Arcana Coelestia – Exodus, caput 18

EXODI CAPUT DECIMUM OCTAVUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 7
Passage 8635

#8635 Nemo regenerari potest nisi sciat talia quae vitae novae, hoc est, vitae spiritualis sunt, nam in illam vitam homo per regenerationem introducitur; quae vitae novae sunt, seu quae vitae spiritualis, sunt vera quae credenda et bona quae facienda; illa sunt fidei, haec charitatis.

Arcana Coelestia 7
Passage 8636

#8636 Haec scire nemo potest ex se, nam homo non capit nisi quae obvia fuerunt sensibus 1; ex illis sibi comparavit lumen, quod lumen naturale vocatur, ex quo non aliud videt quam quae mundi sunt et quae sui, non autem quae caeli et quae Dei; haec discet ex revelatione. @1 i illius$

Arcana Coelestia 7
Passage 8637

#8637 Ut, quod Dominus, Qui ab aeterno Deus, in mundum venerit ad salvandum genus humanum; quod Ipsi omnis potestas sit in caelo et in terra; quod omne fidei et omne charitatis, ita omne verum et bonum, sit ab Ipso; quod caelum sit et quod infernum; quod homo victurus sit in aeternum, si bene egerit in caelo, si male in inferno.

Arcana Coelestia 7
Passage 8638

#8638 Haec et plura sunt fidei, quae homo qui regenerandus est scire debet, nam qui scit illa cogitare potest illa, dein velle illa, et demum facere illa, et sic habere vitam novam.

Arcana Coelestia 7
Passage 8639

#8639 Ut, qui non scit quod Dominus sit Salvator generis humani, non potest fidem habere in Ipsum, adorare Ipsum, amare Ipsum, et sic facere bonum propter Ipsum; qui non scit quod omne bonum ab Ipso, non potest cogitare quod justitia sua et salus sua sit ab Ipso, minus potest velle quod ita sit, ita non potest vivere ab Ipso; qui non scit quod infernum sit et quod caelum, nec quod vita aeterna, is ne quidem cogitare potest de vita caeli, nec applicare se ad recipiendam illam; ita in reliquis.

Arcana Coelestia 7
Passage 8640

#8640 Ex his constare potest qualis vita est regenerati, quod sit vita fidei; tum quod illa homini dari nequeat priusquam in statu est ut possit agnoscere vera fidei, et quantum agnoscit, velle illa. CAPUT XVIII 1. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit DEUS Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit JEHOVAH Israelem ex Aegypto. 2. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus. 3. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena. 4. Et nomen unius (x)Eliezer, Quia DEUS patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis. 5. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem DEI. 6. Et dixit ad Moschen, Ego socer tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii ejus cum illa. 7. Et exivit Moscheh obviam socero suo, et incurvavit se, et osculatus illum; et interrogabant vir socium suum ad pacem; et venerunt in tentorium. 8. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat JEHOVAH Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos JEHOVAH. 9. Et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit JEHOVAH Israeli, Qui eripuit illum e manu Aegyptiorum. 10. Et dixit Jethro, Benedictus JEHOVAH, Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum. 11. Nunc novi quod magnus JEHOVAH prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos. 12. Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia DEO; et venit Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Moschis coram DEO. 13. Et fuit crastino, et sedit Moscheh ad judicandum populum, et stetit populus super Moschen a mane usque ad vesperam. 14. Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo, et dixit, Quodnam verbum hoc quod tu facis populo? quare tu sedes solus tu, et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam? 15. Et dixit Moscheh socero suo, Quia venit ad me populus ad inquirendum DEUM. 16. Cum est illis verbum, venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus, et nota facio judicia DEI et leges Ipsius. 17. Et dixit socer Moschis ad illum, Non bonum verbum quod tu facis. 18. Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum, quia grave prae te verbum; non potes facere illud solus tu. 19. Nunc audi vocem meam, consulam tibi, et erit DEUS tecum; esto tu populo apud DEUM, et adducas tu verba ad DEUM. 20. Et doceas illos statuta et leges, et notam facias illis viam ibunt in qua, et opus quod facient. 21. 1 Et tu videas ex omni populo viros strenuitatis timentes DEUM, viros veritatis odientes lucrum; et ponas 2ex illis principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. @1 i (visio prophetica) above this v.$ @2 Heb "alehem) super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ 22. Et judicent populum in omni tempore, et erit, omne verbum magnum adducant ad te, et omne verbum parvum judicent illi; et devolve desuper te, et portent tecum. 23. Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi DEUS, et potes consistere; et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace. 24. Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit. 25. Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele, et dedit illos capita super populum, principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. 26. Et judicabunt populum in omni tempore, verbum difficile adducent ad Moschen, et omne verbum parvum judicabunt illi. 27. Et dimisit Moscheh socerum suum, et ivit sibi ad terram suam. CONTENTA

Arcana Coelestia 7
Passage 8641

#8641 In sensu interno in hoc capite agitur de veris in ordine successivo a primo ad ultimum, et quod ordinentur illa a bono Divino; 1 verum in primo gradu repraesentatur per Moschen; vera inde in ordine successivo per principes millenorum, centenorum, quinquagenorum, et decadum; et bonum Divinum, a quo ordinatio, repraesentatur per Jethronem socerum Moschis. @1 i Primum$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 7
Passage 8642

#8642 Vers. 1-5. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena. Et nomen unius Eliezer, Quia Deus patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem Dei. "Et audivit (x)Jethro sacerdos Midianis" significat Divinum Bonum: "socer Moschis" significat ex quo bonum conjunctum vero Divino: "omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo" significat perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt: "quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto" significat quod a Domino ab infestationibus liberati sint: "et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis" significat bonum a Divino 1conjunctum vero Divino: "post dimissiones ejus" significat separationem hactenus respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali 2: "et duos filios ejus" significat bona veri: "quorum nomen unius Gerschom, quia (x)dixit, Peregrinus fui in terra aliena" significat quale boni veri illorum qui extra Ecclesiam sunt: "et nomen unius Eliezer" significat quale boni veri illorum qui intra Ecclesiam sunt: "Quia Deus patris mei in auxilio meo" significat misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia: "et liberavit me a gladio Pharaonis" significat liberationem a falso illorum qui infestaverunt: "et venit Jethro socer Moschis" significat Divinum Bonum: "et filii ejus" significat bona veri: "et uxor ejus" significat bonum 3conjunctum vero Divino: "ad Moschen ad desertum" significat conjunctionem in statu ante regenerationem cum tentationes: "ubi ille (x)castrametatus montem Dei" significat juxta bonum veri. @1 d conjungendum i conjunctum then restored conjungendum cp n. 8647$ @2 i (Obs. cum regeneratio facta, et cum fit versura, tunc vera ordinatur [ordinantur intended] per bonum, et postea venit Lex inde)$ @3 d conjunctum i conjugendum then restored conjunctum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8643

#8643 "Et audivit Jethro sacerdos Midianis": quod significet Divinum Bonum, constat ex repraesentatione 1"Jethronis sacerdotis Midianis" quod sit bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni est, de qua n. 7015, hic autem 2est Divinum Bonum, ex causa quia Moscheh, cujus socer erat, 2repraesentabat Divinum Verum; gener enim cum repraesentat verum, tunc socer repraesentat bonum, in superiore gradu, nam est pater uxoris ejus Quod Divinum Bonum hic per "Jethronem" repraesentetur, est quia agitur in hoc capite de ordinatione verorum apud hominem Ecclesiae spiritualis, quae fit a Divino Bono per Divinum Verum, nam omnis ordinatio est a bono per verum. 2 Ordinatio illa fit apud hominem Ecclesiae spiritualis cum is incipit non amplius a vero sed a bono agere; hic enim status est alter ejus status, qui existit postquam tentationes subierat; nam cum ex vero agit, tunc tentatur, ob causam ut vera apud illum confirmentur; (d)quae cum confirmata sunt, tunc illa a Domino rediguntur in ordinem, et cum in ordinem redacta sunt, tunc intrat alterum statum, qui est, ut vera velit et illa agat; 3inde fiunt vitae, 4et vocantur bona. De ordinatione illa sequitur. @1 Jethro$ @2 repraesentat$ @3 consequenter ut$ @4 quae tunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8644

#8644 "Socer Moschis": quod significet ex quo bonum conjunctum vero Divino, constat ex significatione "soceri" quod sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, de qua n. 6827, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 6771, (t)7010, 7014, 7382; quod "socer" sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, est quia uxor significat bonum cum vir verum, n. 2517, 4510, 4823 1. Quia in sequentibus agitur de conjunctione Divini Boni cum Divino Vero, ut inde ordinatio fiat apud hominem Ecclesiae, sciendum quod inter Divinum Bonum et Divinum Verum 2 discrimen sit quod Divinum Bonum sit in Domino, et Divinum Verum a Domino; se habent illa sicut ignis solis et lux quae inde; ignis est in sole, 3et lux a sole, in hac non est ignis sed calor; Dominus etiam in altera vita est Sol, et quoque 2 est Lux; in Sole ibi, qui est Ipse, est ignis Divinus, qui est Divinum Bonum Divini Amoris; a Sole illo est lux Divina, quae est Divinum Verum a Divino Bono; in Divino hoc Vero est quoque Divinum Bonum, sed non quale est in Sole, est accommodatum ad receptionem 4 in caelo; 5nisi enim accommodatum esset ad receptionem, 6caelum non potuisset existere, nam nullus angelus potest sustinere flammam ex Divino Amore, consumeretur momento, sicut si solis mundi flamma immediate afflaret hominem; quomodo autem Divinum Bonum 3 Divini Amoris Domini 7 accommodatur ad receptionem, a nemine sciri potest, ne quidem ab angelis in caelo, quia accommodatio est Infiniti 8ad finitum; et Infinitum est tale ut transcendat omnem intelligentiam finiti, usque adeo ut cum intelligentia finiti 9vult illuc intuitionem suam 10immittere, cadat sicut qui in profundum maris et pereat. Quod Dominus sit Sol in caelo, et quod Sol ibi sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et quod Lux inde sit Divinum Verum, ex quo intelligentia, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3190, 3195, 11 3222, 3223, 3225, 3339, 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4408, 4409, 4415, 4523, 4533, 4696, 7083, 7171, 7174, 7270, 8197. @1 i; et quod etiam praedicetur in supremo sensu, n. 7022$ @2 i hoc$ @3 sed non est in Luce, modo ex igne calor$ @4 i illius$ @5 nam nisi$ @6 periret coelum$ @7 i per Divinum Verum$ @8 ut agere possit in finitum, et inibi vivere$ @9 illuc velit$ @10 mittere$ @11 i 3282, I but possibly n. 3283 was intended.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8645

#8645 "Omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo": quod (x)significet perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt, constat ex significatione "audire," nempe omne quod fecit Deus," quod sit perceptio, de qua n. 5017, 8361, ex significatione "omne quod fecit Deus" quod sint quae factae sunt a Divino, et ex repraesentatione "Israelis," qui hic est Moscheh et populus quibus (x)illa facta sunt, quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; "Moscheh" enim cum "populo" repraesentat regnum illud, "Moscheh" sicut caput, et "populus" sicut illa quae capiti subjecta sunt; ita quoque "Moscheh" repraesentat Dominum quoad Divinum Verum, nam ex hoc est regnum 1spirituale. @1 illud$

Arcana Coelestia 7
Passage 8646

#8646 "Quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto": quod significet quod a Domino ab infestationibus liberati sint, constat ex significatione "educere" quod sit liberare, ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui e regno spirituali, ut mox supra n. 8645, et ex significatione "Aegypti" quod sint infestationes a falsis, de qua n. 7278; quod "Aegyptus" sint infestationes, est quia per "Aegyptios" et "Pharaonem" significantur illi qui per falsa infestaverunt in altera vita illos qui ab Ecclesia spirituali, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317, 8148.

Arcana Coelestia 7
Passage 8647

#8647 "Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis": quod significet bonum a Divino conjunctum vero Divino, constat ex repraesentatione "Jethronis soceri Moschis" quod sit Divinum Bonum, a quo bonum conjunctum vero, hic vero Divino, quod per "Moschen" repraesentatur, de qua supra n. 8643, 8644, ex repraesentatione "Zipporae uxoris Moschis" quod sit bonum Divinum; nam conjugia repraesentant conjunctionem boni et veri; in Ecclesia caelesti (t)repraesentat maritus bonum, et uxor verum inde, at in Ecclesia spirituali (t)repraesentat vir verum et uxor bonum; hic uxor Moschis bonum, quia agitur de regno spirituali, videatur n. 2517, 4510, 4823, 7022.

