Arcana Coelestia – Exodus, caput 02
Arcana Coelestia 6
Passage 6703
#6703 Quia ante capita Libri Exodi institutum est tradere doctrinam charitatis, primum dicendum est quid proximus, ille enim est erga quem charitas exercenda; nisi enim scitur qui sunt proximus, charitas (t)potest exerceri simili modo absque distinctione aeque erga malos quam erga bonos; unde charitas non fit charitas, mali enim ex benefactis malefaciunt proximo, sed boni benefaciunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6704
#6704 Communis opimo hodie est quod omnis homo sit aeque proximus et quod benefaciendum 1unicuivis qui opis indiget; sed prudentiae Christianae interest, bene scrutari qualis hominis vita est, et secundum illam, charitatem exercere; internae Ecclesiae homo cum discrimine, ita cum intelligentia, hoc agit; at externae Ecclesiae homo, quia non ita discernere res potest, indiscriminatim facit. @1 unicuique$
Arcana Coelestia 6
Passage 6705
#6705 Antiqui proximum redegerunt in 1 classes, et unamquamvis classem nominaverunt secundum nomina (c)eorum qui apparent in mundo prae aliis opitulandi; et docuerunt quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe et erga illos qui in altera; et sic in ordinem redegerunt doctrinam, et secundum illam redegerunt vitam; inde doctrina Ecclesiae illorum continebat leges vitae; et inde videbant qualis unus et alter esset homo Ecclesiae, quem vocabant fratrem, sed cum discrimine in sensu interno secundum exercitia charitatis ex genuina Ecclesiae doctrina, aut ex doctrina immutata a se; quisque enim quia vult apparere inculpatus, vitam suam defendit, et ideo leges doctrinae in sui favorem vel explicat vel immutat.
Arcana Coelestia 6
Passage 6706
#6706 Discrimina proximi, quae homo Ecclesiae omnino scire debet ut sciat quale charitatis, se habent secundum bonum quod est apud unumquemvis; et quia omne bonum procedit a Domino, est Dominus in supremo sensu ac in supereminente gradu Proximus a Quo origo; inde sequitur quod quantum Domini quisque apud se habet, tantum sit proximus, et quia nullus simili modo recipit Dominum, hoc est, bonum quod ab Ipso procedit, idcirco nec unus simili modo est proximus ac alter; omnes enim quicumque in caelis sunt et omnes quicumque in terris differunt bono; nusquam datur apud duos bonum prorsus unum et idem; varium erit ut unumquodvis per se subsistat. Sed omnia illa varia, ita omnia discrimina proximi quae se habent secundum receptionem Domini, hoc est, secundum receptionem boni ab Ipso procedentis, nusquam aliquis homo, ne quidem angelus, scire potest, sed modo in communi, ita generi et horum aliquot species; nec Dominus plus ab homine Ecclesiae requirit quam ut vivat secundum id quod scit.
Arcana Coelestia 6
Passage 6707
#6707 Ex his nunc liquet quod quale boni Christiani determinet in quo gradu unusquisque est proximus; est enim Dominus in bono praesens quia id Ipsius est, et praesens est secundum quale ejus; et quia a Domino origo proximi ducenda est, quod idcirco discrimina proximi se habeant secundum praesentiam Domini in bono, ita secundum quale boni.
Arcana Coelestia 6
Passage 6708
#6708 Quod proximus sit secundum quale boni, patet a Domini parabola de illo qui Incidit in latrones, quem semimortuum sacerdos praeterivit et quoque Levita; sed, Samarita, postquam obligavit vulnera ejus et infudit oleum et vinum, sustulit super proprium jumentum, et duxit in deversorium, et curam ejus habuit; hic, quia bonum charitatis exercuit, proximus dicitur, Luc. x 29-37; inde sciri potest quod "proximus" sint qui in bono; at qui in malo, quidem proximus 1sunt, sed 2 prorsus alio respectu; et quia ita, aliter illis benefaciendum est; 3at de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicendum. @1 sint$ @2 i in$ @3 sed$
Arcana Coelestia 6
Passage 6709
#6709 Quia quale boni est quod determinat quomodo quisque proximus est, est amor qui hoc facit; nam non datur aliquod bonum quod non est amoris, inde omne bonum, et inde quale 1boni existit. @1 ejus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6710
#6710 Quod amor sit qui facit ut proximus sit, et quod quisque proximus sit secundum quale ejus, patet manifeste ab illis qui in amore sui sunt; illi pro proximo agnoscunt qui se maxime amant, hoc est, quantum sunt sui, ita in se; hos amplectuntur, hos osculantur, 1 his benefaciunt, et hos fratres vocant; immo etiam quia mali sunt, hos dicunt proximum esse prae aliis; reliquos, sicut se amant, pro proximo habent; ita secundum quale et quantum amoris; tales a se originem proximi ducunt ex causa quia amor determinat. @1 i et$
Arcana Coelestia 6
Passage 6711
#6711 Qui autem se non amant prae aliis, prout omnes qui ea regno Domini sunt, originem proximi ducent ab Ipso Quem supra omnia amare debent, ita a Domino; et pro proximo habebunt unumquemvis secundum quale amoris in Ipsum. Qui itaque alios amant sicut se, et magis qui, 1ut angeli alios plus quam se, ii omnes originem proximi ducunt a Domino, nam in bono est Ipse Dominus, procedit enim ab Ipso; inde quoque constare potest quod quale amoris determinet quis proximus. Quod Dominus sit in bono, Ipse Dominus docet apud Matthaeum, Dicit enim illis qui in bono fuerunt, quod illi dederint Ipsi quod ederet, quod illi potaverint Ipsum, collegerint Ipsum, induerint Ipsum, visitaverint Ipsum, et in (x)custodia venerint ad Ipsum; et dein quod quantum fecerint uni ex fratribus Suis minimis, Ipsi fecerint, xxv 34-40. 1 prout
Arcana Coelestia 6
Passage 6712
#6712 Ex his nunc constat unde origo proximi ab homine Ecclesiae ducenda; et quod quisque proximus sit in eo gradu quo propior est Domino; et quia Dominus est in bono charitatis, quod proximus sit secundum quale boni, ita secundum quale charitatis. 1 1 In A S i notes as follows with which cp n.6818-6824: (In sequente transactione, si Domino ita placet), de proximo, quod sit homo in singulari de proximo, quod sit societas plurium magis de proximo, quod sit patria adhuc magis de proximo, quod sit genus humanum adhuc magis de proximo, quod sit Ecclesia adhuc magis de proximo, quod sit Regnum Domini adhuc magis de proximo, ita quod sit solus Dominus: nam qui patriam amat, seu bonum publicum, in altera vita Regnum Domini amant, nam ibi tunc eorum patria. CAPUT II 1. Et ivit vir e domo Levi, et duxit filiam Levi. 2. Et concepit mulier, et peperit filium, et vidit illum quod bonus ille, et abscondit illum tribus mensibus. 3. Et non potuit amplius abscondere illum, et accepit sibi capsam junci, et bituminavit illam bitumine et pice, et posuit in illi natum, et posuit in alga ad ripam fluminis. 4. Et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum (x)quid fieret illi. 5. Et descendit filia Pharaonis ad lavandum ad flumen; et puellae ejus euntes ad latus fluminis, et vidit capsam in medio algae et misit ancillam suam, et accepit illam. 6. Et aperuit, et vidit illum natum, et ecce puer flens; et miserta super illum, et dixit, De natis Hebraeorum hic. 7. Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis, Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis, et lactet tibi natum? 8. Et dixit illi filia Pharaonis, Abi, et ivit puella, et vocavi matrem nati. 9. Et dixit ei filia Pharaonis, Adduc tibi natum hunc, et lacta illum mihi, et ego dabo mercedem tuam; et accepit mulier natum et lactavit illum. 10. Et crevit natus, et adduxit illum filiae Pharaonis, et fui ei in filium, et vocavit nomen illius Moscheh, et dixit, Quia ex aquis eduxi illum. 11. Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh, et exivit a fratres suos, et vidit onera illorum, et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum e fratribus suis. 12. Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir, et percussit Aegyptium, et abscondidit illum in arena. 13. Et exivit die altero, et ecce duo viri Hebraei altercantes, et dixit improbo, Quare percutis socium tuum? 14. Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos? Num ad occidendum me tu dicis, quemadmodum occidisti Aegyptium? et timuit Moscheh et dixit, Certe notum est verbum. 15. Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen; et fugit Moscheh a coram Pharaone, et habitavit in terra Midian, et habitavit juxta puteum. 16. Et sacerdoti Midianis septem filiae, et venerunt et hauserunt, et impleverunt canaliculos, ad potandum gregem patris sui. 17. Et venerunt pastores, et depulerunt illas; et surrexit Moscheh, et adjuvit illas, et potavit gregem earum. 18. Et venerunt ad Reuelem patrem suum; et dixit, Quapropter festinastis venire hodie? 19. Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum, et etiam hauriendo hausit nobis, et potavit gregem. 20. Et dixit ad filias suas, Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum? vocate illum, et edat panem. 21. Et voluit Moscheh habitare cum viro, et dedit Zipporam filiam suam Moschi. 22. Et peperit filium, et vocavit nomen ejus Gerschom, quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena. 23. Et factum in diebus multis his, et moriebatur rex Aegypti, et suspirabant filii Israelis e servitio, et clamabant; et ascendit clamor illorum ad DEUM e servitio. 24. Et audivit DEUS gemitum illorum, et recordatus est DEUS foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo. 25. Et vidit DEUS filios Israelis, et cognovit DEUS. CONTENTA
Arcana Coelestia 6
Passage 6713
#6713 In hoc capite in sensu interno agitur de vero Divino; de ejus incohamentis et successivis statibus apud hominem Ecclesiae.
Arcana Coelestia 6
Passage 6714
#6714 In supremo sensu agitur de Domino quomodo Ipse quoad Humanum lex Divina factus est; Moses repraesentat Dominum quoad legem Divinam, quae est Verbum; et in sensu respectivo repraesentat verum Divinum apud hominem Ecclesiae. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 6
Passage 6715
#6715 Vers. 1-4. Et ivit vir e domo Levi, et duxit filiam Levi. Et concepit mulier, et peperit filium, et vidit illum quod bonus ille, et abscondit illum tribus mensibus. Et non potuit amplius abscondere illum, et accepit sibi capsam junci, et bituminavit illam bitumine et pice, et posuit in illa natum, et posuit in alga ad ripam fluminis. Et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi. "Ivit vir e domo Levi" significat originem veri ex bono: "et duxit filiam Levi" significat conjunctionem cum bono: "et concepit mulier" significat primum ortus: "et peperit filium" significat legem Divinam in sua origine: "vidit illum quod bonus ille" significat apperceptionem quod per caelum: "et abscondit illum tribus mensibus" significat plenum temporis quo non apparuit: "et non potuit amplius abscondere illum" significat tempus cum apparere debuit: "et accepit sibi capsam junci" significat vile quod circumcirca, sed usque (c)a vero derivatum: "et bituminavit illam bitumine et pice" significat bonum mixtum malis et falsis: "et posuit in illa natum" significat quod intime ibi lex Divina in (x)sua origine: "et posuit illum in alga ad ripam fluminis" significat quod primum inter scientifica 1 falsa: "et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi" significat verum Ecclesiae procul inde, et advertentiam. @1 n. 6724 written above falsa$
Arcana Coelestia 6
Passage 6716
#6716 "Ivit vir e domo Levi": quod significet originem veri ex bono, constat ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134; ex significatione "esse e domo" quod sit origo; et ex repraesentatione "Levi" quod sit bonum, "Levi" enim in supremo sensu repraesentat Divinum Amorem, de qua n. 3875; et in sensu interno amorem spiritualem, n. 3875, 4497, 4502, 4503; et quia amorem, repraesentat bonum, nam omne bonum est amoris. Quod attinet originem veri ex bono, quae hic per "virum e domo Levi" significatur, sciendum quod in sequentibus in supremo sensu agatur de Domino quomodo Ipse quoad Humanum Suum factus 1est lex Divina, hoc est, Ipsum Verum: notum est quod Dominus natus sit sicut alius homo, et quod cum infans, didicerit loqui sicut alius infans, et quod dein creverit 2 scientia, tum intelligentia et sapientia; inde patet quod Humanum Ipsius non fuerit Divinum a nativitate, sed quod Ipse illud ex propria potentia Divinum fecerit. Quod ex propria potentia, erat quia conceptus fuit a Jehovah, inde erat intimum vitae Ipsius Ipse Jehovah; nam intimum vitae cujusvis hominis, quod anima vocatur, est a patre, quod autem induit illud intimum, quod corpus dicitur, est a matre; quod intimum vitae quod a patre, continue influat et operetur in externum quod a matre, et conitatur hoc sibi simile facere, etiam in utero, constare potest ex filiis quod nascantur in indolem patris, et quandoque nepotes et pronepotes in indolem avi et atavi; hoc inde est quia anima, quae est a patre, continue vult externum, quod a matre, sibi simile et sui imaginem facere. 3 Cum ita apud hominem fit, constare potest quod ita imprimis apud Dominum factum; intimum Ipsius fuit Ipsum Divinum quia Ipse Jehovah, nam Ipsius Unigenitus Filius fuit; et quia Intimum fuit Ipsum Divinum, annon Hoc, (x)plus quam apud omnem hominem, potuit externum, quod a matre, sui imaginem, hoc est, sibi simile facere, ita Humanum, quod 2externum et a matre, Divinum; et hoc ex propria potentia, quia Divinum, quod Intimum, ex Quo operatus est in Humanum, fuit Ipsius; sicut anima hominis, quae est intimum, est ejus; et quia Dominus progressus est secundum ordinem Divinum, Humanum Suum, cum erat in mundo, fecit ut esset Divinum Verum, postmodum autem, cum plene glorificatus est, fecit ut esset Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah. 4 Quomodo hoc factum 3est, in hoc capite in supremo sensu describitur; sed quia illa quae in supremo sensu sunt, (m)quae omnia agunt de Domino,(n) intellectum humanum excedunt, licet in sequentibus exponere quae in hoc capite in sensu interno continentur; haec agunt de veri Divini incohamentis et successivis statibus apud hominem Ecclesiae, hoc est, apud hominem qui regeneratur, n. 6713, 6714; causa quod ea in sensu interno contineantur, est quia regeneratio hominis est imago glorificationis Humani Domini, videatur n. 3138, 3212, (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688. @1 sit$ @2 est externum quod$ @3 sit$
Arcana Coelestia 6
Passage 6717
#6717 "Et duxit filiam Levi": quod significet conjunctionem cum bono, constat ex significatione "ducere filiam," nempe in uxorem, quod sit conjunctio; et ex repraesentatione "Levi" quod sit bonum, de qua mox supra n. 6716. Quomodo intelligendum est quod verum, cujus origo ex bono, conjunctum sit cum bono, dicendum: verum quod a Domino insinuatur apud hominem qui regeneratur originem trahit ex bono; bonum 1primo tempore se non manifestat quia est in interno homine, verum autem se manifestat quia est in externo, et quia internum agit in externum, et non vice versa, n. 6322; est bonum quod agit in verum et hoc suum facit, nam non aliud agnoscit et recipit verum quam bonum; hoc apparet ex affectione veri quae est apud hominem qui regeneratur; ipsa affectio est ex bono, aliunde affectio quae est amoris non venire potest; sed hoc verum quod primo hoc tempore, hoc est, ante regenerationem, recipitur, non est verum 2genuinum boni, sed est verum doctrinae; nam homo tunc non expendit num verum sit, sed agnoscit quia est doctrinae Ecclesiae; et quamdiu non expendit num verum sit, et inde agnoscit, suum non est, quare nec ei appropriatur; hic status (t)est primus homini qui 2 regeneratur; at cum regeneratus est, tunc bonum se manifestat, imprimis per id quod amet vivere secundum verum quod a se agnoscit esse verum; tunc quia vult verum quod 3agnoscit, et agit secundum id, appropriatur ei; quia est, non ut prius modo in intellectu, sed etiam in voluntate, et quod in voluntate est, hoc appropriatum est; et quia tunc intellectus unum 4facit cum voluntate, nam intellectus agnoscit et voluntas facit, est conjunctio utriusque, nempe boni et veri; cum haec conjunctio facta est, tunc sicut ex conjugio, nascuntur continue proles, quae sunt vera et bona cum eorum beatis et jucundis. Hi bini status sunt qui intelliguntur per originem veri ex bono et per conjunctionem eorum. 3 Sed 5verum quod conjungitur cum bono, quod hic significatur per "ivit vir e domo Levi et duxit filiam Levi," non est tale verum quod 6ab homine in primo statu 7recipitur, nam id est verum doctrinae illius Ecclesiae in qua natus est, sed est ipsum verum, nam agitur in supremo sensu de Domino quomodo Ipse lex Divina quoad Humanum factus est, hujus legis verum est quod intelligitur; quod ejus origo sit bonum, est quia 8Divinum, quod fuit intimum Domini ac Esse vitae Ipsius, produxit id in Humano Ipsius; ita veri illius conjunctio facta est cum bono, nam Divinum non est nisi quam bonum. @1 tunc$ @2 genuini$ @3 credit$ @4 agit$ @5 hic per verum non intelligitur$ @6 apud hominem$ @7 insinuatur$ @8 Divinum Domini in Humano Ipsius hoc produxit$
Arcana Coelestia 6
Passage 6718
#6718 "Et concepit mulier": quod significet primum ortus, nempe legis Divinae in Humano Domini, constat ex significatione "concipere" quod sit primum ortus; per "mulierem" (t)significatur hic idem 1quod mox supra per "filiam Levi quam vir e domo Levi duxit," nempe 2verum conjunctum bono. @1 ac$ @2 bonum conjunctum vero$
Arcana Coelestia 6
Passage 6719
#6719 "Et peperit filium": quod significet legem Divinam in sua origine, constat ex significatione "parere" quod sit existentia, de qua n. 2621, 2629, ita origo; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic lex Divina quia per "filium" intelligitur Moses, qui quod Dominum quoad legem Divinam, seu Verbum, repraesentaverit, in sequentibus ostendetur.
