Arcana Coelestia – Exodus, caput 22

EXODI CAPUT VICESIMUM SECUNDUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 7
Passage 9112

#9112 Quid conscientia, nunc dicetur: conscientia formatur apud hominem ex religioso in quo est, secundum receptionem ejus intus in se.

Arcana Coelestia 7
Passage 9113

#9113 Conscientia apud hominem Ecclesiae formatur per vera fidei ex Verbo aut ex doctrina e Verbo, secundum receptionem illorum in corde; nam cum homo scit vera fidei et capit illa suo modo, et dein vult illa et facit illa, tunc fit ei conscientia; receptio (x)in corde est in voluntate, nam voluntas hominis est quae vocatur cor.

Arcana Coelestia 7
Passage 9114

#9114 Inde est quod qui conscientiam habent, ex corde loquantur quae loquuntur, et ex corde faciant quae faciunt. Habent etiam illi mentem non divisam, nam secundum id quod credunt verum et bonum esse faciunt, et quoque secundum id quod intelligunt; inde conscientia perfectior potest dari apud illos qui in veris fidei illustrati sunt prae aliis, et qui in clara perceptione sunt prae aliis quam apud illos qui minus illustrati sunt et qui in obscura perceptione sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 9115

#9115 Illi conscientiam habent qui novam voluntatem acceperunt 1 a Domino; ipsa illa voluntas est conscientia; quapropter facere contra conscientiam est contra voluntatem illam. Et quia (m)bonum charitatis facit novam voluntatem, etiam bonum charitatis facit conscientiam.(n) @1 After Domino$

Arcana Coelestia 7
Passage 9116

#9116 Quia conscientia, ut supra n. 9113 dictum est, formatur per vera fidei, sicut etiam nova voluntas et charitas, inde quoque est quod facere contra vera fidei sit facere contra conscientiam.

Arcana Coelestia 7
Passage 9117

#9117 (x) Quia fides et charitas quae a Domino, faciunt vitam hominis spiritualem, inde quoque est quod facere contra conscientiam sit facere contra illam vitam.

Arcana Coelestia 7
Passage 9118

#9118 Quia nunc facere contra conscientiam est facere contra novam voluntatem, contra charitatem, et contra vera fidei, proinde contra vitam quae homini est a Domino, inde patet quod homo in tranquillitate pacis sit, ac in beatitudine interna, cum facit secundum conscientiam, et quod in (x)intranquillitate et quoque in dolore sit cum facit contra illam; hic dolor est qui vocatur morsus conscientiae.

Arcana Coelestia 7
Passage 9119

#9119 Est homini conscientia boni et conscientia justi; conscientia boni est conscientia interni hominis, et conscientia justi est conscientia externi hominis; conscientia boni est facere secundum praecepta fidei ex affectione interna, at conscientia justi est facere secundum leges civiles et morales ex affectione externa. Qui conscientiam boni habent, illi quoque conscientiam justi habent, at qui modo conscientiam justi habent, illi in facultate sunt recipiendi conscientiam boni, et quoque recipiunt cum instructi.

Arcana Coelestia 7
Passage 9120

#9120 Exempla etiam illustrent quid conscientia: qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque illa alteri reddit quia sua non sunt, is conscientiam habet; nam facit bonum propter bonum, ac justum propter justum. Sit quoque: qui potest venire ad dignitatem, sed videt quod alter qui etiam ambit patriae utilior sit, is si cedat alteri locum propter bonum patriae, is conscientiam habet. Ita in reliquis.

Arcana Coelestia 7
Passage 9121

#9121 Ex his concludi potest quales sunt illi qui non conscientiam habent; cognoscuntur ex opposito; qui eorum propter lucrum quodcumque faciunt ut injustum appareat justum, ac ut malum appareat bonum, (c)ac vice versa, illi conscientiam non habent. Qui eorum sciunt quod injustum et malum sint cum ita faciunt, et tamen faciunt, illi non sciunt quid conscientia, et si instruuntur quid sit, non scire volunt; tales sunt qui propter se et mundum omnia agunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 9122

#9122 Qui conscientiam non receperunt in mundo, illi (t)conscientiam non recipere possunt in altera vita; ita non possunt salvari, quia illis non est planum in quod influat et per quod operetur caelum, hoc est, per caelum Dominus, et illos adducat ad se; nam conscientia est planum et receptaculum influxus caeli; quapropter tales in altera vita consociantur illis qui se et mundum super omnia amant, qui sunt in inferno. CAPUT XXII 1 @1 In AV the division of chapters is made at xxi 37$ 1. Si in perfossione deprehensus fuerit fur, et percussus, et moriatur, non illi sanguines. 2. Si exortus fuerit sol super eo, sanguines illi, rependendo rependet; si nihil illi, et vendetur pro furto suo. 3. Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum, a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes, duplum rependet. 4. Quando desolaverit 1 vir agrum vel vineam, et immiserit jumentum suum, et desolaverit 1 in agro alterius, ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet. @1 (incendere, depascere) written above desolaverit$ 5. Quando exiverit ignis, et apprehenderit spinas, et consumatur acervus, aut seges stans, aut ager rependendo rependet incendens incensum. 6. Quando dederit vir socio suo argentum vel vasa ad custodiendum, et furto ablatum fuerit e domo viri, si deprehensus fur, rependet duplum. 7. Si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad DEUM 1, annon miserit manum (x)suam in opus socii sui. @1 In A deos is written above DEUM$ 8. Super omni verbo praevaricationis, super bove, super asino, super pecude, super veste, super omni perdito, quod dixerit quod hoc illud, usque ad DEUM veniet verbum amborum illorum, quem condemnaverint DEUS, rependet duplum socio suo. 9. Quando dederit vir socio suo asinum, vel bovem, vel pecudem, et omnem bestiam ad custodiendum, et moriatur aut frangatur, aut captivum abducatur, nemine vidente, 10. Juramentum JEHOVAE erit inter ambos illos, annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit dominus ejus, et non rependet. 11. Et si furando furto ablatum fuerit ab illo, rependet domino ejus. 12. Si discerpendo discerptum fuerit, adducet illi testem, discerptum non rependet. 13. Et quando commodato petiverit vir ex socio suo, et frangatur vel moriatur, dominus ejus haud cum illo, rependendo rependet. 14. Si dominus ejus cum illo, non rependet; si mercenarius ille, veniet in mercede sua. 15. Et quando persuaserit vir virgini quae non desponsata, et cubuerit cum illa, dotando dotabit illam sibi in mulierem. 16. Si renuendo renuerit pater ejus ad dandum eam illi, argentum pendet secundum dotem virginum. 17. Praestigiatricem non vivificabis. 18. Omnis cubans cum bestia, moriendo morietur. 19. Sacrificans diis devovebitur, praeterquam JEHOVAE soli. 20. Et peregrinum non affliges, et non opprimes, quia (x)peregrini fuistis in terra Aegypti. 21. Ullam viduam et orphanum non affligetis. 22. Si affligendo afflixeris illum, quod si clamando clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus. 23. Et exardescet ira Mea, et occidam vos gladio, et fient mulieres vestrae viduae, et filii vestri orphani. 24. Si argentum mutuo dederis populo Meo, egeno cum te, non eris ei sicut faenerator; non ponetis super illum usuram. 25. Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solis restitues illam ei. 26. Quia illa tegumentum ejus solum, illud vestis ejus cuti ejus, in qua dormiat; et erit, quando clamaverit ad Me, et audiam, quia misericors Ego. 27. Deo non maledices, et principem in populo tuo non execraberis. 28. Primitias 1 frumenti tui et primitias vini tui non tardabis; primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi. @1 (Plenitudines) written above Primitias frumenti and (lachrymas) above primitias vini cp n. 9223. Deut. xviii 4 is also written in m.$ 29. Ita facies bovi tuo, gregi tuo; septem diebus erit cum matre sua, die octavo dabis illud Mihi. 30. Et viri sanctitatis eritis Mihi; et carnem in agro (x)discerptam non comedetis, cani projicietis eam. CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 9123

#9123 Agitur in sensu interno in hoc capite de damnis vario modo illatis vero fidei et bono charitatis ac de emendatione et restitutione illorum; ut et de ferenda ope, si exstinguuntur. Postea agitur de instructione in veris fidei, et tandem de statu vitae hominis cum in bono charitatis est. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 7
Passage 9124

#9124 Vers. 1-3. Si in perfossione deprehensus fuerit fur, et percussus, et moriatur, non illi sanguines. Si exortus fuerit sol super eo, sanguines illi, rependendo rependet; si nihil illi, et vendetur pro furto [suo]. Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum, a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes, duplum rependet. "Si in perfossione deprehensus fuerit fur" significat si non appareat quod bonum aut verum 1 auferatur: "et percussus, et moriatur" significat si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur: "non illi sanguines" significat non reum violentiae illatae: "si exortus fuerit sol super eo" significat si viderit illud clare ex interiore: "sanguines illi" significat reum esse: "rependendo rependet" significat emendationem et restitutionem veri et boni ablati: "si nihil illi" significat si non aliquid supersit: "vendetur pro furto suo" significat abalienationem: "si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum" significat si ex vero et bono supersit per quod restitui possit: "a bove usque ad asinum" significat si ex bono aut vero exteriore: "usque ad pecudem" significat si ex vero et bono interiore: "viventes" significat quibus inest vita spiritualis: "duplum rependet" significat restitutionem ad plenum. @1 verum aut bonum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9125

#9125 "Si in perfossione deprehensus fuerit fur": quod (x)significet si non appareat quod bonum aut verum 1 auferatur, constat ex significatione "perfossionis" quod sit patratio mali in abscondito, et cum de fure dicitur, quod sit ablatio 2 boni aut veri per falsum ex malo ut non appareat, de qua sequatur; et ex significatione "furis" quod sit qui bonum et verum 3 aufert, de qua n. 5135, 8906, 9018, 9020, et in sensu abstracto verum aut bonum ablatum; in sensu abstracto dicitur, quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, cogitant abstracte a personis, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007; Verbum etiam in eo sensu res pro objectis habet absque determinatione ad personas et ad loca. [2] Quod "perfossio" sit patratio mali in abscondito, et cum de fure dicitur, quod sit ablatio boni aut veri per falsum ex malo ut non appareat, patet ex eo quod distinguatur hic inter furtum quod fit per perfossionem 4, et inter furtum quod fit cum sol exortus est, de quo in versu sequente. Quod "perfossio" id sit, etiam constat ex locis in Verbo ubi dicitur, ut apud Jeremiam, Etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum pauperum innocentium; non in perfossione inveni ea, sed super omnibus ea, ii 34; ibi de amoribus spurcis et inde malis; "non in perfossione inveni ea" pro non per investigationem in occulto, quare dicitur "super omnibus ea," hoc est, quod ubivis appareant: apud Ezechielem, Introduxit me ad ostium atrii, ubi vidi, et ecce foramen unum in pariete; dixit ad me, Perfode, age, parietem; (o)perfodi itaque parietem, cum 5 ecce ostium unum, viii 7, 8; ibi de abominationibus domus Israelis quas fecerunt in occulto; "perfodere parietem" est intrare in occulto et videre quid faciunt: apud Amos, Si perfoderint in infernum, inde manus Mea recipiet eos; sive ascenderint in caelum 6, inde dejiciam illos, ix 2; "perfodere in infernum" est abscondere se (o)ibi, ita in falsis a malo, nam infernum est falsum a malo, quia id regnat ibi; falsa (d)ibi vocantur tenebrae, intra quas a luce caeli se abscondunt, nam lucem caeli, quae est Divinum Verum a Domino, fugiunt: apud Hiobum 7, Oculus adulteri observat crepusculum, dicendo, Non videbit me oculus; et velamen facierum ponet, perfodit in tenebris domos, interdiu designant sibi, non agnoscunt lucem; nam pariter mane illis umbra mortis, quia agnoscunt terrores umbrae mortis, xxiv 15-17; hic manifeste "perfodere domos" pro diripere 8 alterius bona in occulto; dicitur enim "perfodit in tenebris domos," quod "observet crepusculum, ne videat illum oculus," quod "velamen facierum ponat, non (x)agnoscant lucem," tum quod "mane sit illis umbra mortis." [3] Quod "perfodere domum" sit auferre bonum alterius in occulto, ducit originem ex repraesentativis 9 in altera vita; ibi quando angelis est sermo de falso destruente bonum in (x)occulto, infra ubi sermones angelici sistuntur ad visum, repraesentatur id per "perfossionem parietis"; et vicissim quando angelis est sermo de vero accedente 10 ad bonum et conjungente se 11 ei, repraesentatur id per apertam januam, per quam 12 ingressus; inde est quod Dominus, Qui secundum repraesentativa in caelo, (o)et secundum correspondentias locutus est, quia ex Divino, dicat apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Qui non ingreditur per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingreditur per januam, pastor est ovium, x 1, 2: et apud Lucam, Hoc scitote, quod si nosset paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaturus utique esset, et non permissurus perfodi domum suam, xii (x)39; "fur" hic quoque est qui per falsa destruit bona fidei, "perfodere domum" est in occulto id facere, quia fit quando paterfamilias non vigilat. Inde quoque est quod "venire sicut fur" sit venire incognito, quia non per januam sed aliunde: 13 apud Johannem, Nisi vigilaveris, veniam super te sicut fur, et non cognosces qua hora venturus sim super te, Apoc. iii 3: et apud eundem, Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, Apoc. xvi 15; "venire sicut fur" est venire incognito et inexspectato; (m)quod de Domino ita dicatur, est quia intelligitur quod apud hominem janua sit clausa per falsum mali.(n) @1 verum aut bonum$ @2 i aut destructio$ @3 verum et bonum$ @4 in perfossione$ @5 et$ @6 coelos$ @7 Jobum$ @8 deripere IT$ @9 repraesentativis altered to repraesentationibus$ @10 cum verum accedit$ @11 appropriatur$ @12 i est$ @13 i ut$

Arcana Coelestia 7
Passage 9126

#9126 "Et percussus, et moriatur": quod significet si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur, constat ex significatione "percuti" cum de vero (c)et bono, quod sit laedi aut 1 damno affici, ut n. 9034, 9058, et ex significatione "mori" quod sit exstingui. Quod verum ac bonum hic intelligantur, est quia per "furem" seu "furtum" significatur id quod ablatum est, ita bonum ac verum, ut quoque in sequentibus: Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes. vers. 3 2; "bos," "asinus," et "pecus" significant 3 bona et vera exteriora et interiora, (o)et vocantur "furtum" (o)quia sunt in manu furis; pariter argentum et vasa, vers. 6, quae etiam vera interiora et exteriora sunt; simile per "furem" (o)quod per "furtum" significatur, quia 4 "fur" in sensu abstracto a persona est furtum, hoc est, verum et bonum ablatum, videatur mox supra n. 9125.

Arcana Coelestia 7
Passage 9127

#9127 "Non illi sanguines": quod significet non reum violentiae illatae, constat ex significatione "sanguinis" quod in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in sensu interno inde, verum boni, de qua n. 4735, (x)6378, 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877; quare per "effundere sanguinem" significatur violentiam inferre vero Divino, seu vero boni 5, et quoque ipsi bono; nam qui violentiam infert vero, is quoque violentiam infert bono, quoniam verum ita conjunctum est cum bono ut unum sit alterius, quapropter si violentia infertur uni 6 etiam infertur alteri; ex his patet quod per "non illi sanguines" significetur non reum esse violentiae illatae vero ac bono. [2] Qui de sensu interno Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod per "sanguines" in Verbo significentur sanguines, et quod per "effundere sanguinem" modo significetur occidere hominem; sed in sensu interno non agitur de vita corporis sed de vita animae hominis, hoc est, de vita (x)spirituali ejus, quam victurus est in aeternum; haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per "carnem et sanguinem"; et quia vita spiritualis hominis existit et subsistit per bonum quod charitatis et per verum quod fidei, idcirco bonum quod charitatis intelligitur per "carnem," et verum quod fidei per "sanguinem," in sensu interno Verbi; et in adhuc interiore sensu, bonum quod amoris in Dominum per "carnem," et bonum amoris erga proximum per "sanguinem"; in supremo autem sensu, in quo (o)solum agitur de Domino, "caro" est Divinum Bonum Domini, ita Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, et "sanguis" est Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus quoad Divinum Verum; haec per carnem et sanguinem intelliguntur in caelo cum homo legit Verbum; similiter cum homo obit Sanctam Cenam, sed in hac panis est caro, et sanguis est vinum, quoniam per "panem" prorsus simile significatur quod per carnem, et per "vinum" prorsus simile quod per sanguinem. [3] Sed qui sensuales sunt, ut plerique homines in orbe 7 hodie, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit 8, quia 9 a Divino; sit quod non sciant ubi id, usque qui aliqua perceptione interiore pollent, hoc est, qui supra sensualia cogitare possunt, expendant (x)num sanguis per "sanguinem," et caro per "carnem," intelligatur apud Ezechielem, Fili hominis sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedetis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, xxxix 17-21: tum apud Johannem in Apocalypsi, Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli, Congregamini ad cenam magni Dei, ut comedetis carnes (x)regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, xix 17, 18; quod in his locis "caro" non sit caro quae intelligitur, et "sanguis" non sit sanguis, manifeste patet: [4] similiter nunc "caro" et "sanguis" Domini apud Johannem, Panis quem Ego dabo, caro Mea est; amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die, nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo: hic (t)panis est qui e caelo descendit, vi 50-58; quod caro Domini sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et sanguis Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, constare potest ex eo quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis; inde etiam dicitur, "Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus," et quoque "hic est panis qui e caelo descendit"; et quia homo per amorem et fidem conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, "Qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo." Sed, ut supra dictum est, illi soli hoc verbum capiunt qui supra sensualia corporis possunt cogitare, imprimis qui in fide et in amore in Dominum sunt, nam hi a Domino elevantur a vita sensualium corporis versus vitam spiritus sui 10, ita a luce mundi in lucem caeli, in (m)qua luce materialia quae sunt in cogitatione a corpore, disparantur.(n) [5] Qui itaque novit quod sanguis sit verum Divinum a Domino, is quoque scire potest quod per "effundere sanguinem" in Verbo non significetur occidere aut 11 privare hominem vita corporis, sed occidere aut 12 privare illum vita animae, hoc est, destruere ejus 13 vitam spiritualem, quae est ex fide et amore in Dominum; quod "sanguis" cum intelligitur illegitime effusus, sit verum Divinum destructum per falsa ex malo 14, patet ex sequentibus his locis: apud Esaiam, Cum Dominus laverit excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicii, et per spiritum expurgationis, iv 4: apud eundem, Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, lix ,] 7: apud Jeremiam, Etiam in alis tuis inventi sunt (x)sanguis 15 animarum pauperum innocentium, ii 34: apud eundem, Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum, errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Threni iv 13, 14: apud Ezechielem, Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis; et dixi, In sanguinibus tuis vive; etiam dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te, et unxi te oleo, xvi 6, 9: apud eundem, Tu, fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus; per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es; ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem; viri calumniae fuerunt in te, ad (x)effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, xxii 2-4, 6, 9: apud Joelem, Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnam fumi; sol vertetur in caliginem et luna in sanguinem antequam venit dies magnus et terribilis, (o)iii 3, 4 [A. V. ii 30, 31]: et apud Johannem, Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. (x)vi 12: apud eundem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. viii 8: apud eundem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. xvi 3, 4; [6] in illis locis per "sanguinem" non intelligitur sanguis vitae corporeae hominis qui effusus, sed sanguis vitae spiritualis, qui est verum Divinum 16, cui violentia illata est per falsum ex malo 17; simile per "sanguinem" (o)intelligitur apud Matthaeum, Veniet super vos sanguis justus effusus super terram, a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae, quem occidistis inter templum et altare, xxiii 35; per quae significatur quod vera Verbi a Judaeis violata fuerint a primo tempore usque ad praesens, in tantum ut nihil veri interni ac caelestis agnoscere vellent; ideo nec agnoverunt Dominum; quod effuderint Ipsius sanguinem, significabat plenariam rejectionem 18 veri Divini, Dominus enim erat ipsum Divinum Verum, quod est Verbum (m) 19 caro factum, Joh. i 1, 14; (o)rejectio plenaria veri Divini quod a Domino, et quod erat Dominus, 20 intelligitur per haec apud (x)Matthaeum, Pilatus abluit manus coram populo, dicens, Innocens sum in sanguine justi hujus, vos videritis; et respondens totus populus dixit, Sanguis ejus super nobis et super liberis nostris, (x)xxvii 24, 25; propterea hoc describitur ita apud (x)Johannem,(n) Unus militum lancea Ipsius latus fodit, et statim exivit sanguis et aqua; qui vidit testatus est, et verum est testimonium, et ille novit quod vera dicat, ut vos credatis, xix 34, 35; quod etiam aqua (o)exivit, est quia per "aquam" significatur verum Divinum externum, quale est Verbum in littera; quod "aqua" sit verum, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568. [7] Ex his etiam patet quid significatur per purificari per sanguinem Domini, quod sit per receptionem veri fidei ab Ipso 21, (o)n. 791, (x)9088; ita quoque patet quid significatur per haec apud Johannem (o)in Apocalypsi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Ipsius, 22 xii 11; per "sanguinem Agni" est per Divinum Verum quod a Domino, quod etiam est "verbum testimonii"; "sangais Agni" est sanguis inaocens, nam "agnus" est innocentia, n. 3519, (a)3994, 7840; verum Divinum procedens a Domino in caelo 23 intime in se habet innocentiam, nam non alios quam qui in innocentia sunt afficit, n. 2526, 2780, 3111, 3183, 3495, 3994, 4797, 6013, 6107, 6765, 7836 fin., 7840, 7902, 7877. @1 ac$ @2 Before Si inveniendo$ @3 vel pecus, ibi per quos significantur$ @4 nam$ @5 quod ex bono$ @6 Before violentia$ @7 i septentionali$ @8 Sacrae Coenae ac Verbo sanctum insit$ @9 i sunt$ @10 eorum$ @11 ac$ @12 et$ @13 ei$ @14 proinde destruere fidem et amorem apud illum, nam amor et fides formant illam vitam; quod sanguis sit verum Divinum falsificatum et prophanatum$ @15 sanguines$ @16 Verum Divinum, quod facit vitam animae hominis$ @17 falsa; quare per sanguinem ibi significatur Verum Divinum per falsa destructum et quoque prophanatum$ @18 i omnis$ @19 i quod$ @20 i hoc$ @21 a Domino$ @22 i Apoc.$ @23 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9128

#9128 "Si exortus fuerit sol super eo": quod significet si viderit illud clare (c)ab interiore, nempe furtum quod fit, constat ex significatione "exoriri sol" quod sit videri in luce, ita clare, hic quod auferatur bonum et verum, quod per "furtum" significatar, (o)n. 9125; quod "si exortus fuerit sol" id significet, est quia per "furem deprehensum in perfossione," de quo in versu priore, significatur ablatio boni et veri in occulto, ita cum non videtur, n. 9125; quod dicatur 1 videri ab interiore, est quia tale ab homine interno videtur. [2] 2 Quia interest, dicetur quomodo se habet cum visu ab interiore: homo videt apud se num bonum aut malum sit, proinde num verum aut falsum quod cogitat et vult, ac inde quod loquitur et facit; hoc fieri nequaquam potest nisi homo videat ab interiore; videri ab interiore est a visu interni hominis in externo; se habet hoc sicut cum visu oculi; oculus non videre potest quae in se sunt sed quae extra se; inde nunc est quod homo videat bonum et malum quae in se sunt; sed usque unus homo hoc videt melius quam alter, et aliqui hoc prorsus non vident; qui id 3 vident sunt qui vitam fidei et charitatis acceperunt a Domino, nam haec vita est vita interna seu vita interni hominis; illi quia ex fide in vero sunt et ex charitate in bono, videre possunt mala et falsa quae apud se (o)sunt, nam ex bono videri potest malum, et ex vero falsum, non autem vicissim; causa est quia bonum et verum est in caelo et 4 in ejus luce, at malum et falsum est in inferno et in ejus tenebris; inde patet quod qui in malo et inde in falso sunt non (t)possint videre bonum et verum, et ne quidem malum et falsum quae apud se sunt, consequenter nec hi possunt videre ab interiore. [3] Sed sciendum quod videre ab interiore sit videre a Domino; nam cum visu se habet, sicut cum omni re existente, quod nihil existat a se sed a priore (o)seu superiore se, ita tandem a primo ac supremo 5; primus et supremus est Dominus; qui hoc capit etiam capere potest quod omne vitae apud hominem sit a Domino; et quia charitas et fides facit ipsissimam vitam hominis, quod omne charitatis et omne fidei sit a Domino; qui pollet dote cogitandi et percipiendi prae aliis, is quoque exinde capere potest quod Dominus videat omnia et singula, usque ad singularissima quae apud hominem. (s)At malum et falsum non a superiore se existunt sed ab inferiore, consequenter non existunt a Domino sed a mundo, Dominus enim est supra et mundus est infra; quapropter internus homo apud illos qui in malo et inde falso sunt clausus est supra et apertus infra; inde est quod illi videant omnia "inverse", mundum ut onme (c)et caelum ut nihil; apparent etiam ideo coram angelis inversi, pedibus sursum et capite deorsum; tales sunt omnes in inferno.(s) @1 d dicatur i sit$ @2 i sed$ @3 hoc$ @4 i ibi est$ @5 seu, quod idem, quod nihil existat a se, sed a superiori se, ita tandem a supremo$

Arcana Coelestia 7
Passage 9129

#9129 (x) "Sanguines illi": quod significet reum esse, constat ex significatione "sanguinis" quod sit violentia illata bono ac vero, ita reum esse illius violentiae, de quo supra n. (x)9127.

Arcana Coelestia 7
Passage 9130

#9130 "Rependendo rependet": quod significet emendationem et restitutionem veri et boni ablati, constat ex significatione "rependere" quod sit emendatio et restitutio, de qua n. 9087, 9097.

Arcana Coelestia 7
Passage 9131

#9131 "Si nihil illi": quod significet si non aliquid supersit, nempe de bono et vero ablato, constat ex significatione "nihil esse illi," nempe furi, quod significet 1 non superesse aliquid de vero et bono 2 ablato; quod "furtum" sit bonum et verum ablatum, videatur n. 9125, et quod simile per "furem" significetur quod per "furtum," n. 9125 (x), 9126. @1 sit$ @2 bono et vero$

Arcana Coelestia 7
Passage 9132

#9132 "Vendetur pro furto suo": quod significet abalienationem, constat ex significatione "vendi" quod sit abalienatio, de qua n. 4752, 4758, 5886, hic boni et veri ablati, de quo nihil superest, (o)n. (x)9131, et ex significatione "pro furto" quod sit emendatio et restitutio per aliud bonum aut verum loco ablati, quae per "rependere" significatur, n. (x)9130; vendebatur enim fur ut rependeretur furtum. Cum illis quae in hoc versu, ita se habet: qui videt quod bonum aut verum quod apud se est 1, per falsum ex malo auferatur 2, is reus est violentiae illis illatae, nam id fit conscio illo; quod (d)enim fit ex conscio, id ex voluntate et simul ex intellectu exit, ita ex toto homine, nam homo est homo ex utroque; et quod fit ex utroque, id fit ex falso quod ex malo, ex falso quia ex intellectu, et ex malo quia ex voluntate; inde homini reatus; quod id homini approprietur quod ex intellectu ejus et simul ex voluntate ejus venit, videatur n. 9009, 9069, 9071, et quod reus fiat homo si non per intellectuale reprimit malum voluntarii cum videt illud, n. 9075. @1 quae apud se sunt$ @2 auferantur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9133

#9133 "Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum": quod significet si ex vero et bono supersit per quod restitui possit, constat ex significatione "inveniendo inveniri" cum de bono aut 1 vero ablato, quod significatur per "furtum," quod sit superesse; ex significatione "in manu ejus" quod sit in potentia ejus; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281; quod in manu ejus quoque sit quod 2 apud illum, (o)videbitur infra; et ex significatione "furti" quod sit bonum aut verum ablatum, de qua 3 n. 9125; inde patet quod "si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum" significet si ex bono et vero supersit; quod etiam sit per quod restitui possit, est quia de restitutione boni et veri ablati in hoc versu agitur; (o)sed cum hoc ita se habet: quando communis affectio boni manet 4, tunc semper superest per quod bonum aliquod particulare ablatum restitui potest, a communi enim bono pendent bona et vera particularia, videatur n. 920, 1040, 1316, 4269, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208, 6115, 7131. Quod "in manu (c)illius" sit quicquid apud illum, est quia per "manum" significatur potentia, et quicquid 5 est potentiae alicujus est apud illum, et quod non est potentiae, hoc non est apud illum; inde etiam per "manum," 6 imprimis per "dextram," significatur ipse; ex quibus constare potest quid significatur per "sedere ad dextram Patris" ubi de Domino, quod sit esse omne apud Patrem, ita (o)esse Ipse; quod idem est cum esse in Patre et Pater in Ipso, (o)et esse omnia Sua Patris, et omnia Patris Sua, quod Dominus docet apud Johannem xiv 8-11, 7 xvii 10, 11. @1 et$ @2 inde quoque in manu ejus est$ @3 i supra$ @4 affectio boni communis remanet$ @5 nam etiam omne id quod$ @6 i ac$ @7 i et quoque quod omnia sua Patris sint, et omnia Patris sua,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9134

#9134 "A bove usque ad asinum": quod significet si ex bono aut vero exteriore, constat ex significatione "bovis" quod sit bonum naturalis, de qua n. 2180, 2566, 2781, 2830, (x)5913, 8937, et ex significatione "asini" quod sit verum naturalis, de qua n. 2781, 5492, 5741; bonum naturalis est bonum exterius, et verum naturalis est verum exterius.

Arcana Coelestia 7
Passage 9135

#9135 "Usque ad pecudem": quod significet si ex vero et bono interiore, constat ex significatione "pecudis" quod sit verum et bonum spirituale, ita verum et bonum interius, de qua n. 6016, 6045, 6049. In Verbo nunc dicuntur 1 greges, nunc pecudes, et in sensu interno per "greges" 2 significantur bona interiora et inde vera, at per "pecudes" significantur vera interiora et inde bona; sed differentia inter illa non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bino 3 statu hominis 4, priore et posteriore, cum regeneratur; prior status 5 est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, posterior status est cum in bono charitatis est et inde in veris fidei; per priorem statum introducitur homo in Ecclesiam ut fiat Ecclesia, et cum factus est Ecclesia, tunc in posteriore statu est; bona 6 et vera 7 apud eum in posteriore statu significantur per "greges," at vera et bona apud illum in priore statu significantur per "pecudes"; inde est quod hic vera primo loco dicantur, et bona 8 secundo; de bino illo statu apud hominem qui regeneratur, seu quod idem, qui fit Ecclesia, videatur n. (x)7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 8995, 9088, 9089. [2] Bona et vera dicuntur exteriora, quae in externo seu naturali homine sunt, et dicuntur interiora, quae in interno seu spirituali homine sunt; quod haec sint interiora et illa exteriora, est quia internus homo 9 sapit e caelo sed externus e mundo; (m)caelum enim est intra hominem et 10 mundus extra.(n) "A bove usque ad asinum, 11 usque ad pecudem" dicitur ut significetur omnne bonum et verum exterius, et omne verum et bonum interius; procedit etiam bonum ad verum in externo homine, et a vero ad bonum in interno, secundum ordinem Divinum in caelo 12. @1 nominantur$ @2 After significantur$ @3 duplici$ @4 After posteriore,$ @5 i hominis$ @6 i quae charitatis$ @7 i quae fidei$ @8 bonum IT$ @9 i, in quo sunt,$ @10 intra hominem est, at$ @11 i et$ @12 i sed hoc arcanum describere, nimis prolixum foret$

Arcana Coelestia 7
Passage 9136

#9136 "Viventes": quod significet quibus vita spiritualis inest, constat ex significatione "vitae" quod sit vita spiritualis, quae est vita fidei et charitatis, de qua n. 5407, 5890; inde "viventes" sunt quibus vita spiritualis inest.

