Arcana Coelestia – Exodus, caput 29
Arcana Coelestia 8
Passage 9974
#9974 Qui credunt quod per bona quae faciunt mereantur caelum, bona faciunt ex se et non ex Domino.
Arcana Coelestia 8
Passage 9975
#9975 Bona quae homines faciunt ex se, sunt omnia non bona, quia fiunt propter se, quoniam propter remunerationem, ita ex illis spectant se primario; at bona quae homines faciunt ex Domino, sunt omnia bona, quoniam fiunt propter Dominum et propter proximum; ita in illis spectant Dominum et proximum primario.
Arcana Coelestia 8
Passage 9976
#9976 Quare qui meritum ponunt in operibus amant se, et qui amant se contemnunt proximum, immo irascuntur Ipsi Deo si non speratam mercedem accipiant, nam mercedis gratia faciunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9977
#9977 Inde patet quod opera eorum non sint ex amore caelesti, ita nec ex vera fide, nam fides quae spectat bonum ex se et non ex Deoe non est vera fides; tales non possunt caelum recipiere in se; ex amor, caelesti et ex vera fide est caelum apud hominem.
Arcana Coelestia 8
Passage 9978
#9978 Qui in operibus ponunt meritum non possunt pugnare contra mala quae ab infernis, nam ex se nemo id potest; sed qui non ponunt in operibus meritum, Dominus pro illis pugnat et vincit.
Arcana Coelestia 8
Passage 9979
#9979 Solus Dominus meruit, quia solus ex Se vicit inferna et subjugavit ea; inde est solus Dominus meritum et justitia.
Arcana Coelestia 8
Passage 9980
#9980 Praeterea homo ex se non est nisi quam malum, ita facere bonum ex se est a malo.
Arcana Coelestia 8
Passage 9981
#9981 Quod non faciendum sit bonum mercedis gratia, docet Ipse Dominus apud Lucam, Si amatis eos qui vos amant, quae vobis gratia est? si benefacitis iis qui vobis benefaciunt, quae vobis gratia est? nam peccatores idem faciunt; potius amate inimicos vestros et benefacite, atque mutuo date nihil sperantes, tunc erit merces vestra magna, et eritis filii Altissimi, vi 32-35. Quod homo nec possit facere bonum ex se, ut sit bonum, sed a Domino, etiam Dominus docet apud Johannem, Non potest homo sumere quicquam nisi sit datum illi e caelo, iii 27: et alibi, Jesus dixit, Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5.
Arcana Coelestia 8
Passage 9982
#9982 Credere quod remunerentur si bonum faciunt, non damnosum est apud illos qui in innocentia sunt, ut apud infantes et apud simplices, ast se confirmare in illo cum adulti fiunt, damnosum est; homo enim initiatur in bonum per spectare remunerationem, et absterretur a malo per spectare punitionem; sed quantum in bonum amoris et fidei venit, tantum removetur a spectare meritum in bonis quae facit.
Arcana Coelestia 8
Passage 9983
#9983 Facere bonum quod est bonum, erit ex amore boni, ita propter bonum; qui in illo amore sunt abhorrent meritum, nam amant facere, et inde faustum percipiunt; et vice versa, contristantur si credatur quod fiat propter aliquid sui. Se habent illa paene sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et ex amore; qui bene cogitant etiam dicunt et persuadent quod non benefaciant propter se sed propter illos.
Arcana Coelestia 8
Passage 9984
#9984 Ipsa jucunditas, quae inest amori faciendi bonum absque fine remunerationis, est merces quae manet in aeternum, nam omnis affectio amoris inscripta vitae permanet; in illum insinuatur caelum et felicitas aeterna a Domino. CAPUT XXIX 1. Et hoc verbum quod facies illis ad sanctificandum eos ad fungendum sacerdotio Mihi: Sume juvencum unum filium armenti, et arietes duos integros. 2. Et panem azymorum, et placentas azymorum mixtas oleo, et lagana azymorum uncta oleo; simila triticorum facies ea. 3. Et dabis illa super corbem unum, et appropinquare facies illa in corbe; et juvencum et duos arietes. 4. Et Aharonem et filios ejus appropinquare facies ad ostium tentorii conventus, et lavabis eos aquis. 5. Et accipies vestes, et induces Aharonem tunica, et pallio ephodi, et ephodo, et pectorali; et cinges illum cingulo ephodi. 6. Et pones cidarim super caput ejus, et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim. 7. Et accipies oleum unctionis, et fundes super caput ejus, et unges eum. 8. Et filios ejus appropinquare facies, et indues illos tunicis. 9. Et accinges illos balteo, Aharonem et filios ejus, et alligabis illis tiaras, et erit illis sacerdotium in statutum saeculi; et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus. 10. Et appropinquare facies juvencum ante tentorium conventus, et 1imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci. @1 imponent IT$ 11. Et mactabis juvencum coram JEHOVAH ad ostium tentorii conventus. 12. Et accipies ex sanguine juvenci, et dabis super cornua altaris digito tuo; et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris. 13. Et accipies omnem adipem tegentem intestina, et reticulum super jecore, et duos renes, et adipem qui super illis, et adolebis altare. 14. Et carnem juvenci, et pellem ejus, et fimum ejus, combures igne extra castra; peccatum hoc. 15. Et arietem unum accipies, et imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis. 16. Et mactabis arietem, et accipies sanguinem ejus, et asperges super altare circumcirca. 17. Et arietem secabis in segmenta sua, et lavabis intestina ejus, et crura ejus, et dabis super segmenta ejus, et super caput ejus. 18. Et adolebis cum toto ariete altare; holocaustum hoc JEHOVAE, odor quietis, ignitum JEHOVAE hoc. 19. Et accipies arietem secundum, et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis. 20. Et mactabis arietem, et accipies ex sanguine ejus, et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae, et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, et asperges sanguinem super altare circumcirca. 21. Et accipies ex sanguine qui super altari, et ex oleo unctionis, et sparges super Aharonem, et super vestes ejus, et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum illo; et sanctus ille, et vestes ejus, et filii ejus, et vestes filiorum ejus cum illo. 22. Et accipies de ariete adipem, et caudam, et adipem tegentem intestina, et reticulum jecoris, et duos renes, et adipem qui super illis, et armum dextrum, quia aries impletionum ille. 23. Et tractam panis unam, et placentam panis olei unam, et laganum unum, e corbe azymorum, quae coram JEHOVAH. 24. Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus, et agitabis illa agitationem coram JEHOVAH. 25. Et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto, ad odorem quietis coram JEHOVAH, ignitum hoc JEHOVAE. 126. Et accipies pectus de ariete impletionum, qui Aharoni, et agitabis illud agitationem coram JEHOVAH, et erit tibi in portionem. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 27. Et sanctificabis pectus agitationis, et armum sublationis, quod agitatum, et qui sublatus de ariete impletionum, de eo qui Aharoni et de eo qui filiis ejus. 28. Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis, quia sublatio haec, et sublatio erit a cum filiis 1Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illorum JEHOVAE. @1 ot$ 29. Et vestes sanctitatis quae Aharoni erunt filiis ejus post illum, ad ungendum in illis, et ad implendum in illis manum eorum. 30. Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus, qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto. 31. Et arietem impletionum accipies, et coques carnem ejus in loco sancto. 32. Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis, et panem qui in corbe, ad ostium tentorii conventus. 33. Et comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos; et alienus non comedet, quia sanctum illa. 34. Et si relictum fuerit de carne impletionum, et de pane usque ad mane, et combures relictum igne, non comedetur, quia sanctum hoc. 35. Et facies Aharoni et filiis ejus ita, secundum omne quod praecepi tibi; septem diebus implebis manum eorum. 36. Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus, et mundabis a peccato super altari in propitiando te super illo, et unges illud ad sanctificandum illud. 37. Septem diebus propitiabis super altari, et sanctificabis illud, et erit altare sanctum sanctorum; omnis tangens altare sanctificabitur. 38. Et hoc quod facies super altari; agnos filios anni duos in diem, juge. 39. Agnum unum facies in mane, et agnum alterum facies inter vesperas. 40. Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo. 41. Et agnum secundum facies inter vesperas, secundum minham matutinam, et secundum libamen ejus facies illi, ad odorem quietis, ignitum JEHOVAE. 42. 1 Holocaustum juge in generationes vestras ad ostium tentorii conventus coram JEHOVAH, ubi conveniam vobis ad loquendum ad te ibi. @1 i Et IT$ 43. Et conveniam ibi filiis Israelis, et sanctificabitur in gloria Mea. 44. Et sanctificabo tentorium conventus et altare, et Aharonem et filios ejus sanctificabo ad fungendum sacerdotio Mihi. 45. Et habitabo in medio filiorum Israelis, et ero illis in DEUM. 46. Et cognoscent quod Ego JEHOVAH DEUS eorum, Qui eduxi illos e terra Aegypti, ad habitandum Me in medio illorum; Ego JEHOVAH DEUS illorum. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 9985
#9985 (m) Agitur in sensu interno in hoc capite de glorificatione Domini quoad Humanum, 1quod significatur per inaugurationem Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium.(n) 2 @1 quae$ @2 See Appendix Volume$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 9986
#9986 Vers. 1-3. Et hoc verbum quod facies illis ad sanctificandum eos ad fungendum sacerdotio Mihi: Sume juvencum unum filium armenti, et arietes duos integros. Et panem azymorum, et placentas azymorum mixtas oleo, et lagana azymorum uncta oleo; simila triticorum facies ea. Et dabis illa super corbem unum, et appropinquare facies illa in corbe; et juvencum et duos arietes. 1"Et hoc verbum quod facies illis" significat legem ordinis: "ad sanctificandum illos" significat repraesentationem Domini quoad Divinum Humanum: "ad fungendum sacerdotio Mihi" significat ad repraesentandum omne opus salvationis ab Ipso: "sume juvencum unum filium armenti" significat purificationem naturalis seu externi hominis: "et arietes duos integros" significat purificationem spiritualis seu interni hominis: "et panem azymorum" significat purificationem caelestis in intimo hominis: "et placentas azymorum mixtas oleo" significat purificationem caelestis medii: "et lagana azymorum uncta oleo" significat caeleste in externo homine: "simila triticorum facies ea" significat verum quod ex Divino Bono [, ex quo illa]: "et dabis illa super corbem unum" significat sensuale in quo illa: "et appropinquare facies illa in corbe" significat sic praesentiam omnium: "et juvencum et duos arietes" significat naturale seu externum hominis, ac spirituale seu internum ejus, quae purificanda. @1 See p. ix preliminary note 2. Et hoc Verbum, quod facies illis, significat legem ordinis: ad sanctificandum illos, significat ut sit repraesentatio Domini quoad Divinum Humanum: ad fungendum sacerdotio Mihi, significat ad repraesentandum omne opus salvationis ab Ipso: sume juvencum unum filium armenti, significat inaugurationem per bonum naturale: et arietes duos integros, significat inaugurationem per bonum spirituale, et conjunctionem ejus utrinque. 2. Et panem azymorum, significat inaugurationem in bonum coeleste: et placentas azymorum mixtas oleo, significat purum bonum spirituale a coelesti: et lagana azymorum uncta oleo, significat per bonum naturale et a coelesti: simila triticorum facies ea, significat per Divinum Verum quod ex Divino Bono, ex quo illa. 3. Et dabis illa super corbem unum, significat sensuale in quo illa: et approprinquare facies illa in corbe, significat conjunctionem inde: et juvencum et duos arietes, significat eum bono naturali et eum bono spirituali utriusque spectante.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9987
#9987 "Et hoc verbum quod facies illis": quod significet legem ordinis, constat ex significatione "verbi" quod sit Divinum Verum, et inde lex ordinis, de qua sequitur; verbum in communi sensu significat enuntiatum oris 1seu sermonem; et quia sermo est mentis cogitatio per voces enuntiata, ideo 2 verbum significat rem quae cogitatur, inde omnis res quae realiter existit et est aliquid, in lingua originali 3dicitur verbum; at in sensu eminente est verbum Divinum Verum, ex causa quia omne quod realiter existit et quod est aliquid, ex Divino Vero est; ideo dicitur apud Davidem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. xxxiii 6; ubi "Verbum Jehovae" est Divinum Verum procedens a Domino, spiritus oris Jehovae" est vita inde, "caeli inde facti, et omnis exercitus eorum" sunt angeli, quatenus sunt receptiones Divini Veri; quod caeli sint angeli, est quia illi constituunt caelum; (m)et quia angeli sunt receptiones Divini Veri, ideo per "angelos" in sensu abstracto significantur Divina Vera quae a Domino, videatur n. 8192, et quod "exercitus 2 caelorum" in eodem sensu sint Divina Vera,(n) n. 3448, 7236, 7988; inde constare potest quid per Verbum significatur apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, i 1, 3, 14; quod Dominus ibi per Verbum intelligatur, 4 patet, nam dicitur quod Verbum caro factum sit; quod Dominus sit Verbum, est quia Dominus cum in mundo erat, fuit ipsum Divinum Verum, et cum abivit e mundo, Divinum Verum ab Ipso processit, videantur loca citata, n. 9199 fin, (d)et 9315 fin. 3 Quod Verbum in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod idem, quod Verbum sit Divinum Verum procedens 5a Domino, constat a pluribus locis, ut apud Davidem, Clamaverunt ad Jehovam, et misit Verbum Suum, et sanavit eos, Ps. cvii ,] 20: apud Johannem, Verbum Patris non habetis manens in vobis, (m)quia Quem misit Ille, Huic vos non creditis: nec vultis venire ad Me ut vitam habeatis,(n) v 38, 40: apud eundem, Ego dedi illis verbum Tuum, ideo mundus odio habet eos; sanctifica eos in veritate Tua; verbum Tuum veritas est, xvii 14, 17: et in Apocalypsi, Insidens equo albo, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei; et habebat super vestimento Suo, et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, xix 13, 16; ex his et ex 6 aliis locis constat quod Divinum Verum procedens a Domino sit Verbum, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, nam dicitur quod nomen insidentis equo albo sit Verbum Dei, et quod Ille sit Rex regum, et Dominus dominorum; et quia Verbum est Divinum Verum, ideo dicitur quod indutus esset vestimento tincto sanguine, nam per "vestimentum" significatur verum, n. 9952, et per "sanguinem" verum ex bono, n. 9393, (n)videantur haec plenius explicata n.2760-2762. Inde est quod omne verum quod a Divino, dicatur Verbum, ut 4 apud Joelem, Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, (x)quia innumerus qui facit verbum Ipsius, ii 11; 7 "vox quam edit Jehovah" est verum a Divino, n. 9926, "castra Jehovae" sunt caelum, n. 4236, 8193, 8196; inde patet quod "innumerus qui facit verbum" sit qui facit verum Divinum: apud Matthaeum, Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: qui super petrosa seminatus, est qui verbum audit, et statim cum gaudio accipit illud, non autem habet radicem: qui inter spinas seminatus, est qui verbum audit, sed cura saeculi et fraus divitiarum suffocat verbum: qui in terram bonam seminatus, est qui verbum audit et attendit, et inde fructum fert, xiii 19-23; quod "verbum" ibi sit verum Divinum, absque explicatione patet; "verbum regni" dicitur, quia est verum 8caeli et Ecclesiae, nam regnum est caelum et Ecclesia. Inde constare potest quod verba sint Divina Vera quae a Domino, 5 ut apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; 9ideo quoque praecepta decalogi vocantur decem verba, Exod. xxxiv 28. Quod Verbum sit lex ordinis, est quia Divinum Verum procedens a Domino (x)facit ordinem in caelis, usque adeo ut id ibi sit ordo, inde leges ordinis caelestis sunt Divina Vera, videatur n. 1728, 1919, (x)2447, 2258, 4839, 5703, 7995, 8513, 8700, 8988. (m)Lex ordinis, quae significatur per "verbum" in hoc capite, est quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, nam de illa re in sensu interno hic agitur, et inde in sensu respectivo de regeneratione hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, 10 n. (x)3138, 3212, 3245, 3246, 3296, 4402, 5688; quod id imprimis (t)sit lex ordinis, est quia Dominus quoad Divinum Humanum est ordo in caelis; et quia omnis qui regeneratur, ad illum ordinem redigitur; quapropter qui in illo ordine sunt, in Domino sunt.(n) @1 d seu i ita$ @2 i etiam$ @3 d dicitur verbum i vocatur Verbum$ @4 i manifeste$ @5 d a Domino i ab Ipso$ @6 i pluribus$ @7 i vox Jehovae seu quod idem$ @8 in coelis$ @9 inde$ @10 i videatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9988
#9988 "Ad sanctificandum illos": quod significet 1ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "sanctificare" quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, de qua n. (x)9956; quod id sit sanctificare, est quia Dominus solus est sanctus, et quia omne sanctum procedit ab Ipso, ac omnis sanctificatio 2repraesentat Ipsum, n. 9479, 9680, 9820. @1 sit repraesentatio Domini altered to significet repraesentationem Domini cp n. 9986$ @2 repraesentavit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9989
#9989 "Ad fungendum sacerdotio Mihi": quod significet ad repraesentandum omne opus salvationis ab Ipso, constat ex significatione "sacerdotii" quod sit repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis, de qua n. 9809.
Arcana Coelestia 8
Passage 9990
#9990 "Sume juvencum unum filium armenti": quod significet purificationem naturalis seu externi hominis, constat ex significatione "juvenci" quod sit bonum innocentiae et charitatis in naturali seu externo homine, de qua n. 9391; et quia dicitur "filius armenti," significatur etiam verum illius boni, nam "filius" est verum, et "armentum" est naturale; quod "filius" sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 2623, 3373: 9807, et quod "armentum" sit naturale, n. 2566, 5913, 8937; quod per "juvencum filium armenti" 1hic significetur purificatio naturalis seu externi hominis, est quia ille sacrificabatur, et per sacrificia significabatur purificatio a malis et falsis, seu expiatio, hic purificatio a malis et falsis quae in naturali (x)seu externo homine; purificatio autem in (o)spirituali seu interno homine significatur per holocaustum ex ariete. [2] Ut sciatur quid singula holocausta et sacrificia repraesentabant, sciendum est quod in homine sit externum et internum, et quod in utroque sit quod se refert ad verum et quod ad bonum; quapropter cum regenerandus est homo, regenerandus est quoad externum et quoad internum, et in utroque quoad verum et quoad bonum; sed antequam homo regenerari potest, purificandus est a malis et a falsis, nam illa obstant; purificationes externi hominis repraesentabantur per holocausta et sacrificia ex bovibus, juvencis, et hircis, purificationes autem interni hominis per holocausta et sacrificia ex arietibus, haedis, et capris, purificatio autem ipsius interni, quod intimum, ex agnis 2; (o)quapropter ex ipsis animalibus quae sacrificabantur, constare potest quae purificatio (o)seu expiatio repraesentabatur. [3] Dicitur quae purificatio (o)seu expiatio repraesentabatur, quia holocausta et sacrificia non purificabant seu expiabant hominem, sed modo purificationem seu expiationem repraesentabant, nam quis non scire potest 3 quod talia non aliquid mali et falsi apud hominem tollant, (o)videantur loca ex Verbo, n. 2180; quod non sustulerint sed modo repraesentaverint, erat causa quia apud gentem Israeliticam et Judaicam institutum fuit repraesentativum Ecclesiae, per quod conjunctio facta est cum caelis, ac per caelos cum Domino, de qua re videantur quae in locis citatis n. 9320 fin. et n. 9380 ostensa sunt. Quid autem in specie repraesentabatur per holocausta et sacrificia ex juvencis, ex 4 arietibus, et ex agnis, videbitur in sequentibus hujus capitis, nam de illis ibi agitur. @1 Before per$ @2 per boves, juvencos, et hircos, purificationes autem interioris hominis per arietes, capras, oves; et purificatio ipsius interni, quod intimum per agnos$ @3 scit$ @4 et IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9991
#9991 "Et arietes duos integros": quod significet purificationem spiritualis seu interni hominis 1, constat ex significatione "arietis" quod sit internum hominis, ita spirituale ejus, de qua n. 2830; internum enim apud hominem dicitur spirituale, et externum naturale. 2 Quod significetur purificatio, est quia holocausta ex 3 arietibus facta sunt, (c)et per holocausta et 4 sacrificia in genere repraesentatae sunt purificationes a malis et falsis seu expiationes, et per holocausta et sacrificia ex arietibus purificationes seu expiationes interni seu spiritualis hominis, de quibus in sequentibus hujus capitis, ubi de illis agitur. @1 i quo spectat utrinque$ @2 i quo spectat utrinque dicitur, quia internum hominis seu spirituale ejus tripartitum est, unum applicat se ad exteriora, et alterum ad interiora, ac inter illa medium est, quod conjungit, n. 9825, inde est quod arietes duo essent.$ @3 i illis$ @4 i per$
Arcana Coelestia 8
Passage 9992
#9992 "Et panem azymorum": quod significet purificationem caelestis in intimo hominis 1, constat ex significatione "panis" quod sit caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545, et ex significatione "azymi" quod sit purificatum, de qua sequitur; quod sit intimum hominis, est quia caeleste est bonum amoris, et bonum amoris est intimum; sunt tria apud hominem quae consequuntur in ordine successivo; illa tria vocantur caeleste, spirituale, et naturale; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis" erga proximum, et naturale inde est bonum fidei, quod quia est ex spirituali, 2 vocatur spirituale naturale; nam similiter se habet apud hominem, prout in caelis: in intimo caelo, quod etiam tertium caelum vocatur, est caeleste, in secundo seu medio caelo est spirituale, et in primo seu ultimo caelo est naturale inde seu spirituale naturale; quod similiter se habeat apud hominem prout in caelis, est causa quia homo qui in bono, est caelum in minima forma, videantur 3 citata n. 9279. De tripartitione etiam caeli seu regni caelestis, in 4 sequentibus dicetur ubi de placentis, et laganis ex simila triticorum. [2] Quod "azymum" significet purificatum, est quia "fermentum" significat falsum ex malo, n. 2342, 7906; inde "azymum" seu infermentatum significat purum seu absque falso illo; quod "fermentum" (x)significet falsum ex malo, est quia id falsum conspurcat bonum, et quoque verum, tum quia excitat pugnam, nam accedente illo falso ad bonum fit fervor, et ad verum fit collisio; inde est quod minhah ex pane azymo in holocaustis et in sacrificiis adhibita fuerit; ideo 5 statutum est quod omnis minhah quam adferrent Jehovae non conficeretur fermentata, Lev. ii 11; quod non sacrificarent super fermentato sanguinem sacrificii, Exod. xxiii 18; quodque in festo paschatis prorsus non comederent fermentatum, et quod qui comederet exscinderetur ex Israele, Exod. xii 15, 18-20; quod exscinderetur ex Israele qui (o)in festo paschatis fermentatum ederet, fuit causa quia festum paschatis significabat liberationem a damnatione, (c)ac in specie liberationem a falsis ex malo, apud illos qui patiuntur se a Domino regenerari, videatur n. 7093, 9286-9292; inde quoque festum illud vocabatur festum azymorum. @1 homine IT$ @2 etiam$ @3 i loca$ @4 i nunc$ @5 inde$
Arcana Coelestia 8
Passage 9993
#9993 "Et placentas azymorum mixtas oleo": quod significet purificationem caelestis medii, constat ex significatione "placentarum" quod sint caeleste medium, de qua sequitur, et ex significatione "olei" quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per "placentas mixtas oleo" significetur caeleste quod ex intimo, nam "oleum" est bonum amoris, quod intimum. Cum his ita se habet: caeli distincti sunt in duo regna, quorum unum vocatur spirituale, alterum caeleste; regno spirituali in caelis correspondet intellectuale apud hominem, et regno caelesti ibi correspondet voluntarium ejus, n. 9835; in utroque regno est internum et externum, sicut etiam apud hominem intellectuale et voluntarium, apud hominem enim est intellectuale internum et externum, et est voluntarium internum et externum; intellectuale internum facit vitam spiritualem interni hominis, et intellectuale externum facit vitam spiritualem externi hominis; voluntarium autem internum facit vitam caelestem interni hominis, et voluntarium externum facit vitam caelestem externi hominis; quod internum et externum apud hominem sit, constare potest unicuivis qui reflectit, imprimis ex hypocritis, dolosis, astutis, et malitiosis, quod illi interius apud se cogitent contra vera fidei et quoque velint contra bona amoris caelestis, sed exterius cogitant et volunt cum illis, inde quoque loquuntur et agunt ut coram mundo appareant; [2] praeterea sciendum quod utrumque regnum, nempe spirituale et caeleste, in caelis sit tripartitum est intimum ejus, est medium, et est externum, videatur n. 9873; intimum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, medium ibi est bonum amoris mutui, quod est bonum procedens inde, et externum 1 est jucundum procedens ex eo bono; bina priora sunt in interno homine apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, tertium autem est in externo homine apud eosdem; haec tria repraesentata sunt per panem azymorum, per placentas azymorum mixtas oleo, et per lagana azymorum uncta oleo; et purificatio illorum repraesentatur per oblationem trium illorum super altari una cum holocausto aut sacrificio. Quod talia in ordine significentur, constare potest solum ex eo quod tria illa mandata sint, et quoque praeparatio illorum descripta in Libris Moschis; quod haudquaquam factum fuisset nisi involvissent arcana caeli et Ecclesiae, ad quid alioquin forent talia? [3] Sed scio quod arcana illa vix ab aliquo hodie 2 capi possint, ex causa quia mundanum 3 est (c)hodie omne in intellectu et 4 voluntate, et qui cogitant de caelo et volunt illud, non aliam de illo ideam habent, nec habere volunt, 5 quam naturalem et terrestrem, et ubi talis idea et talis voluntas, ita ubi talis amor, ibi arcana caeli non locum habent; prorsus aliter foret si mens delectaretur caelestibus prae mundanis, nam illa quibus delectatur homo, capiuntur; sicut cum 6 delectatur arcanis status civilis in regnis, et arcanis status moralis apud hominem; per statum moralem intelligitur status amorum (o)et affectionum, ac inde cogitationum 7, quorum arcana homo astutus facile appercipit, causa est quia delectatur ducere alios 8 per talia, ad aucupandum honores aut lucra, seu 9 famam propter illa. [4] Quod placentae significent caeleste 10 in interno homine, est quia in secundo ordine sunt, in primo enim est panis azymorum, in secundo sunt placentae mixtae oleo," et in tertio sunt lagana 11 uncta oleo; tria illa vocabantur minhae, et offerebantur super altari una cum holocaustis et sacrificiis; describitur quomodo conficiendae in Levitico ii, et quo modo offerendae variis in locis, ut quomodo ab Aharone die unctionis ejus, Lev. vi 13-16 [A.I. 20-23]. [5] Per placentas etiam in Verbo intelligitur bonum amoris in genere; inde est quod panes facierum seu propositionis dicantur "placentae," apud Moschen, Sumes similaginem, et coques (x)illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones super mensa coram Jehovah, et dabis super ordinem tus purum, Lev. xxiv 5-9; "tus purum, quod dabatur super placentas" significabat verum ex bono caelesti, quod est ultimum, seu extremum regni caelestis; etiam per "placentas" significatur bonum amoris in genere apud Jeremiam, Filii (x)colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas Melecheth 12 caelorum, et ad libandum libamina diis aliis, vii 18, xliv 19; "facere placentas Melecheth caelorum" est colere ex bono amoris caelestis diabolum, et "libare libamina diis aliis" est 13 colere ex veris fidei Satanam, nam per "Melecheth caelorum" significantur qui in inferno geniorum sunt", et per "deos alios" qui in inferno malorum spirituum, de quibus videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; qui in inferno geniorum sunt, simul sumpti vocantur diabolus, qui autem in inferno malorum spirituum vocantur satanas. [7] Bonum autem amoris spiritualis significatur per "placentas" apud Hoscheam, Ephraim factus est placenta non conversa, (x)vii 8; sed "placenta" ibi exprimitur 14 alio (x) nomine in lingua originali, quae 15 significat bonum amoris spiritualis; "placenta non conversa" est cum externus homo regnat super internum 16; cum hoc fit apud hominem, est ordo inversus, nam tunc externum imperat (c)ac internum servit; "Ephraim" est intellectuale Ecclesiae, quod illustratur et afficitur cum recipiuntur vera (c)et bona fidei, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267. @1 i ejus$ @2 i in mundo$ @3 mundus$ @4 i in$ @5 ac volunt habere$ @6 i homo$ @7 cogitationumque$ @8 illum$ @9 et$ @10 i medium T$ @11 i azymorum$ @12 Heb [ ] (melekheth) is the construct state of [ ] (hammalkah) the queen; in n. 4581 rendered reginae$ @13 pro$ @14 vocatur$ @15 quod T$
Arcana Coelestia 8
Passage 9994
#9994 "Et lagana azymorum uncta oleo": quod significet caeleste in externo homine, constat ex significatione "laganorum" quod sint 1 caeleste in externo homine, de qua sequitur, ex significatione "azymi" 2 quod sit purificatum, de qua supra n. 9992, et ex significatione "olei" quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per "lagana azymorum uncta oleo" significetur caeleste in externo homine, quod procedit ordine (c)a prioribus. Lagana dicuntur "uncta oleo," at placentae "mixtae oleo," ex causa quia lagana in tertio ordine sunt, et placentae in secundo, ut mox supra n. 9993 dictum; et quod in secundo ordine est, hoc procedit ab intimo immediate, et inde in se habet caeleste intimum, quod significatur per "oleum"; et 3 quod in tertio ordine est, hoc procedit ab intimo mediate, nempe per id quod in secundo ordine est, ac 4 inde non ita in se habet intimum, sicut id quod in secundo ordine est; ideo placentae, quia significant caeleste secundi ordinis, dicuntur "mixtae oleo," et 5 lagana, quia significant caeleste tertii ordinis, dicuntur "uncta oleo." Sed haec aegre capi possunt nisi sciatur quomodo se habet cum existentia rerum in ordine successivo, quae se habet sicut finis, causa, et effectus; intimum est finis, medium est causa, et ultimum est effectus; finis erit in causa ut sit causa illius finis, et causa erit in effectu ut sit effectus illius causae; finis non apparet in effectu sicut in causa, quia effectus longius abest a fine quam causa; ex his illustrari potest mens quomodo (o)res se habet cum intimo, medio, et externo in ordine successivo. @1 i hominem$ @2 sit$ @3 azymorum$ @4 at$ @5 mediate procedit, et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9995
#9995 "Simila triticorum facies ea": quod significet verum quod ex Divino Bono, ex quo illa, constat ex significatione "similae" seu similaginis, quod sit verum, de qua sequitur, et ex significatione "triticorum" quod sint bonum amoris, de qua n. 3941, ita in supremo sensu Divinum Bonum, et ex significatione "facere illa" quod sit quod bona illa caelestia, quae significantur per panem, placentas, et lagana azymorum, sint ex illo vero. Cum his ita se habet: omnia vera et bona quae in caelis 1 sunt, ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini sunt; Divinum id Verum receptum ab angelis in regno caelesti vocatur bonum caeleste, at in regno spirituali receptum ab angelis ibi vocatur bonum spirituale, nam utcumque Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini vocatur Verum, usque tamen est bonum; causa quod dicatur Verum, est quia illud in caelis apparet, coram visu angelorum externo ibi, ut lux, nam 2 lux ibi est (d)Divinum Verum; sed calor in luce illa 3, qui est bonum amoris, facit ut sit bonum; similiter se habet apud hominem: verum fidei cum procedit a bono charitatis, quod fit cum homo regeneratus est, tunc verum apparet ut 4 bonum, (o)quod etiam inde vocatur bonum spirituale, nam esse veri est bonum, ac verum est forma boni; [2] (s)inde constare potest cur homo tam aegre distinguere potest inter cogitare et velle, dicit enim cum aliquid vult quod id cogitet, et saepe cum aliquid cogitat quod id velit, cum tamen distincta sunt sicut verum et bonum, nam esse cogitationis est voluntas, et forma voluntatis est cogitatio, sicut esse veri est bonum, et forma boni est verum, ut mox dictum est; quia homo tam aegre distinguit inter bina illa, ideo nec scit quid est esse vitae suae, et quod bonum id sit, et quod non verum nisi quantum ex bono existit; bonum pertinet ad voluntatem, et voluntas est id quod homo amat, quare verum non fit esse vitae hominis, priusquam id amat, et cum homo id amat, id facit; verum autem pertinet ad intellectum, cujus est cogitare, et cum cogitat id, loqui potest de eo, ac intelligere et cogitare verum absque velle et facere id datur, sed cum est absque velle, tunc non est appropriatum vitae hominis, quia in se non habet esse vitae ejus; quia tale ignorat homo, ideo tribuit fidei omne salutis, et vix aliquid charitati, cum tamen fides suum esse vitae habet a charitate, sicut verum a bono. [3] Praeterea omne bonum apud hominem formatur per verum, influit enim bonum per viam internam a Domino, ac intrat verum per viam externam, et conjugium ineunt in interno homine, sed aliter apud hominem et angelum spiritualem, et aliter apud hominem et angelum caelestem; apud hominem et angelum spiritualem fit conjugium in parte intellectuali, at 5 in homine et 6 angelo caelesti in parte voluntaria; via externa per quam verum intrat (x)est per auditum et visum in intellectum, via autem interna per quam bonum influit a Domino est per intimum ejus in voluntatem, de qua re videantur quae in locis citatis n. 9596 ostensa sunt; ex his patet quod bona caelestia, quae per panem, placentas, et lagana azymorum significantur, existant per Divinum Verum (o)procedens ex Divino Bono (o)Domini, et quod hoc intelligatur per quod "ex simila triticorum facies illa." Quia ita est, ideo omnes minhae, quae vario modo conficiebantur, ex similagine mixta oleo fiebant 7, videatur Lev. ii (o)1-fin., vi 13-16 [A. V. 20-23]; Num. vii 13 seq., xv 2-15, xxviii 11-15. [4] Quod "simila" seu similago, ut et farina, sit verum quod ex bono, constat a sequentibus his locis: apud Ezechielem, Similam, mel, et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde, xvi 13; dicuntur illa de Hierosolyma, per quam ibi intelligitur Antiqua Ecclesia; "simila" est verum (c)ex bono illius Ecclesiae, "mel" est jucundum illius 8, "oleum" est bonum (o)amoris, et "comedere" est appropriare 9; quare dicitur "pulchra facta," nam pulchritudo spiritualis ex veris et bonis 8 est: [5] apud Hoscheam, Seges stans non illi, germen non faciet farinam, forte faciet, alieni deglutient eam, viii 7; "seges stans" est verum fidei ex bono in conceptione, n. 9146, "germen non faciet farinam" est sterilitas, quia non verum ex bono, "alieni qui deglutient" sunt falsa ex malo quae consument: [6] in Libro 1 Regum, Dixit mulier Sidonis in Zorpa ad Eliam, quod non sit sibi (o)ex quo placenta, nisi plenitudo volae farinae in cado, et parum olei in lenticula: dixit Elias quod faceret sibi placentam priore loco, ei cadus farinae non consumetur, (c)ac lenticula olei non deficiet: quod quoque factum est, xvii 12-15; per "farinam" ibi significatur verum Ecclesiae, et per "Oleum" bonum ejus; nam per "mulierem in Sidone" repraesentatur Ecclesia quae in cognitionibus veri et boni est", et per "Eliam prophetam" Dominus quoad Verbum; inde patet quid miraculum hoc involvit, nam omnia miracula de quibus in Verbo involvunt talia quae 10 Ecclesiae, n. 7337, 8364, 9086; inde patet quid significat quod farinae cadus non consumetur et lenticula olei non deficiet, si priore loco ex paucis suis faceret Eliae placentam, et posteriore filio suo; quod "mulier" sit Ecclesia, videatur n. 252, 253, quod "Sidon" sint cognitiones veri et boni, n. 1201, et quod "Elias" sit Dominus quoad Verbum, n. 2762, 5247 fin.: [7] apud Esaiam, Filia Babelis, sume molam, et mole farinam, xlvii ,] 2; "filia Babelis" pro illis in Ecclesia qui in sancto externo sunt, sed in profano interno, "molere farinam" pro eligere talia ex Verbi sensu litterae quae inserviunt confirmandis malis amorum sui et mundi; quod malum est profanum, "molere" est eligere, et quoque ad favorem amorum illorum explicare 11, et "farina" est verum inserviens, videatur n. 4335; [8] inde patet quid sit "molere," proinde quid commolitum, ut apud Jeremiam, Principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt, juvenes ad molendum (x)abduxerunt, Threni v 12, 13: apud Moschen, Moscheh accepit vitulum quem fecerant, et combussit igne, et commoluit usque dum fieret minutissimus; tunc 12 sparsit (x)super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis, Exod. xxxii 20; Deut. ix 21: et apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur; duae molentes, una assumetur, altera derelinquetur, xxiv 40, 41; inde patet quid sit "molere," quod in bono sensu sit vera (o)ex Verbo eligere et explicare ut inserviant bono, et in malo sensu ut inserviant malo, videatur n. 7780; ex quo etiam constat quid significat commolitum, proinde quid farina et simila. @1 coelo$ @2 et$ @3 qui in luce$ @4 fit$ @5 et$ @6 seu$ @7 erant$ @8 inde$ @9 appropriari$ @10 i sunt$ @11 quae sunt prophana$ @12 tum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9996
#9996 "Et dabis illa super corbem unum": quod significet sensuale in quo illa, constat ex significatione "corbis" quod sit sensuale; quod "corbis" sit sensuale, est quia sensuale est ultimum vitae hominis, et in ultimo se recondunt 1 interiora omnia ordine, videatur n. 9828, 9836; et per vasa omnis generis in Verbo significantur externa in quibus interiora, n. 3079; inde nunc est quod dicatur quod panis, placentae, et lagana azymorum darentur in corbem, et adducerentur in corbe; quod sensuale apud hominem sit ultimum vitae ejus, videatur n. 9212, 9216; sed cum his ita se habet: sunt bina apud hominem quae faciunt vitam ejus, intellectuale et voluntarium; ultimum intellectualis vocatur scientificum sensuale, et ultimum voluntarii vocatur jucundum sensuale; scientificum sensuale, quod est ultimum intellectualis, hauritur per binos sensus, qui sunt auditus et visus; et jucundum sensuale, quod est ultimum voluntarii, hauritur etiam per binos sensus, qui sunt gustus et tactus; ultimum perceptionis utriusque est odoratus; [2] scientificum sensuale, quod est ultimum intellectualis, intelligitur in Verbo per scyphum seu poculum, nam vinum quod inibi, aut aqua, sunt vera quae partis intellectualis; jucundum autem sensuale, quod est ultimum voluntarii, intelligitur in Verbo per "corbem" seu canistrum; et quia ultimum est continens omnium interiorum, ideo quoque interiora per vasa illa intelliguntur, per "scyphum" seu poculum vera intellectualia, et in opposito sensu falsa, ac per "corbem" seu canistrum bona voluntaria, ac in opposito sensu mala; bona enim pertinent ad voluntatem, et vera ad intellectum; quod "scyphi" seu pocula sint vera intellectualia in complexu, videatur n. 5120, 9557, et quod "corbes" seu canistra sint bona voluntaria in complexu, n. 5144; sive 2 dicas bona voluntaria, sive 2 bona caelestia 3, idem est, pariter sive 4 dicas vera intellectualia sive 2 vera spiritualia; quod illa quae ponebantur in corbe significent bona caelestia 5, videatur mox supra n. 9992-9994; et quia sensuale, est ultimum eorum, et sic continens omnium, 6 dicitur quod illa omnia in corbem darentur. @1 reponunt$ @2 seu$ @3 i in coelo$ @4 si$ @5 i in suo ordine$ @6 i ideo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9997
#9997 "Et appropinquare facies illa in corbe": quod significet sic praesentiam 1 omnium, constat ex significatione "appropinquare facere" quod sit conjunctio (d)et praesentia, de qua n. 9378, et ex significatione "corbis" quod sit sensuale in quo omnia, de qua mox supra n. 9996. @1 d praesentiam i conjunctionem$
Arcana Coelestia 8
Passage 9998
#9998 "Et juvencum et duos arietes": quod significet naturale seu externum hominis, ac spirituale seu internum ejus, quae purificanda, constat ex significatione "juvenci" quod sit naturale seu externum hominis, quod purificandum, de qua supra n. 9990, et ex significatione "arietum" quod sint spirituale seu internum hominis, quod purificandum, de qua etiam supra n. 9991.
Arcana Coelestia 8
Passage 9999
#9999 Vers. 4-9. Et Aharonem et filios ejus appropinquare facies ad ostium tentorii conventus, et lavabis eos aquis. Et accipies vestes, et indues Aharonem tunica, et pallio ephodi, et ephodo, et pectorali; et cinges illum cingulo ephodi. Et pones cidarim super caput ejus, et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim. Et accipies oleum unctionis, et fundes super caput ejus, et unges eum. Et filios ejus appropinquare facies, et in indues illos tunicis. Et accinges illos balteo, Aharonem et filios ejus, et alligabis illis tiaras, et erit illis sacerdotium in statutum saeculi; et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus. 1 "Et Aharonem et filios ejus" significat Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum inde: "appropinquare facies ad ostium tentorii conventus" significat conjunctionem utriusque in caelo: "et lavabis eos aquis" significat purificationem per vera fidei: "et accipies vestes, ac indues Aharonem" significat repraesentativum regni spiritualis Domini: "tunica" significat intimum illius regni: "pallio ephodi" significat medium illius regni: "et ephodo" significat ultimam ejus: "et pectorali" significat Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini: 2 "et pones cidarim super caput ejus" significat Divinam Sapientiam: "et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim" significat Divinum Humanum Domini: "et accipies oleum unctionis" significat repraesentativum inaugurationis in Divinum Bonum: "et fundes super caput ejus, et unges eum" significat repraesentativum Divini Boni in Domino quoad totum Humanum: "et filios ejus appropinquare facies" significat conjunctionem Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini: "et indues illos tunicis" significat repraesentativum Divini Spiritualis procedentis: "et accinges illos balteo" significat vinculum conjunctionis ut omnia teneantur in nexu, et inde in forma caelesti: "Aharonem et filios ejus" significat Dominum quoad Divinum Bonum, et inde procedens Divinum Verum: "et alligabis illis tiaras" significat intelligentiam ex sapientia: "et illis erit sacerdotium" significat Dominum quoad opus salvationis in ordine successivo: "in statutum saeculi" significat secundum leges ordinis aeternas: "et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus" significat repraesentativum Divinae Potentiae Domini per Divinum Verum ex Divino Bono. @1 See p. ix preliminary note 2. 4. Et Aharonem et filios ejus, significat Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum: appropinquare facies ad ostium Tentorii conventus, significat conjunctionem utriusque: et lavabis eos aquis, significat purificationem per vera fidei. 5. Et accipies vestes, et indues Aharonem, significat repraesentativum regni spiritualis in Domino: tunica, significat intimum ejus: pallio ephodi, significat medium ejus: et ephodo, significat ultimum ejus: et pectorali, significat Divinum Verum elucens ex Divino Bono in ultimis. 6. Et pones cidarim super caput ejus, significat Divinam sapientiam: et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim, significat Divinum Humanum Domini. 7. Et accipies oleam unctionis, significat repraesentativum inaugurationis in Divinum Bonum: et fundes super caput ejus, et unges eum, significat ad conjunctionem cum Divino Bono quoad totum Humanum. 8. Et filios appropinquare facies, significat Dominum quoad Divinum Verum, inde: et indues illos tunicis, significat repraesentativum Divini spiritualis procedentis. 9. Et accinges illos baltheo, significat vinculum conjunctionis ut omnia teneantur in nexu, et inde in forma coelesti: Aharonem et filios ejus, significat Dominum quoad Divinum Bonum et inde procedens Divinum Verum: et alligabis illis tiaras, significant [significat intended] intelligentiam ex sapientia: et illis erit sacerdotium, significat repraesentativum Domini quoad opus salvationis in ordine successivo: in statutum saeculi, significat secundum leges ordinis aeternas: et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus, significat inaugurationem per Divinum Verum. (est repraesentativum Divinae potentiae, per Divinum Verum ex Divino Bono, idem est; ac sedere ad dextram virtutis Dei.$ @2 AI do not expound et cinges illum cingulo ephodi. In his critical notes T suggests: et cinges illum cingulo ephodi, significat vinculum commune continens omnia amoris et fidei in nexu et forma, ut ad unum finem spectant. T gathered this from n. 9828, 9944, 9948, 10,005.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10000
#10000 "Et Aharonem et filios ejus": quod significet Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum inde, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, et ex repraesentatione "filiorum ejus" quod sit (o)Dominus quoad Divinum Verum inde, de qua n. 9807.
Arcana Coelestia 8
Passage 10001
#10001 "Appropinquare facies ad ostium tentorii conventus": quod significet conjunctionem utriusque in caelo, constat ex significatione "appropinquare facere" quod sit praesentia et conjunctio, ut supra n. 9997, hic conjunctio Divini Boni et Divini Veri a Domino in caelo 1, ex significatione "ostii" quod sit introductio, de qua n. 8989, et ex repraesentatione "tentorii conventus" quod sit caelum, de qua n. 9457, 9481, 9485, 9963. Quod juvencus, arietes, panis, placentae, et lagana azymorum in corbe, et Aharon cum filiis sisterentur ad ostium tentorii conventus et quod hi ibi induerentur vestibus (c)et ungerentur, et illa ibi (x)offerrentur super altari, erat causa quia locus ubi ostium tentorii conventus repraesentabat conjugium Divini Boni cum Divino Vero 2; per altare enim, quod etiam ad ostium tentorii positum fuit, repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per tentorium (o)conventus repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum; inde per locum ad ostium (c)tentorii repraesentabatur conjunctio boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste; quod per altare holocausti repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Bonum, videatur n. 9964, et quod per tentorium conventus repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 9963; quod altare ibi positum fuerit, constat apud Mosen, Et Moscheh altare holocausti posuit ad ostium tentorii, Exod. 3 xl 29; 4 quod conjunctio boni et veri sit conjugium caeleste, et 5 quod id sit caelum, videatur n. 2173, 2508, 2618, 2803, (x)3004 seq., 3132, 3952, 4434, 6179. Ex his nunc patet quod per "appropinquare facere Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii conventus" (x)significetur conjunctio utriusque, nempe Divini Boni et Divini Veri a Domino in caelo. @1 Domini, qui per Aharonem et per filios ejus repraesentatur$ @2 Veri cum Divino Bono in coelo$ @3 d constat i and d apud i and d constat i videatur in Exodo$ @4 i et$ @5 d et i tum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10002
#10002 "Et lavabis eos aquis": quod significet purificationem per vera fidei, constat ex significatione "lavare aquis" quod sit purificatio per vera fidei, de qua n. 3147, 5954 fin., (x)9088; quod omnis purificatio et regeneratio fiat per vera fidei, videatur n. (x)2799 med., 7044, (x)8635-8640, 8772, et quod "aquae sint vera (o)fidei, n. 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8568.
Arcana Coelestia 8
Passage 10003
#10003 "Et accipies vestes, et indues Aharonem": quod significet repraesentativum regni spiritualis Domini 1, constat ex significatione "vestium Aharonis" quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini, de qua n. 9814. @1 in Dominum altered to Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 10004
#10004 "Tunica": quod significet intimum illius regni, constat ex significatione "tunicae qua indutus Aharon" quod sit Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino caelesti, ita intimum regni spiritualis, de qua n. 9826, 9942.
Arcana Coelestia 8
Passage 10005
#10005 "Pallio ephodi": quod significet medium illius regni, constat ex significatione "pallii" quod sit Divinum Spirituale mediate procedens ex Divino Caelesti, ita medium regni spiritualis, de qua n. 9825; quod dicatur "pallium ephodi," est quia pallium pertinebat ad ephodum, "distinguebatur etiam" a tunica per cingulum; erant enim duo cingula, unum commune pro ephodo et simul pallio, alterum pro tunica solum, quod significabat quod illa regni spiritualis, quae repraesentabantur per tunicam, distincta essent ab illis quae repraesentabantur per pallium et simul per ephodum; cingulum 1 seu balteus significat vinculum commune, per quod in nexu tenentur interiora, n. 9828, et quoque per quod separatur unum ab altero, n. (x)9944. [2] Cum his ita se habet: sunt tria quae ordine consequuntur seu succedunt; illa tria in caelis vocantur caeleste, spirituale, et naturale inde; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis erga proximum, (c)ac naturale inde est bonum fidei; caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constituit intimum seu tertium caelum, spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, constituit medium seu secundum caelum, et naturale inde, quod est bonum fidei, constituit ultimum seu primum caelum; quoniam vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini, n. 9814, ex dictis patet quid tunica repraesentavit, et quid pallium, ac (o)quid ephodum, quod nempe tunica repraesentaverit medium uniens regni spiritualis cum regno caelesti, quapropter etiam illa per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, quae repraesentabant regnum spirituale internum et externum; de tunica, videatur n. 9826, 9942, de pallio, n. 9825, et de ephodo, n. (x)9824. [3] Idea hujus rei etiam haberi potest ex illis quae de tentorio conventus, per quod repraesentatum est caelum in quo Dominus, prius ostensa sunt; per intimum ejus, ubi arca testimonii, repraesentatum est intimum seu tertium caelum, per habitaculum, quod erat extra velum, repraesentatum est medium seu secundum caelum, et per atrium tertium seu ultimum caelum; ita quoque caeleste, spirituale, et naturale inde; medium autem uniens caeli intimi et 2 medii repraesentabatur per velum inter sanctum et sanctum sanctorum, simile quod 3 per tunicam super Aharone; de intimo tentorii, ubi arca, videatur n. 9485, de habitaculo, quod extra velum, n. 9594, 9632, de atrio, n. 9741, et de velo, quod sit medium uniens caeli intimi et medii, n. 9670, 9671. 4 [4] Adhuc melior idea (o)de illis capi potest ex correspondentia hominis cum caelis, quod omnium quae apud hominem, correspondentia sit cum omnibus in caelis, videantur quae ad finem plurium capitum prius ostensa sunt; caput apud hominem correspondet intimo seu tertio caelo, ubi est caeleste bonum, pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, ubi est spirituale bonum, ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, ubi est naturale bonum; collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi caeli et medii, n. 9913, 9914; similiter ac velum in tentorio 5; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. Ex his nunc constare potest cur tunica per cingulum distincta fuit a pallio (c)et ephodo, et quoque cur pallium dicitur "pallium ephodi." @1 i enim$ @2 ac coeli$ @3 i repraesentatum est$ @4 i et quod similiter tunica quae Aharonis, n. 9916 [? 9826 intended]$ @5 caput d hominem correspondet coelesti quod est intimi seu tertii coeli, pectus usque ad lumbos correspondet spirituali quod est medii seu secundi pectus usque naturali quod est ultimi seu primi coeli, collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi coeli cum medio; n. 9913, 9914, similiter coeli, ac pedes ac velum in Tentorio, et similiter ac tunica quae Aharonis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10006
#10006 "Et ephodo": quod significet ultimum ejus, nempe regni spiritualis, constat ex significatione "ephodi" quod sit ultimum regni spiritualis, de qua n. 9824.
Arcana Coelestia 8
Passage 10007
#10007 "Et pectorali": quod significet Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, constat ex illis quae de pectorali, n. 9823, 9863-9873, 9905, ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10008
#10008 "Et pones cidarim super caput ejus": quod significet Divinam Sapientiam, constat ex significatione "cidaris" quod sit intelligentia, et cum de Domino, qui repraesentatur per Aharonem, Divina Sapientia, de qua n. 9827.
