Arcana Coelestia – Exodus, caput 01

Arcana Coelestia 6
Passage 6627

#6627 1Ante capita Libri Exodi praemittenda sunt doctrinalia, primum DOCTRINALIA CHARITATIS et postea doctrinalia fidei, ex causa ut quae in explicationibus sparsim tradita sunt, in serie exponantur, et sic appareat in suo ordine doctrina qualis est et esse debet Ecclesiae, ut concordet cum bono et vero in caelo. @1 The paragraphs referred to here were republished with certain alterations in 1758 under the title De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Caelesti.$

Arcana Coelestia 6
Passage 6628

#6628 In explicationibus quae praecedunt, passim ostensum est quod doctrina charitatis fuerit doctrina in Antiquis Ecclesiis, et quod illa doctrina conjunxerit omnes Ecclesias ac ita ex pluribus unam fecerit; pro hominibus enim Ecclesiae agnoscebant omnes illos qui in bono charitatis vixerunt, et vocabant fratres, utcumque praeterea in veris, quae hodie fidei vocantur, discreparent; in his unus alterum 1instruebat quod erat inter opera eorum charitatis, et quoque non indignabantur si unus ad 2alterius sententiam non accederet, scientes quod quisque tantum veri recipiat quantum in bono est. @1 Before unus$ @2 d alterum i illius sententiam$

Arcana Coelestia 6
Passage 6629

#6629 Quia tales fuerunt Antiquae Ecclesiae, idcirco interiores homines fuerunt, et quia interiores, fuerunt sapientiores; nam qui in bono amoris et charitatis sunt, illi quoad internum 1hominem in caelo sunt, et ibi in societate angelica quae in simili bono est; inde elevatio mentis eorum ad interiora, et consequenter illis sapientia; aliunde enim sapientia non venire potest quam e caelo, hoc est, per caelum a Domino; ac in caelo est sapientia quia 2ibi in bono sunt. @1 i suum$ @2 Before in caelo$

Arcana Coelestia 6
Passage 6630

#6630 Sed sapientia illa antiqua successu temporis decrevit; quantum enim genus humanum a bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum se removit, tantum etiam a sapientia, quia tantum se removit e caelo; inde est quod homo ab interno homine factus sit externus, et hoc successive.

Arcana Coelestia 6
Passage 6631

#6631 Et cum homo factus est externus, etiam factus est mundanus et corporeus; et cum talis, nihil amplius curat quae caeli sunt; sunt enim ea 1tantum remota ut non credantur quod sint, 2nam tunc occupant totum jucunda amorum terrestrium, et cum illis omnia mala qua ei ex amoribus illis jucunda sunt; et tunc quod 3audit de vita post mortem, de caelo, et de inferno, est sicut palea in 4vento quae a primum visum evolat 5. @1 i tunc$ @2 occupant enim totum tunc$ @3 audiunt$ @4 aere$ @5 i; et si cogitant de illis ex se, negant et pro nihilo habent$

Arcana Coelestia 6
Passage 6632

#6632 Inde quoque est quod doctrina charitatis, quae tanti pretii fuerat apud antiquos, hodie inter res deperditas sit; quis enim hodie novit quid in genuino sensu est charitas, et quid in genuino sensu est proximus? cum tamen illa doctrina tot et tantis arcanis abundat ut quoad millesimam partem non describi queat; tota Scriptura Sacra non aliud est quam doctrina amoris et charitatis; quod etiam Dominus docet, dicendo, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tot anima tua et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum: ex his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40]; "Lex et Prophetae" sunt Verbum in omnibus et singulis.

Arcana Coelestia 6
Passage 6633

#6633 Quia doctrina charitatis hodie inter res deperditas est et inde doctrina fidei multum a vero abalienata, licet doctrinam illam, ex Divina Domini misericordia, ante singula capita Libri Exodi tradere, ac ita illam Ecclesiae restituere. 1 CAPUT I @1 i Exodi$ 1. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt. 2. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah. 3. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin. 4. Dan et Naphtali, Gad et Ascher. 5. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto. 6. Et mortuus est Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. 7. Et filii Israelis fructificabantur et producebantur, et multipticabantur et numerosi facti in valde valde, et impleta terra illis. 8. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josephum. 9. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis. 10. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra. 11. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses. 12. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis. 13. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia. 14. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia. 15. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah. 16. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis illum, et si filia illa, et vivat. 17. Et timebant obstetrices DEUM, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros. 18. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros? 19. Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres (x)Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt. 20. Et benefecit DEUS obstetricibus, et multiplicabuntur populus, et numerosi facti valde. 21. Et fuit, quia timuerunt obstetrices DEUM, et fecit illis domos. 22. Et praecepit Pharao omni populo suo, (x)dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen projicietis illum, et omnem filiam vivificetis. CONTENTA

Arcana Coelestia 6
Passage 6634

#6634 In primo hoc capite in sensu interno agitur de statu Ecclesiae instauratae cum bonum primas agit, et fructificatur per multiplicationem verorum fidei.

Arcana Coelestia 6
Passage 6635

#6635 Postea de infestatione verorum illorum a falsis et malis in naturali, et quod per infestationem illam bonum adhuc magis fructificaretur per vera; continuatur (m)ad finem capitis de infestatione illa et ejus increscentia in serie qua fit, et de implantatione et confirmatione veri ex bono inde.(n) 1SENSUS INTERNUS @1 i Caput I above Sensus Internus$

Arcana Coelestia 6
Passage 6636

#6636 Vers. 1-5. Et hoc nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin. Dan et Naphtali, Gad et Ascher. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto. "Haec nomina filiorum Israelis" significat quale Ecclesiae: "venientium Aegyptum cum Jacobo" significat postquam vera initiata sunt scientificis: "vir et domus ejus venerunt" significat quoad verum et quoad bonum: "Reuben, Schimeon, Levi, "et" Jehudah; Jisaschar, Sebulun, et Benjamin; Dan et Naphtali, Gad et Ascher" 1significant processum a principio ad finem: "et fuit omnis anima egressae femur Jacobi" significat omnia quae ex vero communi: "septuaginta animae" significat plenum: "et Joseph fuit in Aegypto" significat quod caeleste internum esset in naturali. @1 significat$

Arcana Coelestia 6
Passage 6637

#6637 "Haec nomina filiorum Israelis": quod significet quale Ecclesiae, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421; ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex repraesentatione "Israelis" quod sit bonum veri seu bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quia "Israel repraesentat bonum veri seu bonum spirituale ac "filii ejus" vera spiritualia in naturali, ideo "filii Israelis" repraesentant Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono spirituali et ex veris inde; qui non est in bono spirituali, hoc est, in bono charitatis 1, et in veris spiritualibus, hoc est, in veris fidei, non est ab Ecclesia utcumque natus est intra Ecclesiam; totum enim regnum caeleste Domini est in bono amoris et fidei; nisi Ecclesia sit in simili,2 non potest esse Ecclesia quia non conjuncta cum caelo", nam Ecclesia est regnum Domini in terris 3. Quod Ecclesia dicatur, non est ex eo quod Verbum ibi sit et quod doctrinalia inde, nec ex eo quod Dominus ibi notus sit et quod sacramenta sint ibi, sed Ecclesia est ex eo quod secundum Verbum seu secundum doctrinam e Verbo vivatur, 4ac ut doctrina sit norma vitae; qui non tales sunt non ab Ecclesia sunt sed sunt extra illam; et qui in malo vivunt, ita qui contra doctrinam, sunt longius extra Ecclesiam quam gentiles qui prorsus nihil sciunt de Verbo, de Domino, deque sacramentis; nam illi quia sciunt bona et vera Ecclesiae, apud se exstinguunt Ecclesiam, quod Gentiles nequeunt facere quia ignorant illa. Sciendum quoque quod unusquisque qui in bono charitatis et fidei vivit sit Ecclesia, et quod sit regnum Domini; inde etiam vocatur templum, ut et domus Dei; ex illis qui sunt Ecclesiae in particulari, utcumque dissiti sunt, constituitur Ecclesia in communi; hoc nunc est Ecclesia quae per "filios Israelis" hic et in sequentibus 5intelligitur. @1 i est$ @2 i et sic conjuncta coelo,$ @3 i, et utrumque, tam coelum quam Ecclesia, in simili$ @4 utque$ @5 i in sensu interno$

Arcana Coelestia 6
Passage 6638

#6638 "Venientium Aegyptum cum Jacobo": quod significet postquam vera initiata sunt scientificis, constat ex significatione "Aegypti" quod sit scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum, ut et bonum, in naturali, seu naturale quoad verum et bonum, de qua n. 3305, 3509, 3525, 3546, 3576, 3599, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009, 4234, 4286, 4337, 4538, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236; quod "venire Aegyptum" sit initiari scientificis, constare potest ab explicationibus rerum in illis capitibus ubi agitur de profectione filiorum Jacobi ad Aegyptum ad emendum frumentum et postea de adventu eorum cum Jacobo illuc; 1quomodo se habet cum initiatione" verorum Ecclesiae in scientifica, videatur n. 6004, 6023, 6052, 6071, 6077. Ex his patet quod per "filios Israelis veniente Aegyptum 2 "significentur vera initiata scientificis. @1 quid per initiationem$ @2 i cum Jacobo$

