Arcana Coelestia – Exodus, caput 14
Arcana Coelestia 6
Passage 8120
#8120(x). Creditur quod charitas erga proximum sit dare pauperibus, opem ferre indigenti, ac bonum facere cuicumque; sed usque genuina charitas est prudenter agere, et propter finem ut inde bonum; qui alicui pauperi aut indigenti malefico opem fert, is per illum malefacit proximo, nam per opem quam fert, confirmat illum in malo, (c)ac suppeditat ei copiam malefaciendi aliis; aliter qui suppetias fert bonis.
Arcana Coelestia 6
Passage 8121
#8121 Sed charitas erga proximum multo latius se extendit quam ad pauperes et indigentes; charitas erga proximum est rectum facere in omni opere, ac debitum in omni officio; si judex justum facit propter justum, charitatem erga proximum exercet; si punit sontem et absolvit insontem, charitatem erga proximum exercet; nam sic consulit concivi, 1 consulit patriae, et quoque regno Domini, per facere justum propter justum regno Domini, per absolvere insontem concivi, et per punire sontem patriae. Sacerdos qui docet verum et ducit ad bonum propter verum et bonum, is charitatem exercet; qui autem talia facit propter se et mundum, is charitatem non exercet, quia non amat proximum sed semet. @1 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 8122
#8122 Similiter se habet cum omnibus reliquis, sive in aliqua functione sint, sive non sint; ut cum liberis erga parentes, et cum parentibus erga liberos; cum servis erga dominos, et cum dominis erga servos; cum subditis erga regem, et cum rege erga subditos; qui ex illis debitum facit ex debito, ac justum ex justo, is charitatem exercet.
Arcana Coelestia 6
Passage 8123
#8123 Quod illa charitatis erga proximum sint, est quia 1unus quisque homo est proximus, sed diversimode, n. 6818; societas minor et major magis proximus, n. 6819, 6820; patria adhuc magis proximus, n. 6819, 6821; Ecclesia adhuc magis, n. 6819, 6822; regnum Domini adhuc magis, n. 6819, 6823; et Dominus supra omnes, n. 6819, 6824; 2 in sensu universali bonum quod procedit a Domino est proximus, n. 6706, 6711, consequenter (d)etiam justum et rectum. Quapropter qui facit bonum quodcumque propter bonum, et justum propter justum, is amat proximum et exercet charitatem, nam facit ex amore boni et amore justi, ac ita ex amore illorum in quibus bonum et justum sunt; at qui facit injustum propter lucrum quodcumque, is odit proximum. @1 proximus est unusquisque homo$ @2 i ita$
Arcana Coelestia 6
Passage 8124
#8124 Qui in charitate erga proximum est ex affectione interna, in singulis ejus quae cogitat et loquitur, ac quae vult et agit, est charitas erga proximum; dici potest quod homo 1 seu angelus quoad interiora sua sit charitas, cum bonum ei est proximus. Tam late se extendit charitas erga proximum. @1 i talis$ 1CAPUT XIV @1 i Exodi$ 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. Loquere ad filios Israelis, et revertantur et castrametentur ante Pi-Chiroth, inter Migdal et inter mare, ante Baal-Zephon, e regione ejus castrametemini juxta mare. 3. Et dicet Pharao de filiis Israelis, Perplexi illi in terra, conclusit super illos desertum. 4. Et indurabo cor Pharaonis, et persequetur post illos, et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu illius; et scient Aegyptii quod Ego JEHOVAH: et fecerunt ita. 5. Et indicatum regi Aegypti quod fugeret populus; et conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum, et dixerunt, Quid hoc fecimus, quod dimiserimus Israelem a serviendo nobis? 6. Et alligavit currum suum, et populum suum sumpsit secum. 7. Et sumpsit sescentos currus electos, et omnes currus Aegypti; et tertiani duces super omnes illius. 8. Et induravit JEHOVAH cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus post filios Israelis; et filii Israelis exeuntes manu excelsa. 9. Et persecuti Aegyptii post illos, et assecuti illos castrametantes juxta mare, omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius, juxta (x)Pi-Chiroth ante Baal-Zephon. 10. Et Pharao appropinquavit; et sustulerunt filii Israelis oculos suos, et ecce Aegyptius proficiscens post illos; et timuerunt valde, et clamaverunt filii Israelis ad JEHOVAH. 11. Et dixerunt ad Moschen, Numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto? quid hoc fecisti nobis, ad educendum nos ex Aegypto? 12. Nonne hoc verbum quod locuti sumus ad te in Aegypto, dicendo, Cessa a nobis, et serviamus Aegyptiis, quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori nos in deserto? 13. Et dixit Moscheh ad populum, Ne timeatis, consistite, et videte salutem JEHOVAH quam faciet vobis hodie; quia quos videtis Aegyptios hodie, non addetis videre illos amplius usque in saeculum. 14. JEHOVAH militabit pro vobis, et vos taceatis. 15. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Quid clamas ad Me? loquere ad filios Israelis, et proficiscantur. 16. Et tu tolle baculum tuum, et extende manum tuam super mare, et diffinde illud, et veniant filii Israelis in medium maris in arido. 17. Et Ego, ecce Ego indurans cor Aegyptiorum, et venient post illos, et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, in curribus illius, et in equitibus illius. 18. Et scient Aegyptii quod Ego JEHOVAH, in glorificari Me in Pharaone, in curribus illius, et in equitibus illius. 19. Et profectus angelus DEI incedens ante castra Israelis, et ivit post illos, et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos. 20. Et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, et fuit nubes et tenebrae, et illuminabat noctem; et non appropinquavit hic ad 1illum tota nocte. @1 hunc I$ 21. Et extendit Moscheh manum suam super mare, et abire fecit JEHOVAH mare vento (x)orientali forti tota nocte, et posuit mare ad siccum, et diffindebantur aquae. 22. Et venerunt filii Israelis in medium mare in arido; et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum. 23. Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, ad medium maris. 24. Et fuit in custodia matutina, et prospexit JEHOVAH ad castra Aegyptiorum in columna ignis et nubis, et perturbavit castra Aegyptiorum. 25. Et dimovit rotam curruum illius, et duxit illam in gravitate; et dixit Aegyptius, Fugiam coram Israele, quia JEHOVAH militat pro illis in Aegyptios. 26. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam super mare, et revertantur aquae super Aegyptios, super currus illius, et super equites illius. 27. Et extendit Moscheh manum suam super mare, et reversum est mare ad vergere mane, ad vim fluxus sui, et Aegyptii fugientes obviam ei, et excussit JEHOVAH Aegyptios in medium mare. 28. Et reversae sunt aquae, et obtexerunt currus et equites, 1ad omnem exercitum Pharaonis, venientes post illos in mare, non relictus est in illis usque ad unum. @1 d et i ad cp n. 8220, 8230$ 29. Et filii Israelis iverunt in arido in medium maris, et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum. 30. Et salvavit JEHOVAH in die hoc Israelem e manu Aegyptiorum; et vidit Israel Aegyptios mortuos super litore maris. 31. Et vidit Israel manum magnam quam fecit JEHOVAH in Aegyptiis; et timuerunt populus JEHOVAM, et crediderunt in JEHOVAM, et in Moschen servum Ipsius. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 8125
#8125 Agitur in hoc capite in sensu interno de prima tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, et de traductione illorum per medium infernum, ac de tutatione tunc a Domino; et quoque agitur de immersione illorum qui in fide separata a charitate in infernum, ubi falsa a malis. Illi qui ab Ecclesia spirituali repraesentantur per 1"filios Israelis"; qui in fide separata a charitate per "Aegyptios"; tentatio prima describitur per "murmurationem filiorum Israelis cum viderent (x)exercitum Pharaonis"; infernum significatur per "mare Suph," per quod tuto traducti filii Israelis, et in quod immersi Aegyptii; falsa ex malis significantur per aquas quae hos operuerunt. @1 filios Israelis altered to Israelem$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 8126
#8126 Vers. 1-4. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Loquere ad filios Israelis, et revertantur et (x)castrametentur ante Pi-Chiroth, inter Migdal et inter mare, ante Baal-Zephon, e regione ejus castrametemini juxta mare. Et dicet Pharao de filiis Israelis, Perplexi illi in terra, conclusit super illos desertum. Et indurabo cor Pharaonis, et persequetur post illos, et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu illius; et scient Aegyptii quod Ego Jehovah: et fecerunt ita. "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat instructionem a Divino per Divinum Verum: "Loquere ad filios Israelis" significat influxum veri Divini apud illos qui ab Ecclesia spirituali: "et revertantur" significat quod nondum praeparati: "et castrametentur ante Pi-Chiroth, inter Migdal et inter mare, ante Baal-Zephon" 1significat principium status ad subeundas tentationes: "e regione ejus castrametemini juxta mare" significat quod inde tentationis influxus: "et dicet Pharao de filiis Israelis" significat cogitationem illorum qui in damnatione de statu illorum qui ab Ecclesia spirituali: "Perplexi illi in terra" significat quod in confuso sint quoad illa quae sunt Ecclesiae: "conclusit super illos desertum" significat quod obscuritas illos occupaverit: "et indurabo cor Pharaonis" significat quod obstinarent se adhuc qui in falsis a malo: "et persequetur post illos" significat quod adhuc conarentur subjugare illos: "et glorificabor" significat quod visuri effectum Divinum ex Divino Humano Domini in dissipatione falsi: "in Pharaone et in omni exercitu illius" significat immersionem illorum qui in falsis ex malo in infernum, 2et obstipationem ibi a falsis sicut ab aquis: "et scient Aegyptii quod Ego Jehovah" significat quod inde notum quod Dominus sit solus Deus: "et fecerunt ita" significat oboedientiam. @1 quod significet$ @2 ac falsorum obstinationem, ac in falsa illorum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8127
#8127 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod (x)significet instructionem a Divino per Divinum Verum, constat ex significatione 1"locutus est, et dixit Jehovah," cum de illis quae fient et contingent, quod sit instructio a Divino, ut n. 7186, 7241, 7267, 7304, 7380, 7517; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, (a)7010, 7014, 7089, 7382; quod 2 per Divinum Verum, est quia Moscheh, per quem Divinum Verum repraesentatur, loqueretur ad populum; Ipsum Divinum nec immediate instruit et loquitur cum hominibus, et ne quidem cum angelis, sed mediate per Divinum Verum, n. (x)7796; hoc intelligitur per verba Domini apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ille exposuit, i 18, v 37; per "Unigenitum Filium" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; ex hoc etiam Dominus Se vocat Filium hominis, n. 2628, 2803, 2813, 3704; Dominus etiam, cum in mundo, fuit Divinum Verum; postea autem, cum (m)glorificatus est, factus est etiam quoad Humanum, Divinum Bonum, et tunc ex hoc processit Divinum Verum, quod est Spiritus veritatis seu Spiritus Sanctas.(n) @1 dicere$ @2 i sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 8128
#8128 "Loquere ad filios Israelis": quod significet influxum veri Divini apud illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "loqui" quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5797, 7270; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod "loqui" sit influxus, est quia Moscheh in sensu interno repraesentativo est Divinum Verum, et Divinum Verum in perceptionem et cogitationem 1 per influxum venit; cogitatio ex perceptione est loquela interna, cui loquela externa correspondet, quare in sensu interno illa intelligitur per hanc. @1 i hominis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8129
#8129 "Et revertantur": quod significet quod nondum praeparati, constat ex significatione "reverti," nempe a via terrae Philistaeorum ad viam deserti ad mare Suph, quod sit quod nondum praeparati, nempe ad 1introductionem in caelum, 2quae significatur per ingressum illorum in terram Canaanem. Quomodo haec se habent, et quod "reverti" sit quod non praeparati, constare potest ab illis quae ad vers. 18 capitis praecedentis n. 8098, 8099, explicata et ostensa sunt, quod nempe non in caelum possent introduci priusquam subiverant tentationes, et Dominus per illas confirmaverat vera et bona, et conjunxerat illa; hoc per praeparari hic 3intelligitur. @1 intrandum$ @2 quod significabatur$ @3 significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8130
#8130 "Et castrametentur ante Pi-Chiroth, inter Migdal et inter mare, ante Baal-Zephon": quod significet principium status ad subeundas tentationes, constat ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni, de qua n. 4236, 8103 fin., hic ad subeundas tentationes; ille status est qui significatur per loca illa ad quae castrametarentur; quod ille status significetur, patet a sequentibus, ex eo quod Pharao cum exercitu suo ibi castra sua dein posuerit, et quod ex illis conspectis filii Israelis in gravem anxietatem, per quam primus status tentationum significatur, 1pervenerint; videantur sequentia ad vers. 9-12. @1 pervenirent$
Arcana Coelestia 6
Passage 8131
#8131 "E regione ejus castrametemini juxta mare": quod significet quod inde tentationis influxus, constat ex significatione "e regione ejus" quod sit juxta ut in conspectu, in sensu interno, ut inde influxus; ex significatione "castrametari" quod sit ordinatio veri et boni ad subeundas tentationes, ut nunc supra n. 8130; et ex significatione "maris Suph" quod sit infernum ubi falsa ex malis, de qua n. 8099. Quomodo intelligendum quod inde tentationis influxus, paucis (x)dicetur: tentationes apud hominem sunt pugnae spirituales inter malos spiritus et inter bonos; 1pugnae sunt ex illis et de illis quae homo egerat et cogitaverat, quae in ejus memoria; mali spiritus incusant et aggrediuntur, 2boni autem excusant et defendunt; 3pugnae illae apparent sicut in homine, nam quae ex spirituali mundo apud hominem influunt sistuntur sicut non inde sed in ipso, videatur n. 741, 751, 761, 1820, 3927, 4249, 4307, 4572, 5036, 6657, 6666; similiter se habet cum spiritibus cum subeunt tentationes; cum itaque subituri sunt tentationes, disponuntur apud illos interiora, hoc est, vera et bona, a Domino in illum statum, ut per influxum immediatum ab Ipso, ac mediatum per caelum, resisti queant falsa et mala quae ab infernis, et sic ille qui est in tentatione tutari; homo cum tentatur etiam juxta infernum est, imprimis juxta hoc infernum quod significatur per "mare Suph," nam 4ibi sunt illi qui in scientia veri fuerunt sed in vita mali, et inde 5 in falsis ex malo; ex infernis per spiritus 6 influunt illa quae anxietatem inducunt homini in tentationibus; ex his constare potest quid intelligitur per tentationis influxum ab inferno, qui significatur per quod "e regione castrametarentur juxta mare Suph." @1 qui apud hominen, illi$ @2 hi$ @3 apparent illae$ @4 in hoc inferno$ @5 i etiam$ @6 i malos$
Arcana Coelestia 6
Passage 8132
#8132 "Et (x)dicet Pharao de filiis Israelis": quod significet cogitationem illorum qui in damnatione de statu illorum qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "dicere" quod sit cogitatio, de qua n. 7094, 7107, 7244, 7937; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per falsa infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317, hic qui in damnatione sunt, hoc est, in meris falsis ex malo, nam qui mere in his in damnatione sunt; hic status per "Pharaonem" et "Aegyptios" significatur postquam primogenita ibi occisa sunt, nam per primogenita 1 occisa significatur damnatio, n. 7766, 7778; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua mox supra n. 8128. @1 i Aegypti$
Arcana Coelestia 6
Passage 8133
#8133 "Perplexi illi in terra": quod significet quod in confuso sint quoad illa quae Ecclesiae, constat ex significatione "perplexum esse" quod sit esse implicatum, ita in confuso, de qua n. 2831; et ex significatione "terrae" quod sint illa quae Ecclesiae; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 8011.