Arcana Coelestia 6
Passage 6720
#6720 "Vidit illum quod bonus ille": quod significet apperceptionem quod per caelum, constat ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione "boni" quod hic, quia praedicatur de lege Divina in Domino, 1 sit per caelum; sed quod 2"bonus" hic significet per caelum, est arcanum quod nisi detegatur, (t)non sciri potest; Dominus cum Humanum Suum Divinum fecit, ex Divino per transfluxum per caelum hoc fecit; non quod caelum aliquid ex se contribuerit, sed ut Ipsum Divinum influere posset in Humanum, trans caelum influxit; hic transfluxus fuit Divinum Humanum ante Domini Adventum, et fuit Ipse Jehovah in caelis seu Dominus; Divinum quod per caelum transfluxit fuit Divinum Verum seu Divina Lex, quam Moses repraesentavit; 3et Divinum quod per caelum transfluit est bonum; inde patet unde est quod per "vidit illum," nempe filium, "quod bonus ille" significetur apperceptio quod per caelum. @1 i quod$ @2 bonum$ @3 A has nam for et and places this clause at the end of .$
Arcana Coelestia 6
Passage 6721
#6721 "Et abscondit illum tribus mensibus": quod significet plenum temporis quo non apparuit, constat ex significatione "abscondi" quod sit non apparere; et ex significatione "trium mensium" quod sit plenum temporis et plenum status; quod "tria" sint 1plenum, seu integra periodus a principio ad finem, videatur n. 2788, 4495; et quod "mensis," sicut dies et 2 annus, sit tempus et status, n. 2788; inde a "tribus mensibus" est status novus, n. 4901. @1 completum$ @2 i quoque$
Arcana Coelestia 6
Passage 6722
#6722 "Et non potuit amplius abscondere illum": quod significet tempus cum apparere debuit, constat ex significatione "abscondi" quod sit non apparere, de qua mox supra n. 6721, inde "non amplius abscondi" est apparere; quod sit tempus cum apparere debuit, est quia per "tres menses" quibus absconditus est significatum est plenum temporis a principio ad finem, videatur mox supra, n. 6721.
Arcana Coelestia 6
Passage 6723
#6723 "Et accepit [sibi] capsam junci": quod significet vile quo circumcirca, sed usque ex vero derivatum, constat ex significatione 1"capsae" seu "arculae" quod sit id quod circumcirca est, seu id in quo aliquid inclusum est, de qua sequitur; et ex significatione "junci" quod sit vile, sed usque a vero derivatum; quod "juncus" sit vile, patet; quod sit a vero derivatum, est quia "juncus" id significat, ut liquet apud Esaiam, Vae terrae adumbranti alis, quae trans flumina Kuschi, qui mittit in 2mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum xviii ,] 2; "terra adumbrans alis" pro Ecclesia quae per ratiocinia ex scientificis se obtenebrat; "trans flumina Kuschi" pro ad cognitiones per qua confirmant principia falsa, n. 1164; "mittere in 2mare legatos" pro consulere scientifica, n. 28; "in vasis junci super faciebus aquarum pro receptaculis veri vilissimis. 2 In sensu opposito, apud eundem, Erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, gramen pro calamo et junco, xxxv 7; "gramen pro calamo et junco" pro quod erit verum scientificum pro talibus in quibus non aliquid verum datur; quod "gramen" sit verum scientificum, patet a locis 3in Verbo ubi nominatur. 3 Quia provisum fuit quod Moses repraesentaret Dominum quoad legem Divinam seu Verbum, in specie quoad Verbum historicum, idcirco factum est, 4cum infans, quod poneretur in capsa seu arcula, sed in vili quia in primo ortu, et quia erat modo repraesentativum quod ibi erat; sed dein 5quod ipsa lex Divina, postquam exsplenduerat e monte Sinai, poneretur in arca, quae Arca Testimonii vocata est; quod intus in arca lex (d)Divina posita 6fuerit, videatur Exod xl 20; 1 Reg. viii 9, et quoque quod Libri Mosis, Deut. xxxi 24-26; 4 7inde arca sanctissima fuit quia repraesentabat Divinum Humanum Domini 8quoad Divinam Legem; (m)nam a Divino Humano Domini procedit Divina Lex seu Divinum Verum, quod idem est cum Verbo, apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum, et habitavit apud nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, Joh. i 1, 14;(n) 9et quia arca sanctissimum illud repraesentabat, ponebatur super arcam propitiatorium cum cherubis; et juxta velum ejus candelabrum 10 cum lucernis, et mensa aurea cum panibus, quae bina significabant "Divinum Amorem". Haec nunc causa est quod Moses cum infans, quia repraesentaret legem Divinam, positus fuerit in arcula. @1 Heb. (tebhah); the word also used for the "Ark" of Noah, rendered arca by S in Gen. vi 14 and in other verses. Heb. for the "Ark" of the Covenant is "aron) also rendered arca by S.$ @2 mari$ @3 After ubi$ @4 After quod$ @5 cum$ @6 est$ @7 quae$ @8 proinde Divinum Verum seu$ @9 inde$ @10 i aureum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6724
#6724 "Et bituminavit illam bitumine et pice": quod significet bonum mixtum malis et falsis, constat ex significatione "bituminis" quod sit bonum mixtum malis; et ex significatione "picis" quod sit bonum mixtum falsis; quod "bitumen" et "pix" illa significent, inde est quia in se ignea sunt, et per "igneum" in Verbo significatur bonum, et in opposito sensu malum; sed quia sulfurea sunt et quoque nigra, significant malum et falsum, ut apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae, convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulfur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9; "pix" et "sulfur" pro falsis et malis: inde nunc est quod per "bituminavit illam bitumine et pice" significetur bonum mixtum malis et falsis. 2 Quod ipsam rem attinet, quod nempe circum verum Divinum esset bonum mixtum malis et falsis, nemo potest intelligere nisi sciat quomodo se habet cum reformatione hominis; is cum reformatur, quoad internum suum tenetur a Domino in bono et vero, at quoad externum immittitur in sua mala et falsa, consequenter inter spiritus infernales qui in illis malis et falsis sunt, hi circum volitant, et 1intentant omni modo perdere illum; sed bonum et verum quae per internum influunt illum ita tutum reddunt ut spiritus infernales ne hilum damni queant inferre; quod enim interius agit, hoc immensum praevalet super id quod exterius agit, nam interius quia purius agit in singula ipsaque individua exterioris, et sic externum ad sui nutum disponit; 2sed tunc erit bonum et verum in externo, in quo influxus ab interno figi potest, ita potest bonum esse inter mala et falsa, et tamen in tuto esse"; in hunc statum mittitur omnis qui reformatur, ita 3 mala et falsa, in quibus est, removentur, ac bona et vera loco illorum 4inseruntur. 3 Hoc arcanum nisi sciatur, nequaquam sciri potest cur circum Divinum Verum apud hominem sint bona mixta malis et falsis, quae 5significantur per 6bitumen et picem, quibus arcula in qua positus fuit infans bituminata fuit. Sciendum porro quod bonum misceri possit cum malis et 7 falsis, sed usque ideo non conjunguntur, unum enim fugit alterum, et ex lege ordinis se a se mutuo 8separant; bonum enim est caeli, (c)ac malum et falsum est inferni, ideo sicut caelum et infernum (m)separata sunt, ita quoque omnia et singula quae inde se separant.(n) @1 after modo$ @2 non autem agit exterius in interius, n. 6322$ @3 i enim$ @4 implantantur$ @5 significatur$ @6 picem et bitumen$ @7 i cum$ @8 continue removent$
Arcana Coelestia 6
Passage 6725
#6725 "Et posuit in illa natum": quod significet quod intime ibi lex Divina in sua origine, constat ex significatione "ponere in illa" quod sit intime 1ibi, quia in arcula; et ex repraesentatione "Mosis" quod sit lex Divina, de qua 2in sequentibus, hic lex Divina in sua origine quia infans. @1 inibi, nempe$ @2 infra$
Arcana Coelestia 6
Passage 6726
#6726 "Et posuit illum in alga ad ripam fluminis": quod significet quod primum inter scientifica falsa, constat ex significatione "algae" quod sint scientifica, de qua sequitur; et ex significatione "fluminis Aegypti" quod sit falsum, de qua n. 6693. Quomodo se habet cum hoc quod illi qui initiantur in verum Divinum, primum inter falsi ponantur, videatur mox supra n. 6724. Quod "alga" sit scientificum est quia omnis herba in Verbo significat aliquam speciem scientifici; "alga" quae ad 1ripam fluminis, scientificum vile, ut quoque apuc Esaiam, Recedent flumina, 2 et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et alga marcescent, xix 6; 3 "flumina" pro 4illis quae sunt intelligentiae, n. 2702, 3051; "exsiccabuntur fluvii Aegypti" pro 4illis quae sunt scientiae; "calamus et alga" pro scientificis infimis, quae sunt sensualia. 5"Alga" pro scientificis falsis apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo, ii 6 [A.V. 5]; in prophetico illo describitur status tentationum; "aquae quae circumdederunt usque ad animam" sunt falsa; quod "inundationes aquarum" sint tentationes et desolationes, videatur n. 705, (x)739, 790, 5725; "abyssus qui circumcinxit" est malum falsi; "alga alligata capiti" pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum; ita in statu desolationum se habet. @1 ripam fluminis altered to flumina$ @2 i comminuentur$ @3 i recedent$ @4 illa$ @5 In A this ends here, but a prior incomplete deleted draft contains: Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxerat me, alga alligata capiti meo, Jon. ii 6. After this the following undeleted insertion has also been made: describitur sic status tentationis; aquae et abyssus sunt falsa et mala quae tunc circumcingunt; alga alligata capiti pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum(n)$
Arcana Coelestia 6
Passage 6727
#6727 "Et stabat soror ejus e longinquo, ad cognoscendum quid fieret illi": quod significet verum Ecclesiae procul inde, et advertentiam, constat ex significatione "sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3160, 3386, ita verum Ecclesiae, nam hoc verum est verum rationale; et ex significatione ad cognoscendum quid fieret quod sit advertentia.
Arcana Coelestia 6
Passage 6728
#6728 Vers. 5-9. Et descendit filia Pharaonis ad lavandum ad flumen; et puellae ejus euntes ad latus fluminis, et vidit capsam in medio algae, et misit ancillam suam, et accepit illam. Et aperuit, et vidit illum natum, et ecce puer flens; et miserta super illum, et dixit, De natis Hebraeorum hic. Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis, Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis, et lactet tibi natum? Et dixit illi filia Pharaonis, Abi, et ivit puella, et vocavit matrem nati. Et dixit ei filia Pharaonis, Adduc tibi natum hunc, et lacta illum mihi, et ego dabo mercedem tuam; et accepit mulier natum, et lactavit illum. "Et descendit filia Pharaonis" significat religiosum ibi: "ad lavandum ad flumen" significat cultum ex falso: "et puellae ejus euntes ad latus fluminis" significat ministeria illius religiosi quod ex falso: "et vidit capsam in medio algae" significat apperceptionem veri quod vile inter scientificum falsum: "et misit ancillam suam" significat servitium: "et accepit illam" significat curiositatem: "et aperuit, et vidit illum natum" significat investigationem quale esset, et apperceptionem quod verum ex Divino esset: "et ecce puer flens" significat tristitiam: "et miserta super illum" significat admonitionem a Divino: "et dixit, De natis Hebraeorum hic" significat quod ab ipsa Ecclesia esset: "et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis" significat verum Ecclesiae juxta religiosum ibi: "Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis?" significat perceptionem quod insinuandum ei bonum ab ipsa Ecclesia: "et dixit illi filia Pharaonis, Abi" significat consensum a religioso ibi: "et ivit puella, et vocavit matrem nati" significat verum boni Ecclesiae, quod adjunxerit illa quae Ecclesiae: "et dixit ei filia Pharaonis" significat consensum a religioso ibi: "Adduc tibi natum hunc" significat ut illum adjungeret sibi: "et lacta illum mihi" significat quod instuaret ei bonum religioso conveniens: "et ego dabo mercedem tuam" significat remunerationem: "et accepit mulier natum, et lactavit illum" significat quod insinuaretur ei bonum ab Ecclesia.