Arcana Coelestia 6
Passage 6639

#6639 "Vir et domus ejus venerunt": quod significet quoad verum et quoad bonum, constat ex significatione "viri" quod sit verum de qua n. 3134, 3459; et ex significatione "domus" quod sit bonum de qua n. 3720, 4982. Quia in illis capitibus in Genesi ubi agitur d adventu filiorum Jacobi, et de ipsius Jacobi, in Aegyptum ad Josephum actum est de initiatione verorum quae sunt Ecclesiae, in scientifica, et prius Ecclesia non instaurata est quam postquam initiatio facta est, hic ideo secundum seriem rerum in sensu interno agitur d Ecclesia instaurata, et quomodo illa continue infestatur a scientificis et falsis; nam utcumque vera initiata sunt, et Ecclesia apud hominem instaurata est, usque tamen scientifica et falsa 1continue insurgunt et illa quae Ecclesiae sunt apud illum impugnant; haec sunt qua repraesentantur per quod Pharao et Aegyptii affixerint filios Israelis, et necare voluerint infantes pueros illorum. Qui non scit quomodo se habet cum impugnatione veri Ecclesia a scientificis et falsis apud illos qui ab Ecclesia sunt, in altera vita, nequaquam potest credere quod ita sit; homo Ecclesiae qui in alteram vitam venit purificandus est a talibus quae infestant vera et bona, alioquin non elevari potest in caelum, et ibi interesse societati quae purificata est a talibus; si (x)illuc prius elevaretur, foret sicut vapor densus terrestris in serena aura, 2aut sicut moles nigricans in candida luce; ut itaque homo ille Ecclesiae recens e mundo veniens purificetur, tenetur ille in statu ut impugnetur a scientificis quae discordant cum veris, et quoque a falsis, et hoc eousque dum scientifica illa nauci fiunt et removentur; hoc raro fit apud 3hominem dum vivit in corpore, sed in altera vita cum illis qui elevandi sunt in caelum, ita fit; sed hoc 4 cum 5pluri varietate; hoc quod ita sit, datum est 6scire ex multa experientia, quae omnis si adduceretur, plures paginas impleret. Haec sunt quae in sensu interno describuntur per "filios Israelis" quod oppressi fuerint ab Aegyptiis, ac postea quod liberati, ac demum post varios status in deserto, quod introducti 7 in terram Canaanem. Quod ita se res habeat, nequaquam possunt comprehendere illi qui credunt quod salvatio sit modo introductio in caelum ex misericordia, quae datur unicuique qui ex apparente fiducia, quae vocatur fides, cogitaverit quod quia passus pro illo Dominus, salvetur, utcumque vixerit; si enim salvatio foret solum introductio in caelum ex misericordia, omnes in universo orbe terrarum salvarentur; nam Dominus Qui est ipsa Misericordia omnium salutem vult, et nullius mortem 8seu damnationem 9. @1 Before scientifica$ @2 aut altered to et$ @3 aliquem$ @4 i fit$ @5 multa A, plus I, plurima T$ @6 Before datum$ @7 i sint$ @8 , hoc est,$ @9 i vult$

Arcana Coelestia 6
Passage 6640

#6640 "Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah; Jisaschar, Sebulun, et Benjamin; Dan et Naphtali, Gad et Ascher": quod significent processum a principio ad finem, nempe instaurationis Ecclesiae, de qua in sequentibus nunc agitur; 1"duodecim enim" filii Jacobi, ut quoque tribus ab illis nominatae, significant omnia boni et veri, hoc est, omnia amoris et fidei in complexu, videatur n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, sed varia secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603 seq.; et quod ita innumerabilia, ac omnia et singula quae sunt Ecclesiae 2et regni Domini, n. 6337; sed quid in specie significant cum in tali vel alio ordine nominantur, nemo scit quam solus Dominus, nec aliquis in caelo nisi a Domino, ubi vera et bona, quae significantur, per luces cum adjuncta perceptione manifestantur. 2 3Quia duodecim tribus repraesentabant regnum Domini et omnia 4 quae ibi, ideo ut quoque luces illae repraesentarentur, et sic omnia vera et bona Ecclesiae, duodecim lapides pretiosi in suo ordine insculpti sunt auro, unus lapis pro unaquavis tribu, et id pectorale vocatum est, ac impositum ephodo Aharonis, ac inde per effulgurationes varias lucis tulerunt responsa, quibus adjuncta fuit vel viva vox, vel perceptio interna; inde quoque constare potest quod "duodecim tribus Israelis" significent vera et bona regni Domini ac Ecclesiae omnia in complexu et quod varia secundum ordinem in quo nominantur. Quod hic in alio ordine nominentur quam secundum nativitates, patet ex eo quod Jisaschar et Sebulun prius nominentur quam Dan et Naphtali, tametsi hi prius nati sunt; et quoque Benjamin ante Danem, Naphtali, Gadem et Ascherem, qui tamen ultimo natus est; tum quod Gad et Ascher post omnes; similiter alibi in Verbo ubi adhuc alio ordine nominantur. @1 A had this, then deleted enim and added est quia before duodecim$ @2 seu$ @3 i Et$ @4 i illa$

Arcana Coelestia 6
Passage 6641

#6641 "Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi": quod significet onmia quae ex vero communi, constat ex significatione "animae" quod in communi sensu sit homo, hic homo Ecclesiae spiritualis; in sensu autem interno est "anima" verum et bonum quia inde homo est homo, n. 6605, 6626; ex significatione "femoris" quod sit amor conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062; et quia "femur" est amor conjugialis, est omnis amor tam caelestis quam spiritualis, n. 3021, 4277, 4280, 4575; inde "egredi femur" significat verum et bonum ex conjugio caelesti, consequenter verum et bonum Ecclesiae, nam haec, cum genuina sunt, ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, nata sunt; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum ut et bonum in naturali, sed in communi quia filii ejus 1sunt vera et bona distincta in illo communi, de qua n. 6637. Quod "Jacob" hic repraesentet 2vera in communi, est quia agitur de Ecclesia spirituali; haec enim a veris in communi incohat, et per illa introducitur ad suum bonum; nam apud hominem Ecclesiae spiritualis non scitur quid bonum spirituale, 3ita nec agnoscitur quam per verum; nullam enim perceptionem veri ex bono habet sicut homo Ecclesiae caelestis. @1 significant$ @2 verum$ @3 minus$

Arcana Coelestia 6
Passage 6642

#6642 "Septuaginta animae": quod (x)significet plenum, constat ex significatione "septuaginta" quod sint plenum, de qua n. 6508.

Arcana Coelestia 6
Passage 6643

#6643 "Et Joseph fuit in Aegypto": quod significet quod caeleste internum esset in naturali, constat (c)ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877, 6224; et ex significatione "Aegypti" quod sit naturale, de qua n. 6147, (x)6252. Quod caeleste internum esset in naturali ubi scientifica, et ibi disponeret omnia, repraesentatum est per quod Josephus factus sit dominus super totam 1terram Aegypti, et 2 quod praefectus sit domui Pharaonis; hoc repraesentatum est quia in sensu interno de instauratione Ecclesiae "spiritualis" ageretur et quia naturale non posset fieri Ecclesia nisi ibi caeleste internum esset et ageret omnia; sed de his videantur quae prius, n. 6275, 6284, 6299, 6451, 6587, dicta sunt. @1 i a Domino$ @2 illum$

Arcana Coelestia 6
Passage 6644

#6644 Vers. 6, 7. Et mortuus est Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. Et filii Israelis fructificabantur et producebantur, et multiplicabantur et numerosi facti 1 in valde valde, et impleta terra illis. "Et mortuus est Joseph" significat quod cum interno Ecclesiae nunc se aliter haberet: "et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa" significat etiam cum externo in particulari et in communi: "et filii Israelis fructificabantur et producebantur" significat quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum: "et multipticabantur et numerosi facti in valde valde" significat quod plurimum crescerent quoad vera a bono: "et impleta terra illis" significat usque ad plenum Ecclesiae. @1 i sunt I$

Arcana Coelestia 6
Passage 6645

#6645 "Et mortuus est Joseph": quod significet quod cum interno Ecclesiae nunc se aliter haberet, constat ex significatione "mori" quod sit status prioris finis (c)ac novi principium, ita quod status Ecclesiae se aliter nunc haberet; quod "mori" sit desinere esse talis, videatur n. 494, 6587, 6593, et quod sit finis repraesentationis prioris, n. 3253, 3259, 3276, 6302; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua n. 6177, 6224. Status interni Ecclesiae, qualis 1nunc est, in sequentibus in sensu interno describitur; tum quoque status externi ejus qui significatur per quod "mortui fratres ejus, et omnis generatio illa." 2 Cum Ecclesia apud hominem ita se habet: 2 illa novos status per vices 3subit; prout enim homo firmatur in vero fidei et bono charitatis, ita in alios status introducitur; status prior tunc inservit pro plano statui sequenti, et sic continue; ita homo qui est Ecclesia, seu qui regeneratur, jugiter versus interiora ducitur, 4sic interius in caelum; quod ita fiat, est ex eo quod Dominus ex amore, qui infinitus est quia Divinus, hominem usque ad Se velit trahere, et sic illum beare omni gloria et felicitate; quod quoque manifeste patet a Domini verbis apud Johannem, Oro ut omnes unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis, et Tu in Me. Pater, quos dedisti Mihi volo, ut ubi sum Ego, etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi; nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis, xvii 20-26; quod haec verba Divini amoris sint erga omnes qui recipiunt, evidenter 3 patet; ac insuper constare potest ex eo quod Dominus appareat in altera vita ut Sol ac inde calore et luce impleat universum caelum; flamma illius Solis non aliud est quam Divinus amor, (m)et lux inde est sanctum amoris, quod est Divinum Verum;(n) 5inde quantus Domini amor sit, constare potest"; ex hoc nunc est quod qui ab Ecclesia sunt perducantur successive in novos status, ac ita jugiter interius in caelum 6proinde propius ad Dominum. @1 est, in nunc$ @2 i quod$ @3 subeat$ @4 ita$ @5 quantus amor sit inde sciri potest$ @6 ac ita$

Arcana Coelestia 6
Passage 6646

#6646 "Et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa": quod (x)significet etiam cum externo in particulari et in communi, constat ex repraesentatione "filiorum Jacobi," qui hic sunt "fratres," quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512, ita externum ejus; et ex significatione "generationis illius" quod sit externum Ecclesiae in communi, nam generatio hic idem involvit quod fratres Josephi, sed in sensu communi respective.

