae et bathi, ibi ephah et bathus non dividuntur in decem, sed in sex; (c)et hin ibi correspondet ephae, ut 6patet apud illum prophetam xlv 13, 14, 24, xlvi 5, 7, 11, 14; causa est quia ibi non agitur de bono caelesti et ejus conjunctione, sed de bono spirituali et hujus conjunctione, et (d)in regno spirituali correspondent numeri duodecim, sex, et tria, quoniam per 7illos significantur omnia, et cum praedicantur de veris et bonis, omnia veri et boni in complexu; quod illa significentur per "duodecim," videatur n. 3272, 3858, 3913, 7973, quod etiam per "sex," n. 3960 fin., 7973, 8148, 10,217, similiter per "tria," per qui significatur a principio ad finem, ita plenum, et quoad res, omne, n. 2788, 4495, 5159, 7715, 9825, 10,127; quod hi numeri 8similia involvant, est quia numeri majores simile (x)significant cum simplicibus a quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973. [6] Quoniam per "hinem" significatur quantum conjunctionis etiam cum vero spirituali, ideo quoque ad minham 9in sacrificiis ex ariete (x)sumebatur tertia pars hinis olei, et ad libamen tertia pars vini, Num. xv 6, 7, per "arietem" enim significatur bonum spirituale, n. 2830, 9991. Ex his nunc iterum manifeste patet quod per numeros in Verbo significentur res; ad quid alioquin 10fuisset designatio quantitatis et mensurae per numeros toties apud Moschen, et 11 apud Ezechielem, et alibi? @1 i illorum$ @2 i Erant$ @3 seu$ @4 etiam$ @5 novo Templo agitur$ @6 constare potest$ @7 illa$ @8 simile significent$ @9 pro ariete in sacrificiis$ @10 foret$ @11 i alia$

Arcana Coelestia 8
Passage 10263

#10263 "Et facies illud oleum unctionis": quod significet repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini, constat ex illis quae de "oleo unctionis" prius n. 9954, 10,011, 10,019, ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10264

#10264 "Unguentum unguenti": quod significet in omnibus et singulis Humani Ipsius, constat ex significatione "unguenti" cum de oleo unctionis, per quod significatur repraesentativum Divini Boni Divini 1Amoris Domini, quod sit Divinum in omnibus et singulis Humani Ipsius; quod hoc per "unguentum unguenti" significetur, est quia omnia aromatica quae supra memorata sunt, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia, per unguentum ungnenti intelliguntur; etiam in lingua originali aromaticum in genere per vocem illam significatur; sed interpretes dicunt unguentum ex unctione. [2] Quod "aromaticum aromatici" significet in omnibus et singulis Humani Domini, est quia vera totius Humani cum eorum perceptionibus et affectionibus significantur,nempe verum ultimum quod sensualis, cum eus percetione per myrra m, n. 10,252, verum interius naturalis seu externi hominis, cum ejus perceptione et affectione, per cinnamomum aromaticum, n. 10,254, verum adhuc interius, quod est interni hominis, cum ejus perceptione et affectione, per calamum 2aromaticum, n. 10,256, et verum intimum cum ejus perceptione et affectione per casiam, n. 10,258; ita per illa totum Humanum, nam omnia et singula 3apud hominem se referunt ad vera et 4 eorum perceptiones et affectiones, faciunt enim 5 vitam ejus; notum enim esse potest quod homo absque [3] perceptione et affectione veri et boni non sit homo, nam omnia et singula quae cogitat se referunt ad vera et eorum perceptiones, et ad bona et eorum affectiones; cogitationes et affectiones hominis non aliud sunt; est enim homini intellectuale et est voluntarium, intellectuale constituitur ex perceptione veri, et voluntarium ex affectione boni; (m)quod totus homo a capite ad calcem, interius et exterius, non sit nisi quam suum verum aut falsum, (c)ac suum bonum aut malum, et quod corpus sit eorum forma externa, est arcanum quod nondum in orbe notum est.(n) [4] 6Ex his nunc constare potest quod per "aromaticum (d)aromatici," seu unguentum unguenti, per quod intelliguntur omnia vera ab ultimo ad intimum, ita vera in toto complexu, significentur omnia et singula apud hominem, seu ex quibus homo; proinde cum aromaticum illud dicitur de Domino, quod significet omnia et singula Humani Ipsius. [5] Dicitur, "Facies illud oleum unctionis, aromaticum aromatici, opus aromatarii" quoniam "oleum" unctionis significat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, quod fuit in Domino ex conceptione, n. 9954, 10,011, 10,019; "aromaticum aromatici" significat id in omnibus et singulis Humani Ipsius, et "opus arornatarii" seu unguentarii significat ex influxu et operatione Ipsius Divini, solus enim Dominus quoad Humanum Suum fuit Unctus Jehovae, videatur n. 9954. @1 Humani IT$ @2 odoratum$ @3 hominis$ @4 i ad$ @5 i ipsam$ @6 inde$

Arcana Coelestia 8
Passage 10265

#10265 "Opus unguentarii": quod significet ex influxu et operatione ipsius Divini quod in Domino ex conceptione, constat ex significatione "unguentarii" seu aromatarii, quod sit qui operatur illud, quapropter cum id de Domino dicitur, significatur ipsum Divinum, et per "opus" ejus operatio; quicquid in Verbo dicitur, respective ad illud de quo dicitur, intelligendum est, quapropter cum de Divino dicitur, de Divino ac de Ipsius operatione, influxu, et attributis intelligendum est, qualitercumque in sensu litterae sonat; in intimo caelo applicantur omnia Verbi ad Divinum Humanum Domini, nam angeli cogitant ibi immediate ex Domino, et Verbum percipiunt in sensu ejus intimo, qui est sensus caelestis; quapropter ibi per "unguentum unguenti opus unguentarii" non aliud percipiunt quam quod ipsius Divini, quod in Domino fuit (c)ex conceptione, ac influxum et operationem in omnia et singula Humani Ipsius; 1 Humanum enim Domini est ipsum Divinum apud illos; 2 sciunt quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod Pater vocatur, sit in Divino Humano Domini, quod Filius, reciproce, secundum Domini verba, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, Joh. xiv 10, 11, et quod unum sint, Joh. x 30. Ne miremini quod per "ungnentarium" seu aromatarium 3 significetur ipsum Divinum, cum Jehovah passim in Verbo Se appellet "Formatorem," 4 "Opificem," immo etiam "Figulum," ut apud Esaiam, Jehovah, Pater noster Tu, nos lutum et Tu Figulus noster, et opus manuum Tuarum omnes nos, lxiv 7 [A. V. 8]; et quoque alibi apud eundem, 5 et apud Jeremiam xviii 2-4, 6. @1 i ac inde$ @2 i quoniam ibi$ @3 i in sensu interno$ @4 i et$ @5 i ut cap. lxiv 7.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10266

#10266 (s) Descriptum est in nunc praecedentibus per praeparationem olei unctionis Divinum Bonum Divini Amoris Domini in Divino Humano Ipsius, et in sensu respectivo bonum amoris apud hominem a Domino, nam quod in Verbo in supremo sensu dicitur de Domino, in respectivo etiam dicitur de homine, quoniam regeneratio hominis est imago glorificationis Humani Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; inde patet quod praeparatio olei unctionis involvat etiam generationem et formationem boni amoris apud hominem a Domino; consequenter quod bonum amoris 1 formetur per vera Ecclesiae quae ex Verbo, primum externa, dein interiora magis et magis, secundum descriptionem in nunc praecedentibus imprimis n. 10,252, et quod sic primum externus homo, dein interior successive illis imbuatur. Sciendum est quod quo ordine bonum illud formatum est per vera a Domino, seu quo ordine exstiterat, eo etiam conservetur a Domino et subsistat, conservatio enim est perpetua formatio, sicut subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur quod quali perceptione et affectione, et quo ordine, homo imbuit vera, tale ei bonum amoris sit; si affectio fuerit veri propter verum et propter bonum, absque affectione propter se et mundum, et si ordo fuerit ab extremis ad interiora per gradus, tunc bonum amoris est genuinum; si aliter, est spurium, aut non bonum; non refert, si in principio cum incipit formari homo, affectio veri sit etiam propter se et mundum, sed id exuendum est sicut crescit bonum per vera; et quoque homo deinceps purificatur ab illis jugiter, sicut alvus ab inutilibus. Qui credit quod homo donari possit bono amoris absque veris fidei et absque vita secundum illa, valde fallitur.(s) @1 i apud hominem generetur et$

Arcana Coelestia 8
Passage 10267

#10267 "Oleum unctionis sanctitatis erit": quod significet repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "olei unctionis" quod sit repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini, de qua n. 9954, 10,011, 10,019; hoc dicitur hic "oleum unctionis sanctitatis" ut intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Hoc est ipsum sanctum in caelis; angeli 1enim in caelis non aliud Divinum sciunt et agnoscunt quam Divinum Humanum Domini, nam de Hoc possunt cogitare, et Hoc possunt amare; de Divino autem, quod Pater vocatur, non cogitare possunt, ita nec Illud amare, quoniam est (x)incomprehensibile, secundum Domini verba, Non vocem Ipsius audiverunt usquam, nec speciem Ipsius viderunt, Joh. v 37; 2 quod non videri potest et non audiri, nec intrare potest in aliquam cogitationis ideam, nec in aliquam amoris affectionem, objectivum accommodatum erit quod fide et amore comprehendendum. (s)Quod Divinum incomprehensibile, quod Pater vocatur, colatur una cum Dominus quoad Divinum Humanum colitur, constat etiam ex Ipsius Domini verbis, quod Ipse sit via, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. xiv 6, et quod Patrem nemo cognoscat nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, Matth. xi 27, et quod nemo viderit Patrem unquam, nisi Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, et Ille exponat, Joh. i 18; quapropter dicit Dominus, Venite ad Me, omnes, et Ego vos (x)refocillabo, Matth. xi 28.(s) Quod Divinum Humanum Domini sit omne in omnibus caeli, et quod sit ipsum sanctum ibi, videatur n. 9933, 9972, 10,067, 10,159, quod Dominus solus Sanctus, et quod omne sanctum sit ab Ipso, 3 n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956. @1 After caelis$ @2 i et$ @3 i videatur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10268

#10268 "Et unges illo tentorium conventus": quod significet ad repraesentandum Divinum Domini in caelis, constat ex significatione "ungere oleo sanctitatis" quod sit inducere repraesentationem Divini Boni Divini Amoris Domini quoad Divinum Humanum 1, "ungere" enim significat inducere repraesentationem, nam quae uncta erant sancta dicebantur, non ex oleo sed ex repraesentatione Divini quod per "oleum" significatur, "oleum" enim significat Divinum Bonum Divini Amoris, et "Sanctitas" Divinum Humanum, 2quoniam Hoc solum est sanctum, ut 3constare potest ex illis quae supra n. 9954, 10,011, 10,019, 10,264-10,266, 10,267, ostensa sunt; et ex significatione "tentorii conventus" quod sit caelum in toto complexu, intimum seu tertium ubi arca testimonii, medium seu secundum ubi mensa super qua panes facierum, candelabrum, et altare suffitus, ac ultimum seu primum ubi atrium, de quibus videatur n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963, 10,230, 10,242, 10,245; inde patet quod per "ungere tentorium conventus" 4significetur inducere repraesentationem Divini Boni Divini Amoris Domini quoad Divinum Humanum Ipsius; et quia 5hoc significatur per "ungere tentorium conventus" etiam significatur ad repraesentandum Divinum Domini in caelis; caelum enim non est caelum ex angelis in suo proprio spectatis, sed ex Divino Domini apud illos, videatur n. 9408, 10,125, 10,151, 10,157, 10,159. @1 i Ipsius$ @2 quod solum sanctum$ @3 videri possit$ @4 sit$ @5 haec significantur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10269

#10269 "Et arcam testimonii": quod significet in bono caelesti quod intimi caeli, constat (c)a significatione "ungere arcam testimonii" quod sit inducere repraesentationem Divini in bono caelesti quod intimi caeli, per "ungere" enim significatur inducere repraesentationem Divini Domini, ut mox supra n. 10,268, et per "arcam testimonii" significatur bonum intimi caeli; quod "arca" sit intimum caelum, et quod "testimonium" sit Dominus ibi, videatur n. 9485; et quia bonum quod in caelo illo regnat est bonum amoris in Dominum, quod bonum vocatur bonum caeleste, ideo per "ungere arcam testimonii" significatur inducere repraesentationem Divini Domini in bono caelesti, quod intimi caeli. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius passim ostensa sunt, quod nempe unctio (x)repraesentaverit Dominum quoad Divinum Humanum; nam Dominus quoad Divinum Suum Humanum solus fuit Unctus Jehovae, in Ipso enim fuit Divinum 1Patris a conceptione, et inde in Humano Ipsius; (m)quod humanum corpus sit procedens ex esse patris, quod vocatur anima ejus, notum esse potest, nam similitudo patris quoad affectiones varias quae sunt amoris, exstat apud liberos, etiam in faciebus (c)illorum; inde 2unaquaevis familia peculiare suum trahit per 3quod dinoscitur ab altera; quid tunc apud Dominum, in Quo ipsum Divinum fuit Esse Ipsius, quod vocatur anima? inde est quod Dominus dicat, 4Qui vidit me, vidit Patrem; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv 9, 11.(n) @1 Bonum Divini amoris$ @2 unicuivis$ @3 quam$ @4 apud Johannem......xiv 9, 11$

