Arcana Coelestia – Exodus, caput 13

EXODI CAPUT DECIMUM TERTIUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 6
Passage 8033

#8033 Quid charitas et quid fides apud hominem, nunc dicendum. Charitas est affectio interna quae consistit in eo quod ex corde velit proximo bonum facere, et quod id sit jucundum vitae ejus; et hoc absque remuneratione.

Arcana Coelestia 6
Passage 8034

#8034 Fides autem est affectio interna quae consistit in eo quod ex corde scire velit quid verum et quid bonum, et hoc non propter doctrinam ut finem sed propter vitam; haec affectio se conjungit cum affectione charitatis per id quod 1facere velit secundum verum, ita ipsum verum. @1 After verum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8035

#8035 Qui in genuina affectione charitatis et fidei sunt credunt quod nihil boni ex se velint, et quod nihil veri ex se intelligant, sed quod voluntas boni et intellectus veri sit a Domino.

Arcana Coelestia 6
Passage 8036

#8036 Hoc nunc est charitas, et hoc est fides; qui in illis sunt in se habent regnum Domini et caelum; ac in illis est Ecclesia; et sunt qui regenerati sunt a Domino, et ab Ipso acceperunt novam voluntatem et novum intellectum.

Arcana Coelestia 6
Passage 8037

#8037 Qui amorem sui aut amorem mundi pro fine habent nequaquam possunt in charitate et fide esse; qui in illis amoribus sunt ne quidem sciunt quid charitas et quid fides, et prorsus non comprehendunt quod velle bonum proximo absque remuneratione sit caelum in homine, et quod illi affectioni insit tanta felicitas quanta est angelorum, quae ineffabilis; nam credunt, si privantur gaudio ex gloria honorum ac opum, quod nihil gaudii amplius detur, cum tamen tunc primum incohat gaudium caeleste, quod infinite transcendit. 1 @1 A i the following notes, the substance of which relates to transactions at the beginning of succeeding chapters: Proxime quod faciat bonum propter bonum, et justum propter justum, quod quisque in charitate sit, qui officio suo rite fungitur, quod hoc cuivis notum sit, tametsi non appareat notum, qui secundum juramenta officii sui facit ex corde, is in charitate est, qui facit sicut hypocrita loquitur, et vult videri, is [non] in charitate est, nempe quod facere bonum patriae propter patriam, non muneris causa, non affinitatis causa, et plura. videantur in charta ut in margine$ CAPUT XIII 1 . Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis, in homine et in bestia; Mihi illud. 3. Et dixit Moscheh ad populum, Memento diei hujus quo exivistis ex Aegypto, e domo servorum, quia in robore manus eduxit JEHOVAH vos exhinc; et non comedetur fermentatum. 4. Hodie vos exitis, in mense Abib. 5. Et erit, cum introduxerit te JEHOVAH ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ad dandum tibi, terram fluentem lacte et melle, et servies servitium hoc in mense hoc. 6. Septem diebus comedes azyma, et in die septimo festum JEHOVAE. 7. Azyma comedetur septem diebus, et non videbitur tibi fermentatum, et non videbitur tibi fermentum in omni termino tuo. 8. Et indicabis filio tuo in die isto, dicendo, Propter hoc fecit JEHOVAH mihi in exire me ex Aegypto. 9. Et erit tibi in signum super manu tua, et in memoriale inter oculos tuos, propterea ut sit lex JEHOVAE in ore tuo, quia manu robusta eduxit te JEHOVAH ex Aegypto. 10. Et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno n annum. 11. Et erit cum introduxerit te JEHOVAH ad terram Cananaei, quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi. 12. Et transire facies omnem aperturam uteri JEHOVAE, et omnem aperturam fetus bestiae, qui erit tibi masculi, JEHOVAE. 13. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, et si non redimis, et decollabis illud; et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. 14. Et erit quod interroget te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dicas ad illum, In robore manus eduxit nos JEHOVAH ex Aegypto, e domo servorum. 15. Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos, et interfecit JEHOVAH omne primogenitum in terra Aegypti, a (x)primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico JEHOVAE omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo. 16. Et erit in signum super manu tua, et ad frontalia inter oculos tuos, quia in robore manus eduxit nos JEHOVAH ex Aegypto. 17. Et fuit in dimittere Pharao populum, et non duxit illos DEUS via terrae Philistaeorum, quia propinqua illa, quia dixit DEUS, Forte paenitebit populum in videre illos bellum, et revertentur Aegyptum. 18. Et circumduxit DEUS populum via deserti, mare Suph; et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti. 19. Et accepit Moscheh ossa Josephi secum, quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit DEUS vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum. 20. Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham, in fine deserti. 21. Et JEHOVAH ibat ante illos interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad illuminandum illos, ad eundum diu et noctu. 22. Non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum. 1CONTENTA @1 Three versions of these two s appear in A. That found in A iii p. 428 is presumably the latest since it stands immediately before Sensus Internus and also contains fewer variations from I than do the other two. Variant readings of this version are noted in the usual way. The other two versions found, (a) in A iii p. 426, and (b) in A iii p. 459, are given below in full. Version (b), written on a separate sheet and later scored out, has no numbers. (a) 8038. Agitur in hoc Capite in sensu interno de fide in Dominum, et de perpetua recordatione quod ab Ipso liberati sint e damnatione: fides in Dominum significatur per sanctificationem primogenitorum; et perpetua recordatio liberationis a Domino per celebrationem Paesach, (et per phylacteria deleted). 8039. In sequentibus agitur de ulteriore praeparatione, antequam introduci possent in coelum, et quod propter eum finem primum per mediam damnationem transirent, et dein quod subirent tentationes, jugiter praesente a Domino; transitio per mediam damnationem significatur per traductionem per mare Suph; tentationes per desertum ad quod ducerentur, tutatio a Domino per columnam nubis interdiu et ignis noctu, quae praeibat. (b) Agitur in hoc Capite in sensu interno de fide in Dominum, et de perpetua recordatione, quod ab Ipso liberati sint e damnatione; fides illa significatur per sanctificationem primogenitorum, perpetua recordatio liberationis per celebrationem Paesach, et per phylaeteria. In sequentibus agitur de ulteriore praeparatione antequam introduci possent in coelum, et quod propter eum finem per mediam damnationem transirent ad subeundas tentationes; et quod hoc sub continuo auspicio Domini; transitio per mediam damnationem significatur per traductionem per mare Suph, tentationes ad quod ducerentur ad desertum, et quod sub continuo auspicio Domini per columnam nubis interdiu et ignis noctu (quae praeibat; diu noctuque praeiret deleted).$

Arcana Coelestia 6
Passage 8038

#8038 Agitur in hoc capite in sensu interno de fide in (x)Dominum, et de perpetua recordatione quod ab Ipso liberati sint e damnatione; fides in Dominum significatur per "sanctificationem primogenitorum"; et perpetua recordatio liberationis a Domino, per "celebrationem Paesach."

Arcana Coelestia 6
Passage 8039

#8039 In sequentibus hujus capitis, et postea, agitur de ulteriore praeparatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, et ante Adventum Domini in inferiore terra detenti sunt, antequam introduci possent in caelum; et quod propter illum finem, 1primo per mediam damnationem tuto 2transmitterentur, et (d)dein quod subirent tentationes, jugiter praesente Domino; 3transmissio per mediam damnationem significatur per "transitionem per mare Suph"; tentationes per vitam in deserto ad quod ducebantur; ac praesentia Domini per "columnam nubis interdiu, et ignis noctu." @1 d primum$ @2 transirent$ @3 transitio$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 6
Passage 8040

#8040 Vers. 1, 2. Et locutus [est] Jehovah ad Moschen, dicendo, Sanctifica Mihi omne (x)primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis, in homine et in bestia; Mihi illud. "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo" significat informationem a Divino: "Sanctifica Mihi onme primogenitum" significat fidem quod a Domino: "aperturam omnis uteri" significat quae ex charitate: "in filiis Israelis" significat in Ecclesia spirituali: "in homine et in bestia" significat bonum fidei interius et exterius: "Mihi illud" significat quod Domini sit.

Arcana Coelestia 6
Passage 8041

#8041 "Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo": quod significet informationem a Divino, constat ex significatione "loqui" et "dicere" cum a Jehovah de observandis 1Ecclesiae, quod sit informatio, de qua n. 7769, 7793, 7825; et quia a Jehovah, est informatio a Divino; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua n. 6771, 7014, 7382; inde per "locutus Jehovah ad Moschen, dicendo" significatur informatio a Divino per Divinum Verum. @1 in Ecclesia$

Arcana Coelestia 6
Passage 8042

#8042 "Sanctifica Mihi omne primogenitum": quod significet fidem quod a Domino, constat ex significatione "sanctificare" Jehovae seu Domino, quod (x)sit addicare Ipsi, hoc est, confiteri et agnoscere quod ab Ipso; et ex significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; cum dicitur fides, intelligitur omne verum quod Ecclesiae spirituali; et quia intelligitur omne verum Ecclesiae, etiam intelligitur ipsa Ecclesia spiritualis, nam hujus Ecclesiae essentiale est verum; est quidem bonum essentiale Ecclesiae, et est actualiter primogenitus, n. 2435, 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; sed bonum quod illis qui ab Ecclesia spirituali in se est verum; cum enim agunt secundum verum quod doctrinae illorum, tunc verum appellatur bonum, 1 transivit tunc ab intellectu in voluntatem et a voluntate in actum; quod fit ex voluntate, hoc dicitur bonum; quod hoc bonum usque in se et sua essentia sit verum, est quia illis doctrinalia Ecclesiae sunt vera, et doctrinalia in Ecclesiis discrepant, 2proinde etiam vera, et usque tamen licet tam varia sunt, per velle illa et agere illa fiunt bona, ut modo dictum est. 2 Cum regeneratur homo, ducitur ille per fidem intellectu seu doctrina ad fidem voluntate seu vita, hoc est, per verum fidei ad bonum charitatis; cum homo in bono charitatis est, tunc regeneratus est; et tunc ex bono illo gignit vera, quae vera boni vocantur; haec vera sunt quae sunt ipsissima vera fidei, quae per "primogenita" intelliguntur; se habent enim generationes seu nativitates verorum a bono sicut se habent generationes seu nativitates filiorum ac filiarum a parente, et postmodum nepotum (c)et neptum, dein pronepotum (c)et proneptum, et sic porro; prima seu immediata generatio 3aut nativitas, quae est filiorum et filiarum, est quae (x)significatur per "primogenitum," quotcumque sint; non autem altera et tertia, nisi respective ad suos parentes; quod illa sanctificata sint Jehovae seu Domino, est quia omnia vera et bona derivativa seu descendentia trahunt suam essentiam a 4 primitivis. In hoc spirituale fundatur jus primogenitorum de quo in Verbo. @1 i nam$ @2 ita quoque$ @3 seu$ @4 i veris et bonis$

