Arcana Coelestia – Exodus, caput 15

EXODI CAPUT DECIMUM QUINTUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 6
Passage 8252

#8252 Apud hominem Ecclesiae erit vita pietatis et erit vita charitatis; conjunctae erunt; vita pietatis absque vita charitatis ad nihil conducit, sed illa cum hac ad omnia.

Arcana Coelestia 6
Passage 8253

#8253 Vita pietatis est pie cogitare et pie loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et tunc praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire sacramentum cenae, et similiter reliqua cultus secundum Ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, et ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis.

Arcana Coelestia 6
Passage 8254

#8254 Ipsissimus cultus Domini consistit in vita charitatis, non autem in vita pietatis absque illa; vita pietatis absque vita charitatis est sibi solum velle consulere, non proximo; at vita pietatis cum vita charitatis est sibi velle consulere propter proximum; illa vita est ex amore erga se, haec autem ex amore erga proximum.

Arcana Coelestia 6
Passage 8255

#8255 Quod facere bonum sit colere Dominum, constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Omnis qui audit verba Mea, et facit ea, comparabo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea et non faciens (c)ea comparabitur viro stulto, vii 24, 26.

Arcana Coelestia 6
Passage 8256

#8256 Homo etiam talis est qualis ejus charitatis vita, non autem talis qualis 1 ejus pietatis vita absque illa; inde charitatis vita manet hominem in aeternum, non autem pietatis vita, nisi quantum haec concordat cum illa. Quod charitatis vita maneat hominem in aeternum, etiam constat a Domini verbis apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis; et tunc reddet unicuique secundum facta ejus, xvi 27: et apud Johannem, Exibunt, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii, v 29; tum ex illis quae apud Matthaeum (x)xxv 31 ad fin. @1 i est$

Arcana Coelestia 6
Passage 8257

#8257 Per vitam per quam principaliter colitur Dominus, intelligitur vita secundum praecepta Ipsius in Verbo, per haec enim novit homo quid fides et quid charitas; haec vita est vita Christiana, et vocatur vita spiritualis; vita autem secundum leges justi et honesti absque illa est vita civilis et moralis; haec vita facit ut homo sit civis mundi, illa autem ut sit civis caeli. CAPUT XV 1. Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc JEHOVAE, et dixerunt dicendo, (x)Cantabo JEHOVAE, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. 2. Virtus mea, et canticum JAH 1, et fuit mihi ad salutem; Hic DEUS meus, et habitaculum constituam Illi, DEUS patris mei, et exaltabo Ipsum. @1 i (Ps. cxviii 14)$ 3. JEHOVAH vir belli, JEHOVAH nomen Ipsius. 4. Currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare; et electio ducum tertianorum submersi in mari Suph. 5. Abyssi obtexerunt illos, descenderunt in profunditates sicut lapis. 6. Dextra Tua, JEHOVAH, magnificata in robore; dextra Tua, JEHOVAH, confringis hostem. 7. Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi; emittis excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam. 8. Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta, 1coagulatae abyssi in corde maris. @1 congelatae I$ 9. Dixit hostis, Persequar, assequar, dividam spolium, implebitur illis anima mea, evacuabo gladium meum, expellet illos manus mea. 10. Spirasti vento Tuo, 1contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus. @1 contegit I$ 11. Quis sicut Tu in diis, JEHOVAH? quis sicut Tu, magnificus in sanctitate, venerandus laudibus, faciens mirabile? 12. Extendisti dextram Tuam, absorpsit illos terra. 13. Duxisti in misericordia Tua populum illum, redemisti; deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae. 14. Audiverunt populi, contremuerunt, dolor 1 apprehendit habitatores Philisthaeae. @1 i (qualis parturientii)$ 15. Tunc consternati sunt duces 1Edomi, potentes Moabi, apprehendit illos terror; colliquefacti omnes habitatores Canaanis. @1 Edom I$ 16. Cecidit super illos formido et pavor; in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, JEHOVAH, usque dum transibit populus (x)hic, possedisti. 17. Introduces illos, 1 plantabis illos in monte hereditatis Tuae, loco ad habitare Te, operatus es JEHOVAH, sanctuarium, DOMINE, praepararunt manus Tuae. @1 i and d et$ 18. JEHOVAH regnabit in saeculum et aeternitatem. 19. Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis in mare, et reduxit JEHOVAH super illos aquas maris; et filii Israelis iverunt in arido per medium maris. 20. Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror (x)Aharonis, tympanum in manu sua; et exiverunt omnes mulieres post illam in tympanis et in choreis. 21. Et respondit illis Mirjam, Cantate JEHOVAE, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. 22. Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Schur, et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas. 23. Et venerunt ad Marah, et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; propterea vocavit nomen ejus Marah. 24. Et murmuraverint populus contra Moschen, dicendo, Quid bibemus? 25. Et clamavit ad JEHOVAM, et monstravit illi JEHOVAH lignum, et projecit ad aquas, et dulces factae aquae; ibi posuit illi statutum et judicium, et ibi tentavit illum. 26. Et dixit, Si audiendo audiveris vocem JEHOVAE DEI tui, et rectum in oculis Ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis Ipsius, et custodiveris omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te, quia Ego JEHOVAH sanator tuus. 27. Et venerunt ad Elim, et ibi duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; et castrametati sunt ibi juxta aquas. CONTENTA

Arcana Coelestia 6
Passage 8258

#8258 In sensu interno hujus capitis celebratur Dominus quod postquam Humanum Suum glorificavit, malos qui infestabant bonos in altera vita, dejecerit in inferna; et bonos qui infestati sunt, elevaverit in caelum; haec sunt quae in sensu interno continentur in cantico prophetico.

Arcana Coelestia 6
Passage 8259

#8259 Postea in sensu interno agitur de altera tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae describitur per "murmurationem populi ad Marah ubi aquae 1 amarae"; et dein de consolatione, quae significatur per (x)castrametationem ad Elim ubi duodecim fontes et septuaginta palmae." @1 i erant$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 6
Passage 8260

#8260 Vers. 1, 2. Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae, et dixerunt dicendo, Cantabo Jehovae, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. Virtus mea, et canticum Jah, et fuit mihi ad salutem; Hic Deus meus, et habitaculum constituam Illi, Deus patris mei, et exaltabo Ipsum. "Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae" significat glorificationem Domini ab illis qui ab Ecclesia spirituali propter liberationem: "et dixerunt dicendo" significat ita ex influxu: (x)Cantabo Jehovae" significat quod Domino soli gloria: "quia exaltando exaltavit" significat quod manifestaverit Divinum Suum in Humano: "equum et equitem ejus projecit in mare" significat in eo quod ex sola praesentia Ipsius falsa ex malo damnata sint et conjecta in infernum: "virtus mea" significat quod omne potentiae ab Ipso: "et canticum Jah" significat quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso: "et fuit mihi ad salutem" significat quod inde salvatio: "et habitaculum constituam Illi" significat quod in bono quod ab Ipso, erit ut in caelo Suo: "Deus patris mei" significat quod non aliud Divinum fuerit in Ecclesiis antiquis: "et exaltabo Ipsum" significat quod etiam nunc Ipsi cultus Divinus.

Arcana Coelestia 6
Passage 8261

#8261 "Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae": quod significet glorificationem Domini ab illis qui ab Ecclesia spirituali propter liberationem, constat ex significatione "canere canticum" quod sit glorificatio, de qua sequitur; quod sit glorificatio Domini, est quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 2921, (x)3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 1 6281, 6905, 6945, 6956; et ex repraesentatione "Moschis et filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali; Moscheh enim una cum populo Ecclesiam illam repraesentat, "Moscheh" caput ejus, quia etiam Divinum Verum, et "populus" seu "filii Israelis" ipsam Ecclesiam; quod "filii Israelis" sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 6426, 6637, 6862, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod glorificatio Domini sit propter liberationem, patet ab illis quae 2in capite praecedenti ostensa sunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati 3sint per Adventum Domini in mundum, et quod eo usque detenti fuerint in terra inferiore, et ibi infestati a spiritibus qui in 4falsis ex malo, et liberati a Domino 5postquam Humanum in Se Divinum fecit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372; et quod eo usque fuerint detenti in terra inferiore, ac liberati a Domino cum Humanum in Se Divinum fecit, n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828, 7932, 8018, 8054. 2 Quod "canere canticum" sit glorificare ac ita "canticum" glorificatio, est quia cantica in Ecclesia Antiqua (c)et postea in Judaica erant prophetica, et 6agebant de Domino, imprimis quod venturus in mundum, ac diabolicam turbam, tunc plus quam usquam grassantem, destructurus, (c)et fideles ab impugnationibus illorum liberaturus; 7 et quia (t)canticorum prophetica 8in sensu interno talia continebant, inde per illa significatur glorificatio Domini, hoc est, celebratio Ipsius ex laetitia cordis; laetitia cordis enim per cantum imprimis exprimitur, nam 9laetitia in cantu quasi ex se in sonorum erumpit; inde 10est quod Jehovah, hoc est, Dominus, 11in canticis (x)appelletur Heros, Vir belli, Deus exercituum, Victor, robur, propugnaculum, scutum, (x)salus; et diabolica turba quae destructa, hostis; qui percussus, (t)absorptus, submersus, conjectus in infernum. 3 Qui de sensu interno nihil noverunt credebant etiam olim quod intelligerentur talia quae in mundo erant, sicut hostes ibi, pugnae, victoriae, clades, submersiones, de quibus cantica 12in sensu externo agebant; sed qui sciebant quod omnia prophetica involverent 13caelestia et Divina, et quod haec repraesentarentur in illis, sciebant quod 14ageretur ibi de damnatione infidelium et de salvatione fidelium a Domino cum venturus in mundum; et tunc hi qui id sciebant, et id cogitabant, ac inde afficiebantur, internam laetitiam habebant, illi autem modo externam; angeli etiam qui apud homines, simul tunc in glorificatione Domini fuerunt 15; inde illis qui canebant et qui audiebant cantica, ex sancto 16et beato quae ex caelo influebant, laetitia caelestis 17in qua sibi visi quasi sublati in caelum; talem effectum habebant cantica Ecclesiae apud antiquos, talem quoque effectum 18habent hodie, nam angeli spirituales imprimis afficiuntur canticis quae de Domino, Ipsius regno, et de Ecclesia; (s)quod cantica Ecclesiae illum effectum 19habuerint, erat non solum ex eo quod laetitia cordis per illa 20facta sit activa, et ab interiore usque ad extremas corporis fibras 21eruperit, et has tremore laeto et simul sancto 22commoverint, sed etiam quia glorificatio Domini in caelis fit per choros, ac ita per concentus plurium; inde quoque loquela angelica est harmonica, cadens in numeros; de choris, videatur n. 2595, 2596, 3350, 5182, 8115; de loquela angelica, quod cadat in numeros, n. 1648, 1649, 7191 fin.; inde est quod 23glorificationes Domini apud antiquos qui ab Ecclesia 24fierent per cantica, psalmos, instrumenta musica varii generis; nam gaudium 25quod excessit omnia gaudia, habebant antiqui qui ab Ecclesia, ex recordatione Adventus Domini et salvationis generis humani per Ipsum.(s) 4 Quod cantica prophetica glorificationem Domini in sensu interno continerent 26, constat ex canticis in Verbo, ut apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, 27Ego custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentem tenebris. Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae; 28extollant vocem desertum et urbes ejus; cantent habitatores petrae, ponant Jehovae gloriam; Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum, excitabit zelum, super hostes suos invalescet, xiii 6-9, seq.; quod hic agatur de Domino quod venturus ad liberandum illos qui in captivitate spirituali, patet; quare dicitur, "Cantate Jehovae canticum novum, et cantent habitatores petrae": similiter apud (x)eundem, Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, illis qui in tenebris, Revelamini: super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum illorum. Cantate, caeli, et exulta, terra, et personate, montes, cantu, quia consolatus Jehovah populum Suum, et afflictorum Suorum miserabitur, xlix 8-10, 13 seq.; ibi etiam agitur de Adventu Domini et de liberatione vinctorum: apud Davidem, 5 Cantate Jehovae canticum novum, 29 benedicite nomini Ipsius, enumerate in gentibus gloriam Ipsius 30: omnes dii populorum vanitates; at Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decor in sanctuario Ipsius; date Jehovae gloriam et robur, date Jehovae gloriam nominis Ipsius; dicite inter gentes, Jehovah regnat, etiam orbis stabilitur, et non dimovetur; Jehovah venit, venit ad judicandum terram, Ps. xcvi 1 ad fin.: apud eundem, Jehovah fecit ascendere me e fovea vastationis, e caeno luti; ac constituit super petra pedes meos; et dedit in os meum canticum novum, laudem Deo nostro; videbunt multi et confident, Ps. xl 3, 4 [A.V. 2, 3]; ex his quoque 31constat quod "canticum" sit glorificatio Domini ob liberationem; cantica enim involvebant laetitiam cordis et exaltationem Domini; laetitiam cordis ob Adventum Domini et salvationem tunc, et exaltationem ob victoriam super hostes spirituales; laetitia cordis cum exaltatione Domini est quae intelligitur per glorificationem. 6 Quod laetitia cordis per "cantica" significaretur, patet apud Davidem, Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii, psallite Illi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregium pulsare cum clangore, quia colligit sicut cumulum (x)aquas maris, dat in thesauris abyssos, Ps. xxxiii 2-7: apud Esaiam, Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, cum cantu non bibent vinum, xxiv 8, 9: et apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 10. Quod exaltatio Jehovae, hoc est, Domini, 32fieret per cantica, apud Davidem, Servus Jehovae David qui locutus est Jehovae verba cantici hujus: Jehovah robur meum; Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus; Deus meus, rupes mea in qua confido, scutum meum, et cornu salutis meae, refugium meum; laudatum invocabo Jehovam, tunc ab hostibus meis servabor, Ps. xviii 1-4 seq.: apud eundem, Jehovah robur meum et scutum meum, unde cantico confitebor Ipsum; Jehovah robur illis, et robur (x)salutum uncti Ipsius, Ps. xxviii 7, 8: apud eundem, Salus Tua, Deus, in altum deducet me; laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione, Ps. (x)lxix 30, 31 [A.V. 29, 30]33. 7 Quod de Domino agerent cantica, etiam constat apud Johannem, Viginti quattuor seniores cecinerunt canticum novum, dicentes, Dignus es Qui accipias librum, et aperias sigilla illius, quia occisus 34es, et redemisti Deo (x)nos sanguine Tuo, Apoc. v 9, 10: et apud eundem, Vidi angelos septem, [et] qui canebant canticum Moschis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine, Deus Omnipotens; justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum; quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum? Apoc. xv ,] 2, 3 [,4]; "canticum Moschis et Agni" est canticum quod in hoc capite vocatur "canticum Agni" quia de glorificatione Domini ibi agitur. @1 i 6303,$ @2 praecedunt, ubi ostensum quod$ @3 sunt$ @4 falso$ @5 cum$ @6 After Domino$ @7 i et in coelum ad Se introducturus,$ @8 After talia$ @9 in illis$ @10 in canticis$ @11 vocatur$ @12 fiebant$ @13 talia quae coeli sunt$ @14 After mundum$ @15 i, nam prophetica illis sunt sicut sermones seu cantus in lingua illis vernacula$ @16 quod ex coelo influebat$ @17 ex$ @18 haberent I$ @19 habeant, est$ @20 fiat$ @21 erumpat$ @22 commoveat$ @23 After Ecclesia$ @24 fiebant$ @25 quod habebant illi qui ab Ecclesia, et omnia gaudia excessit, fuit adventus Domini, per quem salvatio generis humani$ @26 i, et inde illam significarent$ @27 ***$ @28 S usually has attollent vocem, cp n. 2708[3]$ @29 i Cantate Jehovae omnis terra, Cantate Jehovae,$ @30 i, inter omnes populos mirabilia Ipsius$ @31 patet$ @32 fiebat$ @33 i, tum in locis supra allegatis$ @34 est$

Arcana Coelestia 6
Passage 8262

#8262 "Et dixerunt dicendo": quod significet ita ex influxu, constat ex significatione "dicere," cum agitur de glorificatione Domini per canticum, quod sit influxus; quod "dicere" etiam sit influxus, videatur n. 5743, 6152, 6291, 7291, 7381, 8221.

Arcana Coelestia 6
Passage 8263

#8263 "Cantabo Jehovae": quod significet quod Domino soli gloria, constat ex significatione "cantare Jehovae" quod sit glorificare Dominum, de qua mox supra n. 8261, ita quod Ipsi gloria; quod Ipsi soli, est quia Dominus est Jehovah in Verbo, 1n. 8261, ita solus Deus. In Verbo passim dicitur quod "soli Deo erit gloria et honor"; qui non scit interiora Verbi credere potest quod Dominus velit 2et amet gloriam sicut homo in mundo, etiam ex causa quia Ipsi illa prae omnibus in universo competit; sed Dominus non gloriam 3vult propter Se, sed propter hominem qui glorificat Illum; homo qui glorificat 4Illum facit id ex sancta veneratione pro Ipso quod supremus sit, et ex humiliatione sui quod respective (t)nihil sit, et quia sic in glorificatione Domini ab homine inest et sancta veneratio et humiliatio, homo tunc in statu est recipiendi influxum boni a Domino, ita quoque amorem in Ipsum; inde est quod Dominus velit glorificationem ab homine, videatur n. 4347, 4593, 5957; quod influxus boni a Domino sit in cor humile, n. 3994, 7478. @1 After Deus$ @2 gloriam, et amet illam$ @3 amat$ @4 Ipsum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8264

#8264 "Quia exaltando exaltavit": quod significet quod manifestaverit Divinum Suum in Humano, constat ex significatione "exaltare se," cum de Domino, quod sit manifestare Divinum in Humano; causa quod per "exaltando exaltavit se" id significetur, est quia Divinum est Altissimum seu Supremum, ac Dominus cum in mundo fuit, Humanum in Se Divinum fecit, ac ita "exaltando exaltavit"; quod per "altum" in Verbo significetur Divinum, videatur n. 8153; hic dicitur "exaltando exaltavit," et per id significatur 1manifestatio Divini in Humano, quia in cantico hoc agitur de Domino quod postquam Humanum Suum Divinum fecit, malos 2conjecerit in inferna, et bonos elevaverit in caelum, n. 8258, et hoc per solam praesentiam Suam, 3n. 7989, (d)nam malos conjicere in inferna et bonos elevare in 4caelum, per (x)solam praesentiam, est Divinum. @1 Divinum$ @2 dejecerit$ @3 de qua re in capite praeced.$ @4 coelum altered to coelos$

Arcana Coelestia 6
Passage 8265

#8265 "Equum et equitem projecit in mare": quod significet [in eo] quod ex sola praesentia Ipsius falsa ex malo damnata sint et conjecta in infernum, constat ex significatione "equi" quod sint falsa ex intellectuali perverso; quod "equus" sit intellectuale, videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, et in opposito sensu intellectuale perversum, quod quia est nullum intellectuale, significatur in hoc sensu falsum per "equum," et per "equum Pharaonis" scientificum falsum, n. 6125, 8146, 8148; ex significatione "equitis" quod sint ratiocinia inde, de qua n. 8146, 8148; et ex significatione "projicere in mare" quod sit damnare et 1conjicere in infernum; quod "mare," hic "mare Suph," sit infernum ubi falsa ex malo illorum qui ab Ecclesia in fide separata et vita mali fuerunt, videatur n. 8099, 8137, 8148; inde est quod dicantur falsa ex malo; quod illa damnata 2sint et conjecta in infernum ex sola praesentia Domini, in capite praecedente 3 ostensum est; mali enim nullatenus sufferre et sustinere possunt praesentiam Divinam, nam ex praesentia Divina anguntur, 4 cruciantur, et 5quasi exanimantur, se gerunt sicut qui in 6agone mortis sunt; causa est quia Divino (x)omne potentiae inest, et destruit ac exstinguit quod oppositum est, ita falsum et malum; inde vita illorum qui in falso et malo a praesentia Divina laborat, 7et tunc in se infernum, secundum praesentiae gradum, sentit; ne autem destruantur prorsus et crucientur illi qui in falsis et malis, obvelantur suismet falsis et malis, sicut nimbis, qui talis naturae sunt ut influxum Divini infringant, vel repellant vel suffocent, sicut solent nimbi terrestres aut nubes radios solis; haec intelliguntur per 8verba apud Johannem, 2 Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, et ab ira Agni; quia venit dies magna irae Ipsius; quis ergo poterit consistere? Apoc. vi 16, 17; per "montes et petras" quibus dicent ut "ruerent super illos et absconderent illos" significantur mala et falsa; per "iram Agni" significatur cruciatus; apparet enim sicut Divinum 9ex ira cruciaret, cum tamen sunt ipsa falsa et mala 10; similiter apud Esaiam ii 10; apud Hoscheam x 8; apud Lucam xxiii 30; quod ex sola praesentia Domini damnatio, etiam significatur per sequentia haec in hoc cantico, Emittis (x)excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam; et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta: spirasti vento Tuo, 11contexit illos mare, profundum petierunt: extendisti dextram Tuam, absorpsit illos terra, vers. 7, 8, ,] 12; similiter in perpluribus aliis locis in Verbo. @1 After infernum$ @2 et in infernum conjecta sint$ @3 i saepe$ @4 i et$ @5 Before anguntur$ @6 angore$ @7 ac infernum in se sentit, ne autem ex praesentia illa exstinguantur, imo ne nimis crucientur, obvelantur illi qui in infernis sunt falsis ex malo, sicut nimbo, aut sicut aqua, quae tales sunt, ut Divinum influxum vel exstinguant, vel infringant, vel repellant, vel suffocent, sicut nubes ac nimbi terrestres solent radios solis$ @8 S wrote verba haec then d verba$ @9 cruciet, sed$ @10 i inquibus sunt, quae non sustinent praesentiam veri et boni$ @11 contegit I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8266

#8266 "Virtus mea": quod significet quod omne potentiae ab Ipso, constat ex significatione "virtutis" quod sit vis et potentia; et quia dicitur "virtus mea," et de Jehovah seu Domino, est quod omne potentiae sit ab Ipso.

