|
|
Arcana Coelestia 5 Passage 5191 #5191 IN hoc capite in sensu interno agitur de altero statu caelestis spiritualis quod est "Josephus", nempe de ejus exaltatione super illa quae sunt naturalis seu externi hominis, ita super omnia scientifica ibi, quae sunt "Aegyptus".
Arcana Coelestia 5 #5192 "Pharaoh" est naturale in genere quod nunc quievit, et reliquit omnia caelesti 1spiritualis quod est "Josephus". "Septem anni abundantiae annonae in terra Aegypti" sunt scientifica quibus bonum a caelesti 1spiritualis applicari possit: "septem anni famis" sunt status sequentis cum nihil bonum in scientificis nisi quod a Divino caelesti 2spiritualis, quod a Divino Humano Domini. De his in sequentibus agitur in specie. @1 spirituali$ @2 altered to spiritualis$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 5 #5193 Vers. 1-4. Et factum a fine biennii dierum, et Pharaoh somnians, et ecce stans juxta fluvium. Et ecce e fluvio ascendentes septem vaccae, pulchrae aspectu et pingues carne, et pascebant in ulva. Et ecce septem vaccae aliae, ascendentes post eas e fluvio, malae aspectu et graciles carne, et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii. Et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne, septem vaccas pulchras aspectu et pingues; et expergefactus Pharaoh. "Et factum a fine biennii dierum" significat post statum conjunctionis: "et Pharaoh somnians" significat provisum de naturali: "et ecce stans juxta fluvium" significat a termino ad terminum: "et ecce e fluvio" significat quod in termino: "ascendentes septem vaccae" significat vera naturalis: "pulchrae aspectu" significat quae fidei: "et pingues carne" significat quae charitatis: "et pascebant in ulva" significat instructionem: "et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio" significat falsa quae naturalis etiam in termino: "malae aspectu" significat quae non fidei: "et graciles carne" significat nec charitatis: "et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii" significat quod in terminis ubi vera: "et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne" significat quod falsa quae non fidei et non charitatis, exterminarent: "septem vaccas pulchras aspectu et pingues" significat vera naturalis quae fidei et charitatis: "et expergefactus Pharaoh" significat illustrationis statum.
Arcana Coelestia 5 #5194 "Et factum a fine biennii dierum": quod significet post statum conjunctionis, nempe sensualium quae sunt naturalis exterioris cum illis quae sunt naturalis interioris, de quibus in capite praecedente actum est, constat a significatione "biennii dierum," seu temporis duorum annorum, quod sint status conjunctionis, "binum" enim seu "duo" significant conjunctionem, n. 1686, 3519, et "anni", tum quoque "dies", significant 1status; quod anni, videatur n. 487, 488, 493, 893; quod dies, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850. Quod "duo" significent conjunctionem est quia omnia et singula quae in spirituali mundo, et inde quae in naturali, se referunt ad duo, nempe ad bonum et verum, ad bonum ut ad agens et influens, et ad verum ut ad patiens et recipiens, et quia se referunt ad illa duo, et nihil usquam producitur nisi duo illa unum fiunt per quoddam instar conjugii, inde est quod per duo significetur conjunctio; [2] tale instar conjugii est in omnibus et singulis naturae ac trium ejus regnorum; absque illo nihil quicquam existit; ut enim aliquid existat in natura, erit calor et lux; calor in naturali mundo correspondet bono amoris in spirituali mundo, et lux correspondet vero fidei; illa duo, nempe calor et lux, unum agent si aliquid producendum; at si non unum agunt, ut fit tempore hiemis, nihil prorsus producitur; quod spiritualiter se quoque ita habeat, patet manifeste apud hominem; sunt duae facultates apud hominem, nempe voluntas et intellectus; voluntas formata est ad recipiendum calorem spiritualem, hoc est, bonum amoris et charitatis; et intellectus ad recipiendum lucem spiritualem, hoc est, verum fidei; illa duo apud hominem nisi 2unum faciant, nihil producitur, bonum enim amoris absque vero fidei non aliquid determinat et qualificat, et verum fidei absque bono amoris non aliquid efficit; quapropter, ut in homine sit conjugium caeleste, seu is in conjugio caelesti, duo illa facient unum apud illum; inde est quod antiqui omnia et singula in mundo, et omnia et singula apud hominem, assimilaverint conjugiis, n. 54, 55, 568, 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2731, 2739, 2758, 3132, 4434, (x)4835, 5138. Ex his constare potest unde est quod "duo" significent conjunctionem. @1 statum$ @2 duo I$
Arcana Coelestia 5 #5195 "Et Pharaoh somnians": quod significet 1praevisum de naturali, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione "somniare" quod sit praedictio futurorum, ita in supremo sensu Praevidentia, de qua n. 3698, 4682, 5091, 5092, 5104; et quia est Praevidentia seu praevisum, est quoque Providentia seu provisum, nam unum absque altero non datur; Providentia enim spectat statum successivum in aeternum, qui nisi praevidetur, non provideri potest; providere praesentia et non simul praevidere futura, et sic non in praesentibus haec simul providere, foret absque fine, absque ordine et consequenter absque sapientia et intelligentia, ita non ex Divino2; sed de bono praedicatur Providentia et de non bono Praevidentia, n. 5155; de bono non praedicari potest Praevidentia, quia bonum est in Divino et existit ab Ipso Divino et secundum Divinum, sed de non bono et de malo, nam hoc existit extra Divinum ab aliis qui contra Divinum 3; ita quia de bono dicitur Providentia, dicitur quoque de conjunctione naturalis cum caelesti spiritualis, de qua in hoc capite agitur, quapropter per "somniare" hic significatur provisum. @1 I has praevisum here, provisum seems more correct, see 5193, 5211. From 5226 to 5282 A I have praevisum repeatedly in connection with somnium, but where Deus faciens occurs, provisum.$ @2 i agere$ @3 i sunt$
Arcana Coelestia 5 #5196 "Et ecce stans juxta fluvium": quod significet a termino ad terminum, constat ex significatione "fluvii", hic fluvii Aegypti seu Nili, quod sit terminus; quod "fluvius" sit terminus, est quia fluvii magni, nempe Euphrates, Jordanes et Nilus, ac insuper mare, erant termini ultimi terrae Canaanis, et quia ipsa terra Canaan repraesentabat regnum Domini, et inde omnia loca ibi repraesentabant varia in illo regno, 1consequenter "fluvii" repraesentabant ultima seu terminos ibi, videatur n. 1866, 4116, 4240; "Nilus" seu fluvius Aegypti repraesentabat sensualia parti intellectuali subjecta, ita scientifica quae ex illis, nam haec sunt ultima spiritualium regni Domini. Quod a termino ad terminum significetur, est quia dicitur de Pharaone quod "is stans juxta fluvium"; per "Pharaonem" enim repraesentatur naturale in communi, n. 5160; prospicere aliquid ab interiore usque ad ultimum repraesentatur per "stare juxta ultimum", ita fit in mundo spirituali; et quia tunc a termino ad terminum prospicitur, idcirco id per illa verba in sensu interno significatur. @1 ita$
Arcana Coelestia 5 #5197 "Et ecce e fluvio": quod significet quod in termino, constat ex significatione "fluvii" quod sit terminus, de qua mox supra n. 5196; quod "e fluvio" sit in termino, est quia ibi apparebant.
Arcana Coelestia 5 #5198 "Ascendentes septem vaccae": quod significet vera naturalis, constat a significatione "vaccarum" quod sint vera naturalis, de qua sequitur; quod septem fuerint, est quia "septem" significant sanctum, n. 395, 433, 716, et 1inde numerus ille adjicit sanctitatem rei, de qua agitur n. 881; res etiam de qua hic agitur, est sancta, agitur enim de ulteriore renascentia naturalis per conjunctionem ejus cum caelesti spiritualis. Quod "vaccae" seu juvencae significent vera naturalis, constare potest ex eo quod "boves et juvenci" significent bona naturalis, n. 2180, 2566, 2781, 2830; in Verbo enim ubi masculus significat bonum, ibi femina verum, (c)ac vice versa ubi masculus significat verum, ibi femina bonum; inde est quod "vacca" significet verum naturalis, quia "bos" significat bonum ejus; [2] quod omnes bestiae quaecumque in Verbo nominantur, significent affectiones, bestiae malae et inutiles affectiones malas, at bestiae mites et utiles affectiones bonas, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519; causa quod significent, est ex repraesentativis in mundo spirituum, cum enim sermo est in caelo de affectionibus, tunc repraesentantur in mundo spirituum bestiae quae correspondent illius generis affectionibus de quibus sermo est, quod etiam saepius mihi videre datum est; et aliquoties miratus sum unde id, at perceptum quod bestiarum vitae non aliud sint quam affectiones, sequuntur enim affectionem suam ex instinctu absque ratione et sic feruntur quaelibet ad suum usum; affectionibus illis absque ratione non aliae formae corporum competunt quam quales sunt in quibus apparent super terra; inde est, cum de solis affectionibus est sermo, quod formae earum ultimae similes formis corporum talium bestiarum appareant, nam aliis indui nequeunt affectiones illae quam quae correspondent; visae quoque mihi sunt bestiae peregrinae quae in mundo nullibi existunt; fuerunt ex affectionibus ignotis et ex affectionibus mixtis; [3] inde nunc est quod in Verbo per "bestias" significentur affectiones, sed quaenam affectiones non aliunde patet quam ex sensu interno; quod per "boves" significetur bonum naturalis, videatur in locis supra citatis, et quod per "vaccas" vera naturalis, constare potest ab illis locis ubi nominantur, 2ut apud Esaiam xi 7, Hos. iv 16, Amos iv 1; tum quoque Ex aqua separationis qua mundarentur, quae parata fuit ex vacca rufa combusta in cinerem extra castra, cui admiscebatur lignum cedri, hyssopus et dibaphum coccineum, Num. xix (x)2-10; is processus cum recluditur per sensum internum, indicat quod per "vaccam rufam" significetur verum naturalis immundum quod mundum factum per combustionem, tum quoque per talia quae significantur per "lignum cedri, hyssopum et dibaphum coccineum"; aqua inde repraesentabat medium purificationis. @1 praeterea$ @2 sicut$
Arcana Coelestia 5 #5199 "Pulchrae aspectu": quod significet quae fidei, constat ex significatione "pulchritudinis" et "aspectus"; pulchritudo spiritualis est affectio veri interioris, et aspectus spiritualis est fides; inde per "pulchras aspectu" significatur affectio veri fidei, videatur n. 553, 3080, 3821, 4985; quod pulchritudo spiritualis sit affectio veri interioris, est inde quia verum est forma boni; ipsum bonum quod a Divino in caelo, est a quo vita est angelis, sed forma vitae illorum est per vera quae a bono illo; (m)1ast verum fidei non facit pulchritudinem sed ipsa affectio quae inest veris fidei quae est a bono; pulchritudo ex solo vero fidei se habet sicut pulchritudo faciei pictae vel sculptae; sed pulchritudo ex affectione veri quae ex bono, se habet sicut pulchritudo faciei vivae animatae (c)ab amore caelesti, nam qualis 2amor seu qualis affectio elucet ex forma faciei, talis est pulchritudo(n); inde est quod angeli appareant pulchritudine ineffabili; ex faciebus illorum elucet bonum amoris per verum fidei quae non solum coram visu apparent sed etiam percipiuntur a sphaeris quae ex illis; [2] causa quod inde pulchritudo, est quia universum caelum est Maximus Homo et correspondet omnibus et singulis apud hominem; qui itaque in bono amoris et inde in vero fidei est, in forma caeli est, consequenter in pulchritudine in qua caelum ubi Divinum a Domino est Omne in omnibus; inde quoque est quod qui in inferno sunt, quia contra bonum et verum, sint deformitate horrenda, et quod in luce caeli non appareant sicut homines sed sicut monstra. Quod aspectus spiritualis sit fides, est quia "aspicere et videre" in sensu interno est intelligere, ac in sensu adhuc interiore, fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421. @1 at$ @2 affectio seu amor$
Arcana Coelestia 5 #5200 "Et pingues carne": quod significet quae charitatis, constat ex significatione "pinguis seu pinguedinis" quod sit caeleste et praedicetur de bono quod est amoris et charitatis, de qua n. 353; et ex significatione "carnis" quod sit voluntarium vivificatum per bonum a Domino, de qua n. 148, 149, 780, 999, 3812, 3813, ita quoque bonum quod amoris et charitatis; inde sequitur quod per "pingues carne" significentur quae charitatis, cum per "pulchras aspectu" quae fidei; ita describuntur vera naturalis quae 1significantur per "vaccas", per suum formale et per suum essentiale; formale constituunt illa quae sunt fidei, et essentiale illa quae sunt charitatis; quod ita sit, non apparet ex sensu litterae. @1 sunt vaccae$
Arcana Coelestia 5 #5201 "Et pascebant in ulva": quod significet instructionem, constat ex significatione "pascere" quod sit instrui, de qua sequitur; et ex significatione "ulvae" seu graminis majusculi quod prope fluvios, quod sint scientifica quae naturalis hominis; quod "gramen" seu "herba" sint scientifica, ex Verbo liquet; "pascere" itaque "in ulva" est instrui in scientificis, et per scientifica de veris et bonis; scientifica enim sunt media et sunt quasi specula in quibus imago interiorum se sistit, et in hac imagine sicut iterum in speculo se sistunt et repraesentant vera et bona fidei, proinde illa quae sunt caeli ac spiritualia vocantur; sed haec imago quia interior, non aliis apparet quam qui in fide ex charitate sunt; 1hoc in genuino sensu significatur per "pascere in ulva". [2] Quod "pascere" sit instrui, patet ab illis locis in Verbo ubi legitur, ut apud Esaiam, Tum dabit pluviam seminis tui, quo conseris terram; et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua die illo prato lato, xxx 23; "pecora" pro illis qui in bono et vero sunt, "pascere prato lato" pro instrui abunde: [3] apud eundem, Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad 2partiendum hereditates devastatas; ad dicendum vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9; ibi de Adventu Domini; "super viis pascere" pro instrui in veris; quod "viae" sint vera, videatur n. 627, 2333; "pascuum" pro ipsa instructione: apud Jeremiam, Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei;. . . propterea dixit Jehovah Deus Israelis contra pastores pascentes populum Meum, xxiii 1, 2; "pastores" pro illis qui instruunt, et "grex" pro illis qui instruuntur, n. 343, 3795, ita "pascere" pro instruere; [4] quia sollemne factum docentes vocare "pastores", et discentes "gregem", ideo 3quoque inter formulas loquendi receptum est dicere pascere, cum sermo est de praedicatione, seu de instructione ex doctrina aut Verbo; sed hoc fit comparative, non autem significative sicut in Verbo; quod "pascere" in Verbo dicatur significative, est causa quia cum sermo est in caelo de instructione et de doctrina ex Verbo, tunc in mundo spirituum, ubi spiritualia apparent naturaliter, repraesentantur ad visum prata virentia graminibus, herbis, floribus, et quoque greges ibi, et hoc cum omni varietate secundum quale sermonis in caelo de instructione et doctrina: [5] apud eundem, Reducam Israelem ad habitaculum illius ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi, et Gileade saturetur anima illius, l 19; "pascere in Carmele et Bashane" pro instrui in bonis fidei et charitatis: apud eundem, Exivit e filia Zionis omnis honor illius; facti sunt principes illius sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. 1, 6: apud Ezechielem, In pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; et cubabunt in caula bona, et pascuum pingue depascent super montibus Israelis, xxxiv 14: [6] apud Hosheam, Nunc pascet eos Jehovah sicut ovem in latitudine, iv 16; "pascere in latitudine" pro instruere in veris; quod "latitudo" sit verum, videatur n. 1613, 3433, 3434, 4482: apud Micham, Tu Bethlehem Ephrataea, . . . ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, . . . stabit et pascet in robore Jehovae, v 1, 3 [A.V. 2, 4]: apud eundem, Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae habitantem solum, . . . pascant Bashane et Gileade juxta dies saeculi, vii 14: apud Zephaniam, Reliquiae Israelis . . . pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 13: [7] apud Davidem, Jehovah Pastor meus, . . . in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me, Ps. xxiii 1, 2: apud eundem, Ipse fecit nos, et non nos; populum Suum, et gregem pascui Sui, 4ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius, Ps. c 3: in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni, pascet eos, et ducet ad vivos fontes aquarum, vii 17: apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascuum inveniet, x 9: apud eundem, Jesus dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; et secundo. . . Pasce oves Meas; et tertio. . . Pasce oves Meas, xxi 15-17. @1 A d this, but has in m, partly illegible, ut vero speculum hoc, in quo illa quae caeli sunt se sistant videnda, fiat, necessum est ut continua receptio veri sit ex affectione, ex veris enim (about six words illegible) quasi modificationem habent, lux enim caelestis in illa influit, et inibi modificatur, ac simul tunc illustrat scientifica, et convocat ad se quae favent, et rejicit quae non favent, haec mittit in umbras et illa trahit in lucem; ita actualiter fit, tametsi nihil eorum apparet homini. $ @2 dividendum$ @3 etiam$ @4 Sch has here (vel juxta Keri) (or according to the margin of Hebrew Massoretic Text). This A I omit, but T restores. Two alternative readings of the same text are thus given here.$
Arcana Coelestia 5 #5202 "Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio": quod significet falsa quae naturalis etiam in termino, constat ex significatione "vaccarum" quod sint vera naturalis, de qua mox supra n. 5198; inde est quod "vaccae" in opposito sensu sint falsa; pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent qui cognoscitur ex genuino, consequenter quia "vaccae" in genuino sensu sunt vera naturalis, in opposito sunt ejusdem generis falsa, ita falsa 1in naturali; et ex significatione "fluvii" quod sit terminus, de qua etiam supra n. 5196, 5197; quod in termino, patet 2etiam ex eo quod dicatur quod "ascenderint e fluvio", ascendere enim praedicatur de progressione ab exteriore versus interiora, n. 3084, 4539, 4969. [2] Quomodo cum hac re se habet3, quia in sequentibus de illa agitur, dicendum: in capite praecedente actum est de exteriore naturali, deque illis ibi quae ad classem intellectualem pertinebant, et de illis quae ad classem voluntariam, et quod illa recepta sint et haec rejecta; quae ad classem intellectualem pertinebant, repraesentabantur per "pincernam", et quae ad voluntariam per "pistorem"; et quia illa quae ad classem intellectualem pertinebant, recepta sunt, etiam subordinata sunt naturali interiori; de his in capite praecedente actum est, et hoc erat primum renascentiae naturalis; [3] in hoc autem capite agitur de influxu caelestis spiritualis in illa naturalis quae retenta fuerunt, nempe in illa quae partis intellectualis ibi erant; ea sunt quae significantur per "vaccas pulchras aspectu et pingues carne"; sed quia naturale quoad intellectualia sola non renasci potest, erunt quoque voluntaria, in singulis enim erit ex intellectuali et simul ex voluntario, ut sit aliquid; et quia prius voluntarium rejectum est, idcirco novum loco ejus influet; hoc novum est ex caelesti spiritualis, de quo et de cujus influxu in naturale in hoc capite agitur; quomodo cum naturali in hoc statu se habeat, in sensu interno 4describitur, quod nempe vera ibi exterminata sint per falsa, et sic naturale relictum caelesti spiritualis, quae significantur per quod "vaccae bonae comestae sint a malis", et quod "aristae plenae absorptae sint a vacuis", et dein per quod "Joseph prospexerit toti Aegypto"; sed de his in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicenda; [4] sunt insuper talia quae in lucem intellectus humani aegre cadunt, sunt enim arcana regenerationis quae in se innumerabilia sunt, homo vix aliqua eorum scit; renascitur enim homo qui in bono est unoquovis momento a prima infantia 5 ad ultimum vitae in mundo et dein in aeternum, non solum quoad interiora sed etiam quoad exteriora, et hoc per processus stupendos; hi sunt qui quoad multam partem faciunt sapientiam angelicam, quae quod ineffabilis sit et contineat talia quae auris non audivit, 6et oculus non vidit, 7nec usquam pervenerunt in cogitationem hominis, notum est; sensus internus Verbi de talibus agit, ita adaequatus est sapientiae angelicae, qui cum inde influit in sensum litterae, fit adaequatus sapientiae humanae, 8et afficit inde latenter illos qui ex bono in desiderio sunt sciendi vera ex Verbo. @1 A alters in naturali to naturalis$ @2 quoque$ @3 i paucis dicendum$ @4 i hic$ @5 i usque$ @6 nec$ @7 et nusquam$ @8 afficit enim$
Arcana Coelestia 5 #5203 "Malae aspectu": quod significet quae non fidei, constat ex significatione "pulchrarum aspectu" quod sint quae fidei, de qua mox supra n. 5199, inde hic "malae aspectu" sunt quae non fidei.
Arcana Coelestia 5 #5204 "Et graciles carne": quod significet nec charitatis, constat ex significatione "pinguium carne" quod sint quae charitatis, de qua etiam supra n. 5200, inde hic "graciles carne" sunt quae non charitatis, nam in opposito sunt.
Arcana Coelestia 5 #5205 "Et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii": quod significet quod in terminis ubi vera, constat ex significatione "stare juxta 1 super ripa fluvii" quod sit in terminis; quod "fluvius" sit terminus, videatur n. 5196, 5197; et ex significatione "vaccarum" quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198. Quomodo cum his se habet, nempe quod falsa steterint in terminis ubi vera, ex sequentibus patebit, in specie ubi explicandum venit quid in sensu interno significatur per "septem annorum famem in terra Aegypti", quae praedicta et significata fuit per "septem vaccas malas aspectu et graciles carne", tum per "septem aristas graciles et exustas euro". @1 i et$
Arcana Coelestia 5 #5206 "Et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne": quod significet quod falsa quae non fidei et non charitatis exterminarent, constat ex significatione "comedere" quod sit consumere, de qua n. 5149, 5157, hic autem exterminare, quia vera quae in naturali, antequam vivificata sunt per caeleste spiritualis, proinde regenerata, quasi exterminata sunt per falsa; ex significatione "vaccarum malarum aspectu" quod sint quae non fidei, de qua mox supra n. 5203; et ex significatione "gracilium carne" quod sint quae non charitatis, de qua etiam supra n. 5204.
Arcana Coelestia 5 #5207 "Septem vaccas pulchras aspectu et pingues": quod significet vera naturalis quae fidei et charitatis, constat a significatione "vaccarum" quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198; ex significatione "pulchrarum aspectu" quod sint quae fidei, de qua n. 5199; et ex significatione "pinguium" quod sint quae charitatis, de qua n. 5200. Quod ipsam rem attinet, quod nempe vera exterminata sint e naturali per falsa in terminis, sciendum quod hoc fiat in principio in omni regeneratione, vera enim quae principio insinuantur apud hominem, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera apud illum priusquam illis adjunctum est bonum; bonum adjunctum facit quod vera sint vera, bonum 1 est essentiale, et vera sunt ejus formalia, quapropter in principio prope vera sunt falsa, seu in terminis ubi vera, etiam sunt falsa; [2] sed sicut bonum conjungitur veris ita aufugiunt falsa; hoc quoque actualiter se ita habet in altera vita, ibi sphaera falsi applicat se veris secundum influxum boni in vera, cum parum boni influit, sphaera falsi prope est, cum plus boni influit, sphaera falsi removet se, et cum bonum prorsus adjunctum est veris tunc sphaera falsi quoque prorsus dissipatur; cum sphaera falsi prope adest, ut fit in principio, prout dictum, tunc quasi exterminantur vera, sed reconduntur interea in interiore et ibi implentur bono, ac inde successive remittuntur; haec sunt quae per "septem vaccas et septem aristas", et in sequentibus per "septem annos abundantiae annonae et per septem annos famis" significantur. Sed qui nihil scit de regeneratione, et qui nihil de statu interno hominis, illa non capit. @1 i enim$
Arcana Coelestia 5 #5208 "Et expergefactus Pharaoh": quod significet illustrationis statum, constat (c)ex significatione "expergisci" quod sit illustrari, de qua n. 3715; et ex repraesentatione Pharaonis quod sit naturale, de qua prius; exinde patet quod per "expergefactus Pharaoh" significetur illustrationis status in naturali. Per illustrationem hic intelligitur illustratio communis a caelesti spiritualis, ita ab interiore; illustratio quae venit seu influit ab interiore est communis in inferiore, sed fit successive minus communis et tandem particularis sicut insinuantur ibi vera ex bono, unumquodvis enim verum ex bono lucet et quoque illustrat; inde nunc est quod mox supra n. 5206 dictum quod vera e naturali exterminata sint, quod fit ob finem ut naturale communiter illustretur ab interiore, et dein in communi illustratione seu in communi luce reponantur ibi vera in suo ordine, inde naturale illustratur particulariter; [2] correspondentia inter spirituale et naturale apud hominem, seu inter internum et externum ejus, fit eo modo; vera enim primum comparantur, dein illa vera quasi exterminantur; at non exterminantur sed reconduntur, et tunc inferius a superiore seu exterius ab interiore communiter illustratur, et in luce illa reponuntur vera suo ordine; inde omnia ibi vera fiunt imagines sui communis et correspondent. Etiam in omnibus et singulis quae existunt, non modo in spirituali mundo sed etiam in naturali, commune praecedit, et ei dein successive inseruntur minus communia et denique particularia; absque tali insertione seu inaptatione nihil prorsus inhaeret, nam quicquid non in aliquo communi est, et ab aliquo communi pendet, hoc dissipatur, videatur n. (x)917, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383.
Arcana Coelestia 5 #5209 Vers. 5-7. Et obdormivit et somniavit secundo, et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno, pingues et bonae. Et ecce septem aristae graciles et exustae euro, germinantes post illas. Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas; et expergefactus Pharaoh, et ecce somnium. "Et obdormivit" significat statum obscurum: "et somniavit secundo" significat provisum: "et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno" significat scientifica quae naturalis, conjuncta; "pingues et bonae" significat quibus illa quae fidei et charitatis inapplicari possent: "et ecce septem aristae graciles" significat scientifica nullius usus: "et exustae euro" significat plena cupiditatum: "germinantes post illas" significat apparentes juxta: "et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas" significat quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona: "et expergefactus Pharaoh" significat communem illustrationis statum: "et ecce somnium" significat in obscuro illo.
Arcana Coelestia 5 #5210 "Et obdormivit": quod significet statum obscurum, constat a significatione "dormire" quod sit status obscurus, etiam somnus in spirituali sensu non aliud est, sicut vigilia nec aliud quam status clarus; somnus enim spiritualis est cum vera in obscuro sunt, et vigilia spiritualis cum vera in claro; tantum etiam vigiliae spiritibus est et vicissim illis tantum somni; inde patet quod "obdormire" sit status obscurus.
Arcana Coelestia 5 #5211 "Et somniavit secundo": quod significet provisum, constat ex significatione "somniare" quod sit provisum, de qua n. 5195.