Arcana Coelestia 6
Passage 8043

#8043 "Aperturam omnis uteri": quod significet quae ex charitate, constat ex significatione "aperturae uteri" quod sit quod a regenerato immediate nascitur, ita quod a charitate, secundum illa quae mox supra n. (x)8042 dicta sunt, nam qui e novo concipitur venit quasi iterum in uterum, et qui e novo nascitur exit quasi iterum ex utero; sed quod concipitur in utero et nascitur ex utero non est homo quatenus homo, sed est fides charitatis; haec enim facit spirituale hominis, ita quasi ipsum hominem e novo, nam ejus vita tunc inde est; ex his constare potest quid per "aperturam uteri" in sensu spirituali intelligitur; angeli, qui in solis ideis spiritualibus sunt, 1non aliud per 2illud intelligunt; quid "uterus," tum quid "esse in utero" et "exire ex utero," videatur n. 3293 fin., 3294, 3967, 4904, 4918, 4931, 5052, 5054, 6433. 2 Quia per "uterum" illa significantur, ideo Dominus in Verbo vocatur "Formator ab utero," hoc est, Regenerator, ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Factor tuus, et Formator tuus ab utero, adjuvat te; Ne time, serve Mi Jacob, et Jeschurun quem elegi; quia effundam aquam super sitientem, et rivulos super aridam; effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem super natos tuos, xliv 2, 3; Dominus 3vocatur "Factor" et "Formator ex utero" quia regenerat hominem et ex naturali (t)facit spiritualem; quia regeneratio fit per verum et bonum, ideo dicitur quod "effundet aquam super sitientem, et spiritum super semen ejus"; per "aquam" enim significatur verum quod fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, et per "spiritum" bonum quod charitatis: similiter ac per "aquam" et "spiritum" apud Johannem, Dixit Jesus ad Nicodemum, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit ad Ipsum Nicodemus, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo venire? respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est e carne caro est, sed quod generatum est ex spiritu spiritus est: tune es magister in Israel, et hoc non nosti? iii (x)3-6, 10. 3 Dominus dicitur "Formator ab utero" etiam alibi apud Esaiam, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero: Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solum, (d)et extendens terram a Me Ipso, xliv 24; per "caelos et terram" intelligitur in communi sensu Ecclesia interna et externa, n. 82, 1411, (x)1733, 1850, 3355, 4535, et in particulari Ecclesiae internum et externum apud hominem qui regeneratus est; et per "expandere" et "extendere" significatur facere seu creare ex Divina potentia, n. 7673; inde Dominus ut Regenerator vocatur 4 "Factor et Creator," ac regeneratio vocatur "nova creatio": pariter apud eundem, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati a ventre, lati ab (x)utero, xlvi 3: et apud Davidem, Super Te, (x)Domine Jehovih, impositus sum ab utero, e visceribus matris meae, Tu eductor meus, Tu laus mea jugiter, Ps. lxxi 6. Ex his nunc patet quid per "aperturam uteri" et consequenter quid per "primogenitum" in sensu interno significatur. @1 seu$ @2 i veris et bonis$ @3 nec$ @4 d illud i illam$ @5 After utero$

Arcana Coelestia 6
Passage 8044

#8044 "In filiis Israelis": quod significet in Ecclesia spirituali, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.

Arcana Coelestia 6
Passage 8045

#8045 "In homine et in bestia" 1significat bonum fidei interius et exterius, 2ut n. (x)7424, 7523. @1 quod significet$ @2 de qua$

Arcana Coelestia 6
Passage 8046

#8046 "Mihi illud": quod significet quod Domini sit, constat ex eo quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, (t)6281, 6303, 6905, 6945, 6956, unde "Mihi illud" est quod sit Domini; quod omne bonum et omne verum, ita charitas et fides, sint a Domino, ac prorsus nihil ab homine, videatur n. 904 fin., 2411, 3142, 3147, 4151, 5482, 5649, 6193, 6325, 6466-6495, 6613-6626, 6982, 6985, 6996, 17004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343. @1 Before 6982$

Arcana Coelestia 6
Passage 8047

#8047(x). Vers. 3-10. Et dixit Moscheh ad populum, Memento diei hujus quo exivistis ab Aegypto, e domo servorum, quia in robore manus eduxit Jehovah vos exhinc; et non comedetur fermentatum. Hodie vos exitis, in mense Abib. Et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ad dandum tibi, terram fluentem lacte et melle, et servies servitium hoc in mense hoc. Septem diebus comedes azyma, et in die septimo festum Jehovae. Azyma comedetur septem diebus, et non videbitur tibi fermentatum, et non videbitur tibi fermentum in omni termino tuo. Et indicabis filio tuo (x)in die isto, dicendo, Propter hoc fecit Jehovah mihi in exire me ex Aegypto. Et erit tibi in signum super manu tua, et in memoriale inter oculos tuos, propterea ut sit lex Jehovae in ore tuo, quia manu robusta eduxit te Jehovah ex Aegypto. Et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno in annum. "Et dixit Moscheh ad populum" significat instructionem per verum Divinum: "Memento diei hujus quo exivistis ab Aegypto, e domo servorum" significat quod imprimis reminiscendum illius status in quo fuerunt cum liberati e captivitate spirituali a Domino: "quia in robore manus eduxit Jehovah vos exhinc" significat quod ex Divina potentia Domini liberati sint: "et non comedetur fermentatum" significat quod non appropriabitur ullum falsificatum: "hodie vos exitis" significat liberationem in aeternum: "in mense Abib" significat principium status novi: "et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei" significat in regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso: "quam juravit patribus tuis ad dandum tibi" significat quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero: "terram fluentem lacte et melle" significat ubi laetitia et gaudium: "et servies servitium hoc in mense hoc" significat cultum Domini perennem propter liberationem: "septem diebus comedes azyma" significat purificationem a falsis: "et in die septimo festum Jehovae" significat sanctum cultum Domini: azyma comedetur septem diebus" significat quod omnino purificandi a falsis: "et non videbitur tibi fermentatum" significat quod omnino non admittetur falsificatum: "et non videbitur tibi fermentum" significat quod nec quicquam falsum: "in omni termino tuo" significat quousque se extendit verum quod ex bono: "et indicabis filio tuo in die isto, dicendo" (x)significat interiorem perceptionem veri, quae conscientiae: "Propter hoc fecit Jehovah mihi in exire me ex Aegypto" significat quod a Domino liberati sint e captivitate spirituali et e damnatione: "et erit tibi in signum super manu tua" significat quod erit (x)perpetuo in voluntate: "et in memoriale inter oculos tuos" significat quod perpetuo in intellectu: "ut sit lex Jehovae in ore tuo" significat ut Divinum Verum sit in omni quod inde procedit: "quia manu robusta eduxit te Jehovah ex Aegypto" significat quod ex potentia Divina liberati sint: "et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno in annum" significat quod illa lex ordinis in illo statu jugiter.

Arcana Coelestia 6
Passage 8048

#8048 "Et dixit Moscheh ad populum": quod significet instructionem per verum Divinum, constat ex significatione "dicere" cum per verum Divinum de observandis in Ecclesia, quod sit instructio, de qua n. 7186, 7267, 7304, 7380, 7517; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, 1de qua supra n. 8041. @1 d de qua i ut$

Arcana Coelestia 6
Passage 8049

#8049 "Memento diei hujus quo exivistis ex Aegypto, e domo servorum": quod significet quod imprimis reminiscendum illius status in quo fuerunt cum liberati e captivitate spirituali a Domino, constat (c)ex significatione "memento" quod sit reminiscendum; ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 7680; ex significatione "exire" quod sit liberari, nam per exitum filiorum Israelis significatur liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a Domino, de qua liberatione videatur n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, 17932, 8018; 2 ex significatione "Aegypti, et domus servorum" quod sit captivitas spiritualis; per "Pharaonem" enim et "Aegyptios" significati sunt qui in altera vita per falsa infestaverunt spirituales, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317, inde per "terram Aegypti" significata est infestatio, n. 7278; infestatio per falsa nec aliud est quam captivitas spiritualis, nam cum infestantur, tenentur sicut captivi in falsis a quibus liberari continue allaborant; inde quoque in Verbo dicti sunt "vincti in fovea," n. 6854; spiritualis illa captivitas est quae etiam significatur per "domum servorum"; quod servitium sit impugnatio a falsis seu infestatio, videatur n. 7120, 7129. @1 Before 7091$ @2 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8050

#8050 "Quia in robore manus eduxit Jehovah vos exhinc": quod significet quod ex Divina potentia Domini liberati sint, constat ex significatione "roboris manus" quod sit potentia, et cum dicitur de Jehovah, quod sit 1 omnipotentia; quod "robur" sit potentia, patet; quod "manus" etiam sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7188, 7189, 7518, 7673; et ex significatione "educere" quod sit liberare; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur supra n. 8046. @1 i Divina potentia seu$

Arcana Coelestia 6
Passage 8051

#8051 "Et non comedetur fermentatum": quod significet quod non appropriabitur ullum falsificatum, constat ex significatione "comedere" quod sit appropriare, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745; et ex significatione "fermenti" quod sit falsum, de qua n. 2342, 7906, inde "fermentatum" est falsificatum. Quod appropriationem falsi et falsificati attinet, sciendum quod falsum et falsificatum non alicui approprietur, sicut falsum et falsificatum, qui in bono est et inde vult in vero esse, sed illi qui in malo est et inde non vult in vero esse; quod ei qui in bono est et inde vult in vero esse non approprietur falsum ut falsum, est quia cogitat bene de Deo, de regno Dei, deque vita spirituali, et inde applicat 1falsum ut non contra haec sit, sed ut aliquo modo concordet; ita lenit illud, (d)et asperum (c)ac durum ejus non venit in ideam; nisi hoc foret, vix aliquis salvari posset, nam falsa prae veris regnant; sed sciendum quod qui in bono sunt etiam in amore veri sint, quare cum in altera vita instruuntur ab angelis, rejiciunt falsa et acceptant 2 vera, et hoc secundum gradum amoris veri quem in mundo habuerunt. @1 id$ @2 i et agnoscunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 8052

#8052 "Hodie vos exitis": quod significet liberationem in aeternum, constat ex significatione "hodie" quod sit aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984; et ex significatione "exire" quod sit liberari, ut supra n. 8049.

