Arcana Coelestia – Exodus, caput 24

EXODI CAPUT VICESIMUM QUARTUM DOCTRINA CHARITATIS ET FINE

Arcana Coelestia 7
Passage 9363

#9363 Credere illa quae docet Verbum seu quae doctrina Ecclesiae, et non vivere secundum illa, apparet sicut sit fides, et quoque autumant quidam quod salventur per illam; sed per illam solam nemo salvatur, est enim fides persuasiva, quae qualis sit, nunc dicetur.

Arcana Coelestia 7
Passage 9364

#9364 Fides persuasiva est cum creditur et amatur Verbum et doctrina Ecclesiae, non propter finem serviendi proximo, hoc est, concivi, patriae, Ecclesiae, caelo, et Ipsi Domino, consequenter non propter vitam, nam illis servire est vita, sed propter lucrum, honores, et eruditionis famam, ut fines; quapropter qui in illa fide sunt non spectant ad Dominum et ad caelum sed ad se et ad mundum.

Arcana Coelestia 7
Passage 9365

#9365 Qui in mundo magna spirant et multa cupiunt, in persuasivo quod verum sit quod doctrina Ecclesiae docet, fortiore sunt quam qui non magna spirant et multa cupiunt; causa est quia doctrina Ecclesiae est illis modo medium ad suos fines, et quantum cupiuntur fines, tantum amantur media, et quoque creduntur.

Arcana Coelestia 7
Passage 9366

#9366 Sed res in se talis est: quantum in igne amorum sui et mundi sunt, et ex igne illo loquuntur, praedicant, et agunt, tantum in illo persuasivo sunt; et tunc non aliter sciunt quam quod ita sit; cum autem non in illorum amorum igne sunt, tunc nihil credunt, et plures illorum negant; inde patet quod fides persuasiva sit fides oris et non cordis; ita quod in se non sit fides.

Arcana Coelestia 7
Passage 9367

#9367 Qui in fide persuasiva sunt non sciunt ex aliqua illustratione interna num vera sint vel falsa quae docent, immo nec curant, modo a vulgo credantur; sunt enim in nulla affectione veri propter verum. Illi quoque solam fidem prae reliquis defendunt, et bonum fidei, quod est charitas, tanti faciunt quantum per id possunt lucrari.

Arcana Coelestia 7
Passage 9368

#9368 Qui in fide persuasiva sunt recedunt a fide si privantur honoribus et lucris, modo fama non periclitetur; nam fides persuasiva non est intus apud hominem sed stat foris solum in memoria, e qua depromitur cum docetur; quapropter illa fides cum suis veris post mortem evanescit, nam tunc manet solum illud fidei quod intus in homine est, hoc est, quod radicatum est in bono, ita quod factum 1 vitae. @1 i est$

Arcana Coelestia 7
Passage 9369

#9369 Illi qui in fide persuasiva sunt intelliguntur per hos apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, operarii iniquitatis, vii 22, 23: tum apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27: intelliguntur etiam per "quinque virgines stultas quae non habebant oleum in lampadibus," apud Matthaeum, Tandem venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dicet, Amen, dico vobis, Non novi vos, xxv 11, 12; "oleum in lampadibus" est bonum in fide, n. 886, 4638. CAPUT XXIV 1. Et ad Moschen dixit, Ascende ad JEHOVAM, tu et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta de senioribus Israelis, et incurvetis vos e longinquo. 2. Et appropinquabit Moscheh solus ille ad JEHOVAM, et illi non appropinquabunt, et populus non ascendent cum illo. 3. Et venit Moscheh et renuntiavit populo omnia verba JEHOVAE et omnia judicia; et respondit omnis populus voce una, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est JEHOVAH faciemus. 4. Et scripsit Moscheh omnia verba JEHOVAE, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis. 5. Et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta, et sacrificaverunt sacrificia pacifica JEHOVAE juvencos. 6. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. 7. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus JEHOVAH faciemus et audiemus. 8. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit JEHOVAH cum vobis super omnia verba haec. 9. Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis. 10. Et viderunt DEUM Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem. 11. Et ad sepositos filios Israelis non misit manum suam; et viderunt DEUM, et (x)comederunt et biberunt. 12. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ascende ad Me in montem, et esto ibi; et dabo tibi tabulas lapidis, et legem, et praeceptum, quae scribam ad docendum illos. 13. Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus, et ascendit Moscheh ad montem DEI. 14. Et ad seniores dixit, Sedete (x)nobis in hoc, donec revertamur ad vos; et ecce Aharon et Chur vobiscum; quisquis habens verba, accedat ad illos. 15. Et ascendit Moscheh ad montem, et obtexit nubes montem. 16. Et commorabatur gloria JEHOVAE super monte Sinai, et obtexit eum 1 nubes sex dies; et vocavit ad Moschen in die septimo e medio nubis. @1 Es. iv 5 written in m relates to nubes cp n. 9433$ 17. Et aspectus gloriae JEHOVAE sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis. 18. Et intravit Moscheh in medium nubis, et ascendit ad montem; et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes. CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 9370

#9370 Agitur in sensu interno de Verbo a Domino per caelum dato, quale sit, quod Divinum in sensu utroque, interno et externo; et quod per id conjunctio Domini sit cum homine. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 7
Passage 9371

#9371 Vers. I, 2. Et ad Moschen dixit, Ascende ad Jehovam, tu et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta de senioribus Israelis, et incurvetis vos e longinquo. Et appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam, et illi non appropinquabunt, et populus non ascendent cum illo. "Et ad Moschen dixit" significat quod concernit Verbum in communi: "Ascende ad Jehovam" significat conjunctionem cum Domino: "tu et Aharon" significat Verbum in sensu interno et externo: "Nadab et Abihu" significat doctrinam ex utroque: "et septuaginta de senioribus Israelis" significat praecipua vera Ecclesiae quae Verbi seu doctrinae concordantia cum bono: "et incurvetis vos e longinquo" significat humiliationem et adorationem ex corde, et tunc influxum Domini: "et appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam" significat conjunctionem et praesentiam Domini per Verbum in communi: "et illi non appropinquabunt" significat non conjunctionem et praesentiam separatam: "et populus non ascendet cum illo" significat plane non conjunctionem cum externo absque interno.

Arcana Coelestia 7
Passage 9372

#9372 "Et ad Moschen dixit": quod significet quod concernit Verbum in communi, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua sequitur, et ex significatione "dixit" quod involvat illa quae in hoc capite sequuntur, ita quae concernunt Verbum, n. 9370. Quod Moscheh repraesentet Verbum, constare potest ex illis quae de Mosche saepe prius ostensa sunt, ut 1ex Praefatione ad Gen. xviii et n. 4859 fin., 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 8601, 8760, 8787, 8805, quae videantur; hic repraesentat Moscheh Verbum in communi, quia de eo in sequentibus dicitur quod ille appropinquaret solus ad Jehovam, vers. 2, et quoque quod ille vocatus e medio nubis, intraverit et ascenderit montem, vers. 16, 18. In Verbo sunt plures qui repraesentant Dominum quoad verum 2 Divinum seu quoad Verbum, sed inter illos praecipui 2sunt Moscheh, Elias, Elisaeus, et Johannes Baptista; quod Moscheh, videri potest in explicationibus nunc supra citatis, quod Elias et Elisaeus, in Praefatione ad Gen. xviii et n. 2762, 5247 fin., quod Johannes Baptista, constat ex eo quod is sit "Elias qui venturus"; qui non scit quod Johannes Baptista repraesentaverit Dominum quoad Verbum, non scire potest quid involvunt et significant omnia illa quae de illo in Novo Testamento dicta sunt; quapropter ut hoc arcanum pateat, et simul tunc quod Elias et quoque Moscheh, qui visi sunt cum Dominus transformatus est, significaverint Verbum, licet hic afferre aliqua quae de Johanne Baptista memorantur, ut quae apud Matthaeum, Postquam abiverunt nuntii Johannis, coepit Jesus loqui de Johanne, dicens, Quid exivistis in desertum videre? num arundinem a vento agitatam? quid vero exivistis videre? num hominem mollibus indumentis indutum? ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt; quid vero exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 3magis quam propheta; hic est de quo scriptum, Ecce Ego mitto angelum Meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te; amen dico vobis, Non suscitatus est inter natos mulierum major Johanne Baptista; qui vero minor est in regno caelorum, major (x)illo est. Omnes prophetae et lex usque ad Johannem prophetarunt; et si vultis credere, ille ipse est Elias qui venturus est; qui habet aurem ad audiendum, audiat, xi 7-15; et Luc. vii 24-28; quomodo haec intelligenda sunt, nemo scire potest nisi sciat quod Johannes ille repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et tunc nisi ex sensu interno sciat quid significatur per "desertum" in quo ille, tum quid per "arundinem vento 4agitatam," ut et per "indumenta mollia in domibus regum"; et dein quid significatur per quod "ille magis quam propheta esset," et quod "inter natos mulierum nullus illo major esset," et tamen "minor in regno caelorum major illo," et denique quod ille esset Elias; haec enim omnia absque sensu altiore solum ex aliqua comparatione sonant, et non ex re quae alicujus 3 ponderis; sed prorsus aliter cum per Johannem intelligitur Dominus quoad Verbum, seu Verbum repraesentative; tunc per "desertum Judaeae," in quo Johannes, significatur status in quo Verbum illo tempore cum Dominus in mundum venit, quod nempe in deserto, hoc est, in tam obscuro ut prorsus non agnosceretur Dominus nec quicquam 5sciretur de regno Ipsius caelesti, cum tamen omnes prophetae de Ipso deque regno Ipsius, quod in aeternum duraturum esset, prophetarunt; quod "desertum" tale obscurum sit, videatur n.2708,4736, 7313; Verbum ideo comparatur "arundini vento 6agitatae" cum explicatur ad libitum, nam "arundo" in sensu interno est verum 4 in ultimo quale est Verbum in littera; quod Verbum in ultimo seu in littera sit coram aspectu hominum sicut rude et obscurum sed in sensu interno molle et splendens, significatur per quod "non viderint hominem mollibus indumentis indutum, ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt"; quod talia per haec verba significentur, patet a significatione "indumentorum" seu vestium, quod sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 6914, (x)6918, 9093, et quod ideo angeli appareant vestibus induti mollibus et splendentibus secundum vera ex bono apud illos, n. 5248, 5319, 5954, 9212, 9216; tum a significatione "domuum regum" quod sint mansiones ubi angeli, (c)ac in universali sensu, caeli, nam "domus" dicuntur ex bono, n. 2233, 2234, 3128, 3652, 3720, 4622, 4982, 7836, 7891, 7996, 7997, et "reges" de vero, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148; ideo angeli vocantur filii regni, filii regis, et quoque reges ex receptione 5 veri a Domino; quod Verbum sit plus quam aliqua doctrina in mundo et plus quam aliquod verum in mundo, significatur per "quid exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 7magis quam propheta," et quod "non suscitatus sit inter natos mulierum major Johanne Baptista," "propheta" enim in sensu interno est doctrina, n. 2534, 7269, ac "nati" seu filii "mulierum" sunt vera, n. 489, 491, 533, 6 1147, 2623, 2803, 2813, 3704, 4257; quod Verbum in sensu interno, 8seu quale est in caelo, sit in gradu supra Verbum in sensu externo 8seu quale est in mundo, et quale Johannes Baptista docuit, significatur per quod "minor in regno caelorum sit major 9illo"; nam Verbum perceptum in caelo talis sapientiae est ut transcendat omnem captum humanum; quod 10prophetica de Domino et de Ipsius Adventu, et quod 11repraesentativa Domini ac Ipsius regni cessaverint cum Dominus in mundum venit, significatur per quod "omnes prophetae et lex usque ad Johannem (x)prophetaverint"; quod Verbum per 7 Johannem sicut per Eliam repraesentatum sit, significatur per quod ille ipse est "Elias qui venturus": tum per haec apud Matthaeum, Interrogaverunt discipuli Jesum, Quare scribae dicunt quod Eliam oporteat venire prius? Ipse respondens dixit, Elias quidem veniet prius et restituet omnia; dico vobis quod Elias jam venerit, et non agnoverint eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab illis; et intellexerunt quod de Johanne Baptista 12dixisset illis, xvii 10-(x)13; quod "Elias venerit, et non agnoverint eum sed fecerint in eo quaecumque voluerunt," significat quod Verbum quidem illos docuerit quod venturus Dominus, sed quod usque non voluerint comprehendere, interpretando id ad favorem sui dominii et sic exstinguendo Divinum quod in illo; quod similiter facturi cum ipso vero Divino, significatur per quod "sic et Filius hominis passurus 13sit ab illis"; quod "Filius hominis" sit Dominus quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704. Ex his nunc patet quid intelligitur per propheticum de Johanne 8 apud Malachiam, Ecce Ego mitto vobis Eliam prophetam antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 23 [A. V. iv 5]. Describitur etiam Verbum in ultimo, seu quale est in 14forma externa quae apparet coram homine in mundo, per "indumenta" et per "alimenta" Johannis Baptistae, apud Matthaeum, Johannes Baptista praedicans in deserto Judaeae habebat indumentum suum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbum; alimentum ejus erant locustae et mel agreste, iii 1, 3, 4: similiter ac Elias in Libro 2 Regum quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circum lumbos, 15i 8; per "indumentum" seu vestem cum de Verbo, significatur verum Divinum ibi in forma ultima, per "pilos cameli" significantur vera scientifica qualia ibi coram homine in mundo, per "cingulum coriaceum" significatur vinculum externum connectens et in ordine tenens omnia interiora, per "alimentum" significatur nutricio spiritualis ex 16cognitionibus veri et boni ex Verbo, per "locustas" significantur vera ultima seu communissima, et per "mel agreste" 9 amoenum 17eorum; quod per "indumenta et alimenta" significentur talia, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi induti apparent omnes secundum vera ex bono, et quoque alimenta ibi repraesentantur secundum desideria sciendi et sapiendi; inde est quod "indumentum" seu vestis sit verum, videantur citationes supra, et quod "alimentum" seu cibus sit nutricio spiritualis, n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003, (m)quod "cingulum" sit vinculum colligens et continens interiora, 18n. 9341 fin., quod "corium" sit externum, n. 3540, ita "cingulum coriaceum" est vinculum externum;(n) quod "pili" sint vera ultima (d)seu communissima, n. 3301, 5569-5573, 19quod "camelus" sit scientificum in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, unde "pila cameli" sunt vera scientifica ex Verbo, quod "locusta" sit verum nutriens in extremis, n. 3301 fin., et quod "mel" sit amoenum ejus, n. 5620, 6857, 8056; "mel agreste" dicitur quia per "agrum" significatur Ecclesia, n. 2971, 3317, 3766, 7502, 7571, 9139, 9295. Qui non scit quod talia significentur, nusquam scire potest cur ita induti 20fuerunt Elias et Johannes; quod usque ea significaverint aliquid peculiare prophetis illis, quisque cogitare potest qui bene de Verbo. 10 Quia Johannes Baptista repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo quoque cum ille de Domino loquebatur, Qui erat ipsum Verbum, dicebat de se quod "non esset Elias, nec propheta," et quod "non dignus esset solvere corrigiam calcei Domini": apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius. Quaesiverunt Judaei ex Hierosolyma, sacerdotes et Levitae, Johannem, quis esset; confessus est et non negavit, Non sum ego Christus; quaesiverunt ergo illum, Quid ergo? an Elias tu? sed dixit, Non sum. An propheta tu? respondit, Non; quare dixerunt illi, Quis es? dixit, Ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta; dixerunt itaque, Quare ergo (x)baptizas si non es (x)Christus, neque Elias: neque propheta? respondit, Ego baptizo aqua; medius inter vos stat Quem vos non nostis; Ille est Qui post me venturus est, Qui ante me fuit, Cujus ego non sum dignus ut solvam Ipsius corrigiam calcei. Cum vidit Jesum, dixit, Ecce Agnus Dei Qui tollit peccatum mundi; Hic est de quo ego dixi, Post me venit vir qui ante me fuit, quia prior me fuit, i 1, 14, 19-30; ex his patet quod Johannes cum de Ipso Domino locutus est, Qui fuit ipsum verum Divinum seu Verbum, 21dixerit se non esse aliquid, quoniam umbra disparatur cum ipsa lux apparet, seu repraesentativum cum ipsa effigies; quod repraesentativa spectaverint res sanctas 22ac Ipsum Dominum, et prorsus non personam quae repraesentabat, videantur n. 665, 1097 fin., 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806. Qui non scit quod repraesentativa 23evanescant sicut umbrae praesente 24luce, non scire potest cur Johannes negaverit se esse Eliam et prophetam. Ex his nunc constare potest quid significatur per Moschen et Eliam, 11 qui visi in gloria, et locuti cum Domino 25cum transformatus, de exitu quem impleturus esset in Hierosolyma, Luc. ix 29-31, quod nempe Verbum, per "Moschen" Verbum historicum, et per "Eliam" Verbum propheticum, quod in sensu interno ubivis agit de Domino, de Ipsius Adventu in mundum, et de Ipsius exitu e mundo; quapropter dicitur quod "Moscheh et Elias visi sint in gloria," "gloria" enim est sensus internus Verbi, et "nubes" sensus ejus externus, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, 8427. @1 in$ @2 fuerunt$ @3 amplius$ @4 d quassatam i agitatam$ @5 After caelesti$ @6 quassatae but cp p. 663, note 3$ @7 amplius$ @8 d seu Verbum i quale est$ @9 Johanne Baptista$ @10 Verbum propheticum$ @11 omne reprasentativum Domini ac Ipsius Regni cessaverit altered to repraesentativa de Domino as de Ipsius Regno cessaverint$ @12 dictum sit$ @13 est$ @14 i sua$ @15 i 11 Reg.$ @16 veris et bonis quae$ @17 ejus$ @18 i videatur$ @19 i et$ @20 fuerint$ @21 i quod Johannes repraesentabat,$ @22 i quae a Domino,$ @23 After umbrae$ @24 effigie$ @25 After Hierosolyma,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9373

#9373 "Ascende ad Jehovam": quod significet conjunctionem cum Domino, constat ex significatione "ascendere" quod sit elevari versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, et inde quoque conjungi, n. 8760; quod sit cum Domino, est quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 1793, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, 3023, 3035, 5663, 6280, (a)6281, 6303, 6905, 8274, 8864, 9315. Arcanum quod in sensu interno horum verborum etiam latet est quod filii Jacobi, quibus ut caput praeerat Moscheh, non vocati et electi sint, sed quod institerint ipsi ut cultus Divinus apud illos (x)institueretur, secundum illa quae n. 4290, 4293, dicta sunt; quare dicitur, Et ad Moschen dixit, Ascende ad Jehovam, sicut non Jehovah sed alius dixerit quod ascenderet; ob eandem causam in sequentibus dicitur quod populus non ascenderet, vers. 2, et quod 1Jehovah non ad sepositos filios Israelis miserit manum suam, vers. 11, tum quod aspectus gloriae Jehovae fuerit sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis, vers. 17, et tandem quod Moscheh 2die septimo vocatus intraverit in medium nubis; per "nubem" enim intelligitur Verbum in littera, n. 5922, 6343 fin., (a)6752, 6832, 8106, 8443, 8781, et apud filios Jacobi 3erat Verbum separatum a sensu 4suo interno, erant enim in cultu externo absque interno; quod manifeste constare potest ex eo quod nunc sicut prius dixerint, Omnia verba quae locutus Jehovah faciemus, vers. 3, et tamen vix praeterlapsi sunt quadraginta dies post hoc tempus, cum vitulum aureum pro Jehovah coluerunt; unde patet quod hoc in corde 5eorum latuerit cum ore dicebant quod Jehovae soli servirent; cum tamen qui 6per vocatos et electos intelliguntur (x)sunt illi qui in interno cultu sunt, et ab interno in externo, hoc est, qui in amore et in fide 7in Dominum, et inde in amore erga proximum 8sunt. @1 Dominus$ @2 i cum$ @3 id$ @4 ejus$ @5 latuerit apud illos, cum ore dixerunt$ @6 vocati et electi dicuntur$ @7 i cordis$ @8 After Dominum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9374

#9374 "Tu et Aharon": quod significet Verbum in sensu interno et externo, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, de qua supra n. 9373; at quando Aharon, qui ejus frater, ei adjungitur, tunc "Moscheh" repraesentat Verbum in sensu interno et "Aharon" in externo, ut quoque prius n. 7089, 7382.

Arcana Coelestia 7
Passage 9375

#9375 "Nadab et Abihu": quod significet doctrinam ex utroque, constat ex eo quod essent filii Aharonis; quapropter cum per "Aharonem" significatur Verbum, per "filios ejus" significatur doctrina, per majorem natu doctrina ex sensu (x)interno Verbi et per minorem natu doctrina ex sensu externo 1ejus; doctrina ex Verbi sensu interno et doctrina ex Verbi sensu externo est una doctrina, nam qui in interno sunt etiam in externo sunt; Ecclesia enim Domini ubivis est interna et externa, interna est cordis et externa est oris, seu interna est voluntatis et externa est actionis; quando internum facit unum cum externo apud hominem, tunc quod est cordis etiam est oris, seu quod est voluntatis etiam est actionis, seu quod idem, tunc in ore est cor loquens et in actione est voluntas agens, absque 2omni dissidentia; sic etiam est fides loquens et amor seu charitas agens, hoc est, Dominus a Quo fides et charitas. Quia Nadab et Abihu, filii Aharonis, repraesentabant doctrinam 2 ex Verbo, ideo illi, cum ex alia doctrina quam quae ex Verbo 3cultum instituerent, occisi sunt; quod repraesentabatur per haec quae de illis apud Moschen, Sumpserunt filii Aharonis, Nadab et Abihu, vir turibulum suum, et dederunt in ea ignem, super quem posuerunt suffimentum, atque ita attulerunt ad Jehovam ignem alienum, de quo non praeceperat illis; ideo exivit ignis a coram Jehovah et comedit illos, ut morerentur coram Jehovah; et dixit Moscheh ad Aharonem, Hoc quod locutus est Jehovah, dicendo, In propinquis Meis sanctificabor, Lev. x 1-3; per "ignem 4alienum in turibulo" significatur doctrina aliunde quam ex Verbo; "ignis" enim est bonum amoris et "suffimentum" est verum fidei inde; ac bonum amoris et verum fidei sunt quae intrant doctrinam quae ex Verbo, et faciunt illam; inde patet cur "igne a coram Jehovah consumpti fuerint"; "in propinquis sanctificari" est apud illos qua Domino per bonum amoris et verum fidei ex Verbo conjuncti sunt; quod "ignis" sit bonum amoris caelestis, videatur n. 934, 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 9055, et quod "suffimentum" sit fides ex bono amoris, 5alibi ostendetur. @1 Verbi$ @2 ulla$ @3 i Domini$ @4 aliunde IT$ @5 in sequentibus, ubi de suffimento, ostendetur [e.g. n. 9475, 10295]$

Arcana Coelestia 7
Passage 9376

#9376 "Et septuaginta de senioribus Israelis": quod 1significet praecipua vera Ecclesiae quae Verbi seu doctrinae concordantia cum bono, constat ex significatione "septuaginta" quod sint plenum, ita omnia, de qua n. 6508, et ex significatione "seniorum Israelis" quod sint praecipua vera Ecclesiae concordantia cum bono, ita quae Verbi seu doctrinae e Verbo, quia illa omnia concordant cum bono; quod "seniores Israelis" illa vera sint, videatur n. (x)6524, 8578, 8585. (m)Quod illa quae ex Verbo sunt concordent cum bono, est quia illa a Domino sunt, et inde in se caelum habent; et si credere velitis, in singulis Verbi est caelum in quo Dominus.(n) @1 significent$

Arcana Coelestia 7
Passage 9377

#9377 "Et incurvetis vos e longinquo": quod significet humiliationem et adorationem ex corde, et tunc influxum Domini, constat ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio, de qua n. 2153, 5682, 6266, 7068; quod etiam sit adoratio, est quia essentiale omnis adorationis et omnis cultus est humiliatio, nam absque humiliatione Dominus non coli et adorari potest, ex causa quia Divinum Domini non potest influere in cor superbum, hoc est, in cor plenum amore sui, hoc enim est durum, et vocatur in Verbo "lapideum," at in cor humile, quia hoc est molle, et vocatur in Verbo "carneum," ita receptibile influxus boni a Domino, hoc est, Domini; inde est quod per "incurvare se e longinquo" non modo 1significetur humiliatio et adoratio ex corde sed etiam influxus Domini tunc; influxus Domini dicitur quia bonum amoris et fidei quod influit a Domino, est Dominus apud hominem. Quod "e longinquo" sit ex corde, est quia qui in humiliatione sunt se removent a Domino, ex causa quia (t)se spectant indignos appropinquare ad sanctissimum Divinum, sunt enim, cum in humiliatione, in agnitione sui quod sint non nisi quam malum, 2immo profanum, ex se; cum ex corde id agnoscunt, tunc in vera humiliatione sunt; inde patet quod per "incurvetis vos e longinquo" significetur humiliatio et adoratio ex corde, et tunc influxus Domini. 2 Ast populus Israeliticus non in tali humiliatione et adoratione fuit, sed illam per externos gestus modo 3repraesentabant, 4erant enim in externis absque internis; at usque cum se humiliabant, se ad terram prosternebant, et quoque volutabant in pulvere, 2atque magna voce clamabant, et 5ita per integros dies; qui non scit quid vera humiliatio, potuisset credere quod id fuisset humiliatio cordis; sed non fuit humiliatio cordis spectantis Deum a Deo sed spectantis Deum a se; et cor spectans a se est a malo, nam quicquid ab homine procedit ut a se, id malum est; erant enim in amore sui et mundi prae omnibus populis in universo, et se credebant sanctos, modo obtulerint sacrificium, aut laverint se aquis, non agnoscentes quod talia repraesentarent sanctitatem internam, quae est charitatis et fidei a Domino; omne enim sanctum non est hominis sed est Domini apud hominem, n. 9229; qui se humiliant ex fide sanctitatis a se, et adorant ex amore Dei a se, illi ex amore sui se humiliant et adorant, ita ex corde duro et lapideo et non ex corde molli et carneo, 6et sunt in externis et non simul in internis, nam amor sui in externo homine habitat, nec potest intrare in internum, quoniam internus homo modo aperitur per amorem et fidem in Dominum, ita a Domino, Qui inibi 7format caelum hominis in quo habitat. @1 sit AI$ @2 et$ @3 repraesentabant altered to repraesentabat then restored to repraesentabant A, repraesentabat IT$ @4 erant altered to erat but not restored to erant$ @5 hoc$ @6 d et i nam$ @7 tunc formatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9378