Arcana Coelestia 6
Passage 6647

#6647 "Et filii Israelis fructificabantur et producebantur": quod significet quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum, constat ex 1repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, et quod sint Ecclesia, n. 6637; ex significatione "fructificari" quod sit crescere quoad bonum, de qua n. 43, 55, 913 983, 2846, 2847, 3146; et ex significatione "produci" quod sit derivatio ulterior; cum enim Ecclesia apud hominem instaurata est, tunc bonum continue crescit et derivatur tam in interno quam quoque versus externum, et inibi. Quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt bonum crescat per vera, prius saepe ostensum est; nam homo Ecclesiae spiritualis non perceptionem habet, sicut homo Ecclesiae caelestis quare nec scit quid bonum Ecclesiae seu spirituale, nisi per vera; quapropter cum homo illius Ecclesiae regeneratur, vera excitantur a Domino per angelos qui apud illum, et inde in bonum ducitur cum autem ille homo regeneratus est, tunc simul et verum et bonum excitantur, et sic ducitur 2; sed apud 3hominem spiritualis Ecclesiae, tale est bonum quale est verum, et (t)inde talis conscientia, quae (t)ei est" sicut perceptio, secundum quam vivit. @1 significatione$ @2 i a Domino$ @3 illum$

Arcana Coelestia 6
Passage 6648

#6648 "Et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde": quod significet quod plurimum crescerent quoad vera a bono, constat a significatione "multiplicari" quod sit crescere quoad vera, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione "numerosi facti sunt" quod sit derivatio ulterior, 1 sic incrementum veri continue; quod sit incrementum veri ex bono, est quia nunc agitur de Ecclesia instaurata; 2nam cum Ecclesia apud hominem (t)ita se habet: cum instauratur, tunc homo est in veris, et per illa crescit bonum; cum autem Ecclesia apud illum instaurata est, tunc homo est in bono et ex 3bono in veris, quae tunc crescunt continue; parum cum vivit in mundo, quia ibi impediunt curae pro victu et amictu, et pro rebus illis, at in altera vita in immensum, et hoc perpetuo in aeternum; sapientia enim quae a Divino non aliquem finem habet; ita angeli perficiuntur continue, ac ita omnes qui cum in alteram vitam veniunt, fiunt angeli; unaquaevis enim res quae est sapientiae est extensionis infinitae, et res sapientiae sunt numero infinito; inde constare potest quod sapientia in aeternum possit crescere, et tamen usque non longe ultra gradum primum 4perveniri; hoc ex eo est quia Divinum est Infinitum, et quod ex Infinito est tale est. @1 i et$ @2 cum Ecclesia enim$ @3 eo crescunt vera; et hoc$ @4 d perveniri queat i and d extendi Presumably S intended to restore perveniri. pervenire T$

Arcana Coelestia 6
Passage 6649

#6649 "Et impleta terra illis": quod significet usque ad plenum Ecclesiae, constat ex significatione "impleri" quod sit plenum; et (c)a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, 11411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; 2per "terram Goschen" ubi nunc erant filii Israelis, 3significatur Ecclesia; quod ibi Ecclesia, antequam filii Israelis venerunt in terram Canaanem, 4 constat ex sequentibus, quod nempe ibi non plagae, quae alibi in Aegypto, tum quod ibi lux, cum alibi tenebrae, Exod. x 21-23; et quod (x)sic terra illa 5esset prorsus separata a reliquis terris in Aegypto; et quoque constat ex eo quod per "terram Goschen" significetur medium seu intimum in naturali, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ita Ecclesia; nam in intimo 6naturalis est (t)Ecclesia spiritualis. @1 Before 662$ @2 hic, terra$ @3 nam hic erat$ @4 i quod ibi tunc Ecclesia$ @5 separata prorsus esset$ @6 naturali$

Arcana Coelestia 6
Passage 6650

#6650 Vers. 8-14. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josehpum. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia. "Et surrexit rex novus super Aegyptum significat scientifica separata quae contra vera Ecclesiae: "qui non novit Josephum" significat quae prorsus abalienata ab interno: "et dixit ad populum suum" significat scientifica subordinata: "Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis" significat quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis: "Age prudentia utamur illi" significat astum: "forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella" significat praevalentiam si crescit: "et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos" significat quod sic corroborabuntur socii qui malum inferent: "et ascendet e terra significat quod sic instaurata erit Ecclesia: 1"et posuerunt super illum principes tributorum" significat falsa quae adigerent ad serviendum: "propter ut affligere illum oneribus" significat ingravescentiam per servitutes: "et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni" significat doctrinas "ex" falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata: "Pithom et Raamses" significat quale earum: "et quemadmodum afflixerant illum, ita multiplicabatur" significat quod secundum infestationes vera crescerent: "et ita augebatur" significat quod firmarentur: "et fastidio affecti propter filios Israelis" significat aversationem majorem: "et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis" significat subjugationis intentionem: "in saevitia" significat immisericordiam: "et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi" significat usque ut infesta fieret subjugationis intentio: "in luto et in lateribus" significat propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt: "et in omni servitio in agro" significat (m)subjugationis intentionem contra illa quae sunt Ecclesiae(n): "cum omni servitio illorum, 2quo servire fecerunt illos in saevitia" significat subjugationis intentionem multis modis ex immisericordia. @1 Above this brief exposition of v 11 S wrote hieroglyphica$ @2 S had in saevitia, significat et quae aliunde et hoc cum immisericordia then he deleted in saevitia, and in place of significat...aliunde overwrote significat quae aliunde, quo servire fecerunt illos in saevitia$

Arcana Coelestia 6
Passage 6651

#6651 "Et surrexit rex novus super Aegyptum": quod significet scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, constat ex repraesentatione "Pharaonis," qui hic "rex," quod sit scientificum in communi, de qua n. 6015; rex vocatur quia "rex" significat in genuino sensu verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4581, 4966, 5044, 6148, et in opposito sensu falsum; et cum per "regem" intelligitur Pharao, significatur scientificum falsum, hoc est, scientificum quod est contra vera Ecclesiae; inde etiam dicitur "rex novus," nam qui fuit tempore Josephi, is repraesentabat scientificum quod cum veris Ecclesiae concordabat; quod "Aegyptus" sit scientificum, hic in particulari, videatur supra n. 6638.

Arcana Coelestia 6
Passage 6652

#6652 "Qui non novit Josephum": quod significet quae prorsus abalienata ab interno, constat ex significatione "non nosse" quod sit abalienatum esse, nam qui non novit verum, et non novisse vult, is a vero Ecclesiae abilienatus est; quod abalienatio (t)hic significetur 1, patet a sequentibus, nam duriter et saeve affixit filios Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia, n. 6637; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; scientifica abalienata ab interno sunt scientifica opposita Ecclesiae; nam bonum et verum quae faciunt Ecclesiam influunt per internum; quae si non recipiuntur a naturali, 2clauditur internum, et sic homo abalienatur a bono et vero, et tunc scientifica quae in naturali, non alia pro scientificis veris agnoscuntur quam quae falsa sunt; haec tunc multiplicantur, et ipsa vera foras exterminantur. @1 i per non nosse$ @2 est internum clausum$

Arcana Coelestia 6
Passage 6653

#6653 "Et dixit ad populum suum": quod significet scientifica subordinata, constat ex significatione "populi" quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic scientifica separata a vero, quia est populus Aegypti; 1quod "Aegyptus" sit scientificum, videatur n. 6638"; quod sint 2scientifica quae" sub ordinata, est quia dicitur quod "rex dixit ad populum suum." Quod per "populum" significentur vera, est quia in Verbo populus vocatur qui sub rege est, et per "regem" significatur verum, n. 6651. 3 Per "populum" 4significantur vera, 5sed intelliguntur illi qui in veris sunt; 6quod vera dicantur abstracte, est quia ita cogitant et loquuntur spiritus et angeli; 7sic enim universaliter rem comprehendunt, (c)et simul tunc singulariter illa quae ad rem pertinent, absque reflexione ad aliquem populum qui est in veris, in specie, quae reflexio abstraheret mentem ab idea universali, ita ab extensione intuitionis, proinde a sapientia; nam determinatio cogitationis ad aliquem populum in specie, ut quoque ad aliquam personam, limitat et finit ideas, et avertit a perceptione rei, qualis 8 est a termino uno ad alterum. Similiter ac cum populo, se habet 9 cum aliis 10 (x)denominationibus, quod in sensu interno interminata significent, sicut cum gente quod sit bonum, cum rege quod sit verum, cum principe quod sit primarium verum, cum sacerdote quod sit bonum 11, cumque filio, filia, (d)genero, nuru, 12fratre, sorore, patre, matre, et pluribus aliis. @1 vera enim interioris naturalis non alia sunt quam scientifica$ @2 quae sunt$ @3 i Quod dicatur, quod$ @4 significentur$ @5 est quia per populum$ @6 sed vera dicuntur$ @7 causa est quoniam sic$ @8 i ea$ @9 i in sensu interno$ @10 vocibus quae terminata involvunt$ @11 i cui adjunctum est verum$ @12 After matre,$

Arcana Coelestia 6
Passage 6654

#6654 "Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis": quod significet quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis, constat ex repraesentatione "filiorum Israelis" quod sint vera et bona Ecclesiae, de qua supra n. 6647; 1 ex significatione "multus et numerosus" quod sit invalescere; quod multiplicari 2seu multus fieri, et numerosus, praedicetur de vero, videatur etiam supra n. 6648; et ex repraesentatione regis Aegypti et populi ejus, qui hic intelliguntur per "prae nobis," quod sint scientifica abalienata, ut supra n. 6652;" inde patet quod per "ecce populus Israelis multus et numerosus prae nobis" significetur quod invalescant vera 3 super scientificis abalienatis. @1 i hic populus Israelis dicitur, quia vera significantur, quod populus sint vera videatur mox supra n. 6653,$ @2 et numerosus fieri$ @3 i Ecclesiae$

Arcana Coelestia 6
Passage 6655

#6655 "Age, prudentia utamur illi": quod significet astum, constat ex significatione "prudentiae," cum dicitur a malis qui abalienati sunt a vero et bono, quod sit astus, nam id quod mali agunt ex astu, et quoque ex dolo, vocant prudentiam. (m)1De astu qui significatur per prudentiam, licet hic aliquid memorare: qui in malo sunt, omnes 2 astum vocant prudentiam,(n) 3nec in alio ponunt intelligentiam et sapientiam; qui tales sunt in mundo, pejores fiunt in altera vita, et ibi 4ex astu contra bona et vera continue 5 agunt; 6et apud illos pro intelligentibus et sapientibus 7agnoscuntur qui per falsa infirmare et destruere posse sibi videntur vera, quacumque arte aut malitia hoc fiat 8. Inde constare potest cum homines intra Ecclesiam prudentiam ponunt in astu, quales sunt, quod nempe (t)illis communicatio sit cum infernis; qui 9 veri homines Ecclesiae sunt, tantum remoti sunt ab astu ut prorsus abhorreant illum, et qui eorum sunt sicut angeli, volunt si fieri posset, ut mens eorum aperta sit, et pateat cuivis manifeste 10quid cogitant, 11nam non nisi quam bonum intendunt erga proximum, et si malum apud aliquem 12vident, excusant; aliter 2 qui in malo sunt, illi timent ne quicquam quod cogitant et volunt, eluceat, nam non nisi quam malum 13intendunt proximo, 14 si bonum, est pro se; et si bonum faciunt, est modo in externa forma ut appareant 15 lucri et honoris causa; sciunt enim quod bonum et verum, justum et aequum, tum honestum, vim latentem fortem habeant attrahendi 16animos, etiam malorum. @1 Inde hic per prudentia uti, quia dictum a Pharaone est astus: quia de astu qui significatur per prudentiam, agitur; licet de prudentia illa, quae astus$ @2 i illi$ @3 d imo nec i nam non$ @4 astum$ @5 i, quantum possunt,$ @6 quare ibi$ @7 agnoscunt modo illos$ @8 i, sive dolo fiat, sive astu, sive alia malitia$ @9 i enim$ @10 quod$ @11 causa est quia$ @12 Before apud$ @13 S had cogitant de then deleted cogitant and overwrote intendunt$ @14 i et$ @15 i boni, famae, et inde$ @16 animas$

Arcana Coelestia 6
Passage 6656

#6656 "Forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella": quod significet praevalentiam si crescit, constat ex significatione "multiplicari" quod sit crescere quoad vera, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione "bellorum" quod sint pugnae de veris et falsis, seu pugnae spirituales, de qua n. 1664, 2686; et quia sequitur quod "adjunget se etiam ille ad inimicos nostros," significatur in pugnis illis praevalentia.