Arcana Coelestia 8
Passage 10009
#10009 "Et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim": quod significet Divinum Humanum Domini, constat ex illis quae de bractea auri in qua insculpta fuit Sanctitas Jehovae, quae hic vocatur coronamentum sanctitatis, prius n. 9930, 9931, 9932, dicta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10010
#10010 "Et accipies oleum unctionis": quod significet repraesentativum Divini Boni 1 (o)in Domino, constat ex significatione "olei" quod sit bonum amoris, et in supremo sensu Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, et ex significatione "unctionis" quod sit inauguratio ad repraesentandum id bonum, de quibus n. 9474, 9954. @1 inaugurationis in Divinum Bonum altered to Divini Boni cp n. 9999$
Arcana Coelestia 8
Passage 10011
#10011 "Et fundes super caput ejus, et unges eum": quod significet repraesentativum Divini Boni in Domino quoad totum Humanum, constat ex significatione "fundere oleum super Aharonis caput" quod sit Divinum Bonum super totum Humanum Domini, nam per "oleum" significatur Divinum Bonum, n. 4582, 9474, per "Aharonem" Dominus quoad Divinum Bonum, n. 9806, et per "caput" totum Humanum; et ex significatione "ungere" quod sit repraesentativum ejus rei, de qua n. 9474, 9954. Quod "caput" sit totum Humanum seu totus homo, est quia a capite descendit omne hominis, est enim corpus derivatio inde, quapropter etiam, quod homo cogitat et vult, quod fit in capite, id in effectu sistitur in corpore; se habet caput sicut supremum seu intimum in caelis, id descendit et influit in caelos qui infra sunt, ac producit et derivat eos, quapropter etiam caelo intimo correspondet caput apud hominem, caelo medio corpus usque ad lumbos, et caelo ultimo pedes; in summa, quod intimum est, hoc in derivatis 1 est unicum, quod essentialiter vivit; inde patet quod Divinum, quia est omnium intimum, seu (o)quod idem, omnium supremum, unicum sit ex quo omnium vita, quapropter quantum homo a Divino recipit, tantum vivit. [2] Praeterea oleum quo ungebatur sacerdos defluebat a vertice capitis usque in corpus, ut constare potest apud Davidem, Sicut oleum bonum super capite descendens in barbam Aharonis, quod descendit super os vestium illius, Ps. cxxxiii 2: apud Matthaeum, Mulier alabastrum balsami effudit super caput Jesu cum accumberet; Jesus dixit, Effudit haec balsamum super corpus meum ad sepulcrum, xxvi 7, 12: et apud Marcum, Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi potabilis 2 multum pretiosae, et diffringens alabastrum effudit super caput Jesu; et dixit Jesus, Praevenit haec ungere corpus Meum ad sepulturam, xiv 3, 8; inde quoque patet quod "ungere caput" sit ungere totum corpus. [3] Quod per "caput" intelligatur totus homo, etiam constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Redempti Jehovae revertentur, et venient ad Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super caput eorum, xxxv 10: apud Moschen, Pretiosa proventuum solis, primitiae montium orientis, et pretiosa terrae veniant capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Deut. xxxiii 14-16: apud Jeremiam, Procella Jehovae super caput impiorum irruet, xxx 23: apud Ezechielem, Viam illorum in caput eorum dabo, xi 21, xvi 43, xxii 31; Joel. iv (x)4, 7 [A.V. iii 4, 7]; Obad. vers. 15: apud Ezechielem 3, Vae facientibus pepla super caput omnis staturae ad venandum animas xiii 18: apud Davidem, Deus contundet caput hostium, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21] 4. (m)Ex his nunc patet quod per "caput" significetur totus homo, (o)ac ita (o)quod per "fundere oleum super caput Aharonis" significetur Divinum Bonum in Domino super 5 totum Humanum; quod Dominus cum in mundo erat Se fecerit 6 Divinum Verum, et cum 7 abivit e mundo Se fecerit 8 Divinum Bonum, videantur citata n. 9315 fin., 9199 fin.(n) @1 derivativis$ @2 potatilis IT$ @3 Eundem AIT$ @4 i, praeter pluries alibi$ @5 quoad$ @6 fecerit Humanum suum$ @7 cum autem$ @8 fecerit id$
Arcana Coelestia 8
Passage 10012
#10012 "Et filios ejus appropinquare facies": quod significet conjunctionem Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini, constat ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sint Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9807, et ex significatione "appropinquare facere" quod sit conjunctio, de qua n. (x)9806, 10,001.
Arcana Coelestia 8
Passage 10013
#10013 "Et indues illos tunicis": quod significet repraesentativum Divini Spiritualis procedentis, constat ex significatione "tunicarum, quae filiis Aharonis" quod sint Divinum Verum procedens ex Divino Spirituali, quod repraesentatur per tunicam Aharonis, de qua n. 9947.
Arcana Coelestia 8
Passage 10014
#10014 "Et accinges illos balteo": quod significet vinculum conjunctionis ut omnia teneantur in nexu, et inde in forma caelesti, constat ex significatione "baltei" quod vinculum externum continens omnia vera et bona fidei in nexu, et in forma, de qua n. 9341 fin., 9828, 9837, 9944.
Arcana Coelestia 8
Passage 10015
#10015 "Aharonem et filios ejus": quod significet Dominum quoad Divinum Bonum, et inde procedens Divinum Verum, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, et ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Verum inde procedens, de qua n. 9807.
Arcana Coelestia 8
Passage 10016
#10016 "Et alligabis illis tiaras": quod significet intelligentiam ex sapientia, constat ex significatione "tiararum" quod sint intelligentia ex sapientia, de qua n. 9949.
Arcana Coelestia 8
Passage 10017
#10017 "Et illis erit sacerdotium": quod significet Dominum quoad opus salvationis in ordine successivo, constat ex significatione "sacerdotii" quod sit repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis, de qua n. 9809; quod sit in ordine successivo, est quia de sacerdotio filiorum Aharonis hic agitur, et per filios ejus repraesentantur illa quae procedunt, ita quae succedunt in ordine, n. 9807. Cum his ita se habet: sacerdotium, quod per Aharonem repraesentatur est opus salvationis illorum qui in caelesti regno Domini sunt, quod regnum proprie intelligitur in Verbo per regnum sacerdotum; sacerdotium autem quod per filios Aharonis repraesentatur, est opus salvationis illorum qui sunt in regno spirituali Domini proxime procedente ex regno caelesti Ipsius; inde est quod per sacerdotium hic intelligatur opus salvationis Domini in ordine successivo; sacerdotium autem quod per Levitas repraesentatur, est opus salvationis Domini iterum ab illo procedens. [2] Sunt 1 tria quae ordine succedunt: est caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, est spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et est naturale inde, quod est bonum fidei; quia illa tria sunt quae ordine succedunt, etiam tres caeli sunt, et in illis bona in (c)illo ordine; opus salvationis illorum qui in bono caelesti sunt repraesentatur per sacerdotium Aharonis, opus (x)autem salvationis illorum qui in bono spirituali (o)sunt repraesentatur per sacerdotium filiorum Aharonis, et opus salvationis illorum qui inde in bono naturali sunt 2 repraesentatur per sacerdotium Levitarum; et quia illa quae succedunt ordine, procedunt 3 (c)ex bono amoris in Dominum, quod repraesentatur per Aharonem et ejus sacerdotium, ideo de Levitis dicitur quod dati sint Aharoni, nam quae procedunt sunt ejus a quo procedunt, procedentia enim seu successiva 4 inde suum esse ducunt, secundum illa quae mox supra n. 10,011 dicta sunt. Quod Levitae dati sint Aharoni et filiis ejus ut obirent ministerium sacerdotii sub illis, videatur Hum. iii 1-fin. @1 i enim$ @2 in bono naturali inde,$ @3 successiva enim$ @4 succedunt, ordine procedunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 10018
#10018 "In statutum saeculi": quod significet secundum leges ordinis aeternas, constat ex significatione "statuti" quod sit lex ordinis, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex significatione "saeculi" quod sit aeternum.
Arcana Coelestia 8
Passage 10019
#10019 "Et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus": quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinam Potentiam Domini per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione "implere manum" quod sit inaugurari ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et inde potentiam; duo erant per quae inauguratio in sacerdotium fiebat, unctio et impletio 1manus; per unctionem fiebat inauguratio ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Bonum, oleum enim, per quod unctio fiebat, 2significabat 3bonum amoris, n. 10,011, et per impletionem manus fiebat inauguratio ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et sic potentiam; per "manum" enim significatur potentia, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, et manus praedicatur de vero quod ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 8281, 9025; quoniam omnis potentia est veri ex bono, n. 5623, 6344, (x)6423, 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643; et quia caput ac totum corpus exercet potentiam suam per manus, ac potentia est activum vitae apud hominem, ideo per "manum" etiam significatur quicquid est apud hominem, ita ipse homo quatenus agens, n. 9133; ex quibus constare potest quid significatur per "implere manum"; quod (t)soli Domino omnis potentia sit, et nulla omnino angelo, spiritui, et homini, nisi quae inde, videatur n. 8200, 8281, 9327, 9410, 9639; quod per duo illa, nempe per unctionem et impletionem manus inauguratio fieret in sacerdotium, erat causa quia omnia quaecumque sunt et existunt 4in caelis et in terris, se referunt ad bonum et ad verum. [2] Quomodo autem 5 impletio manus fiebat, describitur in hoc capite a vers. 9-36, et quoque in Lev. viii vers. 22-fin.; fiebat 6 per secundum arietem, qui ideo aries impletionum vocatur; processus impletionis erat quod aries ille mactaretur; de sanguine ejus daretur super auriculam auris dextrae, pollicem manus dextrae, pollicem pedis dextri, Aharonis et filiorum ejus; quod de sanguine ex altari, et de oleo unctionis, spargeretur super Aharonem et filios ejus, ac super vestes eorum; quod adeps, cauda, adeps super intestinis, reticulum jecoris, renes et eorum adeps, ac armus dexter, ex ariete illo; tum panis, placentae, et lagana (x)azymorum, ex 7 corbe, ponerentur super volis Aharonis et filiorum ejus, et agitarentur; ac postea adolerentur super holocausto ex primo ariete; quod pectus, postquam agitatum, (c)et armus sinister, essent 8 Aharoni et filiis ejus, ac caro illa cocta in loco sancto, atque panis residuus 9 in corbe, ad ostium tentorii conventus ab illis comederentur; hic processus impletionum manus erat; quid autem singula significabant, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. [3] Divina Potentia Domini, quae repraesentabatur per impletionem manus Aharonis et filiorum ejus, est Divina Potentia salvandi genus humanum; et potentia salvandi genus humanum est potentia super caelos et super inferna; nam per illam potentiam Domini, et non per aliam, salvatur homo; influit enim omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei per caelos a Domino; quae non possunt influere nisi removeantur inferna, nam ab infernis omne malum, et inde omne falsum; homo per remotionem malorum et inde falsorum ab infernis, et tunc per influxum boni amoris et veri fidei per caelum a Domino, salvatur; (m)quod Dominus cum in mundo fuit, subjugaverit inferna ac redegerit in ordinem caelos, et acquisiverit sibi Divinam Potentiam super illa, videatur n. 9486, 9715, 9809, 9937, et citata n. 9528 fin.(n) Haec potentia Domini est quae repraesentabatur per impletionem manus sacerdotum, nam per sacerdotium significabatur omne opus salvationis Domini, n. 9809. [4] Quod Domino illa potentia sit, docet Ipse apertis verbis, apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terris, xxviii 18: et apud Lucam, Jesus dixit ad septuaginta, dicentes quod daemonia illis oboediant; Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpios, et super omnem potestatem hostis, ut nihil quicquam vobis noceat: omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, x 19, 22; per haec describitur potestas Domini super inferna; "daemonia" sunt qui in infernis, "serpentes et scorpii" sunt mala et falsa mali, "calcare super illos" est destruere (c)illa; inferna etiam intelliguntur per "hostem" super quem potestatem haberent 10. [5] Quod Dominus Sibi illam potestatem 11 acquisiverit cum in mundo 12 fuit, constat apud Esaiam, Quis Hic Qui venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui, magnus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, lxiii 1-10; quod illa de Domino dicantur, notum est in Ecclesia 13: pariter quae alibi apud eundem, Salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Sua suscitavit Ipsum; inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; et venit Zioni Redemptor 14, lix 16-21: et apud Davidem, Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium; Dominus ad dextram tuam, Ps. cx 1 seq.; quod haec de Domino dicta sint, docet 15 Ipse Dominus apud Matthaeum xxii (x)42 [A.V. 44]; describitur ibi dominium Ipsius super inferna per "sedere ad dextram," nam per "dextram" significatur potentia quae est Divino Vero ex Divino Bono; inferna et inde mala et falsa sunt inimici qui ponerentur 16 scabellum pedum Ipsius, et quoque hostes in quorum medio dominaretur. [6] Quod "dextra Jehovae" sit Divina potentia, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Dextra Tua, Jehovah, magnifica est robore, dextra Tua, Jehovah, confringit hostem, Exod. xv 6: apud Davidem, Deus, das mihi scutum salutis, et dextra Tua sustentat me, Ps. xviii 36 [A.V. 35]: apud eundem, Bracchium eorum non servavit eos, sed dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. xliv 4 [A.V. 3]; dicitur "dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum," quia "dextra" est potentia, "bracchium" est robur 17, et "lux facierum" est Divinum Verum ex Divino Bono; quod "bracchium" sit robur 18, videatur n. 4932, 4934, 4935, 7205, quod "lux" sit Divinum Verum, n. 9548, 9684, et quod "facies Jehovae" sit Divinum Bonum, n. 222, 5585, 9306: apud eundem, Deus, me sustentat dextra Tua, Ps. lxiii 9 [A. V. 8]: apud eundem, Jehovah, Tibi bracchium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. lxxxix 14 [A.V. 13]: apud Esaiam, Juravit Jehovah per dextram (x)Suam, per bracchium roboris Sui, lxii 8: et apud Davidem, Jehovah, sit manus Tua pro viro dextrae Tuae; pro filio hominis confortasti Tibi; tunc non recedemus a Te, Ps. lxxx 18, 19 [A.V. 17, 18]. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, xxvi 64: et apud Lucam, Ex nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, xxii 69; quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 9807, at 19 quod "dextra" sit Divina Potentia, constat ex illis quae (x)nunc ostensa sunt; ideo quoque dicitur "dextra potentiae" et "dextra virtutis." Ex his 20 nunc patet quid repraesentatum est per unctionem Aharonis et filiorum ejus, et quid per impletionem manus eorum, quod nempe per unctionem Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, (o)n. 9954 ad fin., et per impletionem manus eorum Divinum Verum et inde (o)Divina Potentia; quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum Verum, et quod illa 21 soli Domino, videantur loca supra citata; ideo quoque Dominus in Verbo Veteris Testamenti vocatur Heros, Vir belli, et quoque Jehovah Zebaoth seu Exercituum. @1 manum$ @2 significat IT$ @3 id Bonum$ @4 tam in coelo quam in mundo$ @5 itaque$ @6 i enim$ @7 in$ @8 esset$ @9 qui$ @10 i a Domino$ @11 potentiam$ @12 After fuit$ @13 unicuivis patet$ @14 i et recedentibus a praevaricatione in Jacobo$ @15 After Dominus$ @16 i ad$ @17 brachium est potentia$ @18 potentia$ @19 et$ @20 inde$ @21 i sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10020
#10020 Vers. 10-14. Et appropinquare facies juvencum ante tentorium conventus, et inponent 1 Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci. Et mactabis juvencum coram Jehovah ad ostium tentorii conventus. Et accipies ex sanguine juvenci, et dabis super cornua altaris digito tuo; et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris. Et accipies omnem adipem tegentem intestina, et reticulum super jecore, et duos renes, et adipem qui super illis, et adolebis altare. Et carnem juvenci, et pellem ejus, et fimum ejus, combures igne extra castra; peccatum hoc. 2 "Et appropinquare facies juvencum" significat statum applicationis naturalis seu externi hominis qualis in sua infantia: "ante tentorium conventus" significat ad purificationem, receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono: "et imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci" significat repraesentativum receptionis boni et veri in naturali seu externo homine: "et mactabis juvencum coram Jehovah" significat praeparationem ad purificationem boni et veri a Divino in externo seu naturali homine: "ad ostium tentorii conventus" significat ut sit conjunctio illorum: "et accipies de sanguine juvenci" significat Divinum Verum accommodatum in naturali seu externo homine 3: "et dabis super cornua altaris digito tuo" significat potentiam Divinam Domini ex proprio: "et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris" significat Divinum Verum totum in sensuali, quod ultimum vitae hominis: "et accipies omnem adipem" significat bonum accommodatum: "tegentem intestina" significat quod ultimis seu infimis: "et reticulum super jecore" significat bonum interius externi seu naturalis hominis: "et duos renes, et adipem super illis" significat verum interius externi seu naturalis hominis, et illius bonum: "et adolebis altare" significat ex Divino Amore Domini: "et carnem juvenci" significat malum amorum priorum ibi: "et pellem ejus" significat falsum in ultimis: "et fimum ejus" significat immunda reliqua: "combures igne extra castra" significat quod illa amandanda [sint] inferno, et consumenda malis amoris sui: "peccatum hoc" significat (x)sic purificatum a malis [et falsis]. @1 imponet IT$ @2 See p. ix preliminary note 2. 10. Et appropinquare facies juvencum, significat praesentiam externi seu naturalis hominis qualis in sua infantia: ante tentorium conventus, significat ut conjungatur bono: et imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci, significat repraesentativum receptionis boni et veri ibi. 11. Et mactabis juvencum coram Jehovah, significat praeparationem ad purificationem et ad receptionem boni et veri Divini: ad ostium tentorii conventus, significat ut sit conjunctio. 12. Et accipies de sanguine juvenci, significat Divinum verum accommodatum: et dabis super cornua altaris digito tuo, significat potentiam Divinam Domini ex proprio: et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris, significat Divinum Verum totum in sensuali quod ultimum vitae humanae. 13. Et accipies omnem adipem, significat bonum accommodatum: tegentem intestina, significat quae ultimis seu infimis: et reticulum super jecore, significat bonum naturalis hominis: et duos renes et adipem qui super illis, significat verum naturalis hominis interius, cum ejus bono: et adolebis altare, significat ex Divino amore Domini. 14. Et carnem juvenci, significat malum amorum priorum ibi: et pellem ejus, significat falsum in ultimis: et fimum ejus, significat immunda reliqua: combures igne extra castra, significat quod illa amandanda sint inferno: peccatum hoc, significat sic purificatum a malis et falsis.$ @3 cp n. 10,026$
Arcana Coelestia 8
Passage 10021
#10021 "Et appropinquare facies juvencum": quod significet statum applicationis naturalis seu externi hominis qualis in sua infantia, constat ex significatione "appropinquare facere" quod sit praesentia et conjunctio, de qua n. 9378, 9997, 10,001, et quoque applicatio, n. 8439, hic applicatio ad purificationem et ad receptionem boni et veri a Divino, nam per sacrificium hoc, et per sacrificia 1 in genere id significatur; et ex significatione "juvenci" quod sit bonum charitatis innocentiae in naturali seu externo homine, de qua n. 9391, ita externus seu naturalis homo qualis (o)est in sua infantia, nam tunc in bono innocentiae est; dum in illo statu est, etiam in statu applicationis ad purificationem et ad receptionem boni et veri a Divino est. [2] Quoniam de his nunc in sensu interno agitur, dicendum est quomodo se habent 2: quando regeneratur homo, quod fit eum adolevit aetate, tunc primum immittitur in statum innocentiae, sed in statui innocentiae externae, (x)paene qualis est infantum; horum innocentia est innocentia externa, quae habitat in ignorantia; hic status est 3 planum novae vitae cum homo regeneratur, est etiam homo 4 tunc sicut infans, nam eum regeneratur, tunc e novo concipitur, nascitur, fit infans, adolescit, quod fit per verum implantatum bono; et quantum tunc genuinum bonum 5, tantum in bonum innocentiae internae venit, quae innocentia habitat in sapientia; et quia regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, patet quod Dominus ita Se glorificaverit, hoc es Humanum Suum Divinum fecerit; agitur enim in sensu interno in hoc capite de glorificatione Domini 6, n. 9985; sed quia glorificatio Domini quoad Suum Humanum transcendit intellectum 7, ideo ut aliquo modo capiatur, per instar seu imaginem ejus, 8 explicatur. (m)Haec praemissa sunt ut sciatur quid intelligitur per purificationem et per receptione: boni et veri, ac (o)per conjunctionem eorum quae per sacrificia in genere, et hic per sacrificia inaugurationis Aharonis et filiorum ejus sacerdotium in specie, significantur 9.(n) Quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, videatur n. (x)3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688: quod innocentia infantum sit innocentia externa, et habitet in ignorantia, n. (x)2305, 2306, 3494, 3504, 4563, 4797, 5608, 9301 quod homo qui regeneratur, e novo concipiatur, nascatur, infans (o)et puer fiat, et adolescat, n. 3203 quod innocentia infantiae sit planum, n. 2780, 3183, 3994, 4797, 5608, 7840: quod cognitiones veri et boni implantentur innocentiae infantiae, ut suo plano, n. 1616, 2299, 3504, 4797: quod innocentia regeneratorum sit innocentia interna, (c)et habitet in sapientia, n. 1616, (x)3494, 3994, 4797, 5608, 9301, (x)9938: differentia innocentiae externae quae infantum, et innocentiae internae quae sapientum 10, 11 n. 2280, 4563, 9301 quod ita se res habeat, constare potest ex educatione et regeneratione infantum in altera vita, de qua n. 2289-2309: quod omne bonum Ecclesiae et caeli in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, n. 2736, 2780, 6013, 7840, 7887, (x)9262: quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936.(n) @1 sacrificium$ @2 Cum his ita se habet$ @3 i ipsum$ @4 seu regenerationis, est enim homo etiam$ @5 i intrat$ @6 i quoad Humanum suum$ @7 i humanum$ @8 i quae ut mox dicta, est regeneratio hominis,$ @9 de quibus, ut dictum, in sensu interno, in nunc sequentibus, agitur$ @10 regenatorum$ @11 i qualis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10022
#10022 "Ante tentorium conventus": quod significet ad purificationem, receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono, constat ex repraesentatione "tentorii conventus" quod sit caelum ubi Dominus, de qua n. 9457, 9481, 9485; quod purificatio, implantatio veri, et conjunctio ejus cum bono, hic quoque significetur, est quia juvencus adducebatur illuc ut sacrificaretur, et per sacrificia significatur tam purificatio quam implantatio veri (c)et boni, et conjunctio illorum; quod per sacrificia repraesentatae fuerint purificationes a malis et falsis, ac expiationes, videatur n. 9990, 9991, et quod per locum ante tentorium, qui vocatur ostium ejus, repraesentaretur 1 conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, n. 10,001; inde nunc est quod per "appropinquare facies juvencum ante tentorium conventus" significetur applicatio externi seu naturalis hominis qualis in sua infantia, ad purificationem (o)ejus a malis et falsis, et sic ad receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono. [2] Quia de sacrificiis et holocaustis in nunc sequentibus in hoc capite agitur, dicetur quid per illa in genere repraesentatum est: per holocaustaet 2 sacrificia in genere repraesentata (o)est purificatio a malis et falsis, et quia purificatio repraesentata est 3, etiam repraesentata est implantatio boni et veri a Domino, et quoque conjunctio eorum; nam quando homo purificatus est a malis et falsis, quod fit per remotionem eorum, tunc influit bonum et verum a Domino, et quantum bonum et verum (o)in eo statu influunt, tantum implantantur, et tantum conjungantur; Dominus enim jugiter adest cum bono et vero apud unumquemvis hominem, sed non recipitur nisi quantum mala et falsa removentur, ita quantum homo ab illis purificatur; conjunctio veri et boni 4 est regeneratio; inde constare potest quid per holocausta et per sacrificia in genere repraesentatum fuit 5; quid autem in specie, constat ex diversae speciei animalibus quae sacrificabantur. [3] Quia illa tria, nempe purificatio a malis et falsis, implantatio veri et boni, ac conjunctio eorum, repraesentata sunt per sacrificia et holocausta, ideo per illa etiam significatur omnis cultus ex vero fidei et 6 bono amoris, n. 6905, 8680, 8936, nam omnis cultus pro fine habet ut homo a malis et falsis purificetur, consequenter ut ei bona et vera a Domino implantentur, et sic regeneretur, quod fit per conjunctionem eorum; conjunctio eorum est caelum seu regnum Domini 7 apud hominem. @1 repraesentatur AIT$ @2 i per$ @3 per illa repraesentata est purificatio$ @4 eorum$ @5 fuerit$ @6 ex$ @7 Dei$
Arcana Coelestia 8
Passage 10023
#10023 "Et imponent 1 Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci": quod significet repraesentativum receptionis boni et veri in naturali seu externo homine, constat ex significatione "imponere manus quod sit communicare id quod suum est cum altero; quod etiam sit receptio, est quia id quod communicatur, ab altero recipitur; 2 ex significatione "capitis" quod sit totum, de qua n. 10,011; et ex significatione "juvenci" quod sit bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua n. 9391, 10,021. Quod per "imponere manum" significetur communicatio et receptio, est quia per "manus" significatur potentia, quae quia est activum vitae, etiam per "manus" significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, videantur citata n. 10,019, et per "impositionem" communicatio respective ad illum qui imponit, et receptio respective ad illum seu ad (c)illud super quo imponitur; inde patet quid per impositionem manus apud antiquos significatum est, quod nempe communicatio et translatio illlus rei de qua agitur, et quoque receptio ab altero, res illa sive sit potentia, sive oboedientia, sive benedictio, sive testificatio 3. [2] Quod per impositionem manus significata sit potentia 4, constat a sequentibus his locis apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen quod imponeret manum super Joschuam, et statueret eum coram Eleazare sacerdote ante universam contionem, et sic daret de gloria sua super eum, ut 5 oboediat ei omnis contio, Num. (x)xxvii 18-20; quod per "imponere manum" hic significetur communicatio (o)et translatio potentiae quae Moschi, et ejus receptio a Joschua, patet; inde dicitur quod sic daret ex gloria sua super eum: [3] apud eundem, Cum purificarentur Levitae et illis addicaretur ministerium sacerdotii (o)sub Aharone, mandatum est quod adducerentur bini juvenci cum minhah, et quod Aharon adduceret Levitas ante (x)Jehovam, et imponerent filii Israelis manus suas super Levitas; et Levitae imponerent manus suas super caput juvencorum, quorum unus offerretur in sacrificium, alter in holocaustum; et sic separarent Levitas e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae, Num. viii 7-14; quod filii Israelis imponerent manus suas super Levitas significabat translationem potentiae ministrandi pro illis, et receptionem a Levitis, ita separationem; et per quod Levitae imponerent manus 6 super caput juvencorum, significabat translationem potentiae illius ad Jehovam, hoc est, Dominum; ideo dicitur quod sic separarentur e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae: [4] apud eundem, Postquam filii Israelis confessi fuerunt peccata sua, tunc Aharon imponeret ambas manus suas super caput hirci vivi Asasel, et confitebitur super illum omnes iniquitates filiorum Israelis, et omnia peccata eorum, et dabit illa super caput hirci, et mittet in desertum, Lev. xvi 21; quod impositio manuum super hircum significaverit communicationem et translationem omnium iniquitatum et peccatorum filiorum Israelis, et receptionem ab hirco, patet; "desertum" quo mitteretur hircus 5, est infernum. Quod testes et omnes qui audiverunt imponerent manus suas super illum qui lapidaretur, Lev. xxiv 14, significabat testificationem sic communicatam et translatam, qua recepta addicatus est morti: apud eundem, Homo qui adducit de armento aut de grege holocaustum in munus Jehovae, imponet manum super caput holocausti, tunc cum beneplacito recipietur ab illo, ad expiandum illum, (o)Lev. i 2-4; similiter super caput muneris quod in sacrificium, (o)Lev. iii 1, 2, 8, 13; similiter sacerdos faceret, si is peccaverit; similiter seniores; similiter tota congregatio; tum princeps, si ille; et similiter anima quaecumque, si peccaverint, ibid. [iv] vers. 4, 15, 24, 29; per impositionem manus eorum super holocaustum et super sacrificium significabatur omne cultus illius qui offerebat, nempe agnitio peccatorum, confessio, inde purificatio 8, implantatio boni et veri, ita conjunctio cum Domino, quae omnia fiebant per communicationem, translationem, et receptionem; per translationem et receptionem intelligitur id quod significatur per portationem iniquitatum, de qua n. 9937, 9938. [6] Quoniam communicationes, translationes, et receptiones, significabantur per impositionem manuum, sciri potest quid per "impositionem manuum" significatur apud Matthaeum, Princeps venit ad Jesum, et dixit, Filia mea modo mortua est, sed veniens impone manum Tuam super illam, tunc vivet: Jesus ingressus apprehendit manum ejus, et surrexit puella, ix 18, 19, 25: apud Marcum, Jesus imposuit manus 9 super oculos caeci, et restitutus est, vii 25: apud eundem, Adferunt surdum ad Jesum ut imponeret illi manum; Ipse assumens eum de populo, immisit digitum Suum in aures ejus, et tetigit linguam ejus, et aperti sunt auditus ejus, vii 32, 33, 35: apud Lucam, Mulier ex spiritu infirmitatis incurva prorsus 10, Jesus imposuit illi manus, et sanavit 11, xiii 11, 13: apud Marcum, Jesus infirmis imposuit manus, (o)et sanavit, vi 5; [7] quod hic per impositionem manus a Domino, et quoque per contactum 12, significetur communicatio et receptio virtutis Divinae, patet; quod illa significentur, constat manifeste apud Marcum, Venit quaedam a tergo et tetigit vestimentum Jesu, dicens, Si vel vestimentum Ipsius tetigero, sanabor; et statim sanata est a plaga; et Jesus cognovit in Se Ipso virtutem ex Se egressam, v 27-30: apud Lucam, Mulier tangens vestimentum Jesu 13 sanata est; Jesus dixit, Tetigit Me aliquis, Ego enim cognovi virtutem a Me 14 egressam, viii 44, 46: et apud Lucam, Universa turba quaerebant tangere Jesum, quia virtus ab Illo 15 exivit, et sanavit omnes, vi 19; inde patet quid significatur per "tangere manu" seu "digito"; [8] et quoque quid apud eundem, Jesus accedens (x)tetigit loculum in quo mortuus, et 16 portantes constiterunt; tunc 17 dixit, Adolescens, tibi dico, Surge; et resedit mortuus, et coepit loqui, vii 14, 15; et quid per impositionem manus super pueros et infantes: super pueros, apud Matthaeum, Allati sunt ad Jesum pueri ut manus imponeret super illos; Jesus dixit, Sinite pueros et ne prohibite illos, venire ad Me, talium est regnum caelorum; et imposuit illis manus, xix 13-15: et super infantes, apud Marcum, Jesus suscepit infantes super ulnas, et posuit manus super eos, et benedixit eis, x 16: per impositionem manus super pueros et (o)super infantes significatur etiam hic communicatio, et receptio virtutis Divinae, per quae sanatio interiorum, quae est salvatio. [9] Quod per contactum, qui fit per manus, talia significentur, trahit originem ex repraesentativis in altera vita; illi ibi qui in dissimili statu vitae sunt apparent remoti ad distantiam, qui autem in simili sunt apparent consociati, et qui ibi se mutuo tangunt communicant suae vitae statum cum altero; si id fit per manus, communicatur omne vitae, quia per manus, ut supra dictum est, ex correspondentia significatur potentia, quae est activum vitae, ita quicquid est apud illum; repraesentativa talia existunt in mundo spirituum, sed fiunt per influxum (c)a caelo, ubi solum consociationes quoad affectiones boni et veri percipiuntur. @1 imponet IT$ @2 i et$ @3 sive testificatio, sive benedictio$ @4 quod per impositionem manus communicata sit potentia altered to quod impositio manus sit communicatio$ @5 et IT$ @6 manum$ @7 i cum peccatis$ @8 i a malis et falsis$ @9 manum IT$ @10 facta IT$ @11 extemplo erecta est$ @12 et contactum a Domino$ @13 i , et$ @14 After egressam$ @15 Ipso$ @16 ideo$ @17 tum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10024
#10024 "Et mactabis juvencum coram Jehovah": quod significet praeparationem ad purificationem boni et veri a Divino 1 in externo seu naturali homine 2, constat ex significatione "mactare" cum de animalibus quae offerebantur in holocaustum vel (o)in sacrificium, quod sit praeparatio ad illa quae per holocausta et sacrificia repraesentabantur 3; quod ea essent purificatio (o)a malis et falsis, implantatio boni et veri, (o)et conjunctio eorum, videatur supra n. 10,022; et quia illa sunt a Divino, ideo dicitur "coram Jehovah"; (o)et ex significatione "juvenci" quod sit purificatio externi seu naturalis hominis, de qua supra n. 9990; inde est quod 4 per "mactare" cum de holocaustis et (o)de sacrificiis, in Verbo significetur 5 omne id quod per ipsum holocaustum et sacrificium, quoniam omne id tunc intelligitur. @1 Domino IT$ @2 hominis IT$ @3 repraesentantur IT$ @4 Praeterea etiam$ @5 significatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10025
#10025 "Ad ostium tentorii conventus": quod significet ut sit conjunctio illorum, constat ex significatione "ostii tentorii conventus" quod sit conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, de qua supra n. 10,001. (m)Quia per "ostium tentorii (o)conventus" id significatur, ideo statutum erat quod, si alibi, imputaretur sanguis, et exscinderetur anima illa ex populis, Lev. xvii 3, 4, 8, 9; causa erat quia tunc non repraesentabatur conjunctio boni et veri, ita non conjugium caeleste, sed conjunctio mali et falsi, quae est conjugium infernale 1.(n) @1 quod si extra castra, imputaretur ei sanguis, et exscinderetur anima illa a populis, Levit. xvii 3, 4, 8, 9, nam tunc significabatur conjunctio mali et falsi, quae est conjugium infernale, extra castra enim est infernum, n. [no number is given; n. 10,038 is probably intended]$
Arcana Coelestia 8
Passage 10026
#10026 "Et accipies de sanguine juvenci": quod significet Divinum Verum accommodatum naturali seu externo homini 1, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, de qua sequitur, et ex significatione "juvenci" quod sit naturale hominis, quod purificandum et cui implantandum verum et bonum, de qua n. 9990. Quod hic primum de sanguine dicatur, et quod is dandus sit super cornua altaris et reliquum ejus effundendum ad fundamentum ejus, est quia per "sanguinem" in Verbo significatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, et per id verum fit omnis purificatio, nam verum docet hominem quid bonum et quomodo vivet, et cum homo id novit, tunc primum implantari potest affectio (o)seu amor boni, et sic regenerari; (o)cognitio enim praecedet antequam homo fidem habere potest et vitam fidei vivere, quae est vita boni; quod omnis purificatio a malis et falsis fiat per vera fidei, proinde omnis regeneratio, videantur citata n. 9959. [2] Qui non sensum internum Verbi norunt, (o)ita qui non sciunt quod per "sanguinem" significetur Divinum Verum, et per hoc a Domino fiat purificatio, credunt quod homo purificetur per sanguinem Domini, per quem intelligunt 2 passionem crucis Ipsius; ast sciant quod per passionem crucis Domini 3, ita 4 per sanguinem Ipsius, nemo purificetur 5, sed per vitam secundum praecepta Ipsius 6, ut Ipse docet multis in locis; passio crucis fuit ultimum tentationis Domini, per quam (o)plene glorificavit Humanum Suum, (m)ut quoque Ipse dicit apud Lucam, Nonne hoc oportebat 7 pati Christum, et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26;(n) Dominus enim in mundum 8 venit ut subjugaret inferna, (c)et redigeret omnia in ordinem, etiam in caelis, quod factum est per admissas in Se tentationes; et passio crucis fuit ultimum tentationis Ipsius, per quam plenarie vicit inferna (c)et disposuit in ordinem caelos, et simul Humanum Suum glorificavit; et 9 nisi ita fecisset, nemo hominum salvari potuisset; sed videantur quae de his prius in locis citatis n. 9528 et n. 9715, 9937, 10,019, copiose ostensa sunt, et quod per "sanguinem", et quoque per "sanguinem Domini" significetur Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, n. 4735, (x)6378, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393. @1 cp n. 10,020$ @2 et quod salventur per$ @3 ast per intuitionem passionis Ipsius nemo salvatur$ @4 d ita i ac$ @5 purificatur$ @6 Domini$ @7 oportet IT$ @8 in mundum enim$ @9 nam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10027
#10027 "Et dabis super cornua altaris digito tuo": quod significet potentiam Divinam Domini ex proprio, constat ex significatione "cornuum altaris" quod sint potentia veri ex bono; quod "cornua" sint potentia, videatur n. 9081, 9719-9721, et quod "altare" sit 1 repraesentativum Domini quoad Divinuum Bonum, seu repraesentativum Divini Boni in Domino, n. 9388, 9389, 9714, 9964; et ex significatione "digiti" quod sit potentia, de qua n. 7430; quod sit ex potentia propria seu ex proprio, est quia per Moschen id factum est, et per Moschen repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, n. 9372, 9806, quapropter dicitur "digito tuo." Quod sanguis primum super cornua altaris daretur: erat causa ut repraesentaretur ipsa potentia Divini Veri ex Divina Bono, nam per potentiam Divini Veri ex Divino Bono omnia fiunt, et absque illa nihil, videantur citata supra n. 10,019.
Arcana Coelestia 8
Passage 10028
#10028 "Et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris": quod significet Divinum Verum totum in sensuali, quod ultimum vitae hominis, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum ex Divino Bono (c)Domini, de qua mox supra n. 10,026, et ex significatione "fundamenti altaris" quod sit sensuale, quod ultimum vitae (o)hominis; quod "fundamentum altaris" id sit 2, est quia altare fuit repraesentativum Divini Humani Domini, quare fundamentum ejus significat id quod ultimum vitae in humano (o)est, ac ultimum vitae in humano est (o)id (x)quod vocatur sensuale (o)externum, quod hic intelligitur; quod altare fuerit praecipuum repraesentativum Divini Humani Domini, videatur n. 9388, 9389, 9714, 9964; 3 quod fundamentum sit ultimum ejus, patet; quod id apud hominem sit sensuale externum, et quale id 4, videatur n. 9212, 9216, 9996. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicendum est: cum homo purificatur, tunc omnium primum addiscuntur talia vera quae capi possunt a sensuali homine; talia vera sunt, qualia sunt 5 in sensu litterae Verbi; postea addiscuntur vera interiora qualia sunt (m)quae colliguntur ex Verbo ab illis qui in illustratione sunt, hi enim colligunt sensum interiorem ejus ex variis locis, ubi sensus litterae ibi explicatur; ex his cognitis (o)dein vera adhuc interiora ab illustratis hauriuntur, quae cum prioribus inserviunt Ecclesiae pro doctrina, haec pro doctrina illis qui internae Ecclesiae homines sunt, illa pro doctrina illis qui externae Ecclesiae homines sunt; hi et illi, si vixerunt secundum illa, in caelum inter angelos elevantur, ac ibi imbuuntur sapientia angelica, quae est ex veris adhuc interioribus, et tandem ex intimis in caelo tertio;(n) haec vera cum prioribus in suo ordine desinunt in ultima, quae sunt sensualis externi, ac ibi simul sunt; inde patet quod interiora vera omnia sint simul in veris sensus litterae Verbi, nam haec vera, ut supra dictum est, ultima sunt 6; quod in ultimis se reponant interiora omnia ordine, et ibi simul sint, videatur n. 9828, (x)9836. Ex his patet quid intelligitur per quod Divinum Verum sit totum in sensuali, quod significatur per quod omnis sanguis effunderetur ad fundamentum altaris. @1 i principale$ @2 quod id sit fundamentum altaris altered to quod fundamentum altaris sit sensuale id sit ultimum vitae$ @3 i et$ @4 sensuale id sit ultimum vitae apud hominem$ @5 quae sunt altered to sunt quae$ @6 S first wrote hic sensus, ut supra dictum est, in se habet then d in se habet ultima sunt but did not amend the remainder of the clause$
Arcana Coelestia 8
Passage 10029
#10029 "Et accipies omnem adipem": quod significet bonum accommodatum, constat ex significatione "adipis" seu pinguedinis, quod sit bonum, de qua n. 5943; bonum accommodatum dicitur, quia hic agitur de purificatione externi seu naturalis hominis, et de implantatione veri et boni, (c)ac sic de conjunctione utriusque ibi, nam ea sunt quae significantur per sacrificia et holocausta; ideo per adipem ex juvenco hic intelligitur bonum accommodatum naturali seu externo homini, et quod conjungi potest cum vero ibi, nam verum erit accommodatum suo bono ac bonum suo vero, ex causa quia unum erunt. Sciendum etiam (o)est quod verum et bonum in naturali seu externo homine differat a vero et bono in interno 1 sicut exterius et interius, seu sicut inferius et superius, seu quod idem, sicut posterius et prius; verum in naturali 2 est scientificum, et bonum ibi est jucundum ejus, utrumque perceptibile homini dum in mundo (o)est, nam tunc cum cogitatur, apparet; ast verum in interno homine non est scientificum apparens, sed est verum implantatum intellectuali ejus parti; bonum etiam ibi non est perceptibile, quia est implantatum parti ejus voluntariae, utrumque interiori vitae hominis, in qua verum est fidei, et bonum est amoris; talis differentia est veri et boni in interno seu spirituali homine, ac veri et boni in externo seu naturali homine; horum implantatio et conjunctio significatur per sacrificium ex juvenco, illorum autem implantatio et conjunctio per holocaustum ex ariete, de quo in sequentibus hujus capitis. Ex his 3 patet quid intelligitur per bonum accommodatum, quod significatur per adipem ex juvenco. @1 i homine,$ @2 i homine$ @3 inde$
Arcana Coelestia 8
Passage 10030
#10030 "Tegentem intestina": quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione "intestinorum" quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes (o)et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent (o)ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1, partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2 exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3 hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4 constare potest ex illis quae ad finem plurium capinm ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5 quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6, n. 5393-5396. [2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7 agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8 describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem, Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9 aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, ii 32, 33; qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10 per talia quae sunt in tertis, et in harum 11 regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12, (o)videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13 sunt quae homo primum capit 14; [3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15, dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16 ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, (o)vers. 34, 35, per quae significatur quod bonum amoris (o)in Dominum, bonum charitatis (o)erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque (o)adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei; [4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter (t)lucra, honorem, (o)et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 17, et quoque solum propter timorem legis (o)et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae; [5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 18 per "argillam" seu "lutum,"19 verum cum quo id bonum non cohaeret, est "ferrum"; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, (x)commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; "semen hominis" est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 20 patet 21 quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae. [6] (s)Quod in genere "caput" significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, "pectus" spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod "pedes" naturale bonum, quod est bonum (o)et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 22 similia per aurum, argentum, aes, (o)et ferrum, n. 5658; quid autem in specie (o)significatur per "caput,"(s) (o)videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per "aurum," n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid (d)per "pectus," n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid (d)per "argentum," n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per "ventrem" et per "latus," quae sunt infra pectus; quid autem (d)per "aes," n. 425, 1551, quid (d)per "pedes," n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per "ferrum," n. 425, 426, et quid per "argillam" seu "lutum," n. 1300, 6669. [7] Ex his nunc sciri 23 potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et (o)ad verum fidei, et quia 24 correspondent his 25, etiam correspondent iisdem 26 in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. (s)Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485. @1 hepatici et cyscici$ @2 qui vocantur ductus pancreatici, qui$ @3 intra$ @4 i et correspondent,$ @5 etiam$ @6 i inde$ @7 in sacrificium et in holocaustum$ @8 hic solum ex illis quae altered to prout ubi$ @9 i ibi$ @10 d haec i id$ @11 illarum$ @12 Dei$ @13 talia$ @14 capiet$ @15 amore$ @16 ita$ @17 (m)et favorem (n) illorum causa$ @18 tale bonum significatur$ @19 i et$ @20 i nunc$ @21 d constare potest i and d patet then restored conscare potest$ @22 et quod$ @23 constare$ @24 illis quae$ @25 quae IT$ @26 illis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10031
#10031 "Et reticulum super jecore": quod significet bonum interius externi seu naturalis hominis, constat ex significatione "reticuli 1 (o)quod super jecore" quod sit bonum interius externi seu naturalis hominis; quod "reticulum" sit id bonum, est quia totum est adeps, et per "adipem" significatur bonum, de qua supra n. (x)10,029; quod sit bonum interius, est quia adeps ille superius seu interius in corpore est quam adeps tegens intestina, de quo mox supra; per "jecur" etiam significatur purificatio interior, nam jecur purificat sanguinem, intestina autem illa ex quibus sanguis; quod sit bonum externi seu naturalis hominis, est quia per "juvencum," in quo reticulum illud, significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, n. 9990. Alioquin per "jecur" (o)seu hepatem significatur bonum innocentiae externum, quale est infantibus, ex causa quia infantes, antequam reliqua viscera ad (t)usum suum plene formata sunt, quod fit cum embryones sunt, nutriuntur per jecur, adducitur enim illuc omnis sucus nutricius per placentam (o)et umbilicum ex utero matris; is sucus correspondet bono innocentiae; [2] quod id bonum per "jecur" significetur, constat apud Jeremiam, Consumpti sunt per lacrimas oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terram jecur meum, super confractione filiae populi mei; (m)dum infans et lactens deficit in plateis 2,(n) matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum? Threni ii 11, 12; describitur ibi dolor vastatae Ecclesiae; dolor ob deperditum verum significatur per quod consumpti (x)sint per lacrymas oculi, dolor ob deperditum verum innocentiae per quod conturbata sint viscera, et dolor ob deperditum bonum innocentiae per quod effusum sit in terram jecur; quare dicitur, "dum infans et lactens deficit in plateis, et matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum?" "filia populi" propter cujus confractionem ille dolor, est Ecclesia, n. 2362, 3963, 6729, "oculi" sunt quae visus interni, ita vera fidei, n. 4526, 4528, 9051, "viscera" sunt vera innocentiae, n. 3294, "jecur" est bonum innocentiae, nam infantes et lactentes qui deficiunt in plateis, sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 3183, 4563, 5608, "frumentum et vinum, de quibus dicunt matribus, Ubi sunt?" sunt bonum veri et verum boni, "frumentum" bonum veri, n. 5959, "vinum" verum boni, n. 1071, 1798 3. @1 i and d seu omenti In subsequent numbers omentum the mesentery of the intestines$ @2 i meis$ @3 dolor propter verum amissum significatur per quod consumti sint oculi, nam oculi correspondent visui intellectuali, et inde veris fidei, n. 4526, 4528, 9051; quod dolor ob bonum innocentiae amissum significetur per quod effusum sit in terram jecur, constat ex significatione infantum et lactentium, qui deficiunt in plateis, infantes et lactentes sunt qui in bono innocentiae, et in sensu abstracto bonum innocentiae, n. 430, 3183, 4563, 5608; et ex significatione frumenti et vini, de quibus dicunt matribus suis ubi sunt, quod sint bonum et verum, quod frumentum sit bonum veri, videatur n. 5959, et quod vinum sit verum boni, n. 1071, 1798$
Arcana Coelestia 8
Passage 10032
#10032 "Et duos renes, et adipem super illis": quod significet verum interius externi seu naturalis hominis, et illius bonum, constat ex significatione "renum" quod sint vera interiora 1, de qua sequitur, et ex significatione "adipis" quod sit bonum, de qua supra n. (x)10,029; quod sit bonum illius veri, est quia erat adeps super renibus. Dicitur bonum illius veri quoniam omni bono est suum verum, et omni vero est suum bonum; sunt innumerabilia genera boni, et cuivis generi boni est verum quod ejusdem generis est; (m)nam in universo caelo sunt bona et vera quae faciunt vitam ibi, ac ubivis sunt varia.(n) Quale bonum (o)est quod per adipem super renibus significatur 2, constat ex veris quae significantur 3 per "renes"; per "renes" significantur vera explorantia, purificantia, et castigantia 4; significatio illa ducit causam ex functione illorum; inde patet quid 5 significatur per "renes" in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Jehovah probat renes et cor, xi 20: apud eundem, Jehovah probans justum, videns renes et cor, xx 12: apud Davidem, Probas corda et renes, Deus juste, Ps. vii 10 [A.V. 9]: apud eundem, Jehovah, explora renes meos, et cor meum, Ps. xxvi 2: apud eundem, Jehovah, Tu possides renes meos, Ps cxxxix 13: apud Johannem, Ego sum Qui scrutatur renes et cor, Apoc. ii 23;
Arcana Coelestia 8
Passage 10033
#10033 Quia in hoc capite agitur de sacrificio et de holocausto per quae Aharon et filii ejus inaugurarentur in sacerdotium, paucis adhuc dicetur de sanguine et (o)de adipe: quod omnis sanguis sacrificii et holocausti effunderetur ad altare, et quod omnis adeps adoleretur super altari, constat ex statutis et legibus de holocaustis et 1 sacrificiis in Levitico; quod ita (x)fieret, causa fuit quia sanguis significabat Divinum Verum, et adeps Divinum Bonum; quod sanguis id significaverit, constat ex illis quae de sanguine n. 4735, (x)6378, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, ostensa sunt; et quod adeps significaverit Divinum Bonum, ex illis quae n. 5943. [2] Quod per "sanguinem" Divinum Verum significetur, constat manifeste apud Ezechielem, Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad saturitatem 2, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo, curru, forti, et omni viro belli: (m)sic dabo gloriam Meam inter gentes,(n) xxxix 17-22; quod non sanguis ibi per "sanguinem" intelligatur, quisque videre potest, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et usque ad ebrietatem, et quoque quod comederent adipem usque ad satietatem, et dein quod satiarentur equo et curru; inde patet quod aliud per "sanguinem" intelligatur 3 quam sanguis, et aliud per "principes terrae" quam principes terrae, tum aliud per "adipem," ut et per "equum" et "currum," quam adeps, equus et currus; quid autem significatur non sciri potest quam per sensum internum, hic docet quod "sanguis" sit Divinum Verum, "principes terrae" 4 primaria vera Ecclesiae, "adeps" Divinum Bonum, "equus" sensus internus Verbi, et "currus" ipsa doctrina inde; quod "sanguis" sit Divinum Verum, constat ex locis supra citatis, quod "principes (d)terrae" sint primaria vera, n. 5044, quod "terra" sit Ecclesia, n. 9325, quod "equus" sit sensus internus Verbi, n. 2760-2762, et quod "currus" sit doctrina, n. 5321, (x)8215. [3] Ex his nunc patet quid significatur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, vi 53-56; quod "caro" sit Divinum Bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod "Filius hominis" cujus carnem comederent et sanguinem biberent, sit Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Bono, n. 9807. 5 [4] Quod autem "adeps" seu "pinguedo" sit Divinum Bonum, constat 6 apud Esaiam, Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, xxv 6: apud eundem, Attendite ad Me, et comedite bonum, et delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2: et apud Jeremiam, Implebo animam sacerdotum pinguedine; et populus Meus bono Meo saturabuntur, (x)xxxi 14; ex his constare potest 7 cur omnis adeps sacrificii adoleretur super altari, et cur omnis sanguis effunderetur ad latus ejus. [5] Quia sanguis et adeps Divina illa significabant, ideo populo Israelitico 8 prorsus vetitum fuit comedere adipem et sanguinem, ut constat apud Moschen, Statutum aeternitatis in generationes vestras, Nullum adipem et nullum sanguinem comedetis, Lev. iii 17: apud eundem, Nullum adipem sive bovis, sive (x)ovis, sive caprae comedetis; omnis qui comederit adipem de bestia, de qua offertur ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis, Lev. vii 23, 25: et apud eadem, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi sui 9, Lev. xvii 10-14; tum Deut. xii (x)16, 23-25. [6] Quod tam severe prohibitum 10 fuerit comedere 11 sanguinem et adipem, erat causa quia per id repraesentabatur profanatio Divini Veri (c)et Divini Boni, gens enim Israelitica et Judaica erat in externis separatis ab internis, ita in nullo Divino Vero et in nullo Divino Bono quoad fidem et amorem, sed in cultu externo absque illis; erant enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, consequenter in malis inde scaturientibus, quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, et crudelitas; inde etiam erat quod interna vera non illis revelata fuerint, si enim revelata fuissent, non potuissent non profanare illa; quod gens illa talis fuerit, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; quapropter profanationem repraesentavissent, si comedissent sanguinem et adipem; nam quicquid apud illos institutum fuit, repraesentativum interiorum (o)Ecclesiae et caeli fuit 12. [7] Ex his iterum patet quid significatur per quod comederent adipem ad satietatem 13, ac quod biberent sanguinem, sanguinem principum terrae, usque ad ebrietatem, apud Ezechielem xxxix 17-22, de quibus supra, quod nempe cum interiora aperta sunt, tunc illis qui in interioribus essent, hoc est, in fide et in amore in Dominum, appropriaretur Divinum Verum, et Divinum Bonum, quod factum cum Dominus in mundum venit, apud gentes, quapropter etiam ibi dicitur, Sic dabo gloriam Meam inter gentes; per "gloriam" significatur Divinum Verum procedens a Domino quale (o)est in caelo, n. 9429, et per "gentes" significantur omnes qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771, 9256. [8] (s)Haec confirmat Ipse Dominus cum dicit quod caro Ipsius esset vere cibus et sanguis Ipsius esset vere potus, et qui comederet Ipsius carnem et biberet Ipsius sanguinem, in Ipso maneat et Ipse in illo, Joh. vi 55, 56, et quoque quod instituerit Sanctam Cenam,in qua comederent Ipsius carnem et biberent Ipsius sanguinem, Matth. xxvi ,] 27, 28, 29 per quae significatur appropriatio Divini Boni (c)et Divini Veri ab Ipso; et appropriatio Divini Boni et Divini Veri a Domino non dari potest quam apud illos qui agnoscunt Divinum Domini, nam hoc est primum et ipsum essentiale omnium quae fidei sunt in Ecclesia; non enim recludi caelum aliis potest, 14 quia totum caelum in illa fide est, ita non potest communicari illis Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quod per sanguinem ibi intelligitur; caveat itaque sibi quicumque sit 15 intra Ecclesiam ne Dominum neget, et quoque ne Divinum Ipsius, nam ad illam negationem clauditur caelum et aperitur infernum; sunt enim separati a Domino, ita a caelo, ubi Divinum Domini est omne in omnibus, nam id facit caelum; et cum caelum clausum est, quidem scientia veritatum fidei ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae datur, sed nusquam fides quae fides, nam fides quae fides desuper venit, hoc est, per caelum a Domino. [9] Quod Dominus ita locutus sit, nempe quod Divinum Bonum procedens ab Ipso dixerit carnem Suam, et Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius dixerit sanguinem Suum, erat causa quia Verbum, quod ab Ipso, erat Divinum 16 implens universum caelum; 17 tale Verbum erit per correspondentias, (o)proinde repraesentativum et significativum in omnibus et 18 singulis, 19 ita enim et non aliter conjungit homines Ecclesiae cum angelis in caelis; nam cum homines percipiunt 20 Verbum secundum litteram, angeli percipiunt illud secundum sensum internum, ita pro carne Domini Divinum Bonum, et pro sanguine Ipsius 21 Divinum Verum, utrumque a Domino; inde sanctum influit per Verbum.(s) @1 i de$ @2 satietatem IT$ @3 significetur$ @4 i sint$ @5 (m)Ex his nunc patet, quid significatur per Domini Verba apud Johannem vi 53, 54, 55, 56, quae adducta.(n)$ @6 i etiam$ @7 nunc patet$ @8 i et Judaico$ @9 ejus$ @10 vetitum$ @11 edere$ @12 fuerunt IT$ @13 saturabuntur ad saturitatem$ @14 i inde$ @15 d here and i after Ecclesiam,$ @16 ita simul$ @17 i et$ @18 i in$ @19 i ita conjungens,$ @20 homo percipit$ @21 Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 10034
#10034 "Et adolebis altare": quod significet ex Divino Amore Domini, constat ex significatione "adolere" quod sit accensio Divini Amoris, et ex repraesentatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum Amoris, de qua n. 9388, 9389, 9714; quod "adolere" sit accensio Divini Amoris, est quia per ignem super altari significabatur Divinus Amor, n. 6832.
