Arcana Coelestia – Exodus, caput 07

EXODI CAPUT SEPTIMUM DOCTRINA CHARITATIS

Arcana Coelestia 6
Passage 7255

#7255 Quia bonum facit caelum apud hominem et malum facit infernum, sciendum est omnino quid bonum et quid malum; prius dictum est quod id bonum sit quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; et quod id malum sit quod est amoris sui et amoris mundi; inde sequitur quod non nisi quam (x)ex amoribus sciatur quid bonum et quid malum.

Arcana Coelestia 6
Passage 7256

#7256 Omnia in universo quae sunt secundum ordinem Divinum se referunt ad bonum et verum; et omnia in universo quae sunt contra ordinem Divinum se referunt ad malum et falsum; causa est quia bonum et verum, quae procedunt a Divino, faciunt ordinem adeo ut sint ordo.

Arcana Coelestia 6
Passage 7257

#7257 Bonum quod est amoris in Dominum vocatur bonum caeleste, 1et bonum quod est charitatis erga proximum vocatur bonum spirituale; quae et quanta differentia est inter bonum caeleste, quod est amoris in Dominum, et inter bonum spirituale, quod est charitatis erga proximum, in sequentibus dicendum est. @1 at$

Arcana Coelestia 6
Passage 7258

#7258 Doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum, est amplissima et simul arcanissima; doctrina autem boni spiritualis, quae est charitatis erga proximum est quoque ampla et arcana, sed minus quam doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum. Quod doctrina charitatis sit ampla, inde constare potest quod charitas non detur similis apud unum ut apud alterum, nec quod proximus sit similis unus sicut alter.

Arcana Coelestia 6
Passage 7259

#7259 Quia tam ampla fuit doctrina charitatis, antiqui, apud quos doctrina charitatis 2fuit ipsa doctrina Ecclesiae, distinguebant charitatem erga proximum in plures classes quas etiam subdividebant, et singulis classibus indebant nomina, et docebant quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe et quomodo erga illos qui in altera; et sic redigebant doctrinam charitatis in ordinem, et exercitia charitatis ut (t)distincte caderent sub intellectum.

Arcana Coelestia 6
Passage 7260

#7260 Nomina quae indebant illis erga quos charitatem exercerent 1 erant plura; quosdam vocabant caecos, quosdam claudos, quosdam mancos, quosdam pauperes, tum miseros et affictos, quosdam pupillos, quosdam viduas; in genere autem vocabant illos esurientes quibus darent edere, sitientes quibus darent bibere, peregrinos quos colligerent, nudos quos induerent, aegrotos quos visitarent, et in carcere ad quos venirent; de his videatur n. 4954-4959. @1 i, de quibus in suis classibus agebant,$

Arcana Coelestia 6
Passage 7261

#7261 Haec nomina e caelo data fuerunt antiquis qui ab Ecclesia, et per illos qui ita nominabantur intelligebant qui spiritualiter tales essent; doctrina illorum charitatis docebat quinam essent et 1qualis esset erga unumquemvis charitas 2. @1 qualiter$ @2 i exerceretur$

Arcana Coelestia 6
Passage 7262

#7262 Inde est quod eadem illa nomina in Verbo sint et significent illos qui tales in spirituali sensu sunt. Verbum 1 in se non est nisi quam doctrina amoris in Dominum et 2 charitatis erga proximum, ut quoque Dominus docet, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, hoc est primum et magnum mandatum; secundum (t)est simile illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40]; Lex et Prophetae" sunt totum Verbum. @1 i enim$ @2 i doctrina$

Arcana Coelestia 6
Passage 7263

#7263 Quod eadem illa nomina in Verbo sint, est quia illi qui in externo cultu erant erga tales qui ita nominabantur charitatem exercerent; et qui in interno cultu, erga tales spiritualiter intellectos; ita quod simplices simpliciter intelligerent et facerent Verbum, et (x)quod sapientes sapienter; tum quoque, ut simplices per externa charitatis initiarentur in interna ejus. CAPUT VII 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus. 2. Tu loqueris omne quod praecepero tibi; et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem, et mittat filios Israelis e terra sua. 3. Et Ego obdurabo cor Pharaonis, et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea, in terra Aegypti. 4. Et non audiet ad vos Pharao; et dabo manum Meam in Aegyptios, et educam exercitus Meos, populum Meum, filios Israelis, e terra Aegypti, judiciis magnis. 5. Et cognoscent Aegyptii quod Ego JEHOVAH, in extendere Me manum Meam super 1Aegyptios, et eduxero filios Israelis e medio illorum. @1 Aegyptum I$ 6. Et fecit Moscheh et Aharon, quemadmodum praecipit JEHOVAH illis, ita fecerunt. 7. Et Moscheh filius octoginta annorum, et Aharon filius trium et octoginta annorum, in loqui illos ad Pharaonem. 8. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, dicendo, 9. Quod cum dixerit ad vos Pharao, dicendo, Date vobis prodigium; et dices ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone, erit in serpentem aqueum. 10. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit JEHOVAH, et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone, et coram servis illius, et factus in serpentem aqueum. 11. Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores, et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis ita. 12. Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos; et deglutivit baculus Aharonis baculos illorum. 13. Et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 14. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ingravatum est cor Pharaonis, renuit mittere populum. 15. Vade ad Pharaonem in matutino, ecce egreditur ad aquas, et 1consistes obviam illi juxta ripam fluminis, et baculum qui versus in serpentem accipe in manum tuam. @1 consiste I$ 16. Et dices ad illum, JEHOVAH DEUS Hebraeorum misit me ad te, dicendo, Mitte populum Meum, 1et serviant Mihi in deserto, et ecce non audivisti usque huc. @1 ut I$ 17. Ita dixit JEHOVAH, In hoc cognosces quod Ego JEHOVAH, ecce ego percutio baculo qui in manu mea, super aquas quae in fluvio, et vertentur in sanguinem. 18. Et piscis qui in fluvio morietur, et putebit fluvius, et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio. 19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti, super flumina illorum, super fluvios illorum, et super stagna illorum, et super omnem congregationem aquarum illorum, et erunt sanguis; et erit sanguis in omni terra Aegypti, et in lignis et in lapidibus. 20. Et fecerunt ita Moscheh et Aharon quemadmodum praecepit JEHOVAH, et sustulit baculum, et percussit aquas quae in fluvio, ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum illius; et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem. 21. Et piscis qui in fluvio moriebatur, et putuit fluvius, et non potuerunt Aegyptii bibere aquam ex fluvio; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22. Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis; et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 23. Et respexit Pharao, et venit ad domum suam, et non posuit cor suum etiam ad hoc. 24. Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum, quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii. 25. Et impleti septem dies postquam percutere JEHOVAH fluvium. 126. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Veni ad Pharaonem, (x)et dices ad illum, Ita dicit JEHOVAH, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. @1 AV viii L begins here.$ 27. Et si renuis tu mittere, ecce Ego 1afficiam omnem terminum tuum ranis. @1 afficiam altered to afficio A, afficio I, cp n. 7345, 7351$ 28. Et prorepere faciet fluvius ranas, et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui, et super lectum tuum, et in domum servorum tuorum, et 1in populum tuum, et in clibanos tuos, et in mactras tuas. @1 S first wrote in populum tuum then altered to populi tui but did not d in I has in populi tui here. cp n. 7345 lines 7 and 4e and n. 7355.$ 29. Et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae. CONTENTA

Arcana Coelestia 6
Passage 7264

#7264 Agitur in sensu interno in sequentibus de vastatione, et tandem 1 damnatione illorum qui in 2falsis et malis sunt; processus devastationis illorum (x)describitur per undecim plagas Aegyptiis et terrae illorum illatas. @1 i de$ @2 malis sunt et falsis$

Arcana Coelestia 6
Passage 7265

#7265 In hoc capite in sensu interno agitur de tribus primis gradibus vastationis: 1Primus, qui est quod apud illos inciperent regnare merae fallaciae, unde falsa, 2 describitur per serpentem in quem versus est baculus (x)Aharonis: 3Secundus, qui est quod ipsa vera apud illos fierent falsa, et quod falsa vera, 2 describitur per sanguinem in quem versae sunt aquae: 4Tertius gradus, qui est quod ex falsis ratiocinarentur contra vera et bona quae Ecclesiae, 2 describitur per ranas e fluvio. @1 primus altered to de primo then primus restored$ @2 i hic gradus$ @3 Secundus gradus altered to de Secundo$ @4 Tertius gradus altered to de Tertio gradu$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 6
Passage 7266

#7266 Vers. 1-7. Et dixit Jehovah ad Moschen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris omne quod praecepero tibi; et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem, et mittat filios Israelis e terra sua. Et Ego obdurabo cor Pharaonis, et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea, in terra Aegypti. Et non audiet ad vos Pharao; et dabo manum Meam in Aegyptios, et educam exercitus Meos, populum Meum, filios Israelis, e terra Aegypti, judiciis magnis. Et cognoscent Aegyptii quod Ego Jehovah, in extendere Me manum Meam super Aegyptios, et eduxero filios Israelis e medio illorum. Et fecit Moscheh et Aharon, quemadmodum praecepit Jehovah illis, ita fecerunt. Et Moscheh filius octoginta annorum, et Aharon filius trium et octoginta annorum, in loqui illos ad Pharaonem. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem: "Vide, dedi te deum Pharaoni" significat legem Divinam et ejus potentiam super illos qui in falsis: "et Aharon frater tuus erit propheta tuus" significat doctrinam inde: "tu loqueris omne quod praecepero tibi" significat receptionem influxus Divini et communicationem: "et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem" significat receptionem influxus inde et communicationem cum illis qui in falsis: "et mittat filios Israelis" significat ut recedant ab infestatione: "et Ego obdurabo cor Pharaonis" significat obstinationem a malo falsi: "et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea" significat admonitiones omnis generis, nec aliquid deerit: "in terra Aegypti" significat ubi illi qui infestant: "et non audiet ad vos Pharao" significat quod non recepturi qui in falsis: "et dabo manum Meam in Aegyptios" significat quod ideo per Divinam potentiam adigentur: "et educam exercitum Meum, populum Meum, filios Israelis" significat quod liberandi qui in bonis et veris: "e terra Aegypti" significat ab infestationibus: "judiciis magnis" significat secundum leges ordinis: "et 1cognoscant Aegyptii quod Ego Jehovah" significat quod timorem habebunt pro Divino: "in extendere manum Meam super Aegyptios" significat cum potentiam Divinam in se animadvertunt: "et eduxero filios Israelis e medio illorum" significat et cum videbunt liberari illos qui ab Ecclesia spirituali: "et fecit Moscheh et Aharon, quemadmodum praecepit Jehovah, ita fecerunt" significat quod quae dicta etiam facta sint: "et Moscheh filius octoginta annorum" significat statum et quale legi" a Divino: "et Aharon filius trium et octoginta annorum" significat statum et quale doctrinae: "in loqui illos ad Pharaonem" significat cum illa mandata sunt. @1 cognoscent I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7267

#7267 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem, hic quomodo procedendum cum illis qui in falsis sunt et infestant, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit instructio, de qua n. 7186.

Arcana Coelestia 6
Passage 7268

#7268 "Vide, dedi te deum Pharaoni": quod significet legem Divinam et ejus potentiam super illos qui in falsis, constat ex significatione "dare te in deum" quod sit Divinum Verum, seu quod idem, (t)Divina Lex, et quoque ejus potentia; in Verbo enim ubi agitur de vero et quoque de potentia veri, dicitur Deus, ast ubi de bono, dicitur Jehovah, videatur n. 300, 2586, 2769, 2807, 2822, 3910, 3921 fin., 4287, 4295, 4402, 7010; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683. Quod significationem "DEI" ulterius attinet, sciendum quod "Deus" in supremo sensu sit Divinum quod supra caelos est, at "Deus" in sensu interno est Divinum quod in caelis; Divinum quod supra caelos est Divinum Bonum, at Divinum in caelis est Divinum Verum; ex Divino enim Bono procedit Divinum Verum, et 1facit caelum, (c)ac 2disponit illud; nam quod proprie caelum dicitur non est nisi quam Divinum ibi formatum, nam angeli qui 3in caelo sunt formae humanae recipientes Divini, et constituentes communem formam quae est 2 Hominis; et quia Divinum Verum in caelis est quod in Verbo Veteris Testamenti intelligitur per Deum, 4inde est quod in lingua originali Deus dicatur Elohim in plurali; et quoque quod angeli qui in caelis, quia sunt recipientes Divini Veri, dicantur dii, ut apud Davidem, Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps. lxxxix 7-9 [A.V. 6-8]: apud eundem, Date Jehovae, filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps.xxix 1: apud eundem, Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6: apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi Dii estis? sic illos dixit deos, ad quos Verbum Dei factum est x 34, 35; praeter in locis ubi Dominus 5dicitur "Deus deorum" et "Dominus dominorum," ut Gen. xlvi 2, 3; Deut. x 17; Num. xvi 22; Dan. xi 36; 6Ps. cxxxvi 2, 3; ex his videri potest in quo sensu Moscheh vocatur "deus," hic "deus Pharaoni," et 7 "deus Aharoni," Exod. iv 16, nempe quia Moscheh repraesentabat Divinam Legem, quae est Divinum Verum et vocatur Verbum; inde quoque est quod Aharon dicatur hic "propheta" ejus, et in priore loco "os" ejus, hoc est, qui adaequate ad intellectum enuntiat Divinum Verum quod a Domino immediate procedit, et quod omnem intellectum transcendit; et quia propheta est qui 8docet et enuntiat Divinum Verum adaequate ad intellectum, est propheta quoque doctrina Ecclesiae; de qua re in nunc sequentibus. @1 disponit$ @2 facit$ @3 constituunt coelum$ @4 ideo$ @5 vocatur$ @6 Before Dan.$ @7 i prius$ @8 enuntiat et docet$

Arcana Coelestia 6
Passage 7269

#7269 "Et Aharon frater tuus erit propheta tuus": quod significet doctrinam inde, constat ex significatione "prophetae" quod 1sit verum doctrinae, ita doctrina ex Verbo, de qua n. 2534; quod Aharon repraesentet doctrinam Ecclesiae seu doctrinam boni et veri quae ex Verbo, videatur n. 6998, 7009, 7089; quia "propheta" significat doctrinam, inde in sensu determinato significat docentem, secundum illa quae mox supra n. 7268 ad fin. dicta sunt. @1 sint vera$