Arcana Coelestia 6
Passage 6657

#6657 "Et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos": quod significet quod sic corroborabuntur socii qui malum 1inferent, constat ex significatione "adjungere se" quod sit corroborari; hostes enim, cum multitudo illis adjungitur, corroborantur; ex significatione "inimicorum" quod sint socii qui commilitant; et ex significatione "pugnare in nos" quod sit malum inferre; cum enim pugnatur contra aliquem, ei malum, quantum non resisti potest, infertur. Cum his ita se habet: est circum unumquemvis hominem et quoque circum unumquemvis spiritum bonum 2,sphaera communis conatuum ab inferno, et sphaera communis conatuum (c)e caelo; sphaera quae ab inferno est sphaera conatuum faciendi malum et perdendi, quae (c)e caelo est sphaera conatuum faciendi bonum et salvandi, videatur n. 6477; hae sphaerae sunt communes, pariter sunt sphaerae particulares circum unumquemvis hominem, sunt enim apud eum spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo, de quibus n. 5846-5866, 5976-5993; inde homo est in aequilibrio, et ei liberum cogitandi volendique malum ac liberum cogitandi volendique bonum. 2 Cum 3ergo homo Ecclesiae in tentationem venit, quod fit cum is mittitur in suum malum, tunc est pugna circum illum inter spiritus ab inferno et angelos e caelo, n. 3927, 4249, 5036; quae pugna durat quamdiu homo tenetur in suo malo 4;in pugna illa quandoque apparet spiritibus ab inferno quod vincent, et tunc insurgunt; quandoque quod vincentur, et tunc retrahunt se, quapropter tunc timent quod adjungent se plures e caelo contra illos, et sic quod dejicientur in infernum a quo non amplius exibunt, quod etiam fit 5quando victi sunt; haec sunt quae intelliguntur per praevalentiam si crescit, et quod corroborarentur socii qui malum inferent. 3 Spiritus ab inferno cum pugnant contra angelos, sunt in mundo spirituum, et ibi in statu libero, n. 5852. Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per quod filii Israelis ita infestati et oppressi fuerint ab Aegyptiis et quod quantum infestati sunt, tantum multiplicati sint; et quod Jehovah, hoc est, Dominus, pugnaverit pro illis, et represserit Aegyptios per plagas, et tandem submerserit omnes in mari Suph. @1 inferunt I$ @2 i est$ @3 itaque$ @4 i, haec pugna est, quae significatur$ @5 postquam$

Arcana Coelestia 6
Passage 6658

#6658 "Et ascendet e terra": quod significet quod sic instaurata erit Ecclesia, constat ex significatione "ascendere" quod sit elevari, nempe versus interiora quae Ecclesiae, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007; et ex significatione "terrae," hic terrae Goschen, quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6649. 1 Elevari versus interiora 2, quod significatur per "ascendere e terra et venire in terram Canaanem," est quod instaurata erit Ecclesia; 3 apud hominem quidem Ecclesia instaurata est cum ex affectione bonum agit, sed usque non plene instaurata est quam postquam pugnaverit contra mala et falsa, ita postquam 4sustinuerit tentationes; dein fit ille vere Ecclesia, et tunc introducitur in caelum, quod repraesentatur per filiorum Israelis introductionem in terram Canaanem. @1 i Inde$ @2 i Ecclesiae$ @3 i nam$ @4 sustinuit$

Arcana Coelestia 6
Passage 6659

#6659 "Et posuerunt super illum principes tributorum": quod significet falsa quae adigerent ad serviendum, constat ex significatione "principum" quod sint primaria vera, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic in opposito sensu primaria falsa; et ex significatione "tributorum," ad quae a praepositis illis principibus 1adigebantur, quod 2sint servitutes, de qua n. 6394. @1 adigerentur$ @2 sit servire$

Arcana Coelestia 6
Passage 6660

#6660 "Propter ut affligere illum oneribus": quod significet ingravescentiam per servitutes, constat ex significatione "affligere" quod sit ingravescentia; et ex significatione "onerum" "quae erant tributa", quod sint servitutes.

Arcana Coelestia 6
Passage 6661

#6661 "Et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni": quod significet doctrinas ex falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata, constat ex significatione "urbium" quod sint doctrinae in utroque sensu, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493; ex significatione "promptuariorum" quod sint falsificata vera, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. (x)5160, 5799, 6015 fin.; (m)quod ibi scientifica abalienata, videatur supra n. 6651, 6652.(n) Quod "urbes promptuariorum quas populus Israelis aedificavit Pharaoni" sint doctrinae ex falsificatis veris, est quia illi qui in scientificis abalienatis a vero sunt, qui per "Pharaonem et Aegyptios" hic significantur, omnia vera Ecclesiae pervertunt et falsificant, et ex ita perversis et falsificatis veris sibi doctrinas faciunt. 2 Vox per quam in lingua originali exprimuntur promptuaria etiam significat armamentaria, et quoque thesauraria, quae in sensu interno significatione paene simili sunt; promptuaria enim sunt ubi annona collgitur, et per annonam significatur verum, n. (x)5276, 5280, 5292, 5402, et in opposito sensu falsum; armamentaria autem sunt ubi reconduntur arma belli, per quae significantur talia quae sunt veri pugnantis contra falsa, et in opposito sensu quae sunt falsi pugnantis contra vera, n. 1788, 2686; thesauraria sunt ubi opes reponuntur, et per opes ac divitias significantur cognitiones boni et veri, n. 4508, 1 in opposito sensu cognitiones mali et falsi; ita per urbes promptuariorum, seu armamentariorum, seu thesaurariorum, significantur in genere doctrinae ex falsificatis veris. @1 i ita$

Arcana Coelestia 6
Passage 6662

#6662 "Pithom et Raamses": quod significent quale earum, nempe doctrinarum ex falsificatis veris, constat ex nominibus in Verbo, quod sint quale et status rei, de qua agitur.

Arcana Coelestia 6
Passage 6663

#6663 "Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur": quod significet quod secundum infestationes vera crescerent, constat ex significatione "affigere" quod sit infestatio, et ex significatione "multipticari" quod sit crescere quoad vera, de qua supra n. 6656. Haec quomodo se habent, quia non absque experientia ex illis quae fiunt in altera vita, hodie non sciri possunt, dicendum est: plerique spiritus qui e mundo veniunt, et vixerunt vitam praeceptorum Domini, antequam elevari 1possunt in caelum, et ibi adjungi societatibus, infestantur a malis et falsis 2 apud illos ob finem ut illa removeantur, videatur n. 6639, nam impura sunt quae contraxerunt in vita corporis, quae nullatenus concordant cum caelo; infestationes fiunt per 3immersiones in sua mala et falsa, 4 in quibus cum sunt, spiritus qui in similibus malis et falsis sunt adsunt, et allaborant omni modo illo a vero et bono abducere; sed usque non altius in sua mala e falsa immerguntur quam ut influxus per angelos a Domino praevaleat, 5 hoc fit exactitudine sicut ad libram; ex causa ut qui infestatur appareat (x)sibi in libero esse, et sic ex se contra mala et falsa 6 pugnare cum agnitione tamen, si non tunc usque postea, quod a Domino omnis vis resistendi fuerit, videatur n. 1937, 1947, 2881, 5660; cum hoc fit, tunc non modo firmantur vera et bona quae prius implantata sunt, sed etiam plura insinuantur; hoc 7 omnis pugna spiritualis in qua pugnans fit victor, secum habet; quod ita sit, etiam a communi 2 experientia patet, qui enim defendit sententiam suam contra alios qui eam impugnant, is confirmat se magis in sua sententia, et quoque tunc plura confirmantia pro sua sententia, quae prius non animadverterat, ut et plura negantia pro opposita, invenit, ac ita se in sententia sua firmat, et quoque illam pluribus illustrat; cum pugnis spiritualibus adhuc perfectius se habet quia pugna fit in spiritu, ac de 8bonis et veris, ac imprimis quia Dominus adest et per angelos ducit, nam agitur de vita et salute aeterna; 9 in talibus pugnis commune est quod Dominus omnia mala quae inferna intendunt vertat in bonum, quare nec permittitur plura et alia mala producere quam quae in bonum conveniens ei qui in pugna est verti 10queunt; causa quod ita fiat, ducit originem ex eo quod regnum Domini sit regnum (m)usuum, quapropter nihil ibi fieri potest quam unde bonum.(n) Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod vera secundum infestationes 11crescant, quae (x)significantur per "quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur." @1 queunt$ @2 i quae$ @3 immersionem$ @4 i quae contraxerant in vita corporis,$ @5 i et$ @6 i sua$ @7 i enim$ @8 veris et bonis$ @9 i et$ @10 queant$ @11 crescerent$

Arcana Coelestia 6
Passage 6664

#6664 "Et ita augebatur": quod significet quod firmarentur, nempe vera, constat (c)a significatione "augeri," cum praedicatur de veris multiplicatis per infestationes a malis et falsis, quod sit firmari; (m)nam non alia vera manent quam quae firmantur, quapropter quot vera firmantur tot augentur;(n) quod 1per infestationes firmentur vera, videatur mox supra n. 6663. @1 sic$

Arcana Coelestia 6
Passage 6665

#6665 "Et fastidio affecti propter filios Israelis": quod significet aversationem majorem, constat ex significatione "fastidio affici" quod sit aversatio, hic aversatio major quia adhuc magis per 1affictiones multiplicabantur et augebantur. @1 affectiones I$