Arcana Coelestia 6
Passage 8267

#8267 "Et canticum Jah": quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione "cantici," cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est (c)ex fide in Dominum, 1quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3ita fides, inde nunc est quod "canticum," cum de homine, sit gloria ex fide. 2 Quod "Jah" sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur "canticum Jah," quia per "canticum" significatur 5fides quae est Divini Veri 6; per "Jah" quoque significatur Divinum Verum apud Davidem, Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. lxviii 5 [A.V. 4]; "laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius" est per Divinum Verum: etiam apud eundem, In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii , 13, 14, 17, 19]; ibi "Jah" est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. cv (x)45, cvi 1, 48, cxi 1, cxii 1, cxiii 1, 9, cxv 17, 18, cxvi 19. @1 nam$ @2 quod fides procedens a Domino$ @3 proinde$ @4 i est$ @5 gloria fidei$ @6 i, ut supra dictum$ @7 i castigando castigavit me Jah,$

Arcana Coelestia 6
Passage 8268

#8268 "Et fuit mihi in salutem": quod significet quod inde salvatio, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 8269

#8269 "Et habitaculum constituam Illi": quod significet quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo, constat ex significatione "habitaculi," cum de Jehovah seu Domino dicitur, quod sit bonum; quod "habitaculum Domini" sit bonum, est quia omne bonum est 1a Domino, ita bonum est Domini, adeo ut dici possit quod Dominus sit bonum; in hoc cum Dominus habitat, in Suo Divino habitat, nec alibi habitare potest, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Si quis amaverit Me, verbum Meum servat, et Pater Meus amat illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv (x)23; bonum ex Divino (t)hic describitur per "amare Dominum, et 2servare verbum Illius," nam bonum est amoris 3; apud illum dicitur quod "mansionem facerent," hoc est, in bono apud illum. Ut in Suo caelo dicitur quia caelum vocatur "habitaculum Dei," ex eo quia bonum, quod a Domino, est ibi, et constituit caelum; Dominus etiam in unoquovis homine est ut in Suo caelo, cum in bono ibi, nam caelum hominis est bonum, et homo per bonum est apud angelos in caelo; inde nunc patet quod per "habitaculum constituam Illi" significetur quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo. @1 Domini, et quia est Domini, est Dominus in bono, et quoque est bonum, et Dominus non potest habitare nisi in suo Divino, et cum apud hominem est in Divino quia in bono quod ab Ipso$ @2 verbum Ipsius servare$ @3 i et obedientiae$

Arcana Coelestia 6
Passage 8270

#8270 "Deus patris mei": quod significet quod non aliud Divinum fuerit in Ecclesiis antiquis, constat ex significatione "patris" quod sit Ecclesia Antiqua, de qua n. 6050, 6075, (x)7649, 8055; inde "Deus patris" est Divinum in Ecclesiis antiquis; quod Divinum in illis Ecclesiis fuerit Dominus, videatur n. 6846, 6876, 6884; et quod non alius per "Jehovam" ab illis intellectus sit quam Dominus, n. 1343, 5663.

Arcana Coelestia 6
Passage 8271

#8271 "Et exaltabo Ipsum": quod significet quod etiam nunc Ipsi cultus Divinus, constat ex significatione "exaltare," cum dicitur de homine quod exaltabit Jehovam, quod sit cultus, nam cultus Divinus consistit in exaltatione Domini respective ad se, 1quod fit secundum gradum humiliationis sui coram Domino; humiliatio est essentiale cultus Divini; cum homo in hoc essentiali est, tunc 2est in statu recipiendi a Domino verum quod fidei et bonum quod charitatis, consequenter in statu colendi Ipsum; 3si autem homo exaltat se coram Domino, tunc claudit interiora mentis suae pro receptione boni et veri a Domino. (d)Quid "exaltare se," cum dicitur de Domino quod Ipse (t)te exaltet, videatur supra n. 8964. @1 et in humiliatione sui respective ad Dominum$ @2 After statu$ @3 at si homo se exaltat$

Arcana Coelestia 6
Passage 8272

#8272 Vers. 3-5. Jehovah vir belli, Jehovah nomen Ipsius. Currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare; et electio ducum tertianorum submersi in mari Suph. Abyssi obtexerunt illos, descenderunt in profunditates sicut lapis. "Jehovah vir belli" significat quod Dominus contra omnia mala et falsa, quae ab infernis, tutetur 1: "Jehovah nomen Ipsius" significat quod solus sit a Quo omnia: "currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare" significat falsa ex malo in specie et in genere illorum qui ab Ecclesia et ibi in vita mali, quod se ad praesentiam Ipsius conjecerint in inferna: "et electio ducum tertianorum" significat omnia cum singulis: "submersi in mari Suph" significat quod concluserint se falsis ex malo: "abyssi obtexerunt illos" significat quod falsitates ex cupiditatibus operuerint illos: "descenderunt in profunditates sicut lapis" significat quod ad inferiora lapsi sint sicut ex gravi. @1 A has marginal note bella Jehovae, historica ***$

Arcana Coelestia 6
Passage 8273

#8273 "Jehovah vir belli": quod significet quod Dominus contra omnia mala et falsa, quae ab infernis, tutetur, constat ex significatione "viri belli" quod sit qui contra falsa et mala, hoc est, contra inferna, pugnat et vincit, hic qui hominem contra illa tutatur, nam, ut prius ostensum est, Dominus solus pugnat pro homine et tutatur illum cum 1impugnatur ab infernis, et hoc continue, imprimis in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales; Dominus "vir belli" appellatur ex eo primum quod, cum in mundo fuit, solus, hoc est, ex Se, pugnaverit contra inferna, quae tunc quoad plurem partem aperta fuerunt, et omnes quotcumque in alteram vitam veniebant, aggrediebantur et subjugare conabantur. Causa quod diabolica turba, hoc est, 2inferna, tunc ita grassarentur, erat quia Divinum transiens per caelum, quod ante Adventum Domini Divinum Humanum fuit, non valuit contra mala et falsa quae tam immensum aucta fuerunt; idcirco (d)Ipsi Divino placuit Humanum assumere, et Hoc Divinum facere, et tunc simul per pugnas in Se admissas turbam illam diabolicam in inferna conjicere, et ibi includere, (c)ac subjicere caelis, et simul 3etiam ipsos caelos in ordinem redigere; ex his pugnis Dominus primum vocatur "vir belli"; et postea quod, cum ita vicerat inferna et justitia factus, ex Divina potentia tutetur homines et hoc continue, et imprimis in pugnis tentationum. 2 Quod Dominus solus et ex Se pugnaverit contra inferna et vicerit illa, ita apud Esaiam, Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire; dum veritas sublata est, et recedens a malo insanus; vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius quod non judicium; et vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 14-17; describitur hic status illius temporis (d)in utroque mundo, et quod Dominus 4ex Se solus rem lapsam restituerit: pariter alibi apud eundem, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? Hic honorabilis in vestitu Suo, incedens in multitudine roboris Sui? Ego Qui loquor in justitia, magnus ad 5salutem; torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum, unde sparsa est victoria illorum super vestes Meas; (m)nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat:(n) circumspexeram sed non auxilians, et obstupui sed non suffulciens, ideo salutem (t)Mihi praestitit brachium Meum, lxiii 1-5; ex his constare potest quod Dominus in mundo pugnaverit solus contra inferna ac illa vicerit; cum pugnis et victoriis super inferna ita 3 se habet: qui semel illa vincit perpetuo illa vincit, nam per victoriam comparat sibi potentiam super illa, 6tantum enim in se confirmat et tantum sibi appropriat bonum quod amoris et verum quod fidei, contra quae postea inferna nihil audent; Dominus cum in mundo fuit, tentationum pugnas in Se ab omnibus infernis admisit, et per illas Humanum in Se Divinum fecit, et simul tunc sub oboedientiam redegit inferna in perpetuum, videatur n. (m)1663, 1668, 1690, 1692, 1737, 1813, 2803, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287;(n) inde est quod solus Dominus super inferna potentiam habeat in aeternum, et ex Divina 7 potentia pro homine 8 pugnet. Inde nunc est quod Dominus dicatur "vir belli," et quoque "heros," ut quoque apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, super hostes Suos invalescet, xlii 13: et apud Davidem, Quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli. Quis hic Rex gloriae? Jehovah Zebaoth (exercituum), Ps. xxiv 8, 10. 4 In Verbo ubi memoratur bellum, in sensu interno intelligitur bellum spirituale quod contra falsa et mala, seu quod idem, quod contra diabolum, hoc est, inferna, n. 1664, 2686; de bellis seu pugnis Domini contra inferna agitur in sensu interno, tam in historicis Verbi quam in propheticis; pariter de bellis et pugnis Domini pro homine 9; apud antiquos, apud quos Domini Ecclesia fuit, etiam fuit Verbum, tam historicum quam propheticum, quod hodie non exstat; Verbum historicum vocatum est 10 Liber Bellorum Jehovae, et Verbum propheticum Enuntiata; hoc Verbum memoratur apud Moschen Num. xxi 14 et 27; quod per vocem illam ibi vers. 27 significentur 11 prophetica, 12patet ex significatione 13illius vocis Num. xxiii 7, 18: xxiv 3, 15; per Bella Jehovae ibi intellecta fuerunt pugnae et victoriae 14Domini, cum fuit in mundo, contra inferna; et quoque pugnae et victoriae Ipsius perpetuae 15postea pro homine, pro Ecclesia, ei pro regno Suo; 16nam inferna continue se efferre volunt, nihil enim aliud spirant quam dominatum, sed reprimuntur a solo Domino: conatus illorum enitendi 17apparent sicut ebullitiones, (c)ac sicut ejectiones 18dorsi ab homine; sed quoties hoc conantur, toties plures ibi profundius dejiciuntur. @1 oppugnatur$ @2 infernum tunc ita grassaretur$ @3 quoque$ @4 After solus$ @5 salvandum$ @6 nam tantum$ @7 i Sua$ @8 I solus$ @9 i Ecclesia$ @10 i ab illis$ @11 i enuntiata quae$ @12 constat$ @13 vocis illius alibi, ut$ @14 After pugnae$ @15 dein$ @16 contra illa nam$ @17 qui apparuerint$ @18 quae sunt ab homine per dorsum, aliquoties mihi videre datum est$

Arcana Coelestia 6
Passage 8274

#8274 "Jehovah nomen Ipsius": quod significet quod solus sit a Quo omnia, constat ex significatione "nominis Jehovae" quod sint omnia fidei et amoris seu omnia veri et boni in complexu per quae Dominus colitur, de qua n. 2754, 3006, 6674, et quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, n. 2628, 6887, 1ex Quo omnia illa; inde et quoque ex eo quod Jehovah sit ipsum Esse, ita Esse omnium, patet quod per "Jehovah nomen Ipsius" significetur quod Dominus solus sit a Quo omnia. @1 nam ex Eo sunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 8275

#8275 "Currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare": quod significet falsa ex malo in specie et in genere illorum qui ab Ecclesia et ibi in vita mali, quod se ad praesentiam Ipsius conjecerint in inferna, constat ex significatione "curruum" quod sint falsa, de qua n. 8146, 8148, 8215, hic falsa in specie, quia etiam dicitur "exercitus," per quem significantur falsa in genere; quod "exercitus" sint falsa, videatur n. 3448, 8138, 8146, 8148; ex repraesentatione "Pharaonis et Aegyptiorum" quod sint qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali, ac inde in meris falsis ex malo, de qua n. 7926, 8132, 8135, 8138, 8148; ex significatione "maris," hic "maris Suph," quod sit infernum ubi ii qui in illis falsis, de qua n. 8099, 8137, 8148; inde "projecit in mare" est quod conjecit in infernum, in sensu interno quod seipsos ad solam praesentiam Domini illuc conjecerint, videatur n. (x)8265; ex his patet quod per "currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare" significetur quod falsa ex malo in specie et in genere illorum qui ab Ecclesia et ibi in vita mali se ad praesentiam Domini conjecerint in 1inferna. @1 mare I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8276

#8276 "Et electio 1ducum tertianorum": quod significet omnia cum singulis, constat ex significatione "ducum tertianorum" quod sint communia sub quibus particularia, in serie, de qua n. 8150, ita omnia et singula, nam cum 2dicuntur communia, intelliguntur etiam particularia quae sub illis et in illis, et quoque singularia quae sub particularibus et in illis, nam commune absque illis non est aliquid, commune enim dicitur ab illis, quia est complexus plurium; inde est quod per "duces tertianos" significentur omnia cum singulis; "electio" dicitur, et per (c)eam significantur praecipua, nempe falsa 3sub quibus reliqua sunt. @1 See n. 8150 footnote 1$ @2 dicantur$ @3 quae caeteris praesunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 8277

#8277 "Submersi in mari Suph": quod significet quod concluserint se falsis ex malo, constat ex significatione "submergi," hic aquis maris Suph, quod sit includere se falsis ex malo, per "aquas" enim illius maris significantur falsa, n. 8137, 8138; et per "submergi" significatur includi; nam qui in infernis sunt includuntur et circumdantur falsis sicut aquis qui submerguntur; quod seipsos illis immergant seu includant, videatur n. (x)7926, 8227, 8228.

Arcana Coelestia 6
Passage 8278

#8278 "Abyssi obtexerunt illos": quod significet quod falsitates ex cupiditatibus operuerint illos, constat ex significatione "abyssorum" quod sint falsitates quae ex cupiditatibus; per "abyssos" in Verbo intelliguntur aquae et aquarum copiae in profundis, et per "aquas" in bono sensu significantur vera, et in opposito falsa, n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et per "profunda" significantur inferna; inde est quod "abyssi" sint falsitates ex cupiditatibus, tum quod sint inferna. Quod 1per "abyssos" in Verbo intelligantur aquae in profundis et aquarum copiae, constat apud Ezechielem, Aquae crescere fecerunt cedrum, abyssus altam fecit illam, ita ut [cum] fluviis suis iverit circum plantam tuam, et aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri, xxxi 4: (m)apud Davidem, Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas; eduxit fluenta e petra, et descendere fecit aquas sicut fluenta, Ps. (x)lxxviii 15, 16:(n) apud Moschen, Terra bona, terra fluviorum aquae, fontium, et abyssorum exeuntium e valle et e monte, Deut. viii 7; 2in his locis "abyssi" pro aquis in copia; et "aquae" in copia seu abyssi pro veris fidei in abundantia; (m)"bibere fecit abyssos magnas e petra" 3pro quod vera fidei absque defectu, nam "petra" est fides a Domino, ita Dominus quoad fidem;(n) "abyssi exeuntes e valle et e monte" pro veris fidei ex amore; inde etiam inter benedictiones Josephi 4fuerunt Benedictiones abyssi cubantis infra, Gen. xlix 25; Deut. xxxiii 13. 2 Quod "abyssi" sint falsitates ex cupiditatibus, proinde etiam inferna 5, constat apud Esaiam, Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatis; nonne Tu exsiccas mare, aquas abyssi magnae, et ponis profunditates maris in viam, ut transeant redempti? li 9-11: apud eundem, Jehovah Qui discidit aquas coram illis, Qui duxit illos per abyssos, sicut equus in deserto, non 6offenderunt, lxiii ,] 13, 14: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, xxvi 19: apud Johannem, Vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, Apoc. ix 1, 1, 11: 7 apud eundem, Bestia quae ascendit ex abysso 8fecit bellum cum illis, Apoc. xi 7: porro apud eundem, Bestia quam vidisti erat et non est, et ascensura est ex abysso, et in perditionem abitura, Apoc. xvii 8; in his locis "abyssi" pro infernis, ita quoque pro falsitatibus a cupiditatibus, nam hae sunt in infernis et faciunt (c)ea. 3 Quia haec significantur per "abyssos," etiam per illas significantur tentationes, nam 9tentationes fiunt per injecta falsa et mala ab infernis; in hoc sensu apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam; abyssus circumcinxit me, ii 6 [A.V. 5]: apud Davidem, Abyssus ad abyssum clamans ad vocem (x)canalium Tuorum; omnes confractiones Tuae et fluctus Tui super me transiverunt, Ps. xlii 8 [A.V. 7]: apud eundem, Qui ostendisti mihi angustias multas et malas; revertere et vivifica me, et ex abyssis terrae fac reverti et ascendere me, Ps. lxxi (x)10. @1 abyssi sint aquae$ @2 abyssi pro aquis multis, ita pro veris; (m)abyssus altam fecit cedrum, pro quod vera fidei in multa copia(n)$ @3 similiter$ @4 sunt$ @5 i ubi illa sunt$ @6 ostenderunt I$ @7 i et$ @8 faciet$ @9 per falsa ab infernis fiunt tentationes$

Arcana Coelestia 6
Passage 8279

#8279 "Descenderunt in profunditates sicut lapis": quod significet quod ad inferiora lapsi (x)sint sicut ex gravi, constat ex significatione "descendere," cum ad inferiora sicut ex gravi, quod sit labi; ex significatione "profunditatum" quod sint inferiora ubi inferna, de qua sequitur; et ex significatione "sicut lapis" quod sit sicut ex gravi; "sicut lapis" dicitur quia per "lapidem" in genuino sensu significatur verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, inde in opposito sensu falsum; falsum etiam ex malo talis naturae est ut versus inferiora delabatur sicut grave in mundo; verum autem ex bono talis naturae est ut ad superiora ascendat sicut leve in mundo; inde est, quamdiu mali nondum 1devastati sunt quoad vera, quod sint in regione supra inferna, ast ut primum 1devastati sunt, hoc est, privati veris, est quasi alae illis amputatae forent, et tunc sicut pondera delabuntur, et quo falsa ex malo 2pejora sunt eo profundius; inde est quod per "profunditates" aeque ac per "abyssos" significentur 2 inferna; sed (x)per "profunditates" inferna respective ad mala, et per "abyssos" inferna respective ad falsa quae ex illis, ut apud Jeremiam, Fugite; averterunt se; in profundum dimiserunt se ad habitandum, xlix 8, 30: 3 apud Davidem, Venerunt aquae usque ad animam, submersus sum in luto profunditatis, nec consistens; veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me; eripe me e luto ne submergar, eripiar ab osoribus meis, et e profunditatibus aquarum, ne obruat me fluctus aquarum, neque absorbeat me profunditas, nec claudat super me fovea os suum, Ps. lxix 2, 3, 15, 16 [A.V. 1, 2, 14, 15]: apud Micham, Projiciet in profunditatem maris omnia peccata (x)illorum, vii 19. Quod "profundum" sit infernum respective ad malum, est quia oppositum est "alto," per quod significatur caelum 4et quod praedicatur de bono, n. 8153; malum etiam correspondet "gravi" in terra quod ex pondere suo delabitur, ita quoque gravitati lapidis, cum per "lapidem" significatur falsum. @1 vastati$ @2 atrociora$ @3 i et$ @4 quoad bonum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8280

#8280 Vers. 6-10. Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore; dextra Tua, Jehovah, confringis hostem. Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi; emittis excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam. Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta, coagulatae abyssi in corde maris. Dixit hostis, Persequar, assequar, dividam spolium, implebitur illis anima mea, evacuabo gladium meum, expellet illos manus mea. Spirasti vento Tuo, 1contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus. "Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore" significat omnipotentiam Domini ostensam: "dextra Tua, Jehovah, confringis hostem" significat omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur: "et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi" significat quod ex Divino opposita ut nihili rejiciantur: "emittis (x)excandescentiam Tuam" significat cupiditatum furorem et conatum violentiam inferendi apud malos: "comedit illos sicut stipulam" significat inde devastationem et damnationem ex seipsis: "et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae" significat falsa in anum collecta per praesentiam caeli: "constiterunt sicut cumulus fluenta" significat quod continue conantes malum ne hilum possent infestare: "congelatae abyssi in corde maris" significat quod merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui nequicquam possint emergere: "dixit hostis" significat cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Domini Adventum: "Persequar" significat infestationem: "assequar" significat subjugationem: "dividam spolium" significat servitium: "implebitur anima mea" significat jucundum: "evacuabo gladium" significat pugnam falsi ex malo continuam: "expellet illos manus mea" significat quod ex potentia destruetur caelum: "spirasti vento (x)Tuo" significat praesentiam Domini cum angelis: "contexit illos mare" significat quod omne falsum quod illis obstipaverit: "profundum petierunt sicut plumbum" significat quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo: "in aquis ingentibus" significat circumfusionem a falsorum immensa copia. @1 contegit I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8281

#8281 "Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore": quod significet omnipotentiam Domini, quod ostensa, constat (c)a significatione "dextrae Jehovae" quod sit omnipotentia, de qua sequitur; et ex significatione "magnificata robore" quod sit ostensa, nam Divina potentia per robur quo magnificatur ostenditur. Quod "dextra Jehovae" sit omnipotentia, est quia per "manum" in Verbo significatur potentia, et sic per "dextram" eminens potentia; inde cum manus seu dextra dicitur de Jehovah, est Divina potentia seu omnipotentia; quod "manus" et "dextra" sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518, et cum praedicatur de Jehovah, quod sit omnipotentia, n. 3387, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153. 2 Quod "dextra Jehovae" sit Divina potentia seu omnipotentia, constat etiam a sequentibus his locis in Verbo: apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris 1potentiae et venientem super nubibus caeli, xxvi 64; Marc. xiv 62: 2apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris 1virtutis Dei, (x)xxii 69: tum apud Davidem, Dictum Jehovae ad (x)Dominum meum, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum: Tu sacerdos in aeternum, juxta modum Malki-Zedechi; Dominus ad dextram Tuam, percussit in die irae reges, Ps. cx 1, 4, 5; Matth. xxii (x)43, 44. Qui non scit quod "dextra," cum dicitur de Jehovah,(x)significet omnipotentiam, non potest aliam ideam ex his Domini verbis capere quam quod Dominus 3sedebit ad dextram Patris Sui, ac dominium 4habebit sicut is qui ad dextram regis in terra sedet; sed sensus internus instruit quid in illis locis per "sedere ad dextram" intelligitur, quod nempe omnipotentia Divina; inde quoque dicitur "sedere a dextris potentiae" et "a dextris virtutis Dei." 3 Quod Dominus sit Cui omnipotentia, patet, nam de Domino dicitur, et per Dominum apud Davidem intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per "Filium hominis" apud Evangelistas; Divinum enim Verum est cui omnipotentia (c)ex Divino Bono; quod Divino Vero sit omnipotentia, videatur n. 6948, 8200; in genere quod potentia sit veri ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 6344, (x)6423; et quod inde "manus" praedicetur de vero, n. 3091, 4931, et quod "Filius hominis" sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 2159, 2803, 2813, 3704. 4 Potentia Divina seu omnipotentia per "dextram" etiam in sequentibus locis significatur: apud Davidem, Nunc novi quod salvet Jehovah Unctum Suum; respondent Ipsi in caelo, per virtutes salutis dextrae Suae, Ps. xx 7 [A.V. 6]: apud eundem, Jehovah, respice e caelis, et vide, et visita vitem hanc, et (x)surculum quem plantavit dextra Tua, super filium, confortaveras Tibi, Ps. lxxx 15, 16 [A.V. 14, 15]: apud eundem, Tibi brachium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. lxxxix 14 [A. V. 13]: apud eundem, Robur meum et canticum Jah, factus est mihi in salutem; vox jubili et salutis in tentoriis justorum, dextra Jehovae fecit fortitudinem, dextra Jehovae exaltata, dextra Jehovae fecit fortitudinem, Ps. cxviii 14-16; 5 in his locis "dextra Jehovae" pro omnipotentia, et in supremo sensu pro Domino quoad Divinum Verum; 5 hoc manifestius alibi apud Davidem, Sit manus Tua, Jehovah, pro viro dextrae Tuae, pro filio hominis, confortasti Tibi, Ps. lxxx 18 [A.V. 17]; "vir dextrae Jehovae et filius hominis" pro Domino quoad Divinum Verum: apud eundem, Tu manu Tua expulisti gentes, non gladio suo possederunt terram, et brachium illorum non servavit illos, sed dextra Tua, et brachium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. xliv 3, 4 [A.V. 2, 3]; "lux facierum Jehovae" est Divinum Verum ex Divino Bono, ita quoque "dextra" et "brachium": 6et apud Esaiam, Juravit Deus per dextram Suam, et per brachium roboris Sui, lxii 8; hic quoque "dextra Dei" et "brachium roboris Ipsius" pro Domino quoad Divinum Verum, Jehovah enim seu Dominus non per alium jurat quam per Se, n. 2842, ita per Divinum Verum, nam hoc 7 est Ipse, quia 8 ab Ipso; inde est quod in Verbo passim Dominus non 6 modo dicatur "dextra" et "brachium Jehovae" sed etiam "robur" per quod confringit hostes, et quoque "malleus," ut apud Jeremiam li 19-21 seq. Dominus etiam in mundum venit, et ibi Divinum Verum factus, ac postea Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, ut omnia mala et falsa includeret infernis, ac 9bona et vera colligeret in caelos, (c)ac ibi in 10Divinum ordinem illa disponeret. Ex his nunc constat quod per "dextram Jehovae" in Verbo significetur omnipotentia, quae Divino per Divinum Verum. Quod "dextra" sit 11eminens potentia trahit inde originem, quia illi qui in Maximo Homine seu caelo 12referunt humeros, brachia, et manus, sint qui potentes sunt ex vero quod ex bono, hoc est, ex fide quae ex amore, n. 4931-4937, 7518. @1 Gr (dynamis)$ @2 i et$ @3 sit$ @4 habiturus$ @5 i quoque$ @6 ut quoque$ @7 i etiam$ @8 i procedit$ @9 vera et bona$ @10 coeli$ @11 omnipotentia$ @12 After manus$

