Arcana Coelestia – Exodus, caput 27
Arcana Coelestia 8
Passage 9701
#9701 Nunc de interno et extemo homine dicetur.
Arcana Coelestia 8
Passage 9702
#9702 Qui modo communicem ideam de interno et externo homine habent credunt quod internus homo sit qui cogitat et qui vult, ac externus qui loquitur et qui facit, quoniam cogitare et velle internum est, et inde loqui et facere externum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9703
#9703 Sed sciendum est quod non modo internus homo cogitet et velit sed etiam externus; verum aliter cum conjuncti, et aliter cum separati.
Arcana Coelestia 8
Passage 9704
#9704 Cum homo intelligenter cogitat et sapienter vult, tunc cogitat et wlt ab interno, at cum homo non intelligenter cogitat et non sapienter vult, tunc non cogitat et vult ab interno. Consequenter cum homo bene de Domino, et de illis quae Domini sunt, et cum bene de proximo, ac de illis quae proximi sunt, cogitat, et illis bene vult, tunc cogitat et vult ab interno; at cum homo male de illis cogitat, et male illis vult, tunc non cogitat et vult ab interno. Bene cogitare est ex fide veri; et bene velle est ex amore boni, at male cogitare est ex fide falsi, et male velle est ex amore mali.
Arcana Coelestia 8
Passage 9705
#9705 Verbo, quantum homo in amore in Dominum est et in amore erga proximum, tantum in interno homine est, et ex eo cogitat et vult, et quoque ex eo loquitur, et ex eo facit; at quantum homo in amore sui et in amore mundi est, tantum in externo homine est, ut ei quantum audet, ex eo loquitur et facit.
Arcana Coelestia 8
Passage 9706
#9706 Causa est quia homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mandi, internus homo ad imaginem caeli et externus ad imaginem mundi; quapropter ab interno cogitare et velle est ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, at ab externo cogitare et velle est ex mundo, hoc est, per mundum a semet.
Arcana Coelestia 8
Passage 9707
#9707 Ita provisum et ordinatum est a Domino ut quantum homo ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, cogitat et vult, tantum aperiatur ejus internus homo; aperitio est ad caelum usque ad Ipsum Dominum; inde vice versa, quantum homo ex mundo, hoc est, per mandum ex semet cogitat et vult, tantum clauditur internus homo et aperitur externus; aperitio est ad mundum et ad semet.
Arcana Coelestia 8
Passage 9708
#9708 Externus homo ut in ordinem redigatur, subordinandus est interno, et tunc subordinatur cum oboedit; quantum hoc fit, tantum externus etiam sapit. Hoc intelligitur per quod vetus homo cum suis concupiscentiis moriturus sit, ut homo fiat nova creatura.
Arcana Coelestia 8
Passage 9709
#9709 Illi apud quos internus homo est clausus, non sciunt quod internus homo sit, nec credunt quod caelum sit, et quod vita aeterna; et quod mirum, illi usque putant se sapienter prae aliis cogitare, nam amant se et sua, ac adorant illa. Aliter illi apud quos internus homo est apertus versus caelum ad Dominum; hi enim in luce caeli sunt, ita in illuminatione a Domino, illi autem non in luce caeli sunt sed in luce mundi, ita in illuminatione a semet; qui illuminantur a semet et non a Domino, vident falsum ut verum, ac malum ut bonum. CAPUT XXVII 1. Et facies altare lignis schittim, quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo; quadratum erit altare, et tres cubiti altitudo ejus. 2. Et facies cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex illo erunt cornua ejus; et obduces illud aere. 3. Et facies lebetes ejus ad decinerandum illud, et palas, et crateres ejus, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus; omnibus vasis ejus facies aes. 4. Et facies ei cribrum, opus retis, aere; et facies super reti quattuor annulos aeris super quattuor extremitatibus ejus. 5. Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum; et erit rete usque ad medium altaris. 6. Et facies vectes altari, vectes lignis schittim, et obduces illos aere. 7. Et immittentur vectes ejus in annulos, et erunt vectes super duobus lateribus altaris in portando illud. 8. Cavum tabulatum facies illud, quemadmodum visum tibi in monte, ita facient. 9. Et facies atrium habitaculi ad angulum meridiei ad austrum; tapetes, atrio byssino contexto, centum in cubito longitudo ad angulum unum. 10. Et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae illorum argento. 11. Et ita ad angulum septentrionis in longitudine; tapetes centum longitudine, et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae (x)earum argento. 12. Et latitudo atrii ad angulum maris, tapetes quinquaginta cubitorum, columnae illorum decem, et bases harum decem. 13. Et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum, quinquaginta cubiti. 14. Et quindecim cubitorum tapetes alae, columnae illorum tres, et bases harum tres. 15. Et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres, et bases harum tres. 16. Et portae atrii tegumentum viginti cubitorum, hyacinthino: et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, opus acupictoris columnae eorum quattuor, et bases harum quattuor. 17. Omnes columnae atrii circumcirca cinctae cincturis argenti, et unci earum argento 1, et bases earum aere 2. @1 argenti IT$ @2 aeris IT$ 18. Longitudo atrii centum in cubito, et latitudo quinquaginta in quinquaginta, et altitudo quinque cubiti, byssino contexto, et bases (x)illorum aere. 19. Et omnibus vasis habitaculi in omni 1 servitio ejus, et omnes paxilli ejus, et oruties paxilli atrii aere. @1 See p. ix Preliminary note 1. A begins here.$ 20. Et tu praecipies filiis Israelis, et accipiant ad te oleum olivae purum, tusum, luminari, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. 21. In tentorio conventus (x)ab extra velum, quod super testimonium, ordinabit illud Aharon, et filii ejus, a vespera usque ad mane coram JEH0VAH; statutum saeculi generationibus illorum a cum filiis Israelis. CONTENTA
Arcana Coelestia 8
Passage 9710
#9710 Agitur in hoc capite in sensu interno de cultu Domini ex bono amoris; is cultus significatur per altare, et describitur in genere per omnia quae altaris.
Arcana Coelestia 8
Passage 9711
#9711 Postea agitur de caelo ultimo, quod repraesentatur et describitur per atrium.
Arcana Coelestia 8
Passage 9712
#9712 Ultimo agitur de bono charitatis, per quod caelum spirituale in veris fidei illuminatur a Domino; haec significantur per oleum olivae, ac per luminare. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 8
Passage 9713
#9713 Vers. 1-8. Et facies altare lignis schittim, quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo; quadratum erit altare, et tres cubiti altitudo ejus. Et facies cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex illo erunt cornua ejus; et obduces illud aere. Et facies lebetes ejus ad decinerandum illud, et palas, et crateres ejus, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus; omnibus vasis ejus facies aes. Et facies ei cribrum, opus retis, aere; et facies super reti quattuor annulos aeris super quattuor extremitatibus ejus. Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum, et erit rete usque ad medium altaris. Et facies vectes altari, vectes lignis schittim, et obduces illos aere. Et immittentur vectes ejus in annulos, et erunt vectes super duobus lateribiis altaris in portando illud. Cavum tabulatum facies illud, quemadmodum visum tibi in monte, ita facient. "Et facies altare" significat repraesentativum Domini (c)et cultus Ipsius: "lignis schittim" significat justitiam: "quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo" significat aeque ex bono et ex vero: "quadratum erit altare" significat sic justum: "et tres cubiti altitudo ejus" significat plenum quoad gradus: "et facies cornua ejus" significat potentiam: "super quattuor angulis ejus" significat omnimodam: "ex illo erunt cornua" significat quod potentia ex bono: "et obduces illud aere" significat repraesentativum boni: "et facies lebetes ejus ad decinerandum illud" significat removentia 1 post usus: "et palas, et crateres, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus" significat scientifica continentia et omni usui inservientia: "omnibus vasis ejus facies aes" significat ex bono omnia: "et facies ei cribrum, opus retis" significat sensuale, quod ultimum: "aere" significat quod etiam ex bono: "et facies super reti quattuor annulos aeris" significat sphaeram boni per quam conjunctio: "super quattuor extremitatibus ejus" significat ubivis: "et dabis illud sub ambitu altaris deorsum" significat hoc in ultimis: "et erit rete usque ad medium altaris" significat extensionem sensualis: "et facies vectes altari" significat potentiam continendi in statu boni: "vectes lignis schittim" significat bonum justitae [, et inde potentiam]: "et obduces illos aere" significat repraesentativum boni: "et immittentur vectes ejus in annulos" significat potentiam sphaerae Divini Boni: "et erunt vectes super duobus lateribus altaris" significat potentiam boni per verum et veri ex bono: "in portando illud" significat existentiam et subsistentiam: "cavum tabulatum facies illud" significat applicationem: "quemadmodum visum tibi in monte, ita facient" significat ex correspondentia Divinorum in caelo. @1 removenda IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9714
#9714 "Et facies altare": quod significet repraesentativum Domini ac cultus Ipsius, constat ex significatione (x)"altaris" quod pro holocaustis et sacrificiis, quod sit repraesentativum Domini, et quia per holocausta et sacrificia significabantur omnia cultus Domini, ideo quoque altare erat 1 repraesentativum cultus Ipsius; sed Dominus non per holocausta et sacrificia sed per illa quae repraesentabantur, quae sunt caelestia amoris (c)et spiritualia fidei, colitur, n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936. [2] Duo erant per (x)quae Dominus quoad Divinum Humanum repraesentabatur, templum et altare; quod per templum, docet Ipse 2 apud Johannem, Jesus dixit, Solvite templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud; Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19, 20 [, 21]: quod per altare, etiam ex verbis Domini, ubi de templo et simul de altari loquitur, constare potest 3 apud Matthaeum, Stulti et caeci, quia dicitis, Quicumque juraverit per templum, nihil est, quicumque vero juraverit per aurum templi, reus est; utrum majus est, aurum an 4 templum quod sanctificat aurum? Item, quicumque juraverit per altare, nihil est, quicumque vero juraverit per donum quod super illo est, reus est; stulti et caeci, utrum majus est, donum an 4 altare quod sanctificat donum? qui juraverit per altare, jurat per illud et per omne 5 quod super illo est; et qui juraverit per templum, jurat per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo, xxiii 16-22; inde patet quod sicut templum, ita quoque altare 6 esset repraesentativum Divini Humani Domini, nam simile de altari dicitur quod de templo, nempe quod id sit quod sanctificat donum quod super eo, ita quod altare esset subjectum, (o)a quo sanctificatio, proinde etiam repraesentativum Divini Humani Domini, (o)a quo omne sanctum procedit; sed altare erat repraesentativum Domini 7 quoad Divinum Ipsius 8 Bonum, templum autem 9 quoad Divinum (o)Ipsius Verum, ita quoad caelum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum; ideo dicitur de templo quod qui juraverit per templum, juret per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et additur, qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo; "thronus Dei" est Divinum Verum procedens a Domino, ita caelum et "sedens super illo" est Dominus 10, n. 5313. Simile quod per templum etiam repraesentabatur per habitaculum; Dominus quoad Divinum Verum ibi est testimonium quod in arca, n. 9503. [3] Quia per altare repraesentatus est Dominus quoad Divinum Bonum, ideo erat illud ipsum sanctum sanctorum, et sanctificabat 11 omne quod tetigit 12 illud, ut constare potest in sequentibus hujus libri, ubi dicitur, Septem dies expiabis super altare, et sanctificabis illud, ut sit altare sanctum sanctorum, ac omne quod tetigerit illud, sanctificetur Exod. xxix 37; et ideo ignis super altari perpetuo ardebat, et nusquam exstinguebatur, Lev. vi 5, 6 [A. V. 12, 13]; et ex illo igne accipiebatur ignis suffimenti, et non aliunde, Lev. x 1-6; per ignem enim altaris significabatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 5215, 6314, 6832, 6834, 6849. [4] Quod altare fuerit repraesentativum Domini, patet ab his apud Davidem, Lux et veritas Tua deducant me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum, Ps. xliii 3, 4: (o)et apud eundem, Lavo in innocentia manus meas, et circumdo altare Tuum, Jehovah, Ps. xxvi 6, 7. [5] At 13 quod altare fuerit repraesentativum cultus Domini, apud Esaiam, Omnia pecora Arabiae congregabuntur Tibi; arietes Nebaioth ministrabunt 14 Tibi, ascendent 15 ad beneplacitum altare Meum, lx 7: 16 apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Suum, abominatus (x)est sanctuarium Suum, Threni ii (x)7; "deserere altare" pro (o)abolere (x)repraesentativum cultus Domini ex bono amoris, "abominari sanctuarium" pro (o)abolere repraesentativum cultus Domini ex veris fidei: [6] apud Ezechielem, Destruentur altaria vestra, dispergam ossa vestra circum altaria vestra; devastabuntur et desolabuntur altaria vestra, et frangentur, et cessabunt idola vestra, vi 4-6; "destrui, devastari et desolari altaria" pro (o)quod cultus repraesentativi: apud Esaiam, 17 Expiabitur iniquitas Jacobi cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, xxvii 9; "lapides altaris dispersi" pro omnibus veris 18 cultus: [7] apud eundem, In die illo spectabit homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis, non autem spectabit ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius 19, (x)xvii 7, 8; "altaria opus manuum, et quod fecerunt digiti" pro cultu ex propria intelligentia: [8] apud Hoscheam, Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, viii 11; "multiplicare altaria ad peccandum" pro fingere inania cultus: apud eundem, Tribulus et spina ascendet super altaria eorum 20, x 8; pro quod mala et falsa intrabunt et facient cultum 21: [9] apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio Aegypti, xix 19; "altare Jehovae" pro cultu Domini. [10] (m)Altare, de quo nunc agitur, quia erat portatile, factum 22 erat ex lignis 23 schittim, et obductum aere, ast altare quod mansurum in suo loco, erat (o)vel ex humo vel ex lapidibus non caesis; altare ex humo erat 24 principale repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ex lapidibus autem non caesis, repraesentativum cultus ex bonis et veris 25 fidei, n. 8935, 8940; altare autem portatile, de quo hic, (t)erat repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ideo erat ex lignis 23 schittim, et obductum aere.(n) @1 significat et est$ @2 i Dominus$ @3 Before ex verbis$ @4 quam IT$ @5 i id$ @6 After Domini,$ @7 repraesentabat Dominum$ @8 Ipsum Divinum$ @9 i Dominum$ @10 i ibi$ @11 sanctificant$ @12 tetigerit$ @13 et$ @14 ministrabuntur AIT$ @15 ascendit IT$ @16 i et$ @17 i Non AIT$ @18 i quae$ @19 illorum IT$ @20 vestra AI$ @21 ascendent in cultus$ @22 aedificatum$ @23 ligno$ @24 fuit$ @25 bono et vero$