Arcana Coelestia 8
Passage 10035
#10035 "Et carnem juvenci": quod significet malum amorum priorum ibi, constat ex significatione "carnis" quod sit bonum amoris, et in opposito (x)sensu malum amoris, de qua sequitur, et ex significatione "juvenci" quod sit externum seu naturale, de qua prius; per "juvencum" enim et "vitulum" in bono sensu significatur externum seu naturale hominis quoad bonum innocentiae et charitatis, at in opposito sensu externum seu naturale hominis quoad malum quod contrarium bono innocentiae et charitatis (o)est, nam pleraque quae in Verbo etiam oppositum sensum habent. Quod "caro juvenci" hic significet malum amorum priorum in externo seu naturali homine, est quia per "carnem" significatur voluntarium hominis, ita ejus proprium, nam quod voluntatis est, id est proprium; et quia per "carnem" significatur voluntarium seu proprium, ideo quoque (o)per illam significatur bonum amoris, aut malum amoris; sunt enim binae facultates apud hominem, quae vocantur intellectus et voluntas; ad intellectum pertinent vera aut falsa, ad voluntatem autem bona aut mala, ita ad intellectum pertinent illa quae fidei sunt, et ad voluntatem illa quae amoris, nam 1 quae amoris sunt percipiuntur ut bona, et quae fidei sunt percipiuntur ut vera; etiam falsa sunt fidei et mala sunt amoris apud illos qui in falsis et in malis sunt; [2] inde constare potest quid intelligitur per proprium voluntarium, quod significatur per "carnem" in utroque sensu. Porro sciendum quod omne proprium voluntarium hominis sit malum, quia homo ex se non amat nisi se et mundum, (o)et si proximum est propter se; quapropter regenerandus est, et per regenerationem accipiet novam voluntatem; sed voluntas quam accipit per regenerationem, non est hominis sed 2 Domini apud hominem; cum haec voluntas seu hoc voluntarium intelligitur per carnem, tunc "caro" significat bonum amoris; (m) cum autem per carnem intelligitur voluntas propria hominis, tunc per carnem significatur malum amoris;(n) sed videantur quae de carne et de proprio prius ostensa sunt, nempe quod "caro" significet Proprium Domini, quod est Divinum Bonum, ac inde omne bonum amoris apud hominem regeneratum, n. 3813, 7850, 9127, et quod in opposito sensu significet proprium voluntarium hominis, quod est malum amoris, n. 999, 3813, 8409. Quod Proprium Domini sit Divinum Bonum, et inde 3 bonum amoris in Ipsum et erga proximum, quoniam Proprium Domini est quod vitam caeli dat homini cum regeneratur, n. 1023, 1044, 1937, 1947, 3812, 5660, (x)5786, 8480, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812, 4328, 5660, (x)5786, 8480, 8497. Quod per "carnem juvenci" hujus significetur malum amoris, constat ex illis quae in hoc versu sequuntur, quod nempe caro, pellis, et fimus comburerentur igne extra castra, quia peccatum. Quid autem repraesentabatur per quod caro sacrificii comederetur a sacerdote et a populo in loco sancto, videbitur infra n. 10,040. @1 d nam i inde$ @2 i est$ @3 i apud regeneratos$
Arcana Coelestia 8
Passage 10036
#10036 "Et pellem ejus": quod significet falsum in ultimis, constat ex significatione "pellis" seu cutis, quod sit verum in ultimis, et in opposito sensu falsum ibi; quod cutis seu pellis id significat, est ex correspondentia; illi enim qui cutem referunt in Maximo Homine seu in 1 caelo, sunt qui in veris fidei sunt, et non ita in correspondente bono, qui sunt in limine ad caelum, 2 videatur n. 5552-5559; inde per "cutem" seu pellem in sensu abstracto significatur verum in ultimis 3, n. 3540, 8980; quod hic per illam significetur falsum in ultimis, est quia per "carnem" significatur malum amoris, de qua mox supra n. (x)10,035; cum "caro" significat malum amoris, "pellis" ejus significat falsum fidei inde. @1 hoc est$ @2 ultimis$ @3 i ac ultima$
Arcana Coelestia 8
Passage 10037
#10037 "Et fimum ejus": quod significet immunda reliqua, constat ex significatione "fimi" quod sit immundum. Quod "fimus" (t)(x)significet immundum, proinde malum et falsum, nam haec in spirituali sensu immunda sunt, est quia in fimum et in stercus abit omne inutile et obsoletum cibi, et cibus in spirituali sensu est verum et bonum fidei et amoris, n. 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5915, 8562, 9003; inde quoque est quod fimus, stercus, et excrementum, correspondeant malis 1 quae in inferno, quod etiam in Verbo vocatur latrina; de correspondentia illa videatur n. 954, 2755, 4948, 5394, 5395, 7161; inde nunc est quod talia in Verbo significent infernalia, ut constare potest ex his locis: apud Esaiam, Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis et sanguines Hierosolymae abluerit, iv 3,4; per "Zionem" et "Hierosolymam" significatur Ecclesia, per "Zionem" Ecclesia apud illos qui in bono (o)amoris, et per "Hierosolymam" apud illos qui in veris ex illo bono 2; "lavare excrementum filiarum Zionis" est purificare a malis illos 3 in Ecclesia qui in bono (o)amoris, et "lavare sanguines Hierosolymae" est purificare a falsis mali illos qui ibi in veris 4: [3] apud Jeremiam, Extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant et quibus serviverant; non colligentur, neque (x)sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt, viii 1, 2; per haec describitur status eorum qui profanaverunt bona et vera Ecclesiae, qui status etiam illo tempore repraesentabatur per extractionem ossium ex sepulcris; "ossa regum et principum e sepulcris extracta" significant vera profanata, "ossa sacerdotum et prophetarum" significant bona profanata, "expandi soli, lunae, et omni exercitui caelorum" significat remotionem ab omni bono et vero, "non colligi et non sepeliri" significat non resurrectionem ad vitam, "stercus super faciebus terrae esse" significat quod non nisi quam infernale: apud eundem, Mortibus morborum malignorum morientur, ita ut non plangantur, neque sepeliantur; in stercus super faciebus terrae fient, xvi 4, xxv 33; per "stercus super faciebus terrae fieri," simile quod supra significatur: [4] in Threnis, Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis, educati super purpura, amplexi sunt sterquilinia, iv 5; "qui comederunt lautitias" sunt qui Verbum habent 5, et inde cognitiones veri, "educati super purpura" sunt qui in cognitionibus boni, "amplecti sterquilinia" est loco illorum addiscere et eligere falsitates: apud Malachiam, Si non audiveritis et si non posueritis super cor, mittam in vos maledictionem, et spargam stercus super facies vestras, stercus festorum vestrorum, ii 2, 3; "spargere stercus super facies" est conspurcare interiora vitae falsis malis "stercus festorum" est conspurcare sancta cultus: [5] apud Ezechielem, Mandatum Prophetae, quod placentam hordeorum cum stercore fimi humani 6 faceret, quia sic comedunt 7 filii Israelis panem suum immundum: sed dixit, Ah, Domine Jehovih anima mea non polluta est, non venit in os meum caro abominationis; tunc respondit, Do tibi excrementum bovis pro stercore hominis, ut (x)facias panem tuum cum illo 8; nam faciam ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, iv (x)9-17; per haec repraesentabatur quale esset bonum et verum Ecclesiae gentis Judaicae; "placenta hordeorum cum stercore fimi hominis" significat bonum Ecclesiae interius conspurcatum malis amoris sui, "placenta cum excrementis 9 bovis significat bonum Ecclesiae externum conspurcatum malis illius amoris; quia illa significantur per "placentam," dicitur quod carituri essent pane et aqua et desolarentur; "panis et aqua" est bonum et verum, "carere illis" et "desolari" est deprivari. [6] Quia talia per fimum, stercus, et excrementum significabantur, patet quid significatur per haec apud Moschen, Spatium erit extra castra quo foras exeas, et clavus erit tibi quo conteges excrementum tuum; nam Jehovah Deus ambulans in medio castrorum tuorum, ut castra tua sancta sint, et 10 non videat in te nuditatem ullius rei, et revertatur a post te, Deut. xxiii 13-15; hoc mandatum est quia immundum repraesentabatur per stercus; 11 per castra (o)enim ubi filii Israelis, repraesentabatur caelum et Ecclesia, ubi Dominus praesens per fidem et amorem; quare per locum extra castra repraesentabatur ubi non caelum et Ecclesia, ita ubi Dominus non praesens per (o)fidem et amorem; quapropter dicitur quod Jehovah ambulans in medio castrorum ut castra sancta sint, ne videat nuditatem ullius rei, et revertatur; nuditas 12 est immundum ex malis et falsis. Quod "castra" ibi significaverint 13 caelum et Ecclesiam, ubi Dominus, videbitur in nunc sequentibus. @1 i et falsis$ @2 in vero ex bono$ @3 i qui$ @4 in vero$ @5 habuerunt$ @6 hominis$ @7 comedent$ @8 illis$ @9 excremento$ @10 i ut$ @11 i et$ @12 i ullius rei$ @13 significent$
Arcana Coelestia 8
Passage 10038
#10038 "Combures igne extra castra": quod significet quod illa amandanda (o)sint inferno, et consumenda 1 malis amoris sui, constat ex significatione "comburere igne" quod sit consumere malis amoris sui; per "comburere" enim significatur consumere, et per ignem" malum amoris sui; quod (c)illa per "comburere" et per "ignem" significentur, videatur n. 1297, 5071, (x)5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141, 9434; et ex significatione "castrorum" quod sint caelum et Ecclesia, et in opposito sensu ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, de qua sequitur. Quod comburi igne sit consumi malis amoris sui, est quia ille amor consumit omnia bona et vera fidei; quod amor sui id faciat, vix aliquis hodie novit, et inde nec quod ille amor sit infernum apud hominem, et quod ille intelligatur per ignem infernalem. [2] Sunt enim duo ignes vitae apud hominem, unus est amor sui, alter est amor in Deum; qui in amore sui sunt non possunt esse in amore in Deum, quoniam oppositi sunt; quod oppositi sint, est quia amor sui producit omnia mala, quae sunt (x)contemptus aliorum prae se, (x)inimicitia contra illos qui non favent, tandem odia, (x)vindictae, saevitiae, 2 crudelitates, quae mala prorsus resistunt influxui Divino, consequenter exstinguunt vera et bona 3 fidei et charitatis 4, (o)nam haec sunt quae influunt a Domino; quod amor cujusvis sit ignis vitae ejus, quisque scire potest qui reflectit, nam absque amore non vita, et qualis amor talis vita; et inde 5 quod amor sui producat mala omnis generis, et quod tantum producat, quantum pro fine habetur, hoc est, quantum regnat; genus pessimum amoris sui est amor dominandi propter se, hoc est, solum propter 6 honorem et propter lucrum; qui in (c)illo amore sunt, 7 quidem profiteri possunt fidem et charitatem, sed hoc faciunt ore et non corde; immo qui eorum pessimi sunt, illa quae fidei et charitatis sunt, ita sancta Ecclesiae, pro mediis ad fines suos habent; sed de amore sui et de ejus generibus, deque malis inde scaturientibus, et de 8 statu illorum in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, 9 in specie dicendum est; haec dicta sunt ut sciatur quid sit "comburi igne extra castra." [3] Quod castra, ubi filii Israelis castrametati sunt, repraesentaverint caelum et Ecclesiam, (c)ac inde quod extra castra sit ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, constare potest ex illis in Verbo quae de castris et de castrametatione filiorum Israelis in deserto memorantur, ut ex his apud Moschen, Filii Israelis castrametabuntur vir apud castra sua, et vir apud vexillum suum, juxta exercitus eorum; et Levitae castrametabuntur arcum habitaculum testimonii, ut non sit excandescentia super congregationem filiorum Israelis, Num. i (x)52, 53, ii 2: et porro, castrametabatur tribus Jehudae, Jisaschar, et Sebulonis ad orientem; tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis ad meridiem; tribus Ephraim, Menascheh, Benjamin ad occidentem; ac tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; Levitae autem in medio castrorum, Num. ii 1-fin.; et quod similiter proficiscerentur, Num. ii 17, x 1-fin.; quod castrametationes (c)eorum ita ordinatae fuerint, erat ut repraesentarent caelum et Ecclesiam, n. 9320 fin.; per tribus etiam, secundum quas castrametabantur, repraesentabantur omnia bona et vera caeli et Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; inde est quod dicatur quod Jehovah habitet in medio castrorum, (x)Num. v 3, et quod ambulet in medio eorum, ac ideo sancta erunt, Deut. xxiii (x)15 [A. V. 14], et in enuntiato prophetico Bileami, Cum vidit Israelem habitantem juxta tribus, (o)dixit, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, et habitacula tua, Israel Num. xxiv 2, 3, 5. [4] Quia per castra repraesentabatur caelum et Ecclesia, sequitur quod per "extra castra" significatum sit ubi non caelum et non Ecclesia, ita infernum; quapropter illuc emittebatur omnis immundus, et quoque reus 10, ut 11 constare potest ex his sequentibus, Emittetis e castris omnem leprosum, et omnem fluxum patientem, omnem immundum propter animam, a masculo usque ad feminam, foras extra castra mittetis eos, ut non polluant castra, in quorum medio Jehovah habitat, Num. v 2, 3; (o)Lev. xiii (x)45, 46: Vir qui non 12 mundus casu noctis, exhibit foras extra castra, nec veniet in medium 13 castrorum: cum laverit se aquis, et occiderit sol, intrabit in castra. Spatium erit tibi extra castra quo foras exeas, et per clavum conteges excrementum tuum, quia Jehovah ambulat in medio castrorum; ideo castra sancta erunt, Deut. xxiii 11-15 [A.V. 10-14]: et quod lapidarentur extra castra, Lev. xxiv 14; Num. xv 35, 36. (o)Ex his nunc constat quod per "combures igne carnem, pellem, et fimum juvenci, extra castra" significetur quod mala, quae per illa significantur, amandanda sint inferno. [5] Simile quod per castra et 14 per extra castra, (o)etiam per terram Canaanem, et per terras circum illam, postquam terra illa inter filios 15 Israelis in hereditates distributa fuit, repraesentatum est 16; inde est quod per "terram Canaanem," ac simpliciter per "terram," in Verbo significetur caelum et Ecclesia, (d)et per "filios Israelis" 17 qui in caelo et in Ecclesia; quod per "terram" caelum 18 et Ecclesia significetur, videantur citata n. 9325, et quod per "filios Israelis" illi qui ibi, n. 9340. @1 conspurcanda IT$ @2 i et$ @3 i quae$ @4 i vocantur$ @5 quoque sciri potest, si reflectit,$ @6 seu sui$ @7 i hi$ @8 deque$ @9 i alibi$ @10 omne immundum$ @11 i quoque$ @12 i est$ @13 medio T$ @14 i quod$ @15 iis$ @16 After extra castra$ @17 i illi$ @18 coeli$
Arcana Coelestia 8
Passage 10039
#10039 "Peccatum hoc": quod significet sic purificatum a malis et falsis, constat ex significatione "peccati" cum per id intelligitur sacrificium, quod sit purificatio a malis et falsis; in lingua enim originali per peccatum, ubi agitur de sacrificiis, intelligitur sacrificium pro peccato; et per sacrificium significatur purificatio a malis et falsis, n. 9993, 9991; quod sacrificium pro peccato (o)in Verbo dicatur "peccatum," videatur Lev. iv 3, 8, 14, 20, 21, 24, 25, 29, 33, 34, v 6, 8, 9, vi 10, 18, 19, 23 [A.V. 17, 25, 26, 30], et alibi.
Arcana Coelestia 8
Passage 10040
#10040 Quia caro juvenci cum pelle et fimo (o)ejus extra castra comburebatur igne, constare potest quod per "carnem" non bonum amoris sed malum amoris significaretur, secundum illa quae de "carne" ejus supra n. (x)10,035 dicta sunt, et de "castris" nunc supra n. (x)10,038. Quod autem concessum fuerit comedere carnem sacrificii, ut constare potest (c)ex locis quae sequuntur, erat causa quia gens illa dum in cultu, fuit in externo absque interno, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; et externum absque interno prorsus non sanctum est, quia tunc gestus modo agit, et os loquitur, at cor et anima abest; sed usque externum absque interno sanctum dicebatur, quia repraesentabat sancta interna; sancta interna sunt omnia quae amoris et fidei a Domino in Dominum; quia gens illa talis erat, non licebat ei comedere sanguinem et adipem, quoniam per "sanguinem" significabatur Divinum Verum quod fidei, et per "adipem" Divinum Bonum quod amoris, utrumque a Domino, videatur supra n. 10,033; sed licebat illis comedere carnem sacrificii, quia per illam significabatur proprium hominis, 1 n. 10,035, et proprium illius gentis erat colere externa ut sancta, et prorsus nihil facere interna, qui cultus, praeter repraesentativum, quod erat sanctum, erat idololatricus, videatur n. 4281, 4311; etiam caro repraesentative non aliud est, quando sanguis ejus repraesentabat Divinum Verum, et "adeps" Divinum Bonum, n. 10,033, nam tunc repraesentabat caro quoddam absque vita (o)et anima quod vocatur mortuum, 2 quale est externum absque interno (m)secundum haec apud Mosen, Non comedes sanguinem, quia sanguis est anima; et non comedes animam cum carne, Deut. xii 23.(n) [2] Paene similis (t)cultus est 3 apud gentem (t)religionis Catholicae, prout vocatur, nempe externus absque interno, non enim vulgo datur scire interna Verbi, quia negatur (o)ei legere Verbum; ideo quoque ex Providentia Divina Domini factum est quod in Sancta Cena daretur panis qui est caro, et non vinum quod est sanguis; et tamen sanguis est qui 4 vivificat carnem, sicut vinum panem; nam sicut panis absque vino non dat nutricionem corpori, ita nec bonum amoris quod significatur per panem et per carnem, absque vero fidei quod significatur per vinum et per sanguinem, dat nutricionem animae; ex Divina etiam Providentia Domini ibi factum est quod sacerdos ebiberet vinum, quia per id significatur nutricio animae per Divinum Verum absque bono amoris, quod est sanctum externum absque sancto interno; quod hoc ex Divina (t)Domini Providentia factum sit, non sciunt, ex causa quia idololatrice adorant externa, et sic non capiunt interna; quapropter st aliter, non secus ac Judaei, profanavissent sancta; (o)per ebibere vinum solum, etiam significatur scire Divinum Verum solum, et non vulgus, nisi quantum et quale volunt; sicut etiam ibi fit. Quod in Sancta Cena caro et panis sint Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum, et quod sanguis et vinum sint 5 Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, ita verum fidei a Domino 6 in Dominum, videatur n. 3464, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6135, (x)6377, 6789, 7850, 9127. Quod 7 carnem sacrificiorum attinet, quando illa educeretur extra castra, et combureretur igne, videatur Lev. iv 11, 12, 21; et quando et a quibus comederetur, Lev. vi 19-fin. [A. V. 26-30], vii 6, 15-19, xix 5, 6; Deut. xii 7, 17, 18, 27, xxvii 6, 7. @1 i videatur supra$ @2 i ita$ @3 i etiam$ @4 quod IT$ @5 d sint i sit$ @6 After Dominum$ @7 i ad$
Arcana Coelestia 8
Passage 10041
#10041 Vers. 15-18. Et arietem unum accipies, et imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis. Et mactabis arietem, et accipies sanguinem ejus, et asperges super altare circumcirca. Et arietem secabis in segmenta sua, et lavabis intestina ejus, et crura ejus, et dabis super segmenta ejus, et super caput ejus. Et adolebis cum toto ariete altare; holocaustum hoc Jehovae, odor quietis, ignitum Jehovae hoc. 1 "Et arietem unum accipies" significat bonum innocentiae in interno homine; "et imponent Aharon et filii ejus manus suas" significat potentiae communicationem: "super caput arietis" significat cum toto: "et mactabis arietem" significat praeparationem ad purificationem interni hominis: "et accipies sanguinem" (x)significat Divinum Verum: "et asperges super altare circumcirca" significat conjunctionem cum Divino Bono: "et arietem secabis in segmenta" significat interiora distincte ordinanda: "et lavabis intestina" significat purificationem infimorum: "et crura ejus" significat purificationem exteriorum quae naturalis hominis: "et dabis super segmenta ejus et super caput" significat ordinationem exteriorum sub internis et sub intimis: "et adolebis cum toto ariete altare" significat internum Divini Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso: "holocaustum hoc Jehovae" significat glorificationem Humaiu Domini: "odor quietis" significat perceptivum pacis: "ignitum Jehovae hoc" signiiicat omnia ex Divino Amore. @1 See p. ix preliminary note 2. 15. Et arietem unum accipies, significat internum Divini Humani Domini: et imponent Aharon et filii ejus manus, significat potentiae communicationem; super caput arietes, significat in toto. 16. Et mactabis arietem, significat praeparationem: et accipies sanguinem, aignificat Divinum Verum: et asperges super altare circumcirca, significat conjunctionem cum Divino Bono. 17. Et arietem secabis in segmenta sua, significat omnia et singula distincte ordinata: et lavabis intestina ejus, significat purificationem infimorum: et crura ejus, significat purificationem naturalis hominis: et dabis super segmenta ejus, significat ordinationem interiorum sub internis: et super caput, significat omnia sub intimis. Exod. xii 9. 18. Et adolebis cum toto ariete altare, significat internum Divinum Humanum conjunctum cum Divino Bono: holocaustum hoc Jehovae, significat glorificatum: odor quietis, significat statum pacis: ignitum Jehovae hoc, significat ex Divino amore.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10042
#10042 "Et arietem unum accipies": quod significet bonum innocentiae in interno homine, constat ex significatione "arietis" quod sit bonum innocentiae et 1 charitatis in interno homine, de qua sequitur. Quoniam in hoc capite de sacrificiis et holocaustis ex 2 arietibus et agnis agitur, dicetur quid per aiumalia in genere" quae in sacrificia et holocausta offerebantur significatum fnit: illa animalia erant boves, juvenci, 3 hirci, arietes, caprae, et haedi atque agni, agnae, et capellae caprarum; qui non scit quid illa animalia significant, nusquam scire potest quid significant sacrificia et holocausta ex illis in specie; sciendum est quod omnia animalia quae in terris sunt significent talia quae sunt apud hominem, quae in genere se referunt ad affectiones quae sunt ejus voluntatis, et ad cogitationes quae sunt eius intellectus, ita ad bona et ad vera, nam bona sunt voluntatis et vera sunt intellectus; et quia se referunt ad bona et vera, etiam se referunt ad amorem et ad fidem, nam omnia quae amoris sunt vocantur bona, et omnia quae fidei sunt vocantur vera. [2] Quod animalia diversi generis talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent animalia plurium generum et innumerabilium specierum; talia ibi sunt apparentiae prorsus ad vivum correspondentes affectionibus et cogitationibus quae apud spiritus et angelos; quod ita sit, etiam constare potest ex visionibus propheticis passim in Verbo, omnia enim quae prophetis visa sunt, sunt talia quae coram angelis apparent in caelo; inde est quod bestiae in Verbo toties memorentur, et per singulas significetur aliquid quod se refert ad talia quae apud hominem, de quibus supra; homo nec aliud est quam animal quoad externum suum hominem sed distinguitur 4 per internum, 5 per quod hic et ille elevari possit versus caelum et ad Deum, et inde recipere fidem et amorem;(n) 5 inde est quod (o)bestiae in sacrificiis et holocaustis adhibitae fuerint; qui haec non scit (x)nequaquam scire potest cur mandatum fuerit, nunc offerre juvencos, arietes, agnos, nunc boves, capras, et agnas, nunc hircos, haedos, et capellas caprarum 6; ad quid alioquin talia forent? quod bestiae in Verbo (x)significent bona et mala apud hominem, ut et vera et falsa, videatur n 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830. [3] 7 Quod autem sacrificia et holocausta ex illis concernit 8 sciendum est, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris a Domino, et in supremo sensu glorificationem Humani Domini, 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, ita cum omni varietate repraesentatum sit 9; et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint. [4] Sed ad singula, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, constat ex eo quod adhibita fuerint pro omni peccato et pro omni reatu, tum pro omni consecratione et 10 inauguratione, et praeterea quovis die, quovis sabbato, quovis novilunio, et quovis festo; et quod ideo altare esset omnium sanctissimum; reliqua cultus apud illam gentem pendebant ab illis, idcirco 11 ubi agitur de abolitione cultus repraesentativi apud Danielem, dicitur quod cessabit sacrificium et oblatio, ix 27, et removebitur juge, viii 10-13, xi 31, xii 11; per "juge" significatur in specie sacrificium quod fiebat quotidie, et in genere omnis cultus; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe sacrificia in genere significent omnem cultum repraesentativum, n. 923, 2165, 6905, 8680, 8936, quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et inde cultus, n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, quod antiqui ante Eberum nihil noverint de sacrificiis, n. 2180, quod ab Ebero, ita apud gentem Hebraeam, et inde apud posteros Jacobi, sacrificia instituta fuerint, et cur, n. (x)1128, 1343, 2180, 2818, quod sacrificia non mandata (d)fuerint, sed permissa, n. 2180. [5] 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris (c)in Dominum a Domino, constat ex eo quod omnia cultus se referant ad purificationem a malis et falsis, ad implantationem veri et boni, et ad conjunctionem (c)eorum, ita ad regenerationem, nam per tria illa regeneratur homo; inde est quod sacrificia et holocausta pro omni peccato et pro omni reatu oblata fuerint; et cum oblata, dicitur quod expiatum et quod condonabitur, Lev. iv 20, 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 18, vi 7], vii 7, x 17, xiv 18, 19, xv 30, 31, xvi 6, 24, xvii 11; condonatio peccatorum, expiatio, propitiatio, et redemptio, nec aliud sunt quam purificatio a malis et falsis, implantatio boni et veri, ac conjunctio eorum, ita regeneratio, n. (x)9076, 9452-9454, 9937, 9938; omnis processus regenerationis etiam describitur per ritualia singula cujusvis sacrificii e holocausti, et panditur cum evolvuntur repraesentativa per sensum internum, n. 10,022. [6] Quod sacrificia et holocausta 12 in sensu supremo significent glorificationem Humani Domini, est quia omnia ritualia cultus instituta apuc gentem Israeliticam et Judaicam unice spectabant Dominum, in spectabant Ipsum principaliter sacrificia et holocausta, per quae in genere repraesentabatur omne cultus, (c)ut supra ostensum est; etiam regeneratio hominis non aliunde est quam a Domino, n. (a)9486, 9487, 9506: 9715, 9809, 10,019; quapropter ubi in Verbo agitur de regeneratione hominis, in sensu supremo ibi agitur de glorificatione Humani Domini: nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138: 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; glorificare Humanum est id Divinum facere, regenerare autem (d)hominem est eum 13 caelestem facere, ut in illo Divinum Domini habitare possit. [7] 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, varietate, repraesentatum sit, et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint, constat ex variis pro quibus sacrificia et holocausta, nempe 14 pro peccatis per errorem (o)et pro peccatis non per errorem: pro omni praevaricatione ac immunditie, sive apud sacerdotem, sive apud totam contionem, sive apud principem, sive apud (o)aliquam animam: pro mundatione ex lepra: pro purificatione post partum: pro consecratione altaris, tentorii conventus, et omnium inibi: pro mundatione eorundem cum Aharon semel quotannis ingrederetur in sanctum sanctorum: pro inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium: pro consecratione Naziraeorum: (c)et in genere in tribus festis, in singulis noviluniis, sabbatis, (o)et diebus mane et inter vesperas, praeter votiva et voluntaria. [8] Quia sacrificia et holocausta 15 pro tam variis erant, et per illa repraesentabantur varia cultus, ideo etiam varia genera animalium quae (x)offerrentur mandata erant, nempe juvenci, boves, et hirci, arietes, caprae, et haedi, agni, agnae, et capellae caprarum; et per sacrificia et holocausta ex juvenco, bove, et hirco, repraesentabatur purificatio (c)et regeneratio externi seu naturalis hominis, ex ariete, capra, et haedo, repraesentabatur purificatio et regeneratio interni seu spiritualis hominis, et ex agno, agna, et capella caprarum repraesentabatur purificatio et 16 regeneratio intimi seu caelestis hominis; quod tria sint quae apud hominem succedunt, caeleste, spirituale, et naturale, videatur n. 9992, 10,005, 10,017,et quod homo regenerandus sit quoad interna 17 et quoad externa 18, ut regeneratus sit, citata n. 9325 fin. [9] Quid autem in specie significatur 19 per sacrificium et holocaustum ex ariete, de quibus 20 in hoc capite agitur, constat ex locis in Verbo ubi sacrificia et holocausta ex ariete describuntur 21 et ubi aries nominatur; ex quibus patet quod per arietem significetur bonum innocentiae et charitatis in interno homine, et per sacrificium et holocaustum ex illo purificatio et regeneratio interni hominis, ita 22 implantatio boni innocentiae et charitatis ibi; quod id per "arietem" significetur 23, constat a sequentibus his locis: apud Esaiam, Omnes greges Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, lx 7; agitur ibi de Domino, et de caelo (c)ac Ecclesia Ipsius; "greges Arabiae" sunt omnia bona interni hominis, "arietes Nebajoth" sunt bona innocentiae et charitatis ibi; quod "greges" sint bona interni hominis, videatur n. 8937, 9135, quod "Arabia" sit ubi bonum, n. 3268, quod "Nebajoth" sint qui ibi in illo, n. 3268, 3686, 3688: [10] apud Ezechielem, Arabia et omnes principes Kedar, negotiatores manus tuae per pecora, et arietes, et hircos, xxvii 21; ibi de Tyro, per quam significatur (o)Ecclesia ubi cognitiones boni et veri n. 1201; "negotiatores" sunt qui habent illas et communicant, n. 2967, 4453, "pecora" sunt bona amoris, "arietes" sunt bona charitatis, et "hirci" sunt bona fidei; (m)in Verbo dicuntur greges, pecora, et pecudes 24, quae in lingua originali distinguuntur per sua nomina; et per "greges" significantur in genere interna, per "pecudes" eadem in specie 25, et per "pecora" intima 26 in specie; per "armenta" autem externa:(n) apud Jeremiam, Descendere faciam eos sicut pecora ad mactandum, arietes cum hircis, li (x)40; [11] per "pecora", "arietes," et "hircos" hic similia significantur 27: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego judicans inter pecudes et pecudes 28, et inter arietes et inter hircos, xxxiv 17; "inter pecudes et pecudes" pro inter illos qui in interioribus boni et mali 29, "inter arietes et inter hircos" pro inter illos qui in charitate (o)et inde fide, et (o)inter illos qui in veris fidei 30 absque charitate 31; (o)"arietes" hic simile significant quod "oves," nam arietes sunt masculi ovium; quod "oves" sint qui in charitate et inde fide, videatur n. 4169, 4809," et quod "hirci" sint qui in veris quae fidei dicuntur absque charitate 32, n. 4169 fin., 4769; similia per arietem et hircum significantur apud Danielem viii; 1-fin 33, et similia per oves et hircos apud Matthaeum xxv 32-fin.: [12] apud Moschen, Si anima peccaverit per errorem, adducet reatum suum Jehovae arietem integrum de grege, Lev. v 15, 18, 25 [A.V. v 15, 18, vi 6]; per sacrificia 34 ex ariete significatur purificatio interni hominis et implantatio boni innocentiae ibi, nam peccatum per errorem est peccatum ex ignorantia in qua innocentia, ac innocentia ignorantiae est interni hominis: [13] apud eundem, Quod in noviluniis offerrent duos juvencos, unum arietem, et septem agnos; et postea hircum caprarum." similiter diebus singulis Paschatis : et similiter die primitiarum, Num. xxviii 11, 15, 19, 22, 27; hoc erat ut repraesentaretur purificatio totius hominis, tam externi, interni, ac intimi, per sacrificium et holocaustum ex juvencis purificatio externi hominis, ex ariete purificatio interni, et ex agnis purificatio intimi; et quia purificatio, etiam implantatio boni innocentiae repraesentabatur 35, nam juvencus est bonum innocentiae in externo homine, aries in interno, et agnus in intimo, ut supra dictum (o)est; quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per "hircum" significatur verum fidei in externo homine, et verum fidei ibi est ultimum, n. 9959. Quia bona et vera apud hominem in eo ordine sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus, aries, et agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium 36, Num. vii 15-17, 21-23, 27-29, 33 seq. 37 Ex his (o)nunc constare potest quod "aries" significet bonum innocentiae (o)et charitatis in interno homine 38. @1 i bonum$ @2 i juvenco,$ @3 i et$ @4 i ab illis$ @5 i et$ @6 quod nunc offererentur juvenci, arietes, agni, nunc boves, caprae, et agnae, nunc hirci, haedi, ac capellae caprarum$ @7 quapropter$ @8 In A this subsection is written on the previous page, where however it is marked for insertion here.$ @9 Et hoc cum varietate secundum varios illius rei status$ @10 i pro omni$ @11 ideo$ @12 Holocausta et sacrificia$ @13 d eum i hominem$ @14 erant enim$ @15 After erant$ @16 IT$ @17 internum$ @18 externum$ @19 After agitur$ @20 quo$ @21 sacrificium et holocaustum ex ariete describitur$ @22 ac$ @23 quid aries significat$ @24 pecudes et pecora$ @25 in specie illa$ @26 After in specie$ @27 similiter$ @28 pecudem et pecudem$ @29 A had but d inter pecudem et pecudem, pro inter illos qui in bono interiori et in malo interiori sunt$ @30 fide$ @31 i sunt$ @32 quod hirci sint qui in vero fidei ex charitate, ita in bono fidei, et in opposito sensu qui in veris fidei absque charitate, videatur$ @33 seqq$ @34 sacrificium$ @35 A, which is confused here, has erat ut significabat [repraesentaretur first] purificatio quoad externum, internum et intimum, per sacrificium ex juvencis purificatio externi hominis, per sacrificium ex ariete purificationem interni, et per sacrificium ex agnis purificationem intimi; et quia purificatio significatur etiam implantatio boni innocentiae in illa$ @36 quia illa in ordine ita sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus aries, agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium$ @37 i (m)et quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per hircum significatur verum quod fidei sit, et verum quod est fidei in externo homine claudit omnia, est enim ultimum, n. 9959, quod hircus sit verum fidei externo hominis, videatur n. 4769(n)$ @38 i et quoque bonum charitatis ibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10043
#10043 "Et imponent Aharon et filii ejus manus suas": quod significet potentiae communicationem, constat ex significatione "imponere manus" quod sit communicatio potentiae, de qua supra n. 10,023.
Arcana Coelestia 8
Passage 10044
#10044 "Super caput arietis": quod significet cum toto, constat ex significatione "capitis" quod sit totus homo, ita totum, de qua n. 10,011; quod "caput" sit totum, est causa quia est supremum, cet inibi est intimum hominis; et a supremo procedunt omnia quae infra, sicut etiam (c)ab intimo procedunt omnia quae extra, nam haec (o)et illa sunt inde; 1 intimum apud hominem est ejus voluntas et intellectus; haec in principiis sunt in capite; quae inde procedunt sunt actus, qui 2 interiorum effectus sunt in corpore; quapropter cum dicitur voluntas et intellectus, intelligitur totus homo, nam inde homo est homo; actus corporis etiam 3 omne suum habent ex voluntate; inde est quod 4 homo non ex actibus corporis seu operibus spectetur, sed ex voluntate in illis; quia ita est, 5 per animam in Verbo intelligitur 6 totus homo, et quod homo dicatur anima, ut Lev. iv 27, v 1, 4, 17, 21 [A. V. v 1, 4, 17, vi 2], xvii 10, 15, et alibi. [2] Sunt duo quae significant totum, nempe supremum et infimum; quod etiam infimum seu ultimum, est quia in ultima desinunt omnia interiora, usque a primo seu supremo, ac ibi simul sunt, videatur n. 9828, 9836; inde est quod supremum per ultimum contineat omnia interiora, quae sunt intermedia, in nexu et in forma, utque ad unum finem spectent, (o)n. (x)9828. Quod 7 ultimum etiam (x) significet totum, constat a pluribus in Verbo, sicut quod totus homo dicatur "caro," ut Gen. vi (x)12; Num. xvi 22, xxvii 16; Esai. xl 5; Sach. ii 17 [A.V. 13]; et alibi. [3] Quia ultima 8 etiam significant omnia seu totum, ideo crinis, pilus, barba, quae sunt ultima quae excrescunt apud hominem, sumuntur pro illis, etiam pedes, immo 9 eorum et manuum digiti: quod crinis, pilus, barba, constat apud Esaiam, In illo die detondebit Dominus novacula per regem Aschuris caput, pilos pedum etiamque barbam, vii 20; "rex Aschuris" est ratiocinatio, qualis (c)illorum qui (o)per illam destruunt Divina, n. 1186, "detondere caput, pilos pedum, et barbam" est auferre ultima, nam his ablatis diffluunt interiora, ac pereunt, ideo 10 quoque sacerdoti vetitum fuit radere caput, Lev. xxi 10, ut et Naziraeo, cujus coma dicebatur Naziraeatus Dei, Num. vi, n. 6437, 9407 fin., ac intelligitur per verticem Nairaei fratrum, Gen. xlix 25, 26; Deut. xxxiii 16; inde quoque dicitur quod pili capitis omnes numerati sint, Matth. x 30, per quod 11 significatur quod omnia et singula in homine, tum 12 quod capillus e capite non peribit, Luc. xxi 18. [4] Quod etiam "pedes" ac eorum et manuum digiti significent omnia, ac ita totum, constat apud Johannem, Dixit Petrus, Domine, non lavabis pedes meos tantum, sed etiam manus et caput; dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, (x)xiii9, 10; "pedes" sunt naturale, quod ultimum, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406: et in sequentibus hujus capitis, De 13 sanguine arietis 14 dabis super auriculam auris Aharonis, et sit per pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri, vers 20; quod est super omnia et singula, quae significantur per "aurem," "manum," et "pedem." [5] Quia supremum et infimum, seu quod idem, primum et ultimum, aeque significant omnia et singula, seu totum cum partibus, ideo describitur Omnipotentia et Omniscientia Domini, per quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Apoc. i 8, xxi 6, xxii 13; Esai. xli 4. [6] Quod omnia contineantur in nexu ac stent una a primo seu supremo per ultima seu infima, ita describitur apud Esaiam, Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum; convocans Ego ea, stant una, xlviii 12, 13; "manus" et "dextra" Jehovae seu Domini est omnipotentia, "terra quam fundavit" est ultimum, 15 "caelum quod extendit" est (o)quod est inter primum et ultimum, "convocare ea ut stent una" (x)est continere interiora omnia per ultimum in nexu, et in forma, ut ad unum finem spectent; unus finis quem spectent est qui est Primus et Novissimus; 15 quod ille sit Dominus, constat apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Rex Israelis et Redemptor ejus, Ego Primus et Ego novissimus, xliv 6; (o)"Rex Israelis" est Dominus, Joh. xviii 37; quod "Redemptor," patet: et in Apocalypsi 16, Haec dicit Primus et Novissimus, Qui fuit mortuus et revixit, 17 ii 8. [7] (s)Quod primum contineat omnia in nexu per ultimum, constare potest ex Verbo et ex homine: Verbum in ultimis est sensus litterae ejus, et Verbum in primo est Dominus, et Verbum in interioribus est sensus internus ejus, qui in caelis percipitur et facit ut illi qui ibi spectent ad unum finem, qui est Dominus; de hoc arcano videatur n. 9360, 9824. [8] Quod ad hominem, homo in ultimis 18 est Ecclesia in terris; homo in primo est Dominus, homo in interioribus est caelum, nam Ecclesia et caelum 19 coram Domino est sicut unus homo, ideo caelum 20 vocatur Maximus Homo, de quo 21 ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 10,030 fin., continuus nexus et secundum nexum influxus est omnium a Domino per caelos ad Ecclesiam in terris; (m)per caelos intelliguntur angeli qui ibi, 22 per Ecclesiam homines qui sunt veri homines Ecclesiae, et per hominem in primo Dominus quoad Divinum Humanum Ipsius;(n) quod a primo per ultimum 23 omnia contineantur in nexu et stent una, intelligitur 24 per Domini Verba supra allata, apud Esaiam, Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum, convocans Ego ea, stant una, xlviii 12, 13; quod per "terram" in Verbo intelligatur Ecclesia, etiam multis ostensum est, videantur citata n. 9325. [9] Idea hujus rei haberi potest ex ultimo ac intimo apud hominem, ultimum ejus est cutis, intimum est cor, intermedia seu interiora sunt viscera; a corde usque ad cutem trans viscera est continuus nexus per vasa sanguinea, haec enim procedunt ex corde, et terminantur in cute; quod cutis sit ultimum continens interiora in nexu, patet, nam ablata cute diffluunt interiora. [10] Ex his videri potest unde est quod sicut supremum seu intimum significet omnia et singula, ita quoque 25 infimum seu ultimum. Ex his etiam patet arcanum cur Dominus etiam quoad ultima glorificavit Humanum Suum; ultima vocantur "ossa et caro," quare Dominus dixit discipulis (o)Suis, qui putabant se spiritum videre, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ego (x)sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habentem, Luc. xxiv 37, 39; quod ipsum Divinum fuerit Primum in Ipso, notum est, nam conceptus erat a Jehovah, et quod concipitur a patre, hoc primum hominis est; quod (o)Dominus etiam ultima Humani Sui glorificaverit, ex verbis Ipsius ibi patet, et quoque ex eo quod nihil de 26 Humano Suo reliquerit in sepulcro. Quod interiora desinant et quiescant in ultimis ac ibi simul sint, et quod ultima contineant interiora in nexu, etiam in rebus spiritualibus, videatur n. 9216, 9828; quod ideo in ultimis sit robur et potentia, n. 9836, et quod ideo sanctitas in ultimis 27, n. 9824, et quod in ultimis revelata et responsa, n. 9905. @1 i et quia etiam intimum est, dicuntur illa quae procedunt externa respective;$ @2 haec$ @3 inde sunt et$ @4 d inde i quapropter$ @5 inde etiam est, quod$ @6 intelligatur$ @7 i infimum seu$ @8 i et infima$ @9 ac$ @10 ita quoque omnia interiora, nam haec ab illis pendent, diffluunt illis ablatis; inde$ @11 et$ @12 et quoque$ @13 Accipies ex$ @14 i et$ @15 i et$ @16 apud Johannem$ @17 i Apoc.$ @18 ultimo$ @19 coelum (d)et Ecclesia$ @20 quod ideo$ @21 multum$ @22 i et$ @23 et ultimo$ @24 significatur$ @25 etiam$ @26 ex$ @27 ultima sancta dicta fuerint$
Arcana Coelestia 8
Passage 10045
#10045 "Et mactabis arietem": quod significet praeparationem ad purificationem interni hominis, constat ex significatione "mactare" cum de sacrificio vel 1 holocausto, quod sit praeparatio ad purificationem, de qua n. 10,024, et ex significatione "arietis" quod sit quoad internum hominem, de qua supra n. 10,042. @1 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10046
#10046 "Et accipies sanguinem": quod significet Divinum Verum, de qua n. 10,026, 10,033; quod omnis purificatio a malis et falsis, et omnis regeneratio, fiat per Divinum Verum procedens a Domino, videantur citata n. 9959.
