Arcana Coelestia – Exodus, caput 11
Arcana Coelestia 6
Passage 7752
#7752 Bonum et verum sunt ad quae omnia in universo se referunt; quae se non referunt ad illa 1non sunt in ordine Divino; et quae se non referunt ad utrumque simul non aliquid producunt; bonum est quod producit, et verum est per quod. @1 After Divino$
Arcana Coelestia 6
Passage 7753
#7753 Haec illustrationi sint quomodo se habet cum bono et vero spirituali, quae charitas et fides vocantur, quod nempe omnia quae Ecclesiae sunt ad illa se referant, et quae 1non ad illa se referunt non aliquid Ecclesiae in se habeant; tum quae in se non continent utrumque non aliquem fructum, hoc est, bonum charitatis aut fidei producant. @1 se ad illa non$
Arcana Coelestia 6
Passage 7754
#7754 Ut enim aliquid producatur, erunt binae vires, una quae vocatur activa, altera quae passiva; una absque altera non parit aliquid; tales vires 1aut vitae sunt charitas et fides 2in homine Ecclesiae. @1 seu$ @2 apud hominem$
Arcana Coelestia 6
Passage 7755
#7755 Primum Ecclesiae est bonum, alterum est verum; seu primum Ecclesiae est charitas, et alterum 1 est fides; nam verum doctrinae fidei est propter bonum vitae; quod (t)est finis propter quem, id est primum. @1 i ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7756
#7756 Cum conjunctione boni quod charitatis, et veri quod fidei, apud hominem, ita se habet: bonum quod charitatis intrat per animam apud hominem, verum autem quod fidei intrat per auditum; illud a Domino influit immediate, hoc autem 1per Verbum mediate; inde via per quam bonum charitatis intrat vocatur via interna; et via per quam verum fidei intrat vocatur via externa; quod per viam internam intrat, hoc non percipitur quia non cadit manifeste in sensum; quod autem per viam externam intrat, hoc percipitur quia cadit manifeste in sensum; inde est quod fidei tribuatur omne Ecclesiae. Aliter apud illos qui regenerati sunt; apud hos 2 bonum quod charitatis manifeste percipitur. @1 After mediate$ @2 i enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 7757
#7757 Conjunctio boni charitatis cum vero fidei fit in interioribus hominis 1; ipsum bonum quod influit a Domino adoptat ibi verum, ac sibi appropriat illud, et sic facit ut apud hominem bonum sit bonum, ac ut verum sit verum, seu quod charitas sit charitas et fides sit fides; absque illa conjunctione charitas non est charitas, sed modo bonitas naturalis; 2nec fides est fides, sed modo scientia talium quae fidei sunt, et quandoque persuasio quod ita sit, propter faenerationem lucri aut honoris. @1 i ubi ejus intellectus$ @2 fides non$
Arcana Coelestia 6
Passage 7758
#7758 Verum cum conjunctum est bono, non amplius dicitur verum sed bonum; ita fides cum conjuncta est charitati non amplius dicitur fides sed charitas; causa est quia homo tunc vult et facit verum, et quod vult et facit, hoc dicitur bonum.
Arcana Coelestia 6
Passage 7759
#7759 Cum conjunctione boni charitatis cum vero fidei ita porro se habet: bonum illud (t)suum quale nanciscitur a vero, et verum essentiam suam a bono; inde sequitur quod quale boni sit secundum vera cum quibus conjungitur; quare bonum genuinum fit si vera cum quibus conjungitur genuina sunt; vera fidei genuina intra Ecclesiam dari possunt, non 1ita extra illam, nam intra Ecclesiam est Verbum 2. @1 autem$ @2 i, inde quoque bonum genuinum ibi$
Arcana Coelestia 6
Passage 7760
#7760 Praeterea bonum charitatis etiam quale suum accipit a copia verorum fidei; tum quoque a nexu unius veri cum altero; ita formatur bonum spirituale apud hominem.
Arcana Coelestia 6
Passage 7761
#7761 Probe distinguendum est inter 1bonum spirituale et 1bonum naturale; 1bonum spirituale suum quale habet a veris fidei, eorum copia, et nexu, ut dictum est; 1bonum autem naturale connascitur, et quoque existit per accidentia, ut per infortunia, morbos, et similia; bonum naturale nullum salvat, bonum autem spirituale omnes salvat; causa est quia bonum quod formatur per vera fidei est planum in quod influere potest caelum, hoc est, Dominus per caelum, ac ducere hominem, et detinere illum a malo, ac postea elevare caelum; bonum autem naturale non ita; quare illi qui in bono naturali sunt tam facile auferri possunt a falso quam a vero, modo falsum appareat 2in forma veri; et tam facile duci possunt a malo quam a bono, modo malum sistatur ut bonum; sunt sicut plumae an vento. @1 d bonum i charitas and alters adjectives$ @2 sub$
Arcana Coelestia 6
Passage 7762
#7762 Confidentia seu fiducia, quae dicitur fidei et vocatur fides, non est confidentia seu fiducia spiritualis, sed naturalis; confidentia seu fiducia spiritualis essentiam et vitam suam habet ex bono amoris, non autem (c)ex vero fidei separato; confidentia fidei separatae est mortua; quapropter vera confidentia non dabitis est apud illos qui vitam malam 1egerunt; ipsa etiam confidentia quod 2salvatio sit per meritum Domini utcumque 3vita fuerat, nec est ex vero. @1 egerant$ @2 salvetur$ @3 vixerat$ CAPUT XI 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum; post ita dimittet vos abhinc; sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc. 2. Dic age in auribus populi, et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri. 3. Et dedit JEHOVAH gratiam populi in (x)oculis Aegyptiorum; etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti, in oculis servorum Pharaonis, et in oculis populi. 4. Et dixit Moscheh, Ita dixit JEHOVAH, Circa medium noctis Ego exibo in medium Aegypti. 5. Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum ancillae quae post molas; et omne primogenitum bestiae. 6. Et erit clamor magnus in tota terra Aegypti, qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur. 7. Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam, ad a viro et usque ad bestiam; propterea ut sciatis quod discernat JEHOVAH inter Aegyptios et inter Israelem. 8. Et descendent omnes servi tui illi ad me, et incurvabunt se mihi, dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis, et post ita exibo; et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae. 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Non audiet ad vos Pharao; propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti. 10. Et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone; et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis e terra sua. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 7763
#7763 Agitur in hoc capite in sensu interno de damnatione fidei separatae a charitate, quae significatur per primogenita Aegypti quae in media nocte morti data sunt; tum de scientificis veri et boni transferendis ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quae significantur per vasa argenti et auri quae filii Israelis mutuo peterent ab Aegyptiis. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 7764
#7764 Vers. 1-3. Et dixit Jehovah ad Moschen, Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum; post ita dimittet vos abhinc; sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc. Dic age in auribus populi, et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri. Et dedit Jehovah gratiam populi in oculis Aegyptiorum; etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti, in oculis servorum Pharaonis, et in oculis populi. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum" significat finem vastationis, qui damnatio: "post ita dimittet vos abhinc" significat quod tunc relinquentur: "sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc" significat quod relinquent plane, ac aversabuntur et fugient praesentiam illorum: "dic age in auribus populi" significat informationem et oboedientiam: "et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri" significat quod scientifica veri et boni, adempta malis qui fuerunt ab Ecclesia, addicanda erunt bonis qui inde: "et dedit Jehovah gratiam populi in oculis Aegyptiorum" significat timorem illorum qui in malis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas: "etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti" significat respectum pro vero Divino nunc: "in oculis servorum, et in oculis populi" significat apud illos qui ibi in subordinatione erant.
Arcana Coelestia 6
Passage 7765
#7765 "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem, ut n. 7186, 7267, 7304, 7380.