Arcana Coelestia 8
Passage 9715
#9715 "Lignis schittim": quod significet justitiam, constat ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum meriti et justitia, quae solius Domini, de qua n. 9472, 9486. Quid justitia et quid meritum, quae 1 solius Domini, hic nunc dicetur: creditur quod Domino meritum et 2 justitia fuerit, quod impleverit omnia legis, et quod per passionem crucis salvaverit genus humanum; sed haec non per justitiam et 3 meritum Domini intelliguntur in Verbo; sed 4 per meritum et justitiam Ipsius 5 intelligitur quod pugnaverit solus cum omnibus infernis, et subjugaverit illa, et sic in ordinem redegerit omnia in infernis, et simul tunc omnia in caelis 6; nam apud unumquemvis hominem sunt spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo; homo absque illis prorsus non vivere potest; nisi inferna fuissent a Domino subjugat et caeli in ordinem redacti, nusquam aliquis homo salvari potuisset. [2] Hoc non fieri potuit quam per Humanum Ipsius, nempe per pugnas 7 cum illis ex Suo Humano; et quia 8 Dominus ex propria potentia, (o)ita solus, hoc fecit, ideo soli Domino est meritum et justitia; et ideo est Solus qui apud hominem adhuc vincit inferna; (o)nam qui semel illa vincit, in aeternum vincit; quapropter homini prorsus nihil meriti et justitiae est, sed ei meritum et justitia Domini, cum agnoscit quod nihil a se, sed omne a Domino, imputatur; inde est quod solus Dominus regeneret hominem; nam regenerare hominem est inferna ab illo abigere, proinde mala et falsa quae 9 ab infernis, et loco illorum implantare caelum, hoc est, bona amoris et vera fidei, (o)haec enim faciunt caelum. Per continuas pugnas cum infernis etiam Dominus glorificavit Humanum Suum, hoc est, Illud Divinum fecit, nam sicut homo per pugnas, quae sunt tentationes, regeneratur, ita Dominus per pugnas, quae erant tentationes, glorificatus est; inde glorificatio Humani Domini ex propria potentia etiam est meritum et justitia, nam per id salvatus est homo, per id enim omnia inferna subjugata in aeternum a Domino tenentur. [3] Quod ita sit, constat a locis in Verbo ubi agitur de merito et justitia Domini, ut apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; quare rubicundus quoad vestes Tuas, et vestes Tuae sicut calcantis in torculari? torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; propterea calcavi eos in ira Mea, et conculcavi eos in excandescentia Mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes Meas, et omne vestimentum Meum pollui; nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat. Circumspexi, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens, ideo salutem praestitit Mihi bracchium Meum, et excandescentia Mea sustentavit Me; atque conculcavi 10 populos in ira Mea, et descendere feci in terram victoriam illorum: ideo factus est in Salvatorem, lxiii 1-8; quod haec dicantur de Domino, notum est; pugnae Ipsius cum infernis describuntur per quod conspersus vestes, rubicundus quoad vestes Suas, et quod vestes Ipsius sicut calcantis in torculari, perque dies vindictae; victoriae et subjugationes infernorum describuntur per quod calcaverit eos in ira Sua, unde sparsa victoria eorum super vestes Suas, quod conculcaverit populos in ira, et descendere fecerit in terram victoriam eorum; quod Dominus illa fecerit 11 ex propria potentia, describitur per quod torcular calcaverit solus, et de populis non vir cum Ipso, quod circumspexerit sed non auxilians, obstupuerit et non suffulciens, quod salutem praestiterit Ipsi bracchium Suum; quod inde salus, describitur per quod incedens in multitudine roboris sui magnus ad salvandum, (o)quod annus redemptorum Suorum venerit, et quod ideo factus 12 illis in Salvatorem. [4] Quod haec omnia sint justitiae, adhuc evidentius patet alibi apud eundem prophetam, Vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens, ideo salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo, lix 16, 17: et apud eundem, Propinqua justitia Mea, exivit salus Mea, et bracchia Mea populos judicabunt; in Me insulae sperabunt, et super bracchio Meo confident, li 5; "bracchium" quod praestitit Ipsi salutem, et super quo confident, est propria potentia, qua inferna subjugavit; quod "bracchium" sit potentia, videatur n. 4932, (x)7205; [5] inde patet quid justitia et quid meritum, quae solius Domini: similiter alibi apud eundem, Quis excitavit ab Oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui? dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, xli 2: apud eundem, Appropinquare feci justitiam Meam non procul est, salus Mea non morabitur, xlvi 13: apud eundem, Jehovah induet Me vestibus salutis, amiculo justitiae texit Me: lxi 10: apud Davidem, Os meum enumerabit justitiam Tuam, toto die salutem Tuam, non novi numerationes: memorabo justitiam Tuam solius; ne desere me usque dum enarravero bracchium Tuum, virtutem Tuam, nam justitia Tua usque ad excelsum, qui fecisti magna, Ps. lxxi 15, 16, 18, 19, 24: apud Jeremiam, (o)Ecce dies veniunt cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur, facietque judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius 13 salvabitur Jehudah, et Israel habitat secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii (o)5, 6, 14 xxxiii 15, 16: et apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, ix 24. [6] Quod subjugatio infernorum, ordinatio caelorum a Domino, et glorificatio Humani Ipsius, et inde salus homini qui Dominum amore et fide recipit, sint justitia et meritum, quae soli Domini, ex locis nunc allatis constare potest; sed qui non sciunt quod spiritus ab infernis sint apud hominem, et 15 inde ei mala et falsa, et quoque quod angeli e caelo, et quod inde ei bona et vera, et quod sic vita hominis ab una parte juncta sit infernis, et ab altera caelis, hoc est, per caelos Domino; (m)ac ita 16 quod homo nequaquam salvari potuerit nisi inferna subjugata fuerint, et caeli in ordinem redacti, ac sic 17 omnia Domino subjecta,(n) hanc rem capere non possunt. [7] Ex his constare potest unde est quod bonum meriti Domini sit unicum bonum quod in caelis regnat, ut supra n. 9486 dictum est; bonum enim meriti est etiam nunc continua subjugatio infernorum, (c)et sic tutatio fidelium; id bonum est bonum amoris Domini, nam ex Divino Amore in mundo pugnaverat et vicerat; ex Divina Potentia in Humano inde acquisita dein in aeternum pro caelo et pro Ecclesia, ita pro universo humano genere solus pugnat, vincit, et sic salvat; hoc (o)nunc est bonum meriti, quod justitia vocatur, quia justitiae est (o)inferna conantia perdere humanum genus, compescere, ac tutari et salvare bonos et fideles. De pugnis seu tentationibus Domini cum in mundo fuit, videatur n. 1663, 1668, 1690, 1691 fin., 1692, 1737, 1787, 1812, 1813, 1820, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287, 7193, 8273, et quod Dominus solus pro humano genere contra inferna pugnet, n. 1692 fin., 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, (x) 8273, 8969. @1 quod$ @2 meritum Domini et inde$ @3 i per$ @4 d sed i verum$ @5 After meritum$ @6 coelis, et omnia in infernis, inde salus homini$ @7 pugnam$ @8 i solus$ @9 , nam haec sunt$ @10 calcavi IT$ @11 haec Dominus$ @12 i sit$ @13 illis IT$ @14 i Apud Eundem, In diebus illis germinare faciem Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra; Hoc vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra,$ @15 i quod$ @16 et sic$ @17 ita$
Arcana Coelestia 8
Passage 9716
#9716 "Quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo": quod significet aeque ex bono et ex vero, constat ex significatione "quinque" quod sint aeque, nam cum bina sunt similia 1, ut hic longitudo et latitudo, est aeque. Quod altaris longitudo et latitudo essent quinque cubitorum, erat quia quinque (o)etiam simile significant cum decem, cum centum, et cum mille, et per hos numeros significatur multum, omne, 2 plenum, et in supremo sensu, in quo de Domino, infinitum; ita quoque quinque; nam numeri compositi simile cum simplicibus a quibus sunt, et sic simplices simile cum suis compositis, significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod decem, centum, et mille sint multum, omne, et plenum, videatur n. (x)2636, (a)3107, 4400, 4638, 8715, et quoque quinque, n. 5708, 5956, 9102, et quod mille, cum de Divino, sint infinitum, n. 2575; (x)ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487; et ex significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487; inde patet quod per quinque cubitorum (x)longitudinem et quinque cubitorum (x)latitudinem" significetur aeque ex bono et ex vero. Aeque ex bono et ex vero dicitur, cum verum est boni et bonum (o)est veri, ita cum verum et bonum 3 unum agunt, et formant conjugium, quale in caelo a Domino; hoc illustrari potest per intellectuale et voluntarium apud hominem, cum intellectuale unum agit cum voluntario, hoc est, cum homo percipit verum esse boni, (c)et bonum esse veri, tunc ei aeque ex bono et ex vero 4; intellectuale etiam dicatum est perceptioni veri ex bono, et voluntarium perceptioni boni in vero. @1 duo similia sunt$ @2 i et$ @3 bonum et verum$ @4 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9717
#9717 "Quadratum erit altare": quod significet sic justum, constat ex significatione "quadrati" quod sit justum, de qua sequitur, et ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Domini (c)et cultus Ipsius; inde per "quadratum erit altare" significatur justum 1 in Domino, et inde in cultu; cultus dicitur justus 2 cum bonum et verum quae in illo 3, sunt a Domino et non ab homine, nam a Domino solo justum, n. 9263. Quod "quadratum" sit justum, originem ducit ex repraesentativis in altera vita; ibi bona sistuntur ut rotunda, (c)ac bona externi hominis, quae (t)dicuntur justa, ut quadrata; vera autem et recta sistuntur ut linearia et 4 triangularia; inde nunc est quod per "quadratum" significetur justum, sicut etiam per quadratum altaris suffitus, Exod. (x)xxx 2; tum per 5 quadratum duplicatum pectoralis judicii, Exod. xxviii 16; (o)ut et per quod nova Hierosolyma esset quadrangularis, 6 Apoc. xxi 16; nova Hierosolyma ibi est Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura; ejus bonum externum, quod est justum, significatur per "quadrangulare." @1 repraesentativum justi$ @2 qui justus est$ @3 cultus$ @4 ac ut$ @5 perque$ @6 i longitudo ei tanta, quanta latitudo,$
Arcana Coelestia 8
Passage 9718
#9718 "Et tres cubiti altitudo [ejus]: "quod significet plenum quoad gradus, constat ex significatione "trium" quod sint plenum, (o)de qua n. 4495, 7715, 9488, 9489, et ex significatione "altitudinis" quod sit gradus quoad bonum, de qua n. 9489.
Arcana Coelestia 8
Passage 9719
#9719 "Et facies cornua [ejus]: "quod significet potentiam, constat ex significatione "cornuum" quod sint potentia veri ex bono, de qua n. 2832, 9081.
Arcana Coelestia 8
Passage 9720
#9720 "Super quattuor angulis ejus": quod significet omnimodam", constat ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio. de qua n. 9601, 9674, et ex significatione "angulorum" quod sint firmitas 1 et robur, de qua n. 9494, tum omnia veri et boni, n. 9642 inde per "cornua super quattuor angulis" significatur potentia omnimoda. @1 firmitudo$
Arcana Coelestia 8
Passage 9721
#9721 "Ex illo erunt cornua": quod significet quod potentia ex bono, constat ex significatione "altaris 1 ex quo cornua" quod sit repraesentativum Domini ac cultus Ipsius ex bono amoris, de qua n. 9714, et ex significatione "cornuum" quod sint potentia, ut supra n. 9719; inde patet quod per "ex illo erunt cornua" significetur quod potentia erit ex bono; quod in spirituali mundo omnis potentia sit boni per verum, videatur n. 6344, (x)6423, 9643. @1 i et lignorum schittim$
Arcana Coelestia 8
Passage 9722
#9722 "Et obduces illud aere": quod significet repraesentativum boni, constat ex significatione "aeris" quod sit bonum naturale seu externum, de qua n. 425, 1551; quod obductio (c)et inductio aeris sit repraesentativum illius boni, patet.