Arcana Coelestia 6
Passage 8053

#8053 "In mense Abib": quod significet principium status novi, constat ex significatione "mensis" quod sit finis status prioris et principium (x)sequentis, ita etiam status novus, de qua n. 3814; quod "mensis Abib" sit principium a quo omnes status sequentes, patet ab illis quae de hoc mense (x)dicuntur in capite praecedente, nempe, Mensis luc vobis caput mensium, primus hic vobis mensibus anni, vers. 2, videatur n. 7827, 7828.

Arcana Coelestia 6
Passage 8054

#8054 "Et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei": quod significet in regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso, constat ex significatione "terrae Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei" quod sit 1 caelum, hic regio caeli occupata ab illis qui in malo et falso; quod "terra Canaan" sit regnum Domini in caelo, et in terra seu Ecclesia, videatur n. 1413, 1437, 1585, 1607, 1866, 3038, 3481, 3686, 3705, 4116, 4240, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 5757, (x)6516; mala et falsa significantur per gentes hic nominatas, malum ex falso mali per "Cananaeum," n. 4818; falsum ex quo malum per "Chittaeum," n. 2913; malum et inde falsum per "Emorraeum," n. 1857, 6306; (x)idololatricum in quo aliquid boni per "Chivaeum," n. 6860, et (x)idololatricum in quo aliquid veri per "Jebusaeum," n. 6860; quod regio caeli, 2in quam venturi illi qui ab Ecclesia spirituali, ante Adventum Domini occupata fuerit a malis et falsis, videatur supra n. 6858. 2 Quod hanc rem ulterius attinet, sciendum quod ante Adventum Domini caelum non distinctum fuerit in tres caelos, nempe in intimum seu tertium, in medium seu secundum, ac in ultimum seu primum, sicut post Adventum Domini, sed erat unum; 3caelum spirituale nondum erat; regio ubi caelum spirituale futurum, occupata fuit ab illis qui in falso et malo, sed qui potuerunt teneri in aliquo vero et bono per media externa, imprimis per ideas eminentiae ac dignitatis, pariter ac fit in mundo; ibi qui in malo sunt et in falso, usque 4obligantur, ut vera quasi cogitent et loquantur, utque bona quasi velint et faciant per media externa quae sunt 5honores et lucra; causa quod regio illa caeli a talibus tunc occupata fuerit, erat 6quia deerant boni, et qui ab Ecclesia spirituali nondum erant praeparati, et tamen ubivis a spiritibus impletum esse debuit ut esset continuum a Domino usque ad hominem, nam si discontinuum, periisset homo; sunt etiam hodie regiones 7caeli aliquae a talibus occupatae, 8at illi qui ibi vi forti (x)detinentur a malis faciendis; immediate supra caput sunt qui per innocentiam fallunt et seducunt, sed supra illos sunt caelestes ab Antiquissima Ecclesia, qui illos tenent in vinculis tali vi ut nequaquam possint (x)alicui malum inferre; post occipitium est quoque hodie regio 9quae fuerat caeli occupata a malis; et quoque antrorsum versus sinistrum; malorum etiam conatus continuus est 3 invadendi 10loca ubi boni, et actualiter invadunt, ut primum a bonis non impleta sunt; conatum illum saepius appercipere datum est; regiones illae occupantur cum in mundo augentur mali ac (x)diminuuntur boni, nam tunc ad hominem accedunt spiritus mali, et ab illo recedunt 11spiritus boni, et quantum hi recedunt, tantum regiones proximae ad hominem occupantur a malis; cum hoc fit in communi, 12incolae regionum illarum permutantur; hoc fit cum Ecclesia prope suum finem est, nam tunc regnat malum et falsum; sed circa finem Ecclesiae dejiciuntur illi, (c)et regiones occupatae dantur bonis qui interea ad caelum praeparati sunt; hoc intelligitur per haec apud Johannem, Factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem, et draco pugnavit ac angeli ejus, sed non praevaluerunt, neque locus inventus est illorum amplius in caelo, [Apoc.] xii 7, 8. Hic status caeli repraesentatus est 13per terram Canaanem, quod gentes illam occupaverint, et per filios Israelis, quod illas inde ejecerint; per terram enim 14Canaanem significatur regnum Domini, ita caelum et Ecclesia, ut ex locis supra citatis videri potest. @1 i regnum Domini, ita$ @2 ad$ @3 medium seu secundum, ac ultimum seu primum constituebant tales, qui in falso et malo erant$ @4 etiam obligari possunt, ut vera loquantur ac praedicent$ @5 honoris, lucri, famae$ @6 ut continuus esset nexus a Domino per coelos usque ad hominem, absque nexu continuo et inde influxu periret genus humanum Above this from continuus onwards i non alicubi esset absque spiritibus ac inde discontinuum esset sed impletum, nam absque continuo per angelos et spiritus deficeret nexus a Domino usque ad hominem, hic absque nexu continuo cum Domino non subsisteret$ @7 inferiores coeli$ @8 et$ @9 quae coeli fuerat after malis$ @10 illa loca$ @11 angeli$ @12 tunc regiones, quae fuerant coeli prope hominem, occupantur a malis; hoc fit cum Ecclesia prope suum finem est, cum non amplius aliqua fides, quia non charitas$ @13 in terra Canaane per gentes, quod$ @14 Canaan I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8055

#8055 "Quam juravit patribus tuis ad dandum tibi": quod significet quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero, constat ex significatione "jurare" cum a Jehovah, quod sit confirmatio a Divino irrevocabilis, n. 2842, 3375; inde "jurare ad dandum" est promissio; et ex significatione "patrum" quod sint qui in bono et vero, per "patres" enim, cum de Ecclesia agitur, significantur antiqui, 1seu Antiquae Ecclesiae, quae in bono et vero, n. 6050, 6075, 6589, 6876, 6884, (x)7649. @1 qui$

Arcana Coelestia 6
Passage 8056

#8056 "Terram fluentem lacte et melle": quod significet ubi laetitia et gaudium, constat ex significatione "terrae fluentis lacte et melle" quod sit amoenum et jucundum, de qua n. 5620, 6857, ita laetitia et gaudium. Laetitia 1et gaudium dicitur quia in Verbo laetitia praedicatur de vero, et gaudium de bono, similiter amoenum et jucundum; etiam "lac" praedicatur de vero boni, et "mel" de bono veri. @1 After dicitur$

Arcana Coelestia 6
Passage 8057

#8057 "Et servies servitium hoc in mense hoc": quod significet cultum Domini perennem propter liberationem, constat ex significatione "servitii" quod sit cultus, ut n. 7934; et ex significatione "mensis" quod sit finis status prioris et principium novi; ac "mensis Abib" quod sit principium a quo omnes status sequentes, de qua n. 8053; inde quoque per "mensem" significatur perenne.

Arcana Coelestia 6
Passage 8058

#8058 "Septem diebus comedes azyma": quod significet purificationem a falsis, constat ex significatione "septem dierum" quod involvat sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et 1quod sit status plenus, n. 6508; et ex significatione "comedere azyma" quod sit appropriatio veri ac purificatio a falso, "azymum" enim est bonum purificatum a falso, et "comedere" est appropriatio, n. (x)3168, 3513, (m)3596, 3832, 4745;(n) quod "azymum" sit bonum purificatum a falso, est quia 2"panis" est bonum et "fermentum" est falsum. @1 sic$ @2 fermentum est falsum, n. 7906$

Arcana Coelestia 6
Passage 8059

#8059 "Et in die septimo festum Jehovae": quod (x)significet sanctum cultum Domini, constat ex significatione "diei septimi" quod sit status sanctus; quod "dies" sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, et quod "septem" sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; et ex significatione "festi Jehovae" quod sit cultus Domini; quod "festum" sit cultus ex laeto animo, videatur n. 7093; quodque (x)Jehovah sit Dominus, 1 n. 8046. @1 i supra$

Arcana Coelestia 6
Passage 8060

#8060 "Azyma comedetur septem diebus": quod significet quod omnino purificandi a falsis, constat ex significatione "comedere azyma" quod sit appropriare 1bonum purificatum a falsis, ut mox supra n. 8058; hoc quia iterum dicitur, significat quod omnino hoc fiet; et ex significatione "septem dierum" quod sit 2sanctum, et quoque status plenus, de qua supra n. 8058. @1 vera et purificari$ @2 status plenus et involvat sancta, ut quoque$

Arcana Coelestia 6
Passage 8061

#8061 "Et non videbitur tibi fermentatum": quod significet quod omnino non admittetur falsificatum, (d)nempe ut approprietur, secundum illa quae supra n. (x)8051 explicata sunt; quod omnino hoc fiet, significatur per quod iterum dicatur.