Arcana Coelestia 8
Passage 10270

#10270 "Et mensam et omnia vasa ejus": quod significet in bono spirituali 1 ex caelesti, quod secundi caeli, (c)ac in bonis et veris ministrantibus, constat ex significatione "tentorii conventus extra velum, ubi mensa illa" quod sit caelum secundum, de qua n. 9457, 9481, 9485, ex significatione "mensae super qua panes facierum" quod sit bonum spirituale ex caelesti, "panes" enim significant bonum caeleste, n. 9545, et "mensa" super qua illi bonum spirituale, n. 9684, 9685, et ex significatione "vasorum ejus" quod sint cognitiones boni et veri caelestis, de qua n. 9544, ita bona et vera ministrantia, nam cognitiones ministrant. Quod sit bonum spirituale ex caelesti quod significatur per "mensam super qua panes facierum" est quia per tentorium conventus extra velum repraesentatum est caelum secundum, in quo bonum charitatis erga proximum regnat, quod bonum vocatur bonum spirituale, et hoc bonum tantum est bonum, quantum in eo est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; sunt enim tria genera bonorum quae faciunt tres caelos; est bonum amoris in Dominum, quod vocatur bonum caeleste, hoc facit intimum caelum; 2est bonum charitatis erga proximum, quod vocatur bonum spirituale, 3et facit secundun caelum; et est bonum fidei, quod vocatur bonum naturale spirituale, hoc facit ultimum caelum; in bonum caeleste, quod est intimi caeli, influit Dominus ex Divino Humano immediate; in bonum spirituale, quod est secundi caeli, influit Dominus ex Divino Humano, etiam mediate per bonum caeleste; et in bonum naturale spirituale, quod est ultimi caeli, influit Dominus ex Divino Humano, etiam iterum mediate; dicitur etiam mediate quoniam Dominus in bona horum caelorum non modo influit mediate sed etiam immediate, ut constare potest ex illis quae de influxu Divino 4immediato et mediato in numeris citatis n. 9682 ostensa sunt. @1 i and d quod A, i quod IT cp n. 10,250$ @2 dein$ @3 hoc$ @4 multis in locis$

Arcana Coelestia 8
Passage 10271

#10271 "Et candelabrum et vasa ejus": quod significet in vero spirituali, quod secundi caeli, ac in veris ministrantibus, constat ex significatione "candelabri" quod sit (x)repraesentativum Domini quoad verum spirituale, quod secundi caeli, de qua n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684, et ex significatione "vasorum ejus" quod sint vera scientifica, quae ministrantia, de qua n. 3068, 3079, 9572, 9724.

Arcana Coelestia 8
Passage 10272

#10272 "Et altare suffitus": quod significet in omnibus cultus ex illis bonis et veris, constat ex significatione "altaris suffitus" quod sit repraesentativum omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, de qua n. 10,177, 10,198; dicitur repraesentativum Domini in bonis ac veris, inque ministrantibus, ac in omnibus cultus, ex causa quia bona et vera quae repraesentantur, in tantum bona et vera sunt, in quantum in illis est Divinum Domini; sunt enim omnia bona et vera quae apud hominem et angelum, a Domino; absque vita a Domino in illis, sunt res mortuae, immo etiam mala, nam si non a Domino sed ab homine sunt, spectant hominem et mundum, et quae pro fine habent hominem et mundum, in se mala sunt, finis enim est intimum hominis, nam est anima omnium quae in illo; ex his constare potest quomodo intelligendum est repraesentativum Domini in bonis et veris, ac eorum ministrantibus. Per bona et vera ministrantia intelliguntur bona et vera quae in naturali seu externo homine sunt, quae vocantur cognitiones et scientifica; nam haec sunt in quae internus homo intuetur, et ex quibus eligit confirmantia, quae conveniunt vitae affectionum seu amori ejus; et quia illa ita subordinata sunt, ideo vocantur ministrantia; sunt etiam bona et vera his iterum ministrantia, quae vocantur scientifica sensualia; se habent enim bona et vera apud hominem, sicut familiae aut sicut domus, ubi est paterfamilias, 1et sunt filii, filiae, generi, et nurus, ac famuli et ancillae; in infimo loco ibi sunt quae 2intelliguntur per scientifica sensualia, tametsi hodie apud plerosque in supremo loco sunt. @1 sunt filiae et filii$ @2 significantur$

Arcana Coelestia 8
Passage 10273

#10273 "Et altare holocausti": quod significet ad repraesentandum Divinum Humanum Domini, ac Ipsius cultum in genere, constat ex 1repraesentatione "altaris holocausti" quod sit 2principale repraesentativum Divini Humani Domini, ac Ipsius cultus, de qua n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, 10,123, 10,151. @1 significatione$ @2 praecipuum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10274

#10274 "Et omnia vasa ejus": quod significet Divina Bona (c)et Divina Vera, constat ex significatione "vasorum" quod sint cognitiones et scientifica, de qua n. 3068, 3079, 9394, 9544, 9724, at cum dicuntur de Divino Humano Domini, sunt Divina Bona ac Divina Vera ministrantia.

Arcana Coelestia 8
Passage 10275

#10275 "Et labrum et basin ejus": quod significet omnia quae sunt purificationis a malis et falsis, ac regenerationis a Domino, constat ex significatione "labri in quo lavatio" quod sit 1purificatorium a malis et falsis, et quoque 2regeneratorium, de qua n. 10,235, et ex significatione "baseos ejus" quod sit sensuale sustentans et ministrans, de qua n. 10,236. @1 purificatio$ @2 regeneratio$

Arcana Coelestia 8
Passage 10276

#10276 "Et sanctificabis ea, et erunt sancta sanctorum": quod significet sic influxum et praesentiam Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione "sanctificari" quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, ac receptionem Divini Boni ac Divini Veri ab Ipso, solus enim Dominus est Sanctus, et inde id modo sanctum quod procedit ab Ipso; inde patet quod per "sanctificari" etiam significetur influxus et praesentia Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae; quod "sanctificari" sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, videatur n. 9956, 9988, 10,069, 1et quoque receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso, n. 8806, 9820, 10,128; quod solus Dominus sanctus, et 2id modo sanctum quod procedit ab Ipso, n. 9229, 9479, 9680, 9818; ita quod sancta apud gentem Israeliticam et Judaicam fuerint repraesentative sancta, n. 10,149; et ex significatione "sancti sanctorum" quod sit Divinum Bonum caeleste, de qua n. 10,129; [2] inde patet quod illa omnia quae uncta fuerunt dicta sint "sancta sanctorum" ex influxu et praesentia Divini Humani Domini; et omnis influxus et praesentia Domini 3fit immediate, et quoque in inferioribus caelis mediate per bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli, ideo quantum bona inferiorum caelorum in (x)se continent ac recondunt bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, tantum bona sunt; inde est quod quae uncta fuerunt dicta fuerint sancta sanctorum; de influxu immediato et mediato Domini, videatur in locis citatis n. 9682 et n. 9683. [3] Sed ut sciatur quomodo cum bis se habet, 4 sciendum est quid repraesentatio et quid Ecclesia repraesentativa; quid illae (x)sunt in locis citatis n. 9229, 9280, (x)10,030, multis ostensum est; sed quia hodie pauci sciunt quid sunt, licet adhuc rem illam aliquibus illustrare: in intimis caelis apud angelos sunt affectiones boni et veri a Domino quae faciunt vitam eorum et felicitatem eorum; haec in ultimo caelo sistuntur in formis externis, quae sunt innumerabiles, cum infinita varietate; quicquid ibi vident oculis suis, inde est; haec sunt repraesentativa interiorum, quae sunt affectiones boni et veri, ac vocantur caelestia et spiritualia; spiritus boni, qui in illis ut subjectis percipiunt sancta [4] caeli, afficiuntur interius; ut pro exemplo, vident paradisos cum arboribus et fructibus innumerabilium specierum, similiter roseta, virecta, agros cum sementibus, domos, et palatia, et perplura alia, quae omnia correspondent affectionibus boni et veri quae a Domino in caelis superioribus; sunt quoque in his caelis repraesentativa, sed quae immensum excedunt perfectione, jucunditate, et felicitate illa quae in caelo ultimo; 5 haec repraesentativa sunt de quibus dicitur quod talia nusquam aliquis oculus vidit si etiam aliquid de illis diceretur, excederet fidem humanam. [5] Ex his constare potest quid repraesentativa; omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt erant similia illis quae in caelo ultimo, sed in minore perfectione, quia in natura mundi, sicut tentorium cum arca, cum mensa super qua panes facierum, cum candelabro et ejus lucernis, cum altari suffitus; vestes Aharonis et filiorum ejus, ac postea templum, cum adyto ibi, ubi arca super qua (x)propitiatorium et cherubi; mare aeneum, labra, et similia; at innumerabilia plura apparent in caelo ultimo, sed in excellentia et perfectione majore; ex illo caelo ostensa fuerunt illa quae apud gentem Israeliticam 6instituerentur, Moschi a Domino in monte Sinai, ut patet in Exod. xxv 40, xxvi 30, xxvii 8; 7at Moschi ibi non visa sunt oculis corporis ejus sed oculis spiritus ejus. Qualia sunt repraesentativa, ulterius constare potest ex illis quae [6] visa sunt prophetis, 8ut Danieli, Johanni in Apocalypsi, et reliquis; quae omnia in se recondunt Divina spiritualia et caelestia; quod haec non intelligibilia sunt absque interpretatione ex sensu interno, cuivis constare potest; ex his nunc iterum patet quid Ecclesia repraesentativa. [7] Haec Ecclesia instituta fuit 9in terra Canaane imprimis propter Verbum, ut hoc per repraesentativa et significativa conscriberetur; ita per talia quae apud illam gentem erant, in Ecclesia eorum et in terra corum; omnia enim loca in Canaane terra, omnes ibi montes et fluvii, ab antiquissimis temporibus repraesentabant 10talia quae in caelis, n. 3686, 4240, 4447, 4454, 5136, 6516; et postea hereditates, tribus, et reliqua; sensus litteralis Verbi Veteris Testamenti ex talibus erat ut esset aliquod ultimum in quod desinerent interiora et super quo starent, sicut aedes super suo fundamento, videatur n. 9360, 9824: 10,044. [8] Qui intelligens est, ex his scire potest quod Verbum sit sanctissimum, et quod sensus litteralis ejus sanctus sit ex sensu ejus interno at quod separatus ab illo non (t)sit sanctus; sensus enim separatus ab interno 11est sicut externum hominis separatum ab interno ejus, quod est simulacrum nullius vitae, et est sicut putamen arboris, floris, fructus, aut seminis absque eorum interioribus, et sicut fundamen absque domo; quapropter qui solum sensum litterae Verbi premunt, nec doctrinam habent aut sibi 12comparant ex Verbo convenientem sensui ejus interno, trahi possunt in quascumque haereses; inde est quod Verbum a talibus dicatur liber haeresium; ipsa doctrina ex Verbo omnino praelucebit et ducet; ipsam illam doctrinam docet sensus internus, et qui illam doctrinam novit, sensum 13 internum Verbi habet. [9] Gens Judaica quia non agnoscebat aliquod sanctum in Verbo quam in solo sensu litterae ejus, quem separavit prorsus a sensu interno, ideo in tales tenebras lapsa est ut non 14cognoverit Dominum cum venit in mundum; talis etiam est gens illa hodie; quapropter licet inter Christianos vivit, usque tamen adhuc Dominum ex Verbo non agnoscit; quod gens illa fuerit in externis absque internis a primo tempore, videantur quae in locis citatis n. 9320 fin. ,9380, ostensa sunt; quapropter nisi Dominus in mundum venisset, (c)ac interiora Verbi aperuisset, communicatio cum caelis per Verbum rupta fuisset; qua rupta periisset genus humanum in hac tellure; homo enim nihil veri cogitare potest et nihil boni facere, nisi e caelo, hoc est, per caelum a Domino; Verbum est quod aperit caelum. @1 quod etiam$ @2 i inde$ @3 d fit i existit$ @4 i omnino$ @5 i nam sunt repraesentativa Divinorum quae a Domino;$ @6 institutum [instituta intended] before apud gentem$ @7 ac$ @8 imprimis quae$ @9 praecipue$ @10 , et quoque haereditates eorum, praeter Tribus et nomina illarum$ @11 est sicut fundamen absque domo, et sicut externum hominis absque internum, ubi vita ejus, quod est simulachrum, et quoque sicut putamen arboris, floris, fructus aut seminis absque eorum interioribus$ @12 compararunt$ @13 i etiam$ @14 cognoverint IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10277

#10277 "Omnis tangens illa sanctificabitur": quod significet communicativum cum omnibus qui recipiunt amore et fide, constat ex significatione "tangere" quod sit communicatio, de qua n. 10,130, et ex significatione "sanctificari" quod sit influxus et praesentia Domini, de qua mox supra n. (x)10,276; et quia influxus et praesentia Domini est in amore et fide, ita apud illos qui Ipsum amore et fide recipiunt, inde illi sunt qui dicuntur hic sanctificati; sed est Divinum apud illos Quod solum sanctum est, et prorsus 1non proprium illorum. @1 nihil$

Arcana Coelestia 8
Passage 10278

#10278 "Et Aharonem et filios ejus unges": quod significet inaugurationem ad repraesentandum Dominum in utroque regno, constat ex significatione "ungere" quod sit inducere repraesentationem, ut supra, 1 ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum caeleste, ita in regno caelesti, 2 et ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sit Dominus quoad bonum spirituale, ita in regno spirituali, de qua n. 9807, 10,017, 10068. @1 i ita ad repraesentandum;$ @2 i de qua n. 9806, 9966 intended], 10,068;$

Arcana Coelestia 8
Passage 10279

#10279 "Et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi": quod significet ad repraesentandum Dominum quoad omne opus salvationis, constat ex significatione 1"sanctificari" quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, de qua supra n. (x)10,276, et ex repraesentatione "sacerdotii Aharonis et filiorum ejus" quod sit opus salvationis Domini in ordine successivo, de qua n. 9809, 10,017. @1 sanctificare IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10280

#10280 "Et ad filios Israelis loqueris, dicendo": quod significet instructionem illis qui ab Ecclesia, constat ex significatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340, et ex significatione "loqui et dicere" cum a Jehovah, quod sit instructio, de qua n. 6879, 6881, (x)6883, 6891, 7186, 7226, 7241, 7267, 7304, 7380, 7517, 8127.