Arcana Coelestia 7
Passage 8648

#8648 "Post dimissiones ejus": quod significet separationem hactenus respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali, constat a significatione "dimissionum" quod 1sint separatio; quod sit respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali, est quia in primo statu illorum qui ab Ecclesia spirituali bonum non apparet, sed modo verum. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ab illis quae prius, de bino statu illorum qui ab Ecclesia spirituali, ostensa sunt, quod nempe in primo statu ex vero agatur, non ex bono, at in altero ex bono; in primo statu, cum ex vero non ex bono agitur, est bonum quasi absens, et est sicut uxor dimissa, at in altero statu, cum ex bono agitur, tunc est bonum praesens, et sicut uxor conjuncta suo viro; haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per post dimissiones ejus." 2 Sciendum est porro quod hoc respective sit ad illos qui ab Ecclesia spirituali, 2nam verum quod a Domino procedit est semper conjunctum suo bono, at in primo statu, qui est ante regenerationem, non recipitur bonum sed verum, tametsi per caelum a Domino influit utrumque, in altero autem statu, qui est post regenerationem, recipitur bonum vero conjunctum; quod (x)fit apud hominem, hoc praedicatur fieri apud Dominum, ex eo quod ita appareat; ita se habet in perpluribus aliis, sicut pro exemplo, quod Dominus malum faciat, puniat, conjiciat in infernum; haec praedicantur de Domino, quia ita apparet, cum tamen omne malum, quod fit homini sit ab homine; talia in Verbo 3permulta sunt, quae tamen scrutanti 4scripturas ex affectione veri, (d)et propter bonum vitae, patent, quia (d)is illustratur a Domino. @1 sint altered to sit$ @2 nam Verum Divinum semper est conjunctum suo bono, at in primo statu non recipitur bonum sed verum, in altero autem statu recipitur bonum; quod fit apud hominem hoc praedicatur fieri a Divino quoniam ita apparet, sicut pro exemplo quod Divinum homini malum faciat, hoc quia ita apparet praedicatur de Divino, cum tamen est in homine et ab illo$ @3 perplura$ @4 Verbum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8649

#8649 "Et duos filios ejus": quod significet bona veri, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2159, 2623, 3704, 4257, hic bona veri, quia dicuntur "filii uxoris," ut ex lingua originali patet, similiter 1ut in vers. 6 seq.; inde quia per "uxorem" significatur bonum conjunctum vero, n. (x)8647, ideo per "filios" hic bona veri. Bona veri sunt vera quae facta voluntatis et inde vitae, et constituunt novam voluntatem 2apud hominem Ecclesiae spiritualis. @1 ac$ @2 hominis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8650

#8650 "Quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena": quod significet quale boni veri illorum qui extra Ecclesiam [sunt], constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hoc quale describitur per verba quae Moscheh tunc dixit, nempe, "Peregrinus fui in terra aliena"; quod per illa verba significetur bonum veri illorum qui extra Ecclesiam, est quia per "peregrinum" significantur qui extra Ecclesiam nati sunt, et tamen instruebantur in rebus Ecclesiae; et per "terram alienam" significatur ubi non Ecclesia; quod "peregrinus" sint qui nati extra Ecclesiam, et in illis quae Ecclesiae instruebantur, videatur n. 1463, 4444, (x)7908, 8007, 8013; quod "terra aliena" sit ubi non Ecclesia genuina, 1est quia per "terram" significatur Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, et "alienum" est ubi non genuinum; 2est enim Ecclesia Domini sparsa per universum terrarum orbem, ita quoque apud gentes, n. 2049, 2284, 2589-2604. Quod etiam Moscheh, cum natus Gerschom, fuerit extra suam Ecclesiam, 3et apud illos qui in bono simplicis veri, qui per Midianitas significantur, 4videatur n. 6793-6796. @1 quia non Verbum, sed usque ubi aliquid Ecclesiae in communi est, nam Ecclesia Domini est universalis, sparsa per universum terrarum orbem, proinde etiam inter gentes, videatur n. 2049, 2284, 2589 ad 2604; quia terra est Ecclesia, videatur$ @2 ita terra aliena est ubi non Ecclesia genuina: hoc quale est quod involvitur nomine Gerschom; quod illud sit, patet quoque ex eo, quod$ @3 at usque$ @4 et quod duxerit tunc uxorum sacerdotis illorum, de quibus videantur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8651

#8651 "Et nomen unius Eliezer": quod significet quale boni veri illorum qui intra Ecclesiam [sunt], constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, ut supra n. (x)8650; quod sit quale boni veri, est quia per "duos filios" significantur bona veri, n. (x)8649; quod quale hujus boni veri sit illorum qui intra Ecclesiam sunt, patet ex 1verbis quae Moscheh 2locutus de hoc filio cum natus est, nempe, "Quia Deus patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis" 3; et ex eo quod quale boni veri, quod significatum est per nomen prioris filii seu Gerschom, sit illorum qui extra Ecclesiam, n. (x)8650. @1 illis$ @2 dixit$ @3 i de quibus sequitur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8652

#8652 "Quia Deus patris mei in auxilio meo": quod significet misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia, constat ex significatione "patris" quod sit Ecclesia quoad bonum, n. (x)5581, et quod sit Ecclesia antiqua, n. 6050, 6075, 6846, et quod "Deus patris" sit 1Divinum Ecclesiae antiquae, quod fuit Dominus, n. 6846, 6876, 6884; et ex significatione "auxilii" cum praedicatur de Domino, quod sit misericordia, nam auxilium ab Ipso est misericordiae, et quoque est praesentiae, nam ubi receptio misericordiae ibi est praesentia, quae praecipue est in Ecclesia, quia ibi est Verbum, et per Verbum praesentia 2 Domini. @1 Dominus, quod fuerit Divinum Ecclesiae antiquae$ @2 i coeli, et per coelum praesentia$

Arcana Coelestia 7
Passage 8653

#8653 "Et liberavit me a gladio Pharaonis": quod significet liberationem a falso illorum qui infestaverunt, constat ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans, et in opposito sensu falsum pugnans et vastans, de qua n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per falsa infestant probos (d)in altera vita, 1 n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317. @1 i de qua$

Arcana Coelestia 7
Passage 8654

#8654 "Et venit Jethro socer Moschis": quod significet Divinum Bonum, constat ex repraesentatione "Jethronis" et "Moschis" 1quod sit Divinum Bonum et Divinum Verum, et ex significatione "soceri," de quibus supra n. 8643, 8644. @1 et ex significatione soceri, quod sit Divinum Bonum, de qua supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8655

#8655 "Et filii ejus": quod significet bona veri, ut supra n. (x)8649.

Arcana Coelestia 7
Passage 8656

#8656 "Et uxor ejus": quod significet bonum 1conjunctum vero Divino, constat ex 2repraesentatione "uxoris Moschis" quod sit bonum a Divino conjunctum vero Divino, de qua etiam supra n. (x)8647. @1 conjungendum altered to conjunctum cp n. 8642$ @2 significatione$

Arcana Coelestia 7
Passage 8657

#8657 "Ad Moschen ad desertum": quod significet conjunctionem in statu ante regenerationem cum tentationes, constat ex significatione "venire ad Moschen" quod sit conjunctio, nempe Divini Boni quod per "Jethronem" repraesentatur cum Divino Vero quod per "Moschen," et ex significatione "deserti," quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 6828, 8098, ita status ante regenerationem; quod bini status sint quos ineunt illi qui regenerantur et fiunt Ecclesia spiritualis, et quod cum in priore statu sunt, tentationes subeant, videatur supra n. 8643; prior status describitur per statum filiorum Israelis in deserto, et posterior status per statum illorum in terra Canaane sub Joschua.

Arcana Coelestia 7
Passage 8658

#8658 "Ubi ille castrametatus montem Dei": quod significet juxta bonum veri, constat ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni, quae Ecclesiae apud hominem, de qua n. 8103 fin., 8130, 813, 8155, et ex significatione "montis Dei" quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 8327, hic bonum veri, quia agitur de bono illorum qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui per "filios Israelis" repraesentantur; 1 bonum quod illis est bonum veri, hoc bonum est etiam bonum charitatis; ideo etiam 2vocatur "mons Dei," quia "Deus" dicitur ubi agitur de vero, et "Jehovah" ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7268, 7873; ex his patet quod per "castrametatus ad montem Dei" significetur ordinatio boni et veri quae Ecclesiae juxta bonum veri. Quid per hoc intelligitur, 2 etiam paucis dicendum est: quando homo in priore statu est, nempe 3quando ex vero agit et nondum ex bono, hoc est, cum ex fide et nondum ex charitate, in statu subeundi tentationes est; per has progressive 4 fertur ad alterum statum, nempe ut ex bono, hoc est, ex charitate et ejus affectione agat; cum itaque prope ad illum statum venit, tunc dicitur "castrametari ad montem Dei," hoc est, ad bonum ex quo 5postea aget. Hoc dicitur quia in (t)nunc sequentibus agitur de nova dispositione seu ordinatione verorum, ad ineundum illum statum, ad quem statum etiam venit homo Ecclesiae postquam tentationes subiverat, et antequam lex Divina cordibus inscribitur; in praecedentibus de tentationibus actum est, et in nunc sequentibus agitur de lege promulgata e monte Sinai; "mons Sinai" est bonum 6in quo verum. @1 i et$ @2 ducitur$ @3 cum$ @4 i magis$ @5 postmodum acturus$ @6 a$

Arcana Coelestia 7
Passage 8659

#8659 Vers. 6, 7. Et dixit ad Moschen, Ego socer tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii ejus cum illa. Et exivit Moscheh obviam socero suo, et incurvavit se, et osculatus illum; et interrogabant vir socium Suum ad pacem; et venerunt in tentorium. "Et dixit ad Moschen" significat influxum et inde perceptionem: "Ego socer tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii ejus cum illa" significat bona Divina in ordine: "et exivit Moscheh obviam socero suo" significat applicationem veri Divini ad Divinum Bonum: "et incurvavit se" significat immissionem: "et osculatus illum" significat conjunctionem: "et interrogabant vir socium ad pacem" significat statum Divinum caelestem mutuum: "et venerunt in tentorium" significat sanctum unionis.

Arcana Coelestia 7
Passage 8660

#8660 "Et dixit ad Moschen": quod significet influxum et inde perceptionem, constat ex significatione "dicere" cum a Divino Bono ad Divinum Verum de ordinatione verorum, quod sit influxus, et quia est influxus, est etiam perceptio, nam perceptio est ab influxu; quod "dicere" respective ad 1agentem sit influxus et ad recipientem sit 2perceptio, videatur n. 5743. @1 dantem$ @2 receptio IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8661

#8661 "Ego socer tuus Jethro [venio ad te], et uxor tua, et duo filii ejus cum illa": quod significet bona Divina in ordine, constat ex repraesentatione "Jethronis soceri Moschis" quod sit Divinum Bonum, de qua n. 8643, 8644, ex repraesentatione "Zipporae uxoris Moschis" quod sit inde bonum conjunctum vero Divino, de qua n. (x)8647, et ex repraesentatione "filiorum ejus" quod sint bona veri, de qua n. (x)8649-8651, ita sunt bona in ordine. Bona in ordine sunt bona interiora et exteriora in ordine successive secundum gradus, de 1quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, (x)5145, 5146, 8603. @1 quo ordine$

Arcana Coelestia 7
Passage 8662

#8662 "Et exivit Moscheh obviam socero suo": quod significet applicationem veri Divini ad Divinum Bonum, constat ex significatione "exire obviam" quod sit applicatio; quod "exire obviam" sit applicatio, est quia mox sequitur 1quod osculatus sit illum, per quod significatur conjunctio, et conjunctionem praecedit applicatio; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua supra n. 8644; et (c)ex repraesentatione "Jethronis," qui "socer," quod sit Divinum Bonum, de qua etiam supra n. 8643, 8644.

Arcana Coelestia 7
Passage 8663

#8663 "Et incurvavit se": quod significet immissionem, constat ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio et submissio, de qua n. 2153, 5682, 7068, hic autem immissio, quia praedicatur de (t)vero Divino respective ad Divinum Bonum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8664

#8664 "Et osculatus illum": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 4215, 4353, 5929, 6260.