Arcana Coelestia 6
Passage 6729
#6729 "Et descendit filia Pharaonis": quod significet religiosum ibi, constat ex significatione "filiae" quod sit affectio veri et boni, et inde Ecclesia, de qua n. 2362, 3963; et in sensu opposito, affectio falsi et mali, et inde religiosum quod ex illis, n. 3024; hic religiosum ex scientificis falsis quia "filia Pharaonis," per "Pharaonem" enim hic repraesentatur scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683, 6692. Quod per "filias" in Verbo significentur Ecclesiae, constare potest ex perpluribus illis locis ubi Ecclesia vocatur filia Zionis, et filia Hierosolymae; et quoque quod per "filias" significentur plurima gentium religiosa quae falsa, patet quoque ex illis locis ubi illa vocantur filiae, sicut filia Tyri, Ps. xlv 13 [A.V. 12]; filia Edomi, Threni iv 22; filia 1Chaldaeorum et Babelis, Esai. xlvii 1, 5; Jer. 1 41, 42, li 33; Sach. ii 11: [A.V. 7]; Ps. cxxxvii 8; filia Philistaeorum, Ezech. xvi 27, 57; filia Tharschischi, Esai. xxiii 10; "filia Aegypti" apud Jeremiam, Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti: vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: pudefacta es filia Aegypti, data in manum populi septentrionis, xlvi 11, 19, 24; "filia Aegypti" pro affectione ratiocinandi de veris fidei, num ita sit, ex scientificis cum negativum regnat, ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est 2ut nihil credatur nisi falsum 3. @1 Moabi, Esai. xvi 2; filia Babelis et filia Chaldaeorum$ @2 quod$ @3 i, ita nihil veri fidei$
Arcana Coelestia 6
Passage 6730
#6730 "Ad lavandum (x)ad flumen": quod significet cultum ex falso, constat a significatione "lavare" quod sit purificatio a sordibus spiritualiter intellectis, de qua n. 3147, inde est cultus quia 1cultus est purificationis causa; et ex significatione "fluminis," hic "fluminis Aegypti," quod sit falsum, de qua n. 6693. @1 per illum purificatio$
Arcana Coelestia 6
Passage 6731
#6731 "Et puellae ejus euntes ad latus fluminis": quod significet ministeria illius religiosi quod ex falso, constat ex significatione "puellarum" quod sint ministeria, nam cum "filia Pharaonis" significat religiosum, "puellae ejus" significant ministeria illius religiosi; et ex significatione "fluminis" quod sit falsum, ut mox supra n. 6730; ita sunt ministeria religiosi quod ex falso, quae significantur per "puellas euntes ad latus fluminis."
Arcana Coelestia 6
Passage 6732
#6732 "Et vidit capsam in medio algae": quod significet apperceptionem veri quod vile inter scientificum falsum, constat ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione "capsae junci" quod sit vile sed usque a vero derivatum, de qua n. 6723, ita verum quod vile; et a significatione "algae" quod sit scientificum falsum, de qua n. 6726; ita "in medio algae" est inter id scientificum; quomodo haec se habent, supra explicatum est.
Arcana Coelestia 6
Passage 6733
#6733 "Et misit ancillam suam": quod significet servitium, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6734
#6734 "Et accepit illam": quod significet curiositatem, constare potest ex significatione "accipere illam," nempe capsam, cum apperciperet 1quod esset aliquod verum quod vile inter scientificum, n. 6732, quod sit curiositas, nempe sciendi quale (x)id verum esset. @1 verum quod esset aliquod vile verum inter scientifica$
Arcana Coelestia 6
Passage 6735
#6735 "Et aperuit, et vidit illum natum": quod significet investigationem quale esset, et apperceptionem quod verum a Divino esset, constat ex significatione "aperire" quod sit investigare quale esset, nam qui aperit ut videat quid sit (c)et quale sit, is investigat; ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua mox supra n. 6732; et ex repraesentatione "Mosis," qui hic est natus, quod sit lex Divina seu verum Divinum, de qua in sequentibus, ita verum a Divino.
Arcana Coelestia 6
Passage 6736
#6736 "Et ecce puer flens": quod significet tristitiam, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6737
#6737 "Et miserta super illum": quod significet admonitionem a Divino, constat ex significatione "misereri" quod sit influxus charitatis a Domino, 1nam cum quis ex charitate videt aliquem in miseria, ut hic filia Pharaonis natum in capsa junci et flentem, existit commiseratio, et quia haec 2a Domino, est admonitio; qui etiam in perceptione sunt, cum commiserantur, sciunt quot admoneantur a Domino ut opem ferant. @1 et$ @2 quia charitas written above$
Arcana Coelestia 6
Passage 6738
#6738 "Et dixit, De natis Hebraeorum hic": quod significet quod ab ipsa Ecclesia esset, constat ex significatione "Hebraeorum" quod sint illa quae Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; ita "nati Hebraeorum" sunt qui ab ipsa Ecclesia. Quod "Hebraei" significent illa quae sunt Ecclesiae, est quia cum desiit Antiqua Ecclesia, incepit Ecclesia Hebraea, quae erat altera Ecclesia Antiqua; haec Ecclesia plura ex repraesentativis et significativis Ecclesiae Antiquae retinuit, et quoque Jehovam agnovit; inde est quod per "Hebraeos" significetur Ecclesia; de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517, 4874, 5136.
Arcana Coelestia 6
Passage 6739
#6739 "Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis": quod significet verum Ecclesiae juxta religiosum ibi, constat ex significatione "sororis" quod sit verum Ecclesiae, de qua supra n. 6727; et ex significatione "filiae Pharaonis" quod sit religiosum, de qua etiam supra n. 6729; juxta significatur per quod adesset cum filia Pharaonis aperuit capsam.
Arcana Coelestia 6
Passage 6740
#6740 "Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis?": quod significet perceptionem quod insinuandum ei bonum ab ipsa Ecclesia, constat ex significatione "mulieris nutricis" quod sit insinuatio boni, de qua n. 4563, nam per "lac" quod nutrix insinuat significatur bonum veri, seu quod idem, caeleste spirituale, n. 2184; et ex significatione "Hebraearum" quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; quod sit perceptio quod insinuandum bonum inde, significatur per "dixit, Num ibo et vocabo?" nam in sensu interno intelligitur verum boni cui est perceptio, in sensu autem litterae intelligitur puella, cui non perceptio. "Nutrix" quod sit insinuatio boni, patet quoque apud Esaiam, Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur; et erunt reges nutricii tui, et dominae illorum nutrices (x)tuae, xlix 22, 23; "reges nutricii" pro insinuatione veri quod intelligentiae; "dominae nutrices" pro insinuatione boni quod sapientiae: apud eundem, Attolle oculos tuos circumcirca et vide, omnes congregantur, veniunt ad te, filii tui e longinquo veniunt, et filiae tuae ad latus a nutricibus apportantur, lx 4; "filii qui e longinquo veniunt" pro veris apud gentes quae quia procul a vero Ecclesiae sunt, dicuntur "e longinquo venire"; "filiae quae ad latus a nutricibus apportantur" pro bonis quae continue insinuaritur; sunt enim "filiae" bona, et "nutrices" quae insinuant.
Arcana Coelestia 6
Passage 6741
#6741 "Et dixit illi filia Pharaonis, Abi": quod significet consensum a religioso illo, constat ex repraesentatione "filiae Pharaonis" quod sit religiosum, de qua supra n. 6729; quod sit consensus, absque explicatione patet.
Arcana Coelestia 6
Passage 6742
#6742 "Et ivit puella, et vocavit matrem nati": quod significet verum boni Ecclesiae, quod adjunxerit illa quae Ecclesiae, constat ex significatione "puellae" quod sit verum boni Ecclesiae, de qua sequitur; ex significatione "vocare" quod sit adjungere, quod enim puella vocaret, erat ut adjungeret; et ex significatione "matris" quod sit Ecclesia, de qua n. 289, 2691, 2717, (x)5581, ita quoque illa quae Ecclesiae. In Verbo nominatur "virgo," et quoque "puella," sed haec, nomine quo hic, in lingua originali raro; "virgo" significat bonum quod est Ecclesiae caelestis, "puella" autem verum boni quod est Ecclesiae spiritualis, ut apud Davidem, 1Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei, (x)in sanctuario; praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio puellarum (x)tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25]; voces quae in hoc versu sunt omnes praedicantur de veris boni quae sunt Ecclesiae spiritualis; quod "Deus" dicatur ubi de vero agitur, videatur n. 2769, 2807, 2822, 4402; quod "rex" sit verum, n 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, (x)4581, 4966, 5044, 5068, 6148; quod "cantantes" praedicentur de veris quae sunt Ecclesiae spiritualis, n. 418-420; "tympanizantes" de bono spirituali, n. 4138; inde sciri potest quod "puellae" sint vera boni quae Ecclesiae spiritualis. @1 Viderant AI$
Arcana Coelestia 6
Passage 6743
#6743 "Et dixit ei filia Pharaonis": quod significet consensum a religioso ibi, patet, nam dederat natum matri 1 ut lactaret illum; consensus a religioso illo hic significatur, ut supra n. 6741, ubi similia verba. @1 i nutrici$
Arcana Coelestia 6
Passage 6744
#6744 "Adduc tibi natum hunc": quod significet ut illum adjungeret sibi, constat ex significatione "adducere" quod sit adjungere; ex significatione "matris," (x)quae hic est "tibi," quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 6742; ex repraesentatione "Mosis," qui hic "natus," quod sit lex Divina in sua origine, 1 in supremo sensu apud 2Dominum, cum Ipse Humanum Suum faceret ut esset lex Divina; et in sensu respectivo apud hominem qui regeneratur, cum is in verum Divinum initiatur, videatur supra n. 6716. @1 i nempe$ @2 Dominum in Humano Ipsius, cum Illud legem Divinam feceret$
Arcana Coelestia 6
Passage 6745
#6745 "Et lacta illum mihi": quod significet quod insinuaret ei bonum religioso conveniens, constat ex significatione "lactare" quod sit insinuare bonum, de qua sequitur; et ex repraesentatione "filiae Pharaonis" quod sit religiosum, de qua n. 6729; et quia dicit quod "lactaret illum sibi," significatur quod insinuaret bonum religioso conveniens. Quod "lactare" sit insinuare bonum, patet a significatione "nutricis" seu "lactatricis" quod sit insinuatio boni, de qua supra n. 6740; 2 tum praeter a locis ibi e Verbo allatis, etiam ab his: apud Mosen, Populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 19; propheticum Mosis de Sebulone et Jisaschare; "populus in montem vocare, ibi sacrificare sacrificia justitiae" significat cultum ex amore; "affluentiam maris 1sugere" significat 2quod verum scientificum in copia tunc haurient, seu quod 3 insinuabitur, sugere hic est eadem 3 vox cum lactari, etiam in locis sequentibus: apud Esaiam, Ponam te in magnificentiam aeternitatis, gaudium generationis et (x)generationis; et suges lac gentium, immo ubera regum suges, lx 15, 16; ibi de Sione et Hierosolyma, quae sunt Ecclesia caelestis, "Sion" ejus internum, et "Hierosolyma" ejus externum; sugere lac gentium" pro insinuatione boni caelestis; "ubera regum sugere" pro insinuatione veri caelestis; quisque videre potest quod in verbis illis lateat sensus qui non apparet in littera, et quod sanctum sit quod 4in sensu illo latet, quia est Verbum Divinum; alioquin quid foret "sugere lac gentium," et "ubera regum sugere"; sensus qui latet et qui sanctus neutiquam patet nisi sciatur quid significat "sugere," quid "lac," quid gentes," quid "ubera," et quid "reges"; quod "lac" sit 5caeleste spirituale, seu verum boni, videatur n. 2184; quod "gentes" sint bona in cultu, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005; quod "ubera" sint affectiones boni et veri, n. 6432; quod "reges" sint vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; et quod "sugere" sit insinuatio boni; ex his nunc sciri potest quis sensus verborum illorum sit, cum 4 applicantur ad Ecclesiam caelestem, quae est Sion et Hierosolyma; cum 6 Sion et Hierosolyma una nominantur, tunc significatur per illas Ecclesia caelestis, per "Sionem" ejus internum et per "Hierosolymam" ejus externum, ut supra dictum; at cum "Hierosolyma" absque "Sione" nominatur, tunc 7utplurimum significatur Ecclesia spiritualis: apud eundem, 5 Sugatis et saturemini ex ubere consolationum Hierosolymae, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus: ecce Ego expando super illam, sicut flumen, pacem, et, sicut torrentem inundantem, gloriam gentium, ut sugatis, ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini, lxvi 11, 12; sugere" hic quoque pro insinuatione boni: apud Jeremiam, 6 Etiam 8balaenae praebent mammam, lactant fetus suos; filia populi Mei crudelis, adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim, Threni iv 3, 4; "filia populi Mei" pro Ecclesia spirituali, hic pro illa vastata, quae quod non lactet fetus suos, cum tamen 8"balaenae" pro quod nulla insinuatio veri; "adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim" pro quod defectus veri talis ut omne innocentiae pereat; "lactens" est innocentia et "sitis" est defectus veri. @1 surgent$ @2 After copia$ @3 i eis$ @4 inibi$ @5 coelestis I$ @6 i enim$ @7 quandoque$ @8 d dracones i balaenae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6746
#6746 "Et ego dabo mercedem tuam": quod significet remunerationem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6747
#6747 Et accepit mulier natum, et lactavit illum": quod significet quod insinuaretur ei bonum ab Ecclesia, constat a significatione "mulieris" quod sit Ecclesia, de qua n. 252, 253; et ex significatione "lactare" quod sit 1insinuatio boni, de qua mox supra n. 6745. (x)Est status alter qui hic describitur; primus status fuit status immissionis inter mala et falsa, n. 6724, alter hic est status insinuationis boni Ecclesiae. @1 insinuare bonum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6748
#6748 Vers. 10. Et crevit natus, et adduxit illum filiae Pharaonis, et fuit ei in filium, et vocavit nomen illius Moscheh, et dixit, Quia ex aquis eduxi illum. "Et crevit natus" significat quod incrementum a bono: "et adduxit illum filiae Pharaonis" significat affectionem scientificorum: "et fuit ei in filium" significat quod inde ei vera prima: "et vocavit nomen ejus Moscheh" significat quale status tunc: "et dixit; Quia ex aquis eduxi illum" significat liberationem a falsis.
Arcana Coelestia 6
Passage 6749
#6749 "Et crevit natus": quod significet quod incrementum a bono, constat ex significatione "crescere" quod sit incrementum; quod a bono, est quia crevit per lactationem, et "lactatio ab Hebraea" est insinuatio boni Ecclesiae, n. 6745.
