Arcana Coelestia – Exodus, caput 19

EXODI CAPUT DECIMUM NONUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 7
Passage 8742

#8742 Unicuique est homo internus et homo externus; internus est qui homo spiritualis vocatur, et externus qui homo naturalis; uterque regenerandus est ut homo regeneratus sit.

Arcana Coelestia 7
Passage 8743

#8743 Apud hominem qui non regeneratus est, externus seu naturalis homo imperat, ac internus seu spiritualis servit; at apud hominem qui regeneratus est, internus seu spiritualis homo imperat, et externus seu naturalis servit; haec inversio nequaquam existere potest quam per regenerationem a Domino.

Arcana Coelestia 7
Passage 8744

#8744 Cum externus homo non regeneratus est, ponit ille omne bonum in volupi, in lucro, in fastu, et exardescit in odium et vindictam contra illos qui se opponunt; et tunc internus homo non modo consentit sed etiam subministrat rationes quae confirmant et promovent; ita internus homo servit et externus imperat.

Arcana Coelestia 7
Passage 8745

#8745 Cum autem externus homo regeneratus est, ponit internus omne bonum in cogitare bene de proximo et velle ei bene, et externus ponit in loqui bene de illo et agere bene erga illum; et tandem uterque pro fine habet amare proximum et amare Dominum, et non ut prius amare 1se et amare mundum; tunc homo externus seu naturalis servit, et internus seu spiritualis imperat. @1 semet$

Arcana Coelestia 7
Passage 8746

#8746 Internus homo primum regeneratur a Domino, et postea externus, et hic per illum; internus homo regeneratur per cogitare illa quae fidei sunt, ac velle illa, externus autem per vitam secundum illa; vita fidei est charitas.

Arcana Coelestia 7
Passage 8747

#8747 Homo qui regeneratus est, quoad internum suum hominem in caelo est, ac ibi angelus cum angelis, inter quos etiam post mortem venit; is tunc potest vivere vitam caeli, amare Dominum, amare proximum, intelligere verum, sapere bonum, et percipere beatum inde; 2haec sunt felicitas vitae aeternae. @1 quae$ 1 CAPUT XIX @1 i EXODI AIT$ 1. In mense tertio ad exire filios Israelis e terra Aegypti, in die hoc venerunt desertum Sinai. 2. Et profecti sunt e Rephidim, et venerunt desertum Sinai, et castrametati in deserto, et castrametatus est ibi Israel juxta montem. 3. Et Moscheh ascendit ad DEUM; et vocavit ad illum JEHOVAH e monte, dicendo, Ita dices domui Jacobi, et nuntiabis filiis Israelis. 4. Vos vidistis quod feci Aegyptiis, et tuli vos super alis aquilarum, et adduxi vos ad Me. 5. Et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium 1prae omnibus populis; quia Mihi omnis terra. @1 d ab i prae cp n. 8759 and n. 8768$ 6. Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta; haec verba quae loqueris ad filios Israelis. 7. Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi, et posuit coram illis omnia verba illa quae praecepit (x)illi JEHOVAH. 8. Et responderunt omnis populus simul, et dixerunt, Omne quod locutus JEHOVAH faciemus; et retulit Moscheh verba populi ad JEHOVAM. 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent 1ad aeternum; et nuntiavit Moscheh verba populi ad JEHOVAM. @1 d in aeternum i ad aeternum cp n. 8779 and n. 8783$ 10. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Abi ad populum, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestes suas. 11. Et erunt parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet JEHOVAH ad oculos omnis populi 1super montem Sinai. @1 supra IT$ 12. Et terminos ponas populo circumcirca, dicendo, Cavete vobis ascendere in montem et tangere extremitatem ejus; omnis tangens montem moriendo morietur. 13. Non 1tangat illum manus, quia lapidando lapidabitur, aut jaculando jaculis conficietur; si bestia si vir non vivet; in trahendo jobel illi ascendent in montem. 14. Et descendit Moscheh de monte ad populum, et sanctificavit populum, et laverunt vestes suas. 15. Et dixit ad populum, Estote parati ad tres dies; ne (x)accedatis ad mulierem. 16. Et fuit in die tertio in fieri mane, et fuit voces et fulgura, et nubes gravis super monte, et vox buccinae vehemens valde, et trepidabat omnis populus qui in castris. 17. Et exire fecit Moscheh populum obviam DEO e castris, et constiterunt in inferioribus montis. 18. Et mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum JEHOVAH in igne, et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis, et tremiscebat totus mons valde. 19. Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde; Moscheh (x)loquebatur et DEUS respondebat illi in voce. 20. Et descendit JEHOVAH super montem Sinai ad caput montis, et vocavit JEHOVAH Moschen ad caput montis, et ascendit Moscheh. 21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Descende, obtestare populum ne forte perrumpant ad JEHOVAM ad videndum, et cadat de eo multus. 22. Et etiam sacerdotes accedentes ad JEHOVAM sanctificabunt se, ne forte rupturam faciat in illis JEHOVAH. 23. Et dixit Moscheh ad JEHOVAH, Non potest populus ascendere ad montem Sinai, quia Tu contestatus es in nos, dicendo, Terminos pone monti, et sanctifica eum. 24. Et dixit ad illum JEHOVAH, Abi, descende, et ascendas tu et Aharon tecum, et sacerdotes et populus ne perrumpant ad ascendendum ad JEHOVAM, ne forte rupturam faciat in illis. 25. Et descendit Moscheh ad populum, et dixit ad illos. CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 8748

#8748 Agitur in nunc sequentibus in sensu interno de revelatione veri Divini a Domino e caelo, et in hoc capite de praeparatione ad recipiendum illud. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 7
Passage 8749

#8749 Vers. 1, 2. In mense tertio ad exire filios Israelis e terra Aegypti, in die hoc venerunt desertum Sinai. Et profecti sunt e Rephidim, et venerunt desertum Sinai, et (x)castrametati in deserto, et castrametatus [est ibi] Israel juxta montem. "In mense tertio" significat status plenitudinem: "ad exire filios Israelis e terra Aegypti" significat postquam liberati sunt ab infestationibus illi qui ab Ecclesia spirituali: "in die hoc" significat quod tunc: "venerunt desertum Sinai" significat statum boni in quo vera fidei implantanda: "et profecti sunt e Rephidim" significat continuum vitae a priore statu: "et venerunt desertum Sinai" significat ad statum boni cui implantanda vera: "et (x)castrametati in deserto" significat dispositionem in illo: "et castrametatus 1 Israel juxta montem" significat dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali a bono Divino caelesti. @1 i est$

Arcana Coelestia 7
Passage 8750

#8750 "In mense tertio": quod significet status plenitudinem, constat ex significatione "mensis" quod sit status, nam omnia (x)tempora, sicut dies, septimanae, menses, et anni, significant status, n. 2788, et ex significatione "trium" et "tertii" quod sit completum, de qua n. 1825, 2788, 4495, 5159, 7715; inde "in mense tertio" est 1in status plenitudine. 2 Quid plenitudo status, paucis dicetur: omnis status habet suum initium, suam progressionem, et suum finem; cum status ad finem suum pervenit, tunc est plenus, et vocatur plenitudo; in altera vita mensurantur omnia per status progressiones et 2eorum mutationes successivas a principio ad finem, 3sicut in mundo per tempora; quod ita fiat, est quia 4in caelo non sunt tempora 5, sed loco illorum status; causa est quia (m)Sol 6in altera vita, qui est Dominus, permanet constanter in suo loco, nec sicut in mundo, per progressiones apparentes diurnas (x)distinguit diem in mane, meridiem, vesperam, et noctem, nec per progressiones apparentes annuas distinguit annum in ver, aestatem, autumnum, et hiemem; inde est quod in caelo non sint tempora, 7sed loco illorum status; at quia in intima sphaera caeli est quaedam progressio secundum formam Divinam caelestem, quae ad nullius perceptionem venit, et secundum illam status omnium in caelo mutationes subeunt, inde est quod angeli ibi sint alternis in bono amoris, in vero fidei, inque obscuro quoad utrumque; ex eo est quod correspondentia sit statuum ibi cum temporibus in mundo, nempe status boni amoris cum mane, status veri fidei cum meridie, et status obscuri cum vespera et nocte; praeterea etiam calor qui ex sole ibi est bonum amoris, et lux quae ex sole ibi est verum fidei; inde quoque est quod correspondentia sit caloris in mundo cum amore, qui inde vocatur calor spiritualis, ut et lucis in mundo cum fide, quae 8inde vocatur lux spiritualis 9.(n) 3 Sunt in genere 10 bini status vitae, nempe status cogitationis, qui est intellectus, (c)ac status affectionis, 11qui est voluntatis; 12status cogitationis qui intellectus se refert ad verum quod fidei; hic status est qui illustratur per lucem e sole caeli, qui est Dominus, etiam lux intellectus in homine est ex illa luce; status autem affectionis qui voluntatis se refert ad bonum quod charitatis, etiam calor voluntatis, qui est amor, in homine est ex calore e Sole illo, in caelo, qui est Dominus; ex his nunc constare potest quomodo se habet cum statibus et eorum mutationibus in altera vita, et quid intelligitur per status plenitudinem, quae significatur per "mensem tertium"; per statum hic, de quo praedicatur plenitudo, intelligitur status prior quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali; quod hi binos status subeant, primum cum per verum a Domino ducuntur, alterum cum per bonum ab Ipso, videatur n. 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; hic intelligitur plenitudo status prioris, qui in praecedentibus est descriptus; nunc alter status describitur. @1 status plenitudo$ @2 earum IT$ @3 d sicut in mundo per progressiones temporum$ @4 non ibi$ @5 i nec sunt spatia$ @6 After quia$ @7 sed quia est in intima sphaera coeli, quae ad perceptionem non venit quaedam formae coelestis progressio, secundum quam status omnium in coelo mutationes subeunt, inde est secundum illam sint in bono amoris in luce fidei, in obscuro, et sic porro, inde est quod correspondentia statuum ibi sit cum temporibus in mundo, status nempe boni amoris cum mane, et status lucis fidei cum meridie, status obscuri cum vespera, quod sint status ibi loco temporum, est inde; ut etiam quia calor e sole illo ibi est amor, et lux e sole illo est fides$ @8 *** est$ @9 i hoc etiam actualiter lucet, et ille actualiter calet$ @10 i ibi$ @11 quae$ @12 hi status communes sunt qui obeunt tales mutationes quales sunt temporum diei et anni, de quibus nunc supra: per plentitudinem status, quae hic significatur per mensem tertium, intelligitur status prior, quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali, quod illi qui ab Ecclesia spirituali binos status subeunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8751

#8751 "Ad exire filios Israelis e terra Aegypti": quod significet postquam liberati sunt 1qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus, constat ex significatione "exire" quod sit liberari, ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 2 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, et ex significatione "terrae Aegypti" quod sint infestationes, de qua n. 7278; quid infestationes, videatur n. 7474; 3et quod illi qui ab Ecclesia spirituali 4usque ad Adventum Domini in mundum in terra (x)inferiore detenti fuerint, et liberati a Domino, n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7474, 7878, 7932, 8018, 8054, 8099. @1 cp n. 8749$ @2 i 6862,$ @3 quod nempe$ @4 fuerunt ante adventum Domini, in terra inferiore detenti fuerint, ac ibi infestati a malis, et quod cum Dominus in mundum venit, liberati; de his videatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8752

#8752 "In die hoc": quod significet quod tunc, constat ex significatione "in die hoc" quod sit tunc; per "diem" enim significatur status, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 7680, quare "in die hoc" est tunc cum status plenitudo.

Arcana Coelestia 7
Passage 8753

#8753 "Venerunt desertum Sinai": quod significet statum boni in quo vera fidei implantanda, constat ex significatione "deserti Sinai" quod sit status boni in quo implantanda sunt vera fidei; "desertum" hic est bonum cui nondum vera implantata sunt, et "Sinai" sunt ipsa vera; desertum enim 1plura significat, n. (x)3900, in genere 2inhabitatum et inexcultum, (m)n. 2708,(n) ita in spirituali sensu 3bonum in quo nondum vera, nam bonum absque veris est spiritualiter inexcultum; inde "desertum" 4 significat novum voluntarium quod nondum per vera fidei formatum 5, n. 8457. 2 Quod "montem Sinai" attinet, significat (c)ille in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono, "mons" Divinum Bonum, et "Sinai" Divinum Verum; in sensu interno verum fidei ex bono, hic verum fidei implantandum bono, quia nondum Lex ex eo promulgata est; quod "mons Sinai" illa significet, est quia Lex inde a Domino promulgata est, et Lex est Divinum Verum ex Divino Bono, et quoque est verum fidei a bono, n. (x)6752, 7463, 8695; inde 6erat quod filii Israelis 7 castrametarentur in deserto juxta montem illum, nam ex illo non 8solum promulgabantur decem praecepta, quae sunt Lex in stricto sensu, sed etiam omnia statuta Ecclesiae, quae in se continebant, quia repraesentabant, vera et bona spiritualia et caelestia regni Domini; quod Lex inde promulgata sit, constat ex capite xx sequente, quod etiam statuta Ecclesiae, 9Exod. xxi seqq.; Lev. vii 37, 38, xxvii 34; idem per "Sinai" significatur apud Davidem, Deus, cum Tu exires coram populo Tuo, cum incederes Tu in deserto, terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo; hic Sinai coram Deo, Deo Israelis; pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus, Ps. lxviii 8-10 [A.V. 7-9]; hic "Sinai" pro vero quod ex bono, nam 10haec significantur per quod "caeli stillarunt coram Deo," et quod "Deus stillaverit pluviam benevolentiarum": in libro Judicum, 3 Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas; montes defluxerunt coram Jehovah, ipse Sinai coram Jehovah Deo Israelis; in diebus Schamgaris filii Anathi, in diebus Jaelis, cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, cessarunt vici in Israel; cessarunt donec surrexi Debora, donec surrexi mater in Israel, v 4-7; hic quoque "Sinai" pro Lege seu Divino Vero ex Divino Bono, ex quibus vera fidei implantata bono ejus, quae quoque 11significantur per "caeli stillarunt, et nubes stillarunt aquas"; quod vera fidei defecerint, et perversa sint, significatur per "cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas"; 12 quod "viae," "semitae," "vici" sint vera, videatur n. 627, 2333, 3123, 3477; nam in cantico illo prophetico, quod est Deborae et Baraki, agitur de perversione veri Ecclesiae, et de restitutione ejus: apud Moschen, 4 Jehovah de Sinai venit, exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. xxxiii 2; benedicuntur ibi 13 filii Jacobi a Mosche ante mortem ejus, qui propheticum benedictionis suae exorditur per Jehovah 14de Sinai venit, 15et per "Sinai" ibi significantur vera fidei in complexu; quod ita exordiatur, est quia per "filios Jacobi" 16 omnia vera et bona fidei significantur, n. (x)3858, 3862, 3926, 3939, 6335, similiter per "filios Israelis," n. 5414, 5951, 5879. @1 in vario sensu sumitur$ @2 pro inhabitato et inexculto$ @3 pro bono$ @4 i etiam$ @5 i est$ @6 est$ @7 i nunc$ @8 modo$ @9 ex capitibus sequentibus Exodi, et quoque ex$ @10 hoc significatur$ @11 After aquas$ @12 i cessarunt vici, pro quod vera defecerint, et perversa sint,$ @13 i omnes$ @14 e IT$ @15 quia$ @16 i qui benedicuntur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8754

#8754 Paucis hic dicetur de bono in quo vera implantanda sunt, quod hic significatur per "desertum Sinai"; quod homo qui regeneratur primum ducatur per verum a Domino, et postea per bonum, videatur n. (x)7923, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; per verum ducitur homo qui regeneratur, ob causam ut possit venire ad bonum, hoc est, scire illud, ac dein velle illud, et demum agere illud; sed cum per verum ducitur ad bonum, primum venit ad bonum cui nondum 1vera fidei implantata sunt, nam vera non prius implantari possunt quam cum in bono est; prius quidem sciuntur quia in memoria sunt, sed tunc non in bono sunt sed extra bonum; postea cum homo novam vitam 2accipit, quam tunc primum accipit cum in bono est, tunc 3 implantantur vera fidei, ac in interno homine ineunt cum bono quasi conjugium; hoc bonum cui nondum implantata sunt vera fidei, sed usque dispositum ut recipi possint, intelligitur hic per "desertum Sinai." 4Non aliud bonum intelligitur quam bonum Christianum, de quo videatur n. 8635-8638. @1 implantata sunt vera$ @2 accepit$ @3 i primum$ @4 hic non$

Arcana Coelestia 7
Passage 8755

#8755 "Et profecti sunt e Rephidim": quod significet continuum vitae a priore statu, constat ex significatione "proficisci" quod sit continuum vitae, de qua n. 4375, 4554, 4585, 5996, 8181, 8345, 8397, 8557, et ex significatione "Rephidim" quod sit quale status tentationis quoad verum, de qua n. 8561, ita est quale status prioris, de 1quo mox supra n. 8754, nam in statu priore homo Ecclesiae spiritualis tentationes subit; quare ab hoc statu est continuum vitae quod significatur per "proficisci e Rephidim." @1 qua IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8756

#8756 "Et venerunt desertum Sinai": quod significet ad statum boni cum implantanda vera, constat ex illis supra n. 8753, ubi similia verba; et de quali boni illius, n. 8754.