Arcana Coelestia 6
Passage 6666

#6666 "Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis": quod significet subjugationis intentionem, constat ex significatione "servire facere" quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio quia in continuo conatu subjugandi sunt, sed nusquam contra bonos praevalent; ex significatione "Aegyptiorum" quod sint scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; et a significatione "filiorum Israelis" quod sint Ecclesia, de qua n. 6637; exinde patet quod per "servire fecerunt Aegyptii filios Israelis" significetur subjugationis intentio ab illis qui sunt in scientificis separatis quae contra vera Ecclesiae. 2 Quod subjugationis intentionem attinet, qualis sit apud malos qui ab inferno, etiam 1 scire datum est; talis est illis conatus et intentio 2 subjugandi (c)eos qui in bono et vero sunt, ut non describi queat; utuntur enim omni malitia, omni astu et fraude, omni dolo, (c)et omni crudelitate, quae tanta et talia sunt ut si modo quoad aliquam partem memorarentur, vix: aliquis in mundo potuisset credere, tam astuosa et artificiosa sunt, et quoque tam nefanda; verbo talia sunt ut 3nequaquam ab ullo homine, ne quidem ab ullo angelo, resisti queant, sed a solo Domino; causa quod talis illis conatus et intentio sit, est quia omne jucundum vitae, ita ipsa vita eorum, in male faciendo consistit; quapropter nihil aliud cogitationes eorum occupat, consequenter nihil aliud 4intendunt; bonum facere prorsus non possunt quia repugnat; si bonum faciunt, est propter se, ita sibi. 3 Ex talibus (s)inferna (t)hodie augentur immensum, et quod mirum, imprimis ab illis qui intra Ecclesiam sunt, ob astus, dolos, odia, vindictas, 5 adulteria, quae ibi vigent plus quam alibi, nam ibi nunc astus pro ingenioso, et adulteria pro honesto habentur, ac 6ridentur qui aliter sentiunt; quia ita hodie est intra Ecclesiam, indicium e quod ultimum ejus tempus instet, nam "nisi finis, nulla caro salvaretur," secundum Domini verba apud Matthaeum xxiv 22; quippe omne malum contagiosum est, (c)ac infectat sicut faex massam, ita tandem omnes.(s) @1 i ab experientia$ @2 i infernorum$ @3 ne hilum$ @4 intendere possunt$ @5 i et$ @6 d ridentur i irridentur$

Arcana Coelestia 6
Passage 6667

#6667 "In saevitia": quod significet immisericordiam, constare potest absque explicatione; nam illis, de quibus mox supra n. 6666, nulla misericordia est quia nullus amor proximi, sed solum amor sui; amor proximi qui apud illos apparet nec aliud est quam amor sui, nam quantum alter favet, hoc est, quantum is suus est, tantum amatur; at quantum non favet, seu quantum non suus est, tantum rejicitur, et si prius fuerat amicus, tantum odio habetur, 7talia latent" i amore sui; nec se 8manifestant in mundo, sed in altera vita, ubi 8erumpunt; causa quod ibi 8erumpant, est quia externa ibi auferuntur; et tunc patet qualis homo interius fuerat. @1 hoc odium latet$ @2 Singular verbs$

Arcana Coelestia 6
Passage 6668

#6668 "Et (x)amaram reddiderunt vitam eorum servitute gravi": quod significet usque ut infesta fieret subjugationis intentio, constat ex significatione "amara reddi vita" quod sit infesta fieri; et ex significatione "servitutis" quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio, ut supra n. 6666.

Arcana Coelestia 6
Passage 6669

#6669 "In luto et in lateribus": quod significet propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt, constat ex significatione "luti" quod sit bonum, et in opposito sensu malum 1, de qua sequitur; et ex significatione "laterum" quod sint falsa quae fingunt, de qua n. 1296; de malis et falsis quae infernales inveniunt et fingunt, videatur mox supra n. 6666. Quod "lutum" sit malum ex quo falsum, patet ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, ejiciunt aquae ejus caenum et lutum, lvii 20; "caenum" pro falso ex quo malum, et "lutum" pro malo ex quo falsum: apud Jeremiam, 2 Immersi sunt in lutum pedes tui, recesserunt retrorsum, xxxviii 22; "immersi in lutum pedes" pro quod naturale in malum: apud Nahum, Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua; intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem latericiam, ibi comedet te ignis, et exscindet te gladius, iii 14, 15; "calcare lutum" pro 2ex malo cogitare falsum: apud Habakuk, Dicet, Vae multiplicanti non suum, quousque? et oneranti super se lutum, nonne subito surgent mordentes te? ii 6, 7; "onerare super se lutum" pro malum: apud Davidem, 3 Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2]: apud eundem, Submersus sum in luto profundo, nec consistens, veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me: eripe me e luto ne submergar, et e profunditatibus aquarum, et ne absorbeat me profunditas, Ps. lxix 3, ,] 16 [A.V. 2, 14, 15]; "lutum" pro malo ex quo falsum: apud Esaiam, 4 Venient antistites sicut lutum, et sicut figulus calcat caenum, xli 25 3: "lutum" autem pro bono in his locis: apud Esaiam, Nunc Jehovah Pater noster Tu, nos lutum, et Tu figulus noster, et opus manus Tuae omnes nos, lxiv 7 (A. V. 8]; "lutum" pro homine Ecclesiae qui formatur, ita pro bono fidei per 5 quod homo formatur, hoc est, reformatur 4: similiter apud Jeremiam, Dixit Jehovah ad Jeremiam, Surge et descende domum figuli, et ibi audire faciam te verba Mea. Descendi itaque in domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula, sed corruptum est vas quod ille faciens, sicut lutum in manu figuli; et reversus est, et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit, in (x)oculis figuli facere. Tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Num sicut figulus hic non possum facere vobis, domus Israelis? dictum Jehovae: Ecce quemadmodum lutum in manu figuli, sic vos in manu Mea, domus Israelis, xviii 1-6; "domus Israelis" pro Ecclesia quae formanda, et quia formatio fit per bonum charitatis et verum fidei, et illa significantur per "lutum" et "vas figuli," ideo propheta jussus est ire 5in domum figuli; quod 6 non factum nisi per "lutum" et per "vas figuli" illa significata fuerint. 6 Alibi etiam Jehovah seu Dominus vocatur "figulus," et, homo qui reformatur "lutum", nempe Esai. xxix 15, 16, xlv 9; Hiob x 9, xxxiii 6. Quod Dominus fecerit lutum ex sputo, et inunxerit super oculos caeci nati, et jusserit ut lavaret se in lacu Siloam, et quod inde caecus factus videns, Joh. ix 6, 7, 11, factum erat quia repraesentabatur reformatio hominis qui in ignorantia veri natus est, et quod reformatio fiat per bonum fidei quod est "lutum." @1 i quod invenirent$ @2 invenire malum$ @3 i, similiter$ @4 i et regeneratur$ @5 ad$ @6 i alioquin$

Arcana Coelestia 6
Passage 6670

#6670 "Et in omni servitio in agro": quod significet subjugationis intentionem contra illa quae Ecclesiae, constat ex significatione "servitii" quod sit subjugationis intentio, de qua supra n. 6666; et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766.

Arcana Coelestia 6
Passage 6671

#6671 "Cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia": quod significet subjugationis intentionem multis modis ex immisericordia, constat ex significatione "servitii" quod sit intentio subjugationis, ut supra n. 6666, 6668, 6670; et quia dicitur "omne servitium", significatur quod multis modis; et ex significatione "saevitiae" quod sit immisericordia, de qua 1 n. 6667. @1 i supra$

Arcana Coelestia 6
Passage 6672

#6672 Vers. 15-21. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis (x)illum, et si filia illa, et vivat. Et timebant obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros? Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt. Et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde. Et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos. "Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum" significat influxum ex scientificis 1separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae: "quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah" significat quale et statum naturalis ubi 2 scientifica: "et dixit, In obstetricando vos (x)Hebraeis, et videritis super sellis" significat apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica: "si filius ille, et occidetis illum" significat si verum, quod quo modo possent, destruerent: "et si filia illa, et vivat" significat quod non si bonum: "et timebant obstetrices Deum" significat quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur: "et non fecerunt, quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti" significat quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis: "et vivificabant pueros" significat quod vera quia boni conservarentur: "et (x)vocavit rex Aegypti obstetrices" significat quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali: "et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros?" significat iracundiam quod vera non destruerentur: "et dicebant obstetrices ad Pharaonem" significat apperceptionem de veris illis scientificis in naturali: "Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae" significat quod talia non sint scientifica Ecclesiae, qualia scientifica illis contraria: "quia viventes illae" significat quod in illis vita spiritualis: "illae antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt" significat quod naturale non sciat antequam illis vita: "et benefecit Deus obstetricibus" significat quod naturali a Divino benedictum sit: "et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde" significat quod vera inibi producerentur continue, et sic crescerent: "et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum" significat quia vera scientifica a Divino custodiebantur: "et fecit illis domos" significat quod in caelestem formam disponerentur. @1 I o; A d separatis i abalienatis$ @2 i vera cp n. 6674$

Arcana Coelestia 6
Passage 6673

#6673 "Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum": quod significet influxum ex scientificis separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione "dicere" quod sit influxus, de qua n. 5743, 6291; ex significatione "regis Aegypti" quod sint scientifica separata quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; ex significatione "obstetricum" quod sint naturale, de qua n. (x)4588, 4921; et ex significatione "Hebraearum" quod sint quae Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ita quoque vera scientifica quae sunt Ecclesiae. Quod "obstetrices" sint naturale, est quia naturale recipit id quod ab interno influit, et sic quasi obstetricatur.

