Arcana Coelestia – Exodus, caput 17
Arcana Coelestia 7
Passage 8548
#8548 Qui non vitam spiritualem accipit, hoc est, qui non e novo generatur a Domino, non potest venire in caelum, quod docet Dominus apud Johannem, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis 1generatur denuo, non potest videre regnum Dei, iii 3. @1 generetur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8549
#8549 Homo a parentibus non nascitur in vitam spiritualem sed in vitam naturalem; vita spiritualis est amare Deum supra omnia et amare proximum sicut seipsum, et hoc secundum praecepta fidei, quae Dominus in Verbo docuerat; vita autem naturalis est amare se et mundum prae proximo, immo prae Ipso Deo.
Arcana Coelestia 7
Passage 8550
#8550 Unusquisque homo nascitur in mala amoris sui et mundi a suis parentibus; omne malum quod per habitum traxerat quasi naturam, derivatur in prolem, ita successive a parentibus, ab avis, et ab atavis, longa retro serie; inde derivatio mali tandem fit tanta ut omne vitae propriae hominis non sit nisi quam malum. 1Derivatum hoc continuum non frangitur et (m)alteratur quam per vitam fidei et charitatis 2 a Domino.(n) @1 Determinatum AI, cp Heavenly doctrine, n. 175$ @2 i quae$
Arcana Coelestia 7
Passage 8551
#8551 Quod homo ex hereditario trahit, ad hoc inclinat continue et in hoc labitur; inde ipse confirmat apud se id malum, et quoque ex se superaddit plura.
Arcana Coelestia 7
Passage 8552
#8552 Haec mala sunt prorsus contraria vitae spirituali, destruunt illam, quapropter nisi homo a Domino, quoad vitam spiritualem, e novo concipitur, e novo nascitur, et e novo educatur, hoc est, e novo creatur, est damnatus, nam nihil aliud 1vult, et inde nihil aliud cogitat, quam quod inferni est. @1 cogitat et vult$
Arcana Coelestia 7
Passage 8553
#8553 Homo cum talis est, apud illum ordo vitae est inversus; quod dominari debet, hoc 1inservit, et quod servire debet, hoc dominatur; ille ordo apud hominem plane invertendus est, ut salvari possit; hoc fit per regenerationem a Domino. @1 servit$ 1 CAPUT XVII 1 I Exodi 1. Et profecti sunt omnis coetus filiorum Israelis a deserto Sin, secundum profectiones suas ad os JEHOVAE, et castrametati sunt in Rephidim; et nulla aqua ad bibendum populo. 2. Et jurgatus populus cum Mosche, et dixerunt, Date nobis aquam et bibamus; et dixit illis Moscheh, Quid jurgamini mecum? quid tentatis JEHOVAM? 13. Et sitivit ibi populus aquas, et murmuravit populus contra Moschen, et dixit, Quare hoc ascendere fecisti nos ex Aegypto ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti? @1 Numer. xx is written in m beside this verse and the next.$ 4. Et clamavit Moscheh ad JEHOVAM, dicendo, Quid faciam populo huic? adhuc parum et lapidant me. 5. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Transi ante populum, et accipe cum te de senioribus Israelis, et baculum tuum, quo percussisti fluvium, accipe in manu tua, et vadas. 6. Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb, et percutias petram, et exibunt ex illa aquae, et bibat populus; et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis. 7. Et vocavit nomen loci Massah, et Meribah, propter jurgium filiorum Israelis, et propter tentare illos JEHOVAM, dicendo, Num est JEHOVAH in medio nostri, si non? 1 @1 i Num xx$ 8. Et venit Amalek, et pugnavit cum Israele in Rephidim. 9. Et dixit Moscheh ad Joschuam, Elige nobis viros, et exi, pugna in Amalekum; cras ego consisto super capite collis, et baculus DEI in manu mea. 10. Et fecit Joschuah quemadmodum dixit illi Moscheh, pugnando in Amalekum; et Moscheh, Aharon, et Chur ascenderunt caput collis. 11. Et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam, et praevaluit Israel, et quando (x)demisit manum suam, et praevaluit Amalek. 12. Et manus Moschis graves, et sumpserunt lapidem, et posuerunt subter illum, et sedit super illo; et Aharon et Chur sustentabant manus illius, exhinc unus et exhinc unus; et fuit, manus illius firmae usque ad occidere (x)solem. 13. Et debilitavit Joschuah Amalekum et populum illius ad os gladii. 14. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Scribe hoc memoriale in libro, et pone in auribus Joschuae, quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis. 15. Et aedificavit Moscheh altare, et vocavit nomen ejus JEHOVAH Nissi. 1 @1 i (vexillum, elevatio)$ 16. Et dixit, Quia manus contra thronum JAH, bellum JEHOVAE in Amalekum a generatione generationem. CONTENTA
Arcana Coelestia 7
Passage 8554
#8554 In capite praecedente in sensu interno actum est de tertia tentatione, quod deficeret bonum; quo illis dato, agitur in sensu interno in hoc capite de quarta tentatione, quod deficeret verum; haec tentatio significatur per murmurationem filiorum Israelis, quod non haberent aquam; quapropter datum est illis verum fidei a Domino, quod significatur per aquam ex petra Chorebi.
Arcana Coelestia 7
Passage 8555
#8555 Deinde agitur de pugna falsi ex malo contra verum et bonum fidei; illa repraesentatur per pugnam Amaleki contra Israelem; 1 quod illi qui in vero et bono fidei sunt vincant cum spectant sursum ad Dominum, et quod succumbant cum spectant deorsum, repraesentatur per quod filii Israelis vicerint quamdiu Moscheh tenebat manus elevatas, et quod succubuerint quando demittebat illas. @1 i et$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 7
Passage 8556
#8556 Vers. 1-3. Et profecti sunt 1omnis coetus filiorum Israelis a deserto Sin, secundum profectiones suas ad os Jehovae; et castrametati sunt in Rephidim; et nulla aqua ad bibendum populo. Et jurgatus populus cum Mosche, et dixerunt, Date nobis aquam et bibamus; et dixit illis Moscheh, Quid jurgamini mecum? quid tentatis Jehovam? Et sitivit ibi populus aquas, et murmuravit populus contra Moschen, et dixit, Quare hoc ascendere fecisti nos ex Aegypto ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti? "Et profecti sunt omnis coetus filiorum Israelis" significat progressivum vitae spiritualis: "a deserto Sin" significat a statu tentationis quoad bonum: "secundum profectiones" significat secundum vitae ordinem ad caeli vitam accipiendam: "ad os Jehovae" significat ex providentia Domini: "et castrametati sunt in Rephidim" significat ordinationem interiorum ad subeundam tentationem quoad verum; ejus quale est "Rephidim": "et nulla aqua ad bibendum populo" significat defectum veri "et inde recreationis: "et jurgatus populus cum Mosche" significat querimoniam gravem contra verum Divinum: "et dixerunt, Date nobis aquam et bibamus" significat veri ardens desiderium: "et dixit illis Moscheh" significat responsum per influxum in cogitationem: "Quid jurgamini mecum?" significat ut moderatiores 2in querimonia sint: "quid tentatis Jehovam?" significat quod contra Divinum, de cujus ope desperant: "et sitivit ibi populus aquas" significat increscentiam desiderii ad verum: "et murmuravit populus contra Moschen" significat (x)indolentiae gradum majorem: "Quare hoc ascendere fecisti nos ex Aegypto" significat cur liberati sumus ex infestationibus: "ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti?" (x)significat ut ex defectu veri exspiret omne vitae spiritualis. @1 omnes IT$ @2 After sint$
Arcana Coelestia 7
Passage 8557
#8557 "Et profecti sunt omnis coetus filiorum Israelis": quod significet progressivum vitae spiritualis, constat ex significatione "proficisci" quod sit vitae successivum et continuum, de qua n. 4375, 4554, 4585, 5996, 8181, 8345, 8397, hic successivum seu progressivum vitae spiritualis, 1hoc est, ejus incrementum, quod sit continue per tentationes; quod vita spiritualis per tentationes 2crescat, est quia vera quae fidei per illas confirmantur, et cum bono quod charitatis conjunguntur; quod "coetus filiorum Israelis" sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 7830, 7843. @1 quae continue perficitur$ @2 perficiatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8558
#8558 "A deserto Sin": quod significet a statu tentationis quoad bonum, constat ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 6828, 8098, et ex significatione "Sin" quod sit quale et status tentationis quoad bonum, de qua n. 8398.
Arcana Coelestia 7
Passage 8559
#8559 "Secundum profectiones": quod significet secundum vitae ordinem ad caeli vitam accipiendam, constat ex significatione "profectionum" quod sint progressivum vitae spiritualis, de qua mox supra n. 8557, ita vitae illius ordo, n. 1293; quod sit ad caeli vitam 1accipiendam, est quia ea vita donatur homini a Domino per tentationes, quae describuntur per profectiones filiorum Israelis in deserto. Vita caeli est duci a Domino per bonum; 2ut ad illam vitam veniat homo, 3implantabitur bonum per verum, hoc est, charitas per fidem; quamdiu 4hoc fit, homo in via ad caelum est, sed nondum in caelo; utque tunc vera quae fidei confirmentur, et quoque conjungantur bono, mittitur homo in tentationes, nam hae sunt media conjunctionis boni et veri; 5 cum itaque homo in bono est, hoc est, in affectione faciendi bonum propter bonum, ita propter proximum, tunc 6in caelum elevatur, est enim in ordine caeli, et per bonum a Domino ducitur; ex his constare potest quid 7 intelligitur per vitam caeli. @1 accipiendum$ @2 antequam ad illam vitam pervenit$ @3 implantandum est$ @4 homo in hoc statu est,$ @5 i quae$ @6 in ordine coeli est, ac in coelum elevatur, nam tunc ducitur per bonum a Domino$ @7 i hic$
Arcana Coelestia 7
Passage 8560
#8560 "Ad os Jehovae": quod significet (x)ex providentia Domini, constat ex significatione "oris Jehovae" quod sit verum Divinum secundum quod ducti, 1nam "os Jehovae" hic pro enuntiato Divino, et ductu secundum id accipitur, quod est providentia. Providentia Divina ab omni alio 2ductu et auspicio differt in eo quod providentia continue spectet aeternum, et 3continue ducat ad salutem, et hoc per varios status, nunc laetos, nunc tristes, quos homo nequaquam comprehendere potest, sed usque omnes conducunt ad vitam ejus in aeternum 4; 5haec significantur per "profectiones ad os Jehovae"; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, (a)6303, 6905.
Arcana Coelestia 7
Passage 8561
#8561 "Et castrametati sunt in Rephidim": quod significet ordinationem interiorum ad subeundam tentationem quoad verum, et quod ejus quale sit "Rephidim," constat ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni ad subeundas tentationes, de qua n. 8130, 8131, 8155, hic ad subeundam tentationem quod verum, quae repraesentatur per quod non haberent aquam, de quo sequitur; ordinatio interiorum dicitur, quia verum et bonum interiora hominis Ecclesiae constituunt. Quod "Rephidim" significet quale illius tentationis, est quia nomina locorum significant quale status rei de qua agitur, hic quale status tentationis quoad verum, quia de illa re hic agitur.
Arcana Coelestia 7
Passage 8562
#8562 "Et nulla aqua ad bibendum populo": quod significet defectum veri et inde recreationis, constat ex significatione "aquae" quod sit verum 1 fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et ex significatione "bibere" quod sit instrui in veris fidei, et recipere illa, de qua n. 3069, 3772, 4017, 4018, hic recreari, nam sicut aqua et potus recreant vitam naturalem, ita vera et cognitiones veri vitam spiritualem, 2nam qui in vita spirituali est desiderat sustentationem ejus a talibus quae vocantur cibi et potus caelestes, quae sunt bona et vera fidei, aeque ac qui in vita naturali sustentationem a talibus quae sunt cibi et potus naturales. 2 Quod nunc agatur de tentatione quoad verum, est quia mox prius actum est de tentatione quoad bonum, post quam tentationem acceperunt mannam, per quam significatur bonum; cum 3enim homo donatur bono a Domino, tunc venit in desiderium veri, et hoc desiderium accenditur secundum defectum ejus, bonum enim jugiter appetit verum; omnis affectio genuina veri ex bono est; se habet (d)hoc sicut cibus, quod is absque potu nequeat nutricioni esse vitae naturali, et quoque quod cibus appetat potum, cum quo conjungatur, ut inserviat usui; haec nunc causa est cur tentatio quoad verum sequatur immediate tentationem quoad bonum; tentatio 4 aggreditur id quod amat et desiderat homo, n. 4274, 4299. @1 i quod$ @2 qui enim$ @3 itaque$ @4 i enim$
Arcana Coelestia 7
Passage 8563
#8563 "Et jurgatus populus cum Mosche": quod significet querimoniam gravem contra verum Divinum, constat ex significatione "jurgari" quod sit querimonia gravis, nam qui jurgatur in tentatione, is graviter queritur, et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua n. (x)6723, 6752, 6771, 6827, 7010, (a)7014, 7089, 7382.
Arcana Coelestia 7
Passage 8564
#8564 "Et dixerunt, Date nobis aquam et bibamus": quod significet veri ardens desiderium, constat ex illis quae mox supra n. 8562 de significatione "aquae" et "bibere" ostensa sunt.