Arcana Coelestia 8
Passage 10047
#10047 "Et asperges super altare circumcirca": quod significet conjunctionem cum Divino Bono, constat ex significatione "sanguinis" qui 1 spargeretur super altare circumcirca, quod sit Divinum Verum, (o)de qua n. 10,026, 10,033, et ex repraesentatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964; inde patet quod "aspergere sanguinem super altare circumcirca" sit unire 2 Divinum Verum cum Divino Bono in Domino. [2] Cum his ita se habet: supra dictum est quod in hoc capite agatur de glorificatione Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis a Domino; quod glorificationem Humani Domini attinet, facta est illa per unitionem 3 Divini Veri cum Divino Bono; Divinum Bonum, quod est Jehovah, fuit in Domino, sicut anima a patre in homine, nam conceptus fuit a Jehovah, ac Humanum Suum fecit Divinum Verum per Divina media, imprimis per pugnas tentationum, 4 et quantum univit, tantum 5 glorificavit, hoc est, Divinum fecit; haec unitio est quae per sparsionem 6 sanguinis circumcirca altare in supremo sensu significatur; quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum Divinum Verum ac 7 univerit id cum Divino Bono quod in Ipso, et sic glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin., quodque Jehovah 8 Pater Ipsius sit Divinum Bonum quod fuit in Ipso, citata n. 9194. [3] Sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita quoque regenerat hominem, Dominus enim apud hominem influit cum bono per animam, quod est per viam internam 9, et 10 cum vero 11 per auditum et visum, quod est per viam externam 12, et quantum homo desistit a malis, tantum conjungit Dominus bonum cum vero, (c)ac bonum fit charitatis erga proximum (o)et (x)amoris in Deum, (c)ac verum (x)fit fidei; ita Dominus 13 hominem novum creat seu regenerat, nam regeneratio hominis, ut supra dictum est, fit per purificationem a malis et falsis, per implantationem boni et veri, (c)et per conjunctionem eorum; regeneratio hominis, et in supremo sensu glorificatio Humani Domini, est quae repraesentatae sunt 14 per sacrificia et holocausta, n. 10,022. [4] Sciendum est quod in holocaustis sparsus sit sanguis super altare circumcirca, similiter in sacrificiis eucharisticis, at in sacrificiis pro reatu et pro peccato sparsus est sanguis ad fundamentum altaris; per sparsionem sanguinis super altare circumcirca repraesentabatur unitio 15 Divini Veri et Divini Boni omnimoda, tam in interno quam in externo homine, et 16 per sparsionem sanguinis ad fundamentum altaris repraesentabatur unitio 17 Divini Veri et Divini Boni solum in externo homine; [5] apud regeneratos 18 fit conjunctio 19 in externo homine, secundum Domini verba apud Johannem, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xii 9, 10; "lavatio" significat purificationem et regenerationem, n. 3147, (x)9088, ita 20 "lotus" (o)significat purificatum et regeneratum; ac "pedes" significant naturale seu externum hominis, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406. Quod in holocaustis sanguis sparsus sit super altare circumcirca, Lev. i 5, 11, etiam in sacrificiis eucharisticis, Lev. (x)iii 2, 8, 13, (o)et quod in sacrificiis pro reatu et peccato sanguis sparsus sit ad fundamentum altaris, Lev. iv 7, 18, 25, 30, 34, v 9. @1 quod$ @2 conjugere$ @3 unionem$ @4 i et quoque conjugit Divinum Verum cum Divino Bono$ @5 i Humanum suum$ @6 i omnis$ @7 et quod$ @8 i seu$ @9 per viam internam altered to per animam quae est via interna$ @10 i influit$ @11 quae$ @12 quae est via externa$ @13 et sic$ @14 repraesentatur$ @15 d conjunctio i and d unitio then restored conjunctio$ @16 at$ @17 conjunctio$ @18 i nec$ @19 i nisi$ @20 inde$
Arcana Coelestia 8
Passage 10048
#10048 "Et arietem secabis in segmenta": quod significet interiora distincte ordinanda, constat ex significatione "arietis" quod sit bonum innocentiae et charitatis in interno homine, de qua n. 10,042, hic praeparatio ad ejus purificationem, quae per holocaustum ex illo significatur; et ex significatione "secare in segmenta" quod sit ordinatio interiorum ibi; quod 1 praeparatio ad ordinationem interiorum per "secare in segmenta," (x)frusta, membra, et 2 partes significetur, est quia ordinatio describitur per quod intestina et crura darentur super segmenta et super caput, et per "intestina" significantur infima, quae vocantur sensualia (o)externa, per "crura" proxime superiora quae vocantur naturalia; ita per "segmenta," quae adhuc superiora erant, significantur interiora, et per "caput" intima; quod per intestina, crura, et caput illa significentur, constabit a sequentibus; quod per viscera et membra hominis talia in ordine significentur, videatur supra n. 10,030. [2] Quia in sensu (m)repraesentativo per sacrificia et holocausta intelligitur regeneratio (o)hominis, paucis dicetur quomodo cum 3 ordinatione in illa 4 se habet apud illos qui regenerantur, ordinantur interiora et exteriora a Domino ad status omnes sequentes, usque adeo ut praesentia involvant futura, ac futura cum fiunt praesentia, similiter, et hoc usque in aeternum; Dominus enim praevidet omnia et providet omnia, ac Praevidentia et Providentia Ipsius est in aeternum, ita aeterna; Divinum enim, quod solum est Ipsius, in Se est infinitum, (c)et infinitum respective ad durationem est aeternum; inde est quod quicquid Dominus disponit et ordinat, sit aeternum; ita fit cum illis quos Dominus regenerat, regeneratio hominis incohat in mundo, et perstat in aeternum, semper enim perficitur homo cum fit angelus. Sunt in homine externa, interna, et intima; omnia illa disponuntur et ordinantur simul et successive ad receptionem sequentium 5 in aeternum; sed quo ordine regenerantur externa, interiora, (c)ac intima, (c)et vicissim, in sequentibus, ex (x)Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 i sit$ @2 aut$ @3 i illa$ @4 apud hominem$ @5 consequentium$
Arcana Coelestia 8
Passage 10049
#10049 "Et lavabis intestina": quod significet purificationem infimorum, constat ex significatione "lavare" quod sit purificare, de qua n. 3147, 5954 fin., (x)9088; purificatio, quae per lavationem repraesentabatur 1, est purificatio a malis et falsis, nam haec sunt sordes in spirituali sensu; et ex significatione intestinorum, quod sint infima, de qua supra n. (x)10,030. Quod dicatur quod intestina et crura lavanda essent, est quia per illa significantur infima et naturalia, ac infima et naturalia sunt conspurcata malis et falsis prae interioribus; sunt enim illa in mundo, ac sensualia 2, quae sunt infima, exstant mundo, ac ideo 3 immediate recipiunt illa quae in mundo sunt; (o)illa quae recipiant sunt jucunda amorum sui et mundi cum jucundis sensuum et eorum fallaciis; interiora autem non ita, nam haec 4 non sunt in mundo, sed in caelo; ac illa quae mundi sunt non intrare possunt in illa quae caeli sunt, influxus enim physicus non datur, sed illa quae caeli sunt intrare possunt in illa quae mundi (o)apud hominem; quapropter ut primum externus homo vult se immittere in internum, quod fit per ratiocinia ex amoribus sui et (o)mundi, atque ex fallaciis sensuum, clauditur internus homo; ita providet Dominus; quapropter purificatio interni hominis, cum regeneratur homo, fit in caelo a Domino; inde est quod homo cum in mundo est, non percipiat quid peragitur in interno suo homine cum regeneratur; haec sunt quae intelliguntur 5 per Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, iii 8; "spiritus" est vita charitatis per fidem. @1 significatur$ @2 i externa$ @3 inde$ @4 ea$ @5 hoc est quo intelligitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10050
#10050 "Et crura ejus": quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione "lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod "lavare" sit purificare 1, videatur mox supra n. 10,049; et ex significatione "crurum" quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod "crura" significent illa 2, est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et "pedes" ex correspondentia significant naturale seu 3 externum hominis, videatur n. 2162, 3147, (x)3761, 4938-4952. [2] Simile per "crura" significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12; per "leonem" hic significantur qui vastant Ecclesiam, per "crura" externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per (x)particulam auris" apperceptivum ejus, per "habitantes in Samaria" illi qui in cultu externo sunt; "angulus lecti et extremitas spondae" est infimum naturale, quod est sensuale (o)externum, (c)et ejus verum et bonum. [3] Per "crura," ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem, quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, ii 32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est "ferrum," videatur n. 10,030; quod "crura" hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias. @1 purificatio$ @2 quod per crura significetur naturale is d, but nothing has been inserted in its place.$ @3 quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10051
#10051 "Et dabis super segmenta ejus et super caput": quod significet ordinationem exteriorum sub interioribus et intimis, constat (c)ex significatione "segmentorum" quod sint interiora, de qua supra n. 10,048, et ex significatione "capitis" quod sit intimum 1, de qua n. 5328, 6436, 9656, 9913, 9914, et ex significatione "intestinorum et crurum" quae darentur super illa, quod sint extrema et exteriora; quod "intestina" sint extrema seu infima, videatur n. 10,030, et quod "crura" sint exteriora, n. 10,050; et ex significatione "dare haec super illa" quod sit ordinare. Quod sit ordinare exteriora sub interioribus, et non super illa secundum sensum litterae, est quia altare et ignis super altari sunt suprema seu intima 2, altare enim repraesentabat Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, et ignis ipsum Divinum Amorem, quapropter illa quae ex ariete et 3 holocausto erant proxima igni altaris, erant superiora seu interiora, et quae locum supra illa habebant, quia remotiora ab igne altaris, erant inferiora seu exteriora; in sensu enim interno spectantur illa ut superiora (o)seu interiora quae sunt proxima 4 supremo, ac ut inferiora (o)seu exteriora quae sunt remotiora ab illo, secus ac in sensu litterae 5; sive dicas superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, idem est, nam quod superius est, hoc interius est, et quod inferius est, hoc exterius est, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; (m)inde nunc patet quod per "dabis intestina (c)et crura super segmenta et [super] caput" significetur quod extrema et exteriora ordinanda sint sub interioribus ac intimis.(n) Quod altare fuerit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum 6, videatur n. 921, 2777, 2811, 9388, 9389, 9714, 9964, et quod ignis altaris sit Ipsius Divinus Amor, n. 6832. @1 d sit i sint intima$ @2 est supremum$ @3 seu$ @4 propiora$ @5 externo$ @6 i Divini amoris Ipsius$
Arcana Coelestia 8
Passage 10052
#10052 "Et adolebis cum toto ariete altare": quod significet internum Divini Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso, constat ex significatione "adolere" quod sit unire Divino Bono Divini Amoris, de qua sequitur, ex significatione "arietis" quod sit internum apud hominem, ita in (t)sensu supremo internum Divini Humani Domini, de qua n. 10,042, et ex significatione "altaris" quod sit (o)principale repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum Ipsius, de qua mox (o)supra n. 10,051 fin. [2] Sciendum est quod apud unumquemvis hominem sit internum et externum, quae ejus internus et externus homo vocantur, et quod cum regeneratur homo, regeneretur tam quoad internum quam quoad externum, et quod regeneratio sit conjunctio boni et veri in utroque; similiter in Domino quoad Humanum Ipsius; at de Humano Ipsius non dici potest quod regeneratum sit sed quod glorificatum, nam intimum Ipsius, quod apud hominem vocatur 1 anima ex patre, fuit ipsum Divinum, conceptus enim erat ex Jehovah; 2 ipsum Divinum est Divinum Bonum Divini Amoris; et quia Dominus cum Hoc univit Humanum Suum, ac sic etiam Humanum Suum Divinum fecit, ideo non dici potest quod Humanum Ipsius regeneratum sit sed glorificatum, nam glorificare est Divinum facere, (o)videatur mox infra n. 10,053; glorificatio interni hominis Ipsius, seu interni Humani Ipsius, describitur per repraesentativa in holocaustis ex arietibus et ex agnis. [3] Quod adolere altare cum toto ariete sit unire Divinum Bonum Divini Amoris eum interno Humani Ipsius, est quia altare erat repraesentativum Divini Humani Domini, ac ignis super altari, quo adolebatur holocaustum, significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ut constare potest ex citatis mox supra n. 10,051 fin., et quia aries, qui holocaustum, et adolebatur, significat internum apud hominem, ita internum Humani Domini, n. 10,042. Ex his patet quod per "adolebis cum toto ariete altare in holocaustum" significetur internum Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso. @1 dicitur$ @2 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10053
#10053 "Holocaustum hoc Jehovae": quod significet glorificationem Humani Domini, constat ex repraesentatione "holocausti" quod sit glorificatio Humani Domini; erant apud gentem Judaicam sacrificia et holocausta; sacrificia significabant purificationem a malis et falsis qac implantationem veri, holocausta autem significabant conjunctionem veri cum bono, ita plenariam regenerationem; in supremo autem sensu, in quo agitur de Domino, sacrificia significabant ejectionem malorum et falsorum ab Humano Suo quod a matre, ac (x)implantationem Divini Veri ex Divino Bono quod in Ipso, et holocausta significabant unitionem Divini Veri cum Divino Bono, quae unitio est quae intelligitur per glorificationem, nam Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, ac successive etiam per unitionem cum Divino Bono quod (o)in Ipso, et erat Esse vitae Ipsius, fecit Humanum Suum Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah; (m)Esse vitae Ipsius fuit quod apud hominem vocatur anima ex patre, ac id fuit ipsum Divinum Bonum seu Divinus Amor;(n) sed de his videantur quae in locis citatis n. 9194, 9315 fin., 9528 fin., ostensa sunt; et quod Dominus expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius ejus esset, n. 9315 fin., (m)et quod Filius hominis, quem Se vocavit Dominus, non sit filius Mariae, sed Divinum Verum, n. 9807.(n) [2] Quod glorificatio, ubi de Domino, sit unitio Humani Ipsius cum ipso Divino quod in Ipso, ita cum Jehovah Patre Ipsius, per quam unitionem Ipse Humanum Suum etiam Divinum Bonum fecit, constat ex locis in Verbo ubi "gloria" et "glorificatio," 1 cum de Jehovah seu Domino dicuntur, nominantur, ut apud Esaiam, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, quia os Domini locutum (o)est, x 15: apud eundem, Jehovah vocavi Te in justitia ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6-8: et apud eundem, Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur; ambulabunt gentes ad lucem Tuam, lx 2, 3; in illis locis agitur de Domino, et per "gloriam Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens cex Domino est gloria Jehovae, n. 9429; quod aliunde non Divinum Verum, docet 2 Dominus apud Johannem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37; et quia est Dominus, est Ipse Jehovah, nam "dicit", Ego Jehovah, hoc homen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo. [3] Inde quoque est quod Dominus dicatur "Rex gloriae" apud Davidem, Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia mundi, et ingredietur 4 Rex gloriae, quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis 5 et heros, Jehovah heros belli, Ps. xxiv 7-10; dicitur hic Dominus "Rex gloriae" ex Divino Vero, ex quo pugnavit, vicit, et subjugavit inferna; quod hoc factum sit ex Humano Ipsius cum in mundo fuit, videatur n. 9715, 9809, 10,019; inde est quod dicatur "Jehovah fortis et heros belli," et quoque "heros" apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; nomen Ipsius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, ix 5 [A. V. 6]. [4] Quod gloria Jehovae sit Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, quod est Jehovah seu Pater, docet Ipse Dominus apud Johannem, Verbum caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, ut gloriam unigeniti a Patre, i 14; quod Dominus ibi intelligatur per "Verbum quod caro factum," patet; "Verbum" est Divinum Verum, (o)et quoque gloria: apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria patris Sui, xvi 27: et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26; "ingredi in gloriam Suam" est 6 uniri Divino Bono quod in Ipso, ita Jehovae (d)seu" Patri Suo; nam Jehovah Pater est Divinum Esse, et Divinum Esse est Divinus Amor, ita quoque Divinum Bonum; Huic uniri quoad Humanum est "ingredi in gloriam Suam"; inde patet quid sit "glorificari" in his locis: apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum, glorificatus est, vii 39; apud eundem, Haec non sciverunt discipuli Jesu, sed cum glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt. Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Et dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo, xii 16, 23, 27, 28: et apud eundem, Postquam exivit Judas, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, (x) et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorficabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32; inde patet quod unitio Domini quoad Humanum cum ipso Divino quod in Ipso, ac Jehovah Pater vocatur, sit glorificatio, nam dicitur quod Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; etiam patet quod unitio illa plenarie facta sit per passionem crucis, quae fuit ultimum tentationum; quod Dominus per pugnas cum infernis, quae sunt tentationes, glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9528, 7 9937. [6] Quod cum Dominus glorificatus est, Divinum Verum procedat ab Ipso, docet Ipse apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus (o)est, vii 39: et apud eundem, Paracletus Spiritus veritatis, quem mittam vobis, non loquetur a Seipso; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, xvi 13-15, 28; "Spiritus veritatis" est Divinum Verum procedens a Domino, n. 9818; unitio Humani cum Divino in Ipso (m)etiam hic describitur per quod omnia quae Pater habet Ipsius sint; ac alibi quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, Joh. x 30, (x)xiv 10, 11, (o)videatur n. 3704; ita quod glorificatio seu unitio fuerit reciproca, quod etiam (t)Dominus docet apud Johannem, Pater, glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, xvii 1; "Pater" est ipsum Divinum quod in Ipso, et "Filius" est Divinum Humanum;(n) quod "Pater" sit Divinum Bonum quod in Domino, videatur n. 3704, 7499, quod Jehovah in Verbo sit Dominus, n. 2921, 6303, 8865, et quod Dominus sit ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, citata n. 9315 8. @1 glorificatio et gloria$ @2 i Ipse$ @3 dicitur$ @4 quis hic$ @5 i est$ @6 quod ingredi in gloriam suam sit$ @7 i et$ @8 Quod Dominus sit Ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, videantur citata n. 9315; quod Jehovah in Verbo sit Dominus, n. 2921, 6303, 8865; et quod Pater sit Divinum (m)Bonum quod in Ipso, n. 3704, 7499 (n)$
Arcana Coelestia 8
Passage 10054
#10054 "Odor quietis": quod sit perceptivum pacis, constat ex significatione "odoris" quod sit perceptivum, de qua n. 3577, 4624-4634, 4748, et ex significatione "quietis" quod sit pax. Quid pax Divina in caelis, videatur n. 92, 93, 2780, 5662, 8455, 8665, 8722; quod "pax" in supremo sensu sit Dominus, ac Divinum procedens ab Ipso (x)afficiens bonum in caelis ab intimo, n. 3780, 8517. Quod holocaustum dicatur "odor quietis Jehovae," est quia per holocaustum repraesentabatur unitio Divini Humani Domini cum ipso Divino, de qua supra n. 10,053 1; et per illam unitionem acquisita fuit pax in caelis; nam omnia inferna a Domino, cum in mundo fuit, subjugata sunt, (c)et omnes caeli in ordinem redacti, n. 9715, 9809, 9937, 10,019; inde patet unde est quod holocaustum dicatur "odor quietis Jehovae," ut 2 pluries (m)alibi, ubi agitur de holocaustis 3 et minhah, ut Lev. i 9, 13, 17, ii 2, 9, 12, iii 5, iv 31, vi 8, 14 [A.V. 15, 21], viii 28, xxiii 13, 18; Num. xv 3, 7, 13, xxviii 6, 8, 13, xxix 2, 6, 8, 13.(n) @1 ut supra n. 10,053, dictum est$ @2 etiam$ @3 Holocausto$
Arcana Coelestia 8
Passage 10055
#10055 "Ignitum Jehovae hoc": quod significet omnia ex Divino Amore, constat ex significatione "igniti Jehovae" quod sit quod ex Divino Amore, nam "ignis" in Verbo significat amorem in utroque sensu, (c)et cum de Jehovah seu Domino, significat Divinum Amorem; quod "ignis" sit amor in utroque sensu, videatur n. 4906, 5215, 6314, 7324, et quod in supremo sensu, in quo de Jehovah seu Domino, sit Divinus Amor, n. 6832, 6834, 6849. Holocaustum dicitur "ignitum Jehovae," quia Divinum assumpsit Humanum, et ex Humano pugnavit contra inferna et subjugavit ea, et simul univit id Divino, ad salvandum genus humanum, ex puro amore; quod unitio illa significetur per holocaustum, videatur n. 10,042, 10,053 1. @1 (d)unitio enim illa significatur per holocaustum, n. 10,053$
Arcana Coelestia 8
Passage 10056
#10056 Vers. 19-35. Et accipies arietem secundum, et iiiiponet Aharon et filii eius manus suas super caput arietis. Et mactabis arietem, et accipies ex sanguine ejus, et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae, et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, et asperges sanguinem super altare circumcirca. Et accipies ex sanguine qui super altari, et ex oleo unctionis, et sparges super Aharonem, et super vestes ejus, et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum illo; et sanctus ille, et vestes ejus, et filii ejus, et vestes filiorum ejus cum illo. Et accipies de ariete adipem, et caudam, et adipent tegentem intestina, et reticulum jecoris, et duos renes, et adipem qui super illis, et armum dextrum, quia aries impletionum ille. Et tractam panis unam, et placentam panis olei unam, et laganum unum, e corbe azymorum, quae coram Jehovah. Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus, et agitabis illa agitationem coram Jehovah. Et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto, ad odorem quietis coram Jehovah, ignitum hoc Jehovae. Et accipies pectus de ariete impletionum, qui Aharoni, et agitabis illud agitationem coram Jehovah, et erit tibi in portionem. Et sanctificabis pectus agitationis, et armum sublationis, quod agitatum, et qui sublatus de ariete impletionum, de eo qui Aharoni et de eo qui filiis ejus. Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis, quia sublatio haec, et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illorum Jehovae. Et vestes sanctitatis quae Aharoni erunt filiis ejus post illum, ad ungendum in illis, et ad implendum in illis manum eorum. Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus, qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto. Et arietem impletionum accipies, et coques carnem ejus in loco sancto. Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis, et panem qui in corbe, ad ostium tentorii conventus. Et comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos; et alienus non comedet, quia sanctum illa. Et si relictum fuerit de carne impletionum, et de pane usque ad mane, et combures relictum igne, non comedetur, quia sanctum hoc. Et facies Aharoni et filiis ejus ita, secundum omne quod praecepi tibi; septem diebus implebis manum eorum. 1 "Et accipies arietem secundum" significat statum sequentem, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis: "et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis" significat communicationem potentiae cum toto: "et mactabis arietem" significat praeparationem: "et accipies de sanguine ejus" significat Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis: "et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae significat omne perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis: "et super pollicem manus eorum dextrae" significat intellectuale inde in caelo medio: "et super pollicem pedis eorum dextri" significat intellectuale in caelo ultimo: "et sparges sanguinem super altare circumcirca" significat unitionem Divini Veri cum Divino Bono: "et accipies ex sanguine qui super altari" significat Divinum Verum unitum Divino Bono in Domino: "et ex oleo unctionis" significat Divinum Bonum Divini Amoris quod in Domino: "et sparges super Aharonem, et super vestes ejus" significat unitionem reciprocam Divini Boni cum Divino Vero in Divino (x)Humano Domini in caelis superioribus: "et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus" significat unitionem reciprocam Divini Boni cum Divino Vero 2 in Divino Humano Domini in caelis inferioribus: "et sanctus ille et vestes ejus, et filii ejus et vestes filiorum ejus" significat ita Divina omnia in caelis: "et accipies de ariete adipem" significat bonum in caelis: "et caudam" significat verum ibi omne: "adipem tegentem intestina" significat bonum in ultimis: "et reticulum jecoris" significat bonum interius naturalis hominis purificatum: "et duos renes, et adipem qui super illis" significat verum interius naturalis hominis purificatum et ejus bonum: "et armum dextrum" significat bonum intimum: "quia aries impletionum ille" significat repraesentativum potentiae Divinae 3 Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius [,ac communicativum et receptum ejus ibi]: "et tractam panis unam" significat bonum caeleste intimum a Domino: "et placentam panis olei unam" significat bonum caeleste medium: "et laganum unum significat bonum caeleste ultimum: "e corbe azymorum" significat quae simul in sensuali: "quae coram Jehovah" significat ex Divino Bono Domini: "et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus" significat agnitionem in caelis quod illa sint Domini et a Domino: "et agitabis illa agitationem coram Jehovah" significat inde vitam Divinam: "et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto" significat unitionem cum Divino Bono Divini Amoris: "odor quietis coram Jehovah" significat perceptivum pacis: "ignitum hoc Jehovae" significat ex Divino Amore: "et accipies pectus" significat Divinum Spirituale in caelis, et ejus appropriationem ibi: "de ariete impletionum, qui Aharoni" significat repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per (x)Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius: "et agitabis illud agitationem coram Jehovah" significat vivificationem: "et erit tibi in portionem" significat communicationem cum illis qui in veris Divinis: "et sanctificabis pectus agitationis" significat Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia agnitum: "et armum sublationis" significat Divinum Caeleste, quod solius Domini, in caelo et in Ecclesia perceptum: "quod agitatum, et qui sublatus" significat quod agnitum et quod (x)perceptum: "de ariete impletionum, de eo qui Aharoni, et de eo qui filiis ejus" significat repraesentativum Divini Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono: "et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis" significat legem ordinis in Ecclesia repraesentativa quoad Divinum Bonum Domini et inde procedens Divinum Verum: "quia sublatio haec" significat repraesentativum Divini Boni ac inde procedentis Divini Veri: "et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illa Jehovae" significat receptionem in caelis et in Ecclesia, et agnitionem quod solius Domini: "et vestes sanctitatis quae Aharoni" significat Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino Caelesti: "erunt filiis ejus post illum" significat in naturali successive: "ad ungendum in illis" significat ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum: "et ad implendum in illis manum eorum" significat repraesentativum Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini in caelis: "septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus" significat agnitionem et receptionem plenariam: "qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto" significat in omni cultu in caelo et in Ecclesia: "et arietem impletionum accipies" significat repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono, ac communicativum et (x)receptivum ejus ibi: "et coques carnem in loco sancto" significat praeparationem boni ad usum vitae per vera doctrinae in illustratione ex Domino: "et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis" significat appropriationem boni spiritualis [apud illos qui in internis sunt] a Domino: "et panem qui in corbe" significat appropriationem boni caelestis a Domino: ["ad ostium tentorii conventus" significat ad intrandum in caelum:] "et comedent illa in quibus expiatum" significat appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis: "ad implendum manum eorum" significat ad recipiendum Divinum Verum: "ad sanctificandum illos" significat ut sint in veris a bono ex Domino: "et alienus non comedet" significat nullam appropriationem [boni] apud illos qui non agnoscunt Dominum: "quia Sancta illa" significat quia Divina: "et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane" significat bona spiritualia et (x)caelestia quae non conjuncta sunt ad statum novum: "et combures relictum igne" significat dissipationem eorum: "non comedetur" (x)significat non appropriabitur: "quia sanctum" significat [Divinum] Cui non conjungetur, quia inde profanum: "et facies Aharoni et filiis ejus ita" significat hoc repraesentativum glorificationis Domini, ac influxus Ipsius in caelos et in Ecclesiam: "secundum omne quod praecepi tibi" significat secundum leges ordinis Divini: "septem diebus implebis manum eorum" significat repraesentativum plenariae potentiae Domini in caelis per influxum ex Divino Bono Divini Amoris Humani Ipsius. @1 See p. ix preliminary note 2. 19. Et accipies arietem secundum, significat statum tertium, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono: et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis, significat communicationem potentiae cum toto. 20. Et mactabis arietem, significat praeparationem: et accipies de sanguine ejus, significat Divinum Verum: et dabis super auriculam auris Aharonis, significat perceptivum inde in coelo intimo seu tertio: et super auriculam auris filiorum ejus dextrae, significat perceptivum etiam in reliquis: et super pollicem manus eorum dextrae, significat intellectuale inde in coelo medio seu secundo: et super pollicem pedis eorum dextri, significat intellectuale in coelo ultimo seu primo: et sparges sanguinem super altare circumcirca, significat Divinum Verum ex Divino Bono. 21. Et accipies ex sanguine qui super altari, significat Divinum Verum ex Divino Bono: et ex oleo unctionis, significat Divinum Bonum Divini amoris: et sparges super Aharonem, significat Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum in coelis in coelo intimo: et super vestes ejus, significat Divina Vera ex Divino Bono ibi: et super filios ejus, significat Divina Bona inde in coelo spirituali: et super vestes filiorum ejus cum illo, significat Divina Vera ex illo Bono: et sanctus ille, et vestes ejus, (d)significat omnia Divina: et filii ejus, et vestes filiorum ejus, significat ita Divina omnia in coelis. 22. Et accipies de ariete adipem, significat Bonum in coelis: et caudam significat Verum ibi omne: adipem tegentem intestina, significat bonum in ultimis ibi: et retiticulum [reticulum intended] jecoris, significat bonum interius naturalis hominis: et duos renes, significat ejus vera: (quod reticulum decerperetur prope renes): et adipem qui super illis, significat bonum inde: et armum dextrum, significat bonum intimum: quia aries impletionum ille, significat communicationem a Divino Humano Domini in coelis. 23. Et tractam panis unam, significat bonum intimi coeli: et placentam panis olei unam, significat bonum medii coeli: et laganum unum, significat bonum ultimi coeli: e corbe azymorum, significat quae simul in sensuali: quae coram Jehovah, significat Divina. 24. Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus, significat appropriationem omnium illorum: et agitabis illa agitationem coram Jehova[h], significat vitam ex Divino. [Sach. ii 13 interpolated here.] 25. Et accipies ea de manu eorum, significat unitionem illorum: et adolebis altare super holocausto, significat cum Divino Bono Divini amoris: odor quietis coram Jehovah, significat perceptivum pacis ex unitione Divini Humani Domini cum Divino Bono quod in Ipso: ignitum hoc Jehovae, significat ex Divino amore. 26. Et accipies pectus, significat appropriationem boni Divini et inde veri cum illis qui in coelo: de ariete impletionum qui Aharoni, significat communicativum ex Divino Humano: et agitabis illud agitationem coram Jehovah, significat vivificationem et vicam inde: et erit tibi in portionem, significat inde appropriata: (quod esset Mosis) Lev. viii 29. 27. Et sanctificabis pectus agitationis, significat Divinum illud: et armum sublationis, significat Divinum Bonum adpropriatum illis qui in coelo intimo seu tertio: quod agitatum, significat communicativum: et qui sublatus, significat ex Divino: de ariete impletionum, significat per communicationem: de eo qui Aharoni et de eo qui filiis ejus, significat ex Divino Bono et Divino Vero Divini Humani Domini in coelis. 28. Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a tum filiis Israelis, significat in aeternum illis in coelis a Domino: quia sublatio haec, significat usque solius Domini: et sublatio erit a cum filiis Israelis, significat quae coeli et Ecclesiae: de sacrificiis pacificis illorum, significat quae ex libero seu voluntario: sublatio illa Jehovae, significat a solo Domino. 29. Et vestes sanctitatis quae Aharoni, erunt filiis ejus post illum, significat doctrinam inde: ad ungendum in illis, significat quoad bonum amoris: et ad implendum in illis manum eorum, significat quoad Divinum, Verum inde. 30. Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus, significat plenarium ex Divino Vero quod ex Divino Bono Domini: qui intrabit in Tentorium conventus ad ministrandum in sancto, significat pro illis qui in coelis et in Ecclesia. 31. Et arietem impletionum accipies, significat communicativum ex Divino Humano Domini: et coques carnem in loco sancto, significat conjunctionem Veri cum bono in doctrina. 32. Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis, significat appropriationem boni quoad internum hominem: et panem, qui in corbe, significat appropriationem boni in externo: ad ostium tentorii conventus, significat ad intrandum in coelum. 33. Et comedent illa in quibus expiatum significat appropriationem apud illos, qui non in malis et inde falsis: ad implendum manum eorum, significat ad recipiendum Divinum Verum: ad sanctificandum illos, significat ut sint in veris ex bono: et alienus non comedet, significat quod nulla appropriatio illis qui in malis et falsis: quia sancta illa, significat quia Divina. 34. Et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane, significat statum ante elevationem in coelum: [Lev. vii 18, Lev. xix 6, 7, 29, 30 interpolated here.] et combures relictum igne, significat conjunctionem cum Bono a Divino: non comedetur, significat non appropriationem singillatim: quia sanctum hoc, significat quia Divinum. 35. Et facies Aharoni et filiis ejus ita, significat ita Domino ac illis qui in Coelo et in Ecclesia: secundum omne quod praecepi tibi, significat quod sint leges ordinis Divini: septem diebus implebis manum eorum, significat communicationem plenariam.$ @2 cp 71. 10,067$ @3 Divini IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10057
#10057 "Et accipies arietem secundum": quod significet statum sequentem, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; in praecedentibus actum est de sacrificiis 1 ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo; in sequentibus agitur de ariete secundo, 2 et de impletione manus per illum 3, et demum de sacrificio ex juvenco, et de holocausto quotidiano ex agnis. Quis non videre potest, qui 4 ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod in singulis illis arcana caeli lateant? nam ad quid alioquin fuissent 5 sacrificia et holocausta cum tot ritualibus? ut quod altare inundaretur sanguine, ac (o)quod sanguis daretur super auriculam auris, pollicem manus, et pollicem pedis, Aharonis et filiorum ejus, et quoque super vestes illorum 6; et quod in sacrificio adeps intestinorum, jecoris, et renum cum ipsis renibus, adolerentur super altari, et reliqua comburerentur igne extra castra, (o)vel comederentur, et in holocausto quod intestina et crura posita 7 super segmenta et caput adolerentur; tum quod illa quae 8 ex secundo ariete 9 primum super volis Aharonis et filiorum ejus agitarentur, et quod aliquae partes ex illo comederentur; expendat qui velit, annon talia fuissent terrestria nullius rei 10 si non involvissent sancta arcana? et si sancta arcana, omnino erunt talia quae sunt caeli et Ecclesiae, et in supremo sensu quae sunt Domini, nam haec solum sancta sunt, quia Divina; si fides sit quod Verbum sit sanctum, et a Divino quoad omnia et singula inspiratum, etiam fides erit quod omnia et singula quae de sacrificiis et holocaustis instituta sunt, intus in se comprehendant et contineant talia; quid autem comprehendunt et continent in se, nequaquam sciri potest in terris nisi sciatur quid per talia significatur in caelis; quid autem significatur, docet solus 11 sensus internus Verbi, quoniam hic evolvit correspondentias, omnia enim quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo, ex causa quia ille ex hoc existit et subsistit. [2] Quid autem sacrificia et holocausta quae in hoc capite describuntur involvunt, ex evolutione correspondentiarum per sensum internum in serie dicetur. In supremo sensu, in quo omnia sancta Divina sunt, agitur de glorificatione 12 Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis; ipse processus glorificationis Humani Domini (c)ac regenerationis hominis, plene per illa quae de sacrificiis et holocaustis mandata sunt describuntur; qui processus ut capiatur, illum exponere licet 13 per talia quae cadere possunt in intellectum; notum est quod visa oculis et audita auribus appercipiantur intus apud hominem, et quasi transeant e mundo per oculos aut per aures in cogitationem, ita in intellectum, nam cogitatio est intellectus; et si talia sunt quae amantur, inde transeunt in voluntatem, ac dein e voluntate per viam intellectualem 14 in loquelam oris, et quoque 15 in actum corporis; talis circulus rerum est e mundo per naturalem hominem in ejus spiritualem, et ab hoc iterum in mundum; sed sciendum est quod circulus ille instituatur ex voluntate, quae est intimum (o)vitae hominis, et quod ibi incohet, et inde peragatur, et voluntas hominis qui in bono est regitur e caelo a Domino, tametsi aliter apparet; est enim influxus e spirituali mundo in naturalem, (o)ita per internum hominem in ejus externum, non autem vicissim 16; (o)internus enim homo est in caelo, externus autem in mundo. [3] Quia hic circulus est circulus vitae hominis, ideo cum homo regeneratur, secundum eundem regeneratur, et cum regeneratus est, secundum eundem vivit et agit; quapropter, cum regeneratur homo, per auditum et visum insinuantur vera quae fidei erunt, ac illa implantantur memoriae (o)naturalis ejus (o)hominis, e memoria (o)illa subducuntur in cogitationem quae intellectus, et quae amantur fiunt voluntatis; et quantum fiunt voluntatis, tantum fiunt vitae, nam voluntas hominis est ipsa vita ejus, et quantum fiunt vitae, tantum fiunt affectionis ejus, ita charitatis in voluntate, et 17 fidei in intellectu; postea homo ex illa vita, quae est vita charitatis et fidei, loquitur et agit, ex charitate quae est voluntatis exit loquela oris, et quoque actus corporis, utrumque per viam intellectualem, ita per viam fidei; ex his 18 constat quod circulus regenerationis hominis sit similis circulo vitae ejus in communi, et quod ille similiter instituatur in voluntate per influxum e caelo a Domino. [4] Inde (o)quoque patet quod bini status sint homini qui regeneratur, primus cum implantantur vera fidei et conjunguntur bono charitatis, alter cum ex bono charitatis per vera fidei loquitur et secundum illa agit; sic quod primus status sit e mundo per naturalem hominem in spiritualem, ita in caelum, et alter e caelo per spiritualem hominem in naturalem, ita in mundum; 19 spiritualis seu internus homo est, (o)ut supra dictum est, in caelo, ac naturalis seu externus homo 20 in mundo; hic circulus est circulus regenerationis hominis, et inde est circulus vitae spiritualis ejus; de bino illo statu hominis qui regeneratur, videantur citata n. 9274. [5] Ex dictis aliqua idea (t)capi potest de glorificatione Humani Domini, nam sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita 21 regenerat hominem, quapropter, ut prius (o)aliquoties dictum est, regeneratio hominis est imago glorificationis Domini; inde patet quod primus status glorificationis Ipsius fuerit Humanum Suum Divinum Verum facere, (c)et unire illud cum Divino Bono quod in Ipso, et quod alter status fuerit ex Divino Bono agere 22 per Divinum Verum, nam per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini 23 conditur caelum et conditur Ecclesia, et per illud omnes qui in Ecclesia regenerantur. Haec sunt quae per sacrificia et holocausta, et eorum ritualia, de quibus in hoc capite, describuntur; per sacrificium ex juvenco et per holocaustum ex primo ariete, primus status, et per impletiones manus ex secundo ariete secundus status; et tandem per sacrificium ex juvenco 24, et per holocausta quotidiana ex agnis significatur continuum ejus. [6] Sciendum est quod apud hominem qui regeneratur, purificatio a malis et (o)inde falsis continue perstet, nam quantum homo a malis et falsis purificatur, tantum implantantur vera quae fidei, et haec conjunguntur bono (o)quod charitatis, et tantum dein (o)homo ex bono charitatis agit; purificatio a malis et falsis apud hominem non est liberatio ab illis, sed est remotio eorum, (o)videatur (m)n. 868, 887, 894, 929, 1581, 2269, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333, 9446-9451, 9938.(n) Ast apud Dominum non fuit remotio, sed ejectio eorum quae ex matre 25 traxit, ita plenaria liberatio ab illis, (o)usque adeo ut non amplius filius Mariae esset, videantur citata n. 9315 fin. Haec praemissa sunt ut sciatur quid significatur per impletionem manus ex secundo ariete, de quo nunc sequitur. @1 sacrificio$ @2 i et de holocausto,$ @3 ex illo$ @4 si$ @5 forent$ @6 illos et vestes eorum$ @7 d posita i ponerentur$ @8 et in holocausto$ @9 i quod omnia quae sacrificarentur,$ @10 ludibria$ @11 solum$ @12 agitur in supremo sensu de glorificatione altered to involvunt glorificationem [but agitur was not d]$ @13 instituta ex mandato Divino ibi describitur is d, but nothing has been inserted its place. A continues qui ut capiatur, exponere licet$ @14 i vel$ @15 vel$ @16 et non vice versa$ @17 ac tantum$ @18 quibus$ @19 nam$ @20 est$ @21 i quoque$ @22 i quod fit$ @23 quod procedit ex Divino Bono Ipsius, per illud$ @24 juvencis$ @25 haereditario$
Arcana Coelestia 8
Passage 10058
#10058 "Et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis": quod significet communicationem potentiae cum toto, constat ex significatione "imponere manus" quod sit potentiae communicatio, translatio, et receptio, de qua n. 10,023, ex significatione "capitis" quod sit totum cum partibus, de qua n. 10,011, ita omnia et singula, quae per secundum hunc arietem repraesentantur 1. @1 Before per secundum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10059
#10059 "Et mactabis arietem": quod (x)significet praeparationem, constat ex significatione "mactare" cum de sacrificio et holocausto, quod sit praeparatio, de qua n. 10,024.
Arcana Coelestia 8
Passage 10060
#10060 "Et accipies de sanguine ejus": quod significet Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione "sanguinis" cum de sacrificio et holocausto, quod sit Divinum Verum, de qua supra n. 10,026, 10,033, hic Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Humani Domini, communicatum et receptum in caelis, nam de hoc in nunc sequentibus agitur. Dictum est supra n. 10,057 quod bini status sint homini qui regeneratur, primus cum implantatur verum, et hoc conjungitur bono, alter cum (o)homo in bono est, et ex bono agit; cum in hoc statu est, tunc vera apud illum procedunt ex bono, nam ex bono spectat illa, 1 loquitur illa, ac agit illa; in singulis tunc est bonum sicut anima in homine, aut sicut cor in corpore, quod etiam a sapiente 2 percipitur ex loquelis et ex actibus eorum qui in bono sunt; ex hac idea regenerationis hominis aliquantum cogitari potest de glorificatione Humani Domini, nam Dominus ad instar sicut glorificavit Humanum Suum, etiam regenerat hominem, n. (x)3138, 3212, 3296, 3490, 4402, (x)5688; primus enim status glorificationis Humani Ipsius fuit implantatio Divini Veri, ac unitio ejus cum Divino Bono; inde Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, et quoque per unitionem cum Divino Bono, quod in Ipso, fecit illud Divinum Bonum, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin.; secundus status glorificationis Ipsius est quod ex Divino Bono procedat Divinum Verum, quod est Divinum Ipsius in caelis. Primus status glorificationis Humani Domini describitur in sensu interno per illa quae de sacrificio 3 ex juvenco, et de holocausto 4 ex ariete primo, (o)dicta sunt, de quibus in hoc capite vers. 10-18; secundus autem status describitur per illa quae de ariete secundo, (o)qui vocatur aries impletionum, nunc sequuntur. Inde patet quod per "sanguinem" hic significetur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, communicatum et receptum in caelis. @1 i et$ @2 After percipitur$ @3 i per repraesentativa sacrificii$ @4 Holocausti$
Arcana Coelestia 8
Passage 10061
#10061 "Et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae": quod significet omne perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione "sanguinis qui dabatur super auriculam auris" quod sit Divinum Verum in caelis (o)et in Ecclesia procedens ex Divino Bono Domini, de qua nunc supra n. 10,060; ex significatione "auris" quod sit perceptivum, de qua n. 9397, hic perceptivum Divini Veri 1 in caelis (o)et in Ecclesia, nam omne perceptivum ibi est illius 2; in specie hic intelligitur perceptivum in regno caelesti 3, nam ibi (x)percipitur verum ex bono, videantur citata n. 9277; ex significatione "auriculae," quae est extremum auris, quod sit totum seu omne, nam sicut per primum seu supremum significatur totum seu 4 omne, ita quoque per ultimum seu extremum, videatur supra n. 10,044; et ex significatione "dextrae auris" quod sit perceptivum veri ex bono; quod "auris dextra" id sit, est causa quia illa quae a dextro latere hominis sunt correspondent bono ex quo vera, et quae a sinistro, correspondent veris per quae bonum, n. 9604 5, 9736; ita in cerebro, ita in facie (c)et in organis sensoriis ibi, ita in pectore, ita in lumbis, ac ita in pedibus; [2] qui hoc arcanum non scit nequaquam scire potest cur mandatum 6 quod sanguis daretur super auriculam auris dextrae, super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri Aharonis et filiorum ejus; et quod ex ariete (o)hoc praeter adipem armus dexter adoleretur super altari, de quo in sequentibus hujus capitis, vers. 22, 25; similiter quod sanguis e sacrificio daretur super auriculam auris dextrae mundandi a lepra, ac super pollicem manus dextrae, (c)et super pollicem pedis dextri ejus; et quod sacerdos oleum ex logo funderet super volam suam sinistram, ac intingeret digitum dextrum oleo quod super vola ejus sinistra, et spargeret id digito suo dextro septem vicibus coram Jehovah, Lev. xiv 14-18, 25-28. Nec scire potest quid significat quod Dominus dixerit ad discipulos cum piscarentur, quod mitterent rete in dextras partes navigii, (c)et cum miserunt, quod tantum ceperint, ut prae multitudine piscium non valuerint trahere rete, Joh. xxi 6; per hoc repraesentabatur quod ex bono agere et docere sit concludere innumerabilia quae veri sunt, non autem vicissim. Illi etiam qui in veris sunt ex bono, intelliguntur per oves quae a dextris, at 4 qui in veris sunt et non ex bono, intelliguntur per hircos qui a sinistris, Matth. xxv 32. [3] Per "dextram" etiam intelliguntur qui in luce veri sunt ex bono, apud Davidem, Tui caeli, et Tua terra; orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, septentrionem et dextram Tu creasti, Ps. lxxxix ,] 13 [A.V. 11, 12]; per "caelos," "terram," et "orbem," significatur Ecclesia, n. 9325, per "plenitudinem" omne verum et bonum, quae faciunt Ecclesiam, per "septentrionem" illi (o)ibi qui in statu obscuro sunt quoad verum, n. 3708, et per "dextram" illi qui in luce veri sunt ex bono, ita simile quod per meridiem, n. 9642. Inde constare potest quid per "sedere a dextris Dei," ubi de Domino, significatur, Ps. cx 1, 5; Matth. xxvi 63, 64; Marc. xii 36, xiv 61, 62; Luc. xx 42, 43; quod nempe Divina Potentia per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, (o)n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. [4] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque dextrum et sinistrum, et in eo sensu "dextrum" significat malum ex quo falsum, et "sinistrum" falsum per quod malum, ut apud Sachariam, Vae pastori nihili deserenti gregem gladius super bracchio ejus, et super oculo dextro ejus; bracchium ejus arescendo 5 arefiet, et oculus dexter ejus caligando caligabit, xi 17; "bracchium" ibi pro potentia veri applicati ad confirmandum malum, de qua 6 potentia quia est nihili, dicitur quod "arescendo arefiet"; et "oculus dexter" est scientia boni applicati ad confirmandum falsum, de qua (d)scientia, quia 7 est nihili, dicitur quod "caligando caligabit"; "pastor" est qui docet vera, et per illa ducit ad bonum, n. 343, (x)3795, 6044, inde "pastor nihili" est qui docet, ac 8 ducit ad malum "bracchium" est potentia quae veri ex bono, n. 4931, 4937, 7205, at "bracchium pastoris nihili" est nulla potentia; "oculus" est intellectus (c)et perceptio veri, n. 4403-4421, 4523-4534, 9051, at "oculus dexter pastoris nihili" est scientia boni absque intellectu et perceptione ejus, quia applicatur ad falsum; "caligo" est falsum (o)ex malo, n. 7711: [5] apud Matthaeum, Jesus dixit, Si oculus tuus dexter scandalizaverit te, erue illum, et abjice abs te; et si dextra tua scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius est tibi [ut] unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, v 29, 30; "oculus dexter" est intellectus et fides falsi ex malo, et "dextra" est ipsum falsum ex malo; quisque scire potest quod hic non oculus per oculum intelligatur, et non dextra per dextram, et quod oculus scandalizans non 9 eruendus, et dextra scandalizans (o)non amputanda, nam inde nihil salutis homini: apud Johannem, Bestia dedit omnibus 10 characterem super manum dextram, aut super frontes eorum, (o)Apoc. xiii 16; "dextra" hic est falsum 11 ex malo, et "frons" est amor mali ex quo falsum; quod "frons" sit amor caelestis, et inde in opposito sensu amor infernalis, videatur n. 9936. @1 ex Divino illo Vero$ @2 inde$ @3 i Domini$ @4 et$ @5 i fin.$ @6 i est$ @7 arefaciendo IT$ @8 quae$ @9 i etiam$ @10 at$ @11 Before oculus$ @12 facit ut omnibus det$ @13 fides falsi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10062
#10062 "Et super pollicem manus eorum dextrae": quod significet intellectuale inde in caelo medio, constat ex significatione "pollicis manus" quod sit potentia boni per verum, seu verum in sua potentia 1 ex bono, et inde intellectuale, de qua sequitur; quod sit intellectuale in caelo medio, est quia per "sanguinem qui dabatur super pollicem manus" significatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis, de qua supra n. 10,060, hic itaque intellectuale inde; nam per "sanguinem super auriculam auris dextrae" significatur perceptivum in caelo intimo; inde per "sanguinem super pollicem manus dextrae" significatur intellectuale in caelo medio, et per "pollicem pedis dextri" (o)significatur intellectuale in caelo ultimo; nam illa quae sunt caeli intimi significantur per caput et per illa quae capitis sunt, hic itaque perceptivum ejus per "aurem dextram," nam haec est capitis; et illa quae caeli medii sunt significantur per corpus et per illa quae corporis sunt, hic itaque intellectuale per "manum dextram"; et illa quae caeli ultimi sunt significantur per pedes, et per illa quae pedum 2; quod talis correspondentia sit caelorum cum homine, videatur supra n. 10,030, (c)ac in locis citatis ibi; in caelo intimo etiam 3 est perceptivum veri ex bono, in caelo (d)autem medio non est perceptivum veri, sed est intellectuale ejus, pariter in caelo ultimo, videantur loca citata n. 9277, 9596, 9684. [2] Quod "pollex manus dextrae" significet verum ex bono in sua potentia, ac inde (x)intellectuale in caelo medio, apparet quidem sicut inferius et non tanti, ut (d)caelum significetur, nam autumari potest unde pollicis tanta et talis significatio; sed sciendum est quod ultimum seu extremum alicujus membri significet idem cum toto membro, et manus 4 totam potentiam corporis, ac corpori potentia est per bracchia et manus; quod ultimum seu extremum significet omne et totum, similiter ac primum et supremum, videatur supra n. 10,044. [3] Quod "manus" significent potentiam, et quod omnis potentia sit veri ex bono, videantur citata n. 10,019, et quod "manus dextra" significet potentiam veri ex bono, et "manus sinistra" verum 5 per quod bonum, n. 10,061; quod intellectuale sit quod intelligitur, est quia omne intellectuale formatum est ex veris, omne autem voluntarium ex bonis, nam omnia in mundo (c)et in caelo se referunt ad verum et ad bonum, ac intellectus hominis datus est pro veris, et voluntas pro bonis; ideo quia per "manus" significatur verum in sua potentia, etiam significatur intellectus. Quia pollex manus, similiter ac manus, 6 significabat potentiam quae est veri ex bono, ideo antiquo tempore apud gentes, et quoque apud populum Israeliticum in usu fuit amputare pollices manuum et pollices pedum ab hostibus suis, Jud. i 6, 7, per quod repraesentabatur ablatio omnis potentiae; in pollice etiam est primaria potentia manus, nam illo amputato, manus 7 non amplius valet ad bellum. Sicut pollex, etiam "digiti" significant potentiam, ut apud Davidem, Jehovah docet manus meas pugnas, et digitos meos bellum, Ps. cxliv 1: apud eundem, Quando aspicio caelos, opus digitorum Tuorum, Ps. viii 4 [A.V. 3]: apud Lucam, Jesus dixit, Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei, xi 20. @1 After bono$ @2 , hic itaque per pedem dextrum$ @3 Before in caelo$ @4 i significat$ @5 potentiam veri$ @6 ex correspondentia$ @7 After valet$
Arcana Coelestia 8
Passage 10063
#10063 "Et super pollicem pedis eorum dextri": quod significet intellectuale in caelo ultimo, constat ex illis quae nunc supra n. 10,062 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10064
#10064 "Et sparges sanguinem super altare circumcirca": quod significet unitionem Divini Veri cum Divino Bono, constat ex significatione "sanguinis" cum de sacrificio et holocausto, quod sit Divinum Verum, de qua supra n. 10,026, 10,033, et ex significatione "altaris" quod sit "repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum", de qua n. 9964; cum dicitur Divinum Bonum, intelligitur etiam Divinus Amor, nam omne bonum est amoris, quicquid enim amatur, hoc percipitur (o)ut bonum, et (o)inde quoque vocatur bonum; omne autem verum est fidei, nam quicquid creditur, hoc appercipitur et quoque dicitur verum; inde sequitur quod illa quae intellectum hominis formant sint fidei, et illa quae voluntatem, sint amoris, nam intellectus hominis dicatus est recipiendis veris quae fidei, ac voluntas ejus dicata est recipiendis bonis quae amoris; talis itaque est intellectus hominis qualia" sunt vera quae formant illum, et qualis est fides (c)eorum; et talis est voluntas hominis qualia sunt bona quae faciunt illam, et qualis est amor illorum; in opposito sensu est amor mali et fides falsi, inde etiam voluntas et intellectus 2, sed talis est intellectus quale est falsum quod format illum, et qualis est fides falsi; ac talis est voluntas quale est malum quod facit illam, et qualis est amor mali; quod voluntas mali ac intellectus falsi 3 sint ex inferno, ac (o)quod sint infernum apud hominem, patet, quia sunt opposita intellectui (o)veri et voluntati (o)boni, quae sunt ex caelo a Domino, et sic quae faciunt caelum apud hominem. @1 Divinum Bonum, nam erat repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum$ @2 voluntatis et fides falsi intellectus$ @3 haec voluntas et hic intellectus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10065
#10065 "Et accipies ex sanguine qui super altari": quod significet Divinum Verum unitum Divino Bono in Domino, constat ex significatione "sanguinis super altari" quod sit Divinum Verum unitum Divino Bono, de qua mox supra n. 10,064. Quomodo cum his se habet, in mox sequentibus 1 dicetur. @1 After dicetur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10066
#10066 "Et ex oleo unctionis": quod significet Divinum Bonum Divini Amoris quod in Domino, constat ex significatione "olei unctionis" quod sit repraesentativum Divini Boni Divini Amoris quod in Domino, de qua n. 9954, 10,019.
Arcana Coelestia 8
Passage 10067
#10067 "Et sparges super Aharonem, et super vestes ejus": quod significet unitionem reciprocam Divini Boni ac Divini Veri 1 in Divino Humano Domini in caelis superioribus, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, 2 quod est Divinum Bonum Domini in regno caelesti, (o)de qua n. (x)9946, seu quod idem, in caelis superioribus; 3 et ex significatione "vestium Aharonis" quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; et ex significatione "spargere super illos" quod sit unire, nam quod spargebatur et fundebatur super aliquem, hoc repraesentabat unitionem, sicut etiam prius, quod sanguis spargeretur super altare circumcirca, n. 10,064. [2] Quod sit Divinum Humanum Domini in caelis quod intelligitur, est quia hic et in nunc sequentibus agitur de Divino Domini in caelis, ac de unitione Ipsius cum angelis ibi, ita de altero statu glorificationis (o)Humani Domini, videatur n. 10,057, idcirco hic per "Aharonem" repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum in regno caelesti, et per "vestes ejus" quoad Divinum Verum in regno spirituali adjuncto regno caelesti, ita quoad utrumque in caelis superioribus; quod sit Divinum Humanum a quo illa, est quia non aliud Divinum in caelis quam Divinum Humanum Domini agnoscitur et colitur, nam Divinum, quod Dominus Patrem Suum vocavit, fuit Divinum in Ipso; quod in caelis non aliud Divinum quam Dominus quoad Divinum Humanum agnoscatur et colatur, constare potest a Domini Verbis pluries apud Evangelistas, ut ex his, Omnia tradita Mihi a Patre, Matth. xi 27; Luc. x 22: Pater omnia dedit in manum Filii, Joh. iii 34, 35: Pater dedit Filio potestate in omnis carnis, Joh. xvii 2: Sine Me non potestis jacere quicquam, Joh. xv 5: Pater, omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, Joh. xvii (x)10: Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terra, Matth. xxviii (x)18: Jesus dixit ad Petrum, Dabo tibi claves regni caelorum, (x)et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 19. [3] Quod ita sit, etiam patet ex eo quod nemo possit per fidem et amorem conjungi ipsi Divino absque Divino Humano 4, ipsum enim Divinum, quod Pater vocatur, non cogitari potest, quia est incomprehensibile, et quod non cogitari potest, hoc non cadit in fidem, (o)ita nec in amorem, cum 5 tamen principale omnium cultus est credere in Deum, et amare Ipsum super 6 omnia; quod ipsum Divinum, quod 7 Pater, sit incomprehensibile, etiam docet Dominus, apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i (x)18: apud eundem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37; et quod ipsum Divinum, quod Pater, comprehensibile sit in Domino per Divinum Humanum Ipsius, apud Johannem, Qui videt 8 Me, videt 8 Ipsium Qui misit Me, xii 45 apud eundem, Si cognovistis Me, et Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui videt 8 Me, videt 8 Patrem, xiv 6-11: et apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo; et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit 9 nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27; Luc. (x)x 22; quod etiam dicatur quod nemo cognoscat Filium nisi Pater, est quia per Filium intelligitur Divinum Verum, et per Patrem Divinum Bonum, utrumque in Domino 10, ac unum non potest cognosci nisi ab altero 11, quapropter Dominus primum dicit 12 quod omnia Ipsi tradita sint a Patre, et dein quod ille (x)cognoscat cui Filius vult revelare; quod Filius sit Divinum Verum, et Pater 13 Divinum Bonum, utrumque Domini, videatur n. 2803, 2813, 3704, 7499, 8328, 8897, 9807; ex his nunc patet quod Divinum in caelis sit Divinum Humanum Domini. Nunc dicetur quid repraesentabatur per 14 quod aspergeretur sanguis ex ariete secundo super altare circumcirca, et quod acciperetur ex illo sanguine et ex oleo unctionis, et spargeretur super Aharonem et super vestes ejus; quod significaverint unitionem Divini Veri cum Divino Bono, ac Divini Boni cum Divino Vero in 15 Divino Humano Domini 16, patet ex illis quae supra n. 10,064-10,067 dicta et ostensa sunt; sed arcanum quod in eo latet nondum detectum est; arcanum est quod unitio reciproca fuerit Divini Boni (c)et Divini Veri, ita ipsius Divini, quod Pater vocatur, ac Divini Veri 17, quod Filius; [6] unitio Divini Veri cum Divino Bono significatur per sparsionem sanguinis super altare, n. 10,064; haec unita significantur per "sanguinem super altari," ex quo acciperetur, n. 10,065, et per "oleum unctionis," per quod significatur 18 Divinum Bonum, n. 10,066; inde unitio reciproca Divini Veri ac Divini Boni 19 in (o)Divino Humano Domini significatur per sparsionem illius sanguinis, ac simul olei unctionis super Aharonem et super vestes ejus, n. 10,067 pr. Quod unitio fuerit reciproca, constat manifeste (c)a Domini Verbis in sequentibus his locis: apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; si itaque Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38: apud eundem, Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 6-11: apud eundem, Jesus dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii (x)1, 10: apud eundem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorficabit Ipsum in Se Ipso, xiii 31, 32; ex his constare potest quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod 20 Pater, unitum sit Divino Vero, quod est Filius, reciproce in Domino; ac inde quod ipsum Humanum Ipsius sit Divinum Bonum: simile etiam significatur per quod exiverit ex Patre, et venerit in mundum, et quod eat ad Patrem, Joh. xvi 27, 28, :] ac quod omnia Patris Ipsius sint, Joh. xvi 15: et quod Pater et Ipse unum sint, Joh. x 30. [7] Sed haec melius capi (x)possunt ex conjunctione reciproca boni et veri apud hominem qui regeneratur a Domino, nam,ut prius dictum est, Dominus regenerat hominem sicut Ipse glorificavit Humanum Suum, n. 10,057; cum Dominus regenerat hominem, insinuat verum quod erit fidei in intellectuale hominis, ac bonum quod erit amoris in voluntarium ejus, ac inibi conjungit illa, (c)ac cum conjuncta sunt, tunc verum quod fidei habet suam vitam ex bono quod amoris, et bonum quod amoris habet suum quale vitae ex vero quod fidei; (m)haec conjunctio peragitur reciproce per bonum, et(n) vocatur conjugium caeleste, et est caelum apud hominem: in caelo illo habitat Dominus ut in Suo, nam omne bonum 21 amoris est ab Ipso, et quoque omnis conjunctio veri cum bono 22; in aliquo proprio hominis Dominus non habitare potest, quia id est malum: haec reciproca conjunctio est quae intelligitur per Domini verba apud Johannem, In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, xiv 20; et apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te 23, et illi in nobis unum sint, xvii 10, 21 [, 22]; [8] Reciproca conjunctio ita describitur, sed usque non intelligitur quod homo se conjungat Domino, sed quod Dominus conjungat sibi hominem qui desistit a malis, nam desistere a malis juri hominis relictum est, et cum desistit, tunc fit conjunctio reciproca veri quod fidei et boni quod amoris a Domino, et prorsus non ab homine; nam quod homo a se nihil boni facere possit, et sic (o)a se nihil veri recipere in bono, notum est in Ecclesia; hoc etiam confirmat Dominus apud Johannem, Manete in Me, et Ego in vobis; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia (x)sine Me non potestis facere quicquam xv 4, 5. [9] Reciproca haec conjunctio illustrari potest ex conjunctione intellectus et voluntatis apud hominem; intellectus ejus formatur ex veris, et voluntas ex bonis, ac vera sunt fidei apud illum, et bona sunt amoris; homo haurit vera ex auditione per auditum, et ex lectione per visum, et reponit illa in memoria; vera illa sunt vel status civilis, vel status moralis, et vocantur scientifica; amor hominis qui est voluntatis ejus, per intellectum introspicit in illa ibi, et inde eligit talia quae cum amore concordant, et illa quae eligit, arcessit ad se, (c)ac conjungit sibi, et per illa 24 corroborat se indies; vera sic ab amore vivificata faciunt intellectuale ejus, et ipsa bona quae sunt amoris faciunt voluntarium ejus; suntque bona amoris sicut ignes 25 ibi, et sunt vera in peripheriis circumcirca ab amore vivificata sicut lux ex illo igne; per gradus ut vera accenduntur ab illo igne, ita accenditur illis desiderium se conjungendi reciproce; inde reciproca conjunctio, quae jugiter perstat. [10] Ex his constat quod bonum quod amoris sit ipsum conjungens, non autem verum quod fidei, nisi quantum hoc ex bono amoris in se habet; sive dicas amorem, sive bonum, idem est, nam omne bonum est amoris, et quod amoris est hoc vocatur bonum; (m)et quoque sive dicas amorem sive voluntatem, etiam idem est, nam quod homo amat, hoc vult.(n) [11] Sciendum est quod illa quae sunt status civilis et moralis, de quibus nunc (o)dictum, se conjungant in externo homine, at illa quae sunt status spiritualis, de quibus prius, se conjungant in interno homine, et dein per internum in externo, nam illa quae sunt status spiritualis, quae sunt vera fidei et bona amoris in Dominum, et spectant vitam aeternam, communicant cum caelis, et aperiunt internum hominem, (c)ac tantum (c)et taliter aperiunt, quantum et qualiter vera quae fidei recipiuntur in bono quod amoris in Dominum, et erga proximum, a Domino; inde patet quod modo externi homines sint, qui non ea quae sunt status spiritualis simul imbuunt; et quod mere sensuales qui ea negant, utcumque apparent loqui intelligenter. @1 cum Divino Vero cp n. 10,056$ @2 i hic quoad Divinum Coeleste$ @3 i de quo etiam sequitur;$ @4 quod in coelis Divinum Humanum Domini agnoscatur, (m)constat ex Domini verbis Matth. xi 27; Luc. x 22; Joh. iii 34, 35; Joh. xv 5 Joh. xvii 11; Matth. xxviii 16 intended]; Matth. xvi 19.(n) conjungi Ipsi Divino absque Divino Humano per fidem et amorem nemo potest$ @5 et$ @6 supra$ @7 i est$ @8 vidit$ @9 cognoscet IT$ @10 Divino Humano Domini$ @11 ac nemo cognoscit et recipit Divinum Verum nisi sit in Divino Bono a Domino$ @12 Before Dominus$ @13 i sit$ @14 i id,$ @15 cum IT$ @16 i in coelis$ @17 cum Divino Vero$ @18 significatur Ipsum$ @19 Divini Boni ac Divini Veri$ @20 i est$ @21 quod$ @22 ac boni cum vero$ @23 illis AIT$ @24 i sic$ @25 ignis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10068
#10068 "Et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus": quod significet unitionem reciprocam Divini Boni et Divini Veri 1 ex 2 Divino Humano Domini in caelis inferioribus, constat ex eo quod cum per sparsionem sanguinis ex altari et olei (x)unctionis super Aharonem significetur unitio reciproca Divini Boni et Divini Veri ex 3 Divino Humano Domini in caelis superioribus, n. 10,067, per similia super filios Aharonis et eorum vestes significetur talis unitio in caelis inferioribus; (s)nam Divinum Domini in caelis inferioribus repraesentatur per filios Aharonis, cum Divinum Domini in caelis superioribus repraesentatur per ipsum Aharonem; causa quod ita sit, est quia caeli inferiores nascuntur a superioribus, sicut filii a patre, videatur n. (a)7004, 9468, 9473, 9680, 9683, 9780. Sciendum est quod per caelos superiores intelligatur regnum caeleste Domini, et per caelos inferiores regnum spirituale Ipsius; quod caeli in duo regna (x)distincti sint, pluries dictum et ostensum est. In utroque regno est Divinum Domini simile, sed quoad receptionem ab angelis ibi dissimile. (s) @1 cum Divino Vero altered to et Divini Veri cp n. 10,056$ @2 in$ @3 d in i ex$
Arcana Coelestia 8
Passage 10069
#10069 "Et sanctus ille et vestes ejus, et filii ejus et vestes filiorum ejus" quod significet ita Divina omnia in caelis, constat ex significatione "sancti" quod sit quod procedit ex Domino, quoniam Ille (o)est solus Sanctus, 1 de qua n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, (x)9988, ita Divinum; et quia per Aharonem et per vestes ejus, ac per filios ejus et per horum vestes, repraesentabantur sancta seu Divina in caelis, de quibus supra n. 10,067, 10,068; ideo per illa significantur Divina omnia in caelis. Quod Aharon, filii ejus, ac vestes (c)eorum sancta dicta fuerint, ex eo quod repraesentaverint sancta Divina, (o)constat, quisque (o)enim qui rite expendit scire potest quod non sanguis arietis, nec 2 oleum unctionis, aliquem possit sanctificare, nam sanguis et oleum sunt res mortuae, et sic non afficere possunt interiora hominis; ipsa interiora hominis solum afficiuntur ex veris fidei et ex bono amoris a Domino in Dominum, ita ex Divinis, et haec sunt quae sanctificant, quia haec solum sancta sunt. @1 i et a quo omne sanctum,$ @2 d nec i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10070
#10070 "Et accipies de ariete adipem": quod significet bonum in caelis, constat ex significatione "adipis" quod sit bonum, de qua n. 10,033; quod sit in caelis, est quia per impletionem manus ex secundo 1 ariete significatur Divinum procedens a Domino 2 in caelis, n. 10,057. @1 i hoc$ @2 Domini$
Arcana Coelestia 8
Passage 10071
#10071 "Et caudam": quod significet verum ibi omne, constat ex significatione "caudae arietis" quod sit verum; quod "cauda" sit verum, est quia est ultimum, ac in ultimis est verum," n. (x)9656; cauda etiam est ultimum cerebri et cerebelli, haec enim continuantur in medullam spinae, quae etiam terminatur in caudam, quae sic est ultima appendix eorum; (m)ideo dicitur quod in sacrificiis cauda removeretur juxta spinam dorsi, Lev. iii (x)9.(n) Quod "cauda" significet verum in ultimis, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis: apud Esaiam, Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, senex et honoratus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est, ix 13, 14 [A.V. 14, 15]; "exscindere caput et caudam" (o)in spirituali sensu est bonum et verum, agitur enim de Ecclesia, qua devastata 1 (t)"caput" significat malum, et "cauda" falsum; quod "caput" sit bonum, videatur n. (x)4938, 4939, 5328, 9913, 9914, similiter "senex," n. (x)6524, 9404; (d)quod propheta (o)sit qui docet verum, ita abstracte verum, n. 2534, 7269; in opposito igitur 2 sensu "caput" est malum, similiter "senex et honoratus" qui facient illud; et "cauda" est falsum, similiter "propheta," unde "propheta mendacii" dicitur, "mendacium" (o)enim est falsum: apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, xix 15; "Aegyptus" pro illis qui per ratiocinia ex scientificis intrare volunt in vera et bona fidei, et non ex revelatis, (o)ita non ex fide horum, n. 1164, 1165, 1186, "non opus quod facit caput et caudam" pro quod illis nec bonum nec verum; quod "cauda" sit verum (o)in ultimis, patet ex significatione ejus in sensu opposito, in quo "cauda" est falsum: apud Johannem, Locustae caudas habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis (c)earum, et potestas illarum ut damno afficerent (x)homines, Apoc. ix 10; "caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis" sunt ratiocinia callida ex falsis per quae persuadent, et sic nocent, quare dicitur quod potestas illarum sit damno afficere homines; (o)quod etiam locusta sit falsum in extremis, videatur n. 7643: apud eundem, Caudae equorum similes erant serpentibus, habentes capita, et per illas damno afficiunt, Apoc. ix 19; "caudae similes serpentibus" etiam hic pro ratiociniis ex falsis, per quae damnum infertur: apud eundem, (x)Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in terram, Apoc. xii (x)4; "cauda draconis" 3 pro veris falsificatis 4, imprimis per applicationem ad mala; "stellae" sunt cognitiones veri et boni quae falsificantur 5, "projicere in terram" est destruere. @1 quibus devastatis$ @2 autem$ @3 i etiam$ @4 i literae$ @5 pervertuntur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10072
#10072 "Adipem tegentem intestina": quod significet bonum in ultimis, constat ex significatione "adipis" quod sit bonum, de qua n. 10,033, et ex significatione "intestinorum" quod sint ultima, et infima, de qua n. 10,030, 10,049.