Arcana Coelestia 6
Passage 6674

#6674 "Quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah": quod significet quale et statum naturalis ubi 1 scientifica, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1896, 2009; et quoque status, n. 1946, 2643, 3422, 4298; nomina enim 2 in Verbo omnia significant res, et 3in summa comprehendunt illa qua istius rei sunt de qua agitur, ita quale et statum (c)ejus, hic itaque nomina "Schiphra" et "Puah" quale et statum naturalis ubi vera scientifica quia haec est res de qua agitur, ut patet a mox praecedentibus n. 6673. Qui non novit quod nomen sit quale et status rei de qua agitur, is credere potest quod ubi nomen dicitur, sit modo nomen quo intelligitur; ita ubi de nomine Suo Dominus dicit, quod sit modo nomen, cum tamen est quale cultus, nempe omne fidei et charitatis 2 per quae colendus, ut apud Matthaeum, Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20; ibi non "nomen" intelligitur, sed cultus ex fide et charitate: apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, i (x)12; hic etiam per "nomen" intelligitur fides et charitas quibus Dominus colitur: apud eundem, Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31; 3 similiter: apud eundem, Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam, xiv 13, 14: et alibi, Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis xv 16, 17, xvi 23, 24; hic non intelligitur quod "peterent Patrem in nomine Domini," sed quod Ipsum Dominum, nam ad Divinum Bonum, Quod est Pater, n. 3704, non patet aditus quam per Divinum Humanum Domini, ut quoque notum est in Ecclesiis; quare petere 4 Ipsum Dominum, est secundum vera fidei, si secundum illa petitur, datur, ut quoque Ipse dicit in priore loco apud Johannem, Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam: 5hoc adhuc constare potest ex eo quod Dominus sit nomen Jehovae, 6de quo ita apud Mosen, Ego mitto angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, nec exacerba Ipsum, quia nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 20, 21: apud Johannem, 4 Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28: apud eundem, Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo. Notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam; ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, xvii 6, (x)26; 7ex quibus patet quod Dominus quoad Divinum Humanum sit nomen Jehovae, 8seu omne Quale Ipsius, inde a Divino Humano est omnis cultus Divinus, et Illud est Quod colendum; sic enim colitur Ipsum Divinum (m)ad quod nulla cogitatio alioquin pertingit,(n) et si nulla cogitatio, nec conjunctio. 5 Quod "nomen Domini" sit omne fidei et amoris per quod (d)Dominus colendus, ulterius ab his locis patet: apud Matthaeum, Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, x 22 9: apud eundem, Qui recipit unum puellum talem in nomine Meo, Me recipit, xviii (x)5: apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, xix 29: apud eundem, Clamabant, Osanna Filio Davidis, benedictus Qui venit in nomine Domini, xxi 9: apud Lucam, Amen dico vobis, quia non Me videbitis, usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus Qui venit in nomine Domini, xiii 35: apud Marcum, Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem, ix 41: apud Lucam, Reversi sunt septuaginta cum gaudio, dicentes, Domine, etiam daemonia oboediunt nobis in nomine Tuo: Jesus dixit illis, In hoc ne gaudete, quod spiritus oboediant vobis, sed gaudete potius quod nomina vestra scripta 10sint in caelo, x 17, 20; 6 "nomina scripta in caelo" non sunt nomina sed quale fidei et charitatis eorum: similiter "nomina scripta in libro vitae", in (x)"Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in 11Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ipsius, iii 4, 5: (m)pariter apud Johannem, Ingrediens per januam, pastor ovium est; hic proprias oves vocat nomine tenus, x 2, 3:(n) in Exodo, Jehovah ad Mosen, Novi te nomine, xxxiii 12, 17: apud Johannem, Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes Ipsius signa quae faciebat, ii 23: 7 apud eundem, Qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Dei, iii 18: apud Esaiam, Timebunt ab occasu nomen Jehovae, lix 19: apud Micham, Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri, iv 5: apud Mosen, Jehovam Deum colerent in loco quem electurus est, et positurus nomen Suum, Deut. xii 5, 11, 14: pariter apud Esaiam xvlii 7, et apud Jeremiam vii 12: 12 praeterea pluribus aliis in locis ut Esai. xxvi 8, 13, xli 25, xliii 7, xlix 1, l 10, lii 5, lxii 2; Jer. xxiii 27, (x)xxvi 16; Ezech. xx 14, 44, xxxvi 21-23; Mich. v 3 [A.V. 4]; Mal. i 11; Deut. x 8; (m)Apoc. ii 17, iii 12, xiii 8, xiv 11, xv 2, (a)xvii 8, xix 12, 13, 16, xxii 3,4.(n) 8 Quod nomen Jehovae sit omne quo colitur, ita in supremo sensu omne quod procedit a Domino, constat a Benedictione, 13Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; illuminet Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; tollat Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem: ita ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 23-27. Ex his nunc patet quid intelligitur per praeceptum hoc Decalogi, Non sumes nomen Dei tui in vanum, quia non innocentem habebit Jehovah eum qui sumpserit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7: tum quid in Oratione Domini, per Sanctificetur nomen Tuum, Matth. vi 9. 1 i vera cp n 6672 2 i quae 3 After comprehendunt 4 i in nomine Domini, hoc est, 5 quod etiam 6 praeterea per nomen Jehovae in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ut 7 i et apud Mosen, Ecce, then Ego...Ipsius as in lines 9-11 above. 8 quia 9 i Cap. xxiv 9, 10 10 sunt 11 Sardis AI 12 i et 13 Benedicet

Arcana Coelestia 6
Passage 6675

#6675 "Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis": quod significet apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione "obstetricari" quod sit receptio boni et veri influentis ab interno in naturale, est enim "obstetrix" naturale quatenus recipit influxum, videatur n. (x)4588, 6673; ex significatione "Hebraearum" quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ex significatione "videre" quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione "sellarum" quod sint illa in naturali quae recipiunt influentia bona et vera ab interno, ita sunt vera scientifica, nam 1haec recipiunt; inde patet quod per "in obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis" significetur apperceptio influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, quae in naturali. @1 hic I$

Arcana Coelestia 6
Passage 6676

#6676 "Si filius ille, et occidetis illum": quod significet si verum, quod quo modo (x)possent, destruerent, (x)constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione "occidere" quod sit destruere, nam dicitur de vero; sed destruerent modo quo possent, nam mali apud bonos vera destruere non possunt.

Arcana Coelestia 6
Passage 6677

#6677 "Et si filia illa, et vivat": quod significet quod non si bonum, constat ex significatione "filiae" quod sit bonum, de qua n. 489-491, 2362; et ex significatione "vivere" quod sit quod non destruendum. Causa quod rex Aegypti dixerit quod filius occideretur, non autem filia, patet a sensu interno, qui est quod verum conarentur destruere, non autem bonum; cum enim infernales 1 infestant, tunc licet illis aggredi vera, non autem bona; causa est quia vera sunt quae oppugnari 2possunt, non autem bona, haec tuta sunt a Domino, cumque infernales tentant aggredi bona, dejiciuntur profunde in infernum, nam ad praesentiam boni consistere nequeunt, est enim in omni bono Dominus praesens; inde est quod angeli, quia in bono sunt, tantam potestatem super infernales spiritus habeant ut unus illorum milia infernalium domare possit; 3sciendum quod in bono 4sit vita, nam bonum est amoris, et amor est vita hominis; si malum quod est amoris sui et mundi et est apparens bonum iis qui in illis sunt impugnat bonum quod est amoris caelestis, pugnat vita unius contra vitam alterius, et quia vita ex bono amoris caelestis est ex Divino, idcirco vita ex amore sui et mundi tunc, si collidit cum illa, incipit exstingui, 5suffocatur enim et sic cruciantur sicut qui in agone mortis sunt; quapropter se praecipitant in infernum, ubi iterum vitam suam recuperant, videatur n. 3938, 4225, 4226, 5057, 5058; haec quoque causa est quod a malis geniis et spiritibus bonum oppugnari nequeat, ac ita quod illi non ausint bonum destruere; aliter 6 se habet cum vero, hoc non vitam habet in se, sed a bono, hoc est, per bonum a Domino. @1 i spiritus$ @2 queunt$ @3 praeterea$ @4 est$ @5 inde qui in vita mali tunc sibi apparent quasi suffocari; et quoque cruciari$ @6 i vero$

Arcana Coelestia 6
Passage 6678

#6678 "Et timebant obstetrices Deum": quod significet quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur, constat a significatione "timere Deum" quod sit custodire quod Divinum praecepit, nam qui Deum timent custodiunt praecepta; at quia omnis timor sanctus, et 1inde oboedientia ac custoditio praeceptorum, sunt ex Divino, et prorsus nihil ab homine, idcirco per "timebant Deum" significatur quod a Divino custodirentur; et ex significatione "obstetricum" quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua n. (x)4588, 6673, 6675. @1 omnis obedientia et inde$

Arcana Coelestia 6
Passage 6679

#6679 "Et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti": quod significet quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis, constat ex significatione "non fecerunt quemadmodum locutus" quod sit non ita factum sicut intendebant, nempe quod non destruere potuerint vera quae significantur per "filios," sed quod 1intenderent destruere omni modo quo possent, 2 n. 6676; et ex significatione "regis Aegypti" quod sit scientificum separatum quod contra verum Ecclesiae, de qua n. 6651, ita falsum, nam scientificum illud est falsum. @1 intenderint$ @2 i videatur supra$

Arcana Coelestia 6
Passage 6680

#6680 "Et vivificabant pueros": quod significet quod vera quia boni conservarentur, constat a significatione "vivificare" quod sit conservare; et a significatione "filiorum," qui hic vocantur "pueri," quod sint vera, de qua supra n. 6676; filii hic vocantur pueri quia per "pueros" significatur bonum innocentiae, n. 430, 2782, 5236; quare "pueri" hic sunt vera quae boni.

Arcana Coelestia 6
Passage 6681

#6681 "Et vocavit rex Aegypti obstetrices": quod significet quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali, constat ex significatione "vocare" quod hic sit consilium inire, nam causa vocationis erat destruere vera, sed consilium irritum factum est quia vera a Divino custodiebantur, quod significatur per quod obstetrices timerent Deum, n. 6678; 1re ipsa etiam mali in altera vita qui infestant bonos, consilium inter se ineunt, quod etiam ab experientia scire datum est; ex significatione "regis Aegypti" quod sint qui in falsis, de qua mox supra n. 6679; et ex significatione "obstetricum" quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua n. (x)4588, 6673, 6675, 6678; inde patet quod per "vocavit rex Aegypti obstetrices" significetur quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali. @1 seipsa I$

Arcana Coelestia 6
Passage 6682

#6682 "Et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros": quod significet iracundiam quod vera non destruerentur, constat ex significatione "quapropter facitis verbum 1istud" quod sint verba increpationis, ita iracundiae; et ex significatione "vivificare" quod sit non destruere, ut supra n. 6677, 6680; et ex significatione "puerorum" quod sint vera quae boni, de qua 2 n. 6680. @1 hoc$ @2 i supra$

Arcana Coelestia 6
Passage 6683

#6683 "Et dicebant obstetrices ad Pharaonem": quod significet apperceptionem de veris illis scientificis in naturali, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit apperceptio, de qua 1saepius; ex significatione "obstetricum" quod sint vera scientifica in naturali, de qua mox supra n. 6681; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint scientifica falsa in communi, de qua etiam supra n. 6679, 6681. @1 saepe prius$

Arcana Coelestia 6
Passage 6684

#6684 "Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae": quod significet quod talia non sint scientifica Ecclesiae, (x)qualia scientifica illis contraria, constat ex significatione "mulierum Hebraearum" quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236, 6673, 6675; et ex significatione "mulierum Aegyptiarum" quod sint talia quae sunt contra illa quae Ecclesiae; quae quod sint scientifica, patet ab illis quae praecedunt, tum ex significatione "Aegypti" quod sint scientifica, n. 6638, hic scientifica contraria veris scientificis Ecclesiae; quod "mulieres" sint illa quae Ecclesiae, videatur n. 252, 253.