Arcana Coelestia 7
Passage 9137

#9137 "Duplum rependet": quod significet restitutionem ad plenum, constat ex significatione "dupli" quod sit ad plenum, de qua n. 9103, et ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087.

Arcana Coelestia 7
Passage 9138

#9138 Vers. 4, 5. Quando desolaverit vir agrum vel vineam, et immiserit jumentum suum, et desolaverit in agro alterius, ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet. Quando exiverit ignis, et apprehenderit spinas, et consumatur acervus, aut seges stans, aut ager, rependendo rependet incendens incensum. "Quando desolaverit vir agrum vel vineam" significat (x)deprivationem boni et veri Ecclesiae per cupiditates: "et immiserit jumentum suum" significat si ex parum conscio id faciat: "et desolaverit in agro alterius" significat consumptionem bonorum cohaerentium: "ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet" significat restitutionem ex bonis et veris adhuc integris: 1"quando exiverit ignis" significat ex affectione mali iram: "et apprehenderit spinas" significat quae infert se in (x) falsa: "et consumatur acervus" significat damnum veris et bonis 2 fidei receptis: "aut seges stans aut ager" significat etiam veris et bonis fidei in conceptione 3: "rependendo rependet (x)incendens incensum" significat restitutionem ablatorum per iram ex affectione mali.

Arcana Coelestia 7
Passage 9139

#9139 "Quando desolaverit vir agrum vel vineam": quod significet deprivationem boni et veri Ecclesiae per cupiditates, constat ex significatione "desolare" quod sit deprivare per cupiditates, de qua infra n. (x)9141, ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, qua n. (x)2971, 3766, 4982, 7502, ita bonum Ecclesiae, et ex significatione "vineae" quod sit Ecclesia quoad verum, ita verum Ecclesiae; quod "ager" sit Ecclesia quoad bonum, est quia illa quae agri sunt, ut triticum et hordeum, significant bona Ecclesiae interna et externa", n. 3941, 7602, 7605, et quod "vinea" sit Ecclesia quoad verum, est quia "vinum," quod vineae est, significat verum boni, n. 1071, 6377. [2] Quod ager et vinea id significent, ducit originem ex repraesentativis in mundo spirituali, nam coram spiritibus apparent agri tritico et hordeo pleni, cum angelis qui in superiore caelo sunt, sermo est de coetu qui in bono; et apparent vineae plenae uvis, cum torcularibus ibi 4, cum angelis (t)sermo est de coetu qui in vero 5 boni (o)est; repraesentativa illa non sunt ex eo quod talia sint in terris sed ex correspondentiis, quod triticum et hordeum, seu inde panis, nutriant corpus sicut bonum amoris et charitatis nutrit animam, et quod vinum similiter ut potus, sicut verum et bonum fidei animam; inde est quod bona amoris et vera fidei in Verbo dicantur cibi ac potus, sunt etiam in eo sensu cibi et potus caelestes 6, n. 56-58, 680, 681, 1973, 1974, 4459, 4792, 5147, 5293, 5576, 5579, 5915, 8562. [3] Quod "vinea" sit Ecclesia quoad bonum et verum fidei, quae Ecclesia spiritualis vocatur 7, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam, Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt agrum, Meum; redegerunt agrum desiderii [Mei] in desertum solitudinis; posuit illam (vineam) in solitudinem, (x)xii 10, 11; ubi "vinea" et "ager" manifeste pro Ecclesia; et quia Ecclesia est Ecclesia ex vero et bono fidei et charitatis, patet quod "vinea" ibi sit Ecclesia quoad verum, et "ager" quoad bonum: apud Esaiam, Jehovah in judicium venit cum senioribus populi Sui et principibus ejus; vos succenditis vineam, iii 14; hic 8 quoque "vinea" manifeste pro Ecclesia quoad bonum et verum 9 fidei, seniores 10 enim cum quibus Jehovah in judicium veniet sunt bona Ecclesiae, n. (x)6524, 6525, et "principes" sunt vera ejus, n. 5044: [4] apud eundem, Cantabo dilecto Meo canticum amici Mei de vinea ejus; vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam circumdedit, et plantavit vite nobili, V 1, 2, seq.; hic de Domino, Qui est "dilectus" et "amicus," "vinea" est Ecclesia "spiritualis" Ipsius, "vitis nobilis" est bonum fidei illius Ecclesiae, "cornu filii olei" est bonum fidei illius Ecclesiae ex bono amoris; qui non scit aliquid de sensu interno Verbi, nequaquam scire potest quid significat vinea in cornu filii olei"; in illis verbis usque tale arcanum latet quod exprimi vocibus non potest; describitur per illa plene conjunctio regni spiritualis Domini cum regno caelesti Ipsius, hoc est, (o)conjunctio secundi caeli cum tertio, consequenter conjunctio boni fidei in Dominum, quod est regni spiritualis, cum bono amoris in Dominum, quod est regni caelestis; "vinea" est regnum spirituale, "in cornu" est in potentia, ita in illo, "filius olei" est bonum amoris externum regni caelestis 11; regnum caeleste, quod est caelum intimum Domini, vocatur (x)"olea" (d)seu olivetum, quia 12 "oleum" est bonum amoris caelestis, n. 886, 4582, (x)4638; sciatur quod regnum Domini in terris sit Ecclesia. Quod bina regna sint, regnum caeleste et regnum spirituale 13, et quod regnum spirituale constituat secundum caelum, et regnum caeleste tertium, videatur n. 3887, 4138, 4279, 4286; de conjunctione illorum, n. 6435: [5] apud eundem, In die illo, vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam, in momentis irrigabo illam, xxvii 2, 3; "vinea meri" pro Ecclesia 14 spirituali: apud Amos, In omnibus vineis planctus, transibo per te; vae desiderantibus diem Jehovae quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis, v 17, 18; ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius bonum ac verum fidei, quod (o)tempus est "dies Jehovae, (o)qui tenebrarum et non lucis; inde dicitur, "in omnibus vineis planctus": apud Johannem in Apocalypsi, Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei (x)magnum, xiv 18, 19; "vindemiare vitem terrae" est consumere verum et bonum 15 Ecclesiae; "terra" hic est Ecclesia. Ex his 16 constare potest unde est quod Dominus toties assimilaverit regnum caelorum vineae, ut apud Matthaeum xx 1 seq., xxi 28, 29, 33-41; Marc. xii 1-13, et unde (o)est quod (o)Dominus Se vocaverit vitem," apud Johannem 17, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; sine Me non potestis facere quicquam, 18 xv 1 seq.; "vitis" est fides in Dominum, proinde 19 est Dominus quoad fidem, nam Dominus est fides quia fides est ab Ipso, fides enim 20 non est fides nisi quae ab Ipso, inde etiam est quod "vitis" sit fides 21 quae in Ipsum. @1 Ps. ii 12; Es. ix 57, 18 written above this summary exposition of this v. cp n. 9143 and n. 9144 [3]$ @2 bonis et veris IT$ @3 d significat vera et bona fidei in conceptione i significat etiam veris et bonis fidei in conceptione cp n. 9146$ @4 ubi exprimitur vinum ex uvis$ @5 veris$ @6 cibi ac potus coelestes ac spirituales$ @7 seu quod idem, Ecclesia spiritualis$ @8 ibi$ @9 verum et bonum$ @10 succendere illam est destruere illam per cupiditatem mali$ @11 i ubi conjunctio$ @12 inde$ @13 Quod Regnum spirituale et Regnum coeleste Domini sit$ @14 i a Regno$ @15 i fidei$ @16 i nunc$ @17 his verbis$ @18 i Joh.$ @19 ita quoque$ @20 ita fides$ @21 ita$

Arcana Coelestia 7
Passage 9140

#9140 "Et immiserit jumentum suum": quod significet si ex parum conscio id faciat, constat ex significatione "jumenti" quod sit voluptas seu appetitus corporis; quod sit parum conscium, est quia homo cum in illis est, parum consulit rationem, et sic parum (o)sibi conscius est; omnes 1 bestiae, cujuscumque generis (o)et speciei sunt, significant affectiones, bestiae mites ac utiles affectiones bonas, et 2 bestiae immites (c)ac inutiles affectiones malas, n. 45, 46, 142, 143, 714-719, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090; 3 cum bestia dicitur "jumentum," significat (o)illa affectiones mere corporeas quae in se parum rationis habent, nam homo quo magis ex corpore agit, eo minus ex ratione agit, corpus enim est 4 in mundo, ita remotum a caelo, ubi genuina ratio est; jumentum 5 etiam in lingua originali dicitur ex bruto et stolido, ita ex parum conscio, ut apud Esaiam xix 11; apud Davidem Ps. xlix 11 [A.V. 10]; Ps. lxxiii 22; apud Jeremiam li 17, et alibi. @1 i enim$ @2 at$ @3 i et$ @4 After mundo$ @5 Heb [ ] (b"ir)$

Arcana Coelestia 7
Passage 9141

#9141 "Et desolaverit in agro alterius": quod significet consumptionem bonorum cohaerentium, constat ex significatione "desolare" quod sit deprivare per cupiditates, ita consumere, de qua sequitur, et ex significatione "in agro alterius" quod sint bona cohaerentia, "ager" enim est Ecclesia, et quae in agro sunt bona, n. 9139, ita quae "in agro alterius" sunt bona propinqua quae cohaerent; nam bona apud hominem se habent sicut generationes in terra 1, et inde sunt quae in varia propinquitate et cohaerentia, n. 9079; quae non in eadem domo sunt, aut in eadem familia quae simul 2, sed usque affinia, sunt quae intelliguntur per "esse in agro alterius." [2] Quod "desolare" sit deprivare per cupiditates et sic consumere, est quia per vocem (x)qua in lingua originali exprimitur "desolare," proprie significatur incendere et comburere 3, inde quoque depascere et consumere; et quia inde 4 derivatio illius vocis, per "desolare" hic significatur consumptio quae fit per cupiditates, cupiditates enim apud hominem sunt ignes qui consumunt; est enim apud hominem ignis vitae et lux vitae; ignis vitae est amor ejus, et lux vitae est fides ejus; amor boni, hoc est, amor in Dominum et amor erga proximum, faciunt ignem vitae apud hominem bonum (o)et apud angelum caeli, et amor veri (c)ac fides veri 5 faciunt lucem vitae apud illos 6; ast amor mali, hoc est, amor sui et amor mundi, faciunt ignem vitae apud hominem malum (o)et apud spiritum inferni, ac amor falsi et fides falsi 5 faciunt lumen vitae apud illos 6; sed amor mali vocatur in Verbo combustio ignis, quia comburit et consumit illa quae amoris boni et veri sunt; quod combustio ignis id sit, videatur n. 1297, 1861, 5215, 9055. [3] Quod consumptio per cupiditates per illam vocem in lingua originali significetur, patet a sequentibus his locis: apud Esaiam, Jehovah in judicium veniet cum senioribus populi Sui, et principibus ejus; vos consumpsistis (succendistis) vineam, iii 14: apud eundem, Flatus Jehovae, sicut fluvius sulfuris, consumit (incendit) eum, xxx 33; "fluvius sulfuris" sunt falsa ex malis amoris sui et mundi, n. 2446: [4] apud Ezechielem, Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent (c)ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo (x)manus, et cum hasta; accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, et 7 excidant ex silvis, xxxix 9, 10; ita describitur consumptio et desolatio boni et veri 8 per cupiditates; sed quis hoc videbit nisi sciat quid significatur per "habitatores urbium Israelis, 9 tum quid per "arma, scutum, clypeum, arcum cum telis," per "baculum (x)manus et hastam," per "septem annos," perque "ligna ex agro et ex silvis"? quod "habitatores" sint bona, videatur n. 2268, 2451, 10 2712, quod "urbes" sint vera, et inde doctrinalia 11 ex Verbo, n. 2268, 2449", 2943, 3216, 4492, quod "Israel" sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, inde "habitatores urbium Israelis" sunt bona doctrinalium Ecclesiae, (o)et in opposito sensu illa versa in mala et falsa; quod "scutum, clypeus, 14 tela quae arcus" sint vera doctrinae e Verbo, per quae tutatio a falsis mali, n. 2686, 2709, (x)6422, quod "baculus (x)manus" sit potentia veri ex bono, n. 4876, 7026, "hasta" similiter, sed potentia interior; quod septem anni sint 13 status plenus, ita ad plenum, n. 6508, 8976, (o)ita "accendere ignem septem annis" est ad plenum consumere per cupiditates," "ligna ex agro sunt" 14 bona interiora Ecclesiae, n. 3720, 8354, (d)et quod "ager" (o)sit Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 7571, et "ligna ex silvis" sunt 15 bona exteriora, n. 3220, 9011 fin.; his cognitis (x)sciri potest quod per prophetica illa describatur consumptio 16 omnium quae Ecclesiae sunt per cupiditates, usque dum nihil boni (o)et veri Ecclesiae internae et externae supersit, quod significatur per quod "accendent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis." [5] Per eandem vocem (o)etiam describitur consumptio boni (o)et veri Ecclesiae apud Malachiam, Ecce dies veniens, ardens sicut clibanus, quo erunt omnes insolenter peccantes, et omnis operator malitiae, stipula; et consumet (accendet) eos dies veniens, dixit Jehovah Zebaoth, Qui non relinquet illis radicem aut ramum, iii 19 [A.V. iv 1]; "dies veniens" est ultimum tempus Ecclesiae, quando amores sui et mundi regnaturi sunt et consumpturi omnia vera et bona Ecclesiae, usque dum nihil supersit in interno hominis et in externo ejus; quae significantur 17 per (o)quod "non relinquet illis radicem aut ramum"; "radix" boni et veri est in interno hominis, et "ramus" est in externo 18; inde (o)nunc patet quod per "desolare" significetur consumptio per cupiditates, similiter alibi in Verbo. @1 terris$ @2 una est$ @3 comburere et incendere$ @4 i est$ @5 ejus$ @6 d illos i illum$ @7 neque$ @8 i Ecclesiae$ @9 per habitatores urbium Israelis in Sensu interno significatur$ @10 i 2481 I, i 2563 T. A has 2451 at the foot of the page and again at the beginning of the next page, which, in writing the copy for his printer, S probably misread as 2481.$ @11 i quae$ @12 si ac$ @13 septem anni quod sit$ @14 quod ligna ex agro sint$ @15 quod sint$ @16 vastatio$ @17 quod significatur$ @18 i ejus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9142

#9142 "Ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet": quod significet restitutionem ex bonis et veris adhuc integris, constat ex significatione "agri" quod sit bonum Ecclesiae, et ex significatione "vineae" quod sit verum Ecclesiae, de quibus supra n. (x)9139; "optimum" dicitur quod post consumptionem adhuc est integrum; et ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087.

Arcana Coelestia 7
Passage 9143

#9143 "Quando exiverit ignis": quod significet ex (x)affectione mali iram, constat ex significatione "ignis" quod sit amor, hic amor mali et ejus affectio, de qua mox supra n. 9141; affectio mali dicitur quia per affectionem intelligitur continuum amoris; quod "ignis" sit ex affectione mali ira, est quia ita inde est, nam cum impugnatur id quod homo amat, igneum erumpit et quasi ardet; inde est quod ira describatur in Verbo per "ignem," et dicatur "ardere," ut apud Davidem, Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus; prunae arserunt ex Eo, Ps. xviii 9 [A.V. 8]: apud eundem, Osculamini Filium, ne irascatur, quia ardebit brevi ira Ejus, Ps. ii 12: apud Esaiam, Quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis? xxxiii 14: apud eundem, Effudit super illum excandescentiam irae Suae, inflammavit illum circumcirca, nec agnovit; incendit eum, nec tamen posuit super cor, xlii 25: apud eundem, Ecce Jehovah in Igne veniet, et sicut procella currus Ejus, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis ignis, lxvi 15: apud Moschen, Respexi et descendi de monte, cum mons ardens igne: extimui propter iram et excandescentiam, qua iratus fuit Jehovah contra nos, Deut. ix 15, 19; in his et (o)in pluribus aliis locis ira describitur per "ignem"; tribuitur ira 1 Jehovae, hoc est, Domino, sed est apud hominem, n. 5798, 6997, (x)8284, 8483; (m)quod Dominus apparuerit super monte Sinai populo Israelitico secundum quale ejus, ideo in igne, fumo, caligine, (o)videatur n. 6832.(n) Sed sciendum quod ira sit ignis erumpens ex affectione mali, zelus autem 2 ignis erumpens ex affectione boni, n. 4164, 4444, (x)8598; ideo etiam zelus describitur per "ignem" apud Moschen, Jehovah Deus tuus est ignis comedens, Deus zelotes, Deut. iv 24: et apud Zephaniam, Effundam super eos omnem excandescentiam irae Meae, quoniam in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8. Quod "zelus Jehovae" sit amor et misericordia, et 3 quod dicatur ira, quia apparet malis cum incurrunt in poenam sui mali sicut ira, n. 8875. @1 ibi$ @2 i sit$ @3 sed$

Arcana Coelestia 7
Passage 9144

#9144 "Et apprehenderit spinas": quod significet quae infert se in falsa, constat ex significatione "apprehendere" cum dicitur de ira quae ex affectione mali, quod sit inferre se et sic accendere, et ex significatione "spinarum" quod sint falsa, de qua sequitur; quomodo cum his se habet, primum aliquid dicetur: amores apud hominem sunt ignes vitae ejus, n. 9055; amores mali, qui sunt sui et mundi, sunt ignes consumentes, consumunt enim bona et vera quae sunt ipsius vitae; ignes illi vitam voluntatis hominis faciunt, et lux ex illis ignibus vitam intellectus ejus; quamdiu ignes mali tenentur in voluntate inclusi, tunc intellectus est in luce et inde in apperceptione boni et veri, at cum ignes illi effundunt lucem suam in intellectum, tunc dissipatur prior lux et obscuratur homo quoad apperceptionem boni et veri; et hoc quo plus amores sui et mundi, qui sunt ignes illi, augmenta capiunt, et tandem ita ut omne verum, et cum vero bonum, suffocent et exstinguant. [2] Cum amores illi impugnantur, tunc erumpit ignis e voluntate in intellectuale et concipit flammam ibi; haec flamma est quae vocatur ira; inde est quod homo dicatur excandescere, exardescere, et inflammari, cum irascitur; haec flamma aggreditur vera et bona quae in intellectuali, et non modo abscondit illa sed etiam consumit; et, quod arcanum 1, cum ignis ille malus e voluntate in intellectuale 2 erumpit, tunc clauditur intellectuale supra et aperitur infra, hoc est, clauditur quo spectat ad caelum et aperitur quo spectat ad infernum; inde est quod tunc influant 3 mala et falsa quae flammam concipiunt cum homo malus in iram exardescit; se habet hoc similiter ac fibra in corpore; haec si aculeo acus tangitur, ilico se contrahit et claudit, et sic arcet, ne laesio ulterius vadat ac infestet vitam in principiis; (o)falsum etiam, cum sistitur videndum, apparet sicut aculeatum. [3] Status hominis mali cum irascitur, etiam similiter se habet sicut fumus qui admoto igne concipit flammam, nam falsum mali in intellectuali est sicut fumus, et ira est sicut flamma accensi fumi; correspondent etiam; inde est quod "fumus" sit falsum, et "flamma ejus" sit ira in Verbo, ut apud Davidem, Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus; prunae arserunt ex 4 Eo, Ps. xviii 9 [A.I,. 8]: et apud Esaiam, Ardet sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit (x)implexa silvae, et elevant se elatione fumi, in excandescentia Jehovae Zebaoth, ix 17, 18 [A.V. 18, 19]; "fumus" hic est falsum ex quo accenso ira; quod "fumus" sit falsum, videatur n. 1861. [4] Ex his nunc patet quid in sensu interno significatur per "quando exiverit ignis, et apprehenderit spina, et consumatur 5 acervus, (o)aut seges stans," quod nempe si affectio mali 6 erumpit in iram, ac infert se in falsa concupiscentiarum, et consumit vera et bona fidei 7; qui expendit videre potest quod aliqua causa hujus legis sit quae interius latet et non apparet, nam lex de igne apprehendente spinas et inde consumente acervum vel segetem stantem, nullibi lata est quia tale perquam raro evenit; sed quod ignis malitiae et irae corripiat (o)et accendat falsa concupiscentiarum, et sic consumat vera et bona quae Ecclesiae, omni die evenit. [5] Quod "spinae" sint falsa concupiscentiarum, constat ex sequentibus his locis 8: apud Esaiam, Super terra populi Mei spina et sentis ascendit, xxxii 13; "terra" est Ecclesia, "spina et sentis" sunt falsa et inde mala: apud eundem, Spiritum vestrum ignis consumet vos, ita erunt populi combusti in calcem, spinae excisae quae inde succenduntur, xxxiii ,] 12; "spinae quae igne succenduntur" pro falsis quae flammam arripiunt et consumunt vera et bona: [6] apud Ezechielem, Non erit amplius domui Israelis sentis pungens, et spina dolore afficiens, xxviii 24; "sentis pungens pro falso (x)concupiscentiarum amoris sui, "spina" pro falso concupiscentiarum amoris mundi 9: apud Hoscheam, Scortata est mater vestra 10, propterea Ego obsaepiens viam tuam per spinas, et semitas suas non inveniet, ii (x)5, 6; "viae et semitae" pro veris, et "spinae" pro falsis loco illorum: [7] apud eundem, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis; tribulus et spina ascendet super altaria illorum, x 8; "tribulus et spina" pro malo et falso vastante bona et vera cultus: apud Davidem, Circumdederunt me sicut apes, exstinguunt sicut ignem spinarum, Ps. cxviii 12; "ignis spinarum" pro concupiscentia mali: apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? vii 16; "colligere de spinis uvas" pro ex falsis concupiscentiarum bona fidei et charitatis; quod "uvae" sint illa bona, videatur n. 1071, 5117, 6378: [8] apud Marcum, Aliud semen cecidit inter spinas, sed ascenderunt spinae et suffocarunt illud ut fructum non dederit. Qui inter spinas seminantur sunt ii qui sermonem audiunt, sed curae mundi hujus, et fraus divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae ingredientes suffocant sermonem, ut (x)infrugifer fiat, iv 7, 18, 19; ibi explicatur quid sit "seminari inter spinas," ita quid "spinae"; (m)eadem significantur per "serere inter spinas," (o)ac "metere spinas," apud Jeremiam, Ita dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate (x)vobis novale, et non serite inter spinas, iv 3;(n) (o)Severunt tritica, et messuerunt spinas, xii 12, 13. [9] Falsa concupiscentiarum, quae significantur 11 per "spinas," sunt falsa confirmantia illa quae mundi et ejus voluptatum sunt, (m)nam haec falsa prae aliis arripiunt flammam et flagrant, quia sunt ex concupiscentiis in corpore, quae sentiuntur; ideo etiam 12 (n) claudunt internum hominem ut nihil quod (o)est salutis animae et vitae aeternae sapiat. [10] Quod corona ex spinis plexa capiti Domini imposita fuerit cum crucifigeretur, et tunc (t)salutatus sit Rex Judaeorum, et dixerit, Ecce Homo, Joh. (x)xix 2, 3, 5, repraesentabat quale fuit verum 13 Divinum tunc in Ecclesia Judaica, quod nempe ex falsis concupiscentiarum suffocatum; "Rex Judaeorum," ut tunc ab illis salutabatur, significabat verum Divinum; quod per "regem" in Verbo significetur verum a Divino, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, (o)et quod simile per "Unctum," qui in Hebraeo idiomate est Messias, et in Graeco Christus, n. 3004, 3008, 3009, 3732 fin.; 14 quod per "Jehudam" in sensu supremo (o)intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et in sensu interno quoad Verbum, et sic quoad doctrinam e Verbo, n. 3881; et quod Dominus, cum 15 talis corona super capite (o)Ipsius, dixerit, Ecce Homo, significabat, Ecce Divinum Verum quale hodie in Ecclesia est; Divinum enim Verum procedens a Domino in caelo est Homo, inde caelum est Maximus Homo, et hoc ex influxu et ex correspondentia, quod ad finem plurium capitum ostensum est, videatur n. 1276, (a)1871, 2996, 2998, 3624-3649, 3741-(x)3750, 7396, 8547, 8988; inde etiam Ecclesia caelestis Domini vocata est Homo, n. 478, 479 16; haec Ecclesia erat quam Judaei repraesentabant, n. 6363, 6364, 8770; inde patet quid significatum sit per "spineam coronam," tum per salutationem, "Rex Judaeorum," ut et 17 quid per "Ecce Homo"; et quoque quid per inscriptionem super cruce, "Jesus Nazarenus Rex Judaeorum," Joh. xix 19, 20, nempe quod 18 Divinum Verum seu Verbum in tali aspectu et ita tractatum fuerit a Judaeis, apud quos Ecclesia in quod omnia quae fiebant Domino a Judaeis cum crucifigeretur, significaverint Ecclesiae illorum status quoad verum Divinum seu Verbum, videatur n. 9093 fin.; quod Dominus fuerit Verbum, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, i 1, 14; "Verbum" est Divinum Verum. @1 i est$ @2 hominis$ @3 tunc influunt$ @4 in IT$ @5 ut consumetur I, ut consumatur T$ @6 i seu cupiditas$ @7 boni$ @8 i in Verbo$ @9 sentis pungens pro malo ex falso, spina dolore afficiens pro falso mali$ @10 Heb [ ] "immam) their mother$ @11 After per "spinas,"$ @12 , quia flagrant indomita; ideo quoque concupiscentiae in sensuali homine regnant, et$ @13 Verbum IT$ @14 i et$ @15 i est$ @16 inde etiam Ecclesia coelestis vocata est Homo, n. 478, 479, 1871, 1276, 2996, 2998, 3624 ad 3649, 3741 ad 3751, 7395, 8547, 8988$ @17 etiam$ @18 quid$

Arcana Coelestia 7
Passage 9145

#9145 "Et consumatur acerviis": quod significet damnum veris et bonis fidei receptis, constat ex significatione "acervi" quod sit verum et bonum fidei receptum; quod "acervus" id sit, est quia est seges jamdum collectus, et per "segetem (o)stantem" significatur verum et bonum fidei in conceptione, de quo in nunc sequenti articulo.

Arcana Coelestia 7
Passage 9146

#9146 "Aut seges stans aut ager": quod significet verum et bonum 1 fidei in conceptione, constat ex significatione "segetis" quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua supra n. 9139. Quod "seges" sit verum fidei, est quia illa quae segetis sunt, ut triticum et hordeum, (c)ac inde panis, (x)significant bona Ecclesiae, (o)n. 3941, 7602; bona Ecclesiae sunt quae charitatis erga proximum et amoris in Dominum; haec bona sunt esse et 2 anima fidei, nam ex illis fides est fides, (c)et vivit; quod "seges stans" sit verum fidei in conceptione, est quia nondum collecta est in acervos nec illata in horrea; quapropter seges cum stat, aut 3 adhuc in nascentia est, est verum fidei in conceptione; [2] simile per "segetem stantem" significatur apud Hoscheam, Israel regem fecerunt, et non a Me; principes fecerunt,et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt idola: quia ventum serunt, procellam metent; seges stans non illi, germen non faciet farinam; si forte fecerit, alieni deglutient illam, viii 4, 7; agitur ibi de veris et bonis fidei Ecclesiae dissipatis per vana et falsa; quod de illis agatur, patet a serie rerum, sed quid de illis dicitur, patet ex sensu interno; in hoc sensu enim per "regem" intelligitur verum fidei Ecclesiae in complexu, videatur n. 1672, 2015, (x)2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, per "principes" vera primaria, n. 1482, 2089, 5044; inde patet quid intelligitur per quod "Israel regem fecerunt, et non a Me, principes fecerunt, et (o)non novi," "Israel" enim est Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637; per "argentum" (o)ibi significatur verum boni, (c)ac in opposito sensu falsum mali, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, per "aurum" bonum, ac in opposito sensu malum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, per "idola" cultus ex falsis et malis, n. 8941; inde patet quid significatur per "argentum suum et aurum suum fecerunt idola"; per "ventum quem serunt" significantur inania, per "procellam quam metent" turba 4 inde in Ecclesia, per "segetem stantem quae non illi" verum fidei in conceptione, per "germen quod non faciet farinam" sterilitas, per "alienos qui deglutient illam" significantur falsa quae consument. @1 See P. 438, note 4$ @2 seu$ @3 seu cum$ @4 turbae$

Arcana Coelestia 7
Passage 9147

#9147 "Rependendo rependet incendens incensum": quod significet restitutionem ablatorum per iram ex affectione mali, constat ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087, ex significatione "ignis qui exit" quod sit ira ex affectione mali, de qua n. 9143; inde "incendere" est ablatio seu 1 consumptio per illam, et "incensum" est ablatum seu 2 consumptum. @1 et$ @2 ac$

Arcana Coelestia 7
Passage 9148

#9148 Vers. 6-14. Quando dederit vir socio suo argentum vel vasa ad custodiendum, et furto ablatum fuerit e domo viri, si deprehensus fur, rependet duplum. Si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad Deum, annon miserit manum suam in opus socii sui. Super omni verbo praevaricationis, super bove, super asino, super pecude, super veste, super omni perdito, quod dixerit quod hoc illud, usque ad Deum veniet verbum amborum illorum, quem condemnaverint Deus, rependet duplum socio suo. Quando dederit vir socio suo asinum, vel bovem, vel pecudem, et omnem bestiam ad custodiendum, et moriatur aut frangatur, aut captivum abducatur, nemine vidente, juramentum Jehovae erit inter ambos illos, annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit dominus ejus, et non rependet. Et si furando furto ablatum fuerit ab illo, rependet domino ejus. Si discerpendo discerptum fuerit, adducet illi testem, discerptum non rependet. [Et] quando commodato petiverit vir ex socio suo, et frangatur vel moriatur, dominus ejus haud cum illo, rependendo rependet. Si dominus ejus cum illo, non rependet; si mercenarius ille, veniet in mercede sua. "Quando dederit vir socio suo argentum aut vasa ad custodiendum" significat vera ex bono et scientifica correspondentia in memoria: "et furto ablatum fuerit e domo viri" significat jacturam illorum inde: "si deprehensus fur" significat recordationem: "rependet duplum" significat restitutionem ad plenum: "si non deprehensus fur" significat si ablati nulla recordatio: "adducetur dominus domus ad Deum" significat inquisitionem ex bono: "annon miserit manum suam in opus socii sui" significat num in illud intraverit 1: "super omni verbo praevaricationis" significat quodcumque damnum ac quamcumque jacturam: "super bove, super asino, super pecude" significat boni et veri exterioris et interioris "super veste" significat veri sensualis: "super omni perdito, quod dixerit quod hoc illud" significat omne ambiguum: "usque ad Deum veniet verbum amborum illorum, quem condemnaverint Deus" significat inquisitionem et dijudicationem per verum: "rependet duplum socio suo" significat emendationem ad plenum: "quando dederit vir socio suo asinum, vel bovem, vel pecudem, et omnem bestiam ad custodiendum" significat verum et bonum exterius et interius, ac omne quod est affectionis illorum, in memoria: "et moriatur aut frangatur" significat jacturam vel damnum: "aut 2 captivum abducatur" significat remotionem: "nemine vidente" significat de (x)quo mens non conscit: "juramentum Jehovae erit inter ambos illos" significat inquisitionem per vera ex Verbo de omnibus et singulis illis: "annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit dominus ejus" significat conjunctionem sub 3 bono: "et non rependet" significat quod non damnum: "et si furando furto ablatum fuerit ab illo" significat si jactura: "rependet domino ejus" significat restitutionem pro illo: "si discerpendo discerptum fuerit" significat si damnum non ex culpa: "adducet illi testem" significat confirmatum id: "discerptum non rependet" significat non poenam: "et quando commodato petiverit vir ex socio suo" significat verum 4 ex alia prosapia: "et frangatur vel moriatur" significat damnum ei vel exstinctionem: "dominus ejus haud cum illo" significat si bonum illius veri non simul [in communi]: "rependendo rependet" significat restitutionem: "si dominus cum illo, non rependet" significat si bonum veri simul, quod non restitutio: "si mercenarius ille" significat si propter bonum lucri: "veniet in mercede sua" significat submissionem (c)et servitium. @1 intraverint altered to intraverit IT, intraverint IT, cp n. 9155$ @2 d vel i aut cp n. 9564$ @3 i cum IT$ @4 i and d et bonum A, i et bonum IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9149

#9149 "Quando dederit vir socio suo argentum aut vasa ad custodiendum": quod significet vera ex bono et scientifica correspondentia in memoria, constat ex significatione "argenti" quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999, 8932; ex significatione "vasorum" quod sint scientifica, de qua n. 3068; quod sint scientifica correspondentia, est quia omnia vera spiritualia reconduntur 1 in scientificis ut in suis vasis, n. 3079; et omnia scientifica 2 correspondent veris quae continentur; et ex significatione "ad custodiendum" quod sit in memoria, nam "custodiri" in sensu spirituali, in quo agitur 3 de veris et de scientificis, est teneri in memoria, quoniam 4 in illa custodiuntur talia; "dare vir socio suo ad custodiendum" est reponere penes se in memoria, nam quod in sensu litterae dicitur de uno et (o)de altero, ut hic vir et socius, in sensu interno intelligitur de 5 uno, nam duo vera, ut et verum et scientificum correspondens 6, sunt in homine vir et socius. @1 recondantur$ @2 vasa$ @3 After scientificis$ @4 nam$ @5 d de i in$ @6 cum scientifico correspondente$

Arcana Coelestia 7
Passage 9150

#9150 "Et furto ablatum fuerit e domo viri": quod significet jacturam illorum inde, constat ex significatione "furti" quod sit ablatio talium quae faciunt vitam spiritualem hominis 1, proinde verorum (c)et scientificorum, quae per "argentum et vasa" significantur, n. 9149, et ex significatione "domus" quod sit ubi aliquid reconditur 2; inde est quod "domus" varia significet, prout Ecclesiam, bonum ibi, tum quoque hominem, ut et mentem ejus utramque, naturalem et rationalem, hic vero memoriam, quia inibi ut in domo sua sunt vera et scientifica; quod "domus" varia significet, videatur n. 3128, 3142, 3538, 3652, 3720, 3900, 4973, 4982, 5023, 5640, 6690, 7353, 7848, 7929. @1 ex homine quae intus apud illum sunt et faciunt vitam ejus$ @2 habitat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9151

#9151 (x)Si deprehensus fur": quod significet recordationem, constat ex significatione "deprehendi" cum dicitur de veris et scientificis ablatis e 1 memoria, quod sit recordatio, et ex significatione "furis" quod sit quod ablatum (o)est; per "furem" enim simile significatur quod per furtum, n. 9125, 9126.