Arcana Coelestia 6
Passage 8134
#8134 "Conclusit super illos desertum": quod significet quod obscuritas illos occupaverit, constat ex significatione "concludere super illos," cum 1dicitur de obscuritate quae significatur per desertum, quod sit totos occupare; et ex significatione "deserti" quod sit obscurum fidei, de qua n. 7313. @1 de obscuro$
Arcana Coelestia 6
Passage 8135
#8135 "Et indurabo cor Pharaonis": quod significet quod obstinarent se adhuc qui in falsis a malo, constat (c)a significatione 1"indurari," quod sit obstinare se, de qua n. 7272, 7300, 7305; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis a malo, seu quod idem, qui in damnatione, 2ut supra n. 8132; "cor Pharaonis" dicitur quia per "cor" in genuino sensu significatur bonum amoris caelestis, n. 3313, 3635, 3883-3896, 7542; inde in sensu opposito malum, hic malum 3illorum qui in scientia fidei et in vita mali fuerunt. @1 indurare I$ @2 de qua$ @3 quod illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8136
#8136 "Et persequetur post illos": quod significet quod adhuc conarentur subjugare illos, constat ex significatione "persequi post illos" quod sit (x)conari subjugare; intentio enim quod persequerentur, erat 1ut redigerent in statum servitutis, et per "servire," ubi de Aegyptiis, significatur intentio subjugandi, n. 6666, 6670, 6671. @1 redigerentur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8137
#8137 "Et glorificabor": quod significet quod visuri effectum Divinum ex Divino Humano Domini in dissipatione falsi, constat ex significatione "glorificari," cum de Jehovah seu Domino, quod sit effectus Divinus, hic ex Divino Humano Ipsius, quia Dominus per quod venit in mundum, et assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, in inferna conjecit omnia 1mala et falsa, ac caelos redegit in ordinem, et quoque liberavit illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018; haec in genere significantur 2 per "glorificari," 3hic autem significatur quod illi qui infestaverunt probos conjicerentur in infernum, ac ibi circumfunderentur falsis sicut ab aquis maris, et hoc ut effectus Divinus ex sola praesentia Domini. 2 Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, 4ulterius explicabitur: sunt inferna tot numero quot sunt genera (c)et species malorum; quodlibet infernum est separatum ab altero, 5 sicut per nimbos, nubes, seu aquas; mala et falsa in altera vita apparent coram oculis spirituum sicut nimbi et nubes, et quoque sicut aquae; falsa ex malis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt et vixerunt male, sicut aquae, 6falsa autem ex malis illorum qui ab Ecclesia caelesti, sicut nimbi; talibus circumfusi apparent illi qui in infernis, ubivis cum differentia 7quoad quantum et quale, densum et tenue, caliginosum et obscurum, hoc secundum genus et speciem falsi ex malo; infernum ubi illi qui in fide separata a charitate (c)et in vita mali vixerunt, est circumfusum sicut ab aquis maris; falsa mali quidem illis qui ibi sunt non apparent sicut aquae, sed illis qui extra aspiciunt; supra illud mare, ubi illi, sunt inferna adulterorum; causa quod ibi supra sint, est quia adulteria in sensu interno sunt (x)adulterationes 8boni et inde (x)perversiones veri, ita mala ex quibus falsa contra vera et bona fidei, n. 2466, 2729, 3399; 9qualia falsa apud illos sunt qui in inferno infra, et vixerunt contra verum Ecclesiae, ac bonum ejus prorsus nihili fecerunt, et quia hoc nihili fecerunt, etiam adulteraverunt et perverterunt omne id in Verbo, 10quod ibi de bono, hoc est, de charitate erga proximum et de amore in Deum, 11dicitur. 3 Quod glorificationem in Pharaone et in exercitu illius attinet, est illa hic immersio in infernum illud, et circumfusio ab aquis sicut maris, 12ex sola praesentia Domini, ut supra dictum; mali enim praesentiam Domini, hoc est, praesentiam boni et veri quae ab Illo, fugiunt, nam ad solum affluxum illorum horrent, et cruciantur, et quoque ex praesentia illa circumfunduntur suis malis et falsis, nam tunc erumpunt ab illis; ac illa cingunt et interponuntur ne Divinum influat 13et ex illo crucientur; hic effectus Divinus est qui hic per glorificationem in Pharaone et in ejus exercitu significatur; quod ille 14effectus sit ex Divino Humano Domini, est, ut supra dictum, quia per id quod Dominus in mundum venit, et (x)assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, omnia falsa et mala in infernum 15conjecit, ac vera et bona in caelis in ordinem redegit, et illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione liberavit. @1 falsa et mala$ @2 i hic$ @3 in specie$ @4 hic$ @5 i et separatur$ @6 et falsa$ @7 secundum genus et speciem mali ac inde falsi$ @8 ac perversiones boni$ @9 quales apud illos qui in interno infra, qui$ @10 ubi$ @11 agitur$ @12 sunt illa effectus praesentiae$ @13 ac cruciet$ @14 After sit but d$ @15 conjecta sint, et vera ac bona in coelis in ordine redacta, et quod illi qui ab Ecclesia spirituali liberati e damnatione sint$
Arcana Coelestia 6
Passage 8138
#8138 "In Pharaone et in omni exercitu illius": quod significet immersionem illorum qui in falsis ex malo in infernum, et obstipationem ibi a falsis sicut ab aquis, constat ex illis quae nunc supra n. 8137 memorata sunt; nempe quod per "Pharaonem" significentur illi qui in infernum conjecti sunt, et quoque per "exercitum illius," 1 per "Pharaonem" illi qui in falsis (c)ex malo, et per "exercitum illius" ipsa falsa; quod "exercitus" sint vera ex bono, videatur n. 3448, 7236, 7988, et inde in opposito sensu falsa ex malo, n. 3448; obstipatio a falsis sicut ab aquis dicitur quia falsa ex malo, qualia sunt illorum qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali fuerunt, apparent ibi sicut aquae, n. 8137; inde etiam est quod "inundationes aquarum" significent vastationes veri, ac ibi "aquae" falsa, n. 705, 739, 756, 6346, (a)6853, 7307. @1 i patet$
Arcana Coelestia 6
Passage 8139
#8139 "Et scient Aegyptii quod Ego Jehovah": quod significet quod inde notum quod Dominus sit solus Deus, constat ex illis quae n. 7401, 7444, 7544, 7598, 7636, explicata sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 8140
#8140 "Et fecerunt ita": quod significet oboedientiam, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 8141
#8141 Vers. 5-9. Et indicatum regi Aegypti quod fugeret populus; et conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum, et dixerunt, Quid hoc fecimus, quod dimiserimus Israelem a serviendo nobis? Et alligavit currum suum, et populum suum sumpsit secum. Et sumpsit sescentos currus electos, et omnes currus Aegypti; et tertiani duces super omnes (x)illius. Et induravit Jehovah cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus post filios Israelis; et filii Israelis exeuntes manu excelsa. Et persecuti Aegyptii post illos, et assecuti illos castrametantes juxta mare, omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius, juxta Pi-Chiroth ante Baal-Zephon. "Et indicatum regi Aegypti quod fugeret populus" significat cogitationem illorum qui in meris falsis ex malo quod spararentur prorsus: "et conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum" significat mutationem status in malum penes illos qui in falsis (c)ex malo: "et dixerunt, Quid hoc fecimus" significat increpationem [,nempe sui]: "quod dimiserimus Israelem a serviendo nobis?" significat quod reliquerint et non subjugaverint: "et alligavit currum suum" significat doctrinam falsi quae fidei separatae in genere: "et populum suum sumpsit secum" significat cum omnibus et singulis falsis: "et sumpsit sescentos currus electos" significat omnia et singula doctrinalia falsi quae fidei separatae in suo ordine: "et omnes currus Aegypti" significat etiam doctrinalia falsi servientia illis: "et tertiani duces super omnes illius" significat sub communibus in ordinem redacta: "et induravit Jehovah cor Pharaonis regis Aegypti" significat obstinationem ex falso quod ex malo: "et (x)persecutus post filios Israelis" significat conatum subjugandi illos qui in fide conjuncta charitati: "et filii Israelis exeuntes manu excelsa" significat cum tamen exempti ab eorum subjugationis conatu ex potentia Divina: "et persecuti Aegyptii post illos" significat effectum ex conatu subjugationis illorum qui in falsis a malo: "et assecuti illos castrametantes juxta mare" significat communicationem circa regionem inferni ubi falsa ex malo: "omnes equi curruum Pharaonis, et equites (c)illius, et exercitus illius" significat 1omnia quae falsi ex intellectuali perverso: "juxta Pi-Chiroth ante Baal-Zephon" significat unde communicatio, et inde principium status subeundi tentationes. @1 illa but n. 8156 d illa i omnia$
Arcana Coelestia 6
Passage 8142
#8142 "Et indicatum regi Aegypti quod fugeret populus": quod significet cogitationem illorum qui in meris falsis ex malo quod separarentur prorsus, constat ex significatione "indicari alicui" quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, 5508; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis ex malo, de qua supra n. 8132, 8135, qui cum rex Aegypti nuncupatur, quod sint qui in meris falsis, n. 7220, 7228, nam per "regem" significantur vera, n. 1672, 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, inde in opposito sensu falsa; et ex significatione "fugere" quod sit separari 1. @1 i, fuga enim est separatio$
Arcana Coelestia 6
Passage 8143
#8143 "Et conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum": quod significet mutationem status in malum penes illos qui in falsis a malo, constat (c)ex significatione "converti cor" quod sit mutatio status in malum; quod "converti" sit mutari, hic quoad animum, ita quoad statum, patet; et quod "cor" sit malum, videatur supra n. 8135; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint 1qui in falsis ex malo, de qua supra n. 8132; ex significatione "servorum" quod sint qui inferioris sortis sunt (c)et ministrant, et quia illi, significantur 2 omnes et singuli qui in falsis (c)ex malo, n. 7396; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" 3 quod sint qui ab Ecclesia spirituali; inde patet quod per "conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum" significetur mutatio status in malum penes omnes illos qui in falsis ex malo contra illos qui ab Ecclesia spirituali. @1 illi qui in meris falsis a malo$ @2 i etiam$ @3 i qui hic sunt populus,$
Arcana Coelestia 6
Passage 8144
#8144 "Et dixerunt, Quid hoc fecimus": quod significet increpationem, nempe sui, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 8145
#8145 "Quod dimiserimus Israelem a serviendo nobis?": quod significet quod reliquerint et non subjugaverint, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et ex significatione "a serviendo sibi," cum ab Aegyptiis de filiis Israelis, quod sit ab impugnando per falsa et infestando, de qua n. 7120, 7129, et per id a subjugando, n. 6666, 6670, 6671.
Arcana Coelestia 6
Passage 8146
#8146 "Et alligavit currum suum": quod significet doctrinam falsi quae fidei separatae in genere, constat ex significatione "currus" quod sit doctrina, de qua n. 2760, 5321, 5945, hic doctrina falsi quae fidei separatae, quia currus Pharaonis, et per "Pharaonem" repraesentantur falsa quae fidei separatae; nam qui in fide separata a charitate, et simul in vita mali sunt, non possunt aliter quam in falsis esse, n. 8094. 2 In nunc sequentibus agitur de collectione omnium falsitatum ex malo apud illos qui in fide separata a charitate et in vita mali fuerunt; actum est in praecedentibus de vastatione 1verorum fidei apud illos et tandem de reductione ad illum statum ut in meris falsis ex malo essent, ita in damnatione; in hoc capite nunc agitur de dejectione illorum in infernum, nam dejectio in infernum sequitur damnationem; cum hoc statu, nempe 2cum statu dejectionis in infernum, ita se habet: cum hoc fiet, colliguntur tunc in unum omnia falsa quae illis, quod fit per aperitionem omnium infernorum cum quibus communicationem habuerunt, et infunduntur in illos; inde falsorum ex malo condensationes circum illos, quae illis qui extra aspiciunt apparent sicut aquae, n. 8137, 8138, 3sunt exhalationes ex vita illorum; cum his circumfunduntur, tunc in inferno sunt; quod falsa ex malo in unum colligantur et infundantur in illos, fit ob causam ut circumstipentur talibus quae vitae illorum fuerant, ac in illis postea teneantur; genus mali et inde falsi tunc distinguit illos et infernum illorum ab aliis infernis. 3 Quia agitur de collectione omnium falsorum ex malo quae illis, ideo toties in hoc capite memorantur Pharaonis currus, ejus equi, equites, exercitus, et populus, nam per illa significantur omnia falsi quae apud illos; ut in hoc versu, Alligavit currum suum, et populum suum sumpsit secum: versu 7mo, Sumpsit sescentos currus electos, et omnes currus Aegypti: vers. 9, Et persecuti Aegyptii post illos, omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius: vers. 17, Glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, in curribus illius, et in equitibus illius: vers. 18, similiter: vers. 23, Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos, omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius: (m)vers. 25, Jehovah removit rotam curruum illorum:(n) vers. 26, Revertantur aquae super Aegyptios, super currus 4illorum, et super equites 4illorum: vers. 28, Reversae sunt aquae, et obtexerunt currus et equites, ad omnem exercitum Pharaonis: haec toties repetita sunt quia 5agitur de falsis ex malo, quod collecta et infusa in illos; per illa enim significantur omnia falsi ex malo; per "Pharaonem et Aegyptios" ipsi illi qui in falsis ex malo sunt; per "currus" doctrinalia falsi; per "equos" scientifica falsa ex intellectuali perverso; per "equites" ratiocinia inde; per "exercitum" et 6 "populum" ipsa falsa 7. @1 veri$ @2 conjectionis$ @3 sunt hae exhalationes e vita illorum, quae ita sistuntur ad apparentiam; tum ita fit, tunc in inferno sunt; quod falsa in unum colligantur, et infundantur in illos, fit ob causam, ut inde distinguantur ab aliis, hoc est, illorum infernum separetur ab infernis aliorum, inde genus seu species mali et inde falsi manifeste sistitur; collectio omnium falsorum ex malo significatur per Pharaonis currus, ejus equos, equites, exercitum, populum, quia quae assumsit secum et cum quibus persequutus est filios Israelis, quae ideo toties nominantur$ @4 illius$ @5 per illa significantur omnia falsa e malo quae nunc infusa in illos ad sistendam naturam falsi illius, et sic illorum circumfundendorum illis, ac sic separandi ab aliis infernis (last 4 words are d)$ @6 i per$ @7 i quae non repetita toties fuissent, nisi involverent et significarent omnium falsorum collectionem et infusionem in illos, propter illam finem. Haec sunt, de quibus in sequentibus hujus capitis agitur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8147
#8147 "Et populum suum sumpsit secum": quod significet cum omnibus et singulis falsis, constat ex significatione "populi" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic falsa ex malo, quae repraesentantur per "Pharaonem" et "Aegyptios." Cum dicitur "Pharao ac servi illius," aut "Pharao et populus illius," significantur 1omnes et singuli qui in illis (x)falsis, tum omnia et singula falsa, n. 7396. @1 omnia et singula nempe falsa, tum omnes et singuli qui in illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8148
#8148 "Et sumpsit sescentos currus electos": quod significet omnia et singula doctrinalia falsi quae fidei separatae in suo ordine, constat ex significatione numeri "sescentorum" quod sint omnia et singula veri et boni fidei 1 in uno complexu, ita in opposito sensi omnia et singula falsi et mali fidei separatae a charitate; quod haec per "sescenta" significentur, constare potest ex illis quae de numero sescentorum milium n. 7973 ostensa sunt; et ex significatione "curruum" quod sint doctrinalia fidei, hic fidei separatae, de qua mox supra n. 8146; per "currus electos" significantur doctrinalia 2illius fidei praecipua, ex quibus reliqua dependent; quae ab illis dependent, seu illis serviunt, significantur per "currus Aegypti," de quibus mox 3sequitur. 2 Sciendum quod haec falsa, quae hic per "Pharaonem, exercitum, et populum illius," tum per "currus, equos, et equites illius" significantur, sunt praecipue falsa illorum qui in fide persuasiva sunt, hoc est, qui persuadent sibi quod doctrinalia Ecclesiae 4in qua sunt vera sint, et tamen in vita mali sunt; fides persuasiva datur cum malo vitae, non autem fides salvifica, nam fides persuasiva est persuasio quod vera sint omnia quae doctrinae Ecclesiae 5, non propter verum, nec propter vitam, ne quidem propter salutem, nam hanc vix credunt, sed propter lucrationes, hoc est, propter 6aucupandos honores et opes, et 7propter famam, illorum causa; ut talia lucrentur, discunt 8doctrinalia, ita non ob finem ut serviant Ecclesiae ac saluti animarum, sed ut sibi et suis; quare illis perinde est, sive doctrinalia illa sint vera vel falsa; hoc non curant, minus inquirunt, nam in nulla affectione veri propter verum sunt; sed illa qualiacumque 9sunt, confirmant, et cum confirmaverunt, (t)persuadent sibi quod vera sint, non cogitantes quod confirmari queant aeque falsa ac vera, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950; inde fides persuasiva; quae quia non pro fine 3 habet ac intuetur proximum, et ejus bonum, ita nec Dominum, sed se et mundum, hoc est, honores et lucrum, conjungitur illa cum malo vitae, non autem cum bono vitae, nam fides cum hoc conjuncta est salvifica; haec fides datur a Domino, illa autem est ab ipso homine; illa manet in aeternum, haec dissipatur in altera vita; etiam dissipatur in mundo si nihil per illam lucrantur; at quamdiu lucrantur, militant pro illa sicut pro ipso caelo, cum tamen non pro illa sed pro se; nam illa quae fidei sunt, hoc est, doctrinalia, sunt illis pro mediis ad finem, 10hoc est, ad eminentiam et opulentiam; qui in hac fide sunt in mundo, aegre possunt distingui ab illis qui in fide salvifica, nam loquuntur et praedicant ex ardore sicut zeli pro 11doctrinali, sed est ardor ex igne amoris sui et mundi. 4 Hi sunt qui imprimis per "Pharaonem" et "Aegyptios" significantur, et qui in altera vita quoad (x)fidem illam vastantur, qua vastata, sunt illi in meris falsis ex malo; nam falsa tunc erumpunt ex malo; omne enim malum secum habet suum falsum, conjuncta enim sunt; 12et falsa illa apparent cum relinquuntur malo vitae suae; malum tunc est quasi ignis, et falsa sunt sicut lumen inde. Hoc genus mali et inde falsi prorsus differt a generibus aliorum malorum et inde falsorum; 13est detestabilius reliquis, quia est contra bona et vera fidei, et inde 14isti malo profanatio inest; profanatio est agnitio veri et boni, et usque vita contra illa, n. 593, 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3898, 4289, 4601, (x)6959, (t)6963, 6971. @1 i conjunctae charitati$ @2 falsi$ @3 dicitur$ @4 illorum sint vera$ @5 i sunt$ @6 aucupandum$ @7 famam propter illa$ @8 doctrinalia Ecclesiae in qua sunt, non ut serviant Ecclesiae sed ut sibi; quare illis perinde est, num doctrinalia Ecclesiae in qua sunt vera sint vel falsa$ @9 sint$ @10 qui est ipse et mundus$ @11 vero$ @12 falsum illud apparet$ @13 ac detestabilius est$ @14 ei$
Arcana Coelestia 6
Passage 8149
#8149 "Et omnes currus Aegypti": quod significet etiam doctrinalia falsi 1servient illis, constat ex significatione "curruum Pharaonis" quod sint doctrinalia falsi praecipua, a quibus reliqua dependent, inde per "currus 2Aegypti" significantur doctrinalia falsi quae illis inserviunt, de quibus nunc supra n. (x)8148; nam per "regem et illius currus" significantur principalia, at per "populum" seu per "Aegyptios," et "illorum currus," significantur secundaria. (s)Doctrinalia Ecclesiae apud illos qui in malo vitae sunt dicuntur doctrinalia falsi, tametsi possunt esse quoad partem, minorem aut majorem, vera; causa est quia vera apud illos qui in malo vitae sunt, quantum ad illos, non sunt vera, per applicationem enim ad malum quod vitae, exuunt essentiam veri, et induunt naturam falsi, nam spectant ad malum cui se conjungunt; malo conjungi vera nequeunt, nisi haec falsificentur, quod fit per interpretationes sinistras et sic perversiones; inde est quod doctrinalia Ecclesiae apud illos dicantur doctrinalia falsi, tametsi vera fuerint; nam canon est quod vera apud illos qui in malo vitae sunt falsificentur; ac falsa apud illos qui in bono vitae sunt verificentur; quod falsa apud hos verificentur, est quia applicantur ut concordent bono, 3sic ipsae ruditates falsi absterguntur, videatur n. 8051.(s) @1 inservientia I$ @2 Aegyptios$ @3 S first wrote et sic them d sic and i after falsi$
Arcana Coelestia 6
Passage 8150
#8150 "Et 1tertiani duces super omnes illius": quod significet sub communibus in ordinem redacta, constat ex significatione "tertianorum ducum" quod sint communia sub quibus particularia; quod "tertiani duces" id significent, est quia "tria," a quibus tertiani dicuntur, 2significant completum (c)et integrum, n. 2788, 4495, 7715, ac "duces" praecipua; haec simul cum illis sunt communia, nam sub communibus ordinantur omnia et singula quae erunt in serie; ordinatio sub communibus facit ut singula unum agant, 3utque in forma sint, et habeant quale simul; de communibus, quod sub illis particularia, et sub his singularia, videatur n. 920, 2384, 3739, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208, 5339, 6115, 6146. @1 Heb (shalishim) means thirds or third men. Each was an officer, it is thought, accompanying a driver and a warrior.$ @2 significent$ @3 se habent comparative sicut colligatio, seu confasciatio plurium$
Arcana Coelestia 6
Passage 8151
#8151 "Et induravit Jehovah cor Pharaonis [regis Aegypti]: "quod significet obstinationem ex falso quod ex malo, constat ex significatione "indurare cor" quod sit se obstinare, de qua n. 7272, 7300, 7305, 7616; quod 1dicatur quod "Jehovah induraverit cor illius" in sensu interno, significat quod ipsi qui in malo et falso induraverint se, ita (d)ipsa mala et falsa, de qua re videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7643, 7877, 7926. @1 dicitur I$