Arcana Coelestia 8
Passage 10281

#10281 "Oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi": quod significet repraesentativam Domini quoad Divinum Humanum, constat ex illis quae supra n. (x)10,267 ostensa sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10282

#10282 "In generationes vestras": quod significet in omnibus Ecclesiae, constat ex significatione "generationum" cum de filiis Israelis, per quos significatur Ecclesiae, quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 10,212, ita abstracte a personis, quae sunt Ecclesiae. Abstracte a personis dicitur, quia Divina quae procedunt a Domino, faciunt Ecclesiam, et prorsus nihil hominis; apud hominem quidem influunt, sed usque non fiunt hominis, sed sunt Domini apud hominem; quoniam ita est, 1 angeli cum inter se loquuntur, abstracte a personis loquuntur; 2ideo nec nomen alicujus personae de qua memoratur in Verbo, intrat caelum, sed res quae per personam ibi significatur; quod omnia nomina personarum 3 et locorum in Verbo significent res, videatur n. 1888, 4442, (x)5095, 5225, et quod nomina non intrent caelum, n. 1876, 6516, 10,216. @1 i ideo$ @2 quapropter$ @3 i ut$

Arcana Coelestia 8
Passage 10283

#10283 "Super carnem hominis non fundetur": quod significet non communicativum cum proprio hominis, constat ex significatione "carnis hominis" quod sit proprium ejus, de qua sequitur, et ex significatione "fundere" quod sit communicare; simile enim significatur per "fundere" quod per "tangere," sed "fundere" praedicatur de liquidis, ut de oleo, vino, et aqua, et "effundere" de Divinis, 1 caelestibus et 1 spiritualibus, at "tangere" de siccis et corporeis; quod "tangere" sit communicare, videatur n. 10,130; inde sequitur quod per quod "oleum unctionis super carnem hominis non fundetur" significetur quod Divinum Bonum Divini Amoris Domini non communicativum sit cum proprio hominis, causa est quia proprium hominis non est nisi quam malum, et Divinum Bonum Domini non cum malo communicari potest; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1023, 1024, 1047, 5660, 5786, 8480. [2] Est apud hominem proprium voluntarium et proprium intellectuale; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium 2 intellectuale est falsum inde; illud, nempe proprium voluntarium, significatur per carnem hominis, (x)et proprium intellectuale per sanguinem illius carnis; quod ita sit, constat ex sequentibus his locis: apud Matthaeum, Jesus dixit, Beatus es, Simon, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater Meus, Qui est in caelis, xvi 17; quod "caro" ibi sit proprium hominis, et quoque "sanguis," manifeste patet: apud Johannem, [3] Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13; per "sanguines" ibi significantur falsa quae ex proprio intellectuali hominis progrediuntur, et per "voluntatem carnis" mala quae 3ex proprio voluntario; quod "sanguis" sit falsum ex malo, (m)ita 4proprium intellectuale ex proprio voluntario,(n) videatur n. 4735, 9127 apud Esaiam, [4] Cibabo oppressores tuos carne illorum, et sicut musto sanguine (c)eorum inebriabuntur, xlix 26; "cibare illos carne (c)eorum, et inebriare sanguine (c)eorum pro opplere malo et falso mali, ita proprio, utrumque enim 5tam malum quam falsum ex proprio est: apud Jeremiam, [5] Maledictus homo qui 6confidit in homine, et ponit carnem bracchium suum, xvii 5; "confidere in homine, et ponere 7carnem bracchium suum" 8est sibi et suo proprio fidere: apud Esaiam, Factus est populus sicut cibus ignis; si deciderit ad dextram esuriet, et si comederit ad sinistram non saturabuntur; vir carnem bracchii sui comedent; Menascheh Ephraimum et Ephraimus Menaschen, ix ,] 19, 20 [A.V. 19-21]; per "cibum ignis" significatur appropriatio malorum seu cupiditatum amoris sui et mundi, per "esurire et non saturari" significatur non recipere bonum et verum fidei, per "carnem bracchii" significatur proprium utrumque hominis, per "Menaschen" malum voluntatis, per "Ephraimum" falsum intellectus, et per "comedere" 9appropriare; quod "ignes" sint mala seu cupiditates amoris sui et mundi, videatur n. 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141; quod "esurire et non saturari" sit non [6] recipere bonum et verum fidei, est quia per "famem et sitim" significatur desolatio boni et veri, n. 5360, 5376, 6110, 7102, 8568 fin.; quod "dextrum" sit bonum ex quo verum, et "sinistrum" verum per quod bonum, 10 n. 10,061; inde "si deciderit ad dextram esurire, et comedere ad sinistram non saturari" significat quod utcumque instruuntur de bono et vero, non usque 11recepturos esse; quod "Menascheh" sit [7] bonum voluntatis, n. 5351, 5353, (x)5354 fin., 6222, 6234, 6238, 6267, et quod "Ephraimus" sit verum intellectus, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267; inde in opposito sensu est "Menascheh" malum voluntatis, et "Ephraim" falsum intellectus, nam paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent; quod "comedere" sit appropriare, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745; inde patet quid sit "comedere carnem bracchii sui," quod nempe sit appropriare sibi malum et falsum ex suo proprio; "caro bracchii" dicitur, quia per "bracchium" similiter ac per "manum" significantur id quod est apud hominem, et cui fidet, videatur in locis [8] citatis n. 10,019: apud Sachariam, Dixi, Non pascam vos, moriens moriatur, reliquae comedent, quaelibet carnem alterius, xi 9; "non pascere" pro non instruere et reformare, "mori" pro perire quoad vitam spiritualem, "comedere carnem alterius" pro appropriare sibi [9] mala quae ex proprio alterius: apud Ezechielem, Scortata est Hierosolyma cum filiis Aegypti vicinis, magnis carne, xvi 26; "Hierosolyma" pro Ecclesia perversa, "scortari cum filiis Aegypti magnis carne" pro falsificare vera Ecclesiae per scientifica 12quae ex solo naturali homine, ita 13per scientifica sensualia 14; quod "Hierosolyma" sit Ecclesia, videatur n. 402, 2117, 3654, hic Ecclesia perversa, quod "scortari" sit falsificare vera, n. 2466, 2729, 8904, quod "filii" sint vera, et quoque falsa, n. 1147, 3373, 4257, 9807, quod "Aegyptus" sit scientificum in utroque sensu, in locis (x)citatis n. 159340, et quod sit naturale, in locis citatis n. 9391; (m)inde "magni carne" dicuntur qui ex 16sensualibus ratiocinantur et concludunt de veris Ecclesiae; qui hoc faciunt, ii falsa arripiunt pro veris, nam ex 17sensualibus ratiocinari et concludere est ex fallaciis sensuum corporis; quapropter sunt sensuales homine qui intelliguntur per "magnos carne," quoniam 18 ex proprio corpore [10] cogitant:(n) apud Esaiam, Aegyptus homo, et non deus; et equi ejus caro non autem spiritus, xxxi 3; "Aegyptus" etiam hic pro scientifico, "equi ejus" pro intellectuali inde; 19hoc (t)dicitur "caro non spiritus" cum ex proprio et non ex Divino concludunt; quod "equi" sint intellectuale, videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534, et quod "equi Aegypti" sint scientifica ex intellectuali perverso, n. 6125, 8146, 8148. [11] Quod per "carnem" significetur proprium hominis, seu quod idem, malum ejus voluntarium, 20constat apud Moschen ubi agitur de cupidine populi Israelitici edendi carnem, de qua ita, Colluvies quae in medio populi, concupiverunt concupiscentiam, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? dixit Jehovah, In crastinum comedetis carnem; non die uno comedetis, neque duobus diebus, neque quinque diebus, neque decem diebus, neque viginti diebus, ad (x)mensem usque dierum. Et ventus profectus est a Jehovah, et abripuit coturnices e mari, et dimisit super castra instar duarum ulnarum super faciebus terrae: surrexit populus tota die et tota nocte totoque die crastino, ac collegerunt et expanderunt circum castra: caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit in populo plagam magnam valde: unde vocavit nomen loci Sepulcra Concupiscentiae, Num. xi 4, 18-20, 31-33 [, 34]; quod "caro" significaverit 21proprium illius gentis, ex singulis ibi [12] constare potest, nam nisi hoc, quid malum in desiderare carnem, cum etiam illis promissa 22fuit caro prius? Exod. xvi 12; sed quia significabat 23proprium, ita malum voluntarium in quo gens illa prae aliis gentibus erat, ideo dicitur, cum desiderarent carnem, quod concupiverint concupiscentiam; 24et ideo percussi sunt plaga magna; et 25ideo nomen loci ubi sepulti, 26vocatum est Sepulcra Concupiscentiarum; sive dicas malum voluntarium sive concupiscentiam, idem est, nam malum voluntarium est concupiscentia, 27quoniam proprium 28 hominis non cupit nisi quam suum, et non aliquid proximi aut aliquid Dei, nisi propter se; quia gens illa talis fuit, ideo dicitur quod comederent carnem non uno die, non duobus, non quinque, nec decem, nec viginti, sed mensem dierum, per quae significatur quod gens illa talis sit in perpetuum, nam "mensis dierum" est in perpetuum, et ideo dicitur quod cum caro adhuc inter dentes antequam deglutiretur, percussi fuerint plaga magna, per "dentes" enim significatur proprium corporeum, quod est infimum hominis, n. (x)4424 fin., 5565-5568, 9062; quod gens illa talis fuerit, videatur in locis citatis n. 9380, et in cantico Moschis, Deut. xxxii 20, 22-26, 28, 32-34. 13 In Verbo opponitur spiritus carni, quoniam per "spiritum" significatur vita a Domino et per "carnem" vita ab homine, ut apud Johannem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; inde constat quod "spiritus" sit vita a Domino, quae est vita 29amoris et fidei in Ipsum ab Ipso, et quod "caro" sit vita ab homine, ita proprium ejus; inde dicitur, "caro non prodest quicquam": similiter alibi apud Johannem, Quod natum est (c)a carne caro est, sed quod generatum est (c)a spiritu spiritus est, iii 6: apud Davidem, Deus recordatus est quod caro illi; spiritus qui abiret non reverteretur, Ps. lxxviii 39. [14] Quoniam per "camem" cum de homine, significatur proprium, quod est malum amoris sui et mundi, 30 patet quid per "carnem" significatur cum de Domino, quod nempe proprium Ipsius, quod est Divinum Bonum Divini Amoris; hoc significatur per "carnem Domini" apud Johannem, Panis quem Ego dabo, caro Mea est; nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, nam caro Mea est vere cibus et sanguis Meus est vere potus, vi 51, 53-55; quod per "carnem Domini" significetur Divinum Bonum Divini Amoris 31Ipsius, et per "sanguinem" Divinum Verum ex Divino illo Bono procedens 32, ita similia quae per panem et vinum in Sancta Cena, et quod illa sint 33propria in Divino Humano Ipsius, videatur n. 1001, 3813, 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 10,026, (x)10,033, 10,152, 34 et quod sacrificia repraesentaverint bona quae a Domino, et quod ideo carnes illorum 35significaverint bona, n. 10,040, 10,079. Praeterea in Verbo passim dicitur "omnis caro," et per id intelligitur omnis homo, ut Gen. vi 12, 13, 17, 19; Esai. xl 5, 6, xlix 26,lxvi 16, 23, 24; Jer. xxv 31, xxxii 27, xlv 5; Ezech. 36xx 48, xxi 4, 5; et alibi. @1 i de$ @2 i efus$ @3 sunt proprii voluntarii$ @4 quod proprii intellectualis quod$ @5 inde est$ @6 confidet IT$ @7 carne IT$ @8 pro$ @9 i significatur sibi$ @10 i videatur$ @11 recepturi$ @12 sensualia$ @13 quae sunt$ @14 i, ita per fallacia$ @15 9341, 9391$ @16 solo sensuali$ @17 sensuali$ @18 i ii$ @19 quod$ @20 i nam id proprium ejus est,$ @21 malum, quod proprii$ @22 fuerit$ @23 malum, quod est proprium$ @24 et quod propterea percussi sint$ @25 quod$ @26 dictum sit$ @27 nam$ @28 i voluntarium$ @29 fidei et amoris$ @30 i inde$ @31 Domini$ @32 i utrumque in Humano Ipsius$ @33 proprium Divini Humani Domini$ @34 i (m)et quod sanguis Domini sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, n. 1001, 4735, 4970, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,152.(n)$ @35 significent$ @36 xxi 4, 9, 10 Heb, Sch$