Arcana Coelestia 7
Passage 8757

#8757 "Et (x)castrametati in deserto": quod significet dispositionem in illo, constat ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni quae sunt vitae, de qua n. 8103 fin., ita quoque dispositio, et ex significatione "deserti" quod sit status boni in quo nondum vera fidei, de qua supra n. 8753.

Arcana Coelestia 7
Passage 8758

#8758 "Et castrametatus Israel juxta montem": quod significet dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali a bono Divino caelesti, constat ex significatione "castrametari" quod sit dispositio, ut supra n. 8757, ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua etiam supra n. 8751, et ex significatione "montis" quod sit bonum amoris caelestis, de qua n. 4210, 6435, 8327. Per bonum Divinum caeleste intelligitur bonum Divinum in caelo, nam bonum Divinum, in se, est longe supra caelum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8759

#8759 Vers. 3-8. Et Moscheh ascendit ad Deum; et vocavit ad illum Jehovah e monte, dicendo, Ita dices domui Jacobi, et nuntiabis filiis Israelis. Vos vidistis quod feci Aegyptiis, et tuli vos super alis aquilarum, et adduxi vos ad Me. Et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium prae omnibus populis; quia Mihi omnis terra. Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta; haec verba quae loqueris ad filios Israelis. Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi, et posuit coram illis omnia verba illa quae praecepit illi Jehovah. Et responderunt omnis populus simul, et dixerunt, Omne quod locutus Jehovah faciemus; et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam. "Et Moscheh ascendit ad Deum" significat verum a Divino quod infra caelum se" cum Divino Vero quod in caelo conjungens: "et vocavit ad illum Jehovah e monte" significat unionem Divini Boni in caelo cum Divino Vero ibi: "Ita dices domui Jacobi et nuntiabis filiis Israelis" significat salvationem illorum qui ab Ecclesia spirituali externa et interna: "vos vidistis quid feci Aegyptiis" significat recordationem omnium quae contigerunt malis qui infestaverunt: "et tuli vos super alis aquilarum" significat et quod ita per vera elevati sint ad lucem caelestem: "et adduxi vos ad Me" significat sic ad bonum amoris quod in caelo: "et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam" significat receptionem veri: "et custodiveritis foedus Meum" significat sic vitam in bono et inde conjunctionem: "et eritis Mihi peculium ab omnibus populis" significat quod tunc Divinum Verum apud illos prae aliis: "quia Mihi omnis terra" significat quod omnis potestas Domino in caelo et in terra: "et vos eritis Mihi regnum sacerdotum" significat quod tunc bonum veri apud illos: "et gens sancta" significat sic regnum spirituale: "haec verba quae loqueris ad filios Israelis" significat influxum ad recipiendum vera in bono: "et venit Moscheh, et vocavit seniores populi" significat electionem illorum qui primario in intelligentia veri: "et posuit coram illis omnia verba illa" significat propositionem cum influxu: "quae praecepit illi Jehovah" significat ex Divino: "et responderunt omnis populus" significat receptionem: "et dixerunt, Omne quod locutus Jehovah" faciemus" significat secundum influxum a Divino: "et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam" significat correspondentiam et conjunctionem.

Arcana Coelestia 7
Passage 8760

#8760(x). "Et Moscheh ascendit ad Deum": quod significet verum a Divino quod infra caelum se cum Divino Vero quod in caelo conjungens, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, hic verum a Divino quod infra caelum, ex causa quia nunc filios Israelis 1 ut caput repraesentat, ita illos qui ab Ecclesia spirituali, qui adhuc non in caelo quia nondum in bono formato a veris, n. 8753, 8754; ex significatione "ascendere" quod sit se conjungere, nam qui ascendit ad Divinum, is se Ipsi conjungit, sicut cum dicitur ascendere in caelum, 2intelligitur conjungi cum Domino, ac vice versa descendere e caelo; Divinum Verum in caelo, cum quo conjunctio, intelligitur per "Deum," nam Dominus in Verbo dicitur "Deus" a Divino Vero, et "Jehovah" a Divino Bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 7873, 8301; et quia 3agitur hic de conjunctione Divini Veri cum Divino Bono, ideo in hoc versu primum dicitur "Deus," et mox "Jehovah," his verbis, Et Moscheh ascendit ad Deum, et vocavit ad illum Jehovah e monte. 2 Divinum Verum in caelo dicitur, ac postea Divinum Bonum in caelo, ex causa quia ipsum Divinum est longe supra caelos, non modo ipsum Divinum Bonum sed etiam ipsum Divinum Verum quod immediate a Divino Bono procedit; quod 4illa longe supra caelum sint, est quia Divinum in Se est Infinitum, (c)et Infinitum non conjungi potest cum finitis, ita non cum angelis in caelis, nisi per induitionem alicujus finiti, et sic per accommodationem ad receptionem; est etiam ipsum Divinum Bonum in Se flamma 5infiniti ardoris, hoc est, amoris, quam flammam nullus angelus in caelo potest sustinere, consumeretur enim sicut homo si illum flamma solis absque temperatione intermedia perstringeret; lux etiam 6ex flamma amoris Divini, quae est Divinum Verum, si absque remissione a suo igneo splendore influeret, occaecaret omnes qui in caelo; ex his constare potest quae differentia est inter Divinum Bonum et Divinum Verum supra caelos, et inter Divinum Bonum et Divinum Verum in 7caelis, de quibus hic agitur. @1 i hic$ @2 et descendere de coelo, per illud significatur conjunctio cum Domino, per hoc disjunctio; Divinum cum quo conjunctio intelligitur per Deum, quod sit Divinum Verum quod in coelo, cum quo conjunctio, est quia$ @3 omnis conjunctio cum Divino bono fit per Divinum Verum, idcirco hic primum dicitur Deus, et dein Jehovah$ @4 ipsum Divinum sit longe supra coelos A, illa longe supra coelum sit I$ @5 infinita IT$ @6 inde$ @7 coelo, de quo nunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8761

#8761 "Et vocavit ad illum Jehovah e monte": quod significet unionem Divini Boni in caelo cum Divino Vero ibi, constat ex significatione "vocare ad illum" seu vocare ad se aliquem, cum dicitur de Divino, quod sit conjunctio, hic unio, 1quia dicitur de Divino Bono cum Divino Vero, quae per conjunctionem unum fiunt; quod "vocare aliquem ad se" sit conjunctio et quoque praesentia, videatur n. 6047, 6177, 7390, 7451, 7721; quod sit Divinum Bonum cum quo conjunctio, est quia dicitur "Jehovah," de qua re nunc supra n. 8760, et ex significatione "montis" quod sit bonum Divinum in caelo, de qua mox supra n. 8758, hic caelum, nam sive dicas Divinum Bonum in caelo sive caelum, idem est, quia caelum existit ex illo; se habet hoc sicut abstracta quaecumque a suis subjectis, quae cum dicuntur, usque percipiuntur subjecta in quibus sunt; sicut cum dicitur verum fidei aut bonum charitatis, intelligitur homo Ecclesiae in quo; magis in caelo, nam ibi Divinum Bonum unitum Divino Vero est omne in omnibus, ita vita seu anima caeli. @1 nam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8762

#8762 "Ita dices domui Jacobi et nuntiabis filiis Israelis": quod significet salvationem illorum qui ab Ecclesia spirituali externa et interna, constat ex significatione "dicere" et "nuntiare" quod hic (x)sit salvatio, nam quae nunc dicuntur et nuntiantur a Jehovah 1per Moschen, salvationem involvunt; ex significatione "domus Jacobi" et "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia externa et interna, de qua n. 3305, 4286. Quid Ecclesia externa et Ecclesia interna, prius aliquibus in locis dictum est, quod nempe externum Ecclesiae Antiquae fuerit omne id quod 2repraesentabat internum, (c)et quod internum Ecclesiae fuerit 3 quod per externa repraesentatum est; sicut pro exemplo: qui cultum Divinum posuerunt in sacrificiis, inque ritibus (c)et statutis, quae repraesentabant spiritualia et caelestia regni Domini, illi in externis erant, at qui cultum Divinum simul posuerunt in caelestibus et spiritualibus quae repraesentata sunt, illi in internis erant; similiter hodie, qui cultum Divinum ponunt in frequentare templa, auscultare praedicationes, obire Sanctam Cenam, 4et illa cum devotione, nec 5alterius de illis cogitare quam quod frequentanda sint quia instituta et mandata 6, illi ab Ecclesia externa sunt; at qui simul credunt quod 7talia obeunda sint, sed quod usque essentiale cultus (x)sit vita fidei, hoc est, charitas erga proximum et amor in Dominum, illi ab Ecclesia interna sunt; 8proinde etiam ab Ecclesia externa sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum solum ex oboedientia fidei, at ab Ecclesia interna sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum ex amore; ita in reliquis. 2 Ast apud unumquemvis qui ab Ecclesia est, utrumque erit, nempe externum et internum, 9 si non utrumque, non 10est vita spiritualis apud illum, nam internum 11 est sicut anima, et externum 12 sicut animae corpus; sed qui ab externa Ecclesia sunt, illi sunt clare in externis ejus at obscure in internis, at qui ab Ecclesia interna sunt, illi sunt clare in internis et obscure in externis. At qui in externis sunt et non 13simul in internis, illi non ab Ecclesia sunt; in 14ambobus sunt omnes illi qui in bono vitae sunt secundum Ecclesiae suae doctrinalia; at in 15externis absque 16internis sunt qui in cultu et non simul in bono vitae secundum doctrinalia Ecclesiae sunt. Pauci sunt qui hoc sciunt; 17 quod pauci id sciant, est quia ponunt omne cultus et inde omne salutis in fide, et nihil in charitate; 18inde etiam est quod qui cogitant de salute aeterna ponant illam in vita pietatis et nihil in vita charitatis, de quibus videatur n. 8252-8257. @1 per Moschen populo, salvationem ejus continent$ @2 repraesentaverit$ @3 i id$ @4 et alia quae Ecclesiae statuta sunt$ @5 ulterius IT$ @6 i sunt$ @7 insit coeleste et Divinum, quod sanctum ibi facit, ac$ @8 similiter$ @9 i ut sit homo Ecclesiae,$ @10 vivit spiritualiter,$ @11 i enim$ @12 i est$ @13 in interno$ @14 utroque$ @15 externo$ @16 interno$ @17 i et$ @18 ac inde illi$

Arcana Coelestia 7
Passage 8763

#8763 "Vos vidistis quid feci Aegyptiis": quod significet recordationem omnium quae contigerunt malis qui infestaverunt, constat ex significatione "vos vidistis" quod sit recordatio, et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint mali qui infestaverunt, de qua n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; inde patet quod per "vos vidistis quid feci Aegyptiis" significetur recordatio omnium quae contigerunt illis qui infestaverunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8764