Arcana Coelestia 6
Passage 7766
#7766 "Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum": quod significet finem vastationis, qui damnatio, constat ex significatione "adhuc plagae unius" quod sit ultimum vastationis. Quod per "plagas super Aegyptum adductas" significati sint status successivi vastationis, a praecedentium explicatione patet; quod ultimum sit damnatio, nempe fidei separatae a charitate, patebit a sequentibus, nam per "primogenita 1 morti data in Aegypto" significatur damnatio illius fidei; per "mortem" ipsa damnatio, et per "primogenita" fides; 2 fides dicitur damnata quando illa quae fidei sunt applicantur ad patrocinandum falsis et malis; quando illis patrocinantur, transeunt ad partes illorum et fiunt confirmantia; hoc fit apud illos qui et doctrina et vita separant fidem a charitate; sed apud hos non est fides; est modo scientia talium quae fidei, quae ab illis vocatur fides; hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta, in quibus talia quae fidei sunt adjuncta falsis et malis fuerunt, post vastationes in damnatione sunt; damnatio sentitur per putorem et fetorem qui ex illis exhalat, plus quam ab illis apud quos non talia quae fidei sunt fuerunt; se habet hoc in particulari sicut in communi; in communi, si malas spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, sentitur manifeste ab illo fetor; similiter in particulari, ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni. Ex his nunc patet quod per "adhuc plagam unam, quae adducetur super Pharaonem et super Aegyptum" significetur ultimum vastationis, quod est damnatio; per "Pharaonem" enim repraesentantur illi qui infestarunt, hic qui damnantur; et per "Aegyptum" significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252. @1 i quae$ @2 The remainder of this has been much altered from the form in A, which reads: (s)fides dicitur damnari, quando illa quae fidei sunt, applicantur ad patrocinandum falsis et malis, cum illis patrocinatur adjungunt se illis et transeunt ad partes falsi et mali, hoc fit quando fides separatur a charitate, sed tunc fides non amplius est fides, modo vocatur ita, hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta in quibus talis fides separata a charitate et adjuncta falsis et malis fuerat, post vastationes damnantur, damnatio sentitur per putorem et faetorem, qui ex illis exhalat, nam ubi talia quae fidei fuerant, cum evacuantur seu vastantur ab illis putent et faetent plus quam ubi falsa et mala fuerant absque talibus quae fidei; se habet in particulari sicut in communi, in communi si malus spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, tunc putor ac faetor manifeste sentitur ab illo, similiter in particulari ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni,(s) quod percipitur ex sphaera inde exhalata, hoc ultimum vastationis, quod est damnati significatur per adhuc plagam unam quae adducetur super Pharaonem; per Pharaonem enim repraesentantur illi qui nunc damnantur, et per Aegyptum significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7767
#7767 "Post ita dimittet vos abhinc": quod significet quod tunc relinquentur, constat a significatione "dimittere" quod sit relinquere, ut saepe prius.
Arcana Coelestia 6
Passage 7768
#7768 "Sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc": quod significet quod relinquent plane, ac aversabuntur et fugient praesentiam illorum, constat ex significatione "dimittere omne" quod sit relinquere plane; et ex significatione "expellendo expellere vos" quod sit aversari et fugere illos qui ab Ecclesia spirituali, quos infestarunt; qui enim aversatur praesentiam alicujus, etiam fugit illam, 1et quoque a se expellit illum. Quod nunc aversentur et fugiant illos qui ab Ecclesia spirituali, est quia bonum (c)et verum quae 2 influunt nunc cruciant illos; se habent illa sicut 3ulcera dolorifica, quae ne quidem 4tactum tepentis aquae, aut aspiratum aeris sufferunt, aut sicut oculus laesus non radios etiam lenes solis; ita apud infestantes, mens eorum naturalis tale saucium nunc est, nam postquam vastati sunt, hoc est, postquam rejecta sunt illa quae fuerunt fidei, 5tunc dolent ad minimum aspiratum boni et veri, inde aversatio 6. @1 is apparet sibi expellere cum ipse expellitur, reciprocum enim sistit illam apparentiam$ @2 i a praesentia eorum$ @3 vulnera$ @4 aspiratum$ @5 dolet id$ @6 i nunc$
Arcana Coelestia 6
Passage 7769
#7769 "Dic age in auribus populi": quod significet informationem et oboedientiam, constat ex significatione "dicere" (t)quod hic sit informatio, nam dicit hic Jehovah quid filii Israelis facturi quando ab Aegypto discedent; 1oboedientia significatur per "dicere in auribus," "aures" enim correspondent oboedientiae, (c)et inde significant 2illam, n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660. @1 i quod etiam sit obedientia,$ @2 obedientiam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7770
#7770 "Et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri": quod significet quod scientifica veri et boni, adempta malis qui fuerunt ab Ecclesia, addicanda erunt bonis qui inde, constat ex significatione "vasorum argenti et vasorum auri" quod sint scientifica veri et boni; quod "argentum" sit verum et "aurum" 1 bonum, videatur n. 1551, 1552, 2954, 5658, 6112, et quod "vasa" sint scientifica, n. 3068, 3079; scientifica vocantur vasa veri et boni quia continent illa; creditur quod scientifica veri et boni sint ipsa vera et bona quae sunt fidei; sed non sunt illa; sunt affectiones veri et boni quae faciunt fidem; illae influunt in scientifica, 2ut in sua vasa. Quod "petere illa ab Aegyptiis" sit auferre illa, et sibi addicare, patet; inde in capite praecedente iii dicitur quod "depraedarentur Aegyptios," vers. 22; et in capite sequente xii quod "eripuerint"; quod dicatur quod "vir peteret a socio, et mulier a socia 3 "est quia "vir" se refert ad verum et "mulier" ad bonum, ut quoque illa significant. 2 Quomodo haec se habent, videatur explicatio ad Exod. iii 21, 22, n. 6914, 6917; ex qua constare potest quod ipsa scientifica veri et boni, quae fuerunt illis ab Ecclesia qui sciverunt arcana fidei, et tamen vixerunt vitam mali, (x)transferantur ad illos qui ab Ecclesia spirituali; quomodo translatio illa fit, videatur 4 n. 6914; haec significantur per Domini verba apud Matthaeum, Dixit Dominus ad illum qui abivit et abscondidit talentum in terra, Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta: habenti namque omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet (x)auferetur 5; servum autem inutilem ejicite in tenebras exteriores, xxv 25, 28-30, et Luc. xix 24-26: similiter apud eundem, Quicumque habet, dabitur illi, ut abundanter habeat, quicumque vero non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xiii 12, et Marc. iv 24, 25: 3 causa est quia cognitiones boni et veri apud malos applicantur ad usus malos; 6et cognitiones boni et veri apud bonos applicantur ad usus bonos; cognitiones sunt eaedem, sed applicatio ad usus facit quale earum apud unumquemvis; se 7habent hae sicut divitiae mundanae, 8hae apud unum disponuntur ad usus 9bonos, 10 apud alterum ad usus 9malos; 11inde divitiae apud unumquemvis tales sunt, quales usus ad quos disponuntur; 12ex eo quoque patet quod eaedem cognitiones, sicut eaedem divitiae, quae fuerant apud malos, possint esse apud bonos, et inservire pro usibus bonis; ex his nunc constare potest 13quid repraesentat, quod mandatum ut filii Israelis mutuo peterent ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et sic eriperent et depraedarentur illos; 14talis ereptio seu depraedatio nusquam a Jehovah mandata fuisset nisi talia in spirituali mundo repraesentavisset: his similia sunt quae apud Esaiam, 4 Tandem erit mercatura Tyri, et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae; non reponetur, neque detinebitur, sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, xxiii 18; ibi de "Tyro" per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; "mercatura et merces meretriciae" sunt cognitiones 15 applicatae usibus malis; quod illae darentur bonis qui applicabunt illas ad usus bonos, significatur per quod "habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum, ad exsatiandum 10 tegenti se antiquo": etiam 16 5 apud Micham, Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos; et devovi quaestum eorum Jehovae, et opes eorum Domino totius terrae, iv 13; "comminuere populos multos" pro illos devastare; "quaestus qui devotus Jehovae et Domino totius terrae" sunt 17 cognitiones veri et boni. Quod David sanctificaverit Jehovae argentum et aurum quod sumpserat de gentibus quas subegit, de Syris, de Moabo, de filiis Ammonis, de Philisthaeis, de Amaleck, et de praeda Hadad Ezeris, 2 Sam. viii 11, 12, et quod Salomo sanctificata 18patris sui posuerit inter thesauros domus Jehovae, 1 Reg. vii 51, simile involvit. @1 i sit$ @2 sicut$ @3 i sua$ @4 i etiam$ @5 i ab eo$ @6 at$ @7 habet hoc$ @8 illae$ @9 A transposes bonos and malos$ @10 i et$ @11 ideo$ @12 inde quoque patet quod non referat apud quem cognitiones veri et boni sunt, esse enim possunt aeque apud malos quam apud bonos, similiter ac divitiae mundanae; et quod eaedem cum transferuntur a malis ad bonos, inserviant his pro usibus bonis, tametsi inserviverant illis prius pro usibus malis$ @13 cur mandatum quod$ @14 et quod per illa significetur quod scientifica veri et boni adempta malis, qui fuerant ab Ecclesia, addicanda erunt bonis qui etiam ab Ecclesia$ @15 i illae$ @16 i quae$ @17 i quoque$ @18 ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7771