Arcana Coelestia 6
Passage 8282

#8282 "Dextra Tua, Jehovah, confringis hostem": quod significet omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur, constat ex significatione "dextrae Jehovae" quod sit omnipotentia Domini, de qua nunc supra n. (x)8281; ex significatione "confringere" quod sit annihilare; et ex significatione "hostis" quod sint mala et falsa, nam non aliud in sensu spirituali per hostes, inimicos, et osores in Verbo intelligitur; hostes, inimici, et osores vocantur, non quod Dominus illis hostis sit aut odio habeat, sed quia 1illi osores et hostes sunt contra Divinum; 2cum autem ipsi se devastant, inque damnationem et in infernum conjiciunt, apparet sicut id veniat ex Divino; apparentia illa seu fallacia se habet sicut qui videt solem quotidie circum tellurem nostram facientem gyrum, et inde credit quod motus ille sit solis, cum tamen est telluris; seque habet sicut qui contra leges peccat, et propterea judicatur a rege 3vel judice et punitur, quod credat id ex rege 3vel judice venire, cum tamen ab ipso qui facit contra leges; pariter sicut qui se in aquam vel in ignem, vel qui contra gladium 4extensum, vel contra turmam hostilem, conjicit, quod crediturus quod inde veniat ei perditio cum tamen ab ipso; ita se habet cum 5illis qui in malo sunt, qui se contra Divinum efferunt, et conjiciunt in medium ejus. @1 ipsi hostes et osores sint$ @2 sed cum$ @3 seu$ @4 evaginatum, aut$ @5 malis$

Arcana Coelestia 6
Passage 8283

#8283 "Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi": quod significet quod ex Divino opposita ut nihili rejiciantur, constat ex significatione "multitudinis excellentiae" quod sit Divinum quoad 1potentiam super illa quae se Illi opponunt; ex significatione "destruere" quod sit ut nihili rejicere; et ex significatione "insurgentium" quod sint qui se opponunt, ita opposita. @1 supereminentiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 8284

#8284 "Emittis excandescentiam Tuam": quod significet cupiditatum furorem et conatum violentiam inferendi apud malos, constat ex significatione "excandescentiae," cum tribuitur Jehovae seu Domino, quod sit 1destructio et punitio (x)conatuum apud illos qui se opponunt Divino, (c)et violentiam inferre volunt illis quos Divinum tutatur; quod id appareat sicut ira et (x)excandescentia a Divino, et tamen quod sit apud illos, videatur n. 5798, (x)6071, 6997; quod non modo ira et (x)excandescentia sed etiam omnia mala quae fiunt tribuantur Divino, cum tamen 2sunt ab ipsis, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, (x) 7710, 7877, 7926, 8223, 8227, 8228; quod sphaera conatuum faciendi malum sit perpetua ab infernis, sed sphaera conatuum faciendi bonum sit perpetua e caelis, n. 8209. @1 punitio ac destructio$ @2 sint$

Arcana Coelestia 6
Passage 8285

#8285 (x)Comedit illos sicut stipulam": quod significet inde devastationem et damnationem ex seipsis, constat ex significatione "comedere" quod sit consumere, et in spirituali sensu devastare et damnare, nam consumptio illorum qui in malo sunt est devastatio et damnatio; tunc enim non in aliquo vero sunt sed in meris falsis ex malo, inde in nulla vita spirituali amplius; "sicut stipulam" dicitur quia significatur plenaria vastatio, 1hoc est, devastatio. @1 seu$

Arcana Coelestia 6
Passage 8286

#8286 "Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae": quod significet falsa in unum collecta per praesentiam caeli, constat ex significatione "venti narium" quod sit caelum, de qua sequitur; ex significatione "coacervari" quod sit in unum colligi; et ex significatione "aquarum" quod sint falsa, de qua n. 7307, 8137, 8138; quod damnatio et conjectio in infernum sit collectio omnium falsorum ex malo et obstipatio ab illis, videatur n. 8146, 8210, 8232; et quod hoc fiat ex sola praesentia Domini, n. (x)8265. Quod "ventus narium" Jehovae seu Domini sit caelum, est quia per illum 1intelligitur spiraculum vitae, ita vita Divina, quae quia facit vitam caeli, per "ventum narium Jehovae" significatur caelum; inde quoque est quod eadem vox 2in lingua originali significet et ventum et spiritum. 2 Quod per ventum Jehovae seu spiraculum Ipsius significetur vita quae est caeli, et quae est hominis qui in caelo, hoc est, regenerati, constat apud Davidem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum 3 (ventum) oris Ipsius omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6: apud eundem, Colligis spiritum illorum, exspirant, et ad pulverem suum 4relabuntur; emittis spiritum Tuum (ventum) creantur, Ps. civ 29, 30: apud Ezechielem, Jehovah dixit ad me, Num vivent ossa haec? tum dixit, Propheta super spiritu, propheta, fili hominis, et dic ad 5ventum, Sic dixit Dominus Jehovih, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant; et venit in eos 5spiritus, et revixerunt, xxxvii 3, 9, 10: apud Johannem, Vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem, Apoc. vii 1; hic "ventus" pro vita caeli, hoc est, Divina, ut quoque apud Hiobum, Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Schaddai vivificavit me, xxxiii 4: 3 6 quia "ventus" significabat vitam, ideo cum Dominus de 7regeneratione hominis docet, etiam dicit, Spiritus (seu ventus) tibi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. iii 8: et quia per "ventum Jehovae" aut "spiraculum Ipsius" significata est vita a Divino, idcirco ubi agitur de nova vita Adami, dicitur quod Jehovah Inspiraverit in nares illius spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, Gen. ii 7; per "nares" dicitur, quia per illas respiratio, et per respirationem vita, ut apud Esaiam, Desistite ab homine, in cujus naso spiritus, ii 22: apud Jeremiam, Spiritus narium nostrarum, unctus Jehovae, captus est in foveis illorum, de quo dixeramus, In umbra illius vivemus inter gentes, Threni iv 20; "unctus Jehovae" pro Domino, "spiritus narium nostrarum" pro vita ab Ipso: apud Hiobum, Quamdiu anima mea in me, et ventus Dei in naso meo, xxvii 3. 4 Quia nunc per "ventum narium Jehovae" significatur vita 8 quae a Domino, 9et sic in universali sensu 10 caelum, et quia per praesentiam Domini, seu per praesentiam caeli ubi Dominus, mala et falsa conjiciuntur in infernum, n. (x)8265, ideo quoque ille effectus per "ventum narium Jehovae" significatur, ut apud Davidem, Apparuerunt alvei maris, revelata sunt fundamenta orbis, ob increpationem Jehovae, a flatu spiritus nasi Ipsius, Ps. xviii 9, 16 [A.V. 8, 15]; 2 Sam. xxii 16: apud Esaiam, Flatus Jehovae sicut 11flumen sulfuris accendit illum, xxx 33: apud eundem, Etiam non plantantur, etiam non conseruntur, etiam non radicatur in terra truncus illorum, et etiam spirat in illos, et exarescunt ut procella sicut stipulam tollat illos, xl 24: et apud Davidem, Mittit (x)verbum Suum, et liquefacit illa; spirare facit ventum Suum, fluunt aquae, Ps. cxlvii 17, 18; inde quoque est quod per "nasum," cum praedicatur de Jehovah seu Domino, etiam significetur excandescentia, ita punitio, vastatio, et damnatio illorum qui in malis et falsis, ut Num. (x)xxv 4; Deut. vii 4; Jud. ii 14; Esai. ix 11; Jer. iv (x)8; Hos. xiv 5; Ps. vi 2 [A.V. 1], lxxxvi 15, ciii 8, cxlv 8, et perpluries alibi; tum per "flare naribus" seu "spirare" 12significatur irasci, Deut. iv 21; Esai. xii 1; (x)Ps. ii 12; Ps. vi 2 [A.V. 1]; Ps. lx 3 [A.V. 1], lxxix 5, lxxxv 6 [A.V. 5]. @1 significatur$ @2 per quam ventus, etiam spiritus exprimatur in Verbo$ @3 i seu$ @4 revertuntur$ @5 Heb (ruah)$ @6 i et$ @7 renascentia$ @8 i coelestis$ @9 ac$ @10 i ipsum$ @11 ignis AI$ @12 significetur$

Arcana Coelestia 6
Passage 8287

#8287 "Constiterunt sicut cumulus fluenta": quod significet quod continue conantes malum ne hilum possent infestare, constat ex significatione "consistere sicut cumulus," cum de falsis ex malo, quod sit continue conari malum, nam cum fluenta sicut cumulus consistunt, imminent, (c)et in nisu (t)illabendi sunt, sed a vi fortiore retinentur 1; et ex significatione "fluentorum" quod sint falsa ex malo, 2similiter ac aquae, n. 7307, 8137, 8138, sed dicuntur fluenta, ob influendi, hoc est, infestandi [, conatum]. @1 i ut ne hilum possunt$ @2 et similiter ac aquae, sed fluenta quae conantur influere, hoc est, infestare A continues but d fluenta dicuntur quia in conatu$

Arcana Coelestia 6
Passage 8288

#8288 "Congelatae abyssi in corde maris": quod significet quod merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui nequicquam possent 1emergere, constat ex significatione "congelatae esse," cum de illis qui in infernis, quod (x)sit non posse emergere 2; ex significatione "abyssorum" quod sint falsitates ex cupiditatibus, et quod sint inferna, de qua supra n. 8278, 8279; et ex significatione "cordis maris" quod sit malum amoris sui et inde falsa; "cor" enim in genuino sensu significat bonum caeleste, quod est amoris in Dominum, de quo n. 3635, 3883-3896, 7542, inde in opposito sensu malum amoris sui, nam hoc malum oppositum est bono amoris in Dominum, et malum amoris mundi oppositum est bono spirituali, quod est amoris erga proximum; exinde patet quod per "congelatae abyssi in corde maris" significentur (x)merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui, quod nequicquam possent emergere. Quod non possint emergere, dicitur quia per "abyssos" et per "cor maris" significantur inferna ubi falsitates ex cupiditatibus, 3sive ubi falsa ex malo; inde, quia ibi a suis falsis a malo circumstipati sunt, non amplius possunt eniti, quia falsis ibi obstat Divinum Domini. @1 immergere I$ @2 i, nam quae congelatae sunt in maribus ibi permanent nec emergunt$ @3 unde non emergere amplius possunt, nam detinentur illi qui ibi a suis falsis a malo circumstipati$

Arcana Coelestia 6
Passage 8289

#8289 "Dixit hostis": quod significet cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Adventum Domini, constat ex significatione "dixit" quod sit cogitatio, ut n. 3395, 7244, 7937; et ex significatione "hostis" quod sint qui in malis et falsis; "hostis" enim in spirituali sensu non alii sunt, n. 8282. Quod cogitatio ab illis ante Adventum Domini significetur, est quia turba infernalis tunc paene libere grassabatur, ac infestabat et subjugare conabatur omnes 1 ibi; cogitatio illorum tunc describitur 2in hoc versu per "persequar, assequar, dividam spolium, implebitur anima mea, evacuabo gladium, expellet illos manus mea"; sed haec gloriatio illorum 3 mutata est in lamentum, cum Dominus 4venit in mundum; 5hoc describitur 6in versu mox sequenti per "spirasti vento Tuo, contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus"; de mutatione status apud illos per Adventum Domini, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018, 8054. @1 i qui$ @2 hic$ @3 i prorsus$ @4 After mundum$ @5 quod$ @6 per verba postea sequentia$

Arcana Coelestia 6
Passage 8290

#8290 "Persequar": quod significet infestationem, constat ex significatione "persequi," cum dicitur ab illis qui in malo de illis qui sunt in bono, quod sit infestare et conari subjugare.

Arcana Coelestia 6
Passage 8291

#8291 "Assequar": quod significet subjugationem, constat ex significatione "assequi," cum dicitur ab illis qui in malo de illis qui in bono, quod sit subjugare.

Arcana Coelestia 6
Passage 8292

#8292 "Dividam spolium": quod significet servitium, constat ex significatione "spolii" quod sint illi qui subjugati sunt, inde "dividere spolium" est illos in servos redactos inter se distribuere, ita est servitium.

Arcana Coelestia 6
Passage 8293

#8293 "Implebitur anima mea": quod 1sit jucundum, constat absque explicatione. "Implebitur anima mea" dicitur quia ipsum jucundum illorum qui in inferno sunt est malum inferre aliis apud quosdam ob nullum finem, solum propter jucundum; apud quosdam propter finem ut redigantur ad servitia quae crudeliter postea tractare volunt; quod tale jucundum in altera vita sit illis qui in malo vitae sunt, vix aliqui possunt credere et ne quidem ipsi, nam quamdiu in mundo sunt, coercentur a timoribus, qui sunt poenarum legis, tum jacturae honorum, opum, famae, et quoque vitae; hi timores tunc faciunt ut abstineant malis in externis, ac inde putant quod non tales sint; sed cum reflexiones super jacturam vitae, opum, honorum, famae, illis adimuntur, ut fit in altera vita, et relinquuntur suo malo, tunc jucundum malum faciendi, quod latuit in voluntate, et exseruit se quoties removere potuissent timores illos, se manifestat; id jucundum tunc facit vitam illorum, quae vita est vita infernalis. @1 significet jucundum, constat ex significatione impleri anima, quod sit jucundum vitae; quod id jucundum vitae sit, est quia cum homo in jucundo est, ut cum si succedunt res, respiratio ejus plena sit et libera, ita pectus anima impletum, n. 3750, 7411$

Arcana Coelestia 6
Passage 8294

#8294 "Evacuabo gladium": quod significet pugnam falsi ex malo continuam, constat ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans contra falsum et malum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum et bonum, de qua n. 2799, 4499; et ex significatione "evacuare" seu denudare illum, quod sit pugna continua usque dum hostis stratus est; pugna continua per evaginatum seu evacuatum gladium etiam significatur apud Moschen, Vos dispergam inter gentes, et evacuabo post vos gladium, Lev. xxvi 33: apud Ezechielem, Omnem turmam ejus dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post illos, xii 14: apud eundem, Sic dixit Jehovah, Ecce Me contra te, educam gladium Meum e vagina ejus, et exscindam ex te justum et impium; exibit gladius Meus e vagina sua contra omnem carnem, (c)e meridie septentrionem; ut cognoscant omnis caro quod Ego Jehovah eduxerim gladium e vagina ejus, nec reversurus sit amplius, (x)xxi 8-10 [A.V. 3-5]; hic "evaginare" seu "evacuare gladium" pro non cessare a pugnando usque dum strati hostes; ita pro pugna continua: pugna continua contra 1mala et falsa etiam significatur per Gladium evaginatum principis exercitus Jehovae, qui visus Joschuae, cum venit in terram Canaanem, Jos. v 13, quo significabatur quod pugnarent contra gentes ibi (c)et destruerent illas; per "gentes" quae terram Canaanem tunc possederunt significantur qui ante Adventum Domini 2occuparunt regionem caeli quae (t)postea dabatur illis qui (c)e regno spirituali Domini, n. 6914, 8054. @1 falsa et mala$ @2 Either occuparunt or occuparent altered to occupabant$

Arcana Coelestia 6
Passage 8295

#8295 "Expellet illos manus mea": quod significet quod ex potentia destruetur caelum, constat ex significatione "expellere" quod sit dejicere et sic destruere; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, 6292, (x)6947, 7188, 7189, 7518; quod 1significetur caelum, est quia dicitur quod expellet illos, ita a caelo, nam 2mali, cum illis (t)frenum laxatur, eo audaciae et impudentiae 2sunt ut 3putent (d)se posse ipsum caelum destruere; sunt enim omnes qui in infernis in opposito contra caelum, quia contra bonum et verum, et inde in continua cupiditate destruendi illud, et quantum illis 4permittitur, tantum id conantur, n. 8273 fin. 2 Velle destruere caelum seu velle (x)dejicere illos qui ibi, non fit per invasionem hostilem sicut in terra, nam talis invasio seu talis pugna non datur in altera vita, sed id fit per destructionem veri quod fidei et boni quod amoris, nam verum fidei et bonum amoris sunt caelum; in his consistunt pugnae et bella in altera vita, quae quam dira et atrocia sint, ad finem capitum ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; 5 "bellum" de quo apud Johannem, Factum est bellum in caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem, draco autem pugnavit et angeli ejus, sed non praevaluerunt, Apoc. xii 7, 8, non aliter intelligendum est. @1 intelligatur$ @2 A wavers between malis...sunt and mali...vadunt. Mali is altered to malis but sunt is d$ @3 velint$ @4 laxantur fraenum$ @5 See n. 8183 footnote 1$

Arcana Coelestia 6
Passage 8296

#8296 "Spirasti vento Tuo": quod significet praesentiam Domini cum angelis, constat ex illis quae supra n. 8286 explicata sunt.