Arcana Coelestia 6
Passage 7270

#7270 "Tu loqueris omne quod praecepero tibi, [et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem]: "quod significet receptionem influxus Divini et communicationem 1, constat ex repraesentatione "Moschis" qui loquetur, quod sit Divinum Verum, et (c)ex repraesentatione "Aharonis" 2 quod sit doctrina inde, de quibus n. 7089; ex significatione "loqui" quod sit influxus et ejus receptio, de qua n. 5797; et ex significatione "praecipere" quod etiam sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic receptio influxus; ex his patet quod per "loqui" significetur influxus mediatus Divini Veri in doctrinam, hoc est, 3apud docentem, nam intelligitur quod Moscheh, qui est Divinum Verum, loqueretur quod praeciperet Jehovah, ad Aharonem, qui est doctrina seu docens, ita ad illum qui communicaret; et quod per praecipere significetur influxus immediatus Divinus in (t)Divinam Legem, quae repraesentatur per "Moschen." 2 Quomodo haec intelligenda sunt, constare potest ex illis quae prius n. 7009, 7010, dicta sunt, quod nempe Moscheh repraesentet verum quod immediate a Divino procedit, et quod Aharon repraesentet verum quod mediate; qui non scit quomodo cum ordine in successivis se habet, nec scire potest quomodo cum influxu; paucis ideo dicendum: verum quod immediate a Domino procedit, hoc quia ex Ipso Infinito Divino est, nullatenus potest recipi ab aliqua substantia viva quae finita, ita non ab aliquo angelo; quapropter 4creaverat Dominus successiva per quae ut media communicari posset 5 Divinum Verum immediate procedens; 6sed primum ex hoc successivum Divino plenius est quam ut adhuc recipi possit ab aliqua substantia viva quae finita, ita ab aliquo angelo 7; idcirco Dominus adhuc creavit successivum, per quod Divinum Verum immediate procedens quoad aliquam partem 8receptibile esset; hoc successivum est verum Divinum quod in caelo est; prima bina sunt supra caelos et sunt quasi cingula radiosa ex flammeo 9quae circumdant Solem, Qui est Dominus; talis est ordo successivus usque ad caelum Domino proximum, quod est caelum tertium ubi 10illi qui innocentes et sapientes; inde continuantur 11successive usque ad caelum ultimum, et a caelo ultimo usque ad sensuale et corporeum hominis, quod postremo recipit 3 influxum; ex his constat quod continuae successiones sint a Primo, hoc est, a Domino, usque ad ultima quae sunt apud 12hominem, immo ad ultima quae sunt in natura; ultima quae apud hominem, sicut et in natura, sunt pigra respective et inde frigida, et sunt communia respective ac inde obscura; inde etiam patet 13 quod per successiones illas sit nexus continuus omnium cum Primo Esse; secundum successiones illas 14se habet influxus; nam Divinum Verum quod immediate procedit a Divino Bono, influit successive; et in via seu circa quodlibet novum successivum fit (x)communius, ita crassius et obscurius, et fit lentius, ita pigrius et frigidius; ex his 15liquet qualis est Divinus Ordo successivorum, (c)ac inde influxuum. 4 Sed probe sciendum quod verum 16Divinum quod influit in tertium caelum Domino proximum etiam simul absque 17successiva formatione influat usque in ultima ordinis, et ibi 18a Primo immediate quoque regat et provideat omnia et singula; inde successiva in suo ordine et nexu continentur. Quod ita sit, etiam aliquatenus constare potest a regula eruditis in mundo nec ignota, quod substantia, quae substantia, sit modo unica, et quod reliqua sint formationes inde, et quod in formationibus unica illa substantia regnet, 19non modo ut forma sed etiam ut non forma, prout in sua origine; nisi ita esset, formatum nequaquam posset subsistere et agere; sed haec intelligenti sint dicta. @1 i above line cum illis qui in falsis cp n. 7266$ @2 i ad quem loquetur,$ @3 in$ @4 creaverat altered to creavit$ @5 i hoc$ @6 primum inde suceessivum non tale esse potest ut recipi posset$ @7 i, qui est substantia finita$ @8 est receptibile$ @9 quod circumdat$ @10 innocentiae et sapientiae$ @11 successiva$ @12 homines$ @13 i et$ @14 d se habet i est$ @15 patet$ @16 a Divino$ @17 successione$ @18 ut in primis$ @19 ita in formationibus successivis, non modo inest substantia illa unica et facit compositum, sed etiam in iisdem adest in unitate sua absque formatione, alioquin$

Arcana Coelestia 6
Passage 7271

#7271 "Et mittat filios Israelis": quod significet ut recedant ab infestatione, constat a repraesentatione "Pharaonis" ad quem illa 1dicerentur, quod sint qui per falsa infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142; ex significatione "mittere" quod sit ut recedant; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ut n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. @1 dicenda$

Arcana Coelestia 6
Passage 7272

#7272 "Et Ego obdurabo cor Pharaonis": quod significet obstinationem a malo falsi, constat a significatione "obdurare" quod sit obstinatio; quod sit a malo falsi, significatur per cor Pharaonis," per "cor" enim in genuino sensu significatur bonum quod est amoris caelestis, n. 3313, 3887, 3889, inde in opposito sensu est malum infernale; quod sit malum falsi, est quia per "Pharaonem" repraesentantur illi qui in falso. (s)Malum falsi est quod originem (c)ex principiis falsi ducit; sicut pro exemplo quod 1sanctificarentur per externa, sicut apud Israelitas et Judaeos 2 per sacrificia, per lavationes, per aspersionem sanguinis, 3 et quod non sanctificarentur per charitatem et fidem, et sic quod 4sancti essent, tametsi viverent in odiis, in vindictis, in rapinis, in saevitiis, et similibus; haec mala sunt quae vocantur mala falsi quia originem ex principiis falsi ducunt. 2 Sit quoque pro exemplo qui credit quod sola fides salvet, et quod ad salutem opera charitatis nihil faciant; tum quoque qui credit quod salvetur 5 etiam in ultima mortis hora, 6qualitercumque per integrum vitae suae curriculum 7vixerat; et ex principiis illis vivit absque ulla charitate, in contemptu aliorum, in inimicitia et odio contra quemcumque qui non illum colit, in cupiditate vindictae, 8in concupiscentia deprivandi alios suis bonis, in immisericordia, in astu, in dolo; haec mala sunt quoque mala falsi, quia ex falso sibi persuasit 9sive quod mala non sint, sive si vel forent mala, quod usque 10abstergerentur, modo ante exspirationem ex apparente confidentia 11confiteretur mediationem Domini, et abstersionem peccatorum per passionem crucis Ipsius. 3 Sit quoque 12pro exemplo qui homines mortuos ut sanctos supplicatione adeunt, et sic illos adorant, etiam imagines illorum, malum illius cultus est malum falsi. Qui malum falsi agunt, omnes credunt falsum esse verum, et consequenter malum (d)vel non esse malum, vel non esse damnabile. Similiter qui credunt peccata condonari posse ab hominibus; tum qui credunt se introduci posse in caelum, in quibuscumque peccatis 13fuerint, hoc est, in qualicumque fetore et putore spirituali. Verbo, mala falsi sunt totidem quot falsa fidei et cultus; haec mala condemnant, sed non in tantum in quantum mala ex origine mali; mala ex origine mali sunt quae ex 14 cupiditate exsurgente ex amore sui et mundi.(s) @1 cultus divinus consistat in externis ritibus$ @2 i quod sanctificarentur$ @3 i et per venerationem sanctam pro arca, pro templo, pro Urim et Thumim, proque vestibus sanctitatis Summi Sacerdotis, et pluribus aliis,$ @4 illis licita essent odia, et vindictae, tum quoque rapinae et saevitiae, et plura$ @5 i homo$ @6 utcunque$ @7 vixerit$ @8 inque$ @9 quod vel malum non sit, aut si foret malum$ @10 abstergatur$ @11 confiteatur$ @12 exemplum$ @13 fuerit$ @14 i unaquavis$

Arcana Coelestia 6
Passage 7273

#7273 "Et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea": quod significet admonitiones omnis generis, nec aliquid deerit, constat ex significatione "signorum et prodigiorum" quod sint confirmationes veritatis, de qua n. 3900, 6870, 7012, et quoque potentiae Divinae media, n. 6910, hic admonitiones, nam 1sic et videbant quod in falsis essent, et videbant potentiam Divinam, (c)et inde admonebantur. Quod dicatur quod ad illos qui in falsis admonitiones fiant omnis generis, nec aliquid deerit, est quia damnatio illorum qui in malis non fit momento cum in alteram vitam veniunt, sed postquam primum 2visitati sunt, hoc est, explorati; explorationes fiunt ob causam ut ipsi appercipiant quod non aliter possint quam damnari, quia non aliter vixerunt; tum quoque ut spiritus et angeli sciant quod tales fuerint; ita non amplius possunt exculpari apud semet, 3nec apud 2 alios; ordo secundum quem explorantur est ordo veri Divini qui talis est ut prorsus nihil desit; ordo veri Divini qui est malis qui 4damnantur differt ab ordine veri Divini qui est bonis qui salvantur; differentia est quod 5 ordo 6 qui est malis qui 7damnantur sit veri Divini separati a Divino Bono, ita a misericordia, ex causa quia non receperunt Divinum Bonum, ac ita rejecerunt misericordiam; hic autem ordo 6 qui est bonis qui salvantur est veri Divini conjuncti Divino Bono, ita misericordiae; ex causa quia Divinum Bonum receperunt, ita Domini misericordiam; per gradus, sicut mali secundum ordinem explorantur, ita quoque 8 judicantur (c)et damnantur. Inde sciri potest quod fiant admonitiones omnis generis, ut non aliquid desit antequam damnantur inferno; haec sunt quae quoque significantur per signa et miracula facta in Aegypto, antequam primagenita exstincta sunt, et Aegyptii in mari Suph perierunt; mare Suph enim est infernum. @1 per signa et miracula$ @2 explorati sunt$ @3 et$ @4 judicantur$ @5 i illi$ @6 i, nempe$ @7 judicantur,$ @8 i per gradus$

Arcana Coelestia 6
Passage 7274

#7274 "In terra Aegypti": quod significet ubi illi qui infestant, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi illi qui in falsis et infestant, de qua n. 7240.

Arcana Coelestia 6
Passage 7275

#7275 "Et non audiet ad vos Pharao": quod significet quod non recepturi qui in falsis, constat ex illis prius n. 7224, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 7276

#7276 "Et dabo manum Meam in Aegyptios": quod (x)significet quod ideo per Divinam potentiam adigentur, constat ex significatione manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 7011, 7188, 7189, et cum Jehovah de Se loquitur, et dicit "manus Sua" quod sit Divina potentia; et a significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis et infestant, de qua prius; inde patet quod per "dabo manum Meam in Aegyptios" significetur quod per Divinam potentiam adigentur illi qui in falsis.

Arcana Coelestia 6
Passage 7277

#7277 "Et educam exercitum Meum, populum Meum, filios Israelis": quod significet quod liberandi qui in bonis et veris, constat ex significatione "educere" quod sit liberare; ex significatione "exercitus" quod sint omnia genera (x)boni in veris, de qua n. 7236, ita qui in bonis et inde veris; ex significatione "populi" quod praedicetur de illis qui in vero et bono spirituali sunt, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, ita quod sint qui ab Ecclesia spirituali, n. 2928, 7207; et ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7271, ita qui in bonis et veris.

Arcana Coelestia 6
Passage 7278

#7278 "E terra Aegypti": quod significet ab infestationibus, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit ubi illi qui in falsis et infestant, de qua n. 7240, 7274, ita quoque infestationes, nam per "terram" significatur ipsa gens, et per "gentem" (d)in sensu interno id quod est gentis, hic ideo infestatio.

Arcana Coelestia 6
Passage 7279

#7279 "Judiciis magnis": quod significet secundum leges ordinis, constat ex illis prius n. 7206.

Arcana Coelestia 6
Passage 7280

#7280 "Et cognoscant Aegyptii quod Ego Jehovah": quod significet quod timorem habebunt pro Divino, constat ex significatione "cognoscere quod Ego Jehovah" quod sit timorem habere pro Divino, de qua sequitur; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis sunt et infestant. Quod timorem attinet quem illi qui in falsis sunt et infestant habebunt pro Divino, sciendum quod timor sit unicum medium quod coercet infernales et tenet illos in vinculis; timor enim est commune vinculum tam illis qui probi sunt quam illis qui mali; sed illis qui probi sunt est timor internus, qui est 1pro salute, ne scilicet 2pereant quoad animas, et propterea ne contra conscientiam, hoc est, ne contra verum et bonum quae sunt conscientiae aliquid faciant, consequenter est illis timor ne aliquid contra justum et aequum, ita ne contra proximum; at timor hic fit timor sanctus quantum conjungitur affectioni charitatis, et magis quantum conjungitur amori in Dominum; timor tunc fit qualis 3 infantum erga parentes quos amant; tunc quantum in bono amoris sunt, tantum non apparet timor, at quantum non in bono sunt, tantum apparet et fit anxietas; talis est timor Dei, de quo in Verbo multoties. 2 At timor illis qui mali sunt non est aliquis timor internus, nempe pro salute ac inde conscientiae, nam talem timorem in mundo prorsus rejecerunt tam per vitam quam per principia falsi faventia vitae; sed pro timore interno illis est timor externus, ne scilicet depriventur honoribus, ne lucro, ne fama propter illa, ne puniantur secundum leges, ne orbentur vita; pro his est timor illis qui in malo, quando in mundo sunt; hi cum in alteram vitam veniunt, quia non coerceri et in vinculis teneri possunt per timorem internum, tenentur per timorem externum, qui illis imprimitur per punitiones; inde timor illis malum faciendi 4; et tandem illis fit timor pro Divino, sed timor externus, ut dictum, qui est absque ulla voluntate desistendi a malo faciendo ex affectione boni, 5sed ex terrore poenarum, quas demum horrent. 3 Ex his nunc constare potest quod timor sit unicum medium tenendi in vinculis; et quod timor externus, qui est timor punitionum, sit unicum medium coercendi malos; et quod illa causa sit cruciatus malorum in inferno; nam mali, (m)6cum in alteram vitam veniunt, quando illis auferuntur vincula externa quae illis fuerunt in mundo, et relinquuntur suis cupiditatibus, tunc sunt sicut ferae, et nihil plus cupiunt quam dominari, et quoscumque qui non favent perdere, hoc jucundissimum vitae eorum (x)est; nam quantum quis semet amat, tantum alios qui non favent odio habet; et quantum quisque in odio est, tantum 7est in jucundo perdendi; sed in mundo hoc occultatur.(n) @1 salutis$ @2 After animas$ @3 i timor$ @4 i, nam socii mali nihil potius cupiunt quam punire$ @5 d sed i solum$ @6 in altera vita$ @7 After jucundo$

Arcana Coelestia 6
Passage 7281

#7281 "In extendere manum Meam super Aegyptios": quod significet cum potentiam Divinam in se animadvertant, constat ex significatione "manus" cum dicitur de Divino, quod sit potentia Divina, de qua supra n. 7276, inde patet quid sit sedere a dextris Dei, quod nempe sit omnipotentia; et ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui in falsis et infestant, de qua prius.

Arcana Coelestia 6
Passage 7282

#7282 "Et eduxero filios Israelis e medio illorum": quod significet et cum videbunt liberari illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione "educere" quod sit liberari, ut supra n. 7277; et ex significatione "filiorum Israelis" quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7271.