Arcana Coelestia 6
Passage 6750
#6750 "Et adduxit illum filiae Pharaonis": quod significet affectionem scientificorum, constat ex repraesentatione "filiae Pharaonis" quod sit religiosum, de qua n. 6729, hic autem affectio scientificorum, nam est tertius status qui in hoc versu describitur, et tunc per "filiam" significatur affectio, n. 2362, 3963; et per "Pharaonem" scientificum in communi, n. 6015; ita per "filiam Pharaonis" affectio scientificorum; patet hoc etiam a serie rerum in sensu interno, nam Moscheh, quia 1repraesentat Dominum quoad legem Divinam, non potuit adduci filiae Pharaonis, et esse ei in filium, si per illam significaretur religiosum 2ut prius; (c)et praeterea scientifica sunt quae illi qui regenerantur primum addiscent, sunt enim illa planum rebus 3 intellectus, et intellectus est recipiens veri fidei, n. 6125, et verum fidei est recipiens boni charitatis; inde constare potest quod scientificum sit primum planum cum regeneratur homo. 2 Quod etiam scientificum fuerit primum planum Domino cum Humanum Suum fecit Divinum Verum seu Divinam Legem, significatur per quod Dominus cum infans in Aegyptum adduceretur, Matth. ii 13, 14, ita per propheticum apud Hoscheam, Ex Aegypto vocavi Filium Meum, xi 1; Matth. ii 15; quod per "Aegyptum" significentur scientifica, pluries ostensum est; 4at per scientifica non intelliguntur scientifica philosophica, sed scientifica Ecclesiae, de 5quibus videatur n. 4749, 4964-4966, 6004; haec scientifica quoque (d)sunt quae in genuino sensu per "Aegyptum" significantur. Quod per illa primum planum 6, videatur n. 5901. @1 repraesentaret$ @2 falsum$ @3 i judicii et$ @4 sed$ @5 quo$ @6 i formandum sit, cum regeneratur homo$
Arcana Coelestia 6
Passage 6751
#6751 "Et fuit ei in filium": quod significet quod inde ei vera prima, constat ex repraesentatione "filiae Pharaonis," quae hic est "ei," quod sit affectio scientificorum, de qua mox supra n. 6750; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373, hic verum primum, (m)1nam "esse ei in filium" est esse in primis veris per scientifica, prima enim vera nascuntur ex scientificis, ac ita sunt sicut filii (c)a matre, quae est affectio scientificorum;(n) quod scientificum sit planum veris quae intellectus et fidei, videatur supra n. 6750. Procedit homo in rebus fidei cum regeneratur, paene sicut procedit in 2rebus non fidei cum adolescit; cum adolescit, tunc sensualia sunt primum planum, dein scientifica, et super his planis postea crescit judicium, apud unum plus, apud alterum minus; cum regeneratur homo, tunc communia fidei seu rudimenta doctrinae Ecclesiae sunt primum planum, dein sunt particularia doctrinae 3et fidei, postea successive magis interiora; haec plana sunt quae illustrantur a luce caeli; inde intellectuale, 4et perceptivum 5 fidei et boni charitatis. @1 ita$ @2 veris I$ @3 , ita interiora ejus$ @4 seu$ @5 i veri$
Arcana Coelestia 6
Passage 6752
#6752 "Et vocavit nomen ejus Moscheh": quod significet quale status tunc, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hic quale status quia cum nominatur aliquis, ipsum nomen tunc significat statum, n. 1946, 2643, 3422, 4298; quale status quod significatur, (d)est 1quale status legis Divinae in principio apud Dominum, et 2quale status veri Divini principio apud hominem qui regeneratur 3. Duo sunt imprimis qui repraesentant Dominum quoad Verbum, nempe Moses et Elias, "Moses" Dominum quoad libros historicos, "Elias" quoad Prophetas; praeterea etiam sunt Elisaeus, et ultimo Johannes Baptista, quare hic est qui intelligitur per "Eliam qui venturus," Matth. xvii 10-13; Luc. i 17; sed antequam ostendi potest quod "Moses" repraesentet legem Divinam, 4 dicendum est quid lex Divina: lex Divina in lato sensu significat totum Verbum; in minus lato significat Verbum historicum; in stricto 5 quod per Mosen scriptum est; et in strictissimo decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta; Moses legem 6 in minus lato sensu, tum in stricto, et quoque in strictissimo repraesentat. 2 Quod Lex in lato sensu sit totum Verbum, tam historicum quam propheticum, constat apud Johannem, Nos audivimus ex Lege, quod Christus (Messias) manet in aeternum, xii 34; quod hic per "Legem" intelligatur etiam Verbum propheticum, patet, nam hoc scriptum est apud Esaiam ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; apud Davidem, Ps. cx 4; et apud Danielem, vii 13, 14: apud eundem, Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, xv 25; similiter, nam hoc scriptum est apud Davidem, Ps. xxxv 19: apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum ac unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant, v, (x)18; hic "Lex" in lato sensu pro toto Verbo. 3 Quod Lex in minus lato sensu sit Verbum historicum, constat apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae, vii 12; hic distinguitur Verbum in Legem et Prophetas, et quia Verbum (x)est distinctum in Historicum et 7 Propheticum, sequitur quod per "Legem" intelligatur Verbum historicum, et per "Prophetas" Verbum propheticum: similiter apud eundem, 8 In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, xxii 38-[A.V. 40]: 9apud Lucam, Lex et Prophetae usque ad Johannem, abhinc regnum Dei evangelizatur, xvi 16; (x)Matth. xi 13". 4 Quod Lex in stricto sensu sit Verbum quod scriptum est per Mosen, constat apud Mosen, Cum absolvisset Moses scribere verba Legis hujus super librum, usque dum consummavit illa; praecepit Moses Levitis portantibus arcam Jehovae, dicendo, Accipiendo librum Legis hujus, et ponite illum a latere arcae foederis Jehovae Dei vestri, Deut. xxxi 24-26; 10"liber Legis" pro Libris Mosis: apud eundem, Si non custodias facere omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris, Deut. xxviii 58, 61; similiter: apud Davidem, In Lege Jehovae beneplacitum illius, et in Lege Ipsius meditatur diu et noctu, Ps. i 2; "Lex Jehovae" pro Libris Mosis, nam nondum Libri prophetici, nec historici modo Liber Joschuae et 11 Judicum: praeter 12in locis ubi dicitur "Lex Mosis," de quibus in mox sequentibus. 5 Quod Lex in strictissimo sensu sint decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta, notum est, videatur 13 Jos. viii 32; sed haec Lex etiam vocatur Testimonium, Exod. xxv 16, 21. 6 Quod Moses repraesentet Legem in minus lato sensu, seu Verbum historicum, tum quoque Legem in stricto, et quoque in 14strictissimo, constat ex illis locis ubi loco (x)Legis dicitur "Moses," et ubi Lex vocatur "Lex Mosis," ut apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31; (m)15hic per "Mosen et Prophetas" 16simile significatur quod per "Legem et Prophetas," 17nempe Verbum historicum et propheticum, inde patet quod "Moses" sit Lex seu Verbum historicum:(n) apud eundem, Jesus incipiens a Mose et ab omnibus prophetis, et interpretatus est in omnibus scripturis, quae ad Ipsum pertinerent, xxiv (x)27: apud eundem, Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmis de Me, xxiv 44: apud Johannem, Philippus dixit, Quem scripsit Moses (m)in Lege 18, invenimus Jesum, i 46 [A.V. 45]: apud eundem,(n) In Lege Moses nobis praecepit, viii 5: apud Danielem, Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus (c)Ipsi. Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum 19 venit super nos, ix 11, 13: 20 apud Joschuam, Joschua scripsit super lapide altaris copiam Legis Mosis, viii 32; 7 "Lex Mosis" dicitur quia per "Mosen" repraesentatur Dominus quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, 21 in [minus] lato sensu quoad Verbum historicum; inde 22est quod tribuatur Mosi, quod (t)est Domini, ut apud Johannem, Moses dedit vobis Legem: Moses dedit vobis circumcisionem; si circumcisionem accipit homo in sabbato, ita ut non solvatur Lex Mosis, vii 19, 22, 23: apud Marcum, Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam, vii 10: apud eundem, Jesus respondens dixit illis, Quid vobis praecepit Moses? Dixerunt, Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere, x (x)3, 4: et quia ob repraesentationem tribuitur Mosi, quod Domini est, dicitur et "Lex Mosis," et "Lex Domini," apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam ut sisterent Domino quemadmodum scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et ut darent sacrificium juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum et duos pullos (x)columbarum, ii 22-24, 39. 8 Quia "Moses" repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum, Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum, Exod. xix 9; "in nebula nubis" dicitur quia per "nubem" intelligitur Verbum in littera; inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod intraverit "in nubem," Exod. xx 18, xxiv 2, 18, (x)xxxiv 2-5; quod "nubes" sit sensus litteralis Verbi, videatur Praefatio 9 ad Gen. xviii, tum n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; et quia repraesentabat Legem seu Verbam, ideo quoque, Cum 23descendit de monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus cum loqueretur; et dabat super facies suas velamen, Exod. xxxiv 28 ad fin.; "radiatio 24facierum" significabat internum Legis, nam 25hoc est in luce caeli, et ideo vocatur gloria, n. 5922, 26 et "velamen" significabat externum 27Legis; quod "velaret faciem cum loqueretur cum populo," erat quia internum illi obtectum erat, (c)et ita obscuratum (d)isti populo ut non sustinuerint aliquid lucis inde; quod "facies" sit internum, videatur n. 1999, 2434, (x)3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, 5695. Quia per "Mosen" repraesentabatur Dominus quoad Verbum historicum, et per "Eliam" Dominus quoad Verbum propheticum, idcirco cum transformatus Dominus, Visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes, Matth. xvii 3; nec alii cum Domino, 28quando in mundo Divinum Ipsius apparuit, colloqui potuerunt quam qui repraesentabant Verbum, nam collocutio 29 cum Domino est per Verbum30; quod "Elias" repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 5247 fin; et quia uterque, 10 tam "Moses" quam "Elias," simul repraesentabat totum Verbum, idcirco ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, 31memoratur uterque apud Malachiam, Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 22-24 [A.V. iv 4-6]; involvunt illa, quod praecederet qui annuntiaret Adventum 32 secundum Verbum. @1 qualis [or qualiter] lex Divina$ @2 verum Divinum$ @3 i, nam Moses hic repraesentat Dominum quoad Legem Divinam in principio et verum Divinum apud hominem qui regeneratur$ @4 i prius$ @5 i sensu Verbum$ @6 i Divinam$ @7 i in$ @8 i Omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt, xi 13: apud eundem,$ @9 i et$ @10 i hic$ @11 i Liber$ @12 d in i a$ @13 i Exod. xxv:$ @14 strictiori$ @15 quod$ @16 idem significetur ac$ @17 quod per Legem et Prophetas intelligantur Verbum tam Historicum quam Propheticum, supra videatur; et quia omne Verbum intelligitur, et per prophetas Verbum propheticum, patet quod per Mosen...(about 8 to 10 undeciphered words follow here).$ @18 i et Prophetis$ @19 i hoc$ @20 i et in strictissimo sensu pro Decem praeceptis.$ @21 i et$ @22 quoque tribuitur$ @23 descenderet$ @24 facies$ @25 internum est$ @26 i et est in luce coeli,$ @27 ejus$ @28 cum$ @29 i Domini cum angelis et cum homine, et reciproca horum$ @30 i, Verbum enim scriptum est aeque pro Angelis ac pro homine$ @31 After idcirco$ @32 Domini$
Arcana Coelestia 6
Passage 6753
#6753 "Et dixit, Quia ex aquis eduxi illum": quod significet liberationem a falsis, constat ex significatione "aquarum," hic aquarum fluminis Aegypti, quod sint falsa, de qua n. 6693; et ex significatione "educere" quod sit liberatio. In his verbis continetur quale status quod significatur per "nomen Moschis" quod quale in sensu supremo involvit quod Dominus ut lex Divina quoad Humanum fieret, liberaverit 1 ab omni falso quod Humano Suo a matre adhaesit, et hoc usque dum 2factus est Divina Lex, hoc est, Ipsum Divinum Verum, et postmodum cum glorificatus, factus est Divinum Bonum, quod est Esse Divini Veri seu Jehovah. @1 i id$ @2 After Verum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6754
#6754 Vers. 11-14. Et factum 1 in diebus illis, et crevit Moscheh, et exivit ad fratres suos, et vidit onera illorum, et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum e fratribus suis. Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir, et percussit Aegyptium, et 2abscondidit illum in arena. Et exivit die altero, et ecce duo viri Hebraei altercantes, et dixit improbo, Quare percutis socium tuum? Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos? num ad occidendum me tu dicis, quemadmodum occidisti Aegyptium? et timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum. "Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh" significat cum status illi perstarent, et incrementum in veris scientificis: "et exivit ad fratres suos" significat conjunctionem cum veris Ecclesiae: "et vidit onera illorum" significat apperceptionem quod infestarentur a falsis: "et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum" significat scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae: "e fratribus suis" significat quibus conjunctus esset: "et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir" significat prudentiam num in tuto esset: et percussit Aegyptium" significat quod destrueret scientificum abalienatum: "et abscondidit illum in arena" significat quod ablegaverit ubi falsa: "et exivit die altero" significat conjunctionem iterum cum Ecclesia: "et ecce duo viri Hebraei altercantes" significat apperceptionem quod intra Ecclesiam inter se pugnarent: "et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?" significat increpationem quod unus alterius fidem destruere vellet: "et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?" significat perceptionem quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus ut dirimeret dissidia intra Ecclesiam: "Num ad occidendum me tu dicis?" significat num meam fidem destruere velis: "quemadmodum occidisti Aegyptium" significat sicut destruxisti falsum: "et timuit (x)Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum" significat quod inter scientifica abalienata esset, et nondum in veris, ut tutus. @1 i est I$ @2 abscondit I$
Arcana Coelestia 6
Passage 6755
#6755 "Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh": quod significet cum status illi perstarent, et incrementum in veris scientificis, constat ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde "factum in diebus illis" est cum status illi perstarent; et ex significatione "crescere" quod sit incrementum, ut supra n. 6749; quod incrementum in veris scientificis, patet; ab illis quae mox prius n. 6751 explicata sunt.