Arcana Coelestia 5 #5212 "Et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno": quod significet scientifica quae naturalis, conjuncta, constat a significatione "aristarum" seu spicarum quod sint scientifica naturalis, de qua sequitur, et ex significatione "in calamo uno" quod sint conjuncta, quae enim in uno calamo sunt, illa quoad originem conjuncta sunt. Quod "aristae" seu spicae significent scientifica, est quia "frumentum" significat bonum naturalis, n. 3580, sunt enim scientifica continentia boni naturalis, sicut sunt aristae frumenti; in genere enim omnia vera sunt vasa boni, ita quoque scientifica, nam haec sunt vera infima; vera infima seu vera exterioris naturalis vocantur scientifica quia sunt in memoria naturali seu externa hominis, et quia participant quoad plurimam partem de luce mundi, et inde sisti et repraesentari possunt coram aliis per formas vocum, seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt mundi et ejus lucis; quae autem sunt in memoria interiore, non vocantur scientifica sed vera, quatenus participant de luce caeli, nec nisi quam per illam lucem intelligibilia sunt, et per formas vocum seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt caeli et ejus lucis enuntiabilia. Scientifica quae hic per "aristas" seu spicas significantur, sunt scientifica Ecclesiae, de quibus videatur n. 4749, 4844, 4964, 4965. [2] Quod duo somnia essent, unum de septem vaccis, alterum de septem aristis, erat quia in sensu interno agitur de utroque naturali, interiore et exteriore, et in sequentibus de utriusque renascentia; per "septem vaccas" significata sunt illa quae interioris naturalis sunt, et appellata sunt vera naturalis, n. 5198, et per "septem aristas" vera exterioris naturalis, et appellantur scientifica. [3] Scientifica interiora et exteriora 1significantur per "spicas fluvii Euphratis usque ad fluvium Aegypti" apud Esaiam, Erit porro in die illo, excutiet Jehovah de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti, et vos colligemini alteri unus, filii Israelis: erit porro in die illo, clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, xxvii 12, 13; pereuntes in terra Asshuris" pro veris interioribus, et "expulsi in terra Aegypti" pro veris exterioribus seu scientificis. [4] Comparatio cum gramine, spica, frumento involvit quoque renascentiam hominis per scientifica, vera fidei et bona charitatis, apud Marcum, Jesus dixit, Ita se habet regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse; ultronea enim terra fructum fert, primo gramen, dein spicam, deinde frumentum in spica; cum autem productus fuerit fructus, statim 2immittet falcem quia institit messis, iv 26-29; "regnum Dei" quod comparatur gramini, spicae et frumento, est caelum apud hominem per regenerationem; qui enim regeneratus est, in se habet regnum Dei et fit in imagine regnum Dei seu caelum; "gramen" est primum scientificum, "spica" est inde scientificum veri, "frumentum" est inde bonum. Etiam leges latae de "spicilegiis", Lev. xix 9, xxiii 22; tum de "libertate avellendi spicas e segete socii", Deut. xxiii 26 [A.V. 25]; et quoque de "non edendo pane, spica tosta, nec virente, antequam munus Dei attulerint", Lev. xxiii 14, repraesentabant talia quae significantur per "spicas". @1 after Aegypti$ @2 immittit$
Arcana Coelestia 5 #5213 "Pingues et bonae": quod significet quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, constat ex significatione "pinguium" cum praedicatur de scientificis quae per "aristas" significantur, quod sint receptibilia boni fidei, proinde quibus illa quae fidei, inapplicari possunt; scientifica enim sunt vasa, de quibus cum praedicatur "pinguedo", significatur aptitudo recipiendi talia quae sunt fidei ex charitate; et ex significatione "bonarum" cum praedicatur de scientificis quae per "aristas" significantur, quod sint receptibilia boni charitatis, proinde quibus illa quae sunt charitatis, inapplicari possunt; quod "pingues" spectent illa quae (t)sunt fidei, et "bonae" illa quae sunt charitatis, est ex more ubivis in Verbo; ubi enim bina adjectiva uni rei applicantur, ibi unum involvit illa quae fidei sunt et alterum illa quae charitatis, et hoc propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, x4137 fin., 5138; (m)quod "pingues" significent illa quae sunt fidei, et "bonae" illa quae sunt charitatis, etiam patet 1a parallelis quae praecedunt de vaccis, n. 5199, 5200(n). [2] Scientifica quibus inapplicari possunt illa quae sunt fidei et charitatis, sunt perplura, sicut omnia scientifica Ecclesiae quae per "Aegyptum" in bono sensu significantur,. de quibus n. 4749, 4844, 4964, 4965, consequenter omnia scientifica quae vera de correspondentiis, de repraesentativis, de significativis, de influxu, de ordine, de intelligentia et sapientia, de affectionibus, immo omnia vera interioris et exterioris naturae tam visibilia quam invisibilia, quia haec correspondent veris spiritualibus. @1 ab illis$
Arcana Coelestia 5 #5214 "Et ecce septem aristae graciles": quod significet scientifica nullius usus, constat ex significatione "aristarum" quod sint scientifica, de qua supra n. 5212; et ex significatione "gracilium" quod sint quae nullius usus; gracile enim opponitur pleno, et plenum dicitur in quo usus, seu quod idem, in quo bonum, omne enim bonum est usus; quapropter "gracile" est quod nullius usus. Scientifica nullius usus sunt quae non alium finem habent quam gloriam et voluptatem; illi fines sunt nullius usus quia non conducunt proximo.
Arcana Coelestia 5 #5215 "Et exustae euro" quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione "exuri euro" quod sit consumi ab igne cupiditatum; "eurus" enim et "oriens" in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, (x)3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde1 concupiscentiae (c)et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur "ignis" ex causa de qua n. 5071, consequenter "exuri". [2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 2at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 3et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 4est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per "exuri euro" significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 5sunt "aristae graciles", quod significetur quod plena sint cupiditatum. [3] Quod per "eurum" seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem, Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute Sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. lxxviii 26, 27; quod per "carnem quam ventus ille adduxit" significatae sint concupiscentiae, et per "avem alae" phantasiae inde, patet apud Mosen, Num. xi 31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius "sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes": [4] apud Ezechielem, Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit (c)illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, xvii 10: et apud eundem, Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 6virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, . . . exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, . . . sceptrum ad dominandum, xix 12, 14; ibi "ventus orientalis" seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum: apud Esaiam, Meditatus est de vento suo duro, in die euri, xxvii 8: [5] apud Hosheam, Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, xiii 15; ibi quoque "ventus orientis" seu "eurus" pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam, Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, xviii 17: [6] apud Davidem, Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. xlviii 8 [A.V. 7]: apud Esaiam, Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 7euro, et divinatores 8sicut Philistaei, ii 6: apud Hosheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, xii 2 [A.V. 1]; "ventus" hic pro phantasiis, et "eurus" pro cupiditatibus: simile etiam per "ventum orientalem" in sensu interno intelligitur, per quem "productae sunt locustae", et per 9quem "locustae conjectae in mare", Exod. X 13, 19; et quoque per quem "divisae sunt aquae maris Suph, Exod. xiv 21. @1 i affectiones illorum$ @2 sed$ @3 vel$ @4 consequenter$ @5 per aristas graciles significantur$ @6 (virga) A, Sch$ @7 i ab$ @8 sunt I$ @9 But see n. 7702$
Arcana Coelestia 5 #5216 "Germinantes post illas": quod significet apparentes juxta, constat a significatione "germinare" hic quod sit apparere; et ex significatione "post eas" quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes "post eas", 1nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod "post eas" sit juxta, est quia "post" est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet. @1 seu$
Arcana Coelestia 5 #5217 "Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas": quod significet quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona, constat ex significatione "aristarum gracilium" quod sint scientifica nullius usus, de qua supra n. 5214; ex significatione "aristarum pinguium et plenarum" quod sint scientifica quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, de qua n. 5213, consequenter scientifica bona; et ex significatione "absorbere" quod sit exterminare, similiter ac "comedere", ut de vaccis dicitur supra n. 5206; quod scientifica bona exterminentur per scientifica nullius usus, seu quod vera per falsa, videatur n. 5207; [2] ita quoque in spirituali mundo se habet; ubi falsa sunt, ibi vera subsistere non possunt, et vice versa ubi vera, ibi non falsa; unum exterminat alterum, sunt enim opposita; causa est quia falsa sunt ex inferno et vera sunt ex caelo; apparet quandoque sicut falsa et vera in uno subjecto sint, at non sunt falsa quae opposita sunt veris ibi, sed quae associantur per applicationes; subjectum ubi vera et simul falsa quae opposita, subsistunt, vocatur tepidum, et subjectum in quo falsa et vera commixta sunt, vocatur profanum.
Arcana Coelestia 5 #5218 "Et expergefactus Pharaoh": quod significet communem illustrationis statum, constat ex illis quae supra n. 5208 explicata sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 5 #5219 "Et ecce somnium": quod significet in obscuro illo, constat ex significatione "somnii" quod sit status obscurus, de qua n. 1838, 2514, 2528, 5210. Obscurum dicitur quia vera exterminata sunt, ubi enim non vera, ibi est obscurum, lux enim caeli solum in vera influit, nam lux caeli est Divinum Verum a Domino, inde vera apud angelos et apud spiritus, et quoque apud homines; sunt luces succenturiatae, sed lucem suam a Divino Vero habent per bonum in veris; nisi enim vera sint ex bono, hoc est, nisi vera bonum in se habeant, non recipere possunt aliquam lucem a Divino; per bonum recipiunt, bonum enim est sicut ignis seu flamma, et vera sunt sicut luces inde. Etiam vera absque bono in altera vita lucent, sed lucent luce hiemali, quae lux fit caligo ad lucem caeli; [2] ex his constare potest quid per obscurum hic intelligitur, quod nempe status naturalis cum scientifica bona per scientifica nullius usus exterminata sunt; tale obscurum est quod communiter illustrari potest, n. 5208, 5218; at obscurum ex falsis nullatenus potest, falsa enim sunt totidem tenebrositates quae lucem caeli exstinguunt, et faciunt inde obscurum quod illustrari nequit priusquam falsa remota sunt.
Arcana Coelestia 5 #5220 Vers 8. Et factum in matutino agitatus spiritus illius, et misit et vocavit omnes magos Aegypti, et omnes sapientes illius, et narrabat Pharaoh illis somnium suum, et nemo interpretans illa Pharaoni. "Et factum in matutino" significat in novo illo statu: "agitatus spiritus illius" significat turbam: "et misit et vocavit omnes magos Aegypti, et 1 sapientes illius" significat in consultando scientifica interiora tum exteriora: "et narrabat Pharaoh illis somnium2 significat de futuris: "et nemo interpretans illa Pharaoni" significat quod nesciretur quid contingeret. @1 A I, here and 5223, o omnes; cp above.$ @2 A I here and 5224 o suum; cp above.$
Arcana Coelestia 5 #5221 "Et factum in matutino": quod significet in novo illo statu, constat a significatione "factum" seu fuit quod involvat novum, de qua n. 4979, 4987; et ex significatione "matutini" seu mane quod sit illustrationis status, de qua n. 3458, 3723, hic status est ille novus qui intelligitur, de quo videatur mox supra n. 5218; agitur hic de illo statu et ejus quali, quod nempe turba ibi propter obscurum de contingentibus; sed de quali illius status vix aliquis scire quid potest, nisi sit in sphaera spirituali, et tunc simul in attentione ad illa quae intus peraguntur; [2] alioquin ne quidem sciri potest quid sit communiter illustrari, et particulariter illustrari, et ne quidem quid sit illustrari, minus quod in 1communi illustrationis statu principio sit turba, et quod non prius tranquillum quam cum vera ex bono reposita sunt in suo ordine; quomodo haec se habent, clare percipitur ab angelis, etiam a spiritibus bonis, quia hi in sphaera spirituali sunt; talia sapere et cogitare illis deliciae sunt, at homini qui in sphaera naturali est, et magis qui in sphaera sensuali, et adhuc magis qui in crasse sensuali ex (x)corporeis et terrestribus, talia taedia sunt. @1 communis$
Arcana Coelestia 5 #5222 "Agitatus spiritus illius": quod significet turbam, constat ex significatione "agitari spiritu" quod sit turbari: per "spiritum" hic, ut quoque aliquoties alibi in Verbo, intelligitur interior affectio et cogitatio quae quoque sunt spiritus hominis; antiqui vocarunt illa spiritum, 1sed per spiritum in specie intellexerunt interiorem hominem qui victurus post mortem corporis; at hodie per spiritum ubi in tali sensu legitur, solum intelligitur cogitativum, et hoc absque 2alio subjecto quam corpore in quo sit; [2] ex causa quia non amplius creditur quod interior homo sit ipse homo, sed quod interior homo, qui vulgo anima aut spiritus vocatur, sit modo cogitatio absque subjecto adaequato; consequenter quia cogitatio absque subjecto in quo, quod post mortem corporis sicut aethereum aut flammeum quid dissipabitur; tale intelligitur hodie per spiritum, ut cum dicitur agitari spiritu, contristari spiritu, laetari spiritu, ovare spiritu, cum tamen est ipse interior homo qui spiritus vocatur, qui agitatur, contristatur, laetatur, ovat, qui 3 est homo in forma prorsus humana, sed invisibili oculis corporis, apud quem cogitatio. @1 at$ @2 aliquo$ @3 i homo$
Arcana Coelestia 5 #5223 "Et misit et vocavit omnes magos Aegypti et 1omnes sapientes illius": quod significet in consultando scientifica interiora tum exteriora, constat ex significatione "magorum" quod in (t)bono sensu sint scientifica interiora, de qua sequitur; et a significatione "sapientum" quod sint scientifica exteriora, de qua etiam sequitur. Quod per "magos et sapientes Aegypti" significentur scientifica, est quia Aegyptus fuerat inter illa regna ubi Ecclesia Antiqua repraesentativa fuit, n. 1238, 2385; sed in Aegypto scientifica (t)illius Ecclesiae imprimis excolebantur, quae fuerunt de correspondentiis, repraesentativis et significativis, per quae scientifica explicabantur illa quae in libris 2Ecclesiae scripta 3erant, et quae in cultu eorum sancto fiebant, n. 4749, 4964, 4966; inde obtinuit quod per "Aegyptum" significata sint in genere scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, et quoque per "Pharaonem" regem ejus; primarii apud illos qui scientifica illa callebant et docebant, vocabantur "magi et sapientes", qui scientifica mystica "magi", qui scientifica non mystica "sapientes", consequenter qui scientifica interiora "magi", et qui scientifica exteriora "sapientes"; inde est quod (t)per illos talia in Verbo significentur; at postquam scientificis Ecclesiae interioribus coeperunt abuti ac illa in magica vertere, tunc per "Aegyptum" quoque coeptum significari scientificum quod pervertit, et pariter per "magos Aegypti, et sapientes illius". [2] Magi illius temporis noverunt talia quae spiritualis mundi sunt, didicerunt illa ex correspondentiis et repraesentativis Ecclesiae, quapropter etiam multi eorum communicabant cum spiritibus et inde didicerunt artes illusorias per quas miracula magica fecerunt; sed qui "sapientes" dicebantur, non talia curabant, verum aenigmatica solvebant et causas rerum naturalium docebant; in talibus imprimis constabat illius temporis sapientia, et talia posse vocabatur sapientia; ut constare potest ex illis quae de Salomone memorantur in Libro Primo Regum, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, adeo ut sapiens fuerit prae omnibus hominibus, prae Ethane Ezrahita, et Hemane, et Kalkole, et Dardao, filiis Maholis, locutus est tria millia proverbiorum, et fuit canticum ejus quinque et millia. Insuper locutus est de lignis, a cedris quae in Libano usque ad hyssopum quae exiens e pariete; locutus etiam est de bestia, et de ave, et de reptili, et de piscibus. Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, v 10-14 [A.V. iv 30-34]: et quae de regina Shebae memorantur in eodem Libro, Quod venerit ad tentandum eum aenigmatibus, . . . et indicavit ei Salomo omnia verba ejus, non fuit verbum occultum a rege quod non indicaret illi, x 1 seq.: [3] inde patet quid illo tempore dicebatur sapientia, et quinam non solum in Aegypto sed etiam alibi, ut in Syria, Arabia, Babele vocabantur sapientes; sed in sensu interno per "sapientiam Aegyptiacam" non aliud significatur quam scientia rerum naturalium, et per "magiam" scientia rerum spiritualium, ita per "sapientes" scientifica exteriora, et per "magos" scientifica interiora, et per "Aegyptum" in genere scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; (m)per Aegyptum et ejus sapientes non aliud intellectum fuit apud Esaiam, Stulti sunt principes Zoanis, sapientum consiliariorum Pharaonis consilium obbrutuit, quomodo dicitur ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? xix 11, 12.(n) [4] Quod "magi" dicerentur, qui in scientia spiritualium essent, et quoque 4inde in revelationibus, constat a Magis qui ab orientalibus venerunt Hierosolymam, quaerentes ubi esset natus Rex Judaeorum, dicentesque quod viderint Ipsius stellam in oriente, et venerint ad adorandum Ipsum, Matth. ii 1, 2: et quoque constat a Daniele, qui 5vocatur princeps magorum, Dan. iv 6 (A.V. 9): et alibi Regina dixit ad regem Belshazzar, Est vir in regno tuo in quo spiritus deorum sanctorum; et in diebus patris tui lux et intelligentia et sapientia, sicut sapientia deorum, inventa est in eo; ideo rex Nebuchadnezzar pater tuus, principem magorum divinatorum, Chaldaeorum, decisorum constituit eum, Dan. v 11: et 6adhuc, Non inventus est de omnibus sicut Daniel, Hananiah, Mishael, et Azariah; cum namque starent coram rege, omne verbum sapientiae intelligentiae quod quaesivit ex iis rex, deprehendit eos decem vicibus supra omnes magos, divinatores qui in regno illius, Dan. i 19, 20. [5]Quod per "magos" in opposito sensu intelligantur qui perverterunt spiritualia et inde magica exercuerunt, notum est, sicut qui memorantur Exod. vii 9-12, viii 3, (x)15 (A.V. 7, 19), ix 11; magia enim non aliud erat quam perversio, et perversa applicatio talium quae sunt ordinis in mundo spirituali, inde magia descendit; sed magia illa hodie naturalis vocatur, ex causa quia non aliquid supra aut ultra naturam amplius agnoscitur; 7spirituale, nisi per id intelligatur interius naturale, negatur. @1 A I o$ @2 i eorum$ @3 sunt$ @4 i qui$ @5 vocatus est$ @6 alibi$ @7 spirituali$
Arcana Coelestia 5 #5224 "Et narrabat Pharaoh illis somnium 1: 2quod significet de futuris, constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia, praedictio, eventus, de qua n. 5091, 5092, 5104, ita futura; quomodo haec in sensu interno se habent, constat a serie rerum; agitur3 in hoc versu de novo statu naturalis cum in obscuro est propter vera inde exterminata, et quod tunc ibi turba in consultando scientifica de futuris; cum enim tale obscurum contingit, tunc incidit ilico cogitatio quid eventurum; hoc quia commune est in omni tali statu cum regeneratur homo, ideo hic in sensu interno ille status describitur; sed tales status hodie ignoti sunt, [2]tam quia pauci regenerantur quam quia illi qui regenerantur, non reflectunt super talia; quae interius apud hominem peraguntur, hodie non curat homo quia externa occupant totum, et ei apud quem externa occupant totum, hoc est, ubi externa sunt fines vitae, interna nihili sunt; de obscuro4 illo" dicerent, Quid mihi illa, cum nihil lucri inde, nec aliquid honoris? quare cogitandum de statu animae, seu de statu interni hominis, num is in obscuro sit cum vera exterminata, vel num in claro cum vera ibi reposita? ad quid conducit id scire? Num internus aliquis homo sit, et num alius status animae sit quam qui corporis, in dubio sum; immo num aliqua anima sit quae vivit post mortem. Quis redierat ex mortuis, et indicaverat?. Ita loquitur hodie secum homo Ecclesiae, et ita cogitat cum audit aut legit aliquid de statu interni hominis; inde patet unde est quod illa quae intus apud hominem peraguntur, [3]hodie in occulto sint et plane nesciantur; 5tale obscurum intellectus nusquam fuerat apud antiquos, sapientia eorum 6fuerat excolere interiora et sic utramque facultatem tam intellectualem quam voluntariam perficere, et 7per id prospicere animae suae; quod antiquis talia curae fuerint, liquet ab eorum scriptis quae etiam hodie exstant, et quoque ex desiderio omnium audiendi Salomonem, nam Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, 1 Reg. v 14 (A.V. iv 34); et ideo venit regina Shebae; et ex beatitudine in quam venit ex sapientia Salomonis, dixit Beati viri tui, beati servi tui hi, qui stant coram te jugiter, ac audiunt sapientiam tuam, 1 Reg. x 8; quis hodie "se beatum" dicturus ex eo? @1 see p. 24, ft 1$ @2 A I o but see 5220$ @3 i enim$ @4 hoc$ @5 aliud quam cogitare, ita nescit (poss. d.)$ @6 fuit$ @7 sic$
Arcana Coelestia 5 #5225 "Et nemo interpretans illa Pharaoni": quod significet quod nesciretur quid contingeret, constat ex significatione "interpretari" quod sit scire quid contingeret, de qua n. 5141, inde "nemo interpretans" est nescire 1, "nemo" enim in sensu interno est negativum rei, ita "non", nam idea personae vertitur in ideam rei in sensu interno, sicut idea viri, mariti, feminae, uxoris, filii, filiae, pueri, virginis, in ideam veri aut boni, et sicut supra n. 5223, idea magi et sapientis in ideam scientificorum interiorum et exteriorum; causa est quia in mundo spirituali, seu in caelo, non personae sed res sub intuitionem veniunt, personae enim limitant ideam et concentrant ad finitum quoddam, at res non limitant et concentrant sed extendunt ad Infinitum, ita ad Dominum; inde quoque est quod nusquam aliqua persona quae in Verbo nominatur, in caelo percipiatur, sed loco ejus res quae per illam personam repraesentatur, ita quoque nec aliquis populus aut gens, sed quale ejus; immo etiam prorsus nescitur aliquod historicum Verbi de persona, gente ac populo, in caelo, consequenter 2nec scitur quis Abraham, quis Jishak, quis Jacob, quis populus Israeliticus, et quae gens Judaica, sed percipitur ibi quid Abraham, quid Jishak, quid Jacob, quid populus Israeliticus, 3quid gens Judaica4, ita in omnibus reliquis; inde est loquela angelica illimitata et quoque universalis respective. @1 i id$ @2 A is much altered but appears to have been nescitur quis Abraham etc., then changed the several quis to de with ablative, later restored to quis.$ @3 i et$ @4 A i but d hoc est, quid per illos repraesentatur$
Arcana Coelestia 5 #5226 Vers. 9-13. Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone, dicendo, Peccatorum meorum ego recordor hodie. Pharaoh succensuit super servos suos, et dedit me in custodiam domo principis satellitum, me et principem pistorum. Et somniavimus somnium in nocte una, ego et is, quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus. Et ibi cum nobis puer Hebraeus servus 1principis satellitum, et narravimus ei, et interpretatus nobis somnia nostra, cuique secundum somnium (x)suum interpretatus. Et factum, quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit, me reduxit super stationem meam, et eum suspendit. "Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone" significat cogitationem ex sensuali parti intellectuali subjecto: "dicendo" significat perceptionem inde: "Peccatorum meorum 2 recordor hodie" significat de disjunctionis statu: "Pharaoh succensuit super servos suos" significat cum naturale se averteret: "et dedit me in custodiam domo principis satellitum" significat rejectionem ab illis quae primaria interpretationi: "me et principem pistorum" significat utrumque sensuale: "et somniavimus somnium in nocte una" significat praevisum in obscuro: "ego et is" significat de utroque sensuali: "quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus" significat quid eveniret utrique: "et ibi cum nobis puer Hebraeus" significat quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae: "servus principis satellitum" significat in quo verum quod primario inserviret interpretationi: "et narravimus ei" significat quod inde perceptio: "et interpretatus nobis somnia nostra" significat quid inesset praevisis in obscuro: "cuique secundum somnium suum interpretatus" significat ex vero: "et factum, quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit" significat quod sic eveniret: "me reduxit super stationem meam" significat quod sensuale partis intellectualis reciperetur: "et eum suspendit" significat quod sensuale partis voluntariae rejiceretur. @1 Thus A I here and 5237, but see p. 4$ @2 A I o ego here and 5229; cp above$
Arcana Coelestia 5 #5227 "Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone": quod significet cogitationem ex sensuali parti intellectuali subjecto, constat ex significatione "loqui" quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; et ex repraesentatione "principis pincernarum" quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082; quid cogitatio ex sensuali, videatur n. 5141.
Arcana Coelestia 5 #5228 "Dicendo": quod significet perceptionem inde, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quid perceptio inde, seu perceptio ex cogitatione, non ad captum explicari potest quia hodie prorsus ignotum est quid perceptio spiritualis, et quod ignotum est, hoc non intrat in sensum, utcumque describitur; perceptio enim non aliud est quam loquela aut cogitatio angelorum qui apud hominem; illa loquela aut cogitatio cum influit, fit perceptio quod ita sit vel 1non ita sit, sed non apud alios quam qui in bono amoris et charitatis sunt, nam per bonum influit; apud illos perceptio illa producit cogitationes, nam perceptivum illis est commune cogitationis; at perceptio ex cogitatione actualiter non datur sed apparenter; 2verum de hoc arcano non plus dici potest quia, ut dictum, hodie ignotum est quid perceptio. @1 quod$ @2 sed$
Arcana Coelestia 5 #5229 "Peccatorum meorum 1 recordor hodie": quod significet de disjunctionis statu, constat a significatione "peccatorum" quod sint quae inversi ordinis, de qua n. 5076; et ex significatione "recordari" quod sit conjunctio, de qua n. 5169, ita "peccatorum recordari" est 2conjungi cum illis quae inversi ordinis sunt, consequenter 3disjungi a naturali quod per Pharaonem repraesentatur; quod enim conjungitur cum illis quae in inverso ordine sunt, disjungitur ab illis quae in ordine; quod "recordari" sit conjunctio, est quia recordatio alicujus in altera vita conjungit; ut primum enim aliquis spiritus recordatur alterius, sistitur 4is praesens, et quoque ita praesens ut colloquantur; inde est quod angeli et spiritus, omnes quos cognoverunt 5, et de quibus audiverunt, possint offendere, eos praesentes videre, et cum iis loqui, cum Dominus concedit ut illorum recordentur, n. 1114. @1 see p. 29, ft 5.$ @2 A had conjunctio cum illis; note conjunctio below.$ @3 d disjunctio, rewrites it$ @4 A d is, i hic$ @5 i in mundo$
Arcana Coelestia 5 #5230 "Pharaoh succensuit super servos suos": quod significet cum naturale se averteret, constat ex illis quae supra n. 5080, 5081 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 5 #5231 "Et dedit me in custodiam domo principis satellitum": quod significet rejectionem ab illis quae primaria interpretationi, constat etiam ab illis quae supra n. 5083, 5084 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 5 #5232 "Me et principem pistorum": quod significet utrumque sensuale, constat a repraesentatione "principis pincernarum", qui hic intelligitur per "me", quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; et ex repraesentatione "principis pistorum" quod sit sensuale parti voluntariae subjectum in genere, de qua n. 5078, 5082; ita per "me et principem pistorum" significatur utrumque sensuale; dicitur utrumque sensuale quia in homine, quae vitam ejus faciunt, sunt binae facultates, nempe voluntas et intellectus, ad quas se referunt omnia et singula quae in homine; quod binae facultates in homine sint quae constituunt vitam ejus, est quia duo sunt quae faciunt vitam in caelo, nempe bonum et verum; bonum se refert ad voluntatem, verum ad intellectum; inde patet quod duo sint quae faciunt hominem spiritualem, et consequenter illum beatum in altera vita, nempe charitas et fides; charitas enim est bonum, et fides est verum; et charitas se refert ad voluntatem, et fides ad intellectum; [2]ad illa bina, nempe ad bonum et verum, etiam se referunt omnia et singula in natura, inde existunt et inde subsistunt; quod ad illa bina se referant, patet manifeste ex calore et luce; calor se refert ad bonum et lux ad verum, quapropter etiam calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; cum omnia et singula in universa natura ad illa bina, nempe ad bonum et verum, se 1referunt, et bonum repraesentatur in calore, et fides in luce, judicet quisque qualis homo est ex sola fide absque charitate, seu quod idem, ex solo intelligere verum absque velle bonum; annon similis est statui hiemis, quando lux splendet et usque omnia et singula torpent quia absque calore? Talis status est hominis qui in sola fide est et non in bono amoris; est in gelu et in tenebris, in gelu quia est contra bonum, in tenebris quia ex eo est contra verum; qui enim est contra bonum 2, is quoque contra verum est, utcumque videatur sibi quod non sit, nam unum trahit in suam partem alterum; talis fit ejus status post mortem. @1 referant$ @2 i est$
Arcana Coelestia 5 #5233 "Et somniavimus somnium in nocte una": quod significet praevisum in obscuro constat a significatione "somnii" quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091; et ex significatione "noctis" quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita obscurum.
Arcana Coelestia 5 #5234 "Ego et is": quod significet de utroque sensuali, constat ex repraesentatione "pincernae", qui hic est "ego", quod sit unum sensuale, et ex repraesentatione "pistoris", qui hic est "is", quod sit alterum sensuale, de quibus mox supra n. 5232.