Arcana Coelestia 7
Passage 9152

#9152 "Rependet duplum": quod significet restitutionem ad plenum, constat ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087, et ex significatione "dupli" quod sit ad plenum, de qua n. 9103. Agitur in hoc versu et in sequentibus usque ad 2 14 in sensu interno de jactura veri fidei apud hominem, ita de jactura vitae 3 spiritualis et de ejus restitutione, nam homo per vera fidei introducitur ad bonum charitatis et fit spiritualis; sed haec de quibus in nunc sequentibus in sensu interno agitur 4 sunt quoad plurimam partem ignota homini; causa est quia non scitur quid vita spiritualis, ita nec quod haec vita sit interior vita, quae distincta (o)est a vita naturali, quae exterior; neque scitur quod illa vita detur homini a Domino per receptionem veri fidei in bono charitatis; inde est quod quae dicuntur de jactura vitae illius et de ejus restitutione, cadant 5 in caliginem apud hominem quia inter illa quae non sciuntur; sed usque talia faciunt sapientiam angelicam, adaequata enim sunt luci in qua angeli sunt; quapropter cum homo Ecclesiae qui in bono fidei est legit Verbum, adjungunt se ei angeli et delectantur homine, quia sapientia quae per Verbum ad illos tunc a Domino influit; inde est conjunctio caeli cum homine, quae nulla foret absque Verbo; Verbum enim tale est ut ne quidem apex aut iota sit in lingua ejus originali quae non afficit angelos et conjungit illos homini; quod ita sit, asseverare possum quia ostensum est a caelo. @1 in IT$ @2 i vers.$ @3 i ejus$ @4 haec de quibus in sensu interno in hoc versu et in aliquibus sequentibus agitur$ @5 cadant altered to caderent$

Arcana Coelestia 7
Passage 9153

#9153 "Si non deprehensus fur": quod (x)significet si ablati nulla recordatio, constat ex significatione (o)si deprehensus fur" quod sit (o)si recordatio ablati, de qua mox supra n. (x)9151, hic nulla recordatio, quia dicitur "si non deprehensus."

Arcana Coelestia 7
Passage 9154

#9154 "Adducetur dominus domus ad Deum": quod significet inquisitionem ex bono, constat ex significatione "adduci ad Deum" quod sit ut fiat inquisitio, de qua infra n. 9160, et ex significatione "domini domus" quod sit bonum ex quo; quod "dominus domus" sit bonum, est quia agitur de veris et scientificis e memoria ablatis, quae significantur per "argentum et vasa ad custodiendum data, et furto ablata," n. 9149, (x)9150; illa quia boni sunt et in bono, ideo "dominus domus" est bonum, cujus sunt 1 et apud quem sunt 2; bonum dicitur "dominus" quia vera et scientifica (t)sunt boni ut sui domini, et quoque bonum dicitur "domus" quia vera et scientifica in bono sunt ut in sua domo; quod "domus" sit bonum, et quod vera sint quae in domo, videatur n. 3652, ubi explicantur Domini verba apud Matthaeum, (x)Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo, xxiv 17. [2] Cum hoc, quod de veris et scientificis e memoria ablatis, inquirendum sit ex bono, ita se habet: bonum apud hominem est quod recipit omnia vera in se, nam bonum quale suum a veris habet, et quantum vera in se habent bonum, et quoque circum se, tantum vera vivunt; se habet hoc sicut cum fibra aut cum vase in vivo animali: quantum fibra in se habet spiritum et quantum vas in se habet sanguinem, tantum vivunt; pariter quantum vas sanguineum circum se habet fibras in quibus spiritus; (m)simile est 3 cum vero et bono: verum absque bono est sicut fibra absque spiritu, (c)et sicut vena aut arteria absque sanguine; quae qualia sunt, quisque potest comprehendere, quod nempe absque vita, ita absque usu in vivo animali 3; similiter se habet cum fide absque charitate:(n) quia bonum habet quale, ut dictum est, a veris, etiam bonum habet formam ab illis, nam ubi forma ibi est quale, et ubi non 5 forma, (o)ibi nec 5 quale; se habet hoc etiam similiter sicut spiritus et sanguis in vivo animali; spiritus per fibras accipit determinationes suas, ita formam, pariter sanguis per vasa. Inde patet quod verum absque bono non vitam habeat, et quod bonum absque vero non quale, consequenter quod fides absque charitate non sit fides viva; per fidem hic intelligitur fides veri, et per charitatem vita boni. [3] Ex his constare potest quomodo intelligendum sit quod vera et scientifica ablata inquirenda sint ex bono, nempe cum homo in bono est, hoc est, in affectione bonum faciendi, quod tunc veniat 6 in recordationem omnium verorum quae intraverunt bonum, at cum e bono deflectit, quod tunc disparentur 7 vera, nam falsum mali est quod illa sicut furto aufert; sed disparata vera rursus in recordationem veniunt cum homo in affectionem boni aut veri per vitam 8 redit. Quod ita sit, quisque qui 9 reflectit, per experientiam in se et apud alios scire potest. Inde patet quid sit inquirere vera et scientifica e memoria (o)seu e mente hominis ablata ex bono. @1 d sunt i est A, sunt est I$ @2 d sunt i est$ @3 similiter se habet$ @4 nam sunt modo fila mortua$ @5 i est$ @6 tunc venit$ @7 tunc disparantur$ @8 bonum vitae$ @9 , si$

Arcana Coelestia 7
Passage 9155

#9155 "Annon miserit manum suam in opus socii sui": quod significet num in illud intraverit 1, constat ex significatione "annon miserit manum suam" quod sit num bonum sui juris ac potentiae fecerit, et ex significatione "in opus socii" quod sit verum ac scientificum quae ablata 2; argentum enim et vasa ad custodiendum data, et furto ablata, sunt quae 3 vocantur "opus socii"; quod "argentum" et "vasa" sint vera et scientifica, videatur supra n. 9149; inde patet quod per "annon dominus domus miserit manum suam in opus socii sui" significetur num bonum sui juris ac potentiae fecerit vera et scientifica quae ablata sunt, ita num haec intraverint prius in bonum, secundum illa quae nunc supra n. 9154 ostensa sunt; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5296, 6292, 7188, 7189, 7518, 7673, 8153, 4 quod "in manu" sit, quod (o)est apud aliquem et in aliquo, n. 9133. @1 intraverint altered to intraverit cp n. 9148$ @2 quod ablatum$ @3 i hic$ @4 i et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9156

#9156 "Super omni verbo praevaricationis": quod significet quodcumque damnum ac quamcumque jacturam, constat ex significatione "praevaricationis" quod sit omne quod contra verum fidei, ita quod laedit aut exstinguit illud, proinde quodcumque damnum et quamcumque jacturam 1 ejus. In Verbo mala (t)nunc vocantur peccata, nunc iniquitates, (o)et nunc praevaricationes, sed quid in specie per has et 2 per illa intelligitur, non patet nisi ex sensu interno; praevaricationes dicuntur quae fiunt contra vera fidei, iniquitates quae fiunt contra bona fidei, peccata quae fiunt contra bona charitatis et amoris; priora bina egrediuntur ex perverso intellectu, haec autem ex prava voluntate, ut apud Davidem, Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; nam praevaricationes meas agnosco, et peccatum meum coram me 3 jugiter, Ps. li 4, 5 [A.V. 2, 3]; "iniquitas" pro malo contra bona fidei, "peccatum" pro malo contra bona charitatis et amoris, et "praevaricatio" pro malo contra vera fidei; haec quia est malum egrediens ex perverso intellectu, et sic ex veris fidei cognoscitur, ideo dicitur 4, "praevaricationes meas agnosco": [2] apud eundem, Memento misericordiarum Tuarum, Jehovah, et miserationum Tuarum; peccatorum pueritiae meae, et praevaricationum mearum ne memineris, Ps. xxv 6, 7; "peccata" pro malis ex prava voluntate, et "praevaricationes" pro malis ex perverso intellectu: apud Esaiam, Ecce ob iniquitates venditi estis, et ob praevaricationes dimissa est mater vestra, l 1; "iniquitates" pro malis contra bona, et "praevaricationes" pro malis contra vera fidei Ecclesiae; "mater" est Ecclesia, quae "dimissa" dicitur cum discedit 5 a fide: apud Micham, Propter praevaricationem Jacobi omne hoc, et propter peccatum domus Israelis; quid praevaricatio Jacobi? nonne Samaria? principium peccati haec filiae Zionis, quia in te inventae sunt praevaricationes Israelis, i 5, (x)13; hic similiter "peccatum" quod contra bonum charitatis et amoris, et "praevaricatio" quod contra verum fidei; (o)"Samaria" enim est perversae fidei Ecclesia, pariter hic 6 "Israel." [3] Quia praevaricationes sunt quae contra vera fidei, etiam sunt transgressiones et defectiones, quae quoque 7 in lingua originali per eandem vocem significantur, ut 8 patet apud Davidem, Propter multitudinem praevaricationum eorum impelle eos, quia 9 rebellant contra Te, Ps. v 11 [A. V. 10]; "rebellare" dicitur cum defectio et transgressio 10: et apud (x)Esaiam, Nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii, qui incaluistis in (x)diis sub omni arbore viridi, qui mactatis natos in fluviis? lvii 4, 5; quod "praevaricatio" sit malum contra vera fidei, manifeste ex his 11 patet; "nati praevaricationis" sunt falsa quae destruunt vera fidei, ideo quoque vocantur "semen mendacii," mendacium enim est falsum, n. 8908; et ideo dicitur de illis, quod (x)incalescant in diis sub omni arbore viridi," per quae in sensu interno intelligitur cultus ex falsis, "dii (d)enim sunt falsa, n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, "arbor viridis" est perceptivum 12 falsi ex perverso intellectu, n. 2722, 4552; et ideo quoque dicitur, "mactatis natos in fluviis," per quae intelligitur exstinctio verorum fidei ex falsis, "mactare" enim est exstinguere, "nati" seu filii sunt vera fidei 13, (m)n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 3373, et 14 "fluvii" sunt falsa, n. 6693. @1 quaecunque jactura$ @2 aut$ @3 te AIT$ @4 et praevaricationes pro malis quae contra vera fidei; hae quae sunt mala ex perverso intellectu, ac cognoscuntur ex veris fidei, dicitur$ @5 deficit$ @6 his IT$ @7 etiam$ @8 i quoque$ @9 qui IT$ @10 qui a fide deficit et qui transgreditur$ @11 hic$ @12 perceptio$ @13 et quoque dicitur mactatis natos in fluviis, per quae significatur (m)exstinctio verorum fidei ex falsis, filii enim sunt vera fidei(n)$ @14 at quod$

Arcana Coelestia 7
Passage 9157

#9157 "Super bove, super asino, super pecude": quod significet boni et veri exterioris et interioris, nempe damnum aut jacturam, constat ex significatione "bovis et asini" quod sit bonum et verum exterius, et (o)ex significatione "pecudis" quod sit verum et bonum interius, de quibus supra n. 9135.

Arcana Coelestia 7
Passage 9158

#9158 "Super veste": quod significet veri sensualis, constat ex significatione "vestis" quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est "vestis" verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1, n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod "vestes" sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera (o)fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954. @1 in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora$ @2 disquisitio IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9159

#9159 "Super omni perdito, quod dixerit quod hoc illud": quod significet omne ambiguum, constat ex significatione "perditi" quod sit omne cui 1 damnum aut jactura, et ex significatione "quod dixerit quod hoc illud" quod (x)sit ambiguum, nam "quod dicitur hoc illud" est num sit ita vel non ita, et quod ideo sub disquisitionem et dijudicationem venit. @1 After infimum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9160

#9160 "Usque ad Deum veniet verbum (x)amborum illorum, quem condemnaverint Deus": quod significet inquisitionem et dijudicationem per verum, constat ex significatione "usque ad Deum veniet verbum" quod sit inquisitio 1 per verum, de qua sequitur, et ex significatione "condemnare" quod sit dijudicatio et adjudicatio poenae ei qui praevaricatus est. Quod "usque ad Deum veniet verbum" significet inquisitionem per verum, est quia "ad Deum" est ad judices qui ex vero de illa re inquisituri erant 2; ideo etiam dicitur "quem condemnaverint Deus" in plurali; Deus etiam in lingua originali dicitur El in singulari, sed frequentius Elohim in plurali, ex eo quia 3 Divinum Verum procedens a Domino in caelo inter angelos multifariam divisum est, nam quot angeli sunt, tot recipientes veri Divini sunt, quisque suo modo, n. 3241, 3744-3746, 3986, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836; inde est quod angeli dicantur dii, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301; et quoque judices, quia hi non ex semet sed ex Domino judicaturi erant 2, (t)etiam judicabant (m)ex Lege Moschis, ita ex Verbo quod (c)ex Domino;(n) etiam hodie judicatur ex Domino cum secundum vera ex conscientia. [2] Dominus vocatur "Deus" in Verbo ex Divino Vero quod procedit (c)ab Ipso, et "Jehovah" ex Divino Bono, n. 4402, 6303, 6905, 7268, 8988; inde est quod ubi in Verbo agitur de bono, dicatur "Jehovah," et ubi de vero "Deus," n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7268, 8988, et quod sic "Deus" sit verum, n. 4287, 7010, 7268. Ex his nunc patet quid significatur per "si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad Deum" vers. 7, et hic "usque ad Deum veniet verbum (x)amborum illorum, quem condemnaverint Deus, rependet," tum quid per "Deum" in sequentibus his locis: Aharon loquetur tibi ad populum, et fiet; ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad Deum, Exod. iv 16; quod "Mosche" sit Divinum Verum seu Lex 4, et "ad os" doctrina inde quam Aharon repraesentabat, videatur n. 7010: tum Dixit Jehovah ad Moschen, Vide, dedi te Deum Pharaoni et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. vii 1, n. 7268: et in Libro I Samuelis, Olim in Israele ita dixit vir, quando ivit ad quaerendum Deum, Ite, et abibimus ad videntem; nam propheta hodie dicitur, dicebatur olim videns, ix 9, "videns" et "propheta" est verum Divinum, et inde doctrina veri et boni, n. 2534, 7269. @1 est$ @2 sunt$ @3 quod$ @4 quod Deus ibi sit Divinum Verum, seu Lex quod Mosche repraesentabat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9161

#9161 "Rependet duplum socio suo": quod significet emendationem ad plenum, constat ex significatione "rependere" quod sit emendatio, de qua n. 9097, et ex significatione "dupli" quod sit ad plenum, de qua n. 9103.

Arcana Coelestia 7
Passage 9162

#9162 "Quando dederit vir socio suo asinum, vel bovem, vel pecudem, (x)et omnem bestiam ad custodiendum": quod significet verum et bonum exterius et interius, ac omne quod est affectionis illorum, in memoria, constat ex significatione "asini, bovis, et pecudis" quod sit verum exterius et interius, de qua supra n. 9135, ex significatione "bestiae" quod sit affectio boni ac veri, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714-716, 719, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, (x)7424, 7523, 9090, et ex significatione "dari ad custodiendum" quod sit reponi ac teneri in memoria, de qua supra n. 9149; quod "vir socius" non sit unus et alter, sed duo in uno, n. 9149.

Arcana Coelestia 7
Passage 9163

#9163 "Et moriatur aut frangatur": quod sit jactura vel damnum, constat ex significatione "mori" quod sit exstinctio (c)ac jactura, et ex significatione "frangi" quod sit damnum; "fractura" et "frangi" in Verbo significat dissipationem et quoque damnum; hoc trahit originem ex spirituali mundo, ubi omnia et singula conjuncta sunt secundum receptionem veri Divini a Domino, ita secundum receptionem ordinis qui omnibus et singulis inducitur per verum Divinum quod procedit a Domino, n. 8700, 8988; inde est quod vera apud hominem nexum inter se habeant secundum receptionem illorum in bono; vera quae ita connexa sunt unum faciunt; quapropter cum illa franguntur in communi, dissipantur vera cum bono, et cum franguntur in particulari, dissipantur vera quae ibi; nam cum in nexu sunt, subsistit unum ab altero, at cum franguntur, recedit unum ab altero; [2] inde est quod per "frangi" in Verbo significetur dissipatio, sicut etiam per dividi, 1 n. 9093, et quoque damnum; dissipatio nempe cum totum frangitur, et damnum cum pars, ut patet ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Impingent inter illos multi, et cadent, et frangentur, (m)viii 1 5, (x)xxviii 13;(n) "impingere" pro scandalizari, et inde ex veris in falsa labi, "cadere et frangi" pro dissipari 2, hic in communi: apud Ezechielem, Ecce Ego contra Pharaonem regem Aegypti, frangam brachia ejus, validum et fractum, xxx 22; "Pharao rex Aegypti" pro scientificis quae pervertunt et destruunt vera (o)et bona fidei, (o)n. 6651, 6679, 6683, 6692, "frangere brachia" pro dissipare vires eorum, ita illa, (o)n. 4932, "validum et fractum pro illa quae non damnum passa ac resistunt, et illa quae (x) damnum passa et non resistunt: [3] apud Lucam, Scriptum est, Lapis quem rejecerunt architecti 3 factus est in caput anguli; quicumque ceciderit super illum lapidem, frangetur, et super quem ceciderit, [eum] comminuet, xx 17, 18; "lapis" pro Domino quoad Divinum Verum, n. 6426, "frangi," quia de veris quae ab Ipso, pro dissipari, ita destrui, et cum veris, illa quae vitae spiritualis sunt, quod fit (m)apud illos qui (x)negant Dominum et reprobant vera quae ab Ipso, qui sunt 4 qui rejiciunt lapidem:(n) apud Jeremiam, Adduc super eos diem mali, geminata fractione frange, xvii 18; "geminata fractione frangere" pro prorsus destruere: apud Esaiam, Disposui me usque ad matutam; sicut leo, ita frangit omnia ossa mea; a die usque ad noctem consummabis me, xxxviii 13: apud Jeremiam, Inveteravit carnem meam et cutem meam, et fregit ossa mea, Threni iii (x)4: apud Moschen, Non efferes e domo de carne agni paschalis, neque os frangetis in eo, Exod. xii 46; [4] "frangere ossa" est destruere vera a Divino quae sunt ultima in ordine 5, quibus innituntur et a quibus suffulciuntur vera et bona interiora, quae si destruuntur, (o)etiam cadunt illa quae superinstructa sunt; vera ultima in ordine 6 sunt vera sensus litterae Verbi, in quibus 7 sunt vera sensus interni, et quibus haec innituntur sicut columnae suis stylobatis; quod "ossa" sint vera, videatur n. 3812, 6592, 8005; ex his patet quid repraesentatum et significatum est per illa de Domino apud Johannem, Venerunt ad Jesum; cum viderent Illum mortuum, non fregerunt 8 Illius crura: quod factum est ut Scriptura impleretur, Os non frangetis Illius, xix ,] 36; causa erat quia Ipse erat ipsum Divinum Verum tam in primo quam in ultimo ordinis: apud Esaiam, Obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus plagae ejus sanabit, xxx 26: apud Jeremiam, 9 Propheta usque ad sacerdotem quisque facit mendacium, et sanant fracturam populi Mei per nullius ponderis rem, vi 13, 14 apud eundem, Super fracturam filiae populi Mei fractus sum, atratus sum, viii 21: [5] apud Davidem, Tremefecisti terram, confregisti; sana fracturas ejus, Ps. lx 4 [A.V. 2]: apud Sachariam, Ego excitabo pastorem in terra; (x)fractam non sanabit, stantem non sustentabit, xi 16: apud Nahum, Non cicatrix fracturae tuae, (x)desperata plaga tua, iii 19; in his locis "fractura" significat damnum veris et bonis fidei, ita Ecclesiae, illatum; "sanare" est emendare et restituere. Simile significatum est per quod vir cui fractura pedis, aut fractura manus, non accederet ad offerendum panem Dei, Lev. xxi 17, 19, et per quod fractum non (x)offerretur Jehovae super altari, Lev. xxii 22, "fractum" (o)enim significabat destructum 10. (m)Damum 11 etiam significatur per "rupturam," ut apud Esaiam, Rupturas domus 12 Davidis vidistis, quod plurimae sint, xxii 9: (o)et apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum et obsaepiam rapturas ejus; destructa ejus restituam et aedificabo ea juxta dies aeternitatis, (x)ix 11; "domus Davidis" et "tentorium Davidis" pro Ecclesia Domini, "David" enim in Verbo prophetico est Dominus, n. 1888 13.(n) @1 i de quo$ @2 destrui$ @3 aedificantes$ @4 quae significantur per illos$ @5 in ultimo ordinis$ @6 in ultimo ordinis altered to ultima in ordine$ @7 i sicut$ @8 confregerunt$ @9 i A$ @10 falsum (m)quod succedit loco veri, cum frangitur$ @11 i bonis et veris illatum$ @12 Heb [ ] "ir) a city$ @13 quod per Davidem intelligatur Dominus, videatur n. 1888, rupturae pro damnis similiter etiam alibi$

Arcana Coelestia 7
Passage 9164

#9164 "Vel captivum abducatur": quod significet remotionem, constat ex significatione "captivum abduci" cum de bono et vero apud hominem (o)praedicatur, quod sit remotio 1; cum hoc ita se habet: cum homo in vero ex bono est, tunc verum quod maximae fidei est in medio est, et abinde 2 succedunt vera quae minoris fidei sunt et tandem quae dubiae; (o)in terminis circum illa sunt falsa, quae tamen non 3 in serie sunt (o)cum veris, nec stant erecta ad caelum sicut vera boni sed flexa deorsum, et spectant infernum quantum a malo exeunt; cum autem falsum loco veri subit, tunc invertitur ordo, et abeunt vera ad latera et faciunt circuitus, et falsa mali occupant medium; inde patet quid per remotionem intelligitur, de qua etiam videatur n. 3436, 6084, 6103; quod remotio talis per "captivum abduci" significetur, est quia falsa cum captivant vera, eo modo (x)abducunt illa; talia etiam per "captivari" aut 4 "captivum abduci" (x)significantur apud Jeremiam, Omnes pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in captivitatem abducentur, xxii 22: apud eundem, Vae tibi Moabe periit populus (x)Kemoschi, nam abducti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem; reducam tamen captivitatem Moabi in extremitate dierum, (x)xlviii 46, 47; "filii qui (x)abducti in captivitatem" sunt vera, et "filiae" bona: et apud Lucam, Cadent ore gladii et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, xxi 24; ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; "cadere ore gladii" est perire per falsa, "gladius" enim est (x)falsum pugnans contra verum, n. 2799, (x)4499, 6353, 7102, 8294, "gentes inter quas captivabuntur, (o)et a quibus conculcabitur Ecclesia" sunt mala ex quibus falsa, 5 videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 6306, et quod "Hierosolyma, quae tunc erit conculcata" sit Ecclesia, n. 2117, 3654. @1 removeri$ @2 inde$ @3 i successive$ @4 et$ @5 i quod gentes sint mala et falsa inde,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9165

#9165 "Nemine vidente": quod significet de quo mens non conscit, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere, ut et fidem habere, de qua n. 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5114, 5400; et quia intellectus est visus mentis, inde 1 "videre" est quod mens conscit; hic quod mens non conscit, quia dicitur "nemine vidente." @1 i quoque$

Arcana Coelestia 7
Passage 9166

#9166 "Juramentum Jehovae erit inter ambos illos": quod significet inquisitionem per vera ex Verbo de omnibus et singulis illis, constat ex significatione "juramenti" quod sit confirmatio per vera, de qua n. 2842, 3037, 3375; inde "juramentum Jehovae" est per vera ex 1 Verbo, nam ibi sunt vera Jehovae seu vera Divina; et ex significatione "amborum illorum" quod sit in omnibus et singulis, nam inter ambos in sensu interno non significat inter duos 2, sed in omnibus et singulis, duo enim sunt 3 conjunctio (d)in unum, n. (x)1686, 3519, 5194, 8423, ita est quicquid est in uno, seu 4 omnia et singula (o)ibi; quod per duo 5 illa percipiantur in caelo, est causa quia cum sermo est angelis de duobus veris inter se discrepantibus, tunc sistuntur duo spiritus infra qui disceptant, qui quia sunt subjecta plurium societatum, apparent omnia et singula quae unius veri sunt apud unum spiritum, et omnia et singula quae alterius veri apud alterum; 6 inde percipitur quomodo illa conjungi possunt; quod ita sit, ab experientia scire datum est; inde est quod per ambos illos, cum de veris dicitur, sit in omnibus et singulis; quae etiam causa est, quod per duo (o)etiam significetur plenum, n. 9103. Quod licitum fuerit apud gentem Israeliticam et Judaicam jurare per Jehovam, erat quia non interni sed externi homines fuerunt, et cum in cultu "Divino" in externo fuerunt absque interno; quod tales fuerint 7, videatur n. 4281, 4293, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, (x)8588, 8788, 8806; confirmatio veri cum cadit in externum hominem separatum ab interno fit per juramentum, aliter cum cadit in externum per internum; in interno enim 8 apparet verum in sua luce, at in externo absque interno apparet verum 9 in tenebris; inde 10 est quod angeli caelestes, qui in intimo seu tertio caelo sunt, quia in summa luce, ne quidem confirment vera per rationes, minus (o)quod disceptent aut ratiocinentur de illis, sed solum dicant, ita aut 11 non; (o)causa est quia percipiunt et vident illa a Domino; inde est quod Dominus ita de juramentis dixerit, Audivistis quod dictum sit, Non jurabis, solves vero Domino juramenta tua; Ego vero dico vobis, Non jurabis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius est, neque per Hierosolymam 12, quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album aut nigrum facere. Esto vero sermo vester, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est, Matth. v 33-37; [3] haec involvunt quod vera Divina confirmanda sint a Domino et non ab homine, quod fit cum interni homines sunt et non externi; externi enim homines confirmant illa per juramenta, interni autem per rationes; qui adhuc interiores homines sunt non confirmant illa sed modo dicunt quod ita sit vel non ita sit; externi homines sunt qui vocantur naturales homines, interni qui vocantur spirituales homines, et adhuc interiores sunt qui vocantur caelestes homines; quod hi, nempe caelestes, ex Domino percipiant 13 num verum sit vel non sit, videatur n. 2708, 2715, 2708, 3246, 4448, 7877; ex his patet 14 quid involvit quod Dominus dixerit, Non jurabis omnino, tum, Esto sermo vester, ita ita, non non; sed explicabitur cur etiam dicitur quod "non jurarent per caelum, nec per terram, nec per Hierosolymam, neque per caput," et quod "sermo ultra ita ita, non non, ex malo sit." [4] Jurare per caelum est per Divinum Verum, ita per Dominum ibi, nam caelum non est caelum ex angelis in se spectatis 15 sed ex Divino Vero procedente a Domino, ita ex Domino, in illis 16, (o)nam Divinum in illis facit ut sint et dicantur angeli caeli; inde est quod 17 qui in caelo sunt dicantur esse in Domino, tum 18 quod Dominus sit omne in omnibus et singulis caeli, (o)ut et quod angeli sint vera Divina, quia 19 recipientes veri Divini a Domino; quod caelum sit (o)et dicatur caelum ex Divino Domini ibi, videatur n. 552, 3038, 3700; quod angeli sint vera Divina, n. 4295, 4402, 7268, 7873, (x)8301, et quod aliquid Domini intelligatur 20 per angelum in Verbo, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280; quia caelum est Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur "non jurabis per caelum, quia thronus Dei est," nam "thronus (o)Dei" est Divinum Verum quod procedit a Domino, n. 5313, (x)6397, 9039. [5] Jurare autem per terram est per Ecclesiam, ita per Divinum Verum ibi, nam sicut caelum est Dominus ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, ita quoque est Ecclesia, quoniam Ecclesia est caelum Domini aut regnum Ipsius in terris; quod "terra" in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, (a)4447, 4535, 5577, 8011, 8732; et quia "terra" est Ecclesia, ubi Divinum (o)Domini infra caelum (o)est, ideo dicitur, "non jurabis per terram, quia scabellum pedum Dei est"; "scabellum pedum" est verum Divinum infra caelum, quale est Verbum in sensu litterali, nam huic innititur et quasi insistit verum Divinum in caelo, quod est Verbum in sensu interno;" (c)illud (o)verum per "scabellum pedum" significatur apud Davidem Ps. (x)xcix 5; Ps. cxxxii 7; apud Esaiam lx 13; et apud Jeremiam in Lamentationes ii 1. [6] Jurare autem per Hierosolymam est per doctrinam veri ex Verbo, nam "Hierosolyma" in sensu lato est Ecclesia, n. 2117, 3654; sed cum dicitur "terra," quae est Ecclesia, et dein "Hierosolyma," est Hierosolyma doctrina Ecclesiae, proinde doctrina veri Divini ex Verbo; inde est quod dicatur "urbs magni Dei," per "urbem" enim in Verbo in sensu ejus interno significatur doctrina veri, videatur n. 402, 2449 , 2943, 3216, 4478, 4492, 4493. [7] Jurare autem per caput suum est per verum quod ipse homo credit verum esse, et facit suae fidei, id enim apud hominem facit caput, et quoque significatur per "caput" apud (m)Esaiam xv 2, xxix 10; apud Ezechielem vii 18, xiii 18, xvi 12, xxix 18; apud Matthaeum vi 17; et alibi; quare etiam dicitur, "quia non potes unum pilum album aut nigrum facere"; "pilus" (d)enim est verum externi seu naturalis hominis, n. 3301, quale est illis qui in fide veri sunt non ex eo quod percipiant verum esse, sed ex eo quod doctrina Ecclesiae ita doceat; et quid id non aliunde sciant, dicitur quod "non jurandum (o)sit per id quia non possunt pilum album aut nigrum facere"; "facere pilum album" est dicere verum esse verum (c)ex se, et "facere pilum nigrum" est dicere falsum esse falsum ex se; "album" enim praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319, et inde "nigrum" de falso. [8] Ex his nunc patet quid intelligitur per quod "omnino non jurandum sit", non per caelum, non per terram, non per Hierosolymam, neque per caput suum," quod nempe non confirmandum sit verum Divinum ab homine sed a Domino apud hominem; idcirco 21 ultimo dicitur, Sermo vester erit, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est; qui enim a Domino percipiunt et vident verum, illi non aliter confirmant illud, sicut faciunt angeli intimi seu tertii caeli, qui angeli caelestes vocantur, de quibus supra; quod "sermo ultra illa sit ex malo," est quia quod ultra est, non ex Domino (o)est sed ex proprio hominis 22, ita ex malo, nam proprium hominis non est nisi quam malum, videatur n. 210, 211, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 3812 fin., 4328, 5660, 8941, 8944. Ex his iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut in omnibus et singulis sit 23 sensus internus, quia locutus est ex Divino, ita pro angelis simul cum pro hominibus 24, nam angeli Verbum secundum sensum (t)ejus internum" percipiunt 25. @1 in$ @2 d duos i ambo$ @3 nam duo sunt altered to duo significant$ @4 inde etiam$ @5 ambos$ @6 i et$ @7 de qua re$ @8 in internum (m)et per hunc in externum,(n) nam tunc$ @9 quare internus homo non jurat, sed externus absque interno, quia est$ @10 i quoque$ @11 et$ @12 Hierosolyma$ @13 externus enim homo confirmat illa per juramentum, internus autem per rationes, et qui adhuc interior homo est, non confirmat illa, sed modo dicit, quod ita spiritualis sit aut non ita sit, externus homo est qui vocatur naturalis homo, internus qui vocatur spiritualis homo, et adhuc interior est qui vocatur coelestis homo, quod hic, nempe coelestis ex Domino percipiant$ @14 i quidem$ @15 ibi$ @16 i angelis$ @17 i illi$ @18 et$ @19 i sunt$ @20 After angelum$ @21 i etiam$ @22 est$ @23 After internus$ @24 et pro homine$ @25 i Verbum tale vocatur inspiratio a Divino, n. 9094 fin.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9167