Arcana Coelestia 7
Passage 8665

#8665 "Et interrogabant vir socium ad pacem": quod significet statum Divinum caelestem mutuum, constat ex significatione "interrogare ad pacem" quod sit consociatio quoad statum Divinum caelestem, de qua sequitur, et ex significatione "vir ad socium" 1 quod sit mutuo. Quod "interrogare ad pacem" sit consociatio quoad statum Divinum caelestem, est quia in sensu interno "interrogare ad pacem" est interrogare de vita, ejus prospero et felici, at "interrogare ad pacem" in sensu supremo, ubi agitur de Divino Bono et (t)vero Divino, est consociatio quoad statum Divinum caelestem; "pax" enim in supremo sensu significat Dominum, et inde statum caeli intimi, ubi illi qui in amore in Dominum et inde in innocentia; illi etiam prae reliquis sunt in pace quia in Domino; status illorum vocatur Divinus caelestis; inde est quod per "pacem" hic ille status intelligatur; quid "pax" in supremo et in interno sensu, videatur n. 3780, 4681, 5662, 8455. @1 i seu proximum,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8666

#8666 "Et venerunt in tentorium": quod significet sanctum unionis, constat ex significatione "tentorii" quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128, ita sanctum unionis, quia amor est unio; inde "venire in tentorium" est ex sancto amore uniri. Agitur in hoc versu de unione Divini Boni cum 1vero Divino, et quia omnis unio fit primum per influxum unius in alterum ac inde perceptionem, dein per applicationem, tum per immissionem, postea per conjunctionem; idcirco primum describitur influxus et inde perceptio, n. 8660, dein applicatio, n. 8662, tum immissio, n. 8663, postea conjunctio, n. 8664, demum unio per amorem 2. @1 d Vero Divino i Divino Vero$ @2 i, quae per venire in tentorium significatur$

Arcana Coelestia 7
Passage 8667

#8667 Vers. 8-11. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos Jehovah. Et (x)gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli, Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum. Et dixit Jethro, Benedictus Jehovah, Qui eripuit vos e manu (x)Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum. Nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos. "Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis" significat perceptionem tunc a vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt: "propter causas Israelis" significat pro illis qui ab Ecclesia spirituali: "omnem molestiam quae invenit illos in via" significat laborem in tentationibus: "et eripuit illos Jehovah" significat liberationem ex Divina Domini ope: "et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli" significat statum Divini Boni cum succedunt omnia: "Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum" significat ob liberationem ab infestantium insultu: "et dixit Jethro, Benedictus Jehovah" significat 1Divinum Bonum: "Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis" significat liberationem ab insultu infestantium: "Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum" significat misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni: "nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis" significat Dominum, quod nullus Deus praeter Ipsum: "quia eapropter quod superbiverint super illos" significat ob conatum et vim dominandi super illos qui ab Ecclesia. @1 See n. 8674, note 1.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8668

#8668 "Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis": quod significet perceptionem tunc a vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt, constat ex significatione "narravit Moscheh" quod sit perceptio a vero Divino; quod "narrare" sit percipere, videatur n. (x)3209, et quod "Moscheh" sit verum Divinum, n. 6752, 6771, 7010, 7014, 7382; ex repraesentatione "soceri Moschis" quod sit Divinum Bonum ex quo bonum conjunctum vero Divino, de qua n. 8643, 8644; ex significatione "omne quod fecerat Jehovah" quod sint illa quae 1filiis Israelis facta sunt in Aegypto et postea in deserto; quae quia in sensu interno involvunt illa quae facta sunt illis qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ac in terra inferiore detenti, usque dum Dominus Humanum in Se glorificavit, idcirco per illa verba significatur perceptio de potentia Divini Humani Domini; quod illi qui ab Ecclesia spirituali Domini in terra inferiore detenti fuerint, ac ex potentia Divini Humani Domini salvati, videatur n. 6854, 7035, 7091 fin., 7828, 8018, 8054, 8099, 8321; et ex repraesentatione "Pharaonis et Aegyptiorum" quod sint qui in falsis et infestaverunt, de qua n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317. 2 @1 a Domino Israeli$ @2 i Ex his nunc patet, quod per narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis, significetur perceptio tunc a Vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8669

#8669 "Propter causas Israelis": quod significet pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, (x)7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.

Arcana Coelestia 7
Passage 8670

#8670 "Omnem molestiam quae invenit illos in via": quod (x)signficet laborem in tentationibus, constat ex significatione "molestiae" quod sit labor; quod "molestia" sit labor, est quia praedicatur de tentationibus, in 1his enim est ipsis qui tentantur labor contra falsa et mala, et quoque angelis est labor cum illis ut in fide teneantur, et sic in potentia vincendi; et ex significatione "quae invenit illos in via" quod sit quoad tentationes, nempe labor, nam "in via" est in deserto ubi tentationes subiverunt, de quibus 2prius. @1 illis$ @2 supra$

Arcana Coelestia 7
Passage 8671

#8671 "Et eripuit illos Jehovah": quod significet liberationem a Divina Domini ope, constat ex significatione "eripere" quod sit liberatio; quod "Jehovah" sit Dominus in Verbo, videatur n. 1343, 1736, 1815, 2447, 2921, 3035, 5041, 5663, 6280, 6303, 6905.

Arcana Coelestia 7
Passage 8672

#8672 "Et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli": quod significet statum Divini Boni cum succedunt omnia, constat ex repraesentatione "Jethronis" quod sit Divinum Bonum, de qua supra n. 8643; ex significatione "gavisus super omni bono" cum praedicatur de Divino Bono, quod per "Jethronem" repraesentatur, quod sit status illius Boni; nam status Divini Boni, cum bonum fit caelo ac angelis ibi, tum Ecclesiae (c)ac homini ibi, in Verbo exprimitur per "gaudium," sed quale istius gaudii est incomprehensibile, quia est Infiniti; quod etiam gaudium infinitum sit propter receptionem boni ab illis qui in caelo et in Ecclesia, constare potest ex Divino Amore, qui erga genus humanum est infinitus, n. 8644, nam omne gaudium est amoris; ex his patet quod per "gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli" significetur status Divini Boni cum succedunt omnia; per "Israelem" enim intelliguntur illi qui e regno spirituali et Ecclesia spirituali Domini 1, n. 8669, cum quibus (t)omnia successerunt, nam liberati sunt ab infestationibus, ac postea vicerunt in tentationibus, ut supra descriptum est. @1 i sunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8673

#8673 1"Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum": quod significet ob liberationem ab infestantium insultu, constat ex significatione "eripere" quod sit liberatio, ut supra n. 8671, et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui per falsa infestaverunt, de qua etiam supra n. 8668 2. @1 Et AIT$ @2 i; e manu significat e potentia quia manus est potentia, n. 878, 3387, 4931 ad 4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, 8281, et quia est potentia, est insultus, nam malorum horum conatus est insultandi quantum possunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8674

#8674 "Et dixit Jethro, Benedictus Jehovah": quod significet 1quod a Domino omne bonum, constat ex significatione "benedictus Jehovah" quod sit a Domino omne bonum, de qua n. 1096, 1422, 3140; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur supra n. 8671. Quod "benedictus Jehovah" sit quod a Domino omne bonum, est quia benedictio apud hominem involvit omne bonum vitae aeternae, 2hoc est, bonum amoris in Dominum et erga proximum, 3 n. 3406, 4981; 4 haec bona faciunt vitam aeternam apud hominem. @1 d Divinum Bonum i quod a Domino omne bonum cp n. 8667$ @2 omne$ @3 i et omne bonum fidei,$ @4 i nam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8675

#8675 "Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis": quod significet liberationem ex insultu infestantium, constat ex illis quae supra n. 8671, 8673, explicata sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8676

#8676 "Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum": quod significet misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni, constat ex significatione "eripere" quod sit liberatio, ut nunc supra n. 8675, ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui per falsa infestarunt, de qua etiam supra n. 8668, et ex repraesentatione "Israelis," qui hic "populus Jehovae," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 8645, ita qui in bono veri et vero boni, n. (x)7957, 8234; quod ex misericordia Domini, est quia dicitur "benedictus Jehovah Qui eripuit," et per "benedictus Jehovah" significatur quod ab Ipso omne bonum ex Divino Amore Ipsius, n. 8674; Divinus Amor, ex quo bonum homini qui est in statu miseriae, quia totus ex se in malo et in inferno, est misericordia.

Arcana Coelestia 7
Passage 8677

#8677 "Nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis": quod significet Dominum, quod nullus Deus praeter Ipsum, constat ex illis quae n. 7401, 7444, 7544, 7598, 7636, 8274, dicta et ostensa sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8678

#8678 "Quia eapropter quod superbiverint super illos": quod (x)significet ob conatum et vim dominandi super illos qui ab Ecclesia, constat ex significatione "superbire" quod sit conatus et vis dominandi, de qua sequitur, et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui sunt illi super quos superbiverunt, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645. Quod "superbire" sit 1conatus et vis dominandi, est quia 2ille conatus et inde vis inest omni superbiae, superbia enim est amare se prae aliis, seque illis praeferre, 3et velle aliis imperare; et qui hoc volunt etiam contemnunt alios prae se, et quoque 4persequuntur ex odio et vindicta illos qui se praeferunt, aut non colunt; amor sui, qui est superbia, est talis ut quantum ei relaxatur frenum, tantum ruat, crescendo ad quemvis gradum datae possibilitatis, usque tandem ad ipsum solium Divinum, 5ut velint pro deo esse; tales sunt omnes qui in inferno; quod tales sint appercipitur ex conatu illorum inde, et quoque ab eorum infestis odiis et diris vindictis unius contra alterum propter dominatum; ille conatus est qui a Domino coercetur, et qui intelligitur per "caput serpentis, quod semen mulieris conculcabit," n. 257; tales etiam intelliguntur per Luciferum apud Esaiam, Quomodo 6cecidisti de caelo, Lucifer fili Aurorae; excisus es in terram, infirmatus es infra gentes; atqui tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verum enim vero ad infernum demissus es, ad latera foveae: projectus es e sepulcro, sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum, xiv 12-19. 2 Quod superbia cordis, quae est amor sui, repellat a se Divinum, ac a, se removeat caelum, constare potest manifeste ex statu receptionis Divini ac caeli, qui est status amoris erga proximum, et est status humiliationis erga Deum; quantum homo se humiliare potest coram Domino, et quantum amare potest proximum sicut se, et prout fit in caelo, supra se, tantum 7recipit Divinum, et inde tantum in caelo est; inde patet in quo statu sunt illi qui se amant prae proximo, et qui super illum superbiunt, hoc est, qui in amore sui sunt, quod nempe sint in statu opposito ad caelum et ad Divinum; 8proinde in statu in quo infernales. Videantur quae de amore sui n. 2041, 2045, 2051, 2057, 2219, 2363, 2364, 2444, 3413, 3610, 4225, 4750, 4776, 4947, 5721, 6667, 7178, 7255, (a)7364, 7366-7377, (x)7488, 7489, 7490-7492, 7494, 7643, 7819, 7820, 8318, 8487, dicta et ostensa sunt. @1 libido$ @2 ea libido$ @3 proinde contemnere$ @4 persequi$ @5 d ut i et$ @6 occidisti$ @7 in coelo est, nam tantum recipit Divinum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8679

#8679 Vers. 12. Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia Deo; et venit Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Moschis coram Deo. "Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia Deo" significat cultum ex bono amoris et veris fidei: "et venit Aharon et omnes seniores Israelis" significat quae primaria Ecclesiae: "ad comedendum panem cum socero Moschis coram Deo" significat appropriationem illorum ex Divino Bono.

Arcana Coelestia 7
Passage 8680

#8680 "Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia Deo": quod significet cultum ex bono amoris et veris fidei, constat ex significatione 1"holocausti et sacrificiorum" quod essent repraesentativa caelestium et spiritualium quae sunt cultus interni, holocausta repraesentativa caelestium, hoc est, boni amoris, et sacrificia repraesentativa spiritualium, hoc est, veri fidei, de qua n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, (x)3218, 3519, 6905; quod "holocausta" repraesentaverint illa quae boni amoris, et "sacrificia" illa quae veri fidei 2, constat ex institutione illorum, quod nempe in holocaustis 3consumerentur omnia, tam caro quam sanguis, in sacrificiis autem caro comederetur, ut constare potest ex Lev. i-v; 4 Num. xxviii 1 -- fin.; et 5ex Deut. ubi haec, Ut facias holocausta tua, carnem et sanguinem super altari Jehovae Dei tui; sanguis sacrificiorum effundetur super altari Jehovae Dei tui, et carnem comedes, xii (x)27. Quod illa duo per holocausta et sacrificia repraesentarentur, erat quia holocausta et sacrificia repraesentabant omnem cultum Dei in genere, n. 923, 6905; et cultus Dei in genere fundatur super amore et fide, nam absque his non est cultus sed modo ritus, qualis est externi hominis absque interno, ita absque vita. @1 holocaustorum$ @2 i sunt$ @3 adolerentur$ @4 i et tunc$ @5 in$

Arcana Coelestia 7
Passage 8681

#8681 "Et venit Aharon et omnes seniores Israelis": quod significet quae primaria Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit verum doctrinae, de qua n. 6998, 7009, 7089, 7382, et ex repraesentatione "seniorum Israelis" quod 1sint vera praecipua Ecclesiae quae concordant cum bono, de qua n. (x)6524, 8578, 8585; per "Israelem" enim significatur Ecclesia, n. 8645. @1 sit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8682

#8682 "Ad comedendum panem cum socero Moschis coram Deo": quod significet appropriationem illorum ex Divino Bono, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, et ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3735, 4211, 4217, 4735, 15915; quod sit ex Divino Bono, significatur per quod comederent panem coram Deo. Per "panem" hic intelligitur omnis cibus qui tunc, imprimis caro sacrificiorum, nam cum sacrificia fiebant, comedebatur caro illorum juxta altare; quod per "panem" significetur omnis (x)cibus in genere, videatur n. 2165. 2 Causa quod caro sacrificiorum comederetur, erat ut repraesentaretur appropriatio boni caelestis, tum quoque consociatio per amorem, nam caro sacrificii quam tunc comedebant significabat bonum amoris, quapropter hoc illis erat convivium sanctum; quod etiam caro sit bonum amoris, videatur n. 7850. Ex his constare potest quid intellectum est a Domino cum dixit quod comederent carnem Ipsius, Joh. vi 53-56, tum cum institueret Sanctam Cenam, quod panis esset corpus 2Suum, Matth. xxvi (x)26; quid per illa intellectum est, nusquam aliquis scire potest nisi sciat quod sensus internus sit, et quod in illo sensu intelligantur caelestia et spiritualia loco naturalium, et quod naturalia illis correspondeant, et secundum correspondentias significent; alioquin nusquam alicui notum posset esse cur Sancta Cena instituta est, et quid sanctum sit in pane, et cur panis sit corpus et sit caro; praeter innumera alia. @1 Before 3735$ @2 Ipsius$

Arcana Coelestia 7
Passage 8683

#8683 Vers. 13-16. Et fuit crastino, et sedit Moscheh ad judicandum populum, et stetit populus super Moschen a mane usque ad vesperam. Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo, et dixit, Quodnam verbum hoc quod tu facis populo? quare tu sedes solus tu, et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam? Et dixit Moscheh socero suo, Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum. Cum est illis verbum, venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus, et nota facio judicia Dei et leges Ipsius. "Et fuit crastino" significat aeternum: "et 1sedit Moscheh ad judicandum populum" significat veri Divini dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali in statu antequam ex bono: "et stetit populus super Moschen" significat oboedientiam tunc ex vero Divino: "a mane usque ad vesperam" significat in omni statu 2tunc interius et exterius: "et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo" significat omniscientiam Divini Boni: "et dixit, Quare tu sedes solus?" significat quod absque influxu veri ex bono aliunde: "et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam" significat quod inde tunc omne voluntatis illis qui ab Ecclesia spirituali, in omni statu: "et dixit Moscheh socero suo" significat reciprocum quod responso: "Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum" significat quod non aliunde (x)velint et agant quam ex eo quod Verbum ita dixit: "cum est illis verbum" significat in omni quod obvenit: "venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus" significat quod ex vero revelato tunc disponantur: "et nota facio judicia Dei et leges Ipsius" significat quod inde doceantur quid verum et quid bonum. @1 stetit AI$ @2 tum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8684

#8684 "Et fuit crastino": quod significet aeternum, constat ex significatione "cras" seu "crastini" quod sit aeternum, de qua n. 3998.