Arcana Coelestia 6
Passage 6685

#6685 "Quia viventes illae": quod significet quod in illis vita spiritualis, constat ex significatione "vivere" quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890, hic vita spiritualis in illis quae Ecclesiae, quae significantur per "mulieres Hebraeas." Quid vita spiritualis, aliquoties prius dictum est, sed quia hodie quid spirituale pauci sciunt, licet adhuc paucis exponere (x)quid sit: spirituale in sua prima origine est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, quod (d)Verum in se habet Divinum Bonum, quia Divinum Verum exit 1a Divino Humano Domini, Quod est Divinum Bonum"; Divinum illud Verum, in quo Divinum Bonum, est ipsum spirituale in sua origine, et est ipsa vita quae implet caelum, immo quae implet universum; et ubi est subjectum, ibi influit; sed in subjectis variatur secundum formam; in subjectis quae concordant cum bono, ibi sistit vitam spiritualem; at in subjectis quae discordant a bono, ibi (x)sistit vitam contrariam vitae spirituali, quae in Verbo appellatur "mors"; inde nunc patet quid vita spiritualis, quod nempe sit esse in veris a bono quae a Domino procedunt. @1 e Divino Bono$

Arcana Coelestia 6
Passage 6686

#6686 "Illae antequam venit ad illas obstetrix, et pepererunt": quod significet quod naturale non sciat antequam illis vita, nempe veris scientificis quae Ecclesiae, constat ex significatione "obstetricis" quod sit naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, de qua supra n. 6681; et ex significatione "parere" quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 3860, 3868, 3905, 3915, ita quae sunt vitae spiritualis; quod non sciat naturale, significatur per "antequam venit ad illas obstetrix." Cum hoc, quod naturale non sciat antequam vita veris scientificis, ita se habet: vita veris scientificis in naturali omnis est a bono quod per internum influit; quando bonum influit, prorsus nescit naturale, quia naturale est in obscuro respective; quod in obscuro sit, (r)est ex eo quod sit in luce mundi et inde simul in mundanis, in quae, cum lux caeli influit, fit apperceptio obscura; et quoque ex eo quod in naturali sint communia quae non perceptibilia sunt singularium, nam quo communius aliquid est, eo minus percipit singularia; et 1inde eo minus percipit contingentia quae apud se existunt; et praeterea in naturali non sunt ipsa bona et vera sed sunt repraesentativa illorum; inde nunc est quod naturale non sciat quando vita veris scientificis, consequenter quando regeneratur, nec quomodo, secundum Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit, ac quo abit; sic est cum omni qui 2generatur a spiritu, iii 8. Per naturale intelligitur homo externus, qui etiam homo naturalis vocatur. @1 quoque$ @2 regeneratur I$

Arcana Coelestia 6
Passage 6687

#6687 "Et benefecit Deus obstetricibus": quod significet quod naturali a Divino benedictum sit, constat ex significatione "benefacere," cum dicitur de Deo, quod sit benedicere; et a significatione "obstetricum" quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua supra n. (x)4588, 6673, 6675, 6678.

Arcana Coelestia 6
Passage 6688

#6688 "Et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde": quod significet quod vera inibi producerentur continue, et sic crescerent, constat ex illis quae supra n. 6648 dicta sunt, ubi similia verba; quod "populus" praedicetur de veris, videatur n. 1259, 1260, 3295, 3581.

Arcana Coelestia 6
Passage 6689

#6689 "Et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum": quod significet quia vera scientifica a Divino custodiebantur, constat ab illis quae supra n. 6678 dicta sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 6
Passage 6690

#6690 "Et fecit illis domos": quod significet quod in caelestem formam disponerentur, nempe vera scientifica in naturali, constat ex significatione "domus" quod sit mens 3 naturalis, de qua n. 4973, 5023, ita ea quae sunt illius mentis, quae hic, quia de obstetricibus dicitur, sunt vera scientifica (d)in naturali, n. 6687; "facere" itaque "illis domos" est disponere illa in ordinem, ac in ordinem disponuntur cum in formam caelestem. Quod haec per "facere illis domos" significentur, non facile sciri potest nisi sciatur quomodo cum veris scientificis quae sunt mentis naturalis se habet; paucis itaque dicendum: scientifica in naturali in continuas series disposita sunt, una series cum altera, et sic omnes cohaerent secundum varias affinitates et propinquitates; seque habent non absimiliter ac familiae et earum generationes, nascitur enim unum ab altero, et sic 2producuntur; inde illa quae sunt mentis, nempe bona et vera, ab antiquis dicta fuerunt "domus," bonum ibi regnans "pater," et verum illi bono 3adjunctum "mater," et derivationes "filii, filiae, generi, nurus," et si porro; sed dispositio verorum scientificorum in naturali variatur apud unumquemvis hominem, formam enim illis inducit amor dominans; ille amor in medio est et circum se ordinat singula; sibi proxime ponit illa quae maxime conveniunt, et reliqua in ordine secundum convenientias; inde forma scientificis; si amor caelestis dominatur, tunc a Domino disponuntur ibi omnia in formam caelestem, quae forma est qualis est caeli, ita forma ipsius boni amoris; in hanc formam disponuntur vera quae cum ita disposita sunt, unum agunt cum bono; et tunc cum excitatur unum a Domino, excitatur alterum, nempe cum illa quae fidei, excitantur illa quae charitatis, et vice versa; talis dispositio est quae significatur per quod "Deus fecerit obstetricibus domos." @1 i hominis$ @2 producitur$ @3 conjunctum$

Arcana Coelestia 6
Passage 6691

#6691 Vers. 22. Et praecepit Pharao omni populo suo, dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen (x)projicietis illum, et omnem filiam vivificetis. "Et praecepit Pharao omni populo suo" significat influxum communem in (x)scientifica contraria veris Ecclesiae: "dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis illum" significat quod omnia vera quae apparent immergerent falsis: "et omnem filiam vivificetis" significat quod bonum non aggrederentur.

Arcana Coelestia 6
Passage 6692

#6692 "Et praecepit Pharao omni populo [suo]: "quod significet influxum communem in scientifica contraria veris Ecclesiae, constat ex significatione "praecipere" quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic influxus communis quia a "Pharaone" per quem repraesentatur scientificum in communi, n. 6015; et ex significatione "populi ejus" quod sint scientifica contraria veris Ecclesiae; quod "Aegyptii," qui hic sunt populus, sint scientifica, saepius ostensum est, videatur n. 6638. Quod per "Aegyptios" scientifica contraria veris Ecclesiae significentur, est quia repraesentativa et significativa Ecclesiae Antiquae, quae 1Ecclesia etiam apud illos fuerat, ibi versa fuerunt in magica, nam per repraesentativa et significativa Ecclesiae eo tempore fuit communicatio cum caelo; quae communicatio fuit apud illos qui in bono charitatis vixerunt, et aperta apud plures; at qui non in bono charitatis vixerunt, sed in contrariis 2, communicatio "quandoque dabatur" aperta cum spiritibus malis qui omnia vera Ecclesiae 3 perverterunt, et cum illis destruxerunt bona," inde magica; 4hoc quoque constare potest a hieroglyphicis Aegyptiorum, 5quibus etiam in sacris utebantur, nam per illa significabant spiritualia, et ordinem Divinum perverterunt". 2 Magia non aliud est quam perversio ordinis, imprimis est abusus correspondentiarum; ordo est ut bona et vera quae a Domino procedunt ab homine recipiantur; cum hoc fit, ordo est in singulis quae homo intendit et cogitat; at cum homo 6non recipit illa secundum ordinem qui est a Domino, sed 7credit quod omnia sint fluxus caeci, et si aliquid determinatum existit, quod sit prudentiae propriae, is ordinem pervertit, nam illa quae ordinis sunt applicat ad se, 8ut modo sibi consulat, non autem proximo, nisi quantum ille sibi favet; inde quod mirum, omnes qui sibi firmiter impresserunt quod omnia sint propriae prudentiae, et nihil providentiae Divinae, illi in altera vita ad magiam pronissimi sunt, et quantum possunt, etiam imbuunt; 9imprimis illi qui, quia sibi fiderunt et omnia suaemet prudentiae ascripserunt, plures artes et astutias excogitarunt ad se elevandos supra alios; tales, cum in altera vita judicati sunt, conjiciuntur versus inferna magicorum, quae sunt in plano sub plantis ad dextram paulo versus anteriora, extensa ad multam distantiam, in quorum profundissimis sunt Aegyptii; inde nunc est quod per "Pharaonem, Aegyptios, et Aegyptum" significentur scientifica contraria veris Ecclesiae. 3 (s)Ne itaque amplius repraesentativa et significativa Ecclesiae in magica 10verterentur, assumptus est populus Israeliticus, apud quem repraesentativa et significativa Ecclesiae restaurarentur; qui populus talis erat ut is non posset magicum inde facere, nam erat prorsus in externis et in nulla fide quod aliquid internum esset, minus quod aliquid spirituale, apud tales magicum non potest existere quale apud Aegyptios.(s) @1 apud illos etiam fuit,$ @2 i and d vixerunt i fuerunt$ @3 i et cum veris bona$ @4 quod$ @5 quae significativa erant spiritualium, per quae abutebantur ordine Divino, et illum pervertebant$ @6 After illa$ @7 sibi suaeque prudentiae solum fidit, tunc$ @8 et ad faciendum malum illis qui sibi non favent$ @9 qui vitam mali simul vixerunt$ @10 perverterentur$