#7771 "Et dedit Jehovah gratiam populi in oculis Aegyptiorum": quod significet timorem illorum qui in malis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas, constat ex illis quae prius n. 6914 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 6
Passage 7772
#7772 "Etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti": quod significet respectum pro vero Divino nunc, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex significatione "magnus valde" quod sit respectus, hic respectus ex timore, quoniam mali qui in inferno pro Divino non alium respectum habent quam 1timoris; quod "magnus valde" sit respectus, 2patet, nam dicitur "in oculis servorum, et in oculis populi"; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252; inde patet quod per "vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti" significetur respectus pro vero Divino in mente, nempe infestantium. @1 qui ex timore$ @2 est quia$
Arcana Coelestia 6
Passage 7773
#7773 "In oculis servorum, et in oculis populi": quod significet apud illos qui ibi in subordinatione erant, constat ex significatione "servorum et populi" quod sint qui subordinati; per "Pharaonem" enim repraesentantur primarii qui infestarunt, sub quibus subordinati reliqui. Quod significentur subordinati, est quia (x) apud malos aeque ac apud bonos, seu in inferno ut in caelo, est forma regiminis, sunt nempe dominationes et sunt subordinationes, absque illis societas nec 1cohaereret; sed subordinationes in 2caelo plane aliter se habent quam subordinationes in 2inferno; in caelo sunt omnes sicut pares, amat enim unus alterum ut frater fratrem; 3usque tamen unus praefert alterum sibi sicut praestat intelligentia et sapientia; ipse amor boni et veri facit ut quisque se quasi ex se subordinet illis qui in sapientia boni et in intelligentia veri prae se sunt; subordinationes autem in inferno sunt imperii, et inde saevitiae qui imperat saevit in illos qui non omni (t)suo nutui favent; habet enim quisque alterum pro hoste, exterius autem pro amico, colligationis causa contra violentiam aliorum; colligatio illa est qualis latronum; subordinati 4continue spirant ad dominium, et quoque erumpunt saepe; tunc status ibi lamentabilis, nam tunc saevitiae et crudelitates; hoc fit per vices. Ex his constare potest quomodo se habet cum subordinationibus in altera vita. @1 cohaerit$ @2 A transposes coelo and inferno$ @3 usque unus alterum praefert sibi, et id secundum intelligentiam et sapientiam$ @4 dominatorem odio habent, continue enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 7774
#7774 Vers. 4-8. Et dixit Moscheh, Ita dixit Jehovah, Circa medium noctis Ego exibo in medium Aegypti. Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum ancillae quae post molas; et omne primogenitum bestiae. Et erit clamor magnus in tota terra Aegypti, qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur. Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam, ad a viro et usque ad bestiam; propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem. Et descendent omnes servi tui illi ad me, et incurvabunt se mihi, dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis, et post ita exibo; et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae. "Et dixit Moscheh, Ita dixit Jehovah" significat instructionem: "Circa medium noctis" significat cum devastatio totalis: "Ego exibo in medium Aegypti" significat praesentiam Divini ubivis tunc: "et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti" significat damnationem fidei separatae a charitate tunc: "a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius" significat vera falsificata fidei quae primo loco: "usque ad primogenitum ancillae quae post molas" significat vera falsificata fidei quae postremo loco: "et omne primogenitum bestiae" significat fidei bona adulterata: "et erit clamor magnus in tota terra Aegypti" significat lamentationem interiorem: "qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur" significat quod talis status esset ut ei non similis dari" posset: "et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam" significat quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali non minimum damnationis et lamentationis esset: "ad a viro et usque ad bestiam" significat non quoad verum nec quoad bonum: "propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem" significat ut notum sit quale discrimen fit inter illos qui in malo et qui in bono: "et descendent omnes servi tui illi ad me" significat illos qui subordinati: "et incurvabunt se mihi" significat respectum ex timore pro vero Divino: "dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis" significat supplicationem ut discedant ab illis qui in vero a Divino sunt, a summo ad imum: "et post ita exibo" significat quod verum Divinum discedet: "et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae" significat praesentiae veri Divini divulsionem a damnandis.
Arcana Coelestia 6
Passage 7775
#7775 "Et dixit Moscheh, Ita dixit Jehovah" significat instructionem, ut supra n. (x)7765.
Arcana Coelestia 6
Passage 7776
#7776 "Circa medium noctis": quod significet cum devastatio totalis, constat ex significatione "medii noctis" quod sit cum densissima caligo, hoc est, cum merum falsum; "nox" enim significat statum falsi, n. 2353, 6000; 1"medium" ejus est summum; ita "medium noctis" est devastatio totalis 2. @1 A is confused, but possibly reads medium ejus est summum et primum cum non ad medium summum pervenit$ @2 i, quae nunc illis qui significantur per Aegyptios$
Arcana Coelestia 6
Passage 7777
#7777 "Ego exibo in medium Aegypti": quod significet praesentiam Divini ubivis tunc, constat ex significatione "exire per medium," cum dicitur de Jehovah, quod sit praesentia Divini; ubivis significatur per "medium," cum praedicatur de terra; nam "exire 1per medium Aegypti" est in omnem. @1 in$
Arcana Coelestia 6
Passage 7778
#7778 "Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti": quod significet damnationem fidei separatae a charitate, constat ex significatione "mori" quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119; et ex significatione "primogeniti" quod sit fides Ecclesiae per quam charitas, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; "primogenitus" autem "in terra Aegypti" est fides absque charitate, de 1qua videatur supra n. 7766. 2 Quod fidem absque charitate attinet, ulterius dicendum: fides quae absque charitate non est fides, sed modo scientia talium quae fidei, 2 vera enim fidei spectant charitatem ut suum finem ultimum, ac postea procedunt a charitate ut a suo fine primo; inde patet quod illa quae fidei sunt non dentur apud illos qui non in charitate; quod tamen detur scientia verorum fidei apud illos, notum est; haec scientia est quae (d)ab illis vocatur fides; 3et cum scientifica veri et boni fidei ab illis applicantur ad 4confirmanda falsa et mala, tunc non amplius sunt apud illos vera et bona fidei, nam accedunt ad falsa et mala, 5quibus inserviunt, 6nam spectantur in illis tunc ipsa illa falsa 3 et mala quae confirmant; illa quae genuinae fidei sunt spectant sursum ad caelum et ad Dominum, at illa quae fidei separatae a charitate sunt spectant deorsum, et cum confirmant 7mala et falsa, ad infernum; inde quoque patet quod fides separata a charitate non sit fides; 8ex his constare potest quid intelligitur per damnationem fidei separatae a charitate, quod nempe 9 falsificati veri et adulterati boni quae fidei, nam verum cum falsificatum est, non amplius est verum sed falsum, et bonum cum adulteratum non amplius est bonum sed malum; et ipsa fides non amplius est fides veri et boni sed falsi et mali, utcumque in externa forma apparet et sonat; et quod arcanum est, talis unicuique est fides, qualis est vita; si itaque vita damnata est, etiam est fides, est enim fides falsi cum vita est mali; quod ita sit, non apparet in mundo, sed manifestatur in altera vita, cum 10ibi mali deprivantur scientia veri et boni, tunc prodeunt e malis falsa quae apud illos recondita jacuerunt. 4 11 Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hoc persuasivum etiam putatur esse fides, sed non est fides; impressum enim est ex fine quod inserviat pro medio captandi lucrum, honores, et famam; vera illa quamdiu pro mediis inserviunt, amantur propter finem qui est malus, at cum non amplius inserviunt, relinquuntur, immo spectantur ut falsa; haec persuasio est quae vocatur fides persuasiva, et est quae intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, vii 22, 23: eadem fides etiam intelligitur per "lampades absque oleo" apud quinque virgines stultas, quae etiam dixerunt, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, Matth. xxv 11, 12; per "lampades" significantur vera fidei, et per "oleum" bonum charitatis; ita per "lampades absque oleo" vera fidei absque bono charitatis. @1 hac fide$ @2 i nam fides in se spectata est charitas,$ @3 at quatenus$ @4 confirmandum$ @5 ac illis$ @6 et$ @7 falsa et mala$ @8 inde patet$ @9 i damnatio$ @10 enim mali ibi deprivantur cognitionibus veri et boni, quae fuerant in memoriis eorum exterioribus$ @11 In A the remainder of this is an indistinct marginal insertion which appears to read: Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hoc persuasivum est quae putatur esse fides, sed non est fides, haeret enim in ea, ibi impressum ex origine quod inserviant pro mediis ad captandum lucri, honoris, famae, quamdiu iis favent, amantur propter finem; sed cum non amplius favent, relinquuntur, imo spectantur ut falsa, *** fides intelligitur per Domini verba ostensa$