Arcana Coelestia 8
Passage 10073
#10073 "Et reticulum jecoris": quod significet bonum interius naturalis hominis purificatum, constat ex significatione "reticuli jecoris" quod sit bonum interius externi seu naturalis hominis, de qua n. 10,031; quod sit bonum purificatum, est quia jecur est organum purificatorium, n. 10,031; et quia per "renes" significatur verum purificatum, n. 10,032, inde etiam dicitur quod reticulum illud juxta renes removebitur, Lev. iii 4, 10, 15 1. @1 inde est, quod dicatur quod reticulum illud juxta renes removebitur, Lev.iii 4, 10, 15, per renes enim significatur verum purificatum, n. 10,032$
Arcana Coelestia 8
Passage 10074
#10074 "Et duos renes, et adipem qui super illis": quod significet verum interius naturalis hominis purificatum et ejus bonum, constat ex significatione "renum" quod sint 1 verum interius externi seu naturalis hominis, et ex significatione "adipis qui super illis" quod sit bonum ejus, de quibus supra n. 10,032; quod sit verum purificatum quod significatur 2 per "renes," est quia renes sunt organa purificantia sanguinem, n. 10,032, et "sanguis" est verum, n. 9393, 10,026. @1 sit$ @2 intelligitur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10075
#10075 "Et armum dextrum": quod significet bonum intimum, constat ex significatione "armi (o)dextri" quod sit bonum intimum; quod "armus dexter" sit bonum intimum, est quia armi animalium idem significant cum lumbis et femoribus apud hominem, ac lumbi et femora apud hominem significant amorem conjugialem, ac inde bonum amoris caelestis, quod bonum est bonum intimi caeli, videatur n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062, 9961, ac lumbus dexter et femur dextrum bonum intimum ibi; nam quae a dextris hominis sunt, ex correspondentia significant bonum ex quo verum, et quae a sinistris ejus verum per quod bonum; et inde quae in medio sunt significant conjunctionem utriusque, seu boni et veri. Inde (o)quoque constare potest quod armi sint partes posteriores animalis, ubi genitalia eorum, non autem partes anteriores, nam hae vocantur pectus. Quia "armus dexter" significat bonum intimum seu bonum caeleste, ideo cum sublatus est e sacrificio, et datur 1 Aharoni, vocatur unctio ejus et filiorum ejus, apud Moschen, Armum dextrum dabitis sublationem sacerdoti de sacrificiis eucharisticis vestris; pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de sacrificiis eucharisticis eorum; dedi ea Aharoni sacerdoti, et filiis ejus in statutum saeculi; haec unctio Aharoni et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, Lev. vii 32, 34, 35; pectus et armus 2 dicuntur unctio ob repraesentationem boni spiritualis (c)et boni caelestis, nam pectus (o)ex correspondentia significat bonum spirituale, quod est bonum medii seu secundi caeli, et armus dexter bonum caeleste, quod est bonum intimi seu tertii caeli, ac unctio est repraesentatio Domini quoad Divinum Bonum, n. 9954, 10,019; etiam pectus et armus dexter dabantur Aharoni ex sacrificiis primogenitorum bovis, ovis, et caprae, Num. xviii 18. Quod "armus dexter" significet bonum intimum, patet etiam ex eo quod ultimo nominetur; primum enim (o)nominatur cauda, et 3 intestina, postea reticulum jecoris (c)et renes, et demum armus dexter; quae primo loco nominantur sunt maxime externa, quae secundo sunt interiora, et quod ultimo est intimum. @1 datus$ @2 i dexter$ @3 dein$
Arcana Coelestia 8
Passage 10076
#10076 "Quia aries impletionum ille": quod significet repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono (d)Ipsius, ac communicativum et receptivum ejus ibi, constat ex significatione "arietis" quod sit internum hominis quoad bonum innocentiae et charitatis, de qua (o)supra n. 9991, (o)nam omnes bestiae aliquid affectionis aut inclinationis apud hominem significant, n. 9280; inde est quod qui in charitate et in innocentia sunt dicantur oves et agni; "aries" itaque qui est masculus ovium significat bonum charitatis et innocentiae in interno homine, ac 1 in supremo sensu idem in Interno 2 Humani Domini; nam quod in sensu interno significat aliquid hominis, ita aliquid Ecclesiae seu 3 caeli apud hominem, hoc in sensu supremo significat tale eminenter apud Dominum cum in mundo fuit; omnia etiam Verbi in sensu intimo 4 agunt de Domino, inde sanctum Verbi; et ex significatione "impletionum manus" quod sit repraesentativum Divini Veri ex Divino Bono Domini in caelis, et ejus communicativum cum angelis ibi, ac receptivum ab illis; nam, ut prius ostensum (o)est, sicut apud hominem qui regeneratur suiit bini status, primus cum vera quae fidei, implantantur bono quod amoris, et conjunguntur, (c)ac alter cum ex bono amoris agit, simile eminenter in Domino, primus status glorificationis Humani Ipsius fuit facere illud Divinum Verum, et conjungere cum Divino Bono quod in Ipso et Pater vocatum, et sic fieri Divinum Bonum Divini Arnoris, quod Jehovah; alter status glorificationis Ipsius fuit ex Divino Bono Divini Amoris agere, quod fit per Divinum Verum procedens ex illo Bono. [2] Quod ad hominem attinet, ille in primo statu imbuitur illis quae erunt fidei, et sicut imbuitur illis ex bono, hoc est, per bonum a Domino, ita formatur ejus intellectuale; cum vera illa quae intellectualis, implantata sunt et conjuncta bono, tunc venit in secundum statum, qui est ut ex bono per vera agat; inde patet qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod sit cogitare et agere ex bono, seu quod idem est, ex amore, seu quod etiam idem est, ex voluntate, nam quod vult homo hoc amat, et quod amat hoc bonum vocat; sed homo tunc primum in altero statu est, cum totus est a capite usque ad calcem qualis ejus amor, ita qualis ejus voluntas et inde intellectus; quis unquam credere potest quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus inde, consequenter instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali ac inde falsi? nam bonum aut maium formant voluntatem, et verum aut falsum formant intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in caelis; quod autem homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, ac inde nec cognitionem quod corpus formetur ad similitudinem ejus, ac inde quod totus homo talis sit quaiis ejus anima; quod ita sit, manifeste constat 5 ex spiritibus et 6 angelis in altera vita; omnes illi sunt formae humanae, ac tales formae 7 quales sunt eorum affectiones quae sunt amoris et fidei; et hoc usque adeo ut qui in bono amoris et charitatis sunt dici queant amores et charitates in forma; et 8 vice versa, qui in malis sunt ex amoribus sui et mundi, ita in odiis (c)ac similibus, sint 9 odia in forma. [3] Quod ita sit, etiam constare potest ex tribus his quae in universa natura ordine sequuntur, quae sunt effectus, causa, et finis; effectus omne suum habet ex causa, nam effectus non aliud est quam causa in forma externa, quoniam cum causa fit effectus, induit se talibus quae in externis sunt, ut appareat in sphaera inferiore, quae est sphaera effectuum; similiter se habet cum causa causae, quae in sphaera superiore vocatur causa finalis, seu finis, hic est omne in causa, ut sit causa propter aliquid, nam causa non propter aliquid non dici potest causa, nam ad quid alioquin? propter aliquid est finis, qui est primum in causa, et quoque ultimum ejus; inde patet 10 quod finis sit quasi anima causae, et quasi vita ejus, 11 consequenter etiam 12 anima et 13 vita effectus; si (o)enim in causa et in effectu non 14 sit quod producit finem, hoc non est aliquid, quia non est propter aliquid, ita est sicut mortuum absque anima seu vita, et tale interit, sicut corpus cum ab illo recedit anima. [4] Similiter se habet apud hominem: ipsa anima ejus est ejus voluntas; causa proxima, per quam haec producit effectum est ejus intellectus, et effectus qui producitur est in corpore, ita corporis 15; (o)quod ita sit, patet manifeste ex eo quod id quod homo vult et inde cogitat se sistat convenienter in effectu in corpore, ita cum loquitur ac ita cum agit; ex his 16 iterum patet quod qualis voluntas hominis, talis (o)sit totus homo; sive dicatur voluntas, sive finis, sive amor, sive bonum, idem est, nam omne id ut finis spectatur, ac amatur, 17 (c)et bonum dicitur, quod (o)homo vult; similiter 18 sive dicatur intellectus, sive causa finis 19, sive fides, 20 sive verum, (o)etiam idem est, nam quod homo ex voluntate intelligit seu cogitat, hoc pro causa habet, ac credit, et dicit verum 21. [5] Quando haec capiuntur, sciri potest qualis homo qui regeneratur est in primo suo statu, et qualis in altero 22, Ex his aliqua idea (t)haberi potest quomodo (d)intelligendum quod Dominus cum in mundo fuit, et glorificavit Humanum Suum; primum fecerit id Divinum Verum, ac per gradus Divinum Bonum Divini Amoris; ac postea quod ex Divino Bono Divini Amoris 23 agat in caelo 24 et in mundo, ac (d)et illis vitam, quod fit per Divinum Verum quod procedit ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius 25, nam ex illo caeli (x)exstiterunt, et ex illo perpetuo 26 existunt, hoc est, subsistunt; (o)seu quod idem, ex illo caeli creati sunt, et ex illo perpetuo creantur, hoc est, conservantur, nam conservatio est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia." [6] Talia involvunt etiam haec verba 27 apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, i 1, 3, 14; "Verbum" est (x)Divinum Verum; primus status describitur per quod "in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum," alter (o)status per quod omnia per Ipsum facta sint, et quod sine Ipso factum sit nihil quod factum est; similiter se habuit 28 cum Dominus in mundum venit, ac caelos in ordinem redegit, et quasi ex novo creavit; quod Dominus per Verbum ibi intelligatur, constat, nam dicitur quod Verbum caro factum sit. Communicativum et perceptivum Divini Veri procedentis (c)ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius 29 est quod intelligitur per impletionem manus, et describitur per repraesentativa hic de secundo ariete. [7] Quia Dominus quoad Divinum Bonum per Aharonem repraesentatur, (o)n. 9806, ideo glorificatio Domini quoad Humanum Suum in processu inaugurationis Aharonis et filiorum ejus repraesentative describitur; status glorificationis primus per illa quae de sacrificio ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo dicuntur, et status glorificationis alter per illa quae de ariete secundo, qui aries impletionum vocatur 30; primus status vocatur unctio, et alter status vocatur impletio manus; inde 31 quando Aharon et filii ejus per unctionem et per impletionem manus inaugurati sunt in sacerdotium, dicti sunt "uncti" et quorum "implevit manus," ut apud Moschen, Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. xxi 10; ex his quoque patet quod "impletio manus" sit repraesentativum (o)communicationis et receptionis Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, nam dicitur "implevit manum suam," (m)et non impletus manu, et quoque "implevit manum ad induendum vestes"; per Aharonem enim (o)et per unctionem illius repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per vestes ejus simile quod per impletionem manus, nempe Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, quod per vestes id repraesentetur, videatur n. 9814 32;(n) dissipatio ejus significatur per 33 "dissuere illas," (c)ac dissipatio Divini Boni in caelis per 33 "radere caput." [8] (s)Quia (o)influxus et communicatio Divini Veri a Domino, ac receptio ejus in caelis significatur per "impletionem manus," ideo per eam etiam 34 significatur purificatio a malis et falsis; nam quantum homo aut angelus purificatur ab illis, tantum recipit Divinum Verum 35 a Domino; in eo sensu intelligitur "implere manum," per haec apud Moschen, 36 Filii Levi percusserunt 37 de populo tria milia virorum; et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie Jehovae, ad dandum hodie super vos benedictionem, Exod. xxxii 28, 29; "benedici" in spirituali sensu est donari bono amoris et fidei, ita recipere Divinum procedens a Domino, n. 2846, 3017, (x)3406, 4981, 6091, 6099, 8939.(s) Dicitur etiam "implere post Jehovam," et per id significatur facere secundum Divinum Verum, ita quoque per id significatur receptivum ejus, apud Moschen, Fuit Spiritus alius cum Kalebo, et implevit post Jehovam, Num. xiv 24; Deut. i 36: et alibi, Jehovah juravit, dicendo, Si viderint viri, a filio viginti annorum et supra, terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, quia non impleverunt post Me, praeter Kalebum et Joschuam, qui impleverunt post Jehovam, Num. xxxii 11, 12. @1 ita$ @2 Internum$ @3 et$ @4 supremo$ @5 ita quoque in Domino, cum glorificavit Humanum suum cui primus status fuit fieri Divinum Verum ac conjungi Divino Bono, quod Jehovah seu Pater; alter ex Divino Bono agere, quod fit per Divinum Verum in coelis. Quod ad hominem attinet, ille in primo suo statu imbuitur veris quae erunt fidei ejus, et sicut homo imbuitur illis ex bono, ita formatur ejus intellectuale; secundus autem status ejus eat cum vera illa quae intellectualis implantata sunt ac conjuncta bono, quod voluntatis; et cum ex hoc dein agit, scire potest qui reflectit, quod intellectuale hominis absque vita sit, si non sit velle in illo; cogita, si abstrahatur voluntas ab intellectu, num intellectus sit aliquid, aut quod idem est, si abstrahatur amor, nam amor est voluntatis, quod enim vult homo hoc amat, et quod amat hoc vult. Inde patet, qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod nempe sit cogitare et agere ex voluntate, seu quod idem ex amore, cum in hoc statu est, illa quae voluntatis seu amoris sunt, formant hominem, et faciunt totum in similitudinem sui. (m)Sed quis unquam credere potest, quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus, proinde instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali aut inde falsi, quae formant voluntatem et intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in coelis;(n) sed quod homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, inde nec cognitionem quod corpus ejus formetur ad similitudinem ejus; inde sequitur quod qualis anima, talis homo, hoc adhuc manifestius constat$ @6 i ex$ @7 i sunt,$ @8 d et i at$ @9 ita$ @10 est$ @11 i et$ @12 i quasi$ @13 seu$ @14 After quod$ @15 in corpore et a corpore ejus$ @16 inde$ @17 After dicitur$ @18 etiam$ @19 media$ @20 After verum$ @21 nam omne id verum dicitur quod homo credit, et quod credit ejus fides est$ @22 i , de primo illo statu videantur quae prius ostensa sunt n........ et de secundo$ @23 coelis$ @24 Humani Domini$ @25 tunc$ @26 si Ipsius$ @27 secundum haec$ @28 factum est$ @29 Domini in coelis$ @30 dicitur$ @31 ideo$ @32 et per induere vestes simile quod per implere manum repraesentatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono, quod per vestes id repraesentetur [quod] per unctionem ejus fuerit, videatur n. 9814$ @33 i non$ @34 etiam per eam$ @35 i communicatum$ @36 The following quotation from Exodus does not appear on the separate sheet; it has been left undeleted in a deleted prior draft of this section of number$ @37 ceciderunt$
Arcana Coelestia 8
Passage 10077
#10077 "Et tractam panis unam": quod significet bonum caeleste intimum a Domino, constat (c)ex significatione "panis" quod sit bonum caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum; hoc bonum, quia est bonum regni caelestis, ideo bonum caeleste vocatur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10078
#10078 "Et placentam panis olei unam": quo significet bonum caeleste medium, constat ex significatione "placentae panis olei" quod sit 1 bonum caeleste medium, de qua supra n. 9993. @1 significet$
Arcana Coelestia 8
Passage 10079
#10079 "Et laganum unum": quod significet bonum caeleste ultimum, constat ex significatione "lagani" quod sit bonum caeleste in externo homine, de qua n. 9994, ita ultimum. In caelis sunt duo distincta regna, unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; utrumque regnum est tripartitum, est intimum ejus, (o)est medium ejus, et (o)est ultimum ejus; bonum intimum regni caelestis significatur per "panem," bonum medium per "placentas," et bonum ultimum per "lagana," videatur supra n. 9993. Dicitur quod acciperent tractam "panis unam, et placentam unam, et laganum unum," et quod illa postquam agitata sunt, adolerentur super holocausto, et quod Aharon et filii ejus residuum panis in corbe comederent ad ostium tentorii conventus; per haec significabatur communicativum boni amoris a Domino, et receptivum ejus in caelis superioribus seu in regno caelesti, communicativum per panes illos qui postquam agitati adolebantur super holocausto, et receptivum ejus 1 per panes qui comedebantur; dicitur "tracta panis una 2, placenta una, et laganum unum," quia 3 bonum Divinum in se est unum. [2] Nunc etiam dicetur cur statutum erat quod non solum adeps arietis et armus ejus dexter adoleretur super altari, sed etiam panes, qui minhae vocabantur; cum tamen per "adipem" et per "armum 4 "significatur aeque bonum 5 ac per "panes" seu "minhas"; nisi sciatur causa cur ita factum, videri posset sicut superfluum; sed causa fuit quod sacrificia et holocausta non mandata fuerint sed permissa, et quod ideo in illis non beneplacitum fuerit in caelis; ideo minhae, quae erant panes, etiam adhibebantur, ut et libamina ex vino, in quibus beneplacitum, nam "panis" significat omne bonum caeleste 6, et "vinum" omne verum ejus 7; inde etiam est quod sacrificia et holocausta dicta fuerint panis, et quoque minhae seu munera, nam in lingua originali minhae sunt munera; [3] sed videantur quae de his prius ostensa (x)sunt, nempe quod sacrificia et holocausta ab Ebero primum instituta fuerint, et quod inde emanaverint ad posteros Jacobi, n. 1128, 1343, 2818, 4874, 5702, quod sacrificia et holocausta non mandata fuerint sed permissa, n. 2180, quod sacrificia et holocausta dicta fuerint panis, n. 2165, quod "panis" sit bonum caeleste, (c)ac "vinum" verum ejus 8, n. 276, 680, 2165, 2177, 3735, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 6377, 8410, 9323, 9545, similiter minhah et libamen, n. 4581; inde patet quod 9 etiam propter illam causam holocausta et sacrificia a Domino abrogata fuerint, ac panis et vinum retenta. (o)At sciendum est quod (m)caro sacrificii et holocausti in specie significaverit 10 bonum spirituale, ast panis minhae bonum caeleste, et quod ideo 11 non modo caro sed etiam panis (x)offerrentur.(n) @1 i ejus a Domino$ @2 quia per panes qui adolebantur super holocausto, significatur communicativum boni amoris a Domino, ideo mandatum est, ut tracta panis esset una$ @3 nam$ @4 i dextrum$ @5 etiam bonum aeque$ @6 omnem cibum coelestem$ @7 omnem cibum spiritualem altered to omne potus altered again to omne verum ejus$ @8 illius boni$ @9 cur$ @10 significaverit altered to significabat$ @11 i etiam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10080
#10080 "E corbe azymorum : quod significet quae simul in sensuali, constat ex significatione "corbis in quo panes" per quos 1 significantur bona 2, quod sit sensuale externum in quo illa simul, de qua n. 9996, et ex significatione "azymorum" quod sint (o)quae purificata, de qua n. 9992. @1 quod IT$ @2 i amoris$
Arcana Coelestia 8
Passage 10081
#10081 "Quae coram Jehovah": quod significet ex Divino Bono Domini, constat ex eo quod Jehovah in Verbo sit Dominus, Qui Jehovah dicitur ex Divino Bono ac Deus ex Divino Vero. Quod omnia illa quae hic de secundo ariete dicuntur 1, et vocantur impletiones manus, significent Divinum Domini 2 in caelis procedens 3 ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius 4, patet ex illis quae supra ostensa sunt. Quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videantur citata n. 9373, et quod Dominus Jehovah dicatur ubi agitur de Divino Bono, ac Deus ubi 5 de Divino Vero, n 2769, 2807, 2822, 4402, 6303, 9167. @1 describuntur A, dicantur I$ @2 Divina$ @3 procedentia$ @4 Domini$ @5 cum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10082
#10082 "Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus": quod significet agnitionem in caelis quod illa sint Domini et a Domino, constat (c)a significatione omnium (d)quae ex ariete, ut adipes, renes, (o)et armus dexter, ac quae in corbe, ut panis, placenta, laganum 1, quod sint Divina Bona ac Divina Vera quae Domini quia ex Domino 2, de quibus n. 10,070-10,080; et ex significatione "volarum" quod sint quae ex propria potentia, ita proprium, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Aharonis et filiorum ejus" quod sint Dominus quoad Divinum Bonum (c)ac inde procedens Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10,017. Quod "volae" sint quae ex propria potentia, (c)ac inde "poni super volis" sit agnitio quod omnia illa sint Domini et ex Domino 3, est quia volae sunt manuum, ac per manus significatur potentia, ac ponere super illis est addicare, ita agnoscere; nam sequitur quod agitarentur super illis, per quae significatur inde vita (c)a Divino, ac vita (c)a Divino datur per fidem, cujus primum est agnitio. Quia per "manus" significatur potentia, sequitur quod per "volas manuum" significetur plena potentia, quoniam volae plene comprehendunt; inde cum volae praedicantur de Domino, ac de Divino Vero procedente ex Divino Bono Ipsius, ut hic significatur omnipotentia 4; inde patet quod per "ponere super volis Aharonis et filiorum ejus" significetur agnitio omnipotentiae 5 Domini: ita quod omnia Ipsius sint, quia 6 omnia ab Ipso in caelis; quod "manus" sint potentia, videatur n. 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7188, 7189, 7518: quod "manus" et "dextra" cum de Domino, sit omnipotentia, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9133, et quod Divino Vera procedenti a Divino Bono Domini sit omnis potentia, n. 6948, 8200: 9327, 9410, 9639, 10,019. @1 praeterea panes, placentae, lagana$ @2 et ex Domino in coelis$ @3 i in coelis$ @4 omnipotentia altered to plena potentia$ @5 omnipotentiae altered to potentiae$ @6 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10083
#10083 "Et agitabis illa agitationem coram Jehovah": quod significet inde vitam Divinam, constat ex significatione "agitare agitationem" quod sit vivificare, ita vita; et quia dicitur a "coram Jehovah," significatur vita Divina 1. Quod "agitare agitationem" sit vivificare seu vitam Divinam dare, constat a locis in Verbo ubi "agitare agitationem" dicitur, ut apud Moschen, Cum adfertis manipulum primitiarum messis vestrae sacerdotem, agitabit manipulum 2 coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati agitabit illum, sacerdos, Lev. xxiii 10, 11; per "messem" significatur status veri fidei ex bono, ita status boni, n. 9295, per manipulum primitiarum" significatur" collectim 3 ejus status; inde per "agitari a sacerdote" significatur vivificari ad recipiendum benedictionem; omnis enim benedictio vitam a Divino in se habebit, ut sit benedictio: apud eundem, Aharon agitabit Levitas agitationem coram Jehovah a cum filiis Israelis, ut sint ad ministrandum ministerium Jehovae. Statues Levitas ante Aharonem et ante filios ejus, et agitabis eos agitationem Jehovae: postea venient Levitae ad ministrandum in tentorio conventus, et purificabis eos, et agitabis eos agitationem: cumque purificati sunt Levitae, et Aharon agitavit eos agitatiotiem coram Jehovah, et expiavit eos Aharon ad purificandum eos, Num. viii 11, 13, 15, 21; quid "agitare agitationem," ex his constare potest, quod nempe sit vivificare per agnitionem, quae est primum fidei, ita primum vitae a Divino apud hominem; cognitio quidem praecedit agnitionem, sed cognitioni nihil vitae Divinae inest priusquam 4 fit agnitio, et dein fides; Levitae repraesentabant vera ministrantia bono, ac Aharon repraesentabat bonum cui ministrabant, ideo illi agitabantur, hoc est, vivificabantur; quapropter etiam dicitur quod 5 purificandi, nam 6 veris inerit vita a Divino ut ministrent bono, 7 ac vita illa primum influit per agnitionem 8 Simile per agitationem auri significatur apud Moschen, Venerunt viri cum feminis, 9 attulerunt fibulam, monile, aurum, cingulum, omnia vasa auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri Jehovae, Exod. xxxv 22; "agitare agitationem auri Jehovae" est vivificare per agnitionem, quod Jehovae, hoc est, Domini esset. Quod "agitare agitationem" talia significet, est ex correspondentia, 10 omnis namque motus correspondet statui cogitationis; inde 11 progressiones, profectiones, et similia quae motus sunt, in Verbo significant status vitae, videatur n. 3335, 4882: 5493, (x)5605, 8103, 8417, 8420, 8557: apud Johannem, Ad lacum Bethesdam jacebat multitudo ingens aegrotorum, et angelus certo tempore descendebat ad lacum et commovit aquam qui tunc prius ingrediebatur post motum aquae, sanus factus es quocumque teneretur morbo, v 2-7; per "commovere aquam" hic similiter 12 significabatur vivificatio per agnitionem et fidem, ita quoque purificatio per vera; 13quod "motus" significet status vitae, videatur n. 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, et quod "aquae" sint vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quod omnes purificationes fiant per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, (x)9088, et quod sanationes repraesentaverint restitutiones vitae spiritualis, n. 8365, 9031 fin. (m)14 Quoniam per "agitationem super volis Aharonis" significatur 15vivificatio per agnitionem Domini, et quod ab Ipso omnia, 16ideo de agnitione illa et inde fide, paucis dicetur: (n) a Domino saepe dictum est, cum aegroti sanabantur, quod fidem haberent, et 17ut fiat illis secundum fidem, ut Matth. viii 10-13, ix 2, 22, 27-29, xiii 57, 58, xv 28, xxi 21, 22, 31, 32; Marc. v 34, 36, x 49, 52, xvi;Luc. viii 9, 48-50, viii 48, xvii 19, xviii 42, 43; causa erat quia omnium primum est agnoscere quod Dominus sit Salvator mundi, 18nam absque illa agnitione nemo (t)recipere potest aliquid veri et boni e caelo, ita nec fidem, et quia id omnium primum et essentialissimum est, ideo, ut agnosceretur Dominus cum in mundum venit, cum sanavit aegrotos, interrogavit de fide, et qui fidem habebant sanabantur: fides erat quod Ipse esset Filius Dei 19 venturus in mundum, et quod ei potestas sanandi et salvandi; omnes etiam sanationes morborum a Domino cum fuit in mundo, significabant sanationes vitae spiritualis, ita quae sunt salvationis, n. 8364, 9031 fin., (a)9086. Quia agnitio Domini omnium primum vitae spiritualis est, et essentialissimum Ecclesiae, et quia absque illa nemo aliquid veri fidei ac boni amoris recipere potest e caelo, ideo Dominus etiam 20saepe dicit quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat, et qui non credit non habeat, ut Joh. i 1, 4, 12, 13, iii 14-16, 36, v 39, 40, vi 28-30, 33, 34, 35, 40, 47, 48, vii 37, 38, viii 24, xi 25, 26, xx 30, 31; sed etiam simul docet quod illi fidem in Ipsum habeant qui vivunt secundum praecepta Ipsius, sic ut vita inde ingrediatur fidem. Haec dicta sunt ad illustrandum et confirmandum quod agnitio Domini, et quod ab Ipso omnis salvatio, sit primum vitae a Divino apud hominem; primum illud vitae significatur per "agitationes super volis Aharonis." @1 ex Divino$ @2 i messis vestrae$ @3 omne ejus$ @4 sit IT$ @5 i sic$ @6 i omnis purificatio fit per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089; ac$ @7 quae vita$ @8 i Domini$ @9 i et IT$ @10 nam omnis$ @11 i etiam$ @12 repraesentabatur$ @13 aqua enim quae movebatur, significat verum fidei purificans, quod aqua sit verum, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; et quod omnis purificatio fiat per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089 intended]$ @14 Quia$ @15 agnitio$ @16 i ac inde vita Divina,$ @17 quod$ @18 i ita agnitio Domini,$ @19 i qui$ @20 pluries$
Arcana Coelestia 8
Passage 10084
#10084 "Et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto": quod significet unitionem cum Divino Bono Divini Amoris, constat ex significatione "accipere de manu eorum" quod sit status post agnitionem, nam cum per (x)agitationem super volis Aharonis et filiorum ejus significatur agnitio 1per quam vita Divina, per "accipere ea de manu eorum" significatur status post agnitionem, qui est status 2conjunctionis cum bono, qui significatur per "adolere altare super holocausto"; per "adolere" enim "altare" significatur conjungi bono, n. 10,052, et per "holocaustum" significatur et describitur ipsa conjunctio, n. 10,053. @1 unde$ @2 unitionis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10085
#10085 "Odor quietis coram Jehovah": quod significet perceptivum pacis, constat ex significatione "odoris quietis" cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit perceptivum pacis, de qua n. 10,054.
Arcana Coelestia 8
Passage 10086
#10086 "Ignitum hoc Jehovae": quod significet ex Divino Amore, constat ex significatione "igniti Jehovae" quod sit Divinus Amor, de qua n. 10,055.
Arcana Coelestia 8
Passage 10087
#10087 "Et accipies pectus": quod significet Divinum Spirituale in caelis, et ejus appropriationem ibi, constat ex significatione "pectoris" quod sit bonum charitatis, (c)et in supremo sensu Divinum Spirituale, de qua sequitur; quod sit appropriatio ejus in caelis, est quia in nunc sequentibus agitur de carne ex ariete, et de pane ex corbe, quae non adolebantur super altari, sed cesserunt Moschi, Aharoni et filiis ejus, in portionem, et comedebantur, per quae significatur appropriatio, processus ejus in nunc sequentibus describitur. Quod per "pectus" significetur bonum charitatis, et in supremo sensu Divinum Spirituale, est ex correspondentia; caput enim apud hominem correspondet bono amoris in Dominum, quod bonum est bonum intimi caeli, et vocatur Divinum Caeleste, pectus autem correspondet bono charitatis 1, quod est bonum medii seu secundi caeli, et vocatur Divinum Spirituale, ac pedes (x)correspondent bono fidei, 2ita bono oboedientiae, quod est bonum ultimi caeli, et vocatur Divinum Naturale, de qua correspondentia videantur quae supra n. 10,030 ostensa sunt. [2] Quia pectus ex correspondentia est bonum charitatis, et bonum charitatis est ex velle bonum facere 3, ideo Johannes, qui id bonum repraesentabat accumbebat ad pectus seu in sinu Domini, Joh. xiii (x)23, 25, quo significatur quod id amaretur a Domino, nam accumbere ad pectus et in sinu" est amare; qui id scit, etiam scire potest quid significant haec Domini verba ad Petrum et ad Johannem, Jesus dixit Simoni Petro, Simon Jona, amasne Me? dicit, Immo, Domine, scis quod amem Te; 4 dixit illi, Pasce agnos Meos; dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me ? dicit, Imtno, Domine, scis quod amem Te; dixit illi, Pasce oves Meas; dixit illi tertium, Simon Jona, amasne Me ? contristatus est Petrus, ideo dixit, Domine, Tu omnia nosti, Tu nosti quod amem Te; 5 dicit illi Jesus, Pasce oves Meas; amen dico tibi, Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senex 6sis, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. Cum 7hoc dixisset, dixit illi, Sequere Me; conversus Petrus vidit discipulum quem amabat Jesus, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius; hunc videns Petrus, dicit, Domine, hic quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me, Joh. xxi (x)15-22; quid haec significant, nemo scire potest nisi per sensum internum, qui docet quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, quemadmodum duodecim tribus Israelis, et quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera seu bona charitatis; quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint omnia fidei et amoris in complexu, videatur n. 3488, 3858 fin., 6397, similiter duodecim tribus Israelis, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6640; quod Petrus repraesentaverit fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera charitatis, Praefatio ad Gen. xviii et xxii, 3750, 4738, 6344 fin., et quod "petra," ut Petrus quoque vocatur, sit Dominus quoad fidem, n. 8581. [3] Quia fides absque charitate non amat Dominum, et usque docere potest talia quae fidei et 8amoris sunt, et quae Domini, ideo Dominus ter dixit, "Amasne Me ?" et "pasce agnos Meos," et "pasce" oves Meas"; (c)ac ideo Dominus dicit, "Cum fuisti junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; cum autem senex 9eris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis," per quae significatur quod (x)fides" Ecclesiae in suo ortu sit 10in bono innocentiae 11 sicut infans, at eum in suo occasu est, qui est in fine Ecclesiae, quod fides non amplius 10in bono illo 12esset nec 10in bono charitatis; et quod tunc malum et falsum ducerent, quae significantur per "quando senex 9eris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis," ita ex libero servum fieri; "cingere" est scire et appercipere vera in luce ex bono, n. 9952, "ambulare" est vivere secundum illa, n. 8417, 8420, inde "cingere (x)se ipsum et" ambulare quo velit" est ex libero agere, et ex libero agere est ex affectione veri ex bono, n. 2870-2893, 9585-9591, ac est duci a Domino, n. 9096, 9586, 9589-9591, at "cingi ab alio et duci quo non velit" est servum esse est servum esse est agere ex malo, ita duci ab inferno, n. 9096, 9586, 9589-9590, 9591; (m)quod "agni," de quibus Dominus primum dicit, (x) sint qui in bono innocentiae, videatur n. 3994, quod "oves," de quibus Dominus secundo et tertio dicit, sint qui in bono charitatis et inde fide, n. 4169, 4809, et quod tria sint tota periodus a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198; ideo quia 13 de Ecclesia 14 ab ortu ejus ad 15 occasum ejus ad Petrum locutus est, 16 ter dixit, "Amasne Me ?"(n) Quod autem Johannes secutus sit Dominum, significabat quod qui in bonis charitatis sunt sequantur Dominum et amentur a Domino, nec recedant, 17at quod illi qui in fide separata, non modo non sequantur Dominum sed etiam indignentur super id, sicut ibi Petrus; ut taceantur plura arcana quae in illis verbis. Ex his etiam patet quod accumbere super pectore et in sinu Domini sit amari ab Ipso, et quod id dicatur de illis qui in bonis charitatis sunt; similiter ac portare in sinu, Esai. xl 10, 11, et cubare in sinu, 2 Sam. xii 3. @1 i erga proximum $ @2 d ita i et$ @3 i proximo$ @4 dicit$ @5 dixit$ @6 fis$ @7 haec IT$ @8 charitatis$ @9 fis$ @10 ex$ @11 i et$ @12 Before charitatis$ @13 i Dominus$ @14 a principio$ @15 finem$ @16 i ideo$ @17 et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10088
#10088 "De ariete impletionum, qui Aharoni": 1 quod significet repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, ac communicativum et receptivum ejus ibi, ut supra n. 10076. @1 quod significet altered to significat$
Arcana Coelestia 8
Passage 10089
#10089 "Et agitabis illud agitationem coram Jehovah": quod significet vivificationem, constat ex significatione "agitare agitationem coram Jehovah" quod sit vivificatio per agnitionem Domini, et quod 1 Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, de qua supra n. 10083. Qoud primum Ecclesiae sit agnoscere Dominum, notum est, doctrina enim Ecclesiae docet quod absque Domino nulla salus; quod Ipsi omnis potestas, docet Verbum multis in locis, ac Ipse Dominus in his sequentibus, Omnia tradita Mihi sunt a Patre, Matth. xi 27; Luc. X 22: Pater omnia dedit in manum Filii, Joh. iii 34, 35: Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, Joh. (x)xvii 2: Sine Me non potestis facere quicquam, Joh. xv 5: Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, Matth. xxviii (x)18: Jesus dixit Petro, Tu es petra, dabo tibi claves regni caelorum, (x)et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 18, 19; quod per Petrum ibi intelligatur fides a Domino, ita Dominus quoad fidem, Cui illa potestas, videatur Praefatio ad Gen. xxii, n. 4738, 6344 fin., et quod "petra," ut ibi vocatur, sit Dominus quoad fidem, n. 8581. @1 i sit quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10090
#10090 "Et erit tibi in portionem": quod significet communicationem cum illis qui in veris Divinis, constat ex repraesentatione Moschis, cui pectus esset in portionem, quod sit Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum quod a Domino, de qua n. 6752, (t)7010, 7014 , 9372, et ex significatione "esse in portionem" quod sit communicatio, nam quae Moschi, Aharoni, filiis ejus, et populo dabantur ex sacrificiis, significabant communicationem sancti Divini cum illis; et omnis communicatio fit secundum quale ejus qui recipit, ita secundum quale repraesentationis apud illos qui recipiebant; quod pectus Moschi datum fuerit in portionem, et armus Aharoni, de quo sequitur, erat causa quia hic agitur de communication ac de appropriatione Divini Veri et Divini Boni a Domino in caelo et in Ecclesia; ac duo sunt quae recipiuntur ibi, nempe Divinum Verum et Divinum Bonum, utrumque a Domino, Divinum Verum ab illis qui in regno spirituali Domini sunt, ac Divinum Bonum ab illis qui in regno caelesti, videantur citata n. 9277, 9684, ideo pectus dabatur Moschi in portionem, et armus Aharoni, per "pectus" enim significatur Divinum Verum in regno spirituali Domini, n. 10,087, et per "armum" Divinum Bonum in regno caelesti, n. 10,075, et quoque per "panes in corbe", qui etiam cesserunt Aharoni, n. 10,077. [3] Quod Moscheh repraesentaverit Dominum quoad Divinum Verum, supra ostensum est, et quod Aharon cum inauguratus est in sacerdotium, repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806. Quod Moschi cesserit pectus in portionem, constat in Levitico, ubi etiam 1 agitur de inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium, Moscheh sumpsit pectus, et agitavit illud agitationem coram Jehovah, de ariete impletionum, et fuit Moschi in portionem, quemadmodum praecepit Jehovah Moschi, viii 29. @1 After sacerdotium$
Arcana Coelestia 8
Passage 10091
#10091 "Et sanctificabis pectus agitationis": quod significet Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia agnitum, constat ex significatione "sanctificare" quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, de qua n. 9956, 9988, ex significatione "pectoris" quod sit Divinum Spirituale in caelo, de qua n. 10,087, et ex significatione "agitationis" quod sit vivificatio per agnitionem, de qua n. 10,083, 10,089; Divinum Spirituale est Divinum Verum in caelo medio seu secundo, quod caelum etiam regnum spirituale vocatur.
Arcana Coelestia 8
Passage 10092
#10092 "Et armum sublationis": quod significet Divinum Caeleste, quod solius Domini, in caelo et in Ecclesia perceptum, constat ex significatione "armi" quod sit Divinum Caeleste in caelo et in Ecclesia, de qua n. 10,075, et ex significatione "sublationis" quod sit datum et 1receptum, de qua sequitur. Divinum Caeleste (x)est Divinum 2Bonum a Domino in caelo intimo receptum, quod caelum etiam regnum caeleste dicitur; inde Divinum 3Bonum receptum in caelo intimo 4 vocatur bonum caeleste. @1 perceptum$ @2 d Bonum in caelo i Verum receptum in caelo intimo then d Verum$ @3 d Bonum i Verum$ @4 i seu in Regno coelesti$
Arcana Coelestia 8
Passage 10093
#10093 "Quod agitatum, et qui sublatus": quod significet quod agnitum et quod perceptum, constat ex significatione "agitati" cum dicitur de pectore, quod sit vivificatum per agnitionem, de qua supra n. 10091, et ex significatione "sublati" quod sit Divinum Caeleste, quod solius Domini, in caelo et in Ecclesia perceptum, de qua sequitur. Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: sunt duo regna, ex quibus 1 caeli, caeleste et spirituale; Divinum Verum 2 in regno spirituali agnoscitur, at in regno caelesti percipitur; causa quod ita sit, est quia Divinum Verum in regno spirituali recipitur in parte intellectuali, at in regno caelesti in parte voluntaria; quod in parte intellectuali recipitur, hoc 3 vocatur agnitum, at quod in parte voluntaria, dicitur perceptum; quod etiam illis solum sit agnitio Divini Veri, 4 at his perceptio ejus, videantur quae de binis illis regnis, in locis citatis n. 9277, 9596, 9684, copiose ostensa sunt. [2] Quod sublationem attinet, vocatur id sublatio, quod Jehovae seu Domini erat, et "datum" Aharoni propter repraesentationem; et quia Aharon repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, n. 9806, ideo quod sublatum est ex sacrificiis et datum Aharoni repraesentabat Divinum Domini, et quoque vocatur "unctio" 6 apud Moschen, Pectus agitationis et armum sublationis, accepi a cum filiis Israelis de sacrificiis eucharisticis eorum, et dedi ea Aharoni sacerdoti et filiis ejus in statutum aeternitatis a cum filiis Israelis; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quo die appropinquare 7 fecit eos ad fungendum sacerdotio Jehovae, Lev. (x)vii 34, 35; 8 quod dicatur "unctio," est quia unctio est inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9954, 10019: etiam alibi apud eundem, Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ego ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum, quoad omnia sancta filiorum Israelis tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis. Tibi sublatio doni quoad omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti, primitiarum, et quoad omnes primitias quas dabunt Jehovae, tibi erunt: quoad omne devotum; onmem aperturam uteri quoad omnem carnem quam adducent Jehovae, ex primogenitis bovis, ovis, et caprae, caro erit tibi, sicut pectus agitationis et sicut armus dexter; omnem sublationem sanctorum. Pars et hereditas non erit tibi in terra, quia Jehovah pars et hereditas tibi: tum omnem sublationem ex decimis et ex donis quae data sunt Levitis, Num. xviii , 11-20, 28, 29]: ex his patet quid "sublationes," quod nempe 9 ita dicta fuerint omnia quae Jehovae, hoc est, Domini. [3] Et quia Levitae repraesentabant Divina Vera in caelo et in Ecclesia inservientia Divino Bono, etiam illi dati sunt Aharoni loco omnium primogenitorum, qui Jehovae, hoc est, Domini erant, de quibus ita apud Moschen, Accepi Levitas e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, quia Mihi omne primogenitum; et quia Levitae dati Mihi, dedi illos datos Aharoni et filiis ejus, Num. iii 12, 13, viii 16-18. Sublationes dicuntur dona data Jehovae, hoc est, Domino, a cum filiis Israelis, sed intelligitur quod sint Jehovae non ex aliquo dono sed ex possessione, quoniam omne sanctum seu Divinum apud hominem non est hominis sed est Domini apud illum; quod omne bonum et verum, ita omne sanctum Divinum sit a Domino Deo, et nihil ab homine, notum est in Ecclesia, 10 inde patet quod sit ex apparentia, quod dicatur donum ab homine; quapropter etiam in mox sequentibus (m)dicitur, Quia sublatio haec, et sublatio erit a cum filiis Israelis, sublatio illa Jehovae, per quod significatur quod sublatio a filiis Israelis sit sublatio Jehovae, ita quod donum ab illis sit donum a 3 Domino.(n) Inde patet quid sublatio. @1 coelum$ @2 i procedens a Domino$ @3 dicitur$ @4 et$ @5 datur$ @6i, per quam significatur repraesentativum Domino quoad Divinum Bonum, $ @7 d feci A, feci$ @8 quod unctio sit$ @9 sint$ @10 ita quod donum ab homine dicatur, est ex apparentia$ @11 Jehovah$
Arcana Coelestia 8
Passage 10094
#10094 "De ariete impletionum, de eo qui Aharoni, et de eo qui filiis ejus": quod significet repraesentativum Divinae Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex illis quae supra n. 10076 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10095
#10095 "Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis": quod significet legem ordinis in Ecclesia repraesentativa quoad Divinum Bonum Domini et inde procedens Divinum Verum, constat ex repraesentatione "Aharonis et filiorum ejus" quod sint Dominus quoad Divinum Bonum ac inde procedens Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10068, ex significatione "statuti saeculi" quod sit lex ordinis Divini, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua n. 4286, 6426, 6637, 9340, quod sit Ecclesia repraesentativa, est quia apud filios Israelis illa Ecclesia instituta 1 fuit, videantur citata n. 9320 fin. @1 est$
Arcana Coelestia 8
Passage 10096
#10096 "Quia sublatio haec": quod significet repraesentativum Divini Boni ac inde procedentis Divini Veri, constat ex illis quae mox supra n. 10,093 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10097
#10097 "Et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illa Jehovae": quod significet receptionem in caelis et in Ecclesia, et agnitionem quod solius Domini, constat etiam ex illis quae supra n. 10,093 ostensa sunt. Ex "sacrificiis pacificis" dicitur quia per illa significatur cultus qui ex libero fit, sacrificia enim pacifica seu eucharistica erant sacrificia voluntaria, et quae voluntaria sunt, ex libero hominis sunt; liberum dicitur quod fit ex amore, ita quod ex voluntate, nam quod homo amat hoc vult; Dominus influit apud hominem in ejus amorem, ita in ejus voluntatem, ac facit ut quod homo recipit sit in libero, et quod 1recipitur in libero, hoc etiam fit liberum, 2et amat, proinde fit ejus vitae; inde patet quid cultus ex libero, qui significatur per "sacrificia pacifica" seu voluntaria; ita quoque quid sublatio ex illis, quod nempe sit quod solius Domini; quod "sacrificia" significent omnem cultum in genere, videatur n. 6905, 8936, 10,042, et quod liberum hominis sit quod est amoris (c)illius, n. 2870-2893, 3158, 4031, 37349, 9096, 9585-9591. @1 recipit T$ @2 et hoc quoque amat after vitae$ @3 7439$
Arcana Coelestia 8
Passage 10098
#10098 "Et vestes sanctitatis quae Aharoni": quod significet Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino Caelesti, constat ex significatione "vestium Aharonis" quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; ita quoque Divinum Spirituale, nam regnum spirituale Domini 1existit ex Divino Ipsius ibi, quod Divinum Spirituale vocatur; universum caelum nec aliud est quam Divinum (x)Domini, angeli enim qui ibi, sciunt, agnoscunt, credunt, et percipiunt, quod omne bonum fidei et bonum amoris, quae faciunt caelum, sint a Domino, et nihil a semet. Vestes illae dicuntur "vestes sanctitatis" quia repraesentabant sancta Divina quae a Domino; quod Dominus solus Sanctus, 2quodque omne sanctum sit ab Ipso, et omnis sanctificatio repraesentaverit Ipsum, videatur n. 9229, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, et quod caelum inde dicatur sanctuarium, n. 9479. @1 est Divinum$ @2 quoque altered to et quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10099
#10099 "Erunt filiis ejus post illum": quod significet in naturali successive, constat ex significatione "filiorum Aharonis" quod sint quae procedunt ex Divino Bono, ut a Patre, de qua n. 9807, 10068, et ex significatione "post illum" quod sit successive seu in (t)ordine successivo; et cum illa dicuntur de vestibus Aharonis, per quas repraesentatum est Divinum Spirituale, n. 10098, ideo per quod erunt filiis ejus post illum, significatur Divinum Spirituale in naturali successive. Sunt enim tria quae succedunt in caelo, quae ut distincte concipiantur, vocanda sunt suis nominibus, quae sunt caeleste, spirituale, et naturale; haec tria procedunt ibi ordine, 1 unum ab altero, ac per influxum unius in alterum successive, connexa sunt, et sic unum faciunt; Divinum Domini in caelis ex differentia receptionis illis nominibus vocatur. [2] Quia hic 2 agitur de ariete secundo, qui aries impletionum vocatur, et per impletionem manus significatur inauguratio ad repraesentandum Divinum Domini in caelis, ac 3 communicativum et receptivum ejus ibi, n. 10,019, ideo, ut quoque receptio ejus in naturali describatur, hic nunc agitur de vestium Aharonis induitione successiva a filiis ejus post illum, per quam intelligitur successivum ejus rei 4 in caelis, quae significatur per impletionem manus; inde patet quod haec in sensu interno continenter cohaereant, tametsi in sensu litterae series rerum, quae est de ariete, hic apparet dirupta. (s)5 Quia de successivis in caelo hic agitur, etiam dicetur quid successivum 6; plerique ex eruditis hodie non aliam ideam de successivis habent quam sicut de continuo, aut sicut de cohaerente per continuum; quia illam ideam de successione rerum habent, ideo non concipere possunt quale discrimen est inter exteriora et interiora hominis, proinde nec 8 inter corpus et inter spiritum hominis; quapropter cum cogitant de illis ex 9 illis ideis, nequaquam possunt intelligere quod spiritus hominis etiam sub forma humana possit vivere post dissipationem seu mortem corporis. [3] Ast successiva non se habent continue sed discrete, hoc est,distincte secundum gradus, interiora enim prorsus distincta sunt ab exterioribus, usque adeo ut exteriora possint separari, persistentibus usque interioribus in sua vita; inde est quod homo possit abduci a corpore et cogitare in suo spiritu, aut secundum formulam ab antiquis usitatam, abduci a sensualibus, et elevari versus interiora; antiqui etiam sciverunt quod cum homo abducitur a sensualibus quae sunt corporis, subducatur seu elevetur in lucem sui spiritus, ita in lucem caeli; inde quoque eruditi antiqui sciverunt quod corpore dissipato 10 viverent vitam interiorem, quam vocarunt spiritum suum; et quia hanc vitam fecerunt vitam ipsam humanam, sciverunt etiam inde quod viverent sub forma humana; talis idea fuit illis de anima hominis; et quia illa vita esset affinis vitae Divinae, inde perceperunt quod anima illorum esset immortalis; sciverunt enim quod ea pars hominis, quae affinis esset vitae Divinae, et sic ei conjuncta, nequaquam mori posset. [4] Sed haec idea de anima (c)et de spiritu hominis post antiqua illa tempora disparata est, ex causa, ut supra dictum est, ob non justam ideam successivorum; inde quoque est quod qui ex eruditione hodierna cogitant non sciant 11 quid spirituale, et quod hoc distinctum sit a naturali, nam qui ideam de successivis, sicut de continuo, habent, non aliter possunt capere spirituale quam sicut purius naturale, cum tamen inter se distincta sunt, sicut prius et posterius, ita sicut id quod gignit et sicut id quod gignitur; inde est quod a talibus eruditis non capiatur discrimen inter internum seu spiritualem hominem, (c)ac inter externum seu naturalem, ita nec inter cogitationem et voluntatem internam hominis et inter cogitationem et voluntatem externam ejus; inde quoque nec aliquid capere possunt de fide et amore, de caelo et inferno, deque vita hominis post mortem. [5] At qui justam et distinctam ideam 12 de successivis habent, illi aliquo modo comprehendere possunt, quod apud hominem qui regeneratur, interiora successive aperiantur, et quod sicut 13 aperiuntur, etiam eleventur in lucem et vitam interiorem, ac (x) propiorem Divino; et quod aperitio et inde elevatio illa fiat per vera Divina, quae sunt vasa recipientia boni amoris a Divino; bonum amoris est quod immediate conjungit hominem Divino, nam amor est conjunctio spiritualis; inde sequitur quod homo sic possit interius et interius aperiri et elevari, sicut in bono amoris a Divino est; et quod vice versa, nulla aperitio 14 et inde elevatio sit apud hominem qui non recipit vera Divina, quod fit si in malo est. Sed de ordine hoc successivo, et de ejus arcanis, alibi, ex Divina Domini Misericordia, plenius dicetur. 15(s) @1 i ac$ @2 i ubi$ @3 ejus communicatio$ @4 After manus$ @5 This seperate sheet is found in A Volume IV p. 445$ @6 i et successive$ @7 inter externo ac inter interno homine$ @8 i discrimen$ @9 suis$ @10 i per mortem$ @11 quod IT$ @12 successivorum$ @13 i interiora$ @14 i ad Divinum$ @15 No further explanation of successive order appears in AC. See LW n. 173-281 for the subject of degrees, where n. 205-208 deal specifically with successive order.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10100
#10100 "Ad ungendum in illis": quod significet ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, constat ex significatione "unctionis" quod sit 1 inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, de qua n. 9954, 10,019, hic ab illis qui recipiunt Divinum Domini in naturali; nam per quod vestes Aharonis erunt filiis ejus post illum, significatur Divinum Spirituale Domini in naturali 2, n. 10098, 10,099. @1 repraesentativum Domini$ @2i successive$
Arcana Coelestia 8
Passage 10101
#10101 "Et ad implendum in illis manum eorum": quod significet repraesentativum Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione "impletionis manus" quod sit inauguratio ad repraesentandum Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, ac 1 communicativum et receptivum ejus in caelis, de qua n. 10,019, hic ab illis qui in ultimis ibi. @1 illius communicatio et receptio$
Arcana Coelestia 8
Passage 10102
#10102 "Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus": quod significet agnitionem et receptionem plenariam, constat ex significatione "septem dierum" quod 1 sint status plenus, de qua n. 6508, 9228, ita plenarium, et ex significatione "induere vestes post Aharonem de filiis ejus" quod sit repraesentare receptionem Divini Spiritualis in Naturali, de qua supra n. 10098, 10,099. @1 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 10103
#10103 "Qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto": quod significet in omni cultu in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "tentorii conventus" quod sit repraesentativum caeli et Ecclesiae, de qua n. 9457, 9481, 9485, et ex significatione "intrare illuc ad ministrandum in sancto" quod sit cultus, de qua n. 9963, 9964.