Arcana Coelestia 8
Passage 9723
#9723 "Et facies lebetes [ejus] ad decinerandum [illud]: "quod significet removentia post usus, constat ex significatione "lebetum ad decinerandum" quod sint removentia post usus; "cinis" enim significat talia in memoria naturali seu externa" hominis, quae post usus remanent, et quae removenda ne obstent, quin alia, per quae iterum usus, succedant; lebetes sunt talia per quae remotio, quoniam per illos decineratio; ut sciatur quid significatur per cinerem super altari remanentem post holocaustum seu 1 sacrificium, dicetur primum quomodo se habet cum remanentibus post usus in homine: homo ab infantia usque ad finem 2 suae vitae (o)in mundo perficitur quoad intelligentiam et sapientiam, et si bene ei erit 3, quoad fidem et amorem; scientifica ad illum usum praecipu conducunt; scientifica hauriuntur per auditum 4, visum, et 5 lectionem, et reponuntur in memoria externa seu naturali; haec inserviunt visui interno 6 seu intellectui pro plano objectorum, ut eligat et eliciat inde talia ex quibus sapiat; visus enim interior seu intellectus ex sua luce, (o)quae est e caelo, spectat in planum illud, seu in memoriam illam (o)quae infra se, 7 et ex variis ibi eligit et elicit talia quae conveniunt amori suo; ea ad se inde evocat, et reponit in sua memoria, quae est memoria interna, de qua videatur n. 2469-2494, inde vita interni hominis, et ejus intelligentia et sapientia; similiter se habet cum 8 illis quae sunt intelligentiae et sapientiae spiritualis, quae sunt fidei et amoris, illis interno homini implantandis pariter inserviunt scientifica, sed scientifica ex Verbo seu 1 ex doctrina Ecclesiae, quae cognitiones veri et boni vocantur; hae in memoria externi hominis repositae similiter inserviunt pro objectis visui interni hominis, qui videt ex luce caeli, et ex illis eligit et elicit talia quae conveniunt amori, nam internus homo in externo non alia videt 9; quae enim 10 homo amat, illa videt in luce, quae autem non amat, illa videt in umbra; haec rejicit, illa autem eligit. [2] Ex his constare potest quomodo se habet cum veris fidei et cum bonis amoris apud hominem qui regeneratur, quod nempe bonum quod amoris eligat sibi vera fidei convenientia, et per illa se perficiat; et sic quod bonum 11 amoris primo loco sit, et verum 12 fidei secundo, prout multis ostensum est prius, 13 n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4977, 6256, 6269, 6272, 6273. Scientifica seu cognitiones boni et veri in memoria externi hominis, postquam illum usum praestiterunt, 14 e memoria (o)illa quasi evanescunt; se habent illa sicut cum instructivis, quae ab infantia serviverunt 15 homini pro mediis ad perficiendum vitam ejus moralem et civilem; postquam illa usum istum praestiterunt 16, et homo vitam iride traxerat, e memoria pereunt, et solum quoad exercitium (o)seu usum remanent; ita homo discit loqui, discit cogitare, discit discernere et judicare, discit moraliter conversari, (o)ac decore se gerere; verbo, discit linguas, mores, intelligentiam, et sapientiam. [3] Scientifica 17quae usibus illis inserviverunt 18 significantur per cinerem qui removendus; ac cognitiones veri et boni, per quas vita spiritualis homini, postquam inserviverant usui, hoc est, 19 imbuerant vitam, per cinerem altaris, qui etiam removendus; at 20 cum removetur, primum reponitur juxta altare, sed postea extra castra 21 educitur in locum mundum, igne altaris semper ardente in usum novi holocausti aut sacrificii, juxta processum descriptum a Mosche 22 in Levitico, Sacerdos holocaustum ascendere [facere] debet super focum super altari tota nocte usque ad auroram; deinde induet amictum suum 23 lini et femoralia lini, et tollet cinerem, in quem combussit ignis holocaustum super altari et ponet eum juxta altare; post exuet vestes suas, et induet vestes alias, et educet cinerem foras extra castra in locum mundum; ignis autem super altari ardebit, nec exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis, et disponet super eo holocaustum, et adolebit super eo adipes sacrificiorum; ignis jugiter ardebit super altari; nec exstinguetur, vi 1-6 [A.V. 8-13]; singula haec involvunt arcana caeli, et significant Divina cultus Domini ex bono amoris; quid itaque "cinis," supra dictum est; quod aliquid caeleste per "cinerem altaris" significetur, constare potest unicuivis qui expendit, sicut quod cum sacerdos decineraret altare 24, indueret amictum lini et femoralia lini, et dein in aliis vestibus educeret eum extra castra, et reponeret in loco mundo; nulla res in Verbo inanis est, ne quidem ullum verbum, ita nec ullum momentum hujus processus. [4] Ex his aliquantum constare potest quid significatur per cinerem ex vacca rufa combusta, quo medio aqua separationis et mundationis parabatur, de quo Num. xix 2-11, 17; et quid in opposito sensu per "cinerem" significatur, quod nempe damnatum remanens post combustionem ex igne amoris sui; id significatur per cinerem quem ferebant super capite, et in quo se (x)volvebant in luctu ob peccata, Jer. vi 26; (x)Ezech. xxvii 30; Jonae iii 6. @1 et$ @2 ultimum$ @3 sibi consulit$ @4 auditionem$ @5 i per$ @6 interiori$ @7 hoc est, in scientifica ibi,$ @8 in$ @9 quam quae amat$ @10 nam quod$ @11 i quod$ @12 vera quod$ @13 i nempe$ @14 i inde separantur et$ @15 conduxerunt$ @16 usui isti inserviverant$ @17 illa$ @18 istis inserviverant$ @19 et$ @20 sed$ @21 After educitur$ @22 apud Moschen$ @23 sui A, oit$ @24 decineraret illud$
Arcana Coelestia 8
Passage 9724
#9724 "Et palas, et crateres, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus": quod significet scientifica continentia et omni usui inservientia, constat ex significatione vasorum in genere, quod sint res memoriae (o)externae seu scientifica, 1 de qua n. 3068, 3069; et in rebus sanctis, quod sint cognitiones boni et veri, quae media cultus (o)Domini, n. 9544, ita quoque vasa ministerii circa altare; sed unumquodvis vas ibi significat 2 scientifica singularis usus; ita omnia vasa ibi scientifica omni usui inservientia. @1 i quae media cultus,$ @2 significabit IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9725
#9725 "Omnibus vasis ejus facies aes": quod significet ex bono omnia, constat ex significatione "vasorum" quod sint scientifica, de qua mox supra n. 9724, hic omnia, quia dicitur "omnibus vasis"; et ex significatione "aeris" quod sit bonum externum seu naturale, de qua n. 425, 1551.
Arcana Coelestia 8
Passage 9726
#9726 "Et facies ei cribrum, opus retis": quod significet sensuale, quod ultimum, constat ex significatione "cribri operis retis" quod sit sensuale externum, ita quod ultimum vitae est apud hominem; et quia ultimum 1 ideo etiam circumcirca 2 altare positum erat 3; sensuale illud repraesentatum est per "cribrum," quoniam id quasi cribrat et cernit primum illa quae intrant apud hominem, et sistuntur intellectui et voluntati, ita vera et bona; si sensuale ex bono est,tunc non admittit nisi bona, et vera quae ex bono, et tunc rejicit mala et falsa quae ex malo; sensuale enim 4 est ipsum perceptivum et sensitivum intellectualium 5 et (x)voluntariorum in extremis, prorsus ad illorum affectiones formatum. Quale id est, illustrari potest a permultis in corpore; ubivis in extremis corporis sunt reticulares formae et quasi cribra, quae alluentia e mundo cernunt convenientia admittendo 6 ex desiderio, et 7 disconvenientia rejiciendo 8 ex aversatione; tales formae exquisitissimae in ventriculo sunt, quae secundum desideria propter utilitates convenientia chyli in sanguinem admittunt, et secundum aversationem 9 propter damna, disconvenientia rejiciunt; cum sensuali, quod ultimum vitae hominis est, similiter se habet, sed hoc apud hominem 10 prorsus (t)deperditum est, ex causa quia id (o)proxime mundo exstat, et ideo ultimum est quod regeneratur, et usque ad illud vix aliquis hodie regenerari potest; quale itaque apud hos sensuale illud est, videantur quae de illo prius n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 6310-6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442 7645, 7693, 9212, 9216, ostensa sunt; ideo homo elevatur ab illo versus interiora a Domino, ut videat et capiat vera quae fidei et bona quae amoris. Sensuale autem, quod per "cribrum opus retis circum altare: significatur, est Sensuale Divini Humani Domini, altare enim est repraesentativum Domini et cultus Ipsius ex bono amoris, n. 9714. @1 i est,$ @2 circum$ @3 est$ @4 i hoc$ @5 intellectualis et voluntaris$ @6 After desiderio$ @7 d et i ac$ @8 After aversatione$ @9 aversationes$ @10 i hodie$
Arcana Coelestia 8
Passage 9727
#9727 "Aere": quod significet quod etiam ex bono, constat ex significatione "aeris" quod sit bonum externum seu naturale, de qua n. 425, 1551; quia per "cribrum opus retis circum altare" significatur Sensuale Divini Humani Domini, n. 9726 fin., ideo bonum quod hic significatur est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius; omnia Divini Humani Domini ex illo Bono sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9728
#9728 "Et facies super reti quattuor annulos aeris": quod significet sphaeram boni per quam conjunctio, constat ex significatione "retis" quod sit extremum vitae correspondens vitae interiori, quae est intellectus et voluntatis, de qua mox supra n. 9726, ex significatione "quattuor" quod sint 1 conjunctio, de qua, n. 1686, 8877, 9601, 9674, ex significatione "annulorum quod sint sphaera Divini Boni ac Veri, per quam conjunctio, de qua n. 9498, 9501, et ex significatione "aeris" quod sit bonum, ut 2 supra n. 9727. @1 sit$ @2 i mox$
Arcana Coelestia 8
Passage 9729
#9729 "Super quattuor extremitatibus ejus": quod significet ubivis, constat ex significatione "quattuor extremitatum" quod sint ubivis, de qua n. 9666.
Arcana Coelestia 8
Passage 9730
#9730 "Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum": quod significet hoc in ultimis, constat ex significatione "cribri operis retis, quod daretur sub ambitu altaris" quod sit sensuale, de qua supra n. 9726, ex significatione "ambitus" cum de sensuali, quod sit 1 ultimum; (m)quod sensuale externum sit ultimum vitae apud hominem, videatur n. 9726;(n) et ex significatione "deorsum" quod sit extrorsum 2, nam per superiora significantur interiora, (c)et per inferiora exteriora, n. 6952, 6954, 7814-7821, 8604, inde per "sursum" significatur introrsum, et per "deorsum" extrorsum. Per sensuale externum non intelligitur sensuale (o)ipsius corporis, sicut ejus 3 visus, auditus, gustus, olfactus 4, tactus, sed quod est ex illis proxime 5; nam sensualis homo dicitur qui cogitat et cupit secundum sensus illos corporis et eorum appetitus, et non expendit ulterius; qui expendit ulterius et explorat quid sensuale cupit, (o)et quid ipse ex sensuali cogitat, is dicitur elevari supra sensuale, aut subduci ab illo, ac cogitare interius; hoc fit apud illos hodie qui in bono charitatis et fidei sunt; cum hoc fit, quiescit sensuale, et orbatur sua vita activa, quam habet ex mundo et ejus objectis. [2] Sunt binae determinationes intellectualium et voluntariorum apud hominem; una determinatio est extrorsum versus mundum, et altera est introrsum versus caelum; apud naturales et sensuales homines est determinatio intellectualium et voluntariorum, ita cogitationum et affectionum, versus mundum, at apud spirituales et caelestes homines est determinatio illorum versus caelum, et quoque alternatim versus mundum; cardo determinationum vertitur introrsum cum homo regeneratur, et quantum (o)tunc is verti potest introrsum, tantum elevari potest homo a Domino versus caelum ad 6 Se, et inde tantum imbui sapientia, fide, et amore; nam homo tunc vivit in interno homine, proinde in suo spiritu, et externus homo ei subordinatus est; at si homo se non regenerari patitur, tunc omnia interiora ejus determinata versus mundum manent, et tunc vita ejus est in externo homine, et (x)internus ei subordinatus est, quod fit cum (o)hic ratiocinia faventia cupiditatibus malis suppeditat;(n) hi vocantur naturales homines, et qui in maxime externis sunt vocantur sensuales; inde constare potest quid intelligitur per sensuale. @1 i extremum et$ @2 i ab interioribus$ @3 d sicut ipse i quod est$ @4 odoratus$ @5 i collectim$ @6 ad coelum versus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9731
#9731 (s) "Et erit rete usque ad medium altaris": quod significet extensionem sensualis, constat ex significatione "retis" quod sit sensuale de qua supra n. 9726; extensio ejus significatur per quod esset ad medium altaris. Arcanum quod extensio haec involvit, non describi ad captum potest nisi sciatur quod sensuale hoc, quod significatur per "cribrum opus retis," extendat se apud hominem a capite usque ad lumbos, ac ibi desinat; haec extensio est quae repraesentabatur per extensionem retis usque ad medium altaris; nam repraesentativa quae in natura, se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; a lumbis (c)autem apud hominem continuatur sensuale proxime interius, quod repraesentatum (x)est per obductionem seu inductionem aeris communem circum altare, de qua supra n. 9722. (s)
Arcana Coelestia 8
Passage 9732
#9732 "Et facies vectes altari": quod significet potentiam continendi in statu boni, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia, de qua n. 9496; quod sint potentia continendi in statu boni, (x)est quia vectes erant altaris, et per altare repraesentabatur Dominus (c)et cultus Ipsius ex bono amoris, n. 9714.