#8764 "Et tuli vos super alis aquilarum": quod significet et quod ita per vera elevati sint ad lucem caelestem, constat ex significatione 1"ferre aliquem super alis aquilarum" quod sit elevari in altam usque in lucem caelestem, nam per "ferre" significatur elevari, per "alas" vera spiritualia, et per "aquilam" rationale quoad verum; quod "aquila" id sit, videatur n. 3901, nam aquilae in alto volant; antiqui enim per caelum aspectabile intellexerunt caelum angelicum, etiam simplices crediderunt quod esset ibi domicilium angelorum, et quoque quod in alto, quia propius soli et stellis, esset ipsa lux caelestis; inde est quod per "ferri super alis aquilarum" sit in altum in lucem illam; quod elevatio illuc sit per vera fidei, est quia verum fidei est quod elevat hominem usque ad caelum, ubi est bonum ejus; quod rationale quoad verum sit "aquila," est quia rationale hominis est caelum ejus, ac naturale est sicut terra respective, nam rationale constituit internum hominem et naturale externum. 2 Quod "alae" sint vera spiritualia, est quia aves in genere significant intellectualia et cogitationes, n. 40, 745, 776, 3219, 5149, 7441, inde "alae" sunt vera spiritualia, quia omne intellectuale est ex illis; intellectuale ex falsis, utcumque perspicax et acutum 2appareat, non est intellectuale, nam intellectuale videt ex luce caeli, et lux caeli est verum spirituale, hoc est, verum fidei; quapropter ubi non est verum quod fidei, non est lux sed est caligo, ac intellectuale in caligine est nullum intellectuale; "alae" etiam sunt potentiae, quae sunt veri spiritualis ex bono ejus, nam alae apud aves sunt sicut manus (x)ac brachia apud hominem, et per "brachia" et "manus" significantur potentiae, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, (x)8305; quod potentia sit veri spiritualis ex bono, videatur n. 3563, 4931, 5623, (x)6344, 6423. 3 Quod "alae" sint vera spiritualia seu vera fidei, quibus potentia ex bono, ex locis in Verbo alibi 3patet; quapropter 4cum alae tribuuntur Divino, per illas significatur Divinum Verum cui omnipotentia, ut 5ubi "cherubis," per quos significatur providentia Domini, ut apud Ezechielem, Quattuor facies erant unicuique cherubo, et quattuor alae unicuique; alae eorum erectae unius ad alterum; cuique alae tegentes corpora illorum; audivi sonum alarum 6tanquam sonum aquarum magnarum, sicut vocem Schaddai; cum ibant, vocem tumultus sicut vocem castrorum; cum stabant remittebant alas suas: audivi vocem alarum illorum, osculantium se unius ad alterum; et vocem rotarum juxta illos. Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai. Similitudo manuum hominis erat sub alis illorum, i 4, 6, 23, 24, iii 13, x 5, 21; 4 quod "alae" hic sint verum Divinum, constat ex singulis descriptionis, tam ex eo quod "alae essent erectae unius ad alterum" quam quod "tegerent corpora," ut et quod "sonus illarum audiretur sicut sonus aquarum magnarum, sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai," et quoque quod "similitudo manuum hominis esset sub alis illorum"; quod "alae essent erectae unius ad alterum" repraesentabat consociationem omnium in Divino 7; quod "tegerent corpora" significabat quod Divinum 8Verum contegeret Divinum 9Bonum a quo illud procedit; 10Divinum enim Bonum est flamma, et Divinum Verum est lux inde; haec circumambit et sic circumtegit illam; ipsa flamma non apparet in caelo, sed modo lux in qua est flamma, quae sic percipitur ut calor, qui est amor; quod "sonus" 11auditus sit sicut "sonus aquarum magnarum" significat quale Divini Veri in caelo; similiter "vox ejus sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai," nam "sonus" et "vox" tribuuntur Divino Vero; dicitur ideo "vox aquarum 12magnarum," quia "aquae sunt vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, tum "vox rotarum," quia "rotae" sunt vera doctrinalium ex eo quod "currus" 13sint doctrinae veri, n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, ut et "vox Dei Schaddai," quia "Deus Schaddai" est verum increpans 14in tentationibus et postea consolans, n. 1992, 4572, 5628; "similitudo manuum hominis sub alis" significabat omnipotentiam quae est Divino Vero, quia "manus" 15sunt potentia, et in supremo sensu omnipotentia 16, cum tribuuntur Domino 17. 5 Ex his constare potest quid repraesentabatur per alas cheruborum qui super propitiatorio quod super arca 18foederis, et quod expanderentur sursum, et obtegerent propitiatorium, Exod. xxv 20; tum quid repraesentarent cherubi super aulaeis tabernaculi, et super velo; et quoque in templo Salomonis; similiter quid circum novam domum, de qua apud Ezechielem xli 18-20; pariter quid significatur per quattuor animalia circum thronum, quorum unumquodvis habebat pro se sex alas circumcirca, Apoc. iv 8; et quid per seraphim stantes desuper throno, quorum unicuique senae alae, Esai. vi 1, 2. 6 Quod "alae" in sensu interno sint vera spiritualia seu vera fidei, constat apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, venit super Libanum et accepit ramusculum cedris; deduxit in terram negotiationis; deinde sumpsit de semine terrae et posuit in agro sementis; accepit ad aquas magnas, 19germinavit, et factum est in vitem luxuriantem. Et fuit aquila altera, magna alis, et plena plumis, ad quam ecce vitis applicuit radices suas, et palmites suos emisit ad illam, in agro bono, apud aquas multas; illa plantata ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae, xvii 1-8; propheticum hoc describit instaurationem Ecclesiae spiritualis a Domino; "aquila" ibi est fides, "magna alis et longa pennis" sunt fidei vera, "acupictura" est scientificum; increscentia inde describitur per "ramusculum cedri ex Libano," (d)per "terram negotiationis, semen terrae in agro sementis, ad aquas magnas," ipsa Ecclesia inde est vitis 20; quod "vitis" sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 1069, 5113, et quod sit Ecclesia externa, n. 6375; at "vitis magnificentiae" quae ab altera aquila, quod sit Ecclesia interna, n. 6376, nam Ecclesiae externum per unam aquilam, et ejus internum per alteram describitur; postea apud prophetam ibi describitur quomodo Ecclesia illa apud antiquos instaurata apud Judaeos perversa 21est. 7 Similiter per "alas" significatur fidei verum apud Davidem, Si cubueritis inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae ejus flavedine auri, Ps. lxviii 14 [A.V. 13]; "alae columbae" sunt vera fidei; quod "columba" sit fides, videatur n. 870, quae dicuntur "obductae argento," quia "argentum" est verum ex bono, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999. 8 Quod "alae" sint verum Divinum, etiam constat ea sequentibus locis: apud Esaiam, Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt ala sicut aquilae, xl 31: apud Davidem, Deus equitavit super cherubo, et volavit, vectus est super alis venti, Ps. xviii 11; Ps. civ 3; agitur ibi de Divino Vero ac Ipsius potentia: apud eundem, Jehovah sub ala Sua obteget te, et sub alis Ipsius confides; clypeus et parma veritas, Ps. xci 4; "ala Jehovae obtegi, et sub alis Ipsius confidere" pro tutela et confidentia quae fidei: pariter occultari sub umbra alarum Dei, Ps. xvii 8; 22in umbra alarum Ipsius confidere, Ps. xxxvi 8 [A.V. 7]; Ps. lvii 2 [A.V. 1]; Ps. lxi 5 [A.V. 4]; in umbra alarum Ipsius cantare, Ps. lxiii 8 [A.V. 7]. 9 Sicut pleraque etiam sensum oppositum habent, ita quoque alae, 23in quo sensu "alae" significant falsa, ut apud Johannem, E fumo putei abyssi exiverunt locustae, et vox alarum illarum sicut vox currus equorum multorum currentium ad bellum, Apoc. ix 2, 9; ibi "alae" sunt falsa pugnantia contra verum, nam "locusta" est falsum in extremis, n. 7643. @1 ferre aliquem, cum dicitur super alis aquilarum, quod sit elevari in altum ex significatione alarum, quod sint vera spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione aquilarum, quod sint rationale quoad verum, de qua n. 3901, causa quod aquilae id sint est quia in alto volant, antiqui enim per coelum aspectabile intellexerunt coelum angelicum, etiam simplices ex illis crediderunt ibi domicilium angelorum esse, at qui noverunt arcana Ecclesiae sciverunt quod coelum aspectabile seu sidereum modo repraesentaret coelum angelicum, sicut omne quod visibile est in natura invisibilia in Regno Domini, inde est quod aquilae sint rationale, nam rationale in homine est supra ejus naturale, et ibi est coelum ejus; inde est, quod per ferre super alis aquilarum, est elevari per vera ad lucem coelestem, nam quo altius eo interius in coelo crediderunt, et quo interius in coelo, eo in luce illustriore coelesti$ @2 apparet IT$ @3 constat before ex locis$ @4 i etiam$ @5 quum$ @6 quasi$ @7 i Vero$ @8 spirituale$ @9 coeleste$ @10 corpora enim sunt Divinum coeleste, hoc est Divinum Bonum in coelo est flamma, Divinum autem spirituale, seu Divinum Verum ibi est Lux, haec apparet in coelo, non autem illa, tametsi inest$ @11 audiretur$ @12 multarum$ @13 est [sit intended] doctrina$ @14 cum tentatur homo, ac$ @15 est$ @16 i est$ @17 i, et alicui Ipsius tributo, ut hic Providentiae Ipsius$ @18 qui expandebantur sursum, et obtegebant$ @19 luxuriavit AI$ @20 i quae ex illis$ @21 sit$ @22 After Ps. lxiii 8$ @23 d et in quo i et in eo$

Arcana Coelestia 7
Passage 8765

#8765 "Et adduxi vos ad Me": quod significet sic ad bonum amoris quod in caelo, constat ex eo quod "Jehovah," Qui dicit quod ad Ipsum adducti sint, sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 7873, 8301, 8760, hic Divinum Bonum Divini Amoris in caelo, n. 8761. Quomodo haec cum mox praecedentibus cohaerent, patet, nam in mox praecedentibus per "tuli vos super alis aquilarum" significatur quod per vera elevati sint ad lucem caelestem, et per haec verba "adduxi vos ad Me" significatur ad Divinum Bonum amoris in caelo, 1quoniam per vera quae fidei adducitur homo ad bonum, ita in caelum, et ad Dominum ibi; nam homo non prius in caelo est, ita non prius apud Dominum, quam cum in bono est, hoc est, in affectione charitatis. 2 2Qui in sola fide ponunt salutem, et non simul in vita fidei, hoc est, in vita charitatis, illi credunt quod quilibet venire 3possit in caelum, et ad Dominum, utcumque vixerit; non enim sciunt quid vita hominis, et quia hoc non sciunt, putant quod vita nihil sit; quare si interrogantur num 4 malus possit esse inter bonos, dicunt quod possit ex misericordia Dei, quia id est opus omnipotentiae; immo si interrogantur num diabolus possit fieri angelus caeli, affirmant, si modo recipere velit fidem, de eo num possit recipere non dubitant; 5si autem illis dicitur quod malum non verti possit in bonum, ita non infernum in caelum apud hominem, et quod id impossibile sit, quia contra ordinem, proinde contra verum Divinum, ita contra Ipsum Deum, Qui est ordo, ad haec respondent quod talia sint ratiocinia de salvatione, quae non curant; ex his et ex innumeris aliis constare potest in quam caecitatem de salute et vita aeterna inducat doctrina de (m)sola fide.(n) @1 nam$ @2 See Appendix volume for an undeleted primary draft of the remainder of this .$ @3 possint in coelum et ad dominum, utcunque vixerunt$ @4 i credant quod$ @5 sique$

Arcana Coelestia 7
Passage 8766

#8766(x). "Et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam": quod significet receptionem veri, constat ex significatione "audire" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, et quia "audire" est oboedientia, etiam est receptio, n. 5471, 5475, 7216; et ex significatione "vocis Jehovae" quod sit Verbum, ita verum Divinum, de qua n. 219, 220, 6971, 7573.

Arcana Coelestia 7
Passage 8767

#8767 "Et custodiveritis foedus Meum": quod significet vitam in bono et inde conjunctionem, constat ex significatione "custodire foedus" quod sit vivere secundum praecepta, ita in bono, 1et sic conjungi Domino; quod "custodire foedus" sit vivere secundum praecepta, ita in bono, est quia pacta foederis erant omnia quae mandata sunt, quae testimonia, judicia, leges, et statuta dicta sunt, in specie decem praecepta; 2haec et illa etiam vocabantur foedus, quia per illa pangebatur; quod (c)ea custodire sit secundum (c)ea vivere, patet ex significatione 3 "custodire" in Verbo, pluries enim dicitur audire praecepta et custodire illa, ac ibi per "audire" significatur recipere illa fide, et per "custodire" recipere illa vita, hoc est, vivere secundum illa; quod etiam "custodire foedus" sit 4conjunctio, est quia per "foedus" in universali sensu significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804; 5hoc inde est quia qui vivit secundum praecepta conjungitur Domino; ea enim docent vitam et quoque dant vitam, et sic (x)aperiunt (m)viam ad caelum, et visum ad Dominum.(n) @1 These words are repeated in I.$ @2 nam per illa pargebatur$ @3 i vocis$ @4 conjungi IT$ @5 quod$

Arcana Coelestia 7
Passage 8768

#8768 "Et eritis Mihi peculium ab omnibus populis": quod significet quod tunc Divinum Verum apud illos prae aliis, constat ex significatione "esse peculium Jehovae" seu "Domini" quod sit esse Domini, nam "peculium" est proprietas et sic possessio; quod sit apud quos Verbum, est quia proprii Domini prae aliis dicuntur qua (x)habent Verbum, hoc est, ubi est Ecclesia; quod illi proprii (x)dicantur, constat a Domini verbis apud Johannem i 11, x 2-4. Quod dicantur peculium qui ab Ecclesia, ita apud quos Verbum, constat apud Davidem, Elegit Sibi Jacobum Jah, et Israelem in peculium Suum, Ps. (x)cxxxv 4; quod "Jacobus" et "Israel" sint qui ab Ecclesia, apud quos Verbum, patet: pariter apud Moschen, Populus sanctus tu Jehovae Deo tuo te elegit Jehovah Deus tuus ut sis Ipsi in populum peculii ex omnibus populis qui super faciebus terrae, Deut. vii 6, xiv 2. 2 Quod illi sint peculium et proprietas prae aliis, qui habent Verbum, est quia illi sciunt vera et bona fidei; et quia ita, possunt illi prae aliis vivere vitam caeli et sic conjungi Domino; nam bonum, quod facit caelum apud hominem, suum quale habet a veris fidei, ita bonum fit plus caeleste seu plus Divinum apud illos qui habent genuina vera, quae sunt vera ex Verbo; sed si custodiuntur, hoc est, si vivitur secundum illa; 1quod ita sit, constat apud Moschen, 2Jehovam (x)contestatus es hodie ut sit tibi in Deum, in Cujus viis iturus sis, et custoditurus statuta Ipsius, et praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et oboediturus voci Ipsius; et Jehovah contestatur tibi hodie ut sis Ipsi in populum peculii, sicut locutus est tibi, et ut custodias omnia praecepta Ipsius, Deut. xxvi 17, 18. @1 ut quoque patet$$ @2 Jehovah AI$

Arcana Coelestia 7
Passage 8769

#8769 "Quia Mihi omnis terra": quod significet quod omnis potestas Domino in caelo et in terra, constat ex significatione "terrae" quod in sensu interno 1sit regnum Domini in terra et quoque regnum Domini in caelo, n. 1413, 1607, 4447; quod sit Dominus Cui illa potestas, est quia Dominus per "Jehovam" in Verbo intelligitur, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035, 5663, 6281, 6303; quod Domino 2sit omnis potestas in caelo et in terra, Ipse docet apud (x)Matthaeum xxviii 16, 18; videatur etiam n. 8331. @1 non modo sit terra, sed etiam coelum, nam per terram in Verbo intelligitur etiam Regnum Domini in coelo$ @2 After potestas$

Arcana Coelestia 7
Passage 8770

#8770 "Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum": quod significet quod tunc bonum veri [apud illos], constat ex significatione "regni sacerdotum" quod hic sit bonum spirituale, quod est bonum veri, hoc est, bonum in quod homo Ecclesiae spiritualis introducitur per verum; quod per "regnum sacerdotum" id bonum significetur, est quia hoc dicitur ad domum Jacobi et filios Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia spiritualis externa et interna, per domum Jacobi externa, et per filios Israelis interna, n. 8762; per "regnum" etiam significatur verum, n. 1672, 2547, 4691, et per "sacerdotes" bonum, nam 1sacerdotale Domini, quod repraesentatum est per sacerdotes, significat Divinum Bonum, et regium Domini, quod repraesentatum est per reges, significat Divinum Verum, n. 1728, 2015 fin., 3670, 6148. 2 In Ecclesia repraesentativa apud Jacobi posteros fuit primum regnum judicum, postea regnum sacerdotum, et demum regnum regum; et per regnum judicum repraesentatum est Divinum Verum ex Divino Bono, per regnum autem sacerdotum, qui etiam judices fuerunt, repraesentatum est Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, et per regnum regum repraesentatum est Divinum Verum absque Divino Bono; at cum regio etiam adjunctum fuit aliquid sacerdotii, tunc quoque repraesentatum est per reges Divinum Verum, in quo tantum boni quantum sacerdotii fuit regio adjunctum. 3 Haec omnia in Ecclesia Judaica instituta fuerunt ut per illa repraesentarentur status caeli, nam ibi sunt bina regna, unum quod vocatur regnum caeleste, et alterum quod vocatur regnum spirituale; regnum caeleste est quod vocatur sacerdotium, et regnum spirituale quod vocatur regium Domini, in hoc regnat Divinum Verum, in illo Divinum Bonum; et quia repraesentativum regni caelestis 2 perire 3coepit quando petierunt regem, idcirco tunc, ut repraesentativum regni Domini in caelis usque continuaretur, separati sunt Judaei ab 4Israelitis, et per regnum Judaicum repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per regnum 5Israeliticum regnum spirituale Ipsius. 4 Qui haec sciunt possunt scire causas cur formae regiminis apud posteros Jacobi successive mutatae sunt; tum etiam, 6 quando regem petierunt, 7illis a Jehovah per Samuelem dictum est quod per id 8Jehovam repudiaverint, ut non regnet super illos, 1 Sam. viii 7, et quod tunc dictum sit illis jus regis, vers. 11 seq. ibi, per quod describitur Divinum Verum absque Bono; qui illa quae supra memorata sunt sciunt, etiam scire possunt cur Davidi aliquid sacerdotii concessum est, 9ut et cur post Salomonis tempus regnum 10 divisum est in bina, nempe in regnum Judaicum et regnum Israeliticum; de duobus regnis in caelo, videatur n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, (x)4138. @1 Sacerdotium$ @2 i Domini$ @3 incepit$ @4 Israele$ @5 Israelitum$ @6 i cur$ @7 dictum est a Jehovah ad Schameulem$ @8 se$ @9 tum quoque$ @10 i illud$