Arcana Coelestia 7
Passage 8685

#8685 "Et 1sedit Moscheh ad judicandum populum": quod significet veri Divini dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali in statu antequam ex bono, constat (c)ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, 7382, ex significatione "judicare" quod sit dispositio; quod "judicare" hic sit dispositio, est quia verum Divinum non judicat aliquem, sed influit et disponit ut recipiatur; ex receptione dein fit judicium secundum leges ordinis; hoc intelligitur per judicium Domini, Matth. xxv 31 -- fin.; Joh. v 22, 26, 27, 30, ix 39; quod 2id intelligatur, constat a Domini verbis ubi dicit quod neminem judicet, Joh. iii 17-21, 3vii 24, xii 47, 48; ex repraesentatione "Israelis," qui hic est "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex his patet quod per 1"sedit Moscheh ad judicandum populum" significetur veri Divini immediate a Domino procedentis dispositio apud illos qui ab Ecclesia spirituali; quod sit in statu antequam ex bono, constat ex 2 illis quae sequuntur; sunt enim bini status homini qui regeneratur et fit Ecclesia 4; 5in primo statu agit ex vero, 6in altero ex bono, de quibus videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8658; in utroque statu ducitur homo a Domino, sed in primo per influxum immediatum, in altero autem per influxum tam immediatum quam mediatum; de influxu boni et veri a Domino immediato et mediato, videatur n. 6472-6478, 6982, 6985, 6996, 7054-7058, 7270; influxus immediatus repraesentatur 7 per quod Moscheh judicaverit populum solus, at influxus tam immediatus 8quam mediatus per quod principes (x)millenorum, centenorum, quinquagenorum, et decadum, electi fuerint, qui res parvas judicarent, et res magnas referrent ad Moschen, de quibus in sequentibus. Sed haec sunt arcana quae vix aliquis intelligere potest nisi qui in illustratione est a Domino, et per illustrationem in perceptione; describi quidem possunt influxus illi, et quoque effectus inde, sed usque non cadunt rite in cogitationem nisi perceptio ex caelo sit; et perceptio ex caelo non datur nisi apud illos qui in amore veri ex bono sunt; et ne sic quidem, nisi in amore veri ex genuino bono. @1 stetit AI$ @2 hoc$ @3 viii 15 T. vii 24 refers to judgement but not to judging nobody.$ @4 i spiritualis$ @5 d in primo statu i primus cum$ @6 et alter cum$ @7 i hic$ @8 et I$

Arcana Coelestia 7
Passage 8686

#8686 "Et stetit populus super Moschen": quod significet oboedientiam tunc ex vero Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, ut mox supra n. (x)8685, inde "stare super illum" significat consulere verum Divinum, aque illo exspectare responsum, et secundum hoc facere, hoc est, oboedire; per haec in sensu interno describitur primus status, in quo homo qui regeneratur ducitur per verum a Domino; verum per quod 1 ducitur est Verbum, nam hoc est verum Divinum. @1 i tunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8687

#8687 "A mane usque ad vesperam": quod significet in omni statu interius et exterius, constat ex significatione "mane" et "vesperae" quod sint status spirituales (x)qui sibi succedunt sicut status 1temporum in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, nox, (c)et iterum mane; quod tempora haec correspondeant statuum mutationibus in altera vita, videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426. Quod 2sit interius et exterius, est quia in altera vita interius in bono et vero sunt, cum in statu mane ibi, hoc est, in statu correspondente tempori matutino, at exterius in bono et vero cum in statu vesperae ibi; nam cum in statu vesperae sunt, tunc in jucundo naturali sunt, at cum in statu mane, in jucundo spirituali sunt, 3videatur n. 8431, 8452. @1 d temporum i dierum$ @2 sint T$ @3 videantur quae n. 8431, 8452, ostensa sunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8688

#8688 "Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo": quod significet omniscientiam Divini Boni, constat ex significatione "videre omne quod facit" cum dicitur de Divino Bono, quod repraesentatur per "Jethronem socerum Moschis" quod sit omniscientia; "videre" enim in sensu interno est intelligere et percipere, n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 5400, at in supremo sensu, ubi agitur de Domino, est praevidentia et providentia, n. 2837, 2839, 3686, 3854, 3863, inde "videre omne quod facit" est omniscientia.

Arcana Coelestia 7
Passage 8689

#8689 "Et dixit, Quare tu sedes solus?" quod significet quod absque influxu veri ex bono aliunde, constat ex significatione "sedere solus" cum dicitur de vero Divino immediate a Domino procedente, quod repraesentatur per "Moschen," quod sit influxus ex illo solo, et non simul aliunde; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. (x)8685 dicta sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8690

#8690 "Et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam": quod significet quod inde tunc omne voluntatis illis qui ab Ecclesia spirituali, in omni statu, constat ex repraesentatione "Israelis," qui hic "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex significatione "stare super Moschen" quod sit oboedientia ex vero Divino, de qua etiam supra n. 8686; et quia est oboedientia, est voluntatis, nam oboedientia (c)est ex voluntate, at est voluntas faciendi verum ex mandato, non autem ex affectione, quae voluntas est oboedientia; et ex significatione "a mane usque ad vesperam" quod sit in omni statu, interius et exterius, de qua supra n. 8687. 2 Agitur hic de statu primo in quo homo 1ante regenerationem, qui est ut faciat bonum ex oboedientia et nondum ex affectione, sed id bonum est verum quod facit, quia solum ex mandato, ita adhuc ex coacto, non autem ex libero; ex libero facit cum ex affectione, nam omne quod ex affectione quae amoris, fluit, est liberum; cum homo in priore statu est, tunc Dominus influit 2ac ducit immediate, sed influxus immediatus Domini non ad perceptionem veni:, quia est in 3intima hominis, inde nec dat affectionem, at influxus Domini immediatus et simul mediatus ad perceptionem venit et dat affectionem, 4nam non solum est in 3hominis intima, sed etiam est in 5ejus media et extrema; de hoc statu agitur in sequentibus hujus capitis, de illo in his versibus, ubi de Mosche dicitur quod solus judicaverit, videantur quae supra n. 8685. @1 qui regeneratur$ @2 immediate, ac ducit A, ac inducit immediate T$ @3 intimis$ @4 quia$ @5 mediis et in extremis hominis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8691

#8691 "Et dixit Moscheh socero suo": quod significet reciprocum quod responso, constat ex significatione "dicere" quod hic sit responsum, nam (t)Moscheh respondet socero suo; quod sit reciprocum, est quia per "Moschen" repraesentatur Divinum Verum conjunctum et unitum Divino Bono, n. 8664, 8666; et cum conjunctio et unitio est, tunc est reciprocum, nam bonum agit et verum reagit; reactio est reciprocum 1quod responso; ita quoque in genere se habet cum bono et vero apud hominem in quo conjuncta sunt. @1 et est$

Arcana Coelestia 7
Passage 8692

#8692 "Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum": quod significet quod non aliunde velint" et agant quam ex eo quod Verbum ita dixit, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, ita Verbum, de qua n. 5922, 6723, 6752, et ex significatione "venire ad illum populus ad inquirendum Deum" quod sit consulere 1quod Divinum dictat, ita quod volent et agent. @1 quid Divinum dicat ut velint et agant altered to quid divinum dicat quod volent et agent$

Arcana Coelestia 7
Passage 8693

#8693 "Cum est illis verbum": quod significet in omni quod obvenit, constat ex significatione "verbi" quod sit res quae obvenit; quod sit in omni, est quia ad 1illum solum veniebat populus, et per id significatur quod verum Divinum in omni re consuleretur. @1 ipsum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8694

#8694 "Venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus": quod significet quod ex vero revelato tunc disponantur, constat ex significatione "venire ad me" cum de vero Divino, quod repraesentatur per "Moschen" quod sit consulere quid volendum et faciendum, ut supra n. 8692; ex significatione "judicare inter virum et inter socium" quod sit dispositio inter vera; quod "judicare" sit disponere, videatur supra n. 8685; quod sit ex vero revelato, sequitur, nam dicitur mox supra quod populus veniret ad illum ad inquirendum Deum, et nunc infra, quod nota faciat illis judicia et leges Dei. 2 Per revelationem intelligitur illustratio cum legitur Verbum, et tunc perceptio, nam qui in bono sunt et desiderant verum, illi ex Verbo ita 1docentur; qui autem non in bono sunt, ex Verbo non 2doceri possunt sed modo confirmari in talibus in quibus ab infantia instructi sunt, ea sive vera sint sive falsa; 3causa quod illis qui in bono sunt sit revelatio, et illis qui in malo non revelatio, est quia omnia et singula in Verbo in sensu interno agunt de Domino et de regno Ipsius, et angeli qui apud hominem, percipiunt Verbum secundum sensum internum; hoc communicatur homini qui in bono est, et legit Verbum, ac desiderat verum ex affectione, inde illustratio ei et perceptio; nam apud illos qui in bono sunt et inde in affectione veri, intellectuale mentis est apertum in caelum, 4et anima illorum, hoc est, internus illorum homo in consortio est cum angelis 5; aliter vero apud illos qui non in bono sunt, ita non ex affectione inde desiderant verum; illis est caelum clausum. 3 Qualis autem illis qui in bono, et inde in affectione veri sunt, est revelatio, non 6 describi potest; non est manifesta nec est prorsus occulta, sed est quaedam consensio et faventia ex interiore quod id verum sit, et non faventia si non verum; 7cum faventia est, requiescit mens et serenatur, et in eo statu est agnitio quae fidei; causa quod ita sit, est ex influxu caeli a Domino; nam per caelum a Domino est lux, quae 8intellectum, qui est oculus visus interni, circumfundit et illustrat; quae tunc in illa luce apparent sunt vera, nam ipsa illa lux 9 est Divinum Verum quod procedit a Domino; quod hoc sit lux in caelo, saepius (t)ostensum est. @1 instruuntur$ @2 instrui$ @3 illis est revelatio, his autem non revelatio; causa quod ita sit$ @4 est enim$ @5 i in coelo$ @6 i ita$ @7 et cum verum, tunc quiescentia mentis est$ @8 intellectuale quod$ @9 i quae illustrat,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8695

#8695 "Et nota facio judicia Dei et leges Ipsius": quod significet quod inde doceantur quid verum et quid bonum, constat ex significatione "nota facere" quod sit docere, ex significatione "judiciorum" quod sint vera, de qua n. 2235, 6397, et ex significatione "legum" quod sint vera boni; quod "leges" sint vera boni, est quia lex in lato sensu significat totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in stricto Verbum quod per Moschen scriptum est, et in strictissimo decem praecepta decalogi, videatur n. 6752; inde, quia Verbum est (t)Divinum Verum quod procedit ex Divino Bono Domini, inde leges sunt vera boni; vera boni sunt vera quae ex bono, et in se sunt bona, quia (t)suum existere ex bono trahunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8696

#8696 Vers. 17-23. Et dixit socer Moschis ad illum, Non bonum verbum quod tu facis. Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum, quia grave prae te verbum; non potes facere illud solus tu. Nunc audi vocem meam, consulam tibi, et erit Deus tecum; esto tu populo apud Deum, et adducas tu verba ad Deum. Et doceas illos statuta et leges, [et] notam facias illis viam ibunt in qua, et opus quod facient. Et tu videas ex omni populo viros strenuitatis timentes Deum, viros veritatis odientes lucrum; et ponas 1illos principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. Et judicent populum in omni tempore, et erit, omne verbum magnum adducant ad te, et omne verbum parvum judicent illi; et devolve desuper te, et portent tecum. Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi Deus, et potes consistere; et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace. "Et dixit socer Moschis ad illum" significat praevidentiam: "Non bonum verbum quod tu facis" significat quod mutatio fiet: "marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum" significat quod sic periturum verum quod inseminatum est: "quia grave prae te verbum" significat quod non possibile, quia non ex ordine: "non potes facere illud solus tu" significat quod absque influxu veri 2ex bono aliunde: "nunc audi vocem meam" significat ex unione consensum: "consulam tibi, et erit Deus tecum" significat quod ex Divino: "esto tu populo apud Deum" significat verum immediate a Domino procedens: "et adducas tu verba ad Deum" significat mediationem et intercessionem: "et doceas illos statuta et leges" (x)significat quod a vero immediato a Domino bona et vera externa et interna Ecclesiae: "et notam facias illis viam ibunt in qua" significat intelligentiae lucem et inde vitam: "et opus quod facient" significat fidem actu: "et tu videas ex omni populo" significat electionem verorum inservientium: "viros strenuitatis timentes Deum" significat quibus bonum a Divino conjungi 3potest: "viros veritatis odientes lucrum" significat 4quibus vera sunt pura absque (x)fine mundano: "et ponas 5illos principes millenorum" significat primaria quae in primo gradu sub vero immediato a Divino: "principes centenorum significat primaria in secundo gradu: "principes quinquagenorum" significat primaria intermedia: "et principes decadum" significat primaria in tertio loco: "et judicent populum in omni tempore" (x)significat dispositionem sic in perpetuum: "et erit, omne verbum magnum adducant ad te" significat quod omne a vero immediate a Divino: "et omne verbum parvum judicent illi" significat apparentiam (x)quorundum singularium et particularium aliunde: "et devolve desuper te, et portent tecum" significat sic functiones et officia pro illis: "si verbum hoc facias, et praeceperit tibi Deus" significat cum sic ex Divino: potes consistere" significat sic mansionem apud illos: "et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace" significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali sic in bono erunt, et ex bono ducentur. @1 See p. 120, note 2, which reads: Heb "alehem) super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ @2 a Divino IT$ @3 d possit i potest cp n. 8710$ @4 quia altered to quibus cp n. 8711$ @5 See p. 120, note 2, which reads: Heb "alehem) super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$

Arcana Coelestia 7
Passage 8697

#8697 "Et dixit socer Moschis ad illum": quod significet praevidentiam, constat ex significatione "dicere" cum praedicatur de Divino Bono, quod repraesentatur per "Jethronem socerum Moschis" quod sit praevidentia, ut quoque n. 5361, 6946.