#9378 "Et appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam": quod significet conjunctionem et praesentiam Domini per Verbum in communi, constat ex significatione "appropinquare" quod sit conjunctio et praesentia Domini, de qua sequitur, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum in communi, de qua supra n. 9372. Quod per "appropinquabit Moscheh" significetur conjunctio et praesentia Domini per Verbum, est quia "appropinquare" in spirituali sensu significat conjungi per amorem, nam qui se mutuo amant conjunguntur, amor enim est conjunctio spiritualis; 1universale est in altera vita, 2quod omnes conjungantur secundum amorem boni et veri a Domino; inde totum caelum est talis conjunctio; similiter se habet cum appropinquatione seu conjunctione cum Domino; qui Ipsum amant, illi conjunguntur Ipsi, usque adeo ut dicantur esse in Ipso, cum in caelo; et omnes illi amant Dominum, proinde per amorem Ipsi conjunguntur, qui in bono vitae ex veris fidei sunt, quoniam bonum ex illis veris est a Domino, immo est Dominus, Joh. xiv 20, 21 Ast sciendum quod homo ex se non possit appropinquare ad 2 Dominum et conjungi Ipsi, sed Dominus appropinquabit ad hominem et conjungetur illi; et quia 3Dominus trahit hominem ad Se, (m)Joh. vi 44, xii 32,(n) apparet sicut homo ex se appropinquet 4et se conjungat; hoc fit quando homo desistit a malis, nam desistere a 5malis hominis arbitrio seu libero relictum est; influit tunc bonum a Domino, quod nusquam deest, inest enim ipsi vitae quae homini a Domino; sed cum vita tantum 6boni recipitur, quantum remota sunt mala. 7(m)Quod per Verbum sit conjunctio et praesentia Domini, est quia Verbum 8est unio hominis cum caelo et per caelum cum Domino; Verbum enim est Divinum Verum procedens a Domino, quare qui quoad doctrinam et vitam, seu quoad fidem et amorem, in illo vero sunt, in Divino procedente a Domino sunt, ita conjuncti Ipsi.(n) Ex his patet quod per "appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam" significetur conjunctio et praesentia Domini per Verbum. 3 (m)Quod 9appropinquare sit conjunctio et praesentia, est quia i altera vita distantiae unius ab altero se habent prorsus secundum dissimilitudines et diversitates interiorum, quae sunt cogitationis et affectionis, videantur n. 1273-1277, 1376-1381, 9104; 10remotione etiam a Domino, et appropinquationes ad Ipsum se habent prorsus secundum bonum amoris et inde fidei ab Ipso et 11in Ipsum; inde est 12quod caeli Domino propinqui sint secundum bona, ac vicissim inferna a Domino remota secundum mala; inde patet unde est quo propinquus esse et appropinquare in spirituali sensu sit conjungi, (n)13ut quoque in sequentibus locis: apud Davidem, Propinquus Jehovah omnibus invocantibus Ipsum, qui invocant Ipsum in veritate, Ps. cxlv 18; "propinquus" pro praesens (c)et conjunctus: apud eundem, Beatus quem eligis, et appropinquare facis; habitabit atria 14tua, Ps. lxv 5 [A.V. 4]; "appropinquare facere" pro conjungi: apud eundem, Jehovah, appropinqua ad animam meam, libera me, Ps. lxix 19 [A.V. 18]: apud eundem, Propinquus Jehovah fractis corde, Ps. xxxiv 19 [A. V. 18]: 4 apud Jeremiam, Audire faciant verba Mea populum Meum, et (x)reducant eos a via illorum mala, a malitia operum illorum; (x)num Deus propinquo Ego, et non Deus e longinquo? xxiii 22, 23; quod "Deus e propinquo" dicatur illis qui desistunt a malis, et quod "Deus e longinquo" illis qui in malis15, patet: apud Moschen, Dixit Moscheh ad Aharonem, Hoc quod locutus est Jehovah, In propinquis Meis sanctificabor, Lev. x 3; "in propinquis sanctificari" est apud illos qui Domino per bonum amoris et verum fidei ex Verbo conjuncti sunt: apud 16Jeremiam, Tunc erit Magnificus ejus ex illo, et Dominator ejus e medio illius exibit; et appropinquare faciam Illum, et appropinquabit ad Me; quis namque est Ille, despondit cor suum ad appropinquandum ad Me? xxx 21; ibi de Domino, Qui "Magnificus et Dominator"; "appropinquare ad 17Jehovam" est uniri, nam appropinquatio Divini ad Divinum non aliud est (m)quam unio.(n) @1 i hoc$ @2 quoniam ibi omnes conjunguntur A, quod omnes conjunguntur IT$ @3 tunc trahit illum$ @4 (d)et sic conjungatur A, et se conjunget IT$ @5 malo$ @6 bonum$ @7 i Pa andra sidan in margine, that is, the following sentence stands in A in m of the next page.$ @8 unit hominem$ @9 propinquus esse et approprinquare significet conjunctionem et praesentiam$ @10 distantiae etiam a Domino et propinquationes ad Ipsum prorsus se [habent]$ @11 i sic$ @12 quod inferna a coelo ubi Dominus remota sint, et hoc secundum mala, et quod coeli Domino propinqui sint, secundum bona, et ea [propinquitas] coelis secundum boni genus et speciem$ @13 similiter ac alibi in Verbo, ut$ @14 mea AIT, cp n. 9741(7)$ @15 i sunt$ @16 Eundem$ @17 Me$

Arcana Coelestia 7
Passage 9379

#9379 "Et illi non appropinquabunt": quod significet non conjunctionem et praesentiam separatam, constat ex repraesentatione Aharonis, filiorum ejus Nadab et Abihu, et septuaginta seniorum, qui hic sunt "illi qui non appropinquabunt," quod 1sint Verbum in sensu externo, doctrina, et praecipua vera Ecclesiae2, de qua supra n. 9374-9376, et ex significatione "appropinquare" quod sit conjunctio et praesentia Domini, de qua mox supra n. 9378, hic non conjunctio et praesentia, quia dicitur quod solus Moscheh appropinquabit et non illi; quod sit non conjunctio et praesentia separata, est quia per Moschen 3hic repraesentatur Verbum in communi seu Verbum in omni complexu, n. 9372, et quoque Verbum in sensu interno, n. 9374; per Aharonem autem et 4ejus filios perque septuaginta seniores repraesentatur Verbum in sensu externo, et quae inde sunt; haec quia separatim non conjungi possunt Domino, quoniam Dominus est Verbum in omni complexu, ideo dicitur non conjunctio et praesentia separata. @1 sit$ @2 i quae Verbi seu doctrinae$ @3 enim$ @4 per ejus filios Nadab et Abihu, tum per$

Arcana Coelestia 7
Passage 9380

#9380 "Et populus non ascendet cum illo": quod significet plane non conjunctionem cum externo absque interno, constat ex significatione "ascendere" quod sit conjunctio, ut supra n. 9373, hic non conjunctio, quia dicitur "non ascendet"; quod sit cum Verbi sensu externo absque interno, est quia filii Jacobi, qui hic sunt "populus," in externo absque interno erant, videatur n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, (x)4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. Quod in externo absque interno essent, patet manifeste ex cultu vituli aurei post quadraginta abhinc dies; aliter fecissent si simul in interno fuissent, hoc est, in bono amoris et fidei in Jehovam, hoc enim est internum; qui per hoc conjuncti sunt, illi non discedere possunt ad cultum idoli, cor enim procul ab illo est; et quia populus ille non aliter conjunctus fuit Domino quam per externa, per quae repraesentarent interna, ideo dicitur quod "populus" non ascendet1," per quae significatur plane non conjunctio cum externo absque interno; 2repraesentationes quae absque cognitione, fide, et affectione interiorum quae repraesentantur, conjungunt rem, non autem personam. 2 Similiter se habet cum illis qui in 3solo sensu litterali Verbi manent et nihil doctrinale inde colligunt; sunt enim separati a sensu interno, (d)nam sensus internus est ipsum doctrinale; conjunctio Domini cum externis Verbi est per interiora ejus; quare si interiora separata sunt, non alia cum externis conjunctio Domini datur quam sicut cum gestu corporis absque corde concordante. Similiter quoque se habet cum illis qui doctrinam suae Ecclesiae quoad singula perfecte sciunt, et usque illa non applicant ad vitam; illi etiam in externis sunt absque interno, nam vera doctrinae sunt extra apud illos cum non inscripta sunt eorum vitae; quod cum horum veris non sit conjunctio Domini, est quia Dominus intrat per vitam hominis in ejus fidei vera, ita per animam quae inest veris4.

Arcana Coelestia 7
Passage 9381

#9381 Vers. 3-5. Et venit Moscheh et renuntiavit populo omnia verba Jehovae et omnia judicia; et respondit [omnis] populus voce una, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus. Et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis. Et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta, et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos. "Et venit Moscheh et renuntiavit populo" significat illustrationem et informationem Domini per Divinum Verum, quod ab Ipso: "omnia verba Jehovae et omnia judicia" significat quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali et naturali: "et respondit omnis populus voce una" significat receptionem intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia: "et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus" significat tunc receptionem corde: "et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae" significat impressionem tunc vitae: "et surrexit mane in matutino" significat gaudium ex Domino: "et aedificavit altare sub monte" significat repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum ab Ipso: "et duodecim statuas pro duodecim tribubus Iraelis" significat repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum Divinum quod ab Ipso in omni complexu: "et misit pueros filiorum Israelis" significat illa quae sunt innocentiae et charitatis: "et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos" significat repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono. @1 i cum Moscheh$ @2 repraesentativa$ @3 sola litera$ @4 i ejus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9382

#9382 "Et venit Moscheh et renuntiavit populo": quod significet illustrationem et informationem Domini per Divinum Verum, quod ab Ipso, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Verbum, ita quoad Divinum Verum, nam hoc est Verbum, de qua supra n. 9372; 1ex significatione "venire" cum de Domino quoad Verbum seu 2Divinum Verum, quod repraesentatur per "Moschen," quod sit illustratio, nam cum Dominus venit seu praesens est in Verbo, est illustratio; et ex significatione "renuntiare" quod sit informatio; inde patet quod per "venit Moscheh et renuntiavit populo" significetur illustratio et informatio Domini per Divinum Verum. Quomodo se habet cum illustratione et informatione ex Verbo 2 etiam hic paucis dicetur: quisque illustratur et informatur ex Verbo secundum affectionem veri 3et desiderii ejus gradum, ac secundum facultatem recipiendi; qui in illustratione sunt, illi quoad internum suum hominem in luce caeli sunt, nam lux caeli est quae illustrat hominem in veris et bonis fidei, n. 8707, 8861; qui ita 4illuminantur, illi Verbum secundum interiora ejus capiunt; quapropter illi ex Verbo doctrinam sibi faciunt, ad quam applicant sensum litterae; 5ast qui non in affectione veri ex bono sunt et inde in desiderio sapiendi, illi plus occaecantur quam illustrantur cum legunt Verbum, nam non in luce caeli sunt; et ex luce mundi, quae lumen naturae vocatur, non vident nisi talia quae concordant cum mundanis, et sic ex fallaciis 6in quibus sunt sensus externi, falsa arripiunt quae apparent illis 7sicut vera; 8plurimi inde sibi nullam doctrinam faciunt, sed in sensu litterae manent, quem applicant ad favendum falsis, imprimis talibus quae cum amoribus sui et mundi concordant; at qui non tales sunt, illi modo confirmant doctrinalia suae Ecclesiae, et non curant nec sciunt num sint vera vel falsa, de quibus videatur n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780; inde patet quinam sunt qui ex Verbo illustrantur et quinam qui occaecantur, quod nempe illi illustrentur qui in amoribus caelestibus sunt, nam amores caelestes recipiunt, et quasi spongiae (x)imbibunt vera caeli, conjunguntur etiam ex se sicut anima et corpus; vicissim autem illi occaecantur qui in amoribus mundanis sunt, quoniam hi amores recipiunt et quasi spongiae imbibunt falsa, et conjunguntur 9etiam ex se; bonum enim et verum concordant, et vice versa malum et falsum; quapropter conjunctio mali et falsi vocatur conjugium infernale, quod est ipsum infernum, et conjunctio boni et veri vocatur conjugium caeleste, quod est ipsum caelum. 3 Quod Verbum sit ex quo illustratio et informatio, est quia id in prima 10origine est ipsum verum Divinum procedens a Domino, et in descensu in mundum accommodatum omnibus caelis, inde est, cum homo cui amor caelestis, legit Verbum, quod per illud conjungatur caelo, et per caelum Domino, inde illustratio et informatio; aliter cum homo cui amor mundanus, legit Verbum; apud illum non est conjunctio caeli, quapropter ei non illustratio et informatio; quod per Verbum sit unio caeli et mundi, ita Domini cum genere humano, videatur n. 9212 fin., 9216 fin., 9357. @1 i et$ @2 i quoad$ @3 i ex bono$ @4 illustrantur$ @5 at$ @6 sensuum$ @7 ut$ @8 plurima pars inde nullam sibi doctrinam faciunt, sed modo confirmant doctrinalia suae Ecclesiae, sive vera sint sive falsa; alioquin sensum literalem Verbi applicant ad favendum falsis ex amoribus mundi suique oriundis$ @9 sicut$ @10 i sua$

Arcana Coelestia 7
Passage 9383

#9383 "Omnia verba Jehovae et omnia judicia": quod significet quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali et naturali, constat ex significatione "verborum Jehovae" quod sint quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali, de qua sequitur, et ex significatione "judiciorum" quod sint quae in Verbo vitae sunt in statu naturali. Dicitur in statu spirituali et in statu naturali quia apud unumquemvis hominem 1in genere bini status sunt; unus qui peculiaris et proprius est interno homini, qui status spiritualis vocatur, alter qui peculiaris et proprius est externo homini, qui status naturalis vocatur; quod status interni hominis dicatur spiritualis, est quia ille afficitur veris, quae sunt lucis caeli, et afficitur bono, quod est caloris illius lucis, qui est amor; illa lux vocatur lux spiritualis quia illuminat intellectuale, et ille calor vocatur calor spiritualis, qui est amor, et accendit voluntarium; inde est quod status interni hominis dicatur status spiritualis; quod autem status externi hominis dicatur naturalis, est quia ille afficitur veris quae sunt lucis mundi, et bono quod est caloris illius lucis, qui etiam est amor, sed amor talium quae in mundo sunt; omnis enim calor vitae est amor; inde est quod status externi hominis dicatur 2naturalis; illa quae sunt vitae in statu naturali, intelliguntur per "judicia," quae autem sunt vitae in statu spirituali, intelliguntur per "verba Jehovae." Quod sint quae ex Verbo, est quia ibi sunt omnia quae vitae 2 sunt, in se enim ipsam vitam habent, quoniam ibi 3est Divinum Verum quod processit et quod procedit ex Domino, Qui est ipsa vita. Quod omnia quae in Verbo sint vitae, inde est, tum quod omnia ibi se referant ad vitam, 4ut constare potest ex binis praeceptis super quibus omnia Verbi fundantur, de quibus apud Matthaeum, Jesus dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primarium et magnum praeceptum; secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum; in his duobus praeceptis lex et prophetae pendent, xxii 35-38 [A.V. 37-40]; Marc. xii 29-31; "amare Deum et proximum" est vitae quia omne vitae est amoris, usque adeo ut absque amore nulla sit vita, et qualis amor talis vita; "lex et prophetae" sunt totum Verbum. @1 bini status communius$ @2 i status$ @3 After Verum$ @4 constat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9384

#9384 "Et respondit omnis populus voce una": quod significet receptionem intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia, constat ex significatione "respondere voce una" quod sit receptio intellectu, "respondere" enim est receptio, n. 2941, 2957, et "vox" est confessio quae prodit ex intellectu, nam quae oris sunt, et inde loquelae seu vocis, correspondent parti intellectuali; ex ea parte etiam vox seu loquela procedit, ipsa vero affectio loquelae, (x)quae est ex fine qui intenditur seu ex amore qui vivificat, procedit ex parte voluntaria; et ex significatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod 1sint Ecclesia, de qua n. 9340, ita qui vere ab Ecclesia; inde patet quod per "respondit populus voce una" significetur receptio intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia. @1 sit$

Arcana Coelestia 7
Passage 9385

#9385 "Et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus": [quod significet tunc receptionem corde,] constat ex significatione "verborum quae locutus Jehovah" quod sint vera ex Verbo quae vitae sunt, ut supra n. 9383, et ex significatione "facere" quod sit receptio a parte voluntaria, de qua n. 9282, ita receptio corde, nam "cor" in Verbo est voluntas, n. 7542, 8910, 9050, 9113, 9300; quod per haec verba significetur receptio voluntate, et per mox praecedentia receptio intellectu, est quia in omnibus et singulis Verbi est conjugium veri et boni, n. 9263, ita conjugium caeleste, quod est caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus; et verum se refert ad intellectum, ac bonum ad voluntatem.

Arcana Coelestia 7
Passage 9386

#9386 "Et scripsit (x)Moscheh omnia verba Jehovae": quod significet impressionem tunc vitae, constat ex significatione "scribere" quod sit imprimere vitae, de qua sequitur, ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Verbum, ut supra n. 9372, 9382, et ex significatione "omnium verborum Jehovae" quod sint vera ex Verbo, de qua etiam supra n. 9383; inde patet quod per "scripsit Moscheh omnia verba Jehovae" significentur vera Divina impressa vitae a Domino. Vera dicuntur impressa vitae quando fiunt voluntatis et inde actus; quamdiu solum in memoria haerent, et quamdiu solum spectantur intellectualiter, tamdiu non impressa vitae sunt; sed ut primum recipiuntur voluntate, tunc fiunt vitae, quoniam ipsum esse vitae hominis est velle et inde agere; prius nec appropriata sunt homini. 2 Quod "scribere" sit imprimere vitae, est quia scripturae sunt ob reminiscentiam in omnem posteritatem; similiter quae impressa sunt hominis vitae; sunt homini bini quasi libri, quibus inscripta sunt omnia ejus cogitata et acta; libri illi sunt binae ejus memoriae, exterior et interior; quae inscripta sunt ejus memoriae interiori, illa in omnem aeternitatem permanent nec usquam delentur; sunt praecipue illa quae voluntatis facta sunt, hoc est, quae amoris, nam quae amoris sunt voluntatis sunt; illa memoria est quae intelligitur per "librum vitae" cujusvis, videatur n. 2474.

Arcana Coelestia 7
Passage 9387

#9387 "Et surrexit mane in matutino": quod significet gaudium ex Domino, constat ex significatione "surgere" quod involvat elevationem versus superiora, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, et ex significatione "mane et matutini" quod sit Dominus, et quae ab Ipso, ut pax, innocentia, amor, gaudium, de qua n. 2405, 2780, 7681, 8426, 8812; quod "mane et matutinum" illa significent, est quia vices anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems, ut et vices diei, quae sunt mane, meridies, vespera, et nox, correspondent totidem statibus in caelo; inde "mane" correspondet adventui et praesentiae Domini, quae est quando angelus in statu pacis, innocentiae, et amoris caelestis est, et inde in gaudio; de his correspondentiis videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426, 9213.

Arcana Coelestia 7
Passage 9388

#9388 "Et aedificavit altare sub monte": quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum ab Ipso, constat ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Divini Humani Domini, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et inde principale repraesentativum cultus Domini, n. 4541, 8935, 8940, et ex significatione "montis" quod sit bonum amoris, de qua n. 4210, 6435, 8327, 8658, 8758, hic Divinum Bonum amoris procedens a Domino, quia erat mons Sinai, ubi tunc Dominus; quod "mons Sinai" sit Divinum Bonum unitum Divino Vero a Domino, videatur n. 8805.

Arcana Coelestia 7
Passage 9389

#9389 "Et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis": quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum Divinum quod ab Ipso in omni complexu, constat ex significatione "statuae" quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum; quod id per "statuam" (x)significetur, est quia per "altare" significatur repraesentativum Divini Humani Domini quoad bonum, et "statua" in sensu repraesentativo est sanctum veri quod a Domino, n. 4580, 4582; et ex significatione "duodecim" ac "duodecim tribuum" quod sint omnia vera et bona in complexu, de qua n. 577, 2089, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7973, ita quae a Domino. Quod Divinum Humanum Domini per "altare" et per "statuas" (x)significetur, est quia omnia repraesentativa Ecclesiae de quibus in Verbo, in supremo sensu (x)spectant Ipsum Dominum, quapropter etiam Verbum in suo intimo et supremo sensu agit de solo Domino, ac imprimis de glorificatione Humani Ipsius; inde omne sanctum Verbi; sed is sensus sistitur imprimis in intimo seu tertio caelo, ubi sunt illi qui in amore in Dominum, ac inde in sapientia prae reliquis.

Arcana Coelestia 7
Passage 9390

#9390 "Et misit pueros filiorum Israelis": quod significet illa quae sunt innocentiae et charitatis, constat ex significatione "puerorum filiorum Israelis" quod sint quae innocentiae et charitatis apud illos qui ab Ecclesia; per "lactentes" enim, "infantes," et "pueros" significantur illi qui in innocentia et charitate, seu abstracte a personis illa qua sunt innocentiae et charitatis, 1n. 430, 5236, et per "filios Israelis significantur illi qui ab Ecclesia, seu abstracte a personis 2Ecclesia n. 9340. @1 i videatur$ @2 Ecclesiae IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9391