Arcana Coelestia 7
Passage 8565
#8565 "Et dixit illis Moscheh": quod significet responsum per influxum in cogitationem, constat ex significatione "dicere" cum ex vero Divino, quod repraesentatur per "Moschen," quod sit responsum; et quia omne responsum a Divino fit per influxum, et quidem in cogitationem, ideo illa significantur.
Arcana Coelestia 7
Passage 8566
#8566 "Quid jurgamini mecum?" quod significet ut moderatiores sint in querimonia, constat ex significatione "jurgari" quod sit gravis querimonia, ut supra n. 8563; quod etiam sit ut moderatiores sint, involvitur, nam dicitur quod per id tentent Jehovam.
Arcana Coelestia 7
Passage 8567
#8567 "Quid tentatis Jehovam?" quod significet quod contra Divinum, de cujus ope desperant, constat ex significatione "tentare Jehovam" quod sit contra Divinum queri; quod sit usque ad desperationem de Ipsius ope, est quia querimoniae in tentationibus tale involvunt, tentationes enim sunt continuae desperationes de salute, principio leves, sed successu graves, usque ut postremo sit 1dubitatio paene negativa de praesentia Divini ac Ipsius ope; vita spiritualis ad hoc extremum in tentationibus ut plurimum perducitur, sic enim exstinguitur vita naturalis, nam tunc intimum, in 2media desperatione, tenetur a Domino in pugna contra falsum 3; quare etiam desperatio illa mox dissipatur per solatia quae dein insinuantur a Domino, nam post omnem tentationem spiritualem consolatio et quasi novum vitae; quod tentationes perducantur usque ad desperationem, videatur n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166, 8165, et quod post tentationes consolatio, n. 3696, 4572, 5246, (x)6829, 8367, 8370 fin. @1 desperatio, hoc est paene nulla spes, *** dubitatio fere negativa de praesentia Divini et Ipsius ope infundet se$ @2 medio desperationis$ @3 i, et externum est modo quod ita patitur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8568
#8568 "Et sitivit ibi populus aquas": quod significet increscentiam desiderii ad verum, constat ex significatione "sitire" quod sit appetere et desiderare, et quod praedicetur de vero, sicut "esurire" de bono, et ex significatione "aquae" quod sit verum fidei, de qua supra n. 8562; quod "sitire" sit appetere et desiderare, nempe verum, quod significatur per "aquam," patet manifeste ex pluribus locis in Verbo, ut apud Amos, Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae; et vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem; et discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 11-13; desiderium sciendi verum describitur hic per "sitire"; desiderium ad verum significatur per "immittam non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae" et per "discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae; defectus veri et inde privatio vitae spiritualis describitur per "in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti"; "virgines pulchrae" sunt qui in affectionibus boni, et "juvenes" qui in affectionibus veri: apud 2 Esaiam, Heu, omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, comedite, ite et emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv (x)1; "omnis sitiens, ite ad aquas" manifeste pro desiderante vera fidei, "emere sine pretio vinum et lac" pro comparare sibi a Domino, ita gratis 1verum et bonum fidei; quod "aquae" sint verum fidei, videatur supra n. 8562, quod "vinum" sit (d)bonum fidei, 2 n. 6377, 3et quoque "lac," n. 2184; quod hic per "ire ad aquas, et emere vinum et lac" non vinum et lac intelligantur, sed talia quae sunt caeli et Ecclesiae, cuivis potest constare: pariter apud Johannem, 3 Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc xxi 6; "fons aquae vitae" pro vero et bono fidei 4: "sitiens" pro desiderante ex affectione, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit mulieri Samaritidi, Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui vero bibit ex aqua quam Ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons (x)aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14; "aqua" hic manifeste pro vero fidei (c)e Verbo, ita a Domino, "non 4 sitire" hic pro quod non 5amplius deficiet ei verum: similiter alibi apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me non esuriet, et qui credit in Me non sitiet in aeternum, vi 35: et apud eundem, Jesus clamavit dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, vii 37, 38; "sitire" pro desiderare verum, "bibere" pro instrui, "flumina aquae 5 viventis" pro Divino Vero quod ex Domino solo: apud Esaiam, Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Thema, cum pane ejus praevenite vagabundum, xxi 14; "obviam sitienti 6adferte aquas" pro instruere desiderantem in veris, et sic recreare vitam ejus animae: apud eundem, Stultus stultitiam loquetur, et cor illius faciet iniquitatem, ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientis, et potum sitienti deficere faciat, xxxii 6; "esuriens" pro desiderante bonum, et "potum sitiens" pro desiderante 6 verum: apud eundem, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua illorum siti deficit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 17, 18; quod "quaerere aquam" sit quaerere verum, quod "deficere siti" sit 7privari vita spirituali ex defectu veri, quod "fluvii, fontes, stagnum, et scaturigines aquarum" sint vera fidei, in quibus 8instruendi, cuivis 7 evidenter patet: apud eundem, Dicite, Redemit Jehovah servum suum Jacobum; tunc non sitient, in vastitatibus ducet illos; aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21; "non 9sitient" pro quod non deficient illis vera, "aquae" hic manifeste pro veris 10 fidei: apud eundem, Non esurient, neque sitient, neque percutiet illos aestus aut sol, nam miserescens illorum ducet illos, ita ut etiam super scaturiginibus aquarum ducturus sit illos, xlix 10; "non 11esurient" pro quod non deficiet illis bonum, "non 12sitient" pro quod non deficiet illis verum, "scaturigines aquarum" pro cognitionibus veri ex Verbo: similiter apud Moschen, 8 Jehovah ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, praesteris, et scorpionis, et sitis, ubi non aquae, qui educens tibi aquas e petra scopuli, Deut. viii 15: apud Esaiam, Ecce Deus vester veniet, tunc erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti; et erit aridus locus in stagnum et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 4, 6, 7; "aquae in deserto, quae erumpent, fluvii, stagnum, scaturigines aquarum" manifeste pro veris fidei et cognitionibus illorum, quae a Domino cum venturus in mundum: apud Davidem, 9 Deus, Deus meus, mane quaero Te, sitit anima mea Te, desiderat Te caro mea, in terra siccitatis, et lassus sine aquis, Ps. lxiii 2 [A.V. 1]; ibi "sitire" praedicatur de vero, "lassus sine aquis" pro quod non vera: "sitis" pro defectu veri et inde privatione vitae spiritualis, apud Esaiam, Propterea exulabit populus Meus ob non agnitionem, et gloria ejus (x)homines famis, et multitudo ejus sicca siti, v 13: 13 apud eundem, Pono fluvios in desertum, putrescit piscis illorum, eo quod non aqua, et morietur siti, l 2. 10 Ex his nunc constare potest quid significatur in hoc capite per quod nulla aqua ad bibendum populo, vers. 1; per quod dicerent, Date nobis aquam et bibamus, vers. 2; per sitivit ibi populus aquas, vers. 3; quod exirent e petra aquae, vers. 6; consequenter quod per "murmurationem illorum propter defectum aquae" significetur tentatio ex defectu veri; cum enim homo in tentationem venit 14ex defectu veri, tunc tenetur vehementer in desiderio ejus, et simul in desperatione de salute aeterna propterea; haec faciunt indolentiam tunc et querimoniam. @1 verum boni$ @2 i videatur$ @3 et quoque lac bonum fidei ex charitate but d quoque and bonum fidei$ @4 i quae homini dant vitam coeli$ @5 deficiet amplius$ @6 adferre IT$ @7 defectus$ @8 instruentur$ @9 sitire$ @10 i quae$ @11 esurire$ @12 sitire$ @13 i et$ @14 propter defectum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8569
#8569 "Et murmuravit populus contra Moschen": quod significet indolentiae gradum majorem, constat ex significatione "murmurare" quod sit indolentia ex tentationis acerbitate, de qua n. 8351; quod indolentiae gradus major sit, patet ex verbis Moschis cum clamavit ad Jehovam, 1adhuc parum et lapidant me, vers. 4. @1 quod parum abesset quia lapidarent illum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8570
#8570 "Quare hoc ascendere fecisti nos ex Aegypto": quod significet cur liberati sumus ex infestationibus, constat ex significatione "ascendere facere" seu educere, quod sit liberare, et ex significatione "Aegypti" quod sint infestationes, de qua n. 7278, per "Aegyptios" enim significantur qui infestant illos qui ab Ecclesia in altera vita, n. 6854, 6914, 7474, 7828, 7932, 8018, 8099, 8159, 8321.
Arcana Coelestia 7
Passage 8571
#8571 "Ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti": quod significet ut ex defectu veri exspiret omne vitae spiritualis, constat ex significatione "mori" quod sit exspirare, hic quoad vitam spiritualem, et ex significatione "me, filios meos, et pecora mea quod 1sit omnia vitae spiritualis; per "me" enim seu per hominem Ecclesiae significatur bonum charitatis et (d)fidei, per "filios" vera interiora fidei, et per "pecora" vera exteriora ex quibus bonum, ita omnia quae sunt vitae spiritualis, nam vita spiritualis consistit ex bono charitatis et fidei, et ex vero fidei interno et externo; quod "homo" sit bonum, videatur n. 4287, quod "filii" sint vera fidei, 2 n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, et quod "pecora" sint vera ex quibus bonum, n. 6016, 6045, 6049; et ex significatione "sitis" quod sit defectus veri, de qua mox supra n. 8568 fin. @1 sint$ @2 i videatur$
Arcana Coelestia 7
Passage 8572
#8572 Vers. 4-6. Et clamavit Moscheh ad Jehovam, dicendo, Quid faciam populo huic? adhuc parum et lapidant me. Et dixit Jehovah ad Moschen, Transi ante populum, et accipe cum te de senioribus Israelis, et baculum tuum, quo percussisti fluvium, accipe in manu tua, et vadas. Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb, et percutias petram, et exibunt ex illa aquae, et (x)bibat populus; et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis. "Et clamavit Moscheh ad Jehovam, dicendo" significat lamentationem interiorem ac intercessionem: "Quid faciam populo huic?" significat pro illis qui in querimonia tam gravi ob non receptionem veri: "adhuc parum et lapidant me" significat quod non procul sit quin vero a Divino violentiam inferant: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat opem: "Transi ante populum" significat ut ducat et doceat illos: "et accipe cum te de senioribus Israelis" significat ex primariis veris: "et baculum tuum, quo percussisti fluvium" significat potentiam Divinam, per quam dissipata sunt falsa: "accipe in manu tua, et vadas" significat quod illa instructus mandatum perficiat: "ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb" significat Dominum quoad fidei vera: "et percutias petram" significat ut instent rogare ipsum: "et exibunt ex illa aquae" significat quod ab Ipso vera fidei: "et bibat populus" significat quae recreabunt illos, et vitam spiritualem dabunt: "et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis" significat effectum per primaria vera.
Arcana Coelestia 7
Passage 8573
#8573 "Et clamavit Moscheh ad Jehovam [, dicendo]: "quod significet lamentationem interiorem et intercessionem, constat ex significatione "clamare" cum de ope Divina, quam populus ex gravi indolentia 1flagitabat, quod sit lamentatio interior, ut quoque prius n. 7782, atque intercessio, ut n. 8179. Quia per "clamavit Moscheh ad Jehovam" significatur intercessio a Divino Vero, quod per "Moschen" repraesentatur, paucis dicendum quid sit intercessio 2, et quomodo cum illa se habet: qui 3 non sciunt quid intercessio, non aliam sibi ideam de 4illa sistere possunt quam quod Dominus continue oret Patrem et intercedat pro peccatore qui devote supplicat et paenitentiam pollicetur; immo simplices cogitant quod Dominus sedeat apud Patrem, et loquatur cum Ipso de peccatore, et quod roget Ipsum ut 5det illum Sibi, ut sit in regno Suo, et 6potiatur felicitate aeterna; talem ideam habent perplures de intercessione, de qua in Verbo, ubi dicitur quod Dominus rogabit Patrem Suum pro illis; sed quis non videre potest quod haec dicta sint secundum ideas cogitationis humanae? nam unusquisque illo tempore, sicut et perplures hodie, non aliter potuerunt cogitare de regno caelesti quam sicut cogitant de regno terrestri, ab hoc enim capitur idea de illo, ut manifeste patet ab ipsis apostolis Domini, Jacobo et Johanne, qui petierunt ut unus sederet a dextris, alter a sinistris in regno Ipsius, Marc. x 35-37; 7et quoque a reliquis apostolis, inter quos quia contentio facta est quis illorum major futurus est in regno Domini, quibus Dominus ideo dixit quod (x)comederent et biberent super mensa Sua in regno Suo, et quod sederent super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30, proinde quod regnarent cum Ipso; 8 haec quod secundum ideam ac ita secundum captum 9illorum dicta sint, et quod significent in interiore sensu aliud, quod non ita tunc potuit propalari, patet; quid duodecim throni, super quibus apostoli, significant, videatur n. 2129, 6397. 2 Cum intercessione ita se habet: in omni amore est intercessio, proinde in omni misericordia, nam misericordia est amoris; quod qui amat aut qui miseretur continue intercedat, constare potest ab exemplis: maritus qui amat uxorem vult ut ab aliis benigne recipiatur utque ei benefiat; hoc non apertis verbis dicit sed continue id cogitat, proinde id continue tacite rogat et pro illa intercedit; similiter faciunt parentes pro liberis suis quos amant; pariter qui in charitate sunt ita faciunt pro proximo, et qui in amicitia pro 10amico; ex his constare potest quod intercessio insit omni amori jugiter; similiter se habet cum intercessione Domini pro humano genere, et in specie pro illis qui in bono et vero fidei sunt, nam erga illos est Divinus, hoc est, infinitus amor, et est Divina, hoc est, infinita misericordia; nec orat Patrem pro illis et sic intercedit, nam hoc foret prorsus humano more agere, sed continue excusat et continue remittit, nam continue miseretur, et hoc fit apud Ipsum Dominum, nam Dominus et Pater unum sunt, Joh. xiv 8-12. 3 Arcanum quod adhuc interius latet in Verbo intercessionis, etiam dicetur: Divinum Verum, quod procedit a Domino, intercedit tali modo continue, quia procedit a Divino Amore; Dominus cum in mundo fuit, Divinum Verum fuit, (x)at cum glorificatus est, quod factum cum resurrexit, Divinum Bonum est, n. 7499; Divinum Bonum est quod in Verbo in sensu interno intelligitur per "Patrem," et Divinum Verum per "Filium," n. 2803, 3704, 7499; et quia inest Divino Vero, quod procedit a Divino Bono, intercessio continua, 11ideo dicitur quod Filius roget Patrem, et intercedat pro homine; hoc capi potuit ab homine, 12ast illud aegre. @1 flagitat$ @2 i in sensu interno$ @3 i hoc$ @4 intercessione$ @5 After Sibi$ @6 ibi in$ @7 et a reliquis apostolis, quibus ideo dictum quod sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis$ @8 i tum ad Judaeos, quod comesuri sint cum Abrahamo, Jischako et Jacobo,$ @9 hominis$ @10 socio$ @11 hoc est, misericordia, idcirco$ @12 sed$
Arcana Coelestia 7
Passage 8574
#8574 "Quid faciam populo huic?" quod significet pro illis qui in querimonia tam gravi ob non receptionem veri, constat ex significatione "quid faciam populo huic" quod involvat talia, nam per jurgium populi contra Moschen significatur querimonia gravis, n. 8563, 8566; et per quod nulla aqua illis ad bibendum, (x)significatur defectus veri, n. 8562, 8568.