Arcana Coelestia 5 #5235 "Quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus": quod significet quid eveniret utrique, constat ex significatione "interpretationis" quod sit quid in se haberet et quid contingeret, de qua n. 5093, 15105, 5107, 5141, ita quid eveniret, nempe ex praeviso, quod significatur per "somnium", n. 5233. @1 I has 5705, 5707, 5741. S wrote 51 rather like 57$
Arcana Coelestia 5 #5236 "Et ibi cum nobis puer Hebraeus": quod significet quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae, constat ex significatione "pueri" quod sit insons, de qua sequitur; et ex significatione "Hebraei" quod sit qui ab Ecclesia, de qua n. 5136, ita quod est Ecclesiae; quod tentationis causa illuc 1rejectus, significatur per quod "ibi esset", nempe in custodia; nam per custodiam in quam missus Josephus, significatur status tentationis, n. 5036, 5037, 5039, 5044, 5045, de quo statu in cap. xxxix et xl actum est. [2]Quod "puer" sit insons, est quia infans in sensu interno est innocens; in Verbo enim memoratur lactens, infans, puer, et per illos significantur tres gradus innocentiae, primus gradus per "lactentem", alter per "infantem", et tertius per "puerum"; sed quia apud puerum exui incipit innocentia, ideo per "puerum" significatur id innocens quod vocatur insons; quia innocentiae tres gradus per illos, etiam amoris et charitatis tres gradus per eosdem significantur, ex causa quia amor caelestis et spiritualis, hoc est, amor in Dominum et charitas erga proximum, non dari possunt nisi quam in innocentia; sed sciendum quod innocentia lactentium, infantum et puerorum sit modo externa, et quod non detur apud hominem innocentia interna quam postquam is e novo natus est, hoc est, e novo (t)quasi factus lactens, infans et puer; hi status sunt qui per illos significantur in Verbo, nam in sensu interno Verbi non nisi quam spirituale intelligitur, proinde spiritualis nascentia quae renascentia et quoque regeneratio vocatur. [3]Quod innocens quod insons dicitur, significetur per "puerum", constat apud Lucam, Jesus dixit, Quicumque non recipit regnum Dei ut 2puer, non ingredietur in illud, xviii 17; "recipere regnum Dei ut puer" est charitatem et fidem ex innocentia: apud Marcum, Jesus accepit 2puerum, statuit illum in medio eorum inque ulnas suscepit illum; dixit illis, Quisquis unum ex talibus pueris suscipit in nomine Meo, Me suscipit, ix 36, 37, Luc. ix 47, 48; per "puerum" hic repraesentata est innocentia quam qui suscipit, Dominum suscipit, quia Ipse est ex Quo omne innocentiae; quod "suscipere puerum in nomine Domini" non 3 sit 4puerum suscipere, quisque videre potest, 5ita quod caeleste per id repraesentatum sit: [4]apud Matthaeum, 6Pueri in templo clamarunt, Osanna filio Davidis: indignati sunt, ...7quare Jesus dixit illis, Anne legistis quod ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem? xxi 15; 16, Ps. viii 3 (A. V. 2); quod "pueri clamarent, Osanna filio Davidis" erat ut repraesentaretur quod innocentia solum agnoscat et recipiat Dominum, hoc est, illi 8quibus innocentia est; per quod "ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem" significatur quod non per aliam viam laus ad Dominum venire queat quam per innocentiam; per hanc solam fit omnis communicatio, et omnis influxus, proinde accessus; (m)inde est quod Dominus dicat, apud 9eundem, Nisi conversi fueritis, et fiatis sicut 10pueri, non ingrediemini in regnum caelorum, xviii 3.(n) [5]Etiam in (t)sequentibus his locis per "puerum" significatur 11innocentia: apud Zachariam, )Implebuntur plateae urbis pueris et puellis, ludentibus in plateis ejus, viii 5; ibi de nova Hierosolyma, seu regno Domini: apud Davidem, Laudate Jehovam ...juvenes et etiam virgines, senes cum pueris, Ps. cxlviii 12: apud eundem, Jehovah renovat e fovea vitam tuam, ...saturat bono os tuum ut renoveris sicut aquila pueritia tua, Ps. ciii 4, 5: apud Joelem, Super populum Meum jecerunt sortem, quia dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino quod biberunt, iv 3 (A.V. iii 3): apud Jeremiam, Dispergam per te virum et feminam, et dispergam per te senem et puerum, et dispergam per te juvenem et virginem, ii 22: apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 (A. V. 6). @1 rejectum$ @2 Gk "padiov"$ @3 i ideo$ @4 Dominum$ @5 d consequenter, i sed$ @6 Gk "paidas"$ @7 sed$ @8 qui innocentes sunt$ @9 Matthaeum$ @10 Gk "paidia"$ @11 innocens$ @12 Implebantur A I, but see 2336, 2348, 10416.$
Arcana Coelestia 5 #5237 "Servus principis satellitum": quod significet in quo verum quod primario inserviret interpretationi, constat a praedicatione "servi" quod sit de vero, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione "principis satellitum" quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966, 5084; et quia verum inservit interpretationi, nempe Verbi, per servum principis satellitum" significatur hic verum inserviens.
Arcana Coelestia 5 #5238 "Et narravimus ei": quod significet quod inde perceptio, constat a significatione "narrare" quod sit perceptio, de qua n. 3209.
Arcana Coelestia 5 #5239 "Et interpretatus nobis somnia nostra": quod significet quid inesset praevisis in obscuro, constat a significatione "interpretari" quod sit quid inesset, de qua n. 5093, 5105, 5107; et ex significatione "somniorum" quod sint praevisa in obscuro, de qua supra n. 5233.
Arcana Coelestia 5 #5240 "Cuique secundum somnium suum interpretatus": quod significet ex vero; "et factum quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit": quod significet quod sic eveniret, constare potest ex eo quod per illa verba significetur eventus rei, qui ex vero talis fuit sicut praedixit.
Arcana Coelestia 5 #5241 "Me reduxit super stationem meam": quod significet quod sensuale partis intellectualis reciperetur, constat ex significatione "pincernae", qui hic intelligitur per "me", quod sit sensuale partis intellectualis, de qua supra; et ex significatione "reducere super stationem" quod sit redigere in ordinem et subordinare, de qua n. 5125, 5165, ita quoque recipere.
Arcana Coelestia 5 #5242 "Et eum suspendit": quod significet quod sensuale partis voluntariae rejiceretur, constat ex significatione "pistoris", qui hic intelligitur per "eum", quod sit sensuale partis voluntariae, de qua supra; et ex significatione "suspendere" quod sit rejicere, de qua n. 5156, 5167. Haec ulterius explicare non opus est quia prius explicata sunt, sunt enim talia quae iterum dicta sunt propter seriem.
Arcana Coelestia 5 #5243 Vers. 14. Et misit Pharaoh, et vocavit Josephum, et acceleraverunt eum e fovea, et totondit, et mutavit vestes suas, et venit ad Pharaonem. "Et misit Pharaoh" significat naturalis novi propensionem: "et vocavit Josephum" significat ad recipiendum caeleste spiritualis: "et acceleraverunt eum e fovea" significat festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem: "et totondit" significat rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis: "et mutavit vestes suas" significat quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia: et venit ad Pharaonem" significat sic communicationem cum novo naturali.
Arcana Coelestia 5 #5244 "Et misit Pharaoh": quod significet naturalis novi propensionem, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturalis homo novus, de qua n. 5079, 5080; propensio ad recipiendum caeleste spiritualis significatur per quod "miserit et vocaverit Josephum"; ipsa propensio patet a sequentibus, quod dederit eum super 1domum suam et super omnem terram Aegypti, et dixerit quod super ore ejus oscularetur omnis populus ejus, vers. 40-43. Cum his ita se habet: cum status plenus est, hoc est, cum omnia parata sunt in naturali ad recipiendum influxum ab interiore seu superiore, et ad sibi applicandum illa quae influunt, tunc quoque naturale in propensione est, hoc est, in affectione recipiendi, ita accommodatur unum alteri cum homo renovatur a Domino. @1 A had domum suam, but altered to domo sua; see verse 40$
Arcana Coelestia 5 #5245 "Et vocavit Josephum": quod significet ad recipiendum caeleste spiritualis, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; quod ad recipiendum illud significetur per quod "vocaverit", videatur mox supra n. 5244.
Arcana Coelestia 5 #5246 "Et acceleraverunt eum e fovea": quod significet festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem, constat ex significatione "foveae" quod sit status vastationis et quoque tentationis, de qua n. 4728, 4744, 5038; et ex significatione "accelerare eum ex (c)illa" quod sit festina rejectio talium quae inde, nempe ex statu tentationis; cum enim "fovea" est status tentationis, tunc "accelerare aliquem ex illa" est removere talia quae ex illo statu, consequenter rejicere, ut quoque a nunc sequentibus patet, illa enim quae erant foveae rejecit, totondit enim se, et mutavit vestes; [2]status tentationis 1 respective ad statum post illum, 2est quoque sicut status foveae seu carceris, squalidus et immundus; cum enim tentatur homo, tunc immundi spiritus prope 3illum sunt, et circumcingunt, et excitant (t)mala et falsa quae apud illum, et quoque detinent illum in illis et exaggerant usque ad desperationem; inde est quod homo tunc in immundo et squalido sit 4; etiam status ille cum sistitur videndus in altera vita, (status omnes spirituales ad visum ibi exhiberi possunt) tunc apparet ille sicut nimbus exhalatus e locis sordidis, et quoque fetor inde percipitur; talis apparet sphaera qua circumcingitur is qui in tentatione est, et quoque qui in vastatione, hoc est, qui in fovea 5 in terra inferiore, de qua n. 4728. [3]At cum status tentationis cessat, tunc dissipatur ille nimbus et fit serenum; causa est quia falsa et mala apud hominem per tentationes aperiuntur et removentur; cum aperiuntur apparet illud nimbosum, et cum removentur, apparet serenum; status illius mutatio etiam significatur per quod "Josephus totonderit", et quod "mutaverit vestes". [4]Comparari etiam status tentationis potest cum illo statu in quo homo est cum inter latrones, a quo cum venit, est horridus quoad comas, asper quoad faciem, et ruptus quoad vestes; si in tentatione succumbit, manet in tali statu, at si in tentatione vincit, tunc postquam reposuit faciem, pectinavit comas et mutavit vestes, in statum hilarem et serenum venit; sunt quoque spiritus et genii infernales qui instar latronum tunc circumdant et aggrediuntur, et inducunt tentationes. Ex his nunc patet quod per "acceleraverunt eum e fovea" significetur festina rejectio talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutatio. @1 i etiam talis est$ @2 quod sit$ @3 A d illum$ @4 i sicut qui in fovea$ @5 i quae$
Arcana Coelestia 5 #5247 "Et totondit": quod significet rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis, constat ex significatione "tondere", nempe caput et barbam, quod sit rejicere talia quae sunt exterioris naturalis; "capillus" enim seu pilus, qui tondebatur, significat id naturale, videatur n. 3301; etiam pilus tam capitis quam barbae correspondet in Maximo Homine exteriori naturali, quapropter etiam sensuales homines, hoc est, illi qui nihil nisi quam naturale crediderant nec intelligere voluerunt aliquid interius 1seu purius dari quam quod sensibus capere possunt, illi in altera vita in luce caeli apparent pilosi, adeo ut facies vix aliud sit quam pilus barbae; pilosae tales facies multoties mihi visae sunt; qui autem rationales homines fuerunt, hoc est, spirituales, apud quos naturale rite subordinatum fuerat, illi apparent decenter comati; immo ex coma in altera vita cognosci potest quales sunt quoad naturale; quod spiritus in coma appareant, est quia in altera vita spiritus prorsus apparent sicut homines in terra; inde etiam est quod visi angeli in Verbo describantur etiam quandoque quoad comas. [2]Ex his constare potest quid "tondere" significat; ut apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ...exuent vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, nec sanctificabunt populum vestibus suis; et caput suum non radent, et comam non demittent, tondendo tondebunt capita sua, xliv (15), 19, 20; ibi de novo Templo, et de novo sacerdotio agitur, hoc est, de nova Ecclesia, ubi "induere vestes alias" significat sancta vera, "caput non radere, 2 comam non demittere, sed tondendo tondere capita" significat non rejicere naturale sed accommodare ut concordet, ita subordinare; quisque qui sanctum credit Verbum, videre potest quod haec et reliqua de nova terra, nova civitate, (c)ac de novo Templo et novo sacerdotio, apud Prophetam, prorsus se non habitura sint sicut ibi in littera memorantur, ut quod "sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ministrabunt ibi", et quod tunc "exuent vestes ministerii et induent alias", quodque "tondebunt capita", sed quod omnia et singula ibi signficent talia quae sunt novae Ecclesiae. [3]Quae de sacerdote magno, 3filiis Aharonis, et de Levitis statuta sunt, apud Mosen, Sacerdos magnus ex fratribus suis, super cujus est effusum caput oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. xxi 10: Filii Aharonis non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae suae radent; ...sancti erunt Deo suo, nec profanabunt nomen Dei sui, Lev. xxi 5, 6: Purifices ita Levitas; asperge super illos aquas expiationis, et transire facient novaculam super carnem suam, et lavabunt vestes suas, et puri erunt, Num. viii 7; nec mandata fuissent nisi sancta in se habuissent; quod "sacerdos magnus non caput suum raderet et non vestes suas dissueret", quod "filii Aharonis non capiti suo" calvitiem inducerent, nec angulum barbae raderent", et quod "Levitae cum purificarentur, raderentur novacula super carnem", quid sancti in his, et quid Ecclesiae in his? sed habere externum seu naturalem hominem subordinatum interno seu spirituali, et sic utrumque subordinatum Divino, hoc sanctum est quod 4etiam percipiunt angeli cum illa Verbi leguntur ab homine: [4]similiter quod Naziraeus, qui sanctus esset Jehovae, si mortuus fuerit juxta illum forte subito, et polluerit caput naziraeatus sui, quod tonderet caput suum in die munditiae suae, in die septimo tonderet illud. ...Tum quod Naziraeus in die quo implentur dies naziraeatus ejus, ...tonderet ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui, et acciperet crinem capitis sui, ...et daret super ignem qui sub sacrificio pacificorum, Num. vi (x)8, 9, 13, 18; quid Naziraeus, et quid sancti repraesentabat, videatur n. 3301; 5quod sanctum in crinibus ejus constaret, nusquam comprehendi potest nisi sciatur quid "crinis" est per correspondentiam, ita cui sancto crinis naziraei correspondebat; pariter nec 6comprehendi potest unde robur Simsoni ex crinibus, de quibus ille ita ad Delilam, Novacula non ascendit super caput meum, quia naziraeus Dei ego ab utero matris meae; si radar, recedet a me robur, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo: ...et Delilah vocavit virum qui rasit septem cincinnos capitis ejus, ...et recessit robur ejus a super eo. ...Et dein cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus erat, rediit robur ei, Jud. xvi 17, 19 (22, 28); quis absque cognitione ex correspondentia nosse potest quod Dominus quoad Divinum Naturale repraesentaretur per "naziraeum", et quod "naziraeatus" non aliud fuerit, et quod robur Simsoni ex repraesentativo illo? [5]qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, et quod sensus litterae sit repraesentativus rerum quae in sensu interno, vix aliquid sancti in his 7agnoscet, cum tamen sanctissimum inest. Qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, qui 8 sanctus, nec 9scire potest quid sequentia haec in sinu gerunt; ut quae apud Jeremiam, Periit veritas, et excisa est ex ore eorum, abscinde crines tui naziraeatus, et abjice, vii 28, 29: apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii, per regem Asshuris, caput et pilos pedum, et etiam barbam consumet, (x)vii 20: apud Micham, Calvitiem induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam, sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16; et praeterea nec sciet quid sancti involvit quod 10memoratur de Elia quod esset Vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos suos, 2 Reg. i 8: Et cur pueri qui vocabant Elisaeum calvum, discerpti essent ab ursis e silva, 2 Reg. ii (x)23, 24; [6]per "Eliam" et per "Elisaeum" repraesentabatur Dominus quoad verbum; ita per (c)eos repraesentabatur Verbum, in specie propheticum, videatur Praef. ad Gen. xviii et n. 2762; "pilosum" et "cingulum corii" significabat sensum litteralem, "vir pilosus" illum quoad vera, "cingulum corii circa lumbos" illum quoad bona, sensus enim litteralis est sensus naturalis ejus, nam (t)est ex illis quae in mundo et sensus internus est sensus spiritualis quia (t)est ex illis quae in caelo; hi bini sensus se habent sicut internum et externum apud hominem, et quia internum non est absque 11externo, nam externum est ultimum ordinis in quo subsistit internum, ideo ignominiosum contra Verbum erat "vocare Elisaeum calvum", quasi esset absque 12 externo, ita Verbum absque sensu adaequato captui hominis. [7]Ex his constare potest quod singula Verbi sancta sint; at sanctitas quae inibi, non apparet ad intellectum nisi ei qui novit sensum ejus internum, 13usque tamen ad apperceptionem per influxum e caelo ei qui Verbum sanctum credit; influxus ille fit per sensum internum in quo sunt angeli, qui sensus, quamvis non intelligitur ab homine, usque afficit, quia affectio angelorum qui in illo sunt, communicatur; inde quoque patet quod Verbum datum sit homini ut communicatio ei sit cum caelo, utque Divinum Verum quod in caelo, per influxum afficiat. @1 aut$ @2 i et$ @3 filius I$ @4 significatur, hoc sanctum quoque est, quod$ @5 naziraeatus erat crinis, quod sanctum ejus$ @6 sciri$ @7 agnosceret$ @8 i respective$ @9 sciet$ @10 dicitur$ @11 interno I$ @12 i omni$ @13 at vero$
Arcana Coelestia 5 #5248 "Et mutavit vestes 1: "quod significet quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia, constat a significatione "mutare" quod sit removere et rejicere; et ex significatione "vestium" quod sint illa quae sunt interioris naturalis, de qua sequitur; quod induerit convenientia, quae per "novas vestes" significantur, inde fluit. Vestes memorantur saepius in Verbo et per illas intelliguntur ea quae infra seu extra sunt ac tegunt ea quae supra seu intra sunt; quapropter per "vestes" significatur externum hominis, proinde naturale, nam hoc tegit internum ejus et spirituale; in specie per "vestes" significantur vera quae fidei, quia haec tegunt bona quae charitatis; hoc significativum habet originem suam ex vestibus quibus spiritus et angeli apparent induti; spiritus apparent in vestibus absque splendore, angeli autem in vestibus cum splendore, et quasi a splendore, nam ipse splendor circum illos apparet sicut vestis, ad instar sicut vestimenta 2Domini cum transformatus, 3quae fuerunt sicut lux, Matth. xvii 2, et sicut album fulgurans, Luc. ix 29; ex vestibus etiam spiritus et angeli cognosci possunt quales sunt quoad vera fidei, quia haec per "vestes" repraesentantur, sed vera fidei qualia sunt in naturali; qualia autem in rationali apparet ex facie et ejus pulchritudine; splendor qui vestibus (c)eorum, est ex bono amoris et charitatis; hoc bonum per translucentiam dat splendorem; ex his constare potest 4quid per vestes repraesentatur in spirituali mundo, consequenter quid vestes sunt in spirituali sensu. [2]Vestes autem quas Josephus mutavit, nempe quas exuit, fuerunt vestes foveae seu carceris, per quas significantur fallacia et falsa quae in tentationum statu a malis geniis et spiritibus excitantur, quapropter per "mutavit vestes" significatur rejectio et mutatio quoad illa quae interioris naturalis; et vestes quas induit, fuerunt talia quae convenirent, quapropter etiam significatur induitio convenientium. Videantur quae prius de vestibus dicta et ostensa sunt, nempe, quod caelestia non vestiantur, sed spiritualia et naturalia, n. 297: quod "vestes" sint vera inferiora respective, n. 1073, 2576: quod "mutare vestes" fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, inde quoque "vestes mutatoriae", n. 4545: quod "discindere vestes" fuerit repraesentativum luctus super verum amissum et deperditum, n. 4763: quid significatur per "illum qui intravit non veste nuptiali indutus", n. 2132. @1 A I here o suas; cp 5243$ @2 Domino I$ @3 cujus vestimenta$ @4 A reverses, thus quid ...sensu, hoc est, quid ...mundo; I has consequenter for hoc est$
Arcana Coelestia 5 #5249 "Et venit ad Pharaonem": quod significet communicationem cum novo naturali, constat a significatione "venire" 1quod sit communicatio hic per influxum; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit novum naturale, de qua n. 5079, 5080, 5244. Quid 2haec quae in hoc versu, involvunt, patet ab illis quae explicata sunt; agitur enim de Josepho quomodo is ex fovea 3liberatus est et ad Pharaonem venit; per "Josephum" in sensu interno repraesentatur Dominus 4quoad caeleste spiritualis, et per "Pharaonem" repraesentatur 5naturalis seu externus homo; per "foveam in qua Josephus", repraesentatur status tentationis Domini quoad caeleste spiritualis, et per "vocationem e fovea a Pharaone" significatur status liberationis a tentationibus, et porro status influxus et communicationis dein cum novo naturali; ex his patet quod in sensu interno describatur hic quomodo Dominus Naturale Suum novum fecit, et tandem Divinum; [2] haec sunt quae angeli caelestes cogitant cum historica haec leguntur ab homine; talia cogitare etiam illis jucundissimum est, nam sunt in sphaera Divina Domini, ita quasi in Domino, et tunc in perceptione intimi gaudii sunt cum in cogitatione de Domino et de salvatione generis humani, per quod Dominus Humanum in Se Divinum fecerit; utque angeli in caelestissimo illo gaudio detinerentur et simul in sapientia, ideo Divinus ille processus in sensu interno Verbi plene descriptus est; et simul in illo processus regenerationis hominis, regeneratio enim hominis est imago glorificationis Domini, n. "x"3138, 3212, 3296, 3490, 4402. Plures fortassis miraturi sunt quid inter se loquuntur angeli, consequenter quid inter se homines post mortem qui fiunt angeli; sed sciant quod talia sint quae in sensu interno Verbi continentur, nempe de glorificatione Domini, de regno Ipsius, de Ecclesia, de regeneratione hominis per bonum amoris et verum fidei, 6sed de his per arcana quae quoad perplurimam partem ineffabilia sunt. @1 ad aliquem quod sit influere, et per influxum communicare$ @2 i tunc$ @3 emersit$ @4 i et quidem$ @5 Naturale$ @6 et$
Arcana Coelestia 5 #5250 Vers. 15, 16. 1Et dixit Pharaoh ad Josephum, Somnium somniavi, et interpretans nemo illud, et ego audivi super te, dicendo, audias somnium ad interpretandum illud. Et respondit Joseph Pharaoni, dicendo, Non ad me, Deus respondebit pacem, Pharaoh. "Et dixit Pharaoh ad Josephum" significat perceptionem caelestis spiritualis e naturali: "Somnium somniavi" significat praedictionem: "et interpretans nemo illud" significat ignorationem quid inesset: "et ego audivi super te" significat facultatem caelestis spiritualis: "dicendo, audias somnium ad interpretandum illud" significat appercipiendi quid praevisis inest: "et respondit Joseph Pharaoni" significat cognitionem: "dicendo, Non ad me" significat quod non ex humano solo: "Deus respondebit pacem, Pharaoh" significat ex Divino Humano per conjunctionem. @1 A first copied vv. 15-24 followed by "Et dixit Pharaoh ad Josephum, significat", but d all after v. 16.$
Arcana Coelestia 5 #5251 "Et dixit Pharaoh ad Josephum": quod significet perceptionem caelestis spiritualis e naturali, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594,4963, 5086, 5087, 5106, 5249; quod perceptio caelestis spiritualis e naturali significetur, est quia Dominus per utrumque, nempe per "Josephum" et per "Pharaonem" repraesentatur; per "Josephum" quoad caeleste spiritualis et per "Pharaonem" quoad naturale, inde per "dixit Pharaoh ad Josephum" significatur perceptio Domini ex caelesti spiritualis in naturali; sed quid et qualis perceptio illa est, non ad captum dici potest nisi prius formatum sit aliquid ideae de perceptione spirituali, deque caelesti spiritualis, et quoque de naturali qualiter distinctum est a spirituali; de illis quidem aliqua prius dicta sunt, sed revocanda forent.
Arcana Coelestia 5 #5252 "Somnium somniavi": quod significet praedictionem, constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia, et inde praedictio, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, 5233; quod somnium hic 1praedictio sit, etiam a sequentibus patet, 2in somnio enim praedictum est de septem annis abundantiae annonae et de septem annis famis. @1 praedicatio I$ @2 ex$
Arcana Coelestia 5 #5253 "Et interpretans nemo illud": quod significet ignorationem quid inesset, constat ex significatione "interpretari" quod sit quid inesset, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, inde ignoratio quid inesset, significatur per quod "nemo interpretans illud". "Nemo" in sensu interno non est nemo aut nullus sed est mere negativum, hic ideo "non", ita quod non sciatur seu quod ignoretur; causa est quia in sensu interno non aliqua persona, et ne quidem aliquid determinatum ad personam, spectatur, videatur n. 5225, et in voce "nemo" aut "nullus" aliquid personae in communi involvitur; sunt tria in genere quae ex sensu litterae Verbi pereunt dum fit sensus internus, nempe id quod est temporis, id quod est spatii, et id quod est personae; [2] causa est quia in mundo spirituali non est tempus, nec est spatium, haec bina 1sunt propria naturae, quapropter etiam de morientibus dicitur quod e tempore excedant, et quod relinquant illa quae temporis sunt; quod in mundo spirituali non spectatur aliquid 2determinatum ad personam, est causa quia intuitio personae in loquela contrahit ideam et limitat, non autem extendit et illimitatam reddit; extensum et illimitatum in loquela facit 3quod universalis sit, et 4quod innumerabilia et quoque ineffabilia comprehendat et exprimere possit; loquela angelorum inde talis est, imprimis loquela angelorum caelestium quae (t)est illimitata respective; inde omne sermonis eorum influit in infinitum et in aeternum, consequenter in Divinum Domini. @1 enim propria naturae sunt$ @2 personae, causa est$ @3 universalis ejus$ @4 i consequenter$
Arcana Coelestia 5 #5254 "Et ego audivi super te": quod significet facultatem caelestis spiritualis; "dicendo, audias somnium ad interpretandum illud": quod significet appercipiendi quid praevisis inest, constat ex significatione "audire super te" quod sit appercipere et nosse quod talis sit, proinde quod facultas; ex repraesentatione "Josephi" ad quem illa dicuntur, quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594, 4963, 5086, 5087, 5106; ex significatione "audire" quod sit appercipere, de qua n. 5017; ex significatione "somnii" quod sit praevisum, de qua mox supra n. 5252; et ex significatione "interpretari" quod sit quid inesset, de qua etiam supra n. 5253; inde patet quod per "ego audivi super te, dicendo, audias somnium ad interpretandum illud" significetur facultas caelestis spiritualis appercipiendi quid praevisis inest.
Arcana Coelestia 5 #5255 "Et respondit Joseph Pharaoni": quod significet cognitionem, constat ex significatione "respondere ad aliquid" cum interrogatur, quod sit dare novisse quomodo se habet, proinde cognitio.