Arcana Coelestia 7
Passage 8771

#8771 "Et gens sancta": quod significet sic regnum spirituale, constat ex significatione "gentis" quod sint qui in bono, de qua n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005, et ex significatione "sancti" quod praedicetur de vero quod boni, de qua n. 6788, 7499, 8127 fin., 8302, 8330, inde "gens sancta" est bonum ex quo verum. Dicitur "regnum sacerdotum et gens sancta," (c)et utrumque significat regnum spirituale sed cum differentia; "regnum sacerdotum" significat illos qui in bono sunt ex vero, at "gens sancta" significat illos qui in bono sunt et inde in vero; qui in bono sunt ex vero, illi spectant per vera sursum ad Dominum, at qui in bono sunt et inde in vero, illi in Domino sunt, et ab Ipso spectant vera; succedunt etiam apud illos qui regenerantur, quibus regnum spirituale, hoc est, vita caeli, a Domino (x)implantatur; per verum enim introducuntur in bonum, ita in caelum, nam caelum est bonum, et cum in caelo sunt, tunc 1ibi et inde spectant vera 2. @1 e coelo$ @2 i in se et quoque extra se illa quae a se, et successive initiatura bona a quibus . . . [final word mutilated]$

Arcana Coelestia 7
Passage 8772

#8772 "Haec verba quae loqueris ad filios Israelis": quod significet influxum ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione "loqui" cum a Divino, quod sit influxus, ut n. 2951, 5481, 5743, 5797, 6152, 6291, 8128, (x)8660; quod sit ad recipiendum vera in bono, est quia dicitur de "filiis Israelis" per quos significatur Ecclesia spiritualis, et Ecclesia spiritualis est apud illos qui in bono sunt in quo vera. Quomodo se habet cum bono in quo vera, paucis dicetur: 1qui scit formationem boni ex veris, is 2scit ipsissima arcana caeli, scit enim arcana formationis hominis e novo, hoc est, formationis caeli seu regni Domini apud illum; omne bonum Christianum seu bonum spirituale in se habet vera fidei, nam quale illius boni est a veris quae fidei; bonum quod non a veris fidei suum quale habet non est bonum Christianum sed est bonum naturale quod non dat vitam aeternam; (s)causa est quia bonum naturale in se modo habet vitam naturalem, 3quae vita non absimilis est vitae bestiarum, quae quoque in bono 4 sunt cum mites; sed bestiae non possunt recipere vitam spiritualem; 2 inde patet quod 5vita spiritualis solum acquiratur per vera (x)fidei; vita haec, nempe vita spiritualis, acquiritur primum per scire vera quae fidei, postea per agnoscere illa, et tandem per credere illa; cum modo sciuntur, tunc sunt quasi in ostio, cum agnoscuntur tunc sunt in atrio, cum autem creduntur tunc sunt in cubiculo; ita vadunt ab exterioribus versus interiora successive; in interiore homine est bonum quod continue a Domino influit, et ibi se conjungit cum veris, et facit ut sint fides, et dein ut sint charitas; bonum illud ad se attrahit vera 6, nam est desiderium ad 7illa, ut per illa sibi quale comparet, et sic 7 existat; cum itaque vera illa bono conjuncta sunt, tunc homo regeneratus est, nam tunc non amplius ex veris spectat quid credendum et quid agendum, sed ex bono, quia 8 imbutus est veris, et habet illa in se, nec curat 9 vera aliunde quam quae ipse ex bono suo videre potest, et videt continue plura, nam producuntur inde sicut fetus a suis parentibus; 10fetus hi sunt ex conjugio boni et veri tali, 11quod conjugium caeleste vocatur; 12 vera quae inde producuntur in se habent bonum, quia nata sunt (c)ex eo; haec intrant bonum successive, et ampliant illud, et perficiunt illud, et hoc in aeternum. 13 Ex his quoque constat quomodo se habet cum binis statibus apud hominem qui regeneratur, de quibus prius n. 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; tum n. 8516, 8539, 8722.(s) @1 In A this sentence stands at the end of .$ @2 After caeli$ @3 estque illa$ @4 i naturali$ @5 haec vita$ @6 i sicut spongia aquam$ @7 vera, et se format per illa et sibi quale comparat$ @8 i tunc$ @9 i amplius$ @10 haec vera$ @11 igitur$ @12 i et$ @13 i (s)Vera quae nunc ex bono, se habent sicut vasa sanguinea, apud hominem, quae plena sanguine sunt, et sic ex sanguine vivunt, aut sicut fibrae quae spiritu animali plenae sunt, sed vera in priori statu, cum per illa bonum nondum formatum est, se habent sicut vasa absque sanguine, aut sicut fibrae absque spiritu animali, quae mere stamina sicca sunt: ita se habet eum formatione, vitae spiritualis apud hominem:(s)$

Arcana Coelestia 7
Passage 8773

#8773 "Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi": quod significet electionem illorum qui primario in intelligentia veri, constat ex significatione "vocare ad se" quod sit electio, et ex significatione "seniorum populi" quod sint qui primario in intelligentia veri sunt, et in sensu a persona abstracto, primaria vera, de qua n. (x)6524, 6525, 6890, (x)8578, 8585. Cum his ita se habet: qui in bono sunt nondum formato per vera, de quo bono in hoc capite agitur, illi a Domino primum formantur per primaria vera, hoc est, per vera communia, in quibus et a quibus reliqua; primaria vera sunt, quod Deus unus sit, quod Dominus natus sit homo ut salvaret genus humanum, quod caelum sit et quod infernum, quod in caelum veniant qui bene vixerant et in infernum qui male, tum quod amor in Deum et amor erga proximum (t)sint praecepta a quibus pendent reliqua, et quod amor ille dari nequeat nisi per fidem; haec et similia sunt primaria vera quae a Domino primum insinuantur bono apud hominem qui regeneratur; haec vera, cum insinuata sunt et facta boni, tunc (x)reliqua insinuantur, (c)et in communibus illis seu primariis, ac sub illis ordinantur secundum formam caelestem, et sic per gradus faciunt ut in homine illo sit vita caeli, et 1is quasi caelum in parva imagine, hoc est, ut omnia quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis apud illum in consociatione sint cum bonis et veris apud angelos, ita cum angelis. @1 quasi sit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8774

#8774 "Et posuit coram illis omnia verba illa": quod significet propositionem cum influxu, constat ex significatione "ponere coram illis verba" quod sit propositio; quod sit cum influxu, est quia per "loqui" cum a Divino, significatur influxus, ut supra n. 8772.

Arcana Coelestia 7
Passage 8775

#8775 "Quae praecepit illi Jehovah": quod significet ex Divino, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 7
Passage 8776

#8776 "Et responderunt omnis populus": quod significet receptionem, constat ex significatione "respondere" quod sit receptio, cum "loqui verba" est influxus, 1 n. 8772; quod "respondere" etiam alibi sit receptio, videatur n. 2941, 2957, nam est reciprocum influxus, n. 2919, 4096, 8340. @1 i ut$

Arcana Coelestia 7
Passage 8777

#8777 "Et dixerunt, Omne quod locutus Jehovah faciemus": quod significet secundum influxum a Divino, constat ex significatione "facere sicut locutus Jehovah" quod sit secundum influxum a Divino, nam per "loqui" significatur influxus, n. 8772, et per "Jehovam" Divinum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8778

#8778 "Et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam": quod significet correspondentiam et conjunctionem, constat ex significatione "referre verba ad Jehovam quod sit correspondentia et inde conjunctio; agitur enim de foedere quod pangendum est cum populo; et quia foedera panguntur per consensum utrinque, ideo ad instar ejus fit hic, quod nempe Jehovah proponat et populus respondeat, hic per "Moschen," per quem repraesentatur verum a Divino conjunctum 1Divino Vero in caelo, n. 8760, quod medians est; sed 2 non pangitur foedus cum homine aliter quam per receptionem influxus veri a Divino, et tunc per correspondentiam, superiora enim cum influunt in inferiora, 2 non aliter (x)recipiuntur; quid correspondentia et receptio per illam, constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum de correspondentia omnium quae 3apud hominem cum illis quae in caelo ostensa sunt; et quoque ibi quod omnis conjunctio naturalium cum spiritualibus, et in genere inferiorum cum superioribus per illam fiat; correspondentia enim non datur nisi inferiora per subordinationem subjecta sunt superioribus, et cum subjecta sunt, 4agunt superiora in inferioribus prorsus sicut causa in suo effectu; ex his constare potest quomodo se habet cum reciproco hominis cum influit Divinum, et de conjunctione 5, quae hic in sensu litterae describitur per modum per quem panguntur foedera, quod nempe Jehovah loquatur per internuntium ad populum, et internuntius referat responsum ad Jehovam; nam ita conjunctio cum Divino capi potest ab homine. @1 Vero Divino IT$ @2 i in se$ @3 in homine$ @4 tunc conjunctio erit quia tunc agunt sicut unum$ @5 i inde$

Arcana Coelestia 7
Passage 8779

#8779 Vers. 9. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent ad aeternum; et nuntiavit Moscheh verba populi ad Jehovam. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat influxum Divini per verum a Divino de revelatione: "Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis" significat quod ea fiet in specie maxime naturali: "propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum" significat ut capiant Divina illi qui ab Ecclesia spirituali: "et etiam in te credent in aeternum" significat ut fides veri sit quae permansura: "et nuntiavit Moscheh verba populi ad Jehovam" significat correspondentiam et conjunctionem.

Arcana Coelestia 7
Passage 8780

#8780 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet influxum Divini per verum a Divino de revelatione, constat ex significatione "dicere" cum agitur de revelatione a Divino, quod sit influxus; quod "dicere" etiam alibi sit influxus, videatur n. 5743, 7291, 7381, 8221, 8262, 8660; quod "Jehovah" sit Divinum a quo revelatio, patet; et quod "Moscheh" sit verum a Divino, per quod illa, n. 6771, 6827, 7014; quod sit influxus de revelatione, constat ex illis quae sequuntur, quod nempe Jehovah venturus ad illos in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent in aeternum, per quae verba significatur revelatio et quale ejus. 2 Per revelationem hic in sensu interno non intelligitur revelatio qualis facta 1 populo Israelitico e monte Sinai, quod nempe Dominus locutus sonora voce, et populus circumstans audiverit, sed intelligitur revelatio quae non fit sonora voce, verum intus in homine; haec revelatio fit per illustrationem visus interni, qui est intellectus, cum homo qui in affectione veri ex bono est legit Verbum; illustratio illa tunc fit a luce caeli, quae 1 a Domino ut sole ibi; a luce illa illustratur intellectus non aliter 2ac visus externus, qui est oculi, a luce quae a sole mundi; cum intellectus a luce illa Divina illustratur, tunc percipit ille id verum esse quod verum est, agnoscit id intus in se, et quasi videt id; talis est revelatio illorum qui in affectione veri ex bono sunt, cum legunt Verbum; at qui in affectione veri ex malo sunt, hoc est, 3 solum propter honores, lucrum, famam, et similia, cupiunt scire vera, illi non vident illa sed modo vident confirmantia doctrinalium Ecclesiae suae, sive vera sint sive falsa; lux illa quae tunc illustrat non est lux Divina e caelo, sed est lux sensualis qualis etiam est infernalium, quae lux ad praesentiam lucis caelestis fit mera caligo; hi enim cum legunt Verbum, caecutiunt prorsus ad verum quod non cum doctrinali unum facit; sicut pro exemplo: qui in fide sola ponunt salvationem, 4cum legunt Verbum, prorsus nihil attendunt ad illa quae de amore et charitate 5ibi dicuntur, immo nec vident illa, nam cadunt in visus umbram sicut quae plane a latere vel sicut quae a tergo sunt; similiter ac gens Judaica, quae se reliquis in universo terrarum orbe praefert, nec videt quod Dominus sit Qui intelligitur apud 4 prophetas, utcumque hoc manifeste dicitur; causa est quia non vident nisi confirmantia sui doctrinalis de Messia, quod venturus ut magnus heros, facturus prae Moscheh miracula, ac introducturus illos in terram Canaanem, et quod tunc cum magnifica pompa omnes ituri, audientes supplicationes gentium, quae alas vestium illorum prehensurae sint, de comitatu; haec quia sunt doctrinalis illorum, non vident quicquam de Domino 6; hoc illis est sicut caligo; ita se habet cum ceteris erroribus. Ex his constare potest quomodo se habet cum revelatione veri ex Verbo. @1 i est$ @2 quam$ @3 qui$ @4 legunt quidem, sed usque$ @5 tam copiose in Verbo$ @6 i ibi$

Arcana Coelestia 7
Passage 8781

#8781 "Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis": quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione "venire ad te" cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione "densitatis nubis" quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod "nubes" sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443; 1 "densitas" est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut "densitas nubis"; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur "gloria"; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et "nubes" umbram veri, in qua illi qui infra 4. @1 i et$ @2 i ita$ @3 significent$ @4 i coelum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8782

#8782 "Propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum": quod significet ut capiant Divina illi qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "audire" quod sit appercipere, de qua n. 5017, ita capere, ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius, et ex significatione "in loquendo Me" quod sint Divina Vera, vox enim Jehovae est Divinum Verum, n. 219, 220, 3563, 6971, ita quoque loquela.

Arcana Coelestia 7
Passage 8783

#8783 "Et etiam in te credent in aeternum": quod significet ut fides veri sit quae permansura, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, ex significatione "credere" quod sit fides, et ex significatione "in aeternum" quod sit permansurum. Cum hoc ita se habet: verum Divinum non ab aliquo recipitur nisi accommodatum sit ad captum, proinde nisi in forma et specie naturali appareat; mentes enim humanae primum non capiunt nisi terrestria et mundana, et ne hilum spiritualia et caelestia; quare si spiritualia et caelestia nude exponerentur, rejicerentur sicut 1nihil forent; secundum Domini verba apud Johannem, Si terrena dixi vobis nec creditis, quomodo si 2dicerem vobis supracaelestia? iii 12; adhuc minus illi qui ante Domini Adventum vixerunt, qui tandem in tali caecitate fuerunt ut nihil scirent, quia 3nihil scire volebant, de vita post mortem, de interno homine, de charitate et fide, et de aliqua re caelesti; rejiciebant illa quia aversabantur illa; nam qui terrestria et mundana pro fine habent, 4hoc est, supra omnia amant, aversantur spiritualia, et paene abhorrent ipsum nomen; similiter paene hodie; eruditi (t)mundi quidem credunt quod illi potius recepturi essent Verbum si caelestia nude exposita fuissent, et si non tam simpliciter scriptum fuisset; sed maxime falluntur; tunc rejecissent illud 5plus quam simplices, 6et inibi nullam lucem sed meram caliginem vidissent; hanc enim inducit eruditio humana apud illos qui suae intelligentiae fidunt, et ideo se extollunt super alios; quod talia abscondita sint sapientibus, et revelata infantibus, hoc est, simplicibus, docet Dominus apud Matthaeum xi 25, 26; et Lucam x 21; constat etiam evidenter ex eo quod qui sunt athei et naturalistae, ut vocantur, sint qui eruditi 7; hoc scit mundus, et hoc sciunt ipsi. @1 nullum$ @2 dixero$ @3 non$ @4 et$ @5 plusquam I$ @6 nam$ @7 i imprimis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8784

#8784 "Et nuntiavit Moscheh verba populi ad Jehovam": quod significet correspondentiam et conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 8778 explicata sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 7
Passage 8785

#8785 Vers. 10-13. Et dixit Jehovah ad Moschen, Abi ad populum, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestes suas. Et erunt parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah ad oculos omnis populi super montem Sinai. Et terminos ponas populo circumcirca, dicendo, Cavete vobis ascendere in montem et tangere extremitatem ejus; omnis tangens montem moriendo morietur. Non tangat illum manus, quia lapidando lapidabitur, aut jaculando jaculis conficietur; si bestia si vir non vivet; in trahendo jobel illi ascendent in montem. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat revelationem de praeparatione: "Abi ad populum" significat conjunctionem: "et sanctifica illos hodie et cras" significat obvelationem interiorum ut in fidei sancto appareant nunc et postea: "et lavent vestes suas" significat purificationem verorum: "et erunt parati ad diem tertium" significat praeparationem sic plenariam: "quia in die tertio" significat quoniam in fine cum praeparati ad recipiendum: "descendet Jehovah ad oculos omnis populi" significat adventum Domini et tunc illustrationem: "super montem Sinai" significat in bonum cui verum implantandum: "et terminos ponas populo circumcirca" (x)significat extensionem in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni: "dicendo, Cavete vobis ascendere in montem" significat quod omnino non ad societates caelestes quae in amore boni: "et tangere extremitatem ejus" (x)significat quod ne quidem ad intermedia: "omnis tangens montem moriendo morietur" significat quod qui ab Ecclesia spirituali usque ad societates caelestes se infundit pereat: "non tanget illum manus" significat quod qui per aliquam confidentiam sui [se] (x)infundunt: "quia lapidando lapidabitur" significat quod sic vera fidei quae eis, pereant: "et jaculando jaculis conficietur" significat quod etiam spirituale bonum [pereat]: "si bestia si vir non vivet" significat quod bonum et verum vitam spiritualem amittat: "in trahendo jobel" significat quibus perceptio communis boni caelestis: "illi ascendent in montem" significat extensionem usque ad caelestes.