#9391 "Et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos": quod significet repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono, constat ex repraesentatione "holocaustorum et sacrificiorum" quod sint cultus Domini in genere de qua n. 922, 6905, 8936, et in specie quod "holocausta" sint cultu Domini ex bono amoris, et (x)"sacrificia" ex vero fidei quod ex bono n. (x)8680, et ex significatione "juvencorum" quod sint bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua sequitur; bestiae 1quae sacrificabantur significabant quale boni et veri ex quibus cultus n. 922, 1823, 2180, 3519; quod bestiae 2mites et utiles significent caelestia quae boni amoris et spiritualia quae veri fidei, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, videatur n. 9280. Quod "juvencus" significet bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine, n. 2566: 5913, 6048, 8937, 9135; quae ex grege, erant agni, caprae, oves, arietes: hirci, et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli; agni et oves significabant bonum innocentiae et charitatis in interno seu spirituali homine, inde vituli et juvenci, quia in teneriore aetate quam boves erant, significabant simile in externo seu naturali homine. 2 Quod "juvenci et vituli" id bonum significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem, Pedes quattuor animalium, pes rectus, et vola pedum eorum quasi vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris laevigati, i 7; ibi de cherubis, qui describuntur per "quattuor animalia"; quod "cherubi" sint custodia seu providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus quam per bonum, videatur n. 9277 fin.; bonum externum seu naturale repraesentabatur per pedem dextrum, et per volam pedum quod esset quasi vola pedis vituli; "pedes" enim significant illa quae sunt naturalis hominis, "pes rectus" illa quae sunt boni, et "vola pedum" 3quae sunt ultima, in naturali homine; quod "pedes" illa significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, et calcanei, plantae, volae, et ungulae sint ultima in naturali homine, n. 4938, 7729; quod "volae pedum micuerint sicut species aeris laevigati," erat 4quia "aes" significat bonum naturale, n. 425, 1551, et "aes micans sicut laevigatum" bonum a luce caeli, quae est verum Divinum procedens a Domino, splendens; ex his patet quod per "vitulum" significetur bonum externi seu naturalis hominis: similiter apud Johannem, 3 Circa thronum erant quattuor animalia plena oculis ante et retro; et primum animal simile leoni, alterum vero animal simile vitulo, tertium autem animal habens faciem sicut homo, quartum denique animal simile aquilae volanti, Apoc. iv 6, 7; hic quoque per "quattuor animalia," quae sunt cherubi, significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris; ipsa custodia fit per verum et inde bonum, et per bonum et inde verum; verum et inde bonum in externa forma significantur per "leonem" et "vitulum," ac bonum et inde verum in interna forma per "faciem hominis" et "aquilam volantem"; quod "leo" sit verum ex bono in sua potentia, videatur n. 6367, inde "vitulus" ipsum bonum inde: apud Hoscheam, 4 Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem,, et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum, xiv 3 [A.V. 2]; quid sit "retribuere juvencos labiorum," nemo scire potest nisi sciat quid significant "juvenci" et quid "labia"; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet, nam dicitur "revertimini ad Jehovam, et dicite ad Ipsum, Accipe bonum," et tunc, "retribuemus juvencos labiorum," pro ex bonis doctrinae Jehovam confiteri, et Ipsi gratias agere; "labia" enim sunt quae doctrinae, n. 1286, 1288: apud Amos, 5 Attrahitis habitationem violentiae; cubant super lectis eboris, et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii, vi 3, 4; describuntur ibi illi qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; "edere agnos de grege" est discere et appropriare sibi bona innocentiae quae interni seu spiritualis hominis, "edere vitulos e medio saginarii" pro discere et appropriare sibi bona innocentiae quae externi seu naturalis hominis; quod "edere" sit appropriare, videatur n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, quod "agni" sint bona innocentiae, n. 3994, 3519, 7840; quia "agni" sunt bona innocentiae interiora, sequitur quod "vituli e medio saginarii" sint bona innocentiae exteriora; nam in Verbo imprimis prophetico familiare est agere de vero ubi de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314, et quoque dicere de externis ubi de internis; etiam "saginarium" et "pingue" significat bonum amoris interioris, n. 5943 pariter apud Malachiam, Exorietur vobis, timentes nominis Mei, sol justitiae, et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginarii, iii 20 [A.V.iv 2]: 6 apud Lucam, Pater de filio prodigo qui reversus paenitentiam cordis egit, Efferte stolam primariam et induite eum, et date annulum in manum ejus, et calceos in pedes; insuper adducite vitulum saginatum et mactate, ut comedentes laetemur, xv 22, 23; qui modo sensum litterae capit 5credit quod non altiora hic lateant, cum tamen singula involvunt caelestia, sicut quod induerent illum stola primaria, quod darent annulum in manum ejus, et calceos in pedes, et 6adducerent vitulum saginatum et mactarent, ut comedentes laetarentur; per "filium prodigum" intelliguntur qui divitias caelestes, quae sunt cognitiones boni et veri, prodegerunt, per "reditum ejus ad patrem, et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus" significatur paenitentia cordis et humiliatio, per "stolam primariam qua indueretur" significantur 7communia vera, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216, et per "vitulum saginatum" 7communia bona veris illis correspondentia8. Simile per "vitulos et juvencos" significatur alibi, ut Esai. xi 6; Ezech. xxxix 18; Ps. xxix 6; Ps. lxix 32 [A.V. 31]; tum in holocaustis et sacrificiis, Exod. xxix 11, 12 seq.; Lev. iv 3 seq., 13 seq., viii 15 seq., ix 2, xvi 3, xxiii 18; Num. viii 8 seq., xv 24 seq., xxviii 19, 20; Jud. vi 25-29; 1 Sam. i 25, xvi 2.; 1 Reg. xviii 23-26, 33. 7 Quod filii Israelis fecerint sibi vitulum aureum et eum pro Jehovah coluerint, Exod. xxxii 1-fin., causa fuit quia in corde eorum permansit idololatria Aegyptiaca, tametsi ore confessi 9sunt Jehovam; in Aegypto inter idola fuerunt praecipua vitulae ac vituli ex auro, ob causam quia "vitula" significabat verum scientificum, quod est verum naturalis hominis, et "vitulus" bonum ejus, quod est bonum naturalis hominis, tum quia aurum significabat bonum; 10hoc bonum et id verum in effigie sistebantur ibi per 11vitulos et vitulas ex auro, 12at cum repraesentativa caelestium ibi versa sunt in idololatrica et demum in magica, tunc ibi sicut alibi ipsae effigies quae repraesentabant factae sunt idola, et coeperunt coli; inde idololatriae veterum et 13magiae Aegyptiacae; Antiqua enim Ecclesia, quae successit Antiquissimae, 8 fuit Ecclesia repraesentativa, cujus omnis cultus constabat in ritibus, statutis, judiciis, et praeceptis, quae repraesentabant Divina et caelestia, quae sunt interiora Ecclesiae; illa Ecclesia post diluvium per multum orbis Asiatici extensa fuit et quoque in Aegypto 14fuit; sed in Aegypto excolebantur scientifica illius Ecclesiae, unde illis scientia correspondentiarum et repraesentationum prae reliquis, ut constare potest ex hieroglyphicis, exque magiis et 15idolis ibi, tum ex variis quae de Aegypto memorantur in Verbo; inde est quod per "Aegyptum" in Verbo significetur scientificum in genere tam quoad verum quam quoad bonum, tum naturale, nam scientificum est naturalis hominis; hoc etiam vitula et vitulus significabant. Quod Ecclesia Antiqua, quae fuit repraesentativa, per plura 9 regna extensa fuerit, et quoque quod fuerit in Aegypto, videatur n. 1238, 2385, 7097; quod scientifica Ecclesiae imprimis in Aegypto exculta fuerint, et quod ideo per "Aegyptum" in Verbo significetur scientificum in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6693, 6750, 7779 fin., 7926; et quia 16verum scientificum et ejus bonum est verum et bonum naturalis hominis, quod ideo etiam per "Aegyptum" in Verbo significetur naturale, n. 4967, 5079, 5080, 5095, (x)5160, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6004, 6015, 6147, 6252; ex his nunc 10 patet quod vitulae et vituli inter primaria idola Aegypti fuerint, ob causam quia vitulae et vituli significabant 16verum scientificum et ejus bonum, 17quae sunt naturalis hominis; simile 18cum ipsa Aegypto, sic ut Aegyptus et vitulus ejusdem significationis essent; quapropter de "Aegypto" ita dicitur apud Jeremiam, Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit; et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, xlvi 20, 21; "vitula" est verum scientificum quod 19naturalis hominis, (x)mercenarii qui vituli" sunt qui bonum propter lucrum faciunt, n. 8002; ita "vituli" sunt bonum tale quod non in se bonum est, sed jucundum naturalis hominis separati a spirituali; hoc jucundum est in quo fuerunt filii 20Jacobi, quod in se idololatricum est; quapropter illis permissum fuit id notum facere et testari per adorationem vituli, Exod. xxxii 1-fin.; id quoque ita describitur apud Davidem, 11 Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. cvi 19, 20; per "facere vitulum in Chorebo et incurvare se fusili" significatur cultus idololatricus, qui est rituum, statutorum, judiciorum, et praeceptorum, solum in externa forma et non simul in interna; quod gens illa in externis absque interno fuerit, videatur n. 9320 fin., 9373, 9377, 9380, 9381, et quod sic corde suo idololatrica, n. 3732 fin., 4208, 4281, 4825, 5998, 7401, 8301, 8871, 8882; quod "permutaverint gloriam in effigiem bovis comedentis herbam" significat quod abalienaverint se ab internis Verbi et Ecclesiae et coluerint externum, quod modo est scientificum absque vita; "gloria" enim est internum Verbi et Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8267, 8427, "effigies bovis" est simulacrum boni in (t)forma externa, 21"effigies" enim est simulacrum, ita quod absque vita, et "bos" est bonum in naturali, ita in externa forma, n. 2566, 2781, 9135, "comedere herbam" est appropriare sibi illud modo scientifice, "comedere" enim est appropriare, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et "herba" est scientificum, n.7571. 12 Quia talia per "vitulum aureum" qui pro Jehovah colebatur a filiis Israelis, significabantur, ideo Moscheh sequenti modo cum illo procedebat, Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum, sumpsi, et combussi eum igne et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21; cur 22ita cum vitulo aureo factum sit, nemo scit nisi sciat quid significat "comburi igne, 23contudi, moli, et attenuari in pulverem," et quid "rivus descendens e monte in quem pulvis projiciebatur"; describitur 24status illorum qui colunt externa absque interno, quod nempe sint in malis amorum sui et mundi, (c)ac in falsis inde quoad illa quae a Divino, ita quoad Verbum; "ignis" enim quo comburebatur est malum amoris sui et mundi, n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, "pulvis in quem contusus" est falsum inde confirmatum ex sensu litterae Verbi, et "rivus ex monte Sinai" est verum 25Divinum, ita Verbum in littera, hoc enim descendit inde; qui enim in externis sunt absque interno, Verbum ad favorem suorum amorum explicant, et inibi terrestria et prorsus non caelestia vident, sicut Israelitae et Judaei olim et quoque hodie. Similia etiam repraesentata sunt per vitulos Jeroboami in Bethele 13 et in Dane, 1 Reg. xii 26-fin. et 2 Reg. xvii 16, de quibus ita apud Hoscheam, Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israel etiam ille; faber fecit eum, et non Deus ille, quia in frusta fiet vitulus Samariae, viii 4-6; agitur ibi de perverso intellectu et prava explicatione Verbi ab illis qui in externis sunt absque interno, manent enim in Verbi 26sensu litterae, quem trahunt ad favendum suis amoribus et principiis inde captis; "regem facere et non a Me, et principes facere et non novi" est verum et primaria vera excludere ex proprio lumine et non a Divino, "rex" enim in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et "principes" sunt primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, "argentum suum et aurum suum 27facere idola" 14 est scientifica veri et boni ex Verbi sensu litterae pervertere ad favorem suarum cupiditatum, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt, "argentum" enim est verum et "aurum" est bonum quae a Divino, ita quae sunt Verbi, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 8932, et "idola" sunt 28doctrinalia ex propria intelligentia, 29quae ut sancta coluntur, et tamen nullam in se vitam habent, n. 8941; inde patet quod per "regem et principes," tum per "argentum et aurum" significentur falsa ex malo, nam quae ex proprio sunt ex malo 30sunt, et inde falsa sunt, tametsi extrinsecus apparent ut vera, quia ex Verbi sensu 31litterae desumpta; inde patet (x)quid "vitulus Samariae quem faber fecit et qui in frusta fiet," significat, quod nempe bonum in naturali homine et non simul in spirituali, ita non bonum, quia applicatum ad malum; "faber fecit et non Deus" est quod ex proprio et non ex Divino; "in frusta fieri" est dissipari: 15 (m)32similia intelliguntur per "vitulos" apud Hoscheam, 33Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos 34osculabuntur, xiii 2.(n) Ex his nunc patet quid "vitulus et juvencus" 35significant in sequentibus his locis: apud Esaiam, Descendent unicornes cum illis, et juvenci cum robustis, 36et ebria fiet terra eorum a sanguine, (x)et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, xxxiv 7: apud eundem, Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum velut desertum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus; exarescet messis ejus, xxvii 10 [, 11]: apud Jeremiam, A clamore Chesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz, ediderunt vocem suam, a Zoare usque ad Choronaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, xlviii 34: (m)apud Esaiam, Cor Meum super Moabo clamat; profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, nam in ascensu (x)Luchith ascendet cum fletu in eo, xv 5: (n) apud Hoscheam, Ephraim vitula edocta amans triturare, x 11: 37 16 38apud Davidem, Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, 39conculcans fragmenta argenti; dispersit populos, bella desiderant, Ps. lxviii 31 [A.V. 30]; (m)agitur hic de arrogantia illorum qui ex scientificis intrare volunt in mysteria fidei, et non quicquam agnoscere quam quod ipsi inde excludunt; hi quia nihil ex luce caeli quae (c)ex 40Domino, sed 41ex lumine naturae quod ex proprio vident, umbras arripiunt loco lucis, fallacias loco realium, 42 43in genere falsum loco veri; illi quia insane cogitant quoniam ex infimas, vocantur "fera arundinis," et quia acriter ratiocinantur vocantur "congregatio fortium," 44et quia dissipant vera adhuc residua et sparsa inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, dicitur de illis quod "conculcent fragmenta argenti inter vitulos populorum",(n) et porro quod "dispergant populos," hoc est, ipsam Ecclesiam cum suis veris; cupido oppugnandi et destruendi illa intelligitur per "bella desiderare"; ex his iterum patet quod "vituli" sint bona; (s)apud Sachariam xii (x)4 dicitur, Omnem equum populorum 17 percutiam caecitate, et per "equum populorum" significantur in tellectualia veri apud illos qui ab Ecclesia, quia "equus" est intellectuale veri, n. 2761; hic autem dicitur, "conculcare fragmenta argenti et dispergere populos inter vitulos populorum," 45et per "conculcare et dispergere" significatur dejicere et dissipare, n. 258, 46per "argentum" verum, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932, et 47per "populos" illi qui ab Ecclesia in veris, n. 2928, 7207, ita quoque vera Ecclesiae, n. 1259, 1260, 3295, 3581, ita per "vitulos populorum" significantur bona quae voluntarii apud illos qui ab Ecclesia.(s) Porro quod "vituli" significent bona, constat apud Jeremiam, 18 48Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et 48dabo illos in manum hostium eorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, xxxiv 18-20; quid sit "foedus vituli," et quid "transire inter partes ejus," nemo scire potest nisi sciat quid significat "foedus," quid "vitulus," quid "sectio ejus in duas partes," tum quid "principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, 49sacerdotes, et populus terrae"; patet quod arcanum caeleste sit; 50hoc usque prodire ad intellectum potest cum scitur quod "foedus" sit conjunctio, "vitulus" bonum, "vitulus sectus in 51duas partes" 52bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, et quod "principes Jehudae et Hierosolymae, ac ministri regii et sacerdotes, ac populus terrae," sint vera et bona quae Ecclesiae ex Verbo, et quod "transire inter partes" sit conjungere; ex his cognitis patet quod sensus internus 53horum verborum sit quod nulla esset conjunctio boni procedentis a Domino cum bono recepto ab homine 54per Verbum, et inde per vera et bona Ecclesiae, apud illam gentem, sed quod disjunctio, ex causa quia in externis 19 erant absque interno; simile involvit foedus vituli cum (x)Abramo, de quo ita in Libro Geneseos, 55Jehovah dixit ad Abramum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus; et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram; et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens seper illum: et in die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, xv 9-12, 18; "terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum" 56significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona Ecclesiae ex Verbo, quia in externis absque interno, et inde in cultu idololatrico; nam qui in externis absque interno est in cultu idololatrico est, quoniam cor ejus et anima ejus, cum in cultu, non est in caelo sed in mundo, et non colit sancta Verbi 57ex amore 58caelesti sed ex amore terrestri; hic status gentis illius est59qui per foedus vituli quem conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt, apud prophetam descriptus est. @1 i enim$ @2 utiles et mites$ @3 illa in naturali homine quae ultima sunt$ @4 aes enim$ @5 credet IT$ @6 i quod$ @7 primaria$ @8 i; et per comedere appropriatio$ @9 sint$ @10 id verum et hoc bonum$ @11 vitulas et vitulos$ @12 et$ @13 magia Aegyptica$ @14 After quoque$ @15 i ex$ @16 verum et bonum scientificum$ @17 quod est$ @18 d cum i ac ipsa Aegyptus$ @19 i est$ @20 Israelis$ @21 i ita absque vita,$ @22 hoc$ @23 contundi et moli, attenuari in pulverem, et projici in rivum decendentem ex monte$ @24 i per illa$ @25 a Divino$ @26 i enim$ @27 fecerunt sibi$ @28 vera$ @29 i ita$ @30 Before ex malo$ @31 literali$ @32 Simile intelligitur$ @33 Although this quotation from Hosea is not written out in A, there is a mark indicating its insertion here. But see note 9.$ @34 osculantes IT$ @35 i etiam$ @36 ut$ @37 i here the quotation referred to in note 5.$ @38 i et$ @39 conculcatus pro$ @40 Divino$ @41 ex se omnia$ @42 In A the remainder of this marginal section appears in the margin of p. 22.$ @43 ita$ @44 dicuntur conculcare fragmenta argenti quia dissipant vera et adhuc residua et sparse, inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, quia sunt vituli populorum$ @45 est dissipare voluntarium boni apud illos qui ab Ecclesia, conculcare enim est dejicere et dissipare$ @46 argentum est$ @47 populi sunt$ @48 Tradam$ @49 i et$ @50 quod prodire potest ad intellectum$ @51 binas$ @52 i quod sit$ @53 illorum$ @54 i per revelationem ita$ @55 Dominus Jehovih$ @56 involvit$ @57 i et Ecclesiae$ @58 d coelesti i and d et finde ex coelo$ @59 qui apud Prophetam descriptus est per foedus vituli$

Arcana Coelestia 7
Passage 9392

#9392 Vers. 6-8. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. "Et accepit Moscheh dimidium sanguinis" significat Divinum Verum quod factum vitae et cultus: "et posuit in crateribus" significat apud hominem in ejus memoriae rebus: "et dimidium sanguinis sparsit super altare" significat Divinum Verum a Domini Divino Humano: "et accepit librum foederis" significat Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo: "et legit in auribus populi" significat ad auscultationem et oboedientiam: "et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus" significat receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima: "et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum" significat adaptationem ad recipiendum ab homine: "et dixit, Ecce sanguis foederis" significat per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra: "quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec" significat quod conjunctio 1a Domino per omnia et singula Verbi. @1 cum IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9393

#9393 "Et accepit Moscheh dimidium sanguinis": quod significet Divinum Verum quod factum vitae et cultus, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127; quod sit Divinum Verum quod factum vitae et cultus, est quia erat ille sanguis quem Moscheh sparsit super populum, vers. 8, per quem sanguinem significatur Divinum Verum receptum ab homine, ita quod factum vitae et cultus; nam id Verum dicitur receptum ab homine quod fit vitae et sic cultus; et tunc fit vitae et cultus quando homo afficitur illo, seu amat illud, seu, quod idem est, vult illud, et ex velle, ita ex amore et affectione, facit illud; prius quidem est apud hominem in ejus memoria, et inde evocatur quandoque ad visum internum seu intellectum, a quo iterum relabitur in memoriam; sed quamdiu verum Divinum non interius intraverat, est quidem apud hominem 1at usque non implantatum 2vitae et voluntati, nam vita hominis est ejus voluntas; quapropter cum verum evocatur e memoria in intellectum, et ab intellectu intrat voluntatem, et a voluntate exit in actum, tunc 3verum fit vitae hominis et vocatur bonum; ex his patet quid intelligitur per Divinum Verum factum vitae; similiter se habet cum 4vero quod fit cultus; cultus 5ex vero quod solum haeret in memoria et inde apparet in intellectu, non est cultus, sed cultus ex vero quod exit ex voluntate, ita ex affectione et amore, est cultus; hic cultus in Verbo vocatur cultus ex corde: ille autem cultus solius oris. 2 Ostensum quidem est prius in locis supra citatis quod "sanguis" sit Divinum Verum procedens a Domino; sed quia plerique ab Ecclesia hodie non aliud per sanguinem in Sancta Cena capiunt quam sanguinem Domini effusum super cruce, et in generaliore sensu ipsam passionem crucis, ideo licet adhuc paucis ostendere quod non 6sit sanguis qui ibi intelligitur sed Divinum Verum procedens a Domino; causa quod 7hoc intra Ecclesiam ignoretur, est quia prorsus nihil scitur hodie de correspondentiis, consequenter nec de sensu interno Verbi, qui est sensus in quo sunt angeli cum ab homine legitur Verbum; 3 quod "sanguis" non sit sanguis sed verum Divinum, constare potest (c)ex pluribus locis in Verbo, et manifeste ab hoc apud Ezechielem, Dic avi omnis alae et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, 8ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio Meo quod 9sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, xxxix 17-20 [, 21]; quod non sanguis hic per "sanguinem" intelligatur, manifeste patet, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et sanguinem de sacrificio, usque ad ebrietatem, cum tamen bibere sanguinem, et imprimis sanguinem principum, sit res abominabilis, et filiis Israelis sub poena mortis prohibitus, Lev. iii 17, vii 26, xvii 1-fin.; Deut. xii (x)16-25, xv 23; dicitur etiam 10quod satiarentur equo, curru, et omni viro belli; qui itaque non scit quod "sanguis" significet Divinum Verum, "principes" primaria vera, "sacrificium" 11illa quae cultus sunt, "equus" 12intellectuale veri, "currus" doctrinam, et "vir belli" verum pugnans contra falsum, obstupesceret ad singula verba ibi: similiter 4 ad Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meam sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, vi 53-56; sed videantur quae de his prius n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, ostensa sunt; quod caro correspondeat bono, similiter panis, et quod sanguis correspondeat vero, similiter vinum, perpluries e caelo mihi dictum est; pariter quod angeli non aliter percipiant Verbum quam secundum correspondentias, et quod sic per Verbum (t)sit conjunctio homini cum caelo, et per caelum cum Domino; 13similiter 5 dictum est quod Sancta Cena a Domino instituta sit ut per illam esset conjunctio omnium caeli, hoc est, omnium Domini cum homine Ecclesiae, quoniam in illa caro et panis est Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum; (c)et sanguis (c)ac vinum est Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et vicissim id receptum ab homine; tum edere et bibere illa, in caelo est appropriare 14et conjungere; sed videantur quae de his prius n. 2165, 2177, 3464, 4211, 4217, 4581, 4735, 5915, 6789, 7850, 9323, ostensa sunt. @1 sed$ @2 est ejus vitae A, vitae est voluntati I$ @3 After fit but d$ @4 eodem cum$ @5 i enim$ @6 ibi in Verbo sit sanguis qui intelligitur$ @7 After Ecclesiam$ @8 i sacrificium magnum super montibus Israelis,$ @9 sanctificabo AI$ @10 i et porro$ @11 cultum$ @12 intellectum$ @13 similiter dictum quod sancta caena a Domino instituta sit, ut per illam conjunctio esset coeli, hoc est, Domini per coelum cum homine Ecclesiae quae fit, quia Caro et Panis in coelo Divinum Bonum$ @14 sibi, videatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9394

#9394 "Et posuit in crateribus": quod significet apud hominem in ejus memoriae rebus, constat ex significatione "craterum" quod sint res memoriae; quod "crateres" sint res memoriae, est quia vasa in genere significant scientifica, n. 1469, 1496, 3068, 3079, et scientifica non aliud sunt quam res memoriae; inde "crateres" hic sunt tales res memoriae in quibus 1sunt vera Divina, quae in genere per "sanguinem" significantur. Quid scientifica respective ad vera et bona vitae apud hominem, paucis dicetur: omnia quae addiscuntur et in memoria reponuntur, et inde 2ad visum intellectualem evocari possunt, vocantur scientifica, et in se sunt 3res quae constituunt intellectuale naturalis seu externi hominis; scientifica quia sunt cognitiones, inserviunt visui interni seu 4rationalis hominis pro quodam quasi speculo videndi talia quae sibi inserviunt; cadunt enim sub aspectum interni hominis, sicut solent campi herbis, floribus, varii generis segetibus et arboribus referti, aut sicut horti variis ad 5usus et ad jucunditates sensuum ornati, 6ad aspectum externi hominis in materiali mundo; sed visus internus, qui est intellectus, non aliud in campis seu hortis rerum memoriae suae videt quam quae conveniunt amoribus in quibus homo est, et quoque quae favent principiis 2 7quae amat; quapropter qui in amoribus sui et mundi sunt, illi non vident nisi talia quae illis favent, et illa vocant vera, et quoque per fallacia et apparentia faciunt similia veris; et dein vident talia quae concordant cum principiis 8captis quae amat quia a se; inde patet quod scientifica et cognitiones, quae sunt res memoriae, inserviant illis qui in amoribus istis sunt, pro mediis confirmandi falsa contra vera, et mala contra bona, et sic destruendi vera et bona Ecclesiae; inde est quod eruditi qui tales sunt plus insaniant quam simplices, et apud se negent Divinum, providentiam, caelum, infernum, vitam post mortem, (d)et vera fidei; quod luculenter patet ab eruditis orbis Europaei hodie in altera vita, ubi ingens numerus eorum ipso corde athei sunt, nam in altera vita 9corda loquuntur et non ora; ex his nunc constat cui usui sunt cognitiones et scientifica illis qui ex jucundis amorum sui et mundi cogitant. 3 Sed prorsus aliter apud illos qui ex jucundis amorum caelestium, qui sunt amores in Dominum et erga proximum; hi, quia cogitatio eorum dicitur per caelum a Domino, non aliud in campis 10et hortis rerum (t)suae memoriae vident et eligunt quam quae conveniunt jucundis illorum amorum, et concordant cum doctrinalibus suae Ecclesiae quae amant; his sunt res memoriae sicut paradisi caelestes, et quoque repraesentantur et in Verbo significantur per paradisos, videatur n. 3220. 4 Ulterius sciendum quod scientifica seu res memoriae cum fiunt vitae hominis, 11ex memoria exteriore 12evanescant, quemadmodum solent gestus, actiones, loquelae, reflexiones, 13intentiones, 13in genere cogitationes et affectiones hominis, quando per continuum usum seu habitum fiunt sicut spontanea et naturalia, sed non alia fiunt vitae hominis quam quae intrant in jucunda amorum ejus et formant illa, ita quae intrant in voluntatem ejus; (d)de his videantur quae n. 8853- 8858 dicta et ostensa sunt, et de memoria exteriore, quae est corporis, et de memoria interiore, quae est ejus spiritus, n. 2469-2494. Quod scientifica sint vasa, et in Verbo significentur per omnis 5 generis vasa, ut per crateres, scyphos, hydrias, et similia, est quia unumquodvis scientificum 14est quoddam commune, quod in se continet particularia et singularia concordantia cum communi, et talia communia in series et quasi in manipulos disposita sunt; ac manipuli et series illae ita invicem ordinatae ut referant formam caelestem, et sic ordine 15a singularissimis ad communissima; idea talium serierum formari potest a seriebus et manipulis muscularibus in corpore humano; quilibet manipulus ibi consistit ex pluribus fibris motricibus, et quaelibet fibra motrix a vasis sanguineis et fibris nerveis; quilibet etiam manipulus muscularis, qui communi voce musculus vocatur, sua tunica circumtectus est, per quam distinguitur ab aliis; similiter fasciculi interiores, qui fibrae motrices vocantur; sed usque omnes musculi, et in illis 16fibrae motrices, quae in universo corpore sunt, ita 17ordinatae sunt ut ad (x)unamquamvis actionem secundum voluntatis lubitum concurrant, et hoc modo incomprehensibili; similiter se habet cum scientificis memoriae, quae etiam similiter excitantur a jucundo amoris hominis, quod est ejus voluntatis, sed media parte intellectuali; id quod factum 18vitae hominis, quod est id quod factum est voluntatis seu amoris ejus, excitat illa; 19interior enim homo visum in illis continue habet, et delectatur illis quantum conveniunt amoribus suis; et quae intrant plane in amores, et fiunt spontanea et quasi naturalia, illa e memoria externa evanescunt, sed manent inscripta memoriae internae unde nusquam delentur; ita scientifica fiunt vitae. Ex his etiam patet quod scientifica sint tanquam vasa vitae interioris 6 hominis, 20et quod inde sit quod scientifica per vasa varii generis, et hic per "crateres," significentur; similia per "vasa" et "crateres" significantur apud Esaiam, Figam eum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae domui patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, ex vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, xxii 23, 24; agitur ibi in sensu interno et repraesentativo de Divino Humano Domini, et quod per Ipsum et ex Ipso omnia vera et bona a primis ad ultima; vera scientifica ex prosapia caelesti sunt "vasa craterum," et vera scientifica ex prosapia spirituali sunt "vasa nabliorum": et apud Sachariam, In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari, xiv 20; "tintinnabula equorum" pro veris scientificis quae ex intellectuali illustrato, n. 2761, 2762, 5321, et "crateres coram altari" pro bonis scientificis; similia per "crateres altaris" significantur, Exod. xxvii 3, xxxviii 3. @1 sunt vera Divina, quae per sanguinem significantur altered to est verum Divinum, quod per sanguinem significatur$ @2 intellectualiter$ @3 vera$ @4 intellectualis$ @5 usum$ @6 (d)sicut horti et campi tales in materiali mundo se habent ad visum externum qui est oculi, ita scientifica et cognitiones quae in memoria, in spirituali mundo se habent ad visum externum [internum intended], qui est intellectus$ @7 i captis$ @8 talibus verosimilibus$ @9 loquuntur ora ex corde, et non sicut in mundo, ex ore solo$ @10 seu$ @11 i tunc$ @12 evanescunt, sicut$ @13 i et$ @14 commune$ @15 in IT$ @16 fibrosi fasciculi, qui$ @17 ordinati$ @18 vita IT$ @19 internus$ @20 nam vix aliter *** *** sicut in corpore musculi et eorum (m) fibrae motrices per voluntatem medio intellectu, correspondent etiam(n) *** est quod talia scientifica per crateres significentur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9395

#9395 "Et dimidium sanguinis sparsit super altare": quod significet Divinum Verum a Domini Divino Humano, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum, de qua mox supra n. 9393, et ex significatione "altaris" quod sit repraesentativum Divini Humani Domini, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, inde principale repraesentativum cultus Domini, n. 4541, 8935, 8940; quod per hoc "dimidium sanguinis" quod super altare sparsum est, significetur Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, et per alterum "dimidium sanguinis" quod super populum est sparsum, vers. seq. 8, significetur Divinum illud Verum (x)receptum ab homine Ecclesiae; causa est quia foedus iniebatur, et per "foedus" significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, et conjunctio Domini cum homine Ecclesiae fit cum Divinum Verum, quod a Domino procedit, ab homine recipitur; inde patet cur sanguis adhibitus sit, et cum sparsus super altare et super populum, dictus sit sanguis foederis, vers. 8.