Arcana Coelestia 6
Passage 8062

#8062 "Et non videbitur tibi fermentum": quod significet quod nec quicquam falsum, constat ex significatione "fermenti" quod sit falsum, de qua n. 7906; falsificatum quod significatur per fermentatum," et falsum quod significatur per "fermentum," differunt in eo quod falsificatum sit verum applicatum ad confirmandum malum, 1et falsum est omne quod contra verum 2 est. @1 at$ @2 i et bonum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8063

#8063 "In omni termino tuo": quod significet quousque se extendit verum quod ex bono, constat ex significatione "termini" quod sit extensio veri a bono; omne enim verum suam extensionem habet, quae extensio quandoque manifestatur per sphaeram; et quia habet extensionem, habet suos terminos; sphaera extensionis veri est secundum quale et quantum boni; est enim bonum sicut flamma ac verum sicut lux 1; sphaera extensionis in spirituali mundo est ad societates quae circumcirca; quousque ibi se extendit sphaera eo usque est communicatio, de 2hoc videatur n. 6598-6613. Secundum sphaeram extensionis 3 in caelo (t)est cuivis intelligentia et sapientia, et est felicitas, nempe secundum 4quantum et simul quale ejus. Ex his constare potest quid per "in omni termino" in sensu spirituali significatur, hic quod (5in bono non aliquid falsum; falsa enim sunt extra sphaeram, nam excipiunt ubi vera desinunt, at si intrant sphaeram, tunc appropriantur; quod non intrabunt, significatur per quod "non videbitur tibi fermentatum aut fermentum in omni termino tuo." @1 i supra$ @2 vera et purificari$ @3 status plenus et involvat sancta, ut quoque$ @4 at$ @5 i et bonum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8064

#8064 "Et indicabis filio tuo in die isto, dicendo": quod significet interiorem perceptionem veri, quae conscientiae, constat ex illis quae n. 7935 explicata sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 6
Passage 8065

#8065 "Propter hoc fecit Jehovah mihi in exire me ex Aegypto": 1quod significet quod a Domino liberati sint e captivitate spirituali et e damnatione, constat ex significatione "exire" quod sit liberari; et ex significatione "Aegypti" quod sit captivitas spiritualis et damnatio, de quibus supra n. 8049. @1 significat$

Arcana Coelestia 6
Passage 8066

#8066 "Et erit tibi in signum super manu tua": quod significet quod erit perpetuo in voluntate, constat ex significatione "signi" quod sit perpetua recordatio, nam quod signo est et quod memoriali, hoc propter perpetuam reminiscentiam est; 1quod "signum super manu" esset, erat ut quoties moverent manum, seu facerent aliquid, ejus reminiscerentur, et quod ut "memoriale inter oculos" esset, erat ut quoties intuerentur aliquid, ejus reminiscerentur; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, hic voluntas, quia omnis actio et potentia actionis, quae fit per manum, procedit (c)a voluntate. @1 quod signo in manu est ut quoties movet manum, ejus reminiscatur, et quod memoriali inter oculos est, ut quoties intuetur aliquid, imprimis cum sursum ad coelum, quod reminiscatur; inde erit in signum, est ut sit perpetuo$

Arcana Coelestia 6
Passage 8067

#8067 "Et in memoriale inter oculos": quod significet quod perpetuo in intellectu, constat ex significatione "memorialis" quod etiam sit perpetua recordatio; "memoriale" dicitur quia hoc in Verbo praedicatur de intellectuali, at "signum" de voluntario; et ex significatione "oculorum" quod 1sint intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; inde per "in memoriale inter oculos" significatur quod perpetuo erit in intellectu, hoc est, in cogitatione. Quomodo intelligendum 2 quod perpetuo erit in 3intellectu et perpetuo in 4voluntate, paucis dicetur: quae apud hominem per fidem et charitatem impressa sunt, seu quae homo plane credit et amat, haec perpetuo sunt in ejus cogitatione et voluntate, cogitat enim illa et vult illa tametsi in ideis et in negotiis de illis rebus est, et autumat quod illa in mente tunc non adsint; ibi enim sunt inter alia quae constituunt quale mentis; quod ita sit, patet manifeste a sphaera spirituali quae circum spiritum seu angelum est, cum enim appropinquat, ex sphaera illa cognoscitur ilico qua fide et qua charitate est, ac plura quae ei cordi sunt, tametsi ille de iis tunc nihil cogitat; sunt talia quae vitam mentis cujusvis constituunt, et se tenent perpetuo ibi; illustrari haec possent a perpluribus apud hominem, sicut a reflexionibus variis, ab affectionibus, aque actionibus ab infantia impressis, et similibus, quae jugiter adsunt et regunt, etiamsi nihil de eo manifeste cogitatur; ita se habet cum amore in proximum, cum amore in Deum, cum amore boni et veri, cum fide; qui in illis 5sunt, perpetuo 6volunt illa ac 7cogitant illa, nam insunt, et cum insunt, dicuntur universaliter regnantia, videatur n. 6159, 6571, 7648. @1 sit$ @2 i sit$ @3 voluntate$ @4 intellectu$ @5 d sunt i est$ @6 vult$ @7 cogitat$

Arcana Coelestia 6
Passage 8068

#8068 "Ut sit lex Jehovae in ore tuo": quod significet ut Divinum Verum sit in omni quod inde procedit, constat ex significatione "legis Jehovae" quod sit Divinum Verum, de qua n. (x)7463; et ex significatione "esse in ore" quod sit in omni quod inde procedit, hoc est, ex intellectu et voluntate; "in ore" enim est in sermone, et in sermone inest utrumque mentis, tam ejus intellectuale quam voluntarium, intellectuale in sensu vocum et rerum, voluntarium in affectione quae dat vitam sermoni.

Arcana Coelestia 6
Passage 8069

#8069 "Quia manu robusta eduxit te Jehovah ex Aegypto": quod significet quod ex potentia Divina liberati sint, constat ex significatione "manus robustae Jehovae" quod sit Divina potentia Domini; et ex significatione "educere" quod sit 1liberare, de quibus supra n. 8050. @1 liberari$

Arcana Coelestia 6
Passage 8070

#8070 "Et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno in annum": quod significet quod illa lex ordinis in illo statu jugiter, constat ex significatione "statuti" quod sit lex ordinis, de qua n. 7884, 7995; ex significatione "temporis" quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3827, 3938, 4814, 4882, 4901, 4916, 6110, 7381; inde "ad statum tempus" est in illo statu; et a significatione "anni" quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 2906, ita "ab anno ad annum" est jugiter.

Arcana Coelestia 6
Passage 8071

#8071 Vers. 11-16. Et erit cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi. Et transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam fetus bestiae, qui erit tibi masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, et si non redimis, et decollabis illud; et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit quod (x)interroget te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dicas ad illum, In robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum. Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos, et interfecit Jehovah omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo. Et erit in signum super manu tua, et ad frontalia inter oculos tuos, quia in robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto. "Et erit cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei" significat regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso: "quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi" significat quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero: "et transire facies omnem aperturam uteri Jehovae" significat fidem charitatis, quae regenerationis, quod Domini: "et omnem aperturam fetus bestiae" significat omnem charitatem quae novae generationis: "qui erit tibi masculi" significat quae veri fidei: "Jehovae" significat quod Domini sit: 1"et omnem aperturam asini redimes in pecude" significat quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi: "et si non redimis, et decollabis illud" significat si non inibi 2verum innocentiae, quod separanda et ejicienda: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes" significat quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed bona ejus: "et erit quod interroget te filius tuus" significat 3perceptionem ex vero quod conscientiae: "cras" significat semper cum fit: "Quid hoc?" significat inquisitionem cur ita: "et dicas ad illum" significat responsum: "In robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum" significat quod ex Divina (t)Domini potentia liberati sint e (x)captivitate spirituali: "et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos" significat cum obstinarent se qui per falsa infestabant, ne liberarentur: "et interfecit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti" significat quod damnati omnes qui in fide separata a charitate: "a primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae" significat falsum fidei (x)separatae interius et exterius: "propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos" significat quod ideo addicanda Domino fides charitatis, quae novae generationis: "et omnem primogenitum filiorum meorum redimo" significat quod vera fidei non (t)addicanda sint Domino, sed bona ejus: "et erit in signum super manu [tua] "significat quod erit perpetuo in voluntate: "et ad frontalia inter oculos" significat quod perpetuo in intellectu: "quia in robore manus eduxit nos Jehovah de Aegypto" significat 4quod ex Divina potentia Domini liberati sint. @1 In the Expositio Communis (A iii, p. 427) all of v 13 is d. It read: Et omnem aperturam asini redimes in pecude, significat scientifica mere naturalia quae homini cum e novo natus, quod adjungantur per verum spirituale: et si non redimis et decollabis illud, significat si non adjunguntur, quod separabuntur et ejicientur: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes, significat quod verum boni seu fides charitatis, quae homini cum e novo natus est, ei appropriabitur. There is no rewriting, but a marginal note in Swedish indicates the intended procedure: I stelle for detta tages utur texten (in place of this transfer from the text). In n. 8078 the signification is given thus, but d and i that of I. n. 8079 and n. 8080 are as I without previous attempts or deletions.$ @2 bonum I$ @3 cogitationem ex vero fidei$ @4 quod Dominus ex Divina potentia liberaverit illos qui in vero boni A also had this in n. 8090 but is altered to agree with I.$

Arcana Coelestia 6
Passage 8072

#8072 "Et erit cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei": quod significet regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso, constat 1ab illis quae supra n. 8054 memorata sunt. @1 d ab i ex$

Arcana Coelestia 6
Passage 8073

#8073 "Quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit [illam] (x)tibi: quod significet quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero, constat ab illis supra n. 8055, ubi similia.

Arcana Coelestia 6
Passage 8074

#8074 "Et transire facies omnem aperturam uteri Jehovae": quod significet fidem charitatis, quae regenerationis, quod Domini, constat ex significatione "transire facere" quod sit addicare, similiter ac "sanctificare" supra n. 8042, (c)et "sacrificare" infra n. 8088; et ex significatione "aperturae uteri" quod sit fides ex charitate, quae est regenerati, de qua supra n. 8042, 8043; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur n. 8046.

Arcana Coelestia 6
Passage 8075

#8075 "Et omnem aperturam fetus bestiae": quod significet omnem charitatem quae novae generationis, constat ex significatione "aperturae uteri" quod sit 1fides ex charitate quae novae generationis, de qua n. 8043; et ex significatione "fetus bestiae" quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, ita 2bonum charitatis. @1 charitas but see n. 8043$

Arcana Coelestia 6
Passage 8076

#8076 "Qui erit tibi masculi": quod significet quae veri fidei, constat ex significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 4005, 7838.