Arcana Coelestia 6
Passage 7283

#7283 "Et fecit Moscheh et Aharon, quemadmodum praecepit Jehovah, ita fecerunt": quod significet quod quae dicta etiam facta sint, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7284

#7284 "Et Moscheh filius octoginta annorum": quod significet statum et quale legis a Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex significatione "octoginta annorum" quod sint status et quale legis a Divino, nempe apud illos qui ab Ecclesia spirituali, tempore primo visitationis; quid in specie "octoginta" significant, non dici potest quia involvunt omnem statum et omne quale legis a Divino tunc apud illos; quod "octoginta" sint status tentationum, videatur n. 1963, sed tunc involvunt octoginta simile ac quadraginta; at quia componitur etiam ex decem et octo in se ductis, 1inde quoque petenda est illius numeri significatio; quid decem, videatur n. 576, 1906, 1988, 2284, 3107, 4638, et quid octo, n. 2044, 2866; in genere quod omnes numeri significent res, et quidem rerum status et quale, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, (x)3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175. @1 etiam inde$

Arcana Coelestia 6
Passage 7285

#7285 "Et Aharon filius trium et octoginta annorum": quod significet statum et quale doctrinae, constat ex repraesentatione "Aharonis" quod sit doctrina Ecclesiae, de qua n. 6998, 7009, 7089; et ex significatione numeri "trium et octoginta" quod sint status et quale, nempe illius doctrinae; sed status et quale in specie non sciri possunt nisi ex reductione numeri hujus in suos simplices, et 1dein ex applicatione ad illos apud quos doctrina; praeterea de numeris in Verbo, videatur mox supra n. 7284. @1 inde$

Arcana Coelestia 6
Passage 7286

#7286 "In loqui illos ad Pharaonem": quod significet cum illa mandata sunt, constat ex significatione "loqui" quod sit mandatum, de qua n. 7240; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142.

Arcana Coelestia 6
Passage 7287

#7287 Vers. 8-13. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, dicendo, Quod cum dixerit ad vos Pharao, dicendo, Date vobis prodigium; et dices ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone, erit in serpentem aqueum. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit Jehovah, et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone, et coram servis illius, et factus in serpentem aqueum. Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores, et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis ita. Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos; et deglutivit baculus Aharonis baculos illorum. Et obfimatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah. "Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, dicendo" significat instructionem: "Quod cum dixerit ad vos Pharao" significat si dubium illis de Divino: "dicendo, Date prodigium" significat et ideo confirmari volunt: "et dices (x)ad Aharonem" significat influxum et communicationem: "Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone" significat potentiam quae ostenditur: "erit in serpentem aqueum" significat per id quod merae fallaciae et inde falsa regnabunt apud illos: "et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit Jehovah" significat effectum: "et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone et servis ejus, et factus in serpentem aqueum" significat quod merae fallaciae et inde falsa regnarent apud illos: "et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores" significat abusum ordinis Divini: "et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis" significat ita ad apparentiam simile pervertendo fines ordinis: "et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos" significat potentiam ex ordine quod hebetes facti quoad apperceptionem veri: "et (x)deglutivit baculus Aharonis baculos illorum" significat quod ea potentia illis adempta sit: "et obfirmatum cor Pharaonis" significat obstinationem: "et non audivit ad illos" significat quod qui in malis ex falsis non (x)reciperent: "quemadmodum locutus Jehovah" significat secundum praedictionem.

Arcana Coelestia 6
Passage 7288

#7288 "Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, dicendo": quod significet instructionem, constat ex significatione "dixit Jehovah" quod sit instructio, de qua n. 6879, 6881, (x)6883, 6891.

Arcana Coelestia 6
Passage 7289

#7289 "Quod cum dixerit ad vos Pharao": quod significet si dubium illis de Divino, constat ex nunc sequentibus, nempe "si Pharao dixerit, Date prodigium," quae quod dubium de Divino involvant, patet; nam "prodigium velle" est dubitare 1antequam sensualiter confirmatur. @1 priusquam$

Arcana Coelestia 6
Passage 7290

#7290 "Dicendo, Date prodigium": quod significet et ideo confirmari volunt, constat ex significatione "prodigiorum et signorum" quod sint confirmationes veritatum, de qua n. 3900, 6870. Quod prodigia et signa attinet, de quibus in nunc sequentibus, sciendum quod facta sint apud tales qui in externo cultu fuerunt, et de interno 1 non scire volebant; qui enim in tali cultu fuerunt adigendi erant per media externa; inde est quod miracula facta sint apud populum Israeliticum et Judaicum, erant enim solum in cultu externo, (c)et in nullo interno; et quoque externus cultus erat in quo esse debebant, cum non in interno cultu esse 2vellent, ex causa ut 3in externis repraesentarent sancta, et sic communicatio daretur cum caelo, sicut per aliquod Ecclesiae, nam correspondentiae, repraesentativa, et significativa conjungunt naturalem mundum spirituali; inde nunc 2 erat quod apud illam gentem tot miracula facta sint; at apud illos qui in cultu interno sunt, hoc est, in charitate et fide, 4 miracula non fiunt, sunt enim illis damnosa, nam miracula cogunt ad credendum, et coactum non remanet sed dissipatur; interna cultus, quae sunt fides et charitas, implantanda sunt in libero, tunc enim appropriantur, et quae sic appropriantur remanent, quae autem implantantur in coacto manent extra internum hominem in externo, nam 5in internum hominem nihil intrat nisi per ideas intellectuales, quae sunt rationes, humus enim quae recipit ibi est rationale illustratum; inde est quod miracula hodie nulla fiant; quod etiam sint damnosa, inde constare potest; adigunt enim ad credendum, ac in externo homine ideas figunt quod ita sit; si internus homo postea negat id quod miracula confirmarunt, tunc fit oppositio 6et collisio interni et externi hominis, et tandem cum 7ideae ex miraculis dissipantur, fit conjunctio falsi et veri, ita profanatio; inde patet quam damnosa sunt miracula hodie in Ecclesia, in qua interna cultus detecta sunt; 8 haec quoque significantur per Domini verba ad Thomam, Quia vidisti Me, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. xx 29; ita quoque "beati" qui non per miracula credunt. 3 At miracula non damnosa sunt illis qui in cultu externo absque interno sunt, nam apud illos oppositio interni et externi hominis non dari potest, ita nec collisio, proinde nec profanatio. Quod 9miracula nec aliquod ad fidem contribuant, satis constare potest a miraculis apud populum Israeliticum in Aegypto et in deserto, quod prorsus nihil apud illos effecerint; populus ille, tametsi ante paucum tempus viderunt tot miracula in Aegypto, postea mare Suph divisum, et Aegyptios ibi immersos, 10columnam nubis euntem ante se interdiu et columnam ignis noctu, mannam quotidie 11depluentem e caelo, et tametsi viderunt Montem Sinai fumantem, et audiverunt Jehovam inde loquentem, praeter 12 alia, usque tamen in medio talium, ab omni fide delapsi sunt, et a cultu Jehovae ad cultum vituli, Exod. xxxii 1 ad fin.; inde patet quid miracula efficiunt. 4 Minus adhuc effectura essent hodie 13quando non agnoscitur quod sit aliquid ex spirituali mundo; et cum negatur omne tale quod fit, et non (t)tribuitur naturae; contra Divinum enim influxum et regimen in terris universaliter regnat negativum; 14quapropter hodie, homo Ecclesiae si ipsissima miracula Divina videret, primum (m)15illa deduceret in naturam, et ibi 16conspurcaret illa, 17et postea sicut phantasmata 16rejiceret, et demum 16irrideret quoscumque qui illa tribuerent Divino, et non naturae; quod miracula nihil efficiant, 18constat etiam a Domini verbis apud Lucam, Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 31. @1 i cultu prorsus$ @2 possent$ @3 After repraesentarent$ @4 i et hae formarunt conscientiam,$ @5 intellectuale illustratum non recipit, ac sibi rationalia adjungit; quod non ita recipitur, nequaquam inhaeret$ @6 After hominis$ @7 fides miraculi dissipatur$ @8 i et cum abrogata sunt,$ @9 etiam miracula non aliquid$ @10 et tametsi viderunt$ @11 depluere$ @12 i plura$ @13 cum$ @14 quare$ @15 deducerent$ @16 Plural verbs$ @17 at$ @18 patet$

Arcana Coelestia 6
Passage 7291

#7291 "Et dices ad Aharonem": quod significet influxum et communicationem, nempe legis Divinae, quam Moscheh repraesentat, 1cum doctrina quam "Aharon," constat a significatione "dicere," cum 2sit a Moscheh "ad Aharonem", quod sit influxus et communicatio, 3ut n. 6291, hic "dicere" simile significat quod loqui, nempe tam influxum quam communicationem, quod loqui, videatur n. 7270; influxus ille et communicatio non aliter exprimi potest in historicis Verbi quam per "dicere" et "loqui"; quod lex Divina, quam "Moscheh" repraesentat, influeret in doctrinam quam "Aharon," est quia lex Divina est internum verum et doctrina est externum, 4et regula communis est quod interna influant in externa, 5et non vicissim, ex causa quia interna puriora sunt et simplicia respective, at externa crassiora, nam sunt communia internorum. @1 i doctrinam$ @2 de Moscheh dicitur quod$ @3 de qua$ @4 regula enim$ @5 et quod externa nihil agant ex se, nam externa communia sunt interiorum, influxus ille in historicis Verbi exprimitur per dicere et loqui$

Arcana Coelestia 6
Passage 7292

#7292 "Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone": quod significet potentiam quae ostenditur, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; et ex significatione "projicere coram Pharaone" quod sit ostendere, nam quod ante oculos projicitur, hoc ostenditur.

Arcana Coelestia 6
Passage 7293

#7293 "Erit in serpentem aqueum": quod significet per id quod merae fallaciae et inde falsa regnabunt apud illos, constat ex significatione "serpentis" quod sit sensuale et corporeum, de qua n. 6949, inde fallaciae, nam sensuale et corporeum separatum a rationali, hoc est, non ei subordinatum, plenum est fallaciis, in tantum ut vix aliud sint quam fallaciae, videatur n. 6948, 6949. Est "serpens aqueus" qui hic significatur, nam in lingua originali hic serpens 1per eandem vocem exprimitur 2per quam balaena, quae est piscis maximus maris, et balaena 3 significat 4scientificum in communi 5; cum 6itaque per Aegyptios significantur falsa ex fallaciis, 7 vox illa significat serpentem, 8 nempe aqueum, quia est pro balaena quae in aquis et quia aquae Aegypti sunt falsa. 2 Quod Pharao seu Aegyptus dicatur "balaena," constat apud Ezechielem, Loquere et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharao, rex Aegypti, balaena magna, 9quae cubat in medio fluviorum suorum, xxix 3: apud eundem, (x)Fili hominis, tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, et dic ad illum, Leoni gentium juveni similis factus es; tuque sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, conturbasti flumina tua, xxxii 2; ibi per "balaenam" significantur scientifica in communi per quae, quia ex sensuali homine, illa quae fidei sunt pervertuntur; quod "balaena" 10sit scientificum in communi, est quia piscis est scientificum in particulari, n. 40, 991; et quia "balaenae" significant scientifica pervertentia 11vera fidei, etiam per illas significantur ratiocinia ex 3 fallaciis, unde falsa; ea significantur per "balaenas" apud Davidem, Tu (x)perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Ps. lxxiv 13: similia etiam per "Leviathanem" apud Esaiam, In die illo visitabit Jehovah gladio Suo duro, et magno, et forti, super Leviathanem serpentem oblongum, et super Leviathanem serpentem tortuosum, et occidet balaenas quae in mari, xxvii 1: et apud Davidem, Confregisti capita Leviathanis, dedisti illum cibum populo Ziim, Ps. lxxiv 14; (m)"Leviathan" in bono sensu pro ratione ex veris, apud Hiobum, xl 25-32 [A.V. xli 1-8] et xli 1-26 [A.V. xli 9-34]; ratio ex veris est in opposito ratiociniis ex falsis.(n) 4 Et quia per "balaenas" significantur ratiocinia ex fallaciis pervertentia 12vera, per "serpentes aqueos," qui eadem voce in lingua originali exprimuntur, significantur ipsa falsa ex fallaciis, ex quibus ratiocinia, et per quae perversiones; 13falsa per illos serpentes in sequentibus locis significantur: apud Esaiam, Respondebunt 14jim in palatiis ejus, et serpentes in palatiis deliciarum, xiii 22: apud eundem, Ascendent in palatia ejus spinae, carduus et sentis in munitiones ejus, ut sit habitaculum serpentum, atrium filiabus noctuae, xxxiv 13: apud eundem, In habitaculo serpentum cubile ejus, gramen pro calamo et junco, xxxv 7: apud Jeremiam, Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum serpentum, ix 10 [A.V. 11]: apud Malachiam, Posui montes Esavi vastitatem, et hereditatem ejus serpentibus deserti, i 3; in his locis "serpentes" pro falsis ex quibus ratiocinia; eadem quoque 5 per "dracones" significantur, sed "dracones" sunt ratiocinia ex amoribus sui et mundi, ita ex cupiditatibus mali, quae non solum pervertunt 15 vera sed etiam bona; quae ratiocinia prodeunt ex illis qui corde negant vera et bona fidei, sed ore propter libidinem imperandi et lucrandi illa confitentur, ita quoque ex illis 16qui vera et bona profanant 17; hi et illi per "draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem," Apoc. xii 9, intelliguntur; et quoque per eundem, nempe "draconem" qui persecutus est mulierem quae peperit filium raptum ad Deum et ad thronum Ipsius," ibid. vers. 5, et qui "ejecit ex ore suo aquam sicut fluvium, ut mulierem absorberet," ibid. vers. 13, 15; "filius quem 6 mulier peperit" est Divinum Verum hodie detectum, "mulier" est Ecclesia, "draco serpens" sunt qui persecuturi, "aqua sicut fluvius quam draco ejiceret" sunt falsa ex malo et inde ratiocinia per quae conaturi mulierem, hoc est, Ecclesiam, destruere; sed quod nihil effecturi sint, describitur per "quod adjuverit terra mulierem, et aperuerit terra os suum et deglutiverit fluvium quem ejecit draco" ibid. vers. 16. @1 After exprimitur$ @2 quae etiam significat balaenam$ @3 i cum de Aegyptiis agitur,$ @4 scientifica$ @5 i n. 42$ @6 autem$ @7 i tunc$ @8 i hic$ @9 qui$ @10 sint scientifica$ @11 verum$ @12 verum fidei$ @13 ratiocinia ex falsis$ @14 See Vol. I, p. 546, footnote 1.$ @15 i et destruunt$ @16 quae$ @17 i et per Babelem significantur$

Arcana Coelestia 6
Passage 7294

#7294 "Et (x)venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit Jehovah": quod significet effectum, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7295