Arcana Coelestia 7
Passage 8575
#8575 "Adhuc parum et lapidant me": quod significet quod non procul sit quin vero a Divino violentiam inferant, constat ex significatione "adhuc parum" quod sit quod non procul sit, (d)et ex significatione "lapidare" quod sit punitio propter violationem veri quod cultus, de qua n. 7456, hic in opposito sensu violentiam inferre vero a Divino, quod per "Moschen" repraesentatur; quod "Moscheh" sit verum a Divino, saepius ostensum est.
Arcana Coelestia 7
Passage 8576
#8576 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet opem, constat (c)ex significatione "dicere" quod involvat sequentia, hic quod darentur vera, de 1quorum defectu tam graviter questi sunt, quae significantur per "aquam e Chorebo"; ita "dicere" hic involvit opem. @1 quibus$
Arcana Coelestia 7
Passage 8577
#8577 "Transi ante populum": quod significet ut ducat et doceat illos, constat ex significatione "transire ante" quod sit ducere, ita quoque docere, nam qui docet, spirituali modo ducit, et ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius.
Arcana Coelestia 7
Passage 8578
#8578 "Et accipe cum te de senioribus Israelis": quod significet ex primariis veris, constat ex significatione "seniorum Israelis" quod sint primaria sapientiae et intelligentiae, quae concordant cum bono et cum vero, de qua n. (x)6524, 6525, 6890, 7912, ita primaria vera, nam haec sunt intelligentiae et sapientiae.
Arcana Coelestia 7
Passage 8579
#8579 "Et baculum tuum, quo percussisti fluvium": quod significet potentiam Divinam, per quam dissipata sunt falsa, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, hic potentia Divina, quia per "Moschen," cui baculus, repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et ex significatione "fluvii," hic fluvii Aegypti, quod sit falsum, de qua n. (x)6693; "quo percussisti fluvium" dicitur ob causam ut significetur dissipatio falsi, nam per 1potentiam Divinam, qua verum datur, etiam dissipantur falsa; verum quod datur significatur per "aquam ex petra in Chorebo." @1 aquam e petra in Chorebo, quae data populo ad bibendum, significatur verum fidei a Domino, per potentiam Divinam, qua illud datur, etiam dissipantur falsa$
Arcana Coelestia 7
Passage 8580
#8580 "Accipe in manu tua, et vadas": quod significet quod illa instructus mandatum perficiat, constat ex significatione "accipere in manu," nempe baculum, quod sit instrui potentia illa; quod "vadas" sit perficere mandatum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 8581
#8581 "Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Chorebo": quod significet Dominum quoad fidei vera, constat ex significatione "petrae" quod sit fides, hic fides a Domino, seu Dominus quoad fidem, nam dicit Jehovah, hoc est, Dominus, "ecce Ego stans super petra," et ex significatione "Chorebi" quod sit lex Divina; inde per illa verba significatur Dominus quoad fidei vera, quae ex lege Ipsius seu Verbo. Quod "petra" sit Dominus quoad fidem, ac respective ad hominem quod sit fides quae a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, 1Date magnitudinem Deo nostro, Petra, cujus perfectum opus: 2equitare fecit illum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae: sed cum pinguis factus 3 Jeschurun, recalcitravit, deseruit Deum, Qui fecit illum, et vilipendit Petram salutis suae: Petram quae genuit te, oblivioni dedisti, et oblitus es Dei formatoris tui: Petra illorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos; non enim sicut Petra nostra petra illorum: quando dicitur, Ubi dii illorum, Petra cui confisi fuerunt? Deut. xxxii 3 4, 13, 15, 18, 30, 31, 37; ex his patet quod sit Jehovah, hoc est, Dominus, qui vocatur "Petra"; (x)quod sit Jehovah seu Dominus quoad fidem, 4 ex singulis ibi in sensu 2 interno liquet: apud Danielem, Videns fuisti usque dum excisus est lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit illos; tunc contrita sunt simul ferrum, argilla, aes, argentum, et aurum, factaque sunt sicut palea, de (x)areis aestatis; ita ut abstulerit ea ventus, et ullus locus non inventus sit illis; lapis autem qui percussit statuam factus est in 5petram magnam, et implevit omnem terram: surgere faciet Deus caelorum regnum; quod in saecula non perdetur; etiam regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia ista regna, ipsum autem stabit in saecula; propterea quod vidisti quod de petra excisus est lapis, qui non per manus, et contrivit ferrum, aes, argillam, argentum, et aurum, ii 34, 35, 44, 45; agitur hic de Domino ac Ipsius regno, et per "lapidem" intelligitur fides, ac per "petram" Dominus quoad fidem; quod illa per "lapidem" et "petram" significentur, patet ei qui expendit; "lapis" etiam in Verbo significat verum quod fidei, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; inde quoque Dominus quoad Divinum Verum vocatur "lapis Israelis," n. 6426; quod "petra" sit Dominus quoad verum fidei, est quia per "petram" etiam intelligitur propugnaculum quod contra falsa; ipsum propugnaculum est verum fidei, nam ex illo pugnatur tam contra falsa quam contra mala. 3 Ex his quoque constare potest quod per "petram" intelligatur Dominus quoad fidem, et quoque fides quae a Domino, in verbis quae Dominus locutus est ad Petrum, apud Matthaeum, Ego tibi dico, Tu (x)es Petrus, et super hac petra aedificabo Ecclesiam, Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, xvi 18, 19; quod "petra" ibi sit Dominus quoad fidem, ac fides quae a Domino, et quod "Petrus" illam fidem repraesentet, videatur Praefatio ad Gen. xxii, tum n. (x)3750, 4738: 6000, 6073 fin., 6344 fin.; (m)patet etiam unicuique qui ex sana ratione cogitat quod potestas aperiendi caelum et claudendi infernum pro bonis, ac aperiendi infernum et claudendi caelum pro malis, sit solius Domini, et quod sit fidei, est quia fides est a Domino, 6ita quoque est Domini, hoc est, Ipse Dominus in illa; omnis 7potestas in altera vita etiam est per verum fidei ex bone, n. 4931, 6344, (x)6423, 8200, 8304; 6qui ex ratione cogitat etiam concludere potest quod Ecclesia Domini non super aliquo homine, ita non super Petro, sed super Ipso Domino, 8ita super fide in Ipsum, aedificata sit.(n) 4 Ex his videri potest in quales et in quantos errores labuntur illi qui 9stricte sensum litterae Verbi premunt, et quam prone antistites Ecclesiae arripiunt quod talis potestas data sit Petro, et consequenter illis qui se ejus successores 10vocant, nam favet illorum amori, et quam aegre se persuaderi patiuntur quod aliud intelligatur, nam quisque sibi 11comparare summum potentiae vult; ex 12illis quoque patet quam necessarium 13est ut sciatur quid "petra," quid "claves," quid "portae inferni," et perplura alia, in sensu interno significant. 5 Quod Jehovah dicatur "petra" et quod tunc intelligatur Dominus quoad fidem, etiam ex multis aliis locis in Verbo constat, ut ex his sequentibus, quos adducere absque ulteriore explicatione licet: apud Esaiam, Mittite 14agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem Sionis, xvi 1: apud eundem, Oblita es [Dei] salutis tuae, et petrae refugii tui non recordata es, xvii 10: apud eundem, Cadet Aschur gladio non viri, etiam petra ejus prae formidine ejus transibit, xxxi ,] 9: apud eundem, Cantent habitatores petrae, e capite montium clament, xlii 11: apud eundem, Attendite ad me, sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, respicite ad petram e qua excisi estis, li 1: apud Jeremiam, Relinquite urbes, et habitate in petra, habitatores Moabi, xlviii 28: apud eundem, Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, nec sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, li 25, 26; de Babele: apud Davidem, Fecit ascendere me a fovea devastationis, e caeno luti, ac constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A.V. 2]: apud eundem, Ab extremitate terrae ad Te clamo, cum deficit cor meum, 15ad petram altam a me ducis me, Ps lxi 3 [A.V. 2]: apud eundem, Cibavit illos ex adipe tritici, et e petra melle saturavi illos, Ps lxxxi 17 [A.V. 16]. 6 Quia "petra" significabat Dominum quoad fidem, ac fidem a Domino, ideo etiam mirabilia facta sunt super petra, de quibus in Libro Judicum, Angelus Jehovae dixit ad (x)Gideonem ut sumeret carnem et azyma, et poneret super petra, et jus effunderet, et ascendebat ignis e petra, et comedit carnem et azyma, vi 20, 21: et alibi in eodem Libro, Manoach pater Simsonis sumpsit haedum caprarum, et obtulit super petra; tunc angelus mirabiliter fecit, et ascendebat in flamma, xiii 19, 20; quid haec significabant, constare potest si ex sensu interno evolvitur quid repraesentabat (x)"Gideon" et quid "Manoach pater Simsonis," tum quid significabant "caro et azyma," ac "jus," ut et "haedus caprarum," et "ignis"; omnia enim et singula repraesentabant et significabant. 7 Ex significatione "Petrae" quod sit fides, etiam sciri potest quid intelligitur per quod Moscheh, cum videret Jehovam, poneretur in foramine petrae, Exod. xxxiii 20-23, per "foramen" enim "petrae" significatur obscurum fidei. Quod petra in Chorebo, ex qua aquae, significet Dominum, in Ecclesiis notum est, sed quod 16significet Dominum quoad fidem, et 17quoque quod fidem a Domino, nunc ostensum est. Simile 18quod per "petram in Chorebo" etiam significatur per haec apud Esaiam, Dicite, Redemit Jehovah servum Suum Jacobum; tunc non (x)sitient, in vastitatibus ducet illos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21. Quod aqua daretur populo (t)non ex alia petra quam ex 19illa in Chorebo, (x)est quia per "Chorebum" significatur lex Divina; quod lex Divina per "Chorebum" significetur, est quia ibi promulgata 20est lex; et fides quae a Domino, est ex lege Divina, hoc est, ex Verbo; per id enim Dominus docet quid fides, et quoque dat fidem. @1 Dabo AI$ @2 evigilare AI$ @3 i est$ @4 i etiam$ @5 Aramaic (tur) a mountain$ @6 et$ @7 potentia$ @8 ac$ @9 non alium sensum Verbi quam sensum literae$ @10 dicunt$ @11 vindicare$ @12 his$ @13 sit$ @14 Heb (kar), cp n. 3994$ @15 in$ @16 sit Dominus$ @17 quod sit fides$ @18 ac$ @19 petra Chorebi$ @20 fuit$
Arcana Coelestia 7
Passage 8582
#8582 "Et percutias petram": quod significet ut instent rogare Ipsum, nempe Dominum, constat ex significatione "percutere" quod sit instare rogando, sed ex humili corde; quod "percutere" petram sit instanter rogare 1 ex humili corde, constare potest ex eo quod, quia Moscheh percussit petram ex duro corde, et sic expostulavit, ideo ei denuntiatum sit ut non introduceret populum in terram Canaanem, sicut ipse memorat in Libro Numerorum, Congregaverunt Moscheh et Aharon congregationem ante petram; et dixit illis, Audite, quaeso, rebelles, num ex petra hac educemus vobis aquas? et sustulit Moscheh manum suam, et percussit petram baculo suo duabus vicibus; nihilominus exiverunt aquae multae; tunc dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Propterea quod non credidistis in Me, et sanctificaveritis Me in oculis filiorum Israelis, ideo non deducetis congregationem hanc in terram quam dedi illis, xx 10-12. @1 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8583
#8583 "Et exibunt ex illa aquae": quod significet quod ab Ipso vera fidei, constat (c)a significatione "petrae ex qua exibunt aquae" quod sit Dominus quoad fidem, de qua mox supra n. (x)8581, et ex significatione "aquarum" quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568.