Arcana Coelestia 5 #5256 "Dicendo, Non ad me": quod significet quod non ex humano solo, constare potest ex significatione "non ad me", seu non pertinens ad se, cum agitur de Domino, Qui repraesentatur per Josephum, quod sit non ex humano solo sed ex Divino, nam Divinum praevidet, proinde novit quid inest; Domino enim (t)praevidentia et providentia fuit cum in mundo, 1quidem in humano, sed ex Divino; at dein cum glorificatus, est ex solo Divino, nam humanum glorificatum est Divinum; humanum in se spectatum non est nisi quam forma recipiens vitae a Divino, at Humanum glorificatum Domini, seu Divinum Humanum Ipsius, non est forma recipiens vitae a Divino sed est Ipsum Esse vitae, et quod inde procedit, est vita; talem ideam de Domino habent angeli; at qui ab Ecclesia Christiana hodie in alteram vitam veniunt, paene omnes ideam de Domino sicut de alio homine habent, non modo separatam a Divino, tametsi Ipsi Divinum quoque adjungunt, sed etiam separatam a Jehovah, et quod magis, separatam etiam a sancto quod procedit ab Ipso; unum quidem Deum dicunt sed usque cogitant tres, et actualiter Divinum inter tres partiuntur; distinguunt enim in personas, et quamlibet Deum vocant, 2et cuique proprium distinctum tribuunt; inde de Christianis dicitur in altera vita quod tres Deos colant, quia tres cogitant utcumque unum dicunt. [2] Qui autem gentiles fuerunt et conversi ad Christianismum, illi in altera vita Dominum solum adorant, et hoc ex causa quia crediderunt quod non potuerit aliud esse quam quod supremus Deus se manifestaverit in terra sicut homo, et quod supremus Deus sit Divinus Homo; et si de supremo Deo non illam ideam haberent quod nullam possent habere, sic nec cogitare de Deo, consequenter non cognoscere Illum, minus amare Illum. @1 non ex$ @2 cui$
Arcana Coelestia 5 #5257 "Deus respondebit pacem, Pharaoh": quod significet ex Divino Humano per conjunctionem, constare potest ab illis quae mox supra n. 5256 dicta sunt; et 3ex significatione "pacis quam Deus respondebit" quod sit ex Divino Humano Domini; quod "Deus" sit Divinum, constat absque explicatione, et quod "pax" in supremo sensu sit Dominus, videatur n. 3780, 4681; quod per conjunctionem, nempe cum caelesti spiritualis, et per id cum naturali, est quia de conjunctione illa hic agitur. @1 i quoque$
Arcana Coelestia 5 #5258 Vers. 17-24. Et locutus Pharaoh ad Josephum, In somnio meo, ecce me stantem juxta ripam fluvii. Et ecce e fluvio ascendentes septem vaccae pingues carne et pulchrae forma, et pascebant in ulva. Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas, tenues et malae forma valde, et macilentae carne; non vidi sicut eas in omni terra Aegypti quoad malignitatem. Et comederunt vaccae macilentae et malae septem vaccas priores pingues. Et venerunt ad viscera earum, et non cognitum quod venerint ad viscera earum, et aspectus earum malignus quemadmodum in initio; et expergefactus sum. Et vidi in somnio meo, et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno, plenae et bonae. Et ecce septem aristae aridae, graciles et exustae euro, germinantes post illas. Et absorpserunt aristae graciles septem aristas bonas: et dixi ad magos, et nemo indicans mihi. "Et locutus Pharaoh ad Josephum" significat 1cogitationem caelestis spiritualis e naturali: "In somnio meo" significat praevisum in obscuro: "ecce me stantem juxta ripam fluvii" significat a termino ad terminum: "et ecce e fluvio" significat quod in termino: "ascendentes septem vaccae" significat vera naturalis: "pingues carne" significat quae charitatis: "et pulchrae forma" significat quae fidei inde: "et pascebant in ulva" significat instructionem: "et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas" significat falsa quae naturalis juxta: "tenues et malae forma valde" significat quae vana et nullius fidei: "et macilentae carne" significat quae nec charitatis: "non vidi sicut eas in omni terra Aegypti quoad malignitatem" significat talia quae nullo modo cum veris et bonis conjungi possent: "et comederunt vaccae macilentae et malae" significat quod falsa quae non charitatis et non fidei exterminarent: "septem vaccas priores pingues" significat vera quae fidei ex charitate: "et venerunt ad viscera earum" significat exterminationem interiorem: "et non cognitum quod venerint ad viscera earum" significat quod vera boni non amplius appercepta: et aspectus earum malignus quemadmodum in initio" significat quod nihil communicationis et conjunctionis: "et expergefactus sum" significat illustrationis statum: "et vidi in somnio meo" significat adhuc praevisum in obscuro: "et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno" significat scientifica quae naturalis, conjuncta: "plenae et bonae" significat quibus illa quae fidei et charitatis inapplicari possent: "et ecce septem aristae aridae, graciles, et exustae euro" significat scientifica nullius usus et plena cupiditatum: "germinantes post illas" significat apparentes juxta: "et absorpserunt aristae graciles septem aristas bonas" significat quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica usus: "et dixi ad magos" significat consultationem cum scientificis interioribus: "et nemo indicans mihi" significat quod ex illis nihil apperceptum. @1 cognitionem I$
Arcana Coelestia 5 #5259 "Et locutus Pharaoh ad Josephum": quod significet cogitationem caelestis spiritualis e naturali, constat ex illis quae supra n. 5251 dicta sunt, ubi similia, praeter solum quod ibi 1dicatur, "dixit Pharaot ad Josephum", hic autem 2"locutus ad illum", "dixit" enim significah perceptionem, "locutus" autem cogitationem, n. 2271, 2287, 2619. Quod per "locutus Pharaoh ad Josephum" significetur cogitatio caelestis spiritualis e naturali, et non vicissim, est quia id quod exterius est, nusquam cogitat ex se, sed ex interiore, seu quod idem, id quod inferius est, non nisi quam a superiore, tametsi dum interius seu superius cogitat in exteriore seu inferiore, apparet sicut exterius seu inferius ex se cogitaret, sed est fallacia; (m t)se habet hoc sicut qui videt aliquid in speculo et non scit quod ibi speculum sit, 3is putat quod ibi sit ubi apparet, cum tamen non ibi sit; [2] quia nunc caeleste spiritualis est interius seu superius, et naturale est exterius seu inferius, inde per "locutus Pharaoh ad Josephum" in sensu interno significatur cogitatio caelestis spiritualis e naturali.(n) Verbo, nihil quod infra est, potest quicquam ex se, sed quod potest, hoc habet a superiore, et quia ita, sequitur evidenter quod a Supremo sit omne, hoc est, a Divino; consequenter quod homo ex intellectu cogitet, et ex voluntate agat, id a Supremo seu a Divino habeat, 4at quod false cogitet et male agat, est ex forma quam sibi ipsi impressit; 5sed quod vere cogitet et bene agat, est ex forma quam receperat a Domino; notum enim est quod una eademque potentia et vis (t)producat motus diversos secundum constructiones in mediis et extremis, ita in homine vita ex Divino diversas cogitationes et diversas actiones, secundum formas. @1 dicitur quod,$ @2 i quod$ @3 tunc$ @4 sed$ @5 at$
Arcana Coelestia 5 #5260 Sequentia in hoc serie sunt paene eadem quae prius in hoc capite a n. 5195 ad 5217 explicata sunt, quapropter supersedetur illa ulterius explicare.
Arcana Coelestia 5 #5261 Vers. 25-27. Et dixit Joseph ad Pharaonem, Somnium Pharaonis unum illud, quod Deus faciens indicavit Pharaoni. Septem vaccae bonae septem anni eae, et septem aristae bonae septem anni illae; somnium unum illud. Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae; et septem aristae vacuae, exustae euro, erunt septem anni famis. "Et dixit Joseph ad Pharaonem" significat perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: "somnium Pharaonis unum illud" significat simile in utroque 1quod praevisum: "quod Deus faciens indicavit Pharaoni" significat quid 2provisum quod appercipere datum naturali: "septem vaccae bonae septem anni eae" significat status multiplicationis veri in interiore naturali: "et septem aristae bonae septem anni illae" significat status multiplicationis veri in exteriore naturali: "somnium unum illud" significat quod utrumque erit per conjunctionem: "et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae" significat status multiplicationis falsi infestantis interius naturale: "et septem aristae vacuae, exustae euro" significat status multiplicationis falsi infestantis exterius naturale: "erunt septem anni famis" significat inde defectum et privationem veri apparentem. @1 quoad I$ @2 praevisum I$
Arcana Coelestia 5 #5262 "Dixit Joseph ad Pharaonem": quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit 1percipere; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de quibus singulis saepe prius. @1 perceptio$
Arcana Coelestia 5 #5263 "Somnium Pharaonis unum illud": quod significet simile in utroque quod praevisum, constat ex significatione "somnii" quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, 5233; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione "unum illud" quod hic sit simile in utroque, nempe naturali, interiore et exteriore; quod naturale binum sit, videatur n. 5118, 5126; 1nam quod Pharaoh somniavit de vaccis, praevisum fuit de interiore naturali, et quod somniavit de aristis, praevisum fuit de exteriore; et quia utrumque naturale unum agent per conjunctionem, significatur simile in utroque. @1 quod enim$
Arcana Coelestia 5 #5264 "Quod Deus faciens indicavit Pharaoni": quod significet quid provisum, quod appercipere datum naturali, constat ex significatione "quod Deus faciens" quod sit provisum, de qua sequitur; ex significatione "indicare" quod sit communicare et dare appercipere, de qua n. 3608, 4856; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua 1supra n. 5263; inde patet quod per "quod Deus faciens indicavit Pharaoni" significetur quid provisum, quod appercipere datum naturali. [2] "Quod Deus faciens" quod sit provisum, 2est quia omne quod Deus, hoc est, Dominus facit, est Providentia, quod enim Providentiae est, Divinum est, nam hoc in se Aeternum et Infinitum habet; aeternum quia non spectat aliquem terminum a quo, nec terminum ad quem; infinitum quia spectat simul in omni singulari universale, et in universali omne singulare; hoc vocatur Providentia; et quia in omnibus et singulis quae Dominus facit, tale inest, ideo Ipsius "facere" non per aliam vocem quam per vocem Providentiae, exprimi potest. Quod in omnibus et singulis quae Dominus facit, insit infinitum et aeternum, per exempla alibi, ex Divina Domini Misericordia, illustrabitur. @1 i mox$ @2 As A; I has hoc est, Dominus facit, est Providentia, quae qui est ex Divino, in se habeat, est quia omne, quod Deus, Aeternum et Infinitum.$
Arcana Coelestia 5 #5265 "Septem vaccae bonae septem anni eae": quod significet status multiplicationis veri in interiore naturali, constat ex significatione "vaccarum" quod in bono sensu sint vera interioris naturalis, de qua n. 5198; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; quod septem fuerint, est quia "septem" significant sanctum et inde adjiciunt sanctitatem rei de qua agitur, n. 395, 433, 716, 881; et quoque involvunt integram periodum a principio ad finem, n. 728; inde est quod septem vaccae et septem aristae in somnio visae sint, et dein quod septem anni abundantiae annonae, et septem anni famis fuerint; inde quoque est quod septimus dies sanctificatus sit, et quod septimus annus in Ecclesia repraesentativa fuerit annus sabbatarius, et quod post septies septem annos Jubilaeum; [2] quod "septem" significent sancta est ex 1significatione numerorum in mundo 2spirituum; unusquisque numerus ibi aliquam rem involvit; aliquoties mihi ad visum apparuerunt numeri, simplices et compositi, semel etiam in longa serie, et miratus quid significarent; et dictum quod existerent ex loquela angelica, et quod res quoque per numeros quandoque soleant exprimi; qui numeri non apparent in caelo sed in mundo spirituum, ubi talia ad visum sistuntur; hoc antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et cum angelis locuti sunt, norunt, et inde computum ecclesiasticum per numeros formarunt, per quos exprimebant universaliter illa quae per voces singulariter; sed quid unusquisque numerus involverat, non mansit apud posteros, solum quid significarent numeri simplices, nempe duo, tria, sex, septem, octo, duodecim, et inde viginti quatuor, septuaginta duo, et septuaginta septem; imprimis quod per "septem" significaretur sanctissimum, nempe in supremo sensu Ipsum Divinum, et in sensu repraesentativo caeleste amoris; inde est quod status hominis caelestis significatus sit per diem septimum, n. 84-87. [3] (m)Quod numeri significent res, patet manifeste a numeris quamplurimis 3in Verbo, ut ab his apud Johannem, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe, numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, Apoc. xiii 18: et alibi apud eundem, Angelus mensus est murum 4sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 17; numerus centum quadraginta quatuor est ex duodecim in se multiplicatis, et ex 5bis septuaginta duo.(n) @1 significativo$ @2 spirituali$ @3 i qui$ @4 civitatis sanctae$ @5 his I$
Arcana Coelestia 5 #5266 "Et septem aristae bonae septem anni illae": quod significet status multiplicationis veri in exteriore naturali, constat ex significatione "aristarum" quod in bono sensu sint scientifica, de qua n. 5212, proinde vera exterioris naturalis, nam haec vocantur scientifica; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua mox supra n. 5265: quid "septem", etiam ibi videatur.
Arcana Coelestia 5 #5267 "Somnium unum illud": quod significet quod utrumque erit per conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 5263 1dicta" sunt. @1 A d explicata, i dicta$
Arcana Coelestia 5 #5268 "Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae": quod significet status multiplicationis falsi infestantis interius naturale, constat ex significatione "vaccarum" quod in genuino sensu sint vera in interiore naturali, de qua n. 5198, 5265, in opposito autem falsa ibi, de qua n. 5202, quapropter illae vocantur "vaccae bonae", hae autem "graciles et malae"; ex significatione "ascendere" quod sit progressivum versus interiora, de qua n. 5202; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua mox supra n. 5265. Sicut "septem" significant sanctum, ita quoque in opposito sensu significant profanum; pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent, et hoc ex causa quia eadem quae in caelo fiunt, cum defluunt versus infernum, vertuntur in opposita et fiunt actualiter opposita; inde sancta quae per "septem" significantur, fiunt ibi profana; [2] quod per "septem" significentur et sancta et profana, licet ex septem (t)solum nominatis in Apocalypsi confirmare; quod sancta ibi, Johannes septem Ecclesiis; Gratia et pax ab Illo, Qui est, et Qui erat, et Qui venturus est, et a septem spiritibus qui sunt coram throno Ipsius, i 4: Haec dicit, Qui habet septem spiritus, . . . et septem stellas, iii I E throno exibant . . . septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, iv 5: Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis, v 1: Vidi cum ecce in medio throni . . . Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, v 6: Septem angelis datae sunt septem tubae, viii 2: In diebus vocis septimi angeli . . . consummandum erat mysterium Dei, x 7: Exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis; tunc unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, xv 6,7. [3] Quod "septem" in opposito sensu significent profana, patet ab his etiam in Apocalypsi, Ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata septem, xii 3: Vidi e mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus autem suis nomen blasphemiae, xiii 1: Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem. . . . Hic intelligentia, si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt. . . . Bestia quae erat, et non est, ille rex octavus est, et ex septem, et in perditionem abit, xvii 3, 7, 9, 11.
Arcana Coelestia 5 #5269 "Et septem aristae vacuae, exustae euro": quod significet status multiplicationis falsi infestantis exterius naturale, constat ex significatione "aristarum" quod sint scientifica quae sunt vera exterioris naturalis, de qua supra n. 5266, ita in opposito sensu falsa ibi, n. 5202-5204; quid "vacuae et exustae euro", videatur supra.
Arcana Coelestia 5 #5270 "Erunt septem anni famis": quod significet inde defectum et privationem veri apparentem, constat ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460, 3364, ita quoque privatio veri; quod enim falsa exterminarent vera sic ut appareret quasi (t)non amplius essent, significatur per quod "comederunt vaccae macilentae et malae septem vaccas pingues, et venerunt ad viscera earum, et non cognitum quod venerint ad viscera earum"; tum per quod "aristae graciles absorpserint septem aristas bonas", vers. 4, 7, 20, 21, 24, n. 5206, 5207, 5217. Quomodo haec se habent, quod nempe in initio multiplicabitur verum in utroque naturali, et quod postea deficiet ita ut vix appareat, est arcanum quod nemo scire potest nisi cui datum scire quomodo cum reformatione et regeneratione hominis se habet; quia in sequentibus de hac re in sensu interno agitur, hic in antecessum paucis de illa dicendum: [2] 1homo cum reformatur, primum addiscit 2vera ex Verbo seu doctrina, et reponit illa in memoria; qui non reformari potest, credit cum didicerat vera et reposuerat in memoria, quod satis sit, sed multum fallitur; vera quae hauserat, initianda et conjungenda sunt bono, nec possunt initiari et conjungi bono, quamdiu in naturali homine manent mala amoris sui et 3mundi"; hi amores fuerunt primi introductores cum quibus nequaquam vera conjungi possunt; quapropter ut fiat conjunctio 4, exterminanda prius sunt vera per amores illos introducta et retenta, tametsi non exterminantur sed intrahuntur ut non appareant, quapropter dicitur privatio veri apparens; cum hoc factum est, tunc naturale illuminatur ab interiore, et tunc mala amorum sui et mundi cedunt, et ad gradum quo cedunt, reponuntur vera et conjunguntur bono. Status cum homo apparenter privatur veris, in Verbo vocatur desolatio, et quoque comparatur vesperae in qua homo est antequam venit in mane; quapropter in Ecclesia repraesentativa dies incohabantur a vespera5. @1 cum reformatur homo, tunc$ @2 i ille$ @3 i amoris$ @4 i cum bono$ @5 i n. 883$
Arcana Coelestia 5 #5271 Vers. 28-32. Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem, quod Deus faciens, videre fecit Pharaonem. Ecce septem anni veniunt, abundantia annonae magna in omni terra Aegypti. Et surgent septem anni famis post eos, et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti, et consumet fames terram. Et non cognoscetur abundantia annonae in terra a coram fame illa posthac, quia gravis ea valde. Et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus, quia stabilitum verbum a cum Deo, et festinans Deus facere illud. "Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem" significat quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis: "quod Deus faciens" significat de proviso: "videre fecit Pharaonem" significat apperceptionem naturalis: "ecce septem anni veniunt" significat status providentiae: "abundantia annonae magna in omni terra Aegypti" significat multiplicationem veri in utroque naturali: "et surgent septem anni famis post eos" significat status sequentes cum defectus veri: "et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti" significat remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali: "et consumet fames terram" significat usque ad desperationem: "et non cognoscetur abundantia annonae in terra" significat quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi: "a coram fame illa posthac, quia gravis ea valde" significat ob defectum talem: "et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus" significat quia 1provisum de utroque naturali: "quia stabilitum verbum a cum Deo" significat quod sit Divinum: "et festinans Deus facere illud" significat cum omni eventu. @1 Note provisum here A I, but in 5282 praevisum$
Arcana Coelestia 5 #5272 "Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem": quod significet quod 1cogitavit naturale e caelesti spiritualis, constat (e)ex significatione "verbi" quod sit res, de qua sequitur; (m)ex significatione "loqui" quod sit cogitare, de qua n. (x)2271, 2287, 2619, 5259; ex repraesentatione "Josephi" qui hic loquitur, quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de quibus supra; ex 2his patet quod per "hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem" significetur illa res, vel illud quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis; videatur etiam n. 5262. Quod verbum attinet,(n) in lingua originali res per "verbum" exprimitur, inde quoque revelatio Divina vocatur Verbum, et quoque Dominus in (t)supremo sensu; et per Verbum cum praedicatur de Domino, et quoque de revelatione ab Ipso, in proximo sensu significatur Divinum Verum ex quo omnia quae res sunt, existunt; [2] quod omnia quae res sunt, per Divinum Verum quod a Domino, ita per Verbum, exstiterint et existant, est arcanum quod nondum est detectum; creditur quod per id intelligatur quod omnia creata fuerint per quod Deus dixerit et mandaverit, sicut rex in suo regno, sed hoc non intelligitur per quod omnia per Verbum facta et creata sint, sed est Divinum Verum quod procedit (e)ex Divino Bono, hoc est, quod procedit a Domino, a Quo omnia 3exstiterunt et existunt; Divinum Verum procedens a Divino Bono est ipsissimum reale et ipsissimum essentiale quod in universo; hoc facit et creat; de Divino Vero vix aliquis aliam ideam habet quam sicut de verbo quod fluit ex ore loquentis et dissipatur in aere; haec idea de Divino Vero produxit eam opinionem quod per Verbum intelligatur modo mandatum, et sic quod solum ex mandato omnia facta sint, ita non ex aliquo reali quod processit ex Divino Domini; sed ut dictum, est Divinum Verum procedens a Domino ipsissimum reale et essentiale, ex quo omnia; formae boni et veri sunt ex illo; at de hoc arcano plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @1 Here and in 5271 S first wrote Cogitavit caeleste spiritualis e naturali but altered as above.$ @2 quibus$ @3 existunt et fiunt$
Arcana Coelestia 5 #5273 "Quod Deus faciens": quod significet de proviso, constat ex significatione "quod Deus faciens" quod sit provisum, de qua supra n. 5264.
Arcana Coelestia 5 #5274 "Videre fecit Pharaonem": quod significet apperceptionem naturalis, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4567, 4723; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua prius.
Arcana Coelestia 5 #5275 "Ecce septem anni veniunt": quod significet status providentiae, constat ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; et ex significatione "venire" quod sit providentiae, venire enim ac fieri, cum praedicatur de Divino seu de eo quod Deus facit, est id quod evenit ex providentia, 1proinde est providentiae; quod id quod Deus facit, sit providentia, videatur supra n. 5264, 5273. De septem annis abundantiae annonae et septem annis famis agitur in sequentibus, et ibi per "annos" significantur status, per "annos abundantiae annonae" status multiplicationis veri in naturali, et per "annos famis" status defectus et privationis veri in naturali; in genere per "septem annos abundantiae annonae et septem annos famis in terra Aegypti" in sensu interno describuntur status reformationis et regenerationis hominis, et in sensu supremo status glorificationis Humani Domini; ut illa repraesentarentur, evenerunt talia in terra Aegypti; quod ibi, erat quia per "terram Aegypti" et per "Pharaonem" in sensu interno intelligitur naturale, de cujus glorificatione in Domino ibi agitur. [2] Sciendum quod illa quae eo tempore fiebant et in Verbo descripta sunt, repraesentativa fuerint 2Ipsius Domini, Humani Ipsius glorificationis, et in sensu repraesentativo Ipsius regni, consequenter Ecclesiae in communi et Ecclesiae in singulari, ita regenerationis hominis, nam per regenerationem fit homo Ecclesia in singulari; quod repraesentativa talium essent quae eo tempore fiebant, erat imprimis propter Verbum ut hoc conscriberetur, et sic Verbum contineret talia quae repraesentarent Divina, caelestia et spiritualia in continua serie, et ita inserviret non solum homini Ecclesiae sed etiam angelis in caelo; angeli enim inde Divina percipiunt, et sic afficiuntur sanctis quae communicantur homini qui ex affectione legit Verbum, unde (e)ei quoque sanctum; haec causa est quod talia evenerint in terra Aegypti. @1 hoc est,$ @2 i in supremo sensu$
Arcana Coelestia 5 #5276 "Abundantia annonae magna in omni terra Aegypti": quod significet multiplicationem veri in utroque naturali, constat ex significatione "abundantiae annonae" quod sit multiplicatio veri, de qua sequitur; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit utrumque naturale, per "Aegyptum" enim significatur scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, et quia scientia, etiam significatur naturale, ex causa quia scientificum dicitur id quod in naturali, est itaque "terra Aegypti" mens naturalis in qua scientificum; inde per "omnem terram Aegypti" significatur utrumque naturale, nempe interius et exterius; quod naturale interius et exterius sit, videatur n. 5118, 5126. Quod "abundantia annonae" significet multiplicationem veri, est quia opponitur "fami" quae significat defectum veri; vox per quam in lingua originali exprimitur "abundantia annonae", est cui opponitur "fames", et significat in sensu interno plenam copiam et sufficientiam cognitionum, quia "fames" defectum (e)earum. Cognitiones non aliud sunt quam vera naturalis hominis, sed quae nondum ei appropriata sunt; talium verorum multiplicatio hic intelligitur; cognitiones non fiunt vera apud hominem priusquam agnoscuntur intellectu, quod fit cum ab ipso confirmantur; et haec vera non appropriantur ei priusquam is vivit secundum illa; nihil enim appropriatur homini quam quod fit vitae, sic enim ipse, quia vita ejus, illis inest.
Arcana Coelestia 5 #5277 "Et surgent septem anni famis post eos": quod significet status sequentes cum defectus veri, constat ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460, 3364; et ex significatione "post eos" quod sint sequentes.
Arcana Coelestia 5 #5278 "Et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti": quod significet remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali, constat ex significatione oblivisci seu "oblivioni dari" quod sit remotio et inde privatio apparens; ex significatione "abundantiae annonae" quod sit multiplicatio veri seu multiplicatum verum, de qua mox supra n. 5276; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis seu naturale hominis, hic utrumque, ut mox supra n. 5276. [2] Quod oblivisci seu "oblivioni dari" sit remotio et privatio apparens, est quia ita se habet cum memoria et inde cogitatione; illa de quibus homo cogitat, sunt immediate sub ejus intuitu, et quae ei rei affinia sunt, se sistunt ordine circum, usque ad non affinia quae sunt remotissima, et tunc in oblivione; quae opposita sunt, inde separantur, et pendent deorsum, et se sistunt subter, et aequilibrant illa quae supra sunt; ordinatio haec fit per bonum quod influit; ita se habet cum omni cogitatione hominis; quod ita se habeat, ex cogitationibus in altera vita apparet, cogitationes enim ibi in luce caeli solent quandoque visibiles sisti, et tunc apparet talis earum dispositionis forma; inde constare potest quod "oblivisci" in sensu interno non aliud sit quam remotio, et privatio apparens.
Arcana Coelestia 5 #5279 "Et consumet fames terram": quod significet usque ad desperationem, constat ex significatione "famis" quod sit defectus cognitionum, et inde privatio veri, de qua supra n. 5277, 5278; et ex significatione "terrae", hic Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278; quod usque ad desperationem, est quia dicitur "consumet fames terram"; cum enim per "terram" significatur mens naturalis, et per "famem" privatio veri, 1non aliud significatur quam desperatio, nam tunc spirituali modo fit consumptio. Describitur hic desolationis status per privationem veri; ultimum illius status est desperatio; quod desperatio sit ultimum illius status, est quia per illam removetur jucundum amoris sui et mundi, et loco ejus insinuatur jucundum amoris boni et veri; desperatio enim apud 2regenerandos est de vita spirituali, proinde de privatione veri et boni, 3nam cum ii privantur vero et bono, desperant de vita spirituali; inde eis jucundum et beatum cum ex desperatione emergunt. @1 i per consumtionem inde in sensu interno$ @2 A has singular here and in rest of $ @2 cum enim$
Arcana Coelestia 5 #5280 "Et non cognoscetur abundantia annonae in terra": quod significet quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi, constat ex significatione "cognosci" quod sit appercipi; ex significatione "abundantiae annonae" quod sit verum multiplicatum, de qua supra n. 5276, 5278; et ex significatione "terrae" hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279; inde patet quod per "non cognoscetur abundantia annonae in terra" significetur quod nihil de vero quod prius, appercipietur in naturali. [2] In hoc versu agitur de statu desolationis ultimo cum desperatio quae proxime praecedit ante regenerationem, et quia de hac re in hoc versu agitur, dicendum quomodo se habet: omnis homo reformari debet, ac e novo nasci seu regenerari, ut possit venire in caelum, Nemo enim nisi generetur denuo, potest videre regnum Dei, Joh. iii 3, 5, 6; homo natus est in peccatum, quod auctum est longa serie a parentibus, avis et atavis, et hereditarium factum, et sic translatum in proles; 1homo qui nascitur, in tot mala hereditaria quae successive ita succreverunt, nascitur, 2inde est quod non sit nisi peccatum; quapropter nisi regeneretur, in peccato totus quantus manet; ut autem regeneretur, primo debet reformari et hoc per vera fidei; addiscet enim ex Verbo et ex doctrina inde, quid bonum; cognitiones boni ex Verbo seu doctrina inde vocantur vera fidei, nam omnia vera fidei scaturiunt ex bono et fluunt ad bonum, spectant enim bonum ut finem; [3] hic status est primus, et vocatur status reformationis; in hunc statum introducuntur plerique qui in Ecclesia ab infantia usque ad adolescentiam, at usque pauci regenerantur, vera enim fidei seu cognitiones boni discunt plerique in Ecclesia ob finem famae et honoris et ob finem lucri; cum itaque vera fidei per illos amores introducta sunt, non potest homo e novo nasci seu regenerari priusquam illi amores remoti fuerint; ut itaque removeantur, mittitur homo in statum tentationis, quod fit hoc modo: excitantur amores illi a turba infernali, nam haec turba in illis vivere vult, at tunc ab angelis excitantur affectiones veri et boni quae ab infantia in statu innocentiae insinuatae sunt, et dein interius reconditae et ad hunc usum conservatae; inde pugna inter spiritus malos et 3angelos, quae pugna apud hominem sentitur ut tentatio; et quia tunc agitur de veris et bonis, ipsa vera quae prius insinuata sunt, per falsa a malis spiritibus injecta quasi exterminantur ita ut non appareant, de qua re supra n. 5268-5270; et sicut tunc homo patitur se regenerari, insinuatur a Domino per viam internam lux veri a bono in naturale, in quam lucem remittuntur ordine vera. [4] Ita se habet cum homine qui regeneratur, sed pauci hodie in illum statum admittuntur, omnes quidem quantum sinunt, incipiunt reformari per instructionem in veris et bonis vitae spiritualis, sed ut primum ad aetatem adolescentiae veniunt, auferri se a mundo patiuntur, ac ita ad partes spirituum infernalium abeunt per quos abalienantur a caelo per gradus ita ut vix credant amplius quod caelum sit, inde nec in aliquam tentationem spiritualem mitti possunt, nam si mitterentur, ilico succumberent, et tunc status eorum posterior fieret pejor statu priore, Matth. xii 45. Ex his constare potest quomodo se habet cum his quae hic in sensu interno continentur, nempe cum statu reformationis et cum statu regenerationis; in hoc autem versu describitur status tentationis ultimus, qui est status desperationis; de quo mox supra n. 5279. @1 i inde$ @2 ut$ @3 i inter$
Arcana Coelestia 5 #5281 1"A coram fame illa posthac, quia gravis ea valde": quod significet ob defectum talem, constat a significatione "famis" quod sit defectus cognitionum boni, proinde defectus veri, de qua supra n. 5277, 5278, et ob defectum talem ultimo desperatio, n. 5279; et a significatione "gravis valde" quod sit ingens. Continuatur hic de statu desolationis ultimo, qui est desperationis, et de ejus accrescente gravitate, de qua supra n. 5279. @1 Et A I$
Arcana Coelestia 5 #5282 "Et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus": quod significet quia praevisum de utroque naturali, constat ex significatione "somnii" quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione "iterari duabus vicibus" quod sit de utroque 1naturali, nempe interiore et exteriore; quod naturale sit binum, interius et exterius, videatur n. 5118, 5126; de interiore naturali praevisum est in primo somnio ubi de vaccis, n. 5198, 5202, de exteriore in altero somnio ubi de aristis, n. 5212; inde est quod "iterari duabus vicibus" sit de utroque. @1 , nempe de naturali$
Arcana Coelestia 5 #5283 "Quia stabilitum verbum a cum Deo": quod significet quod sit Divinum, constare potest absque explicatione, nam verbum cum praedicatur de Deo, est Divinum Verum, hoc cum "stabilitum esse a Deo" dicitur, significat quod omnino eventurum.