#7295 "Et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone et servis ejus, et factus in serpentem aqueum": quod significet quod merae fallaciae et inde falsa regnarent apud illos, constat ex significatione "projicere baculum" quod sit ostendere potentiam, de qua mox supra n. 7292; ex repraesentatione "Pharaonis et servorum illius" quod sint qui per falsa infestant 1; et ex significatione (x)serpentis aquei" quod sint 2 fallaciae et inde falsa, de qua 3 mox supra n. 7293. 2 Hoc prodigium significat primam admonitionem apud illos qui infestant, ut desistant; cum malis enim qui in altera vita infestant probos, ita se habet: primum cum illuc e mundo veniunt, habent sibi adjunctos spiritus bonos et 4 angelos sicut cum vixerunt homines in corpore, nam homines etiam mali habent quoque angelos 5 apud se, ex causa ut possint, si velint, vertere se ad caelum, et recipere influxum 6inde, et reformari; inde est, 7quia omne vitae sequitur, quod primum associati sint angelis; sed cum tales sunt ex vita in mundo, ut recipere influxum veri et boni e caelo non possint, tunc angeli et spiritus boni per gradus ab illis recedunt; et sicut illi recedunt, ita minus et minus rationales fiunt; 8rationales enim esse est per 3 caelum a Domino; primus gradus ablationis 9et deprivationis influxus veri et boni est qui hic describitur per "baculum Aharonis versum in serpentem," per quod significatur quod merae fallaciae regnarent, et inde falsa; secundus gradus describitur per "aquas Aegypti versas in sanguinem," per quod significatur quod ipsa vera falsificata sint; tertius gradus est quod "ex aquis prorepserint ranae," 10per quod significantur ratiocinia ex meris falsis, et sic porro; per tales etiam gradus mali in altera vita deprivantur 11intellectu veri et boni. @1 i, de qua prius$ @2 i merae$ @3 i etiam$ @4 i quoque$ @5 i e coelo$ @6 d inde i e coelo$ @7 quod quoque in altera vita cum primum e mundo veniunt, angelos sibi adjunctos habeant$ @8 rationalis$ @9 seu$ @10 significat$ @11 intellectuali$

Arcana Coelestia 6
Passage 7296

#7296 "Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores": quod significet abusum ordinis Divini, constat ex significatione "sapientum" quod sint qui in scientia rerum spiritualium, et correspondentiae illarum cum naturalibus; qui illa 1investigabant et docebant dicebantur apud illos sapientes, nam erant mystica; et quia Aegyptii talibus incumbebant, se vocabant "filium sapientum" et "regum antiquitatis," ut patet apud Esaiam, Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? xix 11; Aegyptii 2 scientias rerum vocabant sapientiam, ut quoque Chaldaei, Jer. 1 35; et ex significatione "praestigiatorum" quod sint qui 3pervertunt Divinum ordinem, ita qui leges ordinis; quod praestigiae et magiae non aliud sint, constare potest a praestigiatoribus et magis in altera vita, ubi abundant; nam qui in vita corporis usi sunt astu et excogitarunt plures artes defraudandi alios et tandem 4ex successu omnia tribuerunt propriae prudentiae, illi in altera vita addiscunt magica, quae non aliud sunt quam abusus ordinis Divini, imprimis correspondentiarum; nam secundum ordinem Divinum est ut omnia et singula correspondeant, sicut pro exemplo, manus, brachia, 5humeri" correspondent potentiae, et inde quoque baculus, idcirco baculos sibi formant, tum quoque repraesentative sistunt humeros, brachia, et manus, et sic exercent potentiam magicam; ita in mille et mille aliis; abusus ordinis et correspondentiarum est cum illa quae ordinis sunt non applicantur ad fines bonos sed ad fines malos, sicut ad finem imperandi super alios et ad finem perdendi, 6finis enim ordinis est salvatio, ita omnibus bonum facere; inde nunc patet quid per abusum ordinis, qui significatur per "praestigiatores," intelligitur. @1 investigant$ @2 i quoque$ @3 invertunt$ @4 qui omnem rerum successum$ @5 humerus$ @6 ipsa enim finis ordinis est ut potentia procedat a Divino, ad salvandum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7297

#7297 "Et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis": quod significet ita ad apparentiam simile pervertendo fines ordinis, constat ex significatione "fecerunt etiam illi," cum dicitur de magis Aegypti, quod sit sistere simile ad apparentiam, nam 1quae fluunt ex ordine, per abusum non variantur sed apparent similia quoad formam externam, non autem quoad formam internam, nam 2sunt contra fines ordinis; et ex significatione "incantationum" quod sint ipsae 3artes pervertendi ordinem; per praestigias et incantationes in Verbo, ubi memorantur, significatur ars sistendi falsa ut appareant sicut vera, ac sistendi vera ut appareant sicut falsa, 2 quod imprimis fit per fallacias; illa significantur per "praestigias" et 4 "incantationes" in sequentibus his locis: apud Esaiam, Atqui venient tibi duo illa momento in die uno, orbitas et viduitas, in perfectione sua venient super te, propter multitudinem praestigiarum tuarum, ob magnitudinem incantationum tuarum plurimam: persta in incantationibus tuis, et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, xlvii 9, 12; ibi de Babele et Chaldaeis: apud eundem, Accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est, lvii 3: apud Nahum, Vae urbi sanguinum prae multitudine scortationum scorti, boni causa, magistrae praestigiarum, vendentes gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas, iii ,] 4; "urbs sanguinum" pro veri falsificatione, "scortationes" pro falsificato bono veri, "praestigiae" pro artibus sistendi falsa ut vera et vera ut falsa: 3 apud Malachiam, Accedam ad vos in judicium, et ero testis festinans contra praestigiatores, et contra adulteros, et contra jurantes falso, iii 5: apud Johannem, Incantatione tua seductae sunt omnes gentes, Apoc. xviii 23; ibi de Babylone: apud Micham, Exscindam equos tuos e medio tui, et perdam currus tuos, et exscindam urbes terrae tuae, et destruam omnia munimenta tua, et exscindam praestigias e manu tua, v 9-11 [A.V. 10-12]; ex his patet quod per "praestigias" significentur artes sistendi vera ut falsa et falsa ut vera, nam per "equos" qui exscindendi significantur intellectualia, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; per "currus" qui perdendi significantur doctrinalia veri, n. 2760, 5321; per "urbes terrae" quae etiam exscindendae significantur vera Ecclesiae; quod urbes sint vera, n. 2268, (x)2451, 2712, 2943, 4492, 4493, et quod terra sit Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4447, 4535, 5577; per "munimenta" significantur vera quatenus defendunt bona; inde nunc sciri potest quid per "praestigias" quae e manu exscindendae sunt significatur, quod nempe artes sistendi vera ut falsa et falsa ut vera; 5hae artes etiam correspondent phantasiis per quas mali in altera vita sistunt coram oculis pulchra sicut foeda et foeda sicut pulchra, quae phantasiae etiam species praestigiarum sunt, nam sunt quoque abusus et inversiones ordinis Divini. @1 ordo per abusum quoad formam externam apparet sibi similis$ @2 est$ @3 inversiones ordinis actu$ @4 i per$ @5 fiunt etiam tales artes per abusus et inversiones ordinis Divini, quae quod sint incantationes et praestigiae supra dictum est; nam leges ordinis sunt Divina vera$

Arcana Coelestia 6
Passage 7298

#7298 "Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos": quod significet potentiam ex ordine quod hebetes facti quoad apperceptionem veri, constat ex significatione "projicere baculum" quod sit ostensio potentiae, 1de qua n. 7292; et ex significatione "serpentum aqueorum" quod sint falsa ex fallaciis, de qua n. 7293, hic hebetudo quoad apperceptionem veri, nam sicut fallaciae faciunt ut vera non appercipiantur, ita quoque hebetudo inducta; talis hebetudo etiam inducitur a magis in altera vita, et hoc per abusum et perversionem ordinis, sciunt enim 2 auferre influxum e caelo, quo ablato fit hebetudo quoad apperceptionem veri; et quoque sciunt fallacias inducere et sistere illas in luce sicut in luce veri, et 3simul tunc obscurare ipsa vera 4; sciunt etiam persuasivum injicere, et sic hebetare apperceptionem veri; praeter per alios modos; quando hebetudo est, 5 apparent falsa 6ut vera, 7quae significantur per praestigias et incantationes; ex his patet quomodo magi simile ad apparentiam sistere possunt. 2 Praeterea sciendum quod secundum leges ordinis sit 8quod nemo persuaderi momento de vero debeat, hoc est, 9quod verum momento ita confirmetur ut non sit relicta aliqua dubitatio; causa est quia verum quod ita imprimitur fit verum persuasivum, et est absque ulla extensione et quoque absque ulla cedentia; tale verum repraesentatur in altera vita sicut durum, et sicut tale quod non admittit in se bonum ut fiat applicabile; inde est ut primum per experientiam manifestam sistitur in altera vita aliquod verum coram bonis spiritibus, quod mox dein sistatur aliquod oppositum quod facit dubium; 10ita datur illis cogitare et expendere num ita sit, et colligere rationes, et sic inducere verum illud rationaliter in mentem suam; 10ex eo fit extensio visui 11spirituali quoad verum illud, 12 usque etiam ad opposita; inde videt et percipit intellectu omne quale veri, et inde potest admittere 13e caelo influxum secundum status rerum, nam vera varias formas accipiunt secundum circumstantias; haec quoque causa est quod licuerit magis simile facere, ac quod fecit Aharon; nam sic apud filios Israelis miraculum 14 in dubium num Divinum esset, missum est, et per id illis data est copia cogitandi et expendendi, num 15fuerit Divinum, et tandem se confirmandi quod 16fuerit. @1 ut supra$ @2 i magici$ @3 interea$ @4 i illas discutientia$ @5 i tunc$ @6 sicut$ @7 quod significatur per praestigia$ @8 ut$ @9 ita confirmari de illo ut sit absque ulla dubitatione$ @10 inde$ @11 intellectuali$ @12 i et sic idea veri circumcirca effundit,$ @13 After influxum$ @14 i Divinum$ @15 Divinum sit$ @16 sit$

Arcana Coelestia 6
Passage 7299

#7299(x) "Et deglutivit baculus Aharonis baculos illorum": quod significet quod ea potentia illis adempta sit, constat ex significatione "deglutire" quod sit adimere; et ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua supra n. 7292; magis etiam in altera vita 1aufertur potentia abutendi ordine et pervertendi leges ejus, duplici modo, uno, quod angeli ex potentia Divina Domini magica illorum annihilent, et hoc 2quando illa ad faciendum probis malum exercent; angelica potentia a Domino 3tanta est ut dissipet momento omnia talia; altero, quod illis 4magicum prorsus auferatur, sic ut 5non possint amplius aliquid tale 6 sistere. @1 After modo$ @2 quoties$ @3 talis$ @4 magica prorsus auferantur$ @5 After amplius$ @6 i magi$

Arcana Coelestia 6
Passage 7300

#7300 "Et obfirmatum cor Pharaonis": quod significet obstinationem, constat ex significatione "obfirmari cor" quod sit obstinatio, ut supra n. 7272.

Arcana Coelestia 6
Passage 7301

#7301 "Et non 1audivit ad illos": quod significet quod qui in malis ex falsis non reciperent, constat ex illis supra n. 7224, 7275; per "Pharaonem" enim, de quo hic dicitur quod "non 1audivit," repraesentantur illi qui in falsis sunt et infestant, et quatenus infestant, in malo sunt ex falsis, nam infestatio est ex malo, et fit per falsa. @1 audiet$

Arcana Coelestia 6
Passage 7302

#7302 "Quemadmodum locutus Jehovah": quod significet secundum praedictionem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7303

#7303 Vers. 14-24. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ingravatum est cor Pharaonis, renuit mittere populum. Vade ad Pharaonem [in matutino, ecce egreditur ad aquas], et consistes obviam illi juxta ripam fluminis, et baculum qui versus in serpentem accipe in manum tuam. Et dices ad illum, Jehovah Deus Hebraeorum misit me ad te, dicendo, Mitte populum Meum, et serviant Mihi in deserto, et ecce non audivisti usque huc. Ita dixit Jehovah, In hoc cognosces quod Ego Jehovah, ecce ego percutio baculo qui in manu mea, super aquas quae in fluvio, et vertentur in sanguinem. Et piscis qui in fluvio morietur, et putebit fluvius, et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio. Et dixit Jehovah ad Moschen, Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti, super flumina illorum, super fluvios illorum, et super stagna illorum, et super omnem congregationem aquarum illorum, et erunt sanguis; et erit sanguis in omni terra Aegypti, et in lignis et in lapidibus. Et fecerunt ita Moscheh et Aharon quemadmodum praecepit Jehovah, et sustulit baculum, et percussit aquas quae in fluvio, ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum illius; et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem. Et piscis qui in fluvio moriebatur, et putuit fluvius, et non potuerunt Aegyptii bibere aquam ex fluvio; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis; et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah. Et respexit Pharao, et venit ad domum suam, et non posuit cor suum etiam ad hoc. Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum, quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii. "Et dixit Jehovah ad Moschen" significat instructionem Divinam: "Ingravatum est cor Pharaonis, renuit mittere populum" significat quod obstinaverint se non relinquere illos quos infestant: "vade ad Pharaonem in matutino" significat elevationem ad magis confirmantia: "ecce egreditur ad aquas significat quod tunc illi qui 1infestabant in falsis ex fallaciis essent: "et consiste obviam illi juxta ripam fluminis" significat influxum secundum statum: "et baculum qui versus in serpentem, accipe in manum tuam" significat potentiam priori similem: "et dices ad illum" significat mandatum: "Jehovah Deus Hebraeorum misit me ad te, dicendo" significat a Divino Ecclesiae ad illos qui infestabant: "Mitte populum Meum" significat quod relinquent: "et serviant Mihi in deserto" significat cultum in obscuro: "et ecce non audivisti usque huc" significat non oboedientiam: "et dixit Jehovah, In hoc cognosces quod Ego Jehovah" significat ut timorem habeant pro Divino: "ecce ego percutio baculo qui in manu mea super aquas quae in fluvio" significat potentiam super falsa quae ex fallaciis; "et vertentur in sanguinem" significat quod falsificabunt vera: "piscis qui in fluvio morietur" significat quod scientificum veri exstinguetur: "et putebit fluvius" significat aversationem pro illo: "et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio" significat ut de illo vix aliquid scire vellent: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat executionem: "Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti" significat potentiam in falsa quae apud infestantes: "super flumina illorum, super fluvios illorum" significat in doctrinalia 2: "et super stagna (c)illorum significat in scientifica illis inservientia: "et super omnem congregationem aquarum" significat ubi aliquid falsum: "et erunt sanguis" significat quod falsificabunt vera: "et erit sanguis in omni terra Aegypti" significat falsificationem totalem: "et in lignis et in lapidibus" significat boni quod charitatis et veri quod fidei: "et fecerunt ita Moscheh et Aharon quemadmodum praecipit Jehovah" significat effectum: "et sustulit baculum, et percussit aquas quae in fluvio" significat potentiam in falsa validam: "ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum ejus" significat in apperceptionem omnium illorum qui infestabant: "et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem" significat inde falsificationem omnis veri: "et piscis qui in fluvio moriebatur" significat scientificum veri etiam exstinctum: "et putuit fluvius" significat aversationem: "et non potuerunt Aegyptii bibere aquam ex fluvio" significat quod de illo vix aliquid scire vellent: "et fuit sanguis in tota terra Aegypti" significat falsificationem totalem: "et fecerunt ita magi 3Aegyptii incantationibus suis" significat quod falsificatores illorum effigiarent simile abutendo ordine: "et obfirmatum cor Pharaonis" significat obstinationem: "et non audivit ad illos" significat non receptionem et non oboedientiam: "quemadmodum locutus Jehovah" significat secundum praedictionem: et respexit Pharao, et venit ad domum suam" significat cogitationem et reflexionem ex falsis: "et non posuit cor suum ad hoc" significat (x)renisum ex voluntate, et inde obstinationem: "et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum" significat pervestigationem veri quod applicarent falsis: "quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii" significat non applicationem ex meris falsis.4 @1 infestant but in n. 7307 infestant is altered to infestabant$ @2 See n. 7323$ @3 Aegypti I$ @4 A has a note here: (quod omnia miracula Divina in se contineant talia quae sunt Regni Domini et Ecclesiae), and below this another note: differentia miraculorum Divinorum et magorum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7304