Arcana Coelestia 7
Passage 8786

#8786 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet revelationem de praeparatione, constat ex significatione "dicere" cum dicitur a Jehovah, quod sit revelatio a Divino; quod sit revelatio de praeparatione, constat ex illis quae sequuntur, nam agitur in illis quomodo praeparandi sunt ad recipiendum verum a Divino.

Arcana Coelestia 7
Passage 8787

#8787 "Abi ad populum": quod significet conjunctionem, constat ex repraesentatione "Moschis" nunc, quod 1 sit verum a Divino quod infra caelum, de qua supra n. 8760, 2et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic "populus" ad quem abiret, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; quod "abire ad populum" cum dicitur a Jehovah, sit conjunctio, est quia verum a Divino, quod repraesentatur per "Moschen," est medians Divini cum illis qui ab Ecclesia, nam ut conjunctio fiat, quae hic repraesentatur per "foedus inter Jehovam et populum," erit mediatio; ideo quoque per "Moschen" repraesentatur verum a Divino infra caelum conjunctum cum vero Divino in caelo, n. 8760, hoc propter mediationem. @1 i hic$ @2 at I$

Arcana Coelestia 7
Passage 8788

#8788 "Et sanctifica illos hodie et cras": quod significet obvelationem interiorum ut in (x)fidei sancto appareant nunc et postea, constat ex significatione "sanctificare" quod sit disponere ut in sancto (x)quoad externum appareant; et quia hoc fit per obvelationem intriorum, idcirco id per "sanctificare" etiam intelligitur; quod "hodie et cras sit nunc et postea, patet. Quomodo cum his se habet, paucis 1dicetur: Ecclesia apud Judaeos instituta non fuit quoad illos Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae; ut enim Ecclesia sit, erit apud hominem Ecclesia fides in Dominum, et quoque amor in Ipsum, ut et amor erga proximum; haec faciunt Ecclesiam; sed haec non fuerunt apud populum qui Jacobus dictus est, nam ille nec agnovit Dominum, ita nec de fide (d)in Ipsum, minus de amore 2in Ipsum, et ne quidem 3 erga proximum, audire voluit; erat enim in amore sui et in amore mundi, qui amores sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; tale test irradicatum isti populo a primis eorum parentibus; inde est quod apud illum populum non (t)instaurari potuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentari illa quae Ecclesiae; Ecclesia repraesentatur cum homo cultum ponit in externis, sed talibus quae correspondent caelestibus; tune 4 per externa repraesentantur interna, ac interna patent in caelo, cum quo sic conjunctio; ut itaque populus Israeliticus 5posset repraesentare, 6cum interiora eorum 7essent absque fide et amore caeli, etiam plena amore sui et mundi, idcirco (x)illa obvelabantur; sic 4 potuerunt externa cum spiritibus et per illos cum angelis communicari absque internis; quare nisi interna fuissent obvelata, patuissent quoque interna, et tunc periisset repraesentativum, quia foeda erupissent et contaminassent; populus iste prae ceteris populis ita (x)obvelari potuit, quia externa plus quam alii, adoravit, (c)et in iis sanctum, immo Divinum, posuit. Ex his constare potest quid intelligitur per "sanctificare," quod nempe sit obvelatio interiorum ut in fidei sancto appareant, sed non ipsis, verum angelis apud illos; videantur quae de hoc populo et de institutione Ecclesiae apud illum ostensa sunt prius, n. 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4459, 4844, 4847, 4865, 4899, (t)4911, 4912, 4500, 7048, 7051, 8588. Quod sanctificationes apud illos non aliud fuerint quam apparentiae sancti in 8externis, et tamen absque aliquo sancto 9apud illos, constare potest a ritibus per quos sanctificabantur, nempe per sacrificia, 10 per lavationes, per aspersiones sanguinis, per unctiones, quae prorsus nihil tangunt interna. @1 dicitur IT$ @2 erga IT$ @3 i de amore$ @4 i enim$ @5 potuisset$ @6 quia$ @7 erant$ @8 externo$ @9 d apud illos i in ipsis$ @10 i tum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8789

#8789 "Et lavent vestes suas": quod significet purificationem verorum, constat ex significatione "lavare" quod sit repraesentativum purificationis a sordibus spiritualibus, de qua n. 3147, 5954 fin., et ex significatione "vestium" quod sint vera, de qua n. 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, (x)6918.

Arcana Coelestia 7
Passage 8790

#8790 Et erunt parati ad diem tertium": quod significet praeparationem [sic] plenariam, constat ex significatione "esse parati" quod sit praeparatio per sanctificationem, de qua mox supra, et ex significatione "diei tertii" quod sit status plenus, de qua n. 7715, ita praeparatio plenaria.

Arcana Coelestia 7
Passage 8791

#8791 "Quia in die tertio": quod significet quoniam in fine cum praeparati ad recipiendum, constat ex illis nunc supra.

Arcana Coelestia 7
Passage 8792

#8792 "Descendet Jehovah ad oculos omnis populi": quod significet adventum Domini et tunc illustrationem, constat ex significatione "descendere" cum dicitur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit praesentia Ipsius per influxum, ita adventus; hic adventus Domini intelligitur per "descensum Jehovae ad oculos omnis populi"; apparitio Jehovae in specie externa fuit coram illo populo, 1quia Ipsius praesentiam non aliter percipere potuit, internum enim ejus erat absque bono et vero in quibus Dominus apud alios praesens est, n. 8787; illustratio quae tunc 2, significatur per "ad oculos omnis populi," nam "oculus" 3in sensu interno est intellectus, et inde visus oculi 4est perceptio quae fidei, quae est ex luce caeli; inde ad oculos est illustratio; quod oculus 5sit intellectus, et (x)ejus visus 4perceptio quae fidei, videatur n. 4403-4421, 4523-4534. @1 qui It$ @2 i est$ @3 correspondet intellectui$ @4 perceptioni$ @5 correspondeat intellectui$

Arcana Coelestia 7
Passage 8793

#8793 "Super 1montem Sinai": quod significet in bonum cui verum implantandum, constat ex significatione "montis Sinai" quod sit bonum in quo vera fidei implantanda, de qua supra n. 8753; de vero quod implantandum bono, agitur in capite sequente; decem praecepta 2monte Sinai tunc promulgata sunt vera interna, et leges ac statuta quae in capitibus sequentibus mandantur sunt vera externa; per haec et 3 illa significantur vera quae bono implantanda sunt. @1 monte AI$ @2 e monte$ @3 i per$

Arcana Coelestia 7
Passage 8794

#8794 "Et terminos ponas populo circumcirca": quod significet extensionem in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni, constat ex significatione "terminos ponere circumcirca" quod sit extensio sphaerae in caelum ad certos limites, qui sunt determinati bono cujusvis, et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui in bono spirituali cui implantandum est verum; hic enim status boni illorum qui ab Ecclesia spirituali sunt, in hoc capite et in sequentibus describitur, n. 8753; inde est quod per "terminos ponas populo circumcirca" significetur extensio in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni. 2 Quid per extensionem in (x)caelum ad sphaeras spirituales boni intelligitur, non sciri ab aliquo quam per revelationem 1potest; hoc ita se habet: omne bonum quod datur homini per regenerationem a Domino habet extensionem ad societates in caelo; extensio illa differt quoad quantum et quale apud unumquemvis; quoad quantum cum ad terminos remotiores, quoad quale cum magis ad interiora vel magis ad exteriora caeli; ipsum bonum apud hominem influit a Domino per societates caeli quae circumcirca, bonum absque influxu per societates non datur; sunt societates caeli in continua cohaerentia circumcirca, nec alicubi apparet discontinuum; similiter se habet cum omnibus et singulis quae sunt boni, et constituunt quale ejus; quapropter cum regeneratur homo, locupletatio boni non aliud est quam insinuatio in societates angelicas, et sic cum illis conjunctio, videatur etiam n. 4067, 4073, 4077, 6598-6613. 3 2Hoc quoque per vivam experientiam pluries (t)ostensum est; quandoque enim communicatio cum societatibus quibusdam ablatae sunt, et tunc tantum vitae et tale vitae remansit quantum et quale extensionis fuit in residuas societates; et cum plures societates ademptae sunt, tunc vita laboravit, et quasi exstingui coepit; unicuique angelo, spiritui, et homini, est sphaera spiritualis, et haec secundum extensionem ejus in societates; extensio illa non est in ipsas societates, sed 3in sphaeras boni illorum; haec sunt arcana quae 4ignota sunt homini sed in altera vita notissima; causa quod ignota sint homini, est quia homo hodie credit quod vita ei sit in ipso, et inde quod vivat absque consociatione cum spiritibus et angelis, ita absque conjunctione cum caelo; sed in hoc prorsus fallitur, omnis enim vita hominis est a Domino per societates. 4 Porro sciendum quod extensio vitae illorum qui ab Ecclesia spirituali sit ad sphaeras angelicas in caelo secundo, quod caelum spirituale vocatur, non autem ad caelum tertium ubi caelestes; causa est quia homo Ecclesiae spiritualis non recipere potest Divinum quale est in caelo intimo seu tertio ubi caelestes, solum ita communiter ut ad nullam illorum perceptionem veniat; causa est quia spirituales ne quidem ad primum limen boni in quo sunt caelestes, venire possunt, n. 2718, 3833, 6500, 8521; ex his patet quid intelligitur per extensionem in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni, quae significantur per quod "terminos ponas populo circumcirca," tum quid intelligitur per sequentia. 5 Sciendum quoque est quod sicut illi qui in bono sunt extensionem habeant in societates 5angelicas secundum boni illorum quale et quantum, ita illi qui in malo extensionem habent in societates infernales secundum mali illorum quale et quantum; et porro, quod unusquisque in altera vita inter illos veniat cum quibus communicaverat in vita corporis; amor ejus dominans id determinat, nam ille est (x)qui constituit sphaeram vitae cujusvis, et se extendit secundum quale suum et secundum quantum suum. @1 Before quam$ @2 quod etiam$ @3 ad$ @4 hactenus ignota sunt in mundo, sed in altera vita unicuique sunt cognita, homo enim$ @5 coelestes$

Arcana Coelestia 7
Passage 8795

#8795 "Dicendo, Cavete vobis ascendere in montem": quod significet quod omnino non ad societates caelestes (x)quae in amor boni, constat ex significatione "ascendere" quod sit ad Divinum quod in caelo superiore, et ex significatione "montis" quod sit bonum amoris ibi, de qua n. 4210, 6435, 8327, 8758; quomodo cum his se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 8794 explicata sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8796

#8796 "Et tangere extremitatem ejus": quod significet quod ne quidem ad intermedia, constat ex significatione "extremitatis" quod sint intermedia, nam regnum caeleste Domini, quod est intimum seu tertium caelum, distinctum est a regno spirituali, quod est secundum seu medium caelum, per intermedia; per haec influit regnum caeleste in regnum spirituale, non autem vicissim, nam omnis influxus fit per intermedia ab interioribus ad exteriora, non autem ab exterioribus ad interiora, n. 5259, 5779, ex quibus patet quod intermedia sint extremitates, et quod illi qui e spirituali regno sunt ne quidem ad primos terminos boni regni caelestis pertingere possint, n. 2718, 3833, 6500, 8521; inde est quod per "cavete tangere extremitatem montis" significetur quod non extensio erit ad societates caelestes quae in amore boni, et ne quidem ad intermedia.

Arcana Coelestia 7
Passage 8797

#8797 "Omnis tangens montem moriendo morietur": quod significet quod qui ab Ecclesia spirituali usque ad [societates] caelestes se infundit pereat, constat ex (x)significatione "montis" quod sit bonum amoris, de qua mox supra n. 8795, hic Divinum Bonum Divini Amoris in caelo intimo, quia populus qui infra repraesentat regnum spirituale Domini, quod est caelum medium; ex significatione "tangere" quod sit penetrare eousque, hic infundere se, de qua sequitur; et ex significatione "moriendo mori" quod sit perire. 2 Cum hoc ita se habet: illi qui e regno spirituali Domini sunt non possunt influere in regnum caeleste, quia hoc est superius seu interius, et illud inferius seu exterius, 1quod enim exterius seu inferius est non potest influere in superius seu interius, n. 5259, 5779; fit tamen quandoque quod qui in inferiore caelo sunt ambiant ascendere in caelum superius, et hoc ex prava cupidine quae originem 2ducit ex fastu, ex dominatione, vel ex invidia; qui id inde tentant subinde etiam intromittuntur; sed tunc patiuntur dura, corripiuntur anxietate, et tandem dolore, et quoque caecitate, 3et intelligentia illis ac felicitas perit; quapropter inde se dejiciunt sicut moribundi, nec animam 3 recipiunt quam cum e caelo dejecti sunt; talis sors est illis (x)qui e caelo inferiore ex cupiditate fastus, dominationis, 4aut invidiae se infundunt in caelum superius; causa est quia 5bonum amoris in illo caelo est sicut ignis consumens respective, et 6verum fidei ibi est sicut lux ignea occaecans visum illorum qui emergunt; haec sunt quae in sensu interno 7intelliguntur per quod populus Israeliticus non tangeret montem Sinai, ubi Jehovah. Similiter se 8haberet cum illis qui in caelesti regno sunt si (t)ascendere supra ad Divinum forte conarentur; similiter cum illis qui infra caelum sunt si ascendere in caelum cupiunt; quod hi dira patiantur, videatur n. 4225, 4226, 4299, 5057, 5058. @1 nam quod$ @2 a fastu aut invidia trahit$ @3 nam perit intelligentia illis, et quoque beatitudo$ @4 vel$ @5 amor$ @6 lux sapientiae ibi est quoque ignea respective, quae est occaecans illos$ @7 intelligantur$ @8 habet$

Arcana Coelestia 7
Passage 8798

#8798 "Non tanget illum manus": quod significet quod qui per aliquam confidentiam sui se infundunt, constat ex significatione "tangere" nempe montem, quod sit se infundere 1in bonum Divinum caeleste, de qua mox supra n. 8797, et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518, 7573, 8050, 8153, 8281; inde quoque confidentia sui, n. 878, 5544. @1 , ubi$

Arcana Coelestia 7
Passage 8799

#8799 "Quia lapidando lapidabitur": quod significet quod [sic] vera fidei quae 1eis, pereant, constat ex significatione "lapidari" quod sit poena falsi et violati veri, de qua n. 5156, 7456, 8575; quod ea poena sit illis qui ex confidentia sui ascendunt ad Divinum in caelo quod supra est, est quia tunc omnis intelligentia quae prius illis, pereat; quod tunc caecitate corripiantur, 2videatur mox supra n. 8797. @1 ei AIT, but possibly altered to eis in A, cp n. 8785$ @2 *** possibly vide$

Arcana Coelestia 7
Passage 8800

#8800 "Et jaculando jaculis conficietur": quod significet quod etiam spirituale bonum pereat, constat ex significatione "jaculis confici" quod sit perire quoad bonum spirituale, nam per "jaculatorem arcus" significatur spiritualis homo, n. 2686, 2709, (x)6422.