Arcana Coelestia 6
Passage 8297

#8297 "Contexit illos mare": quod significet quod omne falsum quod illis 1obstipaverit, constat ex significatione "contegere" quod sit obstipare; et ex significatione "maris," hic aquarum maris Suph, quod sint falsa ex malis, et quod id mare sit infernum, de qua n. 8099, 8137, 8138, 8148; quod ibi obstipati sint falsis a malo, n. 8210, 8232. @1 obstiparet I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8298

#8298 "Profundum petierunt sicut plumbum": quod significet quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo, constat ex significatione "profundi" quod sint inferiora et inferna quoad mala, de qua n. 8279, inde "profundum petere" est detrahi a malis ad illa; quod mali a suis malis delabantur ad inferna sicut gravia in mundo, videatur 1n. 8279; "sicut plumbum" dicitur quia per "plumbum" significatur malum; supra autem dictum est "descenderunt in profunditates maris sicut lapis" vers. 5, quia per "lapidem" ibi significatur falsum; utrumque grave est, tam falsum quam malum, et inde utrumque delabitur, sed usque est malum quod facit grave in spirituali sensu, et sic quod velut ex gravi delabitur, 2non autem falsum per se, sed 3ex malo quod in illo, nam falsum ex se nihil ponderis 2 habet, sed ex malo habet ut delabatur 4; sciendum quod omnia metalla significent bonum aut verum, et in opposito sensu malum aut falsum; "plumbum" 5, quia reliquis metallis est ignobilius, significat malum quod 6infimum, quale est malum naturalis exterioris; in bono autem sensu significat bonum 7ejusdem gradus, ut apud Jeremiam, Omnes illi refractarii refractariorum, obtrectatores, aes et ferrum, omnes illi perditores; incaluit follis, ab igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflando, mali namque non avulsi sunt; argentum reprobatum vocabunt (c)illos, quia reprobavit Jehovah eos, vi 28-30: et apud Ezechielem, Fili hominis, facti Mihi sunt domus Israelis in scoriam; omnes illi aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis, scoriae argenti facti sunt, xxii 18. @1 etiam in loco nunc citato$ @2 ita non$ @3 falsum a$ @4 i et malum est quod detrahit; quod plumbum attinet$ @5 i vero$ @6 infimum est, in specie$ @7 quod infimum, in specie bonum naturalis seu sensualis$

Arcana Coelestia 6
Passage 8299

#8299 "In aquis ingentibus": quod significet circumfusionem a falsorum immensa copia, constat ex significatione "aquarum" quod sint falsa ex malo, de qua mox supra n. 8297; inde "aquae ingentes" sunt falsa immensa copia; quod 1ab illis circumfusi sint seu circumstipati, videatur n. 8210, 8232. @1 illi circumfusi seu obstipati sint$

Arcana Coelestia 6
Passage 8300

#8300 Vers. 11-13. Quis sicut Tu in diis, Jehovah? quis sicut Tu, magnificus in sanctitate, venerandus laudibus, faciens mirabile? Extendisti dextram Tuam, 1 absorpsit illos terra. Duxisti in misericordia Tua populum illum, redemisti; deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae. "Quis sicut Tu in diis, Jehovah?" significat quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat: "quis sicut Tu in sanctitate" significat ab Ipso omne sanctum: "venerandus laudibus" significat 2quod Ipsi soli gloria et gratiarum actio: "faciens mirabile?" significat quod ab Ipso omnia media per quae potentia: extendisti dextram Tuam" significat quod dominium potentiae super omnia inde (x)apparuerit: "absorpsit illos terra" significat quod ex sola praesentia illis damnatio ac infernum: "duxisti in misericordia Tua populum illum" significat Divinum influxum apud illos qui abstinuerant a malis et sic receperant bonum: "redemisti" significat quos liberavit ab inferno: "deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae" significat quod Divina Domini potentia elevaverit illos ad caelum in Divinum ibi. @1 i et I$ @2 quo$

Arcana Coelestia 6
Passage 8301

#8301 "Quis sicut Tu in diis, Jehovah?": quod significet quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat, constat ex significatione "deorum" quod sint vera, de qua n. 4402, 7268, 7873, hic vera ex bono, quia 1comparatio fit cum Jehovah, dicitur enim, "quis sicut Tu in diis, Jehovah?" Quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 6281, 6303, 6905, 6945, 6956; quod Divinum Humanum 2 per "Jehovam" hic intelligatur, est quia in hoc cantico agitur de salvatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, (m)3 per Adventum Domini in mundum et tunc per Divinum Humanum Ipsius,(n) 4 videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828, 7932, 8018, 8054. Quod per illa verba significetur quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat, est quia vera procedere 5possunt a quibuscumque, sed vera boni non nisi quam a Domino, consequenter ab illis qui in bono sunt a Domino; vera separata a bono etiam cogitant et loquuntur illi qui in fide persuasiva sunt, et usque in vita mali, et quoque plures alii intra Ecclesiam, sed illa vera non sunt 6 boni, 7ita non procedunt a Domino sed ab ipsis. 2 8Quod vera ex bono procedant a Domino, constare potest ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, quia est Ipse Amor; ab Hoc procedit verum sicut lux a flamma solis; estque hoc verum sicut lux tempore veris et aestatis, quae calorem in sinu 9 habet, et facit ut omnia telluris quasi vitam accipiant; at verum quod non ex bono, est sicut lux tempore hiemis quando omnia telluris emoriuntur. Quod "dii" sint vera boni, est quia per "deos" 10in bono sensu intelliguntur angeli, qui "dii" dicuntur quia sunt substantiae seu formae recipientes veri in quo bonum a Domino. 3 Angeli, proinde vera boni quae a Domino, etiam intelliguntur per "deos" in his locis: apud Davidem, Deus consistit in coetu Dei, in medio deorum judicabit: Ego dixi, Dii vos; et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 1, 6; quod sint vera 11quae procedunt a Domino quae hic per "deos" intelliguntur, constat ex eo quod primum dicatur "coetus Dei" in singulari, et postea "in medio deorum"; quod "Deus" 12dicatur" in Verbo ubi agitur de vero, videatur n. 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010; et quod "Deus" in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 7268: apud eundem, Confitebor Tibi in toto corde meo, coram diis psallam Tibi, Ps. cxxxviii 1: apud eundem, Non est sicut Tu inter deos, Domine, Ps. lxxxvi 8: apud eundem, Deus magnus est Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. xcv 3: apud eundem, Tu, Jehovah, [altus] super omnem terram, valde exaltatus es super omnes deos, Ps. xcvii 9: apud eundem, Ego novi quod magnus Jehovah, et Dominus noster prae omnibus diis, Ps. cxxxv 5; inde etiam Jehovah 13Dominus dominorum et Deus deorum dicitur, Deut. x 17; 14 Jos. xxii 22; Ps. cxxxvi 2. 4 Quod toties dicatur 15 quod Jehovah sit super omnes deos et quod sit Deus deorum, erat quia illo tempore plures dii 16 colebantur, et gentes distinguebantur per deos quos colebant, et unaquaevis gens credebat quod suus deus esset omnium supremus; et quia inde insidebat omnium mentibus pluralitas deorum, ac disceptabatur quisnam eorum major esset, ut satis constare potest ex historicis Verbi pluribus in locis, et haec opinio insidebat mentibus Judaeorum prae aliis, 17ideo in Verbo toties dicitur quod Jehovah omnibus diis major esset et quod esset Rex et Deus deorum; quod opinio illa de pluribus diis insederit mentibus Judaeorum prae aliis gentibus, constare satis potest a frequente apostasia illorum ad cultum aliorum deorum, de qua in libris historicis Verbi plures, (m)ut Jud. ii 10-13, 17, 19, iii 5-7, viii 27, 33, x 6, 10, 13, xviii 14, 17, 18, 20, 25, 31; 1 Sam. vii 3, 4, viii 8; 1 Reg. xiv 23, 24, xvi 31-33, xviii 20 seq., xxi 26, xxii 54; 2 Reg. xvi 1, 10 seq., xvii 7, 15-17, xxi 3-7, 21, xxiii 4, 5, 7, 8, 10-13; et alibi.(n) 5 Gens illa 18 tali vesania fuit ut Jehovam solum ore confiterentur, sed usque alios deos corde agnoscerent, quod manifeste constare potest ex eo quod postquam viderunt tot miracula in Aegypto, tot quoque postea, mare coram illis divisum et exercitum Pharaonis immersum, columnam nubis et ignis continue apparentem, mannam e caelo quotidie depluentem, et ipsam praesentiam Jehovae cum tanta majestate et tanto terrore super monte Sinai, et 19postquam ediderant confessionem quod Jehovah solus Deus, 20usque tamen post aliquot septimanas, modo quia retardabat Moscheh, deos fusiles, (x)quos adorarent, sibi postulabant, quos etiam factos ab Aharone, divino cultu 21prosequebantur per festum, per holocausta et sacrificia, et per choreas; inde constare potest quod cordibus illorum inhaeserit cultus plurium deorum; quod illa gens prae omni alia gente in universa tellure talis fuerit, etiam constat apud Jeremiam, Num mutavit gens deos, 22et populus Meus permutavit gloriam suam cum eo quod non prodest? Obstupescite, caeli, super hoc, et cohorrescite, trepidate valde: juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Judah, ii 11, 12, 28; 6 indoles etiam 23istius gentis talis est ut prae omnibus aliis gentibus adorent externa, ita idola, et quod de internis prorsus nihil scire velint; sunt enim omnium gentium avarissimi, et avaritia, qualis illorum quod ametur aurum et argentum propter aurum et argentum et non propter aliquem usum, est affectio maxime terrestris, et mentem prorsus 24in corpus detrahit et ei immergit, et claudit interiora in tantum ut prorsus non aliquid fidei et amoris e caelo intrare possit; inde patet quantum errant qui credant quod gens illa iterum eligetur, seu quod Ecclesia Domini 25 ad illos, rejectis reliquis, iterum transibit, cum tamen ad fidem in Dominum prius 26convertes lapides quam illos; 27ad illos iterum Ecclesia transibit, creditur quia in propheticis Verbi multis in locis dicitur quod reversuri sint, 28sed non sciunt quod per "Jehudam" ibi, per "Jacobum," et per "Israelem" non illa gens intelligatur, sed 29illi apud quos Ecclesia. @1 comparantur Jehovae, et dicitur$ @2 i Domini$ @3 i quod factum$ @4 i quod salvatio illis per Divinum Humanum Domini,$ @5 possint$ @6 i vera$ @7 nec$ @8 quae vera illis sunt media ad honores, lucra, et famam; at vera quae ex bono, hoc est, fides quae ex charitate, non procedunt nisi ex Domino, Dominus enim est$ @9 i suo$ @10 hic$ @11 procedentia a Divino$ @12 After Verbo$ @13 Deus Deorum et Dominus dominorum$ @14 i et Deus deorum$ @15 i in Verbo$ @16 i erant qui$ @17 idcirco$ @18 i Judaica enim$ @19 post suam$ @20 S first wrote et tamen usque then d usque$ @21 colebant, nempe$ @22 at$ @23 illius$ @24 ad extrema detrahit; et inde claudit interiora adeo$ @25 i iterum I$ @26 convertuntur$ @27 quod illi iterum eligentur$ @28 non scientes$ @29 qui ab Ecclesia sunt, et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8302

#8302 "Quis sicut Tu sanctitate": quod significet quod ab Ipso omne sanctum, constat (c)a significatione "quis sicut Tu sanctitate" quod sit quod nemo ita sanctus sit; in sensu autem interno, quod ab Ipso omne sanctum, quia est ipsa sanctitas; per "sanctum" intelligitur Divinum Verum procedens a Domino; hoc sanctum dicitur, ac intelligitur quoque per Spiritum Sanctum, Qui ideo dicitur "Spiritus veritatis," Joh. xiv 16, 17, xv 26, 27, xvi 13; et "missus a Domino" Joh. xv 26, 27; et quod "a Domino accipiet quod annuntiabit," Joh. xvi 15; 1 quia sanctitas praedicatur de Divino Vero quod procedit a Domino, ideo angeli, quia recipiunt illud, vocantur "sancti" Matth. xxv 31; Marc. viii 38; 2Luc. ix 26, et quoque "prophetae," imprimis Verbum, quod est ipsum verum Divinum. Dominus etiam ex Divino Vero, quod Ipse quia ab Ipso, vocatur "Sanctus Israelis," "Sanctus Jacobi," et "Sanctum Dei." @1 i et$ @2 Before Marc.$

Arcana Coelestia 6
Passage 8303

#8303 "Venerandus laudibus": quod significet quod Ipsi soli gloria et gratiarum actio, constat ex significatione "venerandi laudibus" cum de Jehovah 1, quod sit quod celebrandus et colendus, ita quod Illi soli gloria et gratiarum actio 2. @1 i hoc est Domino$ @2 i, laudes enim, cum praedicantur de Divino, involvunt utrumque$

Arcana Coelestia 6
Passage 8304

#8304 "Faciens mirabile?": quod significet quod ab Ipso omnia media per quae potentia, constat ex significatione "mirabilium et miraculorum" quod sint media potentiae Divinae, de qua n. 6910; quod "mirabilia" sint media potentiae Divinae, est quia per illa adducebantur ad credendum quod Jehovah supremus Deorum esset, 1immo quod non Deus praeter Ipsum, proinde quod solus colendus; et qui in hoc vero erant deinde in vera cultus Ipsius introducti sunt, quae sunt media potentiae, nam omnis potentia in 2spirituali sensu inest veris quae a Divino, n. 3091, 6344, (x)6423, 6948, 8200; potentia in spirituali sensu est fugare et a se ejicere infernalem turbam, quod unice fit per vera; inde nunc est quod per "faciens mirabile" significetur quod a Domino omnia media per quae potentia; 3media potentiae Divinae per "mirabilia" etiam significantur apud Davidem, Cantate Jehovae, psallite Ipsi, meditamini in mirabilibus Ipsius omnibus; gloriamini in nomine sanctitatis Ipsius; quaerite Jehovam et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter; memorate mirabilia Ipsius, prodigia Ipsius, et judicia oris Ipsius, Ps. cv 1-5. 4 Quod omnis potentia sit veris quae fidei a Domino, patet a Domini verbis ad Petrum, Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, Matth. xvi 18, 19; per "Petrum" ibi repraesentatur fides, et per "petram" in Verbo significatur fides, et per "clavem" intelligitur potentia, videatur Praefatio ad Gen. xxii; tum n. 4738 fin., 6344 fin. @1 et$ @2 spiritualibus$ @3 per mirabilia etiam media potentiae divinae$ @4 i Et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8305

#8305 "Extendisti dextram Tuam": quod significet quod dominium potentiae super omnia inde apparuerit, constat ex significatione "extendere" quod praedicetur de dominio potentiae, et cum dicitur de Jehovah, 1de omnipotentia, de qua n. 7673; et ex significatione "dextrae" quod sit potentia Divina, 2 de qua supra n. 8281; quod sit quod inde apparuerit, nempe dominium potentiae super omnia, constat ex nunc sequentibus quod "absorpserit illos terra," per quae significatur quod ex sola praesentia Domini illis damnatio 3seu infernum. @1 Before cum$ @2 i seu omnipotentiae,$ @3 et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8306

#8306 "Absorpsit illos terra": quod significet quod ex sola praesentia illis damnatio et infernum, constat ex significatione "absorberi a terra" quod sit damnatio et infernum, nam per absorptionem illam significatur delapsus 1seu dejectio in infernum; infernum 2etiam est infra profunde, quia longissime a Sole caeli, qui est Dominus; ibi est Altissimum; remotiones abinde sunt secundum malorum et inde falsorum qualitates et quantitates, inde est quod caelum appareat supra et infernum infra; apparet etiam ubi illi qui in falsis (c)a malo, proinde in damnatione, 3 sicut terra deserti, quae vocatur terra damnata; sub illam dejiciuntur qui in infernum, n. 7418; quod hoc ex sola praesentia Domini, videatur n. (x)8265; inde nunc est quod per "absorpsit illos terra" significetur damnatio et infernum, ut 4 patet apud Moschen, Moscheh dixit ad contionem de Koracho, Dathane, et Abiramo, Si creationem creaverit Jehovah, et aperuerit terra os suum, et absorpserit illos, et omne quod illis, ut descendant vivi in internum, cognoscetis quod irritaverint viri hi Jehovam: et disrupta est terra quae sub illis, et aperuit terra os suum, et absorpsit illos, et descenderunt illi, et omnes qui illis, vivi in infernum, Num. xvi 30-33. @1 aut$ @2 enim$ @3 i apparet$ @4 i quoque$

Arcana Coelestia 6
Passage 8307

#8307 "Duxisti in misericordia Tua populum illum": quod significet Divinum influxum apud illos qui abstinuerant a malis et sic receperant bonum, constat (c)ex significatione "ducere in misericordia" quod sit recipere Divinum, et quia illi recipiunt Divinum qui abstinent a malis, significatur Divinus influxus apud illos. Cum misericordia a Domino ita se habet: misericordia Domini perpetua est apud unumquemvis hominem, nam Dominus omnes homines, quotcumque sunt, salvare vult; sed misericordia illa non potest influere priusquam mala remota sunt; mala enim et inde falsa obstant et inhibent; ut primum autem mala removentur, 1 influit misericordia, hoc est, bonum ex misericordia a Domino, quod est charitas et fides; inde constare potest quod misericordia Domini sit universalis, hoc est, erga omnes, et quoque peculiaris erga illos qui abstinent a malis. Abstinere a malis homo potest ex se sed recipere bonum non potest ex se; quod homo abstinere a malis possit (c)a se, est quia Dominus continue influit in voluntatem hominis cum conatu illo, et per id ponit in ejus libero 2desistere a malis, tum applicare se ad bonum; etiam Dominus 3dat ei facultatem intelligendi verum, sed quod non intelligat, est quia non vult intelligere, et hoc propter malum quod vitae, nam falsum defendit malum, 4et verum damnat illud; inde est quod homo donari bono spirituali a Domino non possit, ita non duci ex misericordia, nisi desistat a malis. @1 i tunc$ @2 potentiam desistendi$ @3 in intellectum hominis insinuat$ @4 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 8308

#8308 "Redemisti": quod significet quos liberavit ab inferno, constat ex significatione "redimere" quod sit liberare ex inferno, de qua n. 7205, 7445.

Arcana Coelestia 6
Passage 8309

#8309 "Deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae": quod significet quod Divina Domini potentia elevaverit illos ad caelum in Divinum ibi, constat ex significatione "ducere in virtute," cum dicitur de elevatione in caelum a Domino, quod sit elevare ex Divina potentia; quod virtus sit potentia, patet; et ex significatione "habitaculi sanctitatis" quod sit caelum ubi Divinum, 1sanctitas enim praedicatur de Divino Vero quod a Domino procedit, n. 8302, et Divinum hoc Verum facit caelum. 2 Quod "habitaculum Jehovae" seu "Domini" sit caelum, et quoque bonum, quia in bono est caelum, constat ex his locis: apud Moschen, Respice ex habitaculo sanctitatis Tuae e caelo, et benedic populo Israelis, Deut. xxvi 15: apud Esaiam, Prospice e caelo, et vide ex habitaculo sanctitatis et decoris Tui, lxiii 15: apud Davidem, Si dedero somnum oculis meis, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula (x)forti Jacobi: ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae, intrabimus in habitacula Ipsius, Ps. cxxxii 4-7. 3 Quod "habitaculum Jehovae," hoc est, Domini, sit in bono, apud Zachariam, Jubila et laetare, filia Zionis; ecce Ego veniens ut habitum in medio tui; adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo, et erunt Mihi in populum, habitabo namque in te, ii 14, 15 [A.V. 10, 11]: et apud Ezechielem, Ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, sic erit habitaculum Meum apud illos, xxxvii 26, 27; "sanctuarium" est ubi Divinum Verum in quo Divinum Bonum 2. @1 per sanctitatem enim significatur Divinum Verum a Domino procedens$ @2 i, videatur etiam supra n. 8268 (but n. 8269 probably intended)$

Arcana Coelestia 6
Passage 8310

#8310 Vers. 14-16. Audiverunt populi, contremuerunt, dolor apprehendit habitatores Philisthaeae. Tunc consternati sunt duces Edomi, potentes Moabi, apprehendit illos terror; colliquefacti omnes habitatores Canaanis. Cecidit super illos formido et pavor; in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, Jehovah, usque dum transibit populus hic, possedisti. "Audiverunt populi" significat omnes qui in falso ex malo ubique: "contremuerunt" significat terrorem: "dolor apprehendit habitatores Philisthaeae" significat desperationem amplificandi dominium apud illos qui in fide separata a bono: "tunc consternati sunt duces Edomi" significat simile apud illos qui in vita mali ex amore sui: "potentes Moabi" significat qui in vita falsi ex illo amore: "apprehendit illos terror" significat quod nihil ausi sint: "colliquefacti omnes habitatores Canaanis" significat simile apud illos qui ab Ecclesia et adulteraverunt bona et falsificaverunt vera: "cecidit super illos formido et 1pavor" significat quod absque ulla spe dominationis: "in magnitudine brachii Tui" significat ex omnipotentia "exscindentur sicut lapis" significat delapsum sicut grave: "usque dum transibit populus Tuus" significat quod sic absque discrimine infestationis salvabuntur omnes qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri: "usque dum transibit populus hic" significat quod sic salvabuntur qui in vero et bono ab Ecclesia: "possedisti" significat qui sic facti sunt Domini. @1 terror I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8311

#8311 "Audiverunt populi": quod significet omnes qui in falso ex malo ubique, constat ex significatione "populorum" quod sint qui in veris ex bono, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619; in falsis ex malo dicitur ut distinguantur ab illis qui in falsis sunt et tamen in bono; in falsis et simul in bono sunt intra Ecclesiam qui in haeresibus et in vita boni, et extra Ecclesiam 1omnes qui in bono; sed falsa apud hos non damnant nisi talia falsa sint quae contra bonum sunt, ac ipsam vitam boni destruunt; falsa autem quae non sunt contra bonum in se quidem falsa sunt, sed respective ad bonum vitae, contra quod non sunt, 3qualitatem falsi paene exuunt, quod fit per applicationem ad bonum; falsa enim talia applicari ad bonum possunt, et applicari ad malum; si ad bonum, mitia fiunt, at si ad malum, dura fiunt; nam falsa aeque ad bonum (x)applicari possunt, sicut vera ad malum, nam vera quaecumque per applicationes ad malum falsificantur; (m)4sit pro exemplo: quod sola fides salvet, hoc in se falsum est, 5imprimis apud malos qui sic excludunt bonum charitatis, 6sicut quod prorsus nihil ad salutem conferat; at hoc falsum mitescit apud illos qui in bono vitae sunt, nam applicant id ad bonum, dicendo quod (t)sola fides salvet, sed quod non sit 7fides nisi una cum fructu suo, consequenter nisi ubi bonum; ita in reliquis.(n) 2 In nunc sequentibus agitur de omnibus qui in falsis a malo et in malo a falsis fuerunt, et in infernum conjecti sunt 8cum Dominus in mundum venit; sunt enim perplura genera mali, et inde quoque falsi, nam unumquodvis genus mali habet suum falsum sibi adjunctum; 9falsum enim producitur (c)a malo, et est malum in forma, plane sicut est intellectuale 10apud hominem forma (t)voluntatis ejus, nam voluntas per intellectuale exserit se in luce, seque effigiat et format, 11et sistit se per imagines, et has per ideas, et has iterum per voces. Haec dicta sunt ut sciatur quod plura genera mali sint et inde falsi; 12illa primum descripta sunt per "Aegyptios," nunc seu in his versibus per "habitatores Philisthaeae," per "duces Edomi," per "potentes Moabi," et per "habitatores Canaanis," de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, quia "audiverunt" quod in infernum conjecti sint qui in fide separata a charitate et in vita mali, qui significati sunt per "Aegyptios," et quod illi similiter in infernum dejiciendi sint, propterea ut illi qui in vero et bono tuti et inviolati possent transire et ad caelum perduci; ultimum hoc significatur per verba 13versuum sequentium 16 et 17, haec, Cecidit super illos formido et pavor, in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, Jehovah, usque dum transibit populus hic, possedisti; introduces illos et plantabis illos in monte hereditatis Tuae loco ad habitare Te. @1 A had paene omnes then d paene$ @2 i ita$ @3 quale$ @4 sicut$ @5 After malos$ @6 et dicant id nihil ad salvationem conferre$ @7 nisi sit$ @8 a Domino cum$ @9 nam falsum$ @10 hominis$ @11 sistitur$ @12 illa in hoc Capite descripta sunt per Aegyptios, in his versibus reliqua per Philistaeos, duces Edomi, potentes Moabi, et per habitatores Canaanis, de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, ex eo quod audirent illos qui significantur per Aegyptios, in infernum conjectos, et quod illi quoque postea similiter in infernum dejicerentur ut qui in vero et bono possent tuti et inviolati in coelum introduci,$ @13 S first wrote Versus sequentis 16; he then i 17 without amending to Versuum sequentium$

Arcana Coelestia 6
Passage 8312

#8312 "Contremuerunt": quod significet terrorem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 8313