Arcana Coelestia 8
Passage 9733
#9733 "Vectes lignis schittim": quod significet bonum justitiae, et inde potentiam, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia, ut supra n. 9732, et ex significatione "lignorum schittim" quod sint bonum meriti, seu bonum justitiae, de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit bonum amoris Divini Humani Domini, videatur n. 9715.
Arcana Coelestia 8
Passage 9734
#9734 "Et obduces illos aere" significat repraesentativum boni, ut supra n. 9722.
Arcana Coelestia 8
Passage 9735
#9735 "Et immittentur vectes ejus in annulos": quod significet potentiam sphaerae Divini Boni, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia, ut supra n. 9732, et ex significatione "annulorum" quod sint sphaera Divini Boni et Veri, per quam conjunctio, de qua etiam supra n. 9728.
Arcana Coelestia 8
Passage 9736
#9736 "Et erunt vectes super duobus lateribus altaris": quod significet potentiam boni ex quo verum 1, et veri ex bono, constat ex significatione "vectium" quod sint potentia, ut nunc supra, et ex significatione "duorum laterum" quod sint bonum ex quo verum, (c)ac verum ex bono, ita conjugium boni cum vero et veri cum bono; quod ita 2, est quia illa quae sunt a latere dextro apud hominem se referunt ad bonum ex quo verum, et illa quae sunt a latere sinistro, ad verum ex bono, videatur n. 9604, et quod sic per conjunctionem significetur conjugium boni et veri, n. 9495; inde nunc est quod similia per latera altaris, (o)ubi vectes, significentur; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. @1 d per verum i ex quo verum cp n. 9713$ @2 i sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9737
#9737 "In portando illud": quod significet existentiam et subsistentiam, constat ex significatione "portare" quod sit continere in statu boni et veri, ita existere et subsistere, de qua n. 9500; simile per "portare" significatur apud Esaiam, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis; portati 1 ab utero, usque etiam ad senectam, Ego Idem, et usque ad canitiem Ego portabo, Ego feci, et Ego portabo, et Ego feram, (x)xlvi 3, 4; (o)ibi "facere" pro ut existat, "portare" pro ut subsistat, "ferre" pro ut perpetuo existat. @1 portavi AIT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9738
#9738 "Cavum tabulatum facies illud": quod significet applicationem, constat ex significatione "cavi tabulati" cum de altari, super quo comburerentur holocausta, et adolerentur pinguia sacrificiorum, quod sit applicatio, nam altare per id (o)ad eum usum applicabile reddebatur; inde quoque significatur applicatio quoad illa quae sunt cultus Domini ex bono amoris, quae repraesentabantur per altare, et per holocausta et sacrificia super illo, n. 9714.
Arcana Coelestia 8
Passage 9739
#9739 "Quemadmodum visum tibi in monte, ita facient": quod significet ex correspondentia Divinorum in caelo, constat ex significatione "altaris visi in monte" quod sit forma correspondens Divinis in caelo, mons enim Sinai est caelum, n. 8805, 9420; et formae quae in caelis apparent correspondent prorsus ipsis Divinis caelestibus et Divinis spiritualibus, quae sunt boni et veri; quod haec ita reddantur aspectabilia coram visu interno angelorum et spirituum, constare potest ex omnibus illis quae de repraesentatione rerum caelestium in formis naturalibus, prius dicta et ostensa sunt, n. 1619, 1971, 1980, 1981, 2987-3003, 3213-3227, 3475, 3485, 6319, 9457, 9481, 9574, 9576, 9577; Divina quibus correspondebat altare, sunt quae hactenus descripta sunt.
Arcana Coelestia 8
Passage 9740
#9740 Vers. 9-19. Et facies atrium habitaculi ad angulum meridiei ad austrum; tapetes, atrio byssino contexto, centum in cubito longitudo ad angulum unum. Et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae illorum argento. Et ita ad angulum septentrionis in longitudine; tapetes centum longitudine, et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae (x)earum argento. Et latitudo atrii ad angulum maris, tapetes quinquaginta cubitorum, columnae illorum decem, et bases harum decem. Et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum, quinquaginta cubiti. Et quindecim cubitorum tapetes alae, columnae illorum tres, et bases harum tres. Et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres, et bases harum tres. Et portae atrii tegumentum viginti cubitorum, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, opus acupictoris; columnae eorum quattuor, et bases harum quattuor. Omnes columnae atrii circumcirca cinctae cincturis argenti, [et] unci earum argento, et bases earum aere. Longitudo atrii centum in cubito, et latitudo quinquaginta in quinquaginta, et altitudo quinque cubiti, byssino contexto, et bases illorum aere. Et omnibus vasis habitaculi in omni servitio ejus, et omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atri aere. "Et facies atrium habitaculi" significat caelum ultimum: "ad angulum meridiei ad austrum" significat quod in luce veri: "tapetes atrio" significat vera illius caeli: "byssino contexto" significat ex intellectuali: "centum in cubito longitudo" significat plenum bono a Domino: "ad angulum unum" significat ubi vera in luce: "et columnae ejus viginti significat bona veri sustentantia plene: "et bases earum viginti aere" significat vera ex bono etiam plene sustentantia: "unci columnarum et cincturae(x) illorum argento" significat conjunctionis modos per verum: "et ita ad angulum septentrionis in longitudine" significat ubi bonum veri in obscuro: "tapetes centum longitudine" significat etiam plenum veris ex bono: "et columnae ejus viginti" significat bona veri sustentantia plene: "et bases earum viginti aere" significat vera ex bono etiam plene sustentantia: "unci columnarum et cincturae earum argento" significat conjunctionis modos per verum: "et latitudo atrii ad angulum maris" significat statum illius caeli quoad vera scientifica : "tapetes quinquaginta cubitorum" significat vera quantum ad usus: "columnae (x)illorum et bases earum decem" significat bona et inde vera sustentantia etiam quantum ad usus: "et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum" significat statum veri illius caeli ubi bona: "quinquaginta cubiti" significat quantum ad usus: "et quindecim cubitorum tapetes alae" significat vera in luce quantum satis: "columnae illorum tres, et bases harum tres" significat bona et inde vera sustentantia plene: "et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres et bases harum tres"..... 1 "et portae atrii tegumentum significat introductionem in illud caelum, et custodiam ne intretur nisi a praeparatis: "viginti cubiti" significat ad plenum: "hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto" significat bona 2 charitatis et fidei: "opus acupictoris" significat quae scientifici 3: "columnae ejus quattuor, et bases harum quattuor" significat bona et inde vera sustentantia conjunctionem: "omnes columnae atrii circumcirca" significat omne bonum sustentans caelum: "cinctae cincturis argenti, et unci earum argento 4 "significat omnes conjunctionis modos per verum: "et bases earum aere" significat sustentationes per bonum: "longitudo atrii centum in cubito" significat bonum illius caeli ad plenum: "et latitudo quinquaginta in quinquaginta" significat verum quantum satis: "et altitudo quinque cubiti" significat gradus boni et veri etiam quantum satis: "byssino contexto" significat ex intellectuali: "et bases illorum aere" significat sustentationes 5 omnium per bonum: "et omnibus vasis habitaculi in omni servitio ejus" significat vera et bona scientifica quae externi hominis: "et omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atrii, aere" significat omnia conjungentia et firmantia utriusque caeli, medii et ultimi, per bonum. @1 What S intended as the text and exposition of v. 15 is not clear. The editor therefore has placed in footnotes the readings of AIT, which appear to be a confusion of parts of v. 14 and v. 15: et quindecim cubitorum tapetes [taperes oi] alae. columnae illorum et bases harum tres, significat similia ubi vera in obscuro: See also n. 9762.$ @2 d bona et vera i bonum$ @3 in scientifico altered to scientifici A, in scientifico IT cp n. 9766$ @4 argenti cp n. 9769$ @5 sustentationem IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9741
#9741 "Et facies atrium habitaculi": quod significet caelum ultimum, constat ex significatione "atrii habitaculi" quod sit externum caeli, ita caelum ultimum, sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum; intimum repraesentatum est per intimum habitaculi, ubi arca testimonii, medium per habitaculum extra velum, ultimum per atrium, de quo nunc agitur. Hoc caelum dicitur atrium, quia in illo sunt qui in bono fidei et nondum in bono charitatis (o)erga proximum; qui in bono charitatis sunt, illi in caelo medio sunt. Qui in caelo ultimo sunt, 1 quod vocatur atrium, vocantur angelici spiritus; qui in caelo medio, vocantur angeli spirituales; qui autem in caelo intimo, angeli caelestes. [2] Ipsum bonum fidei, quod est bonum caeli ultimi, etiam est atrium, nam per illud introducitur homo in bonum charitatis erga proximum, quod est bonum medii caeli. Sciendum est quod bonum apud hominem faciat caelum ejus, et quod tale ei caelum sit, quale ei bonum 2; sunt tria bona quae ordine consequuntur, bonum fidei, bonum charitatis erga proximum, et bonum amoris in Dominum; bonum fidei facit caelum ultimum seu primum, ut supra dictum est, bonum charitatis erga proximum facit caelum medium seu secundum, et bonum amoris in Dominum facit caelum intimum seu tertium. [3] Ut melius (o)adhuc sciatur quomodo se habet cum caelis, paucis dicetur: caeli distinguuntur in bina regna, in regnum caeleste et in regnum spirituale, et in utroque regno est internum et externum; in interno regni caelestis sunt qui in bono amoris in Dominum, et in externo ejus sunt qui in bono amoris mutui, in interno autem regni spiritualis sunt qui in bono charitatis erga proximum, et in externo ejus (o)sunt qui in bono fidei, videatur n. 9680; externum utriusque caeli 3 est quod vocatur caelum ultimum seu primum et repraesentabatur 4 per atrium; inde est quod duplex atrium fuerit circa templum, exterius et interius; atrium exterius pro illis qui in externis regni spiritualis, et atrium interius pro illis qui in externis regni caelestis; [4] de duobus illis atriis templi Hierosolymitani 5, videatur 1 Reg. vi 3, 36; Reg.] xxi 5; de atrio exteriore templi novi 6 apud Ezechielem, xl 17, 31, 34, xlii 1-fin.,et de atrio interiore ibi, xl 23, 28, 32, 44, xlii 3, xliii 5; inde patet quod in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium exterius templi 7, sit bonum fidei quod facit illud, et in ultimo caelo, quod repraesentabatur per atrium interius, sit bonum amoris mutui; qui in bono amoris mutui sunt, illi in affectione boni sunt propter bonum, qui autem in bono fidei sunt, illi in affectione veri sunt propter verum, nam bonum dominatur in regno caelesti, verum autem in regno spirituali. [5] Quod caelum ultimum per "atria" significetur, patet a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem, Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen domus, et impleta est domus nube, et nubes implebat atrium interius, et atrium plenum erat splendore gloriae Jehovae; et vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, x 3-5; quia atrium erat repraesentativum caeli ultimi, ideo implebatur (o)illud nube et splendore gloriae Jehovae, sicut ipsa domus, "nubes" enim et "gloria" est Divinum Verum; quod "nubes" id sit, videatur n. 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, et quoque "gloria," n. 8267, 8427, 9429; "vox alarum" est verum fidei ex bono, n. 8764, 9514: [6] apud eundem, Sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium templi interius; cum ecce implevit gloria Jehovae domum; et audivi loquentem ad me e domo, dicentem, Fili hominis, locus throni Mei, et locus volarum pedum Meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum, xliii 4-7; ibi templum cum atrio dicitur locus throni Jehovae, et locus volarum (x)pedum Ipsius, quia templum cum atrio repraesentabat caelum; "thronus Jehovae" est 8 caelum spirituale, 9, 10 n. 5313, 8625, "locus volarum pedum Ipsius" est caelum ultimum. [7] Caelum ultimum etiam per "atrium" et per "atria" significatur 11 in sequentibus his locis: apud Davidem, Beatus quem eligis, et appropinquare facis, inhabitabit atria Tua; saturabimur bono domus Tuae, sancto templi Tui, Ps. lxv 5 [A.V.4]; quod "inhabitare atria" sit inhabitare caelum, patet: apud eundem, Bonus dies in atriis Tuis prae milibus, elegi ad januam stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, Ps, lxxxiv 11 [A.V. 10]: apud eundem, Plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt, Ps. xcii 14 (A.V. 13]: apud eundem, Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, ferte munus, et venite in atria Ipsius, Ps. xcvi 8: apud eundem, Laudate nomen Jehovae, laudate, servi Jehovae qui stantes in domo Jehovae, in atriis domus Dei nostri, Ps. cxxxv 1, 2: 12 apud Esaiam, Colligent frumentum et mustum, comedent et laudabunt Jehovam et qui congregaturi illud bibent in atriis sanctitatis Meae, lxii 9; in illis locis "atria" caelis ultimis 13, nam caeli interiores vocantur domus Jehovae et templum Ipsius, n. 3720: [8] apud Johannem, Angelus dixit, Surge et metire templum, et altare, et adorantes in eo, sed atrium quod extra 14 templum ejice foras, et illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, Apoc. xi 1, 2; "templum et altare, et adorantes in eo" sunt Ecclesia et Ecclesiae cultus, "atrium extra 14 templum" est bonum amoris (d)mutui, ut supra dictum, "gentes quibus datum est civitatem sanctam conculcare" sunt mala amoris sui et mundi, quae destruunt Ecclesiam, (o)n. 6306; "menses quadraginta duo" simile cum sex septimanis significant, et sex septimanae simile cum sex diebus unius septimanae, nam sex multiplicati in septem sunt quadraginta duo; "septimana" significat integram periodum, (m)majorem vel minorem, n. 2044, 3845; sex dies qui praecedunt septimum, qui sabbatum, significant priorem Ecclesiam usque ad finem, et novae instaurationem 15; sabbatum 16 est conjunctio boni et veri, ita Ecclesia, n. 8495, (x)8510, 8890, 8893, 9274.(n) @1 After atrium,$ @2 quale bonum tale ei coelum$ @3 Regni$ @4 repraesentatur$ @5 circa templum Hierosolymae$ @6 circa Templum novum$ @7 circa templum$ @8 quod thronus Jehovae sit$ @9 i Domini$ @10 i videatur$ @11 significantur$ @12 i Et$ @13 coelo ultimo$ @14 intra AIT$ @15 destructionem prioris Ecclesiae et praeparationem ad novam$ @16 i enim$
Arcana Coelestia 8
Passage 9742
#9742 "Ad angulum meridiei ad austrum": quod significet quod in luce veri, constat ex significatione "meridiei ad austrum" quod sit ubi verum in luce, de qua n. 9642. Quod atrium ab illo latere esset, erat causa quoniam 1 qui in atrio caeli sunt, hoc est, qui in ultimo caelo, (o)illi in bono fidei sunt, et bonum fidei existit per illuminationem (c)a luce quae a Domino; lux quae a Domino est verum fidei, hoc cum fit voluntatis vocatur bonum fidei; apud illos qui in atrio exteriore sunt, novum voluntarium in parte intellectuali formatur 2, (o)n. 9596, quod ut formetur, necessum est ut in luce veri sint; inde est quod atrium factum sit "ad angulum meridiei ad austrum" respective ad habitaculum. @1 quia$ @2 formatum est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9743
#9743 "Tapetes atrio": quod significet vera illius caeli, constat ex significatione "cortinarum" seu "aulaeorum" quod sint vera, de qua n. 9595, 9596, ita quoque "tapetes," et ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua supra n. 9741.