Arcana Coelestia 7
Passage 8801

#8801 "Si bestia si vir non vivet": quod significet quod bonum et verum vitam spiritualem 1amittat, constat ex significatione "bestiae" quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 7716, et ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; inde "non 2vivere" est illam amittere. (m)Bonum et verum vitam amittunt cum non percipitur amplius influxus a Domino, nam inde illis est vita; ipsum bonum et verum tunc quoad externam 3speciem quidem apparent sicut bonum et verum, sed non aliter quam sicut pictum quod in se non est vivum.(n) @1 amittant IT$ @2 d vivere, est i vivet, est$ @3 formam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8802

#8802 "In trahendo jobel": quod significet quibus perceptio communis boni caelestis, constat ex significatione "in trahendo jobel," seu quod idem, "in audiendo sonum buccinae," quod sit perceptio communis boni caelestis, per "audiri" enim significatur perceptio, n. 5017, 8361, et per "jobel" seu "sonum buccinae" significatur bonum caeleste; causa quod per "sonum buccinae" seu "jobel" significetur bonum caeleste, est quia instrumenta musica ex sonis 1suis correspondeant affectionibus veri 2aut boni, instrumenta chordacea affectionibus veri, et inflatoria affectionibus boni, n. 418-420, 4138, 8337; buccina quia erat instrumentum inflatorium et grandisonum, 3correspondebat affectioni boni caelestis, quare etiam jubilaeum inde nominatum est, per quod repraesentatum est conjugium 4boni et veri quod in intimo caelo 5; inde nunc est quod per "in trahendo jobel" significetur quibus perceptio communis boni caelestis. 2 Per illos qui in perceptione communi boni caelestis (x)intelliguntur qui intermedii sunt inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini, per quos ideo influxus, communicatio, et conjunctio fit, videatur mox supra n. 8787, 8796; his est extensio usque in societates caelestes, 6quae significatur per quod illi ascendent in montem; intermedii illi repraesentantur per "Moschen," n. 8787, et quoque per "Aharonem," quibus datum est in montem ascendere, vers. 24 seq. Quid extensio in sphaeras societatum angelicarum, et quod talis sit extensio quale bonum cuivis, videatur supra n. 8794. Communis perceptio est apud illos qui in spirituali bono sunt, (c)et influxum communem 7boni caeli superioris, hic caeli intimi, recipere possunt; tales 8 intelliguntur per illos qui ascendent montem "in audiendo jobel." @1 illorum$ @2 et IT$ @3 correspondebat altered to correspondet$ @4 coeleste$ @5 i, hoc est, conjugium boni et veri ibi$ @6 quod$ @7 ex coelo superiori hic, ex coelo intimo, ubi coelestes$ @8 i sunt qui$

Arcana Coelestia 7
Passage 8803

#8803 "Illi ascendent in montem": quod significet extensionem usque ad caelestes, constat ex illis quae 1 n. 8794, 8795, et quoque nunc supra n. 8802, dicta et ostensa sunt. @1 i supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8804

#8804 Vers. 14, 15. Et (x)descendit Moscheh de monte ad populum, et sanctificavit populum, et laverunt vestes suas. Et dixit ad populum, Estote parati ad tres dies; ne accedatis ad mulierem. "Et descendit Moscheh de monte ad populum" significat applicationem et praeparationem per 1verum a Divino ad recipiendum vera in bono: "et sanctificavit populum" significat obvelationem interiorum ut in fidei sancto appareant: "et laverunt vestes" significat purificationem verorum fidei: "et dixit ad populum, Estote parati ad tres dies" significat praeparationem 2plenam: "ne accedatis ad mulierem" significat purificationem boni fidei. @1 illum$ @2 cp n. 8808$

Arcana Coelestia 7
Passage 8805

#8805 "Et descendit Moscheh de monte ad populum": quod significet applicationem et praeparationem per verum a Divino ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione "descendere" cum dicitur de "Mosche," per quem repraesentatur verum a Divino, quod sit applicatio et quoque praeparatio per illud; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, et quoque quod sit medians, n. 8787, ita quoque praeparans et applicans; ex significatione "montis" quod sit Divinum in caelo, ita caelum; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero per quod bonum, et in bono ex quo verum, hic in bono in quo recipienda vera. Interest 1scire quid in specie significatur per "montem Sinai," tum quid 2repraesentatur per "populum Israelem," ut et quid per "Moschen" 3in hoc capite et in sequentibus Libri Exodi. 2 Per 4"montem Sinai" in specie significatur caelum, e quo a Domino vera influunt; inde per quod "Jehovah descendit super montem illum" significatur praesentia Ipsius in caelo; et quia caelum, in quo Jehovah, hoc est, Dominus, per "montem Sinai" significatur, etiam per illum significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero ibi, nam inde caelum est caelum. 3 Per 4"populum" autem 4"Israelem" juxta hunc montem repraesentatur Ecclesia spiritualis quoad bonum in quo vera fidei implantanda sunt, nam prius ostensum est quod illis qui ab Ecclesia spirituali bini status sint, prior cum per vera ducuntur ad bonum, posterior cum in bono sunt et ex illo in veris; hic cum in bono cui vera implantanda sunt, qui status est status medius inter priorem et posteriorem; vera quae implantantur bono continentur in illis quae e monte Sinai a Domino promulgata sunt, et per Moschen communicata populo. 4 Per 4"Moschen" repraesentatur in hoc capite et in sequentibus verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, (c)ac inde medians inter Divinum in caelo ac inter bonum cui implantanda vera, quod est Ecclesiae spiritualis, ita medians inter Dominum et populum. Haec scire interest propter intellectum sequentium in Libro Exodi. Ex his 5etiam constare potest quod per "descendit (x)Moscheh de monte ad populum" significetur applicatio et praeparatio per verum a Divino ad recipiendum vera in bono. @1 ut sciatur$ @2 quoque$ @3 hic repraesentatur, nam quae ab hoc capite ad finem libri Exodi continentur sunt illa quae a Jehovah e monte promulgata sunt, et per Moschen communicata populo$ @4 Printed in capital letters in IT$ @5 nunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8806

#8806 "Et sanctificavit populum": quod significet obvelationem interiorum ut in fidei sancto appareant, constat ex illis quae supra n. 8788 explicata sunt, sed ibi expositum est quid sanctificatio apud populum Israeliticum, quod nempe fuerit obvelatio interiorum ut quoad externa apparerent in sancto, cum in cultu repraesentativo erant; et quod nisi 1illorum interiora tunc obvelata fuerint, per foedas cogitationes et malas affectiones non modo contaminavissent sanctum cultus, sed etiam prorsus delevissent 2, adeo ut nihil caeleste (c)et spirituale, quod repraesentatum est in externis, in caelo inde perceptum fuisset. 2 Sed quia per "filios Israelis" hic intelliguntur illi qui ab Ecclesia spirituali, paucis dicetur quid per sanctificationem apud hos intelligitur: illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui vitam veri et inde vitam boni vivunt, detinentur a malis et tenentur in bono a Domino; bonum quod a Domino est sanctum apud illos, inde quantum boni recipiunt a Domino, tantum sunt 3sancti; ac tantum 4boni recipiunt a Domino, hoc est, tantum sunt sancti, quantum vivunt vitam boni secundum genuina vera fidei, et tunc quantum credunt quod omne bonum quod tunc cogitant et faciunt sit a Domino; tunc etiam mala 5 apud illos separantur, ut prorsus non appareant, imprimis quae hereditario traxerunt a parentibus, 6 quae foeda sunt, quia a pluribus aevis retro apud parentes successive cumulata sunt, et sic 7in prolem congesta; haec interiora sunt quae apud illos qui ab Ecclesia spirituali reconduntur et 8 quasi obvelantur, n. 966, 1667, 2307, 2308, 3701, 4317, 8550; 9inde est quod omne voluntarium quod illis ex hereditario, 10sit deperditum; 11propterea apud illos novum voluntarium in parte intellectuali per vera fidei a Domino formatur; haec (t)causa est quod illi cum regenerantur per vera ducantur ad bonum, et postea cum regenerati sunt a bono in vera boni; inde patet quomodo novum voluntarium apud illos a Domino creatur; quod hoc formatum sit in (m)parte 12 intellectuali apud illos qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6125.(n) @1 illa$ @2 i illum$ @3 sanctificati$ @4 bonum$ @5 i quae$ @6 i inde$ @7 After congesta$ @8 i sic$ @9 et quia ita$ @10 est$ @11 inde$ @12 i illorum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8807

#8807 "Et laverunt vestes": quod significet purificationem verorum fidei, constat ex illis supra n. 8789, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 7
Passage 8808

#8808 "Et dixit ad populum, Estote parati ad tres dies": quod significet praeparationem 1plenariam, constat ex illis supra n. 8790, ubi similia. @1 cp n. 8804$

Arcana Coelestia 7
Passage 8809

#8809 1"Ne accedatis ad mulierem": quod significet purificationem boni fidei, constat ex eo quod conjugia apud gentem Israeliticam essent impura, quia interiora eorum erant foeda; amor enim conjugialis descendit (c)ex conjugio boni et veri; quare illi qui quoad interiora non in bono et vero sunt, nec in conjugio puro esse possunt, et qui quoad interiora in malo et falso sunt, ut illa gens, in conjugio impuro sunt; inde est quod "non accedere ad mulierem" sit abstinere ab impuro; quod amor conjugialis descendat ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, videatur n. 2727-2759, 2803, 3132, 4434, (x)4835, et quod apud populum ex Jacobo non aliquod conjugiale fuerit, ac ideo illis permissum plures uxores ducere, n. 3246. Quod autem concernit illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, 2et per filios Israelis hic repraesentantur, nec illi sunt in aliquo conjugiali priusquam apud illos verum implantatum est bono; antequam hoc fit, quidem conjugium est sed non purum, nam in interioribus non prius est conjugium boni et veri; inde est quod per "non accedere ad mulierem" in sensu interno 3significetur purificari quoad bonum fidei; nam agitur in hoc capite de bono cui nondum verum implantatum est, et in sequentibus de implantatione. @1 Et nec A, Et ne IT, but cp p 166 line 3 and n. 8804. A deleted draft of n. 8809 also reads Ne$ @2 qui$ @3 sit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8810

#8810 Vers. 16-19. Et fuit in die tertio in fieri mane, et fuit voces et fulgura, et nubes gravis super monte, et vox buccinae vehemens valde, et trepidabat omnis populus qui in castris. Et exire fecit Moscheh populum obviam Deo (x)e castris, et constiterunt in inferioribus montis. Et mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis, et tremiscebat totus mons valde. Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde; Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce. "Et fuit in die tertio" significat in fine purificationis: "in fieri mane" significat statum cum in bono: "et fuit voces et fulgura significat statum Divinum in quo revelatio: "et nubes gravis super monte significat statum Divinum respective ad illos qui recepturi: "et vox buccinae 1vehemens valde" significat statum caelestem qui circum: "et trepidabat omnis populus qui in castris" significat sanctum tremorem illis qui recepturi: "et exire fecit Moscheh populum obviam Deo e castris" significat potentiam veri a Divino ad parandum illos ut recipiant Divinum in bono quod illis: "et constiterunt in inferioribus montis" significat longe a bono amoris caelestis: "et mons Sinai fumabat totus ille" significat apparitionem boni caelestis in maximo obscuro: "propter quod descendit super illum Jehovah in igne" significat quia Divinum ibi in amore caelesti: "et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis" significat obscurum sicut obscurum ex cupiditatibus: "et tremiscebat totus mons valde" significat caeli commotionem: "et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde" significat commune revelationis per caelum angelicum: "Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce" significat per influxum veri a Divino, in quo ipsum Divinum. @1 gravis AIT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8811

#8811 "Et fuit in die tertio": quod significet in fine purificationis, constat ex significatione "diei tertii" quod sit finis 1status praeparationis ad recipiendum, ut supra n. 8791, ita 2finis purificationis. @1 cum praeparati cp n. 8791$ @2 cum purificati$

Arcana Coelestia 7
Passage 8812

#8812 "In fieri mane": quod significet statum cum in bono, constat ex significatione "mane" quod sit status boni amoris, de qua n. 8426. Ex his, quod Jehovah, hoc est, Dominus, descenderit super monte Sinai die tertio, et quoque in illius diei mane, manifeste patet quod hoc repraesentativum fuerit alicujus rei Divinae in caelo quae non alicui potest innotescere quam ex correspondentia talium quae existunt in naturali mundo cum illis quae in spirituali, ac inde significatione; ut hic quid "mane" et quid "dies tertius"; quod "dies tertius" sit finis status prioris, est quia per "tres" significatur plenum a principio ad finem, n. 8790; et quod "mane" sit status boni amoris, est quia sol, 1qui in altera vita dat lucem angelis et universo caelo, est Dominus, et ignis ibi est Divinus Ipsius Amor, qui dat calorem 2vitae omni vivo, et lux ibi est Divinum Verum quod illuminat omnes qui id recipiunt; prorsus aliter 3quam sol mundi, cujus ignis est ignis et non amor, et inde lux est lux et non verum; [2] ex his constare potest quales effectus sunt ignis ut et lucis e sole mundi, et quales effectus sunt ignis et lucis e sole caeli, quod nempe ab illo 4calor et lux absque vita, ab hoc autem calor et lux, cum vita 5; haec, nempe quae a sole caeli proveniunt, ideo vocantur spiritualia, quia in se vitam habent, et illa quae ex sole mundi (d)sunt, vocantur naturalia, ac in se non vitam habent; vita quae in vivis in calore et 6ex calore (x)appercipitur non est ex calore 7solis mundi, sed est ex calore 7solis caeli; hic calor cum influit in 8calorem mundi, edit eum effectum, et 9sentitur in corpore ut calor elementaris, sed est 10calor vitalis in illo, qui originem ducit ex amore qui est calor e sole caeli; quod origo caloris vitae sit aliunde, et quod sit in amore (c)et secundum quantum et quale ejus, unusquisque potest scire si modo velit rite reflectere, praeter illos qui non agnoscunt aliquid internum in homine, et qui naturae ascribunt omnia. [3] Cum itaque calor ex sole caeli, qui est Dominus, est bonum amoris, et lux inde est verum fidei, constare potest quid significatur per "mane," et quid per "meridiem," per "vesperam," et per "noctem" in altera vita, quod nempe sint status boni et veri seu amoris et fidei, "mane" status boni amoris, "meridies" status veri fidei, et "vespera et nox" illorum privatio, quae sunt ignorantia 11et caecitas in illis quae fidei sunt, tum torpor et frigus in illis quae amoris caelestis sunt. [4] Praeterea se habet similiter cum sole caeli sicut cum sole mundi, quod immotus sit et non per aliquam (x)circumgyrationem faciat status illos, sed quod illa quae circum sunt illos faciant, sicut tellus circum solem 12et simul circum axem suum; inde apparentiae sicut mutationes illae ex sole existerent, cum tamen non ex sole sed ex orbe circum illum; ita quoque in caelo, mutationes status ibi, quibus correspondent mane, meridies, vespera, nox, non existunt a sole ibi, nam sol semper emittit calorem et lucem, hoc est, bonum quod amoris et verum quod fidei, sed mutationes illae existunt apud (c)eos qui recipiunt, nempe apud angelos 13et spiritus, qui per 14statas vices secundum vitam nunc in mane sunt, hoc est, in bono amoris, nunc in meridie, hoc est, in vero fidei, nunc in vespera et nocte, hoc est, in umbra et (x)torpore quoad illa. [5] Quod res similiter se habeat in mundo sicut in caelo, cum differentia quod in mundo 15sint status temporum qui ita succedunt, et in caelo status vitae, est causa quia omnia quae in mundo sunt ad imaginem (x)illorum quae in caelo creata sunt, nam naturalia ex spiritualibus existunt sicut effectus a suis causis; inde est correspondentia omnium in mundo cum illis quae in caelo, et inde universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, 4939, 8211. @1 After vita$ @2 vitalem$ @3 ac$ @4 calor a, calor lux I$ @5 i, pariter lux$ @6 After appercipitur$ @7 e sole$ @8 illum$ @9 appercipitur$ @10 ex calore vitali$ @11 aut$ @12, per quod fit apparentia sicut ex sole mutationes$ @13 in coelis$ @14 Possibly status$ @15 sunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8813