Arcana Coelestia 6
Passage 8152
#8152 "Et persecutus post filios Israelis": quod significet conatum subjugandi illos qui in fide conjuncta charitati, constat ex significatione 1"persequi" quod sit conatus subjugandi, ut n. 8136; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; ita qui in fide conjuncta charitati; nam qui ab illa Ecclesia sunt in illa fide tam 2quoad doctrinam quam quoad vitam sunt; bonum fidei seu charitas est essentiale, ita primo loco, illis qui ab Ecclesia genuina spirituali; 3ast quibus fides separata a bono ejus 4tam quoad doctrinam quam quoad vitam, est verum fidei seu fides essentiale seu primo loco; 5hi non sunt ab Ecclesia illa, nam vita facit Ecclesiam, non autem doctrina nisi quantum haec fit vitae; inde patet quod Ecclesia Domini non sit hic aut ibi, sed quod sit ubivis tam intra illa regna ubi Ecclesia quam extra illa, ubi vivitur secundum praecepta charitatis; inde est quod Ecclesia Domini sit per universum orbem 6sparsa, et tamen quod una sit; cum enim vita facit Ecclesiam et non doctrina separata a vita, tunc Ecclesia una est, at cum doctrina facit Ecclesiam, tunc plures sunt. @1 persequendi$ @2 doctrina quam vita$ @3 at$ @4 et doctrina et vita$ @5 illi$ @6 et quod una sit non plures$
Arcana Coelestia 6
Passage 8153
#8153 "Et filii Israelis exeuntes manu excelsa": quod significet cum tamen exempti ab eorum subjugationis conatu [ex] potentia Divina, constat (c)ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu in fide conjuncta charitati, ut nunc supra n. 8152; ex significatione "exire" quod sit liberari, seu eximi a conatu subjugationis illorum; qui conatus significatur per 1persequi, n. 8152; et ex significatione "manus excelsae" quod sit potentia Divina; per "manum" enim significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, et per "excelsum" significatur Divinum; quod "excelsum" sit Divinum, est quia per illud intelligitur caelum ubi Divinum; inde in Verbo de Jehovah seu Domino dicitur quod "habitet in excelso," et 2 Ipse vocatur "Altissimus", ut apud Esaiam, Exaltatus 3 Jehovah, quia inhabitat excelsum, xxxiii [5]: apud eundem, Sic dixit altus et Excelsus, habitans in aeternum, et Cujus nomen Sanctus, In sancto et alto habito, lvii 15: (m)apud Davidem, Jehovah misit de alto, et eripuit me, Ps. xviii 17 [A.V. 16]:(n) 4inde Jehovah vocatur Altissimus, Deut. xxxii (x)8; Dan. iv 14, 21, 31 [A.V. 17, 24, 34] vii 18, 22, 25; Ps. vii 18 [A.V. 17]; Ps. ix 3 [A.V. 2]; Ps. xviii 14 [A.V. 13]; Ps. xlvi 5 [A.V. 4]; Ps. l 14; Ps. lvii 3 [A.V. 2]; Ps. lxxxii 6. Quia "altum" significabat caelum, ac inibi Divinum, 5inde cultus Divinus ab illis qui ab Ecclesia repraesentativa instituebatur super montibus ac super locis altis; ac ideo quoque in excelsis quae sibi etiam aedificabant, de quibus passim in Historicis et Propheticis Verbi, 6ut apud Ezechielem, Aedificasti tibi excelsum, et fecisti tibi altum in omni platea; super omni capite viae aedificasti excelsum tuum, xvi 24, 25, 31. Quod Divinum significatum sit per "altum," 7est quia per caelum stelliferum significatum est caelum angelicum, et 8etiam creditum quod ibi esset; sed sapientiores illorum sciebant quod caelum non 9esset in alto sed ubi bonum amoris, et hoc intus in 10 homine, ubicumque is 11esset; quod "alta" sint interiora, seu bona quae ibi, videatur n. 450, 1735, 2148, 4210, 4599. @1 servitatem, n. 6666, 6670, 6671, e qua exemti seu liberati sunt$ @2 i inde$ @3 i est$ @4 d inde i et$ @5 cultus Divinus in Ecclesia repraesentativa fuit$ @6 et$ @7 erat$ @8 After quod$ @9 sit$ @10 i ipso$ @11 est$
Arcana Coelestia 6
Passage 8154
#8154 "Et (x)persecuti Aegyptii post illos": quod significet effectum ex conatu subjugationis illorum qui in falsis (c)ex malo, constat ex significatione "persequi" quod sit conatus subjugationis, 1ut supra n. 8152, hic effectus ab illo conatu, quia iterum dicitur; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis a malo, de qua prius saepe. @1 de qua$
Arcana Coelestia 6
Passage 8155
#8155 "Et assecuti illos castrametantes juxta mare": quod significet communicationem circa regionem inferni ubi falsa ex 1malis, constat ex significatione "assequi" quod sit communicatio, nam assequi 2 seu attingere in spirituali sensu est 3influxus, per quem communicatio, hic falsorum ex malo illorum qui per "Aegyptios" significantur, cum illis qui per "Israelem"; quod communicatio ibi, constat (c)a tentatione quam primum ibi subiverunt, de qua 4in sequentibus; omnis tentatio existit per 5influxum ab infernis, ita per communicationem, n. 8131; ex significatione "castrametari" quod sint ordinationes veri et boni a Domino 6ad subeundas tentationes, n. 8103, 8130, 8131; et ex significatione "maris," hic "maris Suph," quod sit infernum ubi falsa ex 7malo illorum qui in fide separata a charitate, et in vita mali, n. (x)8099, 8137, 8148. @1 cp n. 8141$ @2 i aliquem$ @3 communicatio idearum seu cogitationum, hic communicatio$ @4 mox;$ @5 communicationem cum infernis et per influxum inde$ @6 ad subeundas altered to cum subeundae$ @7 malis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8156
#8156 "Omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius": quod significet omnia quae falsi ex intellectuali perverso, constat ex significatione "equorum" quod sint intellectuale, de qua n. 2761, 2762, 3217, 5321, 7024, 8029, hic intellectuale perversum quale est illorum qui in (x)malo et inde in falso; ex significatione "curruum" quod sint doctrinalia, de qua n. 2760, 5321, 5945, 8146; ex significatione "equitum" quod sint illa quae intellectus, de qua n. 6534, 1hic ratiocinia falsa ex intellectuali perverso; et ex significatione "exercitus" quod sint falsa, de qua supra n. 8138; ex his patet quod per "equos curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitum illius" significentur scientifica, ratiocinia, et falsa ex intellectuali perverso, ita omnia quae falsi. @1 d hic i ita$
Arcana Coelestia 6
Passage 8157
#8157 "Juxta Pi-Chiroth ante Baal-Zephon": quod significet unde communicatio, et inde principium status subeundi tentationes, constat ex illis supra n. 8130.
Arcana Coelestia 6
Passage 8158
#8158 Vers. 10-14. Et Pharao appropinquavit; et sustulerunt filii Israelis oculos suos, et ecce Aegyptius proficiscens post illos; et timuerunt valde, et clamaverunt filii Israelis ad Jehovam. Et dixerunt ad Moschen, Numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto? quid hoc fecisti nobis, ad educendum nos ex Aegypto? Nonne hoc verbum quod locuti sumus ad te in Aegypto, dicendo, Cessa a nobis, et serviamus Aegyptiis, quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori nos in deserto? Et dixit Moscheh ad populum, Ne timeatis, consistite, et videte salutem Jehovae quam faciet vobis hodie; quia quos videtis Aegyptios hodie, non addetis videre illos amplius usque in saeculum. Jehovah militabit pro vobis, et vos taceatis. "Et Pharao appropinquavit" significat influxum falsi ex malo gravem inde: "et sustulerunt filii Israelis oculos suos" significat intellectuale mentis (c)et cogitationem: "et ecce Aegyptius proficiscens post illos" significat ingravescentiam falsi continue crescentem: "et timuerunt valde" significat horrescentiam: "et clamaverunt filii Israelis ad Jehovam" significat supplicationem de ope: "et dixerunt ad Moschen" significat tentationis summum 1cum desperatio: "Numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto?" significat si damnatio quod aeque fuerit si illa per falsa infestantium, vel si per statum tentationum in quo succumberent: "quid hoc fecisti nobis, ad educendum nos ex Aegypto?" significat quod irritum esset quod ex infestationibus a falsis liberati sint: "Nonne hoc verbum quod locuti sumus ad te in Aegypto, dicendo" significat quod tale quid cogitatum cum infestati a falsis: "Cessa a nobis, et serviamus Aegyptiis" significat quod non retraherentur quin se dedant: "quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto?" significat quod damnatio per falsi violentiam in statu infestationum praestaret (x)damnationi quae per succumbentiam in statu tentationum: "et dixit Moscheh ad populum" significat elevationem e statu desperationis per verum Divinum: "Ne timeatis" significat quod non desperandum: "consistite, et videte salutem Jehovae" significat salvationem a Domino solo, ac nihil ab illis: "quam faciet hodie" significat quae in aeternum: "quia quos videtis Aegyptios hodie, non addetis videre illos amplius usque in saeculum" significat quod falsa quae semel amoventur erunt in aeternum amota: "Jehovah militabit pro vobis" significat quod Dominus solus tentationum pugnas sustineat: "et vos taceatis" significat quod ex suis viribus prorsus nihil efficient. @1 cp n. 8164$
Arcana Coelestia 6
Passage 8159
#8159 "Et Pharao appropinquavit": quod significet influxum falsi ex malo gravem inde, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148; et ex significatione "appropinquare" quod sit influxus; in sensu interno agitur de prima tentatione illorum qui liberati sunt, ac omnis tentatio fit per influxum ab infernis; spiritus enim qui inde sunt excitant et depromunt omnia male acta et male cogitata quae apud hominem, et per illa incusant (c)eum (c)et damnant; inde conscientia laeditur et mens in anxietatem venit; haec fiunt per influxum ab infernis, imprimis ab hoc inferno quod 1repraesentatur per "mare Suph"; ex his constare potest quod per "appropinquare" in sensu spirituali, in quo de tentationibus agitur, significetur influxus. 2 Quia in versibus nunc sequentibus agitur de tentatione prima illorum qui ab Ecclesia spirituali, sciendum quod prius tentationes subire nequiverint quam postquam Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, et in Hoc apud illos praesens esset; si prius, tunc succubuissent, nam illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati sunt per Divinum Humanum Domini; 2(m)tentationes illorum qui ab Ecclesia spirituali, quas subituri postquam Dominus in mundum venit, et tunc 3ex Divino Humano potuit pro illis 4contra inferna pugnare, intelliguntur per haec apud Malachiam, 5Subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis quem vos desideratis; ecce venit, dixit Jehovah Zebaoth. Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit? Ille enim sicut ignis conflatoris, et sicut smegma fullonum; sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos, sicut aurum et sicut argentum; ut sint adferentes Jehovae minham in justitia; tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1-4; 6manifeste ibi de Domini Adventu; "filii Levi" ibi sunt qui ab Ecclesia spirituali, nam per "Levi" significatur charitas seu bonum spirituale, n. 3875, 4497, 4502, 4503, 7"ignis conflatoris" est tentatio, per quam purificatio, quae (x)hic intelligitur per "purgare et defaecare illos sicut aurum et argentum"; "minhah adferent Jehovae" est fides et charitas; "dies aeternitatis et anni priores" sunt antiquae Ecclesiae, ac status cultus Domini tunc.(n) 3 8Quod tentationes attinet, illae se habent, sicut 9supra n. 8131 dictum 10, quod inferna pugnent contra hominem, et Dominus pro homine; ad quodcumque falsum quod inferna inferunt est responsum a Divino; falsa, quae ab 11infernis, injiciuntur (c)et influunt in externum seu naturalem hominem, sed responsum a Divino influit in internum seu spiritualem; hoc, quod a Divino, non ita ad 12perceptionem hominis pervenit sicut illa, nec illud singularia cogitationis movet sed communia ejus; at ita ut 13 vix ad perceptionem aliter veniat quam sicut spes et inde consolatio, in qua tamen innumerabilia sunt quae homo nescit; sunt talia quae conveniunt affectioni seu amori (c)illius, imprimis affectioni seu amori veri et boni, ex quibus illius conscientia. 4 Haec dicta sunt ut sciatur quod per vitam filiorum Israelis in deserto describantur tentationes in sua serie quas subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, (c)et liberati, quod tentationes subiverint, erat ut (x)ulterius praepararentur ad caelum, nam per tentationes, ut per unica media, confirmantur bona et vera, et conjunguntur, et per illas charitas fit charitas fidei, et fides fit fides charitatis; quod tentationes subituri illi qui ab Ecclesia, intelligitur per haec quae Dominus dixit apud Matthaeum, Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus, x 38, 39; Marc. viii 31 ad fin.: apud eundem, 14 Dixit discipulis Suis, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me, xvi 24, 25; Luc. ix 23, 24: apud Lucam, Quisquis non portat crucem suam, venitque post Me, non potest (t)esse Meus discipulus, xiv 27: apud Marcum, Jesus ad divitem, Veni, sequere Me, tollens crucem, x 21: et apud Matthaeum, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram; non veni mittere pacem, sed gladium, x 34. 15 5 Sed sciendum quod in tentationibus non homo pugnet sed Dominus solus pro homine, tametsi hoc apparet sicut ab homine; et cum Dominus pugnat pro 16homine, vincit homo in omnibus; hodie pauci in tentationes admittuntur ex causa quia non in vita fidei sunt, et inde non in conscientia veri, et qui non in conscientia veri ex bono vitae, is succumbit, inde status ejus sequens pejor fit statu priore. @1 significatur$ @2 What appears in m of A is marked for insertion near the end of after the quotation from Matthew x 34.$ @3 Dominus$ @4 pugnare contra inferna, etiam$ @5 Seven dashes appear in A in place of this quotation which is not written out.$ @6 quod de Domini adventu ibi agatur, manifeste patet, per filios Levi intelliguntur$ @7 per purificare ac purgare et defaecare sicut aurum et argentum significatur tentatio, nam per illas purificantur$ @8 Tentationes enim$ @9 d supra i prius$ @10 i est$ @11 inferno$ @12 cognitionem$ @13 i etiam$ @14 i Jesus$ @15 See n. 8159, footnote 2$ @16 illi$
Arcana Coelestia 6
Passage 8160
#8160 "Et sustulerunt filii Israelis oculos suos": quod significet intellectuale mentis et cogitationem, constat ex significatione "oculorum" quod 1sint intellectuale mentis 2, de qua n. 2701, 3620, 4403-4421, 4523-4534; inde "tollere oculos" est intuitio, perceptio, et cogitatio, n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4083, 4086, 4339. @1 sit$ @2 i quoad illa quae fidei$
Arcana Coelestia 6
Passage 8161
#8161 "Et ecce Aegyptius proficiscens post illos": quod significet ingravescentiam falsi continue crescentem, constat ex significatione "Aegyptii" quod 1sint qui in falsis ex malo, ita quoque ipsum falsum ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148; et ex significatione "proficisci post illos" quod sit influxus et communicatio propior; per "appropinquavit Pharao" significatus est influxus falsi ex 2malo, n. 8159; inde per "proficisci post illos" significatur influxus adhuc propior, ita gravior; inde 3est quod significetur ingravescentia falsi continue crescens. In mox sequentibus describitur tentatio quae quia existit per influxum falsi 4ex malo ab infernis, ideo nunc describitur ejus appropinquatio, hoc est, ingravescentia crescens. @1 sit$ @2 mali gravis (malo gravis intended)$ @3 quoque per illud etiam significatur (but per accidentally d)$ @4 et mali$
Arcana Coelestia 6
Passage 8162
#8162 "Et timuerunt valde": quod significet horrescentiam, constat ex significatione "timere," cum praedicatur de tentatione, quod sit horror seu horrescentia; quod "timor" sit horrescentia, est quia cum tentatio ingruit, ex falsis et malis 1 conscientia percellitur, ita internus homo, nam conscientia est interni hominis; inde horror, qui est aversatio conjuncta timori pro morte spirituali; horror existit ex solo influxu falsi et mali apud illos qui conscientiam habent, nam conscientia est ex vero et bono fidei, 2ita ex illis quae faciunt vitam spiritualem; falsa et mala sunt destruentia 3illam vitam, ita conantia inferre mortem, hoc est, damnationem, inde horrescentia. @1 i injectis$ @2 quae faciunt vitam illius apud quem sunt$ @3 vitae$
Arcana Coelestia 6
Passage 8163
#8163 "Et clamaverunt filii Israelis ad Jehovam": quod significet supplicationem de ope, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 8164
#8164 "Et dixerunt ad Moschen": quod significet tentationis summum 1et desperationem, constat ex illis quae sequuntur, nam illa involvuntur in "dixerunt"; quod sequentia verba sint verba tentationis cum haec ad summum venit, et cum desperatio, patet; desperatio dicitur quia haec plerumque est finis seu in fine tentationum spiritualium, n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166. Quia hodie pauci sunt qui (t)tentationes spirituales subeunt, et inde ignotum quomodo cum illis se habet, 2aliquid de illis ulterius licet dicere: sunt tentationes spirituales (t)et sunt tentationes naturales; tentationes spirituales sunt interni hominis, naturales autem sunt externi; tentationes spirituales quandoque existunt absque tentationibus naturalibus, 3 quandoque cum illis; tentationes naturales sunt cum homo patitur quoad corpus, 4 quoad honores, 4 quoad opes, 5verbo, quoad vitam naturalem, ut fit in morbis, infortuniis, persecutionibus, punitionibus non ex justo, (c)ac similibus; anxietates quae tunc existunt sunt quae intelliguntur per tentationes naturales; sed hae tentationes prorsus nihil faciunt ad vitam ejus spiritualem, nec dici possunt tentationes sed 6 dolores; existunt enim ex laesione vitae naturalis, quae est amoris sui et mundi; in his 7doloribus sunt quandoque scelerati, qui (x)eo plus dolent et anguntur, quo plus se et mundum amant, et sic inde vitam habent. 2 At tentationes spirituales sunt interni hominis, et aggrediuntur ejus vitam spiritualem; anxietates tunc non sunt propter aliquam jacturam vitae naturalis, sed propter jacturam fidei et charitatis, et consequenter salutis; inducuntur hae tentationes saepe per tentationes naturales, nam cum homo in his est, nempe in morbo, dolore, jactura opum aut honoris, 8 et similibus, si tunc 9cogitatio venit de ope Domini, de Providentia Ipsius, 10de statu malorum quod glorientur et exultent, cum boni patiuntur, ac (x)varios dolores et varias jacturas subeunt, tunc est tentatio spiritualis conjuncta tentationi (x)naturali; talis fuit ultima tentatio Domini, 11 in Gethsemane, et cum crucem passus est, quae fuit omnium atrocissima. Ex his patet quid tentatio naturalis et quid spiritualis. Datur quoque tertium genus, nempe anxietas melancholica quae ex statu infirmo corporis 12aut animi ut plurimum causam trahit; illi anxietati potest aliquid (x)tentationis spiritualis inesse, et potest nihil ejus inesse. @1 cp n. 8158$ @2 ulterius de illis aliquid dicendum:$ @3 i et$ @4 i vel$ @5 et in morbis, punitionibus, infortuniis$ @6 i modo$ @7 anxietatibus possunt esse omnium pessimi$ @8 i aut in persequutione,$ @9 in cogitatione est$ @10 de eo quod mali glorientur et exultent, et boni patiantur et in dolore sint, et similia plura$ @11 i cum$ @12 et inde$
Arcana Coelestia 6
Passage 8165
#8165 "Numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto?": quod significet si damnatio quod aeque fuerit si illa per falsa infestantium, vel si per statum tentationum in quo succumberent, constat ex significatione "sepulcrorum" quod sint damnatio, de qua n. 2916, (x)5832; ex significatione "Aegypti" quod sint infestationes, de qua n. 7278, nam per "Aegyptios" et "Pharaonem" 1repraesentantur qui in altera vita 2per falsa infestant, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; ex significatione "mori" quod etiam sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, n. 8098; inde "mori in deserto" est succumbere in tentatione, et inde damnari; ex his patet quod per "numne nulla sepulcra in Aegypto, sumpsisti nos ad moriendum in deserto" significetur si damnatio quod aeque fuerit si illa per falsa infestantium, ita in statu in quo prius fuerunt, vel si per tentationes in quibus 3succumberent, ita in statu in quem postea veniunt. 2 Quod haec verba sint verba desperationis, patet; penes illos qui in desperatione sunt, quae est ultimum tentationis, 4etiam talia cogitantur, et tunc quasi in proclivi sunt, 5seu quasi in lapsu ad infernum; verum cogitatio talis tunc nihil nocet, nec ab angelis attenditur, nam cuique homini est potentia limitata; cum tentatio usque ad limitem ultimum potentiae ejus venit, tunc homo non ultra sustinet, sed labitur; verum tunc, 6hoc est, cum in proclivi ad labendum est, elevatur is a Domino, et sic a desperatione liberatur; plerumque tunc perducitur in statum spei et inde consolationis clarum, et quoque in faustum. Dicitur damnatio per statum tentationum in quo succumberent, quia qui in tentationibus succumbunt, illi in damnationis statum veniunt; tentationes enim sunt propter finem ut confirmentur vera et bona, ac conjungantur, ut inde fides et charitas, sed hic finis obtinetur quando homo in tentationibus vincit; at 7cum succumbit, tunc rejiciuntur vera et bona et confirmantur falsa et mala; inde status damnationis illis. @1 significantur$ @2 After infestant$ @3 succumbunt$ @4 talia quoque$ @5 et$ @6 antequam labitur, tunc elevatur a Domino, et sic a desperatione liberatur, perducitur tunc in statum spei et consolationis, et quandoque$ @7 d cum i si$
Arcana Coelestia 6
Passage 8166
#8166 "Quid hoc fecisti nobis, ad educendum nos ex Aegypto?": quod significet quod irritum esset quod ex infestationibus a falsis liberati sint, constat ex significatione "quid hoc fecisti nobis?" quod sit quod irritum esset; ex significatione 1"educi" quod sit liberari; et ex significatione "Aegypti" quod sint infestationes, de qua mox supra n. (x)8165. @1 educere$
Arcana Coelestia 6
Passage 8167
#8167 "Nonne hoc verbum quod locuti sumus ad te in Aegypto, dicendo": quod significet quod tale quid cogitatum cum infestati a falsis, constat ex significatione "nonne hoc verbum quod locuti" quod sit tale quod cogitatum, nam per hoc verbum significatur haec res, ita tale quid, et per "loqui" cogitare; quod "loqui" sit influxus et inde receptio, videatur n. 5797, 7270, 8128, ita quoque cogitatio, n. 2271, 2287, 2619; et ex significatione "Aegypti" quod sit infestatio a falsis, ut supra n. (x)8165.