Arcana Coelestia 7
Passage 8698

#8698 "Non bonum verbum quod tu facis": quod significet quod mutatio fiet, constat ex illis quae sequuntur.

Arcana Coelestia 7
Passage 8699

#8699 "Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum": quod significet quod sic periturum verum quod inseminatum est, constat ex significatione "marcescere quod sit paulatim consumi, ita perire; quod sit verum quod inseminatum, est quia per "Moschen" intelligitur verum a Divino, et per "populum" illi qui recipiunt; quomodo cum his se habet, in sequentibus dicetur.

Arcana Coelestia 7
Passage 8700

#8700 "Quia grave prae te verbum": quod significet quod non possibile, 1quia non ex ordine, constat ex significatione "grave verbum" quod sit non possibile; quod "grave verbum" hic sit non possibile, constat ex illis quae praecedunt, quod marcescendo marcesceret ille et populus qui cum illo, per quae significatur quod periturum verum quod inseminatum est, et quoque ex sequentibus, "Non potes facere illud solus tu" et dein "si verbum hoc facis, potes consistere" vers. 23, per quae intelligitur impossibilitas, si non fiat mutatio. 2 Quod non possibile quia non ex ordine, est quia in altera vita omne id possibile est quod ex ordine, et omne id impossibile quod non ex ordine; Divinum Verum, quod procedit a Domino, est quod facit ordinem, et est ipse ordo; inde omne quod secundum 2Divinum Verum est, quia est secundum 3ordinem, est possibile, et omne quod contra 4Divinum Verum, quia est contra 3ordinem, est impossibile; quod ita sit, evidentius patere (x)potest ab exemplis: secundum ordinem est quod salventur qui bene vixerunt, et condemnentur qui male; inde impossibile est quod qui bene vixerunt mittantur in infernum, et qui male vixerunt eleventur in caelum; consequenter quod impossibile sit ut qui in inferno sunt, ex pura Misericordia Domini possint inde in caelum educi et salvari; est enim receptio Misericordiae Domini, cum vixerunt in mundo, per quam unusquisque salvatur; qui tunc recipiunt illam, in altera vita in Misericordia Domini sunt, nam ibi tunc in facultate recipiendi illam sunt; "illam dare aliis, et in genere unicuivis ex beneplacito, modo fidem habeant, et sic a peccatis mundatos esse credant, est impossibile, quia est contra ordinem, hoc est, contra Divinum quod est ordo. 3 Secundum ordinem est quod fides et charitas implantentur in libero et non in coacto, et quod fides et charitas quae in libero implantatae sunt permaneant, non autem quae in coacto; causa est quia quae in libero, ea in affectionem ac ita in voluntatem hominis insinuantur et sic appropriantur, non autem quae in coacto; consequenter impossibile est ut salvetur homo nisi liceat ei, quia in malo natus est, malum facere et a malo desistere; cum a malo ex se in libero illo desistit, tunc insinuatur affectio veri et boni a Domino, 5inde ei est liberum recipiendi illa quae fidei et quae charitatis sunt, nam liberum est affectionis 6; inde patet quod impossibile sit cogere hominem ad salutem; quod si fieri posset, omnes qui in mundo sunt homines salvarentur. 4 Secundum ordinem est ut in altera vita consocientur omnes secundum vitam quam in mundo sibi acquisiverunt, mali cum malis et boni cum bonis, inde non possibile est ut simul sint mali et boni; nec possibile est ut in bono sint qui mali, nam bonum et malum opposita sunt, et unum 7destruit alterum; inde etiam patet quod non possibile sit ut salventur qui in inferno; ita non dabile quod salvatio, utcumque vixerat homo, sit ex sola misericordia. Qui in inferno sunt, et ibi cruciantur, imputant Divino 8cruciatus ibi, dicendo quod Divinum id auferre possit si velit, quia omnipotens, sed quod non velit, 9et quod inde sit in causa, 10nam qui potest et non vult, dicunt in causa esse; sed auferre talia impossibile est, quia est contra ordinem, si enim auferrentur, insurgerent mali contra bonos, (c)et subjugarent ipsos angelos, et destruerent caelum; sed Divinum non vult nisi bonum, nempe felicitatem bonorum, et ea propter refrenationem (c)ac simul emendationem improborum; cum hic finis est, qui est finis Divini Amoris ac ipsius Misericordiae, non possibile est ut cruciatus (x)illis qui in inferno auferantur. Ex his exemplis constare potest quod omne id non possibile sit quod contra ordinem, utcumque apparet ut possibile illis qui arcana caeli non sciunt. @1 quod IT$ @2 ordinem$ @3 Divinum$ @4 ordinem est$ @5 ita$ @6 i et affectio facit liberum$ @7 destruxit$ @8 quod crucientur$ @9 ita quod sit causa$ @10 d nam i qui enim$

Arcana Coelestia 7
Passage 8701

#8701 "Non potes facere illud solus tu": quod significet quod absque influxu veri ex bono aliunde, constat ex significatione "facere illud solus" cum dicitur de vero Divino, quod per "Moschen" repraesentatur, quod sit influxus veri ex illo solo, et non simul aliunde. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ex illis quae de influxu veri Divini immediato, et de influxu (c)illius immediato et simul mediato, supra n. 8685 dicta sunt, quod nempe influxus veri Divini immediatus sit in primo statu hominis cum regeneratur, at quod influxus immediatus et 1 mediatus sit in altero statu, nempe cum regeneratus est; cum influxus immediatus est, Dominus quidem influit cum bono et vero, at tunc non percipitur bonum sed verum, ideo tunc ducitur homo per verum, non ita per bonum; at cum influxus simul mediatus est, tunc percipitur bonum, nam influxus mediatus est in sensuale externum hominis, 2inde est quod homo tunc per bonum ducatur a Domino. 2 In genere sciendum est quod homo non prius regeneratus sit quam cum is ex affectione boni agit, nam tunc vult bonum, et ei jucundum et beatum est facere illud; 3cum in hoc statu est, tunc vita ejus est vita boni, et in caelo est, nam universale regnans in caelo est bonum; verum autem quod fidei ducit hominem ad bonum, ita ad caelum, non autem sistit illum in caelo; quod ita sit, est causa quia in altera vita omnes consociantur secundum vitam voluntatis, non secundum vitam intellectus, nam ubi (t)est voluntas ibi est intellectus, non autem vicissim; ita in caelo, et ita in inferno; qui mali sunt non prius in infernum mittuntur quam cum in malo suae vitae sunt, nam cum in hoc sunt, etiam in falso sui mali sunt; similiter 4illi qui in bono (d)sunt, etiam ibi in vero sui boni sunt; rediguntur omnes in altera vita ad eum statum ut illis una mens sit, nempe quod volunt ut etiam cogitent, non autem quod volunt ut aliter cogitent; in mundo autem aliter se habet, ibi potest homo aliter cogitare, 5immo etiam aliter intelligere quam 6vult, sed hoc ob causam ut 7reformari possit, nempe intelligere bonum tametsi vult malum, et sic per intellectum duci ad velle bonum; at in altera vita quisque secundum velle suum quod in mundo comparatum est ducitur. @1 i simul$ @2 ideo tunc ducitur homo per bonum$ @3 et cum hoc$ @4 ac$ @5 et$ @6 velle$ @7 homo possit reformari$

Arcana Coelestia 7
Passage 8702

#8702 "Nunc audi vocem meam": quod significet ex unione consensum, constat ex significatione "audire vocem" quod sit oboedientia, hic autem consensus, quia dicitur a "Jethrone," per quem repraesentatur Divinum Bonum unitum Divino Vero, quod repraesentatur per "Moschen"; 1quod unita sint, videatur supra n. 8666; inde per "audi vocem meam" significatur ex unione consensus. Sciendum, cum bonum et verum conjuncta sunt, quod consensus sit in omnibus et singulis, nempe boni cum vero et veri cum bono; causa est quia bonum est veri, et verum boni, ac ita duo illa sunt unum, nam quod bonum vult, hoc confirmat verum, et quod verum ut verum percipit, hoc bonum vult, ac utrumque simul facit; cum his se similiter habet ut cum voluntate et intellectu; quod voluntas vult et amat, hoc intellectus cogitat et confirmat, ac vice versa; quod haec cum illis similia sint, est quia bonum est voluntatis, et verum est intellectus; in tali statu sunt qui per bonum a Domino ducuntur, de quo mox supra n. 8701. @1 After consensus$

Arcana Coelestia 7
Passage 8703

#8703 "Consulam tibi, et erit Deus tecum": quod significet quod ex Divino, constat ex significatione (x)"consulere" cum a Divino Bono, quod repraesentatur per "Jethronem," quod sit decisum a Divino, ita ex Divino, et (c)a significatione "erit Deus tecum" quod etiam sit ex Divino; sed ex Divino quod per "consulere" significatur, spectat Divinum Bonum, quod repraesentatur per "Jethronem," ex Divino autem quod per "erit Deus tecum" significatur, spectat Divinum Verum, quod repraesentatur per "Moschen."

Arcana Coelestia 7
Passage 8704

#8704 "Esto tu populo apud Deum": quod significet verum immediate a Domino procedens, constat ex significatione "esse populo apud Deum" cum dicitur de Divino Vero, quod per "Moschen" repraesentatur, quod sit proxime apud Dominum, quia immediate ab Ipso procedens; quid haec involvunt, patebit ex illis quae nunc sequuntur.