#8313 "Dolor apprehendit habitatores Philisthaeae": quod significet desperationem amplificandi dominium apud illos qui in fide separata a bono, constat a significatione "doloris" quod sit desperatio, 1 propter id quod dominium amplificare amplius non possent, de qua sequitur; et ex significatione "habitatorum Philisthaeae" quod sint qui in sola fide separata a bono charitatis, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, 8093, 8096, 8099; distinguuntur ab Aegyptiis in eo quod excludant bona charitatis, 2credendo quod homo absque illis salvetur per fidem; ex hoc principali doctrinae illorum nascuntur plures errores, sicut quod salvatio sit misericordiae utcumque homo 3vixerat: quod per fidem omnia peccata et mala 4 abluantur, et quod sic 5incedat homo justificatus: tum quod salvatio fieri possit momento, etiam per fiduciam fidei in ultima mortis hora, consequenter quod non affectio amoris caelestis faciat caelum apud hominem; hi sunt Philisthaei, et vocati sunt "praeputiati" ex malis 6amoris sui et mundi in quibus vita illorum. 2 Quod dolor hic sit desperatio, est quia intelligitur summus dolor, qualis est parturientium; vox illa in lingua originali 7etiam significat dolorem talem; 8desperatio seu summum doloris in Verbo etiam describitur per dolorem parturientis, ut apud Davidem, Reges se congregarunt, terror arripuit illos, dolor sicut parturientis, Ps. xlviii 5, 7 [A.V. 4, 6]: apud Jeremiam, Habitans in Libano, nidum habens in (x)cedris, quantum gratiae invenies, cum venerint tibi dolores, dolor sicut parturientis, xxii 23: apud eundem, Audivit rex Babelis famam illorum, inde remissae factae sunt manus ejus; angustia apprehendit illum, dolor sicut parturientis, l 43: apud Esaiam, Propinquus dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai, propterea omnes manus remittuntur, et omne cor hominis liquescit, et perterriti sunt, tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, xiii 6-8: apud Jeremiam, 3 Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur e lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis ille nec miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant, paratus ut vir ad bellum contra te, filia Zionis; audivimus famam ejus, remissae sunt manus nostrae, angustia prehendit nos, dolor sicut parturientis, (x)vi 22-24; agitur hic de vastatione veri apud illos qui in malo; "populus e terra septentrionis" pro illis qui in falsis a malo; "gens magna e lateribus terrae" pro illis qui in malis prorsus oppositis bono; "arcum et hastam prehendunt" pro 9quod pugnent ex doctrinali falso; "vox ejus sicut mare resonat" pro ratiocinatione inde; "super equis equitant" pro argumentatione sicut ex intellectuali; "paratus vir ad bellum" pro cupiditate impugnandi verum; "filia Zionis" pro Ecclesia ubi bonum; angustia prehendit" pro dolore quod vera infestarentur; "dolor sicut parturientis" pro desperatione quod bonum laederetur; inde patet quod per "dolorem" hic significetur desperatio propter laesionem boni. 4 Quod "dolor apprehendit habitatores Philisthaeae" sit desperatio seu nulla spes amplificandi dominium, est quia Philisthaei, hoc est, illi qui salvationem ex sola fide absque bonis charitatis statuunt, in altera vita jugiter affectant dominium, pugnando 10contra alios, et hoc quamdiu nondum devastati quoad scientiam cognitionum fidei sunt; unusquisque enim in altera vita retinet principia suae fidei quae habuerat in vita corporis, nec alii 11 mutant illa in vera quam qui in bono vitae fuerunt, nam bonum desiderat verum et recipit illud libenter, quia homogeneum est; sed qui in malo vitae fuerunt non mutant; sunt quasi duri, et quoque rejiciunt vera, et quoque sunt in obscuro ut ne quidem 12possint videre illa; vident solum confirmativa principiorum suorum et ne hilum quae contra illa sunt; tales usque credunt se intelligentissimos omnium esse, sed nihil sciunt nisi quam ratiocinari ex principio capto; quare sunt illi (x)qui maxime impugnant charitatem, consequenter qui dominari volunt; nam qui in charitate sunt humiles sunt, et sicut infimi volunt omnibus servire; at qui in fide absque charitate, sunt elati 13, et volunt ut 14sicut supremi ab omnibus serviantur; quare etiam caelum ponunt in gloria dominationis, 15et putant, quia intelligentiores se credunt omnibus aliis, quod futuri archangeli, et sic quod plures alii illis servituri; et quoque secundum verba apud Danielem, Quod intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3; sed pro splendore illis sunt tenebrae. @1 i hic$ @2 et salvant ?(credunt intended) hominem absque illis salvari per fidem, unde ad confirmandum hoc suum doctrinale, in errores abducuntur, in hoc nempe$ @3 vixerit$ @4 i quasi$ @5 incedant justificati$ @6 amorum$ @7 After illa$ @8 in Verbo desperatio$ @9 pugnam$ @10 cum aliis$ @11 i sunt qui$ @12 possunt$ @13 i animo$ @14 Before volunt$ @15 ut nempe serviantur ab angelis, atque illi qui in scientia cognitionum fidei fuerunt, futuri archangeli, et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8314

#8314 "Tunc consternati sunt duces Edomi": quod significet simile apud illos qui in vita mali ex amore sui, constat ex significatione "ducum" quod sint praecipui, ita omnes et singuli, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Edomi" quod sint qui ex malo amoris sui arripiunt falsa et rejiciunt vera; in sensu a persona abstracto, quod 1sit malum amoris sui cui adjungitur falsum et rejicitur verum; ita quoque qui in vita mali ex illo amore sunt, nempe ex amore sui. Quod "duces" attinet, significantur per illos praecipui, in sensu a persona abstracto, praecipua, ita omnia et singula, nam cum duces nominantur, intelliguntur omnes et singuli qui sub illis, sicut cum rex, intelliguntur illius regni omnes, nam denominatio fit a potiore; ubi "duces" in Verbo nominantur, significantur communia sub quibus reliqua, seu praecipua, sicut duces tertiani, n. 8150, 8276, et praedicantur de bono, ac in opposito sensu de malo; per "principes" autem significantur etiam communia sub quibus reliqua, seu primaria, n. 1482, 2089, 5044, sed praedicantur de vero; sciendum quod in 2 Verbo sint voces quae ad classem spiritualium pertinent, et quae ad classem caelestium, hoc est, quae exprimunt talia quae sunt veri seu fidei, et quae talia quae sunt boni seu amoris; etiam sunt voces quae praedicantur de utrisque; qui haec novit, (d)is potest ex prima intuitione 2seu lectione Verbi, imprimis in lingua ejus originali, scire ubinam in sensu interno agitur de talibus quae sunt veri, aut de talibus quae sunt boni; ita se habet cum significatione "principum et ducum": "principes" significant primaria, et praedicantur de fidei veris, at "duces" significant praecipua, et praedicantur de amoris bono, in opposito sensu 3principes de fidei falsis, et 4duces de amoris 5malis; inde est quod qui in Edomo regnarunt dicti sint "duces," ut patet 3 a Gen. xxxvi 15-19, 21, 29, 30, 40-43; causa est quia per "Edomum" significatum est bonum amoris caelestis, et in opposito sensu malum amoris sui; at apud filios Ismaelis, qui reliquis praefuerunt, non dicti sunt "duces" sed "principes," Gen. xxv 16, quia per "Ismaelem" significati sunt qui in vero, n. 3263, 3268, 4747; ex illa causa etiam principes dicebantur qui praeerant 6in Israele, Num. vii 2, 10, 18, 24, 30, (x)36, 42, 48, 54, nam per "Israelem" repraesentabantur qui in vero et bono fidei, at qui praeerant Jehudae dicebantur 7"duces", quia per "Jehudam" repraesentabantur qui in bono amoris, ut apud Sachariam, Sit sicut dux in Jehudah, ix 7: et apud eundem, Dicent duces Jehudae in corde suo, Confirmabo mihi habitatores Hierosolymae in Jehovah Zebaoth, Deo illorum; in die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, xii 5, 6. @1 sint$ @2 et$ @3 illi$ @4 hi$ @5 malo$ @6 Israeli, quia$ @7 After at$

Arcana Coelestia 6
Passage 8315

#8315 "Potentes Moabi": quod significet qui in vita falsi ex illo amore, constat ex significatione "potentium" quod sint regnantia et praevalentia, et ex repraesentatione "Moabi" quod sint qui in bono naturali sunt et facile se seduci patiuntur, de qua n. 2468, ita qui in vita falsi inde sunt, nam qui in bono naturali sunt et non in bono ex vero fidei, ita non in bono spirituali, illi (t)se abduci patiuntur ad credendum falsa quaelibetcumque, ita ad (x)vivendum secundum illa; abducuntur a veris ad falsa imprimis per illa quae favent amoribus illorum; hi sunt qui per "Moabum" 1intelliguntur; quod illi qui in bono naturali et non in bono spirituali 2 nequaquam per aliquem influxum e caelo duci queant, videatur n. 3470, 3471, 3518, 4988, 4992, 5032, 6208, (x)7197, 8002. Vox per quam exprimuntur potentes in lingua originali praedicatur de illis qui in vero sunt ex bono, 3et in opposito sensu qui in falso sunt ex malo; in hoc sensu est vox illa apud Ezechielem xxxi 11; 2 Reg. xxiv 15. @1 significantur; quales illi sunt$ @2 i, quod$ @3 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 8316

#8316 "Apprehendit illos terror": quod significet quod nihil ausi sint, constat ex significatione "apprehendi terrore" quod sit nihil audere, nam apud illos qui in terrore sunt, frigescit sanguis, ruit in venas, desinit circulatio, inde flaccescunt nervi 1et cadunt vires, sic ut nihil ausint. @1 proinde$

Arcana Coelestia 6
Passage 8317

#8317 "Colliquefacti omnes habitatores Canaanis": quod significet simile apud illos qui ab Ecclesia et adulteraverunt bona et falsificaverunt vera, constat ex significatione "habitatorum Canaanis" quod sint qui ab Ecclesia, et quod sint qui ibi bona adulteraverunt et vera falsificaverunt; quod per "habitatores Canaanis" significentur qui ab Ecclesia, est quia Ecclesia Domini fuerat in terra Canaane ab antiquissimis temporibus, videatur n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516; 1quod etiam significentur qui adulteraverunt bona et falsificarunt vera, est quia per gentes ibi quas filii Israelis expulsuri 2erant, repraesentantur mala et quoque falsa fidei, videatur n. 8054, 3hoc quia illae prius ab Ecclesia fuerunt. @1 et quod$ @2 essent, significantur$ @3 et quia ibi prius Ecclesia fuit, significantur per illas adulterata bona, et falsificata vera$

Arcana Coelestia 6
Passage 8318

#8318 "Cecidit super illos formido et pavor": quod significet quod absque ulla spe dominationis, constat ex significatione "formidinis et pavoris," cum dicitur de illis qui in amore sui et inde falsis et malis, qui significantur per "duces Edomi et potentes Moabi," quod sit quod absque spe dominationis; qui enim in malo amoris sui sunt continue cupiunt dominari, at cum cadit super illos terror pro hoste victore, tunc cadit spes dominandi. 2 Sciendum quod mala 1sint ex duplici origine, nempe ex amore sui et ex amore mundi; qui in malis ex amore sui sunt, illi se 2solos amant et omnes reliquos contemnunt praeter illos qui unum faciunt 3cum ipsis, quos cum amant, non illos amant sed se, quia vident se in illis; mala ex hac origine sunt omnium pessima, nam non 4solum omnes alios prae se contemnunt sed etiam vituperiis prosequuntur, et ex 5levi causa odio habent, et tunc perniciem illorum spirant; fitque sic vindicta et 6 crudelitas jucundum vitae (c)illorum; qui in malo illius amoris sunt, in inferno sunt profunde secundum amoris illius quale et quantum. 3 Qui autem in malo ex amore mundi sunt, illi etiam proximum nauci habent et illum aestimant solum ex opulentia, ita opes non autem ipsum; illi cupiunt omnia possidere quae proximi sunt; 7cum in hac cupiditate sunt, 8tunc absque omni charitate et misericordia sunt; privare enim proximum suis bonis est jucundum vitae illorum, imprimis illorum qui sordide avari sunt, qui nempe amant aurum et argentum propter aurum et argentum, non autem propter aliquem usum ex illis; illi apud (x)quos malum 9hujus amoris dominatur etiam in infernis sunt, sed non in tam profundis ut illi qui in malo amoris sui (d)sunt. Praeter binas has origines mali etiam datur 10tertia, quae est malum facere ex principiis 11falsae religionis; 12 sed hoc malum audit malum apud illos qui in amore sui et mundi sunt, non autem apud illos qui in amore erga proximum et in Deum suum sunt; nam finis est bonum, et finis qualificat reliqua, videatur 13 n. 8311. @1 in altera vita sunt$ @2 solum$ @3 secum$ @4 modo$ @5 vili$ @6 i quoque$ @7 cumque$ @8 After bonis$ @9 illius$ @10 una$ @11 falsis$ @12 i falsum religionis parit malum vitae,$ @13 i supra$

Arcana Coelestia 6
Passage 8319

#8319 "In magnitudine brachii (x)Tui": quod significet ex omnipotentia, constat ex significatione "brachii" quod sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937 1; et cum dicitur de Divino, quod sit omnipotentia, n. 7205. @1 i, 4932, 4934, 4935$

Arcana Coelestia 6
Passage 8320

#8320 "Exscindentur sicut lapis": quod significet delapsum sicut grave, constat ex illis quae supra n. 8279, 1 8298, explicata sunt. @1 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8321

#8321 "Usque dum transibit populus Tuus": quod significet quod sic absque discrimine infestationis salvabuntur omnes qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri, constat ex significatione "transire" quod sit absque discrimine infestationis salvari, nam cum 1injecti inferno et remoti sunt illi qui in falsis a malo qui 2infestaverunt, tunc non 3 sunt qui obstant injiciendo falsa (c)et mala, et sic 4inhibent a receptione boni et veri (c)a Domino; haec sunt quae hic per "transire" significantur; nam quamdiu mali non conjecti fuerunt in infernum, vix aliqui potuerunt transire, hoc est, salvari, nam tunc mali continue excitabant mala et falsa apud illos qui in alteram vitam veniebant, et sic retrahebant a bono et vero; ut itaque illi qui in bono et vero a talibus liberarentur, Dominus in mundum venit, et cum in mundo fuit, tunc per continuas tentationes in Se admissas, et per continuas in illis victorias, subjugavit omnes tales, et dein per praesentiam Suam fecit ut conjicerentur in infernum ubi obsessi a suis malis et falsis in aeternum vincti 5tenerentur. 2 Per "populum" hic intelliguntur qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri sunt, nam populus 6in genere significat illos qui in vero et bono fidei 7, n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, hic significat Israelem, hoc est, illos qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in vero boni et in bono veri, n. (x)7957, 8234. In facultate recipiendi verum boni et bonum veri dicitur quia non alii in facultate illa sunt quam qui vitam charitatis vixerunt; haec vita dat facultatem illam; (x)quam maxime errant qui credunt quod fides absque 8charitate hoc quale possit dare; nam fides absque charitate est dura et resistens, (c)et rejicit omnem influxum a Domino, sed charitas cum fide 9est cedens et mollis, et recipit influxum; inde est quod charitas det illam facultatem, non autem fides absque charitate; et quia charitas dat illam facultatem, etiam illa est quae salvat, nam qui salvantur non salvantur per 10charitatem a se sed per 10charitatem a Domino, consequenter per facultatem recipiendi 11illam. @1 remoti sunt ac immersi inferno$ @2 infestaverant$ @3 i amplius$ @4 inhibendo$ @5 tenentur$ @6 After significat$ @7 i sunt$ @8 vita charitatis$ @9 A is confused but seems to read est qui emollit et recipit influxum$ @10 bonum$ @11 illud$

Arcana Coelestia 6
Passage 8322

#8322 "Usque dum transibit populus hic": quod significet quod sic salvabuntur qui in vero et bono ab Ecclesia, constat ex illis quae nunc supra explicata sunt.

Arcana Coelestia 6
Passage 8323

#8323 "Possedisti": quod significet qui sic facti sunt Domini, constat (c)ex significatione "possidere" quod sit 1esse Illius hic quia 2agitur de illis qui in vero et bono sunt, ad (x)quos salvandos Dominus in mundum venit, sunt illi qui significantur, quod sint Domini; illi vocantur alibi "redempti," ut apud Esaiam, Nonne Tu illud quod exsiccavit mare, aquas abyssi magnae; quod posuit profunditates maris viam ut transirent redempti? sic redempti Jehovae revertantur, li 10, 11. @1 ipsis qui possidet$ @2 After venit$

Arcana Coelestia 6
Passage 8324

#8324 Vers. 17-19. Introduces illos, plantabis illos in monte hereditatis Tuae, loco ad habitare Te, operatus es Jehovah, sanctuarium, Domine, praepararunt manus Tuae. Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem. Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis in mare, et reduxit Jehovah super illos aquas maris; et filii Israelis iverunt in arido per medium maris. "Introduces illos" significat elevationem: "et plantabis illos" significat regenerationem continue: "in monte hereditatis Tuae" significat caelum ubi bonum charitatis: 1 "loco ad habitare Te" significat ubi Dominus: "operatus es Jehovah" significat quod a Domino solo: "sanctuarium, Domine, (x)praepararunt manus Tuae" significat caelum ubi illi qui in vero fidei a Domino: "Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem" significat quod Dominus solus sit Dominus caeli et terrae: "quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis" significat omnia falsa ex intellectuali perverso apud illos qui in fide separata et vita mali: "in mare" significat damnationem: "et reduxit Jehovah super illos aquas maris" significat quod falsa ex malis quae intenderunt bonis relapsa sint super illos, ex praesentia Domini apud illos qui in bono: "et filii Israelis iverunt in arido per medium maris" significat quod illi qui in bono veri et vero boni tuto transiverint inferni illius regionem. @1 Pater in coelis written in m$

Arcana Coelestia 6
Passage 8325

#8325 "Introduces illos": quod significet elevationem, constat ex significatione "introducere," cum ad caelum, quod sit elevatio; elevatio dicitur quia caelum coram visu spirituum externo est in alto, 1ac coram visu interno, qualis est angelorum, est caelum in interno; omne enim internum in altera vita sistitur repraesentative sicut supra, (c)et externum sicut infra, inde caelum apparet supra et infernum infra, n. 2148, 3084, 4599, 5146; sunt enim status veri et boni, et in opposito sensu status falsi et mali, qui per altitudines et profunditates, verbo, qui per distantias et loca in altera vita repraesentantur, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. 2 Solum ex hac experientia concludi potest quam aegre possit naturalis homo capere spiritualia, consequenter illa quae caeli sunt; quis illorum potest comprehendere quod spatia et tempora non dentur in caelo, sed pro illis status, nempe status boni seu status esse per spatia, (c)ac status veri seu status existere per tempora? Mere naturalis homo annon credet quod prorsus inane 2ac nihil sit ubi non tempus ac spatium? Inde patet, 3 si naturalis homo apud se concludit quod nihil credendum sit nisi quod capit, quod tunc in enormes errores 4se conjiciat; sicut se habet cum spatiis et temporibus, ita etiam 5se habet in multis aliis; (d)sicut pro exemplo: naturalis homo 6non potest non in phantasticum de Divino labi cum cogitat ex tempore quid Divinum fecerat ante creationem mundi, hoc est, quid egerat ab aeterno eousque; nec potest extricari e nodo isto priusquam ideae temporis et spatii removentur; angeli 7 cum de aeterno hoc cogitant, nusquam de illo cogitant ex tempore sed ex statu. 3 In altera vita apparent 8binae statuae partim carneae, et partim lapideae, locatae in termino universi creati, anterius versus sinistrum; dicitur de illis quod deglutiant illos qui cogitant de Divino quid ab aeterno fecerat antequam 9creavit mundum; deglutitio repraesentat quod homo, quia non cogitare potest nisi ex spatio et tempore, non possit se inde extricare ex se sed (c)ex Divino, quod fit vel per cogitationis illius dissipationem vel per remotionem idearum 10temporis. @1 at quoad visum internum$ @2 et prorsus$ @3 i quod$ @4 labatur$ @5 cum rebus aliis habet$ @6 nusquam potest intelligere quid Divinum fecerat ante creationem mundi et quid tunc egerat ab aeterno$ @7 i enim$ @8 bina animalia ferocia, partim carnea, et partim lapidea, locata$ @9 creaverat$ @10 ex tempore$

Arcana Coelestia 6
Passage 8326

#8326 "Et plantabis illos": quod significet regenerationem continue, constat ex significatione "plantare" quod sit regenerare, nam regeneratio se habet sicut plantatio; arbor enim cum plantatur, crescit in ramos, folia, et fructus, et ex seminibus fructuum crescit in novas arbores 1, et sic porro; similiter se habet cum regeneratione apud hominem, quare etiam homo in Verbo comparatur arbori, et regeneratus homo horto aut paradiso; vera fidei apud illum comparantur foliis, et bona charitatis fructibus, semina a quibus novae arbores veris quae ex bono, seu quod idem, fidei quae ex charitate. Regeneratio continue dicitur quia regeneratio apud hominem incohat sed nusquam desinit; 2 perficitur continue non modo cum vivit in mundo sed etiam in altera vita in aeternum; et tamen nusquam ad aliquam talem perfectionem pervenire potest ut possit cum Divino comparari. @1 i similes$ @2 i homo$

Arcana Coelestia 6
Passage 8327

#8327 "In monte hereditatis Tuae": quod significet caelum ubi bonum charitatis, constat ex significatione "montis (x)hereditatis" quod sit caelum, nam per "montem" significatur bonum amoris, n. 795, 796, (x)2722, 4210, 6435, et per "hereditatem" vita alterius, hic Domini, ita vita boni et veri quae a Domino; nam qui in hac vita sunt heredes regni (c)ac filii vocantur, n. 2658, 2851, 3672, (x)7212; quia haec significantur per "montem hereditatis," etiam significatur caelum, nam caelum est caelum ex bono amoris, et est hereditas illis qui sunt Domini.