#9167 "Annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit (x) dominus ejus": quod significet conjunctionem sub bono, constat ex significatione "annon miserit manum in opus socii (o)sui cum de vero (o)et bono exteriore et interiore dicitur, quod sit num in bonum intraverint, de qua supra n. 9155, ita num sub bono conjuncta sint; quid sit conjunctio sub bono, videatur n. 9154; et ex significatione "domini" quod sit bonum, de qua n. 9154; "ita annon sumpserit dominus ejus" est, num bonum illa per conjunctionem sua fecerit. Quod "dominus" sit bonum, est quia bonum apud hominem spiritualem primo loco est ac verum secundo, et quod primo loco est, hoc dominus est; secundum boni quale etiam omnia vera disposita sunt 1 apud hominem, sicut a domino domus. [2] Inde est quod per (x)"dominum" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "deum," "regem," (c)et "magistrum" Dominus quoad Divinum Verum, ut apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Deut. x 17: apud Johannem, Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum, Apoc. xvii 14: apud eundem, Habet super vestimento et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, 2 xix 16; quod Dominus dicatur "Deus" quoad Divinum Verum, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 7268, 8988, et quoque quod 3 dicatur "Rex" quoad Divinum Verum, n. 2015 fin., 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod Dominus dicatur "Dominus" quoad Divinum Bonum, nam ubi dicitur de vero in Verbo etiam dicitur de bono, n. 683, 793, 801, 2516, 2618, 2712, 2803, 3004, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 8339 fin.:" apud Johannem, Vos vocatis Me Magister et Dominus, et recte dicitis, sum namque; 4 Ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, (x)xiii 13, 14; Dominus etiam ibi dicitur 5 "Dominus" ex Divino Bono, et "Magister" ex Divino Vero: apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaeritis et angelus foederis quem vos desideratis, iii 1; ibi de adventu Domini, ubi "Dominus" dicitur ex Divino Bono, et "angelus" ex Divino Vero, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280. [3] Inde est quod in Vetere Testamento tam frequenter dicatur Dominus Jehovih, et hoc cum supplicatur, per quod significatur 6, Bone Jehovah, n. 1793, 2921, et quod in Novo Testamento Dominus dicatur pro Jehovah, n. 2921. Ex his quoque sciri potest quid intelligitur per haec apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, vi 24; "duo domini" sunt bonum (c)et malum; homo enim sive in bono erit sive in malo, in utroque simul (o)esse non potest; in pluribus veris potest esse, sed quae ordinata sunt sub uno bono; bonum enim facit caelum apud hominem, malum autem infernum; sive erit in caelo sive in inferno, non in utroque, nec inter utrumque. Inde (o)nunc patet quid in Verbo intelligitur per (x)"dominum." @1 disponuntur$ @2 i Apoc.$ @3 i Dominus$ @4 i si ergo$ @5 vocatur$ @6 Dominus Jehovih dicatur, cum supplicatur, quod significat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9168

#9168 "Et non rependet": quod significet quod non damnum, constat ex significatione "rependere" quod sit emendatio et quoque restitutio, de qua n. 9087, 9097; inde "non rependere" est non restitutio ac non emendatio, quia non damnum.

Arcana Coelestia 7
Passage 9169

#9169 "Et si furando furto ablatum fuerit [ab illo]: "quod significet si jactura, constat ex significatione "furti" quod sit ablatio boni aut 1 veri, de qua n. 9125, ita jactura. @1 et IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9170

#9170 "Rependet (x)domino ejus": quod significet restitutionem pro illo, constat ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087, et ex significatione "domini" quod sit bonum, de qua mox supra, n. 9167, ita per "rependet domino ejus" significatur restitutio veri bono pro illo quod ablatum est.

Arcana Coelestia 7
Passage 9171

#9171 "Si discerpendo discerptum fuerit": quod significet si damnum non ex culpa, constat ex significatione "discerpti" quod sit damnum illatum a falsis quae a malo absque sua culpa, de qua n. 4171, 5828.

Arcana Coelestia 7
Passage 9172

#9172 (x)Adducet illi testem": quod significet confirmatum id, constat ex significatione "testis" quod sit confirmatio, de qua n. 4197.

Arcana Coelestia 7
Passage 9173

#9173 "Discerptum non rependet": quod significet non poenam, nempe pro damno 1 absque culpa, constat ex significatione (x)"discerpti" quod sit damnum absque culpa, ut mox supra n. 9171, et ex significatione "rependere" quod sit poena, de qua n. 9102; hic non poena, quia dicitur "non rependet." @1 damni$

Arcana Coelestia 7
Passage 9174

#9174 "Et quando commodato petiverit vir ex socio suo": quod significet verum ex alia prosapia, constat ex significatione "commodato petere" quod sit accipere verum aliunde quam ex se, ita verum ex alia prosapia; quod "commodato" seu 1 "mutuo petere" id significet, est quia in spirituali mundo non alia bona sunt quae petuntur ab aliis et quae dantur 2 quam quae sunt intelligentiae et sapientiae; sunt quidem 3 plura alia quae ad visum exstant, (o)immo innumerabilia, sed illa sunt apparentiae ex illis quae intelligentiae et sapientiae sunt; inde patet quod "commodato petere" sit instrui ab alio, et sic accipere vera seu cognitiones veri et boni aliunde quam ex se; sed quomodo cum hoc se habet, ulterius 4 explicabitur: homo dicitur accipere vera a se cum concludit illa ex veris quae apud se sunt; haec tunc conjungit prioribus; sed cum hoc facit, non alia vera admittit quam quae concordant sub eodem bono, bonum enim est quod disponit vera in series et connectit illa; (s)bonum est sicut anima in homine, et vera sunt sicut illa quibus anima se induit et per quae agit; quod omnia et singula in homine ex anima ejus vivant, notum est, ita quoque vera quae fidei sunt ex bono quod amoris in Dominum et amoris erga proximum; si non id bonum anima hominis est sed bonum amoris sui aut amoris mundi, tunc homo non est homo sed fera, et quoque in altera vita in luce caeli apparet sicut fera, tametsi in sua luce, quae ad lucem caeli fit caligo, ut homo. Sed intelligendum est quod Dominus disponat vera secundum bonum vitae hominis. [2] Homo autem dicitur accipere vera aliunde cum instruitur ab alio; quae si non concordant sub bono in quo 5 est, (t)quidem reponuntur in ejus memoria inter scientifica, sed non fiunt ejus, hoc est, ejus fidei, quia ex alia prosapia 6; haec vera sunt de quibus in hoc versu et in sequenti agitur. [3] In Verbo ubi dicitur "mutuo petere" et "mutuo dare," significatur instrui ac instruere ex affectione charitatis, ut apud Matthaeum, Omni a te petenti, dato, et cupientem mutuum accipere 7 a te, ne averseris, v 42; quod hic per "petere" non intellectum sit petere, patet, nam dicitur "omni petenti dato," ita nec per "mutuum cupere" et "accipere" 8; nam si omni petenti daretur, et quoque omni cupienti mutuum accipere, homo privaretur omnibus suis bonis; sed quia Dominus ex Divino locutus est, per "petere et cupere mutuum," et per "dare et accipere mutuum" intellecta est communicatio bonorum caelestium, quae sunt cognitionum boni et veri 9; nam cum hac communicatione ita se habet: quo plus angelus dat alteri ex affectione charitatis, eo plus ex (x)communi e caelo, hoc est, ex Domino, apud illum influit, (o)n. 6478; ita per "dare petenti" angelus non privatur sed locupletatur bonis; similiter quoque homo cum bonum facit alteri ex affectione charitatis; sed charitas est dare bonis, et non charitas dare malis quae petunt et "cupiunt", n. 8120, secundum haec apud Davidem, Mutuo petit impius, sed non restituit; justus autem miseretur et dat, Ps. xxxvii 21: 10 [4] apud Lucam, Si mutuo datis illis a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque (x)mutuo date, nihil inde, sperantes; tunc erit merces vestra magna, et eritis filii Altissimi, vi 34, 35; hic quoque per "mutuum dare" intelligitur bonum facere ex affectione charitatis, ita communicare bona caeli, et quoque bona mundi, sed haec propter illa ut finem; affectio charitatis est communicare bona absque fine remunerationis, at non affectio charitatis est communicare bona propter remunerationem ut finem 11, videatur n. 2373, 2400, 3816, 3956, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 6478, 8002; "amare inimicos" et "benefacere malis" est affectio charitatis, sed inimici amantur et illis benefit cum instruuntur et quoque cum per convenientia media emendantur, n. 8121. [5] Exercitium charitatis etiam per "mutuum dare" significatur apud Moschen, Si oboediveris voci Jehovae, et custodiveris ad faciendum praecepta Ipsius, mutuo dabis populis multis, tu autem mutuo non petes, Deut. xxviii ,] 12; "mutuo dare populis multis" est abundare bonis intelligentiae et sapientiae et ex abundantia communicare, et "mutuo non petere" est non aliorum indigere, quia omnia ei a Domino dantur: apud Davidem, Bonus vir qui (x)miseretur et mutuo dat sustinebit verba sua in judicio, nam in aeternum non dimovebitur, Ps. cxii 5 [, 6]; per "misereri et mutuo dare" describitur ita status illorum qui in genuina charitate 12 sunt; similiter 13 Ps. xxxvii 21; (x)praeter etiam alibi. @1 aut$ @2 i mutuo$ @3 quoque$ @4 paucis$ @5 i homo$ @6 i sunt$ @7 accipere altered to recipere$ @8 recipere$ @9 veri et boni$ @10 o A, but Ps. xxxvii 21 written in m. See also p 471, note 2.$ @11 finem remunerationis$ @12 affectione charitatis$ @13 i apud Eundem, Mutuo petit impius, sed non restituit, justus autem miseretur et dat, See also n. 9174, note 10.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9175

#9175 "Et frangatur vel moriatur": quod significet damnum ei vel exstinctionem, constat ex significatione "frangi" quod sit damnum, de qua n. 9163, et ex significatione "mori" quod sit exstinctio.

Arcana Coelestia 7
Passage 9176

#9176 "Dominus ejus haud cum illo": quod significet si bonum illius veri non simul in communi, constat ex significatione "domini" quod sit bonum, de qua n. 9167, et ex significatione "haud cum illo" quod sit 1 non simul in communi. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ex illis quae de veris in bono supra n. 9154 ostensa sunt, quod nempe omnia vera in communi disposita sint sub bono; agitur autem hic de veris (x)commodatis, hoc est, ab alio receptis, videatur n. 9174; haec vera vel secum habent suum bonum vel non habent; quae secum habent suum bonum, sunt quae cum audiuntur, afficiunt, at quae non habent sunt quae (o)tunc non afficiunt; vera quae secum habent suum bonum intelliguntur per commodata, quae 2 franguntur aut moriuntur, si dominus cum illis, at vera quae non secum habent suum bonum intelliguntur per commodata, quae franguntur aut moriuntur, si dominus haud cum illis 3. [2] Vera haec 4 quidem describi possunt, sed non ad captum, nisi illorum qui in luce caeli a Domino sunt; ceteri qui solum ex luce mundi, hoc est, ex lumine naturali, vident, quia in caligine sunt quoad caelestia, illa non comprehensuri erunt; et si viderentur sibi comprehendere, foret usque ex fallaciis et ex materialibus quae plus obscurant (c)et involvunt umbris quam illustrant; satis est scire quod agatur 5 de veris fidei conjunctis suo bono vel 6 non conjunctis; vera non conjuncta sunt quae ab aliis discuntur et non penitius intrant quam in memoriam, et ibi 7 manent ut scientifica et non percipiuntur inter vera quae ordinata sunt in communi sub bono. Ex his aliquantisper 8 sciri potest in qualibus consistit sapientia angelica, nam angeli non modo comprehendunt quomodo cum his se habet sed etiam simul innumerabilia de illis, ita quae homo ne quidem scit quod sint, minus quid sunt; sunt enim angeli in luce caeli, et lux caeli infinita in se habet, nam lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino. @1 si$ @2 i non T$ @3 A first had all this in the plural as in I but then altered as follows: commodatum, quod frangitur aut moritur si dominus ejus cum illo; at vera quae secum non habent suum bonum, intelliguntur per commodatum, quod frangitur aut moritur, si dominus ejus haud cum illo$ @4 i talia$ @5 i hic$ @6 et IT$ @7 ubi$ @8 aliqualiter$

Arcana Coelestia 7
Passage 9177

#9177 "Rependendo rependet": quod significet restitutionem, constat ex significatione "rependere" quod sit restitutio, de qua n. 9087.

Arcana Coelestia 7
Passage 9178

#9178 "Si dominus (x) cum illo, non rependet": quod significet si bonum veri simul, quod non restitutio, constat ex significatione "si dominus 1 cum illo" quod sit si bonum veri 2 simul, de qua supra n. 9176, et ex significatione "rependere" quod sit restitutio, ut nunc supra n. (x)9177; ita "non rependere" est non restitutio. @1 i haud T$ @2 i non T$

Arcana Coelestia 7
Passage 9179

#9179 "Si mercenarius ille 1: "quod significet si propter bonum lucri, constat ex significatione "mercenarii" quod sit qui bonum facit propter bonum lucri aut propter mercedem 2, de qua n. 8002 3, ita in sensu abstracto (o)est bonum lucri seu merces 4. @1 cum illo AIT$ @2 mercedis$ @3 8002 altered to 8003$ @4 bonum mercedis$

Arcana Coelestia 7
Passage 9180

#9180 "Veniet in mercede sua": quod significet submissionem et servitium, constat ex significatione "venire in mercede" quod sit se submittere et servire. Cum hoc ita se habet: qui ex Verbo, aut ex doctrina Ecclesiae 1, aut quoque ex aliis quibuscumque, immo qui a semet ipsis per conclusiones, discunt et hauriunt vera lucri causa, hoc est, ut lucrentur honores aut opes, aut quoque ut mereantur caelum, illi sunt qui in sensu interno intelliguntur per mercenarios qui venient in mercede sua, hoc est, qui se submittent et servient; lucra enim erunt ultimo loco homini Ecclesiae, non primo; cum ultimo loco sunt, tunc servi sunt, at si primo 2, domini sunt; qui primo loco spectat lucra, is inversus homo est, et quoque repraesentatur ut inversus in altera vita, capite in inferno, at qui primo loco spectat charitatem et fidem, (o)ita Dominum et proximum, is erectus homo est et quoque sistitur erectus in altera vita, capite in caelo; inde patet quid intelligitur per bonum quod fit lucri causa, et quod id submittetur (c)et serviet, quae significantur per 3"si mercenarius ille 4, quod venturus in mercede sua." @1 e Verbo$ @2 i loco$ @3 i quod$ @4 cum illo AIT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9181

#9181 Vers. 15, 16. [Et] quando persuaserit vir virgini quae non desponsata, et cubuerit cum illa, dotando dotabit illam sibi in mulierem. Si renuendo renuerit pater ejus ad dandum eam illi, argentum pendet secundum dotem virginum. "Si 1 quando (x)persuaserit vir virgini, quae non desponsata" significat bonum non conjunctum vero: "et cubuerit cum illa" significat illegitimam conjunctionem: "dotando dotabit illam sibi in mulierem" significat tesseram consensus a sua parte ad conjunctionem legitimam: "si renuendo renuerit pater ad dandum eam illi" significat si bonum interius non admittit conjunctionem: "argentum pendet secundum dotem (x)virginum" significat verum aliud consentiens loco ejus. @1 Et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9182

#9182 "Si quando persuaserit vir virgini, quae non desponsata": quod significet bonum non conjunctum vero, constat ex significatione "persuadere" cum de viro et virgine (o)dicitur, quod sit allicere ad conjunctionem, ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134, 7716, 9007, ex significatione "virginis" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 3081, 4638, ita bonum quod Ecclesia, et ex significatione "desponsari" quod sit conjunctio. Paucis hic dicetur unde lex de illegitima conjunctione, de qua nunc agitur, causam et originem ducit 1: omnes 2 leges latae filiis Israelis in caelo habent suam causam, et ex legibus ordinis ibi trahunt originem; leges ordinis in caelo sunt omnes ex Divino Vero et Bono quae procedunt a Domino, inde 3 sunt (o)leges boni amoris et 4 veri fidei; conjunctio boni et veri in caelo vocatur conjugium caeleste, et hoc repraesentatur in conjugiis in terra, et quoque per conjugia in Verbo significatur; inde patet quid involvunt conjunctiones illegitimae et quoque quid scortationes et adulteria; in his binis versibus agitur de illegitima conjunctione quae dein vel fit legitima, vel solvitur; de illegitima conjunctione quae dein fit legitima, agitur in hoc versu, et de illegitima conjunctione quae dein solvitur, agitur in versu sequente. [2] Illegitima conjunctio est quae fit non ex affectione conjugiali sed ex quacumque alia affectione, ut ex affectione pulchritudinis, ex affectione lucri, ex affectione dignitatis personae, et quoque quae fit ex lascivia; hae conjunctiones sunt illegitimae in principio, ex causa quia externa sunt quae conjungunt, et non simul interna; sed usque potest ex illis ut mediis postea fieri conjunctio legitima, quae fit cum conjunguntur animi, et quoque potest ex illis 5 postea fieri nulla conjunctio, quod 6 fit cum disjunguntur animi; quod ita sit, in mundo communiter notum est. [3] Conjunctio legitima, quae est animorum, fit cum ambo in simili bono et vero sunt, nam bonum et verum faciunt vitam hominis, bonum et verum morale et civile vitam externi hominis, et 7 bonum et verum spirituale vitam interni hominis; sciendum quod vita hominis non aliunde sit quam ex bono et 8 vero, nam bonum dicitur omne id quod homo amat, et verum omne id quod homo credit; seu quod idem, bonum dicitur omne id quod homo vult, et verum omne id quod homo intelligit; inde patet quod legitima conjunctio "fit" cum unus conjugum in vero est 9 et altera in correspondente bono; sic enim in binis illis repraesentatur conjugium caeleste, quod est 10 boni et veri; inde est quod amor conjugialis ex illo conjugio 11 descendat, videatur n. 2727-2759, 2803, 3132, 4434, (x)4835. [4] Ex his ut praemissis sciri potest quomodo se habet cum conjunctionibus de quibus in hoc et in sequenti versu agitur. Desponsationes ante conjugia ab antiquis temporibus usu receptae fuerunt, et repraesentabant conjunctionem primam, quae est interni hominis absque externo; ipsa dein conjugia repraesentabant conjunctionem alteram, quae est interni hominis cum externo; (m)nam cum regeneratur homo per bona et vera fidei, primum regeneratur internus homo et postea externus, quia hic ab illo, n. 3286, 3321, 3493, 3882, 8746. [5] Ex his patet quid per "desponsationem" et per "desponsari," et quoque quid per "sponsum" et "sponsam," in Verbo significatur, quod nempe per "desponsationem" conjunctio veri et boni in interno 12 homine, (c)ac per "sponsum," ubi de Domino et de Ecclesia, bonum, ac per "sponsam" verum, ut in sequentibus 13 locis: apud Jeremiam, Recordatus sum tibi misericordiam juventutis tuae, amorem desponsationum tuarum, cum ivisti post Me in deserto, in terra non consita, ii 2; ibi de Ecclesia Antiqua et de ejus instauratione a Domino; "amor desponsationum" est affectio vitae spiritualis, quae ex veris fidei et bono amoris est"; status desiderii, cum adhuc in ignorantia et defectu illorum (o)fuerunt, significatur per "ire post Me in deserto" et "in terra non consita": [6] apud Hoscheam, Feriam illis foedus in die illo 14 cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra; et desponsabo te Mihi in justitia et in judicio, et in misericordia et in miserationibus, ii (x)18, 19; agitur ibi de instauratione Ecclesiae novae; "ferire foedus cum fera agri, cum ave, et cum reptili terrae" est conjunctio Domini per bonum et verum internum et externum apud hominem; "foedus" est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, (x)1996, 2003, 2021, 6804, (x)8767, 8778, "fera agri" est vita ex bono, n. 841, 908, "avis" est vita veri, n. 40, 745, 776, 991, 3219, 5149, 7441, "reptile terrae" sunt bona et vera externi et sensualis hominis, n. 746, 909; "frangere arcum, gladium, et bellum" est destruere doctrinam et vires falsi; "arcus" 15 est doctrina falsi, n. 2686, 2709, "gladius" est falsum pugnans contra verum, n. 2799, 4499, 6353, 7102, "bellum" est ipsa pugna, seu pugna spiritualis, n. 1664, 2686, 8273, "frangere" illa est destruere; [7] "desponsare in justitia et in judicio" est conjungi Domino in bono et vero; (o)"desponsare" est sibi conjungere, "justitia" 15 praedicatur de bono et "judicium" de vero, n. 2235; "desponsare in misericordia et in miserationibus" est ex amore erga illos qui in bono sunt, et in 16 amore erga illos qui in veris 17; "misericordia 15 Domini" praedicatur erga illos qui in deficientia et tamen in desiderio boni, et miserationes" 18 erga illos qui in ignorantia et tamen in desiderio veri; ex his patet quod "desponsatio" sit conjunctio boni et veri apud hominem a Domino; (m)quisque 19 videre potest quod talia ibi significentur, nam coram perceptione solum ex naturali lumine patet quod Jehovah non feriat foedus cum fera agri, cum ave, ac cum reptili terrae, sed cum illis qui in bono et vero fidei sunt, ita cum bono et vero apud hominem, proinde quod talia in prophetico illo lateant 20:(n) [8] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, quia profanavit sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni, ii 11; "desponsare filiam dei alieni" est conjungi malo falsi; "deus 21 alienus" est falsum, n. 4402 fin., 4544, 7873. [9] Quod "sponsus," ubi agitur de Domino et de Ecclesia, sit bonum, et "sponsa" verum: apud Esaiam, Jehovah induit me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, sicut sponsus imponit cidarim, et sicut sponsa ornat se vasis suis, lxi 10: apud Johannem, Vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito, Apoc. xxi 1, 2: apud eundem, Dixit angelus, Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, Apoc. xxi 9, xxli 17 22; [10] ibi "sponsa" pro Ecclesia: apud Matthaeum, Jesus dixit ad discipulos Johannis, Num possunt filii nuptiarum lugere quamdiu cum illis est sponsus? venient 23 autem dies quando (x)auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt, ix 15; et Luc. v 34, 35; "filii nuptiarum" dicuntur illi 24 qui in veris Ecclesiae sunt et recipiunt bonum, nam bonum quod a Domino est "sponsus"; quod "filii nuptiarum non lugeant quamdiu cum illis (t)est sponsus" est quod in statu beato (c)ac felici sint, ita apud Dominum, cum in veris conjunctis suo bono 25; 26 "jejunabunt cum aufertur ab illis sponsus" est quod in statu infelici cum non amplius bonum conjunctum est veris; hic status est status ultimus Ecclesiae, ille vero status primus. [11] Simile per sponsum, ad cujus occursum exiverunt decem virgines, significatur apud Matthaeum xxv 1-12; virgines enim quae oleum habebant in lampadibus sunt qui bonum in veris suis habent, at quae non oleum in lampadibus (o)habebant sunt qui 27 non bonum in veris (o)habent, videatur n. 4638; (o)et quod oleum sit bonum amoris, n. 886, 3722, (x)4582: [12] apud Johannem, Johannes dixit, Non sum ego Christus, sed quod missus coram Ipso; qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, iii 28, 29; "sponsa" pro vero quod fidei Ecclesiae 28, et "sponsus" pro (x)bono quod amoris Ecclesiae, utrumque a Domino 28, ita pro homine Ecclesiae, apud quem conjunctum est bonum veris; "amicus sponsi, qui stat et audit" pro fide veri, qui gaudio gaudiet ob vocem sponsi" pro affectione veri quod fidei. Ex his etiam patet quid in sensu interno intelligitur per gaudium et vocem sponsi et sponsae apud Esaiam (x)lxii 5; apud Jeremiam vii 34, xvi 9, xxv 10, xxxiii 11; Apoc. xviii 23; quod nempe (o)sit caelum et felicitas 29 ex conjunctione boni et veri apud hominem et angelum. @1 Paucis dicetur unde haec lex de conjunctione illegitima causam ac originem suum ducit$ @2 enim$ @3 et ita$ @4 i charitatis, ac$ @5 i ut mediis$ @6 quae$ @7 at$ @8 i ex$ @9 sit$ @10 i conjunctio$ @11 vere conjugialis inde$ @12 Interno altered to Interiore$ @13 i his$ @14 isto$ @15 i enim$ @16 ex$ @17 vero$ @18 miseratio$ @19 qui in aliqua perceptione est,$ @20 quia perceptio etiam ex naturali lumine rejicit quod Jehovah non foedus feriat cum fera agri, cum ave ac cum reptili terrae, et cogitit quod sit cum illis qui bono et vero fidei sunt, ita cum illis qui ab Ecclesia, proinde quod talia sint, quae in prophetico stylo latent$ @21 i enim$ @22 xxii 9, 17 AI xxi 9, 10 T$ @23 veniet AI$ @24 pro illis$ @25 i sunt$ @26 i quod$ @27 quae$ @28 Ecclesiae quod a Domino$ @29 After angelum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9183

#9183 "Et cubuerit cum illa": quod significet illegitimam conjunctionem, constat ex significatione "cubare cum virgine 1 desponsata quod sit illegitima conjunctio; per "desponsari" (x)enim significatur conjunctio interni hominis, per "cubare" autem conjunctio externi, de qua nunc supra n. 9182. @1 i non T$

Arcana Coelestia 7
Passage 9184

#9184 "Dotando dotabit illam sibi in mulierem": quod significet tesseram consensus a sua parte ad conjunctionem legitimam, constat ex significatione "dotis" et "datare" quod sit tessera consensus, de qua n. 4456, et ex significatione "in mulierem" quod sit ad conjunctionem legitimam, nam accipere aliquam in mulierem est legitime conjungi. Illegitima conjunctio in spirituali sensu est conjunctio veri cum affectione ex jucundo lucri aut ex jucundo honoris, in quali affectione sunt illi qui vera Ecclesiae propter (d)illa jucunda discunt; sed haec conjunctio non nocet illis qui postea a Domino regenerantur, quoniam apud hos remanent illae affectiones, sed subordinatae sub affectione veri propter bonum usus et vitae, atque serviunt; sunt namque ultimo loco, tametsi visae prius quod fuerint primo loco; cum enim regeneratur homo, invertitur ordo vitae (d)ejus; eo modo ex conjunctione illegitima fit (x)conjunctio legitima 1. [2] Quod hoc fieri possit, est quia vera quae fidei sunt intrant per auditum, ita per externum hominem, et externus homo non sapit nisi illa quae mundi et (o)quae sui sunt, quae sunt jucunda ex lucris et ex honoribus; at cum internus homo (o)per regenerationem apertus est, tunc per illum influit a Domino bonum quod adoptat et sibi conjungit vera fidei 2 quae per externum intrarunt, et secundum conjunctionem invertitur ordo, hoc est, ponitur in ultimo loco quod fuerat in primo; attrahit tunc Dominus omnia quae sunt vitae apud hominem ad Se, ut spectent sursum; tunc quae Domini et caeli sunt, intuetur homo ut fines, (o)et Ipsum Dominum ut finem propter quem omnia 3, et priora quae sunt jucunda lucri et honorum ut media ad illum finem; notum est quod media non vitam aliunde habeant quam ex fine, et absque fine nullam; ita jucunda lucri et honorum, cum facta sunt media, tunc vitam habent ex vita e caelo, hoc est, per caelum a Domino, nam finis propter quem est Dominus. Cum homo in tali ordine vitae est, tunc lucra et honores sunt ei benedictiones, at si in inverso ordine est, lucra et honores sunt ei maledictiones; quod omnia sint benedictiones cum homo in ordine caeli est, docet 4 Dominus apud (x)Matthaeum, Quaerite primo regnum caelorum et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis, vi 33. @1 et tunc quae prius spectarunt deorsum seu extra ad mundum, et ad se, tunc spectant sursum ad coelum et ad Dominum; inde tunc vita, ita ex conjunctione illegitima fit conjunctio legitima$ @2 conjungit sibi vera quae fidei$ @3 omnibus$ @4 i hoc$

Arcana Coelestia 7
Passage 9185

#9185 "Si renuendo renuerit pater ad dandum eam illi": quod significet si bonum interius non admittit conjunctionem, constat ex significatione "renuere" quod sit non admittere, ex significatione "dare eam illi," nempe in mulierem, quod sit conjunctio legitima, de qua nunc supra n. 9184, et ex (x)significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 3703, 3704, (x)5581, 5902, 6050, 7499, 8328, 8897, quod sit bonum interius 1; quia a bono interiore ut 2 patre et a vero interiore ut 2 matre concipiuntur et nascuntur vera et bona exteriora, quae ideo in Verbo vocantur "filii et filiae." @1 i est$ @2 i a$