#7304 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet instructionem Divinam, constat ex significatione "dixit" cum e novo aliquid mandatur, quod sit instructio, de qua n. 7186, 7267, 7288, hic instructio Divina, quia "dixit Jehovah," 1 nempe instructio quomodo alterius agendum. @1 i hic$

Arcana Coelestia 6
Passage 7305

#7305 "Ingravatum est cor Pharaonis, renuit mittere populum": quod significet quod obstinaverint se non relinquere illos quos infestant, constat ex significatione "ingravatum," tum obfirmatum ac 1induratum cor 2esse, quod sit obstinatio, ut supra n. 7272, 7300; et ex significatione "renuere mittere" quod sit non relinquere; et ex repraesentatione "Pharaonis" de quo illa dicuntur, quod sint qui infestant, de qua prius. @1 obduratum$ @2 After ingravatum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7306

#7306 "Vade ad Pharaonem in matutino": quod significet elevationem ad magis confirmantia, constat ex significatione "vadere" seu "intrare ad Pharaonem" quod sit communicatio, de qua n. 17000, hic communicatio 2confirmantium, quod Divinum sit quod admonet illos ut ab infestationibus desistant; et ex significatione "mane" seu "matutini" quod sit status illustrationis et revelationis, de qua n. 3458, 3723, 5097, 5740, hic elevatio, quia praedicatur de illis qui in falsis, qui non illustrari possunt, sed elevari quoad attentionem; quod qui in falsis illustrari non possint, est quia falsa rejiciunt et exstinguunt omnem lucem quae illustrat; illam lucem solum vera recipiunt. @1 An evident error. T suggests 6901$ @2 confirmationum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7307

#7307 "Ecce egreditur ad aquas": quod significet quod tunc illi qui infestabant in falsis ex fallaciis essent, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui infestant, de qua prius; et ex significatione "aquarum," hic "aquarum Aegypti," quod sint falsa ex fallaciis; quod illa falsa, seu 1 falsa inde, hic significentur, est quia per serpentem in quem versus baculus (x)Aharonis illa falsa significantur, n. 7293; quod "aquae" sint vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; quod "flumen Aegypti" sit falsum, n. 6693 2. @1 i quod$ @2 i, inde quoque aquae ad qua Pharao egressus, quia erant ad flumen$

Arcana Coelestia 6
Passage 7308

#7308 "Et consiste obviam illi juxta ripam fluminis": quod significet influxum secundum statum, constat ex significatione "consistere obviam" quod sit influxus; cum enim dicitur de lege Divina, quae repraesentatur per "Moschen" quod consisteret obviam illis qui in falsis et infestant, qui repraesentantur per "Pharaonem," non aliud per "consistere obviam" 1 potest significari quam influxus et inde receptio, et sic apperceptio; et ex significatione "ripae fluminis" quod sit status falsi in quo essent qui infestabant; quod "flumen Aegypti" sit falsum, videatur n. 6693, hic falsum ex fallaciis, n. 7307; "ripa" autem, 2quae est sicut continens, nam circuit et includit, est status illius falsi; unumquodvis enim habet suum statum, in quo et secundum quem illud est. @1 i in spirituali$ @2 quia$

Arcana Coelestia 6
Passage 7309

#7309 "Et baculum qui versus in serpentem, accipe in manum tuam": quod significet potentiam priori similem, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua n. 4013, (x)4015, 4876, 4936, 7026; quod sit potentia priori similis, significatur per quod (x)acciperet" baculum qui versus in serpentem"; et ex significatione "manus" quod etiam sit potentia, sed potentia spiritualis, ex qua potentia naturalis, quae est "baculus," de quibus n. 6947, 7011.

Arcana Coelestia 6
Passage 7310

#7310 "Et dices ad illum": quod significet mandatum, constat a significatione "dicere" cum a lege Divina, quae repraesentatur per "Moschen," ad illos qui in falsis, qui repraesentantur per "Pharaonem," quod sit mandatum.

Arcana Coelestia 6
Passage 7311

#7311 "Jehovah Deus Hebraeorum misit me ad te, dicendo": quod significet a Divino Ecclesiae ad illos qui infestabant, constat ex significatione "Hebraeorum" quod sint quae Ecclesiae, de qua n. 5136, 6675, (x)6684, 6738; Divinum Ecclesiae est "Jehovah Deus Hebraeorum," et "Jehovah Deus" est Dominus, "Jehovah" quoad Divinum Bonum et "Deus" quoad Divinum Verum; et ex significatione "misit me ad te" quod sit ad illos qui infestant; quod per "Pharaonem ad quem Jehovah misit" repraesententur qui infestant, saepius ostensum est.

Arcana Coelestia 6
Passage 7312

#7312 "Mitte populum Meum": quod significet quod relinquant, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7313

#7313 "Et serviant Mihi in deserto": quod significet cultum in obscuro, constat ex significatione "servire Jehovae" quod sit cultus; et ex significatione "deserti" quod sit quod non habitatum et excultum est, de qua n. 2708, 3900, in spirituali sensu quod obscurum quoad bonum et verum fidei; quod hic desertum sit tale obscurum 1, est quia in genere illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui repraesentantur per "filios Israelis," in obscuro 2sunt quoad vera fidei 3, videatur n. 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865, 6945, 7233; in specie quia in obscuro sunt 4cum e statu infestationum et tentationum emergunt; qui enim in infestationibus 5sunt, illi a falsis circumfunduntur, et aguntur sicut calamus a vento, sic a dubio in affirmativum et ab affirmativo in dubium, inde cum recens e statu illo 6ascendunt, in obscuro 7sunt; sed obscurum illud tunc per gradus illustratur; quia talis status (x)est illis qui 8infestantur, idcirco filii Israelis deducti sunt in desertum, ut repraesentarent statum illum in quo fuerunt illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini; et quoque illum in quo sunt qui ab illa Ecclesia hodie, 9et quoad falsa vastantur. @1 i quoad vera fidei$ @2 sint$ @3 i, respective$ @4 quando$ @5 est, is falsis circumfunditur, et agitur$ @6 ascendunt altered to ascendit$ @7 d sunt i est$ @8 in infestationibus sunt$ @9 qui$

Arcana Coelestia 6
Passage 7314

#7314 "Et ecce non audivisti usque huc": quod significet non oboedientiam, constat ex significatione "audire" quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 5017, 5471, 5475, 7216, ita "non audire" est non oboedientia.

Arcana Coelestia 6
Passage 7315

#7315 "Et dixit Jehovah, In hoc cognosces quod Ego Jehovah": quod significet ut timorem habeant pro Divino, constat ex illis supra n. 7280, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 7316

#7316 "Ecce ego percutio baculo qui in manu mea super aquas quae in fluvio": quod significet potentiam super falsa quae ex fallaciis, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua supra n. 7309; et ex significatione "aquarum quae in fluvio" quod sint falsa quae ex fallaciis, de qua etiam supra n. 7307.

Arcana Coelestia 6
Passage 7317

#7317 "Et vertentur in sanguinem": quod significet quod falsificabunt vera, constat ex significatione "sanguinis" quod sit verum falsificatum, de qua n. 4735, (x)6978; "sanguis" enim in genuino sensu est 1 verum procedens a Domino, ita sanctum fidei; hoc significatur per sanguinem in Sacra Cena; at in opposito sensu est "sanguis" violentia illata Divino Vero, quae quia fit per falsificationes, est "sanguis" falsificatio veri. Ex his et ex sequentibus constare potest quinam in specie repraesentantur per "Pharaonem," (x) seu 2quinam in specie intelliguntur per illos qui infestant 3, quod nempe sint illi intra Ecclesiam" qui professi sunt fidem, et quoque sibi persuaserunt quod fides 4salvet, et tamen vixerunt contra praecepta fidei; verbo, qui in fide persuasiva 2 fuerunt, ac in vita mali; illi cum in alteram vitam veniunt, secum ferunt principia, quod in caelum introducendi, quia nati intra Ecclesiam, baptizati, Verbum 5habuerunt, et doctrinam inde, quam professi 6, imprimis quia Dominum, 2et quod Is pro peccatis illorum passus sit, ac ita illos qui intra Ecclesiam Ipsum ex doctrina professi sint salvaverit; hi cum in alteram vitam e mundo recens veniunt, non scire aliquid volunt de fidei et charitatis vita; hanc nihili faciunt; dicunt, quia fidem habuerunt, omnia vitae mala abstersa et abluta esse per sanguinem Agni; cum illis dicitur quod haec contra Domini verba sint apud Matthaeum, ubi haec, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor 7, Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis; omnis qui audit Mea verba et facit illa, comparo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparo viro stulto, vii 21-23, 24, 26: et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicendo, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet illis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis xiii 25-27; sed ad haec respondent quod per illos non intelligantur alii quam qui in fide miraculosa fuerunt, non autem in fide Ecclesiae. 3 Ast iidem post aliquod tempus scire incipiunt quod non alii in caelum intromittantur quam qui vitam fidei vixerunt, ita qui charitatem erga proximum habuerunt; et cum hoc incipiunt scire, tunc doctrinalia fidei suae incipiunt vilipendere, et quoque ipsam fidem; nam fides illorum non fuit fides sed modo scientia talium quae fidei, et non fuit propter vitam sed propter lucrum et honores; inde est quod illa quae scientiae fidei illis fuerant tunc vilipendant et quoque rejiciant; et mox se injiciunt in falsa contra vera fidei; in hunc statum vertitur vita illorum qui confessi fidem, et vixerunt vitam fidei contrariam. Hi sunt qui in altera vita per falsa infestant probos, 8ita qui per "Pharaonem" in specie intelliguntur. @1 i sanctum$ @2 qui$ @3 i probos qui ab Ecclesia sunt in altera vita$ @4 salvaret$ @5 habuerint$ @6 i ore, illa quae fidei sunt$ @7 i illis$ @8 et$

Arcana Coelestia 6
Passage 7318

#7318 "Piscis qui in fluvio morietur": quod significet quod scientificum veri exstinguetur, constat ex significatione "piscis" quod sit scientificum, de qua n. 40, 991, hic scientificum veri, quia dicitur quod moriturus, quoniam in aquis versis in sanguinem, per quae significatur quod exstinguetur per falsificationem; et ex significatione "mori" quod sit exstingui. Quid sit falsificatio veri, per aliquot exempla illustrabitur: (s)falsificatur verum cum ex ratiociniis concluditur, et dicitur quod, quia nemo bonum potest facere a se, ideo bonum nihil faciat ad salutem: falsificatur etiam verum cum dicitur quod omne bonum quod homo facit spectet ipsum et fiat remunerationis causa, et quia ita, quod opera charitatis 1non facienda: falsificatur verum cum dicitur quod, quia omne bonum a Domino, homo nihil boni 2facere debeat, sed exspectet influxum: falsificatur verum cum dicitur quod verum apud hominem absque bono quod charitatis possit dari, ita fides absque charitate: falsificatur verum cum dicitur quod intrare in caelum nemo possit nisi qui miser sit et pauper; etiam cum dicitur nisi quis det omnia sua pauperibus, et se in miserias redigat: falsificatur verum cum dicitur quod 3quisque, qualitercumque 2 4vixerat, intromitti queat in caelum ex misericordia: adhuc magis falsificatur verum cum dicitur quod 5 homini data sit potestas intromittendi quoslibet in caelum: falsificatur verum cum dicitur quod peccata abstergantur, et abluantur sicut sordes ab aquis: et (t)adhuc magis falsificatur verum cum dicitur quod homini sit potestas (t)remittendi peccata, et 6cum remissa sunt, quod prorsus abstersa sint et homo sit purus: falsificatur verum cum dicitur quod Dominus in Se derivaverit omnia peccata, et sic illa sustulerit, et sic quod homo salvari possit qualiscumque ei vita sit: falsificatur verum cum dicitur quod nemo salvetur nisi qui intra Ecclesiam est; ratiocinia per quae falsificatio sunt quod qui intra Ecclesiam, baptizati sint, habeant Verbum, sciant de Domino, de resurrectione, de vita aeterna, de caelo, et de inferno, 7ac ita quod sciant quid fides, per quam justificari possunt. His similia sunt innumera, nam ne quidem unicum verum datur quod non falsificari potest, et falsificatio per ratiocinia ex fallaciis confirmari.(s) @1 nihil efficiant$ @2 agere debeat ut a se$ @3 intromissio in coelum$ @4 vixerat homo, sit solius misericordiae$ @5 i data$ @6 quod tunc peccata$ @7 et quod justificari possint per fidem, et quod nulla salvatio ubi non fides, et nulla fides ubi non cognitio de Domino, et do fide in Ipso$

Arcana Coelestia 6
Passage 7319

#7319 "Et putebit fluvius": quod significet aversationem pro illo, constat ex significatione "putere" quod sit aversatio, de qua n. 7161; et ex significatione "fluvii," hic "fluvii Aegypti in sanguinem versi," quod sit falsificatum verum. Sciendum quod in altera vita nihil abominabilius sit et consequenter nihil gravius puteat quam 1profanatum verum; se habet hoc sicut graveolentia cadaveris quae fit cum caro viva moritur; falsum enim non olet nisi appositum sit vero, nec malum nisi appositum sit bono; sentitur 2 quodlibet non a se, sed a suo opposito, quale est, inde in quantum puteat 1profanatum verum, constare potest; 3profanatum verum est falsum 4conjunctum vero, et falsificatum verum est falsum non conjunctum sed adjunctum vero, et dominans super vero. @1 falsificatum$ @2 i enim$ @3 nam falsificatum$ @4 adjunctum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7320

#7320 "Et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio": quod significet ut de illo vix aliquid scire vellent, constat ex significatione "Aegyptiorum" quod sint qui falsificant vera; ex significatione "bibere" quod sit instrui in veris, de qua n. 3069, 3772, 4017, 4018, inde "laborare ad bibendum" est non instrui velle, ita vix aliquid scire velle, (d)nempe de veris; et ex significatione "aquarum fluvii" quod sint falsa, de qua supra n. 7307, hic falsificata vera; ex his patet quod per "laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio" significetur quod illi qui in falsis ex fallaciis 1 vix aliquid scire vellent de veris, ita quod 2aversarentur illa; causa aversationis est quia vera quae per falsa pervertuntur, usque clam et tacite pugnant, et a se discutere falsa laborant, atque ita pungunt; nam si removentur paulo falsa, cum fide horum, vera damnant 3. @1 i sunt$ @2 aversati$ @3 i, inde pro illis aversatio$

Arcana Coelestia 6
Passage 7321

#7321 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet executionem, constat ex illis quae nunc sequuntur, nam "dixit Jehovah" illa involvit.