Arcana Coelestia 7
Passage 9396

#9396 "Et accepit librum foederis": quod significet Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo, constat ex significatione "libri" quod sit Verbum in omni complexu, de qua sequitur, et ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778; per "librum foederis" (t)intelligitur hic omne quod locutus est Dominus e monte Sinai, nam dicitur mox supra vers. 4, et scripsit Moscheh omnia verba Jehovae; proinde per "librum foederis" in stricto sensu intelligitur Verbum revelatum Moschi super monte Sinai, et in lato sensu, Verbum in omni complexu, 1quoniam id est Divinum Verum revelatum a Domino; et quoniam per id conjungit Se Dominus cum homine Ecclesiae, ideo quoque id est "liber foederis," 2quia "foedus" est conjunctio 3. Sed qualis est conjunctio Domini cum homine Ecclesiae per 2 Verbum, hodie nescitur, ex causa quia hodie caelum est clausum; vix enim (t)hodie aliquis loquitur cum angelis et spiritibus, et inde scit quomodo illi percipiunt Verbum, cum tamen 4antiquis, imprimis antiquissimis, id fuit notum, nam loqui cum spiritibus et angelis illis commune fuit; 5causa erat quia homines antiquis temporibus, imprimis in antiquissimis, interiores homines fuerunt, in spiritu enim paene abstracte a corpore cogitabant, at hodierni homines sunt exteriores, et in corpore paene abstracte a spiritu cogitant; inde est quod 6recesserit quasi caelum ab homine, nam communicatio caeli est cum interno homine cum is abstrahi potest a corpore, non autem cum externo immediate; inde ignoratur hodie qualis est conjunctio Domini cum homine per Verbum. Qui ex sensuali corporis et non ex sensuali spiritus cogitant, 3 illi nequaquam aliter possunt capere quam quod sensus Verbi talis sit in caelo qualis est in mundo, hoc est, qualis est in littera; si diceretur quod sensus Verbi in caelo sit qualis est cogitatio interni hominis, 7qui est absque ideis materialibus, hoc est, absque ideis mundanis, corporeis, et terrenis, foret hoc hodie paradoxon, et magis si diceretur quod sensus Verbi in caelo tantum differat a sensu ejus in mundo seu in littera quantum paradisus caelestis a paradiso terrestri, et quantum cibus (c)et potus caelestis a cibo et potu terrestri; quanta sit differentia, apparet ex eo quod paradisus caelestis sit intelligentia et sapientia, cibus caelestis sit omne bonum amoris et charitatis, et potus caelestis 8 omne verum fidei ex illo bono; quis non hodie miraretur si audiret quod cum paradisus, hortus, vinea, in Verbo memorantur, in caelo non percipiantur paradisus, hortus, vinea, sed loco illorum talia quae sunt intelligentiae et sapientiae ex Domino? et cum cibus et potus, 9sicut panis, caro, vinum, aqua, quod loco illorum in caelo percipiantur talia quae sunt boni amoris et veri fidei a Domino? et 10 hoc non per explicationes, 11nec comparative, sed ex correspondentiis actualiter, quoniam caelestia quae sapientiae, intelligentiae, boni amoris et veri fidei illis actualiter correspondent; et in hanc correspondentiam creatus est homo internus respective ad externum, ita caelum quod est in interno homine respective ad mundum, (x)qui est in 12 externo, similiter in communi; quod Verbum secundum correspondentias intelligatur et percipiatur in caelo, et quod ille sensus sit sensus internus, in praecedentibus ubivis ostensum est. 4 Qui illa quae nunc dicta sunt capit, scire potest et aliquo modo percipere quod per Verbum sit conjunctio hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, et quod absque Verbo nulla conjunctio foret; videantur quae de his n. 2143, 7153, 7381, 8920, 9094 fin., 9212 fin., 9216 fin., 9357, et alibi pluries ostensa sunt. Inde nunc constat cur Moscheh "accepit librum foederis, et legit coram populo, et dein sparsit sanguinem super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis"; 13(x)et hoc ideo factum est quia "sanguis sacrificii" in caelo est Divinum Verum procedens a Domino, ita in nostra tellure Verbum videatur n. 9393. Quia per "foedus" significatur conjunctio, et quia per Divinum Verum procedens (c)a Domino, 14hoc est, Verbum, fit conjunctio, ideo omnia quae (t)Divini Veri a Domino seu quae Verbi sunt, vocantur foedus, 15prout tabulae quibus inscripta sunt decem praecepta, tum judicia, statuta, et (x)reliqua quae in libris Moschis, et in genere quae in Verbo tam Veteris quam Novi Testamenti sunt. Quod tabulae quibus inscripta 16erant decem praecepta: apud 5 Moschen, Jehovah scripsit super tabulas verba foederis, decem verba, Exod. xxxiv 28: apud eundem, Ascendi in montem ad accipiendum tabulas lapidum, tabulas foederis, quod excidit Jehovah vobiscum: dedit Jehovah mihi duas tabulas lapidum, tabulas foederis: descendi de monte, cum mons ardens igne, duae autem tabulae foederis super duabus manibus meis, Deut. ix 9, 11, 15: et apud eundem, (m)Jehovah indicavit vobis foedus Suum quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super tabulas lapidum: cavebitis vobis ne obliviscamini foederis Jehovae Dei vestri, quod excidit vobiscum, Deut. iv 13, 23.(n) Quia binae tabulae in arca, quae in medio seu intimo tabernaculi, repositae erant, ideo arca dicta est arca foederis, Num. x 33, xiv 44; Deut. x 8, xxxi 9, 25, 26; Jos. iii 3, 6, 8, 11, 14, 17, iv 7, 9, 18, vi 6, 8, viii 33; Jud. xx 27; 1 Sam. iv 3-5; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. (x)iii 15, vi 19, viii 1, 6; Jer. iii 16. Quod libri Moschis dicti sint liber foederis, constat ex illis inventis a 6 Chilkia sacerdote in Templo, de quibus ita in Libro 2 Regum, Chilkia sacerdos magnus invenit librum legis in domo Jehovae: et (x)legerunt in auribus eorum omnia verba libri foederis inventi in domo Jehovae, xxii 8, xxiii 2. Quod Verbum Veteris Testamenti dictum sit foedus: apud Esaiam, 7 Tenentibus foedus Meum dabo in domo Mea et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus, 1vi 4 [, 5]: apud Jeremiam, Audite verba foederis hujus; Maledicus vir qui non audiverit verba foederis hujus quod praecepi patribus vestris; Oboedite voci Meae, et facite ea, juxta omne quod praecipio vobis, xi (x)2-4: apud Davidem, Omnes viae Jehovae misericordia et veritas, custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. xxv 10: apud eundem, Misericordia Jehovae ab aeterno 17ad aeternum usque super timentes Ipsum, et justitia Ipsius in filios filiorum, custodientibus foedus Ipsius, et recordantibus 18praeceptorum Ipsius, Ps. ciii 17, 18: et apud eundem, Non servarunt foedus Dei, et in lege Ipsius renuerunt ambulare, Ps. 1xxviii 10; hic foedus Dei dicitur "lex Dei"; quod per legem intelligatur in lato sensu totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in stricto Verbum per Moschen scriptum, et in strictissimo decem praecepta Decalogi, videatur n. 6752. 8 Quod etiam Verbum Novi Testamenti sit foedus: apud Jeremiam, Ecce dies venientes quibus pangam cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, xxxi (x)31-33; "domus lsraelis" pro Ecclesia spirituali, et "domus Jehudae" pro Ecclesia caelesti: et apud Davidem, Etiam Ego primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae, et foedus Meum stabile Ipsi: non vile faciam foedus Meum, et pronuntiatum labiorum Meorum non mutabo, Ps. 1xxxix 29, 35 [A.V. 28, 34]; hic de Domino; "foedus Meum stabile Ipsi" pro unione Ipsius Divini ac Divini Humani, ita quoque pro Verbo, nam Dominus quoad Divinum Humanum fuit Verbum quod caro, hoc est, homo, factum, Joh. i 1-3, 14. 9 Quod Divinum Verum seu Verbum sit foedus seu conjunctio, est quia illud est Divinum a Domino, ita Ipse Dominus; quapropter cum Verbum recipitur ab homine, Ipse Dominus recipitur; inde patet quod per Verbum sit conjunctio Domini cum homine; et quia est conjunctio Domini cum homine, etiam est conjunctio caeli cum homine, nam caelum 19 dicitur caelum ex Divino Vero procedente a Domino, proinde ex 20Divino; unde illi qui in caelo dicuntur esse in Domino; quod Divinum conjungat se cum illis qui amant Dominum, et Verbum Ipsius servant, videatur Joh. xiv 23. 10 Ex his omnibus constare potest quod per "sanguinem foederis" intelligatur conjunctio Domini 21 per caelum cum homine per Verbum, ut quoque apud Sachariam, Exscindam currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari ad mare, et a flumine usque, ad fines terrae; etiam quod 22ad te, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua, ix 10, 11; qui nihil de sensu interno novit, 23hic non aliud quam talia quae sensus 11 litterae involvit capere potest, quod nempe "exscinderetur currus ex Ephraimo, equus ex Hierosolyma, et arcus belli," et denique quod "sanguis foederis" sit sanguis Domini, per quem liberarentur illi qui in peccatis, explicando varie, quinam intelliguntur per "vinctos in fovea in qua non aqua"; sed qui sensum internum Verbi novit 24 capit quod hic de Divino Vero agatur, et quod id postquam vastatum hoc est, non amplius receptum 25fide et corde ab homine, per verum Divinum a Divino Humano Domini procedens restituetur et sic illi qui 26id credunt et faciunt, Ipsi Domino conjungentur; quod ex sensu interno singulorum ibi, plenius constare potest, sicut ex significatione "currus" quod sit doctrina Ecclesiae, n. (x)2760, 5321, 5945, 8215, "Ephraimi" quod sit intellectuale illustratum Ecclesiae n. 5354, 6222, 6238, ex significatione "equi" quod sit intellectus Verbi, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, (x)6534, 8029, 8146, 8148, "Hierosolymae" quod sit Ecclesia spiritualis, n. 2117, 3654, (x)9166, ex significatione "arcus" quod sit doctrina veri, n. 2686, 2709, et "belli," quod sit pugna de veris, n. 1664, 2686, 8295; inde patet quod per "exscindere currum 12 ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et arcum belli," significetur vastatio (t)veri Divini in Ecclesia quoad omnem intellectum ejus, et quod "per sanguinem foederis 27emitterentur vincti in fovea in qua non aqua" significetur restitutio per (t)Divinum Verum a Divino Humano Domini (d)procedens; quod "sanguis" sit (t)Divinum Verum, et quod "foedus" sit conjunctio, supra ostensum est, et quod "vincti in fovea" sint qui ab Ecclesia spirituali 28 et salvati per Adventum Domini in mundum, videatur n. 6854; "fovea ubi non aqua" dicitur, quia per "aquam" significatur verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, 8137, 8138, 8568, 9323. @1 similiter$ @2 nam$ @3 i, ut ostensum est in locis supra citatis$ @4 priscis temporibus$ @5 causa est, quia antiquissimi homines$ @6 coelum hodie quasi clausum sit, et consequenter ignoratur$ @7 d qui est i quae est$ @8 i est [sit intended]$ @9 sicut panis, vinum, agitur in coelo non percipiantur cibus et potus, panis, vinum et aqua, sed loco illorum$ @10 i quod$ @11 et$ @12 i ejus$ @13 A first had quod sanguis sit Divinum Verum, ita in nostra Tellure Verbum videatur supra n. 9393. Without deleting or altering any of these words S then interpolated et hoc ideo factum est quia sanguis sacrificii in coelo. No indication of the place for insertion is given.$ @14 ita per$ @15 ut$ @16 sunt$ @17 in$ @18 praecepta Ipsius ad faciendum ea$ @19 i est coelum et$ @20 Domino$ @21 i cum coelo, et$ @22 a$ @23 After aliud$ @24 i, is$ @25 corde et fide$ @26 credunt illud et faciunt illud$ @27 emittentur$ @28 i sunt,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9397

#9397 "Et legit in auribus populi": quod significet ad auscultationem et oboedientiam, constat ex significatione "legere" quod sit ad auscultationem, nam cum legitur est ut audiatur, et percipiatur, et oboediatur, hoc est, ut auscultetur; et ex significatione "in auribus" quod sit ad oboedientiam, "aures" enim et "audire" significant oboedire n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, 5471, 5475, 7216, 8361, 8990, (x)9311. 2 Quoniam "aures" significant non modo auditionem et apperceptionem sed etiam oboedientiam, ideo in Verbo persaepe 1dicitur "loqui in auribus" et "legere in auribus" illorum, et non loqui (c)ac legere coram illis, ut apud Jeremiam, Audi 2verba haec quae ego loquor in auribus tuis, et in auribus totius populi, xxviii (x)7: in Libro 1 Samuelis, Locuti sunt verba illa in auribus populi, xi 4: et alibi, Loquatur ancilla tua in auribus tuis, xxv 24: in Libro (x)Judicum, Proclama in auribus populi, dicendo, vii 3: apud Moschen, Dic in auribus populi, (x)Exod. xi 2: apud eundem, Audi, Israel, statuta et judicia quae ego 3loquor in auribus vestris hodie, [Deut.] v 1: apud eundem, Loquor in auribus eorum verba haec, Deut. xxxi 28: apud eundem, Et Moscheh locutus omnia verba cantici in auribus populi, Deut. xxxii 44: in Libro 2 Regum, Legit in auribus eorum omnia verba libri foederis, xxiii 2: apud Jeremiam, Dixerunt ad eum, Sede et lege illud in auribus nostris; et legit Baruchus in auribus eorum, xxxvi 15: apud Lucam, Cum Jesus absolvit omnia verba in auribus populi, vii 1. Quia "auris" et "audire" significant veri receptionem, apperceptionem, 3 et oboedientiam, ita fidei primum et ultimum, ideo a Domino toties dictum est, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, ut Matth. xi 15, xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23, vii 16; Luc. xiv 35. Et quia per "surdos" 4seu "non audientes" in spirituali sensu significantur qui non in fide veri sunt, quia non in cognitione et inde apperceptione ejus, n. (x)6989, 9209, ideo Dominus cum sanaret surdum, immisit digitum in aures ejus, et dixit (x)Ephphathah, hoc est, aperitor, et statim aperti sunt auditus ejus, Marc. vii 32-35; quod omnia miracula Domini involverint et significaverint status Ecclesiae, videatur n. 8364, 9086. @1 diceretur$ @2 verbum hoc, quod$ @3 loquens$ @4 hoc est, qui non audiunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 9398

#9398 "Et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus": quod significet receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima, constat ex significatione "omnium quae locutus Jehovah" quod sint verum procedens a Divino Humano Domini, de qua sequitur, ex significatione "facere" quod sit oboedientia 1voluntate, ita corde, de qua n. (x)9311, 9385, et ex significatione "audire" quod sit oboedientia 2intellectu, ita anima, de qua n. 7216, 8361, 9311; oboedientia ex corde est oboedientia ex voluntate, ita ex affectione amoris, et oboedientia ex anima est oboedientia ex intellectu, ita ex fide, cor enim significat voluntatem et amorem, n. 3883-3896, 7542, 8910, 9050, 9300, et anima intellectum et fidem, n. 2930, 9050, 9281; inde est quod dicatur "faciemus et audiemus." Quod omnia quae locutus Jehovah sint verum procedens a Divino Humano Domini, est quia omne verum inde procedit; quod Divinum Verum non procedat ab ipso Divino 3sed a Divino Humano, constat manifeste apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ille exposuit, i 18; quapropter Dominus vocatur "Verbum," ibid. vers. 1-3, quod est (t)Divinum Verum, et dicitur quod "Verbum caro factum sit," hoc est, homo, ibid. vers. 14, ob causam ut ipsum Divinum sub humana forma actualiter verum Divinum doceret; quod Dominus sit ipsum Divinum sub humana forma, videatur n. 9315; inde patet quod per "omnia quae locutus est Jehovah" significetur verum procedens a Divino Humano Domini. @1 ex corde$ @2 ex anima$ @3 i quod Pater vocantur, immediate$

Arcana Coelestia 7
Passage 9399

#9399 "Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum": quod significet adaptationem ad recipiendum ab homine, constat ex significatione "sanguinis sacrificii" quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua supra n. 9393, et ex significatione "spargere super populum" quod sit (x)adaptatio ad recipiendum ab homine, per "spargere" enim significatur influere, ita adaptare; Divinum enim Verum quod a Domino, continue influit apud hominem et facit intellectuale ejus; et si credere velis, homo absque continuo influxu veri Divini procedentis a Domino prorsus nihil potest percipere et intelligere; Divinum 1namque Verum procedens a Domino est lux quae illuminat mentem hominis et facit visum internum, qui est intellectus; et quia illa lux continue influit, ideo unumquemvis adaptat ad recipiendum; qui autem recipiunt sunt qui in bono vitae sunt, qui autem non recipiunt sunt qui in malo vitae sunt; sed usque hi sicut illi in facultate percipiendi et intelligendi sunt, et quoque in facultate recipiendi quantum desistunt a malis; haec significata sunt per "dimidium sanguinis quod Moscheh sparsit super populum." 2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit Lux quae illuminat mentem hominis et facit visum ejus internum, qui est intellectus, videatur n. 2776, 3167, 3195, 3636, 3643, 3993, (x)4405, 5400, 8644, 8707; hoc quoque intelligitur apud Johannem, Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum; in mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit, i ,] 10, 11; agitur ibi de Verbo, quod est 2Divinum Verum procedens a Domino. 3 Quod unusquisque homo qui in mundo, qui sanae rationis est, in facultate intelligendi verum Divinum sit, et inde in facultate recipiendi quantum desistit a malis, per plurem experientiam mihi datum est scire; omnes enim quotcumque in altera vita sunt, tam mali quam boni, 3 possunt intelligere quid verum et quid falsum, tum quid bonum et quid malum, sed mali tametsi verum et bonum intelligunt, non usque volunt intelligere, repugnat enim voluntas, et ibi malum; quapropter cum sibi relicti sunt, usque in falsa sui mali relabuntur, et aversantur verum et bonum quae intellexerunt; similiter se habuit cum talibus in mundo, ubi vera, quae tamen intelligere potuerunt, a se repulerunt; inde patuit quod Divinum Verum procedens a Domino continue in mentes humanas influat et adaptet illas ad recipiendum, et quod tantum recipiatur quantum desistitur a malis, quae sunt amorum sui et mundi. @1 enim$ @2 Verum Divinum altered to Divinum Verum$ @3 i paene aeque$

Arcana Coelestia 7
Passage 9400

#9400 "Et dixit, Ecce sanguis foederis": quod significet per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra, constat ex significatione "sanguinis" quod sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, de qua supra n. 9393, 9399, et ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua etiam supra n. 9396; quod sit conjunctio cum caelo et cum terra, est quia Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini transit per caelos usque ad hominem, et in via accommodatur unicuivis caelo, et ultimo ipsi homini; Divinum Verum in nostra tellure est Verbum, n. 9350-9362, quod tale est ut quoad omnia et singula sensum internum habeat, qui pro caelis est, et denique sensum externum, qui est sensus litterae, qui pro homine; inde patet quod per Verbum sit conjunctio Domini cum caelis et cum mundo, n. 2143, 7153, 7381, 8920, (x)9094 fin., 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9396. Inde concludi pro certo potest quod absque Verbo in hac tellure 2 nulla conjunctio caeli, ita nulla conjunctio Domini, cum homine foret; et si nulla conjunctio, genus humanum 1in hac tellure prorsus interiret; nam quod interiorem vitam hominis facit est influxus veri Divini a Domino, est enim illud ipsa lux quae illuminat visum interni hominis, hoc est, intellectum ejus, et est calor caelestis, qui inest luci illi, qui est amor, 2qui accendit et vivificat voluntarium interni hominis; quapropter absque luce illa et calore illo 3occaecaretur et frigesceret internum hominis et moreretur, non secus ac externum hominis si foret absque calore et absque (x)luce 4solis mundi; sed hoc ut paradoxon appariturum est illis qui non credunt Verbum tale esse, 2etiam illis qui credunt vitam inesse homini ut ejus propriam, et non jugiter influere per caelum a Domino; 5quod vita hominis non sit in ipso sed quod a Domino influat, videatur n. 4249, (x)4882, 5147, 5150, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, (x)6598-6626, 6982, 6985, 6996, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9223, 9276 6, et quod 7Ecclesia Domini, per universum orbem sparsa, sit coram Domino sicut unus homo, n. 9276, similiter ac caelum, quod inde Maximus Homo vocatur; et quod Ecclesia ubi est Verbum, sit sicut cor et pulmo in illo homine, et quod omnes extra Ecclesiam inde vivant, sicut membra, viscera, et organa reliqua corporis (c)ex corde et pulmone, n. 2054, 2853, (x)7396. @1 hic$ @2 et$ @3 frigesceret et occaecaretur$ @4 ex sole$ @5 sed videantur quae de influxu vitae a Domino$ @6 i ostensa sunt$ @7 Ecclesia Domini per universum orbem sparsa, sit$

Arcana Coelestia 7
Passage 9401

#9401 "Quod pepigit Jehovah [cum vobis] super omnia verba haec": quod significet quod conjunctio a Domino per omnia et singula Verbi, constat ex significatione "foederis quod pepigit Jehovah" quod sit conjunctio a Domino, 1nam "pangere foedus" est sibi conjungere, n. 9396, et "Jehovah" in Verbo est Dominus, n. 9373, et ex significatione "omnium verborum horum" quod sint omnia et singula Verbi, nam per leges promulgatas e monte Sinai in sensu universali significatur omne Divinum Verum, ita Verbum quoad omnia et singula, n. 6752; quod Verbum sit inspiratum quoad omnem iotam, videatur n. 7933, (x)9094 fin., 9198 fin., 9349, consequenter quod per Verbum sit conjunctio cum caelo, et per caelum 2 Domino, per omnia et singula ejus. 2 Dicitur conjunctio a Domino, quoniam Dominus Sibi conjungit hominem, non autem vicissim, nam omne bonum amoris et verum fidei influit a Domino, et recipitur ab homine quantum is desistit a malis, n. 9399; influxus enim reciprocus, nempe ab homine ad Dominum, qui ab eruditis vocatur influxus physicus, non datur, n. 6322, 9110, 9111, 9216; et praeterea quicquid ab homine exit ut ab ipso, non est nisi quam malum et inde falsum, n. 210, 215, 987, 5660, 5786; inde constat quod conjunctio hominis cum Domino sit a Domino et non ab homine; quod secus appareat, est fallacia. @1 foedus enim pangere$ @2 i cum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9402

#9402 Vers. 9-11. Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis. Et viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem. Et ad sepositos filios Israelis non misit manum suam; et viderunt Deum, et comederunt et biberunt. "Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu" significat Verbum in sensu interno et externo, ac doctrinam ex utroque: "et septuaginta ex senioribus (x)Israelis" significat omnes qui in bono ex veris: "et viderunt Deum Israelis" significat adventum et praesentiam Domini in Verbo: "et sub pedibus Ipsius" significat ultimum sensum, qui est sensus ipsius litterae: "sicut opus lapidis sapphiri" significat ibi translucidum a veris internis, et omnia a Domino: "et sicut substantia caeli quoad munditiem" significat translucentiam caeli angelici: "et ad sepositos filios Israelis" significat illos qui in solo sensu externo separato ab interno: "non misit manum suam" significat quod ibi non verum in sua potentia: "et viderunt Deum" significat fidem: "et comederunt et biberunt" significat informationem de bono et vero cultus.