Arcana Coelestia 7
Passage 8705

#8705 "Et adducas tu verba ad Deum": quod significet mediationem et intercessionem, constat ex significatione "adducere verba ad Deum" cum de Divino Vero dicitur, quod sit mediare apud ipsum Divinum et intercedere, nam qui mediat et intercedit, is adducit res ad Ipsum Qui opem fert; mediatio et intercessio est Divini Veri, quia hoc proxime est apud Divinum Bonum, quod est Ipse Dominus; 1quod Divinum Verum sit proxime apud Divinum Bonum, quod Dominus, est quia illud immediate procedit ab Ipso. Quomodo cum mediatione et cum intercessione Domini se habet, hic, quia occasio datur, dicetur: qui credunt quod tres personae sint qui constituunt Divinum et simul vocantur unus Deus, illi ex sensu 2litterae Verbi non aliam de mediatione et intercessione ideam habent quam quod Dominus sedeat ad dextram Patris Sui, et loquatur cum Ipso sicut homo cum homine, et adducat supplicationes hominum ad Patrem, et roget ut propter Se, quia passus est crucem pro genere humano, condonet et misereatur; talis idea de intercessione et mediatione est cuivis simplici ex sensu 3litterae Verbi; sed sciendum quod 2 sensus 4litterae sit secundum captum hominum simplicium, ut introducantur in ipsa vera interiora; simplices enim non aliam ideam possunt habere de regno caelesti quam sicut de regno terrestri, nec aliam de 5 Patre quam sicut de rege in terra, et de Domino quam sicut de filio regis, qui heres regni 6; quod talis idea simplicibus sit, patet manifeste ex idea ipsorum apostolorum Domini de regno Ipsius; primum enim crediderunt illi, sicut reliqui Judaei, quod Dominus, quia Messias, futurus esset rex maximus in terra, et evecturus 7illos ad fastigium gloriae super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe; at cum audiverunt ab Ipso Domino quod regnum Ipsius non esset in terra sed in caelo, tunc illi nec aliter potuerunt cogitare quam quod regnum Ipsius in caelo futurum esset prorsus sicut regnum 6 in terra; quapropter etiam Jacobus et Johannes petierunt ut in regno Ipsius unus sederet a dextris et alter a sinistris; et reliqui apostoli, qui etiam magni in illo regno voluerunt fieri, indignati sunt, et inter se litigaverunt quis eorum ibi major fieret; et quia talis idea inhaerebat, nec 8poterat exstirpari, etiam Dominus dixit illis quod sederent super duodecim thronis judicaturi duodecim tribus Israelis, videatur Marc. x 37, 41; Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28; et tunc non sciebant quid per "duodecim thronos," perque "duodecim tribus," et per "judicium," a Domino intellectum est. 3 Ex his nunc constare potest qualis idea est, et unde illa, de mediatione et intercessione Domini apud Patrem; at qui interiora Verbi scit, is prorsus aliam notionem de mediatione Domini et de Ipsius intercessione habet, quod nempe non (x)intercedat sicut filius apud patrem regem in terra, sed sicut Dominus universi apud Se, et sicut Deus a Se, nam non sunt duo Pater et Ipse, sed sunt unum, ut Ipse docet, Joh. xiv 8-11; quod dicatur Mediator et Intercessor, est quia per "Filium" intelligitur Divinum Verum, et per "Patrem" Divinum Bonum, n. 2803, 2813, 3704, et mediatio fit per Divinum Verum, nam per id datur aditus ad Divinum Bonum; Divinum enim Bonum non adiri potest, quia est sicut ignis solis, sed Divinum Verum, 9quia hoc est sicut lux inde, quae dat hominis visui, qui est ex fide, transitum et (x)aditum, n. 8644; inde constare potest quid mediatio et intercessio. (s)Porro 10dicendum est undenam est, quod Ipse Dominus, Qui est ipsum Divinum Bonum ac ipse Sol caeli, dicatur mediator et intercessor 4 apud Patrem; Dominus cum in mundo fuit, antequam plene glorificatus est, 11fuit Divinum Verum, quare tunc mediatio fuit, et intercessit apud Patrem, hoc est, apud ipsum Divinum Bonum, Joh. xiv 16, 17, xvii 9, 15, 17; at postquam glorificatus est quoad Humanum, tunc dicitur Mediator et Intercessor ex eo quod de ipso Divino nullus cogitare possit nisi sistat sibi ideam Divini Hominis, minus aliquis potest per amorem conjungi ipsi Divino nisi per talem ideam; si quis absque idea Divini Hominis cogitat de ipso Divino, cogitat interminate, et 12idea interminata est nulla; (m)vel capit ideam de Divino ex universo aspectabili absque fine vel cum fine in obscuro, quae idea conjungit se cum idea cultorum naturae, cadit etiam in naturam, et sic fit nulla;(n) inde 13patet quod non foret aliqua conjunctio cum Divino per fidem, nec per amorem; omnis conjunctio requirit objectum, et secundum objecti quale fit conjunctio; inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Mediator et Intercessor, sed mediat et intercedit apud Se; quod ipsum Divinum non 14per aliquam ideam capi possit, constat (c)ex Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18: et apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37. 5 Attamen, quod memorabile, omnes qui ex se seu ex carne cogitant de Deo, cogitant de Ipso interminate, hoc est, absque ulla idea terminata, at qui non ex se nec ex carne sed ex spiritu cogitant de Deo, cogitant de Ipso determinate, hoc est, sistunt sibi ideam Divini sub specie humana; ita angeli in caelo cogitant de Divino, 15ac ita antiqui sapientes cogitarunt, quibus etiam, cum ipsum Divinum apparuit, sicut Divinus Homo apparuit, nam Divinum transiens per caelum est Divinus Homo; causa est quia caelum est Maximus Homo, ut ad finem plurium capitum ostensum est; 16 ex his patet quales intelligentes mundi sunt, et quales intelligentes caeli, quod nempe intelligentes mundi removeant a se ideam humani; inde est quod inter mentem illorum et inter Divinum non sit mediatio, unde illis caligo; at intelligentes caeli habent ideam Divini in Humano, sic Dominus est illis mediatio, ac inde mentibus illorum est lux. (s) @1 et$ @2 literali$ @3 literali altered to literae$ @4 literalis altered to literae$ @5 i Deo$ @6 i est$ @7 populum illum$ @8 potuit$ @9 quod est sicut Lux, dat hominis visui qui est ex fide, aditum ad ipsum Divinum, intercessio tunc non aliud est quam Misericordia, haec cum fit a Divino Bono per Divinum Verum, sistitur ei qui ideam de Regno coeleste habet sicut de Regno terrestri, tanquam intercessio Filii apud Patrem Regem$ @10 ut sciatur$ @11 After Verum$ @12 cogitatio$ @13 nec$ @14 aliqua idea$ @15 etiam antiqui sapientes ita de Divino cogitarunt, cum etiam Ipsum Divinum apparuit illis, apparuit ut Divinus Homo$ @16 A has the following marginal additions with marks for insertion here: Divinus ille Homo, qui Jehovah transiens per coelum, fuit Dominus ab aeterno, hoc est, Ipse Jehovah in forma humana;$

Arcana Coelestia 7
Passage 8706

#8706 "Et doceas illos statuta et leges": quod significet quod a vero immediato a Domino bona et vera externa et interna Ecclesiae, constat (c)ex repraesentatione "Moschis," de quo dicitur quod doceret, quod sit verum immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, 7382, ex significatione "statutorum" quod sint bona et vera externa Ecclesiae, de qua n. 3382, 8362, et ex significatione "legum" quod sint bona et vera interna Ecclesiae, de qua n. 8695.

Arcana Coelestia 7
Passage 8707

#8707 "Et notam facias illis viam ibunt in qua": quod significet intelligentiae lucem et inde vitam, constat ex significatione "viae" quod praedicetur de intellectu veri, de qua n. 627, 2333, hic in interiore gradu, quia praedicatur de intellectu qui est homini Ecclesiae spiritualis ex influxu immediato veri a Domino, ex quo non est apperceptio veri, sed est lux quae dat facultatem intelligendi; cum 1hac luce se habet sicut cum luce visus oculi; ut (t)videat oculus res objectas, erit lux ex qua illuminatio communis; in hac luce videt oculus et discernit objecta, et afficitur pulchritudine et jucunditate ex convenientia illorum cum ordine; similiter se habet cum visu oculi interni, qui est intellectus; ut hic videat, etiam erit lux ex qua illuminatio communis in qua apparent objecta quae sunt res intelligentiae et sapientiae; haec lux est a Divino Vero quod immediate a Domino procedit, videatur n. 8644 fin.; res objectae in illa luce apparent pulchrae et jucundae secundum convenientiam cum bono quod cuivis; et ex significatione "ibunt in qua," nempe in luce, quod sit inde vita; quod "ire" in sensu interno sit vita, videatur n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, (x)8420. @1 luce intelligentiae$

Arcana Coelestia 7
Passage 8708

#8708 "Et opus quod facient": quod significet fidem actu, constat ex significatione "operis quod facient" quod sit actio, hic actio ex luce intelligentiae, ita ex fide, nam 1fides a Domino est in luce intelligentiae, de qua supra n. 8707; quantum homo ex veris quae fidei recipit, tantum intrat in lucem illam et elevatur in caelum; at receptio verorum fidei non fit per solam agnitionem sed per agnitionem conjunctam vitae, hoc est, ut agnoscantur actu; haec receptio est quae intelligitur per opus quod facient." @1 lux intelligentiae est fides a Domino$

Arcana Coelestia 7
Passage 8709

#8709 "Et tu videas ex omni populo": quod significet electionem verorum inservientium, constat ex significatione "videre" (t)quod hic sit eligere, et ex significatione "populi" quod praedicetur de veris, de qua n. 1259, 1260, 3581, 4619, hic de veris inservientibus 1 vero immediate a Divino, quod per "Moschen" repraesentatur, n. 7010; principes enim quos eligeret ei inservituri erant; quod "principes" sint vera inservientia, videbitur infra. @1 i, nempe$

Arcana Coelestia 7
Passage 8710

#8710 "Viros strenuitatis timentes Deum": quod significet quibus bonum a Divino conjungi 1posset, constat ex significatione "virorum strenuitatis" quod sint quibus vires ex veris quae ex bono; per "virum" enim significatur verum, n. 3134, 5502, et per "strenuitatem" vires quae inde; in lingua originali etiam significantur vires per eandem vocem per quam hic "strenuitas"; quod sint vires ex veris quae ex bono, est quia hi dicuntur etiam "timentes Deum," et per "timentes Deum" significantur qui in bono sunt ex Divino, nam timor Dei est cultus ex bono fidei et ex bono amoris, n. 2826, 5459. @1 See n. 8696, note 2$

Arcana Coelestia 7
Passage 8711

#8711 "Viros veritatis odientes lucrum": quod significet 1quia vera sunt pura absque fine (x)mundano, constat ex significatione "virorum veritatis" quod sint vera pura; quod "viri veritatis" sint vera pura, est quia per "viros" significantur vera, n. 3134, 5502, et per "veritatem" fides, n. 3121, ita per "viros veritatis" vera fidei, hoc est, vera pura; et ex significatione "odientes lucrum" quod sit aversatio persuasionum ex falso et malo, per "odi" enim significatur aversatio et per "lucrum" falsum et malum 2quae persuadent, et a vero et bono abstrahunt; per "lucrum" in genere significatur omne falsum ex malo quod judicia mentis pervertit; hoc quia fit apud illos qui pro fine habent mundum, inde per "odientes lucrum" etiam significantur qui absque fine mundano. Quod "lucrum" 3 sit omne falsum ex malo quod judicia mentis pervertit, et a vero ac bono abstrahit, constare potest cuivis qui reflectit; in quo sensu etiam "lucrum" memoratur pluries in Verbo, ut apud Esaiam xxxiii 15, lvi 11, lvii 17; apud Jeremiam vi 13, viii 10, xxii 17; apud Ezechielem xxii 27, xxxiii 31; apud Davidem Ps. cxix 36. @1 d quibus i quia cp n. 8696$ @2 quod persuadet, et a veris et bonis abstrahit$ @3 i in genere$

Arcana Coelestia 7
Passage 8712

#8712 "Et ponas 1illos principes millenorum": quod significet primaria quae in primo gradu sub vero 2immediato a Divino, constat ex significatione "principum" quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic vera ex bono, quia principes illi 3essent sub Moscheh, per quem repraesentatur verum Divinum procedens (c)a Divino Bono, hoc est, a Domino; et ex significatione "millenorum" quod sint qui in primo gradu; per "mille" enim significantur multi, seu in sensu abstracto multa, et ubi multa, seu qui multis praesunt, et inde in digniore gradu sunt quam qui paucis, hic itaque qui in primo gradu, nam qui in inferiore gradu, erant principes centenorum, quinquagenorum, et decadum; quod "mille" in sensu interno non sint mille sed multi aut multa, videatur n. 2575. @1 See p. 120, note 2, which reads: Heb "alehem) super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ @2 immediate IT$ @3 d essent i erunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8713

#8713 "Principes centenorum": quod significet primaria in secundo gradu, constat ex significatione "principum" quod sint primaria, ut mox supra n. 8712, et ex significatione "centenorum" quod sint multi aut multa, sed in secundo gradu, quia milleni sunt in primo; quod "centum" sint multum, videatur n. 4400.

Arcana Coelestia 7
Passage 8714

#8714 "Principes quinquagenorum": quod significet primaria intermedia, constat ex significatione "principum" quod sint primaria, ut 1 supra n. 8712, (x)8713, et ex significatione "quinquagenorum" quod sint intermedia, nempe inter illa vera ex bono quae in secundo gradu et illa quae in tertio, quae significantur per "principes centenorum" et "principes decadum"; quod "quinquageni" sint intermedia, est quia per "quinquaginta" significatur tam multum quam aliquid, simile ac per "quinque," quod multum, videatur n. 5708, 5956, quod aliquid n. 4638, 5291, inde cum quinquaginta inter centum et decem nominantur, sunt intermedia; intermedia sunt quae accedunt ad unam partem et procedunt ab altera, 2ita inter illa quae in priore gradu et 3 illa quae in posteriore, 4conjunctionis causa. @1 i nunc$ @2 seu ad$ @3 i ad$ @4 et conjungunt$

Arcana Coelestia 7
Passage 8715

#8715 "Et principes decadum": quod significet primaria in tertio loco, constat ex significatione "principum" quod sint primaria, ut supra, et ex significatione "decadum" quod etiam sint multa, sed in minore gradu, quia sub centenis; quod "decades" seu "decem" etiam sint multa, videatur n. 3107, 4638. Quod 1ordinati principes fuerint super mille, super centum, et super decem, repraesentabat abstracte ab omni numero multa, in gradu primo, secundo, et tertio, similiter ut in Verbo alibi; 2prout ubi Dominus de servo 3dixit quod debuerit decem mille talenta, et quod (t)conservus ei debuerit centum (x)denarios, Matth. xviii 24, 28; similiter ubi de rege commissuro cum altero rege bellum, consultante num potens esset cum decem milibus (x)occurrere alteri, qui cum viginti milibus veniret, Luc. xiv 31; pariter apud Johannem, Angelus descendens 4de caelo comprehendit draconem, et vinxit illum mille annos, et conjecit illum in abyssum, ut non seduceret gentes amplius, usquedum consummarentur mille anni; reliqui mortuorum non revixerunt, antequam consummati sunt mille anni; haec resuscitatio prima, Apoc. xx ,] 2, 3, 5, 7; hic per "mille" non significantur mille, sed absque 5ullo numero multum: pariter apud Moschen, Jehovah faciens misericordiam mille generationibus amantibus Ipsum, Exod. xx 6; Deut. v 9, 10, vii 9; Jer. xxxii (x)18: apud Davidem, Verbum praecepit in mille generationes, Ps. cv 8: apud eundem, Cadent a latere tuo mille, et myrias a dextra tua; ad te non appropinquabit, Ps. xci 7: apud eundem, Currus Dei binae myriades, milleni pacificorum, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]: apud eundem, Greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, Ps cxliv 13: apud eundem, Mille anni in oculis tuis sicut dies, Ps. xc 4: similiter se habet cum centum et cum decem, nam numeri minores simile cum majoribus per similem numerum multiplicatis significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod "centum" et "decem" etiam sint multum, videatur n. 3107, 4400, 4638. @1 ordinatio principum$ @2 ut$ @3 dicit$ @4 e$ @5 aliquo$