Arcana Coelestia 8
Passage 9744
#9744 "Byssino contexto": quod significet ex intellectuali, constat ex significatione "byssini" quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 5319, 9469; inde "byssinum contextum" est intellectuale, quoniam hoc consistit et quasi contextum est ex veris (o)ex origine caelesti; sunt enim bina ad quae omnia in universo se referunt, verum et bonum; ideo binae facultates homini sunt, una dicata 1 receptioni veri, altera receptioni boni; facultas dicata receptioni veri vocatur intellectus, et facultas dicata receptioni boni vocatur voluntas; quantum (o)itaque intellectus formatus est ex genuinis veris, tantum excellet, et tantum est byssinum contextum, nam "byssus" est verum a Divino, n. 5319; quod "byssinum contextum" inde sit intellectuale, videatur (o)etiam n. 9596. @1 i est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9745
#9745 "Centum in cubito longitudo": quod significet plenum bono a Domino, constat ex significatione "centum" quod sint omne, multum, et plenum, de qua sequitur, et ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487; quod sit bonum a Domino, est quia bonum fidei, in quo sunt qui in ultimo caelo, quod repraesentatur per atrium habitaculi, est a Domino. Quod centum sint omne, multum, et plenum, est quia centum ejusdem significationis sunt 1 cum decem, cum mille, et cum myriadibus, per quos numeros quod talia significentur, videatur n. 2575, 3107, 4638, 8715, et quod per centum, n. 2636, 4400. @1 est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9746
#9746 "Ad angulum unum": quod significet ubi verum in luce constat ex significatione "anguli meridiei ad austrum," qui hic es angulus unus, quod sit ubi verum in luce, de qua supra n. 9742.
Arcana Coelestia 8
Passage 9747
#9747 "Et columnae ejus viginti": quod significet bona veri sustentantia plene, constat ex significatione "columnarum" quod sint bona caeli et Ecclesiae sustentantia, de qua n. 9674, hic bona veri quia dicuntur 1 de caelo ultimo, quod sustentatur per bonum fidei quod idem est cum bono veri; et ex significatione "viginti" quod sin plene, de qua n. 9641. @1 praedicatur$
Arcana Coelestia 8
Passage 9748
#9748 "Et bases earum viginti aere": quod significet vera ex bono etiam plene sustentantia, constat ex significatione "basium" quod sint vera fidei ex bono, de qua n. 9643, ex significatione "viginti" quod sint plene, ut nunc supra n. 9747, et ex significatione "aeris" quod sit bonum de qua n. 425, 1551.
Arcana Coelestia 8
Passage 9749
#9749 "Unci columnarum et cincturae illorum argento": quod significet conjunctionis modos per verum, constat ex significatione "uncorum et cincturarum" quod sint conjunctionis modi; quod "unci id sint, videatur n. 9676; quod cincturae, est per applicationem; et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999.
Arcana Coelestia 8
Passage 9750
#9750 (x)Et" ita ad angulum septentrionis in longitudine": quod significet ubi bonum veri in obscuro, constat ex significatione "anguli septentrionis" quod sit ubi verum in obscuro, de qua, n. 3708, e ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487.
Arcana Coelestia 8
Passage 9751
#9751 "Tapetes centum longitudine": quod significet etiam plenum (x)veris ex bono, constat ex significatione "tapetum atrii" quod sint vera caeli ultimi, de qua supra n. 9743, 1 ex significatione "centum" quod sint plenum, de qua etiam supra n. 9745, et ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487. @1 i et$
Arcana Coelestia 8
Passage 9752
#9752 "Et columnae ejus viginti" significat bona veri sustentantia plene, ut supra n. 9747.
Arcana Coelestia 8
Passage 9753
#9753 "Et bases earum viginti aere" significat vera ex bono etiam plene sustentantia, ut quoque supra n. 9748.
Arcana Coelestia 8
Passage 9754
#9754 "Unci columnarum et cincturae earum argento" significat conjunctionis modos per verum, ut etiam supra n. 9749.
Arcana Coelestia 8
Passage 9755
#9755 "Et latitudo atrii angulum maris": quod significet statum illius caeli quoad vera scientifica, constat ex significatione "latitudinis" quod (x)sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua supra n. 9741, et ex significatione "maris" quod sit (m)ubi collectio scientificorum ex quibus ratiocinatio de veris, ita quoque naturale et sensuale, nam haec sunt continentia 1;(n) hic per "angulum maris" intelligitur angulus occidentis, et per "occidentem" 2 significatur bonum in obscuro; at cum non dicitur occidens sed mare, tunc significatur scientificum, quod etiam in obscuro est respective, quia scientificum est naturalis seu externi hominis, et naturalis seu externus homo est in luce mundi, quae lux respective ad lucem caeli, in qua est internus homo, (x)est sicut umbra occidente sole; [2] hoc etiam (x)constare potest ex illis quae apparent in altera vita; Sol caeli, qui est Dominus, apparet versus oculum dextrum in media altitudine, inde angelis caelorum 3 omnis lux, et cum luce omnis intelligentia et sapientia; sol autem mundi non apparet cum de illo cogitatur, sed loco ejus apparet tenebricosum quid ex opposito a tergo 4; ibi etiam est 5 caelis occidens, nam Dominus ibi ut Sol est oriens; inde constare potest quod per "occidens" significetur bonum in obscuro, et quod in illo (o)sit externus seu naturalis homo, qui, ut dictum (o)est, in luce mundi est, quae lux respective ad lucem caeli est sicut umbra occidente sole; verum autem naturalis hominis significatur per aquam maris, id verum est 6 scientificum, nam verum in naturali seu externo homine est verum scientia, at verum in spirituali seu interno homine est verum fide 7, nam ex vero scientia fit verum fide, cum (c)illud ex naturali seu externo homine elevatur 8 in spiritualem seu internum; inde est quod vera apud hominem in pueritia sint vera scientia, at 9 in adulta aetate si regenerari se patitur, fiant vera fide; internus enim homo 10 successive usque ad illam aetatem aperitur. [3] Quod mare sit collectio scientificorum est ex eo quia aquae, fontes, et fluvii, significant vera, inde collectiones (c)eorum sunt maria. Quod ita sit 11, etiam constat (c)ex locis in Verbo ubi "mare" ac "maria" nominantur, ut apud Davidem, Jehovae terra, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit illum, et super flumina stabilivit illum, Ps. xxiv 1, 2; "terra" et "orbis" pro Ecclesia, "maria super quibus fundavit orbem" sunt vera scientifica, "flumina super quibus stabilivit illum" sunt vera fidei; quod ibi non 12 terra, orbis, maria, et flumina intelligantur, patet, nam orbis non super maribus fundatus est, nec 13 super fluminibus stabilitus: [4] apud eundem, Tu perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Tu confregisti capita Leviathanis, dedisti eum cibum populo Ziim, Tu exsiccasti fluvios roboris, Ps. lxxiv 13-15; agitur ibi in sensu interno de scientiis destruentibus 14 vera fidei; "balaenae, quarum capita frangentur" sunt scientifica in communi, n. 42, 7293, similiter Leviathan, n. 7293, "populus Ziim, quibus daretur in cibum 15 "sunt (o)qui in falsis, sed ipsa falsa: inde patet quid "mare," quod nempe sit scientificum 16 male applicatum ad infirmanda et destruenda vera: apud Habakuk, Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, iii 15; "calcare mare equis" cum de Jehovah, pro instruere naturalem hominem 17, cui scientifica: apud Sachariam, In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius, xiv 8; "aquae vivae ex Hierosolyma" sunt vera fidei viventia ex bono amoris, mare orientale et mare posterius" (o)sunt naturale et sensuale, ubi scientifica, quae sunt collectiones veritatum 18: apud Hoscheam, Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a mari; cum honore venient sicut avis ex Aegypto, xi 10, 11; "filii a mari" sunt vera scientifica quae naturalis 19 hominis; inde dicitur quod venient sicut avis ex Aegypto, Aegyptus enim in Verbo est scientificum, (o)n. 9340, 9391: [6] apud Ezechielem, Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et vestes acupicturae suae (x)exuent, terroribus induentur, dicent, Quomodo periisti habitata in maribus, urbs laudata, quae fuit valida in mari, xxvi 16, 17; agitur ibi de vastatione cognitionum boni et veri, quae sunt Tyrus, (o)de qua ibi, n. 1201; cognitiones boni et veri sunt scientifica Ecclesiae; "principes maris" sunt primariae cognitiones, n. 1482, 2089, 5044, "abjicere amicula et vestes acupicturae" est vera scientifica, n. 9688; quia illa per Tyrum significantur, ideo Tyrus dicitur "habitata in maribus" et "urbs valida in mari": [7] apud Jeremiam, Ascendit super Babelem mare, multitudine fluctuum ejus obtecta est; redactae sunt urbes ejus in desolationem, li 42, 43; "Babel" pro cultu qui in externis apparet sanctus sed in internis est (x)profanus, n. 1182, 1326; "mare super Babelem" est falsum "ex scientificis", "fluctus ejus" sunt ratiocinationes ex illis 20, (o)et inde negationes, "urbes quae in desolationem" sunt doctrinalia: [8] similiter in Apocalypsi, Omnis gubernator, et omnis qui super navibus 21 versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt videntes fumum combustionis Babylonis, dicentes, Vae, vae, urbs magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari ex pretiositate ejus tunc sustulit unus angelus lapidem sicut molarem magnum, et conjecit in mare, dicens, Sic impete dejicietur Babylon, xviii 17-21; "naves" sunt doctrinalia ex Verbo, n. 6385, inde patet quid "gubernator," et "nauta," tum "mare," et in hoc negotiatores; "lapis sicut molaris" est verum per quod fides, "conjici in mare" est in falsum (o)scientificorum; apparent 22 in altera vita maria, et quoque naves in illis; has et illa mihi saepe videre datum est 23; maria ibi in sensu malo 24 significant falsa scientificorum, et qui super navibus illos qui (o)talia venditant, (c)et instruunt 25: [9] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus qus, xxxi 35; "sol in lucem diei" est bonum amoris ex quo lux veris, "statuta lua et stellarum in lucem noctis" sunt bona fidei et cognitionum, ex quibi lux veri in tenebris, "commovere mare ut 26 tumultuentur fluctus ejus" est discutere falsa scientificorum ex quibus ratiocinia de veris: [10] apud Esaiam, Num abbreviando abbreviata manus Mea, ut non sit redempti aut num non in Me virtus ad eripiendum? en per increpationem Meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et moriatur siti, l 2; "exsiccare mare" pro delere bonum et verum scientificorum, "ponere fluvios desertum" pro vastare ipsa vera, "piscis qui putrescet" est scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991, "eo quod non aqua" est quod non verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568; "mori siti est ex defectu veri, n. 8568: [11] similiter alibi apud eundem, Deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, xix 5, 6; "deficient aquae a mari" pro vera ubi collectio illorum 27, "fluvii Aegypti (o)qui exsiccandi sunt 28 scientifica: apud eundem, Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt xl 9; "aquae" pro veris, "mare" pro collectione eorum (o)seu pro scientificis ideo dicitur "plena terra a scientia Jehovae: [12] apud Johannem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis; unde mortua est tertia pars creaturarum quae in mari, habentium animas et tertia pars navium corrupta est, Apoc. viii 8, 9; "mons magnus igne ardens" est amor sui, "mare in quod projectus est" est scientificum in genere, "sanguis qui inde" est verum falsificatum et profanatum, n. 4735, 4978, 7317, 7326, "creaturae inde mortuae" sunt qui in doctrinalibus 29 veri: [13] similiter alibi apud eundem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. xvi 3, 4; scientificum inserviens malis ad destruenda vera, et ad confirmanda falsa, est ibi "mare": apud eundem, Bestia ascendens ex mari loquens blasphemias, Apoc. xiii 1 seq.; "bestia ex mari" est scientificum destruens vera fidei." Ex his constare potest quod "mare" sit ubi collectio scientificorum, ex quibus ratiocinatio de veris fidei. [14] Quia "mare" id significat, ideo de Zebulone dicitur 30, Quod habitet ad litus marium et ad portam navium, Gen. xlix 13: et alibi, Quod affluentiam maris suget, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 19; per "Zebulonem" in sensu repraesentativo intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris fidei, ideo dicitur quod ad litus marium habitaret." [15] (s)Mare 31 autem in sensu opposito est scientificum spectans mundum; fluctus ejus sunt (o)tunc ratiocinationes ex mundanis de Divinis; inde 32 "immergi mari" est immergi scientificis ex mundanis et terrestribus usque ad negationem veri Divini, ut apud Matthaeum, Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris, xviii 6; "mola" est verum inserviens fidei, n. 4335, 7780, "asinus" est naturale, quia servitium, n. 2781, 5741, 5958, 6389, 8078, inde "mola asinaria" est scientificum naturale et mundanum; "collum" (d)est conjunctio interiorum et exteriorum, n. 3542, "suspendi ibi" est interclusio et interceptio boni et veri, n. 3542, 3603, "demergi in profundum maris" est in mere mundanum et corporeum, ita in infernum. Haec quae Dominus locutus (o)est, sicut omnia reliqua, ita significativa sunt. [16] Sed scientificum per mare significatur secundum aquarum ejus densitatem et nigritudinem,et vice versa secundum (c)illarum tenuitatem et pelluciditatem; inde est quod scientificum spectans caelum, (d)quod est 33 spirituale in naturali homine, dicatur mare vitreum, Apoc. xv 1, 2. 34 Quod non 35 ratiocinatio de veris fidei ex scientificis, sed (x)quod vera erunt impressa cordibus, significatur per quod mare non erit amplius, Apoc. xxi 1. (s) @1 continentiae IT$ @2 i seu per occiduum solis$ @3 angelis coeli after sapientia$ @4 sed cum de illo cogitatur, apparet ex opposito a tergo tenebricosum quiddam, loco ejus$ @5 i in$ @6 mare, estque illud$ @7 fidei T$ @8 transit$ @9 d sed i et$ @10 i sicut crescit$ @11 mare sit scientificum in commune$ @12 alia quam$ @13 et IT$ @14 d destruentibus i annihilantibus$ @15 cui darentur [daretur intended] cibus$ @16 i et philosophicum$ @17 naturale et sensuale hominis$ @18 vera congregata$ @19 i et sensualis$ @20 inde$ @21 maribus IT$ @22 i enim$ @23 hae et illa mihi saepe visa sunt$ @24 et tum in sensu opposito cum malis$ @25 i illa$ @26 et IT$ @27 colliguntur$ @28 i falsa$ @29 , et naves corruptae sunt doctrinalia$ @30 et per Zebulonem in sensu repraesentativo interno intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris spiritualibus, n. 6383, ideo de illo dicitur$ @31 Verbo mare$ @32 i per$ @33 i ipsum$ @34 i et$ @35 i erit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9756
#9756 "Tapetes quinquaginta cubitorum": quod significet vera quantum ad usus, constat ex significatione "tapetum atrii" quod sint vera qualia in caelo ultimo, de qua supra n. 9743, et ex significatione "quinquaginta" quod sint omnia unius partis, ut et quantum satis, nam quinquaginta simile significant cum quinque; quod quinque id sini videatur n. 9604, 9689, ita quoque quantum ad usus, nam hoc es quantum satis.