Arcana Coelestia 6
Passage 6756
#6756 "Et exivit ad fratres suos": quod significet conjunctionem cum veris Ecclesiae, constat a significatione "fratrum" quod sint vera Ecclesiae, de qua sequitur; et ex significatione "exire ad illos" quod sit conjungi illis. Quod "fratres" attinet, significant illi nunc bona, nunc vera Ecclesiae; ubi agitur de Ecclesia caelesti, significant bona, 1et cum agitur de Ecclesia spirituali, significant vera; causa est quia Ecclesia caelestis est in bono, at Ecclesia spiritualis in vero; et antiquis temporibus omnes qui ab Ecclesia fuerunt vocabant se fratres; qui ab Ecclesia spirituali fuerunt se quidem vocabant fratres ex bono, n. 3803, sed internae Ecclesiae homines hoc faciebant cum differentia secundum quale boni, ita secundum vera, nam bonum suum quale habet a veris; postea cum 2Ecclesia deflexit a bono et inde quoque a vero, tunc non amplius ex consanguinitate et affinitate spirituali, quae sunt charitatis et fidei, se mutuo appellabant fratres, sed solum ex consanguinitate et affinitate naturali, 3ut et ex amicitia; et quoque indigne ferre coeperunt viliorem se fratrem vocare; causa erat quia parum vel nihili faciebant proximitates ex origine spirituali, 4ac plurimum et prae omni proximitates ex origine naturali et civili. Quod vera Ecclesiae dicantur fratres, 5constat ex eo quod filii Jacobi repraesentarent" vera Ecclesiae in complexu, 6n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512. 2 Quod antiquis temporibus fratres dicti fuerint ex affinitate spirituali, 7est quia nova nativitas seu regeneratio faciebat consanguanitates et 8 affinitates in superiore gradu quam nativitas naturalis; et quia 9 illa ab uno Patre ducunt originem, nempe a Domino; inde est quod homines post mortem qui in caelum veniunt non agnoscant amplius aliquem fratrem, ne quidem matrem et patrem, nisi ex bono et vero; secundum haec novas ibi fraternitates 10nanciscuntur"; inde nunc est quod qui 11 ab Ecclesia fuerunt se mutuo vocaverint fratres. 3 Quod 12 filii Israelis omnes illos fratres dixerint qui ex Jacobo fuerunt, reliquos autem socios, patet ab his locis: apud Esaiam, Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, xix 2: apud eundem, Vir socium suum 13adjuvat, et fratri suo dicit, Confirma te, xli 6: apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete vobis, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque (x)frater supplantando supplantat, et omnis socius calumniatur, ix 3 [A.V. 4]:14 4 quod omnes qui ex Jacobo se vocaverint fratres, apud Esaiam, Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, (x)munus Jehovae, super equis, super curru, et super raedis cameratis, lxvi 20: apud Mosen, Ponendo pones super 15eos regem, quem elegerit Jehovah Deus tuus, e medio fratrum tuorum pones super 15eos regem; non poteris dare super 15eos virum alienigenam, qui non frater 15eorum sit, Deut. xvii 15. Etiam filios Esavi, quia ex Jacobo fuerunt, 16dixerunt fratres, apud Mosen, Transivimus cum fratribus nostris filiis Esavi habitantibus in Seir 17, Deut. ii 8. 5 Quod 18antiquis temporibus se fratres appellaverint qui 19erant ab Ecclesia, erat, ut supra dictum, quia Dominum pro unico Patre agnoverunt, et quia ab Ipso eis nova anima et nova vita; idcirco Dominus dicit, 20Nolite vocari Rabbi, unus 21 est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis, Matth. xxiii 8. (m)Quia fraternitas spiritualis est ex amore, quod nempe unus sit alterius, et qui in bono sunt "in Domino sunt, et Dominus in illis," Joh. xiv 20, idcirco fratres 22vocantur a Domino,(n) apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est in caelis, ille Meus frater, et soror, et mater est, xii 49 [,50]: apud eundem, In quantum fecistis uni ex fratribus Meis minimis Mihi fecistis, xxv 40: et quoque discipulos "fratres" vocat Matth. xxviii (x)10; Joh. xx 17; per "discipulos" in sensu repraesentativo intelliguntur omnes qui in veris fidei et bono charitatis 23. @1 at$ @2 Ecclesiae deflexerunt$ @3 et quoque$ @4 sed maximopere$ @5 patet a filiis Jacobi qui repraesentabant$ @6 et fratres a Josepho qui repraesentabat Bonum internum, dicti sunt, videatur n. 6040, 6064, 6070, 6101, 6106, 6027$ @7 erat$ @8 i inde$ @9 i omnia bona inter se affinitates habent, et quoque omnia vera, quia$ @10 habent$ @11 i olim$ @12 i etiam$ @13 adjuvaret$ @14 i et praeterea Deut. xv: 1.2.3.$ @15 Heb second person singular as in n. 2360.$ @16 vocabant$ @17 i a via planitiei$ @18 After Ecclesia$ @19 fuerant$ @20 i Vos$ @21 i enim$ @22 After Domino$ @23 i 3354, 3348 (3488 is probably intended), 3858 f.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6757
#6757 "Et vidit onera illorum": quod significet apperceptionem quod infestarentur a falsis, constat ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua supra n. 6732; et ex significatione "onerum" quod sint infestationes a falsis; onera enim quae filiis Israelis 1a Pharaone imponebantur in sensu spirituali non aliud sunt; "Pharao" 2 est scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683; infestationes a falsis nec aliud quam "onera" sunt illis qui in veris sunt. Quomodo infestationes a falsis, quae sunt onera illis qui in veris sunt, se habent, non sciri potest ab homine dum vivit in mundo, nam tunc non infestatur ita, vel enim mens ejus tunc adhaeret falsis, vel discutit illa, et hoc absque infestatione sensibili; at in altera vita cum illi qui in veris infestantur a falsis, tunc tenentur a spiritibus malis in illis sicut vincti, at interiora mentis in veris a Domino, per quae discutiuntur falsa; status infestationum a falsis qualis est in altera vita, hic in sensu interno intelligitur, sicut plura alia; nam Verbum non modo scriptum est pro homine sed etiam pro spiritibus et angelis. @1 After imponebantur$ @2 i enim$
Arcana Coelestia 6
Passage 6758
#6758 "Et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum": quod significet scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae, constat a significatione "viri Aegyptii" quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692; ex significatione percutere" quod sit destruere, hic destruere conari quia falsa non possunt destruere vera; et ex significatione "viri Hebraei" quod sit verum Ecclesiae; per "virum" enim significatur verum, n. 3134, et per "Hebraeum" Ecclesia, n. 6675, 6684.
Arcana Coelestia 6
Passage 6759
#6759 "E fratribus suis": quod significet quibus conjunctus esset, constat ex significatione "fratrum" quod sint vera Ecclesiae, de qua supra n. 6756; in quibus quia ipse erat, et vera Ecclesiae quae per "fratres" significantur erant, cum quibus conjunctus esset, hic ob nexum rerum in sensu interno intelligitur conjunctio.
Arcana Coelestia 6
Passage 6760
#6760 "Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir": quod significet prudentiam num in tuto esset, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6761
#6761 "Et percussit Aegyptium": quod significet quod destrueret scientificum abalienatum, constat ex significatione "percutere" quod sit destruere, ut supra n. 6758, et ex significatione "Aegyptii" quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692.
Arcana Coelestia 6
Passage 6762
#6762 "Et abscondidit illum in arena": quod significet quod ablegaverit ubi falsa, constat a significatione "abscondere" quod sit ablegare; et a significatione "arenae" quod sit scientificum verum, et in opposito sensu scientificum falsum; quod "arena" id sit, est quia "lapis," ex quo arena est, significat utrumque, 1 n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; verum etiam per "arenam" significatur apud Mosen, Sebulon et Jisaschar populos in montem vocabunt, 2ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 18, 19; "populos in montem vocare" pro facere ut vera fiant bona, seu fides charitas, "populi" enim sunt vera fidei, "mons" bonum charitatis; "sacrificare sacrificia justitiae" pro cultu ex charitate; "affluentiam maris sugere" pro abundare veris scientificis; "obtecta occultorum arenae" pro scientificorum verorum arcanis; et quia "arena" significat scientificum verum, etiam in opposito sensu significat scientificum falsum, nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, et qualis 3est sensus oppositus, cognoscitur ex genuino. Cum hoc quod ablegaverit inter falsa quae significantur per "abscondidit illum in arena" ita se habet: spiritus infernales qui in falsis sunt, cum in mundo spirituum fuerunt et ibi destruere conati sunt vera apud illos qui in tentatione sunt, relegantur dein in inferna unde amplius exire nequeunt; hoc per 4experientias plures mihi scire datum est; tale est quod significatur per relegationem inter falsa 5. @1 i videatur$ @2 et I$ @3 sit$ @4 vivas experientias$ @5 i, hoc est, inter illos qui in falsis sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 6763
#6763 "Et exivit die altero": quod significet conjunctionem iterum cum Ecclesia, constat ex illis quae supra n. 6756 dicta sunt, ubi similia.
Arcana Coelestia 6
Passage 6764
#6764 "Et ecce duo viri Hebraei altercantes": quod significet apperceptionem quod intra Ecclesiam inter se pugnarent, constat ex significatione "ecce," seu videre, quod sit apperceptio, de qua 1n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione "virorum Hebraeorum" quod sint qui ab Ecclesia, de qua supra n. 6758 fin.; et ex significatione "altercari" quod sit pugnare. @1 saepius$
Arcana Coelestia 6
Passage 6765
#6765 "Et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?": quod significet increpationem quod unus alterius fidem destruere vellet, constat ex significatione "improbi" quod sit qui non in vero fidei sed usque intra Ecclesiam; sunt enim intra Ecclesiam qui in vero fidei et sunt qui non in vero, ut constare potest ex variis haeresibus; qui in haeresi, seu in non vero fidei sunt, hic intelliguntur per "improbum"; ex significatione "percutere" quod sit destruere, 1ut supra n. 6758; et ex significatione "socii" quod sit qui in vero fidei; cum enim per "improbum" significatur qui in non vero fidei, per "socium" significatur qui in vero fidei; "socius" dicitur, non "frater," tametsi uterque Hebraeus 2, quia inimici; quod increpatio sit patet. Cum his ita se habet: cum regeneratur homo, mittitur in pugnas contra falsa, et tunc tenetur a Domino in vero, sed 3in illo vero quod sibi persuaserat verum esse, ex hoc vero pugnatur contra falsum; ex vero non genuino etiam pugnari potest, modo (t)sit tale ut conjungi aliquo modo possit cum bono, et conjungitur cum bono per innocentiam, nam innocentia est medium conjunctionis; inde est quod regenerari queant intra Ecclesiam ex quacumque doctrina, sed illi prae aliis qui in veris genuinis sunt. @1 de qua$ @2 i erat$ @3 non ita in vero genuino, sed in$
Arcana Coelestia 6
Passage 6766
#6766 "Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?": quod significet perceptionem quod nondum in vera 1fidei tantum provectus ut dirimeret discidia intra Ecclesiam, constat ex significatione "dixit" quod sit perceptio, de qua saepius; ex significatione "viri principis" quod sit qui in primariis veris est, ita qui prae aliis in doctrina veri 2illustratus est; hic 3intellectus est per "principem" in Ecclesia repraesentativa; inde est (x)quod per "quis posuit te ad virum principem?" significetur quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus; quod "princeps" sit qui in primariis veris, videatur n. 5044; et ex significatione "judicis" quod sit qui dirimit lites seu discidia; hic discidia intra Ecclesiam quia "inter duos viros Hebraeos" per quos significantur illi qui ab Ecclesia. 2 Actum est in sensu supremo de incohamentis legis Divinae in Humano Domini; agitur nunc de progressu 4illius legis; in sensu autem interno 5agitur hic de progressu (t)Divini Veri apud hominem qui regeneratur; progressus est talis quod homo primum discernere possit inter falsum et verum, nam ex vero in quo est, videre potest falsum, quia hoc 6 oppositum est; at non potest primo illo tempore dirimere inter vera fidei intra Ecclesiam, 7ut hoc possit, progressus ulteriores 8faciet, nam homo successive illustratur; ut manifeste constare potest (c)ab illis qui in aetate adolescentiae et primae juventutis sunt, quod 9doctrinalia quae Ecclesiae 10suae, credant ipsa vera esse, et inde falsa dijudicent; sed quod nondum possint dirimere discidia inter illa quae sunt fidei intra Ecclesiam; hoc successive venit; quare etiam homo cui hoc dari potest provectioris aetatis erit, cui interiora intellectus illustrata sunt. @1 n. 6754 had Ecclesiae as below$ @2 emenet$ @3 intelligitur$ @4 ejus, in sensu supremo$ @5 After regeneratur$ @6 i ei$ @7 priusquam$ @8 fecerit$ @9 vera doctrinae$ @10 i vera$
Arcana Coelestia 6
Passage 6767
#6767 "Num ad occidendum me tu dicis?": quod significet num meam fidem destruere velis, constat ex significatione "occidere" quod sit destruere, de qua sequitur; et ex significatione "viri Hebraei," qui hic est "me," quod sit qui ab Ecclesia; ita quoque fides, nam fides est Ecclesiae, 1quae ita unitae sunt, ut qui destruit fidem apud aliquem, 2is destruat Ecclesiam apud illum; et hoc quoque est "occidere illum," nam qui fidem, is vitam spiritualem aufert; vita quae remanet est vita quae vocatur "mors"; inde patet quod per "num ad occidendum me tu dicis?" significetur num meam fidem destruere velis. 2 Quod "occidere" sit vitam spiritualem auferre, patet a locis pluribus in Verbo, ut apud Jeremiam, Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis: quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis, xii 3, 4; "dies occisionis" pro tempore vastationis Ecclesiae cum non amplius aliqua fides quia non charitas; 3"terra quae lugebit" pro Ecclesia "herba omnis agri 4 "pro 5omni vero scientifico Ecclesiae; "consumentur bestiae et avis" pro quod bona et vera; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, (ax)4535, 5577; quod "herba 6 "sit verum 7scientificum, constat a locis in Verbo ubi herba nominatur, (d)et quod ager sit id quod est Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766; quod "bestiae" sint 8affectiones boni, ita bona, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; quod "aves" sint 9affectiones veri, n. 5149 10; inde constare potest quis sensus illorum verborum est, et quoque quod sensus spiritualis sit in singulis 11ibi; quisque videre potest quod absque interiore sensu 12 non intelligeretur quid "dies occisionis," 13 quid quod 14"lugebit terra," quod "herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea," et quod "consumentur bestiae et avis": apud Sachariam, 3 Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, (x)xi 4, 5; "oves occisionis" manifeste pro illis quorum fidem possessores destruunt: apud Ezechielem, Profanasti Me apud populum Meum, pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19; hic "occidere" etiam manifeste pro destruere vitam spiritualem, hoc est, fidem et charitatem: apud Esaiam, Quid facietis die visitationis et vastationis? infra 15vinctos, et infra occisos cadent, x 3, 4; ibi "occisi" pro illis qui in inferno, 16ita qui in malis et falsis": apud 4 eundem, Tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, xiv 19, 20; "occisi" pro illis qui privati vita spirituali; "populum occidisti" pro quod destruxerit vera et bona fidei: apud Johannem, Fur non xvenit nisi ut furetur, (x)occidat, et perdat: Ego veni, ut vitam habeant, x 10; "occidere" pro vitam fidei destruere; quare dicitur "Ego (x)veni ut vitam habeant": apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, xiii 12; ibi de ultimis temporibus Ecclesiae cum non amplius aliqua charitas et ideo nec aliqua fides; "frater," "liberi," et "parentes," in sensu interno sunt bona et vera Ecclesiae, (d)et "occidere" est destruere illa. 5 Quia per "occisum" (x)significabatur deprivatus vita spirituali, et per "agrum" Ecclesia, idcirco statutum erat in Ecclesia repraesentativa quod Si quis tangeret in superficie agri aliquem confossum gladio, aut occisum, immundus esset septem dies, Num. xix 16; "confossus gladio" quod sit 17verum a falso exstinctum, videatur n. 4503; 18nam gladius est falsum quod exstinguit verum, n. 2799, 4499, 6353. Pariter hoc statutum erat, Si quis occisus inveniretur in terra hereditatis super agro, nec notus quis occiderit, seniores et judices mensurarent inter urbes quae circumcirca, inventa sic urbe proxima, acciperent vitulum, et ad flumen rapidum decollarent; praeter plura, Deut. xxi 1-10. @1 quare$ @2 etiam destruit$ @3 lugebit terra$ @4 i exarescet$ @5 quod omne verum$ @6 i agri$ @7 scientificum Ecclesiae n. 7571, patet$ @8 bona et eorum affectiones$ @9 vera, et eorum affectiones$ @10 i 7441$ @11 Verbi$ @12 i quam qui est literae$ @13 i et$ @14 lugeret$ @15 vinctum$ @16 ubi falsa$ @17 bonum et verum occisum$ @18 quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 6768