Arcana Coelestia 5 #5284 "Et festinans Deus facere illud": quod significet cum omni eventu, constat ex significatione "facere" cum praedicatur de Deo, quod sit providentia, de qua n. 5264, inde etiam est eventus, nam quod Providentiae Divinae est, hoc certo evenit; et ex significatione "festinare facere" quod sit omnis eventus; "festinare" seu festinum in sensu interno non est cito sed est certum, et quoque plenum, ita cum omni eventu; festinum enim involvit tempus, et in mundo spirituali non est tempus, (m)sed pro tempore est status, ita festinum temporis se refert ibi ad tale status quod correspondet; quale status quod correspondet, est quod simul plura sint quae efficiunt, a quibus certus et plenus eventus.(n)
Arcana Coelestia 5 #5285 Vers. 33-36. Et nunc videat Pharaoh virum intelligentem et sapientem, et constituat illum super terram Aegypti Faciat Pharaoh, et praeficiat praefectos super terram, et quintet terram Aegypti in septem annis abundantiae annonae. Et congregent omnem cibum annorum bonorum venientium illorum, et congerant frumentum sub manum Pharaonis, cibum in urbibus, et custodiant. Et sit cibus ad depositum terrae, ad septem annos famis, qui erunt in terra Aegypti, et non exscindetur terra in fame. "Et nunc videat Pharaoh" significat prospectionem naturalis: "virum intelligentem et sapientem" significat de influente vero et bono: "et constituat illum super terram Aegypti" significat quae ordinabunt in mente naturali omnia: "faciat Pharaoh" significat ulteriorem prospectionem: "et praeficiat praefectos super terram" significat ordinationem communium in naturali: "et quintet terram Aegypti" significat quae conservanda et dein recondenda: "in septem annis abundantiae annonae" significat quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis: "et congregent omnem cibum" significat omnia quae usus: "annorum bonorum venientium illorum" significat quae haurienda temporibus illis: "et congerant frumentum" significat omne bonum veri simul: "sub manum Pharaonis" significat ad necessitatem et inde dispositionem in naturali: "cibum in urbibus" significat talia in 1interioribus mentis naturalis: "et custodiant" significat ibi recondenda: "et sit cibus ad depositum terrae" significat quod ibi ad omnem usum naturalis: "ad septem annos famis" significat secundum necessitatem in defectibus: "qui erunt in terra Aegypti" significat qui in naturali: "et non exscindetur terra in fame" significat ne pereat homo. @1 temporibus I$
Arcana Coelestia 5 #5286 "Et nunc videat Pharaoh": quod significet prospectionem naturalis, constat a significatione "videre" quod sit prospicere, nam "videre" hic activum involvit, nempe ut faciat; cum autem videre non involvit faciendum, significat intelligere et appercipere, ut n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5114 ostensum est. Cum prospectione naturalis ita se habet: naturale hominis seu mens ejus naturalis quae infra mentem ejus rationalem est, non quicquam prospicit ex se, apparet tamen usque sicut a se sed prospectio ejus est ab interiore; hoc prospicit in exteriore, paene sicut homo semet in speculo in quo imago apparet tanquam ibi; hoc quoque sistitur 1in sensu interno per id quod Josephus id loquatur ad Pharaonem, et per "Josephum" repraesentatur caeleste spiritualis quod est interius, et per "Pharaonem" naturale quod est exterius, et Josephus visus est 2Pharaoni ille ipse vir intelligens et sapiens, 3de quo. @1 i hic$ @2 a Pharaone$ @3 A had de quo lo- but d; probably lo- would have become locutus if finished.$
Arcana Coelestia 5 #5287 "Virum intelligentem et sapientem": quod significet de influente vero et bono, constat ex significatione "viri intelligentis" quod sit verum, et "viri sapientis" quod sit bonum ejus; sciendum quod in sensu interno per "virum intelligentem et sapientem" non intelligatur aliquis vir talis sed, abstracte a persona, id quod est intelligentis et sapientis, inde verum et bonum; in altera vita, imprimis in caelis, omnis cogitatio et inde omnis loquela fit per abstracta a personis, 1ideo cogitatio et loquela ibi est universalis et respective illimitata; quantum enim cogitatio et loquela determinatur ad personas, ad earum qualitates in specie, et quantum ad nomina, ut et ad voces, tantum fit minus universalis, et tantum quoque determinatur in rem et inibi manet; at quantum non ad illa sed ad res abstracte ab illis, tantum determinatur a re et extenditur extra se, 2et fit intuitio superior, proinde universalior; [2] hoc apparet manifeste (e)a cogitatione hominis, quantum illa spectat voces loquentis, tantum non spectat sensum ejus; et quantum apud se spectat particularia memoriae et inibi manet, tantum non percipit qualia rerum; et adhuc magis, quantum in singulis spectat semet, tantum contrahit cogitationes et se removet ab intuitione rei in universali; inde est quod quantum quis 3se amat prae aliis, tantum minus sapiens sit; inde nunc patet cur abstracta a personis 4significantur in sensu interno per illa quae determinata sunt ad personas in sensu litterae, videatur etiam n. 5225. In Verbo passim distinguitur inter sapientiam, intelligentiam et scientiam, et per sapientiam intelligitur id quod ex bono, per intelligentiam id quod ex vero, et per scientiam utrumque id in naturali hominis; sicut apud Mosen, Implevi Bezaleelem spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, Exod. xxxi 2, 3, xxxv 30, 31: et apud eundem, Date vobis viros sapientes, et intelligentes et scientes, juxta tribus vestras, ut ponam illos in capita vestra, Deut. i 13. @1 inde$ @2 et sub intuitionem superiorem, proinde universaliorem. These words were first inserted above the line and over the words re, et to manifeste, but without directions as to place in text, Later after some alteration of the clause, it was placed between extra se and hoc apparet, thus becoming finally no. 1 of text.$ @3 semet$ @4 significentur I$
Arcana Coelestia 5 #5288 "Et constituat illum super terram Aegypti": quod significet quae ordinabunt in mente naturali omnia, constat ex significatione "constituere super aliquid" quod sit praeficere qui ordinet, ita quoque ordinare; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, ut supra n. 5276, 5278, 5279; per "illum" hic intelligitur vir intelligens et sapiens, per quem significatur verum et bonum; inde patet quod per illa verba significetur quod verum et bonum ordinabunt in naturali omnia; est etiam bonum et verum quae ordinant omnia et singula in mente naturali, influunt enim illa ab interiore et sic disponunt; [2] qui non novit quomodo se habet cum facultate hominis intellectuali, et quomodo homo intueri res queat, percipere 1illas, analytice cogitare, inde concludere, et demum referre ad voluntatem et per voluntatem in actum, is nihil in his miratur, putat quod omnia sic naturaliter fluant, prorsus non 2sciens quod omnia et singula sint ex influxu per caelum a Domino, et quod homo absque influxu illo ne hilum possit cogitare, et quod cessante influxu cesset omne cogitationis; inde nec scit quod bonum per caelum (t)influens a Domino ordinet omnia,et formet ad instar caeli quantum sinit homo, et quod inde cogitatio fluat formae caelesti convenienter; forma caelestis est illa forma in quam societates caelestes sunt ordinatae, et societates caelestes ordinatae sunt secundum formam quam inducit bonum et verum quod a Domino procedit. @1 ilios I$ @2 scit$
Arcana Coelestia 5 #5289 "Faciat Pharaoh": quod significet ulteriorem prospectionem, constat ex illis quae supra n. 5286 explicata sunt.
Arcana Coelestia 5 #5290 "Et praeficiat praefectos super terram": quod significet ordinationem communium in naturali, constat ex significatione "praeficere" quod sit ordinare; ex significatione "praefectorum" quod sint communia, de qua sequitur; et ex significatione "terrae" hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ut mox supra n. 5288; quod "praefecti" sint communia, est quia communia sunt in quibus et sub quibus sunt particularia, videatur n. (x)917, 4269, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208; per "principes" autem significantur primaria, n. 1482, 2089, 5044.
Arcana Coelestia 5 #5291 "Et quintet terram 1Aegypti": quod significet quae conservanda et dein recondenda, constat a significatione "quintare" quod simile hic involvat quod decimare; "decimare" in Verbo significat reliquias facere, et reliquias facere est vera et bona colligere et dein recondere; quod "reliquiae" sint bona et vera recondita a Domino in interiore homine, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, 1906, 2284, 5135; et quod per "decimas" in 2Verbo significentur reliquiae, n. 576, 1738, 2280; similiter per "decem", n. 1906, 2284; inde quoque per "quinque", qui numerus est dimidius numeri decem; dimidium et duplum quoad numeros in Verbo simile involvunt, sicut viginti simile cum decem, et quatuor simile cum duobus, sex cum tribus, viginti quatuor cum duodecim, et sic porro; et quoque simile numeri adhuc 3 multiplicati, sicut centum et quoque mille 4 cum decem, septuaginta duo, et quoque centum quadraginta quatuor simile cum duodecim; quid itaque numeri compositi involvunt, sciri potest a numeris simplicibus a quibus et cum quibus multiplicati sunt; quid etiam numeri magis simplices involvunt, sciri potest ab integris, sicut quid quinque a decem, et quid duo cum dimidio a quinque, et sic porro; in genere sciendum quod numeri multiplicati involvant simile sed plenius, et quod numeri divisi involvant simile sed non ita plenum. [2] Quod "quinque" in specie attinet, is numerus duplicem significationem habet, significat parum et inde aliquid, et significat reliquias; quod significet parum, est ex relatione ad illos numeros qui significant multum, nempe ad mille et ad centum, et inde quoque ad decem; quod "mille" et "centum" significent multum, videatur n. 2575, 2636; quod inde quoque "decem", n. 3107, 4638; ex eo est quod "quinque" significent parum et quoque aliquid, n. 649, 4638; quod "quinque" significent reliquias, est cum se refert ad decem, et decem significant reliquias, ut supra dictum; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265. [3] Qui non novit quod aliquis sensus internus Verbi sit qui non apparet in littera, is omnino mirabitur quod numeri in Verbo etiam significent res, ex causa imprimis quia non aliquam ideam spiritualem ex numeris formare potest, sed quod usque numeri ex spirituali idea quae angelis, fluant, videatur n. 5265; verum quaenam ideae sunt, seu quaenam res sunt, quibus numeri correspondent quidem sciri potest, at unde correspondentia illa, adhuc latet; sicut unde correspondentia "duodecim" cum omnibus fidei, et correspondentia "septem" cum sanctis, tum correspondentia "decem", ut et "quinque", cum bonis et veris in interiore homine a Domino reconditis, et sic porro; sed usque satis est scire quod correspondentia sit, et quod ex correspondentia illa omnes numeri in Verbo significent aliquid in spirituali mundo, consequenter quod Divinum etiam in illis inspiratum lateat reconditum; sicut pro exemplo in his sequentibus locis ubi quinque nominantur; ut in parabola Domini [4] De homine qui peregre abiit, . . . et tradidit servis suis facultates suas, uni quinque talenta, alteri duo, et tertio unum. . . et qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis et lucratus alia quinque talenta; similiter qui duo, lucratus est alia duo: at qui unum accepit, . . .abscondidit argentum domini sui in terra, Matth. xxv 14 seq.: qui non ultra sensum litteralem cogitat, is non aliter scire potest quam quod numeri hi, nempe quinque, duo et unum, sint modo assumpti ad concinnandum parabolae historicum, et quod 5praeterea non amplius quid" involvant, cum tamen ipsis his (t)numeris etiam inest arcanum; per "servum enim qui quinque talenta accepit" significantur qui bona et vera a Domino admiserunt, ita qui reliquias acceperunt; per illum qui "duo accepit" significantur qui in aetate provecta charitatem fidei adjunxerunt; et per illum "qui unum", qui solam fidem absque charitate; de hoc dicitur quod argentum domini sui abscondiderit in terra, (m)per argentum enim quod de illo praedicatur, (t)in sensu interno significatur verum quod fidei, n. 1551, 2954,(n) nam lucrum facere seu ferre fructum nequit fides absque charitate; 6talia numeris illis insunt. Similiter in aliis parabolis, sicut [5] De homine in regionem longinquam profecto ad accipiendum sibi regnum, . . . quod dederit servis suis decem minas, et dixit illis ut negotiarentur cum illis usque dum venerit;. . . cum rediit, dixit primus, Domine, mina tua lucrata est decem minas, cui dixit, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes: dixit secundus, Domine, mina tua fecit quinque minas, cui etiam dixit, Tu quoque esto super quinque urbes: tertius reposuerat minam in sudario, . . sed dixit Dominus, Tollite ab illo minam et date ei qui decem minas habet, Luc. xix 12 seq.; hic similiter decem et quinque significant reliquias, "decem" plures, "quinque" pauciores; 7 "qui reposuit minam in sudario" 8sunt qui fidei vera sibi 8comparant, nec illa bonis charitatis 8conjungunt, quibus sic nihil lucri vel fructus; [6] pariter ubi numeri illi alibi a Domino nominantur; ut de uno qui vocatus ad cenam, quod dixerit, Juga boum quinque emi, et abeo ad probandum ea, Luc. xiv 19: de divite, quod dixerit ad Abrahamum, Habeo quinque fratres; ut mittatur qui dicat illis, ne veniant in locum hunc cruciatus, Luc. xvi 28: (m)De decem virginibus, quarum quinque prudentes, et quinque stultae, Matth. xxv 1-13 :(n) similiter in his Domini verbis, Num putatis quod ad pacem venerim dandam in terra? non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, Luc. xii 51 [52]: et quoque in ipsis his historicis, Quod Dominus cibaverit quinque mille homines, quinque panibus et duobus piscibus; quodque tunc jusserit ut discumberent centeni et quinquageni; et postquam comederunt quod collegerint fragmentorum duodecim cophinos, Matth. xiv 15-21, Marc. vi 38 seq., Luc. ix 12-17, Joh. vi 5-13; [7] 9in his quia historica sunt, vix potest credi quod 10numeri significent, sicut quod numerus quinque mille qui fuit hominum, 11tum numerus quinque qui fuit panum, et duo qui fuit piscium, ut et 12numerus centum, ut et quinquaginta, qui 13fuit discubituum, et denique duodecim, qui fuit cophinorum in quibus fragmenta, 14cum tamen in singulis arcanum sit; singula enim contigerunt ex Providentia, ob finem ut Divina repraesentarentur15. [8] In sequentibus his locis etiam "quinque" significant talia in spirituali mundo, 16quibus correspondent in utroque sensu, genuino et opposito: apud Esaiam, Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione 17olivae, duae tres baccae in capite rami, quatuor quinque in ramis fructiferae, xvii 6, 7: apud eundem, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18: apud eundem, Unum 18mille coram increpatione unius, coram increpatione quinorum 19fugientes, donec supereritis sicut malus in capite montis, et sicut signum super colle, xxx 17: apud Johannem, Quintus angelus clanxit, tunc vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi; . . . locustis quae inde exibant, . . . datum . . . ut non occiderent homines qui non haberent sigillum Dei super frontibus, sed torquerentur menses quinque, Apoc. ix ,] 5, 10: apud eundem, Hic intelligentia; si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier 20sedet super illis, et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit, et quando veniat, brevi (t)oportet illum manere, Apoc. xvii 9, 10: [9] similiter repraesentativum 21fuit in numero quinque in his, Quod nempe aestimatio viri et feminae esset secundum annos a mense ad quinque annos, et a quinque annis ad viginti, Lev. xxvii 1-9: tum, Si redimeretur ager, quod adderetur quinta, Lev. xxvii 19: 22 Si redimerentur decimae, 23quod etiam adderetur quinta, Lev. xxvii 31: 22 Superflui primogeniti quod redimerentur, quinque siclis, Num. iii 46 ad fin.: 22Primogenitum bestiae immundae quod redimeretur adjecta quinta, Lev. xxvii 27: Quod in quibusdam praevaricationibus pro mulcta adderetur quinta, Lev. xxii 14, xxvii 13, 15, Num. v 6-8: et quod Qui furatus bovem aut pecudem, et id mactaverit vel vendiderit, quinque boves 24restituet pro bove, et quatuor pecudes pro pecude, Exod. xxi 37 [A.V. xxii 1]. [10] Quod numerus quinque in se contineat arcanum caeleste, et simile cum decem, patet a cherubis de quibus in Libro 1 Regum, Salomo fecit in adyto duos cherubos ex ligno olei, decem cubiti altitudo cujusque; quinque cubiti ala cherubi unius, et quinque cubiti ala cherubi alterius; decem cubiti a finibus alarum illius usque ad fines alarum illius; sic decem cubiti cherubus, mensura una et proportio una ambobus cherubis, vi (x)23-25; 25et patet quoque a labris circa templum, tum a candelabris, de quibus in eodem Libro, Quod positae fuerint bases labrorum quinque juxta humerum domus ad dextrum, et quinque juxta humerum domus ad sinistrum: . . . 26tum quod posita candelabra quinque a dextra, et quinque a sinistra coram adyto, 27vii 39, 49: Quod mare aeneum fuerit decem ulnarum a labro ad labrum, . . . et quinque ulnarum altitudine, et triginta ulnarum circumferentia, 28 vii 23; erat ut significarentur sancta tam per numeros decem et quinque, quam per triginta, qui numerus 29 circumferentiae (t)quidem non geometrice respondet diametro, sed usque spiritualiter involvit id quod per 30ambitum illius vasis significatur. [11] Quod omnes numeri in Verbo significent res in spirituali mundo, patet manifeste (e)a numeris apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, de nova civitate, et de novo templo, quae angelus quoad singula mensus, videantur capita ibi xl-xliii; xlv-xlix; descriptio sanctorum ibi paene omnium exhibetur per numeros, quare qui non scit quid numeri illi involvunt, vix aliquid de arcanis quae ibi, scire potest; (m)numerus decem 31et numerus quinque, ibi occurrunt xl 7, 11, 48, xli 2, 9, 11, 12, xlii 4, xlv 11, 14, praeter numeros multiplicatos, nempe viginti quinque, quinquaginta, quingenta, quinque millia;(n) quod nova terra, nova civitas, et novum templum ibi, significent regnum Domini in caelis, et inde Ecclesiam Ipsius in terris, ex singulis ibi constat. [12] Haec de "quinque" collata sunt ob causam quia hic et in sequentibus agitur de terra Aegypti, quod ibi in septem annis abundantiae "quinta" pars annonae colligenda sit et conservanda in usum annorum famis sequentium; inde ostensum est quod per "quintam partem" significentur bona et vera a Domino apud hominem recondita et reservata ad usum quando fames erit, hoc est, quando defectus et privatio boni et veri; nam nisi talia a Domino apud hominem reconduntur, nihil foret quod illum in statu tentationis et vastationis elevaret, consequenter per quod regenerari posset, ita foret is absque medio salutis in altera vita. @1 A I o Aegypti$ @2 sensu interno$ @3 i plus$ @4 i simile$ @5 nihil praeterea$ @6 haec numeris ibi$ @7 i et$ @8 A wrote singular, altered to plural$ @9 haec$ @10 sicut cibatio et collectio fragmentorum, etiam ipsi numeri involvant arcana, cum tamen non modo$ @11 sed etiam$ @12 numeri$ @13 fuerunt$ @14 in historicis enim Verbi aeque numeri significativi sunt, sicut in non historicis,$ @15 non modo in communi sed in singulis, ita quoque in numeris, (m)sicut etiam in parvo illo quod de Davide memoratur, quod cum contra Goliathum iret, elegerit sibi quinque lapides e fluvio, 1 Sam. xvii 40; talia propter historicum, nec apparet quod aliquid arcani involvant, cum tamen in illis sicut in reliquis inest, nam nulla vocum in Verbo est vanum.(n)$ @16 qualibus$ @17 A I ficus, but olivae n. 649, oleae most other places; Sch ficus, van den Hooght oleae$ @18 mitte I$ @19 A I fugientes, Sch fugientes (eritis), n. 390 and most other places; van den Hooght fugietis$ @20 sedit I$ @21 inest in eo$ @22 i quod$ @23 adjiceretur$ @24 restituerit$ @25 similiter$ @26 et$ @27 i ibid$ @28 i ibid$ @29 i qui erat$ @30 A has mare aeneum altered to maris aenei and ambitum written above$ @31 ut et$
Arcana Coelestia 5 #5292 "In septem annis abundantiae annonae": quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione "annorum" quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione "abundantiae annonae" quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod "anni" significent non solum status sed etiam tempora, est quia "anni" in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906. @1 after conjuncta bonis$
Arcana Coelestia 5 #5293 "Et 1congregent" omnem cibum": quod significet omnia quae usus, constat ex significatione "congregare" quod sit conferre et conservare; et ex significatione "cibi" quod sint illa quae usus; cibus in sensu interno proprie significat illa quae nutriunt animam hominis, hoc est, quae nutriunt illum post vitam 2corporis, nam (t)is tunc vivit anima seu spiritus, et non amplius opus habet cibo materiali sicut in mundo, sed cibo spirituali, qui cibus est omne id quod est usus et omne id quod conducit ad usum; quod conducit ad usum, est scire quid bonum et verum; 3 quod est usus, est velle et facere illa; haec sunt quibus nutriuntur angeli, et quae ideo dicuntur cibi spirituales et caelestes; mens hominis, ubi ejus interior intellectus et interior voluntas, seu ubi 4intentiones aut fines, nec nutritur alio cibo, etiam cum vivit in corpore; cibus materialis non illuc penetrat sed solum ad illa quae corporis sunt, quae cibus ille sustentat ob finem ut mens illa 5suo cibo frui queat cum corpus suo, hoc est, ut mens illa sana sit in corpore sano; [2] quod cibus in spirituali sensu sit omne quod usus, est quia omne scire hominis, ac omne ejus intelligere ac sapere, et sic omne ejus velle, pro fine habebit usum, inde secundum quale usus est quale vitae ejus. Quod cibus in sensu interno sit omne quod est usus, patet ab his Domini verbis, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis: dicebant 6 discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? dicit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, Joh. iv 32-34: et alibi, Operamini cibum (x)non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, hunc Pater obsignavit Deus, Joh. vi 27. @1 congregavit I$ @2 in corpore$ @3 i et$ @4 ejus intentiones seu$ @5 sua I$ @6 i ergo$
Arcana Coelestia 5 #5294 "Annorum bonorum venientium illorum": quod significet quae haurienda temporibus illis, constat ex significatione "annorum" quod sint status et quoque tempora, de qua mox supra n. 5292; "anni boni venientes" sunt itaque illa tempora quando multiplicantur vera cum bonis, quae significantur per "septem annos abundantiae annonae".
Arcana Coelestia 5 #5295 "Et congerant frumentum": quod significet omne bonum veri simul, constat ex significatione "congerere" quod sit colligere simul et conservare; et ex significatione "frumenti" quod sit bonum 1naturalis, de qua n. 3580, hic bonum veri quod in naturali; bonum veri est verum voluntate et actu. Quod "frumentum" sit bonum, est quia "ager" in spirituali sensu est Ecclesia, inde quae sunt agri, sicut semen, sementis, messis, seges, frumentum, et quoque spica seu arista, praeter in specie triticum, hordeum, et plura, sunt talia quae sunt Ecclesiae; et quae sunt Ecclesiae se referunt omnia ad bonum et verum. @1 naturale$
Arcana Coelestia 5 #5296 "Sub manum Pharaonis": quod significet ad necessitatem et inde dispositionem in naturali, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; inde "sub manum" est ad dispositionem in omni necessitate, nam quod est in alicujus potentia, hoc 1est ad dispositionem; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua prius. @1 ad ejus dispositionem est$
Arcana Coelestia 5 #5297 "Cibum in urbibus": quod significet talia in interioribus mentis naturalis, constat ex significatione "cibi" quod sint omnia quae usus, ita vera et bona, de qua mox supra n. 5293; et (e)ex significatione "urbium" quod sint interiora mentis naturalis; "urbes" in universali sensu significant doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, in singulari autem significant interiora hominis ubi doctrinalia sunt, seu potius ubi vera conjuncta 1bono; quod vera et bona apud hominem forment quasi civitatem, videatur n. 3584, inde ipse homo in quo Ecclesia, vocatur civitas Dei; significatio "urbis" se habet sicut significatio domus, "domus" in universali sensu significat bonum, in singulari autem hominem, n. 3128, et in specie mentem ejus quoad bonum et verum ibi conjunctum, n. 3538, 4973, 5023, et domus cum suis conclavibus, aedificiis circum, et atriis, est civitas in minima forma. [2] Interiora mentis naturalis 2 significantur per "urbes" apud Esaiam, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18; et bona et vera quae in interioribus, significantur per "urbes" in parabola Domini apud Lucam, Dixit ei qui per minam lucratus est decem minas, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes; et dixit alteri qui quinque minas lucratus, Tu quoque esto super quinque urbes, xix 12 seq. (m)Hic itaque per quod 3congerant cibum in urbibus et custodiant, significantur vera conjuncta bono, quod recondenda in interioribus mentis naturalis, quae vera et bona cum ibi recondita sunt, vocantur reliquiae, in quibus ipsissima vita spiritualis hominis consistit, et ex quibus homo spiritualiter nutritur in omni necessitate et indigentia, hoc est, in omni fame spirituali.(n) @1 bonis$ @2 i etiam$ @3 congerent A I$
Arcana Coelestia 5 #5298 "Et custodiant": quod significet ibi recondenda, constat a significatione "custodire" quod sit recondere, nempe in interioribus mentis naturalis, quae significantur per "urbes", de quibus mox supra n. (x)5297.
Arcana Coelestia 5 #5299 "Sit cibus ad depositum terrae": quod significet quod ibi ad omnem usum naturalis, constat ex significatione "cibi" quod sint bona et vera, de qua supra n. 5293; ex significatione "ad depositum" quod sit reconditum ad omnem usum, quia ad usum annorum famis sequentium; et ex significatione "terrae", hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279, 5288.
Arcana Coelestia 5 #5300 "Ad septem annos famis": quod significet secundum necessitatem in defectibus, constat ex significatione "famis" quod sit defectus veri, de qua supra n. 5277, 5278; quod tunc ad necessitatem, patet, nam "anni" in sensu interno sunt status, ut supra aliquoties ostensum, hic itaque "ad illos annos" est ad illos status cum necessitas.