Arcana Coelestia 6
Passage 8168
#8168 "Cessa a nobis, et serviamus Aegyptiis": quod significet quod non retraherentur quin se dedant, constat (c)a significatione "cessare a nobis" quod sit cum de infestationibus dicitur, non inhibere et non retrahere 1; et (c)ex significatione "servire Aegyptiis" quod sit se dare victos illis qui per falsa infestant, ita quin se dedant. Quod "cessare a nobis," cum 2in statu infestationum et quoque in statu tentationum dicitur de influxu veri Divini, quod per "Moschen" repraesentatur, sit non inhibere et non retrahere, est quia binae vires seu potentiae in illis agunt, una quae 3ex falsis quae injiciuntur ab infernis in externum hominem, altera quae est (c)ex veris quae insinuantur a Domino in internum, n. (x)8164; hae binae vires agunt contra se mutuo; falsa quae injiciuntur ab infernis vim et potentiam suam habent ab amore sui et mundi 4qui in homine; at vera quae insinuantur a Domino vim et potentiam suam habent ab amore erga proximum et in Dominum; cum vincit homo, tunc praevalet semper vis 5et potentia interna, quia haec est Divina; quae nec admittit ut vis seu potentia a falsis ultra augeatur quam ut repelli queat; cum itaque binae hae vires agunt, tunc vis interna 6, quae a Domino continue quasi retrahit hominem, et inhibet ne falsa detrahant illum, et ille sic succumbat; nam commune est, quando binae vires sibi oppositae agunt, quod una trahat (c)et altera retrahat; vires 7in spirituali mundo sunt affectiones 8quae amorum, instrumentalia per quae agunt sunt vera, ac in opposito sensu falsa. @1 i, de qua sequitur$ @2 de infestationibus dicitur$ @3 est a$ @4 apud hominem$ @5 seu$ @6 i seu veri$ @7 spirituales$ @8 seu amores, vera sunt instrumentalia per quae illae agunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 8169
#8169 "Quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto?": quod significet quod damnatio per falsi violentiam in statu infestationum praestaret damnationi quae per succumbentiam in statu tentationum, constat ex significatione "bonum esse prae illo" quod sit quod praestaret; ex significatione "servire Aegyptiis" quod sit succumbentia a falsis infestantium; per "servire" enim significatur 1subjugatio, n. 6666, 6670, 6671, ita succumbentia, hic a falsis infestantium; ex significatione "mori" quod sit damnatio, ut supra n. (x)8165; et ex significatione "deserti" quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098; ex his patet quod per "bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto" significetur quod praestaret succumbere a falsis cum infestati quam succumbere in tentationibus; quod 2 praestet succumbentia in illo statu quam in hoc, etiam verum est, nam succumbere in 3tentationibus est confirmari in falsis et malis contra vera et bona fidei; at succumbere in (t)infestationum statu est confirmari in falsis et malis, sed non manifeste contra vera et bona fidei; inde patet quod succumbentiae in tentationibus 4insit blasphematio veri et boni, et quandoque profanatio; et damnatio omnium maxima et dirissima est damnatio 5ex profanatione. @1 succumbentia, et per Aegyptios qui per falsa infestant, de qua prius saepe$ @2 i etiam$ @3 statu tentationum$ @4 plerumque inest$ @5 prophanationis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8170
#8170 "Et dixit Moscheh ad populum": quod significet elevationem e statu desperationis per verum Divinum, constat ex illis quae nunc sequuntur, 1 quae "dixit Moscheh," quae involvunt elevationem e statu desperationis; per verum Divinum dicitur quia omnis elevatio in statu tentationum fit per verum Divinum 2; quod verum Divinum in sensu interno repraesentativo intelligatur per "Moschen," videatur n. 6752, 7010, 7014, 7089, 7382. @1 i ita ex illis$ @2 i quod a Domino$
Arcana Coelestia 6
Passage 8171
#8171 "Ne timeatis": quod significet quod non desperandum, constat ex significatione "timere" quod sit horrescere, de qua supra n. 8162, hic desperare, nam timor spiritualis in tentationibus est primum horrescentia, ultimo est desperatio; timor spiritualis est timor pro damnatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 8172
#8172 "Consistite, et videte salutem Jehovae": quod significet salvationem a Domino solo, et nihil ab illis, constat ex significatione "consistere et videre" quod sit fidem habere; quod "videre" sit intelligere, agnoscere, et fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400; et ex significatione "salutis Jehovae" quod sit salvatio a Domino; hic ubi de liberatione a tentationibus agitur, est salvatio a solo Domino, et nihil ab illis; quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 6303, 6905, 6945, 6956. Dicitur hic quod fidem habituri quod salvatio a Domino solo, et nihil ab illis, quia hoc principale fidei est in tentationibus; qui 1credit, cum tentatur, quod resistere possit ex propriis viribus, is succumbit; causa est quia in falso est, et quia inde sibi meritum tribuit, ac sic postulat salvari ex se, et tunc excludit influxum a Divino; at qui credit quod Dominus solus resistat 2in tentationibus, is vincit, nam in vero est, ac Domino tribuit meritum, et percipit se 3a Domino solo salvari; qui in fide charitatis est, ille Domino acceptum fert omne salvationis, (c)et nihil sibi. @1 dum tentatur, credit$ @2 After is$ @3 ab Ipso$
Arcana Coelestia 6
Passage 8173
#8173(x). "Quam faciet hodie": 1quod significet quae in aeternum, constat ex significatione "hodie" quod sit aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984. @1 significat$
Arcana Coelestia 6
Passage 8174
#8174 "Quia quos videtis Aegyptios [hodie], non addetis videre illos amplius usque in saeculum": quod significet quod falsa quae semel amoventur erunt in aeternum amota, constat ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148, ita quoque ipsa falsa ex malo; et ex significatione "non videre amplius" quod sit, cum de falsis dicitur, amoveri; nam falsa quae apud hominem non ejiciuntur sed amoventur; detinetur homo a malis et inde falsis, ac tenetur in bono a Domino, n. 1581, 2256, 2269, 2406, 4564; et ex significatione "in saeculum" quod sit in aeternum.
Arcana Coelestia 6
Passage 8175
#8175 "Jehovah militabit pro vobis": quod significet quod Dominus solus tentationum 1pugnas sustineat, constat ex significatione "militare pro vobis," cum de Jehovah in tentationibus, quod sit tentationum 2pugnas solus (x)sustinere; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur mox supra n. 8172. Quod Dominus solus sustineat 1pugnas tentationum et vincat, est quia solum Divinum potest vincere inferna; nisi Divinum ageret contra illa, (x)irruerent sicut maximus oceanus, 3 unum infernum post alterum, ad 4quibus resistendum homo prorsus nihil valet; et eo minus cum homo quoad suum proprium non est nisi quam malum, ita infernum, a quo Dominus illum tunc extrahit ac postea detinet, (x)videantur (d)quae n. 1581, 1661, 1692, 6574. @1 pugnam altered to pugnas$ @2 pugnam$ @3 i ac$ @4 quae resistenda$
Arcana Coelestia 6
Passage 8176
#8176 "Et vos taceatis": quod significet quod ex suis viribus [prorsus] nihil efficient, constat ex significatione "tacere" quod sit acquiescere, et quia de tentationibus agitur, non cogitare aut credere quod aliquid ex suis viribus efficiant; de hac re videantur quae supra n. 18172, 8175, dicta et ostensa sunt. Quod usque non ideo 2remittere debeant manus et immediatum influxum 3expectare, sed quod pugnaturi sint sicut (c)a se, sed usque agnituri et credituri quod a Domino, videatur n. 1712, 1937, (x)1947, 2882, 2883, 2891. @1 8171, 8173. On revising his initial enumeration S changed 8171 and 8173 to 8172 and 8175 respectively.$ @2 remittant$ @3 expectent$
Arcana Coelestia 6
Passage 8177
#8177 Vers. 15-18. Et dixit Jehovah ad Moschen, Quid clamas ad Me? loquere ad filios Israelis, et proficiscantur. Et tu tolle baculum tuum, et extende manum tuam super mare, et diffinde illud, et veniant filii Israelis in medium maris in arido. Et Ego, ecce Ego indurans cor Aegyptiorum, et venient post illos, et glorficabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, in curribus illius, et in equitibus illius. Et scient Aegyptii quod Ego Jehovah, in glorificari Me in Pharaone, in curribus illius, et in equitibus illius. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat exhortationem: "Quid clamas ad Me?" significat quod intercessione non opus: "loquere ad filios Israelis" significat influxum et perceptionem: "et proficiscantur" significat successivum continue usque dum praeparati: "et tu tolle baculum tuum" significat potentiam Divini Veri: "extende manum tuam super mare" significat dominium potentiae ubi infernum falsi ex malo: "diffinde illud" significat dissipationem falsi inde: "et (x)veniant filii Israelis in medium maris in arido" significat ut transeant illi qui ab Ecclesia spirituali tuto et absque influxu falsi: "et Ego, ecce Ego indurans cor Aegyptiorum" significat obstinationem falsi ex malo: "et venient post illos" significat conatum violentiam inferendi per influxum falsi a malo: "et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, et in curribus illius, et in equitibus illius" significat quod visuri effectum dissipationis falsi ac ratiociniorum ex Divino Bono Divini Humani Domini: "et scient Aegyptii quod Ego Jehovah" significat ut notum sit quod Dominus solus Deus, et praeter Ipsum non alius: "in glorificari Me in Pharaone, in curribus illius, et in equitibus illius" significat, ut supra, ex eo quod visuri effectum dissipationis falsi, et doctrinalium ejus, et ratiociniorum, ex solo Domino.
Arcana Coelestia 6
Passage 8178
#8178 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dixit Jehovah," cum agitur de elevatione et liberatione a 1tentatione, quod sit exhortatio, ut 2 n. 7033, 7090. @1 tentationibus$ @2 i quoque$
Arcana Coelestia 6
Passage 8179
#8179 "Quid clamas ad Me?": quod significet quod intercessione non opus, constat ex significatione "clamare ad Jehovam" quod sit intercedere, nempe pro liberatione a tentatione, inde "quid clamas ad Me?" est, cur intercedis cum intercessione non opus? quare sequitur "loquere ad filios Israelis, et proficiscantur," per quae significatur quod auxilium 1habebunt, sed quod usque tentatio continuabitur usque dum praeparati. 2 Cum hoc quod intercessione non opus, ita se habet: qui in tentationibus sunt solent remittere manus et se unice ad preces, quas tunc ardenter fundunt, conferre, non scientes quod preces non efficiant, sed quod pugnandum contra falsa et mala 2 quae ab infernis injiciuntur; pugna illa fit per vera fidei; haec juvant, quia confirmant bona et vera contra falsa et mala; 3 in pugnis tentationum 4etiam debet homo pugnare sicut a se, sed usque agnoscere et credere quod sit a Domino, videatur supra n. 8176; si homo non pugnat sicut a se, non appropriatur ei bonum et verum quod influit per caelum a Domino; at cum pugnat sicut a se, et usque credit quod a Domino, tunc illa appropriantur ei; inde ei novum proprium, quod vocatur proprium caeleste, quod est nova voluntas. 3 Praeterea qui in tentationibus sunt, et non in vita alia activa quam 5precum, illi non sciunt quod, si tentationes intermitterentur, priusquam 6plene peractae 7sunt, non ad caelum praeparati sint, ita quod non salvari possint; quamobrem etiam preces illorum qui in tentationibus 8 parum audiuntur; Dominus enim vult finem, qui est salvatio hominis, quem Ipse novit, non autem homo, et Dominus pro precibus contra finem, qui est salvatio, non agit; qui in tentationibus vincit, is quoque in illo vero confirmatur; qui autem non vincit, is, quia non auditur, de Divina ope et potentia versat dubium, et quandoque tunc, quia remittit manum, quoad partem succumbit. Ex his constare potest quid intelligitur per quod intercessione non opus, quod nempe non fidendum orationi; nam in oratione ex Divino tunc semper cogitatur et creditur quod Dominus solus sciat num conducat vel non, quare orans auditionem submittit Domino, (c)ac tunc juxta supplicat ut Domini voluntas non sua fiat, secundum verba Domini in gravissima Ipsius tentatione in Gethsemane, Matth. xxvi 39, 42, 44. @1 feret$ @2 i cogitationum et voluntatis$ @3 i nam$ @4 homo debet$ @5 in vita precum seu supplicationum,$ @6 plenae I$ @7 sint$ @8 i sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 8180
#8180 "Loquere ad filios Israelis": quod significet influxum et perceptionem, constat ex significatione "loqui" cum dicitur de vero Divino, quod 1repraesentatur per "Moschen," ad illos qui ab Ecclesia spirituali, qui sunt "filii Israelis," quod sit influxus et inde perceptio, ut quoque n. 2951, 5481, 5797, 7270, 8128. @1 After Moschen$
Arcana Coelestia 6
Passage 8181
#8181 "Et proficiscantur": quod significet successivum continue usque dum praeparati, constat ex significatione "proficisci" quod sit successivum et continuum, de qua n. 4375, 4554, 4585, 5996; nam per 1id significatur quod non clamandum, hoc est, supplicandum, sed quod iter continuandum ad mare Suph, et dein per illud ad desertum, ita per infernum, quod tuto pervadent, ad tentationes successive continuas, usque dum praeparati; quod per "mare Suph" significetur infernum, videatur n. 8099, 8137, 8148, et per "desertum" status subeundi tentationes, n. 8098. @1 proficisci$
Arcana Coelestia 6
Passage 8182
#8182 "Et tu tolle baculum tuum": quod significet potentiam Divini Veri, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; et ex repraesentatione "Moschis," ad quem dicitur quod "tolleret baculum," quod sit Divinum Verum, de qua prius saepe.