Arcana Coelestia 6
Passage 8077

#8077 "Jehovae": quod significet quod Domini sit, nam per "Jehovam" in Verbo non alius intelligitur quam Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, (a)6303, 6905, 6945, 6956. Quae in binis his versibus continentur non ulterius explicantur, quia prius ad vers. 2 hujus capitis, 1n. 8042-8045, explicata sunt. @1 After explicata sunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 8078

#8078 "Et omnem aperturam asini redimes in pecude": quod significet quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi, constat ex significatione "aperturae" quod sit quod primum nascitur a regenerato, seu primogenitum, ita fides; quod "primogenitum" sit fides, hactenus ostensum est; ex significatione "asini" quod sit naturale; per "asinum" enim significatur scientificum, n. 5492, (x)5741, tum servitium, n. 5958, 6389, ita quoque naturale, nam scientifica sunt naturalis, ac naturale respective ad spirituale est servitium; inde nunc per "aperturam asini" significatur fides mere naturalis, de qua sequitur; 1 ex significatione "redimere" quod sit loco ejus aliud dare; quod "redimere" id significet, patet a sensu pleno horum verborum, qui est 2quod "aperturam asini non 2 transire facies Jehovae, sed redimes pro pecude"; quod "transire facere Jehovae" sit addicare Domino, similiter ac sanctificare et sacrificare, videatur mox supra n. 8074, ita "non transire facere sed 3redimere" est non addicare sed loco ejus aliud dare; et ex significatione "pecudis" quod sit verum innocentiae; quod "pecus" sit verum innocentiae, est quia per "pecudem" intelligitur agnus vel haedus, et per hos significatur innocentia, n. (t)3519, 3994, 7840, hic verum innocentiae, quia non agnus seu haedus sed pecus dicitur; ex his patet quod per "omnem aperturam asini redimes in pecude" significetur quod fides mere naturalis non addicanda sit Domino, sed verum innocentiae quod inibi. 3 Fides mere naturalis est fides quae insinuatur per viam externam, et non internam, sicut fides sensualis, quae est cum creditur quod ita sit quia oculus vidit et manus tetigit; haec fides est de qua Dominus ad Thomam, Quia vidisti, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. xx 29; tum sicut fides miraculorum, quae est cum creditur quod ita sit solum ex miraculis, de qua fide videatur n. 7290; ut et fides auctoritatis, quae est cum creditur quod ita sit quia alius cui fides habetur dixerat; fides autem spiritualis est 4 quae insinuatur per viam internam et 4 simul externam; insinuatio per viam internam facit ut credatur, et tunc quod insinuatur per viam externam facit ut confirmetur; spirituale fidei est affectio charitatis, (c)et inde affectio veri propter usum bonum ac propter vitam; haec faciunt ut fides spiritualis sit; insinuatio fidei per viam internam fit per lectionem Verbi, et tunc per illustrationem a Domino, quae datur secundum affectionis quale, hoc est, secundum finem sciendi verum. 5 Ex his nunc constare potest quid fides mere naturalis, et quod illa fides, quia non est spiritualis, non possit addicari Domino, hoc est, agnosci et credi quod sit a Domino, nam Dominus per affectionem veri et boni influit; quod fides sit affectio interna, videatur n. 8034 5. Verum innocentiae, 6quod potest inesse isti fidei, et acceptari a Domino, est quod creditur ita esse ex innocentia. Ex his nunc patet quomodo intelligendum quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi. @1 i et$ @2 horum I$ @3 redimes$ @4 i fides$ @5 i des usque in tali fide potest esse aliquid veri innocentiae but first four words seem to be deleted.$

Arcana Coelestia 6
Passage 8079

#8079 "Et si non redimis, et decollabis illud": quod significet si non inibi verum innocentiae, quod separanda et ejicienda, constat ex significatione "non redimere" quod sit non addicare Domino, sed loco ejus aliud dare, ut nunc supra n. 8078; et ex significatione "decollare" quod sit separare et ejicere; quod decollare id sit, est quia "collum" significat conjunctionem interiorum cum exterioribus, n. 3542, 3603, 3695, 3725, 5320, 5328, 5926, 6033, ita "decollatio" separationem et ejectionem, 1nempe fidei mere naturalis, si non inibi verum innocentiae. @1 hic$

Arcana Coelestia 6
Passage 8080

#8080 "Et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes": quod significet quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed bona ejus, constat ex significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035, 8042; ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione "redimere" quod sit loco ejus aliud dare, ut supra n. 8077, 8078; quod sit quod non addicanda, sequitur ex sensu pleno qui horum verborum est, "Et omnem primogenitum hominis in filiis tuis non transire facies, hoc est, non sacrificabis, sed redimes"; "non (x)transire facere" est non addicare, ut supra n. (x)8074, 8078; ex his patet quod per "omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes" significetur quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed loco 1illorum aliud; quod hoc aliud sit bonum fidei, constare potest ex eo quod per "primogenitum" in genere significetur bonum fidei, ut supra n. 8042, 8043, at cum dicitur "primogenitum hominis in filiis ejus" quod sit verum fidei; nam fidei est verum et est bonum. 2 Quod fidei bonum seu charitas sit hoc aliud quod pro 2veris fidei addicandum sit Domino, etiam constare potest ex eo quod primogeniti filiorum Israelis non acceptati sint, sed loco illorum Levitae, et hoc ob causam quia per "Levi" repraesentatum est bonum fidei seu charitas, n. 3875, 4497, 4502, 4503; quod tribus Levi acceptata sit loco omnium primogenitorum, videatur (x)Num. iii 12, 13, 40 ad fin., viii 16-18; 3quod bonum fidei sit hoc aliud quod addicandum Domino, etiam constare potest ex eo quod fides non sit fides absque charitate, n. 654, 724, 1162, 1176, 2231, (x)2343, 2349, (x)2429, 2839, 2982, 3146, 3325, 3849, 3865, 4368, 5351, 7039, 7082-7084, 7342 fin., 7950; tum ex eo quod bonum fidei actualiter primo loco sit, at verum fidei modo apparenter, 4 n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273; ita quod charitas sit primogenitum, n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930. 3 Quod verum fidei in se spectatum absque bono ejus non addicandum sit Domino, hoc est, dandum Ipsi, seu agnoscendum quod ab Ipso, est quia omne verum fidei nullam in se vitam habet priusquam fit bonum fidei; et verum fidei fit bonum fidei per velle illud et facere illud, 5 n. 7835; cum itaque fit bonum fidei, tunc agnoscitur a Domino quod sit Ipsius, nam Dominus dat fidem 6 mediate per bonum ejus; 7 (m)omne etiam verum fidei apud hominem Ecclesiae spiritualis fit bonum fidei cum ille regeneratur; ac tunc primum fit Domini.(n) 4 Lex de redemptione 8primogenitorum hominis lata est ob finem ne sacrificarent filios suos, quod in usum venit apud gentiles, apud quos statuta Ecclesiae Antiquae, quae Ecclesia repraesentativa fuit, remanserunt, sed temporis successu plane adulterata; quod primogeniti sanctificandi essent Deo, ex statutis Ecclesiae Antiquae fuit, sed per sanctificationem intelligere coeperunt sacrificationem; ad simile faciendum inclinaverunt quoque posteri Jacobi, quapropter lex illa coram illis explicata est, et ne id fieret, loco primogenitorum assumpti sunt Levitae, ut dictum est; lex illa explicata est secundum sensum ejus correspondentem in spirituali mundo, qui est quod vera fidei non sancta sint, ita nec sanctificanda seu addicanda 9, sed bona fidei; sanctificatio etiam dein ita intellecta fuit, quod darent seu sisterent primogenitum Jehovae, et offerrent sacrificium pro illo, secundum haec apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta legem Moschis, deduxerunt Jesum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, quemadmodum scriptum est in Lege Domini, quod omnis masculus aperiens uterum sanctum Domino vocandus esset, et ut darent sacrificium, ii 22-24. @1 ejus$ @2 vero$ @3 imprimis hoc$ @4 i cum regeneratur homo,$ @5 i videatur$ @6 i homini$ @7 i per hoc influit$ @8 primogeniti hominum$ @9 i Domino$

Arcana Coelestia 6
Passage 8081

#8081 "Et erit, quod interroget te filius tuus": quod significet perceptionem ex vero quod conscientiae, constat ex significatione "interrogare" quod sit cognitio ex perceptione, de qua n. 5597, 5800, 6250; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; quod sit perceptio ex vero quod conscientiae, patet ex illis quae n. 7935 explicata sunt, ubi similia. Ex vero quod conscientiae dicitur, quia conscientia illorum qui ab Ecclesia spirituali est conscientia veri, nam comparatur ex doctrinalibus Ecclesiae quae 1 creduntur vera, sive vera sint sive non vera; sed tunc fiunt conscientiae, 2cum quoque fiunt vitae. @1 i doctri ? (for doctrinalia)$ @2 cum quoque fiunt vitae (but d quoque) a cum quoque fiunt non vitae I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8082

#8082 "Cras": quod significet semper cum fit, constat ex significatione "cras" seu "crastini diei" quod sit aeternum, de qua n. 3998, ita quoque perpetuum seu semper, hic semper cum fit.

Arcana Coelestia 6
Passage 8083

#8083 "Quid hoc?": quod significet inquisitionem cur ita; "et dicas ad illum": 1quod significet responsum, constat absque explicatione. @1 Before dicas$

Arcana Coelestia 6
Passage 8084

#8084 "In robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum": quod significet quod ex Divina potentia Domini liberati sint e captivitate spirituali, constat ex illis 1 supra n. 8049, 8050. @1 i quae$

Arcana Coelestia 6
Passage 8085

#8085 "Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos": quod significet cum obstinarent se qui per falsa infestabant, ne liberarentur, constat (c)ex significatione "indurare se" quod sit se obstinare, de qua n. 7272, 7300, 7305; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestarunt per falsa, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex significatione "dimittere" quod sit liberare.