Arcana Coelestia 7
Passage 8716

#8716 "Et judicent populum in omni tempore": quod significet dispositionem sic in perpetuum, constat ex significatione "judicare" quod sit dispositio verorum, de qua supra n. 8685, et ex significatione "in omni tempore" quod (x)sit in perpetuum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8717

#8717 "Et erit, omne verbum magnum 1adducant ad te": quod significet quod omne a vero immediate a Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum immediate a Divino, de qua n. 7010, 7382; quod omne ab illo, significatur per "omne verbum magnum 1adducant ad illum"; (s)apparet ex sensu litterae, sicut omne adduceretur ad Divinum Verum, 2sed quia omne a Domino per verum ab Ipso procedens venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno non significatur ad illum sed ab illo; se habet hoc sicut de influxu, n. 3721, 5119, 5259, (m)5779, 6322,(n) ostensum est quod ille, nempe influxus, non 3fiat ab exterioribus ad interiora, sed ab interioribus ad exteriora; causa est quia exteriora omnia sunt formata ad inserviendum interioribus, sicut causae instrumentales suis causis principalibus, et illae sunt causae mortuae absque his;(s) sciendum quod in sensu interno 4res exponantur quales illae in se sunt, non quales apparent in sensu litterae; res in se est quod Dominus per 2 verum ab Ipso 5procedens regat omnia usque ad 6 singularissima, non sicut rex in mundo, sed sicut Deus in caelo et universo; rex in mundo solum universalem curam habet, et ejus principes et officiarii particularem; aliter Deus, nam Deus videt omnia, et novit omnia 7ab aeterno, et providet omnia in aeternum, et tenet ex se omnia in suo ordine 8; inde constat quod Dominus non modo universalem curam 9habeat, sed etiam particularem et singularem omnium, aliter ac rex in mundo; dispositio Ipsius est immediata per verum Divinum a Se, et quoque est mediata per caelum; sed dispositio mediata per caelum est quoque sicut immediata ab Ipso, nam quod e caelo venit, hoc per caelum ab Ipso venit; 10quod ita sit, angeli in caelo non modo sciunt sed etiam in se percipiunt; (m)quod Divina Domini dispositio seu providentia sit in omnibus et 11 singulis, immo in omnium singularissimis, quantumvis aliter coram homine apparet, videatur 12n. 4329, 5122 fin., 5904 fin., 6058, 6481-6486, (x) 6487, 6490, 6491.(n) 3 Sed haec res aegre cadit in ideam alicujus hominis, et minime in illorum qui propriae prudentiae fidunt, 13nam illi omnia quae prospere sibi eveniunt sibi tribuunt, et reliqua (x)ascribunt fortunae vel casui, et pauci providentiae Divinae, ita tribuunt res contingentes causis mortuis, et non causae vivae; dicunt quidem, cum res feliciter succedunt, quod hoc a Deo, 14 etiam quod nihil non inde sit, sed pauci et vix ulli id corde credunt; (s)similiter faciunt illi qui omne faustum ponunt in mundanis et corporeis, nempe in honoribus et divitiis, 15creduntque quod illae solae sint benedictiones Divinae, quare cum vident plures ex malis abundare talibus, et non ita bonos, rejiciunt e corde suo (c)et negant providentiam Divinam in singularibus, non considerantes quod benedictio Divina sit felix esse in aeternum, et quod Dominus talia quae momentanea sunt, qualia sunt respective quae in mundo, non spectet aliter quam ut media ad aeterna; quapropter etiam Dominus providet bonis, qui recipiunt Ipsius Misericordiam in tempore, talia quae ad 16vitae illorum aeternae felicitatem conducunt, divitias et honores quibus non nocent, et non divitias et honores quibus nocent; his usque dat in tempore, loco honorum et divitiarum, laetari paucis, et prae divitibus et honoratis contentos esse.(s) @1 adducent IT$ @2 et sic ad Dominum, quia dicitur ad illum, sed quia omne a Domino venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno significatur ab illo$ @3 sit$ @4 res exponitur qualis illa in se est; non qualis apparet$ @5 procedente AI$ @6 i omnium$ @7 ab aeterno in aeternum$ @8 i, quod est perpetuo disponere, imo est perpetuo creare, nam sicut subsistere est perpetuo existere, ita tenere in ordine est perpetuo creare$ @9 habet$ @10 hoc evidenter constare potest a angelis qui in coelo, quod ab illis fit, non ab illis sed per illos a Domino fit, in hoc consentiunt omnes, nam in perceptione sunt quod ita sit$ @11 i in$ @12 *** (loca prius citata)$ @13 ac ita sibi omnia, quae sibi omnia, quae sibi prospere eveniunt, tribuunt, quare etiam quae aliter fiunt, adscribunt vel fortunae, vel casui, at$ @14 i imo$ @15 credunt$ @16 vitam illorum aeternam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8718

#8718 "Et omne verbum parvum judicent illi": quod significet apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde, constat ex illis quae nunc supra n. 8717 explicata sunt, quod nempe per quod "omne verbum magnum 1adducant ad Moschen" significetur quod omnia et singula usque ad singularissima sint a Domino; inde etiam sequitur quod quoque "verbum parvum," hoc est, res particulares et singulares sint ab Ipso; quod sint apparentia, quod haec aliunde, videbitur 2 infra. @1 adducent AIT$ @2 i nunc$

Arcana Coelestia 7
Passage 8719

#8719 "Et devolve desuper te, et portent tecum": quod significet sic functiones et officia pro illis, constat ex significatione "devolvere desuper te" quod sit derivare etiam ad alios, et ex significatione "portare cum illo" quod sit adjumento esse; quod per ea verba significetur quod sic functiones et officia pro illis, est quia Dominus omnia et singula agit, 1ex Se immediate, et mediate per caelum; quod mediate per caelum agat, non est quod illorum opis (x)indigeat, sed ut angelis ibi sint functiones et officia, ac inde vita et secundum officia et usus felicitas; inde est quod sit apparentia illis quod ex se agant, sed perceptio quod ex Domino; 2haec significantur per quod Moscheh devolveret desuper se, et principes, qui judicarent res parvas, portarent cum illo. 3Quod Dominus influat non solum immediate sed etiam mediate, nec modo in prima sed etiam in media et in ultima ordinis, videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004, 7007. @1 et quod mediate per angelos in coelo, est ut illis sit$ @2 hoc significatur$ @3 The remainder of the in A stands at the end of n. 8718 but is marked for insertion here.$

Arcana Coelestia 7
Passage 8720

#8720 "Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi Deus": quod significet 1cum sic ex Divino, constat ex significatione "si praeceperit Deus ut verbum hoc facias" quod sit cum sic ea Divino. @1 quod IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8721

#8721 "Potes (x)consistere": quod significet sic mansionem apud illos, constat ex significatione "potes consistere" quod sit mansionem habere apud illos qui ab Ecclesia spirituali; quod id significetur, est quia si verum immediate a Divino 1modo influeret, et non per caelum mediate, non 2posset homo Ecclesiae illius duci nisi per verum, non autem per bonum, ut constare potest ab illis quae supra n. 8685, 8701, ostensa sunt; et nisi 3duceretur per bonum, non posset in caelo esse, ita non posset Dominus apud illos mansionem habere, nam mansio Domini apud hominem est in bono apud illum, non autem in vero nisi per bonum. @1 solum$ @2 possent$ @3 ducerentur but four words later possent altered to posset$

Arcana Coelestia 7
Passage 8722

#8722 "Et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace": quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali in bono erunt, et sic ex bono ducentur, constat ex significatione "populi" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, quia per "populum" intelliguntur filii Israelis, per quos repraesentatur 1Ecclesia spiritualis; ex significatione "ad locum suum venire" quod sit ad statum ad quem ducentur, qui status est status boni, nam illi qui 2sunt ab Ecclesia spirituali, per verum ad bonum ducuntur, et cum ad bonum, tunc ad locum suum 3 veniunt; quod "locus" sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381; et ex significatione "pacis" quod sit Divinum in bono, nam "pax" in supremo sensu est Dominus, et inde est quod intime afficit bonum, et est esse felicitatis illorum qui in bono sunt; quamdiu homo in vero est et nondum in bono, est in (x)in tranquillo, sed cum in bono est, tunc in tranquillo est, ita in pace; (s)causa est quia spiritus mali non aggredi possunt bonum sed aufugiunt ad primam apperceptionem ejus, at verum possunt aggredi; inde est quod cum in bono sunt, in pace sint;(s) haec sunt quae significantur per quod "omnis populus super locum suum veniet in pace." Quid sit a Domino per verum duci et quid per bonum, videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8648, 8685, 8690, 8701. @1 illa Ecclesia$ @2 After spirituali$ @3 i, hoc est, ad statum suum$

Arcana Coelestia 7
Passage 8723

#8723 Vers. 24-27. Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit. Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele, et dedit illos capita super populum, principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. Et judicabunt populum in omni tempore, verbum difficile adducent ad Moschen, et omne verbum parvum judicabunt illi. Et dimisit Moscheh socerum suum, et ivit sibi ad terram suam. "Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit" significat effectum secundum ordinationem Divini Boni: "et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele" significat electionem verorum quibus bonum conjungi potuit apud illos qui ab Ecclesia spirituali: "et dedit illos capita super populum" significat influxum in illa vera: "principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum" significat primaria vera quae subordinata in ordine successivo vero immediate a Divino procedenti: "et judicabunt populum in omni tempore" significat dependentiam inde perpetuam: "verbum difficile adducent ad Moschen" significat mediationem et intercessionem: et omne verbum parvum judicabunt illi" significat apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde: "et dimisit Moscheh socerum suum" significat statum veri Divini accommodatum: "et ivit sibi ad terram suam" significat ad ipsum Divinum.

Arcana Coelestia 7
Passage 8724

#8724 "Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit": quod significet effectum secundum ordinationem Divini [Boni], constat absque explicatione, nam per "Jethronem" socerum Moschis repraesentatur Divinum Bonum, n. 8643, et per "Moschen" Divinum Verum quod ex Divino Bono 1 procedit, n. 8644; Divinum Verum quod procedit a Domino ex se nihil agit sed ex Divino Bono, 2quod est ipsum Divinum, nam Divinum Bonum est Esse, Divinum Verum autem est Existere inde, quare erit Esse in Existere ut hoc aliquid sit, et inde aliquid fiat; Dominus cum 3fuit in mundo, Divinum Verum fuit, et tunc Divinum Bonum in Ipso fuit Pater; at cum glorificatus est, tunc Ipse factus est Divinum Bonum etiam quoad Humanum; Divinum Verum quod ab Ipso tunc procedit vocatur Paracletus seu Spiritus Veritatis; qui haec duo arcana novit, is, si in illustratione est a Domino, cum legit Verbum, potest esse in intellectu plurium quae Ipse Dominus locutus est de Patre et de Se, 4 et de Paracleto Spiritu Veritatis, quae alioquin mysteria 5incomprehensibilia forent, prout quae apud Johannem, Jesus dixit, Non potest Filius facere a 6Seipso quicquam, nisi viderit Patrem facientem; nam quae Ille facit, haec etiam Filius similiter facit: quemadmodum Pater habet vitam in 6Seipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in 6Seipso, v 19, 26: tum apud eundem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, vii 39: et alibi, Si non abirem, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam illum ad vos; Spiritus Ille Veritatis non loquetur a 1Seipso sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo, accipiet, xvi 7, 13 [, 14]; et plura similia alibi. @1 i, quod est Dominus,$ @2 hoc est, Domino$ @3 After mundo$ @4 i ut IT$ @5 non comprehensibilia$ @6 Se Ipso IT$ @7 Se Ipso IT$

Arcana Coelestia 7
Passage 8725

#8725 "Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele": quod significet electionem verorum quibus bonum conjungi potuit apud illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "virorum strenuitatis" quod sint vera quibus bonum conjungi 1potest, de qua supra n. (x)8710, et ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645. Dicitur electio verorum quibus bonum conjungi potest, quia dantur vera quibus bonum nondum conjungi potest, et vera quibus potest; vera quibus potest, sunt vera confirmata, et quoque consociata pluribus, etiam talibus quae intellectualem visum delectant, 2 sic vera illa intrant in affectionem quae facit ut homo velit illa; cum hoc fit, tunc bonum se illis conjungit, nam velle vera et inde agere illa facit ut sint bonum; sciendum porro quod bonum (t)veris non prius (x)conjungatur quam cum vera illa purificata 3sunt a falsis quae ex malo, et antequam nexum habent cum omnibus veris quae erunt fidei apud regenerandum; nexum et purificationem verorum vident et percipiunt angeli a Domino clare et evidenter, utcumque homo 4 nihil tale apud se sentit aut appercipit. @1 posset$ @2 i et$ @3 sint$ @4 i prorsus$

Arcana Coelestia 7
Passage 8726

#8726 "Et dedit illos capita super populum": quod significet influxum in illa vera, constat ex significatione "virorum strenuitatis," qui hic sunt illi quos "dedit capita super populum," quod sint vera quibus bonum conjungi potest, de qua nunc supra n. 8725; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum immediate a Divino, de qua 1saepius; et ex significatione "dare illos capita" quod sit influere, et sic qualificare, ut verum immediate a Divino per illa possit hominem Ecclesiae ducere per bonum. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius exposita sunt, quod nempe homo qui regeneratur primum ducatur per verum quod fidei, 2at cum regeneratus est, ducatur per bonum quod charitatis, n. 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; quodque in primo statu, nempe cum ducitur per verum, influat Dominus per verum Divinum quod immediate ab Ipso procedit, at in altero statu, nempe cum ducitur per bonum, influat Dominus per verum quod tam immediate quam quod mediate 3 ab Ipso procedit, n. 8685, 8701; et quod influxus mediatus aeque sit a Domino 4quam influxus immediatus, n. 8717; haec sunt quae in hoc versu 5 in sensu interno describuntur; ipse influxus veri 6mediate a Divino significatur per ea verba, quod "Moscheh dedit illos capita super populum." @1 supra$ @2 ac$ @3 i per coelum$ @4 ac est$ @5 i iterum$ @6 mediato I, mediatus T$

Arcana Coelestia 7
Passage 8727

#8727 "Principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum": quod significet primaria vera quae subordinata in ordine successivo vero immediate a Divino procedenti, constat ex illis quae supra n. 8712-8715, 8717, 8718, 8722, allata sunt.