Arcana Coelestia 7
Passage 9403

#9403 "Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu": quod significet Verbum in sensu interno et externo, ac doctrinam ex utroque, constat ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint Verbum in sensu interno et externo, et ex repraesentatione "Nadab et Abihu," filiorum Aharonis, quod sint doctrina ex utroque, de 1quibus supra n. 9374, 9375. @1 qua$

Arcana Coelestia 7
Passage 9404

#9404 "Et septuaginta ex senioribus Israelis": quod significet omnes qui in bono ex veris, constat ex significatione "septuaginta" quod sint plenum, ita omnia et omnes, de qua n. 6508, et ex significatione "seniorum Israelis" quod sint qui in bono ex veris, et in veris ex bono; nam per "senes" in Verbo significantur qui in sapientia, n. (x)6524, ita qui in vita boni ex doctrina veri, et per "Israelem" illi qui ab Ecclesia spirituali, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805, 9340, (d)ita qui in veris per quae bonum, et in bono ex quo vera, n. 7956, 8234; inde patet quod per "septuaginta seniores Israelis" significentur illi qui in bono ex veris, ac abstracte bonum ex veris. Similia in sensu interno (x)significantur per "septuaginta discipulos Domini," Luc. x 1, 17. Filii Israelis divisi sunt in duodecim tribus, et illis praefecti sunt duodecim principes, et quoque septuaginta seniores; per "duodecim tribus" significata sunt omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, (x)3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997, per "duodecim" autem "principes" omnia primaria vera, n. 5044, et per "septuaginta seniores" omnia bona quae ex veris 1. 2 Cum dicitur bonum quod ex veris, intelligitur Ecclesia spiritualis, nam illa Ecclesia est in bono ex veris. Qui arcana Ecclesiae et caeli non novit credere potest quod omne bonum Ecclesiae sit ex veris, quoniam bonum implantari nequit nisi per vera; immo quod homo nec scire possit quid bonum nisi per vera; sed usque bonum quod per vera, est bonum Ecclesiae spiritualis, et in se spectatum est verum, quod vocatur bonum quando fit voluntatis et actus, et inde vitae; sed bonum quod non existit per vera sed per bona amoris mutui, est bonum Ecclesiae caelestis, et in se 2spectatum non est verum sed bonum, quoniam est bonum amoris in Dominum; hoc bonum repraesentavit Ecclesia Judaica, illud vero bonum Ecclesia Israelitica, quapropter 3 in bina regna divisi sunt; quae et qualis differentia est inter utramque Ecclesiam, proinde inter utrumque bonum, videantur quae prius n. 42048, 2227, 2669, 2708 fin., 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 3246, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, (a)6289, 6296, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, (x)7877, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521, ostensa sunt; ex illis quae in his locis allata sunt, constare potest quod caelum Domini sit divisum in caelum spirituale et in caelum caeleste, et quod caelum caeleste sit intimum seu tertium caelum, et caelum spirituale medium seu secundum. @1 i, ut supra$ @2 est bonum$ @3 i etiam$ @4 2046 IT. A is indecipherable.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9405

#9405 "Et viderunt Deum Israelis": quod significet adventum et praesentiam Domini in Verbo, constat ex significatione "videre" cum de Domino, quod sit Ipsius adventus et praesentia, de qua n. 4198, 6893; quod "Deus Israelis" sit Dominus, constat ex omnibus illis locis in Verbo ubi dicitur "Sanctus Israelis" et "Deus Israelis," videatur n. 7091; Deus Israelis" est Deus Ecclesiae spiritualis, quia per "Israelem" significatur illa Ecclesia, de qua mox supra n. 9404. Quod sit adventus et praesentia Domini in Verbo quae significatur per "viderunt Deum Israelis," est quia per leges quae e monte Sinai promulgatae sunt, in lato sensu significatur omne Divinum Verum, ita Verbum quoad omnia et singula ejus, n. 6752, 9401; quod adventus et praesentia Domini in Verbo significetur, est quia Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et quod procedit a Domino est Ipse Dominus; quapropter qui Verbum legunt et tunc spectant ad Dominum, agnoscendo quod omne verum et omne (x)bonum sit ab Ipso et nihil a 1semet, illi illustrantur et vident verum ac percipiunt bonum e Verbo; illustratio illa est a luce caeli, quae lux est ipsum Divinum Verum procedens a Domino, hoc enim coram angelis in caelo apparet ut lux, videatur n. 2776, 3195, 3339, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400, 6032, 6313, 6608. Domini adventus et praesentia in Verbo etiam per "videre Filium 2 hominis" intelligitur apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30; (d)videatur n. 4060; "nubes" enim est sensus litteralis Verbi, ac "virtus et gloria" 2sensus ejus internus; sensus litteralis Verbi dicitur "nubes" quia est in luce mundi, et sensus internus dicitur "gloria" quia est in luce caeli, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, (x)6343 fin., 6752, 8106, 8267, 8427, 8443, 8781; et praeterea in sensu interno Verbi agitur de solo Domino ac de Ipsius regno et Ecclesia; inde sanctum Verbi, et inde adventus et praesentia Domini illis qui cum legunt Verbum, Ipsum et proximum, qui est bonum concivis, patriae, Ecclesiae, caeli, n. 6818-6824, 8123, intuentur, et non seipsos, ut supra dictum est; causa est quia illi patiuntur se elevari a Domino in lucem caeli, hi autem non patiuntur se elevari, tenent enim intuitionem suam affixam sibi et mundo. Ex his constare potest quid sit videre Dominum in Verbo. @1 seipsis, et tunc pro fine habent Dominum et ad proximum, et non semet$ @2 est sensus internus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9406

#9406 "Et sub pedibus Ipsius": quod significet ultimum sensum, qui est sensus ipsius litterae, constat ex significatione "pedum" quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita plantae, quae sub pedibus, sunt ultima naturae; quod "sub pedibus" hic sit sensus ultimus Verbi, qui est sensus litterae, est quia dicitur de Divino Vero seu Verbo, quod a Domino et quod est Dominus, ut ex illis quae praecedunt constare potest; ac ultimum veri Divini seu Verbi est qualis est sensus litterae, qui est naturalis quia pro homine naturali; quod sensus litterae in se contineat sensum internum, qui est respective spiritualis et caelestis, constat ex omnibus illis quae de Verbo hactenus ostensa sunt; sed homo quo plus mundanus et corporeus est, eo minus hoc capit, quoniam is in lucem spiritualem non elevari se patitur, et inde videre quale est Verbum, quod nempe in littera sit naturale et in sensu interno spirituale; nam e mundo spirituali seu e luce caeli videri possunt inferiora usque ad ultima qualia sunt, non autem vicissim, n. 9401 fin., ita quod Verbum in littera tale sit. 2 Quia Verbum in littera est naturale, et per "pedes" significantur naturalia, ideo 1 ultimum Verbi, sicut ultimum Ecclesiae, 2 vocatur "locus pedum Jehovae," ut et "scabellum pedum Ipsius," et quoque "nubes et tenebrae" respective, ut apud Esaiam, Aperient portas Tuas jugiter, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges eorum deducentur; gloria Libani ad Te veniet; abies, taeda, buxus simul ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, lx 11, 13; agitur hic de Domino ac lpsius regno et Ecclesia; per "exercitum gentium" intelliguntur qui in bonis fidei, et per "reges" qui in veris fidei; quod "gentes" sint qui in bonis fidei, videatur n. 1259, 1328, 1416, 1849, 4574, 6005, et quod "reges" qui in veris, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; "gloria Libani" seu cedrus est bonum et verum spirituale, "abies, taeda, et buxus" 3sunt bona et vera naturalia correspondentia, "locus sanctuarii" est caelum et Ecclesia, et quoque Verbum, "locus pedum" est caelum, Ecclesia, ut et Verbum, in ultimis; quod etiam sit Verbum, est quia caelum est caelum ex Divino Vero procedente a Domino, similiter Ecclesia; et Divinum Verum quod facit Ecclesiam et caelum est Verbum; inde quoque intimum tentorii, ubi arca in qua lex, vocatur sanctuarium, 3 lex enim est Verbum, n. 6752: apud eundem, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, lxvi 1: apud Davidem, Exaltate Jehovam Deum nostrum, et adorate versus scabellum pedum Ipsius; sanctus Ille; Moscheh et Aharon inter sacerdotes Ipsius; in columna nubis locutus est ad illos, Ps. xcix 5-7; "scabellum pedum Jehovae versus quod adorarent" est Divinum Verum in ultimis, ita Verbum; quod "Moscheh et Aharon" in sensu repraesentativo sint Verbum, videatur n. 7089, 7382, 9373, 9374, et quod "nubes" sit Verbum in littera, seu Divinum Verum in ultimis, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8781; inde patet quid sit "loqui in columna nubis": apud eundem, 4 Audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, et incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. cxxxii 6, 7; agitur ibi de Domino ac de revelatione Ipsius in Verbo; "invenire Ipsum in Ephrata" est in sensu Verbi spirituali caelesti, n. 4585, 4594, "in agris silvae" est in Verbi sensu naturali seu litterali, n. 3220, 9011 fin., "scabellum pedum" pro Divino Vero procedente a Domino, 4 in ultimis Verbi: apud eundem, 5 Jehovah inclinavit caelum, et densae tenebrae sub pedibus lpsius; posuit tenebras latibulum Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transiverunt, Ps. xviii 10, 12, 13 [A.V. 9, 11, 12]; agitur hic de adventu et praesentia Domini in Verbo; "densae tenebrae sub pedibus Ipsius" pro Verbi sensu litterae, similiter "tenebrae aquarum et nubes caelorum"; quod usque isti (x)sensui insit Divinum Verum quale est in caelis, significatur per quod "posuerit tenebras latibulum Suum"; et quod ad praesentiam Domini 5appareat sensus internus qualis est in caelo, in sua gloria, significatur per quod "a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transeant": apud Nahum, Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, i 3; etiam ibi "nubes" pro Verbo in sensu litterae, qui etiam est "procella et tempestas, in qua Jehovae via." Quando apud hominem translucet verum Divinum, quale est 6 in caelo, 6ex ipso sensu litterae, tunc hic sensus describitur per "pedes" et per "splendorem eorum sicut aeris laevigati," ut quoque apud Danielem, Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tarshish, et facies Ipsius sicut facies fulguris, et oculi Ipsius sicut faces ignis, brachia Ipsius et pedes Ipsius sicut splendor aeris laevigati et vox verborum Ipsius sicut vox turbae, x 5, 6; hic per "virum indutum linteis" in sensu supremo intelligitur Dominus, et quia Dominus, etiam intelligitur 7Divinum Verum quod ab Ipso, nam Divinum Verum quod a Domino est Ipse Dominus in caelo et in Ecclesia; verum Divinum seu Dominus in ultimis intelligitur per "brachia et pedes sicut splendor aeris laevigati," tum per "vocem verborum Ipsius sicut vox turbae"; similiter apud Ezechielem i 7. 7 Status Ecclesiae successivus in hac tellure (x)quoad receptionem veri Divini procedentis a Domino etiam intelligitur per statuam visam Nebuchadnezari, apud Danielem, Caput statuae aurum, pectus ejus et brachia ejus argentum, venter ejus et femora aes, crura ejus ferrum,pedes ejus ex parte ferrum et ex parte argilla, quae non cohaerebant; et lapis ex petra contrivit ferrum, argillam, aes, argentum, et aurum, ii 32, 33, , 35,] 43 [,45]; primus status Ecclesiae quoad receptionem veri 8 procedentis a Domino est "aurum," quoniam per "aurum" significatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 8932, secundus per "argentum," quod est bonum spirituale, quod est bonum fidei in Dominum et charitatis erga proximum, n. 1551, 2954, 5658, 7999, tertius per "aes," 9quod est bonum naturale, n. 425, 1551, et quartus per "ferrum," quod est verum naturale, n. 425, 426; "argilla" est falsum, quod non cohaeret cum vero et bono; quod "lapis ex petra contriverit ferrum, aes, argentum, et aurum" significat (m)quod Ecclesia quoad receptionem veri ex Verbo pereat, cum falsum et malum confirmantur per sensum litterae Verbi,(n) quod fit cum Ecclesia in ultimo suo statu est, quando non amplius in aliquo caelesti amore sed solum in mundano et corporeo; tale fuit Verbum quoad receptionem ejus apud gentem Judaicam cum Dominus in mundum venit, et tale est apud plerosque Verbum hodie, usque adeo ut ne quidem sciatur quod aliquid internum sit in Verbo; et si diceretur quod sit et quale sit, non recipiatur; cum tamen in antiquissimis temporibus, quae significata sunt per "aurum," in Verbi sensu litterae nihil aliud visum sit quam caeleste paene abstracte a littera. Ex his nunc constare potest quod per "Deum Israelis visum sub pedibus" significetur Verbum in sensu ultimo, qui est sensus litterae. @1 quoque$ @2 i in particluari apud unumquemvis hominem, qui est Ecclesia, et apud omnes in communi,$ @3 est bonum et verum naturale correspondens$ @4 i ita pro Ipso Domino,$ @5 pateat$ @6 in$ @7 Verum Divinum altered to Divinum Verum$ @8 i Divini$ @9 autem$

Arcana Coelestia 7
Passage 9407

#9407 "Sicut opus [lapidis] sapphiri": quod significet ibi translucidum a veris internis, et omnia a Domino, constat ex significatione "operis sapphiri" quod sit quale sensus litteralis Verbi, cum in eo appercipitur sensus internus, ita cum Divinum Verum procedens a Domino, quale est in caelo, translucet; Verbum enim est Divinum Verum procedens a Domino, quod in sua origine est Divinum, et in progressu per caelos in intimo caelo est caeleste, in secundo seu medio est spirituale, in primo seu ultimo est spirituale naturale, 1et in mundo est naturale et mundanum, tale est in sensu litterae qui pro homine; inde patet quod hic sensus, 2qui est ultimus in ordine, contineat in se sensum spiritualem et caelestem, ac intime ipsum Divinum; et quatenus hi sensus in ultimo seu litterali continentur, et apparent illis qui spiritualiter capiunt Verbum, ideo repraesentatur ille per "opus sapphiri," quod transmittit radios lucis caelestis 3seu translucet. Ut aliqua idea de translucentia illa sistatur, sit loquela humana 2 pro exemplo: illa in prima sua origine est finis quem homo manifestare per loquelam vult; hic finis est amor ejus, nam quod homo amat, hoc pro fine habet; ex illo fluit cogitatio hominis, et tandem loquela; quod ita sit, quisque qui 4bene reflectit scire et appercipere potest; quod finis sit primum loquelae, constat ex communi regula quod omni intelligentiae insit finis, et quod absque fine non sit intelligentia; et quod cogitatio sit alterum loquelae ex primo illo fluens, 5 nam loqui absque cogitatione et cogitare absque fine, nemo potest; 6 quod inde sequatur loquela vocum, et quod haec sit ultimum, quod proprie loquela vocatur, notum est; quia ita est, homo qui attendit ad loquelam alterius non attendit ad voces seu verba loquelae sed ad sensum ex illis qui est cogitationis ejus qui loquitur; et qui sapiens est attendit ad finem propter quem ita ex cogitatione locutus est, hoc est, quid intendit et quid amat; haec tria sistuntur in loquela hominis, quibus loquela vocum inservit pro ultimo plano. Ex hac comparatione idea 7potest haberi de Verbo in littera, 3 hoc enim non aliter attenditur et appercipitur in caelo quam solet cogitatio hominis quae sistitur per loquelam vocum, et in intimo caelo, quam solet intentio seu finis; 8(m)9ast differentia est quod sensu" litterae Verbi cum legitur ab homine, non audiatur nec appercipiatur in caelo, sed modo sensus internus, quoniam in caelo percipitur modo spirituale et caeleste Verbi, non autem naturale ejus; transit sic unus sensus in alterum, 10quia correspondent, et Verbum per mera Correspondentia scriptum est;(n) inde patet quid intelligitur cum de Verbo, per translucidum, quod significatur per "opus sapphiri." 4 Sed qui non intellectualiter potest cogitare, hoc est, abstracte a materialibus, haec non capere potest, ne quidem quod dari possit alius sensus in Verbo quam qui exstat in littera; si ei dicitur quod insit sensus spiritualis qui est veri, et in hoc sensus caelestis qui est boni, et quod hi sensus transluceant e sensu litterali, stupescet primum, ac postea rejiciet sicut (x)nullum, et tandem subsannabit; quod tales sint hodie in (t)orbe Christiano", imprimis eruditi mundi, per vivam experientiam ostensum est; tum quod sapientiores aliis 11se" venditent, qui contra illud verum ratiocinantur, quam qui affirmant illud; cum tamen eruditio (d)in primaevis temporibus, quae aurea et argentea vocata sunt, fuerat ita loqui et ita scribere ut non attenderetur ad sensum litterae aliter quam ut 12 ex illo transluceret 13 sapientia recondita, ut constare potest manifeste ex libris vetustissimis, etiam apud gentiles, et quoque a reliquiis in eorum linguis; scientia enim eorum praecipua 14 fuit scientia correspondentiarum et scientia repraesentationum, quae scientiae hodie inter res deperditas sunt. 5 Quod sub pedibus Domini apparuerit sicut opus sapphiri, et hoc significet translucentiam Verbi in sensu litterae, est quia "lapis" in genere significat verum, et "lapis pretiosus" verum translucens a Divino Domini; quod "lapis" in genere significet verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609, 8940-8942, et quod "lapis pretiosus" verum translucens a Divino Domini; hoc significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thumim vocatum est, n. 3862, 6335, 6640; 6 similiter apud Ezechielem, Plenus sapientia et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas, (x)tarshish, shoham, et jaspis, sapphirus, (x)chrysoprasus, smaragdus, et aurum; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis in die quo creatus es, xxviii 12, 13, 15; ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni interiores, n. 1201; intelligentia et sapientia ejus qualis fuerat in ejus infantia seu primo aevo, describitur per lapides illos pretiosos; "dies quo creatus" significat statum primum cum regenerati, "creatio" enim in Verbo est regeneratio seu nova hominis creatio, n. 16, 88: similia per "lapides pretiosos" significantur apud Johannem, 7 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso exornata: 15fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolitus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, [Apoc.] xxi 19, 20; agitur ibi de sancta Hierosolyma descendente e caelo, per quam intelligitur nova Ecclesia apud gentes, postquam 16 hodierna quae in orbe nostro Europaeo, vastata est; "lapides pretiosi qui fundamenta" sunt vera Divina in ultimo ordinis translucentia. Verum Divinum in ultimo ordinis translucens, quod est Verbum 8 in littera, imprimis significatur per "sapphirum," ut apud Esaiam, Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce 17dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta (t)tua ponam in sapphiris, liv 11; ibi quoque agitur de Ecclesia quae successura priori, quae intelligitur per "desolatam cui multi filii prae-maritatae," vers. 1; "disponere lapides" pro vera Ecclesiae, "fundamenta in sapphiris" pro vera in ultimis translucentia: simile per "sapphirum" significatur apud 9 Jeremiam, Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni iv 7; "Naziraei" in sensu repraesentativo significabant Dominum quoad Divinum Naturale, n. 3301, 6437, inde quoque Divinum Verum procedens ab Ipso in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae; "crines" enim, qui hic intelliguntur per "Naziraeos," et dicuntur "albi prae nive et candidi prae lacte," significant verum in ultimis, n. 3301, 5247, 5570, "albedo et candor" 18praedicantur de vero, n. 3301, 5319, "ossa quae rubuerunt" sunt vera scientifica, quae ultima, ac reliquis: inserviunt pro servis, n. 6592, 8005, "rubor" praedicatur de bono amoris quod in veris, n. 3300; inde patet quod "sapphirus" sit verum 10 in ultimis a veris internis translucens: apud Ezechielem, Super expansum quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis super illo sedentis, i 26, x 1; "cherubi" sunt custodia et providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus nisi per bonum, n. 9277 fin., "thronus super quo aspectus hominis" est Divinum Verum a 19Divino Bono Domini, n. 5313, 6397, 9039; inde patet quod "lapis sapphirus" sit verum translucens a veris internis, nempe "lapis" verum et "sapphirus" translucentia. 11 20Quod omnia Verbi transluceant a Domino, est quia Divinum Verum quod a Domino, est unicum ex quo omnia; quod enim (t)est primum, hoc in sequentibus et derivatis est unicum, quoniam ex illo sunt et existunt; et Divinum Verum est Dominus; quapropter etiam in Verbi sensu supremo agitur de solo Domino, de Ipsius amore, providentia, regno in caelis et in terris, imprimis de Ipsius Humani glorificatione. 12 21Quod Divinum Verum sit Ipse Dominus, 22patet ex eo quod quicquid procedit ab aliquo est ipse, sicut quod procedit ab homine dum loquitur aut agit, 23est ex ejus voluntario et intellectuali; ac voluntarium et inteilectuale facit vitam hominis, ita ipsum hominem; homo enim non est homo ex forma faciei et corporis sed ex intellectu veri et voluntate boni; inde constare potest quod id quod procedit (c)a Domino sit Dominus; quod id sit Divinum Verum, in praecedentibus saepius ostensum est. 13 Sed qui non scit arcana caeli, credere potest quod cum Divino Vero quod procedit a Domino, (x)non aliter se habeat quam sicut cum loquela quae procedit ab homine; ast non est loquela, sed Divinum implens caelos, sicut est lux et calor e sole implens mundum; hoc illustrari potest per sphaeras quae procedunt ab angelis in caelo, de quibus n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, 2401, 4464, 5179, 6206 fin., 6598-6613, (a)7454, 8063, 8630, 8794, 8797, quae quod sint sphaerae veri fidei et boni amoris a Domino, in locis illis ostensum videatur; sphaera autem Divina quae procedit a Domino, quae vocatur Divinum Verum, est universalis, ac, ut dictum, implet universum caelum, ac facit omne vitae ibi; apparet ibi coram oculis sicut lux, quae non modo illuminat visum sed etiam mentes; eadem etiam est, quae apud hominem facit intellectum; (m)hoc intelligitur apud Johannem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, et mundus per Ipsum factus est, i 4, 9, 10; agitur ibi de Divino Vero, quod ibi vocatur Verbum, et quod Divinum Verum seu Verbum sit Ipse Dominus.(n) Illa lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ab 14 antiquis descripta est per circulos radiosos coloris aurei circum caput et corpus Dei repraesentati ut homo, nam antiqui non aliter perceperant Deum quam sub humana forma. Cum homo in bono est et ex bono in veris, tunc (x)elevatur ille 15 in Divinam illam lucem, et secundum quantum et quale boni in interiorem; inde (x)illi illustratio communis in qua a Domino videt innumerabilia vera quae percipit ex bono; et tunc a Domino ducitur ad appercipienda et imbuenda illa quae 24ei conveniunt, et hoc quoad singularissima ordine, sicut 25ejus vitae aeternae conducit; (m)quoad singularissima dicitur 26quoniam universalis providentia Domini est universalis quia in singularissimis, 27nam singularia simul vocantur universale, n. 1919 fin., 6159, 6338, 6482, 6483, 8864, 8865.(n) @1 at$ @2 quia$ @3 d seu i et$ @4 bene reflectit altered to potest reflectere$ @5 i notum est omnibus,$ @6 i et$ @7 possit capi cum$ @8 The following sentence to be found in m of A is marked for insertion after sapphiri in line 7.$ @9 sed usque$ @10 quoniam$ @11 Before sapientiores$ @12 i qui$ @13 i in$ @14 i tunc$ @15 fundamenta I$ @16 i haec$ @17 disponens$ @18 praedicatur IT$ @19 Domino$ @20 The first half of subsection 11 (i.e. as far as et existunt) appears in A after subsection 14. An incompleted sentence at the end of the whole in A may be compared with the second half of subsection 11. The incompleted sentence is...in supremo sensu agit de solo Domino, ac de Ipsius Humani glorificatione, de Ipsius Amore, Providentia, ac Regno in coelis et in terris$ @21 quod Divinum Verum sit altered to praeterea Divinum Verum est$ @22 nam quod$ @23 quia procedit$ @24 ipsi$ @25 vitae ejus in aeterna$ @26 quia$ @27 nam singularissima simul etiam vocantur universale, quod absque illis non datur, videatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9408

#9408 "Et sicut substantia caeli quoad munditiem": quod significet translucentiam caeli angelici, constat ex significatione "caeli" quod sit caelum angelicum, de qua sequitur, et ex significatione "munditiei" seu puritatis substantiae cum dicitur de caelo, quod sit translucentia. 1Quid translucentia caeli angelici sit cum de Verbo, paucis dicetur: caelum angelicum dicitur translucere cum verum Divinum translucet, nam universum caelum non est nisi quam receptaculum veri Divini; quilibet enim angelus est receptio ejus in particulari, ita omnes seu totum caelum in communi, (m)inde caelum vocatur "habitaculum Dei" et quoque "thronus Dei," quia per "habitaculum" significatur verum Divinum procedens a Domino receptum in intimo caelo, quod respective est bonum, n. (x)8269, 8309, et per "thronum" significatur verum Divinum a Domino receptum in medio caelo, n. 5313, 6397, 8625, 9039;(n) quoniam est verum Divinum, quale est in caelis, quod e Verbi sensu litterae 2translucet, ideo est caelum angelicum quod translucet, nam Verbum est Divinum Verum accommodatum omnibus caelis, ac inde conjungit caelos cum mundo, hoc est, angelos cum hominibus, n. 2143, 7153, 7381, (x)8920, 9094 fin., 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9396; ex his patet quid intelligitur per translucentiam caeli angelici. 2 Quod "caelum" in sensu 3interno sit caelum angelicum, est ex correspondentia et quoque ex apparentia; inde est quod ubi in Verbo dicuntur caeli, tum caeli caelorum, in sensu interno intelligantur caeli angelici; antiqui enim non aliam ideam de caelo aspectabili habuerunt quam quod ibi habitarent caelicolae, et quod 4sidera essent eorum habitacula; similis idea quoque hodie est simplicium, et imprimis infantum; inde quoque sursum ad caelum aspicitur cum adoratur Deus; est quoque correspondentia, nam in altera vita apparet caelum cum sideribus, sed non caelum quod apparet hominibus in mundo; verum est caelum apparens secundum statum intelligentiae et sapientiae spirituum et angelorum; sidera ibi sunt cognitiones boni et veri, et nubes quae sub caelo quandoque conspiciuntur, sunt variae significationis secundum colores, translucentiam, et progressiones; caeruleum caeli est verum transparens ex bono; ex his constare potest quod per caelos significentur caeli angelici; per caelos autem angelicos significantur vera Divina, quoniam angeli sunt receptiones 3 veri Divini procedentis a Domino; similia per "caelos" significantur 5apud Davidem, Laudate Jehovam, caeli caelorum, et aquae quae supra caelos, Ps. cxlviii 4: apud eundem, Psallite Domino equitanti super caelo caeli antiquitatis, Ps. lxviii 34 [A.V. 33]: apud eundem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. xxxiii 6: apud eundem, Caeli enumerant gloriam Ipsius, et opera manuum Ipsius annuntiat firmamentum, Ps. xix 2 [A.V. 1]: in Libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, v 4: apud Danielem, Cornu hirci crevit usque ad exercitum caelorum, et 6dejecit in terram de exercitu et de stellis, et conculcavit illa, viii 10: apud Amos, Dominus Jehovih, Qui aedificat in caelis gradus Suos, ix 6: apud Malachiam, Si sit cibus in domo Mea, aperturus sum fenestras caeli, et effusurus vobis benedictionem, iii 10: apud Esaiam, Prospice e caelis et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, lxiii (x)15: apud Moschen, Benedicta a Jehovah terra Josephi, de pretiosis caeli, de rore, Deut. xxxiii 13: apud Matthaeum, Jesus dixit, Non jurabis per caelum, quia thronus Dei est: qui juraverit per caelum jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui 7sedet super illo, v 34, xxiii 22; in his locis et in pluribus aliis per 8"caelos" significantur caeli angelici; et quia caelum Domini in terris est Ecclesia, etiam per "caelum" 4 significatur Ecclesia, ut in sequentibus locis: apud Johannem, Vidi caelum novum et terram novam, prius enim caelum et prior terra transierat, Apoc. xxi 1: apud Esaiam, (m)Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, ideo nec commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, (x)lxv 17: apud eundem,(n) Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, li 6: apud eundem, Vestio caelum atrore, et saccum facio velamen, l 3: apud Ezechielem, Obtegam caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, et omnia luminaria lucis in caelo atrabo, et dabo tenebras super terra, xxxii 7, 8: apud Matthaeum, Post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29; quid per "solem," "lunam," "stellas," et "in caelis," 9significatur, videatur n. 4056-4060: apud Esaiam, Jehovah Deus Israelis, Tu es solus Deus; super omnia regna terrae, Tu fecisti caelum et terram, xxxvii 16: apud eundem, Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso, xliv 24 apud eundem, Jehovah creans caelos, formans terram, et faciens eam, et praeparans eam, non inanitatem creavit eam, xlv 18; 5 quod per "caelum et terram" in his locis et in aliis in sensu interno intelligatur Ecclesia, per "caelum" Ecclesia interna et per "terram" Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ex quibus patet quod per creationem in primis capitibus Geneseos, ubi dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. i 1, Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum, ii 1, intelligatur nova Ecclesia, creatio enim ibi est 10 regeneratio, quae etiam nova creatio vocatur, ut in explicationibus 11ad illa capita ostensum videri potest. @1 The remainder of this subsection is found at the end of the , but is marked for insertion here.$ @2 Before e Verbi$ @3 spirituali$ @4 habitacula eorum essent sidera$ @5 i alibi in Verbo, ut$ @6 disjecit$ @7 sedit AI$ @8 coelos significantur coeli altered to coelum significatur coelum$ @9 significantur I, significetur T$ @10 i and d nova A, i nova IT$ @11 ibi$