#6768 "Quemadmodum occidisti Aegyptium": quod significet sicut destruxisti falsum, constat ex significatione "occidere" quod sit destruere, de qua mox 1supra n. 6767; et ex significatione "Aegyptii" quod sit scientificum abalienatum a vero, ita falsum, de qua n. 6692, 6758, 6761. @1 prius$
Arcana Coelestia 6
Passage 6769
#6769 "Et timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum": quod significet quod inter scientifica abalienata esset, et nondum in veris, ut tutus, constat ex significatione "timere" quod sit non esse in tuto, tunc enim timor;1 quod non in tuto, est quia non in veris; nam qui in veris sunt, illi in tuto sunt ubicumque vadunt, etiam si in mediis infernis; 2quod qui nondum in veris, non in tuto 3sint, causa est quia non vera communicant cum spiritibus malis 4; haec significantur per illa verba, quod "timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum," nempe Aegyptiis, inter quos erat; ut quoque patet a mox sequentibus, quod "audiverit Pharao verbum hoc, et quaesiverit occidere Moschen." @1 i causa$ @2 at$ @3 sunt, nam non vera seu falsa$ @4 i et conjungunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 6770
#6770 Vers. 15-19. Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen; et figit Moscheh a coram Pharaone, et habitavit in terra Midian, et habitavit juxta puteum. Et sacerdoti Midianis septem filiae, et venerunt et hauserunt, et impleverunt canaliculos, ad potandum gregem patris sui. Et venerunt pastores, et depulerunt (x)illas; et surrexit Moscheh, et adjuvi tillas, et potavit gregem earum. Et venerunt ad (x)Reuelem patrem suum; et dixit, Quapropter festinastis venire hodie? Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum, et etiam hauriendo hausit nobis, et potavit gregem. "Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen" significat quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis a Divino: "et fugit Moscheh a coram Pharaone" significat quod separaretur a falsis: "et habitavit in terra Midian" significat vitam in Ecclesia apud illos qui in simplici bono: "et habitavit juxta puteum" significat studium ibi in Verbo: "et sacerdoti Midianis septem filiae" significat sancta Ecclesiae illius: "et venerunt et hauserunt" significat quod instruerentur in veris ex Verbo: "et impleverunt canaliculos" significat quod inde ditarent doctrinam charitatis: "ad potandum gregem suum" significat ut inde instruerentur illi qui in bono: "et venerunt pastores, et depulerunt (x)illas" significat 1quod docentes qui in malis, se opponerent: "et surrexit Moscheh, et adjuvit (x)illas" significat opem a veris quae legis a Divino: "et potavit gregem earum" significat quod instruerentur inde qui in bono: "et venerunt ad (x)Reuelem patrem suum" significat conjunctionem cum ipso Ecclesiae illius bono: "et dixit, Quapropter festinastis venire hodie?" significat perceptionem quod nunc certa conjunctio: "et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum" (x) significat quia verum scientificum quod Ecclesiae [adjunctum], valuit supra potentiam doctrinae falsi ex malo: "et etiam hauriendo hausit nobis" significat quod ex Verbo instrueret: "et potavit gregem" significat illos qui ab Ecclesia ibi2. @1 After malis, but cp n. 6779.$ @2 I adds the signification of v 20, which does not belong here. It is repeated in n. 6787.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6771
#6771 "Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen": quod significet quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis a Divino, constat ex significatione "audire" quod sit appercipere, de qua n. 5017; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit scientificum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; ex significatione 1 "occidere" quod sit 2 destruere, de qua n. 6767, ita 3"quaerere occidere" est velle destruere; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit lex Divina, et verum Divinum, de qua n. 6752, ita verum quod legis Divinae; dicitur verum quod legis Divinae, non lex Divina, quia adhuc agitur de progressu legis Divinae in Humano Domini; ex his constat quod per "audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen" significetur quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis Divinae. @1 i quaesire (but quaerere is intended)$ @2 i velle$ @3 quaesire I$
Arcana Coelestia 6
Passage 6772
#6772 "Et fugit Moscheh a coram Pharaone": quod significet quod separaretur a falsis, constat ex significatione "fugere" quod sit separari; ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum quod legis 1a Divino, de qua mox supra n. 6771, et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6771. Hic nunc incohat 2quintus status progressionis legis Divinae in Humano Domini, ac in sensu respectivo progressionis veri Divini apud hominem qui regeneratur, qui est 3separationis a falsis, et adjunctionis cum veris simplicis boni; sequitur dein 4sextus status, qui est 5adjunctionis cum bono. @1 Divinae$ @2 quartus$ @3 liberationis ab infestatione ex$ @4 quintus$ @5 conjunctionis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6773
#6773 "Et habitavit in terra Midian": quod significet vitam inter illos qui in simplici bono, constat ex significatione "habitare" quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; et ex significatione "Midianis" quod sint qui in veris simplicis boni, de qua n. 3242, 4756, 4788; "terra 1 "dicitur quia significatur Ecclesia ubi illi; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. (x)6767 med. @1 i Midianis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6774
#6774 "Et habitavit juxta puteum": quod significet studium ibi in Verbo, constat ex significatione "habitare" quod sit vita, de qua mox supra n. (x)6773, hic studium vitae; et ex significatione "putei" quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; Verbum vocatur quandoque "puteus," quandoque "fons"; 1 cum vocatur "puteus," significatur Verbum quoad sensum litteralem, et cum "fons," significatur Verbum quoad sensum internum, n. 3765; hic habitare dicitur "juxta puteum" quia significatur Verbum quoad sensum litteralem, nam ille sensus est primus illis qui regenerantur, et ad verum Divinum progrediuntur, de quibus in sensu 2interno hic agitur; qui etiam in 3veris simplicis boni sunt, qui hic per Midianem intelliguntur, nec alium sensum quam litteralem curant. @1 i et$ @2 respectivo$ @3 vero$
Arcana Coelestia 6
Passage 6775
#6775 "Et sacerdoti Midianis septem filiae": quod significet sancta Ecclesiae illius, constat ex significatione "filiarum sacerdotis" quod sint illa quae sunt Ecclesiae; quod "filia" sit Ecclesia, videatur n. 2362, 3963, 6729, et quod "sacerdos" sit bonum amoris, n. 1728, 3670, 6148; ita per "sacerdotis filias" significatur Ecclesia quoad bonum 1; ex significatione "Midianis" quod sint qui in 2veris simplicis boni, de qua mox supra n. 6773; et ex significatione "septem" quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; 3ita per quod "sacerdoti Midianis septem filiae" significantur sancta Ecclesiae illorum qui in 2veris simplicis boni. In simplici bono dicuntur esse qui in Ecclesiae externis sunt, ac simpliciter credunt Verbo quoad sensum ejus litteralem, quisque secundum suum captum, (c)et secundum illa quae credunt etiam vivunt, ita in bono secundum quale 4ejus ex veris; internum Ecclesiae influit apud illos per bonum, sed quia non in veris interioribus sunt, bonum quod influit fit commune, ita obscurum, 5nam lux spiritualis non ibi influere potest in singularia, et sic res distincte illustrare; 6qui tales in altera vita donantur caelo secundum quale boni ex veris; tales sunt qui hic per "Midianem" intelliguntur; in proprio autem sensu sunt illi qui extra Ecclesiam sunt, et in bono secundum religiosum suum vivunt. @1 i ita quoad essentiale$ @2 vero$ @3 et inde$ @4 veri$ @5 quia$ @6 illi$
Arcana Coelestia 6
Passage 6776
#6776 "Et venerunt et hauserunt": quod significet quod instruerentur in veris ex Verbo, constat ex significatione "haurire" quod sit instrui in veris fidei et illustrari, de qua n. 3058, 3071; quod ex Verbo, significatur per "puteum" ex quo hauserunt; quod "puteus" sit Verbum, videatur supra n. 6774.
Arcana Coelestia 6
Passage 6777
#6777 "Et impleverunt canaliculos": quod significet quod inde ditarent doctrinam charitatis, constat ex significatione "ex puteo implere" quod sit inde seu ex Verbo ditare; et ex significatione "canaliculi" quod sit doctrina charitatis; quod "canaliculus" seu aqualis sit doctrina charitatis, inde est quia est canalis ligneus in quem hauritur aqua ex puteo ad potandum greges; "ligneum" enim in sensu interno significat bonum charitatis, n. 3720; "haurire" significat instrui, n. 3058, 3071; "aqua" quae hauritur significat verum fidei, n. 2702, 3058, 4976, 5668; "puteus" ex quo hauritur significat Verbum, n. 2702, 3424, 6774, et "potare greges" significat instruere in bono ex Verbo, n. 3772; ex his constare potest quod "canaliculus" sit doctrina charitatis.
Arcana Coelestia 6
Passage 6778
#6778 "Ad potandum gregem patris sui": quod significet ut inde instruerentur [illi qui] in bono, constat ex significatione "potare" quod sit instruere, de qua n. 3772; ex significatione "gregis" quod sint qui discunt et ducuntur ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048; et ex repraesentatione (x)"Reuelis," qui hic est "pater," et qui erat sacerdos, quod sit bonum illius Ecclesiae, 1 ubi illi qui in vero simplicis boni, de quibus supra n. 6773, 6775. @1 i nempe Ecclesia$
Arcana Coelestia 6
Passage 6779
#6779 "Et venerunt pastores, et depulerunt illas": 1quod significet docentes qui in malis, quod se opponerent, constat ex significatione "pastorum" quod sint qui docent et ducunt ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3795, 6044, hic qui docent, sed 2quia in 3malis sunt, non ducunt ad bonum charitatis, de 4qua sequitur; ex significatione "depellere" quod sit se opponere; et ex significatione "filiarum," quae 5 sunt quas depulerunt, quod sint quae Ecclesiae, de qua supra n. 6775. Per "pastores" hic quidem significantur qui docent, sed qui non ducunt ad bonum charitatis quia in malis sunt; 6nam qui in malis sunt nusquam agnoscunt quod charitas et ejus opera 7 ad salutem faciant non enim agnoscere possunt quae contra vitam eorum sunt, nam hoc foret contra semet; et quia in malis sunt, ne quidem sciunt quid charitas, ita nec quid charitatis opera; fidem docent, per illam justificant, et per illam pollicentur caelum; hi sunt qui se opponunt doctrinae charitatis quae ex Verbo, 8proinde illis qui in vero simplici boni, 9qui significantur per "filias sacerdotis Midianis" quas e puteo postquam hauserunt et impleverunt canaliculos ad potandum gregem, pastores depulerunt. @1 o in A, but to be found in an earlier deleted draft of n. 6779.$ @2 qui$ @3 malis altered to malo$ @4 quibus$ @5 i hic$ @6 quia$ @7 i aliquid$ @8 est$ @9 quae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6780
#6780 "Et surrexit Moscheh, et adjuvit illas": quod significet opem a veris quae legis a Divino, constat ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum quod legis a Divino, de qua supra n. 6771; et a significatione "adjuvare" quod sit opem ferre.
Arcana Coelestia 6
Passage 6781
#6781 "Et potavit gregem earum": quod significet quod instraerentur inde qui in bono, constat ex significatione "potare" seu bibere facere, quod sit instruere, de qua n. 3069, 3092, 3772; et ex significatione "gregis" quod sint qui discunt, et ducuntur ad 1bonum charitatis, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048, ita qui in bono sunt. @1 bona$
Arcana Coelestia 6
Passage 6782
#6782 "Et venerunt ad (x)Reuelem" patrem suum": quod significet conjunctionem cum ipso Ecclesiae illius bono, constat ex significatione "venire ad aliquem" quod sit conjungi; et ex repraesentatione (x)"Reuelis," qui quia sacerdos, quod sit bonum; quod "sacerdos" sit bonum amoris, videatur n. 1728, 3670, 6148; conjunctio quae hic significatur est verorum Ecclesiae cum ejus bono.
Arcana Coelestia 6
Passage 6783
#6783 "Et dixit, Quapropter festinastis venire hodie?": quod significet perceptionem quod nunc certa conjunctio, constat ex significatione "dixit" in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; et ex significatione "festinare venire" quod sit certa conjunctio; quod "festinare" sit certum, videatur n. 5284, et quod "venire" sit conjunctio, mox supra n. 6782; (m)hic non intelligitur certa conjunctio per quod filiae festinaverint venire ad patrem suum, sed per verum quod legis a Divino, quod per Mosen repraesentatur; hoc est quod perceptum.(n)
Arcana Coelestia 6
Passage 6784
#6784 "Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum": quod significet quia verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum, valuit supra potentiam doctrinae falsi ex malo, constat ex significatione "viri Aegyptii" quod sit verum scientificum; per "virum" enim significatur verum, n. 3134, et per "Aegyptium" scientificum, n. 1164, 1165, 1486, 1462, 4749, 4964, 4966, 4967, 5700, (a)6004, 6692; 1quod Moscheh hic appelletur "vir Aegyptius," est quia per Moschen hic repraesentatur verum quale est illis qui in vero simplicis boni, quod per filias sacerdotis Midianis significatur, illi in tali vero sunt, externae enim Ecclesiae homines sunt, n. 6775, ideo etiam dicitur verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum; et ex significatione "liberare e manu pastorum" quod sit quod (x)valuerit supra potentiam falsi ex malo; "liberare" enim est valere, nam qui liberat e manu aliorum, is valet prae illis; "manus" est potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, et "pastores" sunt docentes, hic docentes falsum ex malo, n. 6779; et quia sunt docentes, etiam sunt doctrina talis. 2 Quod verum scientificum valeat supra potentiam doctrinae falsi ex malo, est quia Divinum est in omni vero ex bono, at in falso ex malo est contrarium, et quod contrarium est Divino, prorsus nihil valet; idcirco in altera vita mille qui in falso sunt ex malo, prorsus nihil valent contra unum qui in vero ex bono; ad praesentiam unius hujus fugiunt mille, et nisi fugiant, torquentur et cruciantur 2. Falsum ex malo dicitur quia id falsum est 3 vere falsum; at falsum non ex malo, sed ex ignorantia veri, non tale est; malum est quod est oppositum caelo, non autem falsum ex ignorantia; immo si in ignorantia est aliquid innocentiae, tunc falsum illud acceptatur a Domino sicut verum, nam qui in (x)tali, verum recipiunt. @1 hic in bono sensu quia Moscheh ita vocatur, quod ita vocetur, est quia illi$ @2 i, illius potentiae est verum contra falsum$ @3 i quod$
Arcana Coelestia 6
Passage 6785
#6785 "Et etiam hausit nobis": quod significet quod ex Verbo instrueret, constat ex significatione "haurire" quod sit 1instruere in veris fidei et illustrari, de qua n. 3058, 3071; quod ex Verbo, significatur per "puteum" e quo hauserunt; quod "puteus" sit Verbum, videatur n. 6774. @1 instrui$
Arcana Coelestia 6
Passage 6786
#6786 "Et potavit gregem": quod significet illos qui ab Ecclesia ibi, constat ex significatione "gregis" quod sint qui in bono, quique se instrui patiuntur, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048, hic illi qui ab Ecclesia ibi, qui quod sint qui in vero simplicis boni et significantur per "Midianem," supra ostensum est. "Grex" significat et bonum et Ecclesiam, hoc est, illos qui in bono sunt et ab Ecclesia, nam ea ita conjuncta sunt ut unum ab altero separari nequeat; qui enim in bono fidei est, is est Ecclesia, et qui Ecclesia est, is in bono fidei est.