Arcana Coelestia 8
Passage 9757
#9757 "Columnae illorum et bases harum decem": quod significet bona et inde vera sustentantia etiam quantum ad usus, constat ex significatione "columnarum" quod sint bona sustentantia, ut supra n. 9747, ex significatione "basium" quod sint vera ex bono etiam sustentantia, de qua supra n. 9748, et ex significatione "decem" quod sint quantum satis, seu quantum ad usus; similiter 1 se habet cum boni et veris sustentantibus, sicut cum ipsis veris quae sustentantur, n. 9756 2; ideo decem hic involvunt simile 3 cum quinquaginta 4, seu cum quinque 5, nempe quantum ad usus; decem etiam exsurgunt ex quinque per multiplicationem, est enim duplum ejus, et numeri 6 multiplicati simile cum simplicibus 7 ex quibus sunt significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973. @1 i enim$ @2 i de quibus mox supra$ @3 simile significant$ @4 quinque$ @5 quinquaginta$ @6 numeri enim$ @7 simplici$
Arcana Coelestia 8
Passage 9758
#9758 "Et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum quod significet statum veri illius caeli ubi bona, constat ex significatione "latitudinis" quod sit status veri, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua supra n. 9741, et ex significatione "orientis" et "ortus" quod sit bonum amoris" de qua n. 1250, 3249, 3708.
Arcana Coelestia 8
Passage 9759
#9759 "Quinquaginta cubiti" significat quantum ad usus, ut supra n. 9756.
Arcana Coelestia 8
Passage 9760
#9760 "Et quindecim cubitorum tapetes alae": quod significet vera in luce quantum satis, constat ex significatione "quindecim" quod sint quantum satis, ex significatione "tapetum" quod sint vera, de qua supra n. 9743, et ex significatione "alae" quod sit ubi verum in luce; quod "alae" id sit, est quia per "alam" significatur una pars latitudinis atrii ad angulum orientis 1; latitudo enim ejus erat quinquaginta cubitorum, in media latitudine erat porta, cujus tegumentum erat viginti cubitorum, vers. seq. 16, binae partes, una ad dextram portae et altera ad sinistram 2 vocantur alae tapetes pro qualibet quindecim 3 cubitorum; inde tota latitudo, ut dictum, erat 4 quinquaginta cubitorum; patet itaque 5 quod una ala esset versus meridiem, altera (d)autem versus septentrionem; inde per "tapetes alae versus meridiem" significantur vera in luce, meridies enim est (d)ubi verum est in luce 6, n. 9642, et per "tapetes alae versus septentrionem," de quibus 7 vers. seq., significantur vera in obscuro, septentrio (o)enim est ubi verum in obscuro 8, n. 3708. @1 i versus ortum$ @2 i ejus$ @3 viginti IT$ @4 simul$ @5 inde patet$ @6 lux veri$ @7 i in$ @8 obscurum veri$
Arcana Coelestia 8
Passage 9761
#9761 "Columnae illorum tres, et bases harum tres": quod significet bona et inde vera sustentantia plene, constat ex significatione "columnarum" quod sint bona sustentantia, ut supra n. 9747, 9757, ex significatione "basium" quod sint vera ex bono etiam sustentantia, de qua etiam supra n. 9748, et ex significatione "trium" quod sint plenum, de qua n. 2788, 4495, 7715.
Arcana Coelestia 8
Passage 9762
#9762 "Et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres et bases harum tres"..... 1 @1 AIT Et quindecim cubitorum tapetes alae, columnae illorum et bases harum tres, quod significet similia ubi vera in obscuro, sunt enim eadem verba cum illis quae nunc supra [supra oa] explicata sunt; quod autem per tapetes hujus alae significentur vera in obscuro, videatur mox supra n. 9760. cp p. 173 note I.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9763
#9763 "Et portae atrii tegumentum": quod significet introductionem in illud caelum, et custodiam ne intretur nisi a praeparatis, constat ex significatione "portae" quod (x)sit communicatio et introductio, de qua n. 8989, ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione "tegumenti" quod sit custodia ne intretur, nam per tegumentum custodiebatur porta; quod sit custodia ne intretur nisi a praeparatis, est quia nemo in caelum introducitur nisi praeparatus; cum hoc ita se habet: qui e mundo in alteram vitam veniunt, quod (x)fit statim post obitum, secum ferunt mundana et terrestria quae non concordant cum spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli quapropter illi qui in caelum elevandi sunt prius praeparantur, quod fit per separationem mundanorum et terrestrium quae homo secum tulit; nam si prius in caelum elevaretur, nequaquam in societatibus ibi manere posset 1, crassiora enim sapit et amat quam quae conveniunt puritati in (x)qua sunt angeli; cum autem praeparati sunt 2, tunc (o)elevantur et introducuntur a Domino in caelum, ac immittuntur illis societatibus angelicis cum quibus quoad vera et bona fidei et amori concordant. Ex his constare potest quid intelligitur per custodiam ne caelum intretur nisi a praeparatis. @1 potest$ @2 praeparati sunt altered to praeparatum est$
Arcana Coelestia 8
Passage 9764
#9764 "Viginti cubiti": quod significet 1 ad plenum, constat ex significatione "viginti" quod sint plenum, de qua n. (x)9641. @1 sint IT$
Arcana Coelestia 8
Passage 9765
#9765 "Hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto": quod significet bona charitatis et fidei, constat ex illis quae n. 9687 ostensa sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 8
Passage 9766
#9766 "Opus acupictoris": quod significet quae scientifici, constat ex significatione "operis acupictoris" quod (x)sit scientificum, de qua n. 9688.
Arcana Coelestia 8
Passage 9767
#9767 "Columnae ejus quattuor, et bases harum quattuor": quod significet bona et inde vera sustentantia conjunctionem, constat ex significatione "columnarum et basium" quod sint bona et inde vera sustentantia, ut supra n. 9764, et ex significatione "quattuor" quod sint conjunctio, de qua n. 8877, 9601, 9674.
Arcana Coelestia 8
Passage 9768
#9768 "Omnes columnae atrii circumcirca": quod significet omne bonum sustentans caelum, constat ex significatione "omnium columnarum circumcirca" quod sint 1 omne bonum sustentans; quod "columnae" sint bona sustentantia, videatur n. 9747, 9757; et ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741. @1 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9769
#9769 "Cinctae cincturis argenti, et unci earum argento 1: "quod significet omnes conjunctionis modos per verum, constat ex significatione "cincturarum et uncorum" quod sint conjunctionis modi, de qua supra n. 9749, et ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. (x)1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. @1 argenti altered to argento cp n. 9740$
Arcana Coelestia 8
Passage 9770
#9770 "Et bases earum aere": quod significet sustentationes per bonum, constat ex significatione "basium" quod sint sustentationes, de qua n. 9643, et ex significatione "aeris" quod sit bonum, de qua n. 425, 1551.
Arcana Coelestia 8
Passage 9771
#9771 "Longitudo atrii centum in cubito": quod significet bonum illius caeli ad plenum, constat ex significatione "longitudinis" quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487, ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione "centum" quod sint ad plenum, de qua supra n. 9745.
Arcana Coelestia 8
Passage 9772
#9772 "Et (x)latitudo quinquaginta in quinquaginta": quod significet verum quantum satis, constat ex significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, et ex significatione "quinquaginta" quod sint quantum satis, de qua n. 9756.
Arcana Coelestia 8
Passage 9773
#9773 "Et altitudo quinque cubiti": quod significet gradus boni et veri etiam quantum satis, constat ex significatione "altitudinis" quod sint gradus quoad bonum, de qua n. 9489, et quia de caelo ultimo praedicatur, sunt etiam gradus quoad verum, nam id caelum in bono et vero fidei est; et ex significatione "quinque" quod sint quantum satis, de qua n. 9689; quod per "altitudinem" significentur gradus quoad bonum et verum, est quia per altum significatur internum, n. 1735, 2148, 4599, ideo quo altius eo interius, interius in caelo est propius ad Dominum, nam Dominus est in intimo, et ab intimo procedunt omnia; distantiae ex intimo sunt gradus boni et veri ab Ipso; quia Dominus est intimum, etiam est Altissimum, est enim Sol caeli, a quo omnis altitudo in caelis 1; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Altissimus. @1 After Altissimus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9774
#9774 "Byssino contexto": quod significet ex intellectuali, constat ex significatione "byssini contexti" quod sit intellectuale, de qua n. 9596, 9744.