Arcana Coelestia 7
Passage 9409

#9409 "Et ad sepositos filios lsraelis": quod significet illos qui in solo sensu externo separato ab interno, constat ex 1repraesentatione "filiorum Israelis qui sepositi" seu separati a Moscheh, Aharone, Nadab et Abihu, et a septuaginta senioribus, de quibus 2supra vers. 2 dicitur quod "non ascendent," quod sint qui in (t)Verbi sensu externo separato ab interno, de qua supra n. 9380. Paucis hic dicetur quinam et quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno; sunt qua ex Verbo nullam Doctrinam charitatis et fidei extrahunt sed manent solum in Verbi sensu litterae; doctrina charitatis et fidei est internum Verbi, et sensus litterae est externum ejus; qui in sensu externo Verbi absque interno 3 sunt, illi quoque in cultu externo absque interno sunt, colunt externa sicut sancta et Divina, et quoque credunt quod in se sancta et Divina sint, cum tamen sancta et Divina 4ex internis sunt; quod tales fuerint filii Jacobi, videatur 5n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. 2 6Sed hanc rem exempla illustrent: crediderunt quod ab omni peccato et ab omni reatu puri essent cum sacrificia obtulerint et ex sacrificiis comederint, 7autumantes quod sacrificia in externa forma Absque interna" essent sanctissima cultus, et tunc boves, juvenci, agni, caprae, oves, arietes, 8 hirci, sancti, et quod altare esset omnium sanctissimum; similiter quod panis minharum, et vinum libaminum 9; crediderunt etiam quod cum laverint vestes suas et corpora sua, prorsus mundi essent; pariter quod ignis altaris 10perpetuus, (c)ac ignes lucernae, sancti essent ex se, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, praeter reliqua; quod ita crediderint, erat causa quia omne internum rejecerunt, usque adeo ut ne quidem audire (x)voluerint de internis, 11sicut quod amarent Jehovam propter Ipsum et non propter se, ut 12 eveherentur ad dignitates et ad opulentiam supra omnes gentes et populos in universo; ideo nec audire voluerunt de Messia quod venturus propter salutem et felicitatem eorum aeternam sed propter se ut eminerent super omnes in mundo, nec audire voluerunt de amore mutuo et charitate erga proximum propter proximum et ejus bonum sed propter se, quantum sibi faveret; inimicum animum gerere, odio habere, vindicare, saevire, nihili faciebant, modo aliquid causae nacti sint. 3 Aliter prorsus credidissent et fecissent si doctrinam amoris et fidei in Dominum et charitatis erga proximum recipere voluerint; tunc scivissent et credidissent quod holocausta, sacrificia, minhae, libamina, et (x)comessationes ex sacrificiis non purificaverint illos ab aliquo reatu et peccato, sed quod cultus Dei et paenitentia ex corde, 13 Deut. (x)xxxiii 19; Jer. (x)vii 21-23; Mich. vi 6-8; Hos. vi 6; Ps. xl 7, 9 [A.V. 6, 8]; Ps. li 18, 19 [A.V. 16, 17]; 1 Sam. xv 22; 14 similiter quod lavationes vestium et corporis non aliquem mundarent sed purificationes cordis; pariter quod ignis altaris et ignes lucernae, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, non sancta essent 15ex se sed 16ex internis quae significabant; et quod cum in sanctis internis essent, tunc sancti essent, non a se sed a Domino, a Quo omne sanctum; filii Israelis haec interna scivissent si recepissent doctrinam amoris et charitatis, quoniam haec 17 docet quid involvunt externa; ex illa doctrina etiam 18Verbi sensus internus scitur, quoniam sensus internus Verbi est ipsa doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quod etiam (t)docet Dominus, dicendo quod ex binis illis mandatis omnis lex et omnes prophetae pendeant, Matth. xxii 34, 38 [A.V. 36, 40]. 4 Similiter paene se habet hodie in Christiano orbe, in quo quia nulla doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum est, usque adeo ut vix sciatur quid amor caelestis et amor spiritualis, qui est charitas, ideo in externis sunt absque interno; bonum enim amoris caelestis et spiritualis, et inde verum fidei, facit internum hominis; inde est quod etiam hodie sensus externus Verbi, absque doctrina regulatrice et ductrice, flectatur quousque libet; doctrina enim fidei absque doctrina amoris et charitatis est sicut umbra noctis, at doctrina fidei ex doctrina amoris et charitatis est sicut lux diei; nam bonum quod est amoris et charitatis est sicut flamma, et verum fidei est sicut lux inde. 5 Quoniam in (t)orbe Christiano tales hodie sunt, nempe in externis absque interno, ideo vix aliqui afficiuntur vero propter verum; inde quoque est quod ne quidem sciant quid bonum, quid charitas, et quid proximus, tum quid internum hominis, nec quid caelum et quid infernum, nec quod vita sit unicuique statim post mortem; qui illorum in doctrina suae Ecclesiae manent non curant num falsa sint aut vera; discunt illa et confirmant illa non propter 19finem exercendi bonum charitatis ex corde, nec propter salutem suae animae et felicitatem aeternam, sed propter prosperitatem in mundo, hoc est, ut lucrentur famam, honores, et opes; inde est quod nulla illuminatio illis sit cum legunt Verbum, et quod prorsus negaturi sint quod aliquod internum in Verbo sit praeter quod exstat in littera; sed de hac re ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura dicentur. @1 significatione$ @2 dicitur Vers. 2$ @3 i ejus$ @4 After sunt$ @5 None of these paragraph numbers is given in A, but a series of dashes indicates that numbers are to be inserted here.$ @6 inde est quod crediderint, sicut hodie etiam credunt quod omnia ritualia sancta essent ex se, ut pro exemplis$ @7 credentes$ @8 i et$ @9 i eorum$ @10 perpetui after lucernae$ @11 quae erant amare$ @12 i nempe$ @13 i qui per illa repraesentabatur,$ @14 i tum$ @15 in se before sancta$ @16 quod sancta ex internis quae significarent$ @17 i unice$ @18 After internus$ @19 usum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9410

#9410 "Non misit manum suam": quod significet quod ibi non verum in sua potentia, constat ex significatione "manus" quod sit potentia quae per verum; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, quod sit per verum, n. 3091, 3503, 6344, (x)6423, 8304, et quod omnis potentia veri sit ex bono, ita per bonum a Domino, n. 6948, 8200, 9327; inde patet quod per "non misit manum suam ad sepositos filios Israelis" significetur quod illis qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt non sit verum in sua potentia; causa quod apud illos non verum sit in sua potentia, est quia separati sunt a caelo, et sic a Domino, Verbum enim conjungit hominem caelo, et per caelum Domino, quoniam omnia quae sunt sensus litterae Verbi correspondent rebus spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli; cum quibus nulla communicatio est si Verbum modo secundum litteram capitur, et non simul secundum aliquod doctrinale Ecclesiae, quod est internum Verbi. Pro exemplo sint Domini verba ad Petrum, 2 Tu es Petrus, et super 1hac petra aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi ,] 19: pariter ad discipulos, Amen dico vobis, Quaecumque ligaveritis super terra erunt (x)ligata in caelo, et quaecumque solveritis super terra erunt soluta in 2caelo, Matth. xviii 18; qui in sensu externo Verbi separato ab interno sunt, ita qui separati a vera doctrina Ecclesiae, sibi persuadent quod talis potestas a Domino data sit Petro, et quoque reliquis discipulis (d)Domini; inde infernalis illa haeresis quod in humana potestate sit intromittere in caelum et excludere e caelo quemcumque libet; cum tamen secundum veram Ecclesiae doctrinam, quae etiam est internum Verbi, illa potestas est soli Domino; quapropter qui in sensu Verbi externo et simul in interno sunt capiunt quod haec dicta sint de fide et ejus veris quae a Domino, et quod fidei a Domino, ita Ipsi Domino illa potestas sit, 3 et sic nullatenus alicui homini; quod ita sit, constare potest a repraesentatione "Petri" et "duodecim discipulorum," tum a significationi "petrae," et quoque a significatione "clavium"; quod "Petrus" repraesentaverit fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et xxii, tum n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin., et quod "duodecim discipuli Domini," sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverint omnia fidei et amoris: n. 3488, 3858, 6397; quod "petra" significet Dominum quoad fidem: et sic fidem quae a Domino, n. 8581, et quod "claves" significent potentiam, constat ex locis in Verbo ubi "claves" nominantur, ut apud Johannem, Ego sum Primus et Novissimus, Qui vivit et fui mortuus; sed ecce vivo Ego in saecula saeculorum, et habeo claves inferni et mortis, Apoc. i 18: apud eundem, Haec dicit Sanctus, Verus, Qui habet clavem Davidis, Qui aperit ut nemo claudat, et claudit ut nemo aperiat, Apoc. iii 8: et apud Esaiam, Dabo clavem domus Davidis super umerum Ipsius, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens, xxii 22; quod in his locis "clavis" sit potentia, patet, et quod ea sit soli Domino. 4 Ex his constare potest quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt, quod nempe illis nulla conjunctio cum caelo sit, ita nulla cum Domino; sicut illi qui explicant illa verba Domini ad Petrum et ad discipulos secundum litteram, quod sibi arrogent potentiam salvandi genus humanum, ac se deos caeli et terrae faciant, et hoc ex vesano amore sui et mundi; (m)quisque qui ex sana ratione cogitat videre et capere potest quod homo non possit solvere unum peccatum, quoniam peccatum non solvitur nisi per formationem novae vitae 3, hoc est, per regenerationem a Domino; quod regeneratio perstet usque ad finem vitae hominis in mundo, (c)et postea in aeternum,(n) 4videatur n. 8548-8553, 8635-8640, 8742-8747, 8853-8858, 8958-8968. Quid sit verum in sua potentia, etiam paucis dicetur: quod angeli 5 in Verbo dicantur "potentiae," et quoque quod sint potentiae, in Ecclesia notum est; ast non sunt potentiae ex se sed ex Domino, quoniam sunt recipientes veri Divini quod a Domino; potentia illis a Domino talis est ut unus illorum possit mille ex turba diabolica abigere, includere infernis, et compescere; verum enim Divinum quod a Domino, 5 implet caelos et facit caelos; et si credere vultis, per id omnia facta et creata sunt; Verbum 6, quod erat in principio apud Deum et quod erat Deus, per quod omnia creata sunt et per quod mundus factus, de quo apud Johannem i 1-14, est Divinum Verum; quod hoc sit unicum substantiale ex quo omnia, pauci possunt capere, quoniam idea de Divino Vero non alia hodie habetur quam qualis de loquela oris ex imperante, secundum quam mandata efficiuntur; sed qualis idea de illo habenda sit, videatur n. 9407 ad fin. Omnipotentia Divini Veri quod a Domino, describitur multis in locis in Verbo, et quoque apud Johannem in Apocalypsi, Factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem; draco autem pugnavit et angeli ejus, sed non praevaluerunt; neque locus inventus est eorum amplius in caelo: vicerunt illum per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii Sui, xii 7, 8, 11; quod "sanguis Agni" sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, videatur n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 9395, et quod "Verbum testimonii Sui" sit verum Divinum receptum, patet. Qui in (t)Verbi sensu externo separato ab interno sunt, ita qui 6 separati a (t)vera doctrina Ecclesiae, illi propheticum illud non aliter capiunt quam secundum litteram, quod nempe per "sanguinem" intelligatur sanguis, ita passio Domini, cum tamen est Divinum Verum procedens a Domino quod per sanguinem ibi significatur; qui in vera Ecclesiae doctrina sunt, illi scire possunt quod non per sanguinem salventur sed per audire verum Divinum et facere illud, ita qui per Divinum Verum patiuntur se regenerari a Domino; hoc scire, capere, videre, et percipere possunt omnes qui in illustratione sunt a Domino, ita omnes qui in bono charitatis et fidei 7, nam hi sunt qui illustrantur; (m)hoc confiteri possum, quod cum lego sanguinem Agni et cogito de sanguine Domini, angeli apud me non aliter sciant quam quod legam Divinum Verum procedens a Domino, et quod cogitem de illo.(n) At simplices maneant in sua doctrina quod per sanguine Domini salventur, modo vivant secundum Divinum Ipsius Verum nam qui secundum id vivant illustrantur in altera vita. @1 hanc petram$ @2 coelis$ @3 i apud hominem$ @4 In A these paragraph numbers stand in m of p. 49.$ @5 i id$ @6 i enim$ @7 i sunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 9411

#9411 "Et viderunt Deum": quod significet fidem, constat ex significatione "videre Deum" quod sit donari intelligentia et fide; "videre" enim in sensu interno est spiritualiter videre, et spiritualiter videre est ex fide videre; inde est quod "videre" in Verbo significet fidem habere, n. 2325, 3863, 3869, 4403-4421, 5400, 6805, 9128. Quod viderint Deum Israelis, hoc est, Dominum, est quia leges 1promulgatae e monte Sinai in lato sensu significant Verbum in toto complexu, et Verbum est Divinum Verum a Domino, quod in supremo sensu agit de solo Domino; quapropter illi qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, vident Dominum, 2quod fit ex fide et ex amore; hoc fit in solo Verbo et non in alio quocumque scripto; inde patet cur Moscheh, Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta seniores viderint Ipsum; quod hi viderint Ipsum et non sepositi filii Israelis, patet a vers. 9 et 10 praecedente, nam ibi dicitur quod "ascenderit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis et viderunt Deum Israelis," et in hoc versu, "Et ad sepositos filios Israelis non misit manum"; quod illi viderint Deum et non hi, erat causa quia "Moscheh et Aharon" repraesentabant Verbum quoad sensum internum et externum, n. 9374, et "Nadab et Abihu" doctrinam ex utroque, n. 9375, (c)et "septuaginta seniores" omnes qui 3in bono ex veris inde, n. 9376, 9404; "sepositi" autem 4"filii Israelis" illos qui in sensu Verbi externo separato ab interno. @1 latae$ @2 i n. 9405,$ @3 inde in bono charitatis et vero fidei$ @4 erant illi$

Arcana Coelestia 7
Passage 9412

#9412 "Et comederunt et biberunt": quod significet informationem de bono et vero cultus, constat ex significatione "comedere" quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, (x)3832, 4745, 5643, et ex significatione "bibere" quod sit conjunctio et appropriatio veri, de qua n. 3089, 3168, 4017, 4018 5709, 8562; quod etiam sit informatio, nempe "comedere" informati de bono et "bibere" informatio de vero, est quia cibus spiritualis est omne bonum fidei ex quo sapientia, et potus spiritualis est omne verum fidei ex quo intelligentia, n. 56-58, 681, 1480, 3069, 3114, 3168, 3772, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5487, (a)5576, 5579, 5582, 5588, 5655, 5915, 8562, 9003; inde apud antiquos 1 (x)comessationes, convivia, prandia, et cenae instituebantur ut consociarentur per talia quae sapientiae et intelligentiae 2, n. 3596, 3832, 5161, 7836, 7996, 7997; inde etiam convivia, prandia, et cenae in Verbo significant 2 consociationes 3quoad fidem et amorem, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente usque 4et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isako, et Jacobo in regno caelorum, viii 11 apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30: (m)apud eundem, Beati servi quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit se, et accumbere facturus eos, 5et Ipse accedens ministraturus illis, xii 37:(n) apud Johannem, Rogarunt Jesum discipuli dicentes, Magister, ede; Ipse vero dixit illis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis, iv 31, 32: apud eundem, Jesus dixit, Ego sum panis vivus qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, vi 51; quod panis caelestis 6hic intelligatur, patet; panis caelestis est omne bonum amoris et fidei a Domino, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 9323. Quod "edere et bibere" significet informari de bono et vero fidei, 3 constat ex sequentibus his locis: apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27; "edere et bibere coram Domino" pro instruere ex Verbo de bonis et veris fidei, "in plateis 7docere" pro 8 ex Verbo Domini 9praedicare vera; praedicabatur enim olim in plateis, quoniam "plateae" significant 4 vera doctrinae Ecclesiae, n. (x)2336: apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non est argentum, ite emite et comedite, ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac; quare appenditis argentum pro eo quod non est panis? et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendit attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus, lv 1-5; ibi quod "bibere et edere" sit informari a Domino, et quod "aquae, vinum, lac, (t)panis, et pinguedo" sint quae sunt veri et boni fide 10 ab Ipso, patet, nam dicitur, "Inclinate aurem vestram, ite ad Me audite, ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem 5 et Legislatorem gentibus": apud Ezechielem, Ecce Ego, frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et sollicitudine; et aquas in mensura et stupore bibant; et careant pane et aqua, et contabescant propter iniquitatem eorum, iv 16, 17; "comedere panem et bibere aquas" 11pro instrui in bonis et veris fidei: n. 9323: 12similiter apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11; quod "fames ad panem et sitis ad aquas" sint penuria et defectus cognitionum boni et veri, videatur n. 3364, 4958, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5568, 5579, 5893, 6110, (x)(a)8576. 6 13Ex bis constare potest quid significat quod aperti sint occuli discipulorum, et agnoverint Dominum, cum Dominus fregit panem et dedit illis, Luc. xxiv 29-31; quoniam "frangere panem et dare illis" in spirituali mundo significat instruere in bono et vero fidei, per quae apparet Dominus; tum quid significat "panis et vinum" et quid "comedere et bibere" in Sancta Cena; et quid significat quod Dominus 14post illam institutam dixit ad discipulos quod non bibiturus esset ex illo genimine vitis usque ad diem illum quando id bibiturus esset cum illis novum in regno Patris, Matth. xxvi 26-29. Quod 11 "comedere et bibere" sit informatio de bono et vero cultus, erat quia post sacrificia et quoque ex sacrificiis id fiebat, et sacrificia repraesentabant in genere omnem cultum, n. 9391. @1 i, qui ab Ecclesia,$ @2 i essent$ @3 per talia quae sunt fidei et amoris, sicut$ @4 ad occidentem IT$ @5 Ipseque$ @6 Before panis$ @7 docuisti$ @8 i quod$ @9 praedicaverint$ @10 i et amoris$ @11 i hic$ @12 secundum haec$ @13 In A the last sentence of subsection 6 precedes subsection 2.$ @14 immediate post institutam coenam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9413

#9413 Vers. 12-15. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ascende ad Me in montem, et esto ibi; et dabo tibi tabulas lapidis, et legem, et praeceptum, quae scribam ad docendum illos. Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus, et ascendit Moscheh ad montem Dei. Et ad seniores dixit, Sedete nobis in hoc, donec revertamur ad vos; et ecce Aharon et Chur vobiscum; quisquis habens verba, accedat ad illos. Et ascendit Moscheh ad montem, et obtexit nubes montem. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem a Domino pro illis qui in sensuo externo: "ascende ad Me in montem, et esto ibi" significat praesentiam Domini apud illos per intermedium: "et dabo tibi tabulas lapidis" significat librum legis seu Verbum in omni complexu: "et legem et praeceptum" significat verum in communi 1et in particulari: "quae scribam ad docendum illos" significat ad reminiscentiam et ad informationem: et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus" significat Verbum et repraesentativum: "et ascendit Moscheh ad montem Dei" significat 2versus caelum: "et ad seniores dixit" significat illos qui in solo sensu externo: "Sedete nobis in hoc" significat ut in illo maneant: "donec revertamur ad vos" significat usque ad responsum: "et ecce Aharon et Chur vobiscum" significat doctrinam veri ex Verbo tali: "qui habens verba, accedat ad illos" significat quod inde removenda falsa: (m)"et ascendit Moscheh ad montem" significat ad caelum: "et obtexit nubes montem" significat externa Verbi.(n) 3 @1 :praeceptum significat verum in particulari$ @2 d ad coelum i and d versus i ad coelum cp n. 9420$ @3 A has the following note at the foot of p., with which cp n. 9424: Chur sustentavit manus Moschis or 4 indecipherable words follow]. Aharon is also written above Chur$ (s)

Arcana Coelestia 7
Passage 9414

#9414. "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem a Domino pro illis qui in sensu externo, constat ex significatione "dicere" quod sit instructio, cum involvit sequentia quae instructionis sunt, 1ut quoque n. 7186, 7241, 7267, 7304, 7380, (x)7517, 7769, 7793, 7825, 8041; quod sit a Domino, est quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 1793, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, 3023, 3035, 5663, 6280, 6281, 6303, 6905, 8274, 8864, 9315; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit medians inter Dominum et populum, ita Verbum quoad sanctum ejus externum hoc enim est medians; quod Moscheh id nunc repraesentare incipiat constat ex serie sequentium; populus enim ille in externo Verbi, et inde in externo cultus separato ab interno, erat, videatur 2 n. 9380; qui tales sunt nequaquam communicationem sanctam habere 3possunt cum Domino, minus conjunctionem, nisi per intermedium; quomodo cum hac re se habet, plenius infra n. 9419 explicabitur.(s) 2 Quod ille populus in sensu Verbi externo separato ab interno esset, consequenter in simili cultu, patet manifeste (c)a sequentibus 4post quadraginta enim dies recesserunt prorsus et vitulum aureum pro Jehovah coluerunt, quapropter etiam Moscheh tunc e manu projecit tabulas et fregit eas, et 5postea jussus dolare 6 alias tabulas super quibus scriberentur eadem verba; per 7quod significabatur quod populus ille nullatenus agnoscere 8vellet aliquod doctrinale ex sensu interno Verbi quale est in caelo, sed modo ex sensu ejus externo separato ab interno quale etiam hodie 9apud illos est; quapropter etiam populus ille non amplius dicebatur populus Jehovae sed populus Moschis, ut (d)in sequenti capite xxxii 10, Locutus est Jehovah ad Moschen, 11Ito, descende, quia corrupit se populus tuus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, vers. 7: tum cap. xxxiii, Locutus est Jehovah ad Moschen, 11Ito, 12ascende (x)hinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, vers. 1; 13eapropter etiam dein removebantur e monte: cap. xxxiv, Vir non ascendet tecum, etiamque vir non videbitur in toto monte; etiam pecus (c)et armentum non pascent e regione montis hujus, vers. 3; per "montem Sinai" enim significatur 14Lex seu Divinum Verum ac Verbum quale est in caelo, ita quoque caelum, n. 8399, 8753, 8793, 8805. Quod Moscheh prius repraesentaverit Verbum in communi, hoc est, tam quoad sensum ejus internum quam quoad externum, causa 15erat quia ibi actum est de promulgatione Legis, quae significabat revelationem (t)Divini Veri in communi; fuit enim id principium revelationis, nam reliqua quae in Verbo, postea conscripta sunt. @1 de qua$ @2 i supra$ @3 Before communicationem$ @4 quod nempe post quadraginta dies recesserint prorsus a Jehovah, et vitulum aureum pro Jehovah coluerint, et quod Moscheh tunc e manu projecerit tabulas, et fregerit eas$ @5 jussus dein$ @6 i sibi$ @7 quae significatur$ @8 voluerit$ @9 est apud illum populum$ @10 i seq.$ @11 i$ @12 descende IT$ @13 et quod dein removerentur$ @14 coelum, ita quoque Divinum Verum seu Verbum, quod a Domino, quale est in coelo$ @15 est$