Arcana Coelestia 6
Passage 6787
#6787 Vers. 20-22. Et dixit ad filias suas, Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum? vocate illum, et edat panem. Et voluit Moscheh habitare cum viro, et dedit Zipporam filiam suam Moschi. Et peperit filium, et vocavit nomen ejus Gerschom, quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena. "Et dixit ad filias suas" significat cogitationem de sanctis Ecclesiae: "et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?" significat quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae: "vocate illum" significat quod conjungendum: "et edat panem" significat confirmationem in bono: "et voluit Moscheh habitare cum viro" significat quod concordarent: "et dedit Zipporam filiam suam Moschi" significat quod adjunxerit ei bonum suae Ecclesiae: "et peperit filium" significat vera inde: "et vocavit nomen ejus Gerschom" significat quale illorum: "quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena" significat se instructum in veris in Ecclesia non sua.
Arcana Coelestia 6
Passage 6788
#6788 "Et dixit ad filias suas": quod significet cogitationem de sanctis Ecclesiae, constat ex significatione "dicere" quod sit cogitatio, de qua n. 3395; et ex significatione "filiarum" quod sint sancta Ecclesiae, de qua supra n. 6775; sancta 1 quae hic significantur per "filias" sunt vera; haec in Verbo vocantur sancta ex causa quia vera quae apud hominem fiunt fidei, sunt ex bono; et 2quia quod procedit ex Divino Humano Domini 3est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ex Domino; nam non ipse Spiritus procedit, sed sanctum quod spiritus loquitur; quod quisque (t)intelligere potest qui expendit; quod (t)Sanctus Spiritus", qui vocatur etiam Paracletus, sit Divinum Verum (x)procedens 4ex Divino Humano Domini, et quod sanctum dicatur de Divino Vero, constat ex Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum: Paracletus, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et (x)commonefaciet vos de omnibus quae dixi vobis, xiv 16, 17, 26: apud eundem, Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, xv 26: et apud eundem, Quando venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non enim loquetur a Seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet et annuntiabit vobis; omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis, xvi 13-15; si haec loca conferantur cum aliis pluribus, intelligi potest quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit a 5Divino Humano Domini, dicit enim Dominus, "Quem Pater missurus in nomine Meo"; tum "quem Ego missurus sum vobis a Patre"; ut et "Ille ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus 6sit, et annuntiaturus vobis"; 7 (t)patet quoque quod sanctum praedicetur de vero, nam Paracletus vocatur Spiritus veritatis. @1 i Ecclesiae$ @2 procedunt$ @3 ita$ @4 a Domino$ @5 Domino, quod etiam intelligi potest, quod sanctum illud procedat a Domino, nam explicatur quid intelligitur per quod Pater missurus Illum, quod sit ex Domino, Dominus enim dicit$ @6 est$ @7 i tum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6789
#6789 "Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?": quod significet quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae, constat ex significatione "viri Aegyptii," qui hic est 1 vir quem reliquerunt, quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6784; et ex significatione "quare hoc reliquistis virum?" quod sit quomodo absque illo vero conjungi possent bono, nam "relinquere virum" hic est non posse conjungi. 2 2Hoc quomodo se habet, dicendum: verum scientificum, quod hic per "Moschen," repraesentatur est verum Ecclesiae externae; hoc verum 3 existit a vero quod legis a Divino, quod quoque est Moscheh, n. 6771, 6780, et verum quod legis ex Divino est verum 4Ecclesiae internae, verum externum nisi sit ex vero interno, non conjungi potest bono; 5 (m)sit illustrationi Verbum: nisi internum Verbi influat apud illos qui legunt Verbum et manent in sensu 6 litterali, non fit conjunctio veri ex Verbo cum bono, et tunc internum Verbi influit, et conjungitur cum bono, cum homo Verbum sanctum habet, et 3 tunc sanctum habet cum est in bono;(n) sit illustrationi etiam Sancta Cena: vix aliqui sciunt quod panis ibi significet amorem Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis, et quod vinum significet charitatem; sed usque qui sancte recipiunt illa, illis est conjunctio cum caelo et cum Domino per illa, et influunt bona amoris et charitatis per angelos, qui tunc non cogitant de pane (c)et vino, sed de amore et charitate, 7n. 3464, 3735, 5915; inde patet quod 8verum externum conjungatur cum vero interno, cum homo in bono est, illo nesciente. @1 i ille et$ @2 Haec quomodo se habent$ @3 i literale$ @4 sensus interni Verbi; nisi verum externum seu sensus literalis Verbi sit ex vero interno seu sensus interni Verbi$ @5 i verum internum, hoc est, verum sensus interni Verbi paucis intra Ecclesiam manifestatem est, at usque existit in vero externo, hoc est, in vero sensus literalis Verbi, cum Verbum sanctum habetur, tunc influit internum apud hominem;$ @6 i ejus$ @7 After per illa above$ @8 conjunctio veri quod sensus internus conjungatur cum vero quod est sensus literalis ejus, cum homo Verbum habet sanctum$
Arcana Coelestia 6
Passage 6790
#6790 "Vocate illum": quod significet quod conjungendum, constat ex significatione "vocare" quod sit conjungi, de qua n. 6047.
Arcana Coelestia 6
Passage 6791
#6791 "Et edat panem": quod significet confirmationem in bono, constat ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; quod "edere panem" sit confirmatio in bono, est quia per "edere 1 "hic intelligitur comessatio quae in Verbo vocatur convivium; 2 comessationes seu convivia fiebant apud antiquos intra Ecclesiam causa conjunctionis 3, et confirmationis in 4bono, videatur n. 3596, 3832, 5161. @1 i panem$ @2 i et$ @3 i in bono$ @4 illo$
Arcana Coelestia 6
Passage 6792
#6792 "Et voluit Moscheh habitare cum viro": quod significet quod concordarent, constat ex repraesentatione "Moschis" quod hic sit verum 1scientificum, de qua supra n. 6784; ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, et "habitare cum aliquo" quod sit vivere simul, n. 4451, proinde concordare; et ex significatione "viri" quod sit 2verum boni illius Ecclesiae; quod "vir" sit verum, videatur n. 3134. @1 quod legis a Divino, de qua n. 6771, 6780$ @2 bonum, nam erat sacerdos, per quem significatur bonum amoris, n. 6775$
Arcana Coelestia 6
Passage 6793
#6793 "Et dedit Zipporam filiam suam Moschi": quod significet quod adjunxerit ei bonum suae Ecclesiae, constat ex significatione "dare," nempe in uxorem, quod sit adjungere; ex significatione "filiae" quod sit bonum, de qua n. 489-491; (x) et quoque Ecclesia, n. 2362, 3963, 6729; "Zippora" significat quale boni illius Ecclesiae; et ex repraesentatione "Moschis" quod sit verum 1scientificum, de qua n. 6784. @1 quod legis ex Divino, de qua n. 6771, 6780$
Arcana Coelestia 6
Passage 6794
#6794 "Et peperit filium": quod significet vera inde, constat ex significatione "parere" quod praedicetur de 1illis quae Ecclesiae, 2quae sunt fides et charitas; hi partus existunt (c)ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, quod conjugium repraesentatur per conjugia in terra; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373. @1 partibus$ @2 qui sunt fidei et charitatis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6795
#6795 "Et vocavit nomen ejus Gerschom": quod significet quale illorum, nempe verorum, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; "Gerschom" involvit quale illorum verorum, quod nempe sint in quibus instructus in Ecclesia non sua, ut nunc sequitur.
Arcana Coelestia 6
Passage 6796
#6796 "Quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena": quod significet se instructum in veris in Ecclesia non sua, constat ex significatione "peregrinus esse" quod sit qui instruitur in illis quae sunt Ecclesiae; et ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; inde "terra aliena" est Ecclesia non sua.
Arcana Coelestia 6
Passage 6797
#6797 Vers. 23-25. Et factum in diebus multis his, et moriebatur rex Aegypti, et suspirabant filii Israelis e servitio, et clamabant; et ascendit clamor illorum ad Deum e servitia. Et audivit Deus gemitum illorum, et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo. Et vidit Deus filios Israelis, et cognovit Deus. "Et factum in diebus multis his" significat post status mutationes plures: "et moriebatur rex Aegypti" significat finem falsi prioris: "et suspirabant filii Israelis e servitio" significat dolorem ob conatum subjugationis veri Ecclesiae: "et clamabant" significat implorationem: "et ascendit clamor illorum ad Deum e servitio" significat quod auditi: "et audivit Deus gemitum illorum" significat opem: "et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo" significat ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini: "et vidit Deus filios Israelis" significat quod Ecclesiam fide donavit: "et cognovit 1illos, significat quod charitate. @1 illos represents a variant reading found in LXX and V but not in Heb. cp line 16 above, and p. 43 line 20.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6798
#6798 "Et factum in diebus multis his": quod significet post status mutationes plures, constat ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; ita "factum in diebus multis" 1est post plures status, seu post plures status mutationes. @1 sunt$
Arcana Coelestia 6
Passage 6799
#6799 "Et moriebatur rex Aegypti": quod significet finem falsi prioris, constat ex significatione "mori" quod sit desinere esse, de qua n. 494, 6587, 6593, ita finis; et ex repraesentatione "Pharaonis" seu "regis Aegypti" quod sit scientificum falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692.
Arcana Coelestia 6
Passage 6800
#6800 "Et suspirabant filii Israelis e servitio": quod significet dolorem ob conatum subjugationis veri Ecclesiae, constat ex significatione "suspirare" quod sit dolor; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera Ecclesiae, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex significatione "servitii" quod sit conatus subjugationis, de qua n. 6666, 6670, 6671.
Arcana Coelestia 6
Passage 6801
#6801 "Et clamabant": quod significet implorationem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 6
Passage 6802
#6802 "Et ascendit clamor illorum ad Deum e servitio": quod significet quod auditi, constare etiam potest absque explicatione, nam sequitur quod "audivit Deus gemitum illorum, et recordatus est foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo."
Arcana Coelestia 6
Passage 6803
#6803 "Et audivit Deus gemitum eorum": quod significet opem, constat ex significatione "audire" quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017; at cum dicitur de Domino, est providere et opem ferre, nam quem audit Dominus, ei opem fert; et ex significatione "gemitus" quod sit dolor ob conatum subjugationis a falsis.
Arcana Coelestia 6
Passage 6804
#6804 "Et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo": quod significet ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Abrahami, Jischaki, et Jacobi," cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini; quod "Abrahamus" repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, "Jischakus" quoad Divinum Rationale, et "Jacobus" quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (m)2083, 2630, 3194, 3210,(n) 3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3576, 3599, 1 (m)3704, 4180, 4286, 4538, 4570,(n) 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425; quod ubi nominantur "Abraham, Jischak, et Jacob" in Verbo, in sensu spirituali non intelligantur illi, constare potest ex eo quod nomina nusquam penetrent in caelum, sed modo quid per illos qui nominantur significetur; ita ipsae res, rerum quale et rerum status, 2quae nempe sunt Ecclesiae, et quae sunt regni Domini, et quae sunt Ipsius Domini; 2 3 (m)et praeterea angeli in caelo nusquam determinant suas cogitationes ad 4singulares personas, hoc foret finire cogitationes, et abstrahere a perceptione rerum universali, ex qua 5 loquela angelica, inde est quod quae loquuntur angeli in caelo, sint ineffabilia, et longe supra cogitationem humanam, quae non extenditur ad universalia sed contrahitur ad particularia;(n) 6cum itaque legitur quod Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo, in regno caelorum, Matth. viii 11, percipiunt angeli Domini praesentiam et appropriationem veri et boni quae a Divino Humano Ipsius procedunt: tum cum legitur quod Lazarus sublatus sit in sinum Abrahami, Luc. xvi 22, angeli percipiunt quod sublatus sit in caelum, ubi Dominus est praesens; inde quoque constare potest quod per "foedus cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo" in sensu interno intelligatur conjunctio, per Divinum Humanum Domini. 3 Quod Divinum Humanum sit "foedus," hoc est, ipsa conjunctio, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, xlii 6: apud eundem, Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, xlix 8: apud eundem, Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite 7et vivat anima vestra, ita pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum principem et legislatorem gentibus, lv 3, 4: apud Malachiam, Subito venit ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, Quem vos desideratis; ecce venit, iii 1: in Libro 2 Samuelis, Foedus aeternitatis posuit Mihi, disponendum in omnes et servandum, xxiii 5; 4 in his locis agitur manifeste de Domino, et de conjunctione generis humani cum Ipso Divino Domini per Divinum Humanum Ipsius; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Mediator, et quod nullus ad Ipsum Divinum, quod in Domino et Pater vocatur, venire queat quam per Filium, hoc est, per Divinum Humanum, notum est in Ecclesia; ita est Dominus quoad Divinum Humanum conjunctio; quis 8 (t)potest comprehendere Ipsum Divinum aliqua cogitatione? et si non cogitatione, 9quis potest Ipsi conjungi amore? sed Divinum Humanum quisque potest comprehendere cogitatione et conjungi Ipsi amore. 5 Quod "foedus" sit conjunctio, constare potest ex foederibus inter regna, quod per illa conjungantur; et quod sint constipulationes ab utraque parte quae custodiendae ut conjunctio sarta teneatur; 10 constipulationes illae seu pacta etiam vocantur foedus. Constipulationes seu pacta quae in Verbo foedus vocantur sunt a parte hominis in stricto sensu decem praecepta seu Decalogus; 11 in latiore sensu sunt omnia 12 statuta, mandata, leges, testimonia, praecepta, quae Dominus e monte Sinai per Mosen 13injunxit, et in adhuc latiore sensu Libri Mosis; quae ibi continentur 14erant a parte filiorum Israelis 15 observanda; a parte Domini est misericordia et electio. 6 Quod decem praecepta seu Decalogus sint foedus, constat ab his locis: apud Mosen, Jehovah indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super duas tabulas lapidum, [Deut.] iv 13, 23; et quia duae tabulae lapideae quibus inscripta fuerunt decem praecepta, reposita sunt in arca, Exod. xxv 16, 21, 22, xxxi 18, xxxii 15, 16, 19, xl 20; idcirco arca vocabatur arca foederis, Deut. xxxi 9, 24-26; Jos. iii 3, 6, 14, iv 7; Jud. xx 27; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. viii 21; 16hic Salomo ita loquitur, Posui ibi locum arcae, ubi foedus Jehovae, quod pepigit cum patribus nostris: et apud Johannem, Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius, Apoc. xi 19. 7 Quod foedus 17appellentur omnia judicia et statuta quae Dominus per Mosen mandavit populo Israelitico; et quoque ipsi Libri Mosis: apud Mosen, Super ore verborum horum pepigi vobiscum foedus, et cum Israele, Exod. (x)xxxiv 27; quae ibi vocantur foedus erant plura de sacrificiis, festis, azymis: apud eundem, Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus, (x)Exod. xxiv 7, 8: in Libro 2 Regum, Joschia rex Jehudae in domo Jehovae coram omnibus legit verba libri foederis inventi in domo Jehovae: et pepigit foedus coram Jehovah, ad stabiliendum verba foederis scripta in libro illo; et stetit omnis populus in foedere. Praecepit rex omni populo ut facerent Pascha Jehovae Deo, juxta scriptum in libro foederis xxiii 2, 3, 21: apud Davidem, Si custodiverint filii tui foedus Meum et testimonium Meum, quod docui illos, etiam filii eorum usque in aeternum sedebunt super throno tibi, Ps. cxxxii 12. 8 Quod foedus sit conjunctio per amorem et fidem, apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, quia illi irritum fecerunt foedus (x)Meum; sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxi 31-33; "dare legem in medio eorum, et super cor eorum scribere illam" est donare fide et charitate; per 18fidem et charitatem fit conjunctio quae describitur per quod "ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum": apud eundem, Pangam illis foedus saeculi, quod non amplius aversurus Me post illos, et benefaciam illis; timorem autem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me, xxxii (x)40; conjunctio per amorem, quae foedus, significatur per "timorem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me": apud Ezechielem, 9 Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis (x)erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium in medio eorum, et erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum, xxxvii 26, 27; ibi conjunctio per amorem et fidem quae 19sunt foedus describitur per "sanctuarium in medio eorum" et per "habitaculum apud illos" et quod "ero illis in Deum, et 20 erunt Mihi in populum": apud 21eundem, Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, et inii foedus tecum, ut esses Mihi, xvi 8; ibi de Hierosolyma, per quam 22 significatur Ecclesia Antiqua; quod "inire foedus ut esses Mihi" sit conjugium seu spiritualis conjunctio, patet. Quia foedus significat conjunctionem, etiam uxor vocatur uxor foederis, Mal. ii 14; et conjunctio inter fratres vocatur foedus fratrum, Amos i 9: per "foedus" etiam conjunctio significatur apud Davidem, Pepigi foedus electo Meo; juravi Davidi servo Meo, Ps. lxxxix 4 [A.V. 3]. 10 Quod (t)pactum foederis a parte 23Domini sit misericordia et electio, constat apud Davidem, Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. xxv 10: (m)apud Esaiam, Montes recedent, et colles dimovebuntur, et misericordia Mea 24 non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit miserator tuus Jehovah, liv 10: apud Mosen, Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. vii 9, 12 25:(n) apud eundem, Si custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi in peculium ex omnibus populis, Exod. xix 5: apud eundem, Respiciam ad vos, et fructificabo vos, et multiplicabo vos, et confirmabo foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9; "respicere ad illos" est misericordiae; 26fructificare et multiplicare illos" est donare charitate et fide; qui illis donantur vocantur "electi," ita sunt 27haec electionis, tum quoque 28quod erunt in peculium. 11 Signa foederis 29etiam in Ecclesia repraesentativa fuerunt, et fuerunt illa ex quibus recordarentur conjunctionis; circumcisio erat tale signum, Gen. xvii 11; circumcisio enim significabat purificationem ab amoribus spurcis, quibus remotis insinuatur amor caelestis, per quem conjunctio: Sabbatum etiam vocatur foedus aeternum, Exod. xxxi 16: etiam panes propositionis dicuntur quod essent filiis Israelis "foedere aeterno," Lev. xxiv (x)8, 9: imprimis sanguis, ut constat apud Mosen, Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus; tunc sumpsit Moses sanguinem sacrificii pacifici, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. xxiv 7, 8: apud Sachariam, Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua, ix 11; "sanguis" erat foedus seu signum foederis quia significabat conjunctionem per amorem spiritualem, hoc est, per charitatem erga proximum; idcirco cum Dominus instituit Sanctam Cenam, sanguinem Suum vocabat "sanguinem novi foederis," Matth. xxvi 18. Ex his nunc constare potest quid per "foedus" in sensu interno in Verbo intelligitur. @1 i 4009,$ @2 imprimis quae$ @3 i de quibus solis, quia in sensu interno agitur, sunt illa quae percipiuntur in coelo, cum Abraham, Jischak, et Jacob nominantur$ @4 aliquam singularem personam$ @5 i est$ @6 sicut ubi$ @7 ut$ @8 i enim$ @9 nec potest amore,$ @10 i inde$ @11 i et$ @12 i judicia et$ @13 mandavit$ @14 sunt quae$ @15 i erant$ @16 ubi$ @17 vocentur$ @18 illas$ @19 est$ @20 i illi$ @21 Ezechielem$ @22 i ibi$ @23 Dei$ @24 i a tecum$ @25 i, 13$ @26 fructificare est donare charitate et multiplicare donare fide$ @27 illa$ @28 esse$ @29 quoque$
Arcana Coelestia 6
Passage 6805
#6805 "Et vidit Deus filios Israelis": quod significet quod Ecclesiam fide donavit, constat ex significatione "videre" quod sit fidem habere, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400, inde "vidit Deus" est fide donare, nam fides est a Deo; et ex significatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua n. 6637.