Arcana Coelestia 5 #5301 "Qui erunt in terra Aegypti": quod significet qui in naturali, constat (e)ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5279, 5288. Dicitur hic et alibi naturale, et intelligitur mens naturalis; sunt enim binae mentes apud hominem, nempe mens rationalis et mens naturalis; mens rationalis est interni hominis, mens autem naturalis est externi hominis; haec mens seu hic homo est qui intelligitur per naturale simpliciter dictum; quod mens sit ipse homo, videbitur in his quae 1nunc sequuntur. @1 immediate$
Arcana Coelestia 5 #5302 "Et non exscindetur terra in fame": quod significet ne pereat homo, nempe per defectum veri, constat ex significatione "exscindi" quod sit perire; et a significatione "terrae" hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua mox supra n. 5301, et quia est mens naturalis, est ipse homo, nam homo est homo ex sua mente, ipsa enim mens constituit hominem, 1et qualis illa est talis est homo; per mentem significatur hominis 2 intellectuale et voluntarium, consequenter ipsissima vita ejus; qui stupidi sunt, putant quod homo sit homo ex forma externa, quod nempe facies ei sit qualis hominis; qui minus stupidi sunt, dicunt quod homo sit homo ex eo quod loqui possit; et qui adhuc minus stupidi, quod homo sit homo 3ex eo quod cogitare possit; sed homo non est homo ex illis sed ex eo quod cogitare verum et velle bonum queat, et quod tunc cum cogitat verum et vult bonum, possit intueri Divinum, et 4illud perceptibiliter recipere; [2] in hoc distinguitur homo a brutis animalibus; alioquin quod appareat sicut homo, quod loqui queat, et quod cogitare, hoc non facit quod sit homo, nam si cogitat falsum et vult malum, facit ut sit non solum sicut animal brutum sed etiam pejus illo, nam per 5ipsas illas facultates destruit humanum apud se et se facit feram; quod imprimis constare potest a talibus in altera vita, tales enim cum apparent in luce caeli, ut et cum inspiciuntur ab angelis, apparent eo momento sicut monstra, et quidam sicut ferae, dolosi sicut serpentes, et alii aliter; at cum removentur a luce illa et remittuntur in lumen suum quod habent in inferno, apparent inter se sicut homines. Quomodo autem cum hoc se habet, nempe quod periturus homo in defectibus veri, si non habuerit bona et vera in interioribus a Domino recondita, quae 6significantur per "cibum ad depositum terrae, ad septem annos famis, ne 7exscindatur terra in fame", in sequentibus hujus capitis dicetur. @1 nam$ @2 i et$ @3 per id$ @4 illud after recipere$ @5 facultates illas$ @6 significabantur$ @7 exscindaretur$
Arcana Coelestia 5 #5303 Vers. 37-40. Et bonum fuit 1verbum in oculis Pharaonis, et in oculis omnium servorum illius. Et dixit Pharaoh ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharaoh ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu. Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te. "Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis" significat complacentiam naturalis: "et in oculis omnium servorum illius" significat complacentiam omnibus in naturali: "et dixit Pharaoh ad servos suos" significat perceptionem naturalis cum omnibus ibi: "Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?" significat de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis: "et dixit Pharaoh ad Josephum" significat perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: "Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc" significat quia Praevidentia et Providentia illi: "nemo intelligens et sapiens sicut tu" significat quod inde solum verum et bonum: "tu eris super domo mea" significat quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit: "et super ore tuo osculabitur omnis populus meus" significat quod omne ibi sub oboedientia illius erit: "tantum solio magnus ero prae te" significat quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud. @1 A here o verbum$
Arcana Coelestia 5 #5304 "Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis": quod significet complacentiam naturalis, constat ex significatione "bonum esse verbum" quod sit placere; "in oculis" dicitur ex sollemni loquendi formula, quia "oculus" significat visum interiorem, ita intellectum, perceptionem, advertentiam, et plura quae illius visus sunt, n. 2701, 2789, 2829, 3198, 3202, 3820, 4083, 4086, 4339, 4403-4421, 4523-4534; inde per "bonum fuit verbum in oculis" significatur complacentia; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua saepe prius.
Arcana Coelestia 5 #5305 "Et in oculis omnium servorum illius": quod significet complacentiam omnibus in naturali, constat ex significatione 1"bonum esse verbum in oculis" quod sit complacentia, de qua mox supra n. 5304; et ex significatione "servorum" quod sint illa quae in naturali sunt, imprimis quae 2 in naturali exteriore; in Verbo passim dicitur "servus", et per illum in sensu interno intelligitur id quod inservit alteri, in genere omne quod infra est respective ad illud quod supra, nam ex ordine est ut 3inferius inserviat superiori, et quatenus inservit, vocatur "servus"; hic autem sunt illa quae in naturali, quae vocantur "servi"; est enim naturale in communi quod repraesentatur per "Pharaonem"; ipsum commune est cui singula inservitura sunt, sicut communi bono in regnis; quod "Pharaoh" sit naturale in communi, videatur n. 5160. @1 in oculis, nempe quod bonum fuit verbum$ @2 i sunt$ @3 A had this but altered to illud inserviat huic$
Arcana Coelestia 5 #5306 "Et dixit Pharaoh ad servos suos": quod significet perceptionem naturalis cum omnibus ibi, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2061, 2238, 2619, 2862, 3395, 3509; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione "servorum illius" quod sint omnia in naturali, de qua mox supra n. 5305.
Arcana Coelestia 5 #5307 "Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?": quod significet de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis, constat ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134, 3309, 3459; et ex significatione "spiritus Dei" quod sit bonum ab interiore, ita a Divino; spiritus enim Dei est quod procedit a Divino, ita ab Ipso Bono, nam Divinum est Ipsum Bonum; quod ex eo procedit, est verum in quo bonum, et hoc est quod per "spiritum Dei" in Verbo significatur; ipse enim spiritus non procedit sed ipsum verum in quo bonum, seu sanctum verum; spiritus est instrumentale per quod producitur. Hoc verum in quo bonum, est 1 caeleste spiritualis quod per "Josephum" repraesentatur. [2] In Ecclesia notum est quod 2Josephus in spirituali sensu 3sit Dominus, quare etiam Dominus vocatur caelestis Josephus, sed non scitur quid Domini "Josephus" repraesentat; Dominus enim repraesentatur per Abrahamum, et quoque per 4Jishakum, ut et per Jacobum; repraesentatur etiam per Mosen et 5Eliam, perque Aharonem, et quoque" per Davidem, praeter per plures alios in Verbo, sed usque dissimiliter per unum quam per alterum; per "Abrahamum" repraesentatur Dominus quoad Ipsum Divinum, per "Jishakum" quoad Divinum Rationale, per "Jacobum" quoad Divinum Naturale, per "Mosen" quoad Legem seu Verbum historicum, per "Eliam" quoad Verbum propheticum, per "Aharonem" quoad sacerdotium6, et per "Davidem" quoad regium; quid autem per Josephum repraesentatur, videatur n. 3969, 4286, 4585, 4592, 4594, 4669, 4723, 4727, 4963, 5249; hoc quod "Josephus" repraesentat, vocatur caeleste spiritualis e 7rationali; non alia voce id dari potest, caeleste enim est bonum ex Divino, spirituale est verum ex illo bono, ita est verum boni ex Divino Humano Ipsius; Hoc fuit Dominus cum vixit in mundo, at cum Se glorificavit, tunc transcendit supra illud, et factus est ipsum Divinum Bonum, seu Jehovah etiam quoad Humanum; [3] non plura dici possunt in specie de hoc arcano, solum quod Josephus ideo Aegyptum venerit, ac primum serviverit in domo Potipharis principis satellitum, et dein in custodia detentus, (e)ac postea factus dominator super Aegyptum, ut repraesentaret quomodo Dominus in Se Humanum progressive Divinum 8fecit, 9de quo conscriberetur Verbum quod Divina contineret in sensu interno, qui sensus imprimis inserviret angelis, quorum sapientia quae incomprehensibilis et ineffabilis 10est respective ad sapientiam humanam, in talibus est, et simul inserviret hominibus qui historica amant prae reliquis, et talia tunc mente volvunt in quibus angeli Divina per influxum a Domino percipiunt. @1 I i haec, A o, T hic$ @2 per Josephum$ @3 intelligatur$ @4 Isacum$ @5 Aharonem et quoque per Eliam$ @6 i Ipsius$ @7 naturali I, but cf. 4585 fin, 4963, also 5086, 5095, 5805$ @8 A d fecit and i faceret. The insertion is indistinct; it was probably intended to express the futurity of this event, as compared with the Joseph story.$ @9 et de hoc ut$ @10 est after humanam$
Arcana Coelestia 5 #5308 "Et dixit Pharaoh ad Josephum": quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua mox supra n. 5306; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de quibus saepius prius.
Arcana Coelestia 5 #5309 "Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc": quod significet quia Praevidentia et Providentia illi, constat ex significatione "cognoscere" cum praedicatur de Deo, quod sit praevidentia et providentia; de Deo enim non dici potest quod cognoscat, nam 1ex Se novit omnia, et facultas cognoscendi apud hominem est ex Ipso, quare "cognoscere" est in Deo praevidere et providere; praevidere est cognoscere ab aeterno in aeternum, et providere est facere illud; quod praevidentia et providentia sit illi, nempe caelesti spiritualis, est quia in sensu interno hic de Domino agitur, Qui est caeleste spiritualis quod per "Josephum" repraesentatur. @1 A d in se habet, i ex se scit, d scit, i novit$
Arcana Coelestia 5 #5310 "Nemo intelligens et sapiens sicut tu": quod significet quod inde solum verum et bonum, constat ex significatione "intelligentis" quod sit verum, et ex significatione "sapientis" quod sit bonum, de quibus supra n. 5287; quod non ex alio 1quam ex illo solo, significatur per "nemo" quia nemo seu nullus in sensu interno est negativum, ita exclusivum ab omni alio, videatur n. 5225, 5253. @1 sed inde solo$
Arcana Coelestia 5 #5311 "Tu eris super domo mea": quod significet quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit, constat ex significatione "domus" quod sit mens, de qua n. 3538, 4973, 5023, hic mens naturalis, quia dicitur "domus mea" a Pharaone per quem repraesentatur naturale; quod subordinata et submissa erit, significatur per quod "erit super illa"; qui super alicujus domo est, reipsa dominatur, et omnes qui ibi, subordinati et submissi sunt, domino domus usque retinente nomen et dignitatem quoad apparentiam.
Arcana Coelestia 5 #5312 "Et super ore tuo osculabitur omnis populus meus": quod significet quod omne ibi sub oboedientia illius erit, constat a significatione "super ore osculari" quod sit agnoscere et facere quod jubet, ita oboedire; et ex significatione "omnis populi mei" quod sit omne in naturali; per "populum" significantur vera, videatur n. 1259, 1260, 3581, 4619, ita in naturali cognitiones boni et veri, ac scientifica, nam haec sunt vera naturalis, n. 5276.
Arcana Coelestia 5 #5313 "Tantum solio magnus ero prae te": quod significet quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud, constat ex significatione "magnus esse prae 1altero" quod sit major esse, hic quoad apparentiam seu 2quoad conspectum; et ex significatione "solii" seu throni, quod hic sit naturale; naturale enim intelligitur per "solium" quando caeleste spiritualis per "sedentem super illo", (m)naturale enim instar solii est spirituali, hic caelesti spiritualis; in genere id quod inferius, est instar solii 3 superiori, 4superius enim inibi est et agit, et quidem per 5inferius, et quod agitur, apparet sicut 6ab inferiore, quia, ut dictum, per (e)id; hoc intelligitur per quod Pharaoh dixit ad Josephum "tantum solio magnus ero prae te".(n) [2] In Verbo pluries nominatur solium ubi agitur de Divino Vero et de judicio ex illo, et per "solium" ibi in sensu interno significatur 7id quod est Divini regii, (e)et per "sedentem super illo" Ipse Dominus sicut Rex aut sicut Judex; sed significatio solii, sicut significatio plurium aliarum rerum, se habet respective: cum Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini intelligitur per "sedentem super solio", tunc Divinum Verum quod procedit ab Ipso, intelligitur per "solium": cum autem Divinum Verum quod procedit a Domino, intelligitur per "sedentem super solio", tunc universum caelum, quod Divinum Verum implet, intelligitur per "solium": cum autem Dominus quoad Divinum Verum in superioribus caelis intelligitur per "sedentem super solio", tunc Divinum Verum quod 8 in infimo caelo, et quoque quod est in Ecclesia, intelligitur per "solium" 9; ita significationes "solii" se habent respective. Quod per "solium" significetur id quod est Divini Veri, est causa quia per "regem" in Verbo significatur verum, et quoque per "regnum"; quod per regem, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068; et quod per regnum, n. 1672, 2547, 4691: [3] quid 10autem per solium seu thronum in Verbo intelligitur in specie, patet ibi ex serie; ut apud Matthaeum, Ego dico vobis, Non jurabitis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius; neque per Hierosolymam, quia urbs magni regis, v 34, 35: et alibi apud eundem, Qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo, xxiii 22; ibi aperte dicitur quod caelum sit "thronus Dei"; per terram quae vocatur "scabellum pedum", significatur id quod infra caelum est, ita Ecclesia; 11quod terra sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535: (m)similiter 12 apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, lxvi 1: et apud Davidem, Jehovah in caelis firmavit thronum Suum, Ps. (x)ciii 19:(n) apud Matthaeum, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae, xxv 31; ibi agitur de ultimo judicio, et "sedens super throno" vocatur rex, ibi vers. 34, 40; "thronus gloriae" in sensu interno ibi est Divinum Verum quod ex Divino Bono in caelo, "sedens super throno illo" est Dominus, qui quatenus judex ex Divino Vero, vocatur ibi Rex: [4] apud Lucam, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Ipsius, i 32; haec angelus ad Mariam; quod ibi "thronus Davidis" non sit regnum 13quod habuit David, seu regnum in terra sed regnum in caelo, cuivis constat, quare nec per "Davidem" significatur David, sed regium Divinum Domini, 15et per thronum significatur" Divinum Verum quod procedit, et quod facit regnum Domini: apud Johannem, Fui in spiritu, cum ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens, et qui sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et 15sardio: iris autem circa thronum similis aspectu smaragdino: circa thronum throni viginti quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes: . . . e throno exibant fulmina et tonitrua et voces, item septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei. Insuper ante thronum mare vitreum, simile crystallo; in medio tandem throni, et circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro. . . . Ceterum quando dederunt animalia gloriam, et honorem, et gratiarum actionem sedenti, super throno viventi in saecula saeculorum, cadent viginti quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum, et 16projicient coronas suas ante thronum, Apoc. iv 2 ad fin.; [5] ibi describitur thronus gloriae Domini, et per illum Divinum Verum quod procedit ab Ipso, at per repraesentativa quae quid significant si quis non novit, vix scire poterit quicquam 17quid his propheticis inest, sed credet omnia talia esse absque altiore Divino; qui non aliud novit, 18non potest aliter quam de regno caelesti similem regno mundano capere ideam; cum tamen per "thronum positum in caelo" significatur Divinum Verum ibi, ita caelum quoad Divinum Verum; per "sedentem super throno" intelligitur Dominus, quod Is apparuit similis aspectu "lapidi jaspidi et 15sardio" est quia per lapides illos, ut per omnes (t)lapides pretiosos in Verbo, significatur Divinum Verum, n. 114, 3858, 3862, et per lapides in genere vera fidei, n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798; [6] per "iridem circa thronum" significantur vera pellucentia a bono, et hoc quia colores in altera vita sunt ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum; de iridibus in altera vita, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1623-1625; de coloribus ibi, n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4677, 4741, 4742; per "thronos viginti quatuor circa (x)thronum" significantur omnia veri in uno complexu, similia quae significantur per "duodecim"; quod "duodecim" sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; "fulmina, tonitrua et voces quae exibant ex throno" significant terrores qui ex Divino Vero illis qui non in bono sunt; "septem lampades ignis ardentes" sunt affectiones veri ex bono, quae etiam illis qui non in bono damna inferunt, quapropter vocantur "septem spiritus Dei", qui quod damna intulerint, patet a sequentibus ibi; [7] "mare vitreum ante thronum" est omne verum in naturali, ita sunt cognitiones et scientifica; quod "mare" illa sint, videatur n.28, (x)2850; "quatuor animalia in medio throni et circa thronum plena oculis ante et retro" sunt intellectualia a Divino in caelis, "quatuor" significant conjunctionem (e)eorum cum voluntariis, vera enim sunt partis intellectualis, et bona sunt partis voluntariae hominis; inde dicitur quod "plena essent oculis ante et retro", quia "oculi" significant intellectualia, et inde in sensu superiore illa quae sunt fidei, n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; quod "quatuor" sint conjunctio, simile ac "duo", n. 1686, 3519, 5194; sanctitas Divini Veri procedentis a Domino in sequentibus 19 describitur. [8] Quia per "viginti quatuor thronos et viginti quatuor seniores" significantur omnia veri seu omnia fidei in uno complexu, et per "duodecim" similia, ut mox dictum, inde patet quid per "duodecim thronos super quibus sedebunt duodecim apostoli" in sensu interno intelligitur, quod nempe omnia veri, ex quibus et secundum quae fit judicium; de quibus ita apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28: et apud Lucam, Ego dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et 20bibatis super mensa Mea in regno Meo, et sedeatis super thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xxii 29, 30; quod "duodecim apostoli" sint omnia veri, videatur n. 2129, 2553, 3354, 3488, 3858; 21quodque "duodecim filii Jacobi" et inde "duodecim tribus Israelis", n. 3858, 3921, 3926, 3939, 4060, (x)4603, et quod apostoli ne quidem unum judicare queant, 22 n. 2129, 2553: [9] similiter apud Johannem, Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. xx 4; per "thronos" ibi etiam significantur omnia veri ex quibus et secundum quae judicium; simile etiam per "angelos" intelligitur cum quibus "venturus Dominus ad judicium", Matth. xxv 31; quod per "angelos" in Verbo significetur aliquid Domini, videatur n. 1705, 1925, (x)2320, 2821, 3039, 4085, 23ibi vera quae ex Divino; quae vera etiam in Verbo judicia vocantur, n. 2235. [10] Alibi etiam plurimis in locis tribuitur Jehovae seu Domino thronus, et hoc quia in thronis est repraesentativum regni; cum 24 in superiore caelo sermo est de Divino Vero et de judicio, tunc in ultimo caelo 25apparet thronus; inde est quod, ut dictum, thronus repraesentativum sit, et quod ideo toties in Verbo prophetico thronus nominetur, et quoque quod ab antiquissimis temporibus thronus factus sit insigne regis, et quod sicut insigne 26significet regium27; ut quoque in 28 sequentibus locis: apud Mosen, Aedificavit Moses altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi: praeterea dixit, Quia manus super throno Jah, bellum erit Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem, Exod. xvii 15, 16; quid "manus super throno Jah", et 29quid "Jehovae bellum contra Amalekum a generatione in generationem", nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi sciatur quid thronus, et quid Amalek; per "Amalekum" in Verbo significantur falsa quae oppugnant vera, n. 1679, et per "thronum30 "ipsum Divinum Verum quod oppugnatur: [11] apud Davidem, Jehovah fecisti judicium meum, et causam meam, sedisti super throno Judex justitiae, . . . Jehovah in aeternum manebit, praeparavit ad judicium thronum Suum, Ps. ix 5, 8 [A.V. 4, 7]: apud eundem, Thronus Tuus Deus in saeculum et aeternum, sceptrum rectitudinis sceptrum regni Tui, Ps. xlv 7 [A.V. 6]: apud eundem, Nubes et caligo circum Ipsum, justitia et judicium fulcrum throni Ipsius, Ps. xcvii 2: apud Jeremiam, In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes, iii 17; [12] "Hierosolyma" pro regno spirituali Domini. Hoc regnum etiam per novam Hierosolymam apud Ezechielem intelligitur, et quoque per "sanctam Hierosolymam descendentem e caelo" in Apocalypsi. Regnum spirituale Domini est 31 ubi 32principale est Divinum Verum in quo 33Bonum, at regnum caeleste34, ubi 35principale est Divinum Bonum (e)a quo Divinum Verum; inde patet cur Hierosolyma dicitur "thronus Jehovae": et apud Davidem, In Hierosolyma sedent throni ad judicium, Ps. cxxii 5: Zion autem 36dicitur thronus gloriae Jehovae apud Jeremiam, Num reprobando reprobasti Jehudam, num Zionem fastidivit anima tua? Ne spernito propter nomen Tuum, ne deturpes thronum gloriae Tuae, xiv ,] 21; per "Zionem" intelligitur regnum caeleste Domini. [13] Quomodo repraesentatur Dominus quoad judicium in caelo, ubi ad oculos sistuntur videnda talia quae passim apud Prophetas memorantur, patet apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum (x)sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis, rotae ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens coram Ipso, mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant; judicium consedit, et libri aperti sunt, vii (x)9, 10; talia visa perpetua sunt in caelo, omnia repraesentativa, apparent ex sermone angelorum in superioribus caelis, qui delapsus sistit talia videnda; spiritus angelici quibus datur perceptio a Domino 37 sciunt quid significant, sicut quid "Antiquus dierum", quid "vestis quae sicut nix alba", "crinis capitis qui sicut lana munda", "thronus qui sicut flamma ignis", "rotae quae ignis ardens", "flumen ignis ab Ipso emanans"; per "flammam ignis" et per "flumen ignis" repraesentatur ibi 38Bonum Divini Amoris, n. 934, 4906, 5071, 5215: [14] similiter quae apud Ezechielem, Supra expansum quod super capite cheruborum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super simili tudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius, i 26, x 1: pariter quae in Libro 1 Regum, Vidi, dixit Micah propheta, 39Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius, et a sinistra Ipsius, xxii 19; qui non scit quid singula repraesentant, et inde significant, non aliter credere potest quam quod thronus sit Domino, sicut regibus in terra, et quod talia quae ibi memorantur; sed non sunt talia in caelis, verum sistuntur ita videnda coram illis qui in ultimo caelo sunt, ex quibus sicut ex imaginibus vident arcana Divina. [15] Regium Domini, per quod significatur Divinum Verum quod procedit ab Ipso, repraesentatum quoque fuit per solium a Salomone constructum, de quo ita in Libro 1 Regum, Fecit Salomo solium eboris magnum, et obtexit illud auro depurato; sex gradus ad solium, et caput rotundum solio a post illud; manus hinc et illinc ad locum sedis, et bini leones stantes juxta manus, et duodecim leones stantes ibi supra sex gradus hinc et illinc, x 18-20; fuit thronus gloriae ita repraesentatus; "leones" sunt Divina Vera pugnantia et vincentia, "duodecim leones" sunt omnia illa vera in uno complexu. [16] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque solium seu thronus, et in eo sensu significat regnum falsi, ut apud Johannem, (x)Angelo Ecclesiae quae in Pergamo, Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus Satanae est, Apoc. ii ,] 13: apud eundem, Draco dedit bestiae ascendenti ex mari virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam, Apoc. xiii 2: apud eundem, Quintus angelus effudit phialam suam super thronum bestiae, et factum est regnum ejus obscuratum, Apoc. xvi 10: apud Esaiam, Tu dixisti in corde tuo, In 40caelos ascendam, supra stellas 41Dei exaltabo thronum meum, xiv 13; ibi de Babele. @1 altera I$ @2 ad$ @3 i est$ @4 inibi enim$ @5 naturale$ @6 e naturali$ @7 i in genere$ @8 i est$ @9 i ita naturale$ @10 itaque$ @11 quod Ecclesia dicatur terra in Verbo$ @12 i ac$ @13 terrae$ @14 thronus ejus est$ @15 As A E and A R; A I sardino; Gk$ @16 projiciunt$ @17 quod$ @18 i is$ @19 i ibi$ @20 libatis I$ @21 difficult to read, probably quod etiam 12 filii Jacobi et inde duodecim tribus$ @22 i videatur$ @23 after Domini$ @24 i enim$ @25 apparent sicut throni$ @26 i etiam$ @27 i et inde est, quod thronus toties in Verbo prophetico nominetur$ @28 i his$ @29 cur$ @30 i Jah$ @31 i caelum Ipsius$ @32 after Bonum$ @33 i Divinum$ @34 i est$ @35 after Verum$ @36 vocatur$ @37 i inde$ @38 Divinum bonum$ @39 i vidi$ @40 coelis I$ @41 ibi I, caeli A, Sch; also Heb, incl. Dead Sea Scrolls, Dei$
Arcana Coelestia 5 #5314 Vers. 41-44. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Vide, dedi te super omnem terram Aegypti. Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi, et posuit torquem auri super collum ejus. Et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum, Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Ego Pharaoh, et praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum, in omni terra Aegypti. "Et dixit Pharaoh ad Josephum" significat ulteriorem perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: "Vide, dedi te super omnem terram Aegypti" significat dominium super utrumque naturale: "et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua" significat confirmativum de potentia quae prius ei: "et dedit illum super manum Josephi" significat quod illam cesserit omnem caelesti spiritualis: "et vestivit eum vestibus byssi" significat significativum externum caelestis spiritualis; "vestes byssi" sunt vera ex Divino: "et posuit torquem auri super colium ejus" significat significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono: "et vehi fecit eum in curru secundario" significat significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri: "qui sibi" significat quae per naturale: "et clamaverunt ante eum, Abrech" significat agnitionem per fidem et adorationem: "et dando eum super omnem terram Aegypti" significat potestatem illius quod talis: "et dixit Pharaoh ad Josephum" significat perceptionem adhuc ulteriorem: "Ego Pharaoh" significat quod inde naturale: "et praeter te non extollet vir manum suam" significat quod a caelesti spiritualis omne potentiae in spirituali: "et pedem suum" significat quod omne potentiae in naturali: "in omni terra Aegypti" significat in utroque naturali.
Arcana Coelestia 5 #5315 "Et dixit Pharaoh ad Josephum": quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de quibus etiam prius; quod sit perceptio naturalis e caelesti spiritualis quae significatur, est quia naturale omnem suam perceptionem habet ex superiore se, hic ex caelesti spiritualis, quod est superius.
Arcana Coelestia 5 #5316 "Vide, dedi te super omnem terram Aegypti": quod significet dominium super utrumque naturale, constat (e)ex significatione "dare aliquem super" quod sit dominium; et ex significatione "omnis terrae Aegypti" quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Agitur 1 adhuc amplius de 2dominio quod Pharaoh tradidit Josepho super terram Aegypti, quod nempe Pharaoh semet potestate sua deprivaverit, et totam Aegyptum Josepho submiserit; quae ita ex Providentia Divina facta sunt ut "Josephus" indueret repraesentationem caelestis spiritualis quod Domino cum in mundo fuit, et per quod Dominus naturale Suum et quoque sensuale, disposuit, ut utrumque successive Divinum faceret; hoc factum est ob finem ut Verbum quod de Josepho scriberetur, contineret Divina, ita talia quae in caelis sanctissima sunt et quae angelis qui in caelis, conveniunt; sunt enim angeli ibi in Domino, quia in sphaera Divini Veri procedentis a Domino, quapropter Divina quae de Domino et de Ipsius Humani glorificatione in sensu interno Verbi sunt, illos afficiunt in tantum ut (t)inde percipiant omne beatum sapientiae et intelligentiae suae. @1 i nunc$ @2 domino I$
Arcana Coelestia 5 #5317 "Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua": quod significet confirmativum de potentia quae prius ei, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua prius; ex significatione "annuli" quod sit confirmativum, de qua sequitur; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5296; inde patet quod per "removit 1annulum a super manu sua" significetur quod potentiam quae prius sibi, abdicaverit, et quod per "dedit illum super manum Josephi", ut sequitur, significetur quod potentiam cesserit omnem caelesti spiritualis. Quod "annulus" super manu sit confirmativum potentiae, non ita constare potest ex locis in Verbo parallelis, quia annuli qui super manu, 2non alibi nominantur, praeter modo apud Lucam, Ubi pater filii qui prodegerat omnia, 3dixit ad servos, Efferte stolam primariam et induite illum; et date annulum super manum ejus, et calceos super pedes, (x)xv 22, ubi etiam per "annulum" significatur confirmativum potentiae in domo, sicut filii, ut prius; at usque patet ex ritualibus quae ab antiquis temporibus apud nos sunt, ut ex ritualibus desponsationum et copulationum, ut et inaugurationum, in quibus annuli dantur super manum, per quos etiam confirmativum potentiae significatur; praeterea quod sigilla quae quoque erant super manu, Jer. xxii 24, significent consensum et confirmationem, videatur n. 4874. @1 illum$ @2 nullibi$ @3 after Ubi$
Arcana Coelestia 5 #5318 "Et dedit illum super manum Josephi": quod significet quod illam cesserit omnem caelesti spiritualis, constat ex significatione "dare annulum super manum alterius" quod sit confirmativum quod cedat alteri potentiam quae sibi, n. (x)5317; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius.