Arcana Coelestia 6
Passage 7322

#7322 "Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti": quod significet potentiam in falsa quae apud infestantes, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia naturalis, et ex significatione "manus" quod sit potentia spiritualis, de quibus supra n. 7309; inde "accipere baculum [et] extendere manum" est exercere potentiam spiritualem per naturale; et ex significatione "aquarum Aegypti" quod sint falsa quae infestant, de qua etiam supra n. 7307.

Arcana Coelestia 6
Passage 7323

#7323 "Super flumina illorum, super fluvios illorum": quod significet in doctrinalia 1falsi, constat ex significatione "fluminum" et "fluviorum" quod sint doctrinalia, sunt enim "aquae" falsa, videatur supra n. 7307; inde "flumina" ac "fluvii," quae sunt collectiones illorum, sunt doctrinalia, hic doctrinalia falsi; quod "flumina" sint illa quae intelligentiae, ita quae veri, videatur n. 2702, 3051, inde in opposito sensu sunt illa quae contraria intelligentiae, ita quae falsi. @1 In n. 7303 AI o falsi Here A has nempe falsi I falsi$

Arcana Coelestia 6
Passage 7324

#7324 "Et super stagna 1illorum": quod significet in scientifica illis inservientia, constat ex significatione "stagnorum" quod sint scientifica inservientia veris quae doctrinalium, ac in opposito sensu scientifica inservientia falsis doctrinalium. "Stagna" in Verbo, ubi 2nominantur, in sensu spirituali significant intelligentiam ex cognitionibus boni et veri, nam "stagna" ibi pro aquis congregatis seu lacubus accipiuntur, et aquae congregatae et lacus sunt in complexu cognitiones per quas intelligentia, ut apud Esaiam, Erumpent 3e deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, et erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 6, 7: apud eundem, 2 Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 18; ibi "ponere desertum in stagnum aquarum" pro dare cognitiones boni et veri, et inde intelligentiam, ubi prius non 4fuerunt: apud eundem, Vastabo montes et colles, et omnem herbam arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo, xlii 15; "stagna" pro similibus: pariter apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem: ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum, Ps. cvii 33, 35: apud eundem, A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum Ps. cxiv 7, 8: 3 5apud Esaiam, Comminuentur et exsiccabuntur flumina Aegypti, ideo lugebunt piscatores, et omnes projicientes in flumen hamum; 6inde erunt fundamenta ejus contusa; omnes facientes mercedem ex stagnis animae, xix 6, 8, 10; "stagna animae" pro illis quae sunt intelligentiae ex cognitionibus: at quia de Aegypto agitur, sunt "stagna animae" illa quae sunt intelligentiae ex scientificis Ecclesiae, nam "Aegyptus" sunt scientifica 7illa; scientifica sunt cognitiones, sed in inferiore gradu. 4 Quod "stagna aquarum" in opposito sensu sint mala ex 8falsis, et inde insania, patet apud Esaiam, Exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem, et ponam eam in hereditatem anatariae, et in stagna aquarum, xiv 22, 23; et quia "stagna" in opposito sensu sunt mala ex 8falsis, et inde insaniae, etiam significant infernum ubi talia regnant, sed tunc stagnum vocatur "stagnum ignis" et "stagnum ardens igne et sulfure," 9ut Apoc. xix 20, xx 10, 14, 15, xxi 8; "ignis et sulfur" pro amore sui et inde cupiditatibus, nam amor sui et ejus cupiditates non aliud sunt quam ignis, non ignis elementaris sed ignis 10ex igne spirituali, qui ignis, nempe spiritualis, dat homini vivere 11; quod amores 12 sint ignes vitales, patet ei qui expendit; hi ignes sunt qui intelliguntur per ignes sacros qui in caelis, et per ignes inferni; elementaris ignis non datur ibi. @1 d illorum i eorum$ @2 memorantur$ @3 in$ @4 sunt$ @5 i quod stagna sint cognitiones boni et veri, ex quibus intelligentia, constat$ @6 unde$ @7 quae sunt inferioris gradus quam cognitiones, ita quae inserviunt comparandae sibi intelligentiae$ @8 falso$ @9 in$ @10 spiritualis$ @11 i et qui quoque actualiter est igneus calor$ @12 i et eorum cupiditates$

Arcana Coelestia 6
Passage 7325

#7325 "Et super omnem congregationem aquarum": quod significet ubi aliquid falsum, constat ex significatione "aquarum" quod sint falsa, de qua supra n. 7307; inde "congregatio aquarum" est ubi 1falsa simul. @1 aliqua falsa$

Arcana Coelestia 6
Passage 7326

#7326 "Et erunt sanguis": quod significet quod falsificabunt vera, constat ex significatione "sanguinis" quod sit falsificatio veri, de qua supra n. 7317. "Sanguis" in genuino sensu significat sanctum amoris, ita charitatem et fidem, nam hae sunt sancta amoris, ita "sanguis" significat sanctum verum procedens a Domino, n. 1001, 4735, (x)6978; in opposito autem sensu (t)"sanguis" significat violentiam illatam charitati et quoque illatam fidei, ita sancto vero procedenti a Domino; et quia violentia infertur quando falsificatur, inde per "sanguinem" significatur falsificatio veri; et in majore gradu per "sanguinem" significatur profanatio veri, haec per "esum sanguinis" significata est, quapropter is tam severe prohibitus 1est, n. 1003. @1 d est i erat$

Arcana Coelestia 6
Passage 7327

#7327 "Et erit sanguis in omni terra Aegypti": quod significet falsificationem totalem, constat ex significatione "sanguinis" quod sit falsificatio veri, de qua nunc supra n. 7326; et ex significatione "in omni terra Aegypti" quod sit ubivis, ita totalis. Falsificatio totalis fit cum falsum regnare incipit, nam homo (t)vivit tunc secundum malum 1innatum et acquisitum, et in 2illo jucundum sentit; et quia vera fidei talia prohibent, ea tunc aversatur, et cum aversatur vera ubicumque illa 3sunt, a se rejicit, et si non rejicere potest, falsificat 4. @1 sibi inhaerens$ @2 malo$ @3 apparent$ @4 i; inde falsificatio totalis$

Arcana Coelestia 6
Passage 7328

#7328 "Et in lignis et in lapidibus": quod significet boni quod charitatis et veri quod fidei, nempe falsificationem totalem, constat ex significatione "lignorum" quod sint bona quae charitatis, de qua n. 2784, 2812, 3720; et ex significatione "lapidum" quod sint vera quae fidei, de qua n. 1298, 3720, 6426.

Arcana Coelestia 6
Passage 7329

#7329 "Et fecerunt ita Moscheh et Aharon quemadmodum praecepit Jehovah": quod significet effectum, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 6
Passage 7330

#7330 "Et sustulit baculum, et percussit aquas quae in fluvio": quod significet potentiam in falsa validam, constat ex illis supra n. 7316; 1validum significatur per quod "sustulerit baculum," et sic (x)"percusserit". @1 potentia valida$

Arcana Coelestia 6
Passage 7331

#7331 "Ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum ejus": quod significet in apperceptionem omnium illorum qui infestabant, constat ex significatione "oculorum" quod sint apperceptio, de qua n. 4083, 4339; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per falsa infestant, de qua prius; 1 omnes illi significantur, cum dicitur 2"ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum ejus." @1 i quia$ @2 et coram Pharaone et coram servis ejus$

Arcana Coelestia 6
Passage 7332

#7332 "Et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem": quod significet inde falsificationem omnis veri, constat ex significatione "aquarum quae in fluvio" quod sint falsa, de qua supra n. 7307; et ex significatione "sanguinis" quod sit falsificatio veri, de qua etiam supra n. 7317, 7326. Quod permittatur 1quod illi qui in falsis (c)et infestant in altera vita, falsificent vera, est causa ne per vera quae 2fidei communicationem habeant cum illis qui in caelo, et per mala quae sunt vitae communicationem habeant cum illis equi in inferno, et inde per vera acquirant sibi aliquid lucis e caelo, et sic aliquid intelligentiae, (c)et faciant ut ea serviant malis quae vitae, nam ad favorem mali applicarent illa quae intelligentiae sunt, ac sic illa quae caeli subjicerent apud se illis quae inferni; et quoque ne seducerent simplices probos spiritus cum quibus per vera communicationem habent; sciunt etiam mali in altera vita apud quos vera nondum falsificata sunt per illa sibi dominium acquirere, nam potentia inest veris, usque adeo ut non resisti queat, n. 3091, 6344, (x)6423; 6948, inde quoque abuterentur veris; 3praeterea vera apud malos nihil prorsus ad emendationem vitae eorum efficiunt, sed mali modo utuntur illis ut mediis ad faciendum malum, absque illo usu mali prorsus irrident vera; 4sunt sicut (t)mali antistites qui si non doctrinae vera inserviant illis pro mediis (x)lucrandi, illa 5subsannarent; hae 6 causae sunt cur (t)permittitur malis ut apud se vera falsificent. @1 ut$ @2 doctrinae$ @3 nam apud malos vera prorsus nihil efficiunt, ad refraenandas cupiditates, sed cupiditates super vera dominantur ac mala ut media ad faciendum malum applicant, nisi inserviant pro illis mediis$ @4 prorsus$ @5 risui haberent$ @6 i nunc$

Arcana Coelestia 6
Passage 7333

#7333 "Et piscis qui in fluvio moriebatur": quod significet scientificum veri etiam exstinctum, constat ex illis supra n. 7318, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 7334

#7334 "Et putuit fluvius": quod significet aversationem, constat ex illis supra n. 7319.

Arcana Coelestia 6
Passage 7335

#7335 "Et non potuerunt Aegyptii bibere aquam ex fluvio": quod significet quod de illo vix aliquid scire vellent, constat quoque ex illis supra n. 7320.

Arcana Coelestia 6
Passage 7336

#7336 "Et fuit sanguis in tota terra Aegypti": quod significet falsificationem totalem, videatur supra n. 7327.

Arcana Coelestia 6
Passage 7337

#7337 "Et fecerunt ita magi Aegyptii incantationibus suis": quod significet quod falsificatores illorum effigiarent simile [abutendo ordine], constat ex significatione "magiae Aegyptiacae et incantationum" quod sint abusus ordinis Divini, de qua n. 5223, 6052, 7296. Quod miracula attinet, sciendum quod Divina miracula differant a miraculis magicis ut caelum ab inferno; (t)Divina miracula procedunt (c)a Divino Vero, et progrediuntur secundum ordinem; effectus in ultimis sunt miracula quando Domino placet ut in illa forma sistantur; inde est quod omnia miracula Divina repraesentent status regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu Ecclesiae; haec est forma interna Divinorum miraculorum 1; ita se habet cum omnibus miraculis in Aegypto, et quoque cum reliquis, de quibus in Verbo; omnia etiam miracula quae Ipse Dominus cum fuit in mundo, fecit, (x)significabant statum venturum Ecclesiae 2, sicut quod (x)aperirentur oculi caecorum, aures surdorum, linguae mutorum, quod claudi ambularent, mutili et quoque leprosi sanarentur, 3significabant quod tales qui significantur per caecos, surdos, mutos, claudos, mutilos, leprosos, reciperent evangelium, et spiritualiter sanarentur, et hoc per Adventum Domini in mundum; talia sunt Divina miracula in 2 forma sua interna; 4at miracula magica nihil prorsus involvunt, fiunt 5 a malis ad potentiam sibi acquirendam super alios; et apparent in forma externa similia (t)Divinis miraculis; causa quod similia appareant, est quia ex ordine fluunt, et ordo apparet similis in 6ultimis ubi sistuntur miracula; sicut pro exemplo: Divinum Verum procedens a Domino in Se omnem potentiam habet, inde est quod etiam 7veris in ultimis ordinis insit potentia; 8ideo mali per vera sibi acquirunt 3 potentiam, et dominantur super alios; 9 sit quoque pro exemplo: secundum ordinem est ut status affectionis et cogitationis faciant ideam loci 10et distantiae (d)in altera vita, et quod tantum a se mutuo 11appareant distare, quantum in diverso statu sunt; 12hoc ordinis a Divino est ut omnes qui in Maximo Homine distincti a se mutuo sint; magi in altera vita hoc ordinis abutuntur, inducunt enim aliis mutationes status, et sic illos transferunt nunc in altum, nunc in profundum, et quoque conjiciunt 13in societates, ut inserviant 14sibi pro subjectis; ita 15 innumeris aliis; 8ex his patet quod miracula magica tametsi in externa forma similia appareant miraculis Divinis, usque tamen intus in se finem habeant contrarium, nempe destruendi illa quae Ecclesiae sunt, at miracula Divina intus in se habent finem aedificandi illa quae Ecclesiae sunt; se habent illa sicut binae muliere formosae, quarum una ex scortatione intus tota quanta putida est, altera autem ex castitate aut ex genuino amore conjugiali tota quanta intus pura est; externae formae 16illarum sunt similes, sed internae differunt sicut caelum et infernum. @1 i quae a Divino$ @2 i spiritualis$ @3 involvebant$ @4 ac I$ @5 i enim$ @6 ultimo$ @7 veris in ultimis altered to vero in ultimo$ @8 inde$ @9 i haec potentia, quia fluit ex ordine, similis apparet in forma externa, sed i forma interna est diabolica, quia propter potentiam et dominium sui super alios;$ @10 seu$ @11 distent$ @12 ordo hic ex$ @13 ad$ @14 illis$ @15 i in$ @16 illorum I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7338

#7338 "Et obfirmatum cor Pharaonis": quod significet obstinationem, ut supra n. 7272, 7300.

Arcana Coelestia 6
Passage 7339

#7339 "Et non audivit ad illos": quod significet non receptionem et non oboedientiam, ut quoque supra n. 7224, 7275, 7301.

Arcana Coelestia 6
Passage 7340

#7340 "Quemadmodum locutus Jehovah": quod significet secundum praedictionem, (t)etiam ut supra n. 7302.