Arcana Coelestia 7
Passage 8584
#8584 "Et bibat populus": quod significet quae recreabunt illos, et vitam spiritualem dabunt, constat (c)a significatione "bibere" quod sit instrui in veris fidei, et sic dare et 1 recreare vitam spiritualem, de qua supra n. 8562. @1 i quoque$
Arcana Coelestia 7
Passage 8585
#8585 "Et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis": quod significet effectum per primaria vera, constat ex significatione "fecit ita Moscheh" quod sit effectus, et ex significatione "seniorum Israelis" quod sint primaria vera, de qua supra n. 8578. Quod prius dictum sit quod Moscheh acciperet secum de senioribus Israelis, et nunc quod fecerit ita ad oculos seniorum Israelis, est quia fides datur per vera, et quidem per primaria, nam ex illis fit illustratio, ut vera inde fluentia, quae vocantur secundaria, clare percipiantur.
Arcana Coelestia 7
Passage 8586
#8586 Vers. 7. Et vocavit nomen loci Massah, et Meribah, propter jurgium filiorum Israelis, et propter tentare illos Jehovam, dicendo, Num est Jehovah in medio nostri, si non? "Et vocavit nomen loci Massah" significat quale status tentationis: "et Meribah" significat querimoniae quale: "propter jurgium filiorum Israelis" significat querimoniam ex gravitate tentationis usque ut prope succumberent: "et propter tentare illos Jehovam" significat quod contra Divinum, de cujus ope desperant: "dicendo, Num est Jehovah in medio nostri?" significat quod prope crederent quod Dominus non suis opem ferat.
Arcana Coelestia 7
Passage 8587
#8587 "Et vocavit nomen loci Massah": quod significet quale status tentationis, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421, 6674, 6887, et ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381; quod (x) sit quale status tentationis, est quia de tentatione agitur; ejus status quale significatur per "Massah"; "Massah" etiam in lingua originali significat tentationem; de quali ejus 1in nunc sequentibus dicetur. @1 ulterius in$
Arcana Coelestia 7
Passage 8588
#8588 "Et Meribah": quod significet querimoniae quale, constat ex eo quod "Meribah" in lingua originali significet contentionem seu jurgium, et 1"jurgium" significat querimoniam, n. 8563, 8566; 2 quia etiam nomina significant quale rei, n. 8587, ideo "Meribah" hic quale querimoniae. Quod ipsam hanc tentationem et ejus quale attinet, sciendum quod hic describantur illi qui in tentationibus paene succumbunt, qui nempe queruntur contra 3caelum, et quoque contra ipsum Divinum, et tandem paene non credunt 4 providentiam Divinam; haec significantur in sensu interno per illa quae praecedunt, et quoque per ea quae in hoc versu sequuntur, et sunt quale status tentationis 5 quod per "Massah," et quale querimoniae in tentatione quod per "Meribah" significantur; quod 6hoc quale hic per "Meribah" significetur, patet 7 apud Davidem, In angustia invocasti Me, et eripui te; respondi tibi in occulto, probavi te juxta aquas Meribah, Ps. lxxxi 8 [A.V. 7]. 2 At in sensu interno historico, in quo agitur de religioso apud gentem Israeliticam, describitur gens illa qualis fuit erga Jehovam, quod nempe von 8voluerit supplicando rogare Ipsum de ope, sed quod expostulaverit; causa erat quia Jehovam non 9agnoscebant pro summo Deo, corde, sed solum ore, quando viderunt miracula; quod non corde Ipsum agnoverint, constat manifeste ex vitulo (x)Aegyptiaco quem sibi fecerunt et adoraverunt, dixeruntque quod illi sint 10dii sui; tum a frequenti illorum apostasia, de qua videatur n. 8301; haec sunt quae in sensu interno historico hic describuntur; in sensu autem interno spirituali describitur quale tentationis apud illos qui ad ultimum 11tentationis perducuntur antequam liberantur. 3 Quod quale gentis Israeliticae (c)ac religiosi ejus describatur per 12contentionem cum Mosche ad Massah et Meribah, constat etiam apud Davidem, Ne obturate cor vestrum sicut in Meribah, sicut in die Massae, in deserto, ubi tentarunt Me patres vestri; tentarunt Me, et viderunt opus Meum; quadraginta annis fastidivi in generatione, et dixi, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias Meas, quibus juravi in ira Mea, si venient ad requiem Meam, Ps. xcv 8-11: apud Moschen, Non tentabitis Jehovam Deum vestrum, quemadmodum tentastis in Massah, Deut. vi 16: apud eundem, Praeterea in Tabera et in Massah et in Kibroth Thaavah rebelles fuistis cum Jehovah a die quo cognovi vos, Deut. ix 22, 24: apud eundem, De Levi dixit, Thumim tui et Urim tui Viro Sancto, quem tentasti in Massah, contendisti cum Eo apud aquas Meribah, Deut. xxxiii ,] 9; "Vir Sanctus" hic pro Domino, Quem tentaverunt, et Quem non sanctificaverunt Moscheh et Aharon; in sensu interno historico, in quo de religioso (x)gentis Israeliticae agitur, per Moschen et Aharonem non repraesentatur 13verum Divinum, sed religiosum istius gentis, cujus duces et capita erant, n. 7041; hoc religiosum quia tale fuit, ut supra dictum, etiam ideo illis denuntiatum est quod non introducerent populum in terram Canaanem, de qua re ita in Libro Numerorum, Dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Propterea quod non credidistis in Me, et sanctificavistis Me in oculis filiorum Israelis, ideo non deducetis congregationem hanc in terram 14 quam dedi illis; hae aquae Meribah, quia contenderunt filii Israelis cum Jehovah, xx 12, 13, xxvii 14: et in eodem Libro, Colligetur Aharon ad populum suum, et non veniet in terram quam dedi filiis Israelis, propterea quod rebellastis ori Meo apud aquas Meribah, xx 24: pariter Moscheh, Deut. xxxii -] 51. 5 Quod apud illam gentem usque cultus Divinus repraesentativus institutus fuerit, erat causa quia repraesentativus cultus potuit institui apud omnem gentem quae externa cultus sancta haberet, et paene idololatrice coleret, nam repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 1361, et genius illius gentis prae omni alia gente fuit, prorsus (t)colere externa ut sancta et Divina absque omni interno, sicut adorare patres suos, Abrahamum, Jischakum, et Jacobum, ac postea Moschen et Davidem, ut numina, ac praeterea sanctum et ut Divinum habere et colere omnem lapidem et omne lignum, quod 15cultui illorum Divino inauguratum fuit, sicut 16arcam, mensas ibi, 17lampadem, altare, vestes Aharonis, Urim et Thumim, et postea templum; per 18talia dabatur eo tempore ex providentia Domini 19 communicatio angelorum caeli cum homine, nam oportet alicubi Ecclesia esse, seu repraesentativum Ecclesiae, ut sit communicatio caeli cum humano genere; et quia illa gens prae omni alia gente potuit in externis ponere cultum Divinum, et sic agere repraesentativam Ecclesiae, ideo gens illa 20assumpta est. 6 Communicatio cum angelis in caelo per repraesentativa fiebat eo tempore hoc modo: cultus (c)illorum externus communicabatur cum spiritibus angelicis qui simplices sunt et non ad interna (x)reflectunt, sed usque interius boni sunt; tales sunt qui in Maximo Homine correspondent cuticulis; hi prorsus non attendunt ad internum hominis sed solum ad externum ejus; si hoc 21sanctum apparet, etiam illi sancte de illo cogitant; angeli interiores caeli 22in his spiritibus videbant illa quae repraesentabantur, proinde caelestia et Divina quae correspondebant, nam apud hos potuerunt esse, et videre illa, non autem apud homines, nisi per illos; habitant enim angeli cum hominibus in interioribus, at ubi non interiora sunt, habitant in interioribus spirituum simplicium, nam angeli non sapiunt nisi spiritualia et caelestia quae interiora sunt in repraesentativis; ex his paucis constare potest quomodo 23dari potuerit communicatio cum caelo per talem populum; sed videantur quae de hac re prius ostensa sunt, nempe quod apud Judaeos sanctum cultus miraculose elevatum fuerit in caelum extra illos, n. 4307; quod 24posteri Jacobi sanctum potuerint repraesentare, qualescumque fuerunt, modo ritualia mandata stricte observarent, n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin., (x)4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847, 4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, 8301 fin. @1 quod jurgium sit querimonia, ut supra$ @2 i et$ @3 vera fidei$ @4 i praesentiam ac$ @5 i ac querimoniae,$ @6 id$ @7 i etiam$ @8 supplicare voluerit$ @9 agnoverunt$ @10 A apparently transposes these two words and adds sunt$ @11 desperationis$ @12 illa quae praecedunt, et quoque quae in hoc versu sequuntur$ @13 Dominus quoad Verum Divinum, sed sicut duces et capita ipsum gentis illius religiosum, n. 7041, quod$ @14 i hanc$ @15 secundum rituale suum santificatum$ @16 arcas IT$ @17 panes, lucernam$ @18 talem cultum$ @19 i dabatur$ @20 electa$ @21 cum sancto$ @22 in illis, sicut in speculis, videbant talia quae repraesentabant coelestia et Divina, inde illi tunc in sancto quod correspondebat, ita quod repraesentabatur, fuerunt, et per illos spiritus habitabant angeli cum homine$ @23 per talem populum conjunctio coeli potuit existere;$ @24 Judaei et Israelitae$
Arcana Coelestia 7
Passage 8589
#8589 "Propter jurgium filiorum Israelis": quod significet querimoniam ex gravitate tentationis usque ut prope succumberent, constat ex significatione "jurgii" quod sit querimonia gravis, de qua n. 8563; quod sit ut prope succumberent, constat ex quali jurgii illorum, quod nempe paene 1lapidavissent Moschen, quod tentarent Jehovam, et quod dicerent, "Num est Jehovah in medio nostri?" @1 lapidarent$
Arcana Coelestia 7
Passage 8590
#8590 "Et propter tentare illos Jehovam": quod significet quod contra Divinum, de cujus ope desperant, constat ex illis supra n. 8567, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 7
Passage 8591
#8591 "Dicendo, Num est Jehovah in medio nostri?" quod significet quod prope crederent quod Dominus non suis opem ferat, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 7
Passage 8592
#8592 Vers. 8, 9. Et venit Amalek, et pugnavit cum Israele in Rephidim. Et dixit Moscheh ad Joschuam, Elige nobis viros, et exi, pugna in Amalek; cras ego consisto super capite collis, et baculus Dei in manu mea. "Et venit Amalek" significat falsum ex interiore malo: "et pugnavit cum Israele in Rephidim" significat quod aggressi cum (t)tentationem gravem sustinebant: "et dixit Moscheh ad Joschuam" significat influxum Divinum in verum pugnans: "Elige nobis viros" significat ut vera in pugnam instruat: "et exi, pugna in Amalekum" significat contra falsa ex interiore malo: "cras ego consisto super capite collis" significat conjunctionem veri Divini cum bono charitatis, et inde influxum: "et baculus Dei in manu mea" significat quod inde potentia.