Arcana Coelestia 8
Passage 10284

#10284 "Et in qualitate ejus non facietis sicut illud": quod significet non imitationem ex studio hominis, constat ex significatione "in qualitate 1 facere sicut illud" seu 1 facere simile oleum per similia aromata, quod sit ad imitationem parare ex studio hominis; quod haec per illa verba significentur, consequitur ex serie rerum in sensu interno, nam dicitur primum quod non fundetur super carnem hominis, per quod significatur quod non communicativum sit cum proprio hominis; et dein, quod id sanctum erit vobis; at quod ex homine fit et ex ejus studio, id ex ejus proprio fit 2et non est sanctum, quia studium ex proprio hominis non est nisi quam falsum ex malo, spectat enim se et mundum pro fine et non proximum et Deum; ideo quoque dicitur imitatio. [2] Cum hoc ita se habet: omne id est bonum et verum quod est a Domino, at bonum et verum ad imitamen ejus ab homine non est bonum et verum; causa est quia omne bonum et verum vitam in se 3habet ex fine; finis ab homine non est nisi propter se, at bonum et verum a Domino est propter ipsum bonum et 4 verum ut fines, ita propter Dominum, 5quoniam a Domino omne bonum et verum; finis apud hominem est ipse homo, nam est voluntas ejus et est amor ejus, 6quod enim homo amat et quod vult, hoc pro fine habet; omnis amor apud hominem 7ab homine est amor sui, (c)et amor mundi propter se, at amor apud hominem a Domino est amor erga proximum et amor in Deum; inter amores illos tanta est differentia quanta est inter infernum et caelum; et quoque amor sui et amor mundi propter se 8regnant in inferno et 9sunt infernum, at amor erga proximum et amor in Dominum 8regnant in caelo et 9sunt caelum; homo etiam talis est, et talis manet in aeternum, qualis est ejus amor, nam 10amor est 11omne voluntatis hominis, et 12inde intellectus ejus, 5quoniam amor, (x)qui 13facit voluntatem, jugiter influit in intellectum, et accendit illum, et illustrat illum; inde est quod qui amant malum cogitent falsum 14a malo amoris conforme cum cogitant 15secum, tametsi aliter loquuntur coram hominibus ex hypocrisi, et quidam ex fide persuasiva, 16quae qualis sit, videatur n. (x)9364, 9369. [3] Sciendum est quod homo imitari possit ex studio ipsa Divina, et se sistere lucis 17angelum coram hominibus, at coram Domino, et coram angelis non apparet forma externa sed interna, quae cum ex proprio est, foeda est18; intus apud 19tales est mere naturale et nihil spirituale; ex luce naturali 20solum vident, et nihil ex luce caeli; immo nec sciunt quid lux caeli et quid spirituale; omnia enim interiora eorum vertuntur extrorsum, paene sicut interiora animalium, nec patiuntur elevari 21sursum a Domino; cum tamen homo (x)prae bestiis id peculiare habet, quod elevari possit ad caelum et ad Dominum a Domino, et sic duci; omnes illi ita elevantur qui amant bonum et verum propter bonum et verum, quod idem est, ac amare proximum et Deum, nam proximus in communi sensu est bonum et verum, ac in inferiore 22est justum et rectum; et quoque Deus est bonum et verum, ac justum et rectum, quoniam a Deo sunt. [4] Ex his constare potest quid sit imitari Divina ex studio hominis; quales illi sunt, in Verbo passim 23describitur per Aegyptum et 24 Pharaonem, nam per "Aegyptum et Pharaonem" significantur scientifica quae naturalis hominis; et quoque per "Aschurem," per quem significatur ratiocinatio ex scientificis; de "Aegypto" videatur in locis citatis n. 9340, 9391, et de "Aschure," n. 1186. [5] Inter spiritus sunt perplures qui imitantur Divina studio et arte, mentiuntur enim sincera, proba, pia, usque adeo ut boni spiritus seducerentur nisi Dominus illustraret illos et faceret videre eorum interiora, quae cum apparent, horrent boni, et aufugiunt; sed tales exuuntur externis (c)ac immittuntur in sua interiora, quae 25diabolica, et sic a seipsis delabuntur in infernum. 26Plura de his videantur in articulo sequente n. 10,286. @1 i non$ @2 nec$ @3 Before vitam$ @4 i ipsum$ @5 nam$ @6 nam quod$ @7 quod ex$ @8 regnat$ @9 est$ @10 i ut supra dictum est,$ @11 voluntas ejus$ @12 quoque est$ @13 voluntatis$ @14 (d)malo amori$ @15 in se$ @16 de qua$ @17 angelos$ @18 i, qualis forma infernalium sunt$ @19 (m)qui ex proprio cogitant et volunt(n)$ @20 omnia$ @21 illa introrsum$ @22 sphaera$ @23 describuntur$ @24 i per$ @25 foeda$ @26 Continuatio de his videatur in sequenti articulo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10285

#10285 "Sanctum hoc, sanctum erit vobis": quod significet quia Divinum Domini, constat ex significatione "sancti" cum de oleo unctionis, quod sit Divinum Domini, 1 oleum enim unctionis 2erat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris in Divino Humano Domini, ita repraesentativam Divini Humani Ipsius, nam sive dicas Divinum Bonum Divini Amoris sive Divinum Humanum 3,idem est; quia id significabatur per oleum unctionis, et repraesentabatur per unctionem, et id solum sanctum est, et inde quod procedit ab Ipso est sanctum, quia Ipsius, ideo toties dicitur quod illud sanctum sit, videatur etiam supra n. 10,266. 4 @1 i per$ @2 significatur$ @3 i Domini$ @4 10,264 written in m$

Arcana Coelestia 8
Passage 10286

#10286 "Vir qui fecerit unguentum sicut illud": quod significet imitationem Divinorum ex arte, constat ex significatione "facere sicut illud" quod sit imitatio, et ex significatione "unguenti" quod sint Divina Vera quae solius Domini, et a solo Domino, de qua supra n. 10,264; quod imitatio ex arte significetur, est quia omnis imitatio Divinorum ex homine fit ex arte. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 10,284 dicta et ostensa sunt; sed haec ulterius illustrari possunt ab iis quae apud spiritus existunt; qui 1eorum omnia tribuunt fortunae ac propriae prudentiae, et nihil Divino, sicut fecerunt in mundo, sciunt variis modis imitari Divina; sistunt enim palatia paene qualia in caelis, sistunt lucos et campestria ad conspectum paene similia qualia a Domino apud bonos spiritus; ornant se vestibus splendidis, immo etiam sirenes inducunt sibi pulchritudinem 2paene angelicam; 3 sed haec omnia ex arte per phantasias; verum illa (d)omnia utcumque in externa forma 4apparent similia, usque in interna sunt foeda; quod etiam ilico manifestatur bonis spiritibus a Domino, nam nisi manifestaretur, seducerentur, aufertur enim externum, quo (x)ablato diabolicum, quod intus, 5exstat; aufertur per immissam lucem e caelo, ex qua lumen fatuum, quod est phantasiarum 6, per quod operantur talia, discutitur; inde constare potest qualis est imitatio Divinorum ex arte; at quae ex Domino sunt, intus sunt caelestia, et quo interius eo caelestiora, nam Divina 7 crescunt perfectione versus interiora, usque ut tandem sint perfectionis et pulchritudinis ineffabilis. [2] Similiter se habet cum imitatione boni et veri apud illos qui vivunt male; qui eorum sciunt mentiri affectiones bonas 8ac quoddam charitatis erga proximum et amoris in Deum, et simul cum illis affectionibus loquuntur et praedicant vera fidei sicut ex corde, illi in simili fatuo et phantastico lumine sunt; quapropter cum illis aufertur externum, quod mentitum est internum, apparet 9 infernale, quod intus latuit, quod merum est malum, ac mali falsum; et tunc pariter sistitur videndum, quod malum illud sit amor illorum, et falsum mali 10illius fides illorum. Ex his iterum patet quid sit imitatio Divinorum ex studio hominis, de qua supra n. (x)10,284. @1 ibi,$ @2 fere$ @3 i praeter similia perplura,$ @4 sunt$ @5 apparet, quod quandoque tam foedum est, ut horreant$ @6 i eorum$ @7 i a Domino$ @8 quoddam instar$ @9 i similiter$ @10 fidei eorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10287

#10287 "Et qui dederit ex illo super alienum": quod significet conjunctionem cum illis qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis sunt et in falsis mali, constat ex significatione "dare super aliquem" cum de Divinis Veris, quae per "unguentum aromaticum" (x)significantur, quod sit conjungere; et ex significatione "alieni" quod sit qui non ab Ecclesia, ita qui non agnoscit Dominum, 1et inde qui in malis et falsis est; 2qui enim non agnoscit Dominum, is non ab Ecclesia est, et qui negat Dominum, in malis et falsis est, nam bonum et verum non aliunde quam ab Ipso venit; quod "alieni" significent tales, constabit ex locis in Verbo quae sequentur; sed prius aliquid dicetur de conjunctione Divini Veri cum illis qui non agnoscunt Dominum; conjunctio illa est profanatio, profanatio enim 3est conjunctio Divini Veri cum falsis ex malo 4; et apud illos et non apud alios datur conjunctio illa quae profanatio, quam qui prius agnoverunt illa quae Ecclesiae sunt, ac imprimis Dominum, ac postea eadem negant; per agnitionem enim verorum Ecclesiae ac Domini fit communicatio cum caelis, et inde aperitio interiorum hominis versus caelum; et per negationem postea conjunctio eorundem cum falsis ex malo; omnia enim quae homo agnoscit manent implantata, nam nihil perit apud hominem quod intravit per agnitionem. [2] Status hominis apud quem profanatio, est quod 5communicationem habeat cum caelis et simul cum infernis, per vera 6 cum caelis et per falsa mali cum infernis; inde in altera vita fit dilaceratio 7eorum, ex qua perit omne vitae interioris 8; apparent illi post dilacerationem vix sicut homines amplius sed sicut ossa adusta in quibus parum vitae; videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, quod nempe 9illi profanent qui prius agnoverunt vera Divina et postea negant, n. 1001, 1010, 1059, 2051, 3398, 4289, 4601, 6348, 6960, 6963, 6971, 8394, quod qui negaverunt illa ab infantia, ut Judaei et alii, non profanent, n. 593, 1001, 1010, 1059, 3398, 3489, 6963, et quod a Domino maximopere caveatur ne apud hominem fiat profanatio, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3402, 3489, 6595. [3] Sed sciendum est quod profanationum perplura sint genera, et horum perplures species, sunt enim qui profanant bona Ecclesiae et sunt qui profanant vera ejus; sunt qui profanant multum et sunt qui profanant parum; sunt qui profanant interius et sunt qui profanant 10exterius magis magis; sunt qui profanant per 11fidem contra vera et bona Ecclesiae, 12 sunt qui profanant per vitam, et sunt qui profanant per cultum; inde dantur profanatorum inferna plura, quae secundum diversitates profanationum inter se distincta sunt; 13 inferna profanationum boni a tergo sunt, inferna autem profanationum veri 14sub pedibus et ad latera; 15 profundiora sunt infernis reliquorum malorum, ac raro (x)aperiuntur. [4] Quod alieni sint illi qui non agnoscunt Dominum (c)ac nolunt agnoscere, sive extra Ecclesiam sive intra illam sint, ita qui in malis sunt et in falsis mali; (c)ac in sensu a personis abstracto, mala et falsa mali, constat a pluribus locis in Verbo; dicitur qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis (c)ac falsis mali sunt, quoniam qui non agnoscunt Dominum non possunt 16aliter quam in malis et falsis mali esse, nam a Domino est omne bonum et verum boni; quapropter qui negant Dominum in malis et 17 falsis mali sunt, secundum Domini verba apud Johannem, Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24. 18Quod "alieni" illi sint, constat ab his locis: apud Esaiam, [5] Terra vestra solitudo, urbes vestrae exustae igne; humum (x)vestram coram vobis alieni comedent, et erit solitudo sicut eversio alienorum, i 7; per (x)"terram" hic non intelligitur terra, nec per "urbes" et per "humum" urbes et humus, sed per "terram" intelligitur Ecclesia, similiter per "humum," et per "urbes" vera Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, quae "exusta igne" dicuntur cum ex malis amorum sui et mundi 19consumpta sunt; inde patet quid significatur per quod "alieni comedent humum," quod nempe mala et falsa mali Ecclesiam, et per quod "terra erit solitudo et urbes exustae igni"; quod "terra" sit Ecclesia, videatur in 20locis citatis n. 9325, et quod similiter "humus," n. 566, 1068; quod "urbes" sint doctrinalia Ecclesiae, ita vera ejus, n. 2268, (x)2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, et quod "ignis" sit malum amorum sui et mundi [6] n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, (x)9141: apud Jeremiam, Obtexit ignominia facies nostras, cum venerunt alieni contra sanctuaria domus Jehovae, li 51; "alieni contra sanctuaria domus Jehovae" sunt mala et falsa mali contra vera et bona Ecclesiae; (m)alieni dicebantur 21illi ex gentibus qui in Ecclesia Judaica serviebant, et per gentes illius terrae significantur etiam mala et falsa, n. 9320:(n) apud eundem, Dicis, Desperatum est, non; sed amabo alienos, et post hos ibo, ii 25; "amare alienos et ire post illos" est amare mala et falsa mali, et colere [7] illa: apud Ezechielem, Gladium adducam super vos, et dabo vos in manum alienorum, xi 8 [,9]; "gladium adducere" est falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono, "dare in manum alienorum" est ut credant et serviant falsis illis; quod "gladius" sit verum pugnans contra falsa, et in opposito sensu [8] falsum pugnans contra 22vera, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294: apud eundem, Mortibus praeputiatorum morieris, in manu alienorum, xxvii 10; "praeputiati" sunt 23 qui in spurcis amoribus et eorum cupiditatibus quoad vitam, utcumque in doctrinalibus, n. 2049, 3412, 3413, 4462, 7045, 7225, quorum mors est mors spiritualis; "in manu alienorum" est in ipsis malis et falsis mali: apud eundem, [9] Hierosolyma mulier adultera, sub viro suo accipit alienos, xvi 32; "Hierosolyma mulier adultera" pro Ecclesia in qua adulteratum est bonum, "accipere alienos" pro agnoscere vita et doctrina mala et falsa mali: apud Joelem, Hierosolyma erit sanctitas, nec alieni transibunt per eam amplius, iv 17 [A.V. iii 17]; "Hierosolyma" etiam hic pro Ecclesia, sed in qua agnoscitur Dominus, 24 vivitur bono et creditur veris quae 25a Domino, "alieni non transibunt per eam amplius" sunt mala et falsa mali quae ab inferno, quod non intratura: apud Davidem, [10] Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam, Ps. liv 5 [A.V. 3]; "alieni" etiam hic pro malis et falsis mali, "violenti" pro iisdem 26violentiam inferentibus bonis et veris. (m)Qui solum sensum litterae Verbi intuentur, per "alienos" non aliud 27intelligunt quam illos qui extra Ecclesiam sunt, et quod illi surrecturi contra Davidem; sed in caelos non intrat aliquid personae, 28verum res quae significantur, n. 8343, 8985, 9007, ita non alieni, sed pro illis aliena, quae sunt quae abalienata ab Ecclesia, ita mala et falsa mali quae Ecclesiam destruunt; per "Davidem" etiam, 29contra quem surrecturi, etiam percipitur Dominus, n. 1888, 9954: (n)apud Moschen, [11] Deseruit Deum Qui fecit eum, et vilipendit petram salutis suae; ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, 30 Deut. xxxii 15, 16; "deserere Deum, et vilipendere petram salutis" pro 31 negare Dominum, "provocare per alienos" pro per mala et falsa mali; quod "petra salutis" sit Dominus quoad vera fidei, videatur n. 8581. Praeter etiam alibi "alieni" pro malis et falsis, ut 32Esai. xxv 2, 4, 5; 33Jer. xxx 8; 34Ezech. xxxi 11, 12. [12] Quoniam "alieni" significabant illos qui in malis et falsis mali sunt, et inde in sensu abstracto mala et falsa mali, ideo vetitum fuit ne alienus comederet 35sanctum, Lev. xxii 10; quod alienus non appropinquaret ad functionem sacerdotii, aut ad custodiam sanctuarii; et si accederet, quod [13] occideretur, Num. i 51, iii 10, 38, xviii 7; etiam quod non suffiretur ex igne alieno, ex quo quia suffiverunt Nadab et Abihu filii Aharonis, igne e caelo consumpti sunt, Lev. x 1, 2; per ignem enim sanctum qui ex altari, significabatur amor Divinus, per ignem autem alienum amor infernalis, (d)et inde quoque mala et eorum cupiditates, videatur 36 n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, (x)9141. [14] Nominantur etiam 37 alienigenae, alia voce quam alieni, in lingua originali, et per illos significantur ipsa falsa, ut in Threnis, Jehovah, respice ad ignominiam nostram; hereditas nostra aversa est ad alienos, et domus nostrae ad alienigenas, v 1, 2: apud Obadiam, Captivum duxerunt alieni robur ejus, et alienigenae intraverunt portas ejus, et super Hierosolymam jacient sortem, vers. 11; "jacere sortem super Hierosolymam" pro destruere Ecclesiam, et dissipare [15] vera ejus: apud Zephaniam, Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos indumento alienigenae, i 8; "induti indumento alienigenae" pro illis qui in falsis sunt, nam pricipes et filii regis super quos visitatio, sunt primaria vera, et in opposito sensu, primaria falsa; quod "principes" illa significent, videatur 1482, 2089, 5044, quod "reges" sint ipsa vera, et in opposito sensu ipsa falsa, n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde "filii regis" sunt [16] quae inde: apud Davidem, Libera me, et eripe e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem; et dextra eorum dextra mendacii, Ps. cxliv 7, 8, 11; quod "filii alienigenae" sint qui in falsis, ita falsa, patet manifeste, nam dicitur, Quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii, "vanitas" enim est falsitas doctrinae, et "mendacium" falsum vitae, n. 9248. @1 ita$ @2 qui enim non agnoscunt Dominum, illi non ab Ecclesia sunt; quod alieni illos significent constabit ex locis e Verbo quae sequentur$ @3 Divini veri est conjunctio ejus$ @4 i in interiori homine$ @5 communicet$ @6 i quae inibi$ @7 ejus$ @8 i ejus$ @9 After negant,$ @10 magis exterius$ @11 confirmationes$ @12 i magis et minus, et$ @13 9632 written in m$ @14 sunt antrorsum$ @15 i et$ @16 non$ @17 i in$ @18 Quod alieni sint qui in malis et falsis mali sunt, ex non agnitione Domini, ac verorum et bonorum fidei quae ab Ipso, inque sensu abstracto mala et falsa mali, constat$ @19 consumuntur$ @20 numeris$ @21 gentes, quae$ @22 verum$ @23 i illi$ @24 i ac$ @25 ab Ipso$ @26 oppugnatibus bona et vera boni$ @27 percipiunt$ @28 sed$ @29 in coelis$ @30 i per abominationes iratum reddiderunt Ipsum,$ @31 i non agnoscere et$ @32 apud Esajam$ @33 apud Jeremiam$ @34 apud Exechielem$ @35 sancta IT$ @36 in locis supra citatis$ @37 i in Verbo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10288