Arcana Coelestia 6
Passage 7341

#7341 "Et respexit Pharao, et venit ad domum suam": quod significet cogitationem et reflexionem ex falsis, constat ex significatione "respicere" quod sit cogitatio et reflexio, nam "respicere" in sensu spirituali non est spectare oculis versus 1aliquid, sed est spectare mente, ita cogitare et reflectere; et ex significatione "domus Pharaonis" quod sit falsum; cum enim "Pharao" repraesentat falsum, etiam idem domus ejus; inde "venire ad domum suam" significat 2 falsa; 3et qui; per illa verba significatur cogitatio et reflexio ex falsis, ideo sequitur quod "non 4posuerit cor 5 ad hoc, nam qui ex falsis cogitat non ponit cor ad Divinum quod admonet. @1 aliquod$ @2 i ad$ @3 et quare etiam$ @4 posuit$ @5 i suum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7342

#7342 "Et non posuit cor suum ad hoc": quod significet (x)renisum ex voluntate, et inde obstinationem, constat ex significatione "non ponere cor ad 1aliquid quod sit non attendere; et quia non attentio ad Divina apud malos est (c)a renisu (c)ex voluntate, idcirco per eadem verba id significatur; et quia "non ponere cor ad illud" idem involvit quod obfirmari, idcirco etiam obstinatio significatur, ut prius n. 7272, 7300, (x)7338. Quod renisum ex voluntate attinet, sciendum est quod voluntas sit quae regit hominem; creditur a quibusdam quod intellectus regat, sed intellectus non regit nisi voluntas inclinet, intellectus enim favet voluntati, nam intellectus in se spectatus non est nisi quam forma voluntatis; cum voluntas dicitur, intelligitur affectio quae amoris, voluntas enim hominis nihil aliud est; illa affectio est quae regit hominem, nam affectio amoris est vita illius; si homini (t)est affectio 2 sui et mundi, tunc tota vita ejus non aliud est; nec potest ei reniti, nam id foret reniti ipsi suae vitae; principia veri nihil faciunt; si affectio amorum illorum dominatur, trahit 3illa verum in 4suas partes et sic falsificat illud, et si non plene favet, rejicit; inde est quod principia veri fidei prorsus nihil 5efficiant apud hominem, nisi Dominus 6insinuet affectionem amoris spiritualis, hoc est, amoris erga proximum; et quantum homo hanc affectionem recipit, tantum etiam recipit vera fidei; affectio amoris hujus est quae facit novam voluntatem. Ex his nunc constare potest quod homo nusquam ponat cor ad aliquod verum, si voluntas renititur; inde est quod infernales quia in affectione seu cupiditate mali sunt, non possint recipere vera fidei, consequenter non emendari; inde quoque est quod mali, quantum possunt, vera quae fidei falsificent. @1 aliquod$ @2 i amorum$ @3 enim tunc affectio illa verum$ @4 sui$ @5 efficiunt I$ @6 insinuat I$

Arcana Coelestia 6
Passage 7343

#7343 "Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum": quod significet pervestigationem veri quod applicarent falsis, constat (c)a significatione "fodere" quod sit pervestigatio, (d)de qua sequitur; 1 ex significatione "aquarum circum fluvium" quod sint vera; quod "aquae circum fluvium" sint vera, est quia illae erant extra fluvium, et 2 non factae sanguis 3; quod "aquae" sint vera, videatur n. 739, 790, (x)2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et ex significatione "bibere" quod sit applicare falsis; quod "bibere" sit 4applicare, videatur n. 5709, qui enim bibit sibi applicat; sed sciendum quod applicatio fiat secundum quale et" statum ejus qui sibi applicat; qui in affectione veri est, is sibi applicat vera secundum statum et quale affectionis 5; qui in affectione falsi est, is cum applicat sibi vera, pervertit et falsificat illa; quod ex eo constare potest quod Divinum Verum influat apud 6omnes, sed quod varietur apud unumquemvis secundum statum et quale vitae ejus; et inde quod infernales vertant illud in falsa, 7similiter Divinum Bonum vertunt in malum, amores caelestes in amores diabolicos, misericordiam in odium et in crudelitatem, amorem conjugialem in adulteria, ita in contraria; ex causa quia quale et status vitae 8eorum sunt contraria; inde est quod per "foderunt omnes Aegyptii circum fluvium" significetur pervestigatio veri quod applicarent falsis. 2 (s)Quod verum vertatur in falsum, et bonum in malum, apud illos qui in falsis et malis sunt, 9 et quoque vicissim, patet a regula communi, quod puris sint omnia pura, et impuris omnia impura; hoc quoque ab illis quae in natura illustrari 10potest: ut a luce quae a sole, lux illa candida est, at usque variatur secundum formas in quas influit, inde colores, et fit pulchra in pulchris formis, et impulchra in impulchris; illustrari etiam hoc potest ab insitione frondium in arboribus: frons insita communi stirpi fert suum fructum, 11quare sucus arboris, ut primum in frondem insitam influit, variatur, et fit sucus frondis 12 aptus producendi 13ejus folia et fructus; similiter se habet cum illis quae influunt apud hominem. 3 Quod "fodere" sit pervestigare, est quia per "aquam, fontem, puteum," quae effodiuntur, significantur vera, quae non effodiuntur sed pervestigantur; quare etiam in lingua originali per eandem vocem cum illa applicatur veris, significatur investigare; in propheticis autem loco veri dicitur vel "aqua" vel "fons," et loco investigare dicitur "fodere"; talis enim est sermo propheticus, ut patet apud Moschen ubi agitur de "fonte Beer," de quo Israel cecinit canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, fons quem foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem, baculis suis, Num. xxi 16-18; ibi per "fontem" significatur doctrina veri Divini, per "fodere" investigatio ejus.(s) @1 i vox quae exprimitur fodere in lingua originali etiam significat pervestigare;$ @2 i quae$ @3 i, ita nondum falsificata$ @4 applicatio$ @5 i veri$ @6 unumquemvis$ @7 tum quod$ @8 illorum est contrarii$ @9 i tum bonum in malum,$ @10 possunt$ @11 et$ @12 i insitae$ @13 , nam non fert folia et fructus arboris stirpis communis sed suos$

Arcana Coelestia 6
Passage 7344

#7344 "Quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii": quod significet non applicationem ex meris falsis, constat ex significatione non posse bibere" quod sit non applicatio; quod "bibere" sit applicare, videatur mox supra n. 7343; et ex significatione "aquarum fluvii" quod sint falsa, de qua etiam supra n. 7307; quod (d)per "non posse bibere ex aquis fluvii" 1significetur quod vera non applicari possint meris falsis, hoc est, falsificari per mera falsa, etiam sequitur ex sensu interno mox praecedentium, nempe "fodere aquas ad bibendum circum fluvium" quod sit investigare vera quae applicarent falsis. Quod vera non applicari falsis possint per mera falsa, est quia vera et falsa prorsus 2opposita sunt, et opposita non applicari possunt nisi sint intermedia quae conjungunt; intermedia quae conjungant sunt fallaciae 3sensuum externorum, et sunt quoque illa 4quae in Verbo secundum apparentiam dicta (d)sunt; sit pro exemplo, quod nihil nisi quam bonum sit a Domino, et nusquam aliquod malum; hoc verum falsificatur per fallacias 5, quod Dominus possit auferre malum si velit, ex omnipotentia, et quia non aufert, quod causa ejus sit ac ita etiam malum a Domino sit; ex 6illis quae secundum apparentiam dicta sunt in Verbo, quod Jehovah seu Dominus irascatur, puniat, condemnet, conjiciat in infernum, cum tamen sunt ipsi qui in malo sunt qui hoc sibi faciunt, et inde sibi inducunt malum poenae, nam malum poenae et malum culpae in altera vita conjuncta sunt; similiter in innumeris aliis 7. 1 significet 2 in opposito 3 quae sensuum 4 ex Verbo, quae in sensu literae sunt, 5 i, et per sensum literae Verbi, per fallacias 6 sensu literae Verbi 7 i, nam non datur aliquod verum, quod non falsificari potest

Arcana Coelestia 6
Passage 7345

#7345 Vers. 25-29. Et impleti septem dies postquam percutere Jehovah fluvium. 1Et dixit Jehovah ad Moschen, Veni ad Pharaonem, et dices ad illum, Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. Et si renuis tu mittere, ecce Ego afficiam omnem terminum tuum ranis. Et prorepere faciet fluvius ranas, et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui, et super lectum tuum, et in domum servorum tuorum, et 2in populum tuum, et in clibanos tuos, et in mactras tuas. Et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae. "Et impleti septem dies postquam percutere Jehovah fluvium" significat finem status illius postquam vera falsificata: "et dixit Jehovah ad Moschen" significat novam instructionem: "Veni ad Pharaonem, et dices ad illum" significat mandatum ad infestantes: "Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum ut serviant Mihi" significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia ut in libero Deum suum colant: "et si renuis tu mittere" significat si non relinquerent: "ecce Ego afficiam omnem terminum tuum ranis" significat ratiocinia ex meris falsis: "et prorepere faciet fluvius ranas" significat quod ratiocinia ex falsis illis: "et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui" significat quod implebunt mentem usque ad interiora ejus: "et super lectum tuum" significat ad intima: "et in domum servorum tuorum, et 2populi tui" significat omnia quae in naturali: "et in clibanos tuos, et in mactras tuas" significat in jucunda cupiditatum: "et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae" significat quod ratiocinia ex falsis erunt in omnibus et singulis. @1 AV viii 1 begins here$ @2 See p. 304 footnote 2, which reads: S first wrote in populum tuum then altered to populi tui but did not d in I has in populi tui here. cp n. 7345 lines 7 and 4e and n. 7355.$

Arcana Coelestia 6
Passage 7346

#7346 "Et impleti septem dies postquam percutere Jehovah fluvium": quod significet finem status illius postquam vera falsificata, constat ex significatione "septem dierum" quod sint integra periodus a principio ad finem, ita status plenus, de qua n. 728, 6508, simile ac septimana, n. 2044, 3845; ita "impleti septem dies" sunt finis periodi seu status illius; et a significatione "postquam percutere Jehovah fluvium" quod sit postquam falsificata sunt vera; quod enim percussus baculo Aharonis fluvius, et aquae factae sanguis, sit quod falsificata sint vera, videatur n. 7316, 7317, 7330, 7332.

Arcana Coelestia 6
Passage 7347

#7347 "Et dixit Jehovah ad Moschen": quod significet novam instructionem, constat ex significatione "dixit Jehovah" cum 1e novo quid mandatur, quod sit nova instructio, de qua n. 7186, (x)7267, 7304. @1 novum$

Arcana Coelestia 6
Passage 7348

#7348 "Veni ad Pharaonem, et dices ad illum": quod significet mandatum ad infestantes, constat (c)a significatione "venire" seu "intrare et dicere," 1cum a Jehovah, quod sit mandatum; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sint qui per falsa infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142 2. @1 quia$ @2 i, 7317$

Arcana Coelestia 6
Passage 7349

#7349 "Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum ut serviant Mihi": quod significet ut relinquant illos qui ab Ecclesia ut in libero Deum suum colant, constat ex significatione "mittere" quod sit relinquere; ex repraesentatione "filiorum Israelis," qui hic sunt "populus Meus," quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione "servire Mihi" quod sit colere Deum suum; quod sit colere in libero, est quia cultus non fieri potuit ubi falsa infestabant; et quia omnis cultus qui vere cultus erit in libero, n. 1947, 2875, 2876, 2880, 2881, 3145, (m)3146, 3158, 4031.(n)

Arcana Coelestia 6
Passage 7350

#7350 "Et si renuis tu mittere": quod significet si non relinquerent, constat ex significatione "mittere" quod sit relinquere, ut nunc supra n. 7349, ita "si renuis mittere" est si non relinquerent.

Arcana Coelestia 6
Passage 7351

#7351 "Ecce Ego afficiam omnem terminum tuum ranis": quod significet ratiocinia ex meris falsis, constat ex significatione "ranarum" quod sint ratiocinia; quod ex meris falsis, 1significatur per quod ex fluvio proreperent, ut 2mox sequitur; 3quod "fluvius Aegypti" sit falsum, videatur n. 6693, 7307, et quia dicitur quod omnis terminus illis afficeretur, significatur etiam per illa quod ratiocinia non erunt ex falsificatis veris sed ex meris falsis; causa est quia ratiocinia ex falsificatis veris vertuntur tandem in blasphemias contra verum et bonum; et praeterea ipsa vera falsificationem a se rejiciunt, non enim una cum falsis esse possunt, et quamdiu sunt, cum illis pugnant et tandem ab illis se exsolvunt et separant; 4inde est quod postquam homo vera falsificaverit, tandem prorsus negat illa; alioquin etiam falsa dominarentur super vera"; inde est quod malis in altera vita postquam conjecti sunt in infernum, non ratiocinari liceat ex falsificatis veris sed ex meris falsis 5. 2 Quod "ranae" sint ratiocinia ex falsis, constat apud Johannem, Vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis; sunt enim spiritus daemonum, facientes signa ad exeundum ad reges terrae, et orbis terrarum totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei omnipotentis, Apoc. xvi 13, 14; quod "ranae" sint ratiocinia ex falsis contra vera, (c)ex singulis ibi patet, nam dicitur 6quod exiverint "ex ore draconis, ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae"; tum quod exirent "ad reges terrae, ad congregandum illos in bellum"; "reges terrae" sunt vera Ecclesiae; quod "reges" sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et quod "terra" sit Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4447, 4535, 5577; quod "bellum" sit pugna spiritualis, n. 2686, ita contra vera et bona fidei; inde patet quod 7 "ranae" sint 3 ratiocinia ex falsis 8contra vera: apud Davidem, Vertit aquas illorum in sanguinem; et occidit piscem eorum; prorepere fecit in terram illorum ranas, in conclavibus regum illorum, Ps. cv 29, 30; "in conclavibus regum illorum" dicitur quia intelligitur ratiocinatio 9contra vera ex falsis; "conclavia regum" sunt interiora vera, et in opposito sensu interiora falsa; quod "reges" sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur mox supra. @1 est quia$ @2 nunc$ @3 et aquae fluminis Aegypti sunt falsa, n.$ @4 tum ne falsa dominentur super vera, discinduntur$ @5 i, mera falsa sunt in infernis, vera sunt in coelo, vera adjuncta falsis sunt inter utrumque, non licet alicui esse inter utrumque, sive erit in coelo sive in inferno, idcirco aufertur communicatio cum coelo per vera, permanente sic communicatione cum inferno, ubi sunt mera falsa$ @6 quae$ @7 i ibi$ @8 de veris fidei$ @9 de veris$

Arcana Coelestia 6
Passage 7352

#7352 "Et prorepere faciet fluvius ranas": quod significet ratiocinia ex falsis illis, constat (c)a significatione "fluvii Aegypti" quod sit falsum, de qua n. 6693, 7307; et ex significatione "ranarum" quod sit ratiocinia, de qua mox supra n. 7351; quod "ranae" sint ratiocinia, est quia in aquis sunt, 1 et ibi garrule sonant, (c)et coaxant, 2et sunt quoque inter immunda. Quid ratiocinatio ex meris falsis, per aliquot exempla illustrabitur: ex meris falsis ratiocinatur qui omnia naturae tribuit et vix aliquid Divino, cum tamen omnia ex Divino sunt, et natura est modo instrumentale per quod: ex meris falsis ratiocinatur qui credit quod homo sit sicut bestia, modo 3 perfectior quia cogitare potest, et sic quod homo moriturus sit sicut bestia; is quia negat conjunctionem hominis cum Divino per 4cogitationem quae fidei, et per affectionem quae amoris, et inde negat resurrectionem et vitam aeternam, ex meris falsis loquitur: similiter qui credit quod non infernum sit: tum quoque qui credit quod homo non plus habeat quam jucundum vitae cum est in mundo, et ideo quod illo fructurus sit, quia cum moritur prorsus moritur: ex meris falsis ratiocinatur qui credit quod omnia sint prudentiae propriae ac fortunae, non autem Providentiae Divinae nisi quae universalis: 5ut et qui credit quod religio non aliud sit quam ut simplices 6teneantur in vinculis: imprimis ex 7meris falsis ratiocinantur qui credunt quod Verbum non sit Divinum: in summa, omnes illi ex meris falsis ratiocinantur qui vera Divina prorsus negant. @1 i per quas significantur inferiora vera, et in opposito sensu falsa,$ @2 suntque$ @3 i aliquantum$ @4 amorem$ @5 tum$ @6 detineantur$ @7 mere$