Arcana Coelestia 8
Passage 10104
#10104 "Et arietem impletionum accipies": 1quod significet repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono, ac communicativum et receptivum ejus ibi, ut supra n. 10076. @1 quod significet altered to significat$
Arcana Coelestia 8
Passage 10105
#10105 "Et coques carnem in loco sancto": quod significet praeparationem boni ad 1 usus vitae per vera doctrinae in illustratione ex Domino, constat ex significatione "coquere" quod sit praeparare ad usum vitae per vera doctrinae, ex significatione "carnis" quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127, et ex significatione "in loco sancto" quod sit ex illustratione Divina, nam locus sanctus est ubi Divinum Domini praesens 2 est, ita applicate ad vera doctrinae, ubi illustratio Divina, nam ubi Divinum Domini (t)praesens est, ibi illustratio. quod "coquere carnem sacrificii" sit praeparare bonum ad usum vitae per vera doctrinae, est quia caro, per quam significatur bonum, sic praeparatur ad usum (x)corporis, inde in sensu spirituali, ad usum vitae; quod praeparatio fiat per vera doctrinae, patet, quoniam illa docent usum; per "aquas" etiam, in quibus fit coctio, significantur vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 5668, 8568, 9323. [2] Dicitur per vera doctrinae 3 in illustratione a Domino, quoniam vera ex Verbo in doctrinam concinnanda sunt, ut inserviant usui, quod fiet ab illis qui in illustratione sunt a Domino; ac illi in illustratione sunt cum legunt Verbum, qui in affectione veri sunt propter verum et propter bonum vitae, et non illi qui propter gloriam sui, famam, 4 aut lucrum, ut 5 finem. Quod doctrina ex Verbo omnino erit ut Verbum intelligatur, videatur n. 9025, 9409, 9410, 9424, 9430, et 6 qui doctrinam ex Verbo colligent erunt in illustratione a Domino, n. 9382, 9424. [3] Quod "coquere in aquis" sit redigere vera in doctrinam et sic praeparare ad usum vitae, apparet ad primum aspectum sicut non conforme et sicut distans, sed usque quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo ubi "coquere aquis" dicitur, et quoque ubi "olla" in qua coctio, nominatur, ut in 2 Libro Regum, Elisaeus rediit ad Gilgalem cum fames in terra; cum filii prophetarum sederent coram illo, dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agrestem, et collegit de illa (x)colocynthidas agri; et concidit in ollam pulmenti: cum comederent de pulmento, clamabant, Mors in olla, vir Dei; quare dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo ut comedant; tunc non fuit res mala in olla, iv (x)38-42; hoc miraculum, sicut reliqua in Verbo, involvit sancta Ecclesiae, quae patefiunt per sensum internum; ex hoc scitur quod "Elisaeus" repraesentaverit Dominum quoad Verbum, pariter ac Elias, quod "filii prophetarum" sint qui docent vera ex Verbo, quod" "olla," quae jussu Elisaei apponebatur, 7 sit doctrina inde, quod "vitis agrestis" et inde (x) colocynthides" 8 sint falsa; inde patet quid "mors in olla"; "farina quam jecit in ollam" est verum 9 ex bono, ex quo quia doctrina emendatur, factum est, quod non esset res mala in olla; inde quoque patet quod "coquere in olla" sit conferre in doctrinam, et sic praeparare ad usum; quod omnia miracula in Verbo involvant sancta Ecclesiae, videatur n. 7337, 8364, 9086, quod "Elisaeus" repraesentaverit Dominum quoad Verbum, n. 2762, quod "prophetae" sint docentes vera, ita abstracte a personis vera doctrinae, n. 2534, 7269, quod "vitis" sit verum Ecclesiae, (c)et "uvae" ejus bonum, n. 5113, 5117, 9277, inde "vitis agrestis" et "colocynthides" sunt falsa et mala; quod "farina" sit verum fidei genuinum ex bono, n. 9995, quod "pulmentum" quod coquerent, sit congeries doctrinalium, qualis erat Judaeorum, n. 3316; inde concludi potest quid sit "coquere" et quid sit "olla": apud Ezechielem, [4] Paraboliza contra domum rebellionis parabolam; Apponeollam, appone, etiamque infunde in eam aquas; colligendo frusta in eam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple, et coquantur ossa in medio ejus: sic dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in ea, et cujus spuma non exit ex ea xxiv 3-6; describitur hic Verbum quale est quoad doctrinam 10, quod nempe ibi sint Divina Vera ex Divino Bono; et dein describitur doctrina ex Verbo, qualis erat apud gentem Judaicam quod plena immunditiis et falsis; "olla" est doctrina, "femur, umerus, et electio ossium" sunt Divina Vera ex Divino Bono in ordine successivo, urbs sanguinum est gens Judaica respective ad verum doctrinae apud se, ita abstracte a gente seu persona est 11 doctrina quae destruit bonum, spuma in ea" est externum favens spurcis amoribus, 12 quo non remoto conspurcatur verum; inde quoque patet quod "olla" sit doctrina, et "coquere" sit praeparare ad usum: apud eundem, [5] Spiritus dixit ad me, Fili hominis, hi viri cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe, dicentes, Non prope aedificare domos, ipsa olla et nos caro, xi 2, 3, 7; hic quoque "olla" pro doctrina falsi ex malo, ita enim dicitur urbs ubi cogitatur iniquitas et consulitur consilium malitiae; quod etiam "arbs" sit doctrina, videatur" n. 402, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, hic doctrina talis: apud Jeremiam, [6] Jehovah dixit, quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, i 13, 14; "olla exsufflata" etiam hic pro doctrina falsi ex malo; "septentrio" est status obscurus quoad verum fidei, et quoque caligo ex falsis, n. 3708; inde patet quid haec visio prophetica 13 involvit: apud Sachariam, [7] In die illo erit omnis olla in Hierosolyma [et] in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 21 ; hic "olla" significat doctrinam charitatis et fidei, ita doctrinam veri ex bono; "Hierosolyma" est Ecclesia Domini, "sacrificantes" sunt qui in cultu Divino 14; inde patet quod "coquere in ollis" sit praeparare ad usum vitae spiritualis: apud Moschen, Omne vas testae in quo coquitur caro sacrificii reatus et peccati, frangetur; sed si in vase aeris coctum fuerit, abradetur, et immergetur in aquis, Lev. vi 21 [A.V. 28]; "vas testae in quo coctio" est falsum quod non cohaeret cum bono, "vas aeris" est doctrinale in quo bonum, "coctio carnis sacrificii reatus et peccati in illis" est praeparatio ad purificationem a malis et inde falsis; inde patet quid repraesentatum est per quod vas testae frangeretur, et quod vas aeris abraderetur et immergeretur aquis. @1 usum altered to usus$ @2 After doctrinae$ @3 ex$ @4 et$ @5 fides IT$ @6 i quod$ @7 significat doctrinam$ @8 significant$ @9 i fidei$ @10 i in se$ @11 verum doctrinae; inde urbs sanguinum est quod destruens bonum$ @12 quod non remotum, et quo sic verum conspurcatur$ @13 significat$ @14 i secundum illam$
Arcana Coelestia 8
Passage 10106
#10106 "Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis": quod significet appropriationem boni spiritualis apud illos qui in internis sunt a Domino, constat (c)a significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, ex repraesentatione "Aharonis et filiorum ejus" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10068, hic 1 in caelis, quia agitur de impletione manus, per quam significatur communicativum ac receptivum illorum ibi; ex significatione "carnis arietis" quod sit bonum interni hominis, seu bonum in internis; quod "caro" sit bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod "aries" sit 2 bonum innocentiae et charitatis in interno, homine, n. 9991, 10,042. (s)3 Dicitur Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, quoniam Dominus est supra caelos,est enim Sol caeli, actualiter etiam apparet illis qui in 4caelo ut Sol; omnis etiam lux caelorum inde est; per lucem et calorem inde est praesens in caelis, et adeo praesens sicut prorsus ibi sit, nam implet caelos et facit illos. Lux ab Ipso ut Sole procedens in sua essentia est Divinum Verum, ac inde sapientia et intelligentia quae angelis; ac calor ab Ipso ut Sole procedens est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius ibi; communicatio (c)et receptio Divini hujus Boni ac Divini illius Veri in caelis est quae significatur per impletionem manus. quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde lux et calor in caelis, a quibus vita, hoc est, sapientia et amor angelis, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173, 7270, 8644, 8812. (s) @1 autum Divinum Bonum ac Divinum Verum a Domino in coelis et in Ecclesia, nam$ @2 internum hominis quoad innocentiam et charitatem$ @3 This separate sheet is found in A volume IV p. 446.$ @4 coelis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10107
#10107 "Et panem qui in corbe": quod significet appropriationem boni caelestis a Domino, constat ex significatione "comedere," hic panem, quod sit appropriatio, ut mox supra n. 10106, ex significatione "panis" quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 9323, 9545, et ex significatione "corbis" quod sit sensuale externum, de qua n. 9996; inde patet quod per "comedere panem qui in corbe" significetur appropriatio boni a Domino in externis. Panes qui in corbe, erant panes azymi, placentae azymae, et lagana azyma,et per illa significantur bona tam interna quam externa purificata, n. 9992-9994; cum itaque dicitur "panis in corbe," significantur omnia illa in sensuali externo, et sensuale externum est ultimum vitae hominis, (x)continens omnia interiora in se simul; quod sensuale externum sit ultimum vitae hominis, videatur n. 5077, 5081, 5094, 5125, 5128, 5767,6183, 6311, 6313, 6318, 6564, 7645, 9212,9216, 9730, 9996, et quod contineat omnia interiora, quia ultimum, n. 6451, 6465, 9216, 9828, 9836, 10,044.
Arcana Coelestia 8
Passage 10108
#10108 (m) "Ad ostium tentorii conventus": quod significet ad intrandum in caelum, constat ex significatione "ostii" quod sit introitus, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385, et quod sit introductio, n. 8989, et ex repraesentatione "tentorii conventus" quod sit caelum ubi Dominus, de qua n. 9457, 9481, 9485, 9963.(n)
Arcana Coelestia 8
Passage 10109
#10109 "Et comedent illa in quibus expiatum": quod significet appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua supra n. 10106, et ex significatione "expiati" quod sit purificatum a malis et inde falsis, de qua n. 9506. Purificatum a malis et inde falsis dicitur, quia dantur falsa ut et vera apud illos qui in malo sunt, et quoque falsa 1 et vera apud illos qui in bono sunt; falsa apud illos qui in malo sunt, sunt falsa mali, ac vera apud illos sunt vera falsificata, 2 quae mortua; at falsa apud illos qui in bono sunt acceptantur ut vera, nam mitescunt a bono et applicantur ad usus bonos, et vera apud illos sunt vera boni, quae viva; de utroque genere falsi et veri, videantur quae n. 2243, (x)248, 2863, 4736, 4822, 6359, 7272, 7437, 7574, 7577, 8051, 8137, 8138, 8149, 8298, 8311, 8318 fin., 9258, 9298, ostensa sunt. [2] Quia per comedere sancta in quibus expiatum, significatur appropriatio boni apud illos qui purificati sunt a malis et inde falsis, ideo severe vetitum fuit 3 ut aliquis immundus ab illis comederet, nam per immunditiem significatur conspurcatio a malis et inde falsis; res enim ita se habet: quamdiu homo in malis et inde falsis est, nequaquam potest ei appropriari bonum, malum enim ex inferno ascendit, et bonum e caelo descendit; ubi infernum, ibi caelum non potest esse, sunt enim e diametro opposita; ut itaque caelum locum habeat, hoc est, bonum e caelo, removendum est infernum, hoc est, malum ab inferno; inde constare potest quod nequaquam appropriari possit bonum homini, quamdiu in malo est; per appropriationem boni intelligitur implantatio boni in voluntatem, nam bonum non 4 dici potest appropriatum homini priusquam fit voluntatis ejus, voluntas enim hominis est ipse homo, et intellectus ejus tantum est homo, quantum ex voluntate habet; quod enim est voluntatis, hoc est amoris hominis, et inde vitae ejus, nam quod homo vult, hoc amat, et hoc vocat bonum, et quoque cum fit, sentit ut bonum; aliter se habet cum illis quae sunt intellectus, et non simul volurtatis; sciendum etiam est quod (m)per appropriationem boni apud hominem 5 intelligatur modo facultas recipiendi bonum a Domino, (x)qua facultate donatur per regenerationem; inde bonum apud hominem non est hominis, sed est Domini apud illum, ac tenetur in illo quantum se patitur detineri a malis.(n) Quoniam bonum non potest appropriari, hoc est, communicari 6homini quamdiu in malo est, ideo prohibitum fuit ut immundus comederet carnem et panem sacrificii, nam per (x)comestionem illam repraesentabatur appropriatio 7 boni, ut supra dictum est. [3] Quod immundis sub poena mortis interdictum fuerit (x)comedere ex sanctificatis, constat apud Moschen, Omnis mundus comedet carnem; anima quae comederet carnem de sacrificiis, dum immundities est super (x)illa, excidetur populis suis. Anima quae attigerit ullum immundum, immunditiem hominis, aut bestiam immundam, aut quodcumque 8 reptile immundum, et comederit de carne sacrificii eucharistici, excidetur e populis, Lev. vii 18-21; omnes illae immunditiae externae repraesentabant 9 immunditias inter nas, quae sunt mala apud hominem, ac talia mala quae sunt ejus voluntatis, per actualem vitam appropriata. [4] Describitur hoc amplius alibi apud Moschen, Quisquis vir de semine Aharonis, qui leprosus aut fluxum patiens, de sanctis non comedet, usque dum mundatus sit; qui attigerit ullum immundum ob animam, vir ex quo exiverit concubitus semnis, aut vir qui tetigerit ullum reptile quo polluatur, aut hominem quo pollutar sibi quoad omnem immunditiem ejus, anima quae tetigerit illud, immunda erit usque ad vesperam, et non comedet de sanctis; sed cum laverit carnem suam aquis, occideritque sol, mundus erit, et postea comedet de sanctis, quia panis ejus hic. Nullus alienus comedet sanctum; inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet sanctum. Si sacerdos emerit animam emptione argenti sui, ille comedere potest de eo; et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus. quando filia sacerdotis nupserit viro alieno, illa de sublatione sanctorum non comedet; sed si filia sacerdotis facta fuerit vidua, aut repudiata, et semen ei non, adeoque redierit ad domum patris sui secundum adolescentiam suam, de pane patris sui comedet, Lev. xxii 1-16; (m)quod omnia illa significativa interiorum sint, manifeste patet, 10 ita quod involvant communicationem et appropriationem sanctorum cum illis qui in statu recipiendi sunt; (n) 11 quod non alienus comederet, significabat quod non illi qui non agnoscunt Dominum intra Ecclesiam, ita qui non in veris et bonis Ecclesiae sunt; quod non inquilinus et mercenarius, significabat quod nec illi qui in bono naturali sunt absque bono fidei, nec illi qui bonum faciunt propter mercedem; quod empti argento ac nati domus comederent, significabat quod illi qui conversi, et qui in vero et bono Ecclesiae sunt ex fide et amore; quod filia sacerdotis nupta viro alieno non comederet, significabat quod sancta Ecclesiae non appropriari possent bono quod non conjunctum est cum veris Ecclesiae; quod autem vidua ac repudiata, si ei non semen, comederet, significabat appropriationem boni postquam illa quae non Ecclesiae remota sunt, si non ex conjunctione eorum exclusum seu natum 12 fuerit aliquid quod factum fidei; quod haec significentur, patet ex sensu interno singulorum. [5] Quod mala hereditaria non impediant appropriationem boni, describitur etiam apud Moschen, Omnis vir ex semine Aharonis in quo macula, non accedet ad offerendum panem Dei; vir caecus, claudus, decurtatus, aut praelongus, cui fractura pedis aut manus, gibbosus, contusus, confusus oculo, saciosus, verrucosus, aut contusus teste; panem Dei sui non accedet ad offerendum; sed panem Dei de sanctis sanctorum et de sanctis comedet, Lev. xxi 17-23; per haec, ut dictum est, significantur mala hereditaria, et per singula aliquid specificum; quod iidem non offerrent 13 panem, et accederent ad altare, ut sacerdotes, erat causa quia vitiosa illa seu mala illa sic exstabant populo, et quae exstabant, illa cadebant 14 in speciem repraesentationis; non autem quae latebant; nam tametsi sacerdos, Levita, aut populus immundi essent quoad interiora, usque tamen mundi dicti sunt, et quoque crediti sanctificati, modo exterius loti et mundi apparuissent 15. @1 i ut$ @2 ita$ @3 ne$ @4 appropriatur$ @5 intelligitur$ @6 illi$ @7 i talis$ @8 Heb (sheqetz) an abomination; several Heb mss and ancient versions read (sheretz)$ @9 mala interna$ @10 et$ @11 quod non alienus, significabat quod nec illi qui non in Ecclesiae veris et bonis; quod non inquilinus et mercenarius, significabat quod nec illi qui in bono naturali absque bono fidei et qui in bono propter mercedem; quod emti argento ac nati domus comederent, significabat illos qui in vero et bono Ecclesiae ex fide et amore; quod filia sacerdotis nupta viro alieno non comederet, significabat bonum non conjunctum veris Ecclesiae$ @12 sit$ @13 afferrent IT$ @14 repraesentabant$ @15 ut patet a mundationibus et lavationibus per aquas, qualescunque essent in internis$
Arcana Coelestia 8
Passage 10110
#10110 "Ad implendum manum eorum": quod significet ad recipiendum Divinum Verum, constat ex significatione "implere manum" quod sit repraesentare Dominum, quoad Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10,076. Dicitur quod comedent sancta in quibus expiatum ad implendum manum eorum, et quod per illa significetur appropriatio boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis, (o)ita ad recipiendum Divinum Verum; [2] cum hoc ita se habet: omnium primum quod appropriatur homini est bonum, ac successive verum; causa quod ita sit, est quia bonum est humus et verum est semen, ita similiter bonum adoptat verum ac conjungit sibi, quia amat illud sicut parens 1; est enim conjugiale caeleste inter bonum et verum; et est bonum quod facit vitam apud hominem, quoniam bonum est voluntatis 2, et voluntas hominis est ipse homo; at verum non facit vitam apud hominem nisi quantum a bono ducit; quoniam verum est intellectus, ac intellectus absque voluntate non est ipse homo, est modo introitus ad hominem, nam per intellectum intratur in voluntatem; [3] comparari potest homo cum domo in qua plura sunt conclavia, quorum unum ducit in alterum; qui in veris sunt solum quoad intellectum, illi non sunt in aliquo conclavi domus, sed modo in atrio; quantum autem verum per intellectum intrat in voluntatem, tantum in conclavia intrat, et habitat in domo; homo etiam in Verbo comparatur domui, ac verum quod solius intellectus comparatur atrio; at verum quod etiam factum est voluntatis, et ibi fit bonum, comparatur conclavi ubi habitatur, et ipsi cubiculo. [4] Quod bonum sit quod omnium primum a Domino appropriatur homini, constat ex infantia et ex prima pueritia ejus; quod tunc ei bonum innocentiae, ac bonum amoris erga parentes ac erga nutricem, ac bonum charitatis erga infantes socios sit, notum est; hoc bonum influit a Domino apud illos, ut inserviat in procedente aetate pro primo vitae Domini apud hominem, et sic pro plano recipiendi vera; conservatur (o)etiam hoc apud hominem cum adolescit, si non ipse destruit illud per vitam mali et inde fidem falsi. Cum dicitur bonum, intelligitur charitas erga proximum et amor in Dominum, nam omne id quod est amoris et charitatis, est bonum.3 Quod bonum primo loco sit, et verum secundo, apud illos qui regenerantur, tametsi aliter apparet, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 4925, 4926, 4928, 4930, (x)6256, 6269, 6272, 6273. @1 et adoptat illud, ac conjungit illud sibi$ @2 i ejus$ @3 i Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis ad recipiendum Divinum Verum.$
Arcana Coelestia 8
Passage 10111
#10111 "Ad sanctificandum illos": quod significet ut sint in veris a bono ex Domino, constat ex significatione "sanctificari" quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, de qua n. 9956, 9988, ita in sensu spirituali est duci a Domino, quoniam solus Dominus est sanctus, et omne sanctum procedit ab Ipso, n. 8806, 9229, 9479, 9688, 9818, 9820; inde patet quod recipere vera per bonum a Domino, ita fidem per amorem ab Ipso in Ipsum, sit sanctificari; non quod homo in se spectatus ideo sit sanctus, sed Dominus apud illum, fides enim et amor sunt Dominus apud hominem, quia ex Illo sunt continue.
Arcana Coelestia 8
Passage 10112
#10112 "Et alienus non comedet": quod significet nullam appropriationem boni apud illos qui non agnoscunt Dominum, constat ex significatione "alieni" et alienigenae, quod sit qui extra Ecclesiam, de qua n. 2049, 2115, 7996, et illi dicuntur esse extra Ecclesiam qui non agnoscunt Dominum; apud gentem Israeliticam qui non agnoverunt Jehovam pro suo Deo, ac se instrui passi sunt in ritualibus Ecclesiae; qui agnoverunt et se instrui passi sunt 1 vocabantur peregrini, quibus idem jus fuit cum indigenis, videatur n. 8007, 8013, 9196; et ex significatione "comedere" quod sit appropriatio boni, de qua n. 10,109; quod non sit appropriatio boni apud illos qui non agnoscunt Dominum, est quia agnoscere Deum suum est primum religionis, et apud Christianos agnoscere Dominum est primum Ecclesiae, nam absque agnitione non datur communicatio, consequenter nec 2 fides, ita nec amor; inde primarium doctrinae in Ecclesia Christiana est quod absque Domino nulla sit salus; quicquid enim homo dicit verum et credit, et quicquid dicit bonum et amat, non dici potest verum et bonum nisi sit a Divino, ita nisi sit a Domino, nam quod homo a semet non verum possit credere ac bonum facere, sed quod omne verum et omne bonum veniat desuper etiam notum est 3; inde manifeste patet quod qui non agnoscunt Dominum intra Ecclesiam, non fidem habere possint, ita nec amorem in Deum, proinde non salvari. Hoc repraesentabatur apud gentem Israeliticam per quod agnoscerent Jehovam pro Deo suo, (c)ac quod cultus eorum acceptaretur (c)et diceretur sanctus, ac illi tunc sanctificati, qualescumque fuerunt quoad interiora; repraesentativa enim solum erant 4 externa, (c)ac apud illam gentem satis fuit esse in externis, (o)videantur citata n. 9320 fin.; qui itaque 5 eorum non agnoverunt Jehovam sed alium Deum, utcumque similiter sacrificabant ac similiter colebant, usque rejecti sunt ex Ecclesia, sicut qui balem et alios deos. Inde constare potest qualis sors illorum est in altera vita qui intra Ecclesiam nati sunt et usque negant corde Dominum, qualescumque sint in morali vita; per plurem experientiam etiam scire datum est quod illi non salvari possint, (m)quod etiam Dominus aperte docet apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36.(n) Quod autem gentes extra Ecclesiam attinet qui ex religioso suo in aliqua specie charitatis erga proximum (o)suum vixerunt, et in aliqua specie amoris in Deum Creatorem universi sub forma Humana, 6 in altera vita acceptantur a Domino et salvantur, nam illi cum instructi ab angelis, agnoscunt Dominum, et credunt in Ipsum, et amant Ipsum, videatur n. 2589-2604. @1 qui apud gentem Israeliticam agnoverant Jehovam, ac se instrui passi sunt in veris et bonis Ecclesiae, tametsi extra Ecclesiam nati fuerunt$ @2 non$ @3 i in Ecclesia$ @4 spectabant$ @5 autem$ @6 i illi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10113
#10113 "Quia sancta illa": quod significet quia Divina, constat ex significatione "sanctorum" quod sint quae a Domino, de qua supra n. 10,111, ita Divina.
Arcana Coelestia 8
Passage 10114
#10114 "Et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane": quod significet bona spiritualia et caelestia quae non conjuncta sunt ad statum novum, constat ex significatione "relicti ex carne et ex pane" quod sit quod non appropriatum est, nam per "comedere" significatur appropriari, n. 10,109, ita per id quod non comestum est, significatur quod non appropriatum est; ex significatione "carnis" quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127; ex significatione "impletionum" quod sint receptivum, de qua n. 10,076, 10,110; inde per "carnem impletionum" significatur receptio veri in bono, proinde (o)eorum conjunctio; hic (o)autem non receptio et non conjunctio, quia intelligitur relictum ejus; ex significatione "panis" quod sit bonum caeleste, quod est bonum intimum, de qua n. 10,077; et ex significatione "mane" quod sit status novus, de qua n. 8211, 8427; ex quibus patet quod per "relictum de carne impletionum et de pane usque ad mane" significentur bona spiritualia et caelestia, quae non conjuncta sunt ad statum novum, per "carnem" enim sacrificii significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et per "panem" (o)ibi bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum. [2] Quid porro intelligitur per non conjunctionem ad statum novum, paucis dicetur: status novus est omnis status conjunctionis boni et veri, qui est quando homo qui regeneratur ex bono agit, ita ex affectione quae amoris, et non ut prius ex vero, seu ex sola oboedientia; status novus etiam est quando illi qui in caelo in bono amoris sunt, qui status ibi vocatur "mane," nam variantur status amoris et fidei ibi sicut in terris meridies, vespera, diluculum, et mane; et quoque status novus est cum vetus Ecclesia desinit, et nova incohat; omnes hi novi status in Verbo significantur per "mane" 1; de singulis illis (o)passim actum est in explicationibus ad Genesin et ad Exodum. [3] Similia significantur per quod non relinquetur de carne pecudis Paschalis usque ad mane, et residuum de illo igne combureretur, Exod. xii 10; tum per quod non pernoctabit adeps festi usque ad mane, Exod. xxiii 18; similia etiam significantur per quod residuum de 2 carne sacrificii eucharistici comederetur etiam die sequente, sed combureretur die tertio, Lev. vii 16-18, xix 6, 7; per "diem tertium" etiam significatur status novus, videatur n. 4901, 5123, 5159; quod ita concessum fuerit, erat causa quia sacrificia eucharistica erant sacrificia votiva et voluntaria, non ita propter purificationem et sanctificationem ut reliqua, sed ut comederent in loco sancto, ac testificarentur gaudium cordis ex cultu Divino; et 3 (x)comessationes illae, quas vocabant sanctas, prae reliquo cultu 4 illos laetificabant. Similia etiam significantur per quod non relinquerent aliquid de manna (o)usque ad mane, de qua ita apud Moschen, Dixit Moscheh, Ne vir relinquat de manna usque ad mane; sed non oboediverunt Moschi, reliquum namque fecerunt de eo usque ad mane, et produxit vermes et computruit, Exod. xvi 19, 20. @1 qui apud regenerandos et regeneratos est continuus, est etiam status novus quando homo, qui regeneratur, ex bono agit, et non sicut prius ex vero; status novus etiam quando illi qui in coelo in bono amoris sunt; et quoque status novus est, cum verus Ecclesia desinit et nova inchoat; omnes hi status in Verbo vocantur mane, ac intelliguntur per mane$ @2 ex$ @3 et sic testificarentur$ @4 benevolentiam ex laeto animo,$
Arcana Coelestia 8
Passage 10115
#10115 "Et combures relictum igne": quod significet dissipationem eorum, constat ex significatione "relicti de carne et pane" quod sit quod non appropriatum, ut supra n. 10,114, et ex significatione "comburere igne" quod sit dissipare, hic per amores qui sunt proprii hominis, ita per mala quae sunt illorum amorum; per "ignem" enim significatur amor in utroque sensu, hic amor proprius, qui est amor sui; quod ille amor per "ignem" significetur, videatur n. 1297, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 3812 fin., 5660; quod amor proprius hic 1 significetur, est quia per "relictum ad mane" significatur id quod non conjunctum est bono, n. 10,114, et quod non conjungi potest, hoc non (c)a Divino est sed ex proprio; quod hoc immundum fuerit, ita malum, constat apud Moschen, Qui comedit relictum ad mane, iniquitatem suam portabit, et exscindetur anima illa e 1 populis suis, Lev. xix 7, 8: apud eundem, Si comedendo comedatur de carne sacrificii eucharistici in die tertio, non placabitur offerens illud, nec imputabitur illi, abominatio erit, ac anima quae comederit de (c)illo, iniquitatem suam portabit, Lev. vii 16-18: pariter ex eo quod relictum ex manna produxerit vermes et computruit, Exod. xvi 20. @1 reliquis cultus,$ @2 Before amor$ @3 ex IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10116
#10116 "Non comedetur": quod significet non appropriabitur, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriare, de qua supra n. 10,106.
Arcana Coelestia 8
Passage 10117
#10117 "Quia sanctum": quod significet Divinum cui non conjungetur, quia inde profanum, constat ex significatione "sancti" quod sit Divinum, de qua supra n. 10,111; quod ei non conjungetur, est quia per "relictum ex carne et pane" significatur quod non conjunctum est, n. 10,114, ita quoque quod non conjungendum est; quod id sit proprium hominis, quod non nisi quam malum est, videatur supra n. 10,115, et conjungere Divinum cum proprio hominis, ita cum malo, est profanare, n. 6348, 9298; inde dicitur quod qui comederit relictum ad mane, sanctum Jehovae profanet, et quod anima illa (x)exscinderetur e populis suis, Lev. xix 7, 8; et quoque quod caro sacrificii, quae attigerit quamcumque rem immundam, igne (x)combureretur, Lev. vii 19; ex his nunc patet quod profanatio sancti significetur per comedere carnem et panem sacrificii die sequente.
Arcana Coelestia 8
Passage 10118
#10118 "Et facies Aharoni et filiis ejus ita": quod significet hoc repraesentativum glorificationis Domini, ac influxus Ipsius in caelos et in Ecclesiam, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum caeleste, de qua n. 9809 1, et ex repraesentatione "filiorum ejus" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum spirituale, de qua n. 10,068, et ex (x)significatione "facere ita," hoc est, 2 ungere illos et implere manus eorum, et sic inaugurare in sacerdotium, quod sit ut repraesentent Dominum quoad glorificationem Humani Ipsius, et influxum inde 3 in caelos et in Ecclesiam; nam unctio erat repraesentativum glorificationis Humani Ipsius, ac impletio manus erat repraesentativum influxus Ipsius (o)inde in caelos et in Ecclesiam; quod unctio repraesentaverit Divinum Bonum Domini in Divino Humano Ipsius, videatur n. 9954, consequenter glorificationem, quae est unitio Divini Humani cum ipso Divino, quod Pater vocatur, n. 10,053; et quod impletio manus repraesentaverit potentiam Divinam Domini per 4 Divinum Verum in caelis et in Ecclesia, ac communicativum et receptivum ejus ibi, n. 10,019, ita influxum ejus 5. @1 9806$ @2 seu$ @3 Ipsius glorificationem, et quoad Ipsius influxum$ @4 quoad$ @5 Ipsius ibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10119
#10119 "Secundum omne quod praecepi tibi": quod significet secundum leges ordinis Divini, constat ex significatione "praecipere" cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit secundum leges ordinis Divini, nam quicquid Dominus praecipit, est secundum ordinem (o)Divinum, ita secundum leges ejus, nam Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis 1, (o)ita Dominus ibi, est ipse ordo; quapropter omne quod (o)Dominus praecipit est lex ordinis; quod leges ordinis sint 2 Divina Vera Domini 3, videatur n. 1728, (x)2258, 2447, 5703, 7995, 8512, 8700, 8988. @1 d here and i after ordo$ @2 et ipsae leges ordinis sunt$ @3 Ipsius$
Arcana Coelestia 8
Passage 10120
#10120 "Septem diebus implebis manum eorum": quod significet repraesentativum plenariae potentiae Domini in caelis per influxum ex Divino Bono Divini Amoris 1 Humani Ipsius, constat ex significatione "septem dierum" quod sint status plenus seu plenarium, de qua n. 6508, (x)9228, et ex significatione "implere manum" quod sit repraesentativum (o)Divinae Potentiae Domini in caelis, ac communicativum et receptivum 2 ibi, de qua n. 10,019; et quia id fit per influxum ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, ex Divino Humano Ipsius, 3 ideo etiam id significatur. @1 i Divini IT$ @2 i Ipsius$ @3 i ita$
Arcana Coelestia 8
Passage 10121
#10121 Vers. 36-46. Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus, et mundabis a peccato super altari in propitiando te super illo, et unges illud ad sanctificandum illud. Septem diebus propitiabis super altari, et sanctificabis illud, et erit altare sanctum sanctorum; omnes tangens altare sancttficabitur. Et hoc quod facies super altari; agnos filios anni duos in diem, juge. Agnum unum facies in mane, et agnum alierum facies inter vesperas. Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo. Et 1 agnum secundum faries inter vesperas, secundum minham matutinam, et secundum libamen ejus facies illi, ad odorem quietis, ignitum Jehovae. Holocaustum juge in generationes vestras ad ostium tentorii conventus coram Jehovah, ubi conveniam vobis ad loquendum ad te ibi. Et conveniam ibi filiis Israelis, et sanctificabitur in gloria Mea. Et sanctificabo tentorium conventus et altare, et Aharonem et filios ejus [sanctificabo] ad fungendum sacerdotio Mihi. Et habitabo in medio filiorum Israelis, et ero illis in Deum. Et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum, Qui eduxi illos e terra Aegypti, ad habitandum Me in medio illorum; Ego Jehovah Deus illorum. 2 Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus" significat remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali hornine per bonum innocentiae a Domino: "et mundabis a peccato super altari" significat purificationem a malis in caelo et in Ecclesia: "in propitiando te super illo 3 "significat sic facultatem recipiendi bonum a Domino: "et unges illud" significat inaugurationem ad repraesentandum Divinum Bonum Amoris a Domino in caelo et in Ecclesia: "ad sanctificandum illud" significat sic Dominus ibi: "septem diebus propitiabis super altari" significat plenum quoad influxum in caelum et in Ecclesiam: "et sanctificabis illud" significat ad recipiendum Dominum: "et erit altare sanctum sanctorum" significat regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens: "omnis tangens altare sanctificabitur" significat quemvis qui Divinum Domini recipit: "et hoc quod facies super altari" significat quod in genere concernit receptionem Domini in caelo et in Ecclesia: "agnos filios anni in diem" significat bonum innocentiae in omni statu: "juge" significat in omni cultu Divino: "agnum unum facies mane" significat remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in interno homine: "et agnum alterum 4 facies inter vesperas" significat simile in statu lucis et amoris in externo homine: "et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis" significat bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem: "et libamen quadrantis hinis vini" significat verum spirituale quantum ad conjunctionem: "agno primo" significat hoc in interno homine: "et agnum secundum facies inter vesperas" significat remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in externo homine: "secundum minham matutinam, et secundum libamen ejus facies illi" significat bonum spirituale ex caelesti et ejus verum quantum ad conjunctionem: "ad odorem quietis" significat perceptivum pacis: "ignitum Jehovae" significat ex Divino Amore Domini: "holocaustum juge" significat omnem cultum Divinum in genere: "in generationes vestras" significat perpetuum in Ecclesia: (x)ad ostium tentorii" significat conjunctionem boni et veri: "coram Jehovah" significat a Domino: "ubi conveniam vobis ad loquendum ad te ibi" significat praesentiam et influxum Ipsius: "et conveniam ibi filiis Israelis" significat praesentiam Domini in Ecclesia: "et sanctificabitur in gloria Mea" significat receptivum Divini Veri a Domino: "et sanctificabo tentorium conventus" significat receptivum Domini in caelis inferioribus: "et altare" significat receptivum Divini a Domino in caelis superioribus: "et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi significat repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis: "et habitabo in medio filiorum Israelis" significat praesentiam Domini et influxum Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia: "et ero illis in Deum" significat praesentiam Domini et influxum Ipsius in verum in Ecclesia: "et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum" significat perceptivum quod a Domino omne bonum et omne verum: "Qui eduxi illos e terra Aegypti" significat salvationem ab inferno a Domino: "ad habitandum Me in medio illoram" significat Divinum Domini, quod omne in omnibus caeli et Ecclesiae: "Ego Jehovah Deus illorum" significat a Quo omne bonum amoris et verum fidei. @1 Ad I, At T$ @2 See p. ix preliminary note 2. 36. Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus significat remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali homine, per bonum innocentiae a Domino: et mundabis a peccato super altari, significat remotionem eorundem sic ubivis: in propitiando te super illo, significat sic facultatem recipiendi bonum veri a Domino: et unges illud, significat bonum suum ab intimo: ad sanctificandum illud, significat sic Dominus ibi. 37. Septem diebus propitiabis super altari, significat plenum influxus et receptionem: et sanctificabis illud, significat ad recipiendum Dominum: et erit altare sanctum sanctorum, significat Dominum ibi: omnis tangens altare sanctificabitur, significat ubivis ubi Divinum Domini. 38. Et hoc quod facies super altari, significat Divinum Domini in coelis ac receptiwm Ipsius in bono: agnos filios anni in diem, significat in bono innocentiae: juge, significat non alibi. 39 Agnum unum facies in mane, significat remotionem malorum per bonum mnocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in interno homine: et agnum alterum facies inter vesperas, significat similiter in statum amoris et lucis inde in externo homine. 40. Et decima similae mixtae oleo tuso, significat bonum coeleste, quod intimum coeli, quantum ad usum vitae: quadrans hinis, et libamen quadrantis hinis vini, significat verum spirituale, et quantum ad conjunctionem: agno primo, significat in interno homine. 41. Et agnum secundum facies inter vesperas, significat quoad remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in externo homine: secundum mincham matutinam, et secundum libamen ejus facies illi, significat quoad receptionem boni ac veri quantum ad usum: ad odorem quietis, significat sic statum pacis: ignitum Jehovae, significat ex Divino amore Domini. 42. Holocaustum juge, significat remotionem malorum et inde falsorum ubivis: in generationes vestras, significat continue sic regenerationem: ad ostensium [ostium intended] tentorii, significat ad conjunctionem boni et veri: coram Jehovah, significat a Domino: ubi convetuam vobis ad loquendum ad te ibi, significa[t] sic praesentiam et influxum Ipsius. 43. Et conveniam ibi filiis Israelis, significat in Regno spirituali: et sanctificabitur in gloria mea, significat Divinum Verum ex Divino Bono ibi. 44. Et sanctificabo tentorium conventus, significat receptivum Divini Domino in coelis inferioribus: et altare, significat in coelis superioribus et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi, significat reprae sentativum Domini in utrisque quoad omne opus salvationis. 45. Et habitabo in medio filiorum Israelis, significat repraesentativum influxus et praesentiae Domini ibi quoad Divinum Bonum: et ero ilbs ii Deum, significat quoad Divinum Verum. 46. Et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum, significat perceptivum Domini, quod ab Ipso omne botium et omne verum, ita omne vitae aeternae qui eduxi eos e terra Aegypti, significat salvationem ab inferno, ab Ipso: ad habitandum Me in medio illorum, significat Divinum Domini omne in omnibus coeli: Ego Jehovah Deus illorum, significat a quo omne amoris et fidei.$ @3 altari IT$ @4 unum IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 10122
#10122 "Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus": quod significet remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali homine per bonum innocentiae a Domino, constat ex significatione "juvenci" quod sit bonum innocentiae in naturali homine, de qua n. 9391, 9990; ex significatione "peccati" quod sit purificatio a malis et inde falsis, nam per "peccatum" intelligitur sacrificium peccati, n 10,039, et per sacrificium peccati significatur purificatio a malis et falsis n. (x)9938, 9990, 10,022, 10,053; quod dicatur remotio malorum et inde falsorum, est causa quia mala et falsa apud hominem non ejiciuntur sed solum removentur, videantur citata n. 10,057; ex significatione "in diem" seu quovis die, quod sit continue; et ex significatione "propitiationum" quod sint 1 receptio boni amoris et veri fidei a Domino 2 post remotionem malorum et inde falsorum, de qua n. 9506. Dicitur remotio malorum et inde falsorum, quoniam (o)omnia falsa sunt ex malo quapropter quantum removetur malum tantum 3 removentur falsa cum his ita se habet: omnia in caelo se referunt ad bonum et inde verum, at 4 omnia in inferno se (o)referunt ad malum et (o)inde falsum (o)inde similiter in homine; omnia quae e caelo sunt apud illum, (o)se referunt ad bonum et verum, at 4 omnia quae ex inferno sunt apud illum se referunt ad malum et falsum; seu quod idem, omnia quae sunt Domino apud hominem, se referunt ad bonum et verum, at omnia quae sunt ab ipso homine, se referunt ad malum et falsum; quia illa sunt ad quae omnia in universo se referunt, et homo est receptaculum illorum, ideo 5 duo sunt apud hominem quae recipiunt illa, unum vocatur voluntas et alterum intellectus; 6 voluntas est receptaculum boni vel mali, (c)et intellectus est receptaculum veri vel falsi; voluntas quae a Domino, quae etiam nova voluntas vocatur, est receptaculum boni, at intellectus qui a Domino, qui etiam vocatur novus intellectus, est receptaculum veri; at voluntas quae a proprio hominis, et quoque vocatur vetus voluntas, est receptaculum mali, (c)et intellectus qui a proprio hominis, et (o)quoque vocatur vetus intellectus, est receptaculum falsi; in hunc intellectum et in hanc voluntatem nascitur homo a parentibus, at in illum intellectum et in illam voluntatem nascitur homo a Domino, quod fit cum regeneratur; nam cum (t)homo regeneratur, concipitur ille et nascitur e novo; [3] homo ita creatus est ut voluntas et intellectus unum faciant, ita ut duo illa simul constituant unum hominem;" datus enim est homini 7 intellectus ut intelligere possit verum, sed ob finem ut implantetur voluntati et fiat bonum, et quantum fit voluntatis tantum est in homine, nam voluntas est intimum hominis, et est esse (o)vitae ejus, intellectus autem exterius est, et existit inde; nam homo quod vult, hoc amat, et quod amat, hoc sentit jucundum, et ideo id vocat bonum; intellectus ei favet et confirmat per rationes, et (x)has vocat vera; inde est quod voluntas et intellectus unum faciant (x)re ipsa; sed quod appareat aliter, sicut fit, cum homo intelligit verum et tamen vult malum; ille usque, quando sibi relictus est, et ex se cogitat, prorsus intelligit sicut vult, hoc est, sicut amat 8; [4] quod homo qui vult malum, usque loqui possit verum, ut et facere bonum, est ex hypocrisi, cui inservit verum et bonum pro mediis; talis homo, si media illa ei auferuntur, ac relinquitur in 9 libero, ruit in mala secundum lubitum voluntatis, (c)et patrocinatur illis per facultatem suam intellectualem; hoc apprime patet a similibus in altera vita; ibi venit 10 unusquisque in 11 statum similem suae voluntatis, et tunc illi quibus non nova voluntas a Domino, ruant in mala omnis generis ac cogitant talia quae favent malis, utcumque in mundo prorsus aliter locuti fuerint ac aliter fecerint; lex enim ordinis Divini est ut voluntas et intellectus unam mentem faciant, ita unum hominem, proinde ut totus homo sit vel in caelo vel in inferno, et non pendeat inter utrumque, hoc est, ut oculo spectet ad illa quae caeli sunt, et corde ad illa quae inferni; per cor intelligitur voluntas et per oculum intellectus. @1 sit$ @2 After falsorum$ @3 removentur mala, tantum etiam$ @4 et$ @5 ita$ @6 i et$ @7 nam homini datus est$ @8 ex illa ideo est ejus intellectus, nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc sentit jucundum et hoc vocat bonum, intellectus etiam favet, et omne quod favet vocat verum, talis est homo quoad interiora sua; nam homo qui intelligit verum et usque vult malum, ille quando sibi relictus est, et ex se cogitat tunc prorsus intelligit plane sicut amat, hoc est, sicut vult$ @9 i suo$ @10 redigitur$ @11 ad$
Arcana Coelestia 8
Passage 10123
#10123 "Et mundabis a peccato super altari": quod significet purificationem a malis in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "mundare" quod sit purificare, ex significatione "peccati" quod sit malum, nam omne malum ab homine vocatur peccatum, et ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et Ipsius cultus 1, de qua n. 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia; quia continuatur adhuc de influxu, praesentia, et receptione Domini (d)ibi, inde est quod etiam per "altare" significetur caelum et Ecclesia quoad receptionem Divini Boni a Domino ibi; est enim Divinum Domini quod facit caelum et Ecclesiam, quoniam Dominus habitat ibi in Suo et non in proprio hominis; inde (d)quoque est quod per "altare"2 etiam significetur ipse homo in quo est caelum, seu in quo est Ecclesia, ita in quo est Dominus, et abstracte a persona "altare" est ipsum Bonum quod a Domino apud angelos caeli (o)et apud homines Ecclesiae; [2] in his sensibus dicitur "altare" apud Johannem, Datus est mihi calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Metire templum Dei et altare, et adorantes in eo, Apoc. xi 1; ibi "templum Dei et altare" sunt 3 caelum et Ecclesia, "templum" est Ecclesia spiritualis, et "altare" est Ecclesia caelestis; "metiri" est cognoscere quantum et quale veri et boni 4, (o)quapropter modo dicitur metire templum et altare, sed etiam "adorantes in eo"; quod "templum" sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 3720, et quod "metiri" sit cognoscere statum rei quoad verum et bonum, n. 9603: apud eundem, Audivi alium angelum ex altari, dicentem, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia Tua, Apoc. xvi 7; "ex altari" est ex caelo intimo, ubi caeleste bonum regnat; caeleste bonum est bonum amoris in Dominum: apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Sunt, abominatlis est sanctuarium Suum, Threni ii 7; "deserere altare et sanctuarium" est omne Ecclesiae, "altare" omne Ecclesiae quoad bonum, et "sanctuarium" (o)omne Ecclesiae quoad verum. @1 Before quoad$ @2 After etiam$ @3 est$ @4 i ibi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10124
#10124 "ln propitiando te super illo": quod significet sic facultatem recipiendi bonum a Domino, constat ex significatione "propitiare super altari" quod sit post remotionem malorum et inde falsorum, implantatio boni a Domino ac receptio illius ab homine Ecclesiae (c)et ab angelo caeli, de qua n. 9506, nam per "altare," ut nunc supra n. 10,123 ostensum (o)est, significatur caelum et Ecclesia quoad receptionem boni a Domino. Quia 1 per "altare" significatur caelum et Ecclesia, ubi regnat caeleste bonum, quod est bonum amoris (o)a Domino in Dominum, paucis dicetur quomodo se habet cum receptione boni in regno caelesti: quod caelum in duo regna distinctum sit, quorum unumvocatur regnum caeleste et alterum regnum spirituale, saepius prius dictum est; in utroque regno implantatur bonum per verum, sed apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur bonum per verum in parte intellectuali, at apud illos qui in regno caelesti sunt, implantatur bonum per verum in parte voluntaria; implantatio boni per verum apud illos qui in regno spirituali sunt fit alio modo quam apud eos qui in regno caelesti sunt; apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur verum in externo seu naturali homine, et ibi primum fit scientia, et quantum homo afficitur illo et vivitur secundum illud, evocatur in intellectuale et 2 fit fides et simul charitas erga proximum; charitas haec constituit novum ejus voluntarium et fides novum intellectuale, utrumque conscientiam; [2] at apud eos qui in regno caelesti sunt, verum non fit scientia, nec fides, nec conscientia, sed fit receptio in bono amoris, et quantum 3 vivitur secundum illud, fit perceptio quae crescit et perficitur apud illos secundum amorem; hoc fit indies illis nescientibus paene sicut apud infantes; quod fiat illis nescientibus, est quia non haeret ut scientia 4 in memoria nec moratur ut intellectuale in cogitatione, sed transit extemplo in voluntarium ac fit vitae; quapropter hi non vident verum sed percipiunt illud; et tantum et taliter percipiunt, quantum et qualiter in bono amoris Domino in Dominum sunt; inde horum multa est differentia; et quia percipiunt verum ex bono, ideo nusquam confirmant illud per rationes, sed cum res est de veris, modo dicunt vel, Ita, (o)ita, vel, Non, (o)non; hi sunt qui intelliguntur a Domino apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita, ita, Non, non; quod ultra haec est, ex malo est, v (x)37; [3] nam ratiocinari de veris num ita sit, non ex bono est, quoniam tunc non percipitur verum sed modo creditur 5 ex auctoritate, et inde confirmatione a semet; 6 quod creditur ex auctoritate, hoc aliorum in se est et non suum, et quod (t)solum creditur inde 7 ex confirmationem hoc apparet post confirmationem ut verum, tametsi foret falsum; ut manifeste constare potest a fide cujusvis 8 religiosi, et (o)ex ejus varietate in universo terrarum orbe; inde patet quae et qualis differentia est inter illos qui in regno caelesti Domini sunt, et inter illos qui in regno spirituali Ipsius sunt; causa differentiae est quia illi 9 vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, hi 10 autem manent in veris, et fidem praeferunt vitae. Qui vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, ita qui e regno caelesti sunt, describuntur a Domino apud Marcum iv 26-29, ac alibi pluries. De differentia regni caelestis et regni spiritualis, videantur citata n. 9277. @1 hic$ @2 ibi$ @3 ex illo$ @4 scientificum$ @5 i quod ita sit$ @6 et$ @7 After confirmatione$ @8 non$ @9 sui$ @10 illi$
Arcana Coelestia 8
Passage 10125
#10125 "Et unges illud": quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinum Bonum Amoris a Domino in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "unctionis" quod sit inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum Divini Amoris ex 1 Divino Humano Ipsius, de qua n. 9474, 10,019, hic a Domino in caelo et in Ecclesia, nam de influxu et (o)de receptione Ipsius ib agitur; quicquid repraesentat Dominum, etiam repraesentat Ipsum apud homines Ecclesiae, et apud angelos caeli, ita caelum et Ecclesiam, quoniam homines in quibus Ecclesia, constituunt Ecclesiam in communi, et angeli in quibus caelum constituunt caelum in communi; se usque ipsi homines in se spectati (d)non constituunt Ecclesiam sed Dominus apud illos, ita nec angeli in se spectati constituunt caelum sed Dominus apud illos; nam Dominus non habitat in aliquo proprio hominis et angeli sed in Suo apud illos; inde est quod cum dicitur Ecclesia et caelum, intelligatur Divinum Domini apud illos qui ibi; ex quibus patet quomodo comprehendi debet quod Dominus 3 sit omne in omnibus caeli et Ecclesiae, et quod Ipse Dominus sit caelum et Ecclesia; hoc etiam patet ex doctrinali in orbe Christiano noto (c)et recepto, quod omne bonum fidei et amoris sit a Deo et nihil ab homine, et quod quicquid ab homine ut ab ipso, non sit bonum; inde quoque est quod meritum nulli sit, nec justitia ex proprio. 4 [2] Haec dicta sunt ut sciatur quid Dominus in caelo et in Ecclesia, ita quid caelum et Ecclesia, et inde quid repraesentativum Ipsius per altare et ejus unctionem, de qua hic agitur 5. Ungebantur omnia quae repraesentarent Dominum, et (o)Divina quae a Domino, sicut altare, tentorium conventus, mensae quae inibi, candelabrum, arca, ipse Aharon, filii ejus, et vestes illorum; et cum uncta erant vocabantur sancta, non quod oleum aliquid sanctum induceret sed quia sic repraesentarent 6 Divina a Domino, quae solum sancta; causa quod in eum usum adhibitum fuerit oleum, erat quia oleum significabat bonum amoris, et Divinum Bonum Divini Amoris est ipsum Divinum, est enim ipsum Esse omnium; ita ad repraesentandum illud, inauguratio fiebat per oleum; ipsum Divinum, quod est Esse omnium, in solo Domino fuit, erat enim conceptus a Jehovah; et omnis homo a patre suo habet esse suae vitae, (x)quod vocatur anima ejus; inde constat quod Divinum Bonum Divini Amoris fuerit in Humano Domini sicut anima patris in filio; et quia apud hominem nihil vivit quam anima ejus, nam corpus absque anima non vivit, et quia omne corporis producitur ex anima, (m)ita ad instar ut anima sit in statu adaequato et accommodata functionibus in ultimis ordinis, quae sunt in mundo;(n) inde 7 sequitur quod ipsum Esse in Humano Domini fuerit (o)Jehovah, quod est Divinum Bonum Divini Amoris, et quod est Esse (o)vitae; hoc ad similitudinem Sui facit omne quod inde existit, ita Dominus ex ipso Divino quod in Ipso, (o)ita quod Ipsius, fecit etiam Humanum Suum Divinum Bonum Divini Amoris; [3] (s)etiam in Symbolo Athanasii, ubi fides recepta in Christiano orbe traditur 8, dicitur, Sicut corpus et anima est unus homo, ita etiam Divinum et Humanum in Domino est unus Christus,9 qui itaque novit unionem animae in corpore 10 ac instar illius in hoc, aliquo modo nosse potest unionem Divini (c)et Humani in Domino, ac instar unius in altero, et inde nosset quod Divinum quod Pater vocatur, ac Humanum quod Filius unum essent, atque unus in altero, hoc est, Pater in Ipso et Ipse in Patre 11, secundum Domini verba apud Johannem x 30, xiv 10, 11; sed quia hodie non scitur quid anima, et vix quod illa sit ex patre, et quod corpus sit ejus instar, ac (o)quod duo illa unum sint sicut prius et posterius, seu sicut esse et inde existens, ideo homo Divinum ab Humano in Domino separavit, et 12 in binas naturas distinxit, et (d)inde non aliam ideam cepit de Humano Domini quam sicut de humano hominis; cum tamen anima hominis ex patre (o)suo est finita, et malum in se habet ex hereditario, at anima Domini, quia ex Jehovah, infinita fuit, et non nisi quam Divinum Bonum Divini Amoris, (c)ac inde Humanum Ipsius post glorificationem non fuit sicut humanum hominis; [4] ex illa causa Dominus 13 omne Humanum (o)Suum glorificatum, hoc est, Divinum a Se factum, suscepit in caelum, ac nihil de eo reliquit in sepulcro, secus ac fit cum homine; quod (o)Dominus glorificaverit (m)ipsum corpus Suum 14 usque ad ultima ejus, quae sunt ossa et caro, etiam Dominus manifestavit discipulis, dicendo, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Men videtis habentent, Luc xxiv 39; et usque intravit per fores clausas, et postquam manifestaverat Se, invisibilis factus est, Joh. xx 19; Luc. xxiv 31. Haec dicta sunt ut sciatur quod solus Dominus quoad Humanum Suum fuerit Unctus Jehovae, verum non unctus oleo sed ipso Divino Bono Divini Amoris, quod per "oleum" significatur, et quod per "unctionem" repraesentabatur, videatur n. 9954.(s) @1 in$ @2 i non$ @3 Divinum$ @4 i quod Ego vobis apparently referring to John xvii 21, though that v is not quoted in this number.$ @5 unctionem altaris$ @6 tunc repraesentabant$ @7 i quoque$ @8 traditur Symbolum fidei receptae in Christiano orbe$ @9 The Received Text of the Athanasian Creed is: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo qus est Christus.$ @10 et corporis$ @11 ita quod unum essent, ac Pater in Ipso, et Ipse in Patre$ @12 i illum$ @13 i etiam$ @14 totum corpus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10126
#10126 "Ad sanctificandum illud": quod significet sic Dominus ibi, constat ex significatione "sanctificare" quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, ita praesentiam Ipsius in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10,111; quod repraesentatur, hoc in sensu interno significatur; Verbum 1 in littera consistit ex repraesentativis caelestium et spiritualium, quae sunt caeli et Ecclesiae, et ideo in sensu interno significant illa; (o)inde vocari potest Verbum Domini (o)quasi caelum in ultimis, nam in ultimis caeli omnia quae videntur et audiuntur 2 sunt repraesentativa talium quae loquuntur et cogitant angeli in caelis superioribus, quae omnia se referunt ad vera fidei et ad bona amoris; causa quod in caeli ultimis talia 3 repraesentativa 4 sint, est quia illi qui in ultimis caeli sunt non capiunt interiora sapientiae angelicae, sed modo talia quae repraesentant illa; etiam secundum ordinem Divinum est ut (t)cum superiora delabuntur in inferiora, vertantur in similia 5 et sic sistantur coram sensibus externis, ita accommodata cujusvis captui; inde est quod Verbum in ultimis, (o)hoc est, in sensu litterae sit repraesentativum, et inde significativum caelestium et spiritualium quae in caelis superioribus, et quod per id quoque sistatur accommodatum captui hominum; sic etiam inservit pro basi et fundamento caelis.