#10288 "Et exscindetur e populis suis": quod significet separationem et mortem spiritualem, constat ex significatione "exscindi" et occidi, quod sit separari ab illis qui in bono et inde veris sunt 1, et perire quoad vitam spiritualem, de qua n. 6767, 8902, et ex significatione "populorum" quod sint qui ab Ecclesia in veris et bonis fidei, de qua n. 3581, 4619, 6451, (x)6465, 7207; ita "exscindi (c)e populis" est separari ab illis, et perire. (m)Qui ab Ecclesia sunt vocantur in Verbo nunc populus, nunc gens, ut populus Israeliticus et gens Judaica; per "populum" ibi significantur illi qui ab Ecclesia spirituali, et per "gentem" qui ab Ecclesia caelesti; inde est quod "populi" significent vera et bona fidei, "gentes" autem bona amoris, videatur in locis nunc citatis.(n) 1 i a Domino

Arcana Coelestia 8
Passage 10289

#10289 Vers. 34-38. Et dixit Jehovah ad Moschen, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia, et tus purum; tantum in tanto erit. Et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum. Et tundes ex illo minutim, et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi Jehovae. Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, et exscindetur e populis suis. 2"Et dixit Jehovah ad Moschen" significat illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino: "accipe tibi aromata fragrantia" significat affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino: "stacten" significat affectionem veri sensualis: "et onychen" significat affectionem veri interioris naturalis: "et galbanum" significat affectionem veri adhuc interioris: "fragrantia significat affectiones ex bono spirituali: "et tus purum" significat verum intimum, quod est bonum spirituale: "tantum in tanto erit" significat correspondentiam omnimodam: "et facies illud suffimentum" significat ex illis cultum: "unguentum, opus "unguentarii" significat ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula: "salitum" significat desiderium veri ad bonum: "purum" significat absque malo: "sanctum" significat absque falso mali: "et tundes ex illo minutim" significat dispositionem verorum in suas series: "et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus" significat cultum Domini in caelo et in Ecclesia: "quo conveniam te ibi" significat ab influxu Domini: "sanctum sanctorum erit vobis" significat quoniam ex Domino: "et suffimentum quod facis in qualitate ejus non facietis vobis" significat non applicandum esse cultum ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis: "sanctum erit tibi Jehovae significat applicandum esse cultum ad amorem Divinum: "vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo" significat imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio: "et exscindetur e populis suis" significat separationem e caelo et Ecclesia, ac mortem spiritualem. @1 See p. ix preliminary note 2. 34. Et dixit Jehovah ad Moschen, significat illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino: accipe tibi aromata fragrantia, significat affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino: stacten, significat affectionem veri sensualis: et onychen, significat affectionem veri interioris naturalis: et galbanum, significat affectionem veri interioris adhuc: fragrantia, significat affectiones ex bono spirituali: et thus purum, significat affectionem veri intimi: tantum in tanto erit, significat correspondentiam omnimodam. 35. Et facies illud suffimentum, significat ex quibus cultus: unguentum, opus unguentarii, significat ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula: salitum, significat desiderium veri ad bonum: purum, significat absque malo: sanctum, significat absque falso. 36. Et tundes ex illo minutim, significat affectiones veri in sua serie: et dabis de illo ante Testimonium in Tentorio conventus, significat cultum Domini a Domino inde, sicut in coelis ita in Ecclesia: quo conveniam te ibi, significat influxum et praesentiam Domini: sanctum sanctorum erit vobis, significat quoniam sic ex Divino amore Domini. 37. Et suffimentum, quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis, significat non imitandum cultum ex sanctis Ecclesiae veris absque influxu et elevatione a Domino: sanctum erit tibi Jehovae, significat quoad omne cultus per Verbum a Domino.$ 38. Vir qui fecerit sicut illud, significat imitationem: ad faciendum odorem eo, significat quoad ipsas affectiones ex proprio: et exscindetur e populis suis, significat separationem ab Ecclesia et coelo, et mortem spiritualem. prophanatio$

Arcana Coelestia 8
Passage 10290

#10290 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino, constat ex significatione "dicere" cum de Jehovah, quod sit illustratio et perceptio; quod sit illustratio, videatur n. 7019, 10,215, 10,234, et quod sit perceptio, n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 5877; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua n. 6752, 7014, 7089, et quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per "dixit Jehovah ad Moschen" significetur illustratio et perceptio per Verbum a Domino. [2] Quod haec significentur, est quia Dominus cum homine Ecclesiae non aliter loquitur quam per Verbum, illustrat enim tunc ut homo videat verum, et quoque dat perceptionem ut percipiat quod ita sit; sed hoc fit secundum quale desiderii veri apud hominem, et desiderium veri apud illum est secundum amorem ejus; qui amant verum propter verum, illi in illustratione sunt, et qui amant verum propter bonum, illi in perceptione sunt; quid perceptio, videatur n. 483, 495, 521, 536, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831, (x)5228, 5920, 7680, 7977, 8780. At Dominus cum Mosche et prophetis locutus est viva voce, ob causam ut Verbum promulgaretur, quod esset tale ut omnia et singula sensum internam haberent; inde etiam haec verba, Dixit Jehovah ad Moschen. Angeli, qui in sensu interno sunt, non sciunt quid Moscheh, quoniam nomina personarum non intrant caelum, n. 10,282, sed pro Moscheh percipiunt Verbum, et vox dicere vertitur apud illos in tale quod congruit, ita hic in illustrari et percipere; etiam dicere et loqui, cum a Domino 1per Verbum, nec aliud sunt in idea angelica. @1 et de Verbo$

Arcana Coelestia 8
Passage 10291

#10291 "Accipe tibi aromata fragrantia": quod significet affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino, constat ex significatione aromatum" quod sint perceptiones et affectiones veri et boni, de qua n. 10,254; quod sit quae erunt in cultu Divino, est quia per "suffimentum," quod ex illis conficiebatur, significatur cultus Divinus, de quo in sequentibus. Aromata quae nunc memorantur, prorsus alius generis sunt quam aromata ex quibus oleum unctionis parabatur, de quibus supra in vers. 23, 24; 1vocantur etiam illa aromata, (d)sed in lingua originali exprimuntur alia voce; illa aromata ex quibus oleum unctionis parabatur significant similiter perceptiones et affectiones veri et boni, sicut haec aromata, sed cum differentia quod illa vera pertineant ad classem caelestem, haec autem ad classem spiritualem; quod illa vera ad classem caelestem pertineant, videatur n. 10,254; quod haec vera ad classem spiritualem, videbitur in sequentibus. [2] Quid sit pertinere ad classem caelestem, et quid ad classem spiritualem, adhuc paucis dicetur: saepius dictum est quod caelum 2distinctum sit in regnum caeleste et in regnum spirituale; in utroque regno differunt vera sicut bona; bonum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, et bonum regni spiritualis est bonum charitatis erga proximum; omne bonum habet sua vera, bonum caeleste sua et bonum spirituale sua, quae prorsus inter se differunt; differentia qualis 3est, constare potest ex illis quae de utroque 4 regno in locis citatis n. 9277 ostensa sunt. [3] Quod omne bonum habeat sua vera, est quia bonum formatur per vera, videatur n. 10,252, 10,266, et quoque se manifestat per vera; se habent illa sicut apud hominem voluntarium et intellectuale; voluntarium ejus formatur per intellectuale, et quoque 5se manifestat per illud; quod voluntatis est vocatur bonum, et quod intellectus vocatur verum. @1 vocabantur$ @2 in bina Regna distinctum sit,$ @3 sit$ @4 i illo$ @5 se sistit videndum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10292

#10292 "Stacten": quod significet affectionem veri sensualis, constat ex significatione "stactes" quod sit verum sensuale; quod sit affectio istius veri, est ex fragrantia, nam odor significat perceptivum odor fragrans perceptivum gratum, et odor taetre olens perceptivum ingratum; et 1omne gratum et ingratum perceptionis est ex affectione quae amoris, et secundum illam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10,054. (m)In genere sciendum est quod omnia quaecumque sunt in regno vegetabili, tam quae ferunt silvae quam quae ferunt horti, agri, 2 campi, sicut arbores, sementes, flores, gramina, (d)et legumina, in genere et in specie, significent spiritualia et caelestia 3; causa quod ita sit, est quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, videatur in locis citatis n. 9280.(n) [2] Quod "stacte" sit affectio veri sensualis, est quia primo loco nominatur, sunt enim quattuor aromata ex quibus suffimentum conficiebatur, sicut etiam quattuor aromata ex quibus oleum unctionis parabatur; et quod primo loco nominatur, hoc maxime externum est; sicut id quod primo loco ad praeparationem olei unctionis nominatum est, quod erat myrrha optima; quod id sit perceptio veri sensualis, videatur supra, n. 10,252. [3] Quod quattuor aromata ad praeparationem utriusque tam olei quam suffimenti sumpta fuerint, erat causa quia significabant vera in suo ordine, ab externo 4 ad intimum; et apud hominem ita quoque succedunt, est enim homini externum, quod externus homo vocatur, et internum quod internus homo, et in utroque est exterius et interius; maxime externum vocatur sensuale; hoc itaque est quod per "stacten" significatur. Quid sensuale et quale, videatur n. 9996, 10,236. Quod "stacte" sit affectio veri sensualis, ex aliis locis in Verbo non confirmari potest, quia non alibi 5memoratur; sed stacte alius generis, quod etiam alia voce in lingua originali exprimitur, memoratur inter (d)illa aromata quae delata sunt in Aegyptum, Gen. xxxvii 25, xliii 11, et quae ad Aegyptum delata sunt involvunt talia quae in externo seu naturali homine sunt, quoniam per "Aegyptum" significatur scientificum, quod 6est naturalis hominis, videatur in locis citatis n. 9391. @1 omne gratum et ingratum est ex affectione quae amorum quod percipitur altered to omnis perceptio grati et ingrati$ @2 i et$ @3 i, inde est quod toties memorentur talia$ @4 i usque$ @5 d occurit i mentionatur A, mentionatur I$ @6 externi seu$