Arcana Coelestia 7
Passage 8593
#8593 "Et venit Amalek": quod significet falsum ex interiore malo, constat ex repraesentatione "Amaleki" quod sit falsum ex interiore malo, de qua sequitur. Quinam et quales (t)illi sunt qui in falso ex interiore malo 1, 2primum dicetur: interius malum (x)est quod intus latet apud hominem, reconditum in ejus voluntate et inde in cogitatione, nec ejus vestigium apparet in externis, ut in actionibus, in loquela, inque facie; qui in tali malo sunt student omni modo et arte occultare illud (c)et recondere sub specie honesti et justi, et sub specie 3amoris proximi"; et usque apud se non aliud cogitant quam ut possint malum inferre, et quantum possunt per alios inferunt, cavendo tunc ne appareat quod ab illis; ipsum etiam malum infucant, ut non videatur sicut malum; jucundissimum vitae illorum est talia meditari et in occulto moliri; hoc dicitur malum interius; qui in hoc malo sunt vocantur mali genii, et in altera vita prorsus separati sunt ab illis qui in malo exteriore, et vocantur spiritus; illi, nempe mali genii, infernum suum habent post hominem, hoc est, ad tergum ejus, ac ibi in variis cavernis, at mali spiritus infernum habent ante hominem, et quoque ad latera; genii illi in Maximo Homine pertinent ad provinciam cerebelli, et quoque ad illam partem medullae spinalis quae emittit fibras et nervos ad involuntaria. 2 Quod ulterius falsum ex hoc malo attinet, non est sicut falsum ex malo malorum spirituum, 5nam in se est malum; qui in hoc malo sunt non aggrediuntur vera fidei sed bona fidei; agunt enim per affectiones pravas, per quas pervertunt cogitationes bonas, et hoc modo paene incomprehensibili; hi quia tales sunt, inferna illorum prorsus separantur ab infernis spirituum malorum, adeo ut 6vix communicationem habeant, 7et hoc ob causam ut separentur ab hominibus Ecclesiae spiritualis, nam si ab infernis suis influerent, actum foret 8de homine istius Ecclesiae, agerent enim occultissime in conscientiam et illam perverterent, et hoc per pravarum affectionum insufflationes; infernales illi genii nusquam aggrediuntur aperte hominem, nec cum est in vigore resistendi, sed cum apparet 9 quod homo in lapsu sit ut succumbat, tunc subito praesto sunt, et impellunt ut prorsus cadat; hoc quoque repraesentatur per quod Amalek nunc invaserit Israelem; et quoque postea, cum filii Israelis opposuerunt se Jehovae, et timuerunt pro gentibus in terra 10Canaane, Descendit etiam tunc Amalek 11cum Canaanita 12e monte, et percusserunt filios Israelis usque ad (x)Chormam, Num. xiv 43, 45. 3 Ex his constare potest quales sunt qui repraesentantur per "Amalekum," et cur judicium super 13illum a Jehovah, quod bellum erit contra illos perpetuo, et quod delebitur memoria illorum de sub caelo, secundum haec in ultimo versu hujus capitis, Quia manus 14malorum contra thronum Jah, bellum Jehovae erit in Amalekum a generatione in generationem: et in Deuteronomio, Memento quod fecit tibi Amalek in via cum exivisti ex Aegypto, quod occurrerit tibi in via, et decaudaverit in te omnes infirmos, cum tu fessus et lassus, nec timuit Deum; cum quietem dederit tibi Jehovah Deus tuus, delebis memoriam Amaleki de sub caelo; non oblivisceris, xxv 17-19: 15tum in Libro 1 Samuelis, Dictum est a Jehovah per 16Schemuelem Schaulo, Visitare constitui quod fecit Amalek Israeli, qui posuit huic in via cum ascenderet ex Aegypto; quare abi et percute Amalekum, et devotioni da omnia quae illi, nec parcas illi, sed occidas a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad lactentem, a bove usque ad pecudem, a camelo usque ad asinum. Sed Schaul pepercit regi Agago, et opimis gregis et boum, et secundae 17sortis, et arietibus, et omni egregio; 18ideo denuntiatum est Schaulo, quod ex illo non amplius esset rex super Israelem, 19xv 2, 3, 9, 23; quod deleretur memoria Amaleki, (c)ac devotioni darentur omnia quae ibi, significabat quod prorsus non communicarent 20genii mali cum illis qui ab Ecclesia spirituali, nam communicant cum illis qui non in veris sunt, sed falsis favent ex affectione mala. 4 Quis non videre potest quod Jehovah, absque causa quae altius 21latet, nusquam dixerit quod bellum esset 22in Amalekum in perpetuum, et quod deleretur memoria illius de sub caelo, quodque 23omnia quae ibi devotioni darentur; et quod usque tamen hoc non factum sit? Causa illa quae altius latuit, cur illa dicta sunt et 24 facta, involvitur in verbis Schemuelis ad Agagum regem Amalekitarum, cui pepercit Schaul, Agagus rex Amaleki ivit ad Schemuelem in deliciis; sed dixit Schemuel, Quemadmodum orbavit mulieres gladius tuus, ita orba fiet prae mulieribus mater tua; (m)et dissecuit illum Schemuel coram Jehovah 25,(n) 1 Sam. xv 32, 33; "ire in deliciis" significat adblandientia externa, quae talibus in praesentia aliorum, "orbavit mulieres gladius tuus" significat quod falsum illorum inferat violentiam affectionibus bonis, "orba fiet prae mulieribus mater tua" significat quod dominatura apud illos affectio mala ex voluntario et non ex intellectuali, "et dissecuit illum Schemuel coram Jehovah" significat quod separati ab illis qui in falso ex malo ex intellectuali sunt, ita genii a spiritibus, ut supra dictum; quod "mulieres" sint affectiones, videatur n. 568, 6014, (x)8337, quod "gladius" sit falsum pugnans et vastans, n. 2799, 4499, 7102. @1 i sunt$ @2 dicetur A, primum dicitur IT$ @3 amantis proximum$ @4 i illud$ @5 sed$ @6 nec$ @7 ita quoque separantur$ @8 cum$ @9 i sibi$ @10 Canaanis$ @11 et$ @12 Heb (hayyoshebh bahar hahu") the one dwelling on that mountain$ @13 illos$ @14 illorum$ @15 et$ @16 Samuelem Schauli$ @17 sorti IT$ @18 inde denuntiatum Schauli quo ex eo$ @19 xv A, xv 1 ad fin. IT$ @20 cum illis, communicant enim cum illis qui ab Ecclesia spirituali, qui non veris credunt$ @21 latuit$ @22 contra$ @23 darentur devotioni omnia quae ibi$ @24 i tunc$ @25 i in Gilgal$
Arcana Coelestia 7
Passage 8594
#8594 "Et pugnavit cum Israele in Rephidim" significat quod aggressi cum tentationem gravem sustinebant; constat ex significatione "pugnare" quod sit 1aggredi per falsa ex malo interiore, et ex significatione "Rephidim" quod sit quale tentationis quoad verum, de qua n. 8561. Quid per haec intelligitur, 2constat ex illis quae nunc supra n. 8593 dicta sunt, quod nempe qui per "Amalekum" repraesentantur, in altera vita aggrediantur illos qui in tentatione sunt, cum in lapsu sunt paene ad succumbendum. @1 quod aggressi, nempe$ @2 patet ab$
Arcana Coelestia 7
Passage 8595
#8595 "Et dixit Moscheh ad Joschuam": quod significet influxum Divinum in verum pugnans, constat ex significatione "dicere" quod hic sit influxus, quia in verum pugnans, quod repraesentatur per "Joschuam"; quod sit influxus Divinus, est quia per "Moschen" repraesentatur Divinum Verum, hoc est, verum quod immediate a Domino procedit; hoc verum, quia est pure Divinum, influit in vera (t)fidei quaecumque, et facit ut vera sint; et ex repraesentatione "Joschuae" quod sit verum pugnans; quod "Joschuah" sit verum pugnans, constat ex eo quod ei mandatum sit ut pugnaret contra Amalekum, hoc est, contra falsa ex interiore malo; contra 1illud pugnabit verum quod pugnans factum est per influxum 2Divini Veri; ipsum verum Divinum, quod a Domino immediate procedit, non est pugnans, sed est pacificum: nam 3est ipsa pax, procedit enim a Divino Bono Divini Amoris Domini; sed hoc ut fiat pugnans, influit apud tales angelos qui in ardente zelo pro vero et bono sunt, et ex zelo illo excitati pugnant; inde verum pugnans quod repraesentatur per "Joschuam." 2 Quia hoc verum per Joschuam" repraesentabatur, ideo etiam ille factus est dux super filios Israelis post Moschen, et introducebat illos in terram Canaanem, pugnabatque cum gentibus ibi; ideo quoque, cum in terram Canaanem venit, apparuit 4illi angelus Jehovae cum gladio evaginato in manu, et se 5vocabat "principem exercitus Jehovae," Jos. v 13-15; per "gladium evaginatum in manu" significatur verum Divinum pugnans in sua potentia; quod "gladius" sit verum pugnans, videatur n. 2799, 4499, quodque "gladius evaginatus" sit pugnans continue contra falsa et mala, n. 8294; et quod "manus" sit potentia, n. 878, 4931-4937, 7518, 8050, 8153; 6tum quod per "gentes in terra Canaane" significentur falsa et mala, contra quae pugnandum, n. 8054 7. @1 illa$ @2 Divino Vero$ @3 ei inest$ @4 Ipsi$ @5 vocabit I, vocavit T$ @6 et$ @7 i, 8317$
Arcana Coelestia 7
Passage 8596
#8596 "Elige nobis viros": quod significet ut vera in pugnam instruat, constat ex significatione "virorum" quod sint vera, de qua n. 265, 749, 1007, 3134; illa in pugnam instruere (x)significatur per quod Joschuah eligeret illos, cum enim per "Joschuam" (x)repraesentatur verum Divinum pugnans, per viros quos ille eligit et sibi adjungit, significantur vera ad pugnam instructa.
Arcana Coelestia 7
Passage 8597
#8597 "Et exi, pugna in Amalekum": quod (x)significet contra falsa ex interiore malo, constat ex repraesentatione "Amaleki" quod sint falsa ex interiore malo, de qua supra n. 8593.
Arcana Coelestia 7
Passage 8598
#8598 "Cras ego consisto super capite collis": quod significet conjunctionem veri Divini cum bono charitatis, et inde influxum, constat ex repraesentatione "Moschis," qui consisteret super capite collis, quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex significatione consistere" quod sit conjungi et influere; quod "consistere" hic sit conjungi, est quia tunc 1esset super capite collis, 2et per "collem" significatur bonum charitatis; 3quod etiam (x)sit influere, est quia inde prospexit pugnam, et quoque disposuit, quod significatur per quod cum 4 elevavit manum suam praevaleret Israel, et cum (x)demisit manum suam praevaleret Amalek; et ex significatione "collis" quod sit bonum charitatis, de qua n. 6435. 2 Quomodo se habet cum conjunctione et influxu boni charitatis in verum pugnans, paucis dicendum 5: verum Divinum fit pugnans per conjunctionem cum illis qui in zelo sunt, ut supra dictum est; illi qui in zelo sunt pugnant, 6at non ex aliqua inimicitia et hostilitate sed potius ex charitate, nam zelus differt ab ira in eo quod zelus in se habeat 7bonum quod charitatis quare cum zelus pugnat, modo removet illos qui in falso et malo, ne (x)laudant illos qui in bono et vero; ira autem non solum removet illos sed etiam ex odio et vindicta persequitur; zelus enim, ex charitate quae inest, vult etiam bene illis qui in malo et falso sunt, et quoque facit quantum non nocent bonis; at ira, ex odio et vindicta quae insunt, vult male omnibus cum quibus pugnat, sive boni sint sive mali; ex his constare potest quid intelligitur per 8 influxum boni charitatis in verum pugnans; quod zelus in se bonum habeat, et ira malum, videatur n. 4164, 4444. @1 erat$ @2 per quem$ @3 et quod$ @4 i Moscheh$ @5 i est$ @6 sed$ @7 charitatem$ @8 i conjuncionem et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8599
#8599 "Et baculus Dei in manu mea": quod significet quod inde potentia, constat ex significatione "baculi Dei" quod sit potentia Divina, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7026, et ex significatione "manus" quod etiam sit potentia, n. 8595 fin.; quod dicatur "baculus Dei in manu," est quia per "baculum" 1significatur potentia exterior et per "manum" interior, seu per "baculum" potentia naturalis et per "manum" spiritualis, n. 6947, 7011; inde potentia dicitur, quia vero pugnanti potentia 2inest ex bono, nam omnis potentia quae vero est, est ex bono quod inest; causa est quia Divinum inest bono, et per bonum vero, non autem inest vero absque bono; quod omne potentiae vero sit ex bono, videatur n. 3563, 4931; et quod omne potentiae bono sit ex Divino, patet. @1 significetur$ @2 est$
Arcana Coelestia 7
Passage 8600
#8600 Vers. 10-13. Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh, pugnando in Amalekum; et Moscheh, Aharon, et Chur 1ascenderunt caput collis. Et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam, et praevaluit Israel, et quando (x)demisit manum suam, et praevaluit Amalek. Et manus Moschis graves, et sumpserunt lapidem, et posuerunt subter illum, et sedit super illo; et Aharon et Chur sustentabant manus illius, exhinc unus et exhinc unus; et fuit, manus illius firmae usque ad occidere solem. Et debilitavit Joschua Amalekum et populum 2illius [ad os gladii]. "Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh" significat effectum sicut verum pugnans a Divino Vero instructum est: "pugnando in Amalekum" significat contra falsum ab interiore malo: "et Moscheh, Aharon, et Chur" significat Divina Vera in ordine successivo: "ascenderunt caput collis" significat in bono charitatis: "et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam" significat cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum: "praevaluit Israel" significat quod tunc verum pugnans vinceret: "et quando (x)demisit manum" significat cum fides apud illos spectaret deorsum seu a Domino ad se et mundum: "et praevaluit Amalek" significat quod tunc falsum vinceret: "et manus Moschis graves" significat quod potentia spectandi sursum ad Dominum deficeret: "et sumpserunt lapidem" significat verum Divinum in ultimo ordinis: "et posuerunt subter illum, et sedit super illo" significat correspondentiam cum vero primo ordinis: "et Aharon et Chur" significat vera ordine: "sustentabant manus illius" significat potentiae veri pugnantis sustentationem: "exhinc (x)unus et exhinc unus" significat undequaque: "et fuit, manus illius firmae" significat potentiae robur tunc: "usque ad occidere solem" significat cum status ille desineret: "et debilitavit Joschua Amalekum et populum illius" significat diminutionem potentiae apud illos qui in falso (x)ex interiore malo: "ad os gladii" significat per verum pugnans. @1 ascendebant IT$ @2 ejus IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8601
#8601 "Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh": quod significet effectum sicut verum pugnans a Divino Vero instructum est, constat ex significatione "facere" quod sit effectus, ex repraesentatione "Joschuae" quod sit verum pugnans, de qua mox supra n. 8595, et ex significatione "quemadmodum dixit illi Moscheh" quod sit sicut a Divino Vero instructum est, nam per "Moschen" repraesentatur Divinum Verum, et per "dixit" significatur instrui ab illo.