Arcana Coelestia 6
Passage 8086

#8086 "Et interfecit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti": quod significet quod damnati omnes qui in fide separata a charitate, constat ex significatione "primogenitorum 1Aegypti" quod 2sint fides separata a charitate, de qua n. 7039, 7797; quod per mortem illorum significetur damnatio illorum qui in illa fide, et in vita mali, videatur n. 7766, 7778. @1 in Aegypto$ @2 sit$

Arcana Coelestia 6
Passage 8087

#8087 "A primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae": quod sit falsum fidei (x)separatae interius (x)et exterius, constat ex significatione "primogeniti Aegypti" quod sit fides separata a charitate, ut nunc supra n. 18086; ita falsum fidei, nam qui fidem separant a charitate 2et doctrina 3et vita, non possunt aliter quam in falso 4 esse, 5quia malum vitae 6continuo operatur, et persuadet sui conforme falsum; sique verum 7offertur, tunc per applicationem sinistram facit ut id se conformet, ita id falsificat; et ex significatione "hominis et bestiae" quod sit interius et exterius, de qua n. 4724, (x)7523. @1 8085$ @2 non modo$ @3 sed etiam$ @4 i fidei$ @5 nam$ @6 continue$ @7 sit, usque$

Arcana Coelestia 6
Passage 8088

#8088 "Propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos": quod significet quod ideo addicanda Domino fides charitatis, quae novae generationis, constat ex significatione "sacrificare Jehovae" quod sit addicare Domino; per "sacrificare" 1 simile hic significatur ac 2 per "sanctificare" vers. 2 hujus capitis, et per "transire facere" vers. 12; quod 3"sanctificare Jehovae" sit addicare Domino, videatur n. 8042, et quoque per "transire facere," n. 8074; per addicare intelligitur sibi non vindicare sed confiteri et agnoscere quod sit a Domino; ex significatione "aperturae uteri" quod sint quae fidei a charitate, de qua n. 8043; quod illa sint novae generationis, videatur supra n. 8042; et ex significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 4005, 7838. @1 i enim$ @2 i quod$ @3 sacrificare I$

Arcana Coelestia 6
Passage 8089

#8089 "Et omnem primogenitum filiorum meorum redimo": quod significet quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed bona ejus, constat ex illis quae supra n. 18080 explicata sunt, ubi similia. @1 8079$

Arcana Coelestia 6
Passage 8090

#8090 "Et erit in signum super manu tua": quod significet quod erit perpetuo in voluntate; "et ad frontalia inter oculos": quod significet quod perpetuo in intellectu; 1 "quia in robore manus eduxit nos Jehovah de Aegypto": quod significet quod ex Divina potentia Domini liberati sint, constat ex illis quae supra ad versum 9 hujus capitis explicata sunt, ubi similia verba, de quibus n. 8066, 8067, 8069. @1 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8091

#8091 Vers. 17, 18. Et fuit in dimittere Pharao populum, et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum, quia propinqua illa, quia dixit Deus, Forte paenitebit populum in videre illos bellum, et revertentur Aegyptum. Et circumduxit Deus populum via deserti, mare Suph; et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti. "Et fuit in dimittere Pharao populum" significat cum illi qui infestarunt relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali: "et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum" significat quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono: "quia propinqua illa" significat quod primum (x)obveniat: "quia dixit Deus" significat praevidentiam Divinam: "Forte paenitebit populum in videre illos bellum" significat quod a vero declinabunt per oppugnationes: "et revertatur Aegyptum" significat quod inde lapsus in falsa quae prorsus contra vera et bona fidei: "et circumduxit Deus populum via deserti" significat quod ex auspicio Divino perducti ad confirmanda vera et bona fidei per tentationes: mare Suph" significat damnationem quam primum transirent: "et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti" significat quod ex statu infestationum exempti sint, et sic parati ad sustinendas tentationes.

Arcana Coelestia 6
Passage 8092

#8092 "Et fuit in dimittere Pharao populum": quod significet cum illi qui infestarunt relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; ex (x)repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per falsa infestarunt, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex significatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8044.

Arcana Coelestia 6
Passage 8093

#8093 "Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum": quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione "non duxit illos Deus via" quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per "ducere" enim, cum a Deo, significatur providentia, et per "viam" significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione "Philistaeorum" quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de (x) qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per "Philistaeos et terram illorum" id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam xlvii 1 ad fin., ubi describuntur, 1tum apud Joelem iv 5, 6 [A.V.iii 5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 2deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per "Philistaeos" ibi 3repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 4principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare. 2 Opinio 5de fide 6sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per "Cainum" quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, "Cainus" ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et "Abel" est charitas; describitur etiam per "Chamum" cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per "Rubenem" quod (x)ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per "Schimeonem" et "Levi" quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 7ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per "Aegyptios" ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per "Philistaeos," n. 3412, 3413, et quoque per "Tyrum et Sidonem" passim apud Prophetas, apud quos per "Philistaeos" significatur scientia cognitionum fidei, et per "Tyrum et Sidonem" ipsae cognitiones interiores et exteriores 8; (m)demum etiam per "Petrum" cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin.;(n) sed videantur quae de hac fide prius 9 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, (x)2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, (x)3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, (a)5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950. @1 tunc$ @2 et nunc$ @3 significantur$ @4 essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (m)quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod non transirent(n)$ @5 fide de I$ @6 separata seu sola$ @7 quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix$ @8 i n. 1201$ @9 i passim$

Arcana Coelestia 6
Passage 8094

#8094 "Quia propinqua illa": quod significet quod primum obveniat, constat ex significatione "propinquae" cum dicitur de fide separata, quod sit quod primum obveniat. Quomodo intelligendum quod opinio de fide separata seu sola primum obveniat, paucis dicetur: malum vitae secum habet suum falsum; id falsum reconditum jacet apud hominem qui in malo vitae est, 1et ille quandoque nescit quod 2id apud illum sit; sed ut primum cogitat de Ecclesiae veris, ac imprimis cum 3 de salute, tunc falsum illud prodit et se manifestat, sique ipsum verum quoad commune suum non negare potest, tunc explicat illud ad favorem mali sui, ac sic falsificat; cum itaque cogitat de fide et 4 charitate, quae essentialia Ecclesiae et salutis sunt, ilico tunc obvenit fides, non autem charitas, quia haec opposita est malo vitae; inde quoque removet charitatem et solam fidem 5eligit; ex his patet quod fidei vera propinqua sint, non autem fidei bona, hoc est, quod illa primum obveniant, non autem 6haec. 2 (c)Ab erroneo et falso hoc principio dein consequuntur plura quae falsa 7et erronea sunt; sicut quod bona opera nihil ad salutem faciant: quod vita non sequatur hominem post mortem": quod tunc salvetur homo ex sola misericordia per fidem, utcumque in mundo vixerat: quod scelestissimus salvetur per fidem in ultima vitae suae hora: quod mala abstergantur momento; haec et similia cogitantur et statuuntur ex principio illo, sunt inde in catenae nexu; sed illa perciperentur 8prorsus aliter se habere, si charitas et vita sit principium. @1 nam adhaeret malo$ @2 in falsis illis$ @3 i cogitat$ @4 i de$ @5 agnoscit$ @6 hoc I$ @7 After sunt$ @8 et agnoscerentur$

Arcana Coelestia 6
Passage 8095

#8095 "Quia dixit Deus": quod (x)significet praevidentiam Divinam, constat ex significatione "dixit Deus" cum de futuris, quod sit praevidentia Divina, ut quoque n. 5361, 6946.

Arcana Coelestia 6
Passage 8096

#8096 "Forte paenitebit populum in videre illos bellum": quod significet quod a vero declinabunt per oppugnationes, constat ex significatione "paenitere" quod sit declinare a vero, de qua sequitur; et ex significatione "belli" quod sint pugnae spirituales, de qua n. 1664, 1788, 2686, ita oppugnationes. Quod paenitere sit declinare a vero, est quia per exitum filiorum Israelis ab Aegypto, perque moram illorum in deserto, et per introductionem in terram Canaanem, significatur quod ducerentur jugiter ad bonum, et sic ad caelum; inde per "paenitere et reverti ad Aegyptum" significatur abire a bono, ita declinare a vero; nam per "Aegyptum" seu "Aegyptios" significantur qui sunt in fide separata a charitate et qui contra vera Ecclesiae, n. 6692, 7039, 7097, 7317, 7766, 7926. 2 Quod oppugnationes attinet ab illis qui in vero fidei quod non ex bono, qui significantur per "Philistaeos," sciendum quod illi in altera vita infestent probos, et continuo oppugnent bonum fidei seu charitatem, nam principia quae in mundo 1captarunt in alteram vitam secum ferunt ac retinent, usque dum vastati sunt, hoc est, privati omni scientia cognitionum fidei, ac demissi in infernum; hodie sunt tales magno numero, et habitant ad dextrum antrorsum in plano sub planta; habitatio (c)illorum est species urbis; cum illis inde loqui pluries datum est, et audire ratiocinia 2pro fide sola quae acuta sunt, et oppugnationes charitatis quae contumaces. Haec nunc sunt, quae in sensu interno intelliguntur per quod "non ducerentur via terrae Philistaeorum" et quod tunc "forte paeniteret illos in videre illos bellum." @1 habuerunt$ @2 de fide$

Arcana Coelestia 6
Passage 8097

#8097 "Et revertatur Aegyptum": quod significet quod inde lapsus in falsa quae prorsus contra vera et bona fidei, constat ex significatione "Aegypti" quod sit quod contra vera et bona fidei, 1 n. 6692, 7039, 7097, 7317, (x)7766, 7926; quod illuc reverti sit labi in falsa, patet. @1 i de qua$

Arcana Coelestia 6
Passage 8098

#8098 "Et circumduxit Deus populum via deserti": quod significet quod ex auspicio Divino perducti ad confirmanda vera et bona fidei per tentationes, constat ex significatione "duxit Deus" quod sit providentia, ut supra n. (x)8093, seu, quod idem, auspicium Divinum; et ex significatione 1"viae deserti" quod sit ad subeundas tentationes, ita ad confirmanda vera et bona fidei, nam per tentationes confirmantur; per "desertum" significatur ubi inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, in spirituali sensu ubi non bonum et verum, tum ubi verum nondum conjunctum 2 bono; ita per "desertum" significatur status illorum apud quos conjunctio fiet, et quia conjunctio non fit nisi per tentationes, etiam hae significantur; sed quando numerus quadraginta adjicitur, sive sint quadraginta anni, sive quadraginta menses, sive quadraginta dies; "quadraginta" enim significant tentationes, ac durationem illarum quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273; haec significantur per filiorum Israelis peregrinationes in deserto quadraginta annis; tentationes etiam quas subiverunt descriptae sunt; quod ut illas subirent, et sic repraesentarent, in desertum ducti sint, patet ab his apud Moschen, Recordaberis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, ut tentaret te, ut cognosceret quod in corde tuo. Cibavit te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, ut tentaret te, ad benefaciendum tibi in posteritate tua, Deut. viii 2, 16. Quia per "quadraginta" significabantur tentationes et illarum durationes, ac per "desertum" status illorum qui subeunt illas, idcirco etiam Dominus, cum tentaretur, exivit in desertum, et ibi erat quadraginta diebus, Matth. iv 1, 2 seq.; Luc. iv 1, 2 seq.; Marc. i 12, 13. @1 d viae i via$ @2 i est suo$