Arcana Coelestia 6
Passage 7353

#7353 "Et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui": quod significet quod implebunt mentem et usque ad interiora ejus, constat ex significatione "domus" quod sit mens hominis, de qua n. 3538, 4973, 5023; et ex significatione "conclavis cubilis" quod sint interiora mentis; quod "conclavia cubilis" sint interiora mentis, est quia interius in domo sunt. Per "conclavia" significantur interiora, et per "conclavia cubilis" adhuc interiora, in his locis: apud Esaiam, Abi, popule, intra in conclavia tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira, xxvi 20: apud Ezechielem, Dixit ad me, Num vidisti, fili hominis, quae seniores filiorum Israelis faciunt in tenebris, quisque in conclavibus imaginis suae? viii 12: apud Moschen, Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, Deut. xxxii 25: in Libro 2 Regum, Elischa propheta, qui in Israele, indicat regi Israelis verba quae loqueris in conclavi cubilis tui, vi 12; antiqui comparaverunt mentem hominis domui, et illa quae intus in 1homine conclavibus; mens humana quoque talis est, nam res quae ibi distinctae sunt, vix aliter quam sicut domus in sua conclavia; quae in medio sunt ibi intima sunt, quae ad latera ibi exteriora sunt, 2haec comparabantur atriis, et quae extra cum interioribus 3cohaerebant porticibus. @1 mente$ @2 et$ @3 cohaerentia$

Arcana Coelestia 6
Passage 7354

#7354 "Et super lectum tuum": quod significet ad intima, constat ex significatione "lecti" quod 1sit intimum; cum enim "conclavia cubilis" sunt interiora, "cubile" seu "lectus" qui inibi est intimum. @1 sint intima$

Arcana Coelestia 6
Passage 7355

#7355 "Et in domum servorum tuorum, et populi tui": quod significet omnia quae in naturali, constat ex significatione "domus" quod sit mens hominis, et quia praedicatur de Aegyptiis et de servis Pharaonis, est mens naturalis; quod "domus" sit mens, videatur mox supra n. 7353; et ex significatione "servorum et populi Pharaonis" quod sint omnia quae in naturali; quae ibi 1 inserviunt confirmandis falsis 2vocantur servi; quod populus praedicetur de veris, 3et in opposito sensu de falsis, videatur n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, 6451, (x)6465; inde patet quod per "in domum servorum tuorum et populi Pharaonis" significetur in omnia quae in naturali. @1 i vocantur servi quia$ @2 et vocantur populus, quia$ @3 ita$

Arcana Coelestia 6
Passage 7356

#7356 "Et in clibanos tuos, et in mactras tuas": quod significet in jucunda cupiditatum, constat ex significatione "clibanorum" quod quia sunt illa in quibus conficitur panis, sint bona exteriora, et bona exteriora sunt illa quae in naturali sunt, et communiter vocantur jucunda; nam bona interiora, quae sunt amorum et inde affectionum, cum influunt in naturale, sentiuntur ibi ut jucunda; haec significantur per "clibanos" in (t)bono sensu; at in opposito, ut hic, per "clibanos" significantur jucunda cupiditatum, hoc est, jucunda ex amoribus inferni, qui amores sunt amores sui et mundi; et ex significatione "mactrarum" quod quoque sint jucunda cupiditatum in naturali, sed adhuc exteriora, quia mactrae sunt vasa in quibus massa pro pane praeparatur. (m)Per quod ratiocinia intrabunt in jucunda cupiditatum, intelligitur quod jucundum vitae eorum erit ratiocinari ex falsis, ac ita fallere et seducere alios; malis etiam inter jucundiora est falsa spargere, (t)illa confirmare, 1 vera subsannare, imprimis alios seducere.(n) 2 Quod "clibanus" sit jucundum affectionum quae sunt charitatis et fidei, et in opposito sensu jucundum cupiditatum quae sunt amoris sui et mundi, patet apud Hoscheam, Omnes adulterantes, sicut clibanus accensus a pistore, cessat excitator a subigendo massam ejus; quando (x)convertunt sicut clibanus animum in insidiari suo, tota nocte dormitans pistor eorum, mane ille ardens, sicut ignis flammae; omnes incalescunt sicut clibanus, et (x)comedunt judices suos, omnes reges (x)eorum cadunt, vii 4, 6, 7; "clibanus" pro jucundo cupiditatum, quae sunt malorum; "ardere, incalescere, ignis flammae" pro ipsis cupiditatibus; quod "ignis" sit cupiditas mali, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, (x)7324 fin.; (m)"comedunt judices suos, omnes reges cadunt" pro quod pereant bona et vera; quisque videre potest quod absque sensu interno, qui talis, non sciri possit quid sit "omnes adulterantes sicut clibanus accensus a pistore," "omnes 2incalescunt sicut clibanus, 3 comedunt judices," et "reges cadunt."(n) 3 "Clibanus" in bono sensu apud Esaiam, Dictum Jehovae, Cui focus in Zione, et clibanus Ipsi in Hierosolyma, xxxi 9; "Zion" pro Ecclesia caelesti, ita pro bono amoris quod est illius Ecclesiae, "Hierosolyma" pro Ecclesia spirituali, ita pro bono illius amoris quod est bonum charitatis et inde fidei, hic "clibanus" pro jucundo interiore affectionum boni et veri; "clibanus" id 4significat quia panis qui in clibano 5conficitur 4significat bonum amoris caelestis et spiritualis; quod panis id significet, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; et quia inde significatio "clibani," idcirco 6 panis qui confectus pro sacrificiis, et vocabatur minhah, (c)ea quae conficiebatur in clibano, distinguebatur a minha quae conficiebatur in 7sartagine, et a minha quae conficiebatur in cacabo, Lev. ii 4, 5, 7; erant diversitates boni amoris quae per illas 8significabantur. @1 i et$ @2 incalescent$ @3 i et$ @4 significabat$ @5 conficiebatur$ @6 i minchah quae erat$ @7 farragine AI; possibly S misread Sch$ @8 significabatur$

Arcana Coelestia 6
Passage 7357

#7357 "Et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae": quod significet quod ratiocinia ex falsis erunt in omnibus et singulis, constat ex illis quae supra n. 7355 dicta sunt; 1omnes et singuli qui in terra Aegypti significantur per "Pharaonem, populum ejus, et servos ejus," ita falsa in omnibus et singulis; quod per "Pharaonem et Aegyptios" falsa significentur, saepius supra ostensum est. Sciendum quod qui in inferno sunt, quibus vera quae 2in mundo sciverunt adempta sunt, non possint aliter quam falsa loqui; inde est cum aliquis talis loquitur, quod fit cum apparent in mundo spirituum, quod ilico sciatur quod falsum sit; hoc probi in altera vita ex communi experientia norunt; quod non nisi quam falsum loquantur, liquet etiam a Domini verbis apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 44; quisque enim secundum affectionem amoris sui loquitur, et contra illam nemo loqui potest nisi ex simulatione, hypocrisi, fraude, et dolo, ut solent mali cum vera loquuntur; sed haec vera quae ita loquuntur usque 3apud illos sunt falsa; vicissim (d)autem qui in vero sunt ex bono, illi non possunt aliter quam vera loqui. @1 omnia enim et singula quae in Aegypto$ @2 After sciverunt$ @3 illis$ De Incolis et Spiritibus Planetae Martis

Arcana Coelestia 6
Passage 7358

#7358 Planeta Martis apparet in idea spirituum et angelorum sicut ceterae planetae, in suo loco constanter, et quidem ad sinistrum antrorsum ad aliquam distantiam in plano pectoris; et sic extra sphaeram ubi sunt spiritus nostrae telluris. Spiritus unius telluris separati sunt a spiritibus alius telluris, ex causa quia spiritus cujusvis telluris referunt aliquam peculiarem provinciam in Maximo Homine, ac inde in alio et diverso statu sunt; et diversitas status facit ut a se mutuo vel ad dextrum vel ad sinistrum, ad distantiam majorem vel minorem, separati appareant.

Arcana Coelestia 6
Passage 7359

#7359 Spiritus inde ad me veniebant et se applicabant sinistro meo tempori et ibi me afflabant loquela, 1sed illam non intelligebam; 2erat quoad fluxum molliuscula; molliorem non prius, quantum memini, perceperam; erat sicut mollissima aura; afflabat illa primo sinistrum tempus et sinistram autem superne; et afflatus inde pergebat ad sinistrum oculum, et paulatim ad dextrum, et defluebat dein, imprimis a sinistro oculo, ad labia, et cum ad labia, intrabat per os et per viam intra os; et quidem per tubam (x)Eustachianam in cerebrum; cum afflatus illuc pervenit, tunc loquelam eorum intellexi, et loqui datum est cum illis; observabam, cum loquerentur mecum, quod labia apud me moverentur, et parumper etiam lingua, 3 hoc propter correspondentiam 4 loquelae interioris cum 5loquela exteriore; exterior loquela est soni articulati labentis versus membranam auris externam 6, et 7exinde mediis organulis, membranis, et fibris, quae intus in aure, aufertur in cerebrum. @1 quam$ @2 After molliuscula$ @3 i et$ @4 i organorum$ @5 organis loquelae exterioris$ @6 i, quae tympanum ejus vocatur$ @7 inde$

Arcana Coelestia 6
Passage 7360

#7360 Ex his scite datum est quod loquela incolarum Martis diversa esset a loquela incolarum nostrae telluris, quod nempe non sonora, sed paene tacita, se in auditum et visum interiorem per breviorem viam insinuans; et quia talis quod plenior et perfectior esset, plenior ideis cogitationis, ita propius accedens ad loquelam spirituum et angelorum; ipsa etiam loquelae affectio repraesentatur apud illos in facie, et ejus cogitatio in oculis; nam cogitatio et loquela, tum affectio et facies, apud illos unum agunt; reputant pro nefario aliud cogitare et aliud loqui, ac aliud velle et aliud facie ostendere; non sciunt quid hypocrisis, et quid simulatio fraudulenta (c)ac dolus.

Arcana Coelestia 6
Passage 7361

#7361 Quod talis etiam loquela fuerit antiquissimis in hac tellure, etiam per conversationem cum quibusdam ex illis datum est scire, de qua videatur n. 607, 608; 1ut elucidetur haec res, licet iterum referre quae de loquela antiquissimorum hujus telluris per experientiam scire 2data sunt, quae sunt haec quae nunc sequuntur: Ostensum est mihi per influxum quendam quem describere non possum, 3qualis loquela fuerat illorum qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, quod nempe non articulata sicut loquela vocum nostri temporis, sed tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam; appercipere etiam datum est qualis illorum respiratio interna fuit; 4processit ab umbilico versus cor, et sic per labia absque sonoro cum loquerentur, et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam, et (x)pulsaverit in quoddam quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam 5internam, et quidem per quoddam ibi quod vocatur hodie tuba (x)Eustachiana; 6 ostensum quod per talem loquelam 2 multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae similiter diriguntur per respirationem sed externam, nam nulla vox est, immo 7nec (x)quicquam in voce quod non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam, quae quia interior etiam perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior et conformior; praeter etiam per labiorum motiunculas et correspondentes faciei mutationes; nam quoniam caelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant hoc a facie et oculis illorum elucebat, quae conformiter (x)variabantur, facies quoad formam et quoad vitam et oculi quoad lucem; nusquam potuerunt alium vultum praeferre quam secundum illa quae cogitabant; simulatio, et magis adhuc dolus, illis fuit facinus enorme; quia talis illis loquela (c)et quia interna respiratio, ideo cum angelis potuerunt consortium habere, n. 1118.

Arcana Coelestia 6
Passage 7362

#7362 Respiratio spirituum planetae Martis etiam mecum communicata fuit (quod spiritus et angeli respirent, videatur n. 3884-3894); et perceptum quod illorum respiratio esset interior, procedens (c)e regione thoracis versus umbilicum, et 1inde se volvens sursum per pectus, cum 2imperceptibili halitu versus os; ex his constare mihi potuit, tum quoque ab aliis experientiae documentis, quod caelesti genio essent, ita quod non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac tellure 3. @1 ibi$ @2 exiguo$ @3 i tunc quoque quod (sentence not completed)$

Arcana Coelestia 6
Passage 7363

#7363 Locuti sunt mecum de vita incolarum in tellure sua, quod non sub imperiis sint, sed quod distincti in societates majores et minores, et quod ibi sibi consocient tales qui conveniunt animis; et quod hoc sciant ilico ex facie et loquela; quodque 1id illos raro fallat; sunt tunc ilico amici; at ceteros non aversantur, nam nulla aversatio est, minus odium. Dicebant quoque quod consociationes (c)illorum sint jucundae et quod inter se loquantur de iis rebus quae in societatibus fiunt, imprimis quae in caelo; nam plures illorum communicationem manifestam habent cum angelis qui in caelo. Credibile etiam est, quia tales sunt, ac ita consociati, quod societates illorum simul sumptae per tellurem illam repraesentent societatem communem angelicam, nam societates ibi omnes variae sunt, sed Dominus conjungit omnes per caelestem formam ut unum sint; unum enim 2fit ex variis in formam convenienter dispositis. @1 hoc$ @2 nusquam existit ex pluribus, unis seu iisdem, sed$

Arcana Coelestia 6
Passage 7364

#7364 Qui in societatibus illorum incipiunt sinistre cogitate, (c)et inde sinistre velle, 1dissociantur, relinquunt illos sibi solis, unde degunt extra societatem, admodum misere, in petris aut alibi, nam illos non amplius curant; quaedam societates tales ad resipiscentiam variis modis tentant cogere, sed cum hoc incassum fit, ab illis se dissociant. Ita praecavent ne cupiditas dominii et cupiditas lucri irrepant, hoc est, ne aliqui ex cupiditate dominii sibi subjiciant societatem in qua sunt; et dein plures alias; et ne aliqui ex cupiditate lucri sua bona aliis eripiant; quisque ibi suis bonis contentus vivit, et quisque suo honore quod audiat justus et proximi amans; hoc jucundum et tranquillum 2animi periturum foret, nisi illi qui male cogitant et male volunt ejicerentur, et nisi prudenter et severe obviam irent in ipsis initiis amori sui et amori mundi, apud quos illi sunt; hi enim amores sunt qui fecerunt ut ex societatibus imperia et regna facta sint, 3intra quae pauci sunt qui non dominari volunt ac possidere omnia aliorum, nam pauci sunt qui justum et aequum ex justo et aequo faciunt, minus qui bonum ex charitate et verum ex fide, sed ex timore legis, damni, vitae, jacturae lucri, honoris, et famae propter illa. @1 ab illis se dissociant, et tunc hi relinquuntur sibi solis degentum$ @2 Before jucundum$ @3 in quibis$

Arcana Coelestia 6
Passage 7365

#7365 Continuatio de incolis et spiritibus planetae Martis ad finem capitis sequentis.