Arcana Coelestia 6
Passage 8183
#8183 "Extende manum tuam super mare": quod significet dominium potentiae ubi infernum falsi ex malo, constat ex significatione "extendere manum" quod sit dominium potentiae, de qua n. 7673; et ex significatione "maris," hic "maris Suph," quod sit infernum in quo falsa ex malo illorum qui fuerunt ab Ecclesia, de qua n. 8099, 8137, 8148. De hoc inferno ulterius, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum ultimorum Exodi, ubi de infernis ab experientia, dicetur. 1 @1 This proposal was not fulfilled, but presumably the material mentioned here concerning the hells appeared in De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno, which was published in 1758.$
Arcana Coelestia 6
Passage 8184
#8184 "Diffinde illud": quod significet dissipationem falsi inde, constat ex significatione "diffindere mare illud" quod sit dissipare falsa ex malo quae in illo inferno; falsa enim ibi apparent sicut aquae, secundum illa quae supra n. 8099, 8137, 8148, ostensa sunt; cum enim columna angelica, in qua Dominus est praesens, pervadit illud, tunc falsa recedunt, consequenter ibi aquae, quae sunt falsa, disparantur; inde patet quod per "diffindere mare" significetur dissipatio falsorum quae inferni quod per "mare Suph" repraesentatur.
Arcana Coelestia 6
Passage 8185
#8185 "Et veniant filii Israelis in medium maris in arido": quod significet ut transeant illi qui ab Ecclesia spirituali tuto et absque influxu falsi, constat (c)ex significatione "venire" seu intrare 1"in medium" quod sit transire; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione "in arido" quod sit tuto et absque influxu falsi; per "aquas" enim illius maris significantur falsa ex malo, n. 8137, 8138, inde per "aridum" significatur absque falso; simile per "aridum" et "arefacere" significatur apud Davidem, Tu confregisti capita Leviathanis, Tu fidisti fontem et fluvium, Tu arefecisti fluvios roboris, Ps. lxxiv 14, 15; 2 "arefacere fluvios roboris" pro dissipare falsa potentiora: apud Sachariam, Congregabo illos, quia redimam illos; reducam illos e terra Aegypti, et ex Assyria congregabo illos; et ad terram Gileadis et Libanum adducam illos; transibit per mare angustiae; sed percutiet in mari fluctus, et arefaciet omnes profundidates fluminis: et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet; et potentes reddam illos in Jehovah, x 8 ad fin.; ibi agitur de illis qui fidunt sibi suaeque sapientiae in spiritualibus; 2ut et de dissipatione falsorum 3 per tentationes; "terra Aegypti" pro scientificis; "Assyria" pro ratiociniis inde; "transire mare angustiae" pro tentationibus; "percutere in mari fluctus, et arefacere profunditates fluminis" pro dissipare falsa inde; 4"dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" pro quod non fident amplius suae sapientiae, sed sapientiae a Domino, quod significatur per "potentes 5reddam illos in Jehovah": pariter apud Esaiam, 3 Dicens (x)Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini, et vastitates ejus erigam; dicens abysso, Exsiccare, et fluvios tuos arefaciam, xliv 26, 27; "dicere abysso exsiccare, et fluvios ejus arefacere" pro dissipare mala (c)et falsa. Ubi autem "aquae" significant vera, ibi "arefactio" significat statum non veri seu absque vero, ut apud Esaiam, Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, (x)xliv 3; "aquae et rivuli" pro veris, "arida" pro ubi non verum: apud Jeremiam, 4 6Gladie contra Chaldaeos, et contra habitatores Babelis; 6gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, 6siccitas super aquas ejus ut exarescant, l 35, 37, 38; "Chaldaei" pro illis qui profanant vera, et "habitatores Babelis" pro illis qui profanant bona, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; "gladius" pro vero pugnante contra falsum, et 7pro falso pugnante contra verum, et inde pro vastatione, n. 2799, 4499, 6353, 7102; "equi" pro intellectuali, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; "currus" pro doctrinalibus, n. 5321, 8146, 8148; "siccitas super aquas ut exarescant" pro quod in veris nihil vitae, ex falsificatione. Ubi autem "aridum" seu "arefactio" in Verbo dicitur de aliis rebus, sicut de arboribus, de herbis, de messe, de ossibus, significatur contrarium quod per illa; ipsa terra etiam vocatur arida respective ad mare, et tunc "arida" praedicatur de bono, ac "mare" de vero. @1 per I$ @2 ac$ @3 i inde$ @4 dejici$ @5 tunc reddi$ @6 Heb. (herebh)$ @7 falsum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8186
#8186 "Et Ego, ecce Ego indurans cor Aegyptiorum": quod significet obstinationem falsi ex malo, constat ex significatione "indurare cor" quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305, 7616; ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8148; quod in 1Verbo dicatur quod "Jehovah induret cor" et quoque "inducat malum," 2 in sensu interno, ubi ipsum verum in suo nudo est, intelligatur quod ipsi qui in falso et malo sunt indurent cor suum et sibi inducant malum, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7877, 7926. @1 sensu literali Verbi$ @2 i sed quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 8187
#8187 "Et venient post illos": quod significet conatum violentiam inferendi per influxum falsi (c)ex malo, constat ex significatione "venire post illos" quod sit influxus falsi ex malo, tum conatus subjugandi, ita violentiam inferendi; nam per "appropinquare" significatur influxus, n. 8159; 1 per "proficisci post illos" influxus et communicatio propior, n. 8161; 2et per "persequi post illos" conatus subjugandi, n. 8136, 8152, 8154, inde per "venire post illos" significatur conatus violentiam inferendi per influxum falsi ex malo. @1 i et$ @2 inde per venire post illos, simile significatur, et quia hoc de illis qui in falsis ex malo sunt, dicitur, qui animo subjugandi persequuti sunt filios Israelis, etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 8188
#8188 "Et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, et in curribus illius, et in equitibus illius": quod significet quod visuri effectum dissipationis falsi (c)et ratiociniorum ex Divino Bono Divini Humani Domini, constat ex significatione "glorificari in Pharaone et exercitu illius" quod sit immersio illorum qui in falso ex malo in infernum, et circumfusio ibi a falsis ut ab aquis, ex sola praesentia Divini Humani Domini, de qua supra n. 8137; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis ex malo; ex significatione "exercitus illius" quod sint falsa; ex significatione "curruum illius" quod sint doctrinalia falsi, et ex significatione "equitum illius" quod sint ratiocinia falsa, de quibus 1 supra n. 8146, 8148. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 8189
#8189 "Et scient Aegyptii quod Ego Jehovah": quod significet ut notum sit quod Dominus solus Deus, et praeter Ipsum non alius, constat ex illis quae n. 7401, 7444, 7544, 7598, 7636, explicata sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 8190
#8190 "In glorificari Me in Pharaone, in curribus illius, et in equitibus illius" significat quod visuri effectum dissipationis falsi, et doctrinalium et ratiociniorum falsi, ex solo Domino, ut mox supra n. 8188.
Arcana Coelestia 6
Passage 8191
#8191 Vers. 19-22. Et profectus angelus Dei incedens ante castra Israelis, et ivit post illos, et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos. Et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, et fuit nubes et tenebrae, et illuminabat noctem; et non appropinquavit hic ad illum tota nocte. Et extendit Moscheh manum suam super mare, et abire fecit Jehovah mare vento orientali forti tota nocte, et posuit mare ad siccum, et diffindebantur aquae. Et venerunt filii Israelis in medium mare in arido; et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum. "Et profectus angelus Dei" significat ordinationem a Divino Vero: "incedens ante castra Israelis" significat quae circa vera et bona Ecclesiae: "et ivit post illos" significat tutationem ne falsum mali in voluntarium influeret: "et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos" significat praesentiam Domini tutantem voluntaria sicut prius intellectualia: "et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis" significat quod inter falsa mali ab una parte, et 1vera boni ab altera: "et fuit nubes et tenebrae" significat condensationem falsi ex malo ab una parte: "et illuminabat noctem" significat illustrationem veri ex bono ab altera: "et non appropinquavit hic ad illum" significat inde nullam communicationem: "tota nocte" significat in statu obscuro: "et extendit Moscheh manum suam super mare" significat dominium potentiae veri Divini super infernum: "et abire fecit Jehovah mare vento orientali forti" significat medium dissipationis falsi: "tota nocte" significat in statu obscuro: "et posuit mare ad siccum" significat falsi dissipationem: "et diffindebantur aquae" significat separationem a veris, et remotionem: "et venerunt filii Israelis in medium mare in arido" significat ingressum et transitum illorum qui ab Ecclesia spirituali tuto per infernum, et absque influxu falsi: "et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum" significat quod a falsis detenti fuerint undequaque. @1 n. 8196 has bona veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 8192
#8192 "Et profectus angelus Dei": quod significet ordinationem a Divino Vero, constat (c)a significatione "proficisci" quod hic sit ordinatio; quod "proficisci" sit ordinatio, est quia columna nubis, quae fuit chorus angelicus, quae prius incessit ante filios Israelis, nunc contulit se inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, ac sic tenebras induxit Aegyptiis, et illuminavit filios Israelis; haec quia ita ordinata sunt a Domino, per profectionem angeli Dei seu columnae, ac per interpositionem, ideo per "proficisci" hic significatur ordinatio; ex significatione "angeli Dei" quod sit Divinum Verum, 1Deus pariter, nam in Verbo ubi de vero agitur, dicitur "Deus," ubi autem de bono, "Jehovah", n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4402, 7010, 7268, 7873. 2 Quod angelos attinet, sciendum quod Dominus per "angelos" 2 in Verbo intelligatur, 2 n. 1925, 3039, 4085; 3quare Ipse Dominus dicitur "angelus," n. 6280, 6831, inde "angeli" significant Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, consequenter etiam angelos qui 4constituunt caelum, nam quantum illi recipiunt Divinum Verum quod a Domino, tantum sunt angeli; quod etiam ex eo constare potest quod angeli prorsus non velint, immo aversentur, quod illis aliquid veri et boni tribuatur, quia Domini est apud illos; inde etiam est quod dicatur quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod illi qui in caelo dicantur esse in Domino; 5angeli etiam, ex Divino Vero quod recipiunt a Domino, in Verbo vocantur dii, n. 4295, (x)7268; et inde Deus in lingua originali pluralis numeri est. 3 Praeterea sciendum quod in Verbo dicatur "angelus," et tamen plures sunt qui intelliguntur, ut hic, ubi dicitur "angelus Dei," ac intelligitur columna quae incessit ante filios Israelis, quae ex pluribus angelis constituebatur. 6In Verbo etiam nominantur "angeli" nomine, sicut Michael, 7Raphael, et alii; qui non sciunt Verbi sensum internum credunt quod Michael vel Raphael unus angelus sit, 8 qui supremus inter 9illos qui cum illo; sed per nomina illa in Verbo non significatur unus angelus, sed ipsa functio angelica, ita quoque Divinum Domini quoad illud functionis est. @1 Deus etiam dicitur cum agitur de vero, Jehovah autem cum de bono$ @2 i videatur$ @3 ac quod$ @4 in coelo$ @5 inde etiam angeli in Verbo dicuntur$ @6 After etiam$ @7 Raphael is not mentioned in OT or NT, but in the Apocrypha.$ @8 i qui ita nominatur, et$ @9 alios$
Arcana Coelestia 6
Passage 8193
#8193 "Incedens ante castra Israelis": quod significet quae circa vera et bona Ecclesiae, constat ex significatione "castrorum" quod sint vera et bona; per "castra" enim significatur totus coetus Israelis, et per "coetum Israelis" 1significantur omnia bona et vera in complexu, n. 7830, 7843; inde etiam "castrametatio" est ordinatio secundum vera et bona, n. 8103 fin., 8130, 8131, 8155; quod "Israel" sit Ecclesia spiritualis, saepius ostensum est. @1 significatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8194
#8194 "Et ivit post illos": quod significet tutationem ne falsum mali in voluntarium influeret, constat ex significatione "ire post filios Israelis" quod sit tutatio ne 1Aegyptii invaderent, in sensu interno ne 2falsa ex malo, quae per "Aegyptios" significantur, influerent, n. 8132, 8135, 8148; quod sit ne in voluntarium, est quia in Maximo Homine, seu in spirituali mundo, voluntaria sistuntur a tergo seu post, et intellectualia a facie seu ante. 2 Quod influxum attinet in voluntarium et in intellectuale hominis, sciendum quod a Domino quam maxime 3praecaveatur ne infernales influant in voluntarium hominis; si enim in voluntarium ejus, postquam regeneratus est seu factus Ecclesia, actum foret cum illo, nam voluntarium ejus non est nisi quam malum; inde est quod homo Ecclesiae spiritualis regeneretur a Domino quoad partem intellectualem, et quod in hac parte novum voluntarium formetur, quod prorsus a voluntario quod homini ex (x)hereditario est separatur, de qua re videatur n. 863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; ex his nunc constare potest unde est quod per "ivit post illos" significetur tutatio ne falsum mali in voluntarium influeret. @1 Aegyptius invaderet$ @2 falsum ex malo quod per Aegyptium significatur, influeret$ @3 provideatur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8195
#8195 "Et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos": quod significet praesentiam Domini tutantem voluntaria sicut prius intellectualia, constat ex significatione "columnae nubis" quod sit praesentia Domini, de qua n. 8110; erat chorus angelicus in quo Dominus; ex significatione "ab ante illos" quod sit intellectuale, et "post illos" quod sit voluntarium, de qua mox supra n. 8194; quod sit tutatio, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 8196
#8196 "Et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis": quod significet quod inter falsa mali ab una parte, et 1bona veri ab altera, constat ex significatione "castrorum" quod sint bona et vera in complexu, de qua mox supra n. 8193, ita in opposito sensu mala et falsa etiam in complexu; inde "castra Aegyptiorum" sunt falsa mali, quia per "Aegyptios" significantur falsa ex malo, n. 8132, 8135, 8148, et "castra Israelis" sunt bona veri, quia per "Israelem" 2significantur 3vera quae ex bono, n. (x)7957; quod "venire intra illa" sit inhibere ne falsa ex malo influant, patet. @1 n. 8191 has vera boni$ @2 significatur$ @3 S first wrote verum ex quo bonum, et bonum ex quo verum cp footnote 1$
Arcana Coelestia 6
Passage 8197
#8197 "Et fuit nubes et tenebrae": quod significet condensationem falsi ex malo ex una parte; "et illuminabat noctem" 1quod significet illustrationem veri ex bono (c)ex altera, constat ex significatione "nubis et tenebrarum" quod 2sint condensatio falsi ex malo; quod "nubes" sit falsitas, videatur n. 1043, 1047, 8137, 8138; quod etiam "tenebrae," n. 1839, 1860, 4418, 4531, 7688, 7711; ex significatione "illuminare noctem" quod sit illustratio veri ex bono; quod "columna ignis noctu" sit status obscuritatis veri temperatus per illustrationem a bono, videatur n. 8108. 2 Cum hoc quod columna induceret Aegyptiis tenebras et illuminaret filios Israelis ita se habet: praesentia Domini, quae hic significatur per "columnam," est ipsa lux caelestis; caelum inde suam lucem habet, quae lux est millies illustrior luce meridiana mundi; sed eadem lux fit caligo apud malos, etiamsi in ipsa luce 3sint; et fit caligo eo major quo densius est falsum ex malo apud illos; causa est quia verum Divinum procedens a Domino apparet coram oculis angelorum ut lux; 4sed illis qui in 5falsis ex malo sunt, non apparere potest ut lux sed ut caligo, nam falsum oppositum est vero et exstinguit verum; inde est quod columna, quae erat praesentia Domini, induceret nubem et tenebras Aegyptiis, 6quia per "Aegyptios" significantur qui in falsis ex malo, et quod illuminaret noctem apud filios Israelis, quia per "filios Israelis" significantur qui in vero ex bono; quod Dominus appareat cuique secundum quale ejus, videatur n. 1861 fin., 6832. @1 Before illuminabat I$ @2 sit$ @3 sunt$ @4 inde$ @5 falso$ @6 nam$
Arcana Coelestia 6
Passage 8198
#8198 "Et non appropinquavit hic ad illum" quod significet inde nullam communicationem, constat ex significatione "appropinquare" quod sit influxus et communicatio, de qua n. 8159.
Arcana Coelestia 6
Passage 8199
#8199 "Tota nocte": quod 1significet in statu obscuro, constat ex significatione "noctis" quod sit status 2obscuritatis quoad verum et bonum fidei, de qua n. 1712, 6000; per "noctem" hic intelligitur id obscurum quod sequitur immediate post tentationes, nam qui inde liberantur primum in obscurum veniunt antequam in clarum, falsa enim et mala injecta ab infernis aliquamdiu inhaerent, et non nisi quam successive dissipantur. @1 sit$ @2 obscurus$
Arcana Coelestia 6
Passage 8200
#8200 "Et extendit Moscheh manum suam super mare": quod significet dominium potentiae veri Divini super infernum, constat ex significatione "extendere manum" quod sit dominium potentiae, de qua n. 7673, 8183; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione "maris," hic "maris Suph," quod sit infernum, de qua n. 8099, 18137, 8138. Dominium potentiae veri Divini dicitur quia omnis potentia Divina est per verum quod a Domino procedit; hoc creavit omnia, secundum hoc apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, i 3; "Verbum" est Dominus quoad Divinum Verum; per Verum illud ordinantur omnia in caelo et in inferno; inde omnis ordo etiam in terra; omnia miracula facta sunt per illud; 2in summa, Divinum 2 Verum in se omnem potentiam habet adeo ut sit ipsa potentia; sunt quidam in altera vita qui in vero sunt prae aliis; illi in tali potentia inde sunt ut (x)inferna absque ullo discrimine pervadere possint; illi qui 3in infernis ad praesentiam 4illorum hinc 5illinc aufugiunt; sunt etiam quidam qui per verum a Divino magice exercent potentiam; de his et de illis ad finem capitum, ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur 6. Qui ab externis et a terrestribus intuentur rerum causas non aliter possunt percipere quam quod verum a Divino sit modo cogitativum quid, nullius essentiae realis, sed est ipsissimum essentiale, ex quo sunt omnes essentiae rerum in utroque mundo, nempe spirituali et naturali. @1 8137, 8148 but possibly 8131, 9184 were intended.$ @2 verbo$ @3 ibi$ @4 ejus$ @5 inde$ @6 See n. 8183 footnote 1.$
Arcana Coelestia 6
Passage 8201
#8201 "Et abire fecit Jehovah mare vento orientali forti": quod significet medium dissipationis falsi, constat ex significatione "abire facere" quod sit dissipare; ex significatione "maris" quod sit falsum, per "mare" hic significantur aquae ejus, quae quod sint falsa, videatur n. 8137, 8138; et ex significatione "venti orientalis" quod sit medium destructionis, de qua n. 7679, hic destructionis falsi, ita dissipationis (c)illius.