Arcana Coelestia 8
Passage 9775
#9775 "Et bases illorum aere" significat sustentationes omnium per bonum, ut supra n. 9770; quod sint 1 omnium, est quia in hoc versu agitur de omnibus atrii. @1 i sustentationes$
Arcana Coelestia 8
Passage 9776
#9776 "Et omnibus vasis habitaculi in omni servitio [ejus] quod significet vera et bona scientifica quae externi hominis, constat ex significatione "vasorum" quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079, 9394, 9544, ex significatione "habitaculi" quod sit caelum, de qua n. 9594, 9596, 9632, et ex significatione "servitii" quod sit externum seu natura hominis, de qua n. 3019, 3020, 5305, 7998. Quod externum seu naturale hominis sit servitium, est quia id inservire debet interno seu spirituali hominis; est enim homo creatus ad imaginem caeli, et ad imaginem mundi, internus seu spiritualis homo ad imaginem caeli et externus seu naturalis ad imaginem mundi, n. 9279; sicut mundus servire debet caelo, ita externum seu naturale hominis interno seu spirituali ejus est etiam illud ad servitium creatum, nam ex se non vivit, ita ex se nihil potest, sed ex interno seu spirituali, hoc est, per hunc a Domino inde quoque patet quod externum seu naturale hominis non sit aliqui nisi inserviat interno seu spirituali, et quod tantum sit quantum inservit inservire est oboedire, et tunc oboedit, quando 1 ex intellectuali non desumit rationes faventes malis amorum sui et mundi 2, sed cum obsequitur rationi et (o)doctrinae Ecclesiae dictanti, quod faciendum si bonum et verum non propter se et mundum (o)ut fines, sed propter ipsum bonum et verum; ita Dominus (o)per caelum hominis, hoc est (m)per internum ejus, illa 3 facit; nam omne bonum et verum est ex Domino, usque adeo ut bonum et verum apud hominem sit 4 Ipse Dominus. Ex his constare potest unde est quod externus homo erit 5 servitium interno. @1 i volupe corporis, et jucundum amorum sui et mundi$ @2 et confirmantes$ @3 hominis, id$ @4 sint$ @5 sit$
Arcana Coelestia 8
Passage 9777
#9777 ["Et] omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atrii, aere": quod significet omnia conjungentia et firmantia utriusque caeli, medii et ultimi, per bonum, constat ex significatione "paxillorum" quod sin conjungentia et firmantia, de qua sequitur, ex significatione "habitaculi quod (o)hic intelligitur per "ejus," quod sit caelum, in specie caelum medium, de qua n. 9594, 9596, 9632, ex significatione "atrii" quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione "aeris" quod sit bonum externum, de qua n. 425, 1551. [2] Quod paxilli seu clavi sint conjungentia et firmantia, est quia conjungunt et firmant; similia etiam per illos significantur ubivis in Verbo, ut apud Esaiam, Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas; longos fac funes tuos, et clavos tuos firma, liv 2: (o)agitur ibi de Nova Ecclesia a Domino; "amplificare locum tentorii, et cortinas habitaculorum expandere" pro doctrinam boni et veri 1, et inde cultum, n. 9596, "longi funes, et clavi" pro ampla connexione et confirmatione veritatum; quod etiam atrii fuerint funes, videatur 2 Exod. xxxv 18; Num. iii 37, iv 32: [3] apud Esaiam 3, Specta Zionem, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipatur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et nulli funes ejus 4 avellentur, xxxiii 20; "clavi et funes" hic similiter pro confirmantibus et conjungentibus 5; "clavus" pro firmatione et conjunctione etiam apud Esaiam xli 7; et apud Jeremiam x 4; sed ibi agitur de idolis, per quae significantur doctrinae (o)falsi, quia ex propria intelligentia, n. 8941, (x)9424. Per clavum autem super quo aliquid suspenditur, significatur affixio et adjunctio apud Esaiam xxii 23, 24; et apud Ezechielem xv 3. @1 de bono et vero$ @2 fuerunt etiam atrio funes$ @3 Eundem AIT$ @4 omnes funes ejus non$ @5 conjungentibus et firmantibus$
Arcana Coelestia 8
Passage 9778
#9778 Vers. 20, 21. Et tu praecipies filiis Israelis, et accipiant ad te oleum olivae purum, tusum, (x)luminari, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus ab extra velum, quod super testimonium, ordinabit illud Aharon, et filii ejus, a vespera usque ad mane coram Jehovah; statutum saeculi generationibus illorum a cum filiis Israelis. "Et tu praecipies filiis Israelis" significat Ecclesiae per Verbum a Domino: "et accipiant ad te oleum olivae" significat bonum charitatis et fidei: "purum, tusum" significat inde genuinum et perspicuum: "luminari" significat caelum spirituale: "ad ascendere faciendum lucernam jugiter" significat inde fidem, et per illam a Domino intelligentiam veri et sapientiam boni: "in tentorio conventus" significat ubi praesentia Domini1 2: "ab extra velum quod super testimonium" significat ubi communicatio et per medium uniens conjunctio cum Domino in caelo intimo: "ordinabit illud Aharon et filii ejus" significat perpetuum influxum a Domino: "a vespera usque ad mane coram Jehovah" significat jugiter in omni statu: "statutum saeculi" significat Divinum ordinem: "generationibus illorum a cum filiis Israelis" significat aeternum regno spirituali. @1 cp n. 9784$ @2 ubi duo aut tres Ille in medio written above this line$
Arcana Coelestia 8
Passage 9779
#9779 "Et tu praecipies filiis Israelis": quod significet Ecclesiae per Verbum a Domino, constat ex repraesentatione Moschis, qui hic est "tu," quod sit Dominus quoad Verbum, seu Verbum quod a Domino, de qua n. 4859 fin., 5922, 6752, 7014, 7089, 9372, et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sit Ecclesiae spiritualis, de qua n. 9340; inde patet quod per quod "Moscheh praeciperet filiis Israelis" significetur quod Ecclesiae per Verbum a Domino.
Arcana Coelestia 8
Passage 9780
#9780 "Et accipiant ad te oleum olivae": quod significet bonum charitatis et fidei, constat ex significatione "olei olivae" quod sit bonum amoris caelestis, de qua n. 886, hic autem bonum amoris spiritualis, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei; quod hoc bonum hic per "oleum olivae" significetur, est quia erat pro luminari seu candelabro, et per "candelabrum" significatur caelum spirituale, n. 9548; caelum spirituale in terra est Ecclesia spiritualis; "oleum" et "olea" significant in Verbo 1 tam bonum caeleste quam bonum spirituale, bonum caeleste, ubi agitur de regno seu Ecclesia caelesti, et bonum spirituale, ubi agitur de regno seu Ecclesia spirituali; distinguuntur illa regna seu illae Ecclesiae per bona; bona regni seu Ecclesiae caelestis sunt bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, et bona regni seu Ecclesiae spiritualis sunt bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei, n. 9741; de his bonis et inde veris agitur in Verbo ubivis, nam Verbum est doctrina boni, est enim doctrina amoris in Dominum et amoris erga proximum, Matth. xxii 34-39; et omne bonum est amoris, etiam bonum fidei, nam hoc ex bono amoris existit, et non absque eo. [2] Quia Verbum est doctrina boni, idcirco ut Verbum intelligatur, sciendum est quid bonum; et nemo scit quid bonum nisi 2 vivat in bono secundum Verbum; cum enim vivit in bono secundum Verbum, tunc Dominus insinuat bonum 3 in vitam ejus; inde homo appercipit illud et sentit illud, proinde capit illud quale est; alioquin non apparet, quia non appercipitur; inde constare potest in quo statu sunt qui modo sciunt ea quae in Verbo, et persuadent sibi quod ita sit, et non faciunt illud; sunt illi in nulla cognitione de bono, consequenter in nulla de vero, nam verum noscitur ex bono, et nusquam absque bono, nisi sicut scientificum nullius vitae, quod in altera vita perit. [3] Quod "oleum" et quoque "oliva" sint 4 bonum, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Sachariam, Vidi candelabrum auri, duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecyti et una ad sinistram ejus; hi sunt duo filii olei stantes juxta Dominum totius terrae, iv 2, 3, 14; "duae oleae et duo filii olei" sunt bonum amoris in Dominum, quod a dextra Ipsius, et bonum charitatis erga proximum, quod ad sinistram 5: similiter apud Johannem, Duo testes prophetabant dies (x)mille ducentos sexaginta; hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi 3, 4; "duae oleae 6 et duo candelabra" sunt eadem illa bona, quae 7 quia sunt a Domino, vocantur 8 "duo testes": [4] apud eundem, Audivi vocem in medio quattuor animalium, dicentem, Oleo et vino ne damnum inferas, Apoc. vi 6; "oleum" pro bono amoris et charitatis, "vinum" pro bono et vero fidei 9: apud Esaiam, Dabo in deserto cedrum Schittae, et (x)myrtum et lignum olei, xli 19: apud Jeremiam, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum, et ad oleum, xxxi 12: apud Joelem, Devastatus est ager, luxit terra quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 10: apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, et exundant torcularia mustum et oleum, ii 24: [5] apud Moschen, Dabo pluviam terrae vestrae in tempore suo, ut colligas frumentum tuum, mustum tuum, et oleum tuum, Deut. xi 14; dicitur 10 hic frumentum, mustum, et oleum, sed quod illa non intelligantur, constare potest unicuivis qui expendit, Verbum enim, quia Divinum, est spirituale, non mundanum, ita non agit de frumento, musto, et oleo terrae, quatenus inserviunt corpori pro cibis, sed quatenus inserviunt animae, nam omnes cibi in mundo in Verbo significant cibos caelestes, sicut etiam panis et vinum in Sancta Cena; quid in allatis locis significant "frumentum et mustum," videatur n. 3580, 5295, 5410, 5959; quid "oleum" inde patet. [6] Similiter se habet cum omnibus illis quae Dominus cum fuit in mundo, locutus est, sicut quod de Samarita, quod ille ad vulneratum 11 a latronibus accedens obligaverit ejus vulnera, et infuderit oleum et vinum, Luc. x 33, 34; hic non intelligitur oleum et vinum 12, sed bonum amoris et charitatis, per "oleum" bonum amoris, et per "vinum" bonum charitatis (o)et fidei, agitur enim de proximo, ita de charitate erga illum 13; [7] quod "vinum" id sit, videatur n. 6377: similiter quae Dominus locutus est de decem virginibus, quarum quinque acceperunt lampades, et non simul oleum, et quinque etiam oleum, et quod hae in caelum admissae, illae vero rejectae, Matth. xxv 3, 4, seq.; "oleum in lampadibus" est bonum amoris et charitatis in veris fidei, 14 "virgines quae acceperunt lampades et non oleum" sunt qui audiunt Verbum, legunt illud, et dicunt se credere, et tamen propterea nihil boni 15faciunt,et si faciunt non est ex amore boni aut veri, sed ex amore sui et mundi. [8] Quia oleum significabat bonum charitatis, ideo etiam inungebantur oleo aegroti, et sanabantur, ut legitur de Domini discipulis, qui exeuntec ejecerunt daemonia, et unxerunt oleo multos infirmos, et sanaverunt Marc. vi 13 apud Davidem, Pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit Ps. xxiii 5; "pinguefacere oleo caput" pro donare bono caelesti: apud Moschen, Jehovah cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mcl e rupe, et oleum e saxo petrae, Deut. xxxii 13; ibi de antiqua Ecclesia; "sugere oleum e saxo petrae" pro imbui bono per vera fidei: [9] apud Habakuk, Ficus non florebit, nec proventus in vitibus; mentietur opus oliva, et agri non ferent cibum, iii 17; hic non ficus, nec vites, nec oliva, nec agri intelliguntur, sed caelestia quibus correspondent; quod etiam quisque ex se agnoscere potest qui agnoscit quod Verbum de talibus quae (o)sunt caeli et Ecclesiae, ita quae (t)sunt animae, agat; at qui non cogitant nisi de mundanis, terrestribus, et corporeis, illa non vident, immo nec videre volunt, dicentes secum, Quid spiritualia? quid caelestia? ita quid victus caelestes? quod sint talia quae intelligentiae et sapientiae, quidem sciunt cum dicitur, sed quod sint fidei et amoris, non volunt; causa est quia talibus non imbuunt vitam, et inde non usque in intelligentiam et sapientiam veritatum et bonitatum caelestium perveniunt: [10] apud Ezechielem, Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, vestivi te acupicto; vestes tuae byssus, sericum, et acupictum; similam, et mel, et oleum comedisti: sed sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti imagines, et oleum Meum et suffimentum Meum dedisti coram illis, xvi 9, 10, ,] 18; quis non videre potest quod ibi non intelligantur vestes ex acupicto, byssus et sericum 16, nec quod oleum, mel, simila, sed quod Divina quae caeli et Ecclesiae sunt? nam agitar de Hierosolyma, per quam intelligitur Ecclesia; et ideo per illa quae memorantar, intelliguatur talia quae Ecclesiae sunt; quod per singula aliquod 17 speciale Ecclesiae, constat, nam in Verbo, quod Divinum, nullum verbum est vanum; quod Hierosolyma (x)sit Ecclesia, videatur n. 3654; quid porro 18 "acupictum," n. 9688, quid "byssus," n. 5319, 9469, quid (x)"simila," n. 2177, quid "mel," n. 5620, 6857, quid "lavare aquis," n. 3147, 5954 fin., (x)9088, et quid "abluere sanguines," n. 4735, 9127: [11] apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 2 [A.V. 1]; haec prorsus non intelliguntur nisi sciatur quid 19 Ephraim, quid Assyrius, et quid Aegyptus; describitur tamen ibi intellectuale hominis Ecclesiae, quod per ratiocinia ex scientificis pervertitur, Ephraim enim est intellectuale illud, n. 3969, 5354, 6222, 6238, 6267, Assyrius ratiocinatio, n. 1186, et Aegyptus scientificum, n. 9391; inde "oleum in Aegyptum deferre" est bonum Ecclesiae (o)ita conspurcare. [12] Quod Dominus tam saepe ascenderit montem Olivarum, Luc. xxi 37, xxii 39, erat 20 quia "oleum" et "oliva" significabat bonum amoris, et quoque "mons," n. 6435, 8758; causa erat quia in Domino cum in mundo, omnia repraesentativa caeli erant; universum enim caelum per illa Ipsi adjungebatur; quapropter quicquid agebat et quicquid locutus est, erat Divinum et caeleste, et ultima erant repraesentativa; mons Olivarum repraesentabat caelum quoad bonum amoris et charitatis 21, ut quoque constare potest apud Sachariam, Jehovah exibit et pugnabit contra gentes; stabunt pedes Ipsius in die illo super monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae; et (x)diffindetur mons Olivarum, ut pars ejus versus ortum et versus mare valle magna, et recedet pars montis versus septentrionem, et pars ejus versus meridiem, xiv 3, 4; [13] agitur ibi de Domino ac Ipsius adventu; per "Montem Olivarum" significatur bonum amoris et charitatis, ita Ecclesia, nam bona illa faciunt Ecclesiam; quod Ecclesia recederet a gente Judaica et instauraretur apud gentes, significatur per quod mons ille diffinderetur versus ortum, versus mare, et versus septentrionem et meridiem; simile quod per Domini verba apud Lucam, Vos eritis dejecti foras, contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei, xiii 28, 29; in sensu universali per quod "Jehovah exibit et pugnabit contra gentes, et stabunt pedes (m)Ipsius super monte Olivarum qui ante facies Hierosolymae" intelligitur quod Dominus ex Divino Amore pugnaturus esset contra inferna, "gentes" enim sunt mala quae ab infernis, (o)n. 1868, 6306, et "mons Olivarum, super quo pedes" est Divinus Amor.(n) @1 in Verbo significat$ @2 i qui$ @3 bonum insinuatur a Domino$ @4 sit$ @5 i Ipsius$ @6 i sunt$ @7 haec et ea$ @8 dicuntur$ @9 i inde$ @10 nominantur$ @11 percussum$ @12 i in vulnera$ @13 charitate erga proximum$ @14 i oleum est id bonum,$ @15 i volunt et$ @16 byssu et serico$ @17 aliquid$ @18 i sit$ @19 i significat$ @20 i causa$ @21 fidei$
Arcana Coelestia 8
Passage 9781
#9781 "Purum, tusum": quod significet [inde] genuinum et perspicuum, constat ex significatione "puri" cum de bono quod per "oleum" significatur, quod sit genuinum, nam bonum quo magis caeleste, ita quo magis genuinum, eo purius; et ex significatione "tusi" cum de bono quod per "oleum" significatur, quod sit perspicuum; bonum dicitur perspicuum cum fit verum, nam bonum per verum apparet, est enim verum forma boni, et bonum non apparet in luce nisi in forma; quo itaque bonum in meliore forma sistitur, eo magis perspicue apparet, elucet enim inde ipsum bonum, usque ut afficiat alterius et" intellectuale et simul voluntarium; nam sicut se habet cum bono et vero, ita se habet cum voluntate et cum intellectu apud hominem, nam voluntas dicata est receptioni boni, et intellectus dicatus est receptioni veri; voluntas nec apparet in luce nisi 1 per intellectum, est enim intellectus qui format voluntarium, et sistit id perspicuum; quod formatur, hoc dividitur quasi in partes, et inter illas analytice consociatas instituuntur varii respectus seu variae relationes, ita sistitur bonum in intellectu, et redditur perspicuum; bonum in intellectu perspicuum (x)redditum est verum illius boni; (m)inde nunc est quod oleum (x)esset tundendum, sicut etiam tus, de quo dicitur quod erit purum, et quod tundetur de eo minutim, et sic suffiretur, Exod. xxx 34, 35, [36](n) Simile quod per "tusum," etiam per "commolitum" significatur, ut constare potest ex significatione "tritici" et "similaginis"; "triticum" significat bonum, et similago" 2 verum ejus. Sicut "tusum" et "commolitum" in genuino sensu significat bonum perspicuum 3, ita "tusum" et "commolitum" in opposito sensu significat malum perspicuum 4; hoc significatur per quod Moscheh vitulum aureum contuderit molendo probe, et attenuatum in pulverem projecerit in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21, de quo videatur n. 9391. @1 i quam$ @2 simulago A, simila IT$ @3 i ita verum$ @4 i per falsum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9782
#9782 "Luminari": quod significet caelum spirituale, constat ex significatione "luminaris" seu candelabri, quod sit caelum spirituale, de qua n. (x)9548.