Arcana Coelestia 6
Passage 7779
#7779 "A primogenito Pharaonis sessuro super throno illius": quod significet vera falsificata fidei quae primo loco, constat ex significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit scientificum in communi pervertens vera Ecclesiae, de qua n. 6015, 6651, (x) 6679, 6683, 6692; ita "primogenitus Pharaonis" est fides talium, proinde fides falsificatorum verorum fidei; et ex significatione "throni" quod sit regnum veri, ac in opposito sensu regnum falsi, de qua n. 5313; quod 1intelligantur per "primogenitum Pharaonis sessurum super throno illius" vera falsificata fidei quae primo loco, patet ex eo quod dicatur "usque ad primogenitum ancillae quae post molas," per quae significantur vera falsificata fidei quae postremo loco; et praeterea filius regis est primarium, quia rex est caput. 2 Vera falsificata primo loco sunt illa quae 2pro essentialibus agnoscuntur, sicut haec, quod fides salvet utcumque vixerat homo, et quod 3salvet hominem in ultima vitae ejus hora, et quod tunc purus sit a peccatis, ita quod haec abstergantur momento, sicut sordes manuum ab aquis; quae ponunt (d)quod fides detur (d)absque charitate, et quod, quoad salvationem hominis, vita nihil faciat, 4tum quod homo diabolus possit momento angelus Dei fieri; talia et similia sunt vera falsificata primo loco; quae inde derivantur proxime sunt secundo; 5 quae remote, sunt ultimo; dantur enim cujusvis veritatis derivationes 6amplae et longa serie, quarum quaedam intrant directe, quaedam oblique, 7quae modo tangunt, (t)ultima sunt. 3 Quod talia et similia sint vera falsificata fidei, 8manifeste patet; quis enim non scit, si juste cogitat, quod vita fidei faciat ut homo spiritualis sit, non autem fides nisi quantum ejus implantatum est vitae? vita hominis est ejus amor, et quod amat, hoc vult et hoc intendit, et quod vult et intendit, hoc facit; hoc est hominis esse, non autem quod scit et quod cogitat et non vult; id esse hominis nequaquam potest mutari in aliud esse per cogitare de mediatione et salvatione, sed per novam regenerationem, quae fit per multum vitae ejus; nam e novo concipietur, nascetur, adolescet 9; hoc non fit per cogitare et loqui, sed per velle et agere. 4 Haec dicta sunt quia per "primogenitum Pharaonis et 10primogenitos Aegyptiorum" significatur fides separata a charitate; quae quod non fides sit, sed 11 scientia talium quae sunt fidei, in praecedentibus ostensum est. Quod "Aegyptiorum primogeniti" illam fidem repraesentaverint, est causa quia Aegyptii prae reliquis, qui Ecclesiam repraesentativam post diluvii tempus constituerunt, 12in scientia ritualium Ecclesiae erant n. 4749, 4964, 4966, 6004; eo 13 tempore omnes ritus 14 erant repraesentativi spiritualium quae in caelo; haec noverunt Aegyptii prae reliquis, sed successu temporis coeperunt amare solas cognitiones, ac tunc, similiter ac hodie, in scientia talium quae Ecclesiae sunt ponere omne Ecclesiae, et non amplius in charitatis vita; ita invertebant totum ordinem Ecclesiae, quo inverso, vera quae fidei vocantur non potuerunt non falsificari; nam vera quae contra ordinem Divinum applicantur, quod fit cum ad mala, et apud Aegyptios ad magica, non amplius 15 sunt vera apud illos, sed a malis ad quae applicantur, trahunt quod sint falsa 16; sit illustrationi cultus 17vituli apud Aegyptios: sciverunt quid vitulus 5 18repraesentabat, quod nempe bonum charitatis; quamdiu hoc sciverunt, et hoc cogitaverunt, cum vitulos viderent, aut cum pararent vitulos in conviviis charitatis, qualia 19antiquis fuerunt, (c)et postea cum 20vituli adhiberentur in sacrificiis, tunc sane cogitabant, et simul cum angelis in caelo, nam illis vitulus est bonum charitatis; cum autem inciperent vitulos ex auro facere, et illos in templis suis ponere, ac colere, tunc 21insane cogitabant, et simul cum infernalibus; ita invertebant repraesentativum verum in repraesentativum falsum. @1 sint$ @2 essentialia vocantur, ut pro exemplo$ @3 hoc fieri posset in ultima vitae hora, ac ita quod peccata abstergantur momento, sicut manus illotae aquis$ @4 et$ @5 i et$ @6 in$ @7 quae altered to quaedom$ @8 quae in se non vera sunt, sed falsa, patet manifeste a Domini verbis de amore et charitate, deque vita; ubivis; et quod vita sit quae facit hominem, et sequatur illum From quod to facit ho is deleted, probably in error.$ @9 i, ac hoc est dein aetates percurret$ @10 per primogenitos reliquorum in Aegypto$ @11 i modo$ @12 habuerunt cognitiones rerum Ecclesiae et excoluerunt illas$ @13 i enim$ @14 i Ecclesiae$ @15 i dicenda$ @16 i, hoc est, separata a charitate falsum est$ @17 Aegyptiorum$ @18 significabat altered to significavit$ @19 eo tempore$ @20 adhiberent vitulos$ @21 consociabant se cum infernalibus, quia applicabant id quod bonum repraesentabat ad malum et ad magicum; quod tale verum per applicationem ad malum falsificatum sit, et ideo damnatum, patet$
Arcana Coelestia 6
Passage 7780
#7780 "Usque ad primogenitum ancillae quae post molas": quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua mox supra n. 7779; et quia est fides, est verum in complexu, nam verum est fidei quia credendum; ex significatione "ancillae" quod 1sit affectio exterior veri, seu affectio scientiarum, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849; 2"ancilla" autem "post molas" est affectio scientiarum maxime externa, nam per "post molas" significatur quod postremo loco est; "post molas" dicitur quia "mola" praedicatur de illis quae sunt fidei; frumentum enim per molas comminuitur in farinam et sic praeparatur ad panem, et per "farinam" significatur verum ex quo bonum, 3et per "panem" ipsum illud bonum quod inde; ita "sedere ad molas" est addiscere et imbuere talia quae inservitura sunt fidei et 4per fidem charitati; inde est quod antiqui, cum describerent prima doctrinae fidei rudimenta, descripserint (c)id per "sedere ad molas," et quae adhuc rudiora essent per "sedere post molas"; quia talia significabantur, idcirco Dominus, ubi de ultimo 5tempore Ecclesiae docet, dicit, Duae molentes in mola, una assumetur, et altera dereliquetur, Matth. xxiv (x)41; quae nequaquam dicta fuissent, nisi "mola" significaret illa quae fidei essent; quid "mola" et "molere" in sensu interno, videatur n. 4335. Quod vera fidei attinet, quae primo loco et quae postremo, sciendum quod illa vera fidei quae immediate procedunt ex bono charitatis sint quae primo loco, nam sunt bona in forma; vera autem quae ultimo loco sunt nuda vera; 6cum enim vera successive derivantur, recedunt in quovis gradu a bono, et tandem nuda (d)vera fiunt; talia vera sunt quae significantur per "ancillas post molas." @1 sint affectiones veri exteriores, seu affectiones$ @2 ancillae autem post molas, sunt affectiones scientiae maxime externae, quae in sensuali homine$ @3 quod significatur per panem$ @4 postea$ @5 judicio$ @6 ita procedunt vera a bono, cum$
Arcana Coelestia 6
Passage 7781
#7781 "Et omne primogenitum bestiae"; quod significet fidei bona adulterata, constat ex significatione "primogeniti" quod sit fides; et ex significatione "bestiae" quod sint affectiones boni, et in opposito sensu affectiones mali, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3519, (a)4724, 5198; quod "bestiae" talia significent, est ex repraesentativis in altera vita, n. 3218; ideo quoque talia per illas significabantur in sacrificiis, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; 1 quia "bestiae" illa significabant, 2ideo per "primogenitum bestiae" 3significatur veri bonum hic adulteratum, quia apud Aegyptios, qui omnia vera et bona 4 perverterunt per applicationes ad malos usus. @1 i et$ @2 idcirco$ @3 S first wrote significantur veri bona hic adulterata then he made bona and adulterata singular but left the verb unchanged.$ @4 i Ecclesiae$
Arcana Coelestia 6
Passage 7782
#7782 "Et erit clamor magnus in tota terra Aegypti": quod significet lamentationem interiorem, constat ex significatione "clamoris," qui propter primogenitos mortuos, in sensu interno propter damnationem, quod sit lamentatio; quod "clamor magnus" sit lamentatio interior, est quia lamentatio quo major est, eo est interior.