#8813 "Et fuit voces et fulgura": quod significet statum Divinum in quo revelatio, constat ex significatione "vocum," quae sunt sonitus tonitruum, quod sint vera Divina, et ex significatione "fulgurum" quod sit rutilatio ac splendor qui veris illis, nam vera Divina ex 1flammeo lucis, quod ex sole caeli, splendent ac rutilant; inde est quod per "voces et fulgura" significetur status Divinus in quo revelatio; status Divinus per quod talia e caelo descendant, et revelatio per quod "voces et 2fulgura" sint vera Divina; quod per "voces" quae fulminum e caelo significentur vera Divina, videatur n. 7573, et quod "fulgura" sint splendores inde qui perstringunt visum internum hominis, ac (x)illuminant illos qui in vero 3ex bono sunt, (c)ac percellunt illos qui in falso ex malo, constat ex locis in Verbo ubi "fulgura" nominantur, ut apud Davidem, Stillarunt aquas nubes, vocem ediderunt aetheres, et tela Tua iverunt, vox tonitrui Tui in 4orbem, illustrarunt fulgura 5orbem, commota est et contremuit terra, Ps. lxxvii 18, 19 [A.V. 17, 18]; ibi "vox tonitrui" pro vero Divino, n. 7573, "fulgura" pro splendore ejus, et "orbis" pro Ecclesia; inde "illustrarunt fulgura orbem" pro illustratione Ecclesiae a vero Divino: similiter apud eundem, [2] (x)Illustrabunt fulgura Ipsius orbem, videbit et timebit terra, montes sicut cera liquefient coram Jehovah, Ps. xcvii 4, 5: apud eundem, Quod vult Jehovah, facit in caelis et in terra, in (x)maribus et in omnibus abyssis; Qui ascendere facit vapores ab extremitate terrae, fulgura pluviae facit, Ps. cxxxv ,] 7; Jer. x 13, li 16; 6"fulgura pluviae" pro splendore veri descendentis e caelo: apud Johannem, Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, Apoc. xi (x)19, xvi 18; "voces, 7 fulgura, (c)et tonitrua" pro veris Divinis quae illustrant bonos et terrificant malos: apud Eechielem, [3] Aspectus animalium (quae 8erant cherubi) sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, 9is incedens inter animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur; et animalia percurrendo et revertendo secundum aspectum fulguris, i 13, 14; ibi "ignis" pro bono amoris, et "ex igne exiens fulgur" pro vero Divino inde; describitur ibi providentia Divina Domini per "cherubos," quae est verum Divinum procedens ex Divino Bono Domini: apud Danielem, [4] Ecce unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tharschisch, facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, x 5, 6; "facies sicut aspectus fulguris" pro amore veri, nam verum quod ex amore, secum fert flammeum ex igne, quod est "fulgur": apud Sachariam, [5] Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, ix 14; "telum quod exibit sicut fulgur" pro vero Divino quod perstringit et penetrat; quod "telum" sit verum doctrinae, videatur n. 2686, 2709; 10ita "telum a Jehovah" est verum Divinum: apud Nahum, [6] Splendor gladii, fulgur hastae, et multitudo confossorum, iii 3: apud Moschen, Acuturus sum fulgur gladii Mei, Deut. xxxii 41; pro penetratione veri Divini apud malos, "gladius" pro vero pugnante, n. 2799, 8294, et "fulgur" pro splendore ejus qui perstringit intellectuale, et orbat illud facultate videndi verum: similiter apud Ezechielem xxi 20, 33 [A.V. 15, 28]. Ex his etiam patet quod per "fulgur" intelligitur verum Divinum apud Matthaeum xxviii 3, et Luc. xvii 24. @1 flammea luce, quae$ @2 tonitrua$ @3 et$ @4 Heb (galgal)$ @5 Heb (tebhel)$ @6 fulgur IT$ @7 i et$ @8 sunt$ @9 et IT [possibly ea intended]$ @10 inde$

Arcana Coelestia 7
Passage 8814

#8814 "Et nubes gravis super monte": quod significet statum Divinum respective ad illos qui recepturi, constat ex significatione "nubis" quod sit verum accommodatum illis qui recepturi, ita Verbum in littera, de qua n. 8443, 8781, hic verum Divinum accommodatum 1populo ex Jacobo, qui quia in magnis tenebris 2erat quoad vera Divina, ideo dicitur "nubes gravis," (c)ac supra 3"densitate nubis," 4vers. 9, ac infra "fumus ignis sicut fumus fornacis," vers. 18; in quantis tenebris fuerint, constare potest ex illis quae supra de illa gente n. 8788 memorata sunt; et quoque ex eo quod illis non revelata sint quae interni hominis sunt sed solum quae externi, nam interna non capiebant nec capere volebant, quia 5contraria erant illorum amoribus, qui erant ut omnium supremi in mundo essent, et quoque omnium opulentissimi, et quod omnes gentes alibi sicut nihili respective ad illos essent; ubi hi amores sunt, ibi amores caelestes non recipi possunt, nam hi exstinguuntur et suffocantur ab illis; haec causa est quod Jehovah, hoc est, Dominus, apparuerit (x)illis in densa et gravi nube; similiter sicut se habet in altera vita, qui in falsis ex malo sunt, illi circumfusi sunt nube densa et nigra secundum falsitatum quale et quantum; hoc apparet cuivis ibi ad 7oculos, et usque tamen sol ibi continue lucet; de his videantur quae prius n. 6832, 8137, 8138; in genere, Divinum in altera vita apparet 8cuivis secundum quale fidei et amoris ejus. @1 filiis Israelis$ @2 erant$ @3 densitas IT$ @4 Before densitate$ @5 After 8788$ @6 opposita$ @7 oculum$ @8 unicuivis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8815

#8815 "Et vox buccinae 1vehemens valde": quod significet statum caelestem qui circum, constat ex significatione "vocis" seu "soni buccinae" quod sit verum boni caelestis; "vox" 2 est verum, et "buccina" est bonum caeleste, ut supra n. 8802; quod sit status caelestis qui circum, est quia Divinum in caelo est in medio seu intimo, hoc est, in supremo ibi; at caelum respective ad angelos est circum seu extra, hoc est, infra, nam quod circum est etiam est extra, et quod extra est etiam est infra; ipsum verum Divinum in caelo significatur per "voces et fulgura," verum autem caeleste seu angelicum Divino 3adjunctum, quod infra seu circum est, significatur per "vocem buccinae"; similiter ac apud Sachariam, Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius; et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, ix 14: et apud Davidem, Ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum voce buccinae, Ps (x)xlvii 6 [A.V. 5]; "clangor" pro vero boni spiritualis, "vox buccinae" pro vero boni caelestis. [2] Divinum Verum quod per caelum transit etiam intelligitur per tubas quibus angeli clanxerunt, Apoc. viii 2, 6-8, 12, 13, ix 14; repraesentatum etiam est verum Divinum e caelo per septem buccinas quibus septem sacerdotes clanxerunt ante arcam seu coram Jehovah, cum muri urbis Jericho caderent, Jos. vi; tum per buccinas quibus insonuerunt trecenti viri, qui cum Guideone, circum castra Midianis, Amaleki, et filiorum orientis, Jud. vii; causa 4quod buccinae 5illum effectum ederent, fuit, (x)quia repraesentabant verum Divinum per caelos, quod tale est ut perficiat bonos at destruat malos; quod perficiat bonos, est quia hi recipiunt Divinum Bonum quod est in Vero, at quod destruat malos, est quia hi non recipiunt Divinum Bonum quod inibi; 6"muri Jericho" significabant falsa quae defendebant mala, ac "Midian, Amalek, et filii orientis, circum quorum castra trecenti viri Guideonis clanxerunt buccinis" significabant illos qui in malis et inde falsis. @1 gravis AIT$ @2 i enim$ @3 conjunctum$ @4 est quia$ @5 significabant$ @6 inde est quod Divinum Verum omnes qui in coelo sunt perficiat, at omnes qui in inferno sunt, destruat$

Arcana Coelestia 7
Passage 8816

#8816 "Et trepidabat omnis populus qui in castris": quod significet sanctum tremorem illis qui recepturi, constat ex significatione "trepidare" quod sit sanctus tremor, et ex significatione "populi qui in castris" quod sint qui Divinum Verum recepturi. In Verbo passim dicitur quod cum descendit Jehovah, contremiscat terra, et diffluant montes, ut Ps. lxxvii 18, 19 [A.V. 17, 18]; Ps. xcvii 4, 5; Ps. civ 32, et alibi, et per id significatur commotio omnium ad praesentiam Divini, nam Divinum tale est ut nemo sustineat nisi in quadam nube sit, et sic accommodatus receptioni, est enim sicut ignis qui in sole, qui si nudus incideret, momento consumeret; sed 1receptio se habet secundum bonum apud unumquemvis; qui in bono sunt ad praesentiam Divini quidem contremiscunt, sed est tremor sanctus qui praecedit receptionem; at qui in malo sunt ad praesentiam Divini in terrore sunt, ac ideo aufugiunt, et tunc involvuntur falsis suis sicut furva nube, et absconduntur; haec significantur per cavernas petrarum in quas tunc se 2recipiunt; ex his constare potest quid per "trepidabat omnis populus qui in castris" significatur. @1 illa se habent$ @2 conjiciunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8817

#8817 "Et exire fecit Moscheh populum obviam Deo e castris": quod significet potentiam veri a Divino ad parandum illos ut recipiant Divinum 1, constat ex significatione "exire facere populum obviam Deo" quod sit potentia ad parandum illos ut recipiant Divinum, nam agitur in sequentibus de Lege promulgata 2super monte Sinai, quae est Divinum quod recepturi, nam Lex est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est quod "exire facere obviam" sit potentia parandi ad receptionem, per verum a Divino, quod 3per "Moschen" repraesentatur, 4 n. 8760, 8787, 8805. @1 cp n. 8810$ @2 e$ @3 After repraesentatur$ @4 i quod Moscheh sit verum a Divino videatur ut supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8818

#8818 "Et constiterunt in inferioribus montis": quod significet longe a bono amoris caelestis, constat ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, et sic bonum Divinum unitum Divino Vero ibi, de qua n. 8805, et ex significatione "consistere in inferioribus ejus" quod sit longe seu remote ab illo; intelligitur hic in sensu interno historico gens Israelitica, quae quod absque bono amoris caelestis fuerit, videatur supra n. 8788, 8806, et inde quod longe ab illo, quapropter etiam infra 1 dicitur quod Moscheh obtestaretur populum ut et sacerdotes, ne perrumperent terminos, ac tangerent montem, et sic 2morerentur, vers. 21, 22, 24, 25. In sensu autem interno, in quo agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, significatur per id quod consisterent in inferioribus montis, quod non liceret ad superius caelum ex confidentia ascendere, et si ascenderent quod 3morituri, de qua re videatur n. 8794, 8797. @1 i iterum$ @2 moriantur$ @3 perituri$

Arcana Coelestia 7
Passage 8819

#8819 "Et mons Sinai fumabat totus ille": quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione "montis Sinai" quod sit bonum caeleste, ut 1mox supra n. 8818, et ex significatione "fumare" quod sit apparitio 2in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ., 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod "mons Sinai fumabat totus" et per id quod mox infra dicitur quod "ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis" intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae (x)sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. xxiv 16, 17: apud eundem, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et calgo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. (x)iv 11, 12, v 19 [A.V. 22]: et apud eundem, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes (x)nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25]; [2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 5ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 6 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod "fumus" sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esaiam ix 17, 18, xxxiv (x)9, 10; apud Joelem iii 3, 4 [A.V. ii 30, 31]; 7 apud Hoscheam xiii 1, 3; 8 in Apocalypsi ix 17, 18, xviii 2, 18, xix (x)3. @1 d mox i nunc$ @2 d in i at maximo$ @3 illi$ @4 i ut ab his$ @5 in$ @6 i in$ @7 i et$ @8 i tum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8820

#8820 "Propter quod descendit super illum Jehovah in igne": quod significet quia Divinum ibi in amore caelesti, constat ex significatione "ignis," in quo Jehovah, quod sit amor Divinus caelestis; quod "ignis" sit amor, videatur n. 934, 4906, 5071 fin., 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, hic amor Divinus caelestis, hoc est, amor Divinus qualis est in caelo ubi caelestes angeli.

Arcana Coelestia 7
Passage 8821

#8821 "Et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis": quod significet obscurum sicut obscurum ex cupiditatibus, constat ex significatione "fumi" quod sit obscurum, de qua supra n. 8819, et ex significatione "fornacis" quod sit cupiditas, de qua n. 7519; cur Dominus, cum in caelesti amore, ita apparuerit 1 filiis Israelis, videatur 2 n. 8819, tum 1861 fin., 6832. @1 i coram$ @2 i mox supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8822

#8822 "Et tremiscebat totus mons valde": quod significet caeli commotionem, constat ex significatione "tremiscere" quod sit commotio, et ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, de qua n. 8805; quod ad praesentiam Divini sit commotio, videatur supra n. 8816.

Arcana Coelestia 7
Passage 8823

#8823 "Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde": quod significet commune revelationis per caelum angelicum, constat ex significatione "vocis buccinae" quod sit verum caeleste seu angelicum Divino conjunctum, de qua n. 8815, ita commune revelationis, nam verum Divinum est revelatio, ac id quod medio caelo manifestatur est commune 1respective ad ipsum verum Divinum in caelo, 2est enim extra seu circum, n. 8815, et quod circum et extra est, id commune est respective ad id quod in medio seu quod intra est; et ex significatione "vadere et fortificare se" quod sit increscentia ejus, nam se habet hoc sicut sonus qui in alto ubi purior atmosphaera est, qui tacitus, at cum descendit ad inferiora ubi atmosphaera (x)est crassior, 3quod sit grandior et sonantior; 4ita Divinum Verum et Divinum Bonum, haec in supremis sunt pacifica et prorsus nullius turbae, at cum delabuntur versus inferiora, qer gradus impacifica et tandem tumultuosa; haec describuntur ita a Domino ad Eliam, cum erat in Chorebo, in Libro Primo Regum, Exi et consiste in monte ante Jehovam; ecce Jehovaa praeteriens; ita ut ventus magnus et fortis disrumpens montes, et diffringens petras ante Jehovam; non in vento Jehovah; dein post ventum terrae motus, non tamen in terrae motu Jehovah; post terrae motum ignis, non in igne Jehovah; denique post ignem vox (x)silentii tenuis, xix 11, 12. @1 i revelationis$ @2 oa, but see Appendix Volume.$ @3 quod fiat altered to fit$ @4 Divinum in supremis etiam est prorsus tacitum et pacificum, at cum versus inferioro delabiatur excipiunt talia quae per gradus sunt impacifica et tandem tumultuosa$

Arcana Coelestia 7
Passage 8824

#8824 "Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce": quod significet per influxum veri a Divino, in quo ipsum Divinum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, 8805, ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 5797, 7270, 8128, et ex significatione "respondere in voce" quod sit Divinum Verum a quo; causa quod illa significentur, est quia responsa Divina sunt vera in quibus Divinum. @1 i cum de Deo,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8825

#8825 Vers. 20-25. Et descendit Jehovah super montem Sinai ad caput montis, et vocavit Jehovah Moschen ad caput montis, et ascendit Moscheh. Et dixit Jehovah ad Moschen, Descende, obtestare populum ne forte perrumpant ad Jehovam ad videndum, et cadat de eo multus. Et etiam sacerdotes accedentes ad Jehovam sanctificabunt se, ne forte rupturam faciat in illis Jehovah. Et dixit Moscheh ad Jehovam, Non potest populus ascendere ad montem Sinai, quia Tu contestatus es in nos, dicendo, Terminos pone monti, et sanctifica eum. Et dixit ad illum Jehovah, Abi, descende, et ascendas tu et Aharon tecum, et sacerdotes et populus ne perrumpant ad ascendendum ad Jehovam, ne forte rupturam faciat in illis. Et descendit Moscheh ad populum, et dixit ad illos. "Et descendit Jehovah super montem Sinai" significat praesentiam Domini in caelo: "ad caput montis" significat in intimo: "et vocavit Jehovah Moschen ad caput montis, et ascendit Moscheh" significat conjunctionem veri a Divino ibi: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat exhortationem a Divino: "Descende, obtestare populum ne forte perrumpant ad Jehovam ad videndum" significat ne illi qui a spirituali Ecclesia cupiant in caelum ubi Divinum caeleste: "et cadat de eo multus" significat quod sic perirent: "et etiam sacerdotes accedentes ad Jehovam sanctificabunt se" significat illos qui in bono spirituali, in quo Divinum, 1quod obtegendi: "ne forte rupturam faciat in 2illis Jehovah" significat inde separationem a bono: "et dixit Moscheh ad Jehovam" significat cogitationem veri a Divino: "Non potest populus ascendere ad montem Sinai" significat quod ad caeleste regnum nequeant se elevare: "quia Tu contestatus es in nos" significat quia a Divino cautum: "dicendo, Terminos ponas monti" significat per quod sphaera spiritualis boni infra desinat: "et sanctifica eum" significat quod sic ex Divino arceantur: "et dixit ad illum Jehovah" significat admonitionem usque: "Abi, descende" significat influxum: "et ascende tu et Aharon" significat conjunctionem cum vero a Divino, interno et externo: "et sacerdotes et populus ne perrumpant ad ascendendum ad Jehovam" significat ne qui in bono et vero spirituali cupiant in caelum caeleste: "ne forte rupturam faciat in illis" significat separationem a vero et bono: "et descendit Moscheh ad populum" significat influxum Divini per verum a Divino: "et dixit ad illos" significat sic admonitionem. @1 obtegent se$ @2 illos IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8826

#8826 "Et descendit Jehovah super montem Sinai": quod significet praesentiam Domini in caelo, constat ex significatione "montis Sinai" quod sit caelum, de qua n. 8805, inde "descendere in montem illum" est praesentia ibi; quod sit praesentia Domini, est quia "Jehovah" in Verbo est Dominus.