Arcana Coelestia 7
Passage 9186

#9186 "Argentum pendet secundum dotem virginum": quod significet verum aliud consentiens loco ejus, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, ex significatione "pendere" quod sit substitutio loco prioris, nam qui pendit (x)dotem et non accipit virginem, ille dat aliud pro illa 1, et ex significatione "dotis virginum" quod sit tessera consensus ad conjunctionem, de qua mox supra n. 9184; quae tessera est verum consentiens bono interiori; (m)nam dos erat quinquaginta argenti data patri (o)puellae, Deut. xxii 29, ita vera (o)initiantia ad plenam conjunctionem; "argentum" enim est verum, ut hic supra ostensum (o)est, et quinquaginta sunt 2 ad plenum, n. 2252, hic vera alia loco priorum (x)et consentientia bono.(n) Quomodo cum his se habet, ex illis quae supra ostensa sunt, patet, quibus hoc addendum est: ut illegitima conjunctio fiat legitima, bonum quod per internum hominem influit 3 a Domino, conjunget sibi verum quod per externum, hoc est, per ejus 4 auditum, intrat; si hoc verum non concordat cum illo bono, tunc loco ejus aliud verum quod concordat seu consentit ad conjunctionem, substituetur. [2] Hoc per exempla illustrari posset, sed quia conjunctio boni et veri in caligine est propter remotionem 5 boni amoris e veris fidei et illius rejectionem 6 post vera, et paene ad tergum, ideo haec res per exempla non 7 illustratior evadet; in genere nemo potest sensum internum Verbi, ita nec res sapientiae angelicae, capere nisi qui scit et intelligit quod omnia et singula in caelo se referant ad bonum et verum, et quod ibi nihil existat nisi ex uno conjuncto alteri; inde est quod in tenebris sint qui separant unum ab altero, nempe verum quod fidei a bono quod charitatis, sicut faciunt illi qui dicunt hominem per solam fidem, seu per solam confidentiam quae fidei, salvari; illi quia referunt omnia ad fidem et nihil ad charitatem, nusquam (t)aliquod capere possunt de rebus caelestibus quae in sensu (t)interno Verbi sunt; sunt enim in tenebris de bono, ita quoque in tenebris de conjunctione boni et veri, consequenter de ipso vero, nam hoc tunc involutum est iisdem tenebris; inde tot et tantae hallucinationes et haereses 8; [3] qui illustrantur de veris sunt illi pauci qui in doctrina et simul in vita veri sunt. Sciant qui in sola fide sunt quod omnes ideae cogitationis angelorum qui in secundo caelo sunt, et spirituales vocantur, sint ex veris quae facta bona per vitam, et quod omnes ideae cogitationis angelorum qui in tertio caelo sunt, et caelestes vocantur, sint ex bono; et quod hi inde in ipsa sapientia sint, de qua mirabilia, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicentur. @1 qui pendet dat aliud quod aequivalet pro illo$ @2 est$ @3 intrat$ @4 quod per$ @5 rejectionem altered to ejectionem$ @6 ejectionem altered to rejectionem$ @7 non per exempla res$ @8 haereses et hallucinationes$

Arcana Coelestia 7
Passage 9187

#9187 Vers. 17-19. Praestigiatricem non vivificabis. Omnis cubans cum bestia, moriendo morietur. Sacrificans diis devovebitur, praeterquam Jehovae soli. "Praestigiatricem" significat illos apud quos aliquid Ecclesiae conjunctum est falsis mali amoris sui 1: "non vivificabis" significat deprivationem vitae spiritualis 2: "omnis cubans cum bestia" significat conjunctionem cum malis cupiditatum amoris sui: "moriendo morietur" significat damnationem: "sacrificans diis" significat cultum falsorum ex malo: "devovebitur" significat ejectionem: "praeterquam Jehovae soli" significat quod Dominus, Qui solus et unicus Deus, sit colendus. @1 conjunctionem cum falsis ex malo amoris. Similar words appear in a primary draft of n. 9188.$ @2 damnationem$

Arcana Coelestia 7
Passage 9188

#9188 "Praestigiatricem": quod significet illos apud quos aliquid Ecclesiae conjunctum est falsis mali amoris sui, constat ex significatione "praestigiarum" quod sint falsa mali amoris sui conjuncta cum talibus quae 1 Ecclesiae; sunt duo quae faciunt caelum, ita vitam spiritualem apud hominem, verum fidei in Dominum et bonum amoris in Ipsum, et sunt duo quae faciunt infernum, ita mortem spiritualem apud hominem, falsum fidei et malum amoris sui; haec duo conjuncta sunt apud illos qui in inferno sunt et faciunt conjugium infernale, illa vero duo sunt conjuncta apud illos qui in caelo sunt et faciunt conjugium caeleste; Dominus, quantum fieri potest, detinet hominem a conjunctione veri et boni cum falso et malo, (o)quia haec conjunctio est profanatio; sed usque non detineri possunt plures ab illis qui in Ecclesia sunt; causa est quia ab infantia sua hauserunt talia quae Ecclesiae sunt ex Verbo (c)et ex doctrina e Verbo, et quidam eorum imbuerunt illa et fecerunt fidei suae; hi cum ad aetatem adultam pervenerunt, quando non ut prius ex aliis sed ex semet cogitare (x)coeperunt, tunc illa quae fidei eorum facta sunt nihili fecerunt et pro illis arripuerunt falsa, et quoque imbuerunt; illi sunt qui apud se conjunxerunt vera falsis, nam vera quae semel fidei facta sunt manent, nec possunt eradicari, et falsa quae dein fidei fiunt conjungunt se cum illis; haec conjunctio est quae in sensu interno significatur per "praestigias." [2] Quod falsa illa sint falsa mali amoris sui, est quia omne malum ab illo amore principaliter scaturit, et cum malum etiam falsum, quoniam 2 cohaerent. Inde patet quod apud tales vita spiritualis nulla sit quia destructa per falsa mali; et quantum conjunxerunt 3 falsa illa veris, tantum vitae spiritualis apud se exstinxerunt 4; et quia sic mortui pro vivis facti sunt, dicitur quod illos non vivificabis. [3] Quod illa conjunctio per "praestigias" in Verbo significetur", patet apud Esaiam, Dixisti 5, Non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem; at venient tibi duo illa momento in die uno, orbitas et viduitas, propter multitudinem praestigiarum tuarum, propter magnitudinem magiarum tuarum valde; confisa (x)es in malitia tua, dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea; ideo veniet super te malum quod non scies 6 deprecari, et cadet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te subito devastatio, non scies 7; persta namque in magiis tuis, et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua. Defatigata es multitudine consilii tui; stent nunc et salvent te scrutatores caeli 8, videntes stellas, (o)et cognascentes novilunia, ab illis quae venient super te; ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae, xlvii 8-14; [4] quod "praestigiatores" sint qui conjungunt falsa mali (x)amoris sui veris fidei et sic pereunt, patet a singulis ibi in sensu interno spectatis, describuntur enim ibi; exstinctio vitae spiritualis (c)illorum describitur per "viduitatem et orbitatem"; "viduitas" est privatio veri et inde boni 9, "orbitas" est privatio veri et boni; falsi origo, quod sit ex malo amoris sui, describitur per haec, "Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea," et ipsum malum amoris sui (o)per haec, "Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae"; "ignis" et "flamma" est amor sui; quod omne vitae spiritualis exstinctum sit, per haec, "Veniet super te malum quod non poteris deprecari, et cadet super te calamitas quam non poteris expiare"; dicuntur illi "scrutatores caeli, videntes stellas, (o)et cognoscentes novilunia" ex eo quod in externis absque interno (x)sint, nam tales ab externo homine et nihil ab interno vident, ita a naturali lumine et nihil a spirituali luce; "caelum" enim, "stellae," et (x)"novilunia" in sensu interno sunt cognitiones et scientifica, (o)hic quae spectantur e mundo et non e caelo. [5] Quod "praestigiae" talia falsa sint, etiam patet apud Micham, Exscindam urbes terrae tuae et destruam omnia munimenta tua, exscindam praestigias e manu tua, et arioli non erunt tibi, v 10, 11 [A.V. 11, 12]; "urbes terrae tuae" sunt falsa doctrinalia Ecclesiae eorum, quae vocantur "praestigiae" quia destruunt vera fidei: apud Nahum, Prae multitudine scortationum scorti boni causa, magistrae 10 praestigiarum, (x)vendentis gentes in scortationibus suis, et familias in praestigiis suis, iii 4; "scortationes" sunt perversiones veri, "praestigiae" sunt falsa 11 inde: similiter in Libro 2 Regum, Jehoramus dixit ad Jehu, Num pax Jehu? qui dixit, Quid pax, usque ad scortationes Isabelis matris tuae, et praestigias ejus multas? ix (x)22. [6] Quod illi praestigiatores sint qui docti sunt a se, confidunt sibi solis eo quod se ament, et velint ut numina coli, patet etiam 12 ex locis ubi aperte agitur de Adventu Domini, Qui docebit illos, et praestigiatores ejiciet; nam qui doctus erit in veris et bonis fidei, a Domino doctus erit et nullatenus a se; quare ita apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et angelus foederis quem vos desideratis: et accedam ad vos in judicium; et ero testis festinans in praestigiatores, et in adulteros, et in jurantes falso, iii 1, 4, 5; "praestigiatores" pro illis qui docti sunt a se et sic destruunt vera quae a Domino, "adulteri" pro illis qui destruunt bona, et (x)jurantes falso" pro illis qui confirmant falsa; quod Dominus sit Qui illos ejiciet, patet, nam dicitur quod "veniet ad templum Suum Dominus, et angelus (x)foederis": [7] (o)etiam apud Moschen, Cum venis 13 ad terram quam Jehovah Deus daturus tibi, non invenietur in te, qui traducat filium aut filiam suam per ignem, divinans divinationes, et interrogans inferna, et augurator, et praestigiator, et incantator, et interrogans pythonem, et ariolus, et quaerens mortuos; nam abominatio Jehovae omnis faciens illa; et propter abominationes has Jehovah Deus tuus expellens illos coram te. Prophetam de medio tui, de fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Ipsi oboedietis; dixit Jehovah in Chorebo, Prophetam excitabo illis e medio fratrum illorum, sicut te, et dabo verba Mea in ore Ipsius, ut loquatur ad eos omne quod praecepero Ipsi; unde fiet vir qui non oboediverit verbis Meis quae loquetur in nomine Meo, Ego quaeram ex illo, Deut. xviii 9-19; [8] per "divinatores, auguratores, praestigiatores," et reliquos qui ibi nominantur, in sensu interno intelliguntur qui destruunt vera et bona Ecclesiae per scientifica perverse applicata, (o)ita qui ex propria intelligentia, perque 14 falsa ex malis amorum sui et mundi, ita qui ex cupiditate lucri et honorum discunt et docent et non ex affectione veri fidei et boni vitae; et quia inde omnia falsa doctrinae et mala vitae 15 existunt, ideo dicitur de Propheta qui venturus et docebit; quod ille Propheta sit Dominus, notum est in Ecclesia, et quoque notum fuit Judaeis et gentibus illo tempore, ut patet apud Matthaeum xxi 11; Luc. i 76, vii 16, xiii 33; Marc. vi 4. Docentur a Domino cum non propter se et mundum sed propter ipsum bonum et verum 16 legunt Verbum, nam tunc illustrantur; cum autem propter se et mundum, tunc (x)occaecantur. "Propheta" significat docentem, et (o)in sensu abstracto a persona, doctrinam, n. 2534, 7269, (c)ita Dominus quoad Verbum seu Divinum Verum. @1 i sunt$ @2 nam$ @3 conjunxerunt altered to conjunxerint$ @4 exstinxerint$ @5 i Dixit AIT$ @6 sciens$ @7 sciens AI$ @8 scrutantes coelos$ @9 boni et inde veri$ @10 magistra AIT$ @11 i quae$ @12 quoque$ @13 venies$ @14 et per$ @15 i in Ecclesia$ @16 verum et bonum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9189

#9189 "Non vivificabis": quod significet deprivationem vitae spiritualis, constat ex significatione "vivificare" quod sit donare vita spirituali, de qua n. 5890, ita "non vivificare" est deprivare vita spirituali. Quod illi deprivent se vita spirituali qui conjungunt veris fidei falsa ex malo amoris sui, et per "praestigiatores" significantur, videatur mox supra n. (x)9188.

Arcana Coelestia 7
Passage 9190

#9190 "Omnis cubans cum bestia": quod significet conjunctionem cum malis cupiditatum amoris sui, constat ex significatione "cubare" quod sit conjungi, et ex significatione "bestiae" quod sit affectio bona apud bonos et affectio mala apud malos, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2781, 3518, 3519, 5198, (x)7424, 7523, 7872, 9090, ita cupiditates 1, hic cupiditates amoris sui; (o)affectiones malae vocantur cupiditates. @1 cupiditates altered to cupiditas$

Arcana Coelestia 7
Passage 9191

#9191 Moriendo morietur": quod significet damnationem, constat ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 9008.

Arcana Coelestia 7
Passage 9192

#9192 "Sacrificans diis": quod significet cultum falsorum ex malo, constat ex significatione "sacrificare" quod sit cultus; quod "sacrificare" sit cultus, est quia sacrificia erant primaria cultus apud populum Israeliticum et Judaicum, n. 923, 6905, 8680, 8936; et ex significatione "deorum" quod sint falsa, de qua n. 4402 fin., 4544, 7873, 8941. Cultus falsorum ex malo dicitur quia opponitur cultui verorum ex bono, nam omnis cultus pro normis habet doctrinalia, quae sunt vera quatenus ex bono sunt et falsa quatenus ex malo; nam vera habent essentiam et vitam suam a bono, et vicissim illa suam mortem a malo. [2] Sed cum hoc ita se habet: sunt qui in genuinis veris sunt, sunt qui in non genuinis veris, et 1 sunt qui in falsis; et tamen illi qui in genuinis veris sunt saepe damnantur, et qui in non genuinis veris, et quoque qui in falsis, saepe salvantur; hoc ut paradoxon apparebit plerisque, sed usque veritas est; ipsa experientia id confirmavit, (o)nam visi sunt in inferno qui prae aliis docti fuerunt in veris ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae suae, tam antistites quam alii, et (o)vicissim visi sunt in caelo qui in non veris, etiam qui in falsis, tam Christiani quam gentiles; [3] causa quod illi in (x) inferno essent, erat quod quidem in veris quoad doctrinam fuerint 2, sed in malis 3 quoad vitam; et quod hi in caelo essent, erat quod quidem in non veris quoad doctrinam sed usque in bono quoad vitam fuerint; aliqui recentes spiritus cum quibus loqui datum est mirati sunt quod illi qui docti fuerunt prae aliis in Verbo et in doctrina Ecclesiae (o)suae, inter damnatos (x)essent, quos tamen crediderunt futuros lumina in caelo, secundum haec apud Danielem, Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3; sed illis dictum est quod "intelligentes" sint qui in vero sunt et vera docent, et quod "justificantes" qui in bono sunt et ad bonum ducunt, et quod ideo Dominus dixerit (o)quod Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui, Matth. xiii 43; quod "justitia" dicatur de bono, et sic "justi" qui in bono sunt, videatur n. 2235. [4] Porro dictum est quod docti illi quoad doctrinam, sed mali quoad vitam, sint qui intellecti a Domino apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo (t)multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, vii 22, 23: et apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27; et quod (t)illi etiam intellecti sint per "virgines stultas, quae non oleum habebant in lampadibus," de quibus apud Matthaeum, Tandem venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, xxv 4 11, 12; "habere oleum in lampadibus" est bonum in veris quae fidei Ecclesiae, n. 4638; quod "oleum" sit bonum amoris, videatur n. 886, 4582. [5] Tum quod illi qui in non veris sunt, immo qui in falsis ex ignorantia, et tamen in bono et inde in affectione sciendi verum, intellecti sint a Domino, apud Matthaeum, Dico vobis quod multi ab oriente usque ad occidentem 5 venient, et accumbent cum Abrahamo, et Isaco, et Jacobo, in regno caelorum; filii vero regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 11, 12: et apud Lucam, Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi, xiii 29, 30; quod gentiles qui in bono, tametsi ex ignorantia in non veris, recipiantur in caelum, videatur n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197. [6] Ex his nunc constare potest quod per "sacrificantes diis" significentur qui in cultu falsi ex malo sunt, et quod illi sint qui devovebuntur, hoc est, ejicientur; falsa enim ex malo sunt mala in forma, nam malum cum se ostendit in luce ac se format, dicitur falsum; inde est quod qui in malo sunt quoad vitam, tametsi in veris quoad doctrinam, usque tamen in falsis sui mali sint: quod ita sit, se manifestat clare in altera vita; illi cum sibi relinquuntur, cogitant ex malo contra vera quae sciveiunt et professi sunt, ita falsa; similiter faciunt iidem in mundo cum sibi relicti cogitant; tunc enim vel pervertunt vera, vel negant vera 6, ad patrocinandum malis vitae suae; at qui in bono sunt et usque in non veris, immo qui in (x)falsis ex ignorantia, ut sunt plures intra Ecclesiam, et quoque plures extra Ecclesiam, qui gentiles vocantur, hi 7 spectant quidem sua falsa ut vera, sed quia falsa illa exeunt ex bono, 8 flectunt illa ad bonum, ideo nihil maligni illis inest sicut inest falsis quae a malo; et quia falsa inde sunt mitia et flexibilia, illi in facultate sunt recipiendi vera, et quoque recipiunt cum instructi ab angelis; falsa illa comparari possunt cibis ad visum immundis sed usque sapidis, at falsa ex malo comparari possunt cibis immundi, qui intus putidi sunt; vera autem ex malo comparari possunt cibis ad visum mundis sed qui intus maligni sunt et, si hypocrisis, venenati, 8 sicut Dominus docet apud Matthaeum, Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra,intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni immunditie, xxiii 27. @1 i quoque$ @2 After vitam$ @3 malis altered to malo$ @4 i 2,$ @5 et occidente$ @6 After vitae suae$ @7 illi$ @8 i et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9193

#9193 "Devovebitur": quod significet ejectionem, constat ex significatione "devoveri" cum de illis qui in cultu falsorum ex malo sunt, quod sit ejici, nempe ab Ecclesia; quod ejectio ex Ecclesia, et sic exstirpatio talium falsorum, significetur per "devoveri," patet apud Moschen, Si exiverint viri belial e medio tui et impulerint habitatores urbis suae, dicendo, Eamus et serviamus diis aliis, quos non novistis; si veritas et certa res, facta est abominatio in medio tui, percutiendo percuties habitatores urbis illius ore gladii, devovendo illam, et omnem qui in illa, etiamque bestiam ejus, ore gladii; omnem praedam ejus comportabis in medium plateae, et combures igne urbem, et omnem praedam ejus in totam Jehovae Deo tuo, ut sit acervus aeternitatis nec aedificetur amplius, adeo ut non haereat in manu tua quicquam de devotione, Deut. xiii 14-18 [A.V. 13-17]; [2] quod sit falsum ex malo quod significatur per "devotum," patet ex singulis ibi (o)in sensu interno; (m)"urbes" enim quae devovendae, sunt doctrinae, hic doctrinae falsae, n. 2712, (x)2943, 3216, "os gladii" quo (x)percutiendi homines et bestiae est verum pugnans et destruens falsum quod 1 ex malo, n. 2799, (x)4499, 7102, 8294, "platea" in cujus medium comportanda erat praeda est verum doctrinae et in opposito sensu falsum doctrinae 2, n. (x)2336, "ignis" quo combureretur praeda cum urbe est malum amoris sui, n. 1297, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324; inde patet quod "devotio" sit ejectio ab Ecclesia et exstirpatio;(n) ideo etiam mandatum est ut gentes in terra Canaane devoverentur, Deut. vii 2, 24-26; gentes enim prius constituerunt Ecclesiam in illa terra, quapropter etiam habebant altaria, et quoque sacrificabant, n. 3686, 4447, 4516, 4517, 5136, (x)6306, 6516, 8054, sed cum cultum repraesentativum, qui fuit Ecclesiae Antiquae, verterunt in cultum idololatricum, et sic falsificarunt vera (c)et adulteraverunt bona, n. 8317, jussum est ut devotioni darentur, non modo homines sed etiam urbes et quae 3 in urbibus; causa erat quia omnia ibi repraesentabant falsa ex malo, urbes ipsas doctrinas falsi, bestiae affectiones malas, aurum et argentum eorum 4 mala et falsa, similiter reliqua; principale cultus Antiquae Ecclesiae fuerat 5 colere Deum sub humana forma, ita Dominum, sed cum a bono deflexerunt in malum, colere (x)coeperunt ipsa repraesentativa, sicut solem, 6 lunam, 7 stellas, tum 8 lucos, statuas, et Deum sub varia specie idoli, ita externa absque interno, quod fit quando internus homo clausus est; 6 clauditur ille per vitam mali, per bonum enim influit Dominus 9 et aperit internum hominem, inde per malum clauditur ille; quo clauso vertuntur vera in falsa; et ubi manent, solum serviunt malis quae sunt amoris sui et mundi 10; principale cultus interni est agnoscere 11 Dominum, (x)solum et unicum Deum, et quod ab Ipso omne bonum et verum 12; qui Ipsum in Ecclesia non agnoscunt non possunt in bono esse, ita nec in vero; et agnoscunt qui in fide sunt et simul in bono vitae, non autem qui in malo vitae, n. 8878; quod agnoscere et colere Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, hoc est, vivere vitam fidei et charitatis, videatur n. 8252-8257; vita fidei est facere praecepta ex oboedientia, et vita charitatis est facere praecepta ex amore 13.(n) @1 falsa$ @2 ejus$ @3 quod IT$ @4 ibi$ @5 fuerunt IT$ @6 i et$ @7 i tum$ @8 et quoque$ @9 i apud hominem$ @10 d amoris sui et mundi i aucupando honori, lucro, famae propter illa$ @11 Deum sub forma humana, ita$ @12 i sit$ @13 affectione amoris$

Arcana Coelestia 7
Passage 9194

#9194(x) "Praeterquam Jehovae soli": quod significet quod Dominus, Qui solus et unicus Deus, sit colendus, constat ex significatione "sacrificare," hic "Jehovae soli," quod sit cultus, de qua supra n. (x)9192; quod "Jehovae" sit Domino, est quia per "Jehovam" in Verbo non alius intelligitur 1 quam Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 4692, 5663, 6303, 6905, 8864; quod Divinum, quod vocavit Patrem, sit Divinum Bonum in Ipso, n. 2803, 3704, 7499, 8897; ita quod Dominus sit solus et unicus Deus, n. 1607, 2149, 2156, 2329, 2447, 2751, 3194, 3704, 3712, 3938, 4577, 4687, 5321, 6280, 6371, 6849, 6993, 7014, 7182, 7209, 8241, 8724, (m)(x)8760, 8864, 8865.(n) @1 intelligatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 9195

#9195 Vers. 20-23. Et peregrinum non affliges, et non opprimes, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. Ullam viduam et orphanum non affligetis. Si affligendo afflixeris illum, quod si [clamando] clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus. Et exardescet ira Mea, et occidam vos gladio, et fient mulieres vestrae viduae, et filii vestri orphani. "Et peregrinum non affliges et non opprimes" significat quod qui in veris et bonis fidei instrui volunt non falsis doctrinae ac 1 malis vitae infestandi [sint]: "quia peregrini fuistis in terra Aegypti" significat quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus: "ullam viduam" significat qui in bono absque vero sunt et usque desiderant verum: "et orphanum" (x)significat qui in vero sunt et nondum in bono, et usque desiderant bonum: "non affligetis" significat quod non defraudandi: "si affligendo afflixeris illum" significat si defraudantur 2: "quod si clamando clamaverit ad Me" significat supplicationem ad Dominum de ope: "audiendo audiam clamorem illorum" significat quod opitulandi: "et exardescet ira Mea" significat statum illorum qui id faciunt: "et occidam vos gladio" significat quod se deprivent bono et vero per falsa: "et fient 3 mulieres vestrae viduae" significat quod bona apud illos peribunt: "et filii vestri orphani" significat quod simul tunc vera. @1 cp n. 9196$ @2 cp n. 9201$ @3 fierent$

Arcana Coelestia 7
Passage 9196

#9196 "Et peregrinum non affliges et non opprimes": quod significet quod qui in veris et bonis fidei instrui volunt non falsis fidei 1 (c)et malis vitae infestandi sint, constat ex significatione "peregrini" quod sit qui instrui vult in illis quae Ecclesiae sunt, ita qui in veris et bonis fidei, ac qui recipit illa et vivit secundum illa, de qua n. 1463, 8007, 8013; quod peregrinus ille sit 2, est quia "peregrinari" significat instrui ut et vivere, n. 2025, 3672, 6095; et ex significatione "affligere" cum de illis qui in veris et bonis fidei instrui (x)volunt, quod sit non falsis fidei infestari; et ex significatione "opprimere" cum de iisdem, quod sit non malis vitae infestare; qui enim infestant tales falsis, illi affligunt illos, et qui infestant malis opprimunt illos. @1 cp n, 9595$ @2 id significet$

Arcana Coelestia 7
Passage 9197

#9197 "Quia peregrini fuistis in terra Aegypti": quod significet quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus, constat ex illis quae de afflictione et oppressiones filiorum Israelis in Aegypto, et de tutatione eorum et tandem 1 eductione inde, Exod. vii-xi, xiii, xiv, dicta sunt, ubi ostensum 2 quod afflictiones et oppressiones filiorum Israelis in Aegypto significaverint infestationes fidelium qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ab infernalibus ante Adventum Domini; et quod tutatio et eductio filiorum Israelis e terra Aegypti significaverint tutationem et liberationem eorum qui ab Ecclesia spirituali 3, a Domino cum in mundo fuit, et cum (x)resurrexit; sed haec singula nunc iterum exponere nimis prolixum foret; videantur quae ad supradicta capita Exodi 4 ostensa sunt, imprimis quae n. 6854, (x)6914, 7035, 7091, 7474, 7828, 7932, 8018, 8054, 8099, 8159, 8321. @1 de$ @2 i est$ @3 illorum ibi$ @4 illa Ecclesia$ @5 in supracitatis Capitibus$

Arcana Coelestia 7
Passage 9198

#9198 "Ullam viduam": quod significet qui in bono absque vero [sunt] et usque desiderant verum, constat ex significatione "viduae" quod sit bonum absque vero et tamen desiderans verum; quod "vidua" id sit, est quia per virum significatur verum, et per (t)ejus "mulierem" bonum, quapropter "mulier viri vidua facta" significat bonum absque vero. At "vidua" in sensu adhuc interiore significat verum absque bono, causa est quia "maritus" 1 in eo sensu significat bonum et (t)ejus "uxor" verum, videatur n. 3236, 4510, 4823; in hoc sensu Dominus a Divino Bono vocatur "Maritus" ac "Sponsus," et regnum Ipsius atque 2 Ecclesia ea receptione Divini Veri quod procedit a Domino, vocatur uxor ac sponsa," n. 9182; sed quia hic non de caelesti Ecclesia Domini agitur sed de spirituali, per "viduam" significatur qui in bono et non in vero est 3, et usque desiderat verum; similiter se habet cum "orphano"; is in intimo seu caelesti sensu significat illos qui in bono sunt ac desiderant verum 4; videantur quae de significatione "viduae" et "orphani" in sensu caelesti allata et explicata sunt, n. 4844; quibus addere licet quae Dominus de vidua in "Sarepta" dicit apud Lucam, Amen dico vobis quod nullus propheta acceptus sit in patria sua; in veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex, dum fuit fames magna super totam terram, ad nullam tamen earum missus est Elias nisi ad Sareptam Sidonis, ad mulierem viduam, iv ,] 25, 26; [2] quia omnia quae Dominus locutus est ex Divino locutus est, ideo 5 sensum internum habent, et in eo sensu agitur de Ipso Domino, deque regno Ipsius et de Ecclesia; quod itaque in eo sensu 6 intellectum sit a Domino per illa quae locutus est de vidua in Sarepta Sidonis, patet si evolvuntur: Quod nullus propheta acceptus sit in patria sua significat quod Dominus ac Divinum Verum quod ab Ipso, minus recipiatur et ametur corde intra Ecclesiam quam extra illam; locutus 7 est ad Judaeos, apud quos tunc Ecclesia; quod Dominus ibi minus receptus fuerit quam a gentibus, quae extra Ecclesiam erant, notum est; similiter in Ecclesia hodie, quae ab Ipso Christiana vocatur; in hac quidem Dominus receptus est 8 doctrina, sed usque a paucis 9 agnitione cordis, et ab adhuc paucioribus ex affectione amoris; aliter a gentibus conversis extra Ecclesiam, hae Ipsum colunt et adorant ut suum unicum Deum, (c)et dicunt ore atque cogitant corde, quod Ipsum pro Deo agnoscant quia apparuit in forma humana, (o)n. 5256; contrarium est intra Ecclesiam; ibi, quia homo natus (o)est, aegre agnoscitur pro Deo ex corde; hi Humanum Ipsius faciunt simile sui humani 10, tametsi sciunt Patrem Ipsius Jehovam fuisse, et non hominem; ex his patet quid in sensu interno intellectum sit per "quod nullus propheta acceptus sit in patria." "Propheta" in eo sensu est Dominus quoad Divinum Verum, ita quoad doctrinam Ecclesiae; quod "propheta" sit docens, et in sensu abstracto doctrina, et cum de Domino, quod sit Divinum Verum seu 11 Verbum, videatur supra n. 9188 fin. [3] Multae viduae erant in diebus Eliae in Israele in sensu interno significat statum tunc agnitionis veri Divini ex Verbo in Ecclesia, "viduae" enim sunt qui in bono absque vero, ut supra dictum est, "Elias" est Dominus quoad Verbum, "dies Eliae" sunt 12 status receptionis veri Divini ex Verbo tunc, et "Israel" est Ecclesia 13; quod "Elias" repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 247 fin., 8029, quod "dies" sint status, n. 93, 288, 3462, 3785, 4850, 6110, 8426, et quod "Israel" sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, 8805. [4] Cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex significat vastationem internae Ecclesiae plenariam, "caelum" enim est internum Ecclesiae, "anni tres et menses sex" sunt ad plenum; quod "caelum" sit internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 1850, 3355, 4535; hoc "clausum" dicitur cum vastatum seu non amplius; quod "anni tres et menses sex" sint ad plenum, constat ex significatione "dierum 1260" in Apocalypsi xi 3, et xii 6, qui dies faciunt tres annos et sex menses, quod sint ad plenum seu usque ad finem; similiter a significatione "dierum trium et dimidii," Apoc. xi 9, 10 [, 11]; tum a significatione "temporis et temporum et dimidii temporis" in Apoc. xii 14; et apud Danielem xii 7, quod sint ad plenum, seu usque ad finem. [5] Dum fames magna super totam terram significat vastationem quoque externae Ecclesiae, nam "fames" est defectus (x)et desolatio veri et boni, n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5576, 6110, 7102, et "terra" est externa Ecclesia 14, n. 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355, 4535, 5577, 8011, 8732. Ad nullam tamen earum missus est Elias significat Dominum quoad Verbum, ita Verbum Domini, non ad alios, quia non alibi receptum, "Elias" enim, ut supra dictum, est Dominus quoad Verbum. [6] Nisi ad Sareptam Sidonis ad mulierem viduam significat quam ad illos qui in bono sunt et desiderant verum; "Sarepta Sidonis" dicitur quia "Sidon" significat cognitiones boni et veri, n. 1201; quod "mulier vidua" sit qui in bono est et desiderat verum, patet inde, imprimis ex illis quae de ea memorantur in Libro Regum Primo, ubi haec, Elias venit ad Sareptam (o)Sidonis ad mulierem viduam, ut sustentaret illum 15, dixit ad illam, ut sumeret sibi parum aquae ut biberet, dein ut sumeret sibi (x)frustum panis in manu; dixit quod ei sit tam parum farinae in cado, et tam parum olei in lenticula, ut modo sit sibi et filio placenta; dixit Elias, Fac mihi inde placentam parvam priore loco, et educ mihi, ac tibi et filio tuo fac posteriore loco: fecit illa ita; et cadus farinae non consumptus est, et lenticula olei non defecit, xvii 9-15; [7] oboedientia, et desiderium boni 16 ad verum 17 describitur per quod ex mandato dederit prophetae aquam, et dein 18 ex suo pauco priore loco fecerit illi placentam, et posteriore loco sibi et (t)filio suo; et quod inde locupletata sit bono veri, per quod 19, cadus farinae non consumptus sit, et lenticula olei non defecerit; aqua enim in sensu interno est verum, n. (o)2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, "farina" (o)est verum ex bono, n. 2177, "oleum" est bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, et "placenta" ex illis est verum conjunctum suo bono 20, n. 7978; (m)ex his 21 liquet quod "vidua" sit qui in bono et desiderat verum; bonum (c)ac (o)ejus desiderium ad verum describitur per charitatem erga prophetam, majorem quam erga se et filium; "propheta" est doctrina veri, ut supra ostensum (o)est.(n) [8] Ex his patet quale est Verbum, quod nempe intus in se recondat arcana caeli, quae non (x)apparent in littera, cum tamen in singulis quae Dominus Ipse locutus est cum fuit in mundo, et quae prius locutus est per prophetas, sint caelestia et Divina prorsus (x) elevata a sensu litterae; et hoc non solum 22 in singulis vocibus sed etiam in singulis syllabis vocum, immo in singulis apicibus cujusvis syllabae; sed quod ita sit, quis credit 23? et tamen res certa est 24 mihi prorsus testata et indubia facta, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 After sensu$ @2 ut et$ @3 After bono$ @4 i, at in interno seu spirituali sensu significat illos qui in vero sunt et disiderant bonum$ @5 i haec, sicut omnia reliqua,$ @6 de Ecclesia et de illis quae Ecclesiae sunt, quid in eo sensu ibi$ @7 i etiam$ @8 i in$ @9 i ex$ @10 Humanum enim Domini sui humani simile faciunt$ @11 etiam$ @12 Elias, quia repraesentabat Dominum quoad Verbum per in diebus Eliae significatur$ @13 in Israele est in Ecclesia$ @14 externum Ecclesiae$ @15 d illum i illam$ @16 i ejus$ @17 i hic$ @18 jussu Eliae aquam sibi daret$ @19 ut$ @20 bonum inde conjunctum suo vero$ @21 Inde$ @22 modo$ @23 credet$ @24 i est per experientiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9199