Arcana Coelestia 8
Passage 10293

#10293 "Et onychen": quod significet affectionem veri interioris naturalis, constat ex significatione "onyches fragrantis" quod sit affectio veri naturalis; per onychen" significatur id verum, et per "fragrans" perceptivum grati, quod est ex affectione veri, ita ipsa affectio; quod dicatur "onyche fragrans," est quia dicitur supra et post enumerationem horum aromatum, his verbis, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia. Quod sit affectio veri in naturali quae per "onychen" significatur, est quia 1secundo loco nominatur, nominantur enim aromata in ordine secundum vera apud hominem a maxime externis ad intima; inde est quod per "stacten" significetur affectio veri sensualis, quod est verum maxime externum, per "onychen" affectio veri naturalis, quod est verum interius in naturali homine, per "galbanum" affectio veri adhuc interioris, quod verum est verum (x)interius in spirituali seu interno homine, 2et per "tus" verum intimum in interno homine, quod est bonum spirituale; similiter ac significatum est per aromata ex quibus oleum unctionis, quae erant myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia; quod illa significent vera in tali ordine, videatur 3 n. 10,252, 10,254, 10,256, 10,258; sed quod differentia sit quod ea vera quae significantur per aromata 4olei unctionis, pertineant ad classem caelestem, haec autem vera, quae (x)significantur per aromata 5suffimenti, pertineant ad classem spiritualem, de qua (x)re supra n. 10,254, (x)10,291. @1 in secundo ordine$ @2 et per thus, affectio veri adhuc interioris, quod est verum intimum in spirituale seu interno homine$ @3 i supra$ @4 , ex quibus parabatur oleum$ @5 , ex quibus conficiebatur suffimentum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10294

#10294 "Et galbanum": quod significet affectionem veri adhuc interioris, constat ex illis quae nunc supra n. 10,293 dicta sunt. Quod "onyche et galbanum" sint vera 1 interiora successive, non aliter confirmari potest quam ex ordine, quoniam in Verbo (t)non alibi occurrunt. @1 i spirituali$

Arcana Coelestia 8
Passage 10295

#10295 "Fragrantia": quod significet affectiones ex bono spirituali, constat ex significatione "aromatum fragrantium" quod sint affectiones veri ex bono, de qua supra n. 10,291, quod ex bono spirituali, videatur n. 10,254, 10,290, 10,293 fin. Quod suffimentum confectum fuerit ex aromatibus, quae significant vera ex bono spirituali, seu quod idem, quod vera quae per aromata illa significantur pertineant ad classem spiritualem, est causa quia per "suffimentum" significatur cultus Divinus qui fit per vera ex illo bono, 1sunt enim confessiones, adorationes, preces, et similia, 2quae in specie per "suffimentum" significantur, videatur n. 9475; talia exeunt ex corde per cogitationes et per loquelam; quod hic cultus fiat pervera spiritualia, constare potest ex ideis in quibus homo est cum in illo cultu, ideae enim in quibus homo tunc, 3sunt ex memoria ejus, et inde ex intellectuali, et quae inde procedunt, spirituali vocantur. Quod autem cultum Divinum ex bono caelesti, qualis est apud illos qui in regno caelesti Domini sunt, artinet, ille non fit per confessiones, adorationes, et preces, 4qualiter apud illos qui in regno spirituali sunt, ita non per vera ex memoria sed per vera ex corde, quae unum agunt cum ipso amore in quo sunt; sunt enim vera apud illos inscripta amori illorum, quapropter cum ex amore faciunt praecepta, simul ex veris faciunt, absque cogitatione de illis ex doctrinali, ita absque evocatione illorum ex memoria. Quod talis status illorum sit qui in (t)regno caelesti Domini sunt, constare potest ex illis quae de illo regno et de regno spirituali in locis citatis n. 9277 ostensa sunt. Quod "suffimentum" significet confessiones, adorationes, et preces, quae per os procedunt ex cogitatione cordis, videatur n. 9475, 10,177, 10,198. @1 per cultum Divinum hic intelliguntur$ @2 quae e corde exeunt$ @3 seu cogitationes sunt de Domino, de salute, de remissione, de poenitentia, de nova vita, etiam de peccatis in quibus est, de miseria su, et de similibus aliis, et homo taliter et tantum in his est, quum in adoratione et in precibus, qualiter et quantum est in veris ex Verbo, seu in doctrinalibus Ecclesiae quae ex Verbo, ex his patet, quod per vera quae significantur per aromata, ex quibus suffimentum, sint vera ex bono spirituali$ @4 quales$

Arcana Coelestia 8
Passage 10296

#10296 ["Et] tus purum": quod significet verum intimum, quod est bonum spirituale, constat ex significatione "turis" quod sit verum intimum, et ex significatione "puri" quod sit quod a falso mali defaecatum est 1; quod verum intimum, quod per "tus" significatur, sit bonum spirituale, est quia bonum apud illos qui in spirituali regno Domini sunt non est nisi quam verum; quod bonum appellatur cum homo ex conscientia et ex affectione vult et facit illud; apud spirituales enim omne voluntarium est deperditum, sed intellectuale conservatur integrum a Domino, et in illo implantatur novum voluntarium per regenerationem a Domino; hoc voluntarium est conscientia apud illos, quae est conscientia veri; 2quicquid enim intellectuali implantatur et ex intellectuali procedit, verum est, nam intellectuale hominis dicatum est recipiendis veris quae fidei, voluntarium autem dicatum est recipiendis bonis quae amoris; inde patet quod bonum (x)spirituale sit in sua essentia verum; quod novum voluntarium apud spirituales implantetur in parte illorum intellectuali 3 et quod inde bonum apud illos in sua essentia sit verum, videatur in locis citatis n. 9277, 9596, 9684. 4Dicitur verum intimum quod id sit bonum, ex causa quia quo interiora eo perfectiora, ac quia intimum hominis est ejus voluntarium et quod voluntarii est, hoc bonum vocatur. Quod tus sit verum intimum, 5ita (x)bonum spirituale, constare potest ex locis e Verbo 6allatis supra n. 10,177. [2] (m)Quia tus est bonum spirituale, ac bonum est quod regnat in omnibus veris, disponit illa, 7 conjungit illa, et dat affectionem illis, ideo tus ultimo loco memoratur, et ideo ex illo vasa suffitus 8dicebantur turibula; denominatio enim fit ab essentiali, quod est bonum; similiter ac denominatum est oleum unctionis ex oleo olivae, et non ex aromatibus ex quibus una parabatur, ex simili causa, nempe quia "oleum" significabat bonum, et "aromata" vera.(n) [3] "Tus purum" dicitur, quia "purum" significat defaecatum a falsis mali; et in lingua originali per vocem illam significatur purum interius; per aliam autem vocem purum exterius seu mundum; quod purum interius per illam vocem significetur, constat apud Esaiam, Lavate vos, puros reddite vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis, i 16: apud Davidem, Frustra purum reddidi cor meum, et lavi in innocentia manus meas, Ps. lxxiii 13; "purum reddere cor" est purificari interius, et "lavare in innocentia manus" est exterius: apud eundem, Per quid puram reddet puer viam suam? Custodiendo se juxta Verbum Tuum, Ps. cxix 9: et apud (x)eundem, Purus sis in judicando tuo, [Ps.] li 6 [A.V. 4]. Quod per alteram vocem significetur purum exterius seu mundum videatur Lev. xi 32, xii 7, 8, xiii 6, 13, 17, 23, 28, 34, 37, 58, xiv (x)7-9, 20, 48, 53, xv 13, 28, (x)xvi 19, ,] xxii 7; Jer. xiii 27; Ezech. xxiv 13, xxxix 12; et alibi. @1 i, de qua sequitur$ @2 et quicquid in intellectuale fit, ex veris fit$ @3 i per regenerationem a Domino$ @4 After 10,177.$ @5 seu$ @6 allegatis$ @7 i et$ @8 Before vasa$

Arcana Coelestia 8
Passage 10297

#10297 "Tantum in tanto erit": quod significet correspondentiam omnimodam; per "tantum in tanto" 1 intelligitur aeque tantum ab uno ac ab altero, seu tantum a ture quantum ab aromatibus, et per quantum tam mensurae quam ponderis significatur correspondentia, hic correspondentia omnimoda. @1 i enim$

Arcana Coelestia 8
Passage 10298

#10298 "Et facies illud suffimentum": quod significet ex illis cultum, constat ex significatione "suffimenti" quod sint confessiones, adorationes, preces, et talia cultus, quae ex corde exeunt in cogitationem et 1 loquelam, de qua n. 9475; (x)per "fumum suffitionis" enim significatur elevatio, n. 10,177, 10,198, et per "odorem fragrantem" perceptio et receptio grata, in locis citatis n. 10,292. [2] Quoniam cultus Divinus, qui significatur per "suffimentum aromatum," hic describitur, et per aromata 2ex quibus suffimentum illud conficiebatur, significantur vera in suo ordine, dicetur hic paucis quomodo cum cultu illo se habet; sed hoc arcanum est quod non 3revelari potest nisi sciatur qualis homo est: homo non est homo ex facie, ne quidem ex loquela, sed ex intellectu et voluntate; qualis est ejus intellectus et ejus voluntas, talis est homo; quod ei nihil intellectus sit cum nascitur et quoque nihil voluntatis, notum est; tum quod intellectus ejus et voluntas ejus formetur per gradus ab infantia; inde homo fit homo, et talis homo, quale utrumque illud formatum est apud illum; intellectus formatur per vera, (c)ac voluntas per bona, usque adeo ut ejus intellectus non sit aliud quam compositio talium quae referuntur ad vera, et voluntas non aliud quam affectio talium quae vocantur bona; inde sequitur quod homo non sit nisi quam verum et bonum, ex quibus utraque 4ejus facultas formata est. [3] Omnia et singula corporis ejus correspondent illis, quod constare potest ex eo quod corpus in instanti agat quod intellectus cogitat et 5voluntas vult; loquitur enim os secundum cogitata, 6facies se mutat secundum affectiones, et corpus gestus agit secundum nutus utriusque; inde patet quod homo totus quantus sit, quale ejus intellectuale et ejus voluntarium, ita qualis est quoad vera et quoad bona; nam, ut dictum est, vera constituunt intellectuale ejus et bona voluntarium ejus, seu quod idem, 7homo est suum verum et suum bonum. [4] Quod ita sit, manifeste apparet apud spiritus; hi non aliud sunt quam sua vera et sua bona, quae induerunt cum vixerunt homines in mundo, et usque sunt formae humanae; inde ex facie illorum elucet 8qualia illis vera et bona sunt, et quoque ex sonitu et affectu sermonis illorum, exque gestibus, imprimis ex vocibus loquelae illorum; sunt enim 9voces loquelae illorum non quales apud homines in mundo sed sunt prorsus consonae veris et bonis quae apud illos, adeo ut ex illis naturaliter procedant; in hac loquela sunt spiritus et angeli cum inter se loquuntur; in simili est homo quoad (x)spiritum suum quando in mundo vivit, tametsi hoc tunc nescit; cogitat enim ex similibus ideis, quod etiam observatum est a quibusdam eruditis 10 qui appellaverunt illas ideas immateriales et intellectuales; illae ideae fiunt voces post mortem cum homo fit spiritus; ex his iterum patet quod homo non sit nisi quam suum verum et suum bonum; inde est quod homo [5] post mortem maneat sicut factus est verum et bonum. Dicitur sicut factus est verum et bonum, et 11per id etiam intelligitur sicut factus est falsum ac malum, nam mali homines vocant falsum verum, et malum bonum. Hoc arcanum est quod omnino sciendum est ut sciatur quomodo cum cultu Divino se habet; 12at praeter hoc 13est adhuc unum, nempe quod in omni idea cogitationis procedentis ex voluntate hominis sit totus homo; hoc etiam sequitur a priore, nam homo cogitat ex suo vero et vult ex suo bono, quae sunt ipse; quod ita sit, ex hac experientia constare potest; angeli cum percipiunt unam ideam hominis aut unam ideam spiritus, ilico sciunt qualis homo aut qualis spiritus est. [6] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum cultu Divino, qui per "suffimentum aromatum" significatur, quod nempe 14totus homo sit in omnibus et singulis cultus ejus, quoniam verum et bonum, quae ipse; haec causa est quod quattuor aromata memorentur, per quae significantur omnia vera in complexu. Ex his etiam 15sequitur quod idem sit, sive dicas cultum Divinum constare ex his veris et bonis sive dicas hominem constare ex illis, quoniam totus homo est in singulis ideis cogitationis, quae cultus, ut dictum est. @1 i in$ @2 per quae$ @3 sciri$ @4 illius pariter facultas conflata est$ @5 i quod$ @6 mutat faciem$ @7 quod homo sit$ @8 manifeste qualia$ @9 illae$ @10 i in mundo$ @11 quoque per id$ @12 et$ @13 etiam$ @14 omnia vera et bona quae apud hominem sunt, sint in omnibus et singulis cultus, ita totus homo$ @15 i nunc$