Arcana Coelestia 8
Passage 10127
#10127 "Septem diebus propitiabis super altari": quod significet plenum quoad influxum in caelum et in Ecclesiam, constat ex significatione "septem dierum" quod sint plenum, de qua sequitur, ex significatione "propitiare" quod sit purificatio a malis et inde falsis, de qua etiam sequitur, et ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, (x)9964, hic in caelo et (o)in Ecclesia, n. 10,123. Quod sacrificium ex juvenco ad propitiandum et sanctificandum altare fieret septem dies, erat 7 quia "septem dies" significabant 8 integram periodum a principio ad finem, majorem vel minorem, aeque ac septimana; inde etiam "septem dies" significant plenum; numerus "etiam ternarius" significat integram periodum a principio ad finem, et inde quoque plenum, sed cum ea differentia quod septem dicantur ubi agitur de re sancta, tria autem cum de re quacumque; [2] sciendum est quod omnes numeri in Verbo significent res, quod perquam notum est in altera vita, ubi 9 quandoque chartae e caelo ad spiritus qui infra sunt demittuntur plenae numeris, (c)et illi ex spiritibus qui a Domino recipiunt influxum, sciunt inde res (o)quae significantur in continua serie, sicut scriptum foret litteris; tales chartas etiam aliquoties mihi videre datum est; et dictum quoque quod quidam ex antiquissimis, qui quoad interiora sua cum angelis in consortio fuerunt, res Ecclesiae suae, et arcana caelestia involverint numeris, et (x)recondiderint sicut memoriale sibi; inde 10 constare potest quod omnes numeri in Verbo significativi rerum sint, nam in Verbo non est vocula quae non significat, scriptum enim est non solum pro hominibus sed etiam simul pro angelis in caelo; inde est Verbum Divinum transiens per omnes caelos. [3] Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, 9659, quod septem in Verbo involvant sancta, n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et quod 11 significent integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 6508, 9228, similiter septimana, n. 2044, 3845, quod etiam numerus ternarius, n. 2788, 4495, 4901, 5123, 5159, 7715, 9198, 9488, 9489, 9825. [4] Quod propitiare attinet, significat id purificationem a malis et inde falsis, seu quod idem, remotionem eorum; et quia propitiare et expiare id significat, ideo quoque involvit implantationem boni et veri, (c)et conjunctionem utriusque (o)a Domino; quod haec involvat, est causa quia quantum homo purificatur a malis et falsis, tantum implantantur 12 bonum et verum, (c)et conjunguntur a Domino; quare posito uno ponitur alterum; Dominus enim apud unumquemvis hominem cum bono amoris 13 est praesens, amat enim omnes, et ex amore vult conjungere (x)illos Sibi, quo fit per bonum amoris et verum fidei; sed obstant mala et (o)inde falsa quae homo per vitam mali sibi appropriat, ac inhibent influxum; inde patet quid propitiatio et expiatio; videatur (o)etiam n. 9506. @1 i enim$ @2 audiuntur et quae videntur$ @3 coeli ultimis altered to coelis$ @4 i haec$ @5 talia$ @6 i etiam$ @7 est$ @8 significant$ @9 d ibi i unde$ @10 i quoque$ @11 i septem$ @12 implantatur altered to implantantur A, implantatur IT$ @13 amore$
Arcana Coelestia 8
Passage 10128
#10128 "Et sanctificabis illud": quod significet ad recipiendum Dominum, constat ex significatione "sanctificari" quod sit receptio Domini; quod "sanctificari" sit receptio Domini, est quia solus Dominus sanctus est, et inde quicquid procedit a Domino sanctum est; ideo quantum homo recipit bonum, et cum bono verum a Domino, quae sunt sancta, tantum recipit Dominum; (o)nam sive dicas recipere bonum et verum a Domino, sive Dominum, idem est, bonum enim 1 et verum sunt Domini, quia ab Ipso, (o)ita sunt Dominus in caelo et in Ecclesia. Quod Dominus solus sanctus sit et omne sanctum procedat ab Ipso, et inde quod recipere Ipsum sit sanctificari, videatur n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, 10,069. Quod "sanctificari" sit receptio Domini, etiam patet 2 ex eo quod dicatur "propitiabis et sanctificabis," per "propitiare" enim seu expiare significatur purificatio a malis et (o)inde (x)falsis, et simul implantatio veri et boni a Domino, n. 10,127; implantatio veri et boni a Domino est receptio Ipsius, ita sanctificatio 3; similiter ac supra in hoc capite, Comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos, vers. 33; per "expiatum" ibi significatur purificatum a malis et (o)inde falsis, n. 9506, (x)10,109, per "implere manum" significatur implantare 4 bonum et verum et conjungere 5 illa, n. (x)10,076, ita per "sanctificari" significatur recipere illa a Domino, n. 10,111. @1 nam bonum$ @2 constat etiam$ @3 inde per sanctificari significatur receptio illorum, seu quod idem, receptio Domini$ @4 implantare altered to ad implantandum$ @5 conjungere altered to ad conjungendum$
Arcana Coelestia 8
Passage 10129
#10129 "Et erit altare sanctum sanctorum": quod significet regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens, constat ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia, n. 10,123, et ex significatione "sancti sanctorum" quod sit bonum caeleste, seu bonum amoris a Domino; quod sit regnum caeleste, quod hic per "altare," et (o)bonum ibi quod per "sanctum sanctorum" significetur, est quia in illo regno recipitur bonum amoris a Domino in Dominum, quod est bonum caeleste 1; sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti recipitur bonum amoris a Domino in Dominum et in regno spirituali recipitur bonum charitatis erga proximum a Domino, videantur citata n. 9277, et n. 9680, 10,068; [2] per "altare" repraesentatur regnum caeleste, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono amoris est praesens, et per "tentorium conventus extra velum" repraesentatur regnum spirituale, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono charitatis (o)erga proximum est praesens; bonum regni spiritualis seu bonum spirituale vocatur sanctum, at bonum regni caelestis seu bonum caeleste vocatur sanctum sanctorum; quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, dicatur sanctum sanctorum, est quia Dominus per id bonum immediate influit in caelos, at per (x)bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, mediate per illud, videatur n. 9473, 9683, 9873, 9992, 10,005. Dicitur influere, quia Dominus est supra caelos 2 et inde influit, n. 10,106, (o)est tamen usque ut praesens in caelis. [3] Quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, intelligatur per "sanctum sanctorum," constat ex locis in Verbo ubi "sanctum sanctorum" dicitur, ut apud Moschen, Distinguet (t)vobis velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum, Exod. xxvi 33, 34; inde patet quod sanctum dicatur id tentorii quod extra velum erat, ac sanctum sanctorum quod intra velum; quod tentorium seu habitaculum extra velum repraesentaverit regnum spirituale Domini, seu medium caelum, ac quod tentorium seu habitaculum intra velum repraesentaverit regnum caeleste Domini, seu intimum caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 10,001, 10,025; vocatur etiam id tentorii quod intra velum sanctuarium sanctitatis, Lev. xvi 33. Quia per arcam, in qua testimonium, et super qua propitiatorium 3, repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste regnat, ideo adytum templi, ubi arca foederis, etiam dicitur sanctum sanctorum, 1 Reg. vi 16,viii 6 4. [4] Panis et minhah, quia significabant bonum amoris a Domino in Dominum 5, (o)quod est bonum caeleste, etiam dicuntur "sanctum sanctorum," apud Moschen, Panis facierum seu propositionis ab Aharone et filiis ejus comedetur in loco sancto, quia sanctum sanctorum ille de ignitis Jehovae, Lev. xxiv 9; quod "panis facierum" seu propositionis significet bonum caeleste 6, videatur n. 9545 apud eundem, Residuum de minhah erit Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum de ignitis Jehovae, Lev. ii 3, 10; quod "minhah," quae erat panis azymus, placentae 7, et lagana azyma mixta oleo, sint bonum caeleste seu bonum amoris, videatur n. 4581, 9992, 10,079, (m) et quod "ignitum Jehovae" sit Divinus Amor, n. 10,055: [5] (n) apud eundem, Omnis minhah, sacrificium peccati et sacrificium reatus, quod 8 Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum Jehovae, Num. xviii (x)9, 10; (m)quod etiam illa dicta fuerint "sanctum sanctorum," erat causa quia sacrificia illa significabant purificationem a malis, et omnis purificatio a malis fit in statu boni innocentiae, quod (o)bonum etiam est bonum caeleste; quapropter in sacrificiis peccati et reatus 9 offerebantur agnae vel agni, aut arietes, aut juvenci, (o)aut turtures, ut constat ex Lev. iv et v, et per illa animalia id bonum significatur; quod per agnos, videatur n. 3994, 3519, 7840, (o)quod per arietes, n. 10,042, quod per juvencos, n. 9391, (o)quod per turtures, patet a locis in Verbo ubi nominantur, quod purificatio a malis ac regeneratio fiat in statu innocentiae, n. 10,021; ideo dicuntur illa sacrificia sanctum sanctorum etiam (n) Lev. vi 18 [A.V. 25], vii 6, x 17, xiv 13: apud eundem, Minhah comedetur juxta altare, quia sanctum sanctorum illa, Lev. X 12. [6] Quod altare holocausti repraesentaret Dominum quoad bonum amoris 10, ac receptivum ab angelis et hominibus, supra ostensum est; ideo de eo dicitur ita apud Moschen, Unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum ejus, et basin ejus, et sanctifcabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. xxx ,] 29. [7] Suffimentum, de quo dabatur ante testimonium in tentorio conventus, etiam dicitur sanctum sanctorum, Exod. xxx 36, quia significabat bonum caeleste in ultimis, et quoque 11 quae procedunt ex illo bono 12, n. 9475 apud Ezechielem, Haec lex domus, super capite montis omnis terminus ejus circumcirca, sanctum sanctorum, xliii 12; quod "domus (o)cum termino circum illam" dicatur sanctum sanctorum, est quia per "domum Dei" significantur regnum caeleste, ac in supremo sensu Dominus quoad bonum amoris, n. 3720; inde etiam dicitur "super capite montis," nam per "caput montis" simile significatur, n. 6435, 9422, 9434: [8] apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum et super urbem sanctam, (x)ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum, ix 24; ibi de Adventu Domini, qui solus Unctus Jehovae est, ac solus Sanctus, et quoque quoad Humanum Suum est Divinum Bonum Divini Amoris, ita sanctum sanctorum; quod Dominus quoad Divinum Humanum (o)solus sit Unctus Jehovae, videatur n. 9954, et quod solus Sanctus, n. 9229, et quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, citata n. 9199 fin.; [9] quod bonum caeleste sit sanctum sanctorum, at bonum spirituale sanctum, est quia bonum caeleste est bonum intimum, ideo quoque id bonum est bonum intimi caeli, at 13 bonum spirituale est bonum inde procedens, et ideo est bonum medii caeli, et hoc bonum tantum est bonum, et inde tantum est sanctum, quantum in se habet bonum caeleste, influit enim hoc in illud, et concipit illud, et gignit illud sicut pater filium; per bonum caeleste intelligitur bonum amoris (o)a Domino in Dominum, et per bonum spirituale intelligitur bonum charitatis erga proximum (o)a Domino; [10] ipsum bonum amoris in Dominum (o)a Domino; est sanctum sanctorum, quia Dominus per id Se immediate conjungit,at bonum charitatis erga proximum est sanctum, quia Dominus per id Se mediate conjungit, et tantum conjungit, quantum in se habet bonum amoris a Domino 14. Est bonum amoris in Dominum a Domino in omni bono charitatis quod genuinum est, et quoque in (o)omni bono fidei quod genuinum, nam influit a Domino; nemo enim potest amare proximum, (o)et ex amore ei facere bonum ex se sed ex Domino, et nemo potest credere in Deum ex se sed 15 ex Domino; idcirco cum agnoscitur Dominus et amatur proximus, tunc Dominus est in amore erga proximum, utcumque homo id nescit; hoc quoque intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, (x)Respondebunt 16 justi, Domine, quando Te vidimus esurientem, et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te aegrotum et in custodia et venimus ad Te? sed Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis Mihi fecistis, xxv 37-40 17; inde patet quod Dominus sit in bono charitatis, ac sit bonum illud, etiam nescientibus illis qui in eo bono sunt; per "fratres" in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, et in sensu abstracto a persona "fratres Domini" sunt ipsa bona charitatis, videantur 18 n. 5063-5071. @1 coeleste quod est bonum amoris a Domino in Dominum$ @2 i , est enim Sol coeli,$ @3 i ibi$ @4 ubi (d)conjunctio Domini per bonum amoris; bonum coeleste quod est bonum amoris conjungit, at bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum et verum fidei, tantum conjungunt, quantum ex bono coelesti seu ex bono amoris habent. In Libro I Regum, Salomo aedificavit adytum, ubi arca foederis, ut esset Sanctum Sanctorum, vi 16, viii 6; adytum in Templo, ubi arca foederis, repraesentabat idem cum intimo Tentorii, inde etiam id vocatur Sanctum sanctorum$ @5 Domino$ @6 significaret Dominum quoad bonum coeleste, seu quod idem, significet bonum amoris a Domino in Dominum$ @7 i azymae$ @8 i inde$ @9 sacrificia illa$ @10 coeleste bonum$ @11 talia$ @12 bono amoris$ @13 ac$ @14 in Ipsum$ @15 nisi$ @16 o A, but in m S wrote justi respondebunt, dicentes etiam$ @17 40$ @18 et sit bonum charitatis, etiam illis nescientibus quod ita sit qui in illo bono sunt, per fratres in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, seu in sensu abstracto a personis, qualis est sensus Verbi in coelis, per fratres intelliguntur bona charitatis, quae Domini quia ab Ipso, ita quae Dominus$
Arcana Coelestia 8
Passage 10130
#10130 "Omnis tangens altare sanctificabitur": quod significet quemvis qui Divinum Domini recipit, constat ex significatione "tangere" quod sit communicatio, 1 translatio, 2 receptio, de qua sequitur, ex significatione (x)altaris quod sit repraesentativum Domini quoad bonum amoris, hic in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10,129, et ex significatione "sanctificari" quod sit recipere Divinum Domini, de qua etiam supra n. 10,128. Quod "tangere" sit communicatio, translatio, et receptio, est quia interiora hominis 3 se exserunt per externa, imprimis 4 per tactum, et sic 5 se communicant cum altero, ac semet transferunt in alterum, et quantum (x)alterius voluntas concordat et unum facit, recipiuntur; sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, nam quod amoris hominis est, hoc etiam voluntatis ejus est; inde quoque sequitur quod interiora hominis quae sunt ejus amoris et inde cogitationis, se exserant per tactum, ac ita se communicent cum altero ac semet transferant in alterum; et quantum alter amat personam, vel res quas persona loquitur vel agit, tantum recipiuntur. [2] Hoc apprime se manifestat in altera vita, nam ibi omnes agunt ex corde, hoc est, ex voluntate seu amore, et non licet agere ex gestibus separatis ab illis, nec loqui ex ore simulate, hoc est, separatim a cogitatione cordis; ibi patet quomodo interiora se communicant cum altero, ac se transferunt in alterum per tactum, et quomodo alter recipit illa secundum suum amorem; voluntas seu amor cujusvis constituit totum hominem ibi, ac sphaera vitae inde effluit ab illo sicut halitus aut vapor, ac circumdat illum, et facit quasi ipsum circum illum; vix aliter ac sicut effluviosum circum vegetabilia in mundo, quod etiam sentitur ad distantiam per odores, etiam circum bestias, quod sentitur exquisite a cane sagaci; tale 6 effluviosum (o)etiam exundat ex unoquovis homine, ut quoque ex multa experientia notum est; at cum homo deponit corpus et fit spiritus aut angelus,tunc effluviosum (o)seu exspiratorium illud non est materiale, ut in mundo, sed est spirituale effluens ex amore ejus; hic tunc format sphaeram circum illum, quae facit ut percipiatur ad distantiam ab aliis qualis est; de hac sphaera videantur quae in locis citatis n. 9606 ostensa sunt; [3] quia communicatur haec sphaera cum altero, ac transfertur in illum ibi, (c)et recipitur ab altero secundum ejus amorem, inde mirabilia plura ibi existunt quae ignota sunt homini in mundo, sicut I (m)(o) 7 Quod omnis praesentia sit secundum similitudines amorum, et omnis absentia secundum dissimilitudines (c)eorum. II (d)(o) Quod omnes consocientur secundum amores; qui in amore in Dominum a Domino sunt consociantur in caelo intimo, qui in amore erga proximum a Domino 8 sunt consociantur in caelo medio, qui in oboedientia fidei, hoc est, qui faciunt verum propter verum, consociantur in caelo ultimo; qui autem in amore sui et 9 mundi sunt, hoc est, qui faciunt quae faciunt propter se et mundum ut fines, consociantur in inferno. III (t)(i)(o) Quod omnes vertant oculos suos ad illos quos amant; qui amant Dominum vertunt oculos suos ad Dominum ut Solem, qui amant proximum a Domino vertunt oculos suos ad Dominum ut Lunam, similiter qui faciunt verum propter verum; de Domino ut Sole et ut Luna, videantur quae n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097, 5377, 7078, (t)7083, 7171, 7173, 8644, 8812, ostensa sunt; et quod mirum, quocumque se vertunt, seu 10 ad quamcumque plagam, usque spectant Dominum ante se. Contrarium est illis qui in inferno; quo magis ibi in amore sui sunt ac in amore mundi, eo magis vertunt se a Domino et Ipsum habent a tergo; 11 hoc etiam quocumque seu 12 ad quamcumque plagam se vertunt 13. [5] IV(t)(o) Cum angelus caeli determinat visum suum ad alios, tunc communicantur et transferuntur interiora ejus in illos, secundum quantum et quaie amoris ejus, et 14 recipiuntur ab illis secundum quale et quantum 15 amoris eorum; quapropter si ab angelo (o)caeli determinatur visus ad bonos, fit laetitia et gaudium, si autem ad malos, fit dolor et cruciatus. [6] Quod autem per tactum manus etiam significetur communicatio, translatio, ac receptio, est quia activum totius corporis collatum est in bracchia et in manus, ac interiora per exteriora exprimuntur in Verbo; inde est quod per "bracchia," per "manus," et imprimis per "dextram" significetur potentia, videantur citata n. 10,019, et n. 10,023, 10,076, (m)et inde per "manus" significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, citata n. 10,019.(n) (o)Praeterea, (m)quod omnes sensus externi, sicut visus, auditus, gustus, et odoratus, se referant ad tactum, et sint species tactus, notum est in orbe erudito.(n) [7] Quod per "tangere" significetur communicatio, translatio, et receptio, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum haec licet in medium afferre: 16 apud Moschen, Unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita 17 sanctificabis illa ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit illa sanctificabitur, Exod. [xxx] 26-29: apud eundem, Omne quod attigerit residuum minhae, et residuum carnis ex sacrificiis, quae "Aharoni et filiis" ejus, sanctificabitur, Lev. vi 11, 20 [A.V. 18, 27]: apud Danielem, Angelus tetigit Danielem, et restituit super stationem ejus, ac sustulit eum super genua sua: ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus; et addidit tangere illum, et corroboravit illum, x 10, 16, 18: apud Esaiam, Unus de seraphim tetigit pruna os meum, dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur, vi 7: apud Jeremiam, Emisit Jehovah manum Suam et tetigit os meum, et dixit, Do verba Mea in os tuum, i 9: apud Matthaeum, Jesus extendens manum ad leprosum, tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra, viii 3: apud eundem, Jesus vidit socrum Petri febri afflictam, et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris, viii 14, 15: apud eundem, Jesus tetigit oculos caecorum, et aperti sunt eorum oculi, ix 29: apud eundem, Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et statim visum receperunt, xx (x)34: apud Lucam, Jesus tetigit aurem surdi, et sanavit, xxii 51: apud Marcum, Attulerunt male habentes ad Jesum, ut saltem tangerent fimbriam indumenti Ipsius, et quotquot tetigerunt, salvi facti sunt, vi 56; Matth. xiv 36: apud Lucam, Mulier profluvio sanguinis laborans, tetigit fimbriam vestimenti (x)Jesu; et (x)ex tempore stetit fluxus sanguinis: Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? tetigit Me aliquis, Ego cognovi virtutem egressam a Me, viii 44-48: apud Marcum, Attulerunt ad Jesum infantes ut tangeret eos; et suscepit eos in ulnas, posuit manus (o)Suas super eos, et benedixit illis, x 13, 16 [8] ex his patet quod per "tangere" significetur communicatio, 19 translatio (c)et receptio. [9] Similiter ubi agitur de immundis, per quae in sensu interno significantur mala et falsa, quae ab infernis, ut apud Moschen, Tangens mortuum quoad omnem animam hominis, immundus septem diebus. Omnis tangens mortuum, quoad animam hominis qui moritur, et non expiaverit se, habitaculum Jehovae polluit, ideo exscindetur anima haec ex Israele. Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies. Tangens aquas separationis, immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus, immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda erit ad vesperam, Num. xix 11, 13, 16, 21, 22: apud eundem, Qui tangit immundas bestias, immunda reptilia, immundus ad vesperam: omne super quod ceciderit, immundum erit, sive vas ligni, vestis, aquae, vas testae, cibus, potus, clibanus, fons, cisterna, receptaculum aquarum, immunda erunt 20, Lev. xi 3 1-36; [10] pariter Lev. v 2, 3, vii 21 apud eundem, Qui in fluxu, immundus est; vir qui tetigerit cubile ejus; si sederit super vase super quo ille; qui tetigerit carnem ejus, vestes ejus; si exspuerit fluxu affectus in mundum; currus super quo vehitur, vas testae; vas ligni, immundus erit, Lev. (x)xv i-fin.: etiam qui tetigerit leprosum, Lev. xxii 4: apud eundem, Si ceciderit de cadavere super omne semen sementis, quod seminatur, mundum erit; si vero data fuerit aqua super semen, et ceciderit cadaver super id, immundum erit, Lev. xi 37, 38; per immunda illa significantur varia genera malorum et inde falsorum, quae ab inferno, quae communicata, translata, ac recepta; singula immunda 21 aliquod malum in specie significant; mala enim sunt quae immunda reddunt hominem, nam infectant animam ejus; etiam ex malis spiritibus et geniis 22 exundant mala cordis eorum, ac secundum persuasiones mali infectant praesentes; haec contagio 23 est quae significatur per tactum immundorum: [11] apud Moschen, De fructu arboris quae in medio horti, non comedetis, neque tangetis eam, ne moriamini, Gen. iii 3: apud eundem, Angelus qui cum Jacobo luctatus est, videns quod non praevaleret ei, tetigit acetabulum femoris ejus, et luxabatur acetabulum femoris, Gen. xxxii 26 [A.V. 25]: apud eundem, Moscheh dixit quod non tangerent quicquam quod Koracho, Dathani, et Abiramo, ne consumantur 24 ob omnia peccata eorum, Num. xvi 26: apud Esaiam, Discedite, discedite, immundum ne tangite, exite e medio ejus, purificamini portantes vasa Jehovae, lii 11: apud Jeremiam, Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis; recedite, immundus est, clamant ad illos, Recedite, ne tangite, Threni iv 14, 15: apud Haggaeum, Ecce portabit vir carnem sanctitatis in ala vestis suae, et tangit ala sua panem, vel vinum, vel oleum, vel quemcumque cibum, usque non sanctificabitur; si tetigerit immundus anima quodcumque illorum, usque immundus erit, ii 12-14: apud Hoscheam, Pejerare, (o)et mentiri, (o)et occidere, et furari, (o)et adulterari, latrocinantur, et sanguines sanguines tangunt; (o)propterea lugebit terra, iv 2, (o)3. @1 i etiam$ @2 i et$ @3 i quae sunt ejus voluntatis, et inde cogitationis,$ @4 motus et$ @5 ita$ @6 simile$ @7 In A this is interpolated after the numeral IV(t)(o) below and is marked for insertion here.$ @8 After sunt$ @9 i in amore$ @10 et$ @11 i et$ @12 et$ @13 i ; inde similiter se habet cum hominibus in mundo, tametsi hoc nesciunt$ @14 i ea$ @15 quantum et quale$ @16 i ut$ @17 et IT$ @18 Aharonis et filiorum$ @19 i et$ @20 immundum erit$ @21 i , quae recensentur,$ @22 i in altera vita$ @23 infectatio$ @24 consumentur AI$
Arcana Coelestia 8
Passage 10131
#10131 "Et hoc quod facies super altari": quod significet quod in genere concernit receptionem Domini in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "hoc quod facies super altari" quod sit quod in genere concernit receptionem Domini in caelis, per "altare" enim significatur Divinum Domini in caelis, n. 10,129, ita quoque receptio Ipsius, et per "hoc facies super illo" significatur quod in genere concernit; nam sequitur de holocaustis ex agnis quotidie, et per illa repraesentatur in genere quod concernit receptionem Domini, per "agnos" enim significatur bonum innocentiae, et bonum innocentiae est unicum quod recipit Dominum, nam absque bono innocentiae non datur amor in Dominum, nec datur charitas erga proximum, nec fides quae vitam in se habet, in genere non bonum in quo Divinum, (o)videantur citata n. 10,021; inde est quod per "hoc facies super altari" significetur quod in genere concernit receptionem Domini in caelo et in Ecclesia. Cum dicitur caelum, etiam intelligitur Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia, et unusquisque in quo est Ecclesia, in illo etiam est caelum, est enim Dominus in illo, et ubi Dominus ibi caelum; (m)etiam Ecclesia unum facit cum caelo, pendet enim unum ab altero nexu indivulso; Verbum est quod conjungit, in Verbo est Dominus, et Dominus est Verbum, Joh. i 1 seq.(n)
Arcana Coelestia 8
Passage 10132
#10132 "Agnos filios anni in diem": quod significet bonum innocentiae in omni statu, constat ex significatione "agnorum" quod sint bonum innocentiae, de qua sequitur, ex significatione filiorum "anni" quod sit quale infantiae, cui tamen vera implantata sunt, de qua etiam sequitur, et ex significatione "in diem" quod sit in omni statu, nam per "diem" significatur status, "et per mane diei 1 (c)ac per vesperam ejus, in quibus fiebant holocausta ex agnis, significatur omnis status; quod "dies" sit status, videatur n. 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et quod vices statuum 2 se habeant sicut vices diei quoad mane, meridiem, vesperam, noctem, et iterum mane, n. 5672, 5962, 6110, 8426. [2] Quod "agni" sint bonum innocentiae, constat ex locis in Verbo ubi agni nominantur, ut apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et saginatum una; et puer parvus ducet ea; ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non corrumpent se in toto monte sanctitatis Meae. Et fiet in die illo, radicem (x)Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent; et erit quies Ipsius gloria, xi 6, 8-10; describitur hic status pacis et innocentiae in caelis et in Ecclesia postquam Dominus in mundum venit; et quia status pacis et innocentiae describitur, memorantur agnus, haedus, et vitulus, tum puer (o)parvus, lactens, et ablactatus, et per omnes illos 3 significatur bonum innocentiae, bonum innocentiae intimum per "agnum," bonum innocentiae interius per "haedum," et bonum innocentiae exterius per "vitulum"; similiter per "puerum," "lactentem," et "ablactatum"; "mons sanctitatis" est caelum et Ecclesia ubi bonum innocentiae, "gentes" sunt qui in illo bono sunt, "radix (x)Jischaji" est Dominus a Quo id bonum; 4 bonum amoris ab Ipso in Ipsum, quod etiam bonum caeleste vocatur, est bonum innocentiae; [3] quod "agnus" sit bonum innocentiae in genere, ac in specie bonum innocentiae intimum, constat ex eo quod primo loco 5 (x)nominetur, tum ex eo 6 quod Ipse Dominus dicatur Agnus, videbitur in 7 sequentibus; quod "haedus" sit bonum innocentiae interius, videatur n. 3519, 4871, quod "vitulus" seu juvencus sit bonum innocentiae exterius, n. 430, 9391, quod "puer" sit innocentia, n. 5236, similiter 8 "lactens," "ablactatus," seu infans 9n. 430, 2280, 3183, 3494, 5608, mons sanctitatis" quod sit ubi bonum amoris in Dominum, n. 6435, 8758, quod "gentes" sint qui in illo bono, n. 1416, 6005; [4] quod
Arcana Coelestia 8
Passage 10133
#10133 "Juge": quod significet in omni cultu Divino, constat ex significatione "jugis" cum de talibus quae sunt cultus Divini, quod sit omne et in omni; (d)agitur enim de purificatione a malis et falsis per bonum innocentiae, nam hoc bonum significatur per "agnos," et purificatio a malis et (o)inde falsis 1 per holocaustum ex illis; hoc dicitur "juge" quia in omni cultu Divino 2; ideo etiam bis quovis die, mane et vespere fiebat; et quod fiebat 3 mane et vespere, 4 repraesentabat in genere omnem cultum et 5 in omni cultu; bonum enim 6 innocentiae erit in omni bono, et inde in omni vero, ut sit bonum et verum, in quibus vita a Divino, ita in omni cultu, nam omnis cultus ex bono amoris et (o)ex veris fidei erit, ut sit cultus; quod omne bonum Ecclesiae et caeli in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, ita nec cultus sit cultus, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, (x)7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936, (c)et citata n. 10,021 fin. [2] Quod "juge" sit omne et in omni, nempe omne cultus et in omni cultu, est quia involvit tempus; et in caelis, ubi Verbum non intelligitur in sensu naturali sed in sensu spirituali, non est aliqua notio temporis, sed pro temporibus 7 percipiuntur (o)talia quae sunt status; hic itaque per "juge" status perpetuus in cultu, ita omne cultus et in omni cultu; similiter per reliqua in Verbo quae involvunt aliquid temporis, ut per heri, hodie, cras, (o)biduum, triduum, per diem, septimanam, mensem, et annum, tum per diei et anni tempora, ut per mane, meridiem, vesperam, noctem, per ver, aestatem, autumnum, et hiemem; quapropter ut sensus spiritualis Verbi intelligatur, ex sensu ejus naturali omne quod est temporis rejiciendum est, et quoque 8 quod est loci, ut et omne quod est personae, (c)et pro illis concipiendi sunt status rerum; ex quibus constare potest quam purum est Verbum in sensu interno, ita quam pure percipitur ab angelis in caelis, consequenter quam eminens angelorum sapientia et intelligentia est prae intelligentia et sapientia hominum, qui solum ex naturali determinato ad maxime finita in mundo et tellure cogitant; quod tempora in caelis sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3827, 4814, 4882, 4901, 4916, 6110, 7218, 7381, 8070, (o)et quid status, n. 4850. [3] Ex his patet quid per holocaustum juge ex agnis significatur, ita quid 9 per juge et jugiter, alibi, ut quod ignis jugiter ardebit super altari, Lev. vi 6 [A.V. 13]; 10 quod panis jugis erit super mensa, Num. iv 7; per "ignem" ibi et per "panem" significatur bonum amoris a Domino in Dominum; quod "ignis" id sit, videatur n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 10,055, et quoque "panis," n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 9323, 9545; per "juge" ibi (o)etiam significatur quod bonum illud erit in omni cultu, et quod ex illo bono sicut a 11 suo igne luceret verum fidei, significatur per quod ascendere facerent lucernam jugiter, Exod. xxvii 10; quod "lucerna" sit (o)verum et bonum fidei, videatur n. 9548, 9783. @1 i significatur$ @2 i erit$ @3 i quovis die,$ @4 hoc$ @5 i quoque$ @6 nam bonum$ @7 illis quae sunt temporis$ @8 i omne$ @9 simile$ @10 et @11 et ex$
Arcana Coelestia 8
Passage 10134
#10134 "Agnum unum facies mane": quod significet remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in interno homine, constat ex significatione "facere agnum" seu sacrificare illum, quod sit remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, de qua sequitur, et ex significatione "mane" quod sit status amoris et lucis inde in interno homine, de qua etiam sequitur; quod per "facere" seu "sacrificare agnum" significetur remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, est quia per holocausta et sacrificia significata est purificatio a malis (o)et inde falsis, seu quod idem, remotio illorum, ac implantatio boni et veri, (o)et conjunctio eorum a Domino, n. 9990, 9991, 10,022, 10,042, 10,053j; quod purificatio a malis sit remotio illorum, videantur citata n. 10,057, quod agnus sit bonum innocentiae, n. 10,132, quod remotio malorum, ac implantatio boni (c)et veri, [2] (c)ac conjunctio eorum fiat per bonum innocentiae a Domino, est quia in omni bono erit innocentia, ut sit bonum; et quod absque illa bonum non (x)sit bonum; est enim innocentia non modo planum cui inseminantur vera, sed etiam est ipsa essentia boni; quantum itaque homo in innocentia est tantum bonum fit bonum, et verum a bono vivit, proinde tantum homo fit vivus, et tantum removentur mala apud illum; et quantum ea removentur, tantum bona et vera implantantur et conjunguntur a Domino; inde est quod holocaustum juge factum fuerit per agnos; quod omne bonum caeli et Ecclesiae 1 in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, (x)7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936. [3] Quod "mane" sit status amoris et lucis inde in interno homine, est quia in caelis apud angelos variantur status quoad amorem et inde fidem 2, sicut in mundo apud homines variantur tempora 3 quoad calorem et simul lucem; tempora illa sunt, ut notum est, mane, meridies, vespera, et nox; inde in Verbo per "mane" significatur status amoris, per "meridiem" status lucis in claro, per "vesperam" status lucis in obscuro, et per "noctem" seu diluculum status amoris in obscuro; quod tales variationes statuum sint in caelis, videatur n. 5672, (x)5962, 6110, 7218, 8426, quod mane ibi sit status pacis et innocentiae, ita status amoris in Dominum, n. 2405, 2780, 8426, 8812, 10,114, 4 quod meridies sit status lucis in claro, n. 3708, 5672, 9642, quod vespera sit status lucis in obscuro, n. 3056, 3833, 6110, et quod nox non sit in caelo, sed diluculum, n. 6110, per quod significatur status amoris in obscuro. [4] Quod per "mane" significetur status amoris et inde lucis in interno homine, est quia cum angelus in statu amoris et lucis est, tunc in interno suo (o)homine est, at cum in statu lucis et amoris in obscuro est, tunc in externo est; est enim angelis internum et externum, sed cum in interno sunt, quiescit paene externum, cum autem 5 in externo sunt, in crassiore et obscuriore statu sunt; inde est quod cum in statu amoris et lucis sunt, in suo interno sint, (o)ita in suo mane, ac (x)cum in statu lucis et amoris in obscuro sunt, in externo sint, (o)ita in sua vespera; inde patet quod variationes statuum fiant per elevationes versus interiora, ita in sphaeram lucis et caloris caelestis superiorem, proinde 6 propius ad Dominum, et per demissiones versus exteriora in sphaeram lucis et caloris caelestis inferiorem, proinde 6 remotius a Domino; [5] sciendum est quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, et quod exteriora sint inferiora, ita remotiora a Domino, et quod lux in caelis sit Divinum Verum quod fidei, et calor in caelis sit Divinum Bonum quod amoris, utrumque procedens a Domino; Dominus enim in caelo est Sol, a quo omne vitae angelis, et inde omne vitae spiritualis et caelestis homini, videantur citata n. 9548, 9684, et quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325. [6] Homo qui regeneratur, et quoque homo qui regeneratus est, etiam variationes status quoad amorem et quoad fidem subit per elevationes versus interiora et per demissiones versus exteriora; sed pauci sunt qui super id reflectere possunt, quia non sciunt quid sit cogitare et velle in interno homine et in externo, ne quidem quid internus homo et quid externus; cogitare et velle in interno homine est in caelo, nam internus 7 homo ibi est; at cogitare et velle in externo homine est in mundo, nam externus 7 homo ibi est; quapropter cum homo in amore in Deum est et in fide (o)inde, tunc in interno est, quia in caelo, cum autem in obscuro est quoad amorem et (o)inde fidem, tunc in externo est, quia in mundo; [7] hi status quoque intelliguntur per "mane," "meridiem," "vesperam," et "noctem" seu diluculum in Verbo; similiter status Ecclesiae; primus ejus status etiam vocatur "mane" in Verbo, secundus status "meridies," tertius "vespera," et quartus seu ultimus 8 "nox"; sed cum Ecclesia in sua nocte est, in qua est cum non amplius" in amore in Deum et in fide, tunc incohat a diluculo mane apud aliam gentem, ubi Ecclesia nova instauratur; [8] se habet enim Ecclesia in communi sicut homo in particulari: primus ejus status est status innocentiae, ita quoque amoris erga parentes, erga nutricem, et quoque erga socios infantes; alter ejus status est status lucis 9, cum enim 10 infans puer fit, discit illa quae lucis sunt, hoc est, vera fidei 11, et credit illa; tertius status est cum incipit amare mundum et amare semet, quod fit cum fit juvenis et cum cogitat ex se, et quantum hi amores crescunt tantum decrescit fides, et cum fide charitas erga proximum et amor in Deum; quartus et ultimus status est cum non curat illa, et magis cum negat illa; [9] tales status etiam sunt status cujusvis Ecclesiae a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, hic status ejus vocatur mane; alter status est status lucis; tertius status est status lucis in obscuro, qui est ejus vespera; et quartus status est status nullius amoris et inde nec lucis, qui est ejus nox 12; quod ita sit, (t)est causa quia mala crescunt indies, et quantum illa crescunt tantum inficit sicut contagio unus alterum, imprimis parentes suos liberos; praeter quod 13 mala hereditaria successive condensentur, et sic (x)deriventur. [10] Quod "mane" significet statum primum Ecclesiae et quoque statum amoris, constat apud Danielem, Dixit unus sanctus, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio vastans? dixit ad me, Usque ad vesperam mane bis mille et trecenta; tunc justificabitur sanctum, viii 13, 14; agitur ibi de Adventu Domini; "vespera" est status Ecclesiae ante Adventum Ipsius, "mane" autem est status Ecclesiae primus post Adventum et in supremo sensu est Ipse Dominus; quod Dominus in supremo sensu sit "mane," est quia est Sol caeli, et Sol caeli nunquam 14 occidit, sed semper est oriens; inde quoque Dominus vocatur Oriens, consequenter etiam mane, videatur n. 101, 2405, 2780, 9668: [11] apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Quid de nocte, quid de nocte, custos? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12; per "custodem" in sensu interno intelligitur qui observat status Ecclesiae et illius mutationes, ita omnis propheta, per "noctem" intelligitur status ultimus Ecclesiae, per "mane" status primus ejus, per "Seir e quo clamat custos" (o)significatur illuminatio gentium quae in tenebris; quod "Seir" id sit, videatur n. 4240, et quod (x)"nox" sit status ultimus Ecclesiae, n. 6000; "venit mane etiamque nox" significat quod tametsi illuminatio illis qui e nova Ecclesia, usque nox illis qui in vetere. Simile per "mane" significatur apud Davidem, In vespera pernoctabit fletus, in mane cantus, Ps. (x)xxx 6 [A.V.5]: et apud Esaiam, Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, xvii 14. [12] Quia "mane" significat 15 in sensu supremo Dominum, et inde amorem ab Ipso in Ipsum, ideo manna, quae erat panis caelestis depluebat quovis mane, Exod. xvi 8, 12, 13, 21; quod Dominus sit panis qui descendit de caelo, ita manna, videatur Joh. vi 33, 35, 48, 50, et quod "panis" sit amor caelestis, qui est amor a Domino in Dominum, n. 2165, 2177, 3464, 4217, 4735, 5405, 5915, 9545; et quia Dominus est oriens et mane, et quia omne amoris caelestis (o)est ab Ipso, ideo quoque surrexit mane die sabbati, Marc. xvi 9; ac ideo quoque dies ante festum Paschatis vocabatur vespera, nam per festum Paschatis significabaturpraesentia Domini ac liberatio fidelium a damnatione (o)ab Illo, n. 7867, 9286, 9287-9292. [13] Qui sensum internum Verbi novit, is scire potest quod 16 involvit,quod Petrus ter negaverit Dominum antequam gallus bis cecinerit, Matth. xxvi 34, 74, 75; Marc. xiv 30, 68, 72; Luc. xxii 34, 60, 61; Joh. xviii 27; per Petrum enim repraesentabatur fides Ecclesiae, seu quod idem, 17 Ecclesia quoad fidem; per tempus quando canebat gallus significabatur ultimus status Ecclesiae, quod tempus etiam gallinaceum vocabatur; 18 per trinam negationem 19 significabatur negatio Domini plenaria in fine Ecclesiae; quod Petrus repraesentaverit fidem Ecclesiae, ita 20 Ecclesiam quoad fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3750, 4738, et quod illa verba ad Petrum significaverint negationem Domini in Ecclesia cum finis ejus est, n. 6000, 6073 fin., 10,087; Dominus enim negatur cum non amplius aliqua fides est, et fides non est cum amplius non charitas 21; quod "tria" significent plenarium, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9198, 9488, 9489; inde est quod dictum sit quod ter abnegaturus esset; quod hoc factum sit in diluculo, quando mane venturum (o)erat, constat apud Johannem xviii 28, et quod gallinaceum et diluculum sit idem, (o)patet apud Marcum, Vigilate, non enim scitis quando Dominus domus venturus est; vesperi, an in media nocte, an in gallinaceo, an mane, xiii 35. Ex his nunc constare potest quid per "mane" significatur. @1 Ecclesiae et Coeli$ @2 lucem$ @3 status temporis$ @4 i et$ @5 at cum$ @6 ita$ @7 i ejus$ @8 i status$ @9 d fidei i lucis$ @10 nam cum$ @11 fidei sunt$ @12 talis status quoque est status cujusvis Ecclesiae (m)a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, et erga proximum, qui status vocatur mane, et est status amoris; alter status est status lucis, tertius status est status lucis in obscuro, qui status est ejus vespera, et tertius [quartus intended] status est status nullius amoris, qui status est qui vocatur nox(n)$ @13 i etiam$ @14 nusquam$ @15 significabat$ @16 quid$ @17 ita quoque$ @18 ultimum tempus Ecclesiae, quod etiam diluculum et quoque gallinaceum vocatur, ita$ @19 i Domini a Petro$ @20 seu$ @21 fides, et non est aliqua fides, cum non amplius est charitas$
Arcana Coelestia 8
Passage 10135
#10135 "Et agnum alterum facies inter vesperas": quod significet simile in statu lucis et amoris in externo homine, constat ex significatione "facere agnum" seu sacrificare illum, quod sit remotio a malis per bonum innocentiae a Domino, ut mox supra n. 10,134, et ex significatione "inter vesperas" quod sit in statu lucis et amoris in externo homine; per "vesperam" enim in Verbo significatur status interiorum cum vera fidei sunt in obscuro et bona amoris 1 in aliquo frigido; nam status amoris et lucis variantur apud angelos, sicut in mundo variantur status temporum diei, quae sunt mane, meridies, vespera, nox seu diluculum, et iterum mane; quando angeli in statu amoris sunt, tunc illis est mane et tunc apparet illis Dominus ut Sol oriens; quando in statu lucis sunt, tunc illis est meridies, quando autem in statu lucis in obscuro sunt, tunc est illis vespera; et postea cum in statu amoris in obscuro seu in aliquo frigido sunt, tunc est illis nox, seu potius diluculum ante mane; [2] tales status angelis succedunt continue, et per illos perficiuntur continue; sed (x)variationes illae non existunt ex Sole ibi, ejus 2 ortu et occasu, sed ex statu interiorum ipsorum angelorum, desiderant enim illi sicut homines jam esse in internis suis, jam in externis; cum in internis sunt, tunc in statu amoris et inde (x)lucis in claro (o)sunt, et cum in externis 3, tunc in statu amoris et inde (x)lucis in obscuro 4 sunt, nam externum tale est respective ad internum; inde origo variationum status angelorum est; quod tales illis status et tales variationes sint, est quia Sol caeli, qui ibi est Dominus, est ipse Divinus Amor; quapropter calor qui inde procedit est bonum amoris, et lux quae inde est verum fidei; nam omnia quae ab illo Sole procedunt sunt viva, et non sicut illa quae a sole mundi, quae sunt mortua; [3] inde constare potest quid caelestis calor et quid caelestis lux; et unde est quod per "calorem," "flammam," et "ignem" in Verbo significetur bonum amoris, ac per "lucem et splendorem ejus" verum fidei, et quod 5 per "Solem" Ipse Dominus quoad Divinum Amorem"; quod Dominus in caelis 6 sit Sol, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, (t)7083, 7171, 7173, 8812, quod calor inde sit bonum amoris, n. 3338, 3339, 3636, 3693, 4018, (x)5215, 6032, 6314, et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, citata n. 9548, 9684. Ex his nunc constare potest quid per "mane" et quid per "vesperam" significatur. [4] Sed sciatur quod (o)hic mane involvat etiam meridiem, et quod vespera etiam diluculum, cum enim in Verbo dicitur "mane et vespera," tunc intelligitur totus dies, ita per mane etiam meridies 7, et per vesperam etiam nox seu diluculum; inde est quod per "mane" hic significetur status amoris, et quoque 8 lucis in claro, seu in interno homine, et per vesperam status lucis, et (o)quoque amoris in obscuro, seu in externo homine. [5] Quod per "inter vesperas" non intelligatur tempus inter vesperam unius diei et vesperam alterius diei, sed tempus inter vesperam et mane, ita inclusive nox seu diluculum, patet ex eo quod holocaustum juge ex agno non solum factum sit vesperi sed etiam mane; inde constare potest quod simile per "inter vesperas" significetur alibi, ut quod facerent Paesach inter vesperas, Exod. xii 6; Num. ix 5, 11; quod etiam explicatur alibi his verbis, Sacrificabis Paesach in vespera, cum occiderit sol, tempore stato exitus ex Aegypto: deinde coques et comedes in loco quem elegerit Jehovah Deus tuus, et respicies mane, et ibis in tentoria tua, Deut. xvi 6, 7. [6] Quod "vespera" in genere significet statum lucis in obscuro, constat apud Jeremiam, Surgite et ascendamus in meridie; vae (x)nobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae surgite, ascendamus in nocte, et perdamus palatia, vi 4, 5; ibi "vespera et nox" significant ultima tempora Ecclesiae, quando omnia fidei et amoris destructa sunt: apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus Jehovae, cum 9 circa tempus vesperae erit lux: in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, et Jehovah erit in Regem super totam terram, xiv ,] 8, 9; ibi de Adventu Domini; finis Ecclesiae est "tempus vesperae," "lux" est Dominus quoad Divinum Verum: similiter apud Danielem, Unus sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, viii 13 [ , 14]. @1 et bona amoris sunt in obscuro et$ @2 solis ibi$ @3 i sunt$ @4 After sunt$ @5 i in genere$ @6 ibi$ @7 et non simul meridies et nox, tunc per mane etiam intelligitur meridies$ @8 inde$ @9 non dies nec nox, quia$
Arcana Coelestia 8
Passage 10136
#10136 "Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis": quod significet bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem, constat ex significatione "decimae ephae" quod sit quantum satis et quantum ad usus, de qua n. 8468, 8540, 9757; ex significatione "similae" quod sit verum ex bono, de qua n. 9995, hic verum ex bono caelesti, quod verum vocatur 1 bonum spirituale; ex significatione "olei" quod sit bonum caeleste, de qua n. 886, 3728, 4582, 4638, 9474, 9780; ex significatione "quadrantis hinis" quod sit quantum ad conjunctionem, nam per "quattuor" significatur conjunctio, n. 9601, 9674, inde quadrans seu quarta pars est quantum satis ad illam; epha et in erant mensurae, et per mensuras significatur quantitas rei de qua agitur; per epham, quae erat mensura similae, tritici, et hordei, quantitas boni, et per hinem, quae erat mensura vini et olei, quantitas veri; quod decima ephae sit quae intelligitur, constat ex Lev. vi 13 [A.V. 20], et alibi. Inde patet quod per "decimam similae mixtae oleo tuso quadrantis hinis" significetur bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem. Quid spirituale et quid caeleste, videantur loca citata n. 9277. @1 est$
Arcana Coelestia 8
Passage 10137