#9199 "Et orphanum": quod significet qui in vero sunt et nondum in bono, et usque desiderant bonum, constat ex significatione "orphani" quod sint qui in vero et desiderant bonum; quod illi per "orphanos" significentur 1, est quia filii orbati patre et matre, ita qui privati bono et vero interiore, orphani sunt, nam per "patrem" in Verbo significatur bonum interius, et per "matrem" verum conjunctum illi bono, n. (x)5581; per "filios" autem significantur vera inde 2 derivata; quod "filii" sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2813, 3373, 6583, et quod filii hic per orphanos intelligantur, et non filiae, patet a vers. 23 sequente, ubi dicitur, "et filii vestri erunt orphani." Quod "filii orphani" sint qui desiderant bonum, est quia loco patris eorum tunc Dominus est, secundum haec apud Davidem, Pater orphanorum et judex viduarum Deus in habitaculo sanctitatis Suae, Ps lxviii 6 [A.V. 5]. [2] Quod "orphani" sint qui instructi sunt in veris fidei Ecclesiae 3 ex Verbo, et per illa dein ducuntur ad bonum, patet etiam a Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum; vos autem cognoscitis illum, quia apud vos manet et inter vos est; non relinquam vos orphanos, veniam ad vos; haec locutus sum vobis, apud vos manens, paracletus autem spiritus sanctus, ille vos docebit omnia, xiv 16-18, 24, 25 [, 26]. [3] Quod illi "orphani" sint qui in veris sunt et desiderant bonum, constare potest a singulis ibi; per "paracletum" enim intelligitur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; ideo dicit quod missurus sit paracletum et quod venturus Ipse; "mittere paracletum" est illustrare et instruere in veris fidei, (c)ac "venire ad illos" est ducere in 4 bonum, ideo dicit, Non relinquam vos orphanos 5. Dictum est quod per "paracletum" intelligatur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; quod ita sit, Dominus aliquoties manifeste docuit, sed qui Divinum distinguunt in personas, et non in essentias unitas in uno, illi non capiunt hoc, nam Verbum secundum captas ideas ab homine explicatur et 6 comprehenditur; ita quoque ubi Dominus dicit quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso, quod Pater et Ipse Unum sint, tum quod omnia Sua Patris sint, et omnia Patris Sua, Joh. x 30, xiv 1-11 7, 20, xvi 15, xvii 11; sed explicentur illa (o)quae supra dicta sunt, ulterius. [4] Quod per paracletum intelligatur Divinum Verum, patet (c)ab ipsis verbis Domini, vocatur enim "spiritus veritatis," et quoque dicitur, "Paracletus, spiritus sanctus, vos docebit omnia." Quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, patet quoque a Domini verbis ibi, nam dicit quod paracletum alium (hoc est, loco Sui) 8 seu spiritum veritatis missurus sit; et de Se, quod cognoscant illum, quia apud vos 9 manet et inter vos 9 est; et quoque, "Ego veritatem vobis dico; si non abivero 10, paracletus non veniet 11 ad vos, si vero abivero, mittam illum ad vos," Joh. xvi 7; et alibi, "Hoc dixit 12 de spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum; nondum enim erat spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat," Joh. vii 39; et adhuc alibi, quod Ipse sit via et veritas, Joh. xiv 6, tum quod sit Verbum, et quod Deus sit Verbum, et quod Verbum caro factum sit, Joh. i 1-3, 14; "Verbum" est Divinum Verum; quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, videatur 13 n. 3195, 4687, 4727, 6716, 6864, 14 7499, 8127, 8724. [5] Et quod Divinum Verum procedat a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo, patet etiam a Domini verbis, "Cum abivero, mittam spiritum veritatis ad vos"; "mittere" est exire et procedere, n. 2397, 4710; et (o)quoque, "Cum venerit, docebit vos in omni veritate; non enim loquetur a seipso, (o)sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis," Joh. xvi 7, 13-15. (m)Quod Dominus cum e mundo abivit, factus sit Divinum Bonum etiam quoad Humanum, (d)videatur n. 3704, 3712, 3737, 3969, 4577, 5704, 6864, 7014, 7499, 8241, 8724, 8760, 9167, et quod tunc a Divino Bono quod Ipse 15, procedat Divinum Verum, sicut a sole lux universi, n. 3636, 3643, 3969, 5704, 7083, 8127; addantur his 16 quae supra n. 9194 citata sunt. @1 id per orphanos significetur$ @2 i nata seu$ @3 i , quae$ @4 ad$ @5 seu indere bonum veris, inde patet, quid orphanus$ @6 i sic$ @7 7 ad 11$ @8 ita loco suo alium Paracletum$ @9 eos$ @10 abirem$ @11 veniret$ @12 dicit IT$ @13 i etiam$ @14 i 7014,$ @15 Ipsius$ @16 et praeterea$

Arcana Coelestia 7
Passage 9200

#9200 "Non affligetis": quod significet quod non defraudandi, constat ex significatione "affligere" cum de illis qui volunt instrui in veris et duci ad bonum, quod sit defraudare, hic non defraudare, quia dicitur "non affligetis." In Verbo passim nominantur simul, (x)peregrinus, orphanus, et vidua, sicut apud Davidem, Jehovah qui custodit peregrinum 1, orphanum 2, et viduam, Ps. cxlvi 7-9 apud Jeremiam, Peregrinum, orphanum 2, et viduam ne defraudate, xxii 3: apud Ezechielem, Cum peregrino egerunt per oppressiones in te, orphanum 2 et viduam defraudarunt in te, xxii 6, 7: apud Moschen, Ne declinate judicium peregrini, orphani, et viduae, Deut. xxiv 17, xxvii 19 3: apud eundem, Relicta in agris, olivetis, et vineis erunt 4 peregrino, orphano, et viduae, Deut. xxiv 19-22, xxvi (x)12, 13: apud eundem, Jehovah facit judicium orphani et viduae, et amat peregrinum, Deut. x 18; 5 similiter hic, Peregrinum non affliges et non opprimes: ullam viduam et orphanum non affligetis; hi tres cum simul ita nominantur, cadunt in unum sensum apud angelos, nempe in hunc, quod apud illos qui in Ecclesia, bonum et verum conjungenda sint secundum ordinem, ita reciproce verum cum bono et bonum cum vero; nam per peregrinum 6 intelliguntur qui talibus quae Ecclesiae (o)sunt instrui volunt, 7 per viduas conjunctio boni cum vero, et per orphanos conjunctio veri cum bono, quae (o)conjunctio est reciproca; similiter se habet cum reliquis in Verbo, quae cum quoad sensum internum explicantur, 8 apparent sparsa, sed apud angelos conjuncta sunt in unum sensum, immo in unam ideam. @1 peregrinum altered to peregrinos$ @2 pupillum$ @3 xxvii 18 AI$ @4 Quod relicta in agris, olivetis et vineis essent$ @5 et quia per peregrinum significantur qui instrui volunt, per orphanum qui duci volunt, per vera ad bonum, et per viduas qui recipere volunt vera in bono, illi tres simul apud angelos cadunt in unum hunc sensum$ @6 peregrinos$ @7 i etiam$ @8 i hic$

Arcana Coelestia 7
Passage 9201

#9201 "Si affligendo afflixeris illum": quod significet si defraudentur 1, constat ex significatione "affligere" quod sit defraudare, ut nunc supra n. (x)9200. @1 cp n. 9195$

Arcana Coelestia 7
Passage 9202

#9202 "Quod si clamando clamaverit ad Me": quod significet supplicationem ad Dominum de ope, constat absque explicatione. Quod intensa supplicatio in Verbo exprimatur per "clamorem," est quia supplicatio, etiamsi tacita, eorum qui ex corde supplicant, sicut clamor auditur in caelo; hoc fit cum homines modo cogitant, (c)et magis cum ingemiscunt ex sincero corde; hoc repraesentatum est per "clamorem" in Ecclesia repraesentativa; et inde id (t)factum est rituale apud Judaeos; similiter se habet cum illis qui docent; si ex corde docent, illi in caelo audiuntur sicut clamantes; non modo cogitationes, sed imprimis affectiones quae sunt boni et veri, loquuntur in caelo 1; quod hae loquantur 2, et si ardentes sunt 3, quod clament,4 ab experientia scire datum est, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Sed affectiones mali et falsi prorsus nihil audiuntur in caelo, etiamsi homo qui ex illis supplicat alte clamet, et (o)etiam simul tunc palmas valde comprimat, et (o)illas cum oculis elevet ad caelum; audiuntur illae in inferno, 5 et quoque (o)ibi ut clamores, si ardentes sunt. @1 ipsae voces non ibi audiuntur, sed solum affectiones quae sunt boni et veri$ @2 i in coelo$ @3 sint$ @4 i ibi,$ @5 i quia inde sunt,$

Arcana Coelestia 7
Passage 9203

#9203 "Audiendo audiam clamorem illorum": quod significet quod opitulandi, constat 1 a absque explicatione. @1 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 9204

#9204 "Et exardescet ira Mea": quod significet statum illorum qui id faciunt, constat ex significatione "irae" cum tribuitur Jehovae, hoc est, Domino, quod sit clementia et misericordia, de qua n. 6997, 8875; quod autem sit status illorum qui id faciunt, nempe (o)status illorum qui affligunt et opprimunt peregrinum, viduam, et orphanum, est quia ira est apud illos, et tunc 1 apparet sicut foret apud Dominum; quod ira tribuatur Domino cum tamen sit apud hominem, videatur n. 6997, 8284, 8483, 8875; 2 in genere malum (o)quod tribuitur Domino in Verbo, sit apud illos qui in malo sunt, n. 1861, 2447, (x)6071, (a)6832, (x)6691, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710 fin., (x)7926, 8197, 8227, 8228, 8282. @1 d tunc i illis$ @2 i ac$

Arcana Coelestia 7
Passage 9205

#9205 "Et occidam vos gladio": quod significet 1 quod deprivent se bono et vero per falsa, constat ex significatione "occidere" cum de illis qui defraudant illos qui in bono et vero sunt, qui per "viduas, orphanos, et peregrinos" significantur, quod sit illos deprivare talibus; quod "occidere" sit deprivare vita spirituali, videatur n. 3607, (x)6767, 8902; et ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans et destruens 8902; et ex falsum, et in opposito sensu falsum pugnans et destruens verum, de qua n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, hic itaque "occidere gladio" est deprivare bonis et veris per falsa. @1 significent$

Arcana Coelestia 7
Passage 9206

#9206 "Et fient mulieres vestrae viduae": quod significet quod bona apud illos peribunt, constat ex significatione "mulierum" quod sint bona, de qua n. 6014, (x)8337; quod "mulieres" sint bona, est quia per conjugium viri et mulieris repraesentatur 1 conjunctio veri et boni; quod per "virum" significetur 2 verum, et per "mulierem" bonum, videatur n. 4510, 4823; et ex significatione "viduarum" quod sint qui in bono et non in veris, sed usque desiderant vera, n. 9198, hic autem qui non desiderant vera, quia de malis qui affligunt viduas 3; inde est quod per "viduas" hic intelligantur apud quos bona pereunt. [2] Cum hoc ita se habet: qui in bono sunt et non desiderant verum, illi non in bono sunt; causa est quia bonum fit bonum per vera, nam bonum accipit suum quale a veris, videatur n. 9154; bonum conjunctum vero est quod intelligitur per bonum spirituale, quapropter cum perit verum apud hominem, etiam perit bonum, et vice versa, cum perit bonum etiam perit verum, nam distrahitur et dissipatur conjunctio, videatur n. 3804, 4149, 4301, 4302, 5835, 6917, 7835, 8349, 8356; (t)inde cognoscitur bonum ex eo quod desideret verum et afficiatur vero propter usum bonum, ita propter vitam; ipsum desiderium, seu ipsa affectio veri propter vitam, in se spectata est affectio conjunctionis; se habet hoc sicut cibus aut panis quod desiderent aquam aut vinum conjunctionis causa, conjuncta enim nutriunt; se habet 4 quoque sicut lux et calor, lux conjuncta calori producit et vegetat omnia in tellure, at si 5 dissipatur conjunctio, perit quod productum ac (x)vegetatum est. [3] Sicut se habet cum bono, ita se habet cum omni jucundo, amoeno, dulci, consentiente, et harmonico; illa non talia sunt ex se sed ex illis quae insunt; conjunctio facit ut talia sint, et secundum conjunctionem sunt; quae autem inibi se referunt ad bonum, et quae ad verum, intelligentes scire possunt si expendunt, nam omnia quaecumque in mundo sunt, et quaecumque in caelo, ita 6 quae in universo, se referunt ad bonum et ad verum; omne productum ab illis ad utrumque simul, ita ad conjunctionem eorum; inde est quod antiqui omnia assimilaverint conjugiis, videatur n. 54, 55, 1432, 5194, 7022, et quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 7945, 8339 fin. @1 repraesentetur$ @2 quae est conjugium coeleste; inde per virum significatur$ @3 sunt mali, de quibus hic dicitur$ @4 habent$ @5 i distrahitur ac$ @6 i omnia$

Arcana Coelestia 7
Passage 9207

#9207 "Et filii vestri orphani": quod significet quod simul tunc vera, nempe peribunt, constat ex significatione "orphanorum" quod sint qui in vero 1 et nondum in bono, et usque desiderant bonum, de qua 2 n. 9198, hic qui in vero 3 sed non desiderant bonum, ita apud quos vera pereunt, nam dicitur de malis quorum filii fient orphani. Quod vera pereant apud illos qui non desiderant bonum, patet ab illis quae mox supra n. (x)9206 de conjunctione boni et veri dicta sunt. Quomodo cum illa conjunctione se habet, porro dicendum est: vera quae conjuncta bono sunt, in se semper desiderium faciendi bonum habent, et simul per id se artius conjungendi cum bono; seu quod idem, illi qui in veris sunt semper desiderant facere bonum, et sic conjungere id suis veris; quapropter qui credunt se in veris esse et non desiderant facere bonum, illi non in veris sunt, hoc est, in fide illorum, utcumque putant quod sint; [2] hoc describitur a Domino per "salem" apud Matthaeum, Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducet amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, v 13, 14; haec dicit Dominus ad discipulos et ad populum; per "salem terrae" intelligitur verum Ecclesiae quod desiderat bonum, per "salem infatuatum" intelligitur verum absque desiderio ad bonum 4; quod tale verum ad nihil prosit, describitur per quod sal infatuatum 5 ad nihil conducat amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur 6; desiderare bonum est desiderare facere bonum, et sic conjungi bono: [3] apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal (x)insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, et pacem colite inter vos invicem, ix 49, 50; "igne saliri" est desiderium boni ad verum, et "sale saliri" est desiderium veri ad bonum, "sal insulsum" est verum absque desiderio ad bonum, "habere in se salem" est id desiderium: [4] apud Lucam, Omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates non potest Meus esse discipulus; bonum (t)sal est, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram neque in (x)sterquilinium commodum est; foras projiciunt (c)id, xiv ,] 34, 35; hic similiter "sal" pro vero desiderante bonum, et "sal infatuatum" pro vero quod est absque desiderio ad bonum; "non commodum in terram nec in (x)sterquilinium" pro quod prorsus non conducat ad aliquem usum, neque bonum neque malum; qui sunt 7 in tali vero sunt 8 qui vocantur tepidi, (m)quod patet ab illis quae praecedunt "quod non discipulus Domini esse possit qui non abnegat omnes suas facultates," hoc est, qui non amat Dominum supra omnia; qui enim amant 9 Dominum, et quoque semet pari gradu, illi sunt qui vocantur tepidi, et qui non commodi sunt ad usum bonum nec ad usum malum 10:(n) [5] apud Moschen, Omne munus minhae tuae sale salietur; nec cessare facies sal foederis Dei tui super minha (x)tua; super omni munere tuo offeres sal 11, Lev. ii 13; quod "in omni munere esset sal" significabat quod desiderium veri ad bonum ac boni ad verum esset in omni cultu; inde quoque sal illud vocatur "sal foederis Dei," foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037, 6804, 8767, 8778, et "sal" est desiderium conjunctionis. [6] Cum desiderat unum conjungi alteri reciproce, hoc est, bonum vero et verum bono, tunc se mutuo spectant; cum autem se divellit verum a bono, tunc se avertunt a se mutuo, et spectant retro aut 12 post se; hoc significatur per uxorem Lothi factam statuam salis, apud Lucam, Quicumque erit super domo et vasa illius in domo; ne descendito ad tollendum ea, et quicumque in agro similiter, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32; quod id sit spectare post se seu retro, videatur n. 3652, 5895 fin., 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8516; [7] (m)quod "sal" significet desiderium veri, est quia sal fertilem reddit 13 terram, et sapidum facit cibum, et quia (x)sali igneum et simul conjunctivum inest, sicut inest vero ardens desiderium ad bonum, et simul conjunctivum;(n) statua salis 14 est disjunctio a vero 15, nam 16 sal in opposito sensu significat destructionem et vastationem 17 veri, (o)ut apud Zephaniam ii 9; apud Ezechielem xlvii 11;18 apud Jeremiam xvii 6; apud Davidem Ps. cvii 33, 34; in Deut. xxix 22 [A.V. 23]; in Libro Judicum ix 45; et in Libro 2 Regum ii 19-22. Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per desiderium veri (x)ad bonum, et per desiderium boni ad verum 19, quae per "orphanum" et per "viduam" significantur. @1 vero altered to veris A, vera I$ @2 i supra$ @3 vero altered to veris$ @4 illo$ @5 infatuarus$ @6 i ab hominibus$ @7 After vero$ @8 i hic$ @9 sed qui amat$ @10 malum aut bonum$ @11 salem$ @12 seu$ @13 facit$ @14 i hic$ @15 veri a bono$ @16 i per$ @17 significatur destructio et vastatio$ @18 After Jeremiam xvii 6$ @19 verum quod desiderat bonum, tum quid per bonum quod desiderat verum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9208

#9208 Vers. 24-26. Si argentum mutuo dederis populo Meo, egeno cum te, non ejus ei sicut faenerator; non ponetis super illum usurams. Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solii restitues illam ei. Quia illa tegumentum ejus solum, illud vestis ejus cut ejus, in qua dormiat; et erit, quando (x)clamaverit ad Me, et audiam, quia misericors Ego. "Si argentum mutuo dederis populo Meo egeno cum te" significat instructionem (c)(x)eorum qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi: "non eris sicut faenerator" significat quod ex charitate id fiet: "non ponetis super illo usuram" significat quod sic non propter lucrum inde: 1 "si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui" significat si 2 verum scientificum per fallacias ex sensualibus disparetur: "usque ad intrare solis restitues ei" significat quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum: "quia illa (x)tegumentum ejus solum" significat quia sensualia interioribus substrata sunt: "illud vestis ejus cuti ejus" significat quod etiam exteriora investiant: "in qua dormiat" significat quietem super illis 3: "quando clamaverit ad Me" significat supplicationem ad Dominum: "et audiam" significat opem: "quia misericors Ego" significat quod (c)ex Ipso omne opis ex misericordia. @1 explicetur Matth. ix 17, Luc. v 37, 38, Marc. ii 12 written in m, but see n. 9212 where only Luc. v 36 is expounded.$ @2 vera scientifica... disparentur altered to verum scientificum... disparetur cp n. 9212$ @3 cutis sensualia dormiunt quoque written in m, cp n. 9216.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9209

#9209 "Si argentum mutuo dederis populo [Meo] egeno cum te": quod significet instructionem illorum qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2954, (x)5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932; ex significatione "mutuo dare" quod sit communicare bona caeli ex affectione charitatis, de qua n. 9174, ita instruere; ex significatione "populi" quod sint qui in veris, hic in ignorantia veri, quia dicitur "populus egenus"; quod "populus" dicantur qui in veris, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 7207; et ex significatione "egeni" quod sint qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi, hi enim in egestate spirituali sunt, qui instruendi. In Verbo frequenter dicitur quod benefaciendum pauperibus 2 et egenis; qui in veris externis sunt et nondum initiati veris internis, credunt quod benefaciendum quibuscumque qui alicujus opis indigent, imprimis mendicis qui se prae aliis pauperes vocant; qui hoc faciunt ex oboedientia, quia ita mandatum est, bene faciunt, nam per id externum initiantur in internum charitatis et misericordiae; internum charitatis et misericordiae est perspicere quinam et quales sunt quibus benefaciendum est, et quomodo cuivis; qui tandem in internum charitatis et misericordiae initiati sunt sciunt quod ipsum internum sit bene velle et benefacere interno 1homini, ita cum talibus quae ad vitam spiritualem conducunt, et quod externum sit benefacere externo homini, ita cum talibus quae ad vitam corpoream conducunt; sed hoc usque semper cum hac prudentia, ut cum benefit externo, etiam (t)tunc simul benefiat interno; nam qui benefacit externo et malefacit interno, is non charitatem exercet, quapropter cum unum fit alterum spectabitur. 3 Externum charitatis est quod (x)describitur in sensu Verbi externo seu litterali per quod benefaciendum sit pauperibus et egenis, at internum charitatis est quod describitur in sensu Verbi interno seu spirituali; in hoc enim sensu intelligitur internus homo qui in paupertate et egestate est, cui benefaciendum, nam per "pauperes et egenos" in illo sensu intelliguntur qui in defectu et ignorantia boni et veri sunt et usque desiderant bonum et verum; quomodo his opitulandum sit, Verbum etiam docet in littera, imprimis Verbum quod Ipse Dominus docuit cum fuit in mundo, nam Dominus tunc aperuit talia quae interni hominis sunt, ut patet ubivis apud Evangelistas; sed usque ita locutus est ut singula simul sensum internum haberent, qui pro angelis et simul pro internae Ecclesiae homine, nam sensus internus continet talia quae genuina doctrina Ecclesiae docet; sint pro exemplo illa quae Dominus locutus est ad discipulos a Johanne Baptista missos, quaerendi causa num Dominus esset qui venire deberet; quibus responsum est, Euntes renuntiate Johanni quae videritis et audiveritis, quod caeci videant, claudi ambulent, leprosi mundentur, surdi audiant, pauperibus evangelium praedicetur, Luc. vii (x)20, 22; 4 haec pro externo et simul interno homine dicta sunt; pro externo, quod talia miracula facta sint, pro interno, quod Ecclesia 2instauretur apud tales qui in spirituali sensu sunt caeci, claudi, leprosi, surdi, et pauperes, ita apud gentes quae in ignorantia boni et veri sunt et usque desiderant (c)ea; "caeci" enim 3dicuntur qui in ignorantia veri, n. 6990, "claudi" qui in bono sed non genuino propter ignorantiam veri, n. 4302, "leprosi" qui immundi 4et usque desiderant mundari, "surdi" qui non in fide veri quia non in perceptione ejus, "pauperes" autem qui Verbum non habent, et sic nihil de Domino sciunt, et usque desiderant instrui; inde dicitur quod his (x)evangelium praedicetur. 5 Quod per "pauperes et egenos" in sensu interno intelligantur qui extra Ecclesiam in ignorantia veri sunt quia non habent Verbum, et tamen desiderant instrui, et per id quod sciunt usque in pauco bono sunt, (c)et intra Ecclesiam qui ex varia causa ignorant verum, sed usque ex aliquo bono desiderant illud, constat ex locis ubi "pauperes et egeni" in Verbo nominantur, ut apud Davidem, Ego egenus et pauper, Deus, festina mihi; auxilium meum et ereptor meus, Jehovah, Ps. lxx 6 [A.V. 5]; haec locutus est David qui non pauper et egenus erat, ex quo patet quod intellecta sit paupertas et egestas spiritualis: similiter alibi, Ego egenus et pauper, Domine; memento mei, auxilium meum et ereptor meus, Ps. xl 18 [A. V. 17]: apud eundem, Deus judicabit populum Suum in justitia, et egenos Suos in judicio; ferent montes pacem 5populo, et colles in justitia; judicabit egenos populi, servabit filios pauperis, conteret oppressorem, Ps. lxxii 2-4; "egeni" hic sunt qui in egestate spirituali et sic in fame, hoc est, in desiderio 6velle veris instrui: apud eundem, 6 Omnia ossa mea dicant, Jehovah, quis sicut Tu, eripiens egenum a validiore illo, ac egenum et pauperem a spoliantibus illum? Ps. xxxv 10; "ossa" sunt vera scientifica, n. 8005, "egeni" hic pro illis qui in pauco vero sunt, et "pauperes" pro illis qui in pauco 7bono, ac infestantur a malis et falsis; ex infestationibus illis etiam egeni sunt "afflicti" in lingua originali, nam affligi est infestari a falsis, n. 9196: similiter apud eundem, Impius in tentorio insidiatur ad rapiendum egenum, rapit egenum et trahit eum in rete suum, Ps. x 9: apud Esaiam, Nonne hoc jejunium, frangere famelico panem, et egenos (x)exules introducere 8 domum? lviii 7, 8: apud eundem, Consolatus est Jehovah populum Suum, et egenorum Suorum miserebitur, xlix 13: apud Zephaniam, Relinquam in medio tui populum egenum et tenuem, qui sperant in nomine Jehovae, iii 12; in his locis "egeni" sunt qui in ignorantia veri sunt et desiderant instrui. @1 hominis$ @2 After tales$ @3 sunt$ @4 sed$ @5 populi$ @6 in$ @7 boni IT$ @8 i in$

Arcana Coelestia 7
Passage 9210

#9210 "Non eris sicut faenerator": quod significet quod ex charitate id fiet, constat ex significatione "faeneratoris" quod sit qui bonum facit propter lucrum, nam "faenerator" concredit pecunias alteri propter usuram et fert opem alteri propter remunerationem; et quia genuina charitas non spectat lucrum aut remunerationem ut finem, sed bonum proximi, ideo per "non eris sicut faenerator" significatur quod ex charitate id fiet. Qui non scit quid charitas Christiana 1, is potest credere quod non modo sit dare egenis et pauperibus sed etiam facere bonum concivi, 2 patriae, ac Ecclesiae propter quamcumque causam, seu ex quocumque fine; sed sciendum quod finis sit qui qualificat omnia facta hominis; si finis seu intentio sit facere bonum propter famam ut aucupetur honores aut lucrum, tunc bonum quod facit non est bonum quia est propter se, ita quoque ex se, at si finis est facere bonum propter concivem, vel patriam, vel Ecclesiam, ita propter proximum, tunc bonum quod facit est bonum, nam est propter ipsum bonum, quod in genere est ipse proximus, n. 5025, 6706, 6711, (x)6712, 8123; 3 sic etiam est propter Dominum, nam tale bonum non est ab homine sed a Domino, et quod a Domino est, hoc Domini est; hoc bonum est quod intelligitur a Domino apud Matthaeum, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40. 2 Sicut se habet cum bono, ita quoque se habet cum vero; qui (x)faciunt verum propter verum, illi quoque faciunt propter Dominum, quia ex Domino; facere verum propter verum est facere bonum, nam verum fit bonum cum ab intellectuali intrat in voluntatem et a voluntate 4exit in actum; facere ita bonum est charitas Christiana. Qui bonum ex charitate Christiana faciunt, illi quandoque spectant famam inde propter honorem aut propter lucrum; sed prorsus aliter quam qui pro fine illa spectant, 5 spectant enim bonum 6ac justum ut essentiale ac unicum, (d)ita in supremo loco, et tunc lucrum et honorem, et propter illa famam, ut non 7essentialia respective, ita in infimo loco; 5 qui tales, cum in intuitione justi ac boni sunt, sunt sicut qui in proelio pugnant pro patria, et tunc nihil curant vitam, ita nec suam dignitatem (c)ac suas opes in mundo, quae tunc nihili sunt respective; at qui spectant se et mundum primo loco, illi sunt tales ut ne quidem videant justum et bonum, quia in intuitione sui et lucri sunt. Ex his 8patet quid sit facere bonum propter se aut mundum, 3 et quid facere bonum propter Dominum aut proximum, et quae differentia inter illa 9; differentia est tanta quanta inter duo opposita, ita quanta inter caelum et infernum; etiam qui propter proximum aut Dominum faciunt bonum, illi in caelo sunt, at qui propter se et mundum, illi in inferno sunt; nam qui propter proximum 10et Dominum bonum faciunt amant 11Dominum supra omnia et proximum sicut seipsum, quae praecepta sunt primaria omnium praeceptorum, Marc. xii 28-31, at qui propter se et mundum omnia faciunt, illi amant se super omnia, ita prae Deo, et proximum non modo contemnunt sed etiam odio habent si non unum faciat secum, et suus sit; hoc intelligitur per quod Dominus docet apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, vi 24. Sunt qui 12utrique serviunt, sed illi sunt qui vocantur "tepidi, neque frigidi neque calidi, qui exspuuntur," Apoc. iii 15, 16. Ex his nunc patet quid repraesentatum sit per faeneratores qui 4 usuram ceperunt, quod nempe illi qui propter lucra bonum faciunt; inde 13liquet unde hoc quod non esset sicut faenerator, et super fratrem poneret usuram, ut quoque alibi apud Moschen, Non impones fratri tuo usuram argenti, usuram cibi, usuram (x)ullius rei, quae imponitur; alienigenae impones usuram, sed fratri tuo non impones usuram; ut benedicat tibi Jehovah Deus tuus in omni missione manus tuae super terra qua tu veniens ad possidendum eam, Deut. xxiii 20, 21; Lev. xxv 36-38; "imponere fratri usuram argenti" est propter lucrum commodare vera, seu instruere, "imponere usuram cibi" est propter lucrum commodare bona veri; "argentum" enim est verum, n. 1551, 2954, (x)5658, 6914, 6917, et "cibus" est bonum veri, n. 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, 5915, (x)8562; quod illis qui non id faciunt, benedicat Jehovah in omni missione manus eorum in terra, est quod illi in affectione boni et veri sint 14, ita in felicitate quae est angelis in 15caelo, nam in illa affectione seu in bono illius amoris est caelum homini, n. 6478, 9174; quod alienigenis 16licuerit usuram imponere, erat quia per "alienigenas" significantur qui non aliquid boni ac veri agnoscunt (c)et recipiunt, n. 7996, ita qui solum lucri causa bonum faciunt; illi servient homini, quia servi sunt respective, 5 n. 1097 apud Davidem, Qui ambulat integer, et qui facit justitiam, et loquitur veritatem in corde suo, argentum suum non dat in usuram, et munus contra innocentem non accipit; qui fecerit hoc non dimovebitur in aeternum, Ps. xv 2, 5; "argentum suum 17dare in usuram" est solius lucri causa docere, ita bonum facere propter remunerationem: similiter apud Ezechielem, Vir justus qui facit judicium et justitiam, in usuram non dat, et faenus non accipit, xviii ,] 8: apud eundem, Qui ab egeno (x) inhibet manum suam, usuram et faenus non accipit, judicia Mea facit, in statutis Meis ambulat, vivendo vivet, xviii 17: apud eundem, (x)Donum acceperunt in te ad effundendum sanguinem; usuram et faenus accepisti, et lucrum captasti a sociis tuis per violentiam, xxii 12; haec de "urbe sanguinum," per quam significatur falsum destruens verum et bonum, n. 9127; "usuram et faenus accipere" est lucri ac remunerationis causa bonum facere, ita non ex charitate; quod genuina charitas sit absque meritorio, videatur n. (x)2371, 2373, 2400, 4007 18, (x)4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6478. @1 i est$ @2 i ac$ @3 i et$ @4 abit$ @5 i hi$ @6 aut$ @7 essentiale$ @8 constare potest$ @9 i est$ @10 aut$ @11 Deum super$ @12 utrisque IT$ @13 patet$ @14 i a Domino$ @15 coelis$ @16 liceat$ @17 non dare in usuram, est [non] facere bonum remunerationis causa$ @18 i fin.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9211