Arcana Coelestia 7
Passage 8602
#8602 "Pugnando in Amalekum": quod significet contra falsa ab interiore malo, constat ex repraesentatione "Amaleki" quod sit falsum ex interiore malo, de qua supra n. 8593.
Arcana Coelestia 7
Passage 8603
#8603 "Et Moscheh, Aharon, et Chur": quod significet Divina Vera in ordine successivo, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit Divinum Verum 1 immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, ex repraesentatione "Aharonis" quod sit Divinum Verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009, et ex repraesentatione "Churis" quod sit Divinum Verum per id iterum mediate 2 procedens; ita sunt vera in ordine successivo. 2 Quid vera in ordine successivo sunt, paucis dicetur: omnia et singula in universa natura ab interioribus ordine existunt, sunt derivationes 3et successiones; sed interiora non cohaerent cum exterioribus per continuum, sed distincta sunt, et 4conjuncta per exsertiones sicut fibras, per quas communicationes; derivationes et inde successiones in genere quales sunt, sisti possunt ad ideam ex fructibus, sicut ex citris, pomis, et similibus; illorum maxime externa sunt cutes quae circumcingunt, interiora sunt caro quae circumcingitur; adhuc interiora sunt semina, quae circumdantur thecis extra, et ipsa dein membranis; sub illis est interior caro, in qua prima forma, sicut anima, ex qua iterum novae arbores et novi fructus; haec omnia 3 in ordine successivo sunt, ac inter se distincta, et quoque conjuncta; communicatio interiorum cum exterioribus fit mirabiliter per transitus sicut fibrosos; 5illa principio cum formantur, paene cohaerent, sed temporis successu separantur, nam prima forma, quae intima est in semine, antequam 6in formas parentibus suis similes potest expandi, successive aperienda est; (m)et cum aperitur et 7incohat crescere, aptant se carnes, quibus circumcincta est, inserviunt primum pro humo, dein pro suco fecundante; 8post hoc tempus, quod est tempus ejus in utero, nascitur, et tunc relinquitur humo terrae, cui ut semen inseminata est.(n) 4 Ex his idea formari potest quomodo se habet cum derivativis in ordine successivo; sicut se habet in regno vegetabili, ita quoque se habet in regno animali, 9sed in hoc multo perfectius; sunt in regno animali exteriora, et interiora, ac intima, pariter in ordine successivo, quae inter se distincta sunt, et quoque conjuncta; sed differunt in eo quod formae in regno animali creatae sint ad recipiendam vitam, 10inde sicut formae recipientes vitae sunt in ordine successivo, ita quoque vitae quae inde resultant, nam formae 11seu substantiae recipientes vitae sunt subjecta, et quae ex illarum mutationibus et modificationibus resultant, sunt vires, 12quae vocandae sunt vitae, quia sunt vires vivae. Ex his nunc constare potest quid Divina Vera in ordine successivo, nam omnia quae vitae sunt se referunt ad verum, et eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et illorum imperfectio ad malum; transitus ab uno ad alterum in ordine successivo etiam vocantur gradus. @1 i quod$ @2 i a domino$ @3 continuae, et inde$ @4 conjunguntur$ @5 quae$ @6 After expandi$ @7 crescit, inserviunt carnes quibus circumcincta$ @8 post hoc tempus uteri ejus$ @9 ibi exteriora sunt$ @10 quae etiam similiter ordine successivo est$ @11 After vitae$ @12 seu vitae quae quia vitae sunt se referunt ad verum, ac eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et eorum imperfectio ad malum, nam omnia et singula in universo ad illa se referunt; ex his nunc constare potest, quid ordo successivus, ita quid divina Vera in ordine successivo, quae per Moschen, Aharonem, et Chur repraesentantur$ [a]1. "Ascenderunt caput collis": quod significet in bono charitatis, constat ex significatione "collis" quod sit charitas, de qua n. 6435; bonum illius significatur per "caput collis." @1 In A this is numbered 8604 as is the next . A vertical line and NB appear in m. cp n. 3055a$
Arcana Coelestia 7
Passage 8604
#8604 "Et fuit, cum elevavit Moscheh manum suam": quod significet cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius, et ex significatione "elevare manum" quod sit potentiam spiritualem determinare sursum, ita ad Dominum; quod "manus" sit potentia spiritualis, videatur n. (x)6947, 7011; et quia 1 potentia spiritualis est fides, nam omnis potentia in spirituali mundo, hoc est, contra falsa 2et mala, est veri ex bono, seu fidei ex charitate, n. 3563, 4931. 2 Quid sit spectare versus Dominum, et quid sit spectare versus mundum et ad se, ita quid sit spectare supra se et infra se, videatur n. 7814-7821; quod nempe spectare supra se sit ad proximum, ad patriam, ad Ecclesiam, ad caelum, ita ad Dominum, n. 7814, 7815, 7817; quod spectare infra se sit ad mundum et ad se, n. 7817; quod spectare supra se et infra se sit pro fine habere, et supra omnia amare, n. 7818; quodque homo distinguatur a brutis per quod spectare possit supra se et infra se, et quod cum spectat supra se, sit homo, at cum infra se, sit bestia, n. 7821; quod spectare supra se sit elevari a Domino, n. 7816; Dominus enim influit apud omnem hominem per Verum quod ab Ipso; per hoc dat vitam homini, nam lux quae a Domino est 3 Divinum Verum, et est vita, Joh. i 4; Divinum hoc Verum, quod a Domino, influit in bonum apud hominem, et per illud trahit hominem ad Se, nam vita, quae a Domino, est attractiva, quia est 3ex amore, omnis enim amor in se habet vim attractionis, 4quia conjungi vult, usque ut unum sint; cum itaque homo est in bono, et ex bono in vero, tunc attrahitur ille a Domino, ac Ipsi conjungitur; hoc intelligitur per spectare sursum ad Dominum; at cum homo non in bono est, ita non in vero a bono, tunc quoque attrahitur a Domino, sed non potest elevari, nam mala et inde falsa avertunt se; hoc intelligitur per spectare deorsum, seu ad se et ad mundum; quod Dominus trahet 4 hominem ad Se, docet Ipse Dominus apud Johannem, Ego, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, xii 32; ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod cum fides spectaret versus Dominum, verum pugnans vinceret, et cum fides spectaret deorsum a Domino ad se et mundum, quod tunc falsum vinceret, quae significantur 5 per quod "cum Moscheh elevavit manum, praevaleret Israel, et cum demisit manum, praevaleret Amalek." @1 i est$ @2 ex malo IT$ @3 d ex amore i ea amoris$ @4 prositum conjunctionis, et ita conatum perpetuum ut unum sint$ @5 i haec in sensu spirituali intellecta sunt$
Arcana Coelestia 7
Passage 8605
#8605 "Praevaluit Israel": quod significet quod tunc verum pugnans vinceret, constat ex significatione "praevalere" quod sit vincere, et ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, hic qui ex veris pugnant contra (x)falsa ex malo interiore, n. 8596.
Arcana Coelestia 7
Passage 8606
#8606 "Et quando demisit manum": quod significet cum fides apud illos spectaret deorsum seu a Domino ad se et mundum, constat ex illis quae mox supra n. 8604 explicata sunt; quod fides quae spectat ad Dominum vincat, est quia Dominus tunc pugnat, nam Dominus est fides, quia fides ab Ipso est; at quod fides quae spectat a Domino ad se et mundum, succumbat, est quia homo tunc pugnat ex se.
Arcana Coelestia 7
Passage 8607
#8607 "Et praevaluit Amalek": quod significet quod tunc falsum vinceret, constat ex significatione "praevalere" quod sit vincere, et ex repraesentatione "Amaleki" quod sit falsum ex malo interiore, de qua n. 8593. Quod nunc vicerit Israel, nunc Amalek, repraesentabat quod illi qui ab Ecclesia spirituali, non 1 in fide quae continue spectat ad Dominum possint esse, sed quod alternatim in fide 2 quae spectat ad se et ad mundum, sunt enim qui ab illa Ecclesia in obscuro et inde in infirmo 3quoad fidem; 4quod tales sint, videatur n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, (x)3833, 6289, 6500, 6639, 6865, 6945, 7233; inde est quod Amalek non a Joschua, nec postea a judicibus, nec a regibus in terra Canaane, 5exstirpatus, utcumque 6 mandatum 7quod deleretur, n. 8593. @1 i sint$ @2 i etiam$ @3 fidei$ @4 d quod i cur$ @5 deletus sit$ @6 i a Jehovah$ @7 ut$
Arcana Coelestia 7
Passage 8608
#8608 "Et manus Moschis graves": quod significet quod potentia spectandi sursum (x)ad Dominum deficeret, constat ex significatione "manuum" quod 1sint potentiae quae fidei, de qua supra n. 8604, et ex significatione "gravium," seu quod vires elevandi manus 2diminuerentur, quod sit quod potentia spectandi sursum ad Dominum deficeret, nam per "elevare 3manus" significatur fides spectans sursum ad Dominum, n. 8604, et per "demittere manum" fides spectans deorsum a Domino, n. 8606. @1 sit potentia but sint was written first$ @2 deficerent$ @3 manum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8609
#8609 "Et sumpserunt lapidem": quod significet verum Divinum in ultimo ordinis, constat ex significatione "lapidis" quod sit verum, n. 643, 1298, 3720, 3769, (x)3771, 3789, 3798, 6426, hic verum in ultimo ordinis, quia positus subter illum et sedit super illo; lapis vulgaris (d)etiam 1significat verum inferius, lapis autem pretiosus verum superius seu interius. Quid verum in ultimo ordinis, constare potest ex illis quae de veris in (x)ordine successivo supra n. 8603 dicta sunt, quod nempe sint vera interiora et vera exteriora; quae ultima sunt intelliguntur per vera in ultimo ordinis. @1 After inferius$
Arcana Coelestia 7
Passage 8610
#8610 "Et posuerunt subter illum, et sedit super illo": quod significet correspondentiam cum vero primo ordinis, constare potest ex eo quod lapis ille suffulciverit Moschen, et per "Moschen" repraesentatur verum in primo ordinis, seu verum Divinum quod immediate a Domino procedit; quando huic vero correspondet verum in ultimo ordinis, tunc illud suffulcitur, nam tunc unum agunt; conjunguntur enim interiora cum exterioribus, et demum cum ultimis per correspondentias; tunc est vero primo robur in ultimo, nam est in hoc et agit per hoc; at si non correspondentia est, disjunctio est; inde non robur vero primo in ultimo. Quid correspondentia, videri potest ab illis quae copiose allata sunt ad finem plurium capitum de correspondentia omnium quae 1apud hominem cum Maximo Homine. @1 in homine$
Arcana Coelestia 7
Passage 8611
#8611 "Et Aharon et Chur": quod significet vera ordine, constat ex repraesentatione "Aharonis et Churis" quod sint vera 1inferiora in ordine successivo respective ad verum in primo ordinis, quod per "Moschen" repraesentatur, de qua supra n. 8603. @1 After successivo$
Arcana Coelestia 7
Passage 8612
#8612 "Sustentabant manus illius": quod significet potentiae veri pugnantis sustentationem, constat ex significatione "manuum" quod 1sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, 7518, 8050, 8153, hic potentia veri pugnantis, quod repraesentatur per "Joschuam," n. 8595; quod sustentatio veri pugnantis sit, quae significatur per quod "Aharon et Chur 2sustentarent manus Moschis," est quia per elevationem manuum Moschis praevaluit Joschua. @1 sint$ @2 sustentabant$
Arcana Coelestia 7
Passage 8613
#8613 "Exhinc unus et exhinc unus": quod significet undequaque, constat ex eo quod exhinc unus et exhinc unus sit ad dextram et ad sinistram, et in sensu spirituali ad dextram et ad sinistram est undequaque, nam dextrum et sinistrum non determinationes sunt ad certam plagam, sed ad omnem, 1sunt enim quocumque se homo vertit; magis in mundo spirituali, 2ubi determinationes spatiorum prorsus aliter se habent quam in mundo naturali, nam ibi quod ad dextram est apparet ad dextram in omni versura seu circumversione, pariter quae ad sinistram, videatur n. 4321, 4882. @1 est IT$ @2 in quo$
Arcana Coelestia 7
Passage 8614
#8614 "Et fuit, manus illius firmae": quod significet potentiae robur tunc, constat ex significatione "manuum" quod sint potentia, de qua supra n. 8612; inde potentiae robur significatur per quod "manus firmae factae sint" per sustentationem.