Arcana Coelestia 8
Passage 9783
#9783 "Ad ascendere faciendum lucernam jugiter": quod significet inde fidem, et per illam a Domino intelligentiam veri et sapientiam boni, constat ex significatione "lucernae" quod sit fides ac inde intelligentia veri et sapientia boni, de qua n. 9548; quod "lucerna" sit fides, est quia Divinum Verum pracedens a Domino est lux in caelis; ea lux recepta ab angelis ibi, aut ab homine, est instar lucernae, illuminat enim omnia mentis et dat intelligentiam et sapientiam; lux recepta est fides. Sed sciendum quod fides non sit lucerna, seu 1 illuminet mentem, nisi illa sit ex charitate, ita nisi illa sit charitas; se habet cum fide et charitate sicut cum vero et bono; verum est forma boni seu bonum formatum ut appareat in luce 2, ita fides est forma charitatis seu formata charitas; ad fidem etiam pertinet verum, et ad charitatem bonum; quod enim verum est, id creditur et (x)fit fidei, et quod bonum est, hoc amatur et fit charitatis; ipsum verum et bonum (m)quod amatur est proximus, et amor ejus est charitas.(n) @1 i non$ @2 formatum bonum$
Arcana Coelestia 8
Passage 9784
#9784 "In tentorio conventus": quod significet praesentiam Domini 1, constat ex eo quod tentorium ideo factum sit ut Dominus ibi conveniret Moschen et Aharonem, ut et filios Israelis, ideo etiam sanctum cultus ibi instituebatur, ut constare potest ex his sequentibus in Exodo 2, Holocaustum jugis facient ad ostium tentorii conventus coram Jehovah, ubi conveniam vos, ad loquendum tecum ibi, 3 et conveniam ibi filios Israelis; et sanctificabitur per gloriam Meam; et sanctificabo tentorium conventus, et altare, et Aharonem, et filios ejus sanctificabo, ut sacerdotio fungantur Mihi, et habitabo in medio filiorum Israelis, xxix 42-45; et quod Dominus ibi convenerit illos, seu praesens fuerit ibi, alibi, Cum absoluta erant omnia, obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum, nec potuit Moscheh intrare in tentorium conventus, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret habitaculum; nubes Jehovae fuit super habitaculo interdiu, et ignis fuit noctu in eo, in oculis omnis domus Israelis, Exod. xl 33-fin.; ex his constare potest quod per "tentorium conventus" significetur ubi praesentia Domini; causa quod ita, erat quia tentorium repraesentabat caelum, et caelum est caelum ex praesentia Domini ibi; ideo etiam vocabatur habitaculum Jehovae. @1 cp n. 9778$ @2 in sequentibus hujus Libri Exodi$ @3 See p. ix preliminary note i. A ends here.$
Arcana Coelestia 8
Passage 9785
#9785 "Ab extra velum quod super testimonium": quod significet ubi communicatio et per medium uniens conjunctio cum Domino in caelo intimo, constat ex significatione "veli" quod sit medium uniens caelum intimum et medium, de qua n. 9670, 9671, ita ubi communicatio et conjunctio, et ex significatione "testimonii" quod sit Dominus quoad Divinum Verum.
Arcana Coelestia 8
Passage 9786
#9786 "Ordinabit illud Aharon et filii ejus": quod significet perpetuum influxum a Domino, constat ex significatione "ordinare" cum de (x)Domino, Qui repraesentabatur per Aharonem, quod sit influxus, nam omnis communicatio Divini Boni et Divini Veri a Domino, et omnis conjunctio cum Ipso fit per influxum; sunt angeli et homines formae recipientes; quod influxus perpetuus significetur, est quia agitur de ordinatione lucernae a vespera usque ad mane, per quod significatur jugiter et perpetuo; quod a Domino, est quia per Aharonem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per filios ejus quoad Divinum Verum, de quibus in sequentibus.
Arcana Coelestia 8
Passage 9787
#9787 "A vespera usque ad mane coram Jehovah": quod significet jugiter in omni statu, constat ex significatione "vesperae" quod sit finis unius status, de qua n. 8426, et ex significatione "mane" quod sit principium alterius, de qua n. 8427; quod sit jugiter in omni statu, est quia vespera involvit omnem statum umbrae, qui significatur per sequentem noctem, et mane involvit omnem statum lucis, qui significatur per sequentem diem; nam apud Dominum sequentia et futura simul in praesenti sunt, omne enim quod Dominus apud hominem et angelum ordinat, hoc est, providet, est aeternum; ex his constare potest quod per "ordinationem lucernae a vespera usque ad mane" significetur perpetuus influxus boni et veri a Domino jugiter in omni statu.
Arcana Coelestia 8
Passage 9788
#9788 "Statutum saeculi": quod significet Divinum ordinem, constat ex significatione "statuti" quod sit Divinus ordo, de qua n. (x)7884, 7995, 8357, et ex significatione "saeculi" quod sit aeternum; quod Divinum est, hoc etiam aeternum est.
Arcana Coelestia 8
Passage 9789
#9789 "Generationibus illorum a cum filiis Israelis": quod significet aeternum regno spirituali, constat ex significatione "generationum" quod sint aeternum, de qua sequitur, et ex significatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 9340, ita quoque regnum spirituale, nam regnum spirituale Domini in caelis est caelum spirituale, in terris est Ecclesia spiritualis. Quod "generationes" sint aeternum, est quia per illas in sensu interno intelliguntur generationes fidei et charitatis, n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079, ita quae caeli et Ecclesiae, quae aeterna sunt; per "filios Israelis," de quibus generationes praedicantur, etiam significatur Ecclesia, n. 9340. Quod per "generationes" significetur aeternum, patet a sequentibus locis in Verbo: apud Esaiam, Justitia Mea in aeternum erit, et salus Mea in generationes generationum expergiscere juxta dies antiquitatum, generationes aeternitatum, li 8, 9: apud eundem, Ponam te in magnificentiam aeternitatum, gaudium generationis et generationis, lx 15: apud eundem, In aeternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem vastata erit, in perpetuitatem perpetuitatum non transiens per eam, xxxiv 10: apud Davidem, Consilium Jehovae in aeternum stabit, cogitationes cordis Ipsius in generationem et generationem, Ps. (x)xxxiii 11: apud eundem, Laudabo nomen Tuum in aeternum et perpetuum; generatio generationi laudabit opera Tua, Ps. cxlv ,] 3, 4: apud eundem, Timebunt Te cum sole, et ante lunam, a generatione generationum, Ps. (x)lxxii 5: apud Moschen, Hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem et generationem, Exod. iii 15; praeter pluries alibi: dicitur "in aeternum" et "in generationem et generationem," et "aeternum" praedicatur de Divino Caelesti seu Bono, ac "generatio" de Divino Spirituali seu Vero; sunt enim in Verbo imprimis prophetico plerumque binae expressiones de una eademque re, sicut in locis allatis in aeternum ac in generationem et generationem, et hoc propter conjugium caeleste in omnibus et singulis Verbi; conjugium caeleste est conjugium boni et veri, seu conjunctio Domini et caeli videantur loca citata n. 9263. Continuatio de Prima Tellure visa in Caelo Astrifero
Arcana Coelestia 8
Passage 9790
#9790 Datum etiam est videre aliquot incolas qui ex viliore sorte erant; visi sunt in veste, in quali rustici in Europa; visus etiam est vir cum sua femina; haec apparebat pulchra statura et gestu decoro, vir similiter; sed quod miratus sum, ille ambulabat magnificus, gressu quasi fastuoso, sed mulier vicissim gressu humili; dicebatur ab angelis quod talis mos in illa tellure sit, et quod viri qui tales, amentur, quia usque boni sunt. Dictum porro quod non liceat illis plures uxores habere, quoniam id contra leges.
Arcana Coelestia 8
Passage 9791
#9791 Homo qui in spiritu est, quando id datur a Domino, spectare potest obvia in tellure, prope quam est; nam in altera vita non est spatium, ita nulla longinquitas illis qui in simili statu sunt, secundum illa quae prius n. 9579-9581 dicta sunt; similiter hoc factum est, sicut cum spiritibus quarundam tellurum in mundo nostro solari, quibus a Domino datum est per meos oculos videre plura in nostra tellure, de qua re aliquoties prius.
Arcana Coelestia 8
Passage 9792
#9792 Femina quae visa, ante pectus habebat latum indumentum, post quod se abscondere potuit; quod ita factum erat, ut inserere bracchia posset, ac illo se induere, et sic abire; id quoad inferiorem partem subduci potuit, et subductum et corpori applicatum apparuit instar pectoralis, quale feminis nostrae telluris; sed idem etiam inserviebat viro pro indumento, visum quod sumeret id a femina, et applicaret tergo suo, et solveret inferiorem partem, quae sic defluebat ad pedes sicut toga, et ita ambulabat vestitus.
Arcana Coelestia 8
Passage 9793
#9793 Postea locutus sum cum spiritibus qui ex illa tellure, quibus narrabam plura de nostra tellure, sicut quod scientiae hic sint quae non alibi, ut astronomica, geometrica, mechanica, physica, chymica, medica, optica, philosophica, praeter artes quae nec alibi cognitae, ut naves construendi, metalla fundendi, scribendi super chartis, et eadem vulgandi typis, et sic communicandi cum omnibus in tota tellure, etiam conservandi in posteritatem milium annorum; et quod ita factum sit cum Verbo, quod a Domino, et quod ideo Verbum revelatum constanter manens sit in hac tellure, videatur n. 9350-9360.
Arcana Coelestia 8
Passage 9794
#9794 Tandem mihi ostensum est infernum illorum qui ab illa tellure, qui inde visi terrebant quam maxime; monstrosas eorum facies non describere ausim; visae etiam ibi magae quae diras exercent artes; hae indutae apparebant viridi, et incutiebant horrorem.
Arcana Coelestia 8
Passage 9795
#9795 De secunda tellure visa in caelo astrifero ad finem capitis sequentis.