Arcana Coelestia 7
Passage 9415

#9415 "Ascende ad Me in montem, et esto ibi": quod significet praesentiam Domini apud illos per intermedium, constat ex significatione ascendere 1 quod sit elevatio versus superiora, hoc est, interiora, de qua n. 3084, 4539, 4959, 5406, 5817, 6007, ac inde conjunctio cum illis, n. 8760, 9373; quod sit praesentia Domini, est quia dicitur, "ascende ad Me in montem, et esto ibi," per "Jehovam" enim, ad Quem ascenderet, intelligitur Dominus, videatur supra n. 9414, et per "montem Sinai" significatur Verbum quod a Domino, ita in quo Dominus, n. 8399, 8753, 8793, 8805, proinde etiam caelum, nam Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et caelum est receptaculum veri Divini, ita Ipsius Domini, ut prius saepe ostensum est; inde patet quod per "ascendere ad Jehovam in montem2 "significetur praesentia Domini; quod sit apud populum per intermedium, est quia Moscheh nunc repraesentat populum ut caput, et sic ut medians, ut mox supra n. 9414 3dictum est. 4Praesentia Domini apud illos per intermedium dicitur quia 2 Dominus se sistit praesentem apud hominem, non autem homo apud Dominum, 5omne enim bonum quod amoris et verum quod fidei venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ab homine; quapropter est praesentia Domini apud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, apud illos qui fide et amore recipiunt verum Divinum quod ab Ipso. Quod Dominus veniat ad illos, et non vicissim, docet Ipse Dominus apud Johannem, Qui diligit Me Verbum Meum servat, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus, xiv 23: 6apud eundem, Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5: et apud eundem, Non potest homo 7facere quicquam nisi sit datum illi e caelo iii 27. @1 i ad Jehovam$ @2 i et esse ibi$ @3 ostensum videatur$ @4 Praesentia Domini apud illos per intermedio dicitur, quia Dominus praesens est apud hominem altered to Dominus enim se praesentem apud illos per intermedium apud hominem sistit, non autem homo apud Dominum$ @5 omne enim verum quod fidei, et omne bonum quod amoris et charitatis, venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ejus ab homine, quapropter est praesentia Domini apud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, recipiunt fide et amore Verum Divinum, quod ab Ipso, quod etiam Dominus docet$ @6 i et$ @7 Gk (lambanein) to receive$

Arcana Coelestia 7
Passage 9416

#9416 "Et dabo tibi tabulas lapidis": quod significet librum legis seu Verbum in omni complexu, constat ex significatione "tabularum" quod sint quibus inscripta sunt illa quae sunt doctrinae et vitae, hic quae sunt doctrinae caelestis et vitae secundum illam. Quod (t)illae tabulae significent librum legis seu Verbum in omni complexu; est quoniam ea quae illis inscripta erant in genere 1continebant omnia quae vitae et doctrinae 2caelestis sunt; quapropter etiam dicuntur illa quae eis inscripta sunt, decem verba, Exod. xxxiv 28; Deut. x 4; per "decem" enim in sensu interno significantur omnia, et per "verba" significantur vera quae doctrinae et bona quae vitae; quod "decem" sint omnia, videatur n. 3107, 4638, 8468, 8540, et quod "verba" sint vera et bona quae sunt vitae et doctrinae, n. 1288, 4692, 5272; inde est quod illae tabulae significent Verbum in omni complexu; similiter ac Lex, quae in stricto sensu significat illa quae illis tabulis inscripta erant, in sensu minus stricto, Verbum 3per Moschen scriptum, in lato sensu, Verbum historicum, et in latissimo, Verbum in toto complexu, ut ostensum videatur n. 6752; (m)praeterea quae tabulis illis inscripta erant fuerunt primum revelationis Divini Veri, et coram omni populo Israelitico viva voce a Domino enuntiata; quae primum sunt significant reliqua in ordine, et quod illa viva voce a Domino enuntiata fuerint, significat inspirationem 4immediatam Divinam etiam in reliquis.(n) Quod tabulae illae ex lapide fuerint, causa erat quia "lapis" significat verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, proprie verum in ultimis, n. 8609; verum Divinum in ultimis est Verbum in littera, quale in hac tellure, n. 9360. Quod non una tabula, sed binae 5fuerint, erat ut repraesentaretur 2 conjunctio Domini per Verbum cum Ecclesia, et per Ecclesiam cum (t)humano genere; ideo quoque vocantur tabulae foederis, Deut. ix 9, 11, 15; ac verba inscripta verba foederis, Exod. xxxiv 27, 28; et quoque foedus, Deut. iv 13, 23; ac ipsa arca, in qua tabulae repositae erant, arca foederis, Num. x 33, xiv 44; Deut. x 8, xxxi 9, 25, 26; Josuae iii 3, 6, 8, 11, 14, 17, iv 7, 9, 18, vi 6, 8, viii 33; Jud. xx 27; 1 Sam. iv 3-5; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. (x)iii 15, vi 19, viii 1, 6; Jer. iii 16; foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396; quapropter tabulae illae inter se divisae erant, sed per applicationem conjunctae, (c)et scriptura ab una tabula in alteram, sicut super una, continuata; non autem secundum opinionem vulgarem, quaedam praecepta super tabula una et quaedam super altera; -6per unum enim divisum in duo, et per haec duo ita conjuncta, aut data uni et alteri, significatur conjunctio Domini cum homine; foedera ideo simili modo (x)inibantur, ut cum Abrahamo per "vitulam, capram, et arietem, partitos in medium, et per unam partem positam obviam alteri," Gen. xv 9-12; 7etiam in hoc capite per "sanguinem positum in crateribus, et dimidium ejus sparsum super altare, et dimidium super populum," vers. 6 et 8; et in genere per omnia sacrificia, quorum pars adolebatur super altari, pars dabatur populo ad comedendum; simile etiam repraesentabatur per fractionem panis a Domino, Matth. xiv 19, xv 36, xxvi 26; Marc. vi 41, viii 6, xiv 22; Luc. ix 16, xxii 19, xxiv 30, 31, 35; inde quoque est quod "duo" in Verbo significent conjunctionem, n. 5194, 8423, hic quae est Domini et caeli, seu Domini et Ecclesiae, ita quoque boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste. Ex his constare potest unde est quod tabulae binae fuerint, et a duobus lateribus hinc illinc scriptae, Exod. xxxii 15, 16. Praeterea scriptura et sculptura super tabulis in Verbo significat 3 illa quae memoriae et vitae impressa erunt, et sic permansura, ut apud Esaiam, Scribe id super tabula apud illos, et super libro exprime illud, ut sit in diem posterum in perpetuum, usque in aeternum, xxx 8: apud Jeremiam, Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri; scalpro adamantis. sculptum est super tabula cordis eorum, et ad cornua altarium vestrorum, xvii 1: apud Habakuk, Jehovah dixit, Scribe visionem, et explica super tabulis, ut percurrat legens illam; quia adhuc visio in tempus constitutum; si moratur, exspecta illum, quia veniendo veniet, ii 2, 3. @1 continerent$ @2 essent$ @3 quod per Moschen scriptum est$ @4 similem$ @5 essent$ @6 per unum divisum in duo, ac per haec duo ita conjuncta in unum, significabatur conjunctio Domini cum homine, quapropter foedera simili modo inchoantur$ @7 After the Scripture references in line 24.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9417

#9417 "Et legem et praeceptum": quod significet verum in communi et in particulari, constat ex significatione "legis" quod sit verum in communi, et ex significatione "praecepti" quod sit verum in particulari; in Verbo distinguitur inter praecepta, judicia, et statuta, et per "praecepta" intelliguntur illa quae sunt vitae, per "judicia" quae sunt status civilis, et per "statuta" quae sunt cultus, n. 8972; sed omnia illa communi voce vocantur lex, et singula quae legis sunt vocantur praecepta, prout ex pluribus locis in Verbo constat; inde est cum dicitur "lex et praeccptum," quod intelligatur verum in communi et in particulari.

Arcana Coelestia 7
Passage 9418

#9418 "Quae scribam ad docendum illos": quod significet ad reminiscentiam et ad informationem, constat ex significatione "scribere" quod sit ad reminiscentiam, de qua n. 8620, et quod "scribere ad docendum" sit ad informationem, patet.

Arcana Coelestia 7
Passage 9419

#9419 "Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus": quod significet Verbum et repraesentativum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit medians inter Dominum et populum qui in sensu Verbi externo separato ab interno, ita quoque Verbum, secundum illa quae mox prius n. 9414 ostensa sunt, et ex repraesentatone (x)Jehoschuae" ministri ejus" quod sit repraesentativum; quod (x)"Jehoschua" hic sit repraesentativum, est quia repraesentativum inservit 1et ministrat, ut externa Verbi et cultus sistantur Domino per intermedium 2, qui erat Moscheh; sed haec talia sunt quae aegre possunt cadere in ideas nisi apud illos qui sciunt quomodo Verbi sensus externus seu litteralis sistitur repraesentative in caelo, quod nempe aliter apud illos qui in sensu externo et simul interno sunt, (m)qui sunt qui in sensu Verbi externo et simul in vera doctrina Ecclesiae sunt,(n) et aliter apud illos qui in sensu externo separato ab interno, ut apud hunc populum; quomodo apud hunc populum factum sit, videatur n. 4311; inde aliqua idea formari potest de intermedio quod 2 "Moscheh" 3repraesentat, et de repraesentativo ministrante quod "Jehoschua," quod nempe sanctium internum, quod est Divini Veri procedentis a Domino, ita Verbi et inde cultus, influat in caelum et ibi ab angelis recipiatur; tum quod mediate per illud sanctum, ut et immediate influat a Domino sanctum ad bonos spiritus qui apud hominem, qui in lectione Verbi aut in cultu inde est; hoc sanctum vocatur sanctum externum, et cum influit apud hominem sistit repraesentativa secundum correspondentias apud hominem illum; ex his videri potest quomodo se habet cum intermediatione quam "Moscheh" nunc repraesentat, et cum ministerio quod "Jehoschua," quod nempe sanctum externum sit intermedium, et repraesentativum quod est ultimum ordinis sit ministerium. At sciendum quod talis sit influxus Divini Veri [ut] non cadat in ideam humanam nisi illustratam Domino; homo enim non aliter appercipit quam quod sanctum Verbi et sanctum cultus influat ab homine ad Dominum; sed is ordo est ordo inversus, et vocatur influxus physicus, qui quod sit apparens et nullatenus realis, videantur quae in locis citatis, n. 9223, 9227 fin., ostensa sunt. @1 seu$ @2 i seu mediantem$ @3 repraesentabat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9420

#9420 "Et ascendit Moscheh ad montem Dei": quod significet 1versus caelum, constat ex significatione "montis Sinai," qui hic est "mons Dei," quod sit lex seu Divinum Verum 2quod a Domino, ita Verbum quale est in caelo, proinde 3etiam caelum, de qua n. 8399, 8753, 8793, 8805. Quod revelatio facta sit super monte, et quod mons ille dicatur "mons Dei," est quia "mons" significat caeleste (x)amoris, quod est bonum, et inde caelum, (c)et in supremo sensu Dominum, n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 8327, ac "mons Dei" Divinum Verum a Divino Bono Divini Amoris Domini, n. 8758; Dominus enim in Verbo "Deus" dicitur a Divino Vero, et "Jehovah" a Divino Bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7010, 7268, 8192, 8301, 8988, 9167, inde est quod dicatur mons Dei. Quod "mons Sinai" sit lex seu Divinum Verum procedens a 2 Divino Bono Domini, ita Verbum, et in supremo sensu 4 Dominus, constat apud Davidem, Terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo, hic Sinai coram Deo, Deo Israelis. Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. lxviii 9, 18 [A.V. 8, 17]; quod "terra et caeli" sint externum et internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 2117, 2118 fin., 3355, 4535, et quod "currus" sit doctrina, n. 2760, 5321, 8146, 8148, 8215, inde "currus Dei" sunt doctrinalia seu vera Divina qualia in caelis; inde patet quod per "hic Sinai coram Deo, Deo Israelis," et per "Sinai in sanctuario," significetur lex seu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in supremo sensu Dominus in caelo: in Libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli (x)stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt coram Jehovah, hic Sinai coram Jehovah, v (x)4, 5; etiam "hic Sinai" pro Divino Vero procedente a Divino Bono Domini: pariter apud Moschen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. xxxiii 2. @1 d ad i versus cp n. 9413$ @2 After Verbum$ @3 etiam altered to quoque$ @4 i Ipse$

Arcana Coelestia 7
Passage 9421

#9421 "Et ad seniores dixit": quod significet illos qui in solo sensu externo, constat ex significatione "seniorum" quod sint qui: in solo sensu externo; quod "seniores" populi Israelitici illos hic repraesentent, est quia capita populi erant, et sic repraesentabant omnem populum, qui quod in sensu Verbi externo absque interno esset, saepius prius ostensum est; Moscheh enim cum ascendebat ad montem, repraesentabat sanctum Verbi externum, quod est intermedium seu 1medium inter sanctum ejus internum et inter repraesentativum quod est sensus externi, n. 9414, 9419; inde sequitur quod "seniores" qui sederent infra montem, ita separati a Moscheh repraesentarent solum sensum externum, dixit enim illis Moscheh "Sedete nobis in hoc, donec revertamur ad vos." @1 medians$

Arcana Coelestia 7
Passage 9422

#9422 "Sedete nobis in hoc": quod significet ut in illo maneant constat ex significatione "sedere in hoc," nempe loco, seu sub monte quod sit manere in sensu externo; "sedere in loco" est manere in statu suo, et "sub monte" est in sensu externo Verbi; per "sedere" enim significatur manere, ut constabit a sequentibus; per "locum" significatur status, et per "montem 1 Sinai" significatur lex seu Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, n. 9420; per "cacumen ejus," ubi Jehovah 2seu Dominus, Exod. xix 20, significatur supremum seu intimum legis seu Verbi, n. 8827, 3per "reliqua (x)montis quae infra cacumen," significatur internum legis seu Verbi, quale est in caelo, et per illa quae infra montem, ubi seniores et populus, significatur externum legis seu Verbi, quod est sensus ejus externus; ita in Verbo repraesentantur intima, interiora, et exteriora rerum, quae per 4montem significantur, hic intima, interiora, (c)ac exteriora legis seu Verbi, quoniam "mons Sinai" significat legem seu Verbum, n. 9420; inde patet quod per "sedete nobis in hoc" significetur ut maneant in sensu externo. Quod dicatur sedere, est quia "sedere" significat permanere in 2 statu; progressiones enim a loco in locum significant mutationes status interiorum, ut constare potest ex illis quae n. 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, ostensa sunt; inde "sessiones" significant permansiones 5in statu interiorum; 6 quia "sessiones" talia significant, ideo apud filios Israelis inter ritualia receptum fuit sedere, cum repraesentarent statum 7interiorum permanentem, ut in Libro Judicum, Venerunt filii Israelis Bethelem, (c)ac fleverunt, (c)et sederunt ibi coram Jehovah, et jejunarunt in die isto usque ad vesperam, xx 26: et alibi, Venit populus Bethelem, et sederunt ibi usque ad vesperam coram Deo, et sustulerunt vocem suam, et fleverunt fletu magno, xxi 2; per "sedere" ibi significatur permanentia in statu doloris. Inde constare potest cur dicitur "sedere" et quid involvit in 3 sequentibus locis, ut apud Davidem, Jehovah, Tu cognovisti sedere meum et surgere meum; intellexisti cogitationem meam e longinquo, Ps. cxxxix 2: apud Jeremiam, Domum convivii non intrabis ad sedendum cum illis, xvi 8: apud Micham, Tunc stabit et pascet in robore Jehovae , in excellentia nominis Jehovae Dei sui; et sedebunt, v 3 [A. V. 4]: apud Esaiam, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede super terra, sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum: dicit in corde suo, Non sedebo vidua, xlvii 1, 5, 8: similiter alibi, ut sedere in tenebris, Esai. xlii 7; sedere in consilio, et sedere solitarius, Jer. xv 17; sedere ad dextram et ad sinistram, Matth. (x)xx 21, pro manere in statu potentiae super alios; sedere a dextris potentiae Dei, Matth. xxvi 63, 64; Marc. xvi 19; ubi de Domino; pro Divina omnipotentia permansura in aeternum. @1 i enim$ @2, hoc est,$ @3 per illa quae infra cacumen, et usque in monte,$ @4 montes$ @5 in statu altered to status interioris$ @6 i et$ @7 interiorem$

Arcana Coelestia 7
Passage 9423

#9423 "Donec revertamur [ad vos]: "quod significet usque ad responsum, constat (c)ex significatione "reverti" quod sit responsum, nam cum per "sedere in hoc" significatur manere in illo statu, n. 9422, per "reverti" 1 significatur 2quod instruendi quid tunc faciendum, ita responsum. @1 i tunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 9424

#9424 "Et ecce Aharon et Chur vobiscum": quod significet doctrinam veri ex Verbo tali, constat a repraesentatione "Aharonis" quod sit Verbum in sensu externo, et quoque doctrina boni et veri, de qua n. 6998, 7009, 7089, hic doctrina veri ex solo illo sensu, quia per "seniores" quibus Aharon infra montem praeerat ut caput, significantur qui in sensu Verbi externo 1, n. 9421; et ex repraesentatione "Churis" cum adjungitur Aharoni, quod sit verum illius doctrinae: ut quoque Chur quando una cum Aharone sustentavit manus Moschis Exod. xvii 10, (x)12, n. 8603, 8611; vera enim ex Verbo, ex quibus doctrina, sustentant Verbum, quod per "Moscheh" tunc repraesentabatur. 2 Hic quia iterum datur locus, paucis dicetur quomodo se habet cum sustentatione Verbi ex Doctrina quae ex Verbo: qui non scit arcana caeli non aliter credere potest quam quod Verbum absque doctrina inde sustentetur; putat enim quod Verbum in littera seu Verbi sensus litteralis sit ipsa doctrina, sed sciendum est quod omnis doctrina Ecclesiae 2 erit ex Verbo, et quod doctrina aliunde quam ex Verbo non sit doctrina in qua aliquid Ecclesiae, minus aliquid caeli inest; sed doctrina colligenda est ex Verbo, et cum colligitur, homo in illustratione erit a Domino, et in illustratione est 3cum in amore veri propter verum et non propter se et mundum; illi sunt qui illustrantur in Verbo 4cum legunt illud, et verum vident, et doctrinam inde sibi faciunt; causa quod ita sit, est quia tales communicant cum caelo, ita cum Domino, et sic a Domino illustrati ducuntur ad videndum vera Verbi qualia sunt in caelo; influit enim Dominus per caelum in intellectum eorum, intellectus enim interior hominis est qui illustratur; et Dominus simul tunc influit cum fide, quae datur media cooperatione novae voluntatis, cujus est affici vero propter verum; ex his nunc constare potest quomodo doctrina veri et boni 5datur homini (c)a Domino. Quod haec doctrina sustentet Verbum quoad sensum ejus litteralem 3 seu externum, patet unicuivis qui expendit; quisque enim in Ecclesia qui ex doctrina cogitat videt vera in Verbo ex sua doctrina et secundum eam, et quae cum ea non coincidunt explicat, et quae apparent ei opposita transit quasi non videns aut non intelligens; quod similiter omnes faciant, etiam haeretici, notum est; at qui in genuina doctrina veri ex Verbo sunt et in illustratione cum legunt Verbum, illi vident vera concordantia ubivis et prorsus nihil repugnans; non enim haerent in talibus ibi quae secundum apparentias et secundum captum vulgarem hominis dicta sunt, quia sciunt quod si 6apparentiae evolvantur et quasi exfascientur, pateat ibi verum in nudo; falsa ex -(x)fallaciis sensuum externorum nec illos seducunt sicut haereticos et fanaticos, imprimis Judaeos et (x)Socinianos, nec falsa ex amoribus sui et mundi sicut illos qui per Babelem intelliguntur; hi et illi quia non (x)illustrari possunt, doctrinam ex solo sensu externo ad favorem suorum amorum concludunt, et plura ex proprio superaddunt, inde Verbum nullatenus sustentatur sed corruit. Sciendum est quod sensus internus Verbi contineat doctrinam Ecclesiae genuinam. Ex his nunc patet qualis doctrina repraesentatur hic per 4 "Aharonem et Churem," quae quia ex solo sensu externo Verbi absque interno, mere idololatrica fuit; quapropter de Aharone, per quem repraesentabatur doctrina talis, dicitur quod ille idolum seu vitulum aureum fecerit, Exod. xxxii 2-5, 21, 35; Deut. ix (x)20; in Verbo etiam per "idola" describuntur tales doctrinae, 7(s)ut passim apud prophetas: apud Ezechielem, Intravi ct vidi omnia idola domus Israelis; depictum super pariete circumcirca; et septuaginta viri de senioribus domus Israelis stantes coram illis, ac 8cuique turibulum in manu sua, et abundantia nubis suffimenti ascendens, viii ,] 11; hic "idola domus Israelis" sunt doctrinae ex solo sensu externo Verbi, non per illustrationem a Domino sed per propriam intelligentiam, ita falsa; cultus secundum 9illa significatur per "turibulum in manu 5 cujusvis" et per "abundantiam nubis suffimenti": apud Hoscheam, Addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua opus artificum totum; ipsis illis dicentes; sacrificantes hominem, vitulos osculantur, xiii 2; "sculptile ex argento suo" et "opus artificum totum" pro doctrina ex propria intelligentia et non ex Domino, ita ex sensu Verbi externo separato ab interno; quod fit apud illos qui solum in externis sunt et non simul in internis, hoc est, apud illos qui in amoribus sui et mundi, 6 et non in amore in Dominum et in amore erga proximum 10: apud Esaiam, In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et 11vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum, et in fissuras rupium, ii 20, 21, xxxi 7; "idola argenti" pro falsis doctrinae et "idola auri" pro malis doctrinae "incurvare se talpis et 11vespertilionibus, (c)ac intrare in fissuras petrarum 7 et rupium" pro cultu ex falsis et malis fidei: apud eundem, Immundum judicabitis tegumentum sculptilium argenti tui et amictum fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruatum, stercus vocabis id, xxx 22; "tegumentum sculptilium argenti et amictus fusilis auri" pro scientificis falsi et mali, quae pro veris et bonis agnoscuntur et coluntur: apud eundem, Indicavi tibi ex tunc ne diceres, Idolum meum fecit haec, et sculptile meum, et fusile meum praecepit ea, xlviii 5; hic quoque "idolum, sculptile, et fusile" pro doctrinalibus ex propria intelligentia: apud Jeremiam, 8 Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis; vanitas illa, opus errorum, x 14, 15; 12etiam hic "sculptile et fusile" pro doctrinalibus ex propria intelligentia, quae in externa forma, quia ex sensu externo Verbi, apparent sicut vera, sed in interna forma sunt falsa; inde dicitur "is homo stultus a scientia, et fusile mendacium, et non spiritus in eis," tum "vanitas et opus errorum": similiter apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia confidit fabricator figmenti sui super hoc? ii 18: apud Esaiam, 9 Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti 13conflat, artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, xl 19, 20; hic similiter "sculptile" pro 14doctrinali ex propria intelligentia; verosimilitas quae ei inducitur per Verbum ex solo ejus sensu externo, et simul ex fallaciis et apparentiis externis, significatur per quod "conflator auro obducat illud, et catenas argenti conflet," et quod "artificem sapientem quaerat ad praeparandum illud": apud eundem, 10 Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui; fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos, et circulo definit illud, ut faciat illud in forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo, xliv 9-18; describitur hic quomodo doctrina ex propria intelligentia et non ex aliqua illustratione a Domino formatur, et quomodo falsis inducitur similitudo veri per applicationes Verbi ex solo sensu ejus externo et per ratiocinationes ex fallaciis sensuum; quare dicitur ut "faciat illud in forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo"; inde est 15similitudo veri in externa forma sed falsitas in interna; falsitas in interna forma est cum non recte cogitatur de veris, nam de una eademque veritate aliter cogitatur ab (x)uno et aliter ab altero, at false ab omnibus illis qui in malo; una enim veritas ex infinitis aliis veritatibus consistit, at apud illos qui in malo ex infinitis falsitatibus inde apud hos veritati 16isti nulla vita inest, quod intelligitur per quod non spiritus eis, et quod non audiant, nec videant, nec intelligant, Ps. cxv 4-6 17; 18Jer. li 17; se habet hoc sicut cum pictura ad similitudinem hominis in qua intus nihil nisi lutum respective ad formam ipsius hominis in qua intus vita et pulchritudo caelestis, si inibi veri ex bono.(s) @1 i sunt$ @2 i quidem$ @3 si$ @4 dum$ @5 i ex Verbo$ @6 After exfascientur$ @7 This separate sheet is to be found in A in Volume IV, p. 201-202.$ @8 viro$ @9 d illa i falsa inde$ @10 i sunt$ @11 vespis AIT$ @12 hic quoque$ @13 conflans$ @14 doctrina$ @15 apparentia$ @16 illi$ @17 i, 7, et$ @18 Before Ps. cxv 4-6 IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9425

#9425 "Qui habens verba, accedat ad illos": quod significet quod inde removenda falsa, constat ex significatione "habere verba quod sit litigare de veris, "verba" enim sunt vera, n. 1288, 4692, 5272: et ex significatione "accedere ad illos" quod sit ut judicentur ex doctrina illa, nam per "Aharonem et Churem," ad quos accederent, significatur doctrina ex sensu externo Verbi; ita quoque ut removeantur falsa, nam qui judicat ex doctrina in lite de veris, is removet falsa; ast quod non 1removerit falsa sed quod 1removerit vera, constat ex cultu vituli pro Jehovah, de quo in sequentibus; nam, ut mox supra dictum est, qui absque interno docent externa Verbi, ita absque genuina doctrina boni et veri, 2illi non discernunt inter verum et falsum nec inter bonum et malum, sed verum dicunt quod favet fallaciis sensuum et bonum quod favet concupiscentiis, ita falsum dicunt verum et malum dicunt bonum. @1 removerint$ @2 illi non sciunt quid verum et bonum, et quid falsum et malum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9426

#9426 "Et ascendit Moscheh ad montem": quod significet ad caelum, constat ex illis quae supra n. 9420 explicata sunt, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 7
Passage 9427

#9427 "Et obtexit nubes montem": quod significet externa Verbi, constat ex significatione "nubis" quod sit externum Verbi seu sensus ejus litteralis, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781, 8814, 8819, et ex significatione hujus "montis" quem nubes obtexit, quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum; et quia Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, etiam per "montem" illum significatur caelum, n. 9420; inde est quod per "obtexit nubes montem" significetur sensus externus Verbi tegens internum, et quoque caelum. @1 videatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9428

#9428 Vers. 16-18. Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai, et obtexit eum nubes sex dies; et vocavit ad Moschen in die septimo e medio nubis. Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis. Et intravit Moscheh in medium nubis, et ascendit ad montem; et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes. "Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai" significat interiora Verbi Domini in caelo: "et obtexit eum nubes" significat ultimum Verbi, quod obscuram ita respective: "sex dies" significat quando in statu veri: "et vocavit ad Moschen in die septimo" significat adventum Domini cum verum conjunctum bono: "e medio nubis" significat ex obscuro quod prius 1: "et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis" 2 significat Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod laedens et vastans: "et intravit Moscheh in medium nubis" significat Verbum in sensu externo: "et ascendit ad montem" significat elevationem ad caelum: "et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes" significat plenarium 3quod ad informationem et influxum. @1 i Es. iv 5, cp n. 9433$ @2 i(m)Deut. ix 10, 15, v 19 seq., iv 11, 12(n) cp n. 9434$ @3 cp n. 9437$