Arcana Coelestia 6
Passage 8202
#8202 "Tota nocte" significat in statu obscuro, ut supra n. 8199.
Arcana Coelestia 6
Passage 8203
#8203 "Et posuit mare ad siccum": quod significet falsi dissipationem, constat ex significatione "maris" quod sit falsum, ut mox supra n. 8201; et ex significatione "ponere ad siccum" quod sit dissipatio ejus; quod "transire in sicco" seu arido, cum de aquis maris illius (d)remotis dicitur, sit tuto 1 absque influxu falsi, videatur supra n. (x)8185. @1 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 8204
#8204 "Et diffindebantur aquae": quod significet separationem a veris, et remotionem, constat ex significatione "diffindi aquae" quod sit dissipatio et disparatio falsi, de qua supra n. 8184, ita separatio a veris, ac remotio.
Arcana Coelestia 6
Passage 8205
#8205 "Et venerunt filii Israelis in medium mare in arido": quod significet ingressum et transitum illorum qui ab Ecclesia spirituali tuto per infernum et absque influxu falsi, constat ex illis quae supra n. 8185 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 8206
#8206 "Et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum": quod significet quod a falsis detenti fuerint undequaque, constat ex significatione "aquarum," nempe illius maris, quod sint falsa ex malo, de qua n. 18137, 8138; ex significatione "esse illis murus" quod sit detineri ab illis, de qua sequitur; et a significatione "a dextra illorum et a sinistra illorum" quod sit undequaque. Quod "esse illis murus," cum de aquis, per quas significantur falsa, "dicitur," sit detineri a falsis, est quia ita cum homine se habet: is cum a Domino tenetur in 2bono et vero, tunc falsa et mala removentur, 3ac remota circumstant sicut murus, 4 ingredi enim in sphaeram ubi 5bonum et verum non possunt; causa est quia in 2bono et vero (t)Dominus est praesens, et praesentia Domini amovet undequaque 6malum et falsum, bonum enim et verum sunt prorsus opposita malo et falso, 2 quare non simul possunt esse quin unum destruat alterum; sed bonum cum vero destruit, hoc est, removet malum cum falso, quia illud Divinum est, 7et inde omnem potentiam habet, hoc autem infernale 8ac ideo nihil potentiae habet; illud ab internis agit, hoc autem ab externis; (m)cum removentur 9 mala cum falsis apud hominem, sicut murus, ut dictum est, circumstant, (c)ac in perpetuo conatu irruendi sunt, sed irruere non possunt quia praesentia Domini, quae est in bono et vero, arcet 10;(n) haec sunt quae significantur per quod "aquae illis essent sicut murus a sinistra et a dextra." Quod homo detineatur a malo et falso per quod teneatur in bono et vero a Domino, videatur n. 1581, 2406, 4564; sed a malo detineri et in bono teneri nemo potest nisi 11 per exercitium charitatis in mundo 12receperat illam facultatem; vita boni seu vita secundum vera fidei hoc facit, inde affectio seu amor boni; 13 is cui amor et affectio boni ex vita 14 potest in sphaera boni et veri esse, 15 non autem 16ille qui per vitam 17induerat naturam mali. @1 3137, 8138, IT cp n. 8200 footnote 1.$ @2 vero et bono$ @3 et$ @4 i falsa eorum$ @5 verum et bonum$ @6 falsum et malum, bona et vera sunt opposita malis et falsis, et quae opposita sunt,$ @7 quod omnem vim$ @8 quod nullam, et quia$ @9 i etiam$ @10 i est paene similis imago circa unumquemvis hominem qui in bono fidei est, qualis circa coelum, quod infernum adstet, sed a Domino detineatur$ @11 i qui$ @12 receperat altered to recipit$ @13 i et$ @14 i est$ @15 i hoc est, in coelo,$ @16 illi$ @17 induerant$
Arcana Coelestia 6
Passage 8207
#8207 Vers. 13-15. Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, ad medium maris. Et fuit in custodia matutina, et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum in columna ignis et nubis, et perturbavit castra Aegyptiorum. Et dimovit rotam curruum illius, et duxit illam in gravitate; et dixit Aegyptius, Fugiam coram Israele, quia Jehovah militat pro illis in Aegyptios. "Et persecuti Aegyptii" significat conatum falsi a malo violentiam inferendi: "et venerunt post illos" significat conatum influxus: omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, in medium maris" significat scientifica ex intellectuali perverso, doctrinalia falsi, et ratiocinia, quod implerent infernum: "et fuit in custodia matutina" significat statum caliginis et interitus illorum qui in falso ex malo, et statum illustrationis et salvationis illorum qui in vero 1ex bono: "et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum" significat extensionem inde influxus Divini versus illos qui per falsa violentiam inferre conabantur: "in columna ignis et nubis" significat sic praesentiam boni et veri Divini ibi: "et perturbavit castra Aegyptiorum" significat quod inde extensiones falsi 2ex malo relaberentur super illos: "et dimovit rotam curruum illius" significat potentiam inferendi falsa ablatam: "et duxit illam in gravitate" significat renisum et impotentiam: "et dixit Aegyptius" significat tunc cogitationem: "Fugiam coram Israele" significat separationem ab illis qui in bono veri et vero boni: "quia Jehovah militat pro illis in Aegyptios" significat quod Dominus solus sustineat pugnam contra falsa et mala. @1 et I$ @2 et mali I$
Arcana Coelestia 6
Passage 8208
#8208 "Et persecuti Aegyptii": quod significet conatum falsi a malo violentiam inferendi, constat ex significatione "persequi," cum ab Aegyptiis, quod sit conatus subjugandi, de qua n. 8136, 8152, 8154, ita violentiam inferendi; et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148, ita quoque falsa ex malo.
Arcana Coelestia 6
Passage 8209
#8209 "Et venerunt post illos": quod significet conatum influxus, constat ex significatione "venire post aliquem," cum de illis qui in falsis ex malo, quod sit conatus inferendi violentiam per influxum falsi ex malo, de qua n. 8187; quod sit conatus, est quia infernales genii et spiritus inferre bonis malum nequeunt, sed usque perpetuo conantur; est sphaera quae ab infernis exhalat, quae vocari potest sphaera conatuum, quae est malefaciendi; hanc sphaeram etiam aliquoties percipere datum est; conatus ille est perpetuus, ac ut primum aliquid copiae datur, 1erumpit inde effectus; sed illa sphaera inhibetur a sphaera conatuum caeli, quae a Domino, quae est benefaciendi, cui, quia a Divino, inest omnis potentia. 2 Usque tamen inter conatus illos sibi e diametro oppositos tenetur aequilibrium, ob causam ut homo in libero sit et sic in electione, utque reformari queat, nam in libero omnis reformatio, et absque libero nulla. Conatus spiritualis est idem ac voluntas; cum reformatur homo, tenetur ille in aequilibrio, hoc est, in libero inter velle bonum et velle malum, et quantum tunc accedit ad velle bonum, tantum accedit ad caelum et recedit ab inferno; et tantum novum voluntarium, quod tunc accipit a Domino, praevalet contra proprium voluntarium, quod accepit per hereditatem a parentibus et dein per actualem vitam; cum itaque homo tantum reformatus est ut velit bonum et afficiatur illo, tunc bonum removet malum, quia Dominus in bono est praesens; est enim bonum a Domino, ita est Ipsius, immo est Ipse. Ex his constare potest quomodo se habet cum conatu influxuum apud hominem. @1 d erumpit in effectu i fit inde effectus$
Arcana Coelestia 6
Passage 8210
#8210 "Omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, in medium maris": quod significet scientifica ex intellectuali perverso, doctrinalia falsi, et ratiocinia, quod implerent infernum, constat ex significatione "equorum Pharaonis" quod sint scientifica ex intellectuali perverso; ex significatione "curruum Pharaonis" quod sint doctrinalia falsi, et ex significatione "equitum Pharaonis" quod sint ratiocinia 1inde, de quibus omnibus (d)supra n. 8146, 8148; et ex significatione "in medium maris" 2 quod sit implere infernum. 2 Quod hic nunc iterum memorentur haec tria quae fuerunt exercitus Pharaonis, nempe equi, currus, et equites, est quia nunc adest ultimus status devastationis illorum qui ab Ecclesia fuerunt in fide separata a charitate et in vita mali, 3qui status est status conjectionis in infernum; et conjectio in infernum est constipatio a falsis e malo; cum enim mali 4devastati sunt quoad omne verum et bonum, ac relicti suae vitae malo et inde falso, tunc aperiuntur inferna cum quibus per mala vitae suae communicaverant; inde irruunt in illos omnia illa mala quae sibi appropriaverunt, falsa quae ex malis exundant constituunt tunc sphaeram circum illos, quae sphaera apparet 5 sicut densa nubes, vel sicut aqua; cum hoc factum est, tunc in inferno sunt, nam tunc 6seclusi sunt ab omni communicatione cum caelo, et quoque tunc 7separati ab infernis aliis; hoc dicitur conjectio in infernum; haec causa est quod nunc, cum intrarent in medium 3 maris, memorentur equi, currus, et equites, nam, ut dictum est, "mare Suph" significat infernum, (c)ac "equi, currus, et equites" omnia falsa (c)et omnia falsi ex malo quae nunc in illos immissa sunt, ut sic per omne quale falsi ex malo a reliquis infernis 8separentur; haec sunt de quibus in versibus nunc sequentibus 24-28 in specie agitur. @1 d inde i falsa$ @2 i nempe venire seu intrare,$ @3 d qui i ultimus ille$ @4 vastati$ @5 i vel$ @6 remoti et separati$ @7 distincti sunt$ @8 distinguantur$
Arcana Coelestia 6
Passage 8211
#8211 "Et fuit in custodia matutina": quod significet statum caliginis et interitus illorum qui in falso ex malo, et statum illustrationis et salvationis illorum qui in vero ex bono, constat ex significatione "custodiae matutinae" quod sit status illustrationis et salvationis, et in opposito sensu status caliginis et interitus; causa quod "custodia matutina" id significet, est quia status fidei et amoris in altera vita se habent sicut tempora diei in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, et nox, quare etiam haec illis correspondent, n. 2788, 5672, 5962, 6110; variantur etiam status paene similiter; variationum illorum finis et principium est mane, et in specie diluculum, nam tunc finitur nox (c)et incipit dies; in illo statu cui mane correspondet, incipiunt boni illustrari quoad illa quae fidei sunt, et incalescere quoad illa quae charitatis, (c)ac vicissim, nam tunc mali incipiunt obumbrari a falsis, et frigescere a malis, consequenter mane his est status caliginis et interitus, et illis status illustrationis et salvationis. 2 Ex his statibus in caelo existunt status lucis et caloris, tum status caliginis et frigoris in terris, qui quovis anno alternantur et quovis die; nam quicquid in mundo naturali existit, hoc ortum et causam ducit ex illis quae existunt in mundo spirituali, 1quippe universa natura non est nisi quam theatrum repraesentativum 2regni Domini, n. 3483, 4939, 5173, 5962, inde correspondentiae; (s)variationes lucis et umbrae, tum caloris et frigoris in terris, sunt quidem a sole, nempe ab ejus 3altitudinis differentia quovis anno et quovis die, 4ac in regionibus terrae; verum 5hae causae, quae sunt proximae et in mundo naturali, creatae sunt secundum illa in mundo spirituali, ut per suas causas priores efficientes causarum posteriorum quae in mundo naturali 6existunt; nam nihil usquam in naturali quod 7in ordine datur, quod non ducit causam et ortum a spirituali, 8hoc est, per spirituale a Divino.(s) 3 Quia "mane" significat principium illustrationis et salvationis respective ad bonos, (c)ac principium 9caliginis et interitus respective ad malos, ideo dicitur hic quod "Jehovah in custodia matutina prospexerit ad castra Aegyptiorum, (c)et perturbaverit illa, ac tunc dimoverit rotam curruum, et excusserit illos in medium maris"; et vicissim, quod "salvaverit filios Israelis" 10; ex his nunc patere potest quid in sensu spirituali significatur per haec in Verbo quae sequuntur: apud Esaiam, In die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere, xvii 11: apud eundem, Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, xvii 14: apud eundem, Jehovah esto brachium illorum singulis matutis, etiam salus nostra tempore angustiae, xxxiii 2: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Malum, unum malum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te, habitator terrae, propinquus dies tumultus, vii 5-7: apud Hoscheam, Sic (x)fecit vobis Bethel, propter malitiam malitiae vestrae, in matuta exscindendo exscindetur rex Israelis, x 15: apud Davidem, Fac me audire sub matuta misericordiam Tuam; libera me ab hostibus meis, Jehovah, Ps. cxilli 8, 9: tum quod Dominus Cum aurora ascenderet, salvaverit Lothum, et super Sodomam et (x)Amoram pluere fecit sulfur et ignem, Gen. xix 15 seq. 4 Quia "mane" 11significat statum illustrationis et salvationis bonorum, ac statum caliginis et interitus malorum, ideo etiam "mane" significat tempus ultimi judicii, quando 12salvandi qui in bono, et perituri qui in malo; consequenter significat finem Ecclesiae prioris et principium Ecclesiae novae, quae per 13ultimum judicium in Verbo significantur, n. 900, 931, 1733, 1850, 2117-2133, 3353, 4057, 4535; hoc per "mane" significatur apud Danielem, Dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, et tunc justificabitur sanctum, viii 14: et apud Zephaniam, Jehovah in matuta, in matuta judicium dabit in lucem, nec deerit; exscindam gentes, et devastabuntur (x)anguli eorum, iii 5, 6: 14tum apud Esaiam, Ad Me clamans e Seir, Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox; si quaeritis, quaerite; redite, venite, xxi 11, 12; in his locis "mane" pro Adventu Domini, (c)ac tunc illustratione et salvatione, ita de nova Ecclesia; "nox" pro statu hominis et Ecclesiae tunc, quod in meris falsis ex malo. 5 "Custodia matutina" dicitur quia nox divisa fuit in custodias, quarum ultima noctis (c)et prima diei fuit custodia matutina; custodes illi 15fuerunt super muris, speculantes num hostis veniret, et per clamorem annuntiantes quid viderent; per illos in sensu (t)interno repraesentativo 16intelligitur Dominus, et per "custodiam Ipsius" praesentia continua et 17tutela, n. 7989, ut apud Davidem, Non dormitabit custos tuus, ecce non dormitabit neque dormiet custos Israelis, Jehovah custos tuus; Jehovah umbra tua super manu dextra tua; interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte; Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Ps. cxxi 3-6, 7: et quoque per "custodes" intelliguntur prophetae (c)et sacerdotes, consequenter Verbum, apud Esaiam, Super muros tuos, Hierosolyma, constitui custodes; tota die, et tota nocte, non tacebunt, commemorantes Jehovam, lxii 6: et apud Jeremiam, Dies est; clamabunt custodes in monte Ephraim, Surgite ut ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum, xxxi 6. @1 nam$ @2 coeli$ @3 altitudinum I$ @4 tum secundum regiones distitas ab extremis terrae$ @5 harum$ @6 apparent$ @7 naturale$ @8 et$ @9 caligationum$ @10 i quia tunc erant in pratis$ @11 After malorum$ @12 perituri qui in malo, et salvandi qui in bono$ @13 diem judicii$ @14 et$ @15 erant$ @16 intellectus est$ @17 tutela Domini, (m)videatur n. 7989; inde(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 8212
#8212 "Et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum": quod significet extensionem inde influxus Divini versus illos qui per falsa violentiam inferre conabantur, constat ex significatione "prospicere" cum praedicatur de Jehovah, quod sit extensio influxus Ipsius; quod enim "Dominus prospiciat ad aliquem" sit influere, patet, nam tunc praesentem Se sistit, et dat perceptionem boni et veri illis qui in vero 1ex bono ex Ipso sunt, quod fit per influxum; (m)inde est, cum angeli inspiciunt in aliquem, quod infundant 2in illum affectionem quae vitae illorum est;(n) et ex significatione "castrorum Aegyptiorum" quod sint 3falsa ex malo, de qua n. 8193, 8196; et quia tunc illi qui in falsis ex malo erant (x)persequebantur filios Israelis, significatur etiam conatus per falsa violentiam inferendi, n. 8208. @1 et$ @2 ipsam$ @3 qui in falsis$
Arcana Coelestia 6
Passage 8213
#8213 "In columna ignis et nubis": quod significet [sic] praesentiam boni et veri Divini ibi, constat ex significatione "columnae ignis et nubis" quod sit praesentia Domini, de qua n. 8110, consequenter boni et veri Divini, nam ubi Dominus ibi bonum et verum; quid in specie per "columnam ignis et nubis" significatur, videatur n. 8106, (x)8106 fin., 8108.