Arcana Coelestia 6
Passage 8099

#8099 "Mare Suph": quod significet damnationem quam primum transirent, constat ex significatione "maris Suph" quod sit infernum ubi illi qui in fide separata a charitate, inque vita mali; et quia "mare Suph" est infernum, est quoque damnatio. Cum hoc quod primum transirent damnationem, ita se habet: illi qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, et usque ad Adventum Domini detenti in terra inferiore, ac ibi infestati ab illis qui in fide separata a charitate fuerunt, de quibus in capitibus quae praecedunt actum est, cum inde liberati sunt, 1 non immediate in caelum sunt sublati, sed prius in alterum statum purificationis, qui est tentationum, perducti sunt; nam vera et bona fidei nec confirmari nec conjungi possunt absque tentationibus, et antequam illa confirmata sunt et conjuncta, non elevari in caelum potuerunt; haec repraesentata sunt per filios Israelis, quod non statim introducti sint in terram Canaanem, sed prius in desertum ubi per quadraginta annos permanserunt, ac interea varias tentationes 2subiverunt, de quibus in Libris Moschis. 2 Quod id attinet, quod primum per 3mare Suph, per quod significatur infernum illorum qui in fide separata ac vita mali 4, 5transiverint, ita per mediam damnationem, sciendum quod infernum hoc 6sit antrorsum profunde sub infernis adulterorum, et 7extendat se satis late versus sinistrum; (m)separatur ab 8infernis adulterorum per aquas quasi maris;(n) ad dextrum ibi, 9sed altius, est ubi congregantur illi qui in fidei vero sed non in fidei bono (d)sunt, qui per "Philistaeos" significantur, de quibus mox supra n. (x)8096; terra autem inferior ubi sunt qui infestantur, est sub planta pedis, paulisper antrorsum; qui ab infestationibus liberantur, illi non perducuntur versus dextrum, nam ibi sunt illi qui significantur per "Philistaeos," 10sed perducuntur ad sinistrum, per medium infernum, de quo dictum est, ac emergunt ad sinistrum, ubi quasi desertum; quod per hanc viam transeant illi qui ab infestationibus eximuntur, bis mihi videre datum est; 11cum transeunt, tutantur ita a Domino ut ne hilum mali, minus aliquid damnationis illos attingat, circumcincti enim sunt columna angelorum apud quos (t)est Dominus praesens; hoc repraesentatum 3 est per transitum filiorum Israelis per mare Suph; hoc quoque intellectum est per haec apud Esaiam, Expergiscere, expergiscere, indue robur, brachium Jehovae; nonne Tu illud quod exsiccavit mare, aquas abyssi magnae, quod posuit profunditates maris viam, ut transirent redempti? li 9, 10; "brachium Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum; "aquae abyssi magnae et profunditates maris" sunt infernum ubi illi qui in fide separata a charitate ac in vita mali; "aquae sicut maris, sub quibus sunt" sunt falsa, nam falsa in altera vita apparent sicut densae et obscurae nubes, et quoque sicut inundationes aquarum, n. 739, 4423, 7307; "redempti qui transirent" sunt qui a Domino liberati sunt: apud eundem, 4 Jehovah recordatus est dierum antiquitatis, Moschis, populi Ipsius: Ubi qui ascendere fecit eos e mari, cum pastore gregis sui? ubi qui posuit in medio illius spiritum sanctitatis suae? lxiii 11; in prophetico hoc per "Moschen" intelligitur Dominus, Qui etiam est "pastor gregis"; per "populum quem ascendere fecit ex mari" illi qui liberati e damnatione 12: apud Jeremiam, 5 A voce casus eorum contremuit terra; clamorem, in mari Suph audita est vox 13illius, xlix 21; "mare Suph" pro inferno, agitur enim ibi de Edomo ac ejus damnatione, (c)et dicitur quod "illius vox audita sit ex mari Suph" cum tamen illi non immersi 14illi mari fuerunt sed Aegyptii; inde patet quod "mare Suph" significet infernum ac damnationem; per "Edomum" ibi significantur qui ex malo amoris sui rejiciunt vera doctrinae, et 15amplectuntur falsa, n. 3322. Ex his nunc constare potest quid per "mare Suph" in sensu interno repraesentativo significatur, et quid per "transitum filiorum Israelis," ac per "immersionem Aegyptiorum ibi," de quibus in capite sequente. @1 i tunc$ @2 sustinuerunt$ @3 per medium infernum ubi illi$ @4 i sunt$ @5 transiverunt$ @6 est$ @7 extendit$ @8 inferno adulterorum quod supra$ @9 paulo$ @10 i ubi tamen via in coelum est juxta illos, sursum;$ @11 cumque$ @12 i quae est mare$ @13 illorum AI$ @14 isti$ @15 arripiunt$

Arcana Coelestia 6
Passage 8100

#8100 "Et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti": quod significet quod ex statu infestationum exempti sint, et sic parati ad sustinendas tentationes, constat ex significatione "accincti ascendere" quod sit quod parati, hic ad sustinendas tentationes, quia ducti per mare Suph 1 in desertum; quod "desertum" sit status subeundi tentationes, videatur supra n. 8098; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit status infestationum, de qua n. 7278; (t)ascendere inde est eximi seu liberari; ex his patet quod per "accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti" sit quod ex statu infestationum exempti sint, et sic parati ad sustinendas tentationes. Quid discriminis sit inter tentationes et infestationes, videatur n. 7474. @1 i et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8101

#8101 Vers. 19. Et accepit Moscheh ossa Josephi secum, quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit Deus vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum. "Et accepit Moscheh ossa Josephi secum" significat repraesentativum Ecclesiae quod illis 1: "quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo" significat obstrictionem 2: "Visitando visitabit Deus vos" significat cum id ultimum et primum Ecclesiae venturum: "et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum" significat, ut supra, repraesentativum Ecclesiae illis, non Ecclesia, quae etiam est in interno 1. @1 i (n. 6592)$ @2 i (ut n. 6590)$

Arcana Coelestia 6
Passage 8102

#8102 Haec supersedentur ulterius explicare, quia prius ad Gen. l 24, 25, explicata sunt, ubi similia verba, videatur n. 6590, 6592. [a]. Vers. 20-22. Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham, in fine deserti. Et Jehovah ibat ante illos interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad illuminandum illos, ad eundum diu et noctu. Non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum. "Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham" significat statum secundum postquam liberati: "in fine deserti" significat statum primum tentationum: "et Jehovah ibat ante illos" significat continuam praesentiam Domini: "interdiu in columna nubis" significat cum status illustrationis quod temperatus per obscurum veri: "ad ducendum illos via" significat auspicium Divinum: "et noctu in columna ignis ad illuminandum illos" significat cum status obscuritatis quod temperatus per illustrationem a bono: "ad eundum diu et noctu" significat sic vitam in utroque statu: "non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum" significat praesentiam Domini, quod perpetua.

Arcana Coelestia 6
Passage 8103

#8103 "Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham": quod significet statum secundum postquam liberati, constat ex eo quod profectiones et 1 castrametationes filiorum Israelis, postquam exiverunt (c)ab Aegypto, significent status spirituales illorum qui 2a Domino liberati sunt, de quibus supra; statuum 3 mutationes significantur per itinera 4 ab uno loco in alterum, et ibi stationes; hic status secundus per "profectionem e Succoth ad Etham," quia status primus per profectionem a Raamses ad Succoth," n. 7972; etiam per "profectiones" in sensu interno Verbi significantur 5vitae status ac instituta, n. 1293, 3335, (x)5605; et per "castrametationes" ordinationes veri et boni, quae sunt vitae, n. 4236. @1 i tunc$ @2 ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ac liberati$ @3 i illorum$ @4 i ac stationes$ @5 instituta vitae$

Arcana Coelestia 6
Passage 8104

#8104 "In fine deserti": quod significet statum primum tentationum, constat ex significatione "deserti" quod sit status ad subeundas tentationes, de qua supra n. 8098; et quia incohabatur ille status in fine deserti, ideo per "finem deserti" (x)significatur status primus.

Arcana Coelestia 6
Passage 8105

#8105 "Et Jehovah ibat ante illos": quod significet continuam praesentiam Domini, constat absque explicatione; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur supra n. 8046.

Arcana Coelestia 6
Passage 8106

#8106 "Interdiu in columna nubis": quod significet cum status illustrationis quod temperatus per obscurum veri, constat ex significatione "interdiu" seu "in die" quod sit in statu illustrationis, nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus 1 quae sunt intelligentiae et sapientiae in altera vita, n. 5672, 5962, 6110; inde "dies" est status illustrationis seu perceptionis clarae, et "nox" status non illustrationis seu perceptionis obscurae, n. 7680; et ex significatione "nubis" quod sit obscurum veri, ex causa quia nubes aufert (x)claritatem lucis e sole, et quoque temperat illam. 2 In Verbo passim dicitur quod "Jehovah apparuerit in nube," et quod "cinctus nube," tum quod "sub pedibus Ipsius nubes"; ibi per "nubem" intelligitur obscurum veri, in specie sensus litteralis Verbi, nam hic sensus respective ad sensum internum est obscurum veri, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4391, 5922, 6343, 6752; hoc per "nubem" 2significabatur, cum Dominus apparuit Petro, Jacobo, et Johanni in gloria, Luc. ix 34; cum e monte Sinai populo, 3cumque Moschi quando intravit ad Ipsum ibi, Exod. xix 9, xx 18, xxiv 15-18, xxxiv 5; ut et per hoc quod Dominus toties dixit, quod "venturus in nubibus caeli," Matth. xxiv 30, xxvi 63, 64; Marc. xiii 26, xiv 61, 62; 4Luc. xxi 27. 3 Sensus litteralis Verbi vocatur "nubes" quia sensus internus, qui vocatur "gloria," non potest comprehendi 5 ab homine, 6nisi regenerato, et tunc illustrato; sensus internus Verbi, seu verum Divinum in sua gloria, si appareret coram homine non regenerato, foret sicut caligo in qua prorsus nihil videret, et quoque ex qua caecutiret, hoc est, nihil crederet. Ex his constare potest quid significatur per "nubem interdiu," quod nempe obscuram veri, ac ubi de Verbo agitur, sensus 7 litteralis. 4 "In columna nubis et ignis" dicitur quia per "columnam" significatur firmamentum quod suffulcit, ut Jer. i 18; Ps. lxxv 4 [A.V. 3]; Apoc. iii 12; Job. ix 6; ac praedicatur de naturali, 8quia naturale est instar firmamenti aut baseos 9 spirituali; desinit enim spirituale in naturali, et ibi quiescit; inde est quod pedes angeli descendentis e caelo apparuerint sicut columnae ignis Apoc. x 1, nam per "pedes" 10significatur naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328. @1 i quoad illa$ @2 significatur$ @3 et quod Moschi cum$ @4 Before Marc. xiii$ @5 i aut credi$ @6 nisi e nube, et ne sic quidem nisi coram regeneratis, et tunc illustratis; si enim coram non regenerato et tunc illustrato appareret in gloria, tunc$ @7 i illius$ @8 quod$ @9 i est$ @10 significantur naturalia$

Arcana Coelestia 6
Passage 8107

#8107 "Ad ducendum illos via": quod significet auspicium Divinum, constat ex significatione "ducere via," cum de Jehovah, quod sit providentia, et auspicium Divinum, de qua n. 8093, 8098.