#9211 "Non ponetis super (x)illo usuram": quod significet quod sic non propter lucrum inde, constat ex significatione "ponere usuram super aliquo" quod sit bonum propter lucrum facere, de qua nunc supra n. 9210, hic non propter lucrum, quia dicitur "non ponetis super (c)eo usuram." Ex hac lege de 1faenore et usura videri potest quomodo se habet cum legibus, quae judicia vocatae sunt, apud populum Israeliticum, quod nempe cessaverint, una cum sacrificiis et 2reliquis ritualibus, cum Dominus in mundum venit et aperuit interiora cultus, et in genere interiora Verbi; interiora illius legis sunt quod bonum faciendum proximo ex corde, et credendum quod nihil meriti insit factis quae ex se sed modo factis quae 3sunt ex Domino apud se, Ipse enim Dominus solus meruit et solus justitia 4 est; et cum homo hoc credit, in factis a se nihil meriti ac mercedis ponit sed tribuit omnia bona Domino; et quia Dominus ex Divina Misericordia id facit, tribuit homo omnia soli misericordiae; inde quoque est quod qui ducitur a Domino, prorsus 5nihil cogitet de mercede et usque ex corde bonum facit proximo. Haec sunt interiora ex quibus lex de usuris apud gentem Israeliticam et Judaicam descendit; quapropter cum 2 homo in interioribus 6 est, cessat illa lex una cum similibus aliis quae judicia (t)dicta sunt; nam gens Israelitica et Judaica fuit solum in externis quae repraesentabant interna; inde lex illa obstrinxit (c)illam gentem tunc, non autem obstringit Christianos, quibus interiora a Domino revelata sunt. Quod ita sit, novit homo Ecclesiae hodie, quapropter leges usurariae prorsus aliae sunt hodie. Sed usque non ideo sanctitas legis hujus cessat, 7ac si Verbum hoc abrogatum est, nam sanctitas ejus 8 manet ex interioribus 6 quae in illa; interiora haec sancta usque afficiunt angelos cum hoc Verbum legitur. Caveant tamen sibi ne leges vitae, quales sunt in Decalogo et passim alibi in Vetere Testamento, credantur abrogatae, illae enim tam in interna quam in externa forma confirmatae sunt ex causa quia (t)separari non possunt. 1 non accipiendis usuris 2 caeteris 3 fiunt 4 i etiam 5 non 6 i illis 7 seu IT 8 i usque

Arcana Coelestia 7
Passage 9212

#9212 "Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui": quod significet si 1vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparentur, constat ex significatione "oppignerare" quod sit pro communicatis bonis tesseram recipere, "pignus" enim est tessera pro bonis quae mutuo dantur; cum loco horum spiritualia intelliguntur, tunc communicare bona est instruere in veris, ac tessera seu pignus hic est verum sensuale, nam per "vestem" hic quae pignori datur, significatur ultimum naturalis, quod est sensuale; hoc quia abundat fallaciis, et fallaciae vera exstinguunt, ideo per (x)oppignerare vestem socii tui" significatur disparatio verorum per fallacias ex sensualibus; quod haec significentur, constat ex serie rerum sequentium in sensu interno. Per "vestem" in genere significatur omne id quod alterum investit, 2 ita quicquid respective exterius est; 2inde externus seu naturalis homo vocatur vestis respective ad internum seu spiritualem; similiter verum vocatur vestis respective ad bonum, quia verum investit bonum; pariter verum scientificum respective ad verum fidei quod interni hominis est; sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem, est vestis respective ad verum scientificum. Quod "vestes" sint inferiora quae tegunt superiora, seu quod idem, quod sint exteriora quae tegunt interiora, videatur n. 2576, 5248, in genere quod sint vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, quod sint vera scientifica, n. 6918, et quod sint sensualia, n. 9158; quod sensuale sit ultimum vitae apud hominem, n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693, et quod sensuale in fallaciis sit, n. 5084, 5089, 6201, 6948, 6949, 7442. 3 Quod "vestes" sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi angeli et spiritus apparent vestibus induti secundum status 3fidei seu veri in quo sunt, et vestes illorum variantur secundum mutationes status illius; qui in genuino vero sunt induti apparent vestibus albis, et qui in veris ex bono vestibus 4splendentibus; qui autem solum in bono, ut angeli intimi caeli, qui caelestes vocantur, apparent nudi; inde nunc est quod vestes sint vera, et quod per "vestes" in Verbo significentur vera, ut constare potest ex locis prius ostensis, 4 quibus adjicere licet haec apud Evangelistas: apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, xvii 2; per "faciem" in Verbo significantur interiora, 5imprimis affectiones, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5695, 6604, 6848, 6849, et per "faciem Dei" ipsum Bonum, n. 222, 223, 5585; 6 per "solem" amor Divinus, n. 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 7083, 8644; inde patet quid 7significat quod "Dominus splenduerit facie sicut sol," quod nempe interiora Ipsius essent Bonum Divini Amoris; quod "vestimenta Ipsius facta sint sicut lux" 7significat Divinum Verum procedens ab Ipso, hoc quoque in caelo apparet ut lux, n. 1521, 1619-1632, 3195, 3222, 3485, 3636, 3643, 4415, 5400, 8644: apud eundem, 5 Cum Jesus appropinquavit ad Hierosolymam, adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et collocarunt Ipsum super illa: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii vero amputabant ramos de arboribus et sternebant in via, xxi 1,7,8; "equitare super asina et pullo ejus" erat repraesentativum summa Judicis et Regis, videatur n. 2781; 8 ut quoque patet ab illis quae vers. 5 praecedunt, Dicite filiae Zionis, Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus, sedens super asina et super pullo filio subjugalis: tum quoque apud Marcum xi 1-12; apud Lucam xix 28-41; apud Johannem xii 12-16; apud Sachariam ix 9, 10; ubi de Domino dicitur quod equitaret super asino et super asello filio asinarum, et ibi vocatur "Rex," et adjicitur quod dominium Ipsius erit a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae; quod summus judex equitaverit super asina, et filii ejus super asellis, videatur Jud. v 9, 10, x 3, 4, xii 14, et quod rex equitaverit super mula, et filii regis super mulis, 1 Reg. i 33, 38, 44, 45; 2 Sam. xiii 29; quod discipuli imposuerint 6 asinae et pullo ejus sua vestimenta, repraesentabat quod vera in omni complexu Domino ut summo Judici et Regi substrata essent, discipuli enim repraesentabant Ecclesiam Domini quoad vera et bona, videatur n. 2129, 3488, 3858 fin., 6397, et vestimenta eorum ipsa vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093; similiter quod turba sterneret vestimenta sua in via, et quoque ramos arborum; quod straverint in via, erat quoque quia per "viam" significatur verum per quod homo Ecclesiae ducitur, videatur n. 627, 2333, 3477; quod etiam straverint ramos arborum, erat quia "arbores" significabant perceptiones ut et cognitiones veri et boni, n. 2682, 2722, 2972, 4552, 7692, inde "rami" sunt ipsa vera; quod ita factum sit, etiam fuerat ex sollemni ritu cum in sua pompa equitaverunt summi judices et reges, quorum tunc asinabus et mulis vestimenta sua imponebant principes populi, et ipse populus (x)sternebat sua vestimenta super via, aut loco illorum ramos arborum; nam judiciale in caelo est Divinum Verum ex Bono, et regium est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: apud Lucem, 7 Nemo adjectionem vestimenti novi adjicit in vestimentum vetus; sic novum scindit, et veteri non convenit (x)commissura a novo, v 36; Dominus hac similitudine usus est ad describendum verum Ecclesiae novae et verum Ecclesiae veteris, nam "vestimentum" est verum; assuere vel "committere" unum alteri est destruere utrumque, verum enim Ecclesiae novae est interius verum, ita verum pro interno homine, at verum Ecclesiae veteris est exterius verum, ita verum pro (x)externo homine; in hoc vero erat Ecclesia Judaica, haec enim per externa repraesentabat interna, 9at Ecclesia hodie est in veris internis, quae repraesentabantur, nam Dominus illa vera revelavit; quod haec non conveniant externis ut simul sint, (m)significatur per illa Domini verba;(n) inde quoque patet quod "vestimentum" significet 8 verum Ecclesiae: apud Johannem, Jesus dixit ad Petrum, Amen, amen, dico tibi, Cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas; cum autem senueris, extendes 10manus tuas, alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis, xxi 18; qui non sensum internum Verbi novit non scire potest quid haec involvunt; quod arcana sint, patet; in sensu interno per "Petrum" 11significatur fides Ecclesiae, videatur praefatio ad Gen. xviii et xxii, et n. 3750, 6000, 6073 fin., 6344 fin.; inde per "Petrum cum puer" significatur fides Ecclesiae qualis est in suo initio, et per "Petrum 12cum senex" fides Ecclesiae qualis est in suo fine; inde patet quid significat "cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas," quod nempe fides Ecclesiae in suo initio sit fides veri ex bono, ita fides charitatis erga proximum et amoris in Dominum, et quod tunc homo Ecclesiae ex libero bonum agat, quia ex Domino; "lumbi" enim sunt bona amoris, n. 3021, 3294, 4280, 4575, 5050-5062, inde "cingere lumbos" est investire bonum veris, "ambulare" est vivere, n. 519, (x)1794, 8417, 8420, inde "ambulare quo vult" est vivere in libero; illi enim in libero vivunt, seu ex libero agunt, qui in fide sunt ex 13amore in Dominum 14ac charitate erga proximum, nam illi a Domino ducuntur, n. 892, 905, 2870-2893, 6325, 9096; "cum senueris, extendes manus tuas et alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis" significat quod fides Ecclesiae in fine suo nulla erit, et quod tunc 15falsa mali ex amoribus sui et mundi succedent ac servituti subjicient. Hoc arcanum est quod in his Domini verbis latet, quod solum ex sensu eorum interno videri potest. Inde iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut singulis inesset sensus internus; ob finem ut caelum conjunctum esset mundo per Verbum, nam absque Verbo nulla conjunctio, hoc est, absque Divino Vero revelato; et si nulla conjunctio, perit genus humanum. @1 See p 500, note 10$ @2 inde externus homo vocatur vestis respective ad internum, seu naturalis homo respective ad spiritualem$ @3 fidei aorum seu veri$ @4 splendescentibus$ @5 ita$ @6 i et quod$ @7 significabat$ @8 ut repraesentaretur judex discipuli vestimenta sua imponebant super eos, et collocabant Ipsum super vestimenta, quapropter in Versu 5 praecendente memoratur ex Sacharia propheta, dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens super asina et super pullo, filio subjugalis: quod discipuli imposuerint super eos vestimenta sua, significabat Ipsi substrata vera in omni complexu, discipuli enim repraesentabant illos, apud quos ea vera, n: 2129, 3488, 3858 fin. 6397, et vestimenta eorum vera in omni complexu; similiter quod turba straverit vestimenta sua super via; quod ita fecerint, fuerat ex solenni ritu, quum equitarent judices et reges, quorum asinibus ac mulis vestimenta sua imponebant magnates, et tunc populus sua vestimenta sternebant super via, nam regium in coelo est Divinum Verum$ @9 in vero autem interno est Ecclesia hodie, nam haec vera revelavit Dominus; (m)quod hoc verum non conveniat illis qui in vero externo sunt, ac vicissim, ita quod externum cessaturum sit ut in illo vero interno sint(n)$ @10 manum tuam IT$ @11 intelligitur$ @12 senem$ @13 bono amoris$ @14 et charitatis$ @15 falsum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9213

#9213 "Usque ad intrare solis restitues ei": quod significet quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, constat ex significatione "intrare" seu "occidere solis" quod sit status umbrae ex jucundis amorum externorum. Cum hoc ita se habet 1: in caelo sunt (x)vicissitudines caloris quoad illa quae boni amoris sunt, et lucis quoad illa quae veri fidei, ita vicissitudines amoris et fidei; in inferno etiam sunt vicissitudines, sed illis oppositae quia ibi 2amoris mali (c)et 3fidei falsi; illae vicissitudines correspondent vicissitudinibus temporum anni in terra, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems, (c)ac iterum ver, et sic porro; sed in mundo spirituali pro temporibus sunt status, nam non sunt vices caloris et lucis, sed amoris et fidei; ast sciendum quod vicissitudines illae non sint similes 4una sicut alteri, sed differunt apud unumquemvis secundum statum ejus vitae acquisitum in mundo; occasus solis in caelo correspondet statui umbrae quoad 5vera fidei, et statui frigoris quoad 6bonum amoris in Dominum et erga proximum; veniunt enim tunc in jucunda amorum externorum, quae secum habent umbram quoad fidem, nam cum angelus aut spiritus in externis est, etiam in 7 umbra est; cum autem in internis est, tunc in jucundis et beatis amorum caelestium est, et simul tunc in amoenis fidei, seu in luce veri; 8hi status sunt quibus correspondent tempora verna et tempora aestiva in terra; ex his nunc constare potest unde est quod "intrare" seu "occidere solis" significet statum umbrae ex jucundis amorum externorum; de his vicissitudinibus videantur quae prius n. 5097, 5672, 5962, 6110, 7083, 8426, 8615, 8644, 8812, ostensa sunt. 2 Ex supra dictis 9 videri potest quid intelligitur per quod vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparata restituenda sint ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, quae significantur per "si oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solis restitues ei"; intelligitur enim quod vera per fallacias ablata restituenda sint cum homo adhuc in luce veri est, nam tunc recuperare illa potest et quoque discutere falsa per fallacias inducta, non autem cum in statu umbrae est ex jucundis amorum externorum, quia jucunda haec rejiciunt illa, et umbra non recipit illa; ita fallaciae inhaerent et appropriantur. Quod jucunda externa seu externi hominis talia sint, est quia illa cohaerent mundo et quoque excitantur et quasi vivificantur ex ejus calore; aliter jucunda 10aut beata interna seu interni hominis, ea cohaerent caelo et quoque excitantur et vivificantur ex ejus calore, qui est amor a Domino. 3 Hoc judicium seu haec lex traditur ita alibi apud Moschen, (s)Non pignori accipies molam aut molarem, nam animam ille accipit in pignus, Deut. xxiv 6; per "molam" significantur talia quae inserviunt comparandae fidei et 11dein charitati, n. 7780, et per "animam" vita fidei ex charitate, 12 n. 9050; inde patet quid sit (t)pignori non accipere molam, 13nam animam accipit in pignus": apud eundem, Non inclinabis jus peregrini et orphani, nec pignori 14accipies vestem viduae, Deut. xxiv 17; "pignori 15accipere vestem viduae" est vera quae bonum 16desiderat auferre quocumque modo; "vestis" enim est verum, ut supra n. (x)9212, et "vidua" est 17qui in bono et desiderat 18vera, seu in sensu abstracto, bonum desiderans vera, n. 9198, nam si verum aufertur, perit bonum 4 cum suo desiderio:(s) et apud eundem, Si mutuo dederis socio tuo aliquid, non intrabis in domum ejus ad capiendum pignus; foris stabis; vir autem cui tu mutuo dederas educet pignus foras. Si vir egenus ille, non cubabis in pignore ejus; restituendo restitues illi pignus juxta occidere solis, ut cubet in veste sua, et benedicat tibi, et erit justitia coram Deo tuo, Deut. xxiv 10-13; quod "creditor foris staret, et educeretur ad illum pignus" significat quomodo veris communicatis respondendum est, nam per "mutuo dare" significatur 19communicatio, n. 9174, et per "pignus sumere" responsum; quod haec significentur, nemo scire potest nisi ex talibus quae fiunt in altera vita, ita nisi sciat quid sit "intrare in domum," et quid sit "foris stare," et sic quid sit "educere foras"; qui in altera 5 vita intrant in domum alterius et in uno conclavi colloquuntur, illi ita communicant sua cogitata cum omnibus ibi ut prorsus non sciant aliter quam quod ipsi ex se illa cogitent; at si foris stant, tunc cogitata quidem percipiuntur, sed sicut ab alio et non a se; hoc omni die fit in altera vita; quare qui (c)ab una opinione seu ab una sententia sunt apparent simul in una domo, et magis si in uno conclavi domus; et cum iidem dissentiunt, tunc disparantur ab oculis eorum qui dissentiunt; tales apparentiae sunt ubivis et jugiter in (x)altera vita; (m)causa est quia paritas cogitationum conjungit et praesentiam sistit, cogitatio enim est visus internus, et distantiae locorum ibi non sunt sicut in mundo;(n) inde patet quid sit "non intrare in domum, sed foris 6 stare et sumere pignus," quod nempe sit, non obstringere aut incendere alterum ad confirmanda sua vera, sed audire et capere 20 responsa qualia sunt in ipso; nam qui obstringit et incendit alterum ad confirmanda sua vera, is facit ut alter non cogitet aut loquatur ex se sed ex illo; et cum quis ex alio cogitat et loquitur, 21disturbantur vera quae apud illum, et tamen non emendatur, nisi sit apud talem qui adhuc ignorat illa. Ex his iterum liquet quod in singulis Verbi sint quae correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt. @1 i in altera vita$ @2 amorum sui et mundi$ @3 fides IT, but in his critical notes T suggests fidei$ @4 uni IT$ @5 fidem$ @6 amorem$ @7 i illa$ @8 in his statibus est, cum in statu correspondente tempori verno, et tempori aestivo in terra$ @9 i nunc$ @10 seu$ @11 postea$ @12 i quae vita spiritualis dicitur,$ @13 quia$ @14 capies$ @15 capere$ @16 desiderant IT$ @17 quae IT$ @18 verum$ @19 communicatio veri IT$ @20 i ejus$ @21 disturbat$

Arcana Coelestia 7
Passage 9214

#9214 "Quia illa tegumentum ejus solum": quod significet quia sensualia interioribus substrata sunt, constat ex significatione "tegumenti" seu "vestis" quod sit sensuale, de qua supra n. 9212; quod sensuale interioribus substratum sit, quia ultimum vitae hominis est, videatur etiam ibi.

Arcana Coelestia 7
Passage 9215

#9215 "Illud vestis ejus cuti ejus": quod significet quod etiam exteriora investiant, constat ex significatione "vestis" quod sit sensuale in communi seu sensualia, ut supra, et ex significatione "cutis" quod sit exterius, quod quoque investit interiora sed usque intra sensuale; quid cutis et quinam correspondent cuti in altera vita, videatur n. 3540, 5552-5559, 8977, 8980. Naturale hominis est interius, est exterius seu medium, et est extremum; interius naturale communicat cum caelo; medium seu exterius naturale communicat ab una parte cum interiore, et per id cum caelo, et (c)ab altera parte cum extremo, et per id cum mundo, videatur n. 4009, 4570, 5118, 5126, 5497, 5649, 5707; naturale extremum est sensuale, quod hic significatur per "vestem"; 1hoc recipit objecta mundi 2et sic inservit interioribus; hoc tegumentum solum vocatur quia est ultimum, ita commune omnibus; naturale 3 exterius seu medium est quod significatur per "cutem." Inde patet quod per "vestis ejus cuti ejus" significetur quod sensuale etiam investiat exteriora. Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, ita tegumentum commune, videatur n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693. @1 et$ @2 ac inservit interiori naturali pro plano, id$ @3 i vero$

Arcana Coelestia 7
Passage 9216

#9216 "In qua dormiat": quod significet quietem super illis, constat ex significatione "dormire" quod sit quiescere, hic super sensuali externo, quod significatur per "vestem," n. 9212, nam dicitur "vestis in qua dormiat." Quomodo intelligendum est quod interiora quietem habeant super sensuali, dicetur: sensuale est ultimum vitae hominis, ut supra ostensum est; quod ultimum est, hoc continet omnia interiora et est commune eorum, nam in illud desinunt ac ita super quo quiescunt; sicut pro exemplo cutis, quae ultimum tegumentum corporis est, in 1illam desinunt interiora corporis, quia continet illa, ita quoque quiescunt super illa; similiter in corpore peritonaeum, hoc quia continet viscera abdominis, etiam haec quiescunt super illo, 2et quoque nexum communem 3habent cum illo; pariter pleura respective ad viscera thoracis. 2 Similiter se habet cum omnibus quae ipsius vitae hominis sunt, prout cum illis quae se referunt ad intellectuale ejus et quae ad voluntarium; haec quoque succedunt ordine ab interioribus ad exteriora; exteriora sunt scientifica cum eorum amoenis, et extrema sunt sensualia quae communicant cum mundo, 4per visum, auditum, gustum, olfactum, et tactum; super his quiescunt interiora, nam in illa desinunt; haec sunt quae in sensu spirituali significantur per "tegumentum" 5seu "vestem in qua dormiat." Quod sensualia sint "vestis" aut "tegumentum," est ex correspondentiis, nam, ut supra n. 9212 dictum est, spiritus et angeli apparent (t)vestibus induti secundum vera fidei eorum, splendentibus qui in veris ex bono sunt, prout angeli ad sepulcrum Domini, Luc. xxiv 4; Matth. xxviii 3, et quoque byssinis albis, prout illi de quibus in Apocalypsi xix 14, ac vestibus varii coloris alii. Praeterea sciendum 6 quod omnia et singula a primo seu intimo 3 progrediantur successive ad sua ultima, et ibi quiescunt; etiam 7 priora seu interiora cum ultimis 8in successivo ordine nexum habent; quapropter si ultima disparantur, etiam interiora dissipantur; inde quoque sunt tres caeli; intimum seu tertium caelum influit in medium seu secundum caelum, medium seu secundum caelum influit in primum seu ultimum caelum, hoc iterum influit apud hominem 9, inde humanum genus est ultimum in ordine, in quod desinit et in quo quiescit caelum; quapropter Dominus ex Divino Suo semper providet ut apud genus humanum Ecclesia sit in qua sit verum Divinum revelatum, quod in nostra tellure est Verbum; per hoc datur continens nexus humani generis cum caelis; inde est quod singulis Verbi sensus internus insit, qui pro caelo, qui talis est ut conjungat mentes angelicas mentibus humanis vinculo tam stricto ut unum agant; inde iterum patet quomodo se habet cum quiescentia interiorum super ultimis. @1 ea quiescunt omnia quae in corpore sunt$ @2 etiam$ @3 habet cum illis$ @4 prout illa quae immediate ex visu, auditu, gustu, olfacto et tactu sunt$ @5 et$ @6 i est$ @7 i ordine$ @8 successive$ @9 i, ac desinit in illum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9217

#9217 "Quando clamaverit ad Me": quod significet supplicationem ad Dominum, constat ex significatione "clamare ad 1Jehovam" quod sit supplicatio ad Dominum, ut supra n. 9202. @1 Me$

Arcana Coelestia 7
Passage 9218

#9218 "Et audiam": quod significet opem, ut quoque supra n. 9203.

Arcana Coelestia 7
Passage 9219

#9219 "Quia misericors Ego": quod significet quod ab Ipso omne opis ex misericordia, constat ex significatione "misericors esse cum de Domino, quod sit quod ab Ipso omne opis; quod ex misericordia, est quia omnia quae a Domino, sunt ex misericordia; ipsum enim Esse Domini est Divinus Amor; et amor vocatur misericordia cum erga illos qui in miseriis sunt, ita respective ad totum genus humanum, nam hoc in miseriis constitutum est; proprium enim ejus non est nisi quam malum, n. 210, 215, 874-876, 987, 1581, 5660, 5786, 8480.

Arcana Coelestia 7
Passage 9220

#9220 Vers. 27-30. Deo non maledices, et principem in populo tuo non execraberis. Primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis; primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi. Ita facies bovi tuo, gregi tuo; septem diebus erit cum matre sua, die octavo dabis illud Mihi. Et viri sanctitatis eritis Mihi; et carnem in agro discerptam non comedetis, cani projicietis eam. "Deo non maledices" significat quod non veris Divinis blasphemandum: "et principem in populo tuo non execraberis" significat quod nec doctrinae veri: "et primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis" significat quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi: "primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi" significat 1 omnia fidei 2quae per illa: "ita facies bovi tuo, gregi tuo" significat quod ad bonum exterius et interius: "septem diebus erit cum matre sua" significat statum illorum primum cum veris: "die octavo dabis illud Mihi" significat principium status sequentis cum ex bono vivitur, quod tunc apud Dominum: "et viri sanctitatis eritis Mihi" significat statum vitae tunc ex bono: "et carnem in agro discerptam non comedetis" significat quod non conjungetur bonum fidei falsificatum: "cani projicietis eam" significat quod immunda illa. @1 i and d etiam cp n 9224$ @2 (d)per quae illa$

Arcana Coelestia 7
Passage 9221

#9221 "Deo non maledices": quod significet quod veris Divinis non blasphemandum, constat ex significatione "maledicere" quod sit (x)blasphemare, nam qui blasphemant, illi maledicunt 1; quod sit quod non blasphemandum veris Divinis, est quia Deus in sensu interno est Divinum Verum procedens a Domino, quapropter cum in Verbo agitur de vero, Dominus vocatur "Deus," et cum de bono, vocatur "Jehovah," n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4287, 4402, 7010, 7268, 8988, (x)9160; inde "angeli" sunt vera, quia receptiones veri Divini a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8867, 8192, et quoque "judices," n. 9160. @1 i, hic non blasphemare, quia dicutur non maledices$

Arcana Coelestia 7
Passage 9222

#9222 "Et principem in populo tuo non execraberis": quod significet quod nec doctrinae veri, nempe blasphemandum, constat ex significatione "principis" quod sint primaria vera Ecclesiae, de qua n. 5044, ex significatione "populi" quod sint qui in veris doctrinae, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 7207, et ex significatione "execrari" quod sit (x)blasphemare. Quomodo haec cohaerent, patet a sensu interno, nam per "non maledicere Deo" significatur non (x)blasphemare verum Divinum, et per "non execrari principem" significatur non (x)blasphemare doctrinam veri; verum Divinum est Verbum, et doctrina Ecclesiae est verum inde. Paucis licet dicere quomodo se habet cum blasphematione veri Divini: verum Divinum est Verbum et est doctrina e Verbo; qui 1hoc negant corde, illi blasphemant etiamsi ore id laudant et praedicant; latet in negatione blasphemia, quae etiam erumpit cum sibi relicti cogitant, imprimis in altera vita, nam ibi remotis externis corda loquuntur. Qui blasphemant seu negant Verbum, illi nihil veri ac boni fidei 2 possunt recipere, nam Verbum docet Dominum esse, caelum et infernum esse, vitam post mortem esse, fidem et charitatem esse, et plura alia, quae absque Verbo seu (m)revelatione prorsus non scirentur,(n) n. 8944; 2quare qui (t)negant Verbum non recipere possunt aliquid quod Verbum docet, nam cum legunt illud aut audiunt illud, occurrit negativum, quod vel exstinguit verum vel vertit in falsum. Quapropter omnium primum apud hominem (x)Ecclesiae est 3 credere Verbum, et hoc primarium est apud illum qui in vero fidei et bono charitatis est, at apud illos qui in malis 3amorum sui et mundi sunt, primarium est non credere Verbum, nam rejiciunt illud ilico cum de eo cogitant, et quoque blasphemant; si videret homo quantae et quales blasphemiae contra Verbum 4sunt illis qui in malis illorum amorum sunt, horresceret; ipse homo cum in mundo est, id non scit quia latent post ideas cogitationis 5 activae, quae abit in loquelam cum hominibus; at usque revelantur in altera vita et apparent horrendae. Blasphemiae sunt duplicis generis: sunt quae ex intellectuali et 4 non simul ex voluntario prodeunt, et sunt quae 6ex voluntario per intellectuale; hae blasphemiae sunt quae tam horrendae sunt, illae vero non; quae 7ex voluntario per intellectuale prodeunt sunt ex malo vitae, at quae solum ex intellectuali et non simul ex voluntario, sunt ex falso doctrinae aut ex fallaciis 8sensuum externorum, quae fallunt hominem in ignorantia constitutum. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum blasphematione veri Divini, hoc est, Verbi, (c)ac doctrinae inde, quae significantur per "maledicere Deo, et execrari principem populi." @1 haec IT$ @2 quapropter$ @3 amoris$ @4 sint$ @5 i ejus$ @6 per intellectuale a voluntario$ @7 After intellectuale$ @8 sensualium$

Arcana Coelestia 7
Passage 9223

#9223 ["Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis": quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione "primitiarum" quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione "frumenti" quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione "vini" quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione "non tardare" cum de bono et vero fidei, quod sit addicare (m)ex affectione, nam quod non tarde 1sed (x)festine fit, hoc ex affectione 2 amoris fit, n. 7695, 7866;(n) quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda (x)sint quia ab Ipso sunt; (m)quod onme cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino,(n) videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, (x)8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626. 2 Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, (c)ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, 3et quoque primitiae fructus, 4hae offerebantur in calatho; 5praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti 6hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in 7sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, (c)et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum 8. Per "primitias frumenti et vini" in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est 9messis matura et quoque collecta, et (x)lacrimae sunt quae stillantur. Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta 3 et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod "frumentum" sit bonum fidei et "vinum" verum fidei, videatur 10in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod "primitiae" id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum 11actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae 12significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de "primitiis" illis videatur Exod. xxiii 19, xxxiv 26; Lev. xxiii 10, 11, 20; Num. xv 19-21, xviii 12, 13; Deut. xviii 4, xxvi 1-11; simile per "primitias" significatur apud Ezechielem xx 40; et apud Micham vii 1, 2. @1 seu$ @2 i quae$ @3 tum$ @4 quae$ @5 praeter primitias illas$ @6 hominis$ @7 sacrificium$ @8 i, Jehovah est Dominus$ @9 cum messis est matura et quoque collecta est$ @10 ex$ @11 actiones altered to actio$ @12 After primitiae but d$

Arcana Coelestia 7
Passage 9224

#9224 "Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi": quod significet quod etiam omnia fidei quae per illa, nempe addicanda sint Domino et non sibi, constat ex significatione "primogeniti filiorum quod sint omnia fidei Ecclesiae, de qua n. 2435, 6344, 7035, 7039, 7778, 8042, et ex significatione "dare Mihi" quod sit addicare Domino, nam per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus. Omnia fidei, quae per "primogenitum filiorum" significantur, sunt quae ex bono charitatis sunt, nam fides ex hoc bono existit; vera enim sive ex Verbo sive ex doctrina Ecclesiae sumantur, nullatenus possunt fieri fidei nisi bonum sit cui implantentur; causa est quia intellectuale est quod primum recipit vera quoniam videt illa ac introducit illa ad voluntatem, et cum in voluntate sunt, tunc in homine sunt, voluntas enim est ipse homo; quapropter qui putat quod fides sit fides apud hominem priusquam vult illa et ex velle facit illa, valde fallitur; ipsa vera fidei nec prius vitam habent; omne id quod voluntatis est vocatur bonum quia amatur; ita verum fit bonum, seu fides 1 charitas, in voluntate. 2 Binae lites sunt quae Ecclesiam 2a primaevis temporibus infestaverant, una, 3num fides sit primogenitum Ecclesiae vel num charitas, altera, num fides separata a charitate salvet; quod illae lites exstiterint, causa fuit quod vera quae fidei erunt appercipiantur ab homine, non autem bonum quod charitatis, antequam homo regeneratus est; vera fidei enim intrant per viam externam, nempe per auditum, et se reponunt in memoria et inde in intellectuali apparent; bonum charitatis autem influit per internam viam, nempe per internum hominem, e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et ideo non ad apperceptionem venit priusquam vera quae fidei dicuntur incipiunt amari propter usum bonum et propter vitam, quod fit cum fiunt voluntatis; inde nunc est quod primogenitum Ecclesiae dixerint fidem esse, et quoque attribuerint ei jus primogeniturae, hoc est, jus prioritatis et superioritatis super bonum charitatis, cum tamen bonum charitatis actualiter prius et superius est, et verum 4 fidei modo apparenter, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273. 3 Quod homo Ecclesiae in obscuro de his fuerit, est quia non perceperat quod omnia in universo se referant ad verum et ad bonum, et quod ad utrumque ut sit aliquid; 5nec perceperat quod in homine binae facultates 6sint, intellectus (x)et voluntas, et quod verum se referat ad intellectum, (c)et bonum ad voluntatem, et quod si non ad utrumque, non sit appropriatum homini; haec quia in obscuro 7fuerunt, et tamen ideae cogitationis hominis super talibus fundantur, 8ideo error coram naturali homine non manifestari potuit; cum tamen si semel manifestatus fuerit, (x)vidisset homo Ecclesiae ut in clara luce ex Verbo quod Ipse Dominus locutus est innumerabilia de bono charitatis, et quod id sit principale Ecclesiae, et quod fides non alibi quam in illo bono sit; bonum charitatis est facere bonum ex velle bonum. Vidisset etiam errores quos inducit doctrina fidei separatae a charitate, sicut quod homo possit velle malum et credere verum, consequenter quod verum cum malo concordet; tum quoque quod fides possit facere vitam caeli apud hominem cui vita infernalis est, proinde quod una vita (t)possit transcribi in alteram, et sic quod qui in inferno sunt possint elevari in caelum et inter angelos vivere vitam priori vitae contrariam, non considerantes quod vivere vitam contrariam vitae quam (d)homo imbuerat in mundo, sit privari vita; et qui hoc tentant sint sicut qui in agone mortis sunt et per diros cruciatus finiunt suam vitam. Tales errores et perplures alios inducit doctrina fidei separatae a charitate. @1 fit$ @2 ab antiquo tempore$ @3 quid primogenitum Ecclesiae, num fides sive charitas$ @4 i quod but virtually d$ @5 pariter non$ @6 Before binae$ @7 fuerant$ @8 idcirco$

Arcana Coelestia 7
Passage 9225

#9225 "Ita facies bovi tuo, gregi tuo": quod significet quod ad bonum exterius et interius, constat ex significatione "bovis" quod sit bonum exterius, et (c)a significatione "gregis" quod sit bonum interius, de 1quibus n. 5913, 8937, 9135. @1 qua$

Arcana Coelestia 7
Passage 9226

#9226 "Septem diebus erit cum matre sua": quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione "septem dierum" quod sit status primus illorum qui regenerantur, "dies" enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et "septem" sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione "matris" quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, (x)5581, 8897; inde sequitur quod per "septem diebus erit cum matre sua" (x)significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.