Arcana Coelestia 6
Passage 8214
#8214 "Et perturbavit castra Aegyptiorum": quod significet quod inde extensiones falsi ex malo relaberentur super illos, constat ex significatione "perturbare castra Aegyptiorum" quod sit relapsus falsorum ex malo super illos, quae conabantur inferre illis qui in vero et bono; quod haec per illa verba significentur, est quia praesentia Domini apud malos illum effectum sistit; mali enim qui per injectiones falsi et mali violentiam inferre bonis volunt se conjiciunt in poenam talionis, quae est quod falsa et mala quae intendunt inferre relabantur in illos; poena haec, quae poena talionis vocatur, venit ex hac lege ordinis in caelo, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est lex et prophetae, Matth. vii 12; quapropter qui bonum faciunt ex bono seu ex corde bonum recipiunt ab aliis 1, et quoque vicissim, qui malum faciunt ex malo seu ex corde, malum recipiunt ab aliis; inde est quod cuivis bono adjuncta sit remuneratio ejus, et cuivis malo punitio ejus, n. 696, 967, 1857, 6559; ex his nunc patet 2 quod per quod "Jehovah (x)perturbavit castra Aegyptiorum" significetur quod extensiones falsi ex malo relaberentur super illos, inde illis perturbatio; quod 3hoc existat apud malos per praesentiam Domini, videatur n. 7989. @1 i; imo in illos influit felix sicut ab universo coelo$ @2 i unde est$ @3 tale$
Arcana Coelestia 6
Passage 8215
#8215 "Et dimovit rotam curruum illis": quod significet potentiam inferendi falsa ablatam, constat ex significatione "dimovere" quod sit auferre; ex significatione "rotae" quod sit potentia progrediendi, de qua sequitur; ex significatione "curruum Pharaonis" quod sint doctrinalia falsi, de qua n. 8146, 8148, ita falsa 1. Quid "rota" in genuino sensu significat, constare potest ex significatione "currus"; currus 2fuerunt duplicis generis: 2fuerunt per quos 3vehebantur merces, et 2fuerunt per quos 4 pugnabant; per currus per quos 3vehebantur merces, 5significabantur doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi; per currus autem per quos pugnabant, 5significabantur etiam doctrinalia in utroque sensu, sed pugnantia, ita ipsa vera et ipsa falsa instructa ad pugnas; inde constare potest quid intelligitur per "rotam currus," quod nempe potentia 6progrediendi, hic inferendi falsa et pugnandi contra vera; haec potentia quia est partis intellectualis hominis, inde per "rotam" quoque intellectuale quoad illa quae sunt doctrinae significatur. 2 In altera vita apparent multoties currus onerati varii generis mercibus, et illi in dissimili forma et magnitudine; per illos, cum apparent, significantur vera in suo complexu seu doctrinalia, quae quasi 7receptacula veri sunt, et per "merces" cognitiones varii usus; haec apparent cum in caelo apud angelos sermo est de doctrinis; sermo enim illorum, quia non potest comprehendi ab illis (x)qui infra sunt, sistitur repraesentative, et quibusdam 8 per currus, ut dictum est, in quibus omnia et singula sermonis 9 in forma et ante oculos sistuntur, unde momento comprehendi et 10 videri possunt contenta sermonis, quaedam in currus forma, quaedam in ejus contextura, quaedam in ejus (x)colore, quaedam in ejus rotis, quaedam in equis qui trahunt, quaedam in mercibus quas currus vehit; ex his repraesentativis est quod "currus" in Verbo significent doctrinalia; 3 inde potest aliquatenus videri quod per "curruum 11rotam" significetur potentia quae 12 intellectuali, nam sicut currus motum suum et progressionem habet per rotas, ita vera quae doctrinalium progressionem per intellectuale; hoc quoque significatur per "rotas" apud Esaiam, Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, v 28; ibi de vastatore veri agitur; "tela" sunt falsa, et "arcus" doctrina falsi, n. 2686, 2709; "ungulae equorum" sunt scientifica sensualia ex intellectuali perverso, n. 7729; "rotae" sunt potentiae 13 pervertendi destruendique vera, sicut procella: apud Ezechielem, 4 Vidi animalia, cum ecce rota una in terra apud animalia juxta quattuor facies ejus; aspectus rotarum et opera illarum sicut species Tharschisch, et similitudo eadem quattuor illis; insuper (x)aspectus illarum et opera illarum, quasi esset rota in medio rotae; super quattuor quadraturis illarum qua ibant ibant; non convertebant se cum ibant: apsides illarum, et altitudo illis, et timor illis; insuper apsides illarum plenae oculis circumcirca quattuor illis: ita cum ibant animalia, ibant rotae apud illa; spiritus animalis in rotis, i 15-21, tum x 9-14; per "quattuor animalia," quae fuerunt cherubi, significatur providentia Domini, n. 308, per "rotas" Divina intelligentia, seu praevidentia; inde dicitur quod "rotae irent simul cum animalibus," et quod "apsides illarum essent plenae oculis," tum quod "spiritus animalis in illis," hoc est, verum sapientiae: apud Danielem, 5 Videns fui, usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, crinis capitis 14Ipsius sicut lana munda, thronus Ipsius flammae ignis, rotae Ipsius ignis ardens, vii 9; "Antiquus dierum" est ibi Dominus quoad Divinum Bonum; "throni projecti" sunt falsa; "vestis Ipsius" est verum Divinum in forma externa; "crinis capitis" est bonum Divinum in forma externa; "thronus Ipsius" est caelum et Ecclesia; "rotae" sunt quae sapientiae et intelligentiae, 15ita vera Divina; "ignis ardens" sunt quae amoris et charitatis: sub decem labris circa templum Salomonis erant quoque Rotae aeris, opus rotarum sicut opus rotae currus, manus illarum, et terga illarum, et canthi illarum, et radii illarum, omnia fusile, 1 Reg. vii 30-33; per "labra" illa seu "bases" significabantur receptacula veri, per quod purificatur et regeneratur homo; per "rotas" potentiae intellectuales, per quas progressio. @1 i inde rota curruum est potentia inferendi falsa Above inferendi falsa i but not d ulterius progrediendi$ @2 sunt$ @3 vehuntur$ @4 i olim$ @5 significantur$ @6 et quia potentia percipiendi doctrinalia num vera sunt, et quoque pugnandi pro illis,$ @7 recipientia A receptaculis I$ @8 i in locis$ @9 i sic$ @10 i quasi$ @11 rotas$ @12 i est$ @13 i ratiocinandi, ita$ @14 illius I$ @15 ibi ab Ipso$
Arcana Coelestia 6
Passage 8216
#8216 "Et duxit illam in gravitate": quod significet renisum et impotentiam, constat ex significatione "rotae" quod sit potentia inferendi falsa, de qua mox supra n. 8215, inde "ducere illam in gravitate" est 1impeditio per renisum, et inde impotentia. @1 renisus per quem$
Arcana Coelestia 6
Passage 8217
#8217 "Et dixit Aegyptius": quod significet [tunc] cogitationem, nempe illorum qui in falsis ex malo, constat ex significatione "dicere," cum malum 1ingruit, quod sit cogitatio, ut n. 7094, 7107, 7244, 7937; et ex significatione "Aegyptii" quod sit qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148. @1 ingravescit$
Arcana Coelestia 6
Passage 8218
#8218 "Fugiam coram Israele": quod significet separationem ab illis qui in bono veri et vero boni, constat ex significatione "fugere" quod sit separatio, de qua n. 4113, 4114, 4120; et ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in bono veri et vero boni, de qua n. (x)7957.
Arcana Coelestia 6
Passage 8219
#8219 "Quia Jehovah militat pro illis in Aegyptios": quod significet quod Dominus solus sustineat pugnam contra falsa et mala, constat ex illis quae supra n. 8175 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 8220
#8220 Vers. 26-28. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam super mare, et revertantur aquae super Aegyptios, super currus illius, et super equites illius. Et extendit Moscheh manum suam super mare, [et reversum est mare] ad vergere mane, ad vim fluxus sui, et Aegyptii fugientes obviam ei, et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare. Et reversae sunt aquae, et obtexerunt currus et equites, ad omnem exercitum Pharaonis, venientes post illos in mare, non relictus est in illis usque ad unum. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat influxum: "Extende manum tuam super mare" significat dominium potentiae veri Divini super infernum: "et revertantur aquae super Aegyptios" significat quod falsa [ex malo] redundarent ad illos, et circumfunderent illos qui in falsis (c)a malo sunt: "super currus illius, et super equites illius" significat doctrinalia falsi, ac ratiocinia ex intellectuali perverso: "et extendit Moscheh manum suam super mare" significat, ut supra: dominium potentiae Divinae super infernum: "et reversum est mare ad vergere mane, ad vim fluxus sui" significat redundationem falsorum ex malo ad illos, ex praesentia Domini: "et Aegyptii fugientes obviam ei" significat quod (x)ipsi se falsis ex malo immergerent: "et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare" significat quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo: "et reversae sunt aquae" significat relapsum falsorum in illos: "et obtexerunt currus et equites, et omnem exercitum Pharaonis" significat quod absconderent illos falsa sua: "venientes post illos in mare" significat quod occuparent illos: "non relictus est in illis usque ad unum" significat omnes et singulos.
Arcana Coelestia 6
Passage 8221
#8221 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet influxum, constat ex significatione "dixit Jehovah," cum de dominio potentiae exercendo per Divinum Verum, quod repraesentatur per "Moschen," quod sit influxus, ut quoque n. 7291, 7381.
Arcana Coelestia 6
Passage 8222
#8222 "Extende manum tuam super mare": quod significet dominium potentiae veri Divini super infernum, constat ex illis quae supra n. 8200 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 8223
#8223 "Et revertantur aquae super Aegyptios": quod significet quod falsa ex malo redundarent ad illos, et circumfunderent illos qui in falsis ex malo, constat ex significatione "aquarum" quod sint falsa, de qua n. 6346, (x)7307, 8137, 8138; inde per "revertantur aquae" significatur (x)redundatio seu relapsus falsi, hic quoque circumfusio 1, (x)quia ab aquis maris Suph, quae sunt falsa ex malo illorum qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali fuerunt; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis ex malo, de qua saepius. Quomodo cum hoc se habet, quod falsa redundarent seu relaberentur ad illos qui 2intendebant effundere ea super illos qui in vero et bono, qui per "filios Israelis" repraesentantur, videatur supra n. 8214, quod nempe malum quod intenditur aliis relabatur super ipsos, et quod hoc oriatur ex lege ordinis Divini, Ne alteri facias nisi quod vis ut alii faciant tibi, Matth. vii 12; ex hac lege, quae in mundo spirituali constans et perpetua est, leges talionis, quae latae sunt in Ecclesia repraesentativa, originem duxerunt, nempe hae apud Moschen, Si damnum contigerit, dabis animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ustionem pro ustione, vulnus pro vulnere, plagam pro plaga, Exod. xxi 23-25: apud eundem, Si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit, sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in ipso, Lev. xxiv 19, 20: apud eundem, Si testis mendacii mendacium responderit contra fratrem suum, facietis illi quemadmodum cogitavit facere fratri suo, Deut. xix 18, 19; ex his manifeste patet quod hae leges ex universali illi, quae in mundo spirituali constans et perpetua est, quod nempe non 3facias aliis nisi quemadmodum 4vis ut alii tibi faciant, originem ducant. Sic liquet quomodo intelligendum quod falsa ex malo, quae 5inferri aliis intenduntur, redundent seu relabantur super ipsos. 2 Sed cum illa lege 6in altera vita se ita porro habet: simile seu talio, cum (t)malum est, 7infertur a malis, et nusquam a bonis, 8seu venit ab infernis, et nusquam (c)a caelis; inferna enim seu mali qui ibi, in continua cupiditate sunt malum faciendi aliis, nam id ipsum 9est vitae eorum jucundum, quare ut primum permittitur, malum faciunt, nec curant cui, sive malus sit 10sive bonus, sive socius 10sive hostis; et quia ex lege ordinis est ut malum relabatur super ipsos qui malum intendunt, inde cum ex lege permittitur, irruunt; hoc faciunt mali qui in infernis, nunquam boni qui in caelis, hi enim" in continuo desiderio bonum faciendi aliis 11sunt, nam id jucundum vitae illorum est, quare ut primum datur copia, bonum faciunt tam inimicis quam amicis; 12 immo nec resistunt malo, nam leges ordinis defendunt (c)et tutantur bonum (c)et verum; inde est quod Dominus dicat, Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico vobis, Non resistendum esse malo: audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, (x)benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus 13; ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, Matth. v 38, 39, 43-45. 3 Saepius in altera vita contingit quod mali, cum inferre volunt malum bonis, graviter puniantur, (c)et quod 14 malum quod aliis in tendunt relabatur super ipsos; hoc apparet tunc sicut vindicta ex bonis; sed non est vindicta, nec est a bonis sed ex malis, quibus tunc ex lege ordinis datur copia; immo boni nec illis malum volunt, sed usque non possunt malum poenae auferre, quia tunc in intentione boni tenentur, plane sicut judex cum videt maleficum puniri, aut 15sicut pater cum suum filium a magistro 16; mali qui puniunt faciunt id ex cupiditate malum faciendi, boni autem ex affectione bonum faciendi; ex his constare potest quid intelligitur per Domini verba de dilectione inimici apud Matthaeum supra; et de lege talionis, quae non a Domino 17 abrogata est sed explicata, quod nempe qui in amore caelesti sunt non jucundum in talione seu vindicta habere debeant sed in benefaciendo; et quod ipsa lex ordinis, quae tutatur bonum, id ex se faciat, per malos. @1 i ab illis$ @2 effundebant$ @3 faciendum$ @4 vult ut alii faciant sibi, latae sint$ @5 inferre aliis intenditur$ @6 ita se in altera vita$ @7 inferatur illis$ @8 hoc est, quod$ @9 After jucundum$ @10 d sive i vel$ @11 After desiderio$ @12 i imo non vindicant$ @13 i et orate pro laedentibus et persequentibus vos$ @14 i ita$ @15 cum pater$ @16 i, quia per poenam bonum illi$ @17 i hic$
Arcana Coelestia 6
Passage 8224
#8224 "Super currus illius, et super equites illius": 1quod significet doctrinalia falsi, ac ratiocinia ex intellectuali perverso, constat ex significatione "curruum Pharaonis" quod sint doctrinalia falsi, de qua n. 8146, 8148, 8215; et ex significatione "equitum" quod sint ratiocinia ex intellectuali perverso, de qua 2 n. 8146, 8148. @1 significat AI$ @2 i etiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 8225
#8225 "Et extendit Moscheh manum suam super mare" significat dominium potentiae Divinae super infernum, ut supra n. 8200, 8222.
Arcana Coelestia 6
Passage 8226
#8226 "Et reversum est mare ad vergere mane, ad vim fluxus sui": quod significet redundationem falsorum ex malo ad illos, ex praesentia Domini, constat ex significatione "reverti" cum de falsis ex malo dicitur, quae significantur per "aquas maris Suph," quod sit redundatio seu relapsus ad illos, de qua mox supra n. 8223; ex significatione "maris," hic aquarum maris, quod sint falsa ex 1malo quae in 2 (x)inferno, de qua n. 6346, (x)7307, 8137; (s)ex significatione "vergere ad mane" quod sit praesentia Domini, de qua sequitur; et ex significatione "ad vim fluxus sui" quod sit secundum statum communem et ordinem in inferno, nam in infernis est ordo aeque ac in caelis, in infernis enim est consociatio per mala, sicut in caelis per bona, sed consociatio in infernis est qualis est latronum. Quod "vergere ad mane" sit praesentia Domini, constare potest ex illis quae supra de mane n. 8211 ostensa sunt, quod nempe "mane" sit status caliginis et interitus malis, et status illustrationis et salvationis bonis, et hoc ex sola praesentia Domina, n. 7989, 8137, 8138, 8188; quodque ex praesentia Divini Humani Ipsius, n. 8159. 2 Simile quod hic de Aegyptiis, de Babele dicitur apud Jeremiam, Formator omnium Ille, imprimis baculi hereditatis Ipsius; Jehovah Zebaoth nomen Ipsius; malleus Tu mihi, arma belli, et dispergam per Te gentes, et perdam per Te regna, et dispergam per Te equum, et 3currum illius, et dispergam per Te currum et 4(x)vectum in eo: retribuam Babeli et omnibus habitatoribus Chaldaeae, omne malum illorum quod fecerunt in Zione coram oculis vestris, li 19-21, 24; per "Babelem" ibi significantur qui ab Ecclesia fuerunt ac bonum profanarunt, et per "Chaldaeam" 5 qui verum; intellectuale illorum, (c)ac inde doctrinalia (c)et ratiocinia, significantur hic quoque per "equum, currum, et vectum in illo"; ac vastatio per "dispersionem illorum"; Dominus quoad Divinum Humanum, ex Cujus praesentia 6dispersio illorum, 7 intelligitur per haec verba, "Formator omnium Ille, imprimis baculi hereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, malleus Tu mihi, arma belli, dispergam per Te gentes, et perdam per Te regna"; "gentes" sunt mala, et "regna" falsa. Ex his quoque patet quod mala quae faciunt aliis redundent seu relabantur super ipsos; dicitur enim quod "retribuetur illis malum"; 8et quoque alibi passim quod in die visitationis sumetur ultio ac vindicabitur.(s) @1 malis$ @2 i illo$ @3 Heb (rekhebh) means vehicle and also rider. In Exodus xv 1 S renders the same word as eques$ @4 Heb (rekhebh) here means rider$ @5 i illi$ @6 interitus$ @7 i et salvatio bonorum quos infestaverant$ @8 ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 8227
#8227 "Et Aegyptii fugientes obviam ei": quod significet quod (x)ipsi se falsis ex malo immergerent, constat ex significatione "fugere obviam mari" quod sit immergere semetipsos falsis ex malo, quae per aquas maris illius significantur, n. 8226. 1 Hoc ita se habet: qui non interiora causarum novit non aliter potest credere quam quod mala quae malis eveniunt, sicut punitiones, vastationes, damnationes; ac denique conjectiones in infernum, sint ex Divino; ita enim prorsus apparet, nam talia existunt ex praesentia Divini, n. 8137, 8138, 8188; at usque nihil tale evenit illis ex Divino sed ab ipsis; Divinum ac Ipsius praesentia unice pro fine habet tutelam (c)ac salvationem bonorum: apud hos cum Divinum praesens est ac tutatur illos contra malos, tunc mali ardescunt adhuc magis contra illos, et adhuc magis contra Ipsum Divinum, nam hoc maximo odio habent; qui odio habent bonum, odio maxime habent Divinum; inde irruunt, et quantum irruunt tantum ex lege ordinis conjiciunt semet in punitiones, vastationes, damnationem, et tandem in infernum; ex his constare potest quod Divinum, hoc est, Dominus, nihil nisi bonum faciat ac nulli malum, sed quod ipsi qui in malo sunt se in talia conjiciant; haec sunt quae significantur per quod "Aegyptii fugerint obviam mari," hoc est, quod (x)ipsi se falsis ex malo 2immerserint. 2 Quod hanc rem concernit, ulterius aliquid dicetur; (s)creditur etiam 3quod ex Divino mala, ex eo quia Divinum permittit et non aufert, et qui permittit et non aufert cum potest, apparet sicut quod velit, et sic quod in causa sit; sed Divinum permittit quia non inhibere nec auferre potest; Divinum enim non vult nisi bonum, si itaque inhiberet et auferret mala, nempe punitionum, vastationum, persecutionum, tentationum, et similia, tunc vellet malum, nam 4tunc non illi possent emendari, 5ac tunc malum incrementum caperet, usque 6dum dominaretur super bonum; se habet hoc sicut cum rege qui absolvit sontes; is in causa est mali ab illis postea in regno, et quoque in causa quod licentia inde aliis, praeter quod malus (x)confirmetur in malo; quare rex justus et bonus, tametsi auferre potest punitiones, usque non potest, nam sic non bonum sed malum facit; sciendum quod omnes punitiones, tum tentationes, in altera vita pro fine habeant bonum.(s) @1 i Cum$ @2 d immerserint i immergant$ @3 After ex eo$ @4 sic nec$ @5 nec boni possent tutari, nam$ @6 ut$
Arcana Coelestia 6
Passage 8228
#8228 "Et excussit Jehovah Aegyptios in medium mare": quod significet quod sic ipsi conjecerint se in infernum ubi falsa ex malo, constat ex significatione "excutere in mare" quod sit conjicere in falsa ex malo, nam falsa illa per aquas 1istius maris significantur, n. 6346, (x)7307, 8137, 8138. Quod mala quae in Verbi sensu litterae tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, sint ab ipsis qui in malo sunt, (c)et nihil a Domino, et quod Verbum in sensu suo interno ita intelligendum sit, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8227. @1 illius$
Arcana Coelestia 6
Passage 8229
#8229 "Et reversae sunt aquae": quod 1significet relapsum falsorum in illos, constat ex illis quae supra n. 8223, 8226, explicata sunt. @1 significent$
Arcana Coelestia 6
Passage 8230
#8230 "Et obtexerunt currus et equites, et omnem exercitum Pharaonis": quod significet quod absconderent illos falsa sua, constat ex significatione "obtegere" quod sit operire et sic abscondere; et ex significatione "curruum et equitum Pharaonis" quod sint doctrinalia falsi et ratiocinia pugnantia contra vera et bona, in genere ipsa falsa ex malo; quod "currus" sint doctrinalia falsi, et "equites" ratiocinia ex intellectuali perverso, videatur n. 8146, 8148; et quod sint pugnantia contra vera et bona, n. 8215.