Arcana Coelestia 6
Passage 7783
#7783 "Qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur": quod significet quod talis status esset ut ei non similis dari posset, 1 constare potest ex illis quae n. 7649, (x)7686, explicata sunt. @1 i nempe falsi ex malo, et inde lamentationis,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7784
#7784 "Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam [suam]: "quod significet quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali non minimum damnationis et lamentationis erit, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione non movere canis linguam" quod sit non minimum damnationis (x)et lamentationis 1esse, nam opponitur clamori magno qui erit in terra Aegypti, qui est lamentatio interior, n. 7782, et hoc propter damnationem, quae significatur per "mortem primogenitorum" 2. 2 (m)Quod non minimum damnationis sit illis qui ab Ecclesia spirituali, hoc est, qui in bono 3Ecclesiae illius, non intelligendum quod absque omni malo sint, sed quod detineantur a malo in bono a Domino; proprium illorum non est nisi quam malum et damnatum, 4sed proprium Domini quod accipiunt est bonum, ita absque omni damnatione, ita intelligitur quod 5nihil damnationis illis qui in Domino sunt.(n) 3 Quod dicatur "non movebit canis linguam," est propter significationem "canis"; 6canis significat omnium infimos seu viles in Ecclesia, etiam qui extra Ecclesiam sunt, tum qui multum blaterant de talibus quae Ecclesiae 7, ac parum intelligunt; et in opposito sensu quid prorsus extra Ecclesiae fidem sunt, 8atque ea quae fidei contumeliis (x)afficiunt; quod "canes" significent illos qui extra Ecclesiam, constat apud Matthaeum, Jesus dixit ad mulierem Graecam Syrophoenissam, Non (t)bonum est sumere panem filiorum et projicere 9canibus; illa vero dixit, Certe, Domine, verum 9catelli etiam edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; tunc respondens Jesus dixit illi, Mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis; et sanata est 10filia ejus, xv 26-28, et Marc. vii 27, 28; ibi per "filios" intelliguntur qui intra Ecclesiam, et per "canes" qui extra 11: similiter per Canes qui lingebant ulcera Lazari, Luc. xvi 21; per divitem enim ibi in sensu interno intelligitur qui intra Ecclesiam, et inde divitiis spiritualibus, quae sunt cognitiones veri et boni, 4 abundat; "canes" pro illis qui 12intra Ecclesiam infimo loco sunt, qui de talibus quae Ecclesiae multum blaterant et parum intelligunt; ac in opposito sensu, qui ea quae fidei 13 contumeliis afficiunt: apud Esaiam, Speculatores ejus caeci omnes, non sciunt; omnes sunt canes muti, non possunt latrare; spectantes, cubantes, amantes dormire, lvi 10: apud Davidem, Tumultuantur sicut canis, circumeunt in urbe; quia eructant ore suo, gladii in labiis illorum, Ps. lix 7, ,] 15 [A.V. 6, 7, 14]: apud eundem, Ut imprimat pes tuus in sanguinem, linguam canum tuorum, Ps. lxviii (x)24 [A.V. 23]: apud Matthaeum, Ne detis quod sanctum est canibus; ne projicite margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent ea pedibus suis, et versi lacerent vos, vii 6; 14inde omnium vilissimum, quod projiciendum, per "canem 15 mortuum 16significatur, 1 Sam. (x)xxiv 15; 2 Sam. ix 8, xvi 9. 17 @1 fore$ @2 i, n. 7778$ @3 ejus$ @4 et quod non est proprii illorum sed Domini,$ @5 illis qui in Domino extra omni damnatione sint$ @6 canes significant infimos$ @7 i sunt$ @8 ac$ @9 Gk (kunaria)$ @10 GK (thugater)$ @11 i Ecclesiam$ @12 in Ecclesia$ @13 i sunt$ @14 quod$ @15 i autem$ @16 Before per$ @17 i Cum in coelo est sermo de vilissimis, tunc etiam in mundo spirituum repraesentantur canes.$
Arcana Coelestia 6
Passage 7785
#7785 "Ad a viro et usque ad bestiam": quod significet non quoad verum nec quoad bonum, constat ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione "bestiae" quod sit affectio boni, ita bonum, de qua mox supra n. 7781.
Arcana Coelestia 6
Passage 7786
#7786 "Propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem": quod significet ut notum sit quale discrimen fit inter illos qui in malo et qui in bono, constat ex significatione "scire" quod sit notum esse; ex repraesentatione "Aegyptiorum" quod sint qui in malo; per "Aegyptios" prius significati sunt qui in falso 1, nunc autem postquam 2vastati sunt quoad Ecclesiae vera quae sciverunt, per illos significantur qui in malo; per "mortem" enim "primogenitorum" significatur damnatio, quae est status mali; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7784, ita qui in bono; nam qui ab Ecclesia spirituali sunt per fidem ducuntur ad charitatem, ita per verum ad bonum. @1 i ex malo$ @2 quoad illa quae Ecclesiae vera faciunt, vastati sunt, significantur per illos qui in malo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7787
#7787 "Et descendent omnes servi tui [illi] ad me": quod significet illos qui subordinati, constat ex significatione "servorum Pharaonis" quod sint qui subordinati, de qua supra n. (x)7773.