Arcana Coelestia 7
Passage 8615
#8615 "Usque ad occidere solem": quod significet cum status ille desineret, nempe status pugnae cum falso ex interiore malo, constat ex eo quod tempora diei ab ortu solis ad occasum ejus, et iterum ad ortum, significent status mutationes quas subeunt illi qui in altera vita; finis illius status significatur per tempus occasus solis; inde est quod per "usque ad occidere solem" significetur 1quod status ille desineret; quod tempora diei ab ortu solis ad occasum ejus significent status et eorum mutationes, videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426. 2 Quisque qui expendit videre potest quod illa quae in his versibus memorantur contineant arcana quae non exstant in littera, sicut quod Moscheh consisteret super colle: haberet baculum in manu sua: quod vinceret Joschua cum Moscheh elevavit manus, et vinceret Amalek cum Moscheh submisit manus: quod posuerint lapidem sub illo super quo sedit: quodque Aharon et Chur sustentarent manus: et hoc usque dum occideret sol; nisi omnia et singula haec correspondissent cum illis quae in caelo sunt, nusquam potuissent aliquid conferre ad pugnam cum Amaleko; 2correspondentiae omnem vim habent, usque adeo ut quod fit in terra secundum correspondentias, hoc in caelo valeat, nam correspondentiae sunt ex Divino; qui in bono amoris 3 et fidei sunt, illi in correspondentia sunt, 3et Divinum facit omnia apud illos, ex Divino enim est bonum amoris et bonum fidei; omnia miracula de quibus in Verbo, per correspondentias facta sunt; Verbum scriptum est ita ut singula ibi usque ad minutissima correspondeant illis quae in caelo; inde 4 Verbum vim Divinam habet, et conjungit caelum cum terra, nam cum legitur Verbum in terra, angeli qui in caelo moventur ad sanctum quod in sensu interno 5; hoc fit per correspondentias singulorum ibi 6. @1 cum$ @2 The remainder of this is written in A immediately after n. 8617$ @3 nam$ @4 i quoque$ @5 i est$ @6 i, propter hanc causam datum est Verbum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8616
#8616 "Et debilitavit Joschua Amalekum et populum illius": quod significet diminutionem potentiae apud illos qui in falso ex interiore malo, constat ex significatione "debilitare" quod sit diminutio potentiae, et ex repraesentatione "Amaleki et populi ejus" quod sint 1 qui in falso ex interiore malo, de qua supra n. 8593. @1 i illi$
Arcana Coelestia 7
Passage 8617
#8617 "Ad os gladii": quod significet per verum pugnans, constat ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans, de qua n. 2799, 8294.
Arcana Coelestia 7
Passage 8618
#8618 Vers. 14-16. Et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe hoc memoriale in libro, et pone in auribus Joschuae, quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis. Et aedificavit Moscheh altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi. Et dixit, Quia manus contra thronum Jah, bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "Scribe hoc memoriale in libro" significat in perpetuam memoriam: "et pone in auribus Joschuae" significat ad oboediendum pro vero pugnante contra id falsum: "quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis" significat quod falsum illud prorsus removendum sit ut non pugnet amplius 1: "et aedificavit Moscheh altare" significat in sanctum cultus et memoriae: "et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi" significat bellum continuum et tutelam Domini contra illos qui in falso mali interioris: et dixit, Quia manus contra thronum Jah" significat quia violentiam inferre volunt regno spirituali Domini: "bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem" significat quod sub jugum redacti et 2in infernum conjecti, unde exsurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia. @1 i (est contra voluntarium hominis, quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali prorsus removetur) cp n. 8622$ @2 ad IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8619
#8619 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem, constat ex significatione "dicere," quod involvat sequentia, et quia ibi instruitur Moscheh 1quod faciendum, est instructio quae significatur. @1 quid faciendum cum Amaleko$
Arcana Coelestia 7
Passage 8620
#8620 "Scribe hoc memoriale in libro": quod significet in perpetuam memoriam, constat ex significatione "memorialis" quod sit quod reminiscendum, seu quod in memoriam, de qua n. 8066, 8067, et ex significatione "scribere in libro" quod sit ad reminiscendum perpetuo; hoc significatur per "scribere in libro" apud Esaiam, Veni, scribe super tabulam apud illos, et super librum exprime illud, ut sit in diem posterum, in perpetuum usque in aeternum, xxx 8: quia reminiscentia per "scribere in libro" significatur, 1inde fideles dicuntur in "libro vitae scripti", nam per reminiscentiam Divinam significatur salvatio, et per non reminiscentiam seu oblivionem damnatio; de "libro vitae" ita apud Danielem, Antiquus dierum judicium consedit, et libri aperti sunt, vii ,] 10: apud eundem, In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro, xii 1: apud Davidem, Da iniquitatem super iniquitatem eorum, et ne perveniant ad justitiam Tuam; deleantur e libro vitarum, et cum (x)justis ne scribantur, Ps. lxix 28, 29 [A.V. 27, 28]: apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis; non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. iii 5: apud eundem, Non ingredietur in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. xxi 26 [, 27]: apud eundem, Vidi quod libri aperti sint; et liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum: judicati sunt omnes secundum opera illorum: et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. xx 12-14 [, 15]; ac praeterea xiii 8, xvii 8. 5 Qui non ex sensu interno scit quid "liber vitae," tum quid "libri ex quibus judicandi," non aliam ideam potest habere quam quod in caelo tales libri sint, et quod in illis omnium acta scripta sint quorum sic memoria 2conservatur; cum tamen 3per "libros" in dictis locis non libri intelliguntur, sed reminiscentia omnium quae egerant; unusquisque enim in alteram vitam secum fert omnium actorum suorum memoriam, ita librum vitae suae, n. 2474; sed judicare 4quemvis secundum acta ejus, nemo potest quam Dominus solus, nam omnia 5acta procedunt a causis finalibus, quae intus alte latent absconditae; 6 secundum illas causas judicatur homo; 7illas nemo scit quam Dominus, quapropter Ipsi soli est judicium; quod etiam intelligitur per haec apud Johannem, Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis; deinde vidi angelum fortem clamantem voce magna, Quis est dignus ut aperiat librum, et solvat sigilla ejus? unus ex senioribus dixit mihi, Ecce 8vicit Leo, qui 9 ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum et solvat sigilla ejus: et sumpsit librum, et cecinerunt canticum novum, Dignus es qui accipias librum, et aperias sigilla ejus, Apoc. v 1-9. Ex his constare potest quod per "librum scriptum" intelligatur praesentia actorum cujusvis: similiter per "librum" apud Davidem, Super libro tuo omnes scripti sunt dies qui destinati sunt, Ps. cxxxix 16. @1 ideo$ @2 permansura$ @3 non libri per libros ibi$ @4 secundum acta altered to secundum opera$ @5 d acta i opera$ @6 i et$ @7 hoc$ @8 venit AI$ @9 i est$
Arcana Coelestia 7
Passage 8621
#8621 "Et pone in auribus Joschuae": quod significet ad oboediendum pro vero pugnante contra id falsum, constat ex significatione "ponere in auribus" quod sit ad oboediendum; quod "auris" sit oboedientia, videatur n. 2542, 3859, 4652-4660; et ex repraesentatione "Joschuae" quod sit verum pugnans contra falsum ex malo interiore, de qua n. 8595.
Arcana Coelestia 7
Passage 8622
#8622 "Quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis": quod significet quod falsum illud prorsus removendum sit ut non pugnet amplius, constat ex significatione "delere memoriam" quod sit removere, de qua sequitur, et ex repraesentatione "Amaleki" quod sint qui in falso ex malo interiore, de qua n. 8593. 2 Quod "delere memoriam Amaleki" sit removere falsum quod ex malo interiore, est quia id removeri potest, non 1 deleri, 2est enim id falsum apud genios infernales, qui in aeternum vivunt, n. 8593; sed genii illi removentur a Domino ne influant in illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non influunt sicut (t)spiritus infernales in cogitationes quae 3 intellectus, ita nec in illa quae fidei (d)sunt, sed in 4affectiones quae voluntatis 3, proinde in illa quae charitatis; et hoc tam clandestine ut nusquam appareat vestigium quod ab illis; quare si illi influerent, spiritualis Ecclesiae homo nusquam salvari posset, quoniam affectiones veri et boni perverterent et prorsus depravarent 5; inde est quod infernales illi genii removeantur ita ut non communicent cum illis qui e regno spirituali Domini. 3 Praeterea sciendum quod apud hominem Ecclesiae spiritualis nova voluntas implantata sit in parte 6 intellectuali, (m)n. 895, 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113;(n) hanc voluntatem plane destruerent genii illi 7si iis permitteretur influere; intrarent etiam in hereditaria mala voluntatis veteris, et illa recluderent, quae tamen occlusa sunt; quod occlusa sint, videatur n. 986, 1667, 2308. Infernales illi genii removentur 8hoc modo ne influant; quod falsum (c)eorum, quod est falsum ex interiore malo, sit malum, et quidem tale malum quod non influere potest in partem intellectualem 9 sed in partem 6 voluntariam; et quia nova voluntas 10hominis Ecclesiae spiritualis implantata est in parte intellectuali, ut supra dictum, inde remoti sunt ab influxu in illam; ob 11hunc finem etiam Dominus disponit ut tales genii vastentur quoad omne intellectuale. 4 Homines fiunt tales genii 12post mortem, qui continue meditati sunt malum contra proximum, et cogitationem suam talibus delectaverunt; et quoque intulerunt malum, sed clandestine ac per alios, maxime cavendo ne aliquis sciret quod ab illis; ceteroquin in externis apparuerunt modesti, civiles, et sicut amici, et quoque sicut Christiani quoad 13loquelam, tum etiam quoad vitam, sed fuerunt hypocritae, ac intus dolosi tigres. @1 i autem$ @2 genii enim qui in illo falso in aeternum vivunt$ @3 i sunt$ @4 illa$ @5 i mille modis$ @6 i ejus$ @7 si ab illis influere daretur but d ab illis$ @8 eo$ @9 i hominis$ @10 apud hominem$ @11 illum$ @12 in altera vita$ @13 loquelam et vitam, verum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8623
#8623 "Et aedificavit Moscheh altare": quod significet in sanctum cultus et memoriae, constat ex significatione "altaris" quod sit praecipuum repraesentativum Domini, de qua n. 2777, 2811, 4489, et inde sanctum cultus, n. 4541; quod etiam sit in memoriam, est quia antiquis temporibus struebantur acervi in testem et memoriam rei quae firma staret et cujus recordaturi, ac postea etiam altaria, n. 4192; hic in memoriam rei, quod, quia manus (x)Amaleki contra thronum Jah, bellum Jehovae in illum a generatione in generationem; quod altaria etiam struerentur in testem et memoriam, constat ab altari quod Rubenitae, Gadditae, et dimidia tribus Menaschis ad Jordanem aedificabant, de quo dicebant ad filios Israelis, 1qui ideo bellum illis inferre volebant, quod aedificaverint id ut testis esset 2 quod culturi sint Jehovam, non per holocausta et sacrificia super illo, sed super altari quod ante habitaculum; idcirco vocabant altare illud, Testis inter nos et inter vos, quod Jehovah Deus, Jos. xxii 10-34. @1 quod IT$ @2 i inter illos$
Arcana Coelestia 7
Passage 8624