Arcana Coelestia 7
Passage 9227

#9227 "Die octavo dabis illud Mihi": quod significet principium status sequentis cum ex bono vivitur, quod tunc apud Dominum, constat ex significatione "diei octavi" quod sit principium status sequentis, de qua n. 2044, 8400 fin., et ex significatione "dare Jehovae" quod sit Domino, nam per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quod sit cum ex bono vivitur quod tunc apud Dominum, est quia in sensu interno agitur de bino statu hominis qui regeneratur, et primus status est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, et secundus status est cum in bono illo est; quia tunc est apud Dominum, ideo haec per 1"dabis illud Mihi" significantur; 2quod bini status sint homini cum regeneratur, primus cum ducitur per vera fidei ad bona charitatis, et secundus cum in bono charitatis est, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, et quod homo in caelo 3sit, ita apud Dominum, cum in bono charitatis est, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139. 2 Paucis adhuc dicetur quomodo se habet cum bino illo statu apud hominem qui regeneratur: prius n. (x)9224 ostensum est quod vera quae fidei vocantur, per viam externam apud hominem intrent, et quod bonum quod charitatis et amoris, per viam internam; via externa est per auditum in memoriam, et a memoria in ejus intellectum, 4 intellectus (d)enim est visus hominis internus; per hanc viam intrant vera quae fidei erunt ob finem ut introducantur in voluntatem et sic approprientur homini; bonum quod 5a Domino influit per viam internam, influit in voluntatem, nam voluntas est internum hominis; 6bonum quod a Domino in confinio ibi occurrit veris quae intraverunt per viam externam, et per conjunctionem, facit ut vera fiant bonum; et quantum hoc fit tantum invertitur ordo, hoc est, tantum non ducitur homo per vera sed per bonum; proinde tantum ducitur a Domino. 3 Ex his constare potest quomodo homo e mundo elevatur in caelum quando regeneratur; omnia enim quae per auditum intrant e mundo intrant; et quae in memoria reposita sunt, et 7ex memoria apparent coram intellectu, in luce mundi, quae lumen naturale vocatur, apparent; at quae intrant 8 voluntatem seu quae fiunt voluntatis, in luce caeli sunt; (m) 9 lux caeli est verum boni a Domino ;(n) 10haec cum inde in actum exeunt, in lucem mundi redeunt, sed in hac luce tunc prorsus sub alia forma apparent; prius enim in singulis fuit mundus intus, postea autem in singulis est caelum intus. Ex his quoque patet cur homo non prius in caelo sit quam cum facit vera ex velle illa, ita ex affectione charitatis. @1 illa verba$ @2 de bino illo statu$ @3 After Dominum$ @4 i nam quae in memoria sunt, apparent homini in ejus intellectus,$ @5 After internam$ @6 ibi bonum quod a Domino occurrit veris$ @7 in IT$ @8 i in$ @9 i nam$ @10 et$

Arcana Coelestia 7
Passage 9228

#9228 Quod "septem" significent integram periodum a principio ad finem, ita plenum, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, xxx 26; agitur ibi de salvatione fidelium ac de intelligentia et sapientia eorum in regno Domini; "luna" est fides a Domino, ita fides in Dominum, et "sol" est amor a Domino, ita amor in Dominum, n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 8644; "lux solis septupla, sicut lux septem dierum" est status plenus intelligentiae et sapientiae ex amore et fide in Dominum: apud Ezechielem, 2 Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent (c)ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta; (x)accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis: et mundabunt terram septem mensibus, xxxix 9, ,] 12; agitur ibi de destructione falsi; "arma" quae ibi recensentur sunt falsa per quae pugnant mali contra vera Ecclesiae, "accendere illis ignem septem annis" significat destructionem 1 plenariam per cupiditates amorum sui et mundi, "ut non adferant ligna ex agro, neque excidant e silvis" significat 2dum nihil boni supersit, neque in interiore homine neque in exteriore, "mundare terram septem mensibus" significat plenariam restitutionem boni et veri in Ecclesia; quod "arma" sint vera pugnantia contra falsa, et in opposito sensu falsa pugnantia contra vera, (d)quod "arcus cum telis" sint doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi, 3quod "baculus manus" sit potentia veri, et in opposito sensu potentia falsi, 4quod "incendere et comburere" sit vastare per cupiditates amorum sui et mundi, 5quod "ligna ex agro" sint bona interiora Ecclesiae, et "ex silvis" scientifica boni et veri, et (t)quod "terra" sit Ecclesia, ostensum est plurimis in locis; (m)quisque videre potest quod 6ibi alia significentur quam quae in littera exstant, sicut quod 7comburerent arma, et incenderent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, 8nec excidant ex silvis; 9quod usque 10significentur sancta ac Divina scitur, quia Verbum est sanctum et ex Divino; sed quae sancta (c)ac Divina in illis verbis continentur, nullatenus sciri potest nisi sciatur quid significant "arma," quid "septem anni," 11et "septem menses", quid "ligna ex agro" et 12 "ligna ex silvis"; inde patet quod prophetica 13illa absque notitia ex sensu interno 3 14prorsus non capiantur:(n) apud Davidem, Septies in die laudo Te super judiciis justitiae Tuae, Ps. cxix (x)164: apud eundem, Retribue vicinis septuplum in sinum eorum, Ps. lxxix 12; "septuplum" est ad plenum: similiter apud Moschen, Quod septuplum punirentur si transgrederentur praecepta et statuta, Lev. xxvi 18, 21, 24, 28. Qui non scit quod "septem" significent integram periodum a principio ad finem, et inde plenum, credet quod "septem septimanae" significent septem tempora apud Danielem, Scito et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem, ix 25; sed (t)septimanae septem usque ad Messiam Principem" significant id quod dicitur de Domino, quod venturus in plenitudine temporum, ita 5significant integram periodum 6. Inde patet quod septem spiritus coram throno Dei, Apoc. i 4, liber obsignatus septem sigillis, Apoc. v i, et septem angeli habentes septem phialas, quae sunt plagae septem ultimae, Apoc. xv 1, 6, 7, xxi 9, non sint septem spiritus, nec septem sigilla, nec septem angeli, septem phialae, (c)ac septem plagae, quae significantur, sed quod sint omnia usque ad plenum; (m)pariter quod sterilis pareret septem, I Sam. ii 5, non sint septem sed multum usque ad plenum.(n) 4 Quia "septem" talia significabant, ideo statutum est quod sacerdos septem diebus indutus esset vestibus cum initiaretur, Exod. xxix 30, quod septem diebus implerentur manus ejus, ibid. vers. 35, septem diebus sanctificaretur altare, ibid. vers. 37, quod initiati in sacerdotium non (x)decederent a tentorio septem diebus, Lev. viii 33, 34; 7similiter, spiritus immundus exiens ex homine, et revertens cum septem aliis, Matth. xii 43-45; Luc. xi 26, tum si frater septies in die peccaverit et septies conversus fuerit, quod ei remittetur, Luc. xvii 4, quod cor Nebuchadnezaris mutaretur ab homine, et cor bestiae daretur ei, dum septem tempora transiverint, Dan. iv 12, 22, 29 [A.V. 15, 25, 32]; inde quoque erat quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil locuti ad illum, Hiob. ii 13. (m)Quod septuaginta similiter significent plenum, videatur n. 6508, tum quoque septimana, n. 2044, 3845.(n) Ex his nunc constare potest quod per "octavum diem" significetur principium status sequentis. @1 i eorum$ @2 ut$ @3 After manus$ @4 After comburere$ @5 After agro$ @6 haec significent alia$ @7 accenderent armis ignem$ @8 d et i nec A, et IT$ @9 quid$ @10 significent$ @11 quid ignis$ @12 i quid$ @13 Verbi$ @14 parum$ @15 significat AI$ @16 i quae intercedit$ @17 pariter quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil loquuti ad illum, Job ii 13, ut et quod cor Nebuchadnezaris mutaretur ab homine, et cor bestiae daretur ei dum septem tempora transiverint super eum, Dan. iv 12, 22, 29, sic et perpluries alibi septem non significant septem, sed plenam periodum, ut et abstracte a periodo, ad plenum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9229

#9229 "Et viri sanctitatis eritis Mihi": quod significet statum vitae tunc ex bono, constat ex significatione "virorum sanctitatis" quod sint qui a Domino ducuntur, nam Divinum a Domino procedens est ipsum sanctum, n. 6788, 7499, 8127 fin., 8302, 8806; inde qui id recipiunt fide et quoque amore, sancti vocantur; qui credit quod homo aliunde sanctus sit, et quod aliud apud ipsum sit sanctum, quam quod a Domino est et recipitur, maxime fallitur, 1nam quod hominis est, et ejus proprium vocatur, id malum est; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 4328, 5660, 5786, 8480, 8944, et quod quantum homo detineri potest a suo proprio, tantum Dominus adesse possit, ita quod tantum homini sanctum sit, n. 1023, 1044, 1581, 2256, 2388, (a)2406, 2411, 8206, 8393, (t)8988 fin., 9014. Quod Dominus sit Solus Sanctus, et quod solum id sit sanctum 2 quod procedit a Domino, ita id quod homo recipit a Domino, patet a Verbo ubivis, ut apud Johannem, Ego sanctifico Meipsum ut etiam illi sint sanctificati in veritate, xvii 19; "sanctificare Seipsum" est Se Divinum facere ex propria potentia; inde sanctificati in veritate dicuntur qui recipiunt Divinum 2Verum procedens ab Ipso fide et vita; quapropter etiam Dominus post resurrectionem loquens cum discipulis inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum, xx 22; "inspiratio" erat repraesentativum vivificationis 3 per fidem et amorem, sicut etiam in Gen. ii, Jehovah inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, vers. 7; similiter alibi, ut Ps. xxxiii 6; Ps. civ 29, 30; Hiob. xxxii 8, xxxiii 4; Joh. iii 8; ex eo quoque Verbum dicitur inspiratum quia a 3Domino, ac illi dicti inspirati qui Verbum scripserunt; quod respiratio, ita inspiratio, (x)correspondeat vitae fidei, videatur n. 97, 1119, 1120, 3883-3896; inde est quod spiritus in Verbo dicatur a vento, et quod sanctum a Domino dicatur ventus Jehovae, n. 8286, 4et quod Spiritus sanctus sit sanctum procedens a Domino, n. 3704, 4673 fin., 5307, 6788, 6982, 6993, 8127 fin., 8302, 9199; 4 sicut etiam apud Johannem quod Dominus baptizet Spiritu sancto, i 33, et apud Lucam quod baptizet Spiritu sancto et igne, iii 16; "baptizare" in sensu interno significat regenerare, n. 4255, 5120 fin., (x)9088, "baptizare Spiritu sancto" 5 est regenerare per bonum fidei, et "baptizare igne" est regenerare per bonum amoris; quod "ignis" sit bonum amoris, videatur n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324: apud Johannem, Quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum, quia solus sanctus? Apoc. (x)xv 4: ab angelo 6 de Domino apud Lucam, Nascetur ex te sanctum, i 35 et apud Danielem, Videns fui in visionibus capitis mei super cubili meo, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit, iv 10 [A.V. 13]; "sanctum" et "sanctus" ibi pro Domino. 5 Quia Dominus solus sanctus est, ideo Ipse vocatur Sanctus Israelis, Redemptor, Servator, Regenerator, in Vetere Testamento, ut Esai. i 4, v 19, 24, x 20, xii 6, xvii 7, xxix (x)19, xxx 11, 12, 15, xxxi 1, xxxvii 23, xli 14, 16, 20, xliii 3, 14, xlv 11, xlvii 4, xlviii 17, xlix 7, liv 5, lv 5, lx 9, 14; Jer. 1 29, li 5; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; Ps. lxxviii 41; Ps. lxxxix (x)19 [A.V. 18]. Et ideo 7 Dominus in caelo, et inde ipsum caelum, 8 vocatur habitaculum sanctitatis, Jer.(a)xxv (x)30, xxxi 23; Esai. lxiii 15; tum sanctuarium, Ezech. xi 16, xxiv 21; et quoque mons sanctitatis, Ps. iii 5 [A.V. 4]; (x)ac ideo medium tentorii ubi arca in qua lex, dicta fuit sanctum sanctorum, Exod. xxvi 33, 34, nam 9per legem in arca in medio tentorii repraesentabatur Dominus quoad Verbum, nam lex est Verbum, n. 6752, (x)7463. Ex his constare potest unde est quod angeli dicantur sancti, 6 Matth. xxv 31; Marc. viii 38; Luc. ix 26; Ps. cxlix 1; Dan. viii 13; et quoque prophetae, Luc. i 70; ut et apostoli, Apoc. xviii 20; non quod sancti sint ex se sed ex Domino, Qui Solus Sanctus est, et a Quo Solo sanctum; per "angelos" enim significantur vera quia sunt receptiones veri a Domino, n. 1925, 4085, 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8301, per "prophetas" doctrina veri quod per Verbum a Domino, n. 2534, 7269, et per "apostolos" omnia in complexu vera et bona fidei quae a Domino, n. 3488, 3858 fin., 6397. Sanctificationes apud populum Israeliticum et Judaicum erant ut 7 repraesentaretur Dominus qui Solus Sanctus, ac ut (x)repraesentaretur sanctum quod ab Ipso Solo; inde sanctificatio Aharonis et filiorum ejus, Exod. xxix 1 seq.; Lev. viii 10, 11, 13, 30; sanctificatio vestium (c)illorum, 10ibid. vers. 21 seq.; sanctificatio altaris ut esset sanctitas sanctitatum, ibid. vers. 37 seq.; sanctficatio tentorii conventus, arcae testimonii, mensae, omnium vasorum, altaris suffimenti, altaris holocausti, et vasorum ejus, (c)et labri (c)ac basis ejus, Exod. xxx 26 seq. Quod Dominus sit ipsum Sanctum quod repraesentabatur, etiam 8 patet a Domini verbis in sensu interno spectatis, apud Matthaeum, Stulti et caeci, utrum majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? et utrum majus est, munus an altare quod sanctificat munus? xxiii ,] 18, 19; per "templum" repraesentabatur Ipse Dominus, et quoque per "altare"; 11et per "aurum" significabatur bonum quod a Domino, et per "munus" seu sacrificium 12significabantur quae fidei et charitatis sunt a Domino; quod Dominus per "templum" repraesentatus sit, videatur n. 2777, 3720, et 13 quod per "altare," n. 2777, 2811, 4489, 8935, 8940; quod per "aurum" significatum sit bonum a Domino, n. 1551, 1552, 5658, et 14 per 15 sacrificium cultus ex fide et charitate quae a Domino, n. 922, 923, 2805, 2807, 2830, 6905, 8680, 8682, 8936. Ex his nunc patet unde est quod filii Israelis populus sanctus 9 vocati sint, 15 Deut. xxvi (x) 19, et alibi; atque hic, viri sanctitatis, quod nempe ex eo quod in singulis cultus eorum repraesentata sint Divina Domini, ac caelestia et spiritualia regni et Ecclesiae Ipsius; quapropter dicti sunt sancti in sensu repraesentativo; 17 ipsi non ideo sancti erant, quia repraesentativa spectabant sancta quae repraesentabantur, et non personam quae repraesentabat, videatur n. 665, 1097 fin., 1361, 3147, 3881 fin., 4208, 4281, 4288, 184293, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806. 10 Inde quoque 19est quod Hierosolyma 20vocata sit sancta, et Zion 21 mons sanctitatis, Sach. viii 3, et alibi: tum apud Matthaeum, Et monumenta aperta sunt, et multa corpora mortuorum sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem 22Domini ingressi sunt in sanctam urbem et apparuerunt multis, xxvii ,] 53; Hierosolyma ibi "urbs sancta" vocatur, cum tamen potius profana fuit, quia Dominus tunc ibi crucifixus est; (c)et ideo vocatur "Sodoma et Aegyptus" apud Johannem, Corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est, Apoc. xi 8; sed sancta vocatur ex eo quod significet regnum Domini et Ecclesiam, n. 402, 2117, 3654; quod mortui sancti apparuerint ibi, quod factum est quibusdam in visione, significabat salvationem eorum qui fuerunt ab Ecclesia spirituali, ac elevationem eorum in 24Sanctam Hierosolymam, quae est caelum, qui usque ad illud tempus detenti fuerunt in terra inferiore, de quibus n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, (x)8049, 8054, 8159, 8321. @1 quod in homine$ @2 Ipsius fide et amore$ @3 Divino$ @4 spiritus sanctus est$ @5 i et igne T$ @6 i ad Mariam$ @7 i quoque$ @8 i et quoque Ecclesiam$ @9 per medium tentorii, ubi arca in quo lex,$ @10 i.e. Exod. xxix$ @11 at$ @12 significabatur cultus ex fide et charitate quae$ @13 i quoque$ @14 i quod$ @15 i munus seu$ @16 i ut$ @17 i sed$ @18 4292 altered to 4293 A, 4292 IT$ @19 erat$ @20 vocabatur$ @21 i ibi$ @22 Ipsius$ @23 i urbs$ @24 coelum with sanctam Hierosolymam written above it.$

Arcana Coelestia 7
Passage 9230

#9230 "Et carnem in agro (x)discerptam non comedetis": quod significet quod non conjungetur bonam fidei falsificatum, constat ex significatione "carnis" quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127, ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3766, 7502, 7571, (x)9139, 9141, ex significatione "discerpti" quod sit per falsa destructum, ita quoque falsificatum, de qua n. 5828, et ex significatione "comedere" quod sit 1 appropriare (c)et conjungere, de qua n. 2187, 3168, 3513 fin., 3596, 4745, 5643, 8001; inde patet quod per "carnem in agro discerptam non comedetis" significetur quod bonum Ecclesiae, seu bonum fidei falsificatum non appropriandum seu conjungendum. Paucis hic dicetur quid sit bonum fidei et quid verum fidei: 2 bonum fidei dicitur omne id Ecclesiae quod concernit vitam et usum ex illis quae doctrina fidei Ecclesiae docet, verbo, quod concernit velle illa et facere illa ex oboedientia, nam vera fidei Ecclesiae per velle et facere illa fiunt bona; at verum fidei dicitur omne id quod adhuc est absque fin usus aut propter vitam 2, proinde quod scitur et in memoria tenetur, et inde capitur intellectu, et ex eo docetur; vera enim Ecclesiae quamdiu non (x)ulterius vadunt, sunt modo 3cognitiones et scientifica, et sunt, respective ad bona, extra ipsum hominem; nam memoria ac intellectus hominis sunt velut atria, et voluntas est 4velut conclave, nam voluntas est ipse homo; inde patet quid verum fidei et quid bonum fidei; sed bonum quod homo facit in primo statu cum regeneratur, vocatur bonum fidei, at bonum quod homo facit in altero statu, cum nempe regeneratus est, vocatur bonum charitatis; quare cum homo bonum facit ex bono fidei, ex oboedientia bonum facit, at cum bonum facit ex bono charitatis, ex affectione bonum facit; de binis illis statibus apud hominem qui regeneratur, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 9224, 9227. @1 i sibi$ @2 i est$ @3 scientifica et cognitiones$ @4 ipsum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9231

#9231 "Cani projicietis eam": quod significet quod immunda illa, constat ex significatione "canum" quod sint qui bonum fidei immundum reddunt per falsificationes; omnes enim bestiae in Verbo significant affectiones (c)et inclinationes quales sunt quae apud hominem, bestiae mites et utiles affectiones et inclinationes 1bonas, bestiae autem immites ac inutiles 2affectiones et inclinationes malas; causa quod talia per bestias significentur, est quia (x)externus seu naturalis homo similibus affectionibus et inclinationibus, et quoque similibus appetitibus et similibus sensibus, gaudet quibus bestiae; sed discrimen est quod homini internum sit, quod internus homo vocatur; qui ita distinctus est ab externo ut possit videre quae in hoc existunt, et regere illa, et compescere illa, et quoque elevari in caelum usque ad Dominum, et sic conjungi Ipsi cogitatione et affectione, proinde fide et amore; qui etiam tam distinctus est ab externo ut separetur ab eo post mortem et dein vivat in aeternum, per haec distinguitur homo a bestiis; sed haec non vident illi qui mere naturales (c)ac sensuales homines sunt, est enim internus eorum homo 3 clausus versus caelum; quapropter nec sciunt discrimen facere inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loqui possit, quod etiam mere sensuales homines parvi faciunt. 2 Quod "canes" significent illos qui bonum fidei immundum reddunt per falsificationes, est quia canes immunda edunt et quoque blaterant (c)et mordent homines; inde quoque est quod gentes quae extra Ecclesiam in falsis ex malo erant, a Judaeis dicti sint canes, et pro vilissimis habiti; quod illi "canes" vocati sint, patet a Domini verbis ad mulierem Graecam Syrophoenissam cujus filia a daemonio male agitabatur, Non est bonum sumere panem filiorum et projicere canibus; illa vero dixit, Certe, Domine, verum canes etiam edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, Matth. xv 26, 27; Marc. vii 26, 27; (s)quod hic per "canes" significentur illi qui extra Ecclesiam 4erant, et 3 per "filios" qui intra Ecclesiam, patet: similiter apud Lucam, Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et (x)quotidie oblectabat se splendide; pauper vero, qui erat nomine Lazarus, qui projectus ad januam ejus ulcerosus, et desiderans saturari micis cadentibus de mensa divitis; sed et canes venientes lingebant ulcera ejus, xvi 19-21; per "divitem indutum purpura et bysso" significantur qui intra Ecclesiam sunt, "purpura et byssus, quibus indutus" sunt cognitiones boni et veri ex Verbo; per "pauperem" significantur qui 5 intra Ecclesiam in pauco bono sunt ex ignorantia veri, 6at usque desiderant instrui, n. 9209; quod "Lazarus" dictus sit, erat ex Lazaro qui exsuscitatus a Domino, de quo dicitur quod "illum amaverit Dominus,"Joh. xi 1-3, 36, et quod "Ipsius amicus fuerit," Joh. xi 11, et quod "accubuerit cum Domino ad mensam," Joh. xii 2; quod "saturari voluerit a micis cadentibus e mensa divitis" significabat desiderium ejus discendi pauca vera ab illis qui intra Ecclesiam in abundantia erant; "canes qui lingebant ulcera ejus" sunt qui extra Ecclesiam sunt in bono tametsi non genuino fidei, "lingere ulcera" est mederi illis modo quo possunt 7:(s) 4 apud Johannem, Foris sunt canes, incantatores, et scortatores, Apoc. xxii 15; "canes, incantatores, et scortatores pro illis qui falsificant bonum et verum fidei, qui 8dicuntur "foris esse," cum extra caelum aut Ecclesiam. Quod bonum falsificatum, ac ita immundum factum, per "canes" significetur, etiam patet apud Matthaeum, Ne detis sanctum canibus, ne projicite margaritas vestras ante porcos, vii 6: apud Moschen, Non inferes mercedem scorti, et pretium canis, in Domum Jehovae, quoad votivum quodcumque, quia abominatio Dei tui ambo, Deut. xxiii 19 [A.V. 18]; "merces scorti" pro falsificatis veris fidei, "pretium canis" pro falsificatis bonis fidei; quod "scortatio" sit falsificatio veri fidei, videatur n. 2466, 2729, 4865, 8904: (s)apud Davidem, Circumdederent me canes, coetus malignorum circumcinxerunt me, perfodientes manus meas et pedes meos; libera a gladio animam meam, et e manu canis unicam meam, Ps xxii 17, 21 [A.V. 16, 20]; "canes" hic pro illis qui destruunt bona fidei, qui ideo vocantur "coetus malignorum"; "liberare a gladio animam" est a falso vastante verum fidei; quod "gladius" sit falsum vastans verum fidei, videatur n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, et quod "anima" sit vita fidei, n. 9050; inde quoque patet quod "liberare e manu canis unicam" 9 sit a falso vastante bonum fidei. Quod trahendi et comedendi essent a canibus, 1 Reg. xiv 11, xvi 4; xxi 23, 24; 2 Reg ix 10, 36; Jer. xv 3, significabat quod per immunda perirent; quod comparaverint se canibus mortuis, 1 Sam. xxiv 15 [A.V. 14]; 2 Sam. iii 8, ix 8, xvi 9, significabat quod habendi essent pro vilissimis qui projiciendi. Quid porro significatur per "canes," videatur n. 7784. @1 After utiles$ @2 After malas but d$ @3 i illis$ @4 sunt$ @5 i extra Ecclesiam sunt, tum qui T$ @6 et IT$ @7 i n.9031 fin.$ @8 dicantur$ @9 i quod$ De Spiritibus Lunae

Arcana Coelestia 7
Passage 9232

#9232 Quidam spiritus apparebant supra caput et inde auditae sunt voces sicut tonitrua, nam non aliter tonabant voces eorum quam sicut e nubibus tonitrua post fulmina; autumabam quod esset ingens multitudo spirituum qui edocti vocem edere cum tali sonitu. Spiritus simpliciores qui apud me erant illos irridebant quod valde miratus sum; causa irrisionis mox detegebatur, quae erat quod spiritus qui tonabant non multi essent sed pauci, et quoque parvi sicut pueri; et quod illi prius per 1tales sonitus terrorem incusserint, et tamen prorsus nihil damni possent inferre. @1 tales sonitus altered to talem sonitum$

Arcana Coelestia 7
Passage 9233

#9233 Ut scirem quales essent, 1demissi sunt quidam ex alto ubi tonabant, et quod mirum, unus portabat alterum a tergo, et sic appropinquabant bini ad me; apparebant facie non invenusta sed longiore quam facies reliquorum spirituum; statura simili staturae pueri septem annorum sed corpore robustiore; ita erant homunciones. Dicebatur mihi ab angelis quod essent e Luna. @1 dimissi IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 9234

#9234 Qui portatus ab 1altero, demissus veniebat ad me, se applicans sinistro lateri sub ulna, et inde loquebatur, dicens quod cum vocem edunt, ita tonent, et quod sic spiritus qui illis malum inferre volunt, territent, et quosdam in fugam agant, et quod 2ita tuti vadant quo 3volunt. Ut pro certo scirem quod talis (c)illorum sonus esset, recedebat ille a me ad quosdam alios, sed non plane extra conspectum, et similiter 4tonabat. Et porro ostendebant quod vox eorum ex abdomine emissa ad instar eructationis ita intonaret. @1 alio$ @2 sic$ @3 velint$ @4 tonabant$

Arcana Coelestia 7
Passage 9235

#9235 Perceptum est quod hoc inde existeret 1quod incolae Lunae non ita ex pulmone, sicut incolae (t)aliarum tellurum, sed ex abdomine loquerentur, et sic ex aliquo aere ibi collecto; ex causa quia Luna non simili atmosphaera, prout aliae tellures, circumfusa est. @1 quia$

Arcana Coelestia 7
Passage 9236

#9236 Instructus sum quod incolae Lunae in Maximo Homine referrent cartilaginem scutiformem seu xiphoiden, cui anterius annectuntur costae, et e qua descendit fascia alba, quae est fulcrum musculis abdominis.

Arcana Coelestia 7
Passage 9237

#9237 Quod etiam in Luna sint incolae, sciunt spiritus et angeli, nam cum illis saepe loquuntur; pariter quod in lunis seu satellitibus circum tellurem Jovis et tellurem Saturni. Qui illos non viderant, ac cum illis locuti sunt, usque non dubitant quin etiam in illis homines sint, quia aeque sunt tellures; et ubi tellus ibi est homo, homo enim est finis propter quem tellus, et a Summo Creatore nihil sine fine factum est; quod finis creationis sit humanum genus, ut ex eo caelum, cuivis qui ex ratione cogitat, constare potest; angeli etiam dicunt quod tellus absque humano genere non possit subsistere, quia Divinum prospicit omnia in tellure propter hominem.

Arcana Coelestia 7
Passage 9238

#9238 Ad finem sequentis capitis dicetur cur Dominus in nostra tellure, et non in alia, nasci voluit.