Arcana Coelestia 8
Passage 10299

#10299 "Unguentum, opus unguentarii": quod significet ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula, constat ex significatione "unguenti" seu aromatici, quod sint vera in omnibus et singulis cultus, de qua n. 10,264, et ex significatione "operis unguentarii" seu aromatarii, quod sit influxus et operatio ipsius Divini, de qua n. 10,265. [2] Quomodo intelligendum quod influxus et operatio 1 erit in omnia et singula cultus, etiam paucis dicetur: creditur ab illis qui non sciunt arcana caeli quod cultus sit ab homine, quia procedit ex cogitatione et ex affectione, quae sunt apud illum; sed cultus qui ab homine, non est cultus, consequenter confessiones, adorationes, et preces quae sunt ab homine, non sunt confessiones, adorationes, et preces quae audiuntur et recipiuntur a Domino, sed erunt ab Ipso Domino apud hominem; quod ita sit, 2 Ecclesia novit, docet enim quod ab homine non aliquid bonum procedat, sed quod omne bonum sit e caelo, hoc est, a Divino ibi; inde quoque omne bonum in cultu, et cultus absque bono non est cultus; Ecclesia inde orat, cum in sancto est, ut Deus praesens sit, et ducat cogitata et sermonem; cum his ita se habet: cum homo est in cultu genuino, tunc influit Dominus in bona et vera quae apud hominem, et elevat illa ad se, et cum illis hominem, quantum et qualiter in illis est; haec elevatio non apparet homini si non in genuina affectione veri (c)et boni sit, ac in cognitione, 3 agnitione, et fide, quod omne bonum veniat desuper a Domino. [3] Quod ita sit, etiam illi qui e mundo sapiunt capere possunt, illi enim ex sua eruditione sciunt quod non detur influxus naturalis, qui illis vocatur influxus physicus, sed influxus spiritualis, hoc est, quod e naturali mundo in caelum nihil influere possit, sed vice versa. Ex his 4 constare potest quomodo intelligendum quod influxus et operatio Divini Domini sit in omnia et singula cultus. Quod ita sit, etiam saepe experiri datum est, nam datum est percipere ipsum influxum, evocationem verorum quae apud me, applicationem 5 ad objecta orationis, affectionem 6boni adjunctam, et ipsam elevationem. [4] Sed tametsi ita est, usque homo non remittere manus debet et exspectare influxum, nam hoc foret agere simulacrum absque vita; debet usque cogitare, velle, et agere sicut a se, et tamen omne cogitationis veri et conatus boni addicare (x)Domino; 7per id illi implantatur facultas a Domino recipiendi Ipsum, et influxum ab Ipso. [5] Homo enim non aliter creatus est quam ut sit receptaculum Divini, ac facultas recipiendi Divinum non aliter formatur; formata facultate dein nec aliter vult quam ut ita sit, amat enim influxum a Domino (c)ac aversatur operationem a semet, quoniam influxus a Domino est influxus boni, at 8operatio a semet est 8operatio mali. In tali statu sunt omnes angeli in caelo, quapropter per illos in Verbo significantur vera et bona quae a Domino, quoniam sunt receptiones eorum, videatur n. 1925, 3039, 4085, 4295, 8192. @1 i Divini Domini$ @2 i etiam$ @3 i et T$ @4 i nunc$ @5 i eorum$ @6 sancti$ @7 inde$ @8 d influxus i operatio$

Arcana Coelestia 8
Passage 10300

#10300 "Salitum": quod significet desiderium veri ad bonum, constat ex significatione "salis" quod sit desiderium, quod amoris veri ad bonum, de qua 1sequitur, inde salitum est in quo desiderium illud. (s)Causa quod desiderium veri ad bonum esse debeat, est quia desiderium illud est conjunctivum utriusque, quantum enim verum desiderat bonum, tantum ei conjungitur; conjunctio veri et boni est quod vocatur conjugium caeleste, quod est ipsum caelum apud hominem, quapropter cum in cultu Divino ac in omnibus et singulis ejus, est desiderium conjunctionis illius, est caelum in omnibus et singulis ibi, ita Dominus; hoc significatur per quod suffimentum esset salitum; quod 2"sal" id significet, est a natura conjunctiva ejus, conjungit enim omnia et inde dat illis saporem, immo conjungit aquam et oleum, quae alioquin non conjunguntur. [2] Cum notum est quod per "salem" significetur desiderium conjunctionis veri et boni, sciri potest quid significatur per Domini verba apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, ix 49, 50; "omnis igne salietur" est quod quisque ex genuino amore desiderabit, "omne sacrificium sale salietur" est quod 3desiderium ex genuino amore erit in omni cultu; "sal insulsum" 4significat desiderium ex alio amore quam genuino, "habere in se salem" est desiderium veri ad bonum; quod "ignis" sit amor, videatur n. 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 10,055, et quod sacrificium sit cultus in genere, n. 922, 6905, 8680, 8936; quis scire potest quid sit igne saliri, et cur sacrificium saliretur, et quid quod in se haberent salem, nisi sciatur quid ignis, quid sal et saliri? similiter apud Lucam, [3] Omnis ex vobis qui non abnegat omnes (t)facultates suas, non potest Meus esse discipulus; bonum est sal, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram, neque in sterquilinium commodum est; foras projicient id, xiv ,] 34, 35; "abnegare omnes facultates suas" est amare Dominum super omnia; "facultates" 5sunt quae sunt propria homini, "sal infatuatum" est desiderium ex proprio, ita ex amore sui (c)et mundi; tale desiderium est sal infatuatum, non commodum ad quicquam, ut quoque apud Matthaeum, Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducit amplius nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, v 13, 14. [4] Quod in omni cultu erit desiderium veri ad bonum, etiam significatur per quod omne munus minhae saliretur, et quod super omni munere esset sal foederis Jehovae, Lev. ii 13; per "minham et munus" quod est sacrificium, significatur cultus, ut supra; 6et sal ibi vocatur "sal foederis Jehovae" quoniam per "foedus" significatur conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 9416; desiderium etiam est ipse ardor amoris, ita continuum ejus, et amor est conjunctio spiritualis. [5] Sicut desiderium veri ad bonum conjungit, ita desiderium falsi ad malum disjungit, et quod disjungit hoc etiam destruit, inde per "salem" in opposito sensu significatur destructio et devastatio veri et boni, ut apud Jeremiam, Maledictus vir qui ponit carnem bracchium suum; non videbit cum veniet bonum, sed habitabit 7in locis aestuosis, in terra salsuginosa, quae non habitatur, (x) xvii 5, 6; "ponere carnem bracchium suum" est fidere sibi, suo (x)proprio, et non Divino, n. 10,283, et quia 8proprium est amare se prae 9Deo et 10 proximo, est amor sui 11qui ita describitur, inde 12dicitur quod non visurus cum 13veniet bonum, et quod 14habitabit in locis aestuosis et in terra 15salsuginosa, hoc est, in spurcis amoribus et 16illorum desideriis, quae destruxerunt bonum et verum Ecclesiae: apud Zephaniam, [6] Erit sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, (c)et fovea salis, et vastitas in aeternum, ii 9; "locus derelictus urticae" pro ardore et ustione vitae hominis (x)ex amore sui, "fovea salis" pro 17falsi desiderio; quod quia destruit verum et bonum, dicitur 18 "vastitas in aeternum"; dicitur quod erit sicut Gomorrha, quoniam per illam et (x)Sodomam significatur amor sui, n. 2220. [7] Quod uxor Lothi versa fuerit in statuam salis quia vertit facies ad illas urbes, Gen. xix 26, significabat vastationem veri et boni, nam "vertere facies" ad aliquid est in sensu interno amare, n. 10,189; inde est quod Dominus dicat, Ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, Luc. xvii 31, 32: et apud Moschen, Sulfur et sal et combustio tota terra ejus, juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Deut. xxix 22 [A. V. 23]; per "terram" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelligitur Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325. [8] Inde nunc erat quod urbes quae non habitarentur amplius, post destructionem earum consererentur sale, Jud. ix 45. Ex his patet quod per "salem" in genuino sensu significetur desiderium veri ad bonum, ita conjunctivum, et in opposito (m)desiderium falsi ad malum, ita destructivum. [9] Qui itaque scit quod "sal" sit desiderium veri ad bonum, et conjunctivum eorum, etiam scire potest quid significat quod aquae Jerichuntis sanatae fuerint ab Elisaeo per injectionem salis in exitum earum, 2 Reg. ii 19-22; per "Elisaeum" enim, sicut per Eliam, repraesentabatur Dominus quoad Verbum, n. 2762, 8029, et per "aquas" significantur vera Verbi, 19 per "aquas Jerichuntis" vera Verbi in sensu litterae, similiter per "exitum aquarum"; (c)ac per "salem" significatur desiderium 20veri ad bonum, et conjunctio utriusque, inde sanitas.(n)(s) @1 n. 9207$ @2 salitum$ @3 omnis cultus Divinus$ @4 est$ @5 ibi sunt quae proprii hominis$ @6 ibi etiam sal$ @7 aestuosis in locis in deserto$ @8 proprii$ @9 Divino$ @10 i prae$ @11 quod intelligitur$ @12 dicetur$ @13 venit$ @14 habitet$ @15 salsuginea$ @16 i in$ @17 ejus$ @18 i erit$ @19 i n. 10,238,$ @20 illorum$

Arcana Coelestia 8
Passage 10301

#10301 "Purum": quod significet absque malo, constat ex significatione "puri" quod sit absque malo; quoniam omne malum est impurum, et omne bonum 1 est purum, ideo dicitur purificari 2a peccati et ab iniquitatibus, (c)et praedicatur de corde, hoc est, de voluntate, nam "cor" in Verbo significat voluntatem, n. 2930, 7542, 8910, 9300, (x)9495, quia amorem, n. 3883-3896, 9050. @1 i absque malo$ @2 a peccato, et ab iniquitate$

Arcana Coelestia 8
Passage 10302

#10302 "Sanctum": quod significet absque falso mali, constat ex significatione "sancti" quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229, 9818, 9820, inde "sanctum" dicitur quod est absque falso mali. Falsum mali dicitur, quoniam datur falsum absque malo, ut apud quosdam probos inter gentes extra Ecclesiam et quoque apud quosdam inter Christianos intra Ecclesiam, 1falsum autem inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde; at (x)falsum apud illos qui in bono sunt, non inquinatum est ex malo, sed purificatum ab eo; unde etiam tale falsum acceptatur a Domino paene sicut verum, et quoque vertitur facile in verum, nam qui in bono sunt, proclives sunt ad recipiendum verum. De utroque falso, quod ex malo et quod non ex malo, videatur in locis citatis n. 9304, 10,109. @1 sed hac falsum non inquinatum est ex malo; falsum inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde, et existit inde$

Arcana Coelestia 8
Passage 10303

#10303 "Et tundes ex illo minutim": quod significet dispositionem verorum in suas series, constat ex significatione "tundere minutim" cum de ture et de aromatibus, per quae significantur vera, quod sit dispositio verorum in suas series, simile enim per "tundere" significatur quod per "molere," sed "molere" praedicatur de tritico, hordeo, 1zea, at "tundere" de oleo, ture, et 2aromatibus. [2] Quid per 3"tundere et molere" in specie significatur, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet apud hominem cum bonis et veris, quae significantur per triticum, hordeum, farinam, similam, oleum, tus, et aromata, quando disposita sunt ad usus, nam molere et tundere est disponere ut sint usui; cum molere praedicatur de bonis, quae significantur per "triticum" aut "hordeum," tunc per "molere" significatur dispositio et productio boni in vera, et sic applicatio ad usus; bonum 4etiam nusquam se exserit in usus nisi per vera, disponitur in illa et sic qualificatur, nam bonum nisi in vera dispositum fuerit, non habet aliquid quale, et cum disponitur in vera, tunc disponitur in series applicate ad res secundum usus, in 5quas res bonum intrat ut affectio 6 amoris, 7unde gratum, amoenum, jucundum. Simile per "tundere minutim" hic significatur, 8nam "tus purum" est bonum spirituale, n. 10,296, et vera quae disponuntur a bono illo, sunt aromata, stacte, onyche, et galbanum, n. 10,292-10,294. [3] Quid sit dispositio in series, etiam paucis dicetur: vera dicuntur disposita in series quando disposita sunt secundum formam caeli, 9 in qua sunt societates angelicae 10; qualis illa forma sit, constat ex correspondentia omnium membrorum, viscerum, et organorum hominis cum Maximo Homine, qui est caelum, de qua correspondentia videatur in locis citatis n. 10,030 fin.; in membris illis, visceribus, et organis omnia et singula 11 disposita sunt in series et serierum series; fibrae et vasa formant illas, 12ut notum est illis qui sciunt texturas et contexturas interiorum corporis ex anatomia; in similes series disposita sunt vera ex bono apud hominem. [4] Inde est quod homo regeneratus sit caelum in minima forma correspondens Maximo, et quod homo totus quantus sit suum veri et bonum; quod homo regeneratus sit caelum in minima forma, videatur in locis citatis n. 9279, et quod homo sit suum verum et 13 bonum, supra n. 10,298, et quod vera apud hominem disposita sint in series secundum societates angelicas apud regeneratos, n. 5339, 5343, 5530. (m)Series quas disposita sunt vera apud bonos, 14ac series in quas disposita sunt falsa apud malos, significantur in Verbo per manipulos et fasciculos ut Lev. xxiii 9-15; Ps. cxxvi 6; Ps. cxxix 7; Amos ii 13; Mich. iv 12; Jer. ix 21 [A.V. 22]; Sach. xii 6; Matth. xiii (x)30.(n) [5] Cum itaque patet 15quid significatur per "tundere" et "molere," sciri potest quid in sensu interno significatur per quod filii Israelis mannam moluerint molis, aut (x)contuderint in mortario, et coxerint in placentas, Num. xi 8, per "mannam" enim significabatur bonum caeleste et spirituale, n. 8464, et per "molere et contundere" dispositio ut serviret usui, nam quicquid dicitur in Verbo est significativum talium quae in caelo et in Ecclesia 16, singula enim sensum internum habent; tum quid significatur per quod non acciperent in pignus molam aut molarem, quoniam is animam accipit in pignus, Deut. xxiv (x)6; per "molam" enim et "molarem" significatur id quod praeparat bonum, ut applicari possit usibus; per "hordeum" etiam et per "triticum" significatur bonum, et per "farinam et similam" vera, et bonum per vera sua applicatur usui, ut supra dictum est. [6] Inde constare potest quid significatur per "molam," "molarem," et per "sedere ad molas" in his locis: apud Matthaeum, Tunc (x)duae erunt molentes, una assumetur, altera relinquetur, xxiv 41: apud eundem, Qui scandalizaverit unum parvorum horum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris, xviii 6; Marc. ix 42: in Apocalypsi, Sustulit angelus robustus lapidem sicut molarem magnum, et conjecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon; omnis vox molae non audietur in ea amplius, xviii 21, 22: apud Jeremiam, Abrogabo ex iis vocem gaudii, vocem molarum, et lucem lucernae, xxv 10: et apud Esaiam, Filia Babelis, sede in terra; non thronus, filia Chaldaeorum; sume molam et mole farinam, xlvii 1, 2; "sicut mola et molere" in bono sensu significat applicationem ad usus bonos, ita in opposito significat applicationem ad usus malos, inde cum de Babele et Chaldaea significat applicationem ad favorem suorum amorum, qui sunt amores sui et mundi, nam per "hordeum et triticum" apud illos significatur bonum adulteratum, 17et per "farinam" inde verum falsificatum 18. Profanatio boni et veri per applicationem ad illos amores etiam significatur per (x)quod Moscheh 19commoluerit vitulum aureum minutim, et sparserit super aquas descendentes e monte Sinai, et bibere fecerit filios Israelis, Exod. xxxii 20; Deut. ix 21. @1 et similibus$ @2 aromaticis$ @3 utrumque$ @4 enim$ @5 quos$ @6 i quae$ @7 ex qua$ @8 nam per thus purum significatur bonum spirituale, n. 10,296; et vera quae disponentur a bono illo, significantur per aromata, stacten, onychen, et galbanum$ @9 i hoc est,$ @10 i in coelis$ @11 i apud hominem$ @12 prout$ @13 i suum$ @14 et quoque$ @15 quid tundere et molere in sensu interno significat, sciri potest quid significatur per illa in sequentibus his locis; ut$ @16 i est$ @17 ita$ @18 i ita falsum$ @19 comminuerit IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10304