Arcana Coelestia 6
Passage 7788
#7788 "Et incurvabunt se mihi": quod significet respectum ex timore pro vero Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione "incurvare se" quod sit humiliatio, hic autem, quia dicitur de illis qui in malo, est respectus ex timore; dicitur respectus ex timore quia 1mali non aliquem respectum pro vero Divino, ne quidem pro Ipso Divino habent, quam qui illis est ex timore; illi enim qui in inferno sunt se modo amant, et qui se modo amant non pro alio aliquem respectum habent, nam omnem respectum pro aliis, etiam pro Ipso Divino, vertunt ad se; ubi amor, ibi respectus 2, ubi non amor, ibi 3non respectus, nisi qui ex timore; inde est, quod mali in altera vita subeant poenas, usque tandem ut non hiscant insurgere contra bonos, et illos infestare; nam non per aliud medium quam per timorem poenarum absterrentur a faciendo malo. @1 illi qui in malo$ @2 i ex corde,$ @3 respectus non ex corde sed ex timore; inde etiam est, cum mali in altera vita pluries subierunt poenas, et tandem non hiscant insurgere contra bonos, et illos infestare; ob illam causam sunt punitiones malorum ibi,$
Arcana Coelestia 6
Passage 7789
#7789 "Dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis": quod significet supplicationem quod discedant ab illis qui in vero a Divino sunt, a summo ad imum, constat ex significatione "exire" quod sit discedere; ex repraesentatione "Moschis," qui hic est "tu," quod sit verum Divinum, ex significatione "populi" quod sint qui in vero a Divino; per "filios" enim "Israelis," qui hic 1sunt "populus," repraesentantur qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero boni et in bono veri, hic qui in vero a Divino, quia dicitur "populus qui in pedibus tuis," per "Moschen" enim repraesentatur 2 verum Divinum; et ex significatione "in pedibus tuis" quod sint qui infra sunt, ita qui subordinati; "pedes" enim significant inferiora, quia naturalia, mundus enim naturalis est infra mundum spiritualem; quod "pedes" significent naturalia, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; inde 3est quod dicatur "populus qui in pedibus tuis"; significatur etiam a summo ad imum, per "Moschen" summum, quia verum Divinum, per "populum in pedibus ejus" omnes et singuli qui in 4vero a Divino. @1 est$ @2 i, ut dictum,$ @3 in lingua originali, dicitur$ @4 illo et sub illo$
Arcana Coelestia 6
Passage 7790
#7790 "Et post ita exibo": quod significet quod verum Divinum discedet, constat ex significatione "exire" quod sit discedere; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum. Haec significant quod ab illis qui infestarunt probos, 1cum damnantur, omne verum Divinum 2 discedat, nam tunc in statu mali sui sunt, et malum rejicit et exstinguit omne verum Divinum; prius, antequam 3damnati sunt, vera fidei quidem sciverunt, sed usque vera 4in se non habuerunt; vera enim tunc in ore (c)illorum fuerunt, non autem in corde; quapropter cum 5quoad illa vastati sunt, remanet malum, et tunc quoque prodit falsum mali, quod reconditum in illis jacuerat; nam tametsi professi sunt vera, in illis tamen non fuerunt, sed 6 in falsis; ipsa etiam 7 professio veri, nec a suo principio, nempe ex bono, descendit, sed ex malo, nam fuit illis propter lucrum, honores, et famam, ita propter se et mundum. Vera quae ex tali principio descendunt haerent in superficie, et inde, cum vastantur, sicut squamae decidunt, et cum decidunt, relinquunt loca graveolentia et putentia ex falsis quae ex malis ibi exhalant; talis sors est illorum qui sciverunt vera fidei et tamen vixerunt contra illa, secundum Domini verba apud Lucam, Ille servus qui scit voluntatem Domini, sed neque parat se, neque facit voluntatem ejus, percutietur multis: qui vero non novit, licet faciat digna plagis, percutietur paucis, xii 47, 48. @1 postquam damnati sunt$ @2 i, hoc est, omne verum fidei,$ @3 missi in infernum$ @4 After habuerunt$ @5 vastati sunt quoad scientia veri et boni fidei, tunc remanet malum, et quoque falsum mali quae intra illos fuerunt$ @6 i fuerunt$ @7 In A the rest of this reads vera, quae professi, nec a suo principio, nempe ex bono, descenderunt, sed ex malo, nam professio veri fuit illis propter lucrum, honores, et famam. Vera quae ex tali principio descendunt, (m)quia sunt vera oris, haerent solum in superficie, ac inde cum vastantur sicut squamae decidunt, et cum decidunt loca illa ubi fuerant, repleta sunt malis, ex quibus falsa continue exspirant, sunt ibi quasi ulcera graveolentia secundum impressiones gradus fidei; talis est sors illorum qui sciverunt vera fidei, et tamen vixerant vitam mali, Luc. xii 47, 48.(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 7791
#7791 "Et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae": quod significet praesentiae veri Divini divulsionem a damnandis, constat ex significatione "exire" quod sit discedere, hic divelli, quia dicitur "in excandescentia irae"; (m)ultimo etiam, quando damnatio, est divulsio, nam cum verum Divinum incipiunt aversari, tum timere, et tandem horrere ad praesentiam ejus, tunc divellunt se ab illo;(n) ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua etiam 1saepius, hic autem qui damnandi, damnatio enim significatur per quod "primogeniti morti dandi 2essent," n. 7778; et ex significatione "excandescentiae irae" quod sit 3repugnantia et aversio, de qua n. 3614, 5034, 5798, et cum tribuitur Divino, ut hic Divino Vero, quod per "Moschen" repraesentatur, non intelligitur quod Divinum avertat Se, sed quod illi qui in malo, n. 5798; "excandescentia" praedicatur de falso et "ira" de malo, n. 3614. @1 saepe$ @2 sint$ @3 zelus, nam vero Divino non est aliquid irae, sed est zelus, qui in externa forma apparet sicut ira; in proprio sensu per excandescentiam irae significatur repugnantia et aversio, ut n. 3614, 5034, 5798, et cum tribuitur Divino, non intelligitur repugnantia et aversio a Divino, sed ab illis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7792
#7792 Vers. 9, 10. Et dixit Jehovah ad Moschen, Non audiet ad vos Pharao; propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti. Et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone; et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis e terra sua. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat informationem: "Non audiet ad vos Pharao" significat non oboedientiam: "propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti" significat ut confirmentur quod in nulla fide fuerint, sed in malo: "et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone" significat quod vastationes illae, et inde confirmationes quod in malo sint, factae sint per verum procedens a Divino: "et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis" significat quod se obstinarent: "et non dimisit filios Israelis e terra sua" significat quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali.
Arcana Coelestia 6
Passage 7793
#7793 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet informationem, constat ex significatione "dicere," cum a Jehovah praedicitur quid fiet, quod sit informatio.