Arcana Coelestia 7
Passage 8728

#8728 "Et judicabunt populum in omni tempore": quod significet dependentiam inde perpetuam, constat ex significatione "judicare" quod sit dispositio verorum, de qua supra n. 8685, hic dispositio subordinata quae est dependentia, nam principes qui judicaturi populum erant loco Moschis in rebus parvis; in sensu interno quod vera in successivo ordine ab interioribus ad exteriora sint subordinata vero immediate a Divino, per quae sic Dominus mediate agit, at in sensu ad personas determinato sunt angeli et angelicae societates in tali subordinatione et dependentia, per illos enim Dominus mediate (x)agit et regit homines; 1verum usque non sunt angeli qui regunt, 2 sed est Dominus per illos, videatur n. 8718, 8719. Quod hanc rem ulterius attinet, sciendum quod etiam quaedam ab ipsis angelis qui apud hominem sunt veniant; 3sed omne bonum et verum quae fiunt fidei et charitatis, hoc est, novae vitae apud hominem, veniunt a Domino solo, etiam per angelos ab Ipso; pariter omnis dispositio, quae continua est, ad eum usum; quae ab ipsis angelis veniunt sunt talia quae se affectioni hominis accommodant, ac in se non (t)sunt bona, sed usque inserviunt pro introducendis bonis et veris quae a Domino 4; quod "in omni tempore" sit in perpetuum, constat absque explicatione. @1 d sed i at verum d verum$ @2 i tametsi ita apparet,$ @3 sed omne bonum, quod fit fidei et charitatis, hoc est, novae vitae apud hominem venit a Domino solo, a Se et etiam per angelos et quoque$ @4 i, concordant enim cum proprio hominis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8729

#8729 "Verbum difficile adducent ad Moschen": quod significet mediationem et intercessionem, constat ex illis quae supra n. 8705 explicata sunt; hic dicitur quod adducent verbum ad Moschen, ibi autem quod Moscheh (x)adducet ad Deum, sed utrumque simile involvit.

Arcana Coelestia 7
Passage 8730

#8730 "Et omne verbum parvum judicabunt illi" 1significat apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde, 2ut supra n. 8718, ubi eadem verba. @1 quod significet$ @2 constat ex illis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8731

#8731 "Et dimisit Moscheh socerum suum": quod significet statum veri Divini accommodatum, constat ex eo quod postquam omnia in ordinem redacta sunt, hoc est, accommodata, nempe cum vera mediata subordinata sunt vero immediate a Divino, 1 sit finis illius status; hic describitur per quod "Moscheh dimisit socerum suum," nam initium illius status describitur per quod 2Jethro ad Moschen venerit, et sic consociati sint ob illum finem. Quod non prius a Jehovah mandatum sit ut principes ordinarentur, qui etiam judicarent populum, sed quod ex consilio et suasu Jethronis id factum sit, erat 3causa ut haec res, de qua in hoc capite agitur, plene in suo ordine repraesentaretur; nam in praecedentibus actum est de priore statu, in (x)quo sunt illi qui ab Ecclesia spirituali cum regenerantur, nempe cum ducuntur a Domino per verum, 4huic statui succedit alter, qui est ut ducantur a Domino per bonum; versura haec seu mutatio unius status in alterum 5 est quae in hoc capite per "Jethronem" describitur. @1 i tunc$ @2 convenerint ac quod uniti sunt. Non prius ad Moschen$ @3 propter repraesentationem rei de qua in hoc capite per quam illa res plene in suo ordine sisteretur$ @4 cui succedit status$ @5 i, quae post tentationes fit,$

Arcana Coelestia 7
Passage 8732

#8732 "Et ivit sibi ad terram suam": quod significet ad ipsum Divinum, constat ex significatione "ire ad terram suam" quod sit ad statum priorem, ita ad Divinum; praeterea per "terram" significatur in sensu interno Ecclesia, et quoque caelum, inde in sensu supremo significatur Divinum; quod per "terram" in sensu interno significetur Ecclesia, 1ita quoque regnum Domini in caelo, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011; quod per "terram" in sensu supremo significetur Divinum, est quia "Jethro" repraesentabat Divinum Bonum, ita ipsum Divinum, ad quod redire, in sensu litterae historico, non aliter quam per "ire ad terram suam" exprimi potest; nam significativa in Verbo ad rem repraesentatam accommodate se habent, remanente tamen usque significatione quae proprie voci competit; sicut significatio "terrae," quae proprie significat Ecclesiam, ex causa quia illi qui in caelo sunt non cogitant de terra cum illa in Verbo legitur, sed de statu spirituali gentis quae in terra, ita de religioso ibi, 2quare cum legitur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam Ecclesiae ibi habent, et cum ideam Ecclesiae, etiam ideam regni Domini, proinde caeli 3, et cum caeli, etiam Divini ibi; at cum res repraesentata agit de 4aliqua re sancta in Ecclesia, aut in caelo, tunc 5illa res per terram potest intelligi, sicut amor, charitas, bonum, fides; inde patet quod usque significatio quae proprie voci competit remaneat, sicut cum significatur bonum, vel amor vel charitas, 6 usque universaliter 7manet significatio Ecclesiae, nam 8illa sunt essentialia Ecclesiae, et faciunt ut sit Ecclesia. @1 et Regnum Domini seu coelum$ @2 et cum nominatur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam habent Ecclesiae$ @3 i habent$ @4 reliqua IT$ @5 per terram illa significatur, sunt amor, charitas, fides, bonum, et sic porro$ @6 i fides, $ @7 maneat IT$ @8 bonum, charitas et fides$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis

Arcana Coelestia 7
Passage 8733

#8733 Spiritus telluris Jovis, quia in Maximo Homine referunt imaginativum cogitationis, parum loquuntur et multum cogitant; et cum loquuntur est loquela illorum cogitativa, quae ab aliorum loquelis differt in eo quod non terminetur ita in sonorum sed in molle quasi murmur quod intus volubile est; ipsa cogitatio sic se evolvit apud illos in loquelam; causa est quia ex genio inter spirituales et caelestes medio sunt; spirituales enim loquuntur sonore, ac omne cogitationis suae injiciunt loquelae, unde cogitatio illorum, ut sciatur, colligenda est ex vocibus; at caelestes non ita, sed quod voluntatis illorum est, 1 volvit se per aliquid cogitationis in simile undae, quod alterius voluntatem secundum 2rei statum afficit et movet. @1 i hoc$ @2 statum rei movet et afficit$

Arcana Coelestia 7
Passage 8734

#8734 Loquela spirituum in genere formata est ex ideis quae sunt cogitationis, quae secundum plenitudinem et affectionem cadunt in voces; et quia integra idea rei sic sistitur et communicatur, spiritus plura possunt intra minutum exponere quam potest homo in mundo intra horam; nam omnis idea rei, qualis est in cogitatione, in alterius cogitationem plene immittitur. Inde patuit mihi quid conjunctio animorum seu conjunctio spiritualis sit, quae est charitas seu amor mutuus, quod nempe unius mens se sistat in (t)alterius mente cum omni bono cogitationis et voluntatis suae erga illum, et sic afficiat; et vice versa, quid disjunctio spiritualis, quae est inimicitia et odium, quod nempe unius mens se sistat in mente alterius 1 cum cogitatione et voluntate destruendi illum, unde rejectio. @1 i sicur hostis$

Arcana Coelestia 7
Passage 8735

#8735 Porro instructus sum a spiritibus telluris Jovis, qui admodum diu apud me fuerunt, quod in illa tellure etiam sint qui se sanctos vocant, et imperant sub poena famulis suis, quos multiplicant, ut se dominos appellent; prohibent etiam illis ut adorent Dominum universi, dicentes quod 1illi Domini mediatores sint, et quod supplicationes illorum ad Dominum universi allaturi sint; 2 Dominum Universi, Qui est Dominus noster, non vocant unicum Dominum, sicut reliqui, sed supremum Dominum; ex causa quia (t)etiam illi se dicunt (x)dominos. @1 ipsi$ @2 i hi$

Arcana Coelestia 7
Passage 8736

#8736 Sancti illi, qui a famulis suis domini salutantur, solem vocant faciem supremi Domini, et ibi credunt domicilium Ipsius esse, quapropter etiam solem adorant: 1illos reliqui incolae aversantur, et cum illis conversari non volunt, tum quia solem adorant quam quia dominos se vocant, et a famulis suis coluntur sicut dii mediatores. @1 hos$

Arcana Coelestia 7
Passage 8737

#8737 Spiritus instructores et castigatores, de quibus supra n. 7802-7812, illos non adeunt, sicut alios in (c)illa tellure, quia non se instrui patiuntur, nec emendantur per disciplinam, sunt inflexibiles, quia ex amore sui id faciunt; spiritus dicunt quod ex frigore cognoscant quod illi sint, et quod cum appercipiunt frigus, ab illis discedant.

Arcana Coelestia 7
Passage 8738

#8738 Ostensum (t)mihi (x)erat a spiritibus tegumentum capitis illorum qui se sanctos vocant, quod fuit pileus turribus coloris obscuri.

Arcana Coelestia 7
Passage 8739

#8739 In altera vita tales apparent ad dextram retrorsum ad aliquam altitudinem, ac ibi sedent sicut idola, et quoque initio a famulis qui apud tales fuerunt coluntur, sed postea ab iis quoque risui habentur; et quod miratus sum, ibi lucent facie quasi ab igne, quod trahunt ex eo quod crediderint se sanctos fuisse, et (x)quoque instar Domini qui in sole; sed tametsi apparent facie sicut ignei, usque sunt frigidi, et impense cupiunt calefieri; inde patet quod ignis ex quo lucent sit sicut ignis fatuus.

Arcana Coelestia 7
Passage 8740

#8740 Iidem, ut calefiant, ligna secare sibi videntur, et cum secant, sub lignis apparet quid hominis, quem (t)tunc simul conantur percutere; hoc fit inde quia sibi tribuunt meritum, et quia sanctitatem, etiam sibi imputant justitiam; qui hoc faciunt in mundo in altera vita videntur sibi ligna secare, ut quoque aliqui ex nostra tellure, de quibus ab experientia prius, quam experientiam, rem illustrandi causa, licet haec ex n. 4943 transferre:1 In inferiore terra sub plantis, etiam sunt illi qui meritum posuerunt in 2beneactis et operibus, plures eorum apparent sibi ligna secare; locus ubi sunt est frigidior, et videntur sibi calorem sibi acquirere per laborem suum; cum illis etiam locutus sum, et illis dicere datum numne vellent ex loco illo exire; dicebant quod adhuc per laborem non meruerint; at cum status ille peractus est, inde eximuntur. Sunt etiam illi naturales, quia velle mereri salutem non est spirituale, venit enim a proprio non a Domino; et praeterea praeferunt se aliis, et quidam eorum contemnunt alios; illi si non gaudium prae reliquis in altera vita recipiunt, indignantur contra Dominum, quapropter cum secant ligna, apparet quasi quid Domini sub lignis; hoc ex indignatione. Sed quia vitam piam egerunt, et ex ignorantia ita fecerunt in qua aliquid innocentiae fuit, ideo aliquoties angeli ad illos mittuntur et illos consolantur; et praeterea apparet illis desuper a sinistro quandoque sicut ovis, ex qua visa 3 consolationem accipiunt; videatur etiam n. 1110. @1 There are slight differences between n. 4943 and the quotation which follows here.$ @2 bene actis IT$ @3 i etiam$

Arcana Coelestia 7
Passage 8741

#8741 Continuatio de spiritibus et incolis telluris Jovis ad finem capitis sequentis.