Arcana Coelestia 7
Passage 9429

#9429 "Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai": quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione "gloriae Jehovae" cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione "montis Sinai" quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam (c)et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit "gloria"; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi. Hoc intelligitur per "gloriam" in pluribus locis in Verbo, ut quod 2 visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. xxiv 30; Luc. xxi 27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. xxiv 26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. xxv 31; "sedere super throno gloriae" est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. ix 30 [, 31]; quod "Moscheh et Elias" ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; 1id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32; "glorificari in Deo" est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud 2eundem cap. xii 28. 3 Per "gloriam" significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 3, 5; ibi de Adventu Domini, ubi "gloria Jehovae quae revelabitur" est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum (d)est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, i 1, 4, 9, 14; "Verbum" ibi est Divinum Verum, similiter "lux," inde patet quid sit "videre gloriam Ipsius"; quod Dominus non in alia gloria 3in mundo 4 apparuerit praeter cum transformatus, notum est: 4pariter alibi apud 5Johannem, Haec (x)dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, xii 41, 43, 46; etiam hic "gloria Domini" et "gloria Dei" pro Divino Vero, et "gloria hominum" pro falso: apud Esaiam, Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 1-fin.; ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria: apud 5 eundem, Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, lix 19, 20; (t)ibi etiam de Domino; "nomen Jehovae" pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem, Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6, 8; hic quoque de Domino, ubi "lux gentium" est Divinum Verum quod ab Ipso, "gloriam non alteri dare" est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque (m)apud eundem, Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, xlviii (x)11:(n) pariter alibi apud Esaiam, 6 Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia 6tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 8: apud eundem, Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, lxvi 18: apud eundem, Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, xxiv 23 apud Moschen, Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv (x)20, 21; in illis locis 7de Domino agitur, et "gloria" ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, vi 1-3: apud Davidem, Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. xix 2 [A.V. 1]: et apud eundem, Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. cii 16, 17 [A.V. 15, 16]: 7 in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae (x)adferent gloriam et honorem suum in eam, xxi 23-25; "sancta Hierosolyma" pro nova Ecclesia, "gloria Dei" pro Divino Vero a Domino ibi, similiter "lux Ipsius in qua ambulabunt," "reges terrae qui adferent gloriam" pro illis 8 qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per "gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai"; videatur etiam n. 8427. @1 pariter$ @2 Johannem$ @3 cum in mundo after Dominus$ @4 et quoque$ @5 Eundem$ @6 mea AI$ @7 etiam de Domino$ @8 i in Ecclesia$

Arcana Coelestia 7
Passage 9430

#9430 "Et obtexit eum nubes": quod significet ultimum Verbi, quod obscurum ita respective, constat ex significatione "nubis" quod sit ultimum Verbi seu ejus sensus litterae, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781; quod is sensus 1vocetur "nubes," est quia ille est in obscuro respective ad sensum internum, hic enim est in luce caeli; quod in obscuro sit et instar nubis, est quia est pro homine cum est in mundo, at sensus internus pro homine cum venit in caelum; sed sciendum quod homo cum in mundo est, simul in sensu interno Verbi sit, cum in genuina doctrina Ecclesiae quoad fidem et quoad vitam, nam per eam doctrinam tunc inscribitur sensus internus Verbi tam ejus intellectui quam voluntati, ejus intellectui per fidem, et ejus voluntati per vitam talis homo cum venit in caelum, prorsus non aliter capit Verbum quam secundum sensum ejus internum, et 2 nihil scit de sensu ejus externo; apparet hic ei tunc sicut nubes quae absorbet radios lucis suae 2 Dicitur quod homo tunc 3capiat Verbum secundum sensum ejus internum, et non secundum sensum ejus externum; 4quod ita sit, est quia omnes qui in caelo sunt instruuntur a Domino ex vero Divino quod apud hominem, ita ex Verbo; 5 causa est quia homo est in ultimo ordinis, et in ultimum desinunt omnia interiora; ultimum 6est quasi suffulcimentum interioribus in quo haec subsistunt et quiescunt; Verbum in littera 7 est Divinum Verum in ultimo ordinis, similiter homo Ecclesiae apud quem est Divinum Verum, quoad suum naturale et sensuale; in hoc sicut in illo interiora terminantur et quiescunt; se habent illa sicut domus et ejus fundamentum; ipsa domus est caelum, et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu interno, et 8 fundamentum est mundus et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu externo; sicut domus super fundamento suo 9quiescit, ita quoque caelum super Ecclesia, proinde Divinum Verum in caelo super Divino Vero in terra; nexus enim continuus est a Domino per caelum usque ad hominem per Verbum; ea causa est quod semper provideatur a Domino ut in terra sit Ecclesia, ubi Divinum Verum sit in suo ultimo 10. Hoc arcanum est quod 11nemo adhuc scit, et quod intelligitur per illa quae n. 9357 et 9360 allata sunt. Caveant itaque sibi omnes ne Verbum ullo modo laedant, nam qui id laedunt ipsum Divinum laedunt. @1 dicatur$ @2 i prorsus$ @3 After internum$ @4 quoniam$ @5 i quod ita sit,$ @6 enim est$ @7 i etiam$ @8 i ipsum$ @9 quiescit altered to requiescit$ @10 ordinis$ @11 prius non detectum est$

Arcana Coelestia 7
Passage 9431

#9431 "Sex dies": quod significet quando in statu veri, constat ex significatione "sex dierum" quod sit status laboris et pugnae, de qua n. 737, 8510, 8888, 8975; quod sit status veri, est quia bini status sunt homini qui regeneratur a Domino; primus status dicitur status veri, et alter status dicitur status boni; quod primus status dicatur status veri, est quia tunc homo introducitur per verum ad bonum, et quod alter status dicatur status boni, est quia homo cum in bono est, introductus est; et quoque cum homo in statu veri est, extra caelum est, at cum in bono est, in caelo est, ita introductus ad Dominum; praeterea cum homo in statu primo seu statu veri est, tunc in labore et pugna est, subit enim tunc tentationes, at cum in altero statu seu statu boni est, tunc in quiete et in tranquillo pacis est; ille status est qui repraesentatus est in Verbo per sex dies qui praecedunt septimum; hic autem status est qui repraesentatus est per diem septimum seu sabbatum, videatur n. 8890, 8893, 9274. De binis illis statibus qui vocantur status veri et status boni apud hominem qui regeneratur, videantur quae ample prius n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8513 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8722, 8772, 9139 9224, 9227, 9230, 9274, ostensa sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 9432

#9432 "Et vocavit ad Moschen in die septimo": quod significet [adventum Domini] cum verum conjunctum bono, constat ex significatione "diei septimi" quod sit alter status, quando verum conjunctum est bono, seu quando homo in bono est, de qua videantur quae nunc supra n. 9431 dicta sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 9433

#9433 "E medio nubis": quod significet ex obscuro quod prius constat ex significatione "nubis" quod sit ultimum Verbi, quod obscurum ita respective, de qua supra n. 9430; quod "nubes" id sit, est qui; Divinum Verum quod a Domino, nusquam apparere potest in ipso jubare in quo est, sic enim periret homo, nam ex luce veri plane occaecaretur ejus intellectuale, et ab igne boni plane exstingueretur ejus voluntarium, ita omne vitae ejus annihilaretur; inde est quod Divinum Verum accommodetur captui cujusvis, et quasi obveletur nube, (x)etiam apud angelos, n. 6849; obvelatio illa apud spiritus apparet sicut nubes, densitate et tenuitate secundum cujusvis receptionem. 2 Hoc intelligitur per haec apud Esaiam, Creat Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum; et tugurium erit in umbram interdiu ab ardore, ac in refugium et in latibulum contra inundationem et contra pluviam, iv 5, 6; "habitaculum montis Zionis" est caelum et Ecclesia, "convocationes ejus sunt bona et vera, "nubes interdiu, fumus noctu, ac obtegumentum 1est obvelatio veri Divini, ita accommodatio secundum captum; quo "gloria super qua obtegumentum" sit Divinum Verum quod a Domino, videatur supra n. 9429; "tugurium" est ultimum veri Divini quod abscondit interiora; quod "id erit in umbram interdiu ab ardore, et in refugium contra inundationem et pluviam" est ut tutus sit homo 2 ne laedatur. 3 (d)Describitur etiam obvelatio Divini Veri apud Davidem, Jehovah Deus mi, magnus es valde gloriam et honorem induisti Qui operit Se luce quasi veste, contignat aquis triclinia Sua, ponit; nubes currum Suum, fundat terram super basibus ejus ut non dimoveatur in aeternum et perpetuum; abysso sicut veste obvelasti illam; limitem posuisti non transeant, Ps. civ 1-6 [, 9]; "gloria et honor quo se induit Jehovah," hoc est, Dominus, est Divinum Verum, 3 n. 9429, "lux qua operitur sicut veste" est Divinum Verum quale est in caelo et in Ecclesia; quod id in Verbo lux sit, videantur citata (d)supra n. 9429; "triclinia quae contignat aquis" sunt caelestes societates, et "aquae" sunt vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, "nubes quas ponit currum" sunt vera ex quibus doctrina; quod "currus" sit doctrina, videatur n. 5321, 8215; "terra," de qua dicitur quod "fundetur super basibus suis ut non dimoveatur in aeternum," est Ecclesia; quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, videantur citata n. 9325; "bases super quibus fundatur" sunt vera in ultimis qualia sunt Verbi in sensu ejus litterali; inde dicitur "ut non dimoveatur in aeternum"; "abyssus qua sicut veste obvelatur" est scientificum verum pro naturali homine, n. 6431, 8278; inde patet quid sit "limes 4 positus ut non transeant," quod nempe sit ultimum veri Divini in quod desinunt interiora, et super quo sicut super 5 fulcro et fundamento subsistunt et quiescunt, ut supra dictum est. @1 est accommodatio veri Divini secundum captum, ita obvelatio ejus$ @2 i et$ @3 i videatur supra$ @4 i qui$ @5 i suo$

Arcana Coelestia 7
Passage 9434

#9434 "Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis": quod significet Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod (x)laedens et vastans, constat ex significatione "aspectus gloriae Jehovae" quod sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino; quod "aspectus" sit apparentia coram oculis, patet, et quod "gloria Jehovae" sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 9429; ex significatione "ignis" quod sit amor in utroque sensu, de qua n. 4906, 5215, (x)6314, 6832, 7324, hic, ipse amor Divinus; ex significatione "capitis montis" quod sit 1intimum caeli, nam per "montem Sinai" significatur caelum, n. 9420, 9427, et per supremum ejus, quod vocatur "caput" et cacumen, intimum ejus, n. 9422; ex significatione "comedere" quod sit consumere, ita laedere et vastare; et ex 2repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui in externis absque internis, de qua saepius supra; ex his constare potest quod per "aspectum gloriae Jehovae sicut ignis in capite montis" significetur Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, et per quod esset "sicut ignis comedens oculis filiorum Israelis" significetur quo apud illos qui in externo ejus absque interno, esset laedens et vastans. 2 Cum hoc ita se habet: sunt bini amores sibi prorsus oppositi amor caelestis et amor infernalis; amor caelestis est amor in Dominum et amor erga proximum, et amor infernalis est amor sui et amor mundi; illi apud quos amores infernales regnant in inferno sunt, at illi apud quos amores caelestes regnant in caelo sunt; est enim amor ipsum vitale hominis, nam absque amore prorsus nulla vita est; ex amore enim cuivis est vitae ejus calor et ignis; quod absque calore et igne vitali sit nulla vita, manifeste patet; inde sequitur quod qualis est amor talis sit vita, proinde, qualis est amor talis sit homo; quapropter quisque ex ipsis suis amoribus scire potest num caelum in illo sit vel num infernum. Amor est sicut ignis aut flamma apud hominem, et est quoque ignis seu flamma vitalis, ut dictum est, et fides est sicut lux ex illo igne seu ex illa flamma, et quoque est lux quae illuminat interiora ejus intellectus; inde quoque patet qualis lux ex qua fides 3 illis qui in amore caelesti sunt et qualis lux ex qua fides illis qui in amore infernali sunt; quod ex hac luce sit fides persuasiva, quae in se non est fides, sed persuasio quod ita (x)sit propter se et mundum, videatur n. 9363-9369. In Ecclesia hodie ponitur vita spiritualis, quae est vita 4 aeterna, in sola fide, ita in fide absque bonis 5amoris caelestis; sed qualis illa vita sit, quisque ex illis quae nunc dicta sunt, si expendat, videre potest. 3 Dicendum nunc est quomodo se habet cum igne Divino, qui est Divinus Amor, apud illos qui in amore caelesti sunt, et quomodo apud illos qui in amore infernali: apud illos qui in amore caelesti sunt, est ignis seu amor Divinus continue creans et renovans interiora voluntatis ac illuminans interiora intellectus, at apud illos qui in amore infernali sunt, est ignis seu amor Divinus continue laedens et vastans; causa est quia apud hos amor Divinus cadit in opposita per quae destruitur; vertitur enim in ignem seu amorem sui et mundi, ita in contemptum aliorum prae se, in inimicitias contra omnes qui (t)sibi non favent, et sic in odia, in vindictas, et tandem in saevitias; inde nunc est quod ignis Jehovae apparuerit coram oculis filiorum Israelis ut comedens seu consumens; erant enim illi in amore sui et mundi, quoniam in externis absque internis. Quod ignis ille fuerit illis comedens et consumens, patet etiam 4 alibi apud Moschen, Factum est cum audivistis vocem e medio tenebrarum,monsque ardens igne, accessistis ad me omnia capita tribuum vestrarum, et seniores vestri, et dixistis, (x)En videre fecit nos Jehovah Deus noster gloriam Suam et magnitudinem Suam, ac vocem Ipsius audivimus e medio ignis; verumtamen quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic; si addimus nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, utique moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25]; videantur etiam quae n. 6832, 8814, 8819, ostensa sunt; et quod populus ille talis fuerit, (x)citata n. 9380. Per "ignem comedentem" etiam alibi in Verbo significatur vastatio, ac dicitur de impiis, ut apud Joelem, Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis: ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum, 6desertum vastitatis, ii ,] 2, 3: apud Esaiam, 5 Audiri faciet Jehovah gloriam vocis Suae in flamma ignis comedentis, xxx 30: apud eundem, Quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis? xxxiii 14: 7apud eundem, Visitaberis a Jehovah flamma ignis comedentis, xxix 6: apud Ezechielem, Posteritas tua comedetur per ignem, xxiii 25; in his locis "ignis comedens" est ignis cupiditatum quae ex amoribus sui et mundi, quoniam hic ignis est qui consumit hominem et qui vastat Ecclesiam. Hoc quoque repraesentatum est per ignem a coram Jehovah, qui comedit filios Aharonis Nadab et Abihu, propterea quod dederint in turibula sua ignem alienum, Lev. x 1, 2; "dare in turibula ignem alienum" est cultum instituere ex alio amore quam ex caelesti; quod talis ignis sit amor sui et mundi, et omnis inde cupiditas, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141. @1 in intimo coelo$ @2 significatione$ @3 i est$ @4 i ejus$ @5 amorum coelestium$ @6 i et IT$ @7 In A this quotation from Isaiah is placed before that drawn from xxx 30.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9435

#9435 "Et intravit Moscheh in medium nubis": quod significet Verbum in sensu externo, constat (c)a repraesentatione "Moschis" quod sit Verbum, hic Verbum in sensu externo, quia dicitur quod intraverit "in medium nubis," et per "nubem" significatur sensus externus Verbi; quod "Moscheh" sit Verbum, videatur supra n. 9414, et quod "nubes" sit sensus ejus externus, n. 9430. Quod Moscheh manserit in extremo montis sex dies, et die septimo vocatus intraverit in 1nubem, et ascenderit ad montem, factum est ob causam ut repraesentaret intermedium seu medians inter populum et inter Dominum, secundum illa quae supra n. 9414 dicta sunt; gradus ascensionis a populo ad Dominum ita describuntur; cum tandem venit in montem, tunc primum repraesentabat sanctum Verbi externum, quod est medians, nam mons ille significat caelum, ubi sanctum; sed usque non ulterius admissus est quam ad primum limen caeli ubi sanctum Verbi externum desinit; quousque admissus est, repraesentative mihi ostensum est per spiritum qui quoad superiorem faciei partem usque ad mentum in luce caeli visus est, 2at quoad inferiorem a mento, et una quoad totum corpus, in nube fuit; inde patuit quantum sancti externi, quod medians, repraesentavit. 3Quod sex dies quibus Moscheh mansit in extremo montis significaverint statum veri, et septimus quo ascendit ad montem, statum boni, secundum illa quae supra n. 9431, 9432, explicata sunt, causa est quia similes gradus ascensionis a mundo ad caelum sunt illis qui regenerantur a Domino; elevatur enim homo ab externis ad interna, quia a naturali homine qui in externis est, ad spiritualem qui in internas; talis elevatio seu ascensio quoque repraesentabatur per Moschen cum indueret repraesentationem sancti externi, quod medians; sanctum enim Verbi externum est introitus ad statum boni, ita ad caelum. @1 medium nubis$ @2 et$ @3 The remainder of this was written on a separate sheet which has not been preserved.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9436

#9436 "Et ascendit ad montem": quod significet elevationem ad caelum, constat ex significatione "ascendere" quod sit elevatio versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum ubi Divinum Verum in luce, de qua supra n. 9420, (x)9427.

Arcana Coelestia 7
Passage 9437

#9437 "Et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes": quod significet plenarium quoad informationem et influxum, constat ex significatione "quadraginta" quod 1sint plenarium; quod "quadraginta" sint plenarium, est quia quattuor sunt plenum, n. 9103, 2 similiter decem, n. 3107, 4638; (c)et numerus quadraginta ex quattuor multiplicatis in decem exsurgit; numeri enim multiplicati simile 3significant cum simplicibus 4ex quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; inde nunc est quod (x)Moscheh in monte fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes. Quod "quadraginta" hic significent plenarium ad informationem et ad influxum, patet a sequentibus a cap. xxv ad xxxii, ubi memorantur illa in quibus 5 informatus est, quae fuerunt de arca, de Aharone, de Urim et Thumim, de sacrificiis; quod etiam 6significent plenarium 7ad influxum, est quia ex eo tempore (x)coepit Moscheh repraesentare sanctum Verbi externum, quod est medians inter Dominum et inter populum, et mediatio fit per influxum per sanctum illud in repraesentativum in quo populus erat, n. 9419. Quia "quadraginta" significabant plenarium, ideo mansit Moscheh 2 super monte Sinai non solum hac vice sed etiam altera quadraginta dies et quadraginta noctes, Exod. xxxiv 28; Deut. ix 18, 25, x 10; et ideo filii Israelis vagati sunt in deserto quadraginta annis, et sicut dicitur usque dum consumpta fuerit omnis generatio illa, Num. xiv 33, 34, xxxii 13; et ideo a Jona dictum est (x)Ninevitis quod urbs post quadraginta dies everteretur, Jon. iii 4; ac ideo mandatum est prophetae jacere super latere dextro, et (x)portare iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, Ezech. iv 6; 8 ideo quoque dicitur de Aegypto quod daretur in solitudinem plenarium quadraginta annos, et post illos congregaretur ex populis, Ezech. xxix 11-13; et ideo pluerat super terram, ut inundaretur diluvio quadraginta dies et quadraginta noctes, Gen. vii 4, 12, 17. Inde patet cur statutum quod improbus quadraginta plagis percuteretur, Deut. xxv 3, "quadraginta plagae" enim significabant poenam ad plenum; inde quoque patet quid intelligitur in prophetico Deborae et Baraki quod clypeus non visus sit, nec hasta, in quodraginta milibus Israelis,Jud. v 8; "in quadraginta milibus Israelis" est in omnibus; patet etiam inde cur templum a Salomone aedificatum fuerit quadraginta cubitis longum, 1 Reg. vi 17; pariter novum templum, de quo apud Ezechielem xli 2; per "templum" enim significatur in supremo sensu Dominus, in interno caelum et Ecclesia, et sic per "quadraginta" plenarium quoad 9repraesentationem; pariter alibi. @1 sit IT$ @2 i et$ @3 significat$ @4 cum$ @5 i ibi$ @6 A appears to read quae dicantur$ @7 quoad$ @8 i ac$ @9 repraesentativum$ De Telluribus in Caelo Astrifero; deque eorum incolis, spiritibus et angelis

Arcana Coelestia 7
Passage 9438

#9438 Qui in caelo sunt, illi loqui et conversari possunt cum angelis et spiritibus qui non solum ex telluribus in solari hoc mundo sunt sed etiam cum illis qui ex telluribus extra hunc mundum in universo; nec modo cum spiritibus et angelis inde sed etiam ibi cum ipsis incolis quibus interiora aperta sunt ut possint audire loquentes e caelo; similiter potest homo cum vivit in mundo, cui datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, nam homo est spiritus et angelus quoad interiora sua, corpus quod in mundo circumfert modo ei inservit pro functionibus in naturali 1seu terrestri hac sphaera, quae est ultima. 2 Sed cum angelis et spiritibus nulli datur sicut spiritus et angelus loqui nisi talis sit ut consociari possit illis quoad fidem et amorem; nec consociari potest nisi fides sit in Dominum et amor in Dominum, quoniam homo per fidem in Ipsum, ita per vera doctrinae, et per amorem in Ipsum, 2 conjungitur, et cum Ipsi conjunctus est, tutus est ab 3 insultu malorum spirituum qui ab inferno; apud alios interiora aperiri prorsus nequeunt, nam non in Domino sunt. 3 Haec causa est quod 4pauci sint hodie quibus datur loqui et conversari cum angelis; cujus rei manifestum indicium est quod vix credatur hodie quod spiritus et angeli sint, minus quod sint apud quemcumque hominem, et quod per illos nexus sit homini cum caelo, et per caelum cum Domino; et quod adhuc minus credatur quod homo cum quoad corpus moritur, vivat spiritus, etiam in humana forma sicut prius.

Arcana Coelestia 7
Passage 9439

#9439 Quia hodie in Ecclesia apud plerosque nulla fides est de vita post mortem, et vix aliqua de caelo, nec de Domino quod sit Deus caeli et terrae, ideo interiora quae sunt spiritus mei a Domino aperta sunt ut possem, dum in corpore sum, simul cum angelis in caelo esse, et non modo loqui cum illis sed etiam ibi videre stupenda, et eadem describere; ne forte posthac etiam dicturi sint, Quis ex caelo ad nos venit et narravit quod sit, et quae ibi? Sed scio quod qui corde prius negaverunt caelum et infernum, ac vitam post mortem, etiam contra illa se obfirmaturi sint et negaturi; nam facilius est corvum album facere quam (x)efficere ut credant qui semel corde rejecerunt fidem; 5sint vero haec quae de caelo et inferno, deque vita post mortem, hactenus ostensa sunt, pro paucis illis qui in fide sunt; ut autem reliqui 6 perducantur ad aliquid agnitionis, concessum est memorare talia quae delectant et allectant hominem sciendi cupidum; quae nunc erunt de telluribus in universo. @1 et$ @2 i ita per bonum vitae$ @3 i omni$ @4 After hodie$ @5 Sed sint$ @6 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9440

#9440 Qui non scit arcana caeli credere potest quod homo non possit videre tellures tam dissitas, et per experientiam sensualem aliquid de illis referre; sed sciat quod spatia et distantiae, et inde progressiones, quae (x)apparent in mundo naturali, in sua prima causa et origine sint mutationes status interiorum, et quod apud angelos et spiritus secundum eas appareant; et quod illi sic per eas transferri possint ab uno loco in alterum, et ab una tellure 1in alteram, etiam ad tellures quae in fine universi; similiter etiam homo quoad suum spiritum, manente usque corpore ejus in suo loco; ita mecum etiam factum est, quoniam, ex Divina Domini Misericordia, mihi datum est conversari cum spiritibus sicut (x)spiritus, et simul cum hominibus sicut homo. Quod spatia et distantiae, et inde progressiones in caelo sint apparentiae ex mutationibus status interiorum, videatur n. (x)5605. Quod homo quoad spiritum 2 ita transferri possit, sensualis homo non capere potest, quoniam is in spatio et in tempore est, et progressiones suas secundum illa mensurat. @1 ad$ @2 i suum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9441

#9441 Quod plures mundi sint, unicuivis constare potest ex eo quod tot sidera in universo appareant, et notum et in erudito orbe quod unumquodvis sidus sit instar solis in suo loco, manet enim fixum sicut sol nostrae telluris in suo; et quod distantia faciat ut appareat in parva forma sicut stella; consequenter quod similiter ac sol nostri mundi circum se habet planetas, (x)qui sunt tellures; ad quid aliter tantum caelum cum tot astris? finis enim creationis universi est homo, ut ex homine sit caelum angelicum; quid pro Infinito Creatore foret genus humanum, et inde caelum angelicum ex una tellure, pro Quo non satis essent mille tellures, immo nec myriades? Calculus initus est, si forent 1,000,000 tellures in universo, et in unaquavis tellure homines numero 300,000,000 seu 300 milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini daretur spatium 3 ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum in unam summam collectus non usque impleret spatium millesimae partis hujus telluris, ita non spatium unius satellitis circum planetam Jovis vel Saturni, quod foret spatium in universo parvitatis inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo vix apparet; quid hoc pro Creatore universi, Cui non satis foret si totum universum fuisset impletum, est enim Infinitus? De his cum angelis locutus sum, qui dixerunt quod illi similem ideam de paucitate generis humani respective ad infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis sed ex statibus cogitent, et quod secundum eorum ideam tellures numero tot myriadum, quot usquam cogitari possent, utque prorsus nihil forent ad Dominum. Praeterea, quod caelum angelicum, cujus seminarium est (t)genus humanum, correspondeat omnibus quae apud hominem, et quod tale caelum non condi possit ab angelis ex una tellure, sed erit ex innumeris.

Arcana Coelestia 7
Passage 9442

#9442 Verum de telluribus in caelo astrifero in nunc sequentibus ex ipsa experientia dicetur, ex qua etiam constabit quomodo translationes illuc quoad spiritum meum, manente corpore in suo loco, factae sint.