Arcana Coelestia 6
Passage 7794
#7794 "Non audiet ad vos Pharao": quod significet non oboedientiam, constat ex significatione "audire" quod sit 1oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017, 7216; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestarunt probos in altera vita, nunc iidem qui damnandi. @1 obedire$
Arcana Coelestia 6
Passage 7795
#7795 "Propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti": quod significet ut confirmetur quod in nulla fide fuerint, sed in malo, constat ex significatione "prodigiorum et signorum" quae facta sunt in Aegypto, quod 1sint vastationes et inde confirmationes quod in malo sint, de qua n. 7633; "prodigia" enim illa significabant totidem 2gradus vastationis illorum qui intra Ecclesiam in scientia 3talium quae fidei fuerunt et tamen vixerunt male, et quia illi sunt qui probos in altera vita infestant, est status illorum 4nunc qui hic significatur, n. 7465; per "multiplicari illa prodigia" 5significantur gradus successivi illorum statuum; causa quod 6totidem gradus sint, est ut confirmentur mali quod in malo sint, et quoque ut boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vixerunt, n. 7633; nisi forent illae causae, potuissent mali absque tot statuum mutationibus successivis ilico damnari et demitti in infernum. 2 Quod mali antequam damnantur (c)et mittuntur in infernum, subeant tot status, prorsus ignotum est in mundo; creditur quod homo statim vel damnetur vel salvetur, et quod hoc fiat absque omni processu; sed res aliter se habet; justitia ibi regnat; non damnatur aliquis priusquam ipse scit ac interius evictus est quod in malo sit, et quod prorsus in caelo esse nequeat; aperiuntur 7quoque illi mala sua, secundum Domini verba apud Lucam, Nihil occultatum est quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur: ideo quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 2, 3, 9; Matth. x 26; Marc. iv 22; et 8quod magis, etiam (x)admonetur ut a malo desistat, sed cum hoc nequit propter dominium mali, tunc adimitur illi potentia malum faciendi per falsificationes veri et simulationes boni, quod fit successive ab uno 9gradu in alterum, et tandem sequitur damnatio, ac 10demissio in infernum; hoc fit cum venit in 11malum (t)suae vitae. 3 Malum vitae est malum voluntatis et cogitationis 12inde; ita qualis homo est interius, et qualis foret exterius, si non obstarent leges, nec timores jacturae lucri, honoris, famae, et quoque vitae; illa est vita quae unumquemvis 13sequitur post mortem; non autem 14vita externa, nisi quae procedit ex interna; homo enim in externis simulat contrarium; quare cum 15homo post mortem quoad externa vastatur, tunc patet qualis fuit et voluntate et cogitatione; ad hunc statum unusquisque malus per vastationis gradus redigitur, omnis enim vastatio in altera vita progreditur ab externis ad interna; ex his constare potest qualis justitia est in altera vita, et 16qualis processus antequam damnatur malus. Inde patet quod per "multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti" significetur ut confirmentur quod in nulla fide fuerint, sed in malo; quod illis qui in malo nulla fides sit, videatur supra n. 7778. @1 fuerint ut cognoscerent mali$ @2 status$ @3 doctrinalium$ @4 quos significabant$ @5 significatur statuum illorum successio$ @6 ita multiplicentur, seu quod totidem sint$ @7 etiam$ @8 quoque admonetur ut ab illis$ @9 statu$ @10 immissio$ @11 malum altered to mala$ @12 et inde qualis homo$ @13 manet$ @14 actio, nisi quae procedit inde, actio enim$ @15 haec cum reliquis externis adimitur, hoc est, quoad ea$ @16 quomodo damnatio sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 7796
#7796 "Et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone": quod significet quod vastationes illae, et inde confirmationes quod in malo sint, factae sint per verum procedens a Divino, constat ex repraesentatione "Moschis et Aharonis" quod sint verum Divinum, "Moscheh" verum quod immediate procedit a Divino, et "Aharon" quod mediate, de qua n. 7010, 7089, 7382; et ex significatione "prodigiorum quae facta in Aegypto seu coram Pharaone" quod sint totidem vastationes illorum qui ab Ecclesia et male vixerunt; quod prodigia Aegypti sint illa, constare potest a significatione cujusvis prodigii; 1quod etiam sint confirmationes quod 2non in fide sed in malo sint, videatur mox supra, n. 7795. Dicitur quod "Moscheh et Aharon fecerint prodigia illa," cum tamen non ab illis sed a Divino facta sunt; sed ita dictum est quia per "Moschen et Aharonem" repraesentatur verum Divinum, et 3prodigia a Divino per verum ab Ipso procedens facta sunt; omnia enim quae fiunt ab Ipso Divino 4fiunt per verum ab Ipso procedens; Ipsum Divinum est Esse omnium, at verum procedens ab Ipso est inde Existere omnium; Ipsum Bonum, quod est Esse Divinum, omnia producit per Verum suum. 5Dicitur quod vastationes factae sint per verum a Divino sed intelligendum quod Divinum Verum non sit causa, Divinum enim neminem vastat; sed malus ipse semet vastat, per id quod obstinet se contra verum Divinum, id exstinguendo, vel rejiciendo, vel pervertendo, et quod vertat bonum Divinum, quod continue influit, in malum, hoc tunc est quod vastat; inde patet unde causa quod non sit influxus boni et veri a Divino causa, nam absque influxu illorum nulla est vita, sed est conversio illorum in malum et falsum, quod fit ab illo qui in malo est. @1 et quod$ @2 illi$ @3 illa$ @4 hoc fit$ @5 Sed usque a Divino Bono seu Divino Esse fiunt omnia, nam verum Divinum est Bonum seu Esse Divinum in tali forma, ut omnia produci possint; inde est, cum dicitur quod verum Divinum producat, intelligendum quod bonum Divinum producat per verum procedens ab Ipso. Vastationes malorum non fiunt per verum Divinum, ut a causa, nam Divinum neminem vastat, (m)sed fiunt ab ipsis malis, quod resistant vero Divino et illud apud se vel exstinguant, vel rejiciant, vel pervertant; effectus inde est quod vastantur, quod fit per verum Divinum quod influit, sed absque ulla ejus causa, nam absque vero Divino nulla vita$
Arcana Coelestia 6
Passage 7797
#7797 "Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis": quod significet quod se obstinarent, constat ex significatione "obfirmare cor" quod sit se obstinare, de qua n. 7272, 7300, 7305; quod Jehovah non obfirmet cor, aut malum faciat, tametsi Ipsi in Verbi sensu litterae id tribuitur, videatur n. 7533, (a)7632, 7643.
Arcana Coelestia 6
Passage 7798
#7798 "Et non dimisit filios Israelis e terra sua": quod significet quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "dimittere" quod sit relinquere; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. De Spiritibus et Incolis Planetae (x)Jovis
Arcana Coelestia 6
Passage 7799
#7799 Cum spiritibus et angelis planetae Jovis diutius sociare 1commercium datum est quam cum spiritibus reliquorum planetarum; quapropter de statu illorum et incolarum illius planetae plura memoranda sunt. @1 consortium$
Arcana Coelestia 6
Passage 7800
#7800 Planeta Jovis non quidem apparet illis qui in altera vita, sed spiritus qui inde sunt; hi apparent antrorsum ad sinistrum ad aliqualem distantiam, et hoc constanter; ibi quoque est planeta in idea spirituum et angelorum. Sunt spiritus cujusvis planetae separati a se mutuo, et sunt 1juxta suum orbem; causa quod separati sint, est quia alia indole sunt, et in alia provincia 2in Maximo Homine; et qui diversa indole sunt apparent remoti ab aliis secundum diversitatem; omnis separatio et distinctio spirituum et angelorum quoad loca et distantias in altera vita apparet secundum diversitates indolum et geniorum; nam locus correspondet statui, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 prope$ @2 Maximi Hominis$
Arcana Coelestia 6
Passage 7801
#7801 Sunt plura genera spirituum e planeta Jovis, sed sunt tria cum quibus conversatus sum et saepe locutus. Unum genus, quod etiam est infimum, apparet obscurum, paene nigrum; spernuntur ab aliis, 1et vocantur castigatores, quia castigant suae telluris incolas qui male vivunt; 2continue cupiunt ad caelum venire. Alterum genus lucet facie sicut ex lumine reflexo candelae; apparent sedere sicut idola, nam patiuntur se adorari ab aliis, imprimis a servis quos habuerunt 3 in mundo; ibi enim persuaserunt illis quod 4essent mediatores ad Dominum; 5 dicuntur ab illis sancti et quoque domini. Tertium genus, quod optimum, praevalet reliquis intelligentia et sapientia; 6 apparent in amictu caeruleo seu coloris caelestis cum intertextis miculis auri. Ipsi autem angeli qui ex tellure illa sunt simul cum angelis reliquarum tellurum sunt; nam omnes 7vere angeli unum commune caelum constituunt. @1 vocantur etiam$ @2 Before vocantur$ @3 i cum fuerunt$ @4 sint$ @5 i illi spiritus$ @6 i et vocantur angeli, et ubi simul sunt, vocatur coelum, quod superius est ad dextrum;$ @7 qui vere angeli sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 7802