Arcana Coelestia 6
Passage 6693

#6693 "Dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis [illum]: "quod significet quod omnia vera quae apparent immergerent falsis, constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; ex significatione "nasci" quod sit apparere, et ex significatione "fluminis" quod sint illa quae sunt intelligentiae, de qua n. 108, 109, 2702, 3051, hic in opposito sensu quae contraria (d)sunt, ita falsa; quod "projicere" sit immergere patet. 2 Quod "flumen Aegypti" sit contrarium intelligentiae, ita falsum constat quoque apud Esaiam, Recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, papyri juxta flumen, juxta os fluminis, et omne semen fluminis exarescet, impelletur, et non ideo lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, xix (x)5-8"; quod hic per "flumen Aegypti" non flumen intelligatur, 1 nec piscatores per "piscatores," sed quod alia quae non patent nisi sciatur quid per "Aegyptum," per "flumen" ibi, et per "piscatores" intelligitur; si (c)illa sciuntur, patet sensus; quod per "flumen Aegypti" significetur falsum, 3 ex singulis ibi 2patet: apud Jeremiam, Quis hic sicut flumen ascendit, cujus aquae sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, nam dixit, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, xlvi 7, 8; hic quoque "flumen Aegypti" pro falsis; "ascendere et obtegere terram" pro Ecclesiam; "perdere urbem" pro doctrinam Ecclesiae, et "habitantes in ea" pro bona quae inde; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 6649; quod "urbs" sit doctrina 3Ecclesiae, n. 402, (x)2449, 3216, 4492, 4493; et quod "habitatores" sint bona 4ibi, n. 2268, 2451, 2712 apud Ezechielem, 4 Ecce Ego contra te Pharao rex Aegypti, balaena magna, quae cubas in medio fluviorum suorum; qui dixit, Meus est fluvius, et ego feci me; propterea dabo hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam pisces fluviorum tuorum squamis tuis, et faciam ascendere te e medio fluviorum tuorum, et omnis piscis fluviorum tuorum in squamis tuis haereat; relinquam in deserto te, et omnem piscem fluviorum tuorum, xxix 3-5, 9, 10; quid haec significant, nec quisquam scire potest absque sensu interno; quod non Aegyptus intelligatur, patet; ita nisi sciatur quid "Pharao," quid "flumen," quid "balaena," quid 5"piscis," quid "squamae"; quod "Pharao" sit naturale ubi scientificum, videatur n. (x)5160, 5799, 6015; quod "balaenae" sint communia scientificorum quae in naturali, n. 42; quod "pisces" sint scientifica sub communi, n. 40, 991; "squamae" sunt illa quae plane externa sunt, ita sensualia, quibus scientifica quae falsa adhaerent; ex his 6cognitis (x)patet quid ibi per "flumen Aegypti" intelligitur, quod nempe falsum: apud eundem, 5 In die illo, quo descensurus est Pharao in infernum, lugere faciam, obtegam super eum abyssum, et inhibebo flumina ejus, et occludentur aquae magnae, xxxi 15: apud Amos, Num propter hoc non commoveatur terra, et lugeat omnis habitans in ea ita ut ascendat sicut rivus tota, et expellatur, et submergatur sicut flumine Aegypti; in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, viii 8, 9, ix 5; "terra quae commovebitur" pro Ecclesia, n. 6649, "submergi sicut flumine Aegypti" pro a falsis perire; et quia falsa significantur, dicitur quod "occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis"; per "occidere sol in meridie" significatur quod bonum amoris caelestis 7recedet, et per 8"obtenebrari terra in die lucis" quod falsa Ecclesiam occupabunt; quod "sol" sit bonum amoris caelestis, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; quod "tenebrae" sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531; et quod "terra" sit Ecclesia, n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, 1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; quisque videre potest quod 9 alia (x)significentur quam quae 10apparent ibi in littera, ut quod commovebitur terra, et lugebit omnis habitans in (c)ea, quod occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis; nisi Ecclesia intelligatur per "terram," falsum per "flumen," amor caelestis per "solem," non aliquis sensus qui explicari potest ibi invenitur. 6 Quia "flumen Aegypti" significat falsum, idcirco mandatum fuit Mosi, 11quod Percuteret baculo super aquas fluminis illius, et quod illae inde versae sint in sanguinem, et in flumine 12mortuus omnis piscis, et 13fetuit flumen, Exod. vii 17, 18, 20, 21: et quoque quod Aharon extenderet manum cum baculo super fluvios, super flumina, et super stagna, 14ex quo ascendebant ranae super terram Aegypti, Exod. viii 1, 2 [A.V. 5, 6]; quod "aquae" in opposito sensu significent falsa, videatur n. 790; et quia aquae sunt fluminis, est "flumen" falsum in communi respective. @1 i quis non videre potest, ita$ @2 constare potest$ @3 ibi$ @4 inde$ @5 pisces,$ @6 notis$ @7 prorsus obscurabitur$ @8 obtenebrare terram$ @9 i prorsus$ @10 sunt$ @11 ut$ @12 moreretur$ @13 foeteret$ @14 quod ascenderent$

Arcana Coelestia 6
Passage 6694

#6694 "Et omnem filiam vivificetis": quod significet quod bonum non aggrederentur, constat ex illis quae supra n. 6677 dicta sunt ubi similia. 1De Incolis aliarum Tellurum 1 This and subsequent
Passages continuing this subject were republished in 1758 with some alterations under the title De Telluribus.

Arcana Coelestia 6
Passage 6695

#6695 Quia, ex Divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora quae sunt spiritus mei, ac ita loqui datum est cum illis qui in altera vita, nec solum eum illis qui ex hac tellure sunt sed etiam eum illis qui ex aliis telluribus, idcirco, quia hoc scire desiderium meum fuit, et quae scire datum digna memoratu sunt, licet illa ad finem capitum sequentium referre 1. 2Locutus non sum cum ipsis incolis tellurum sed cum spiritibus et angelis qui fuerant incolae ibi; et hoc non per diem aut septimanam sed per plures menses, cum aperta instructione e caelo unde essent. Quod plures tellures sint et super illis homines, et inde spiritus et angeli, notissimum est in altera vita, nam cuivis si desiderat, cum illis loqui conceditur. @1 i quid ab illis audivi$ @2 Loqui non datum est$

Arcana Coelestia 6
Passage 6696

#6696 Sunt spiritus qui in Maximo Homine referunt memoriam; sunt illi ex planeta Mercurii; illis licet circumvagari et sibi acquirere cognitiones rerum quae in universo; et quoque licet illis extra hujus solis mundum transire in alios; hi dixerunt quod non solum sint tellures super quibus homines in hoc mundo sed etiam in universo, immenso numero.

Arcana Coelestia 6
Passage 6697

#6697 Locutus sum cum spiritibus aliquoties de ea re, et dictum quod homo qui intellectu pollet scire possit ex multis quod plures tellures sint et ibi incolae, nam ex rationali concludi potest quod tantae moles quales sunt planetae, quarum aliquae magnitudine superant hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae 1ut modo spatientur circum solem, et luceant pro una tellure, sed quod illatum usus insignior quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere quam quod homines sint ubicumque aliqua tellus. Quod planetae qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis 2, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo quod corpora terrestris materiae sint, quia lumen solis reflectunt; tum quod illae, similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur, et inde faciant annos et anni tempora, nempe ver, aestatem, autumnum, et hiemem, cum variatione secundum climata; 3ut et quod circum axem suum, similiter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et horum tempora, nempe mane, meridiem, vesperam, et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur sicut luna circum nostrum; et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum lunare, quod (t)multam lucem, tametsi reflexam, telluri illi dat. Quis unquam qui haec novit et ex ratione cogitat dicere potest quod haec inania corpora sint? @1 solum ut$ @2 i sunt$ @3 tum$

Arcana Coelestia 6
Passage 6698

#6698 Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod plures tellures in universo sint quam una, ex eo quod universum aspectabile tot innumerabilibus astris illustre, tam immensum sit, et tamen id solum est medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum habitare potest; universum enim aspectabile est medium ut existant tellures et super illis homines ex quibus regnum caeleste; quis unquam cogitare potest quod tam immensum medium factum sit pro tam parvo et limitato fine qui foret si 1 incoleretur una tellus, et ex illa sola caelum existeret? Quid hoc foret pro Divino quod Infinitum, cui parum et vix aliquid essent milia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Praeterea caelum angelicum tam immensum est ut correspondeat singulis apud hominem, et 2myriades cuivis 3 membro, organo, et visceri; et scire datum est quod caelum, quoad omnes suas correspondentias, nequaquam existere possit nisi ex incolis perplurium tellurum. @1 i modo$ @2 After visceri$ @3 i ejus$

Arcana Coelestia 6
Passage 6699

#6699 Aliquoties vidi sicut flumen magnum continuum, ad dextrum ad multam satis distantiam, in plano plantae pedis; et dictum ab angelis quod per illam viam veniant qui e mundis et quod appareant sicut flumen ob multitudinem; a fluminis magnitudine et torrente judicare potui quod aliquot myriades hominum per diem alluant; inde quod tellures multo numero essent, etiam scire datum est.

Arcana Coelestia 6
Passage 6700

#6700 Quod cultum Divinum incolarum aliarum tellurum attinet, qui ibi non idololatrae sunt, omnes agnoscunt Dominum pro unico Deo; non quidem sciunt nisi paucissimi, quod Dominus Humanum in hac tellurum assumpserit et Illud Divinum fecerit; sed adorant Divinum non ut Divinum prorsus incomprehensibile, 1(x)verum ut comprehensibile per humanam formam nam cum Divinum illis apparet, in illa formam; apparet, sicut etiam olim Abrahamo et aliis in hac tellure; et quia Divinum sub humana forma adorant, Dominum adorant; sciunt etiam quod nemo conjungi Divino fide et amore possit nisi Divinum in forma sit quam aliqua idea comprehendant; si non in forma, dissiparetur idea, sicut visus in universo. Cum dictum illis a nostrae telluris spiritibus quod Dominus in hac tellure susceperit Humanum, pensitarunt aliquantum, et mox dixerunt quod propter salvationem generis humani hoc factum sit; et quod Divinum quod lucet ut Sol in caelo, et cum apparet, se in (t)forma Humana sistit videndum, sanctissimo cultu adorent; (m)quod Dominus ut Sol in altera vita appareat et quod inde omnis lux caeli, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097.(n) Sed de his in sequentibus plura in specie memoranda sunt. @1 sed$

Arcana Coelestia 6
Passage 6701

#6701 Spiritus et angeli qui ex aliis telluribus, omnes secundum tellures inter se separati sunt; non apparent in uno loco simul; causa est quia incolae unius telluris prorsus alio genio sunt quam incolae alterius; nec consociantur in caelis, modo in intimo seu tertio caelo; 1qui illuc veniunt, simul sunt omni tellure, et illud caelum conjunctissime constituunt. @1 ibi$

Arcana Coelestia 6
Passage 6702

#6702 Ad finem sequentis capitis dicetur de spiritibus planetae Mercurii.