Arcana Coelestia 7
Passage 8827

#8827 "Ad caput montis": quod significet in intimo, nempe caelo, constat ex significatione "montis" quod sit caelum, ut nunc supra n. 8826; quod "caput montis" sit intimum caelum, est quia caput montis est altissimum 1ibi, ac altissimum significat intimum, n. 1735, 2148, 4210, 4599, 8153; sunt tres caeli, nempe infimum, quod vocatur primum, medium, quod vocatur secundum, et intimum, quod vocatur tertium; in hoc caelo est magis Divinum quam in binis 2inferioribus, nam ibi sub immediato intuitu Domini sunt, quoniam illi qui ibi in amore in Dominum 3sunt, ac inde in pace et in innocentia prae reliquis; angeli qui ibi vocantur angeli caelestes, at angeli 4 in secundo caelo vocantur angeli spirituales, inde Divinum in illo caelo vocatur Divinum caeleste, et Divinum in hoc Divinum spirituale; ex his (x)constare potest quid significat quod "Jehovah descenderit super caput montis." @1 ejus$ @2 coelis infra$ @3 Before in amore$ @4 i qui$

Arcana Coelestia 7
Passage 8828

#8828 "Et vocavit Jehovah Moschen ad caput montis, et ascendit Moscheh": quod significet conjunctionem veri a Divino ibi, constat ex illis quae supra n. 8760, 1 8761, explicata sunt, ubi similia; hic significatur conjunctio cum Divino 2caelesti, hoc est, cum Divino 3intimi caeli. @1 i et$ @2 intimi coeli$ @3 coelesti$

Arcana Coelestia 7
Passage 8829

#8829 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet exhortationem a Divino, constat ex significatione "dicere" quod involvat illa quae sequuntur, quae sunt exhortationis, ne perrumperent terminos quibus circumseptus erat mons.

Arcana Coelestia 7
Passage 8830

#8830 "Descende, obtestare populum ne forte perrumpant ad Jehovam ad videndum": quod significet ne illi qui ab "Ecclesia spirituali" cupiant in caelum ubi 1Divinum caeleste, constat ex significatione "obtestari" quod sit exhortatio, ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius, ex significatione "perrumpere," nempe terminos, quod sit cupere in caelum superius, 2 et ex significatione "ad videndum Jehovam" quod sit ad percipiendum Divinum, per "Jehovam" enim in capite montis intelligitur Divinum in caelo intimo, quod vocatur caelum caeleste, n. 8827, et per "videre" intelligitur perceptio, n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400. @1 coelestes A, coeleste IT$ @2 i de qua n. 8794, 8795,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8831

#8831 "Et cadat de eo multus": quod significet quod sic perirent, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 7
Passage 8832

#8832 "Et etiam sacerdotes accedentes ad Jehovam sanctificabunt se": quod significet illos qui in bono spirituali, in quo Divinum, quod obtegendi, constat ex significatione "sacerdotum" quod sit bonum, de qua n. 1728, 2015 fin., 6148, hic bonum spirituale, quia per "filios Israelis" quorum sacerdotes erant, 1repraesentabantur illi qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in bono per verum, et in vero ex bono, n. (x)7957, 8234; ex significatione "accedere ad Jehovam" cum de sacerdotibus, per quos significatur bonum, quod sit in quo Divinum; et ex significatione "sanctificari" quod sit obtegi quoad interiora, de qua n. 8788, 8806. @1 repraesentantur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8833

#8833 "Ne forte rupturam faciat in illis Jehovah": quod significet [inde] separationem a bono, constat (c)ex significatione 1"rupturam facere" quod sit separatio veri a bono, de qua n. 4926, hic separatio a bono, quia dicitur de "sacerdotibus," per quos significatur bonum, n. 8832. @1 rupturae$

Arcana Coelestia 7
Passage 8834

#8834 "Et dixit Moscheh ad Jehovam": quod significet cogitationem veri a Divino, constat ex significatione "dicere" cum ex vero a Divino, quod repraesentatur per "Moschen" quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7107, 7244, 7937; dicitar cogitatio veri a Divino, ac intelligitur cogitatio apud illum qui verum a Divino repraesentat; causa quod ita dicatur, est etiam quia verum apud hominem cogitat, et homo apud quem cogitatio est, per verum; nam Dominus influit per bonum in verum et sic dat vitam homini; haec vita apparet in homine 1sicut ejus, sed est Domini in vero ex bono apud illum; quia ita est, 2angeli ita loquuntur, nam tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, et sic simul percipiunt unde cogitatio veri; ex his patet qualis loquela est angelica, et quod sit loquela sapientiae. @1 cum tamen$ @2 angeli cum inter se loquuntur tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, quia simul sic percipiunt unde id, quod nempe a Domino, et non a persona; quod talis loquela sit loquela sapientiae, ex nunc dictis, patet$

Arcana Coelestia 7
Passage 8835

#8835 "Non potest populus ascendere ad montem Sinai": quod significet quod ad caeleste regnum nequeant se elevare, constat ex significatione "populi" seu "filiorum Israelis" quod sint qui e regno spirituali, ex significatione "ascendere" quod sit 1 elevare, et ex significatione "montis Sinai" quod sit regnum caeleste, de qua supra n. 8827. Haec quomodo se habent, videatur supra n. 8794, 8797. @1 i se$

Arcana Coelestia 7
Passage 8836

#8836 "Quia Tu contestatus es in nos": (x)quod significet quia a Divino cautum, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 7
Passage 8837

#8837 "Dicendo, Terminos ponas monti": quod significet per quod sphaera spiritualis boni infra desinat, constat ex significatione terminos ponere monti" quod sit extensio in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni, de qua supra n. 8794-8797.

Arcana Coelestia 7
Passage 8838

#8838 "Et sanctifica eum": quod significet quod sic ex Divino arceantur, constat ex significatione "sanctificare" quod sit obvelare interiora ut externa in sancto appareant, de qua n. 8788, 8806, 1ita quoque arceri a Divino ne laedantur, nam nisi obvelarentur, penetraret Divinum et destrueret; praesentia enim Divini est sicut ignis consumens illis qui non obvelati sunt; inde est quod etiam angeli obvelentur nube, n. 6849; ex his constare potest quid intelligitur per obvelari; quod hoc significetur per "sanctificari," est quia cum obvelati 2apparent in sancto, nam tunc (t)potest Divinum influere et sistere ibi statum boni et formam veri, quod absque obvelatione non fieri potest. @1 inde$ @2 appareant$

Arcana Coelestia 7
Passage 8839

#8839 "Et dixit ad illum Jehovah": quod significet admonitionem usque, constat ex significatione "dicere" cum a Jehovah ad Moschen, ut obtestaretur populum ne perrumpant ad videndum, quod sit admonitio; quod sit admonitio usque, est quia a Mosche dictum quod de ea re exhortati sint, et quod ne id facerent, cautum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8840

#8840 Abi, 1 descende": quod significet influxum, constat ex significatione "ire et descendere ad populum," ac admonere, cum a Divino per verum a Divino, quod repraesentatur per "Moschen," quod sit influxus, nempe Divini per verum a Divino. @1 i et AIT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8841

#8841 "Et ascende tu et Aharon": quod significet conjunctionem cum vero a Divino, interno et externo, constat ex significatione "ascendere," nempe ad Jehovam, quod sit conjunctio, de qua n. 8760, et ex repraesentatione "Moschis et Aaaronis" quod sint verum a Divino, internum et externum, "Moscheh" internum et "Aharon" externum, "de qua" n. 7089, 7382.

Arcana Coelestia 7
Passage 8842

#8842 "Et sacerdotes et populus ne perrumpant ad ascendendum ad Jehovam": quod significet ne qui in bono et vero spirituali cupiant in caelum caeleste, constat ex illis quae supra n. 8830, 8832, dicta sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 7
Passage 8843

#8843 "Ne forte rupturam faciat in illis" significat separationem a vero et bono, ut supra n. 8833, hic quoque a vero, quia dicitur etiam de populo.

Arcana Coelestia 7
Passage 8844

#8844 "Et descendit Moscheh ad populum" significat influxum Divini per verum a Divino, ut supra n. 8840.

Arcana Coelestia 7
Passage 8845

#8845 "Et dixit ad illos" significat sic admonitionem, ut supra n. 8839. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis

Arcana Coelestia 7
Passage 8846

#8846 Sunt etiam spiritus inter Joviales quos caminorum purgatores vocant, quia in veste illis simili apparent, et 1quoque facie; sunt inter illos qui homines suae telluris increpant ac postea instruunt, de quibus n. 7801-7812; quid tales in Maximo Homine 2referunt, et quales sunt, videri potest a descriptione illorum supra n. 5056, quam exscriptam 3hic transferre licet. @1 quoque in facie A, quoque facie fuliginosa De Telluribus 79$ @2 referant$ @3 huc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8847

#8847 Quidam spiritus ex alia tellure apud me fuit (erat ex tellure Jovis), is sollicite petiit ut intercederem pro eo ut venire posset in caelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum quod increpaverit incolas illius telluris; adjecit quod postquam increpavit, illos instruxerit; 1applicuit se ad latas meum sinistrum sub ulna, et loquebatur 2 quasi bifide; is etiam potuit miserationem movere; sed non aliud potui 3 respondere quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice Domini sit, nec intercedere, quia non scio num utile vel non, 4at si dignus quod posset sperare; 5 tunc remissus est inter spiritus probos qui ex sua tellure; 6sed ii dicebant quod non posset esse in eorum consortio quia non talis; at quia usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in caelum, missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum etiam hi dicebant quod cum illis non esse possit; erat etiam nigri coloris in luce caeli, verum dixit ipse quod non esset coloris nigri sed murrhini. [2] 7Dicebatur mihi quod tales sint principio qui dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam vesicularum seminalium; in vesiculis enim illis colligitur semen, ac 8circuminduitur materia conveniente, apta ad conservandum ne dissipetur, et quae exui potest in cervice uteri, ut sic, quod intus reservatum est, inservint conceptioni, hoc est, (x)impraegnationi ovuli; inde quoque seminali illi materiae est conatus et quasi flagrans desiderium se (x)exuendi, et relinquendi semen ut praestet usum; simile quid etiam apparuit apud illum spiritum; is venit adhuc ad me, sed in vestitu vili, et dicebat iterum quod arderet venire in caelum, et quod nunc apperciperet se talem esse; at dicere ei dabatur quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur; dicebatur tunc ei ab angelis ut rejiceret vestem, is ex desiderio tam cito illam rejiciebat ut vix aliquid citius; per quod repraesentabatur qualia illorum desideria sunt qui in provincia cui vesiculae seminales correspondent. @1 applicabat$ @2 i tunc$ @3 i ei$ @4 et$ @5 i sed$ @6 at hi$ @7 mihi dictum$ @8 induitur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8848

#8848 Dictum est quod tales cum praeparati sunt ad caelum, 1exuantur vestibus suis et induantur novis splendentibus, ac fiant angeli; hos assimilabant vermicolis qui peracto statu vili mutantur in nymphas et sic in papiliones, quibus tunc datur amictus alius, et quoque alae coloris cacrulei, flavi, argentei, aut aurei, et 2tunc libertas volandi in aere ut in suo caelo, ac conjugia celebrandi, ponendique ova, et sic consulendi propagationi sui generis; ac tunc simul addicantur illis victus dulces et amoeni ex sucis et (x)odoribus variorum florum. @1 tunc exuant vestes suas$ @2 quoque$

Arcana Coelestia 7
Passage 8849

#8849 Quidam etiam ex spiritibus ab illa tellure ad me venit dicens quod quaereret unicum Dominum, et desideraret venire in caelum, sed quod non posset, quia in vita corporis malum egerat; (x)quaerebatur quid mali; dicebat quod abstulerit (c)ex socio aliquid quod pretii parvi erat, quod autumabat eum sibi daturum, et quod hoc (x)gravaret conscientiam; inde patuit qualem vitam in illa tellure 1vivunt, (c)et quod (x)angat illos si malum, etiamsi leve, alicui faciunt; nam (c)illam cogitationem traxerat secum e tellure. @1 agunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8850

#8850 Ostensum mihi est calvitium, sed modo suprema ejus pars, quae ossea; et dicebatur quod tale videant illi qui intra annum morituri sunt, et quod tunc se praeparent. Ibi mortem nnn timent, nisi propter quod relinquant conjugem, liberos, aut parentes, nam sciunt quod post mortem victuri sint, et quod 1e vita non abeant, quia in caelum; quapropter etiam mori non vocant mori, sed caelificari. Qui in illa tellure vixerunt 2in amore conjugiali felices, et curam liberorum sicut parentes decet, habuerunt, illi non moriuntur per morbos, sed tranquille sicut in somno, ac ita transmigrant e mundo in caelum. @1 After non$ @2 i plerique$

Arcana Coelestia 7
Passage 8851

#8851 Aetas hominum ibi (x)ut plurimum 1est triginta annorum secundum annos nostrae telluris; qui supra sunt dicuntur esse indociles, ac ideo spiritus castigatores et instructores ad illos non perveniunt; causa quod 2 intra spatium temporis tam breve moriantur, est 3 ex providentia Domini ne copia hominum ibi cresceret ultra numerum qui a tellure ibi sustentari posset; maturescunt etiam ibi citius quam in hac tellure, etiam in primo flore juventutis sociant conjugia, et tunc (t)illorum deliciae sunt amare conjugem, et curam liberorum habere; ceteras delicias quidem delicias vocant, sed respective externas. @1 Before ibi$ @2 i plerique$ @3 i quod$

Arcana Coelestia 7
Passage 8852

#8852 Ad finem capitis sequentis dicetur de spiritibus et incolis planetae Saturni.