Arcana Coelestia 6
Passage 8328

#8328 "Loco ad habitare Te": quod significet ubi Dominus, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua mox supra n. 8325, hic status boni ex Divino, quia intelligitur caelum; et ex significatione "habitaculi Jehovae," seu 1 "habitare Te," quod sit ubi Dominus; quod "habitare" praedicetur de bono, videatur n. 2712, 3613, et quod "habitaculum Jehovae" sit bonum, et inde caelum, n. (x)8269, 8309; quod Dominus sit Jehovah in Verbo, videatur supra n. 8261. A Domino pluries dicitur "Pater Qui in caelis," et tunc intelligitur Divinum in caelo, ita bonum ex quo caelum; Divinum in Se 2spectatum est supra caelos, sed Divinum in caelis est Bonum quod in Vero quod procedit a Divino; hoc intelligitur per "Patrem in caelis"; apud Matthaeum, Ut sitis filii Patris Qui in caelis; ut sitis perfecti, sicut Pater vester Qui in caelis perfectus est, v 45, 48, vi 1; Pater noster Qui in caelis, sanctificetur nomen Tuum, vi 9; Faciens voluntatem Patris Qui in caelis, vii 21; et praeterea Matth. x 32, 33, xvi 17, xviii 10, 14, 19. 2 Divinum quod in caelis est 3Bonum quod in Divino Vero quod procedit a Domino, at Divinum supra caelos est Ipsum Divinum Bonum; per "locum ad habitare Te" significatur caelum ubi Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc facit caelum et hoc intelligitur per "Patrem in caelis," et est ibi bonum quod facit vitam illorum qui in caelo. Quomodo se habet cum Divino Vero quod procedit a Domino, 4quod sit in caelo bonum, illustrari potest per comparationem cum sole et cum luce quae a sole: in sole est ignis, sed a sole procedit lux; haec lux in se habet calorem ex quo germinantur horti et fiunt sicut paradisi; ipse ignis solis non transit ad tellurem, nam ille exureret et consumeret omnia, sed lux in qua calor ab igne solis; lux illa in spirituali sensu est Divinum Verum, calor est 5bonum in Vero ex Divino Bono, et paradisus inde est caelum. @1 i quod idem$ @2 enim$ @3 Divinum Verum procedens$ @4 et in coelo est$ @5 Divinum Bonum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8329

#8329 "Operatus es Jehovah": quod significet quod a Domino solo, constat ex significatione "operari" 1, cum de regeneratione et de caelo, quod sit a Domino solo, nam omne regenerationis et omne caeli est a Domino. @1 i seu facere$

Arcana Coelestia 6
Passage 8330

#8330 "Sanctuarium, Domine, praepararunt manus Tuae": quod significet caelum ubi illi qui in vero fidei a Domino, constat (c)ex significatione "sanctuarii" quod sit caelum ubi verum fidei, de qua sequitur; et ex significatione "praepararunt manus Tuae" quod sit quod a Domino; quod de "sanctuario" dicatur quod "praepararunt manus" est quia "manus" praedicantur de vero, et (x)significant potentiam; quod "manus" praedicentur de vero, videatur n. 3091, (x)8281; et quod sint potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, 8281; similiter ac sanctuarium, quod 1hoc praedicetur de vero, n. 8302; voces autem quae praecedunt, 2ut "locus ad habitare Te" et "operatus es Jehovah," praedicantur de bono quia referuntur ad "montem hereditatis," per quem significatur caelum in quo bonum charitatis, n. 8327; quod voces sint quae in Verbo praedicantur de bono, et voces quae praedicantur de vero, videatur n. 8314. 2 Quid caelum in quo bonum charitatis, quod per "montem hereditatis" significatur, et (d)quid caelum in quo verum fidei, quod est "sanctuarium," paucis dicetur: caelum in quo bonum charitatis, est in quo 3 interiores qui a regno spirituali Domini sunt, et caelum in quo verum fidei, est in quo sunt exteriores qui ab illo regno; qui 4 interiores sunt, illi in ipsa charitate sunt et inde in fide; qui autem exteriores, sunt qui in fide sed nondum in charitate; hi bonum faciunt ex oboedientia, illi autem ex affectione; ex his patet quid per caelum in quo bonum charitatis, et per caelum in quo verum fidei, intelligitur. 3 Quod sanctuarium attinet, est illud in sensu supremo verum fidei quod a Domino, et inde in sensu repraesentativo est regnum spirituale Domini, tum Ecclesia spiritualis, et inde homo regeneratus qui est Ecclesia; estque 5sic in sensu ab illis abstracto verum fidei, ita ipsa fides; 6quid sanctum, videatur supra n. 8302; inde nunc est quod caelum (c)a vero fidei quod a Domino dicatur "sanctuarium", ut apud Davidem, Respondeat tibi Jehovah in die angustiae; mittat auxilium tibi e sanctuario, et ex Zione sustentet te, Ps. xx 2, 3 [A.V. 1, 2]; "sanctuarium" ibi pro caelo ubi verum fidei, "Zion" pro caelo ubi bonum amoris: apud eundem, 4 Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; formidabilis Deus; e sanctuariis Deus Israelis, Ps. lxviii 25, 36 [A.V. 24, 35]; "sanctuarium" pro caelo ubi verum fidei, inde "Deus" dicitur et non "Jehovah," tum quoque "Rex," quia "Deus" dicitur ubi agitur de vero (c)ac "Jehovah" ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, (x)2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268; et 7quia "rex" 8est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: apud eundem, 5 Laudabit Jah, quia prospexit ex alto sanctuarii Sui; Jehovah e caelis ad terram respexit, ad audiendum gemitum vincti, ad aperiendum filiis mortis, Ps. cii 19-21 [A.V. 18-20]; "sanctuarium" hic quoque pro caelo quoad verum fidei: apud eundem, Laudate Deum in sanctuario Ipsius, laudate Ipsum in expanso roboris Ipsius, Ps. cl 1; "laudare in sanctuario" pro (c)a vero fidei quod a Domino, "laudare in expanso roboris" pro ex bono charitatis quod a Domino. @1 id$ @2 nempe$ @3 i sunt$ @4 i enim$ @5 inde$ @6 haec intelligitur per sanctuarium; quod sanctum praedicatur de vero a Divino$ @7 quod altered to quia$ @8 sit$

Arcana Coelestia 6
Passage 8331

#8331 "Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem": quod significet quod Dominus solus sit Dominus caeli et terrae, constat ex eo quod de Jehovah 1, hoc est, de Domino, dici possit quod "regnabit in saeculum et aeternitatem," de angelis quod quidem regnaturi, sed ex Domino, ita usque est solus Dominus per illos. Apud antiquos qui ab Ecclesia, sollemne fuit dicere (t)Deus regnat," 2tum (t)Deus regnabit in aeternum," per quod significabatur quod cum Ecclesia bene sit, 3quia ibi tunc bonum et verum (c)a Divino; 4 in genere per illud significabatur quod Jehovah solus Deus; et qui instructi 5 de Adventu Domini, quod Dominus sit solus Dominus caeli et terrae; quia in Ecclesia apud antiquos sollemne fuit dicere, 6"regnabit Deus," ideo apud Davidem aliquot Psalmi inscribuntur per "Jehovah regnabit," ut Ps. xciii 1, xcvii 1, xcix 1: et apud eundem, Regnabit Jehovah in aeternum, Deus tuus, Zion, in generationem et generationem, Halelu-Jah, Ps. cxlvi 10: apud Esaiam, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, dicentis Zioni, 6Regnabit Deus tuus, lii 7; ibi de Domino: 7 apud Johannem, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum, Apoc. xi 15: et apud eundem, Audivi vocem dicentis, Alleluja, quia regnat Dominus Deus, Apoc. xix 6; ex his etiam patet quod verba illa fuerint verba gaudii, inde exclamatio "Alleluja," et inde dicitur "quam jucundi sunt pedes evangelizantis, dicentis, Regnat Deus tuus." Quod Dominus sit Dominus caeli et terrae, (m)8 constat apud Matthaeum, Jesus dixit ad discipulos, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18.(n) @1 i Solo$ @2 et$ @3 quod nempe$ @4 i et quod sic in Ecclesia coelum,$ @5 i fuerunt$ @6 regnat$ @7 i et$ @8 i quod significatur per Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem,$

Arcana Coelestia 6
Passage 8332

#8332 "Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis": quod significet omnia falsa ex intellectuali perverso apud illos qui in fide separata et vita mali, constat ex significatione "equi Pharaonis," tum "currus ejus et equitum ejus," quod sint omnia falsa ex intellectuali perverso, de qua n. 8146, 8148; et ex (x)repraesentatione "Pharaonis" et "Aegyptiorum" quod sint qui in fide separata a charitate et in vita mali, de qua n. 7926, 8148.

Arcana Coelestia 6
Passage 8333

#8333 "In mare": quod significet damnationem, constat ex significatione 1 "maris Suph" quod sit infernum, de qua n. 8099, 8137, 8138; hic damnatio, quia dicitur quod "venerint in mare," et dein quod "reduxerit Jehovah super illos aquas maris," per quae significatur (d)quod delapsi in infernum; nam 2 in damnationem veniunt antequam in infernum. @1 i maris, nempe$ @2 i mali$

Arcana Coelestia 6
Passage 8334

#8334 "Et reduxit Jehovah super illos aquas maris": quod significet quod falsa ex malis quae intenderunt bonis relapsa sint super illos, ex praesentia Domini apud illos qui in bono, constat ex significatione "reduxit Jehovah super illos aquas maris" quod sit quod falsa mali quae intenderunt bonis super illos relapsa sint; quod falsa ex malis colligantur in unum et infundantur in illos qui in malo sunt, et quod ab illis circumstipentur, videatur n. 8146. Quod falsa ex malo quae intendunt aliis relabantur super 1ipsos ex lege ordinis, n. 8214, 8223, 8226; quod obstipatio a falsis 2mali sit conjectio in infernum, n. 8210, 8232; et quod hoc fiat ex sola praesentia Domini apud bonos, cum illos tutatur, ac 3caelo et caeli gaudio donat, n. 8137 fin., (x)8265. @1 illos$ @2 A indecipherable. Possibly a quodam malo$ @3 cum coelum et coeli gaudium illis$

Arcana Coelestia 6
Passage 8335

#8335 "Et filii Israelis iverunt in arido per medium maris": quod significet quod illi qui in bono veri et vero boni tuto transiverint inferni illius regionem, constat ex illis quae 1 n. 8099 et 8185 explicata sunt. @1 i prius$

Arcana Coelestia 6
Passage 8336

#8336 Vers. 20, 21. Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua; et exiverunt omnes mulieres post illam in tympanis et [in] choreis. Et respondit illis Mirjam, Cantate Jehovae, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. "Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua" significat glorificationem Domini ex bono fidei: "et exiverunt omnes mulieres post illam" significat omnia bona veri: "in tympanis et in choreis" significat celebrationem ex gaudio et laetitia: 1 "et respondit illis Mirjam" significat reciprocum: "Cantate Jehovae" significat quod Domino soli gloria: "quia exaltavit exaltando" significat quod manifestaverit Divinum Suum in Humano: "equum et equitem ejus projecit in mare" significat 2ex eo quod ex sola praesentia Ipsius falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum. @1 Hosch. xiv 9, Num. xxi 17 written above these words. cp n. 8340.$ @2 in$

Arcana Coelestia 6
Passage 8337

#8337 "Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua": quod significet glorificationem Domini ex bono fidei, constat ex repraesentatione "Mirjam" quod sit bonum fidei; "Moscheh" enim repraesentat verum fidei quod immediate a Domino procedit; ita verum internum, "Aharon" autem verum fidei quod 1mediate a Domino procedit, ita verum externum, n. 7009, 7089, (x)7382; inde "Mirjam" est bonum fidei quod mediate a Domino procedit, "viri" enim cum repraesentant verum, "mulieres illorum" repraesentant bonum, n. 6014; quia "Mirjam cum mulieribus" bonum externum repraesentat, ideo additur "soror Aharonis," et non dicitur soror Moschis; 2bonum etiam et verum se habent sicut soror et frater, n. 3160; at sciendum quod "mulieres" repraesentent bonum et "viri" verum cum agitur de Ecclesia spirituali, at "mulieres" repraesentant verum (c)ac "viri" bonum ubi agitur de Ecclesia caelesti, n. 4823; ex significatione "prophetissae" quod sit docens, de qua n. 2534, 7269, hic collaudans (x)Dominum, seu quod idem, glorificans Ipsum ex bono fidei, quia cantavit Jehovae, prout Moscheh et viri ex Israele; quod "cantare" sit glorificare, videatur n. 8261, 8263, 8267; et ex significatione "sumere tympanum in manu" quod sit glorificare ex bono fidei, "tympanum" enim praedicatur de bono spirituali, seu quod idem, de bono fidei, n. 4138. 2 Olim in cultu Divino adhibebantur plura genera instrumentorum musicorum sed cum multa distinctione; in genere per inflatoria 3exprimebantur affectiones boni, et per chordacea affectiones veri, et hoc ex correspondentia sonori cujusvis (d)cum affectionibus; notum est quod per quaedam genera instrumentorum musicorum 4 exprimantur hae affectiones naturales, per quaedam illae, (m)et cum (x)harmonicum conveniens conspirat, quod actualiter illas affectiones 5emoveant;(n) qui gnari musices sunt haec sciunt, et quoque convenienter illa in usum mittunt; causa hujus rei 6existit ab ipsa natura sonori et ejus convenientia cum affectionibus; hoc homo didicerat primum non ex scientia et arte, sed ex auditu et ejus exquisito sensu; inde liquet quod id non veniat ex origine in naturali mundo sed ex origine in spirituali, 7et tunc ex correspondentia rerum quae ex ordine fluunt in (t)naturali mundo cum rebus in mundo spirituali; sonorum harmonicum et ejus varietates 4 correspondent statibus gaudii et laetitiae in spirituali, et status gaudii et laetitiae ibi existunt ab affectionibus, quae in illo mundo sunt affectiones 8boni et veri; inde nunc constare potest 9 quod instrumenta musica correspondeant jucundis et amoenis affectionum spiritualium et caelestium, 10et quod quaedam instrumenta his, quaedam illis affectionibus, (x)videantur quae de his prius n. 418-420, 4138, dicta et ostensa sunt. 3 Quod tympanum in specie attinet, correspondet illud bono spirituali, hoc est, bono veri; causa est quia tympanum non est instrumentum chordaceum, nec est inflatorium, sed quia est coriaceum, 11est chordaceum quasi continuum, et quoque quia sonorum ejus est gravius et altius sonoro chordaceorum; hoc quoque constare potest ex Verbo ubi "tympanum" nominatur, 12ut apud Esaiam, Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, xxiv 8; "gaudium tympanorum" pro 13jucundis affectionum boni fidei; "gaudium citharae" pro jucundo affectionis veri fidei: apud Jeremiam, Denuo aedificabo te ut aedificata sis, virgo Israelis; denuo adornabis tympana tua, et exibis in choream ludentium, xxxi 4; "adornare tympana" pro glorificare Deum ex 14bono spirituali, agitur enim de Ecclesia spirituali, quae est "virgo Israelis": similiter apud 4 (x)Ezechielem, In Eden horto Dei fuisti; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creata es, praeparata sunt, xxviii 13; ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, et per "tympana et fistulas illarum" affectiones et harum gaudia: 15 apud Davidem, Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei Regis mei in sanctuario: praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio viginum tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25]: apud eundem, Acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, Ps. (x)lxxxi 2, 3 [A.V. 1, 2]: apud eundem, Cantate Jehovae canticum novum; laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent Ipsi, Ps. cxlix 1, 3; ibi "laudare cum tympano" pro glorificare ex jucundo affectionis boni fidei, et "laudare cum cithara" pro 16 amoeno affectionis veri 5 fidei: apud eundem, Laudate Deum cum tympano et chorea, laudate Ipsum cum fidibus et organo, laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris, Ps. (x)cl 3-5; "laudare cum tympano et chorea" pro ex bono et vero fidei; "ex fidibus et organo" pro ex veris et inde bono. Quia instrumenta quaelibet 16 correspondentia significabant jucunda et amoena (x)affectionum spiritualium et caelestium, inde etiam Psalmis pluribus Davidis inscriptum, 17ac indicatum quomodo psallerentur; 18prout super Neginoth, super Nechiloth, super Octava, Schigajon, Gitthith, (x)Muthlabben, Scheminith, (x)Schoschannim, Machalath. @1 procedit a Domino mediate$ @2 nam bonum$ @3 exprimebant$ @4 i in naturali mundo$ @5 emoveat$ @6 ducitur ex$ @7 exque$ @8 veri et sunt boni$ @9 i non modo$ @10 sed etiam quod quaedam his, et quaedam illis$ @11 ita$ @12 sicut$ @13 jucundo$ @14 jucundo affectionis boni fidei$ @15 i similiter$ @16 i ex$ @17 quibus et$ @18 et dicitur quibus instrumentis simul$

Arcana Coelestia 6
Passage 8338

#8338 "Et exiverunt omnes mulieres post illam": quod significet omnia bona veri, constat ex significatione "mulierum" quod sint affectiones boni, cum "viri" sunt affectiones veri, 1 de qua nunc supra n. 8337. @1 i cum agitur de Ecclesia spirituali,$

Arcana Coelestia 6
Passage 8339

#8339 "In tympanis et choreis": quod significet celebrationem ex gaudio et laetitia, constat ex significatione "tympani" quod praedicetur de affectione boni spiritualis, seu de bono veri, et quod significet ejus jucundum seu gaudium, de qua mox supra n. 8337; et ex significatione "choreae" quod praedicetur de affectione veri spiritualis 1, et quod significet ejus amoenum seu laetitiam, de qua sequitur. Antiquis temporibus testificata fuit laetitia cordis non modo per instrumenta 2musica et per cantus, sed etiam per choreas; gaudia enim cordis seu interiora 3in corpore 4erumpebant in varios actus, ut in cantus et quoque in choreas; quia antiquis temporibus laetitiae quae reliquis praecelluerunt fuerunt laetitiae spirituales, hoc est, ex affectionibus 5 amorum spiritualium, quae fuerunt boni et veri, ideo quoque tunc licuit cantibus et harmoniis musicis adjungere choreas, et sic quoque his modis 6testificari gaudium; inde est quod "choreae" in Verbo memorentur, et per illas significantur laetitiae affectionum veri seu fidei ex bono seu charitate, ut apud Jeremiam, Denuo adornabis tympana tua, et exibis in (x)choream ludentium. Fiet anima illorum sicut hortus irriguus, et non addent dolere amplius, tunc laetabitur virgo in chorea, et adolescentes et senes simul, xxxi 4, 12, 13: apud eundem, 7Cessabit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, Threni v 15: apud Davidem, Convertisti luctum meum in choream mihi, Ps. xxx 12 [A.V. 11]: apud eundem, Laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent (x)Ipsi, Ps. cxlix 3, cl 4; quod etiam gentiles in cultu suo divino 8luserint et egerint choreas, constat in Exod. xxxii 6, 19. 2 Gaudium et laetitia dicitur, quia "gaudium" in Verbo praedicatur de bono 9et "laetitia" de vero; inde in Verbo pluries dicitur gaudium et laetitia, utrumque simul, ut apud Esaiam, Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, xxii 13: apud eundem, Gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, xxxv 10: apud eundem, Gaudium et laetitia invenietur in Zione, confessio et vox cantus, li 3, 11: apud Jeremiam, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, (x)xxxiii 11: apud Sachariam, Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et laetitiam, viii 19: apud Davidem, Audire facies me gaudium et laetitiam, Ps. li 10 [A.V. 8]; in his locis quia "gaudium" praedicatur de bono et "laetitia" de vero, utrumque dicitur, alioquin fuisset una vox satis; talis est locutio sancta quae in Verbo, ex causa ut in singulis ibi sit conjugium caeleste, hoc est, boni et veri, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 7945. @1 i seu veri fidei$ @2 musices$ @3 in altered to e$ @4 erumpunt$ @5 i quae$ @6 celebrare Deum; inde quoque choreae etiam in Verbo memorantur, et per illas ibi significantur laetitiae affectionum veri fidei$ @7 Cessavit$ @8 luderent seu agerent$ @9 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 8340

#8340 "Et respondit illis Mirjam": quod significet reciprocum, constat ex significatione "respondere," cum agitur de glorificatione Domini per canticum, quod sit reciprocum; apud antiquos in cultu sacro etiam sollemne fuit cantare per choros, ut nempe unus aut aliqui essent qui responderent, per quae repraesentabatur reciprocum et responsum quale est Ecclesiae e caelo, et caeli (c)a Domino; tale significatur apud Hoscheam, Ego respondebo et cantabo Ipsi, xiv 9: et apud Moschen, Tunc cecinit Israel canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, Num. xxi 17.

Arcana Coelestia 6
Passage 8341

#8341 "Cantate Jehovae": quod significet quod Domino soli gloria, constat ex illis quae supra n. 8263 explicata sunt, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 8342

#8342 "Quia exaltando exaltavit": quod significet quod manifestaverit Divinum Suum in Humano, constat ex illis supra n. 8264, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 8343

#8343 "Equum et equitem ejus projecit in mare": quod significet quod ex sola praesentia Ipsius falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum, constat ex significatione "equi et equitis" quod sint falsa ex malo, de qua n. 8146, 8148; et ex significatione "projicere in mare" quod sit in infernum, de qua n. 8099, 8137, 8138; quod factum sit ex sola praesentia Domini, videatur n. 8137 fin., (x)8265. Dicitur quod falsa et mala se conjecerint in infernum ex causa quia ipsa falsa sunt et mala quae conjiciuntur in infernum, quae trahunt secum illos quibus adhaerent; fiunt enim homines per malum vitae formae falsorum ex malo, quare cum ipsa mala cum falsis dejiciuntur, etiam formae quibus adhaerent una detrahuntur; falsa enim et mala sunt 1exhalationes ab infernis, 2et influunt apud illos qui per mala vitae fecerunt interiora sua formas receptionis; (m)quod omne cogitationis et voluntatis influat, bonum e caelo, 3malum autem ex inferno, videatur n. 2886-2888, 4151, 4249, 5846, 6189, 6191, 6193, 6203, 6206, (a)6213, 6324, 6325, 7147, 7343;(n) inde (d)nunc est quod dicatur quod falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum; 4idcirco angeli, cum de infernis cogitant et loquuntur, de falsis et malis abstracte ab illis qui ibi cogitant et loquuntur, nam angeli 5removent semper ideas personae, et manent in ideis rerum, n. 5225, 5287, 5434. @1 ex influxu$ @2 hic aliter apud illos, et illi per malum vitae facti sunt formae recipientes illorum$ @3 et malum$ @4 ideo$ @5 in singulis removent ideas personae, et de ipsa re abstracte ab illa cogitant$

Arcana Coelestia 6
Passage 8344

#8344 Vers. 22-26. Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Schur, et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas. Et venerunt ad Marah, et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; propterea vocavit nomen ejus Marah. Et murmuraverunt populus contra Moschen, dicendo, Quid bibemus? Et clamavit ad Jehovam, et monstravit illi Jehovah lignum, et projecit ad aquas, et dulces factae aquae; ibi posuit (x)illi statutum et judicium, et ibi tentavit illum. Et dixit, Si audiendo audiveris vocem Jehovae Dei tui, et rectum in oculis Ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis Ipsius, et custodiveris omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te, quia Ego Jehovah sanator tuus. "Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph" significat successivum secundum ordinem veri Divini, postquam transiverunt regionem inferni: "et exiverunt ad desertum Schur" significat statum tentationis in quem dein perducti: "et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas" significat quod vera deficerent, et tandem plane: "et venerunt ad Marah" significat statum tentationis: "et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae" significat quod vera illis apparerent injucunda, quia absque affectione boni: "propterea vocavit nomen Marah" significat statum et quale illius tentationis: "et murmuraverunt populus contra Moschen" significat indolentiam ex tentationis acerbitate: "dicendo, Quid bibemus?" significat quod non sustineant vera, quia injucunda ex nulla illorum (x)affectione: "et clamavit ad Jehovam" significat supplicationem ad (x)Dominum ex indolentia: "et monstravit illi Jehovah lignum" significat quod Dominus bonum inspiraverit: "et projecit in aquas" significat quo affecit vera: "et dulces factae aquae" significat quod inde vera jucunda facta: "ibi posuit illi statutum et judicium" significat verum ordinis tunc revelatum: "et ibi tentavit illum" significat quoad tentationes in genere: "et dixit" significat instructionem: "Si audiendo audiveris vocem Jehovae Dei tui" significat fidem praeceptorum Domini: "et rectum in oculis Ipsius feceris" significat vitam secundum illa: "et auscultaveris praeceptis Ipsius" significat oboedientiam et vitam secundum bona fidei quae sunt interiora Ecclesiae: "et custodiveris omnia statuta Ipsius" significat vitam secundum vera fidei quae sunt exteriora Ecclesiae: "omnem morbum quem posui in Aegyptios non ponam super te" significat quod detinendi a malis quae illis qui in fide separata et in vita mali: "quia Ego Jehovah sanator tuus" significat quod Dominus solus praeservet a malis.