Arcana Coelestia 6
Passage 8108

#8108 "Et noctu in columna ignis ad illuminandum illos": quod significet cum status obscuritatis quod temperatus per illustrationem a bono, constat (c)a significatione "noctis" quod sit status obscuritatis, de qua n. 1712, 6000; ex significatione "ignis" quod sit bonum amoris, de qua n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852; et ex significatione "illuminare" quod sit illustratio. Quod Jehovah seu Dominus apparuerit 1seu praeiverit in columna nubis interdiu, et in columna ignis noctu, erat quia per illa repraesentabatur status caeli; ibi enim sunt perpetuae variationes et mutationes status, continuo enim perficiuntur angeli, quod absque perpetuis statuum mutationibus nullatenus fieri potest; in genere 2 variationes et mutationes illae se habent sicut vices temporum in mundo, nempe sicut vices temporum anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, 3 hiems, (c)et iterum ver; (c)ac sicut vices temporum diei, quae sunt mane, meridies, vespera, nox, et iterum mane; cum ibi 4 mane et meridies, 5est illustratio intellectus a Domino, sed tunc illustratio illa temperatur obscuro veri, sicut nube; cumque ibi vespera et nox, 6est illis obscuritas intellectus, sed haec temperatur a Domino per bonum amoris, sicut per ignem qui illuminat; haec sunt quae repraesentata sunt per "columnam nubis interdiu, et columnam ignis noctu apud filios Israelis in deserto." @1 et$ @2 i autem$ @3 i et$ @4 i est$ @5 tunc lux quae$ @6 tunc ibi obscurum lucis temperatur bono amoris sicut igne$

Arcana Coelestia 6
Passage 8109

#8109 "Ad (x)eundum diu et noctu": quod significet vitam in utroque statu, constat ex significatione "ire et proficisci" quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690, (x)4882, 5493, (x)5605; et ex significatione "diei" quod sit status illustrationis; et "noctis" quod sit status obscuritatis, de quibus mox supra n. 8106, 8108, ita uterque status.

Arcana Coelestia 6
Passage 8110

#8110 "Non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum": quod significet praesentiam Domini, quod perpetua, constat ex illis quae nunc 1 explicata sunt; apparuerunt enim ita coram populo angeli, in quorum medio Dominus. @1 i supra$ Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Jovis

Arcana Coelestia 6
Passage 8111

#8111 Per diutinam conversationem cum spiritibus telluris Jovis constabat quod probiores sint spiritibus plurium aliarum tellurum; allapsus eorum cum veniebant, commoratio et influxus tunc, erat tam lenis et suavis ut exprimi nequeat; probitas per lenitudinem 1et suavitatem in altera vita se manifestat; 2illae distingui perclare potuerunt a lenitudine et suavitate spirituum bonorum nostrae telluris. @1 ac ejus$ @2 illa distingui potuit perclare$

Arcana Coelestia 6
Passage 8112

#8112 Quando leve aliquod discidium inter illos existit, 1 apparet illis sicut tenuis radius candidus, qualis solet esse fulguris 2, vel fasciola in qua stellae coruscantes; haec signa discidii sunt; sed discidium inter illos cito resarcitur; stellae cum coruscant et simul errant, signum est non bonum, at stellae coruscantes fixae signum bonum est. @1 i tunc$ @2 i instar$

Arcana Coelestia 6
Passage 8113

#8113 Praesentiam spirituum Jovialium non modo cognoscere potui ex allapsus et influxus lenitudine et suavitate, sed etiam ex eo quod influerent quam maxime in faciem, et illam disponerent ridentem (c)et hilarem, (c)et id continue dum aderant; dictum quod ita disponerent facies incolarum telluris suae, nam eis inspirare volunt tranquillitatem et jucunditatem cordis; tranquillitas et jucunditas illa quae ab illis mihi inspirabatur implebat sensibiliter thoracem et cor; removebantur tunc cupiditates et sollicitudines de futuris, quae intranquillum et injucundum inducunt, ac animum in motus varios excitant et agitant; inde constare mihi potuit qualis vita incolarum telluris Jovis esset; dictum est ab illis mihi quod nec timeant mortem, risi paululum propter jacturam conjugis et 1liberorum; ex causa quia pro certo sciunt quod mors corporis sit continuatio vitae, ac quod postea feliciores fiant. @1 infantum; et$

Arcana Coelestia 6
Passage 8114

#8114 Apperceptum quod illis esset status felicitatis adhuc interioris, et quod susceptibiles 1recipiendi statum felicitatis adhuc magis interioris essent; hoc appercipitur per quod interiora non clausa sint, sed aperta 2ad Dominum; quo enim apertiora sunt interiora, eo sunt susceptibiliora recipiendi Divinum Bonum ac Divinum felix. Aliter prorsus ac apud illos qui non in ordine caeli vivant; apud illos interiora clausa sunt, et exteriora aperta 3ad infernum; unde influunt contemptus aliorum, odia, vindictae, crudelitates, quae illis jucunda sunt, contra illos qui se non colunt, 4aut cupiditatibus suis non favent. @1 ejus$ @2 versus$ @3 sunt versus$ @4 nec cupiditatibus illorum$

Arcana Coelestia 6
Passage 8115

#8115 Spiritus telluris Jovis cum spiritibus nostrae telluris non simul esse possunt quia prorsus alio genio sunt et non 1amant jucundum tranquillitatis sicut illi; mirati sunt cum audirent quod qui ex nostra tellure angeli fiunt prorsus alio corde sint, et vix aliquid simile status sui, cum fuerunt spiritus, retineant; ut scirent quod ita 2esset, ex caelo 3ab angelis e nostra tellure, veniebant chori, unus post alterum; (chori sunt quando plures simul unum cogitant, loquuntur, et agunt, in serie continua; celebratio Domini in caelis per choros utplurimum fit; de choris videatur n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182;) chori illi tantopere oblectabant spiritus Joviales qui apud me ut viderentur sibi quasi in caelum rapti; glorificatio illa per choros perstabat per unam horam circiter; delicias (c)illorum quas inde capiebant, mecum communicatas sentire dabatur; dicebant (x)quod id dicerent suis qui alibi. @1 Before sicut$ @2 sit$ @3 ubi angeli$

Arcana Coelestia 6
Passage 8116

#8116 Narrabant quod in 1regione telluris ubi illi, magna multitudo hominum esset quantam tellus posset nutrire; quodque fertilis esset et omnibus abundaret; et quod incolae ibi non plus cuperent quam quantum ad necessitates vitae; et quod inde multitudo hominum tam magna. @1 loco suae$

Arcana Coelestia 6
Passage 8117

#8117 Ulterius narrabant quod distincti ibi sint in gentes, familias, et domos, et quod omnes separatim cum suis habitent; 1quodque conversationes illorum sint maxime intra affinitates; tum quod nusquam aliquis alterius bona cupiat; et quod nec in animum veniat inde sibi aliquid vindicare, minus invadere et diripere; hoc ut facinus contra naturam humanam, ac horrendum reputant; cum dicere vellem quod in hac tellure sint bella, depraedationes, ac neces, tunc avertebant se et aversabantur audire. @1 et quod$

Arcana Coelestia 6
Passage 8118

#8118 Quod antiquissimi in hac tellure similiter habitaverint, mihi ab angelis dictum est, nempe quod distincti in gentes, familias, et domos, et quod omnes contenti suis bonis fuerint; et quod ex bonis aliorum ditescere, ut et dominari, prorsus tunc ignotum 1fuerit; idcirco antiqua tempora, ac imprimis antiquissima, Domino prae sequentibus accepta fuerunt; et quia talis status fuit, etiam tunc regnabat innocentia, et cum illa sapientia; quisque tunc bonum egit ex bono, (c)et justum fecit ex justo; quid facere bonum et justum propter 2honorem sui, aut propter lucrum, non sciebant; nec tunc loquebantur nisi verum, et hoc non ita ex vero quam ex bono, hoc est, non ex intellectuali separato sed ex voluntario conjuncto; talia erant tempora antiqua, quapropter tunc potuerunt angeli conversari cum hominibus, ac illorum mentes paene separatas a corporeis secum in caelum ducere, ac circumducere, et magnifica ibi et felicia monstrare, ut et felicia 3sua ac jucunda cum illis communicare; haec tempora etiam scriptoribus antiquis fuerunt nota, et ab illis appellata aurea, et quoque Saturnina. 2 Causa quod illa tempora talia essent, erat, ut dictum, quod 4vixerint distincti in gentes, ac gentes in familias, et familiae in domos, ac unaquaeque domus per se habitaret; quodque (t)tunc non alicui in mentem 5venerit hereditatem alterius invadere, ac inde opulentiam sibi et dominium acquirere; longe aberat tunc amor sui et amor mundi; quisque ex corde laetus erat ex suo, et non minus ex bono alterius. 3 Sed haec scena mutata est, et in contrarium versa, succedente tempore, cum animum invasit cupiditas dominandi (c)et possidendi aliorum bona; tunc genus humanum se tutandi causa 6 congregavit in regna et imperia; et quia cessaverunt leges charitatis et conscientiae quae inscriptae cordibus fuerunt, leges 7 ad compescendas violentias ferre necessum fuit, in quibus honores et lucra erant praemia, ac privationes illorum, poenae; cum ita status mutatus est, ipsum caelum se removit ab homine, et hoc magis et magis usque ad haec saecula, dum non amplius scitur num caelum, proinde num infernum sit, immo negatur quod sint. Haec dicta sunt ut per (x)parallelismum 8illustretur qualis status illorum est qui in tellure Jovis, ac unde illorum probitas, et quoque sapientia, de qua plura in sequentibus. @1 fuit$ @2 se et propter aliquid lucri$ @3 After jucunda$ @4 viverent$ @5 veniret$ @6 i se$ @7 i novas$ @8 Before per$

Arcana Coelestia 6
Passage 8119

#8119 Continuatio de spiritibus et incolis telluris Jovis ad finem capitis sequentis.