#10137 "Et libamen quadrantis hinis vini": quod significet verum spirituale quantum ad conjunctionem, constat ex significatione "vini" quod sit verum, de qua n. 1071, 1798, 6377, hic verum spirituale correspondens bono spirituali ex caelesti, quod per "similam mixtam oleo," de qua mox supra n. 10,136, significatur; nam in Verbo ubi agitur de bono etiam agitur de vero, et quidem de vero ejusdem generis ex quo bonum, ex causa quia omnia et singula in caelo, et quoque in mundo, se referunt ad bonum et ad verum, et ad utrumque ut sint aliquid, nam bonum absque vero non est bonum, et verum absque bono non est verum, videantur citata n. 9263, 9314; inde est quod cum offerebatur minhah, quae erat panis, (t)(x)offerretur etiam libamen quod erat vinum; similiter in Sancta Cena; inde est quod per "libamen vini" hic intelligatur verum correspondens bono quod per minham, de qua mox supra, significatur; et ex significatione "quadrantis hinis" quod sit quantum satis ad conjunctionem, de qua mox supra n. 10,136. [2] Quisque videre potest quod per minham, quae erat panis, et per libamen, quod erat vinum, non mere panis et vinum intelligatur, sed quod aliquid Ecclesiae et caeli, ita spiritualia et caelestia, quae sunt caeli et Ecclesiae 1; ad quid alioquin fuisset, super ignem altaris mittere panem et vinum? an hoc gratum fuisset Jehovae, seu (o)an hoc Ipsi odor quietis, ut dicitur 2? et an hoc potuisset expiare hominem? qui sancte cogitat de Verbo, non cogitare potest quod tale terrestre beneplaceret Jehovae nisi altius et interius Divinum inesset; qui credit quod Verbum Divinum sit et spirituale ubivis, credere omnino debet quod in singulis ibi lateat arcanum caeli; sed quod hactenus non notum fuerit ubinam id arcanum latet, est causa quia non notum fuit quod sensus internus, qui spiritualis et Divinus, sit in singulis ibi; et quod angeli sint apud unumquemvis hominem, qui percipiunt cogitata ejus 3, et Verbum, cum ab illo legitur, spiritualiter capiunt, et quod per illos a Domino sanctum tunc influat, et sic quod per illos conjunctio caeli sit cum homine, proinde conjunctio Domini per caelos cum illo; ob illam causam (o)tale Verbum homini datum est, per quod ita 4 prospici potest ejus saluti a Domino, et non aliter. [3] Quod "minhah" quae panis, significet bonum amoris, et quod "libamen," quod vinum, significet bonum fidei, et quod ita percipiantur 5 ab angelis, constare potest ab omnibus illis quae de minhah et (o)de libamine memorantur in Verbo, ut apud Joelem, Excisa est minhah et libamen e 6 domo Jehovae; luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, vitis exaruit, et ficus languet; ejulate, ministri altaris 7, quia prohibita est e domo Dei vestri 8 minhah et libamen; quia propinquus est dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit, i 9-15; agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando ibi non amplius est bonum amoris (c)et verum fidei, quod (x)significatur per quod "propinquus 9 dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit"; [4] inde patet quod per minham et libamen, quae excisa e domo Jehovae, per agrum qui devastatus, per terram quae luget, per frumentum quod (o)etiam devastatum, per mustum quod exaruit, per oleum quod languet, et quod per vitem et ficum, significentur talia quae sunt Ecclesiae (o)et caeli; quid autem significant docet sensus internus; inde 10 patet quod per "agrum" significetur Ecclesia quoad receptionem veri, videatur n. 3766, 4982, 7502, 7571, 9295, per "terram" Ecclesia quoad bonum, citata n. 9325, per "frumentum" (d)omne bonum Ecclesiae, n. 5295, 5410, 5959, per "mustum" omne verum Ecclesiae, n. 3580, per "oleum" bonum amoris, n. 4582, 4638, 9780, per "vitem" bonum Ecclesiae (o)spiritualis interius, n. 5113, 6376, 9277, 11 per "ficum" bonum 12 exterius, n. 217, 4231, 5113; inde patet quod "minhah et libamen" sint cultus ex bono amoris et ex bono fidei: [5] apud Malachiam, Minham non acceptabo e manibus vestris; nam ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum nomen Jehovae inter gentes; et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i 10, 11; quod nec ibi per "minham" intelligatur minhah, nec per "suffitum" suffitus, patet, nam agitur de Ecclesia apud gentes, apud quas tamen non minhah; dicitur enim 13, Ab ortu solis ad occasum (o)ejus magnum nomen Jehovae inter gentes, et 14 in omni loco minhah munda et suffitus 15; quod "suffitus" sit adoratio ex bono fidei, videatur n. 9475: [6] similiter apud Davidem, Acceptae sunt (x)preces meae, suffitus coram Te, sublatio manuum mearum, minhah vesperae, Ps. cxli 2; [7] "minhah vesperae" est bonum amoris in externo homine: apud Esaiam, Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, etiam illis effudisti libamen; ascendere fecisti munus, offers munus regi in oleo; et multiplicas aromata tua; ac humilias te ad infernum, lvii 5, 6, 9; agitur ibi de cultu ex malis et falsis quae ab inferno; "dii" in sensu interno sunt falsa, nam qui coluerunt alios deos, quidem nomine vocabant illos, sed usque erant falsa ex malis quae colebant; 16 quod dii alieni in Verbo sint 17 falsa, (o)videatur n. 4402 fin., 8941; "arbor viridis" est omne perceptivum, (x)cognitivum, (o)et confirmativum falsi 18, n. 2722, 2972, 4552, 7692, 19 "viride" est sensitivum, n. 7691, "incalescere" est ardor cultus, "ignis" enim, (o)ex quo incalescentia, est amor in utroque sensu, n. 5215, 6832, 7575, "effundere libamen" est cultus ex falsis (o)mali, "offerre munus regi in oleo" est colere (o)satanam ex malis, "munus in oleo" est minhah, et "rex" est falsum; "multiplicare aromata" est multiplicare suffitus, per quos significantur adorationes 20, n. 9475; [8] quare etiam dicitur quod humiliet se ad infernum; ex his constare potest quod "minhah," quae erat panis, et "libamen," quod erat vinum, significent talia quae sunt Ecclesiae et caeli 21, nempe cibum et potum caelestem, similia quae 22 panis et vinum in Sancta Cena; ob causam supra dictam 23, ut caelum se conjungat cum homine per Verbum, consequenter Dominus per caelum mediante Verbo 24; cum 25 Divinum Verbi in talibus consistit, tunc id 26 non solum nutrit mentes humanas sed etiam mentes angelicas, et facit ut caelum et mundus unum sint. [9] Ex his (t)constare quoque potest quod omnia et singula quae de minhah et libamine, (o)seu de pane et vino, in Verbo (o)dicta et mandata sunt, intus in se contineant Divina arcana; sicut quod minhah esset similago super quam oleum, et quoque tus, et quod omnino saliretur, et quod esset azyma seu infermentata; quodque alia ratio compositionis ejus esset cum sacrificabatur agnus, alia cum aries, alia cum juvencus, et quoque alia in sacrificiis reatus et peccati, quam in sacrificiis reliquis; similiter alia ratio vini in libamine 27; nisi singula involvissent arcana caeli, nequaquam talia applicate ad varia cultus mandata fuissent. [10] Ut haec varia sub unum intuitum sistantur, licet offerre illa in suo ordine, In sacrificiis et holocaustis 28 eucharisticis erat 2 pro unoquovis agno minhah ex una decima ephae similaginis mixtae quarta hinis olei; et vinum in libamen quarta hinis. Pro unoquovis ariete erat 29 minhah ex duabus decimis similaginis, (o)et tertia hinis olei; ex vino in libamen tertia hinis. Pro unoquovis juvenco erat 29 minhah ex duabus decimis similaginis mixtae oleo, dimidio hinis, et ex vino in libamen dimidium hinis, Num. xv 4-12, xxviii ,] 10-12, 20, 21, 28, 29, xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37; quod pro agno alia ratio quantitatis similaginis, olei, et vini esset quam pro ariete et juvenco, erat causa quia agnus significabat bonum innocentiae intimum, aries bonum innocentiae medium, et juvencus bonum innocentiae (o)ultimum seu externum; sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum, inde quoque tres gradus boni innocentiae sunt; ejus crescentia a primo ad ultimum per crescentem rationem similaginis, olei, et vini, significatur; sciendum est quod bonum innocentiae sit ipsa anima caeli, quia id bonum est solum receptivum amoris, charitatis, et fidei, quae faciunt caelos; quod "agnus" sit bonum innocentiae intimum, videatur n. 3994, 10,132, quod "aries" sit bonum innocentiae medium seu interius, n. 10,042, et quod "juvencus" sit bonum innocentiae ultimum seu externum, n. 9391, 9990. [11] In sacrificiis autem pro confessione erat minhah ex placentis azymis mixtis oleo, ex 30 laganis azymis unctis oleo, ex similagine bullata placentae mixtae oleo; praeter placentas panis fermentatas, Lev. vii 11, 12; et in sacrificiis reatus (c)ac peccati, erat minhah ex decima ephae similaginis 31, sed non oleum et tus super illam, Lev. v 11; quod non oleum et tus super minham sacrificii peccati et reatus daretur, erat causa quia per "oleum" significatur bonum amoris, et per "tus" verum illius boni, et per "sacrificium peccati et reatus" significatur purificatio et expiatio a malis et inde falsis 32, quae ideo non cum bono et (o)inde vero commiscenda erant. [12] Praeterea de minhah Aharonis et filiorum ejus die quo ungerentur, videatur Lev. vi 13-15 [A.V. 20-22], de minhah primitiarum messis, Lev. ii 14, 15, xxiii 10, 12, 13, 17, de minhah Naziraei, Num. vi, de minhah zelotypiae, Num. v, deque minhah mundati a lepra, Lev. xiv, deque minhah cocta in clibano 33, de minhah sartaginis, et de minhah cacabi, Lev.ii 4-7; quod nullum fermentum erit in minhah, nec ullum mel, et quod minhah omnino saliretur, ibid. vers. (x) 11, 13; quod non fermentum et mel esset in minhah, erat causa quia "fermentum" in sensu spirituali est falsum ex malo, et "mel" 34 jucundum externum ita commixtum cum jucundo amoris mundi, per quod etiam fermentant bona et vera caelestia, et sic dissipantur; et quod omnino saliretur, erat causa quia "sal" significabat verum desiderans bonum, ita conjungens utrumque; quod "fermentum" sit falsum ex malo, videatur n. 2342, 7906, 8051, 9992, quod "mel" sit jucundum externum, ita amoris in utroque sensu 35, n. 5620, et quod "sal" sit verum desiderans bonum, n. 9207. @1 et quae coeli et Ecclesiae sunt vocantur Spiritualia et coelestia$ @2 Before Ipsi$ @3 hominum cogitata$ @4 ita per id$ @5 quia ita percipiuntur$ @6 de$ @7 Jehovae IT$ @8 nostri AIT$ @9 i est$ @10 ex quo$ @11 i et$ @12 i ejus$ @13 quod$ @14 i quod$ @15 suffitus et minchah munda$ @16 i inde est$ @17 significent$ @18 et scientificum falsi, nam arbor est perceptivum et cognitivum$ @19 i et$ @20 quem significatur adoratio$ @21 significet tale quod est coeli et Ecclesiae$ @22 similiter ac$ @23 , ut supra dictum est$ @24 per coelum (d)Dominus$ @25 et per Verbum Dominus, ipsum$ @26 sic$ @27 libamen$ @28 holocaustis et sacrificiis$ @29 erit$ @30 et$ @31 similagine, decima ephae$ @32 significabatur malum et inde falsum, quae expianda$ @33 in clibano altered to clibani$ @34 est$ @35 (d)ita amorum in utroque sensu$
Arcana Coelestia 8
Passage 10138
#10138 "Agno primo": quod significet haec in interno homine, constat ex significatione "agni primi" seu quod 1 fiebat holocaustum in mane, quod sit bonum innocentiae in interno homine, de qua supra n. 10,134. @1 qui$
Arcana Coelestia 8
Passage 10139
#10139 "Et agnum secundum facies inter vesperas": quod significet remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in externo homine, constat ex illis quae supra n. 10,135 explicata sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 8
Passage 10140
#10140 "Secundum minham matutinam, et secundum libamen ejus facies illi": quod significet bonum spirituale ex caelesti et ejus verum quantum ad conjunctionem, constat ex significatione "minhae maturinae" seu minhae pro agno secundo 1, quod sit bonum spirituale ex caelesti et ejus verum quantum ad conjunctionem, de qua etiam supra n. 10,136, 10,137. @1 primo$
Arcana Coelestia 8
Passage 10141
#10141 "Ad odorem quietis": quod significet perceptivum pacis, constat ex significatione "odoris quietis" quod sit perceptivum pacis, de quan. 10,054.
Arcana Coelestia 8
Passage 10142
#10142 "Ignitum Jehovae": quod significet ex Divino Amore Domini, constat ex illis quae etiam supra n. 10,055 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10143
#10143 "Holocaustum juge": quod significet omnem cultum Divinum in genere, constat ex significatione "holocausti" quod sit cultus Divinus, de qua sequitur, et ex significatione "jugis" quod sit omne et in omni, de qua supra n. 10,133; inde per "holocaustum juge" significatur omnis cultus Divinus in genere, et cum intelligitur agnus ex quo holocaustum, per quem significatur bonum innocentiae, significatur etiam in omni cultu; nam omnis cultus qui vere cultus, erit ex veris fidei et bonis amoris, et in omni bono amoris, et inde in omni vero fidei, erit bonum innocentiae, n. 10,133; inde est quod per "holocaustum juge" etiam significetur in omni cultu. [2] Quod "holocaustum" sit cultus Divinus, est quia holocausta et sacrificia erant principalia cultus repraesentativi apud gentem Israeliticam et Judaicam, (c)et omnia ad suum principale se referunt, et inde denominantur; quod principale cultus apud illam gentem constiterit in sacrificiis et holocaustis, et quod inde per illa significetur omne cultus in genere, videatur n. 922, 1343, 2180, 6905, 8680, 8936, (x)10,042. [3] Sed quid cultus Divinus qui significatur per sacrificia et holocausta, paucis dicetur: per sacrificia et holocausta in specie significata est purificatio a malis et falsis, et tunc implantatio boni et veri, ac conjunctio utriusque, ita regeneratio, videatur n. 10,022, 10,053, 10,057; homo qui in his est, in genuino cultu est, nam purificatio a malis et falsis est desistere ab illis, ac fugere et aversari illa; et implantatio boni et veri (d)est cogitare et velle bonum et verum, ac loqui et facere illa; ac conjunctio utriusque est vivere ex illis, nam cum bonum et verum conjuncta sunt apud hominem, tunc ei voluntas est nova et intellectus novus, proinde vita nova; cum homo talis est, tunc in omni opere quod agit est cultus Divinus, spectat enim homo tunc Divinum in omni, id veneratur, idque amat, proinde id colit; [4] quod hoc sit genuinus cultus Divinus, illi non sciunt qui omnem cultum ponunt in adoratione et in precibus, ita in talibus quae oris et cogitationis sunt, et non in talibus quae sunt operis ex bono amoris et ex bono fidei; cum tamen Dominus nihil aliud spectat apud hominem qui in adoratione et in precibus est quam ejus cor, hoc est, ejus interiora, qualia sunt quoad amorem et (o)inde fidem; quapropter si haec non intus sunt in adoratione et in precibus, non est anima et vita in illis, sed est externum, quale est assentatorum etsimulatorum 1, qui quod nec placeant sapienti in mundo, notum est; [5] verbo, facere secundum praecepta Domini est vere cultus Ipsius, immo est vere amor et vere fides; quod etiam constare potest unicuique qui expendit; qui enim amat aliquem, et qui credit alicui, ei nihil optatius est quam velle et facere quod alter vult et cogitat, solum enim desiderat nosse ejus voluntatem et cogitationem, ita ejus beneplacitum; aliter qui non amat nec credit; similiter se habet cum amore in Deum 2, quod etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me: qui vero non amat Me, verba Mea non servat, xiv 21, 24: et alibi apud eundem, Si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo; mandatum Meum est ut ametis vos invicem, xv 10, 12. [6] Quod cultus externus absque illo interno non sit cultus, etiam significatur per ea quae de holocaustis et sacrificiis dicuntur apud Jeremiam, Non locutus sum cum patribus vestris super verbis holocausti et sacrificii, sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, (x)vii 21-23: apud Hoscheam, Misericordiam volo et non sacrificium, et cognitionem 3 Dei prae holocaustis, vi 6: apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis? num complacebit Jehovah in milibus arietum? indicavit tibi quid bonum; et quid Jehovah requirit 4 a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo, vi 6-8: in Libro 1 Schemuelis, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio (x)bonum, oboedientia prae adipe arietum, xv 22. Quod ipsissimus cultus Domini consistat in vita charitatis et non in vita pietatis absque illa, videatur n. 8252-8257. @1 simulatorum et assentatorum$ @2 Dei$ @3 coghitiones AIT$ @4 requirens$
Arcana Coelestia 8
Passage 10144
#10144 "In generationes vestras": quod significet perpetuum in Ecclesia, constat ex significatione "generationum" cum de filiis Israelis, quod sit succedens (o)in Ecclesia, nam per "filios Israelis" significatur Ecclesia, et per "generationes" successivum ejus; per "generationes" etiam significantur generationes spirituales quae sunt fidei et amoris, ita 1 quae sunt Ecclesiae; et per "in generationes" etiam significatur perpetuum, ita quoque successivum; quod per "filios Israelis" significetur Ecclesia, videantur citata n. 9340, quod per "generationes" significentur illa quae fidei et amoris 2, n. 2020, 2584, 6239, 3 quod perpetuum et aeternum, n. 9789, ita quod successivum, n. 9845. @1 i quoque$ @2 etiam amoris et fidei$ @3 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 10145
#10145 "Ad ostium tentorii": quod significct conjunctionem boni et veri, constat ex significatione "ostii tentorii" quod sit conjunctio boili et veri, de qua n. 10,001, 10,025.
Arcana Coelestia 8
Passage 10146
#10146 "Coram Jehovah": quod significet a Domino, constat ex eo quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videantur citata n. 9373; quod "coram Jehovah" sit a Domino, est quia "coram" significat praesentiam, et praesentia Domini est quantum recipitur bonum quod amoris et verum quod fidei ab Ipso; inde est quod coram Domino sit a Domino; Dominus quidem praesens est apud unumquemvis hominem, sed aliter praesens est apud bonos quam apud malos; apud bonos est praesens in singulis quae cogitant ex veris fidei, et quae volunt ex bono amoris; et ita praesens ut Ipse sit fides, et Ipse sit amor illis; proinde est apud illos sicut habitans, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem, Spiritus veritatis apud vos manebit et in vobis erit; et cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea et facit ea, ille est qui amat Me; ad illum veniemus et inansionem apud illum faciemus, iv 17, 18, 20, 21, 23. [2] At apud malos Dominus non est praesens in singulis, quia illis non fides nec charitas, sed praesens est 1 in communi, per quam praesentiam illis est facultas cogitandi et volendi, et quoque recipiendi fidem et charitatem 2, (o)sed quantum desistunt a malis; quantum vero 3 ab his non desistunt tantum apparet absens; gradus absentiae Ipsius sunt secundum absentiam veri et boni fidei et amoris; inde est quod qui in caelo sunt, in praesentia Domini sint, at qui in inferno, in Ipsius absentia. [3] Sed usque res ita se habet: Dominus non est absens ab homine, sed homo est absens a Domino, spectat enim homo qui in malis est, retro ab Ipso; et quae tunc ei ante oculos sunt, ei praesentia sunt secundum affinitates malorum in quibus est; in altera enim vita non est spatium sed modo apparentia spatii secundum affinitates cogitationum et affectionum; se habent illa paene sicut praesentia solis (o)mundi quoad lucem et quoad calorem; sol aeque praesens est omni tempore; sed cum tellus se avertit a sole, tunc perit lux et subit umbra, primum umbra vesperae, et dein umbra noctis; et cum tellus non spectat directe ad solem 4 sed oblique, ut fit tempore hiemis, tunc perit calor et subit frigus, ac inde torpescunt et emoriuntur omnia terrae; hoc quoque vocatur 5 absentia solis, cum tamen est absentia telluris a sole, non quoad spatium sed quoad statum lucis et caloris; haec dicta sunt illustrationis causa. @1 sed solum$ @2 amorem$ @3 sed quantum$ @4 illum$ @5 haec quoque vocantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10147
#10147 "Ubi conveniam vobis ad loquendum ad te ibi": quod significet praesentiam et influxum Ipsius, constat ex significatione "convenire ad loquendum" quod sit praesentia (o)et influxus, "convenire" enim 1 est praesentia, et "loqui" cum de Jehovah, hoc est, Domino, 2 est influxus; quod "loqui" sit influxus, videatur n. 2951, 5481, 5797, 7270; quid praesentia Domini, supra n. 10,146 dictum est, quid autem influxus Ipsius, videantur loca citata n. 9223, 9276, 9682. @1 nam convenire$ @2 Before quod sit praesentia$
Arcana Coelestia 8
Passage 10148
#10148 "Et conveniam ibi filiis Israelis": quod significet praesentiam Domini in Ecclesia, constat ex significatione "convenire" quod sit praesentia, ut nunc supra n. 10,147, et ex repraesentatione 1 "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua n. 9340. @1 significatione$
Arcana Coelestia 8
Passage 10149
#10149 "Et sanctificabitur in gloria Mea": quod significet receptivum Divini Veri a Domino, constat ex significatione "sanctificari" quod sit receptivum Divini a Domino, de qua sequitur, (o)et ex significatione "gloriae" quod sit Divinum Verum, de qua n. 4809, 5922, (x)8267, 9429. Quod "sanctificari" sit receptivum Divini a Domino, est quia solus Dominus est sanctus, et inde omne sanctum est ab Ipso, n. 9229; et quia Divinum Verum procedens ab Ipso est quod in Verbo intelligitur per "sanctum," n. 9818; hic autem, ubi agitur de filiis Israelis, de holocaustis (o)et sacrificiis, de tentorio conventus, et de altari, per "sanctum" et (o)per "sanctificari" significatur repraesentativum ejus, ex causa quia apud gentem Israeliticam et Judaicam omnia erant (x)repraesentativa interiorum Ecclesiae, quae sunt fidei et amoris a Domino in Dominum, erat enim Ecclesia apud illam gentem instituta Ecclesia repraesentativa; [2] inde externa omnia significabant (o)et repraesentabant talia quae sensus internus docet, propter id illa vocabantur sancta, sicut altare, ignis super illo, holocaustum, adeps, sanguis 1; tentorium conventus; mensa (o)ibi ubi panes facierum, mensa suffitus, candelabrum, et vasa illorum omnia 2; imprimis arca in qua testimonium; et praeterea panes, placentae, lagana, quae vocabantur minhah, oleum, tus; etiam vestes Aharonis, sicut ephodum, pallium, tunica, (o)cidaris, imprimis pectorale, et quoque ipse Aharon vocabatur sanctus, ut et filii Israelis; sed omnia illa non erant sancta aliunde quam quod repraesentarent, et sic significarent sancta, hoc est, Divina quae a Domino, nam haec solum sancta sunt. [3] Qui in externis est absque internis, credit quod talia sancta fuerint non repraesentative sed essentialiter, postquam initiata fuerunt; sed prorsus falluntur; si illa colunt ut sancta essentialiter, tunc colunt terrestria, nec procul absunt ab illis qui colunt lapides et ligna, sicut idololatrae; at qui colunt illa quae repraesentantur aut significantur, quae sunt 3 sancta Divina, illi in genuino cultu sunt 4, nam illis externa sunt 4 modo causae mediae ad cogitandum de talibus et ad volendum talia, quae essentialia Ecclesiae sunt 4, quae, ut supra dictum est, sunt illa quae fidei et amoris a Domino in Dominum. [4] Similiter se habet hodie cum Sancta Cena; qui, cum frequentant illam, non cogitant (o)ex fide de Domino, Ipsius amore erga genus humanum, et de renovatione vitae secundum praecepta Ipsius, ibi 5 colunt solum panem et vinum, et non Dominum, et externa credunt sancta, quae tamen non sancta sunt in se sed ex illis quae significant, "panis" enim ibi significat Dominum quoad bonum amoris, et "vinum" 6 Dominum quoad verum fidei, et (o)simul receptivum ab homine, quae bina sunt 7 ipsa essentialia Ecclesiae, ita ipsa essentialia cultus, videantur n. 4211, 4217, 4735, 6135, 6789, 7850, 8682, 9003, 9127, 10,040. Ex his nunc constare potest quid in Verbo significatur per "sanctum" et per "sanctificari." @1 omnia vasa ejus$ @2 omnia illorum vasa$ @3 repraesentabantur, aut significabantur, quae erant$ @4 fuerunt$ @5 illi$ @6 i significat$ @7 After Ecclesiae$
Arcana Coelestia 8
Passage 10150
#10150 "Et sanctificabo tentorium conventus": quod significet receptivum Domini 1 in caelis inferioribus, constat ex significatione "sanctificare" quod sit receptivum Divini Domini, de qua mox supra n. 10,149, et ex significatione "tentorii conventus" quod sint caeli, de qua n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9963; quod sint caeli inferiores, est quia per "altare" significantur 2 caeli superiores, (o)videatur mox infra n. 10,151. Quid caeli inferiores et caeli superiores, hic paucis dicetur: caeli distincti sunt in duo regna, caeleste et spirituale; regnum caeleste facit caelos superiores, et regnum spirituale caelos inferiores; bonum essentiale regni caelestis est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, at bonum essentiale regni spiritualis est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei; haec regna inter se differunt sicut intellectuale et voluntarium apud hominem regeneratum, in genere sicut bonum et verum, sed qualis illa differentia est, constare potest ex illis quae de binis illis regnis in locis citatis n. 9277, tum n. 9543, 9688, 9992, 10,005, 10,068, ostensa sunt; involuntarium etiam est intimum hominis, nam (o)id est ipse homo, intellectuale autem est adjacens et inserviens, ita est exterius; quod interius est etiam dicitur superius, et quod (t)est exterius (o)dicitur inferius; (n) quod regnum caeleste correspondeat voluntario, et regnum spirituale intellectuali apud hominem regeneratum, videatur n. 9835. Ex his patet quid intelligitur per caelos inferiores et quid per caelos superiores. @1 Divini Domini altered to Divini a Domino$ @2 significantur altered to significabantur$
Arcana Coelestia 8
Passage 10151
#10151 "Et altare": quod significet receptivum Divini a Domino in caelis superioribus, constat ex significatione "sanctificare" 1 quod sit receptivum Divini a Domino, de qua supra n. 10,149, et ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9964, hic quoad Divinum Bonum procedens ab Ipso in caelis ubi id recipitur, ita in caelis superioribus, nam ibi recipitur Dominus quoad Divinum Bonum; in caelis autem inferioribus recipitur Dominus quoad Divinum Verum, secundum illa quae mox supra n. 10,150 ostensa sunt. [2] Sciendum est quod quicquid repraesentabat Ipsum Dominum, hoc etiam repraesentaverit caelum, nam Divinum procedens a Domino receptum ab angelis 2 facit caelum; ipsi angeli quoad eorum proprium non faciunt caelum sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino; quod ita sit, constare potest ex eo quod quilibet eorum (o)ibi agnoscat, credat, et quoque percipiat 3, quod nihil boni 4 ab ipsis sit sed a Domino, et quod quicquid ab ipsis, non sit bonum; ita prorsus secundum doctrinale Ecclesiae quod omne bonum desuper veniat; quia ita, sequitur quod Divinum Domini sit quod facit vitam caelestem apud illos, proinde quod facit caelum; inde constare potest quomodo intelligendum quod Dominus sit omne in omnibus caeli, tum quod Dominus habitet ibi in Suo; ut et quod per "angelum" in Verbo significetur aliquid Domini, de quibus in praecedentibus passim actum est. [3] Similiter se habet cum Ecclesia: homines ibi quoad eorum proprium non faciunt Ecclesiam sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino, nam quilibet ibi qui non agnoscit et credit quod omne bonum amoris et verum 5 fidei sit a Deo, non est ab Ecclesia; vult enim amare Deum a se, et credere in Deum a se, quod tamen nemo potest; inde quoque patet quod Divinum Domini faciat Ecclesiam, sicut facit caelum; est quoque Ecclesia caelum Domini in terris; inde (o)quoque Dominus in Ecclesia est omne in omnibus, sicut in caelo, et habitat ibi in Suo apud homines, sicut apud angelos in caelo; etiam homines Ecclesiae qui ita recipiunt Divinum Domini amore et fide, fiunt angeli caeli post vitam in mundo, et non alii. [4] Quod Divinum Domini faciat regnum Ipsius apud hominem, hoc est, caelum et Ecclesiam apud illum, etiam docet Dominus apud Johannem, Spiritus veritatis apud vos manebit et in vobis erit; et cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, xiv ,] 20; "Spiritus veritatis" est Divinum Verum" procedens a Domino, de quo dicitur quod id "manebit in vobis," et dein quod Ipse in Patre, et illi in Ipso, et Ipse in illis, quibus significatur quod 6 erunt in Divino Domini et Divinum Domini in llis; quod Divinum Humanum 7 sit quod ibi intelligitur, patet: et alibi apud eundem, Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi 8 manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 4 [,5].(n) @1 hic altare,$ @2 i ibi$ @3 agnoscit, credit, et quoque percipit$ @4 boni i bonum$ @5 quod amoris, et omnc verum quod$ @6 Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis, ita$ @7 i Domini$ @8 semet, ni$
Arcana Coelestia 8
Passage 10152
#10152 "Et Aliaronem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi": quod significet repraesentatiwm Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, (x)9946, 10,068, et ex repraesentatione "filiorum Aharonis" quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10,017, 10,068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; (o)de caelis superioribus et inferioribus videantur quae 1 mox supra n. 10,150, 10,151, dicta sunt; et ex repraesentatione "sacerdotii" quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10,017; inde patet quod per "sanctificare Abaronem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae" significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis. [2] Licet 2 (t)adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit 3 per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae suat sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, 4 per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per "sanguinem Domini" etiam in sensu interno, secundum (x)quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, (x)5476, 6978, 7317, 73z6, 7850, 9127, (x)9393, 10,026, 10,033. [3] Sed quomodo salvatus et redemptus est 5 homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem 6 super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia (o)enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est 7 perpetua existentia; [4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod (t)dicitur Filius, id non efficere potuit 8, quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem. [5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur "dextra" et "bracchium Jehovae," videatur n. 10,019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10,089; quod Dominus ex (d)Divino Humano subjugaverit inferna, (c)ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10,019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio crat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, i 1-3, 14; quod ibi Dominus quoad Divinum Humanumsit qui vocatur "Verbum," patet, nam dicitur "Verbum caro factum est": et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. (x)18: et alibi apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: et apud eundem, Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, xiv 6, 7, 9: et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. Ex his nunc constare potest quid opus salvationis (o)et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius. @1 de illis$ @2 i hic$ @3 i et salvaverit$ @4 si ut sunt angeli in coelis,$ @5 sit$ @6 inde Ipsi Divina potestas$ @7 est enim subsistentia$ @8 potest$
Arcana Coelestia 8
Passage 10153
#10153 "Et habitabo in medio filiorum Israelis": quod significet praesentiam Domini et influxum Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione "habitare" cum de Domino, quod sit praesens esse et influere; quod sit per Divinum Bonum, est quia "habitare" praedicatur de bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, 8269, 8309; ideo quoque "in medio" dicitur quia per "medium" significatur intimum, "et intimum est bonum; quod id per "medium" significetur, videatur n. 2940, 2973, 5897, 6084, 6103; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua n. 9340. [2] Quod per "habitare in medio" cum de Domino, significetur praesentia Ipsius et influxus per Divinum Bonum, est quia Dominus influit et praesens est apud hominem in ejus bono quod recipit a Domino; bonum enim facit ipsum hominem; nam quisque talis est, quale ejus bonum; per bonum intelligitur amor, nam omne quod amatur vocatur bonum; quod amor seu bonum ejus faciat hominem, scit unusquisque qui alterum explorat, nam cum (d)illum exploraverat, ducit illum per ejus amorem quocumque vult, usque adeo ut cum in amore suo tenetur, non amplius sui juris sit, et tunc rationes quae contra amorem sunt, ad nihil valent, at quae cum amore sunt, ad omnia valent. [3] Quod ita sit, (o)etiam patet manifeste in altera vita; ibi spiritus omnes noscuntur ex suis amoribus, et cum in illis tenentur, non possunt quicquam facere contra illos, nam facere contra illos est facere contra semet; sunt ideo 1 formae suorum amorum; qui in caelis sunt, sunt formae charitatis et amoris caelestis, tanta pulchritudine ut describi nequeant; qui autem in infernis sunt, sunt formae (o)suorum amorum, qui sunt sui et mundi, consequenter etiam formae odii et vindictae, ita 2 talia monstra ut nec describi possint. [4] Cum itaque totus homo est qualis ejus amor, patet quod Dominus non possit praesens esse in amore malo sed in amore bono apud hominem, ita in bono ejus; creditur quod Dominus in vero quod vocatur fidei praesens sit, sed non praesens est in vero absque bono, at 3 (x)ubi bonum est, ibi praesens est in vero per bonum, (c)et tantum in vero quantum ducit ad bonum, et quantum procedit a bono; verum absque bono non dici potest esse intus in homine, est solum 4 in memoria ejus ut scientificum quod non intrat hominem et facit illum priusquam fit vitae; et tunc fit vitae cum amat illud, et ex amore vivit secundum illud; cum hoc fit, tunc Dominus habitat apud illum; hoc 5 etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 21, 23; "manifestare Se Ipsum" est illustrare in veris fidei ex Verbo, "venire ad illum" est praesens esse, et "mansionem facere apud illum" est habitare in ejus bono. @1 etiam$ @2 et passim$ @3 et$ @4 enim$ @5 quod$
Arcana Coelestia 8
Passage 10154
#10154 "Et ero illis in Deum": quod significet praesentiam Domini et influxum Ipsius in verum in Ecclesia, constat ex significatione "esse in Deum" quod sit praesentia Domini ac influxus Ipsius in verum; quod in verum, est quia Dominus in Verbo (o)Veteris Testamenti dicitur Deus ubi agitur de vero, at Jehovah ubi de bono; inde quoque est quod angeli dicantur dii ex receptione Divini Veri a Domino; inde etiam est quod in lingua originali Deus dicatur Elohim in plurali, nam vera sunt plura, bonum autem est unum, (o)Matth. xix 16, 17; quod Dominus (t)dicatur Deus ubi agitur de vero et Jehovah ubi de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167, et quod angeli dicantur dii ex receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8302, 8867, 8941, (o)et quod Dominus sit 1 Jehovah in Verbo, citata n. 9373; quod 2 dicatur "Pater ab aeterno" et quoque "Deus," manifeste apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus umero principatus, vocatur 3 nomen Ipsius Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 [A. V. 6]: et apud eundem, Virgo concipiet et pariet, et vocabitur nomen Ipsius Immanuel, quod est, Deus nobiscum, vii 14; Matth. 1 23. Quod hic per "ero illis in Deum" significetur praesentia et influxus Domini in verum, patet quoque ex eo quod per "habitabo in medio filiorum Israelis" significetur praesentia Domini et influxus Ipsius per bonum; in Verbo enim ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri, in singulis ibi, videantur citata n. 9263, 9314. @1 i qui dicatur$ @2 i etiam$ @3 vocabitur AI$
Arcana Coelestia 8
Passage 10155
#10155 "Et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum": quod significet perceptivum quod a Domino omne bonum et omne verum, constat ex significatione "cognoscere" quod sit intelligere, credere, et percipere, de qua sequitur; quod sit percipere quod a Domino omne bonum et onme verum, est quia dicitur "Jehovah Deus," et Dominus Jehovah dicitur ex bono, ac Deus ex vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167. Quod cognoscere sit intelligere, credere, et percipere, est quia dicitur et de intellectuali hominis et de voluntario ejus; cum solum de intellectuali est intelligere, cum de intellectuali et simul de voluntario est credere, et cum solum de voluntario est percipere; quapropter apud illos qui solum in scientia rei, et inde in cogitatione de ea sunt, cognoscere est intelligere, apud illos autem qui in fide, cognoscere est credere, at apud illos qui in amore (o)sunt cognoscere est percipere; [2] cum autem cognoscere conjungitur cum intelligere, videre, et credere, tunc (d)cognoscere est percipere, quoniam intelligere, videre, et credere se referunt 1 ad intellectum, proinde ad verum, percipere autem ad voluntatem, proinde ad bonum, ut apud Johannem, Petrus dixit, Nos credidimus et cognovimus quod Tu sis Christus Filius Dei viventis, vi 69: apud eundem, Jesus dixit, Operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre, x 38: apud eundem, Jesus dixit, Si cognovistis Me, Patrem Meum cognovistis; et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum, xiv 7: apud eundem, Mittetur Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum nec cognoscit Illum; vos autem cognoscitis Illum, quia apud vos manet, et in vobis erit, xiv 16 [, 17]: apud Marcum, Jesus locutus est in parabolis ut videntes videant et non cognoscant, iv 11, 12: apud Jeremiam, Ut cognoscas et videas quod malum et amarum deserere Jehovam Deum tuum, ii 19: apud eundem, De hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et cognoscere Me quod Ego Jehovah, ix 23 [A. V. 24]: apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, ii 20; [3] in illis locis "cognoscere" est percipere, et percipere est ex bono, "intelligere" autem 2 et "videre" est ex vero, nam qui in bono seu in amore sunt, intus in se percipiunt quod ita sit, qui autem in vero seu in fide sunt, intus in se vident; quapropter illis qui in caelesti regno (o)Domini sunt, est perceptio quod ita sit, at vero illis qui in regno spirituali (o)Domini sunt, est fides quod ita sit, videantur loca citata n. 9277, tum n. 9992, 9995, 10,105, et quid perceptio, n. 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 1121, 1384, 1387, 1398, 1442, 1919, 2144, 2515, 2831, 3528, 5121, 5145, 5227, 7680, 7977, 8780. Quia "cognoscere" in proprio sensu significat percipere ex bono, ideo quoque dicitur cognoscitur 3 ex corde, Deut. viii 5, "ex corde" enim est ex bono amoris, n. 3883-3896, 7542, 9050, 9300, (x)9495; et 4 ideo facere bonum dicitur cognoscere Jehovam, Jer. xxii 16. Inde patet quod per "cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum" significetur perceptivum quod a Domino omne bonum et verum. @1 refert$ @2 i credere$ @3 cognoscere$ @4 quoque$
Arcana Coelestia 8
Passage 10156
#10156 "Qui eduxi illos e terra Aegypti": quod significet salvationem ab inferno a Domino, constat ex significatione "educi (c)e terra Aegypti" quod sit liberari ab inferno, de qua n. 8866, 9197, ita salvari. Quod per "terram Aegypti" significetur infernum, est quia per illam in genuino sensu significatur naturale et ejus scientificum; ac educi (c)e naturali homine, et ejus scientifico, ac elevari in spiritualem et (o)in ejus intelligentiam et sapientiam, est quoque educi ex inferno; nam homo nascitur naturalis, sed fit spiritualis per regenerationem, et si non fit spiritualis, est in inferno; scientia (o)enim naturalis hominis, hoc est, 1 hominis non regenerati, est in luce mundi, at intelligentia spiritualis hominis, hoc est, 1 hominis regenerati, est in luce caeli; et quamdiu homo solum est in luce mundi, est in inferno; at cum simul est in luce caeli, est in caelo; [2] qui etiam solum in scientia naturali sunt, et inde in non alia luce 2 quam in luce mundi, nequaquam possunt credere illa quae caeli sunt; et quoque si volunt intrare in ea per lumen suum, quod vocatur lumen naturale, obvenit illis sicut caliginosum, quod occaecat, et facit ut caeleste nihil sit; quod enim in mente apparet ut caligo 3, hoc tale est; inde est quod mere naturalis homo, utcumque se credit in lumine esse prae aliis, corde neget Divina et caelestia; quae etiam causa est quod tot eruditi per scientias suas in talem insaniam se redigant, nam plures ex illis negant illa quae fidei Ecclesiae et caeli sunt, prae simplicibus; aliter se habet apud illos qui se elevari a Domino patiuntur in lucem caeli, hi (o)enim (t)primum elevantur supra scientifica quae naturalis hominis sunt, et dein ex luce caeli vident illa quae in naturali suo homine (o)sunt, quae scientifica vocantur, et bene discernunt illa, adoptando quae capiunt et congrua sunt, et rejiciendo vel seponendo illa quae non capiunt et incongrua sunt; (s)verbo, cum his ita se habet: [3] quamdiu homo mere naturalis est, tamdiu interiora ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sunt; ac exteriora, quae vident ex luce mundi, aperta sunt, et tunc homo spectat deorsum, hoc est, in mundum et ad semet, vergunt enim illuc omnia quae voluntatis et cogitationis ejus sunt; et quo spectat homo, eo etiam cor ejus se vertit, hoc est, ejus voluntas et ejus amor; at cum homo (t)fit spiritualis, tunc interiora ejus, quae vident ex luce caeli, aperiuntur, et tunc homo spectat sursum, quod fit per elevationem a Domino, ita spectat in caelum et ad Dominum; illuc etiam elevantur omnia quae voluntatis et quae cogitationis ejus sunt, ita cor ejus, hoc est, amor ejus. [4] Est enim homo ita creatus ut quoad internum suum sit formatus ad imaginem caeli, et quoad externum suum ad imaginem mundi, n. 6057, 9279, ob finem ut caelum et mundus apud hominem conjuncta sint, et (o)ut sic Dominus 4 per illum possit influere e caelo in mundum, et hunc regere, in particulari apud unumquemvis et in communi apud omnes, ac ita conjungere utrumque, et per id 5 facere ut in mundo etiam sit instar caeli; sed cum homo solum curat mundum 6, clausum est caelum apud illum; at cum (t)elevari se patitur a Domino, tunc aperitur caelum apud illum, et ei subjicitur mundus; et cum hoc fit, infernum ab eo separatur et removetur; et tunc primum homo scit quid bonum et quid malum, non autem prius; hoc est quod vocatur "imago Dei" apud hominem, Gen. i 27, 28.(s) [5] Haec dicta sunt ut sciatur (m)quid spiritualis et quid naturalis homo, et quod mere naturalis homo, nisi factus sit spiritualis a Domino, sit infernum; consequenter ut sciatur(n) cur per "Aegyptum" significatur infernum, cum etiam naturale et ejus scientificum 7; quod per "Aegyptum" significetur scientificum, videantur citata n. 9340, et quod inde naturale, citata n. 9391, et quod infernum, n. 8866, 9197. @1 seu$ @2 i sunt,$ @3 in caligine mentis apparet$ @4 After illum$ @5 sic$ @6 i et quae mundi sunt$ @7 scientifica$
Arcana Coelestia 8
Passage 10157
#10157 "Ad habitandum Me in medio eorum": quod significet Divinum Domini, quod omne in omnibus caeli et Ecclesiae, constat ex significatione "habitare in medio filiorum Israelis" cum de Jehovah, 1 quod sit praesentia Domini, et influxus Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, de qua n. 10,153; et quia est praesentia 2 Ipsius ibi, est quoque Divinum Ipsius omne in omnibus ibi, nam Dominus est praesens apud angelos caeli et apud homines Ecclesiae non in illorum proprio, sed in Suo apud illos, ita in Divino, secundum illa quae supra n. 10,151 ostensa sunt, et cum Dominus est praesens in Suo Divino in caelis 3 et in Ecclesia, est quoque omne in omnibus ibi; inde 4 est ipsum caelum, (o)et quoque inde est quod totum caelum referat Dominum quoad Divinum Humanum Ipsius; et quod caelum in complexu sit homo, qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 9276 (o)fin., 10,030 fin.; et inde quoque est quod per "hominem" in Verbo significetur Ecclesia et quoque caelum, n. 478, 768, 3636, et quod illi qui in caelo sunt, et vere in Ecclesia, dicantur in Domino esse, n. 3637, 3638, cum in bono amoris et in vero fidei in Ipsum ab Ipso. @1 i hoc est, Domino,$ @2 i et influxus$ @3 coelis altered to coelo$ @4 ita$
Arcana Coelestia 8
Passage 10158
#10158 "Ego Jehovah Deus illorum": quod significet a Quo omne bonum amoris et verum fidei, constat ex eo quod "Jehovah" sit Divinum Esse, et Divinum Esse 1 est Divinus Amor, ita Divinum Bonum, et quod "Deus" sit Divinum Existere, et Divinum Existere 4 est Divinum fidei, ita Divinum Verum; omne enim verum existit ex bono, est enim verum forma boni; ex quibus patet quod cum Dominus dicitur "Jehovah Deus" intelligatur omne bonum amoris et verum fidei, et cum dicitur "Jehovah Deus in medio 3 filiorum Israelis" quod intelligatur perceptivum quod a Domino omne bonum quod amoris ac verum quod fidei, ut supra n. 10,155. 4 @1 quod$ @2 ex Divino Esse, quod$ @3 i illorum, seu in medio$ @4 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ Continuatio de Secunda Tellure in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 10159
#10159 Quoniam de Deo invisibili et visibili cum illis locutus sum, memorare licet quod paene omnes in universo colant Deum sub forma visibili, et quidem in idea sua sub forma humana, et quod hoc insitum sit; quod insitum sit, est ex influxu e caelo, nam, quod memorabile, angeli qui elevantur usque in sphaeram tertii caeli, in perceptionem manifestam de eo veniunt; causa est quia omnes in eo caelo in amore Domini sunt, et inde quasi in Domino; et quia omnis perceptio, qualis est angelis ibi, est ex ordine et ex fluxu caeli; caelum enim in toto suo complexu refert unum hominem, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine ad finem plurium capitum ostensa sunt videantur loca citata n. 10,030 fin.; quod caelum in toto suo complexu referat unum hominem, est ex Divino Humano Domini, ex hoc enim influit Dominus in caelum facit illud, et format ad Sui similitudinem. Sed hoc arcanum aegre capi potest ab illis qui insitum hoc per propriam intelligentiam apud se exstirpaverunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 10160
#10160 Quaerebatur num in tellure sua vivant sub imperiis principum aut regum; ad haec respondebant quod nesciant quid imperia et quod vivant sub se, distincti in gentes, familias, et domos; porro quaerebatur num sic securi; dicebant quod securi, quoniam una familia alteri nihil invidet et nihil derogare vult; indignati quod talia quaererentur sicut insimulatum esset hostilitatis, et alicujus tutelae contra praedones quid magis opus est, ajebant, quam habere victum et amictum, et sic contenti et quieti sub se habitare? [2] Perceptum est ab antiquissimis qui fuerunt ex nostro tellure, quod similiter suo tempore vixissent et quod tunc nescivissent quid esset imperare aliis ex amore sui, et coacervare opes ultra necessitates ex amore mundi; et quod tunc illis pax interna et simul externa, et inde caelum apud hominem. Ea tempora ideo a vetustis scriptoribus dicta fuerunt saecula aurea, et descripta per quod justum et aequum ex lege inscripta cordibus egerint. Status vitae illorum temporum describitur in Verbo per habitare sub se secure et solitarie, absque valvis et vectibus; et quia habitacula eorum fuerunt tentoria, ideo in memoriam exstructum fuit tentorium, quod pro domo Dei fuit, et dein institutum est festum tentoriorum, in quo laetarentur ex corde; et quoniam illi qui ita vixerunt erant absque vesano amore imperandi propter se et lucrandi mundum propter mundum, ideo caelum tunc demisit se ad illos, et Dominus in forma humana multis visus fuit.
Arcana Coelestia 8
Passage 10161
#10161 Interrogati de tellure sua, dicebant quod illis prata sint, floreta, silvae plenae arboribus fructiferis, et quoque lacus in quibus pisces; quodque aves coloris caerulei cum aureis pennis; et quod animalia majora et minora, et inter minora memorabant quae dorsum elevatum, instar camelorum in nostra tellure, haberent; et tamen quod non vescantur carne illorum sed solum carne piscium, et praeterea fructibus ex arboribus et leguminibus. Dicebant porro quod non habitent in exstructis domibus sed in lucis, in quibus inter frondes faciunt sibi tecta pro imbre et pro aestu solis.
Arcana Coelestia 8
Passage 10162
#10162 Interrogati de sole suo, quae est stella coram oculis ex nostra tellure; dicebant quod ille coloris ignei esset, ad apparentiam non major quam caput hominis. Ab angelis mihi dictum est quod stella, quae illis sol, inter minores esset, non procul distans ab aequatore caeli.
Arcana Coelestia 8
Passage 10163
#10163 Visi sunt spiritus qui similes sibi cum homines in sua tellure fuerunt; erant facie non absimili faciei hominum nostrae telluris, praeter quod oculi eorum parvi essent, et quoque nasus parvus; hoc quia apparebat mihi ut aliquantum deforme, dicebant quod parvi oculi et parvus nasus illis pulchritudo sit. Femina visa est, induta toga in qua rosae varii coloris; quaerebam unde sibi in tellure illa parant vestes; respondebant quod legant ex herbis talia quae contexunt in fila, et quod fila dein stratim componant duplici ac triplici ordine, ac umectent aqua glutinosa, et sic consistentiam inducant; colorando illam telam postea ex sucis herbaceis.
Arcana Coelestia 8
Passage 10164
#10164 Ostensum quoque quomodo faciunt fila; sedent demisupinatae in solio, et per digitos pedum convolvunt illa, et convoluta trahunt ad se, et (x)subigunt per manus.
Arcana Coelestia 8
Passage 10165
#10165 Dicebant etiam quod in illa tellure maritus solum unam uxorem habeat et non plures, et quod procreent ibi liberos ad numerum decem usque ad quindecim. Addebant quod etiam inveniantur ibi scorta, sed quod illae post vitam corporis cum fiunt spiritus, sint magae et conjiciantur in infernum.
Arcana Coelestia 8
Passage 10166
#10166 De tertia tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.