Arcana Coelestia 6
Passage 8345

#8345 "Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph": quod significet successivum secundum ordinem veri Divini, postquam transiverunt regionem inferni, constat ex significatione "proficisci" quod sit successivum et continuum quoad vitam et ejus ordinem, de qua n. 4375, 4554, 4585, 5996, (x)8181; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua n. 7010, 7014, 7382; inde "proficisci fecit Moscheh" significat successivum secundum ordinem veri Divini; ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali in terra inferiore detenti fuerunt ad Adventum Domini et tunc liberati, de qua n. (x)6854, 6914, 7828, 7932, 8018, 8321; et ex significatione "maris Suph" quod sit infernum ubi illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate, et in vita mali, de qua n. 8099, 8137, 8148; quod illi, cum liberati, perducti fuerint per infernum quod significatur per "mare Suph," videatur n. 8099.

Arcana Coelestia 6
Passage 8346

#8346 "Et exiverunt ad desertum Schur": quod significet statum tentationis in quem dein perducti, constat ex significatione "exire" quod sit perduci; et ex significatione "deserti Schur" quod sit status tentationis; quod "desertum" sit status 1subeundi tentationem, videatur n. 6828, 8098, et quod "Schur" 2sint scientifica Ecclesiae quae nondum vitam sunt adepta, n. 1928, ita talia quae vitam adeptura sunt per tentationes; nam vita spiritualis acquiritur per tentationes, quae sunt pugnae spirituales seu pugnae contra mala et falsa, (c)ac per victorias in pugnis; quod qui ab Ecclesia spirituali post Adventum Domini in mundum subiverint tentationes, et quod prius non potuerint, videatur n. 8159. @1 tentationis$ @2 S first wrote sit scientificum Ecclesiae quod nondum vitam est adeptum. He then changed to scientificum and adeptum plural forms, but not sit nor quod nor est$

Arcana Coelestia 6
Passage 8347

#8347 "Et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas": quod significet quod vera deficerent, et tandem plane, constat ex significatione "trium dierum" quod sit plenum, de qua n. 2788, 4495, 7715; ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua mox supra n. 8346; ex significatione "aquarum" quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; inde "non invenire aquas" est quod vera deficerent; quod plane deficerent, significatur per "ire tres dies"; "in deserto" dicitur, quia ibi tentati sunt, ut sequitur.

Arcana Coelestia 6
Passage 8348

#8348 "Et venerunt ad Marah": quod significet statum tentationis, constat ex eo quod ibi tentati sint; quod etiam in sequentibus dicitur his verbis, "Ibi posuit illi statutum et judicium, et ibi tentavit illum," vers. 25.

Arcana Coelestia 6
Passage 8349

#8349 "Et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae": quod significet quod vera illis apparerent injucunda, quia absque affectione boni, constat ex significatione "bibere aquas" quod sit recipere vera, et 1applicare illa sub bono, de qua n. 3069, 5709; ex significatione "aquarum" quod sint vera, de qua mox supra n. 8347; et ex significatione "amari" quod sit injucundum, de qua n. 7854; inde patet quod per "non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae" significetur quod vera illis apparerent injucunda; quod sit quia absque affectione boni, est quoniam omne jucundum veri existit a bono; quod affectio veri originem suam ducat a bono, est quia bonum amat verum et verum bonum, sunt enim bina illa sicut conjugio conjuncta; notum est quod unusquisque velit instrui in illis quae amat et pro fine (x)habet; qui amat bonum, hoc est, qui vult 2ex corde colere Deum, et benefacere proximo, is amat instrui in illis quae ducunt ad illa, proinde in veris; ex quibus constare potest quod omnis affectio veri sit ex bono; sunt quidem qui male vivunt et tamen volunt instrui in veris, sed non est affectio veri apud illos sed solum affectio confirmandi doctrinalia Ecclesiae, 3propter sui gloriam, hoc est, famam, honores, lucrum; affectio veri genuina est velle scire quid verum 4propter vitam in mundo, et propter vitam aeternam; hi in (x)tentationem veniunt quando illis vera incipiunt deficere, et magis quando vera quae sciunt apparent injucunda; tentatio illa originem ducit ex eo quod intercepta sit communicatio cum bono; haec communicatio intercipitur ut primum homo venit in suum proprium, nam sic illabitur in malum amoris sui aut mundi; ut primum in illud incidit, tunc vera incipiunt appercipi injucunda, sed actutum cum ex illo statu emergit, 5vera fiunt jucunda; hoc 6intelligitur in sequentibus 7per quod "aquae amarae sanatae sint per lignum illis injectum," nam per "lignum" significatur bonum. @1 ea applicare$ @2 benefacere proximo, et ex corde colere Deum$ @3 famae, gloriae, honorum et lucri causa$ @4 antequam id apud se confirmat, et hoc propter vitam et propter usus bonos$ @5 Vera enim et bona sunt quae nutriunt vitam spiritualem, quae cum deficiunt vera, sitiet vita naturalis$ @6 constabit ex$ @7 , dicitur enim$

Arcana Coelestia 6
Passage 8350

#8350 "Propterea vocavit nomen Marah": quod significet statum et quale illius tentationis, constat ex eo quod nomina quae 1induntur rebus de quibus in Verbo, comprehendant quale et statum rei de qua agitur, n. 2643, 3422, 4298, 4442; hic itaque 2 "Marah" significat quale et statum tentationis, de qua in his versibus agitur; "Marah" etiam significat amarum. @1 indebantur$ @2 i nomen$

Arcana Coelestia 6
Passage 8351

#8351 "Et murmuraverunt populus contra Moschen": quod significet indolentiam ex tentationis acerbitate, constat ex significatione "murmurare" quod sit querimonia qualis in tentationibus, ita indolentia ex tentationis acerbitate. Tentationes quas subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, postquam liberati ab infestationibus, tum quoque per tentationes quas subituri qui ab illa Ecclesia, describuntur per murmurationes filiorum Israelis in deserto; et quia tentationes spirituales communiter perducuntur ad desperationem, n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7166, 8165, ideo per "murmurare" significatur querimonia ex indolentia in tentationibus, ut Exod. xvi 2, 3, xvii 3; Num. xiv 27, 29, 36, xvi 11; "contra Moschen" dicitur quia contra Divinum, nam per "Moschen" repraesentatur Divinum Verum, n. 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382. 2 Quod tentationes attinet quas subiverunt qui ab Ecclesia spirituali, et quas subituri qui ab illa Ecclesia, sciendum quod fides nusquam implantari queat illis qui ab Ecclesia spirituali quam per tentationes, ita nec charitas, nam in tentationibus est homo in pugna contra falsum et malum; haec, nempe 1falsum et malum, influunt in externum hominem ab infernis, bonum autem et verum influunt per internum a Domino; ita 2ex pugna interni hominis cum externo, quae vocatur tentatio;" et quantum tunc homo externus redigitur ad oboedientiam 3sub interno, tantum implantatur fides et charitas; est enim externum seu naturale hominis receptaculum veri et boni ab interno; si receptaculum non 4est accommodatum, non recipit aliquid quod influit ab interiore, sed id vel rejicit, vel exstinguit, vel suffocat, unde nulla regeneratio; inde est quod tentatio erit, ut 5regeneretur homo, quod fit per implantationem fidei et charitatis, et sic per formationem novae voluntatis et novi intellectus; quare etiam Ecclesia Domini dicitur "pugnans"; videantur quae de his prius, n. 3928, 4249, 4341, 4572, 5356, 6574, 6611, 6657, 7090 fin., 7122, 8159, 8168, 8179, 8273, dicta et ostensa sunt. @1 malum et falsum$ @2 est$ @3 interni$ @4 sit$ @5 implantetur fides A regeneratur homo...intellectus I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8352

#8352 "Dicendo, Quid bibemus?": quod significet quod non sustineant vera, quia injucunda ex nulla illorum affectione, constat ex significatione "bibere" quod sit instrui in veris ac illa recipere, tum quoque illis affici, et inde sibi illa appropriare, de qua n. 3069, 3168, 3772, 4017, 4018, hic illa non sustinere ex causa quia injucunda propter nullam affectionem boni, quae significantur per quod "aquae amarae essent," secundum illa quae supra n. 8349 explicata sunt. Tentatio haec in eo consistit quod querantur et indoleant quod vera quae prius illis jucunda fuerunt, et quae sic fecerunt vitam spiritualem seu vitam caeli illorum, nunc illis appareant injucunda usque adeo ut vix possint illa sustinere. 2 Mere naturalis homo crederet quod tale nihil doloris posset causari, cogitat enim, Quid mihi cum veris, sive jucunda sive injucunda sint? si injucunda, rejiciantur; at spiritualis homo prorsus aliter sentit; jucundum vitae (c)illius est instrui in veris et illustrari in talibus quae animae ejus sunt, ita quae vitae spiritualis, quare cum (c)illa deficiunt, laborat et patitur vita 1illa, inde dolor et anxietas; causa est quod affectio boni jugiter influat per internum hominem a Domino, et excitet in externo convenientia quae prius causata sunt jucundum affectionis veri, quae cum impugnantur a malis amoris sui et mundi, quae prius etiam ut jucunda 2perceperat, inde conflictio jucunditatum seu affectionum, ex qua anxietas, et ex hoc indolentia et querimonia. 3 (s)Paucis dicetur quomodo 3cum tentatione quae existit per deficientiam veri se habet: nutricio vitae spiritualis est bonum et verum, sicut nutricio vitae naturalis est cibus et potus; si deficit bonum est sicut deficit cibus, et si deficit verum est sicut deficit potus; indolentia inde se habet sicut indolentia ex fame et siti; comparatio haec est ex correspondentia, cibus enim correspondet bono, et potus vero 4, et quia correspondentia est, etiam cibus et potus nutriunt corpus melius et convenientius, 5cum homo ad cenam aut prandium simul 6est in jucundo loquelae cum aliis de talibus quae 7amat, quam cum solus absque consortio ad mensam sedet; cum homo in hoc statu est, tunc apud illum vasa recipientia cibi constricta sunt, at cum in illo statu est, tunc eadem aperta sunt; talia facit correspondentia cibi spiritualis et cibi naturalis; dicitur jucundum loquelae cum aliis de talibus quae 8amat, quia omne id se refert ad bonum et verum, non enim datur aliquid in mundo quod non ad utrumque hoc se refert; ad bonum apud hominem se refert id quod amat, et ad verum quod instruit de bono, et sic cum illo se conjungit.(s) @1 ejus$ @2 apperceperat$ @3 tentatio$ @4 i in spirituali mundo$ @5 dum$ @6 After loquelae$ @7 amant$ @8 amant altered to amat$

Arcana Coelestia 6
Passage 8353

#8353 "Et clamavit ad Jehovam": quod significet supplicationem ad Dominum ex indolentia, constat ex significatione "clamare" quod sit imploratio, de qua n. 6801, et quoque lamentatio interior, n. 7782, inde etiam est supplicatio ex indolentia; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 8261.

Arcana Coelestia 6
Passage 8354

#8354 "Et monstravit illi Jehovah lignum": quod significet quod Dominus bonum inspiraverit, constat ex significatione "monstrare," cum a Jehovah, hoc est, Domino, quod sit dare perceptionem, quod quia fit per influxum, est inspirare; et ex (x)significatione ligni quod sit bonum, de qua n. 643, 2784, 2812, 3720.

Arcana Coelestia 6
Passage 8355

#8355 "Et projecit in aquas": quod significet quo affecit vera, constat ex significatione "projicere lignum in aquas," cum "lignum" est bonum et "aquae" sunt vera, quod sit bono afficere vera; quod "lignum" sit bonum, videatur mox supra n. 8354, et quod "aquae" sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8349.

Arcana Coelestia 6
Passage 8356

#8356 "Et dulces factae aquae": quod significet quod inde vera jucunda facta, constat ex significatione "dulcis" quod sit jucundum, nam "dulce" in spirituali sensu est dulce vitae, quod unum est cum jucundo; et ex significatione "aquarum" quod sint vera, de qua mox supra n. 8355. Cum hoc ita se habet: quod homo afficiatur vero est ex bono, nam 1bonum et verum conjuncta sunt sicut conjugio, 2proinde amat unum alterum sicut conjux conjugem, inde quoque conjunctio boni et veri comparatur in Verbo conjugio, (c)ac vera (c)et bona quae inde nascuntur vocantur filii et filiae; ex his constare potest quod jucundum (x)affectionis veri non aliunde causam ducat quam a bono; 3hoc etiam ab experientia patet; qui enim in bono vitae sunt, hoc est, qui amant Deum et proximum, illi etiam amant vera fidei; inde est quod quamdiu bonum influit et recipitur, tamdiu verum 4appareat jucundum; sed ut primum bonum non influit, hoc est, ut primum malum praedominari 5et influxum boni arcere incipit, ilico pro vero sentitur injucundum, nam verum et malum se mutuo rejiciunt et aversantur. Ex his nunc constare potest cur jussum 3ut in aquas amaras projiceretur lignum, tum 6cur aquae illae ex injecto ligno dulces factae 7sunt; haec nequaquam a Divino mandata fuissent nisi talia significavissent, nam Divinum potuit absque ligno medio aquas illas dulces reddere. @1 verum et bonum$ @2 ita$ @3 quod$ @4 apparet$ @5 aut$ @6 unde$ @7 sint$

Arcana Coelestia 6
Passage 8357

#8357 "Ibi posuit illi statutum et judicium": quod significet verum ordinis tunc revelatum, constat ex significatione "statuti" quod sit verum Ecclesiae externum; et ex significatione "judicii" quod sit verum Ecclesiae internum; inde "ponere alicui statutum et judicium" est ordinare secundum vera, consequenter revelare illa; quod "statutum" sit verum ordinis externum, est quia omne externum Ecclesiae dictum fuit "statutum," et omne verum ordinis internum dictum fuit "judicium."

Arcana Coelestia 6
Passage 8358

#8358 "Et ibi tentavit illum": quod significet quoad tentationes in genere, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; in illis quae praecedunt, actum est de tentatione prima in deserto; in illis quae 1 sequuntur agitur de instructione quomodo vivent ut in tentationibus non succumbant. @1 i nunc$

Arcana Coelestia 6
Passage 8359

#8359 "Et dixit": quod significet instructionem, constat (c)ex significatione "dicere," cum a Jehovah de vero ordinis quoad (x)tentationes, quod sit instructio, ut quoque n. 6879, 6881, (x)6883, 6801, 7186, (x)7267, 7304, 7380, 7517, 8127.

Arcana Coelestia 6
Passage 8360

#8360 "Si audiendo audiveris vocem Jehovae Dei tui": quod significet fidem praeceptorum Domini, constat ex significatione "audire" quod sit apperceptio et fides, de qua n. 3921, 5017, 7216; 1 et ex significatione "vocis Jehovae" quod sit 2enuntiatum ex Verbo, ita praeceptum Domini, de qua n. 6971. @1 i de qua sequitur$ @2 annuntiatum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8361

#8361 "Et rectum in oculis 1Ipsius feceris": quod significet vitam secundum illa, constat ex significatione "rectum facere" quod sit vivere secundum 2dictamen veri; et ex significatione "in oculis Jehovae" quod sit coram Domino, ita secundum praecepta Ipsius, nam Dominus est in praeceptis Suis cum vivitur secundum illa; is quoque dicitur "in oculis Domini esse" qui in fide in Ipsum est. Quod "vocem audire" attinet, significat (x)id proprie oboedientiam, n. 2542, 3869, 5017; sed cum quoque dicitur "facere," ut hic, tunc "audire" significat fidem, et "facere" vitam, ut constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, vii 24, 26: apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos facitque eos, monstrabo vobis cui similis 3est, vi 47: apud eundem, Semen quod in terra bona, tu sunt qui in corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt in patientia, viii 15: apud eundem, Jesus dixit, Mater Mea et fratres Mei tu sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt illud, viii (x)21; in his locis "audire" significat 4percipere, intelligere, et fidem habere, 5 "facere" significat vivere secundum illa; at ubi "audire" dicitur et non simul "facere," tunc "audire" significat fidem voluntate et actu, ita oboedientiam; causa est quia quod auditur, hoc transit in visum internum qui intellectus, et ibi excipitur a voluntate, et transit sicut per circulum in actum; inde voci audire inest 6 natura significatio oboedientiae, prout audire aut auscultare alicui, videatur n. 4652-4660. @1 illius AI$ @2 verum$ @3 sit$ @4 scire$ @5 d et i at$ @6 i quasi$

Arcana Coelestia 6
Passage 8362

#8362 "Et auscultaveris praeceptis Ipsius": quod significet oboedientiam et vitam secundum bona fidei quae sunt interiora Ecclesiae, constat ex significatione "auscultare" quod sit oboedientia et vita; et ex significatione "praeceptorum" quod sint vera Verbi interna, de qua n. 3382 ita vera fidei quae sunt interiora Ecclesiae; haec vocantur bona fidei, 1nam sunt voluntates. @1 A had but d nam vera fidei interiora non solum in intellectu sunt sed etiam in voluntate, et quae in voluntate sunt, illa sunt interiora, et amantur quia tunc homo afficitur illis, seu amat illa, et sunt jucunda ac beata vitae illius. This suggests that voluntates in I may be a misprint for voluntatis$

Arcana Coelestia 6
Passage 8363

#8363 "Et custodiveris omnia statuta Ipsius": quod significet vitam secundum vera fidei quae sunt exteriora Ecclesiae, constat ex significatione "custodire" quod etiam sit 1vivere; et ex significatione "statutorum" quod sint vera Verbi externa, de qua n. 3382, 8357; ita vera fidei quae sunt exteriora Ecclesiae. Pluribus in locis in Verbo nominantur statuta et praecepta, et cum (m)unum cum altero dicitur, tunc 2statutum significat externum Ecclesiae, et 3 praeceptum internum illius.(n) @1 vita$ @2 per statutum significatur$ @3 i per$

Arcana Coelestia 6
Passage 8364

#8364 "Omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te": quod significet quod detinendi a malis quae illis qui in fide separata et in vita mali, constat ex significatione "morbi" quod sit malum, de qua sequitur; ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in fide separata et in vita mali, de qua n. 7097, 7317, 7926, 8148; et ex significatione "non ponere super te," cum dicitur de "morbo," per quem significatur malum, quod sit quod detinendi a malo, nam Jehovah, hoc est, Dominus, non aufert malum sed detinet hominem ab illo et tenet in bono, n. 929, 1581, 2256, 2406, 4564, 8206; inde est quod per "non ponere morbum super illos" significetur quod detinendi a malis. 2 Quod "morbus" sit malum, est quia in sensu interno 1significantur talia quae afficiunt vitam spiritualem; morbi qui illam afficiunt sunt mala, et vocantur cupiditates et concupiscentiae; vitam spiritualem facit fides et charitas; illa vita aegrotat cum falsum est loco veri quod fidei, et malum loco boni quod charitatis; haec enim (x)perducunt illam vitam ad mortem quae vocatur mors spiritualis, 2et est damnatio, sicut morbi perducunt vitam naturalem ad suam mortem; inde est quod per "morbum" in sensu interno significetur malum, et per "morbos Aegyptiorum" mala in quae illi qui in fide separata et in vita mali se conjecerunt, per quod infestaverint probos; quae mala in praecedentibus ubi de plagis in Aegypto actum est. 3 Mala 3 intelliguntur per morbos etiam alibi in Verbo, ut apud Moschen, Si 4custodiveris praecepta et statuta et judicia quae Ego praecipiens tibi hodie, removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, quos nosti; non ponet super te, sed dabit eos super osores tuos, Deut. vii 11, 15: apud eundem, Si non oboediveris voci Jehovae Dei tui, custodiendo ad faciendum omnia praecepta Ipsius et statuta Ipsius, mittet Jehovah in te maledictionem, conturbationem, et increpationem, in omni missione manus tuae quam facies, usque dum perdaris; propter malitiam operum tuorum, quibus deseruisti Me; adhaerere faciet Jehovah tibi pestem, donec consumpserit te desuper terra; percutiet te Jehovah tabe, et febri calida, et febri ardente, et febri aestuante, et siccitate, et uredine, et aurigine, quae persequentur te, usque dum pereas: percutiet te Jehovah ulcere Aegypti, et 5haemorrhoidis, et scabie, et prurigine, ut non possis sanari: percutiet te Jehovah furore, et caecitate, et stupore cordis: fies insanus ab aspectu oculorum tuorum: percutiet te Jehovah ulcere malo, super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari, a vola pedis tui usque ad verticem tuum: rejiciet in te omnem languorem Aegypti, etiam omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus: dabit tibi Jehovah cor trepidans, consumptionem oculorum, et dolorem animae, Deut. xxviii 15, 20-22, 27, 28, 34, 35, 60, 61, 65; per omnes morbos hic nominatos significantur morbi spirituales, (x)qui sunt mala destruentia vitam voluntatis boni et falsa destruentia vitam intellectus veri, verbo, destruentia vitam spiritualem quae est fidei et charitatis; morbi naturales etiam talibus correspondent, nam omnis morbus in genere humano est inde, quia ex peccato, n. 5712, 5726; unusquisque etiam morbus correspondet suo malo; causa est quia omne vitae hominis est ex spirituali mundo; quare si vita ejus spiritualis aegrotat, etiam derivatur inde malum in vitam naturalem, 6quod ibi fit morbus; videantur quae de correspondentia morborum cum malis ab experientia, n. 5711-5727. 4 Similia per "morbos" 7 significantur alibi, ut apud Moschen, Coletis Jehovam Deum vestrum, ut benedicat pani tuo et aquis tuis, et amoveam morbum e medio tui, Exod. xxiii 25: apud eundem, Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, dum irritum feceritis foedus Meum, mandabo super vobis terrori, cum tabe et cum ardente febri, quae consumptura oculos et cruciatura animam, Lev. xxvi 15, 16; 8"tabes" pro 9decrescentia veri et 10increscentia falsi; "ardens febris" pro cupiditate mali: porro apud Esaiam, Quare addetis recessionem? totum caput in morbum, et totum cor languidum; a vola pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus, et cicatrix, et plaga recens; non expressa, et non obligata, et non emollita (x)oleo, i ,] 6; quod hic per "morbum, vulnus, cicatricem, et plagam" intelligantur peccata, 11neminem latet": similiter apud Ezechielem, Vae pastoribus Israelis oves infirmas non confirmastis, (x)aegrotam non sanastis et fractam non obligastis, xxxiv ,] 4: apud Davidem, Iniquitates meae transiverunt caput meum, computruerunt, contabuerunt vulnera mea, propter stultitiam meam, nam intestina mea repleta sunt ardore, nec integritas in carne mea, Ps. xxxviii 5-7, [8] [A.V. 4-7]. 5 Quia per "morbos" significantur vitia et mala vitae spiritualis, idcirco per morborum varia genera significantur etiam varia genera vitiorum et malorum illius vitae; quod per "pestem" significetur vastatio boni et veri, videatur n. 7102, 7505; et quod per "lepram" profanatio veri, n. 6963. Quod in genere per "morbos" significentur peccata, constare etiam potest apud Esaiam, Vir dolorum, et notus morbi; unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus ut non reputaverimus Ipsum; verumtamen morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros portavit, et per vulnera Ipsius sanitas data nobis, liii 3-5; ubi de Domino. 6 Quia "morbi" repraesentabant iniqua et mala vitae spiritualis, idcirco per morbos quos Dominus sanavit (x)significatur liberatio a 12 variis generibus mali et falsi quae Ecclesiam et humanum genus infestabant, et quae mortem spiritualem 13inductura essent; miracula enim Divina a miraculis aliis distinguuntur per id quod illa involvant et spectent status Ecclesiae et regni caelestis; propterea miracula Domini imprimis fuerunt sanationes morborum; haec intelliguntur per Domini verba ad discipulos a Johanne missos, Annuntiate Johanni quae auditis et videtis; caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt et pauperes audiunt evangelium, Matth. xi 4, 5; inde est quod toties dicatur quod Dominus "omnem morbum et languorem populi sanaverit," 14 Matth. iv 23, ix 35, xiv 14, 35, 36; Luc. iv 40, v 15, vi 17, vii 21; Marc. i 32-34, iii 10. @1 intelliguntur$ @2 estque$ @3 i quoque$ @4 custodias$ @5 haemorrhoidibus AI Cp Sch$ @6 quae$ @7 i et aegritudines$ @8 tales I$ @9 deficientia$ @10 inductione$ @11 patet$ @12 i Domino e$ @13 inducerent$ @14 i ut$