#8624 "Et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi": quod significet bellum continuum et tutelam Domini contra illos qui in falso mali interioris, constat ex eo quod nomina quae ab antiquis in Ecclesia indebantur significaverint quale et statum rei de qua tunc agebatur, 1et quod quoque involverint eadem ipsis nominibus, n. 340, 1946, 3422, 3498; quale et status rei de qua hic agitur, est quod bellum Jehovae erit contra Amalekum a generatione in generationem, in sensu interno, quod bellum perpetuum erit contra illos qui in falso mali interioris; hoc quoque significatur per "Jehovah Nissi"; Jehovah Nissi in lingua originali significat Jehovah vexillum seu signum meum, et per "signum" aut "vexillum" in Verbo significatur convocatio ad bellum; et quia dicitur "bellum Jehovae," significatur etiam tutela ab Ipso. 2 Quod per vexillum seu signum significetur convocatio ad bellum, constat ex eo quod cum convocationes 2fierent, sive ad profectiones, sive ad festa, sive ad bellum, 3 clanxerint buccina, 4et (x)tunc quoque sustulerint signum seu vexillum super montibus; quod clanxerint buccina, videatur Num. x 1-11; quod sustulerint signum seu vexillum, ex his locis: apud Jeremiam, Annuntiate in Jehuda, et in Hierosolyma audiri facite, et dicite, et clangite buccina in terra, proclamate, implete, dicite, congregamini, 5et intremus in urbes munimenti, erigite vexillum Zionem versus, convenite, ne subsistite, iv 5, 6: apud Esaiam, Omnes habitatores orbis, et incolae terrae, quando tolletur vexillum, aspicite, et cum clangitur buccina, audite, xviii 3: apud eundem, Sustulit vexillum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae; et ecce cito velox adveniet, v 26: apud eundem, Super monte eminente tollite vexillum, extollite vocem illis, agitate manum, ut veniant portae principum, xiii 2: apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum Meam, et erga populos attollam vexillum Meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super umero apportent, xlix 22; ex his patet quod per "vexillum" significetur 6congregatio. 3 Quod vexillum seu signum cum praedicatur de Domino, significet etiam tutelam, constat apud Esaiam, 7Timebunt ab occasu nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius, quia veniet sicut flumen angustum; spiritus Jehovae vexillum eriget in illo; tunc veniet Zioni Redemptor, lix 19 [, 20]: apud eundem, Fiet in die illo, radicem Jischaii, qui stans in vexillum populorum, gentes quaerent: et erit (x)quies Ipsius gloria, xi 10. 4 8Quia signum, quod in lingua originali exprimitur eadem voce qua vexillum, significabat congregationem, et cum dicebatur de Domino etiam tutelam, ideo expresse mandatum est ut serpens aeneus poneretur super signo, de quo ita apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum; et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet; et fecit Moscheh serpentem aeris, et posuit eum super signum; unde factum est, si momordit serpens virum et aspexit serpentem aeris, revixit, Num. xxi 8, 9; quod "serpens aeneus" repraesentaverit Dominum, videatur Joh. iii 14, 15; quod etiam tutelam, patet; nam sanatio per inspectionem serpentis qui super signo, significabat sanationem a malis falsi per inspectionem fidei in Dominum; dicit enim Dominus in loco citato apud Johannem, Sicut Moscheh exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat. @1 After 4298$ @2 fiebant$ @3 i tunc$ @4 et signum sustulerint super montibus$ @5 ut$ @6 congregatio, et cum vexillum praedicatur de Domino, significatur etiam tutela, ut$ @7 These two quotations are transposed.$ @8 The remainder of this is missing in A except part of the first few lines, which however are d.$
Arcana Coelestia 7
Passage 8625
#8625 "Et dixit, Quia manus contra thronum Jah": quod significet quia violentiam inferre volunt regno spirituali Domini, constat ex significatione "manus contra aliquem" quod sit violentiam inferre, et ex significatione "throni Jah" quod sit regnum spirituale Domini. Quod "thronus Jah" sit regnum spirituale Domini, est quia "thronus" praedicatur de regio Domini, et regio Domini correspondet regnum spirituale Ipsius; sunt duo 1quae praedicantur de Domino, nempe sacerdotium et regium, sacerdotio Ipsius correspondet regnum caeleste, et regio regnum spirituale, nam Dominus vocatur sacerdos 2ex Divino Bono, et vocatur rex 3ex Divino Vero; hoc, nempe Divinum Verum, 4involvit nomen Christus, et Divinum Bonum 5nomen Jesus, videatur n. 1728, 2015, 3004, 3009, 6148; "thronus" praedicatur de regio Domini, proinde de regno Ipsius spirituali, similiter Jah; 6quid "thronus," videatur n. 5313, et quid "Jah," n. 8267. 2 Quod ipsam rem attinet, quod nempe illi qui per "Amalekum" repraesentantur, qui sunt infernales genii qui in falso ex interiore malo, violentiam inferre velint regno spirituali Domini, explicatum est supra n. 8593, 8622; qui in falso hujus mali fuerunt non potuerunt arceri ab illis qui ab Ecclesia spirituali, priusquam Dominus in mundum venit et Humanum in Se Divinum fecit; tunc inclusi sunt inferno, unde exsurgere nusquam possum; et quoque communicatio, quae fit per influxum, prorsus adempta est; homo enim Ecclesiae spiritualis in obscuro est quoad verum fidei, et pro vero agnoscit quia Ecclesia sic dixit, non quia verum esse percepit; hoc verum apud illos fit bonum, 7et inde conscientiae; maligni 8 genii si influerent in 9id obscurum, destruerent conscientiam mille modis, nam non agunt in vera fidei ibi, sed in ipsas affectiones; et ubicumque appercipiunt aliquid affectionis boni, hoc pervertunt momento, tam clandestine ut ad apperceptionem nullatenus venire possit; aggrediuntur ipsos fines; verbo, malignitas illorum non describi potest, sed comparari cum veneno letali inconspicuo quod ad ipsas medullas penetrat. Plura de his geniis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ab experientia dicentur. 10 @1 in$ @2 quod Divinum Bonum$ @3 quoad Divinum Verum$ @4 significatur per Christum$ @5 per Jesum, videantur$ @6 quod thronus sit Dominus quoad Divinum Verum in coelo, videatur n. 5313, similiter Jah$ @7 cum fit$ @8 i illi$ @9 hoc$ @10 See volume VI, p. 704, note 1, which reads: This proposal was not fulfilled, but presumably the material mentioned here concerning the hells appeared in De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno, which was published in 1758.$
Arcana Coelestia 7
Passage 8626
#8626 "Bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem": quod significet quod sub jugum redacti et in infernum conjecti, unde exsurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia, constat ex significatione "belli Jehovae" 1 quod sit conjectio in infernum, et ex significatione "a generatione in generationem" quod sit perpetuo, ita quod inde exsurgere nusquam possint; quod hoc a Divina Domini potentia, videatur mox supra n. 8625 fin. Quod "bellum Jehovae" sit conjectio in infernum, est quia bellum Jehovae est perpetua victoria; infernales genii contra Jehovam, hoc est, Dominum, nullatenus possunt bellum gerere et pugnare, sed apparet illis quod pugnent, immo etiam 2quandoque quod vincant, cum illos qui in malo sunt subjugant, sed usque illis prosus nulla potentia est contra Divinum; minimum potentiae Divinae omnem turbam diabolicam, si vel myriades myriadum forent, ad omnem nutum momento domat; ast dat illis copiam agendi, quantum inde usus fit, et malum illorum a Domino in bonum potest verti, de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi.3 Ex his aliquatenus constare potest quod per "bellum Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem" significetur subjugatio et conjectio in infernum, unde 4resurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia. @1 i contra aliquam rem,$ @2 quasi$ @3 See Volume VI, p. 704, note 1, which reads: This proposal was not fulfilled, but presumably the material mentioned here concerning the hells appeared in De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno, which was published in 1758.$ @4 exsurgere$ Continuatio de Incolis et Spiritibus Telluris Jovis
Arcana Coelestia 7
Passage 8627
#8627 Incolae telluris Jovis sapientiam ponunt in cogitando bene et juste de rebus quae in vita obveniunt; sapientiam illam hauriunt (c)a parentibus ab infantia, quae successive in posteritatem transfertur, et sic crescit. De scientiis quales in nostra tellure sunt, prorsus nihil sciunt, nec scire volunt; vocant illas umbras et comparant nubibus quae inter solem; ideam hanc de scientiis duxerunt ex aliquibus e nostra tellure qui se coram illis venditarunt quod sapientes essent ex scientiis.
Arcana Coelestia 7
Passage 8628
#8628 Spiritus e nostra tellure qui se ita venditarunt fuerunt qui sapientiam posuerunt in talibus quae sunt merae memoriae, ut in linguis, in historicis quae sunt orbis literarii, in nudis experimentalibus, inque terminis imprimis philosophicis, et in similibus aliis, nec illis ut mediis ad sapiendum usi sunt, quia in illis ipsis sapientiam posuerunt; hi quia per scientias, ut per media, non excoluerunt facultatem suam rationalem, in altera vita parum perceptionis habent, nam solum 1vident in terminis et ex terminis, qui sunt ibi sicut grumi, ac sicut crassae nubes ante visum intellectualem; et qui 2 fastuosi fuerunt ex eruditione inde, adhuc minus percipiunt; qui 3vero scientiis usi sunt ut mediis annihilandi illa quae fidei sunt, illi intellectuale suum prorsus destruxerunt, (c)ac vident in caligine sicut noctuae, falsum pro vero et malum pro bono. 2 4Spiritus Joviales ex conversatione cum talibus concluserunt quod scientiae umbram inducant et occaecent; sed illis dictum est quod in hac tellure scientiae sint media aperiendi visum intellectualem, qui visus est in luce caeli, ac instruit in talibus quae sunt vitae spiritualis; sed quia regnat amor sui (c)et amor mundi, et inde talia quae sunt vitae mere naturalis (c)ac sensualis, 5ideo scientiae (t)illis sunt media insaniendi, nempe 6 confirmandi pro natura contra Divinum, (c)et pro mundo contra caelum. 3 Porro dictum est quod scientiae in se sint divitiae spirituales, et quod (c)ii qui possident illas sint sicut qui possident divitias mundanas, quae similiter sunt media usum praestandi sibi, proximo, et patriae, et quoque media malefaciendi; tum quod sint sicut vestes, quae pro usu et ornatu inserviunt, et quoque pro fastu ut apud eos qui ab illis 7solis volunt honorari. Spiritus telluris Jovis haec bene intellexerunt, sed mirati sunt quod cum homines essent, praetulerint talia quae ad sapientiam ducunt ipsi sapientiae; et quod non videant quod immergere illis mentem, et non ultra se elevare, sit inumbrare et occaecare. @1 After in terminis$ @2 i illorum$ @3 autem$ @4 After talibus$ @5 inde$ @6 i se$ @7 solum$
Arcana Coelestia 7
Passage 8629
#8629 Quidam spiritus ex inferiore terra ascendens ad me venit, et dixit quod audiverit illa quae cum aliis spiritibus locutus sum, sed quod vix aliquid intellexerit quae dicta sunt de vita 1et luce spirituali; interrogabatur num illa discere vellet; dicebat quod non eo animo venerit, ex quo concludi potuit quod non vellet; erat valde stupidus; dictum ab angelis quod ille cum in mundo vixit homo, fuerit inter celebratiores propter eruditionem; erat frigidus, quod ab afflatu manifeste sentiebatur, quod signum erat luminis mere naturalis, et nullius spiritualis, ita quod per scientias non aperuerit sed occluserit sibi viam ad lucem caeli. @1 spirituali ac coelesti$
Arcana Coelestia 7
Passage 8630
#8630 Quia incolae telluris Jovis per aliam viam sibi intelligentiam comparant quam incolae nostrae telluris, et praeterea alia indole sunt ex vita, ideo non possunt simul esse, sed si appropinquant, vel fugiunt illos vel repellunt. 1Sunt sphaerae, quae sphaerae spirituales vocandae 2, quae ex unaquavis societate 3continue emanant, immo exundant; sphaerae illae sunt ex activo affectionum et inde cogitationum, ita sunt ipsius vitae: de sphaeris videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, 1505, 1507, 1505, 1510-1519, 2401, 4464, 5179, 6206, 6598-6613, (a)7454, 8063; consociationes in altera vita omnes fiunt 2 secundum sphaeras; quae concordant conjunguntur secundum concordantiam, quae discordant repelluntur secundum discordantiam; unaquaevis provincia in Maximo Homine, cui aliquod membrum ac organum in corpore humano correspondet, suam sphaeram ab alterius provinciae sphaera distinctam habet, inde conjunctio mutua illorum qui ad eandem provinciam pertinent, et disjunctio illorum qui ad aliam. Spiritus et angeli qui e tellure Jovis sunt referunt in Maximo Homine IMAGINATIVUM COGITATIONIS, et sic statum activum partium interiorum; nostrae autem telluris spiritus referunt varias functiones partium exteriorum corporis, in quas, cum dominari volunt, imaginativum cogitationis influere non potest; inde oppugnantiae inter sphaeras. @1 The remainder of this is written in A immediately after n. 8634$ @2 i sunt$ @3 continuo IT$
Arcana Coelestia 7
Passage 8631
#8631 Spiritus Joviales in quam clara perceptione de rebus spiritualibus sunt, constare mihi potuit ex repraesentatione illorum quomodo Dominus, Quem unicum suum Dominum vocant, convertit pravas affectiones in bonas; repraesentabant mentem intellectualem ut formam pulchram, ac ei indebant activitatem formae convenientem pro affectione; ac ostendebant dein quomodo Dominus flectit pravum ibi in bonum; quod fecerunt modo qui vocibus describi 1nequit, tam dextre ut collaudati sint ab angelis. Aderant tunc eruditi ex nostra tellure qui intellectuale suum immerserant terminis scientificorum, et multum litigaverunt de forma, de substantia, de materiali et non materiali, et de similibus, (c)ac talia ad nullum usum applicuerunt; hi ne quidem repraesentationem illam comprehendere potuerunt. @1 non potest$
Arcana Coelestia 7
Passage 8632
#8632 Locutus sum cum spiritibus illius telluris de Domino, quod nulli malum faciat, minus quod aliquem puniat; spiritus illi, quia inter simpliciores erant, hoc primum non voluerunt admittere, credentes quod a Domino poenae; sed cum illis dictum est quod angeli illorum cum apud hominem suae telluris sunt, non castigent, 1 ne quidem loquantur dure, sed quod solum permittant spiritibus punitoribus, qui etiam adsunt, ut id faciant; et cum angeli non castigant, eo minus Dominus, Qui est ipsum Bonum, et Qui regit angelos; his auditis agnoscebant et affirmabant voce manifesta quod Dominus nullum puniat, et nulli malum faciat, ne quidem ad aliquem dure loquatur. De angelis et de spiritibus punitoribus apud incolas Jovis, videatur n. 7802-7805, 7810. @1 i et$
Arcana Coelestia 7
Passage 8633
#8633 Quod vitam illorum in tellure illa porro attinet, instructus sum a spiritibus illorum quod sicut non scientifica, ita nec artificialia curent. Tum quod non habeant festos dies, sed quolibet mane, oriente sole, et qualibet vespera occidente sole, cultum sanctum 1 Unico Domino in tentoriis suis habeant, et quod tunc quoque psallant. @1 i pro$
Arcana Coelestia 7
Passage 8634
#8634 Continuatio de incolis et spiritibus telluris Jovis ad finem capitis sequentis.