#7802 Commune est in illa tellure quod spiritus loquantur cum incolis et instruant eos, et quoque castigent si male egerant; de qua re quia plura mihi ab angelis eorum relata sunt, velim ordine illa memorare. Quod spiritus 1ibi cum hominibus loquantur, est causa quia multum cogitant de caelo et de vita post mortem, et quod de vita in mundo respective parum solliciti sint; sciunt enim quod victuri cum obeunt, et in statu felici secundum statum interni sui hominis formatum in mundo. Loqui cum spiritibus et angelis etiam commune fuit in hac tellure antiquis temporibus, ex simili causa, quod nempe cogitaverint de caelo et parum de mundo; sed communicatio illa viva cum caelo tempore clausa est, sicut homo ab interno factus est externus, hoc est, sicut cogitare coepit de mundo et parum de caelo; et 2magis cum non amplius crederet dari caelum nec infernum, nec in se esse hominem spiritum qui vivat post mortem; hodie enim creditur quod corpus vivat ex se, non ex suo spiritu; quare nisi homo nunc fidem (t)habere posset, quod cum corpore resurrecturus, nullam 3 de resurrectione fidem haberet. @1 After hominibus$ @2 tandem$ @3 i prorsus$
Arcana Coelestia 6
Passage 7803
#7803 Quod loquelam spirituum cum incolis telluris Jovis attinet, sunt spiritus qui castigant, sunt qui instruunt, et sunt qui regunt illos. Spiritus qui castigant applicant se lateri sinistro, et se inclinant versus tergum; et cum ibi, depromunt ex memoria hominis omnia ejus facta et cogitata; hoc enim spiritibus facile est, nam cum ad hominem alluunt, in omnem ejus memoriam ilico veniunt, n. 6192, 6193, 6198, 6199, 6214; 1 si inveniunt quod male egerit aut male cogitaverit, redarguunt illum, et quoque castigant dolore artuum pedum sive manuum, aut dolore circa epigastricam regionem; hoc quoque possunt spiritus dextre, quando permittitur; tales cum ad hominem veniunt, incutiunt horrorem 2cum timore; inde scit adventum eorum; incutere timorem possunt mali spiritus cum aliquem adeunt, imprimis illi qui, dum vixerunt in mundo, fuerunt latrones. Ut scirem quomodo 3illi spiritus faciunt, cum ad hominem suae telluris veniunt, permissum fuit, ut talis spiritus etiam me adiret; quando prope erat, horror cum timore (t)me occupavit manifeste, at non interius sed exterius territus horrui, quia novi quod talis spiritus esset; visus etiam est, et apparuit sicut nubes obscura cum stellulis mobilibus in nube; stellae mobiles significant falsitates, at stellae fixae veritates; is se applicuit sinistro meo lateri versus tergum; et quoque incepit me redarguere ex factis et cogitatis, quae deprompsit ex memoria mea, et sinistre interpretabatur; sed impeditus est ab angelis qui etiam aderant. 4 Cum appercepit quod apud alium quam 5 suae telluris hominem esset, coepit mecum loqui et dicere quod omnia et singula quae homo egit et cogitavit, cum venit ad illum, sciat; tum quod severe redarguat illum, et quoque castiget variis doloribus. @1 i et$ @2 ex quo$ @3 hi$ @4 i Et$ @5 i apud$
Arcana Coelestia 6
Passage 7804
#7804 Spiritus autem qui instruunt applicant quoque se lateri illorum sinistro, sed magis antrorsum; redarguunt etiam, sed leniter, et 1mox docent quomodo victurus; apparent illi etiam obscuri, at non ut priores sicut nubes, 2sed sicut saccis 3induti; hi vocantur instructores, priores autem castigatores. @1 tunc quoque$ @2 d sed i et$ @3 investiti$
Arcana Coelestia 6
Passage 7805
#7805 Cum spiritus illi adsunt, etiam spiritus angelici qui quoque ex tellure illorum adsunt, et assident capiti, et id speciali modo quasi implent; percipitur 1etiam praesentia illorum ibi sicut lenis aspiratio, nam timent ne homo ex illorum allapsu et influxu vel minimum doloris aut anxietatis percipiat; illi regant spiritus castigatores et instructores, illos ne homini pejus faciant quam permittitur a Domino, 2hos ut verum dicant. Cum spiritibus illis angelicis etiam loqui datum est. @1 enim$ @2 et quoque regunt spiritus instructores$
Arcana Coelestia 6
Passage 7806
#7806 Sunt bina signa quae apparent spiritibus illis cum apud hominem sunt; vident virum albentis faciei antiquum; hoc signum est ne aliud dicant quam verum; vident etiam faciem in fenestra; hoc signum est ut inde discedant; visus mihi est et antiquus ille, et quoque facies in fenestra; qua visa spiritus ilico a me discessit.
Arcana Coelestia 6
Passage 7807
#7807 Cum spiritus castigator apud me erat, tunc spiritus angelici tenebant faciem meam continue hilarem et ridentem, ac regionem circum labra prominentem, ac os meum 1apertum; hoc faciunt angeli per influxum perfacile; dicebant quod talem vultum inducant incolis telluris suae cum adsunt. @1 patens$
Arcana Coelestia 6
Passage 7808
#7808 Si homo post castigationem et instructionem iterum malum facit, aut malum cogitat facere, et semet tunc non ex praeceptis veri inhibet, tunc, si redit spiritus castigator, severius punitur; sed angelici spiritus moderantur punitionem secundum intentionem in factis et secundum voluntatem in cogitatis.
Arcana Coelestia 6
Passage 7809
#7809 Spiritus ibi loquuntur cum homine, non autem vicissim homo cum 1spiritibus, solum 2haec verba quando instruitur, quod non amplius ita faciet. Nec licet ei dicere alicui ex suis quod spiritus cum illo locutus sit; si hoc facit, severe punitur. Putabant spiritus illi Joviales cum apud me erant, principio quod essent apud hominem suae telluris; sed cum loquerer vicissim cum illis, et quoque cum cogitarem quod talia vellem publico 3dare, et (t)tunc non liceret illis castigare nec instruere, animadvertebant quod apud alium essent. @1 spiritu$ @2 quando instruitur illa verba$ @3 darem$
Arcana Coelestia 6
Passage 7810
#7810 Alio tempore etiam venit ad me spiritus castigator, et applicuit se lateri meo sinistro infra medium corporis, ut prius, et quoque tunc voluit punire; sed 1arcebatur ab angelis eorum qui etiam tunc aderant. Ostendebat mihi 2 tunc punitionum genera quae illis permissa sunt inferre hominibus suae telluris, si male agunt 3et male agere intendunt; erat, praeter dolorem artuum, etiam coarctatio dolorifica circa medium ventrem, quae sentitur sicut compressio a cingulo acuto; tum etiam erat respirationis sublatio per vices usque ad angustias; tum quoque inhibitio ne aliquid praeter panem ederent; demum denuntiatio mortis si similia facere non intermitterent, et tunc privatio gaudii ex conjuge, liberis, et sociis; dolor inde tunc quoque insinuatur. @1 impediebatur$ @2 i is$ @3 vel$
Arcana Coelestia 6
Passage 7811
#7811 Ex his constare potest quod angeli eorum qui capiti assident speciem judicationis habeant super hominem, nam angeli permittunt, moderantur, inhibent, ac influunt; sed illis dicere datum est, ne credant quod illi judicent, 1verum quod solus Dominus sit Judex, et quod ab Ipso influant penes illos omnia quae illi spiritibus castigatoribus et instructoribus jubent et praecipiunt, et quod illa appareant sicut ab illis.
Arcana Coelestia 6
Passage 7812
#7812 Praeter spiritus de quibus nunc memoratum est dantur etiam spiritus qui contraria suadent; suntque illi qui, dum vixerunt in mundo, e societate aliorum exterminati sunt, quia mali; quando alluunt, apparet sicut ignis volans, qui prope faciem delabitur; se locant 2infra ad posteriora hominis, et inde 3versus superiora loquantur; loquuntur contraria illis quae spiritus instructor ab angelis 4dixit, quod nempe non vivendum 5secundum instructionem, sed ex arbitrio et in licentia, et similia; ut plurimum veniunt statim postquam abiverunt priores spiritus; 6ast homines ibi sciunt quinam et quales spiritus illi sunt, et ideo nihil curant illos; sed usque ita discunt quid malum, et sic quid bonum; nam per malum discitur quid bonum, quippe quale boni ex suo contrario 7noscitur; omnis perceptio rei est secundum reflexionem relativam ad discrimina ex contrariis vario modo et vario gradu. @1 sed$ @2 inferius$ @3 loquuntur versus superiora; et$ @4 dixerat$ @5 sit secundum illorum$ @6 sed quia sciunt ibi homines$ @7 d noscitur, i, et consequenter ex ea relatione ad illud noscitur; nam$
Arcana Coelestia 6
Passage 7813
#7813 Continuatio de spiritibus et incolis planetae Jovis ad finem capitis sequentis.