Arcana Coelestia 6
Passage 8365

#8365 "Quia Ego Jehovah sanator tuus": quod significet quod Dominus solus praeservet a malis, constat ex significatione "sanare" quod sit mederi et quoque praeservare a malis, nam cum 1"morbi" significant mala, "sanare" significat medelam et praeservationem ab illis, ut quoque pluries in Verbo, ut apud Moschen, Ego occido et vivifico, percutio et sano, Deut. (x)xxxii 39: apud Jeremiam, Sana me, Jehovah, ut saner, serva me ut server, xvii 14: apud eundem, Ascendere faciam sanitatem tibi, et a plagis tuis sanabo te, xxx 17: apud Davidem, Totum cubile ejus vertisti in morbo ejus; ego dixi, Jehovah, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi Tibi, Ps. xli 4, 5 [A.V. 3, 4]; praeter multis aliis in locis, ut Esai. vi 10, liii 5, lvii 18, 19; Jer. iii 22, xvii 14; Hos. vi 1, vii 1, xi 3, xiv 5; Sach. xi 16; Ps. xxx 2; et alibi; et quia "sanare" id significabat, etiam Dominus Se 2vocat "medicum", Non opus habent valentes medico sed male habentes; non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam, Matth. ix 12, 13; Marc. ii 17; Luc. v 31, 32. @1 S first wrote morbus significat malum then he made morbus and malum plural, but not significat$ @2 vocavit$

Arcana Coelestia 6
Passage 8366

#8366 Vers. 27. Et venerunt ad Elim, et ibi duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; et castrametati sunt ibi juxta aquas. "Et venerunt ad Elim" significat statum illustrationis et affectionis, ita consolationis post tentationem: "et ibi duodecim fontes aquarum" significat quod illis ibi vera in omni copia: "et septuaginta palmae" significat veri bona similiter: "et castrametati sunt ibi juxta aquas" significat quod post tentationem ordinata vera fidei per bonum amoris.

Arcana Coelestia 6
Passage 8367

#8367 "Et venerunt ad Elim": quod significet statum illustrationis et affectionis, ita consolationis post tentationem, constat ex significatione "Elim" 1quod involvat et significet statum et quale rei, de qua agitur, sicut omnia alia loca ad quae venerunt filii Israelis, videatur n. 2643, 3422, 4298, 4442; (x)hic statum post tentationem, nempe statum illustrationis et affectionis, ita consolationis; nam post omnem tentationem spiritualem venit illustratio et affectio, ita amoenum et jucundum, amoenum ex illustratione per verum, et jucundum ex affectione boni; quod succedat consolatio post 2tentationes, videatur n. 4572, 5246, 5628, 6829; causa est quia per tentationes implantantur 2 vera et bona, et conjunguntur; inde homo (x)quoad spiritum suum interius in caelum 3 introducitur, adque societates caelestes cum quibus non prius fuerat; 4 cum tentatio finita est, 5aperitur communicatio cum caelo, quae prius quoad partem clausa fuit; inde illustratio et affectio, proinde amoenum et jucundum, nam angeli tunc, cum quibus 6datur communicatio, influunt per verum (c)et per bonum. Illustratio per verum et inde amoenum significatur per "duodecim fontes aquarum," nam "fontes" significant vera; affectio veri ex bono et inde jucundum significatur per "septuaginta palmas," de quibus sequitur. @1 quod sicut alia loca, quo venerunt filii Israelis, involvant statum et quale rei, de qua ibi agitur, de qua$ @2 tentationem$ @3 i a Domino$ @4 i inde$ @5 After fuit$ @6 aperta est$

Arcana Coelestia 6
Passage 8368

#8368 "Et ibi duodecim fontes aquarum": quod significet quod illis ibi vera in omnia copia, constat ex significatione "duodecim" quod sint omnia in complexu, de qua n. 2089, 2129 fin., 2130, fin., 3272, 3858, 3913, 7973, ita omnis copia; et ex significatione "fontium" quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3096, 3424, 4861; inde patet quod per "duodecim fontes aquarum" significentur vera in omni copia; ex quibus 1 sequitur quod per 2illa verba etiam significetur illustratio ac inde amoenum, nam cui vera sunt in omni copia, ei quoque est illustratio, et cui illustratio, si desiderat verum ex affectione, illi est amoenum. @1 i etiam$ @2 eadem verba$

Arcana Coelestia 6
Passage 8369

#8369 "Et septuaginta palmae": quod significet veri bona similiter, nempe in omni copia, constat ex significatione "septuaginta" quod sint omnia in complexu, similiter ac duodecim, de qua n. 7973; et ex significatione "palmarum" quod sint bona spiritualis Ecclesiae, quae sunt bona veri; et quia per "palmas" bona significantur, etiam per illas significatur affectio boni et inde jucundum, nam ex affectione boni est omne jucundum; quia (c)id per "palmas" 1significabatur, ideo etiam palmae adhibebantur in 2festivitatibus sanctis, ut in festo tabernaculorum, secundum haec apud Moschen, Accipietis vobis in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis; et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem diebus, Lev. xxiii 40; per "fructum arboris honoris" significatur bonum caeleste; per "palmas" bonum spirituale seu bonum veri; per "ramum arboris densae" verum scientificum; et per "salices torrentis" vera infima 3naturalis; ita per quattuor illa significantur omnia bona et vera in suo ordine. 2 Quod "palmae" 4festivitatem sanctam quae ex bono significaverint, constat quoque ex his apud Johannem, Multa turba quae venerat ad festum, cum audirent quod veniret Jesus in Hierosolymam, sumpserunt termites palmarum, et iverunt obviam Ipsi, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 12, 13: et apud eundem in Apocalypsi, Vidi, cum ecce turba multa, stantes coram throno et coram Agno, induti stolas albas, et palmae in manibus illorum, vii 9: 5 apud Joelem, Vitis exaruit et ficus languet, malus punica, etiamque palma, exaruit omne gaudium de filiis hominis, 6 i 12: apud Davidem, Justus sicut palma florbit, sicut cedrus in Libano crescet, Ps. xcii 13 [A.V. 12]; hic "palma" pro bono et "cedrus" pro vero. 3 Quia "palma" significat bonum, etiam significat sapientiam, nam sapientia est boni; illam significabant palmae quae una cum cherubis et floribus sculptae 7fuerunt super parietibus templi; "templum" enim significabat Ipsum Dominum, et in sensu repraesentativo caelum, n. 2777, 3720, "cherubi, palmae, et flores" super parietibus significabant providentiam, sapientiam, et intelligentiam, quae a Domino, ita 8omnia quae caeli sunt; quod illa parietibus templi insculpta sint, constat in Libro 1 Regum, Salomo omnes parietes domus in circuitu sculpsit aperturis sculpturarum cheruborum et palmarum, et aperturis florum; et super binas fores ex lignis olei, sculpsit sculpturas cheruborum et palmarum et aperturas florum; et obduxit auro, ita ut diduceret super cherubos et super palmas aurum, vi 29, 32; per "sculpturas" illas repraesentatus est status caeli, per "cherubos" Providentia Domini, ita quod ab Ipso omnia; quod "cherubi" sint providentia 9, videatur n. 308, per "palmas" sapientia quae est boni a Domino, et per "flores" intelligentia quae est veri ab Ipso; per "aurum" quo obducebantur cherubi et palmae, significabatur bonum amoris, quod in caelis est 10universaliter regnans; 11quod aurum sit bonum amoris, videatur n. 113, 1551, 1552, 5658; 12ideo quoque, ubi de novo templo, per quod significatur caelum Domini, agitur apud Ezechielem, 13 dicitur quod Cherubi et palmae essent super parietibus ubique, xli 17, 18, 20, 25, 26. @1 significabantur$ @2 sanctis laetificationibus$ @3 naturalia$ @4 laetificationem$ @5 i et$ @6 i Joel$ @7 erant$ @8 illa$ @9 i Domini$ @10 universale$ @11 These words, though omitted here, appear, except for videatur, in a deleted coming after the quotation from 1 Kings vi 29, 32.$ @12 inde$ @13 i etiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 8370

#8370 "Et castrametati sunt ibi juxta aquas": quod significet quod post tentationem ordinata vera fidei per bonum amoris, constat ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni, de qua n. 8103 fin., 8130, 8131, 8155; et ex significatione "aquarum" quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3058, (x)3424, 4976, 5668; quod per "castrametati ibi juxta aquas" significetur quod ordinata sint vera fidei per bonum amoris, est quia per "castra" significantur vera et bona, n. 8193, 8196, et per "castrametari" ordinatio illorum, et per "juxta aquas" secundum vera quae a Divino; per bonum amoris dicitur, quia omnis ordinatio verorum fit per bonum amoris, est enim bonum sub quo 1et secundum quod vera 2se applicant, et faciunt cum bono sicut unum corpus ad imaginem hominis in quo sunt; ad imaginem hominis in quo sunt dicitur, quia imago spiritus hominis, qui est ipse homo, nam est internus homo, est prorsus secundum ordinationem verorum a bono apud illum; inde est, cum angeli sistuntur praesentes, quod sphaera boni amoris ex illis exundet et afficiat praesentes, et vera fidei elucescant ex faciebus illorum; in spirituali 3 mundo talia apparent et percipiuntur manifeste. 4Dicitur quod ordinatio illa fiat post tentationem, quoniam bona et vera implantantur homini per tentationes sed non ordinantur quam postea; status enim tentationis est turbulentus, at status post tentationem est tranquillus; in tranquillo fit ordinatio; idcirco etiam post tentationes succedit amoenum ex illustratione a vero, et jucundum ex affectione boni, de qua re mox supra n. (x)8367. @1 tum$ @2 se applicant altered to applicantur$ @3 i enim$ @4 After tentationem$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis

Arcana Coelestia 6
Passage 8371

#8371 Porro a spiritibus qui ex illa tellure 1, informatus sum de variis quae apud incolas ibi, ut de (t)illorum gressu, de cibis, 2et domiciliis, et similibus. Quod gressum illorum concernit, non ambulant erecti sicut incolae hujus telluris et plurium aliarum, nec repunt more animalium, sed cum gradiuntur, adjuvant se palmis et alternis vicibus se ad dimidium super pedes elevant, et quoque in gradiendo quovis tertio passu facie spectant ad latus et post se, et tunc etiam paulum inflectunt corpus quod fit repente, nam apud illos indecorum est ab aliis (x)spectari quam a facie. @1 i sunt$ @2 de$

Arcana Coelestia 6
Passage 8372

#8372 Cum ita ambulant, semper tenent faciem antrorsum et sic ante se spectant, nusquam deorsum seu ad terram; spectare deorsum vocant damnatum; vilissimi apud illos hoc faciunt; qui si non assuescunt spectare antrorsum, e societate illorum exterminantur.

Arcana Coelestia 6
Passage 8373

#8373 Cum autem sedent, apparent sicut homines nostrae telluris 1quoad superiorem partem corporis erecti, sed sedent decussatim quoad pedes; sollicite cavent, non modo cum ambulant sed etiam cum sedent, ne spectentur a tergo sed a facie; libenter etiam volunt ut facies suae videantur, quia 2inde mens eorum apparet; nam nusquam alienam a mente faciem ostendunt, quod nec possunt; praesentes sciunt (d)etiam manifeste inde quo animo erga se sunt, quod nec abscondunt; imprimis num apparens amicum ex sincero sit vel num ex simulato. @1 superiore parte corporis erecta$ @2 ibi$

Arcana Coelestia 6
Passage 8374

#8374 Haec mihi ostensa sunt ab eorum spiritibus, et confirmata ab eorum angelis; inde quoque eorum spiritus videntur non sicut alii erectim ambulare sed paene sicut natatores in aquis progressum adjuvare manibus, ac per vices circumspicere.

Arcana Coelestia 6
Passage 8375

#8375 Qui in zonis illorum calidis vivunt nudi vadunt, usque tamen cum velamine circum lumbos, nec erubescunt nuditatem, nam mentes (c)illorum castae sunt, nec amant nisi conjuges, et adulteria abhorrent. Maxime mirati sunt quod spiritus nostrae telluris, cum viderent illos ita ambulantes, et quoque nudos, illos subsannarent, et quoque cogitarent lascive, et quod prorsus nihil attenderint ad vitam (c)illorum caelestem, sed modo ad talia; dicebant quod hoc signum sit quod corporea et terrestria prae caelestibus illis curae sint, et quod indecentia occupent mentes. Dictum est illis quod nuditas non pudori sit nec scandalo illis qui in castitate et statu innocentiae vivunt, sed quod illis qui in lascivia et impudicitia.

Arcana Coelestia 6
Passage 8376

#8376 Quando incolae telluris illius cubant in lecto, convertunt faciem suam antrorsum, seu in conclave, non autem retrorsum, seu ad parietem; hoc mihi spiritus illorum narrabant, et dicebant causam quod credant se faciem sic ad Dominum vertere, si autem retrorsum quod illam averterent; tale mihi aliquoties obvenerat cum essem in lecto, sed unde id, non prius sciveram.

Arcana Coelestia 6
Passage 8377

#8377 Delectant se diu comedendo, non ita ex jucundo cibi quam ex jucundo sermonis tunc; dum ad mensam sedent, non sedent super sellis aut scamnis, aut elevatis toris gramineis, nec super herba, verum super foliis (t)cujusdam arboris; non dicere volebant cujus arboris folia essent, sed cum plures ex conjectum nominarem, affirmabant tandem cum dicerem folia ficus.

Arcana Coelestia 6
Passage 8378

#8378 Insuper dicebant quod non praepararent cibum secundum gustum sed imprimis secundum usum; addebant quod cibus utilis illis sapidus sit. De hac re inter spiritus sermo factus est, et dictum quod hoc 1 conveniat homini, nam sic ei cordi est, 2quod mens sana sit in corpore sano; aliter ac apud illos apud quos gustus imperat, inde corpus aegrotat, ad minimum intus languet, consequenter etiam mens; nam haec se 3gerit secundum statum partium recipientium quae sunt corporis, sicut visus secundum statum oculi; inde insania quod in luxurie et voluptate ponatur omne vitae jucundum, 4ac ut vocant, summum bonum; inde etiam obesitas in talibus quae 5cogitationis et judicii sunt, et sollertia in talibus quae sunt corporis 6et mundi; ex hoc fit similitudo hominis cum animali bruto, cum quo etiam tales non incongrue se comparant. @1 i maxime$ @2 ut$ @3 habet$ @4 et$ @5 mentis$ @6 , unde$

Arcana Coelestia 6
Passage 8379

#8379 Habitacula illorum etiam mihi ostensa sunt: sunt humilia, ex ligno, sed intus circuminducta libro seu cortice albe caeruleo, et circumcirca (c)ac supra punctata sicut stellulis ad imaginem caeli, 1nam volunt intus inducere domibus suis instar caeli aspectabilis cum suis sideribus; causa est quia ibi credunt domicilia angelorum esse. Praeterea etiam tentoria habent, 2superne rotundata, ac protensa in longum, etiam intus (x)punctata stellulis in plano caeruleo; in illa se conferunt interdiu ne ab aestu solis laedantur facies illorum, nam faciem maxime conservant, quoniam illam non considerant ut corpus; 3illorum multa cura est tentoria haec sua formare et mundare; in illis etiam comedunt. @1 quam maxime$ @2 supra$ @3 eorum maxima$

Arcana Coelestia 6
Passage 8380

#8380 1Parum curant mundana, nam familiae inter se vivunt, 2nec plus ambiunt quam ut nutriantur et habitent; quod supra est, quia non ad necessitates, inde nec ad utilitates referunt. Cura (c)illorum maxima est educatio infantum, quos tenerrime amant. @1 Curae illorum perpaucae sunt de mundanis$ @2 non enim$

Arcana Coelestia 6
Passage 8381

#8381 Spiritus Joviales cum viderent equos hujus telluris, apparebant 1equi mihi solito minores, tametsi erant satis robusti et alti; hoc fuit ex idea spirituum illius telluris de equis ibi; dicebant quod etiam apud illos essent similes, at multo majores, sed quod sint feri seu in silvis, et quod cum visuntur, terrificent illos, tametsi nihil nocent; addebant quod pro illis sit timor insitus seu naturalis; inde dabatur ansa cogitandi de causa illius timoris; equus enim repraesentat in spirituali mundo intellectuale formatum ex scientificis, n. 2761-2763, 6534, et quia timent excolere intellectuale per scientias, inde influxus timoris; quod scientifica quae eruditionis humanae sunt non curent, videbitur in sequentibus. @1 illi$

Arcana Coelestia 6
Passage 8382

#8382 Spiritus Joviales aliquoties habebant 1emissarios seu subjecta apud me communicationis causa, et hoc satis diu; inde dabatur scire qua indole essent, et quod prorsus (x)differrent a spiritibus nostrae telluris; cum apud me erant, saepe infestabantur a spiritibus nostrae telluris, sed non id curabant, modo hoc narrabant societati spirituum suorum a quibus emissi sunt; et cum narrabant, paulum a me recedebant. @1 subjecta seu emissarios$

Arcana Coelestia 6
Passage 8383

#8383 Quondam etiam permittebatur spiritibus malis nostrae telluris agere per artes suas malas, et infestare spiritus Joviales qui apud me; hi illos admodum diu sustinebant, sed tandem fassi sunt quod non possent amplius, et quod crederent pejores non dari, nam pervertebant (c)illorum imaginationem, et quoque cogitationem ita ut sibi viderentur quasi ligati, et non nisi quam ope Divina inde extricandi. Cum legerem in Verbo aliquid de passione Salvatoris nostri, tunc spiritus quidam Europaei inferebant dira scandala, animo seducendi spiritus Joviales; inquirebatur quinam essent et quid in mundo fuerant, et compertum quod quidam illorum fuerint (x)praedicatores, non dissimiles illis qui se ex societate Domini seu Jesuitas vocant, et quod tunc per praedicationes de passione Domini commovere potuerunt vulgus ad lacrimas; dicebatur illis causa quod in mundo 1aliter cogitarent et aliter loquerentur, ita alia corde gererent et aliud ore ferrent, et quod nunc non ita fraudulenter illis liceat loqui, nam cum (t)fiunt spiritus, 2adiguntur ad loquendum prorsus sicut cogitant. Obstupuerunt spiritus Jovis maxime quod tale discidium interiorum et exteriorum apud hominem dari 3posset, nempe prorsus aliter loqui et aliter cogitare, quod sibi impossibile esset. @1 tam mali fuerint corde, sed aliter loquuti ore, lucri et honoris aucupandi causa$ @2 adigantur$ @3 potuisset$

Arcana Coelestia 6
Passage 8384

#8384 Spiritus Jovis allapsum habent suavem, et sermonem prudentem, pensitant quid dicunt; hoc trahunt a vita sua in mundo; nam ibi si contra ordinem aliquid 1agunt aut loquuntur, ab aliis per varios modos ad resipiscendum rediguntur, et qui refractarii sunt, per castigationem. @1 agant aut loquerentur$

Arcana Coelestia 6
Passage 8385

#8385 Observarunt quod cogitarem quod talia vulgare vellem in nostra tellure; hoc non volebant, quia illis vetitum est vulgare quod illis a spiritibus illorum dicitur; mirabantur quod talia vulgari possent solum per scripta; 1at" tunc informabantur de typis, tum de Verbo, et quoque de doctrinalibus Ecclesiae in nostra tellure; et dictum quod Verbum ac doctrinalia ita exstent vulgata et sic discantur. @1 et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8386

#8386 Continuatio de spiritibus et incolis telluris Jovis ad finem capitis sequentis.

FINIS PARTIS (x)SEXTAE