#10304 "Et (x)dabis de (x)illo ante testimonium in tentorio conventus": quod significet cultum Domini in caelo et [in] Ecclesia, constat ex significatione "suffimenti" quod daretur ante testimonium" quod sit cultus, de qua supra n. 10,298, ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 9503, et ex repraesentatione "tentorii conventus" quod sit caelum, de qua n. 9457, 9481, 9485; et quia est caelum, etiam est Ecclesia, nam Ecclesia est caelum 1 in terra. @1 i Domini$

Arcana Coelestia 8
Passage 10305

#10305 "Quo conveniam te ibi": quod significet ab influxu Domini, constat ex significatione "convenire" cum de Domino, quod sit praesentia et influxus Ipsius, de qua n. 10,147, 10,148, 10,197, hic ex influxu Domini, quoniam agitur de cultu, qui significatur per "suffimentum," nam omne cultus 1qui vere cultus, influit a Domino, ut constare potest ex illis quae supra n. 10,299 ostensa sunt. @1 quod IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10306

#10306 "Sanctum sanctorum erit vobis": quod significet quoniam ex Domino, constat ex significatione "sancti" quod sit omne id et solum id quod procedit (c)ex Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229,9818,9820.

Arcana Coelestia 8
Passage 10307

#10307 "Et suffimentum, quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis": quod significet non applicandum esse cultum ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis, constat ex significatione "suffimenti" quod sit cultus, de qua supra n. 10,298, ex significatione "facere in qualitate ejus" quod sit ex sanctis Ecclesiae veris, nam facere in qualitate ejus est ex iisdem aromatibus, et per "aromata," quae fuerunt stacte, onyche, et galbanum, significantur sancta Ecclesiae vera in suo ordine, n. 10,292-10,294, et ex significatione "non facere vobis" quod sit applicare ad 1usus proprios, ita ad amores ejus, nam quod homo facit propter se, 2 facit propter amores suos; applicatio hic intelligitur, quia dicitur facere sibi. [2] Quomodo cum hoc se habet, etiam dicetur: omnia vera (x)Ecclesiae spectant binos amores,3 nempe amorem in Deum et amorem erga proximum; quod totum Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, ex quo omnia vera Ecclesiae, pendeat a duobus illis amoribus, constat apud Matthaeum xxii (x)38 [A. V. 40]; apud Marcum xii 30, 31; et apud Lucam x 27; dicitur ibi quod omnis Lex et Propheta ab illis pendeat, et per Legem et Prophetam significatur totum Verbum; contrarium autem est applicare Divinum Verum, seu vera Ecclesiae, ad amores hominis; inde homo se vertit a Domino ad semet, quod est a caelo ad infernum, et fit sicut unus illorum ibi, nam in inferno Dominum a tergo habent et amores suos a facie; immo cum inspiciuntur ab angelis, apparent inversi, capite deorsum et pedibus sursum. [3] Cum vera Divina applicantur ad amores hominis, non sunt amplius vera, quoniam malum per applicationes intrat illa, quod pervertit illa, ac inducit faciem falsi; si tunc illis dicitur quod non ita intelligenda sint, sed aliter, non volunt capere, et quidam non capiunt; nam dicere contra principia per amores suos confirmata est contra ipsum hominem, quia contra intellectuale ejus a voluntario ejus. De illis qui per applicationem ad amores suos falsificant vera et (x)adulterant bona, multis in Verbo agitur, ubi de Babele, imprimis in Apocalypsi. @1 amores hominis$ @2 i hoc$ @3 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10308

#10308 "Sanctum erit tibi Jehovae": quod significet applicandum esse cultum ad amorem Divinum, constat ex significatione "sancti" quod sit omne quod procedit a Domino, ut supra n. 10,306, ex significatione "suffimenti," de quo dicitur quod "sanctum erit tibi Jehovae" quod sit cultus, de qua etiam supra n. 10,298; quod sit quod ille applicandus sit ad amorem Divinum, sequitur ex mox praecedentibus, ubi dicitur quod non facerent tale suffimentum sibi, per quod significatur quod non applicandus sit cultus ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis, n. 10,307. Per amorem Divinum intelligitur amor in Dominum et amor erga proximum; quod hic amor etiam sit Divinus, est quia is quoque procedit a Domino, nemo enim amare potest proximum ex se; qui ex se, is amat proximum et ei benefacit propter se, quod est amare semet. Quod totum Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, ex quo omnia vera Ecclesiae, spectet binos illos amores ut fines, videatur mox supra n. 10,307; inde quoque cultus Divinus eosdem spectabit, quoniam omnis cultus qui vere cultus, est ex veris, ut constare potest ex illis quae de aromatibus suffimenti, per quae significantur vera cultus, supra ostensa sunt; et tunc applicantur vera cultus ad Divinum Amorem, cum ille a Domino apud hominem fit, secundum illa (x)quae supra in articulo n. 10,299 dicta sunt.

Arcana Coelestia 8
Passage 10309

#10309 "Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo": quod significet imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio, constat ex significatione "facere sicut illud" quod sit imitatio cultus Divini, per "facere" enim significatur imitari, et per "suffimentum," de quo id dicitur, significatur cultus Divinus, ut supra; et ex significatione "facere odorem" quod sit ad placendum, quod quia fit per affectiones veri et boni, sunt hae quae per placentiam significantur, "odor" enim est perceptivum grati, ita quod placet, n. 10,292; quod sit ex proprio, patet, nam dicitur, Qui id fecerit, exscindetur e populis suis; ex proprio enim est quod non est ex affectione veri et boni propter verum et bonum sed propter semet, et facere propter semet est propter lucrum, honores, et famam ut fines, et non propter salutem proximi et gloriam Domini; inde est ex malo et non ex bono, seu quod idem, ex inferno et non ex Domino; hoc itaque est quod intelligitur per imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio, quae significantur per "facere suffimentum sicut illud ad faciendum odorem eo"; qui itaque faciunt sunt qui amant mundum prae caelo, ac semet prae Deo; illi quoque cum intus seu secum cogitant, nec credunt aliquid de caelo et de Domino, sed cum cogitant extra se, quod fit cum loquuntur coram hominibus, tunc de caelo et de Domino ex affectione et fide prae aliis loquuntur, ac tantum prae aliis, quantum lucra, honores, et fama incendunt. Status eorum tunc est quod interius nigri sint, exterius candidi, hoc est, sunt diaboli in forma angelorum lucis, clausa enim sunt interiora, quae paterent ad caelum, et aperta sunt exteriora quae patent ad mundum; et si elevant tunc ex affectione quasi amoris, oculos et manus ad caelum, sunt tamen sicut simulacra ita ex arte facta, sicut talia quoque apparent coram angelis; et si credere velitis, sunt tales in inferno plures qui apud homines similes, imprimis apud praedicatores qui imitantur cultum Divinum per affectiones veri et boni ex proprio, adsunt, et inspirant; quod etiam a Domino permittitur, quoniam sic etiam usum praestant; boni enim homines usque recipiunt 1Verbum ex illis bene; quoniam 1Verbum, e cujuscumque ore exeat, recipitur ab homine secundum quale ejus boni. Sed externa talia, quia sunt figmenta, exuuntur illis in altera vita; et tunc apparet spiritus eorum niger qualis fuerat in corpore. @1 verbum IT$

Arcana Coelestia 8
Passage 10310

#10310 "Et exscindetur e populis suis" quod significet separationem e caelo et Ecclesia, ac mortem spiritualem, constat ex significatione "exscindi e populis" quod sit separatio et mors spiritualis, de qua n. (x)10,288; quod sit separatio e caelo, constat ex illis quae nunc supra n. 10,309 dicta sunt; quod etiam ex Ecclesia, est quia illi solum ab Ecclesia sunt, in quibus Ecclesia, et in illis est Ecclesia, qui in affectione veri propter verum ac in affectione boni propter bonum sunt, ita qui in amore erga proximum et in amore in Deum sunt; proximus enim est bonum et verum, et quoque est Deus, quoniam bonum et verum sunt Dei, ita sunt Deus apud illos. Qui tales non sunt, nec ab Ecclesia sunt, utcumque in Ecclesia. De Tertia Tellure in Caelo Astrifero

Arcana Coelestia 8
Passage 10311

#10311 Apparebant spiritus e longinquo qui non appropinquare volebant; causa erat quia non simul potuerunt esse cum (x)spiritibus nostrae telluris qui circum me tunc erant; inde percepi quod ex alia tellure essent; et postea mihi dictum est quod ex tellure quadam in universo; sed ubi illa tellus, non mihi indicatum est.

Arcana Coelestia 8
Passage 10312

#10312 Nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra tellure; inde erat quod non appropinquare vellent; nam spiritus secundum affectiones et inde cogitationes consociantur et dissociantur; sed usque post remotionem plurium spirituum e nostra tellure, propius accedebant, et mecum loquebantur; verum tunc 1sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates, quae emanant ex vita affectionum et inde cogitationum eorum; quare si contrariae affectiones sunt, fit collisio, unde anxietas. @1 sensa T, see also Volume I p. 68 note 1.$

Arcana Coelestia 8
Passage 10313

#10313 Narrabant nostrae telluris spiritus quod non ausint ad illos approximare quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur sed etiam apparent sibi ex phantasia sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possent priusquam recedunt; talis phantasia est ex correspondentia, sensuale enim corporeum hominis repraesentatur in altera vita per serpentes; quapropter per serpentes in Verbo etiam significatur sensuale, quod est ultimum vitae hominis.

Arcana Coelestia 8
Passage 10314

#10314 Quia spiritus illius telluris tales sunt, ideo non apparent sicut alii in perspicua humana forma, sed sicut nubes; meliores eorum sicut nubes nigricans, cui candidum humanum inspersum est; dicebant quod intus candidi sint, et quod cum angeli fiant, nigricans illud vertatur in pulchrum caeruleum, quod etiam mihi ostendebatur.

Arcana Coelestia 8
Passage 10315

#10315 Interrogabam illos num in tali idea de corpore suo etiam fuerint cum vixerunt homines in mundo; dicebant quod homines telluris suae nihili faciant corpus suum, sed modo spiritum in corpore, quia sciunt hunc victurum in aeternum et corpus periturum. Sed faciem non vocant corpus, ex causa quia affectiones spiritus eorum ex facie apparent, ac cogitationes quae ex affectionibus, ex oculis. Dicebant etiam quod plures eorum in tellure sua credant spiritus corporum eorum ab aeterno fuisse, infusos corpori dum concepti; sed addebant quod nunc sciant non ita esse, et quod (x)paeniteat illos in tali falsa opinione fuisse.

Arcana Coelestia 8
Passage 10316

#10316 Cum quaererem num vellent videre aliquid in nostra tellure, et quod id posset fieri per meos oculos, (x) respondebant primum quod non possent, dein quod non vellent, quoniam non alia forent quae visuri quam terrestria et materialia, a quibus cogitationes suas, quantum possunt, removent.

Arcana Coelestia 8
Passage 10317

#10317 Continuatio de tertia hac tellure in universo ad finem capitis sequentis.