Arcana Coelestia 6
Passage 8231
#8231 "Venientes post illos in mare": quod significet quod occuparent illos, constat ex significatione "venire post illos," cum dicitur de aquis maris, per quas significantur falsa ex malo, quod sit occupare.
Arcana Coelestia 6
Passage 8232
#8232 "Non relictus est in illis usque ad unum": quod significet omnes et singulos, constat absque explicatione. In hoc versu actum est de immersione 1seu conjectione illorum qui in falsis ex malo fuerunt, in infernum; sed quid immersio et conjectio in infernum, pauci sciunt; putant quod sit dejectio in quendam locum ubi diabolus cum sua turba, et quod 2hi crucient illos 3ibi; sed res non ita se habet; conjectio in infernum non aliud est quam constipatio a meris falsis quae a malo in quo fuerunt cum in mundo; quando ab 4 illis ibi constipati sunt, tunc in inferno sunt; ipsa mala et falsa in quibus tunc sunt cruciant illos; sed cruciatus non venit inde quod doleant ex eo quod malum egerint, sed ex eo quod non malum facere possint, est enim hoc jucundum vitae illorum; cum enim ibi malum faciunt aliis, puniuntur et cruciantur ab illis 5quibus id faciunt; imprimis sibi mutuo malum faciunt ex cupiditate imperandi, ac ob illam causam subjugandi alios, quod fit si alteri se subjugari non patiuntur, per mille punitionum ac cruciatuum modos; sed dominia ibi, quae continue affectant, alternant vices, et sic qui puniverant et cruciaverant alios ab aliis dein puniuntur et cruciantur; et hoc tamdiu usque dum tandem ardor talis resedit, ex timore poenae. Ex his nunc constare potest unde infernum et quid infernum. (s)Ignis inferni nec aliud est quam concupiscentia quae amoris sui, quae inflammat et cruciat 6,(s) n. 6314, 7324, 7575. @1 et$ @2 illi$ @3 Before crucient$ @4 i falsis$ @5 quibus malum facere volunt, est imprimis ab illis qui servire non volunt, est enim apud omnes ibi animus et ardens cupido imperandi, ac ita subjugandi alios, et quod fit per mille modos, imprimis per diras punitiones$ @6 i; cuivis enim concupiscentiae seu amori inest ignis, qui ignis vitae est$
Arcana Coelestia 6
Passage 8233
#8233 Vers. 29-31. Et filii Israelis iverunt in arido in medium maris, et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum. Et salvavit Jehovah in die hoc Israelem e manu Aegyptiorum; et vidit Israel Aegyptios mortuos super litore maris. Et vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptiis; et timuerunt populus Jehovam, et crediderunt in Jehovam, et in Moschen servum Ipsius. "Et filii Israelis iverunt in arido in medium maris" significat quod qui in bono veri et (x)vero boni tuto absque infestatione transirent id infernum: "et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum" significat quod a falsis detenti fuerint undequaque: "et salvavit Jehovah in die hoc Israelem e manu Aegyptiorum" significat quod Dominus in hoc statu tutatus sit illos qui ab Ecclesia spirituali ab omni violentia ex falsis (c)a malo: "et vidit Israel Aegyptios mortuos in litore maris" significat aspectum damnatorum hinc inde 1 dispersorum: "et vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptiis" significat agnitionem omnipotentiae Domini: "et timuerunt populus Jehovam" significat adorationem: "et crediderunt" significat fidem et fiduciam: "in Jehovam, et in Moschen servum Ipsius" significat Dominum quoad Divinum Bonum, et quoad Divinum Verum ab Ipso procedens et ministrans. @1 i ibi$
Arcana Coelestia 6
Passage 8234
#8234 "Et filii Israelis iverunt in arido in medium maris": quod significet quod qui in bono veri et vero boni tuto absque infestatione transirent id infernum, constat ex illis quae supra n. 8185 explicata sunt, ubi similia verba. In bono veri et in vero boni dicitur, et intelligitur Ecclesia spiritualis; qui enim ab hac Ecclesia sunt primum sunt in bono veri, deinde in vero boni; nam primum faciunt bonum quia verum dictat quod faciendum, proinde (c)ex oboedientia; postea autem faciunt bonum ex affectione; 1 tunc verum ex bono vident et quoque faciunt; exinde patet quod antequam homo Ecclesiae spiritualis novam voluntatem accipit a Domino, hoc est, antequam regeneratus est, faciat verum ex (x)oboedientia, sed postquam regeneratus est, faciat verum ex affectione, et tunc verum ei fit bonum, quia voluntatis est; nam facere ex oboedientia est ex intellectuali, at facere ex affectione est ex voluntario; inde quoque est quod illi qui faciunt verum ex oboedientia sint homines Ecclesiae externae, sed qui faciunt ex affectione sint homines Ecclesiae internae; ex his patet quod illi qui ab Ecclesia spirituali intelligantur cum dicitur qui in (x)bono veri et vero boni. @1 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 8235
#8235(x). "Et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum": quod significet quod a falsis detenti fuerint undequaque, constat ex illis quae supra n. 8206 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 8236
#8236 "Et salvavit Jehovah in die hoc Israelem e manu Aegyptiorum": quod significet quod Dominus in hoc statu tutatus sit illos qui ab Ecclesia spirituali ab omni violentia ex falsis a malo, constat ex significatione "salvare" quod sit tutari; ex significatione "in die hoc" quod sit in hoc statu; quod "dies" sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; ex repraesentatione "Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis ex malo, de qua etiam saepius; inde quod "salvare e manu illorum" sit tutari a violentia ab illis qui in falsis (c)ex malo, patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 8237
#8237 "Et vidit Israel Aegyptios mortuos in litore maris": quod significet aspectum damnatorum hinc inde dispersorum, constat ex significatione "videre" quod sit aspicere seu aspectus; ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis a malo; ex significatione "mortuorum" quod sint damnati, de qua n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione "in litore maris" quod sit circa extrema inferni; quod "litora" sint extrema, patet, et quod "mare" 1 sit infernum, prius ostensum est; inde est quod per "videre illos mortuos in litore maris" significetur aspectus damnatorum hinc inde dispersorum. 2 Quia aspectus damnatorum 2 dicitur, illustrandum est quomodo cum hoc se habet: qui in infernis sunt non apparent illis qui in alio inferno sunt, ne quidem illis qui in proximo seu vicinissimo, nam prorsus separati sunt, sed apparent illis qui in caelo, quoties id Domino beneplacet; Dominus enim regit inferna etiam per angelos quibus datur copia e loco ubi sunt videndi omnia quae ibi existunt; hoc fit ex causa ut ibi quoque ordo sit, et ne unus alteri violentiam inferat ultra quam permittitur; hoc munus angelis datur, et per id dominium super inferna; inspicere in inferna et videre ibi quae fiunt, etiam aliquoties datur bonis spiritibus, nam ex ordine est quod e superiore videri queant inferiora, non autem ab inferioribus superiora; ita ab illis qui in caelo sunt, videri possunt inferna et illi qui ibi, non autem vicissim; (m)inde est quod ex bono videri queant mala, non autem ex malo bona, nam bonum superius est et malum inferius.(n) @1 i hic$ @2 i hinc inde dispersorum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8238
#8238 "Et vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptiis": quod significet agnitionem omnipotentiae Domini, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere, agnoscere, et fidem habere, de qua n. 897, 2150, 2325, 2807, 3796, 3863, 3863, 4403-4422, 5400, 6805; ex significatione "manus magnae, fortis, robustae, excelsae," cum dicitur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit omnipotentia, de qua n. 878, 7188, 7189, 7518, 8050, 8069, 8153; et ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in damnatione, nunc qui in inferno.
Arcana Coelestia 6
Passage 8239
#8239 "Et timuerunt populus Jehovam": quod significet adorationem, constat ex significatione "timere Jehovam" quod sit cultus vel ex amore, vel ex fide, vel ex timore, de qua n. 2826, ita adoratio.
Arcana Coelestia 6
Passage 8240
#8240 "Et crediderunt": quod significet fidem et fiduciam, constat ex significatione "credere" quod sit fidem habere, et quoque fiduciam, nam qui fidem habet, is quoque fiduciam habet; fiducia 1 est amoris per fidem, consequenter fiducia in Jehovam, hoc est, in Dominum, non datur nisi apud illos qui in amore, nempe in Dominum et erga proximum sunt, quia apud alios non est fides. @1 i enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 8241
#8241 "In Jehovam, et in Moschen servum Ipsius": quod significet Dominum quoad Divinum Bonum, et quoad Divinum Verum ab Ipso procedens et ministrans, constat ex eo quod per "Jehovam" in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, 6303, 6945, 6956, et quidem Dominus quoad Divinum Bonum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 6905; ex repraesentatione "Moschis" quod sit Divinum Verum 1ab Ipso procedens, de qua n. 6752, 7010, (a)7014, 7089, 7382; (m)Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum dicitur, quia Divinum Bonum est in Domino ac Divinum Verum est a Domino; se habet Divinum Bonum ad Divinum Verum sicut ignis solis ad lucem quae inde; lux non est in sole sed (c)ex sole;(n) et ex significatione "servi" quod sit ministrans; quod servus nominetur qui inservit, ita qui ministrat, videatur n. 7143; et quod ideo Dominus quoad Divinum Humanum, cum fuit in mundo, servus in Verbo dicatur, n. 3441; tunc enim ministravit, ut quoque Ipse dicit 2, Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, Matth. xx 26-28; 3 Luc. [xxii 26, 27; Marc.] x 44, 45. @1 a Domino$ @2 i and d apud Matthaeum$ @3 i et$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis
Arcana Coelestia 6
Passage 8242
#8242 Quali facie sunt incolae telluris jovis, etiam mihi ostensum est, non quod ipsi incolae mihi visi sint, sed quod spiritus in simili facie in qua fuerunt cum in sua tellure; sed antequam id ostensum est, apparebat unus ex angelis (c)illorum post nubem candidam, qui dabat veniam; et tunc binae facies ostensae sunt; erant sicut facies hominum nostrae telluris, candidae sed pulchriores; eluxit ex illis sincerum et modestum.
Arcana Coelestia 6
Passage 8243
#8243 Cum spiritus Joviales apud me erant, apparebant mihi facies incolarum nostrae telluris solito minores; quod inde venit, quia ex spiritibus illis influebat idea quam habebant de (t)suis faciebus, quod majores essent; credunt enim, cum vivunt homines in tellure sua, quod post obitum facies suae majores futurae sint, et quoad formam rotundae; et quia haec idea illis impressa est, inde quoque illa permanet, et cum fiunt spiritus, apparent sibi majore facie; quod credant facies suas majores futuras, est quia dicunt faciem non esse corpus, ex causa quia per illam loquuntur ac sistunt cogitata sua, et quia sic per illam 1mens quasi transparet; inde de facie habent ideam sicut de mente in forma; et quia sciunt quod sapientiores futuri sint post vitam in mundo, inde mentis formam, seu faciem, ampliorem fieri credunt. @1 transparet mens$
Arcana Coelestia 6
Passage 8244
#8244 Cum in mundo sunt, etiam credunt quod post obitum percepturi sint ignem qui calefaciet faciem illorum; hoc inde ducunt quia sapientiores illorum sciunt quod ignis 1 spirituali mundo sit amor, et quod ille ignis sit ignis vitae, et quod ex hoc igne sit calor angelis; etiam qui 2ex illis in amore caelesti vixerunt optato suo potiuntur, et percipiunt calescere faciem suam sicut ex igne; et tunc interiora mentis illorum non calore sed amore incenduntur. @1 i in$ @2 illorum$
Arcana Coelestia 6
Passage 8245
#8245 Propter illam causam etiam faciem suam multum lavant et mundant, et quoque sollicite conservant a solis aestu; habent indumentum factum ex libro seu cortice caerulescente quo circumcingunt caput, et sic faciem contegunt; corpus autem non multum curant.
Arcana Coelestia 6
Passage 8246
#8246 De faciebus hominum nostrae telluris dicebant quod non pulchrae essent; ac mirati quod 1aliquorum facies essent verrucosae (c)et pustulatae, 2tum aliter deformatae; dicebant quod apud illos nusquam tales appareant; quaedam facies usque arridebant, nempe quae hilares (c)et ridentes erant, et quae circum labra paulum prominebant. @1 aliquae$ @2 aut$
Arcana Coelestia 6
Passage 8247
#8247 Quod facies ridentes et hilares arriderent, erat quia in illorum tellure facies paene omnium tales 1sint, et hoc ex causa quia nulla illis sollicitudo est de futuris, nec mundana illis curae sunt; nam haec sunt quae inducunt triste et anxium animis et inde faciebus; sique apud 2non bonos est hilaritas et risus in faciebus, est in cute externa, non autem in fibris ab interno; aliter apud incolas jovis. Quod facies 3arriderent quae circum labra prominebant, erat causa quia plurimum loquelae illorum fit per faciem, et imprimis per regionem ejus circum labra; et quoque quia nusquam simulant, hoc est, aliter loquuntur quam cogitant; idcirco faciem suam non cogunt sed libere emittunt aliter apud illos qui a pueritia didicerunt simulare; eorum facies inde contrahitur ab interiore, ne inde aliquid cogitationis eluceat; ab exteriore autem nec (x)emittitur, sed tenetur parata ad emittendum et ad contrahendum prout calliditas suadet. Ex inspectis fibris circumcirca labra veritas potest constare, sunt enim fibrarum series ibi multiplices, cumplicatae, et consertae, quae non ad manducationem et ad loquelam per voces solum creatae sunt, sed etiam ad exprimendas animi ideas. @1 sunt$ @2 hos$ @3 arrideant$
Arcana Coelestia 6
Passage 8248
#8248 Ostensum quoque est quomodo sistuntur cogitationes per faciem; affectiones quae amoris manifestantur per vultus et eorum mutationes, et cogitationes in illis per 1 variationes quoad formas interiorum; amplius describi nequeunt. Est quoque incolis telluris Jovis loquela vocum, sed non ita sonora sicut apud nos; adjuvat una loquela alteram, 2et loquelae vocum insinuatur vita per loquelam faciei. @1 i earum$ @2 at$
Arcana Coelestia 6
Passage 8249
#8249 Informatus sum ab angelis quod omnium prima loquela in unaquavis tellure fuerit loquela per faciem, et hoc ex binis ibi originibus, a labris et ab oculis; causa quod talis loquela fuerit prima, est quia facies formata est prorsus ad effigiandum illa quae homo cogitat et quae vult; inde etiam facies vocata est effigies et index animi; tum quia in antiquissimis seu primis temporibus sincerum fuit, n. 8118, et non aliud cogitavit homo nec cogitare voluit quam quod vellet ut eluceret ex facie; 1ita (t)etiam potuerunt affectiones animi et ideae cogitationis sisti ad vivum et 2plene; sic etiam apparebant ad oculum sicut in forma, et perplura simul; quae loquela tantum ideo excellebat prae loquela vocum, quantum visus prae auditu, hoc est, sicut est videre campum aut audire illum descriptum; addebant quod talis loquela conveniret cum loquela angelorum, cum quibus homines illis temporibus etiam communicabant; (m)etiam cum facies loquitur, seu mens per faciem, est loquela angelica apud hominem in forma ultima naturali,(n) ac est praesentis visus interni seu cogitationis unius in alterius, non autem cum os loquitur per voces. Quod antiquissimi in hac tellure similiter locuti fuerint, videatur n. 607, 608, 1118, 1120, 7361. Quisque etiam potest scire quod loquela vocum non potuerit esse antiquissimis, quia voces linguae non erant immediate infusae, sed inveniendae et applicandae rebus, quod non fieri nisi (x)successu temporis potuit. @1 After sisti$ @2 plenae; nam sic$
Arcana Coelestia 6
Passage 8250
#8250 Quamdiu sincerum et rectum fuit apud hominem, tamdiu etiam talis loquela permansit, sed ut primum mens aliud cogitare coepit et aliud loqui, quod factum cum 1homo se amavit et non proximum, tunc loquela vocum incrementa cepit, silente vel etiam simul mentiente facie; (s)inde interna faciei forma mutata est, contraxit se, induruit, et 2paene vitae expers coepit fieri, at externa ex igne amoris sui inflammata sicut viva videri; at 3vitae expers quod subest, et interius pro plano est, non apparet coram oculis hominum sed coram oculis angelorum, nam hi vident interiora; tales sunt facies illorum qui aliud cogitant et aliud loquuntur; simulatio enim, hypocrisis, astus, et dolus, quae hodierna prudentia sunt, talia inducunt.(s) 2 Sed aliter se res habet in altera vita: ibi non licet aliter loqui et aliter cogitare; dissidentia etiam ibi luculenter percipitur in unaquavis voce, (c)et in unoquovis vocis sono; et cum percipitur, ejicitur spiritus in quo talis dissidentia 4, e consortio, et mulctatur; 5 postea redigitur variis modis ad loquendum sicut cogitat, et ad cogitandum sicut vult, usque ut una ei mens sit et non divisa; si bonus, ut bonum velit et verum ex bono cogitet et loquatur; et si malus, ut malum velit et falsum ex malo cogitet et loquatur; bonus non prius in caelum elevatur, et malus nec prius in infernum conjicitur, et hoc ob finem ut in inferno non sit nisi quam malum, et falsum ibi sit mali; ac ut in caelo non sit nisi quam bonum, (c)ac verum ibi sit boni. @1 quisque$ @2 quasi$ @3 mortuus$ @4 i est$ @5 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 8251
#8251 Continuatio de spiritibus et incolis telluris Jovis ad finem capitis sequentis.