Arcana Coelestia 5 #5319 "Et vestivit eum vestibus byssi": quod significet significativum externum caelestis spiritualis, et quod "vestes byssi" sint vera ex Divino, constat a significatione "vestium" quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248; quod "vestes byssi" sint vera ex Divino, est quia vestis ex bysso erat candidissima et simul splendens, et verum ex Divino repraesentatur per vestes talis candoris et talis splendoris; causa est quia candor et splendor caeli est ex luce quae a Domino, et lux quae a Domino, est ipsum Divinum Verum, n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3195, (x)3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862, 4415, 4419 ,4526, 5219; quapropter cum Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo, et Johanne, Apparuerunt vestimenta Ipsius sicut lux, Matth. xvii 2; 1Splendentia, candida valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, Marc. ix 3; Et fulgurantia, Luc. ix 29; fuit ipsum Divinum Verum quod a Divino Humano Domini, quod ita repraesentabatur; at sunt vera exteriora quae per candorem vestium in caelis repraesentantur; vera autem interiora per candorem et splendorem faciei; inde est quod "vestiri vestibus byssi" sit significativum externum hic, nempe veri procedentis ex caelesti spiritualis, hoc enim fuit in quo tunc Divinum Domini. [2] Per "byssum" et per "vestes byssi" etiam alibi in Verbo significatur verum quod ex Divino, ut apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico. . . . Sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum, xvi 10, 13; ibi de Hierosolyma, per quam in his versibus intelligitur Ecclesia Antiqua; vera illius Ecclesiae per "vestes ex acupicto, bysso, serico" et per "ornatum ex auro et argento" describuntur; per "acupictum" significantur vera scientifica, per "byssum" vera naturalia, et per "sericum" vera spiritualia: [3] apud eundem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha fuit tegumentum tuum, xxvii 7; ibi de Tyro, per quam etiam Ecclesia Antiqua intelligitur, sed quoad cognitiones boni et veri, et per "byssum in acupictura ex Aegypto 2quae expansio ejus" significatur verum ex scientificis, 3ut signum seu significativum externum illius Ecclesiae: [4] apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo 4emat amplius; merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, Apoc. xviii 11, 12; ibi omnia et singula significant talia quae sunt 5Ecclesiae, ita quae sunt veri et boni, hic autem in opposito sensu, quia dicuntur de Babylone 6; quisque videre potest quod talia nusquam in Verbo quod de caelo descendit, recenserentur nisi aliquid caeleste in singulis foret; quid recensio mercium mundanarum ubi agitur de Babylone, per quam significatur Ecclesia profana: similiter 7 apud eundem, Vae vae, urbs magna, quae induta byssino, et 8purpura et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii (x)16. [5] Quod singula 9aliquod caeleste Divinum significent, patet manifeste apud eundem ubi dicitur 10quid byssinum, quod nempe sint justitiae sanctorum, Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Illius paravit se; tunc datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido; byssinum enim, sunt justitiae sanctorum, xix ,] 8; quod "byssinum sint justitiae sanctorum" est quia omnes illi qui in vero sunt ex Divino, justitiam Domini induunt; vestes enim eorum candidae et splendidae sunt ex luce quae a Domino; ipsum verum ideo in caelo repraesentatur per "candidum", n. 3301, 3993, 4007; inde quoque est quod illi qui ex statu vastationis elevantur in caelum, appareant induti candido, quia tunc exuunt id quod justitiae propriae est et induunt id quod justitiae Domini est. [6] Ut repraesentaretur verum a Divino in Ecclesia Judaica, mandatum est ut xylinum seu byssinum quoque 11 esset in vestibus Aharonis, ut et in aulaeis quae circum arcam, de quibus apud Mosen, Pro Aharone 12tessellabis tunicam xylini, et facies cidarim xylini, Exod. xxviii 39: Fecerunt tunicas xylini, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, Exod. xxxix 27: Habitaculum facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. xxvi 1, xxxvi 8: Facies atrium habitaculi, . . . tapetes erunt pro atrio ex xylino intertexto, Exod. xxvii 9, 18, xxxviii 9: Velum portae atrii, opus acupictoris, hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et xylinum intertextum, Exod. xxxviii 18; xylinum est byssinum, quod ideo mandatum quia singula quae in arca et circum arcam, tum singula quae super vestibus Aharonis, repraesentativa spiritualium et caelestium erant; inde constare potest quam parum 13intelligitur Verbum, nisi sciatur quid talia repraesentant, et quod vix aliquid, si credatur quod sanctum non aliud in Verbo sit quam quod exstat in littera. [7] Quod angeli qui in vero ex Divino sunt, appareant induti quasi byssino, hoc est, in candido splendente, patet apud Johannem ubi agitur de equo albo, Sedens super equo albo, . . . indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ejus Verbum. . . exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. xix 13, 14; ex his manifeste patet quod "byssinum" sit significativum externum veri a Divino, nam "sedens super equo albo" est Dominus quoad Verbum; quod sit Verbum, aperte ibi dicitur; Verbum est ipsum verum a Divino; "equus albus" quod sit sensus internus Verbi, videatur n. 2760-2762, 14inde "equi albi" sunt vera ex Divino, nam omnia sensus interni Verbi sunt vera ex Divino, quapropter visi sunt exercitus Illius "super equis albis, et induti byssinum album et mundum". @1 i et$ @2 quod fuerit$ @3 quod fuit$ @4 emit$ @5 veri, sed$ @6 i quae sunt falsi ex malo$ @7 i alibi$ @8 purpureo$ @9 aliquid in caelo quod ex Divino$ @10 quod byssinum$ @11 i intertextum$ @12 A I have tesselabis. Tessella is a diminutive of tessera (a square stone or piece of wood). Latin verb from it, late, tessello to make chequer work. Heb is (shabats) to interweave, to make chequer work. A V has "embroider" but RV "weave in chequer work".$ @13 in Verbo intelligitur$ @14 proinde$
Arcana Coelestia 5 #5320 "Et posuit torquem auri super collum ejus": quod significet significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono, constat ex significatione "colli" quod sit influxus, tum communicatio superiorum cum inferioribus, seu quod idem, interiorum cum exterioribus, de qua n. 3542, inde est "torques" quia cingit collum, significativum conjunctionis illorum; "torques auri" significat conjunctionem per bonum, seu efficiente bono, 1quia" "aurum" est bonum, n. 113, 1551, 1552: signum conjunctionis veri interioris cum vero exteriore significatur per "torquem super guttur" apud Ezechielem, Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, xvi 11. @1 nam$
Arcana Coelestia 5 #5321 "Et vehi fecit eum in curru secundario": quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione "currus" quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde "vehi facere eum in curru" est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, "Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te", vers. 40. Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per "Josephum" repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971,4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, 1quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat 2ex Divino Humano Ipsius; [2] ex Ipso Divino nequaquam 3aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit (e)ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id (t)est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, 4nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae 5formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, 6Ipse exposuit, i 18: apud eundem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: et apud Matthaeum, 7Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. [3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur "currus", sicut etiam cum "equi qui ante currum", cum tamen per "equos" significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per "currum" doctrinalia et eorum scientifica. [4] Quod "currus" sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur 8 qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, 9quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus 10ibi apparent talia. [5] Quod talia per currus et equos significentur, 11admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod 12ille ut et Elisha appellati sint "currus Israelis et equites ejus", de quibus ita in Libro 2 Regum, Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, ii 11, 12: et de Elisha in eodem Libro, Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14; causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin.; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; (m)ex eadem (t)causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah, Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. vi (x)17 13:(n) [6] quod "currus" sit doctrinale, et "equus" 14intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem, Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, xxxix 20 [21]; Apoc. xix 18; ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per "equum et currum" non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim "super mensa Domini non satiandi erunt" sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri. [7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis: apud Davidem, Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]: apud eundem, Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. civ 2, 3: apud Esaiam, Propheticum deserti maris: . . . Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, 15currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; . . . et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi ,] 6-9: [8] apud eundem, Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, lxvi 20: apud eundem, Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, lxvi 15: apud Habakkuk, Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? iii 8: apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, vi 1-3: [9] et apud Jeremiam, Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, xvii 25, xxii 4; "civitas quae habitabitur in saeculum" non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per "Hierosolymam" significatur, n. 402, 2117, 3654; "reges qui per portas civitatis illius intrabunt" non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita "principes" nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; "sedentes super throno Davidis" sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; "equitantes in curru et equis" sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties 16memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque "currus" similia 16significant. [10] 17 Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "currus", et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, 18tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis: apud Esaiam, Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, xxxi 1: apud eundem, Per manum servorum 19tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, xxxvii 24; ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris: apud Jeremiam, Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; . . . et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, xlvii 2, 3: [11] apud Ezechielem, Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 10, 11: apud Haggaeum, Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, ii 22: apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, ix (x)10: apud Jeremiam, Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, xlvi 8, 9. [12] Per "equos" et "currus" quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, 20versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et xv 4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur. @1 et$ @2 de$ @3 aliquid$ @4 quia de Humano aliquam ideam (m"s in last two words d later) formare (altered to formari) possunt d and followed by potest. Above de Humano is written qui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words d)$ @5 formatur$ @6 Ille$ @7 Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque$ @8 i illi$ @9 quia ibi$ @10 circa inferiorem terram$ @11 constare potest$ @12 is tum$ @13 i quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum$ @14 d scientificum, i intellectuale$ @15 Heb (recheb) "chariot," but also "a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp Eglish "cavalry". RV has chariot or troop.$ @16 in the singular$ @17 i E$ @18 et$ @19 meorum A I$ @20 i de quibus$
Arcana Coelestia 5 #5322 "Qui sibi": quod significet quae per naturale, nempe doctrina boni et veri, constat ex serie rerum in sensu interno, tum ex illis quae supra n. 5313 explicata sunt.
Arcana Coelestia 5 #5323 "Et clamaverunt ante eum, Abrech": quod significet agnitionem per fidem et adorationem, constat ex significatione "clamare" quod sit agnitio per fidem, de qua sequitur; et (e)a significatione "abrech" quod sit adoratio; abrech enim in lingua originali 1est "flecte genua", et flexio genuum est adoratio; omnes enim conatus interni qui sunt voluntatis, ita qui sunt amoris aut affectionis, proinde qui sunt vitae, habent actus 2seu gestus externos sibi correspondentes; actus hi aut gestus fluunt ex ipsa correspondentia 3exteriorum cum interioribus; timor sanctus, et inde humiliatio, proinde adoratio, habet actus seu gestus sibi correspondentes, nempe flexionem genuum, procumbentiam super genubus, et quoque prostrationem corporis usque ad terram; in statu illo, si adoratio est ex genuina humiliatione, 4aut si humiliatio ex genuino timore sancto, est deficientia spirituum, inde concidentia artuum in confinio seu intermedio ubi spirituale conjungitur naturali, ita ubi genua; nam quae infra sunt, correspondentiam habent cum naturalibus, et quae supra, cum spiritualibus; inde est quod flexio genuum sit signum repraesentativum adorationis; apud caelestes homines est hic actus spontaneus, sed apud spirituales est voluntarius. [2] Ante reges olim cum vehebantur curru, flectebantur genua ob causam quia "reges" repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et "currus" significabat Verbum; ritus hujus adorationis inceptus fuit cum notum erat quid repraesentaretur, et tunc reges adorationem non sibi sed ipsi regio a se separato tametsi adjuncto, attribuerunt; regium illis fuit lex quae, quia a Divino Vero, adoranda erat in rege quatenus custos ejus, ita ipse rex nihil sibi de regio tribuebat praeter custodiam legis, a qua quantum recessit tantum a regio, sciens quod adoratio aliunde quam a lege, hoc est, alia quam legis in se, esset idololatria; quod "regium" sit Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068, proinde (t)regium est 5 lex, quae in se est verum regni6, secundum quod victuri qui ibi; ex his constare potest quod "Abrech seu flecte genua" significet adorationem. [3] Quia clamor etiam est actus qui correspondet confessioni vivae seu agnitioni ex fide, ideo quoque apud antiquos rituale clamandi receptum fuit, cum tale significaretur; ac ideo 7 in Verbo passim dicitur "clamare" cum agitur de confessione et agnitione ex fide, sicut de Johanne Baptista apud Johannem, Quod testatus de Jesu, et clamaverit dicens, Hic erat Quem dixi, Qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: . . . ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, i 15, 23: apud eundem, Sumpserunt termites palmarum, et iverunt obviam Jesu, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 13: (m)apud Lucam, Jesus dixit Pharisaeis, quod si tacuerint, lapides clamaturi sint, xix 40.(n) Quia "clamare" significabat agnitionem ex fide 8et inde receptionem ex agnitione illa, idcirco aliquoties legitur de Domino quod clamaverit, ut apud Johannem vii 28, 37, xii 44, 45; et quoque apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, vociferabitur, etiamque clamabit, xlii 13. Quod clamare in sensu opposito sit non agnitio, ita aversatio, videatur n. 5016, 5018, 5027, et quod praedicetur de falso, n. 2240. @1 significat$ @2 aut$ @3 interiorum cum exterioribus$ @4 et$ @5 i tunc$ @6 i quod a Divino Vero$ @7 i etiam$ @8 proinde$
Arcana Coelestia 5 #5324 "Et dando eum super omnem terram Aegypti": quod significet potestatem illius quod talis, constat (c)ex significatione "dare eum super omnem terram Aegypti" quod sit dominium super utrumque naturale, de qua supra n. 5316, hic autem quod dominium ejus tale sit sicut in mox praecedentibus descriptum 1 ita potestas ejus quod talis. @1 i est$
Arcana Coelestia 5 #5325 "Et dixit Pharaoh ad Josephum": quod significet perceptionem adhuc ulteriorem, constat ex significatione "dicere", ex repraesentatione "Pharaonis", et ex repraesentatione "Josephi" quod sit perceptio naturalis e caelesti spiritualis, de qua n. 5315, hic ulterior perceptio quia iterum dicitur.
Arcana Coelestia 5 #5326 "Ego Pharaoh": quod significet quod inde naturale, constat a repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; quod per "ego Pharaoh" significetur quod inde naturale, ex mox sequentibus patet; dicitur enim "praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti", per quae significatur quod omne potentiae ab illo in utroque naturali, et quia 1illa quae in naturali per sequentia illa verba intelliguntur, idcirco primum dicitur "ego Pharaoh", per inde naturale intelligitur quod ex caelesti spiritualis sit naturale; cum hoc ita se habet: naturale apud hominem qui e novo creatur, hoc est, qui regeneratur, prorsus aliud est quam apud hominem qui non regeneratur; naturale apud hominem qui non regeneratur, est omne; inde cogitat homo, et inde desiderat, non autem ex rationali, minus ex spirituali, quia haec (m)occlusa sunt, et quoad 2maximam partem exstincta(n); [2] at apud hominem qui regeneratur, fit spirituale omne, hoc non modo disponit naturale ad cogitandum et ad desiderandum, sed etiam constituit naturale, prorsus sicut causa constituit effectum, in omni enim effectu nihil est quod agit quam causa; ita fit naturale sicut spirituale, naturalia enim quae ibi sunt, sicut scientifica et cognitiones quae ex naturali mundo aliquid trahunt, nihil ex se agunt, modo adstipulantur ut spirituale agat in naturali, et per illud, ac ita naturaliter; similiter ut 3in effectu, in effectu sunt plura quam in causa, sed talia quae solum faciunt ut causa agere possit in effectu ipsum effectum, et se 4in illo gradu actualiter producere; ex his paucis videri potest quomodo se habet cum naturali apud hominem qui e novo creatus est, hoc est, qui regeneratus; tale intelligitur per inde naturale, quod significatur per "ego Pharaoh". @1 de illis$ @2 plurimam$ @3 effectus$ @4 actu$
Arcana Coelestia 5 #5327 "Et praeter te non extollet vir manum suam": quod significet quod a caelesti spiritualis omne potentiae in spirituali, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5296; inde "non extollere vir manum suam praeter te" est quod nihil potentiae illis nisi ab eo solo, ita quod ei, nempe caelesti spiritualis, omne potentiae. Quod potentia in spirituali per "manum" significetur, videbitur in nunc sequentibus.
Arcana Coelestia 5 #5328 "Et pedem suum": quod significet quod omne potentiae in naturali, constat a significatione "pedis" quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, hic potentia in naturali, nam per "extollere pedem", sicut per "extollere manum", significatur potentia, sed per "extollere manum" potentia in spirituali, et per "extollere pedem" potentia in naturali, quae enim supra pedes sunt in corpore, se referunt ad spiritualia; hoc imprimis patet a Maximo Homine seu a tribus caelis; [2] cum totum caelum sicut unus homo sistitur coram visu, tunc intimum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum caelum refert corpus, et ultimum seu primum pedes; quod intimum seu tertium caelum referat caput, est quia est caeleste, et quod medium seu secundum referat corpus, est quia est spirituale, et quod (t)ultimum seu primum referat pedes, est quia est naturale; idcirco per "collum", quia intermedium, significatur influxus et communicatio caelestium cum spiritualibus; et per "genua", quia etiam intermedia, influxus et communicatio spiritualium cum naturalibus; inde patet quod per "extollere manum" significetur potentia in spirituali, et per "extollere pedem" potentia in naturali; et 1ideo (m)potentia quae per "manum" significatur, praedicatur de spirituali, nempe de vero ex bono, n. 3091, 3563, (x)4932. Per spirituale intelligitur id in naturali quod est lucis caeli, et per naturale id in naturali quod est lucis mundi, nam omne illud vocatur spirituale, et omne hoc naturale.(n) @1 praeterea$
Arcana Coelestia 5 #5329 "In omni terra Aegypti": quod significet in utroque naturali, constat ex significatione "omnis terrae Aegypti" quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Talia nunc sunt quae angeli percipiunt cum homo (m)legit quod 1"Pharaoh removerit annulum suum a super manu sua, et dederit illum super manum Josephi, et vestiverit eum vestibus byssi, et posuerit torquem auri super collum ejus; et vehi fecerit eum in curru secundario, qui sibi, et clamaverint ante eum Abrech, dando eum super omnem terram Aegypti";(n) [2] angeli enim ipsa historica nequaquam possunt percipere quia sunt talia quae sunt mundi, non autem quae sunt caeli; quae mundi sunt, illis non apparent; at quia correspondentia est omnium quae in mundo cum illis quae in caelo, ideo angeli caelestia percipiunt cum homo mundana; 2 nisi ita foret, nequaquam aliquis angelus e caelo apud hominem potuisset esse; ut autem possit, datum est 3Verbum, in quo angeli percipiant sanctum Divinum quod 4possint communicare homini apud quem 5adsunt. @1 A has "removit Pharaoh ---- vers", evidently a reminder to quote vv. 42, 43 in full when writing final draft$ @2 et$ @3 homini Verbum, ex quo percipere potest$ @4 ibi, et id$ @5 adest$
Arcana Coelestia 5 #5330 Vers. 45. Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah; et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem; et exivit Joseph super terram Aegypti. "Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah" significat quale caelestis spiritualis tunc: "et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem" significat quale conjugii veri cum bono (c)et boni cum vero: "et exivit Joseph super terram Aegypti" significat cum ipsius fuit utrumque naturale.
Arcana Coelestia 5 #5331 "Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah": quod significet quale caelestis spiritualis tunc, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3237, 3421; Zaphenath Paneah in lingua sua originali significat revelatorem occultorum et aperitorem futurorum, quae in sensu caelesti 1significant Divinum in illo, nam revelare 2occulta et aperire futura est solius Dei; hoc quale est quod nomen illud involvit, et hoc quale est quale caelestis spiritualis, 3nam caeleste spiritualis est bonum veri in quo Divinum, seu quod immediate a Divino; hoc, nempe caeleste spiritualis in quo Divinum, fuit soli Domino cum fuit in mundo, et fuit Humanum in quo ipsum Divinum potuit esse, et quod potuit exui cum Dominus omne Humanum in Se Divinum fecit. @1 significat$ @2 arcana$ @3 caeleste enim$
Arcana Coelestia 5 #5332 "Et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem": quod significet quale conjugii veri cum bono, ac boni cum vero, constat ex significatione "dare in mulierem" quod sit conjugium; quod sit conjugium boni cum vero, et veri cum bono, est quia non aliud per conjugia in sensu spirituali intelligitur, et inde nec aliud per "conjugia" in Verbo. Per "filiam sacerdotis On" significatur verum boni, "filia" enim est affectio veri, et "sacerdos" est bonum, 1"Josephus" autem est bonum veri in quo Divinum, quod idem est cum caelesti spiritualis; inde patet quod significetur conjugium veri cum bono, (c)ac boni cum vero. Quale hujus conjugii est quod significatur, sed quale hoc non potest amplius exponi quia quale quod fuit Domino in mundo non potest comprehendi, ne quidem ab angelis, solum aliqua idea umbratilis de eo formari (c)ex talibus quae in caelo sunt, ut a Maximo Homine, et a caelesti spiritualis quod ibi ex influxu Divini Domini; sed usque idea illa est sicut crassa umbra ad ipsam lucem, nam est communissima, ita vix aliquid respective. @1 per Josephum repraesentatur$
Arcana Coelestia 5 #5333 "Et exivit Joseph super terram Aegypti": quod significet cum Ipsius fuit utrumque naturale, constat ex significatione "exire" quod hic sit influere; et ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua saepe prius, ita utrumque naturale; et quia "exire" significat influere, et "terra Aegypti" utrumque naturale, per illa verba cum praecedentibus significatur quale caelestis spiritualis, et quale conjugii boni cum vero et veri cum bono, cum caeleste spiritualis per influxum, suum 1faceret utrumque naturale; quid sit suum facere naturale, videatur mox supra n. 5326. @1 fecerat$
Arcana Coelestia 5 #5334 Vers. 46-49. Et Joseph filius triginta annorum in stando eo coram Pharaone rege Aegypti, et exivit Joseph a coram Pharaone, et transivit in omnem terram Aegypti. Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones. Et congregavit omnem cibum septem annorum, qui fuerunt in terra Aegypti, et dedit cibum in urbibus, cibum agri urbis quae circumcirca illam, dedit in medio illius. Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde, usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus. "Et Joseph filius triginta annorum" significat statum plenum reliquiarum: "in stando eo coram Pharaone rege Aegypti" significat cum praesentia ejus in naturali: "et exivit Joseph a coram Pharaone" significat cum ipsius esset naturale in communi: "et transivit in omnem terram Aegypti" significat cum subordinaret et submitteret singula ibi: "et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones" significat primos status cum multiplicata vera in series: "et congregavit omnem cibum septem annorum" significat conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus: "qui fuerunt in terra Aegypti" significat quod in naturali: "et dedit cibum in urbibus" significat quod reposuerit in interioribus: "cibum agri urbis" significat quae propria eis et convenientia: "quae circumcirca illam dedit in medio illius" significat quae prius in exteriore naturali fuerunt, recondit in interioribus interioris naturalis: "et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde" significat multiplicationem veri a bono: "usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus" significat tale in quo caeleste a Divino.
Arcana Coelestia 5 #5335 "Et Joseph filius triginta annorum": quod significet statum plenum reliquiarum, constat ex significatione "triginta" quod sit plenum reliquiarum, de qua sequitur; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; numerus "triginta" significat in Verbo aliquid pugnae, et quoque significat plenum reliquiarum; quod duplex ei significatio sit, causa est quia componitur ex quinque et sex in se multiplicatis, et quoque componitur ex tribus et decem in se 1etiam multiplicatis; ex quinque in sex ductis, significat aliquid pugnae, n. 2276, quia "quinque" significant aliquid, n. 649, 4638, 5291, et "sex" pugnam, n. 720, 737, 900, 1709; at ex tribus in decem ductis significat plenum reliquiarum quia "tria" significant plenum, n. 2788, 4495, et "decem" reliquias, n. 576, 1906, 2284; quod numerus compositus simile involvat cum simplicibus ex quibus, n. 5291; "reliquiae" quod sint vera 2juncta bono in interioribus apud hominem a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135. [2] Plenitudo reliquiarum etiam significatur per triginta, et quoque per sexaginta, 3ut et per centum, apud Marcum, Semen quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, iv 8, 20; omnes hi tres numeri, quia per multiplicationem assurgunt a decem, significant plenitudinem reliquiarum. Et quia homo non prius regenerari potest, hoc est, admitti in pugnas spirituales per quas fit regeneratio quam cum reliquias ad plenum acceperit, idcirco statutum quod Levitae non prius facerent opus in tentorio conventus quam cum impleverint triginta annos; opus illorum seu functio vocatur quoque "militia"; de quibus ita apud Mosen, Tolle summam filiorum Kehathi e medio filiorum Levi, . . . a filio triginta annorum et supra, ad filium quinquaginta annorum, omnem venientem ad militiam, ad faciendum opus in tentorio conventus, Num. iv (x)2, 3; similiter dicitur de filiis Gershonis, et similiter de filiis Merari, ibid. vers. 22, 23, 29, 30, ac iterum, vers. 35, 39, 43. (m)Simile 4 involvit quod David, cum filius triginta annorum esset, regnare ceperit, 2 Sam. v (x)4.(n) [3] Ex his nunc patet cur Dominus non prius quam cum esset triginta annorum, se manifestaverit, Luc. iii (x)23, tunc enim in plenitudine reliquiarum fuit, at reliquiae quas Dominus habuit, Ipse Sibi comparaverat, et fuerunt 5Divinae, per quas univit Essentiam Humanam Divinae, et illam Divinam fecit, n. 1906; ex Ipso 6nunc est quod "triginta anni" significent statum plenum quoad reliquias, et quod sacerdotes Levitae functiones suas ingressi cum fuerunt aetate triginta annorum, et quia David repraesentaturus erat Dominum quoad regium, quod ille nec prius regnare ceperit; omne enim repraesentativum ducitur a Domino, et inde omne repraesentativum spectat Dominum. @1 quoque$ @2 juxta bono I$ @3 et ut I$ @4 i etiam$ @5 Divino I$ @6 etiam$
Arcana Coelestia 5 #5336 "In stando eo coram Pharaone rege Aegypti": quod significet cum praesentia ejus in naturali, constat (c)ex significatione "stare coram aliquo" quod sit praesentia; et a repraesentatione "Pharaonis regis Aegypti" quod sit status naturalis novus, seu naturalis homo novus, de qua n. 5079, 5080, ita naturale in quo nunc caeleste spiritualis, et quod caeleste spiritualis nunc suum fecit, quod quoque significatur per verba mox sequentia "et exivit Joseph a coram Pharaone".
Arcana Coelestia 5 #5337 "Et exivit Joseph a coram Pharaone": quod significet cum ipsius esset naturale in communi, constat a significatione "exire" quod sit ipsius esse, de qua sequitur; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, et "Pharaonis" quod sit naturale, de quibus supra; quod "exire" sit ipsius esse, vel suum esse, patet (m)ab illis quae praecedunt et quae sequuntur,(n) et quoque a sensu spirituali illius vocis, "exire" enim seu procedere in illo sensu, est se sistere praesentem coram alio 1 in forma ei accommodata, 2ita se eundem modo in alia forma; in hoc sensu dicitur "exire" de Domino, apud Johannem, Jesus dixit de Se, Ego ex Deo exivi et venio, viii 42; Pater amat vos, quod vos Me amastis et credidistis quod Ego a Deo exiverim: exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Dixerunt discipuli, 3 . . . credimus quod a Deo exiveris, xvi 27, 28, 30; Illi4 cognoverunt vere quod a Deo exiverim, xvii 8; [2] ut illustretur quid intelligitur per "exire" aut procedere, sint exempla: de vero dicitur quod exeat seu procedat ex bono quando verum est forma boni, seu quando verum est bonum in forma quam capere potest intellectus: de intellectu etiam dici potest quod exeat seu procedat ex voluntate quando intellectus est formata voluntas, seu quando est voluntas in forma 5apperceptibili visui interno: similiter de cogitatione quae intellectus dici potest exire seu procedere, cum fit loquela, et de voluntate cum fit actio; cogitatio se induit alia forma cum fit loquela, sed usque est cogitatio quae ita edit aut procedit, verba enim et soni quae induuntur, non sunt nisi quam adjecta quae faciunt ut cogitatio appercipiatur accommodate: similiter voluntas fit alia forma cum fit actio, sed usque est voluntas quae in tali forma sistitur; 6gestus et motus qui induuntur, non sunt nisi quam adjecta, quae faciunt ut voluntas appareat et 7 afficiat accommodate: de externo etiam homine dici potest quod exeat seu procedat ab interno, immo substantialiter, quia externus homo nihil aliud est quam internus formatus ita ut agat convenienter in mundo in quo est: 8ex his constare potest quid "exire" seu "procedere" in sensu spirituali sit; quod nempe per exire 9aut procedere cum praedicatur de Domino, sit Divinum formatum ut homo, ita accommodatum ad perceptionem credentium; utrumque tamen unum. @1 i sed$ @2 estque idem$ @3 i In hoc$ @4 i acceperunt et$ @5 perceptibili$ @6 ad gestus et ad motus, qui induuntur, nihil attenditur, nam illi sunt adjecta$ @7 i simul$ @8 inde$ @9 et$
Arcana Coelestia 5 #5338 "Et transivit in omnem terram Aegypti": quod significet cum subordinaret et submitteret singula ibi, nempe in naturali, constat ex significatione "omnis terrae Aegypti" quod sit utrumque naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod "transire illam terram" sit subordinare et submittere singula in naturali, ex illis quae praecedunt, sequitur.