Arcana Coelestia 6
Passage 6806
#6806 "Et cognovit 1illos": quod significet quod charitate, nempe donavit, constat ex significatione "cognoscere" cum praedicatur de Deo, hoc est, de Domino, quod sit donare charitate; charitas enim est quae conjungit Dominum cum homine, et facit ut Dominus praesens sit apud illum, consequenter ut cognoscat illum; Dominus quidem omnes in universo cognoscit, sed non sicut pater filios quam illos qui 2 in bono amoris et charitatis sunt; idcirco Dominus dicit de illis qui in bono sunt, (x)quos oves Suas vocat, Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, Joh. x 14, 27. At de illis qui in malo sunt, dicit Dominus quod illos non cognoscat; apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non cognosco vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, vii 22, 23: apud eundem, Tandem venerunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non cognosco vos, xxv 11, 12: apud Lucam, Ex quo surrexit paterfamilias, et occlusit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis: tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me omnes, operarii iniquitatis, xiii 25-27; inde patet quod 2"cognosci" cum dicitur 3a Domino, 4 sit in bono charitatis esse, hoc est, 4 sit donari illo bono, quia omne bonum charitatis venit a Domino; et quod "non 5cognosci" sit in malo esse; "cognoscere" 6 involvit conjunctionem, et tantum cognosci dicitur 3 homo a Domino, quantum Ipsi conjunctus est; qui non conjuncti sunt, hos Dominus etiam cognoscit, immo singularissima apud unumquemvis, Joh. ii 24, 25, sed hi quia in malo sunt, in alia praesentia sunt quae quasi est absentia, tametsi Dominus non abest, sed homo (x)et spiritus qui in malo est qui abest, hoc dicitur quod Dominus non cognoscat illos; imago hujus rei apparet apud angelos et spiritus qui similes sunt quoad status vitae; illi apparent prope sibi esse et sic mutuo cognoscunt se; at qui dissimiles quoad status vitae sunt, illi apparent sibi e longinquo esse, nec ita cognoscunt (d)se; verbo, in altera vita, status similitudo facit quod praesentes 7appareant et cognoscantur, et status dissimilitudo facit ut absentes 8appareant, et non cognoscantur. @1 See 6797 footnote 1.$ @2 cognoscere$ @3 de$ @4 i quod AI$ @5 d cognoscere i cognosci$ @6 i enim$ @7 sint A apparent I$ @8 sint$ De Spiritibus Planetae Mercurii
Arcana Coelestia 6
Passage 6807
#6807 Quod universum caelum referat hominem, qui Maximus Homo vocatus est, et quod omnia et singula 1 apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi homini seu caelo correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; sed ad Maximum illum Hominem constituendum non sufficiunt qui ex hac tellure in alteram vitam veniunt; sunt hi pauci respective; erunt ex pluribus aliis telluribus; et providetur a Domino quod ut primum deest alicubi quale aut quantum correspondentiae, ilico ex aliqua tellure arcessantur qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat. @1 i quae$
Arcana Coelestia 6
Passage 6808
#6808 Quid spiritus e planeta Mercurii referunt in Maximo Homine, mihi quoque e caelo detectum est, quod nempe memoriam, sed memoriam rerum abstractarum a terrestribus et mere materialibus. Verum quia cum illis datum est loqui, et hoc per plures septimanas, et audire quales sunt, et explorare quomodo cum illis qui in tellure illa sunt, se habet, velim ipsas experientias adducere.
Arcana Coelestia 6
Passage 6809
#6809 Quondam venerunt ad me, et inquisiverunt (c)illa quae in memoria mea essent, 1(hoc spiritus sollertissime possunt facere, cum enim 2 ad hominem veniunt, 3in memoria ejus vident 4 singula quae homo novit); cum itaque spiritus Mercurii inquisiverunt varia, et inter illa etiam urbes et loca ubi fueram, animadverti quod templa, palatia, domos, plateas, non vellent scire, sed modo illa quae audivi facta in locis illis, tum quae 5essent regiminis ibi, quae geniorum et morum illis qui ibi, et similia; talia enim cum locis cohaerent in memoria apud hominem, quapropter cum loca excitantur, etiam subeunt illa. 6Quod tales essent, miratus sum, quare interrogabam cur praeterirent magnifica locorum, et modo res et facta ibi inquirerent; dicebant quod illis nulla delectatio sit spectare materialia, corporea, et terrestria, sed solum realia; inde primum (x)patuit quod illius telluris spiritus in Maximo Homine referrent memoriam rerum abstractarum a materialibus et terrestribus. @1 quod$ @2 i spiritus$ @3 ex$ @4 i ibi$ @5 After ibi$ @6 Hoc miratus$
Arcana Coelestia 6
Passage 6810
#6810 Dictum est mihi quod talis eorum vita in tellure sua sit, quod nempe nihil curent terrestria et corporea, sed gentium ibi statuta, leges, regimina, tum quoque quae caeli sunt, quae innumerabilia; et porro dictum quod homines illius telluris plures loquantur cum spiritibus, et quod inde illis cognitiones rerum spiritualium, et statuum vitae post mortem, ac inde etiam contemptus corporeorum et terrestrium; qui enim pro certo 1sciunt et credunt vitam post mortem, 2caelestia illis curae sunt, quia aeterna et felicia, non autem mundana, modo quantum (m)necessitates vitae requirunt.(n) @1 scit et credit$ @2 coelestibus afficitur, nec curae ei mundana$
Arcana Coelestia 6
Passage 6811
#6811 Quam avide inquirunt et hauriunt cognitiones rerum quales sunt memoriae elevatae supra sensualia corporis, constare mihi potuit ex eo quod cum inspicerent in illa quae ego 1sciebam de caelestibus, percurrerent omnia, et continue 2dicerent quod tale sit, quod tale sit; cum enim spiritus ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et excitant inde sibi convenientia, immo, quod saepe animadverti, 3legunt quae ibi sunt quasi e libro; spiritus Mercurii hoc sollertius et celerius faciebant, quia non morati sunt circa talia quae 4 lenta sunt et coarctant et 5consequenter retardant visum internum, ut sunt omnia terrestria et corporea cum pro fine sunt, hoc est, cum unice amantur; sed intuiti sunt ipsas res; 6res enim quibus non adhaerent terrestria ferunt animum sursum, ita in latum campum, mere materialia autem ferunt animum deorsum, ita in angustum. Aviditas eorum acquirendi sibi cognitiones ex his etiam patuit: quondam cum scriberem aliquid de venturis, et tunc erant e longinquo, unde non potuerunt inspicere illa e memoria mea;7 quia illa non legere vellem in praesentia illorum, valde indignati sunt, et volebant contra morem solitum invehere in me, dicentes quod pessimus essem, et similia; utque iracundiam suam indicarent, dextrae parti capitis mei usque ad aurem inducebant speciem contractionis cum dolore; sed talia nihil nocuerunt mihi; 8at quia malum fecerunt, elongabant se adhuc magis, at usque subsistebant, volentes scire 9quid de futuris scripseram; talis illis est cupido cognitionum. @1 scirem$ @2 dicebant$ @3 After sunt$ @4 i respective$ @5 sic$ @6 quae ferunt animum extrorsum et sursum quasi in latum quasi in latum campum, non autem sicut mere materialia introrsum et$ @7 i et$ @8 et$ @9 quae de venturis$
Arcana Coelestia 6
Passage 6812
#6812 Spiritus Mercurii prae reliquis spiritibus cognitiones rerum, tam quae in hujus solis mundo quam quae extra hunc 1 in caelo astrifero sunt, possident; et quae semel sibi acquisiverunt, illa retinent, et quoque illorum reminiscuntur quoties similia 2occurrunt; inde quoque manifeste constare potest quod memoria spirituum multo perfectior sit memoria hominum, 3tum quod quae spiritus audiunt, vident, et appercipiunt, 4retineant, et maxime talia quibus delectantur, ut hi spiritus cognitionibus rerum; nam quae delectationi sunt et amori, ea quasi sponte sua influunt et remanent; cetera non intrant, sed modo superficiem tangunt et praeterlabuntur. @1 i mundum$ @2 recurrunt$ @3 et$ @4 A had this before quae spiritus then d.$
Arcana Coelestia 6
Passage 6813
#6813 Cum spiritus Mercurii ad alias societates veniunt, ab illis explorant quae sciunt, quibus exploratis discedunt; datur etiam talis communicatio inter spiritus ut cum in societate sunt, si accepti sunt et amati, 1communicentur omnia quae norunt, et hoc non per aliquam loquelam, sed per influxum. Ex cognitionibus 2suis sunt spiritus Mercurii prae aliis fastosi, quare illis dictum quod licet innumera (x)sciant usque tamen 3infinita sint quae non sciunt; et si cognitiones apud illos in aeternum augerentur, quod 4 ne quidem ad notitiam 5 commuium pervenire queant; quod illis fastus et elatio animi, (m)dictum est et quod hoc non deceat 6, sed responderunt quod non fastus 7 sit, sed modo gloriatio ex memoriae 8suae facultate; ita 9 possunt naevos suos exculpare.(n) @1 tunc communicentur communicantur$ @2 prae aliis$ @3 indefinita$ @4 i usque$ @5 i omnium$ @6 i spiritum$ @7 i seu elatio animi$ @8 eorum$ @9 i dextre$
Arcana Coelestia 6
Passage 6814
#6814 Loquelam vocum, quia illa materialis est, aversantur, quare cum illis non aliter quam per speciem cogitationis activae loqui potui. Memoria illorum, quia est rerum, non imaginum 1 pure materialium, propius subministrat cogitationi objecta sua; cogitatio enim quae supra imaginationem est requirit pro objectis res (c)e materialibus abstractas; sed tametsi ita est, usque tamen spiritus Mercurii parum facultate judicii pollent; illis quae judicii sunt et conclusionum ex 2cognitionibus, non delectantur, sunt enim nudae cognitiones illis delectationi. @1 i terrestrium et$ @2 cogitationibus I$
Arcana Coelestia 6
Passage 6815
#6815 Insinuare datum illis, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere vellent; nam delectari cognitionibus non satis est, quia cognitiones spectant usus, et usus erunt fines; ex solis cognitionibus non illis est usus, sed aliis cum quibus cognitiones suas communicare velint, et quod nequaquam conveniat homini qui sapiens vult esse, in solis cognitionibus subsistere quia hae sunt modo causae instrumentales, inserviturae indagandis usibus qui vitae erunt; sed 1responderunt quod delectentur cognitionibus et quod cognitiones illis usus sint. @1 respondebant$
Arcana Coelestia 6
Passage 6816
#6816 Mercurii spiritus differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris res non ita curant, sed materialia, mundana, corporea, et terrestria; quapropter Mercurii spiritus cum nostrae telluris spiritibus 1non simul esse possunt, ideo ubicumque hos offendunt, aufugiunt; sphaerae enim spirituales quae ex utrisque exhalantur sunt paene contrariae; spiritus Mercurii in ore ferunt, quod producta ex materialibus ament, et quod non spectare velint vaginam, sed res a vagina sua nudatas, ita interiora. @1 simul esse nequent, sed$
Arcana Coelestia 6
Passage 6817
#6817 Continuatio de spiritibus planetae Mercurii ad finem capitis sequentis. 1 @1 Below this A has: (forte ibi quae no. 3, 4, 12, 16, 17)$