Arcana Coelestia 5 #5339 "Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones": quod significet primos status cum multiplicata vera in series, constat ex significatione "septem annorum" quod sint primi status, septem enim anni praecesserunt in quibus fuit abundantia annonae, et septem anni secuti in quibus fuit fames; quod "anni" sint status, videatur n. 482, 487, 488, 493, 893; ex significatione "abundantiae annonae" quod sit multiplicatio veri, de qua n. 5276, 5280, 5292, per quod "fecit terra" significatur quod haec multiplicatio facta sit in naturali, "terra" enim hic est naturale, ut mox supra n. 5338; et ex significatione "collectionum" quod sint series; cum seriebus quae significantur per "collectiones", ita se habet: apud hominem qui 1reformatur, primum insinuantur vera communia, dein communium particularia, et demum particularium singularia; particularia disponuntur sub communibus, et singularia sub particularibus, n. 2384, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383, 5208, [2] dispositiones seu ordinationes illae in Verbo significantur per fasciculos, hic per manipulos seu "collectiones", et non sunt nisi quam series in quas multiplicata vera disponuntur seu ordinantur. Hae series apud regeneratos se habent secundum ordinationes societatum in caelis, at apud non regeneratos, qui nec regenerari possunt, secundum ordinationes societatum in infernis; inde homo qui in malo est et inde in falso, est infernum in minima forma, et homo qui in bono est et inde in vero, est caelum in minima forma; sed de his seriebus alibi, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur. @1 regeneratur $
Arcana Coelestia 5 #5340 "Et congregavit omnem cibum septem annorum": quod significet conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus, constat ex significatione "congregare" quod hic sit conservare, nam "congregavit illum et dedit in urbibus et in medio", per quae significatur quod recondiderit in interioribus, ita quod conservaverit, cessit enim usui in annis famis; ex significatione "cibi" quod sit omne id quo internus homo nutritur; quod id sit bonum et verum, constare potest ex correspondentia cibi terrestris quo nutritur externus homo, cum cibo spirituali quo nutritur 1internus; hic itaque est verum bono adjunctum, nam hoc est quod conservatur et reconditur in interioribus; per "septem annos" significantur primi status cum multiplicata vera, n. 5339; inde patet quod per "congregavit omnem cibum septem annorum" significetur conservatio veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus. [2] Dicitur conservatio veri bono adjuncti, sed quia pauci sciunt quid sit verum bono adjunctum, et minus quomodo et quando verum bono adjungitur, quapropter dicendum: verum conjungitur bono quando homo jucundum percipit in benefaciendo proximo propter verum et bonum, non autem propter se 2aut mundum; cum homo est in illa affectione, vera quae tunc audit, vel legit, vel cogitat, conjunguntur bono; quod etiam appercipi solet ab affectione veri propter illum finem. @1 infernus I$ @2 et $
Arcana Coelestia 5 #5341 "Qui fuerunt in terra Aegypti": quod significet quod in naturali, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita naturale.
Arcana Coelestia 5 #5342 "Et dedit cibum in urbibus": quod significet quod reposuerit in interioribus nempe 1vera bono adjuncta, constat ex significatione "dare" hic quod sit reponere; a significatione "cibi" quod sit verum bono adjunctum, de qua mox supra n. (x)5340; et a significatione "urbium" quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 5297. Quod vera bono adjuncta reponantur in interioribus mentis naturalis, et ibi 2 ad usum sequentis vitae conserventur, imprimis ad usum in tentationibus quando regeneratur homo, est arcanum quod pauci hodie sciunt, quare dicendum quomodo se habet: per "septem enim annos abundantiae annonae" significantur vera primum multiplicata, et per "quod in urbibus et in medio repositum sit frumentum" significatur quod vera illa bono adjuncta recondita sint in interioribus hominis; et per "septem annos famis" (c)ac per sustentationem tunc a collectionibus" significatur status regenerationis per vera bono adjuncta in interioribus recondita; [2] arcanum hoc est: homo a prima infantia usque ad primam pueritiam introducitur a Domino in caelum, et quidem inter angelos caelestes per quos tenetur in statu innocentiae, qui status quod sit infantibus usque ad primum pueritiae, notum est; cum aetas pueritiae incipit, tunc per gradus exuit statum innocentiae, at usque tenetur in statu charitatis per affectionem charitatis mutuae erga similes sui, qui status apud plures perseverat usque ad adolescentiam; (t)est tunc ille inter angelos spirituales; tunc quia incipit (a) se cogitare, et secundum id agere, non amplius teneri potest in charitate, ut prius, hereditaria enim mala tunc evocat, a quibus se duci patitur; cum hic status venit, tunc bona charitatis et innocentiae quae prius acceperat, secundum gradus sicut cogitat mala et actu confirmat illa, exterminantur, 3at usque non exterminantur sed versus interiora a Domino deducuntur et ibi reconduntur; [3] sed quia nondum vera novit, ideo bona innocentiae et charitatis quae acceperat in binis illis statibus, nondum qualificata sunt, vera enim dant qualitatem bono, et bonum dat essentiam veris, idcirco ab illa aetate per instructiones, et imprimis per proprias cogitationes et inde confirmationes, imbuitur veris; quantum itaque tunc in affectione boni est, tantum conjunguntur a Domino vera bono apud illum, n. (x)5340, et reconduntur ad usus; hic status est qui significatur per "septem annos abundantiae annonae"; vera illa 4bono adjuncta sunt quae in proprio sensu vocantur reliquiae; quantum itaque homo patitur se regenerari, tantum reliquiae inserviunt usui, nam tantum ex illis a Domino depromitur, et in naturale remittitur, ut producatur correspondentia exteriorum cum interioribus, seu naturalium cum spiritualibus; hoc fit in statu qui significatur per "septem annos famis"; hoc est arcanum. [4] Homo Ecclesiae credit hodie quod qualiscumque alicui vita sit, usque ex misericordia in caelum recipi queat et ibi beatitudine aeterna frui, putat enim quod solum sit admissio; sed multum fallitur, nemo enim in caelum admitti et recipi potest nisi acceperit vitam spiritualem, et nemo vitam spiritualem accipere potest nisi regeneretur, et nemo regenerari potest nisi per bonum vitae conjunctum vero doctrinae; inde ei vita spiritualis; quod nemo in caelum venire possit nisi acceperit vitam spiritualem per regenerationem, manifeste dicit Dominus apud Johannem, Amen, amen dico tibi, Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei, iii 3; et mox, Amen, amen dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, ibid. vers. 5; "aqua" est verum doctrinae, n. 2702, 3058, 3424, 4976, et "spiritus" est bonum vitae; per baptismum nemo ingreditur, sed baptismus est significativum regenerationis cujus recordari debet homo Ecclesiae. 5 @1 verum bono adjunctum$ @2 i a Domino$ @3 sed$ @4 conjuncta bono$ @5 i n. 4255, 5120 f.$
Arcana Coelestia 5 #5343 "Cibum agri urbis": quod significet quae propria eis et convenientia, nempe vera bono adjuncta in interioribus, constat ex significatione "cibi" quod sint vera bono adjuncta, de qua n. (x)5340, 5342; vera quae propria interioribus et convenientia significantur per "cibum agri urbis" ex causa quia ager pertinebat ad urbem, et ambitum ejus faciebat; quae ambitum faciunt, in sensu interno significant convenientia et propria, idcirco etiam mox dicitur "quae circumcirca illam, dedit in medio illius". Quod illa quae ambitum faciunt, significent propria et convenientia, est quia omnia vera juncta bono sunt in series disposita, ac series tales sunt ut in medio seu in intimo cujusvis sit verum junctum bono, et circumcirca hoc medium seu intimum sunt vera propria ei et convenientia, et sic ordine usque ad 1extimum, ubi evanescit; [2] ipsae series etiam inter se similiter dispositae sunt, at variantur secundum status mutationes; quod tales dispositiones 2 verorum bono junctorum sint, ad ipsum visum sisti solet in altera vita, in luce enim caeli in qua est intelligentia et sapientia, talia possunt exhiberi videnda, non autem in luce mundi, nec in luce caeli apud hominem apud quem interiora non aperta sunt, at usque possunt ab illo ex intuitione rationali agnosci, et sic rationaliter ex luce caeli 3 videri; dispositiones hae originem suam trahunt ex dispositionibus societatum angelicarum in caelo, nam sicut 4hae dispositae sunt, ita quoque dispositae sunt series verorum bono junctorum apud regeneratos, cum illis enim hae correspondent. @1 intimum I$ @2 i seu ordinationes$ @3 i apud illum$ @4 illae$
Arcana Coelestia 5 #5344 "Quae circumcirca illam, dedit in medio illius": quod significet quae prius in exteriore naturali recondit in interioribus interioris naturalis, constat ex significatione "circumcirca" quod sint quae extra, ita quae in exteriore naturali; et ex significatione "medii" quod sint quae intra, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quae in interiore naturali; quod "in medio illius" seu urbis sit in interioribus 1interioris naturalis, est quia per "urbem" significantur interiora, n. 5297, 5342. Interiora interioris naturalis sunt illa ibi quae spiritualia vocantur, et spiritualia ibi sunt quae a luce caeli sunt, ex qua illuminantur illa ibi quae a luce mundi sunt, quae proprie naturalia dicuntur; in spiritualibus ibi recondita sunt vera bono adjuncta; [2] spiritualia ibi sunt quae correspondent societatibus angelicis quae in secundo caelo, cum hoc caelo communicat homo per reliquias; hoc caelum est quod aperitur cum homo regeneratur, et hoc caelum est quod clauditur cum homo non patitur se regenerari; reliquiae enim seu vera et bona in interioribus recondita non sunt aliud quam correspondentiae cum societatibus illius caeli. @1 naturalibus interioribus$
Arcana Coelestia 5 #5345 "Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde": quod significet multiplicationem veri a bono, constat ex significatione "congerere" quod hic sit multiplicare; ex significatione "frumenti" quod sit verum voluntate et actu, de qua n. 5295, cujus multiplicatio cum comparatur "arenae maris", significat quod sit ex bono, hic (c)ex bono caelestis spiritualis per influxum, verum enim in interioribus nusquam aliunde quam ex bono multiplicatur; multiplicatio veri quod non ex bono, non est multiplicatio veri, quia non est verum, 1utcumque in externa forma apparet ut verum; est quoddam simulacrum in quo non vita; hoc quia mortuum, ad verum non accedit, nam verum ut verum sit apud hominem, vivet a bono, hoc est, per bonum a Domino, et cum ita vivit, tunc de illo praedicari potest multiplicatio in sensu spirituali. Quod multiplicatio veri sit solum ex bono, constare potest ex eo quod nihil multiplicari possit nisi ex quodam simili conjugii; verum cum alio quam cum bono conjugium inire non potest; si cum alio, non est conjugium sed est adulterium; quod itaque multiplicatur ex conjugio, hoc est legitimum, ita verum, quod autem ex adulterio, non est legitimum sed spurium, ita non verum2. @1 utrumque I$ @2 i de quo praedicari potest multiplicatio$
Arcana Coelestia 5 #5346 "Usque quod cessavit ad numerandum quia nullus numerus": quod significet tale in quo caeleste a Divino, constare potest ex eo quod verum in quo caeleste a Divino, sit indefinitum, ita absque numero; tale verum fuerat solum Domino cum fuit in mundo, Qui per "Josephum" hic repraesentatur, et de Cujus Naturalis glorificatione in (t)supremo sensu hic agitur.
Arcana Coelestia 5 #5347 Vers. 50-52. Et Josepho natum duo filii, antequam venit annus famis, quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On. Et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh, quia oblivisci (t)me fecit Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei. Et nomen secundi vocavit Ephraim, quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae. "Et Josepho natum duo filii" significat inde bonum et verum: "antequam venit annus famis" significat quae per naturale: "quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On" significat quae ex conjugio: "et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh" significat novum voluntarium in naturali, et quale ejus: "quia oblivisci (t)me fecit Deus omnis laboris mei" significat remotionem post tentationes: "et omnis domus patris mei" significat remotionem malorum hereditariorum: "et nomen secundi vocavit Ephraim" significat novum intellectuale in naturali, et quale ejus: "quia fructificari fecit me Deus" significat inde multiplicationem veri ex bono: "in terra afflictionis meae" significat ubi passus tentationes.
Arcana Coelestia 5 #5348 "Et Josepho natum duo filii": quod significet inde bonum et verum, nempe ex influxu caelestis spiritualis in naturale, constat ex significatione "nasci" quod sit renasci, ita 1 nascentia veri (c)ex bono seu fidei a charitate, de qua n. 4070, 4668, 5160; quod nativitates de quibus in Verbo, sint nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263, 3279, 3860, 3866; et ex significatione "filiorum", hic Menasheh et Ephraim, quod sint bonum et verum, de quibus mox infra; per "Menashen" enim significatur voluntarium novi naturalis, et per "Ephraimum" intellectuale ejus seu, quod idem, per "Menashen" significatur bonum novi naturalis, quia bonum praedicatur ex voluntate, et per "Ephraimum" verum ejus, quia verum praedicatur ex intellectuali; alibi etiam ubi legitur quod duo filii nati, per unum 2significatur bonum, et per alterum verum, sicut per Esavum et Jacobum; quod per "Esavum" bonum, videatur n. 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; 3 quod per "Jacobum" verum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576; pariter per binos filios Jehudae ex Tamare, Perezum et Zerahum, n. 4927, 4928, 4929; ita hic per Menashen et Ephraimum; de horum nativitate hic nunc agitur, quia in mox praecedentibus actum est de influxu caelestis spiritualis in naturale, et inde de hujus renascentia, quae unice fit per bonum et verum. @1 i quod sit$ @2 significatum est$ @3 i et$
Arcana Coelestia 5 #5349 "Antequam venit annus famis": quod significet quae per naturale, constat ex significatione "antequam venit annus famis" quod sit cum perstitit status multiplicationis veri a bono, qui status significatur per "annos abundantiae annonae", et sic ante statum desolationis qui significatur per "annos famis"; in priore statu quia multiplicatum est verum a bono in naturali, et sic natum caelesti spiritualis bonum et verum per naturale, idcirco per illa verba hoc consequens significatur.
Arcana Coelestia 5 #5350 "Quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On": quod significet quae ex conjugio, constare potest ex illis quae supra n. 5332 dicta sunt.
Arcana Coelestia 5 #5351 "Et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh": quod significet novum voluntarium in naturali, et quale ejus, constat ex repraesentatione "Menashes" in Verbo quod sit bonum spirituale in naturali, ita novum voluntarium 1, de qua sequitur; nomen 2id etiam ipsum quale istius boni seu istius novi voluntarii involvit; quod nomen illud quale involvat, constare potest ex nominibus quae aliis quoque indita sunt, et 3simul explicantur quoad quale, 4sicut nomen Menasheh his verbis "quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei"; ita describitur quale quod per Menashen significatur; praeterea cum dicitur "vocavit nomen", etiam significatur quod ipsum nomen quale contineat, "nomen" enim et "vocare nomen" significat quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421. [2] Quod primogenitus qui nominatus Menasheh significet bonum spirituale in naturali, seu novum voluntarium ibi, est quia bonum actualiter primogenitum est in Ecclesia, seu apud hominem qui fit Ecclesia, verum autem 5non est primogenitum, sed usque apparet sicut sit, videatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, quod etiam constare potest ex eo quod apud hominem voluntas praecedat, nam velle hominis est primum ejus vitae, et intelligere ejus succedit, et se applicat secundum ejus velle; quod ex voluntate procedit, hoc vocatur bonum, apud illos qui novum voluntarium per regenerationem a Domino acceperunt, at malum apud illos qui non 6accipere voluerunt; quod autem ex intellectuali procedit, hoc vocatur verum apud regeneratos, at falsum apud non regeneratos, sed quia voluntarium hominis non apparet ad sensum nisi per intellectuale, est enim intellectus voluntas in forma seu voluntas formata ad sensum, idcirco putatur quod verum quod procedit ab intellectuali, sit primogenitum, cum tamen id non sit nisi apparentia ex dicta causa; [3] inde est quod olim controversum fuerit, num verum quod fidei, esset primogenitum Ecclesiae, vel num bonum quod charitatis; qui ex apparentia concluserunt, dixerunt esse verum; qui autem non ex apparentia, agnoverunt quod esset bonum; inde quoque est quod hodie fidem faciant primum et ipsum essentiale Ecclesiae, charitatem autem secundarium et non essentialem; sed prae antiquis processerunt in errorem multo latius, statuendo quod sola fides salvet; per fidem in Ecclesia intelligitur omne verum doctrinae, per charitatem autem omne bonum vitae; charitatem et ejus opera quidem vocant fructus fidei, sed quis credit quod fructus aliquid faciant ad salutem, cum creditur quod salvetur homo per fidem in ultima vitae suae hora, utcumque prius vixerit, et adhuc cum per doctrinale separant opera quae sunt charitatis, a fide, dicendo quod sola fides salvet absque bonis operibus, aut quod opera quae sunt vitae, nihil faciant ad salutem; O qualis fides, et O qualis Ecclesia, fidem mortuam adorant, et fidem vivam rejiciunt, cum tamen fides absque charitate est sicut corpus absque anima; quod corpus absque anima removeatur a conspectu et rejiciatur quia putet, notum est; similiter etiam fides (t)absque charitate in altera vita; omnes in inferno sunt qui in fide sic dicta absque charitate 7fuerunt, at omnes in caelo sunt qui in charitate; vita enim unumquemque manet, doctrina autem non plus quam quantum ex vita trahit. [4] Quod per "Menashen" significetur novum voluntarium in naturali seu, quod idem, bonum spirituale ibi, non ita ex Verbo alibi constare potest, sicut quod per "Ephraimum" significetur novum intellectuale in naturali, seu verum spirituale ibi; sed usque de Menashe concludi potest ex Ephraimo; in Verbo enim ubi duo ita memorantur, per unum significatur bonum et per alterum verum, quapropter quod per Menashen significetur bonum spirituale in naturali, quod est novi voluntarii 8, videbitur in mox sequentibus ubi de Ephraimo. @1 i ibi$ @2 ejus$ @3 quae$ @4 sicut hic de Menascheh quod nomen explicatur$ @5 apparenter$ @6 acceperunt$ @7 sunt$ @8 i ibi$
Arcana Coelestia 5 #5352 "Quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei": quod significet remotionem post tentationes, constat ex significatione "oblivisci" quod sit remotio, de qua n. 5170, 5278; et ex significatione "laboris" quod sint pugnae, ita tentationes; inde est quod per "oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei" significetur remotio post tentationes, nempe remotio malorum quae dolorem fecerunt; quod illa significentur, patet quoque ab illis quae de Josepho memorantur in terra Canaan apud fratres, et dein quae in Aegypto, 1in terra Canaan quod conjectus in foveam, et venditus, in Aegypto quod serviverit, et in carcere per aliquot annos detentus fuerit, per quae quod tentationes significatae sint, prius ostensum est; et quod illa sint quae per laborem intelliguntur, patet. @1 quod nempe serviverit in domo Potipharis principis satellitum et quod$
Arcana Coelestia 5 #5353 "Et omnis domus patris mei": quod significet remotionemmalorum hereditariorum, constat ex significatione "domus patris" quod hic sint mala hereditaria; per "domum" enim in sensu interno significatur homo, et quidem ejus mens aut rationalis aut naturalis, in specie autem voluntarium ibi, consequenter bonum aut malum quia haec praedicantur de voluntate, videatur n. 710, 2233, 2234, 3128, 4973, 4982, 5023, et quia ita, per "domum patris" hic significantur mala hereditaria. Quale quod per Menashen significatur, in his et mox praecedentibus verbis continetur; Menasheh 1 in lingua originali significat oblivionem, ita in sensu interno remotionem, nempe malorum tam actualium quam hereditariorum, his enim remotis novum voluntarium assurgit; novum enim voluntarium existit per influxum boni a Domino; influxus boni a Domino est continuus apud hominem, sed sunt mala tam actualia quam hereditaria quae inhibent et obstant ne recipiatur, quapropter illis remotis voluntarium novum existit; quod tunc existat, manifeste patet apud illos qui in infortuniis, miseriis ac in morbis sunt; in his, quia removentur amores sui et mundi a quibus sunt omnia mala, homo cogitat bene de Deo et de proximo, et quoque huic bene vult; similiter in tentationibus, quae sunt dolores spirituales, ac inde miseriae interiores, (c)ac desperationes; per has praecipue removentur mala, quae postquam remota sunt, influit bonum caeleste a Domino, inde novum voluntarium in naturali, quod est Menasheh in sensu repraesentativo. @1 i enim$
Arcana Coelestia 5 #5354 "Et nomen secundi vocavit Ephraim": quod significet novum intellectuale in naturali, et quale ejus, constat a significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex repraesentatione "Ephraim" quod sit intellectuale 1in naturali, de qua sequitur; quid novum intellectuale et quid novum voluntarium, quae significantur per Ephraim et Menashen, primum dicendum: in Ecclesia quidem notum est quod homo denuo generandus sit, hoc est, regenerandus, ut ingredi queat in regnum Dei; hoc notum est quia Dominus apertis verbis id dixerat apud Johannem iii 3, 5; quid autem sit denuo generari, usque paucis notum est; causa est quia pauci sciunt quid bonum et malum; quod non sciant quid bonum et malum, causa est quia non sciunt quid charitas erga proximum; si hanc scirent, etiam scirent quid bonum, et ex bono quid malum, omne enim id bonum est quod ex genuina charitate erga proximum venit; [2] sed in hoc bono nemo potest esse ex se, est enim ipsum caeleste quod influit a Domino; hoc caeleste continue influit, sed obstant mala et falsa (x)quin possit recipi; ut itaque recipiatur, necessum est ut homo removeat mala et quantum potest, etiam falsa, et sic se disponat ad recipiendum influxum; quando remotis malis homo recipit influxum, tunc accipit novam voluntatem et novum intellectuale; ex nova voluntate sentit jucundum in benefaciendo proximo ex nullo fine sui, et ex novo intellectuali appercipit jucundum in discendo quid bonum et verum propter illa et propter vitam; quia novum hoc intellectuale et novum voluntarium existit per influxum a Domino, idcirco is qui regeneratus est, agnoscit et credit quod bonum et verum quibus afficitur, non sit ex se sed ex Domino, tum quod quicquid ex se seu (c)ex proprio, non sit nisi malum; [3] ex his patet quid sit denuo generari, tum quid sit novum voluntarium et novum intellectuale; sed regeneratio, per quam novum intellectuale et novum voluntarium, non fit uno momento, sed fit a prima 2 infantia usque ad ultimum 2 vitae, et postea in altera vita in aeternum, et hoc per media Divina innumerabilia et ineffabilia; homo enim ex se non est nisi malum quod continue sicut ex fornace exhalat, ac continue bonum nascens exstinguere conatur; ad removendum tale malum et loco ejus irradicandum bonum, non potest fieri nisi per omnem vitae cursum, et per Divina media quae innumerabilia et ineffabilia sunt; 3horum mediorum vix aliqua nota sunt hoc tempore, ex causa quia homo regenerari se non patitur, nec credit regenerationem aliquid esse, quia non credit vitam post mortem; processus regenerationis, 4qui ineffabilia continet, quoad plurimam partem facit sapientiam angelicam, et est talis ut a nullo angelo in aeternum plene exhauriri queat; inde est quod in sensu interno Verbi de eo praecipue agatur. [4] Quod "Ephraim" sit novum intellectuale 5in naturali, ex plurimis locis in Verbo patet, praecipue apud Prophetam Hosheam, qui de Ephraimo multum agit, apud quem haec: Ego novi Ephraimum, et Israel non latet Me, quod omnino scortatus sis Ephraim, pollutus sit Israel. . . . Israel et Ephraim corruent per iniquitatem suam, corruet etiam Jehudah cum illis. . . . Ephraim in solitudinem erit in die 6correctionis. . . Et Ego sicut tinea Ephraimo, et sicut teredo domui Jehudae.Et vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium, et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos, v 3, 5, 9, 11-13: adhuc apud eundem, Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foris. . . . Et fuit Ephraim sicut columba stulta, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum, vii ,] 11, 12 seq.: [5] porro Deglutitus est Israel, nunc futuri sunt inter gentes, sicut vas in quo non desiderium, quando illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius; sibi Ephraim mercede meretricia conciliat amores, viii 8, 9: Israel non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, ix 3. Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis; et Jehudah adhuc dominatur cum Deo et cum sanctis 7fidelis: Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 1, 2 [A.V. xi 12, xii 1]; praeter 8 de Ephraim pluries alibi apud eundem, ut iv 16-18, v 3, 5, 9, 11-13, vii 8, 9,ix 8, 11,(x)13, 16, x 6, 11, xi 3, 8, 9, xii 9, 15 [A.V. 8, 14], xiii 1, 12, xiv 9 [A.V. 8]; [6] in his omnibus locis per "Ephraim" intelligitur intellectuale Ecclesiae, per "Israel" spirituale ejus, et per "Jehudam" caeleste ejusdem; et quia intellectuale Ecclesiae per Ephraimum significatur, ideo saepe dicitur de Ephraim quod abeat in Aegyptum, et in Assyriam, per "Aegyptum" enim significantur scientifica, et per "Assyriam" ratiocinia ex illis; illa et haec praedicantur de intellectuali; quod "Aegyptus" sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325, 4749, 4964, 4966, et quod "Asshur seu Assyria" sit ratio et ratiocinatio, n. 119, 1186; [7] similiter in sequentibus locis per Ephraimum significatur intellectuale Ecclesiae; apud Zachariam, Exsulta valde, filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus venit tibi: . . . exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindam arcum belli, contra loquetur pacem gentibus; et erit dominari ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae. . . . Tendam Mihi Jehudam, arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, ix 9, 10, 13; ibi de Adventu Domini, et Ecclesia gentium; "exscindere currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma" pro omne intellectuale Ecclesiae; "arcu implere Ephraimum" pro dare novum intellectuale; quod "currus" sit doctrinale, videatur n. 5321; 9 "equus" intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321; et quod "arcus" etiam doctrinale, n. (x)2685, 2686, 2709; (m)doctrinale enim ab intellectuali 10dependet, nam sicut id intelligitur, ita creditur; [8] intellectus doctrinalis facit quale fidei;(n) inde etiam filii Ephraimi vocantur jaculatores arcu apud Davidem, Filii Ephraimi qui armati, jaculatores arcu, averterunt se in die praelii, Ps. lxxviii 9: apud Ezechielem, (x)Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; deinde sume lignum unum et scribe super illud Josephi lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus; postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 11Mea... . Ecce Ego accepturus lignum Josephi, quod in manibus Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos qui super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea, xxxvii 16, 17, 19; ibi etiam per "Jehudam" intelligitur Ecclesiae caeleste, per "Israelem" ejus spirituale, et per "Ephraimum" ejusdem intellectuale, quae quod unum fient per charitatis bonum, significatur per quod unum lignum fiet ex duobus; lignum quod sit bonum quod charitatis et inde operum, videatur n. 1110, 2784, 2812, 3720, 4943: [9] apud Jeremiam, Dies est, clamabunt custodes ex monte Ephraimi, Surgite, ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum. . . . Ero Israeli in patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 6, 9: apud eundem, Audiendo audivi Ephraimum lugentem, Castigasti me et castigatus sum, sicut vitulus non consuetus; converte me, ut convertar;. . .12nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? 12nonne natus deliciarum? nam postquam locutus fuero contra illum, recordando recordabor illius iterum, xxxi 18, 20: apud eundem, Reducam Israelem ad habitaculum suum, ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus, 1 19: apud Esaiam, Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, et flori decidenti et gloriae decoris illius, qui super capite vallis pinguium perturbatorum vino, xxviii 1; [10] in his quoque locis per "Ephraimum" significatur intellectuale Ecclesiae; intellectuale Ecclesiae est intellectus apud homines Ecclesiae de veris et bonis, hoc est, de doctrinalibus fidei et charitatis, ita notio, conceptus seu idea de illis; ipsum verum est Ecclesiae spirituale, et bonum est ejus caeleste, at verum et bonum 13 aliter intelligitur apud unum quam apud alterum, qualis itaque intellectus veri est, tale est verum apud unumquemvis; similiter se habet cum intellectu boni. [11] Quid voluntarium Ecclesiae quod per "Menashen" 14significatur, ex intellectuali quod est "Ephraim", sciri potest; voluntarium Ecclesiae similiter se habet sicut ejus intellectuale, quod nempe apud unumquemvis varietur; "Menasheh" id voluntarium significat apud Esaiam, In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, . . . vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen, una illi sunt contra Jehudam, ix 18-20 [A.V. 19-21]; "vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen" pro quod velle hominis Ecclesiae erit contra ejus intelligere, et intelligere contra ejus velle: [12] apud Davidem, Deus locutus est per sanctitatem Suam, exsultabo, dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar, Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Ps. lx 8, 9 [A.V. 6, 7]: apud eundem, Pastor Israelis adverte aurem, qui ducit sicut gregem Josephum, qui sedes super cherubim, effulge, coram Ephraimo et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, Ps. lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2]; etiam ibi "Ephraim" pro Ecclesiae intellectuali, et "Menasheh" pro (t)ejus voluntario; idem etiam patet ex benedictione Ephraimi et Menashis a Jacobo ante mortem, de qua Gen. xlviii; et quoque ex eo quod Jacob acceptaverit Ephraimum loco Reubenis, et Menashen loco Shimeonis, ibid. vers. 3, 5; per Reubenem enim repraesentatum fuit intellectuale Ecclesiae, seu fides intellectu 15et doctrina, n. 3861, 3866, et per "Shimeonem" fides actu, seu oboedientia et voluntas faciendi verum, ex qua et per quam charitas, ita verum actu, quod est bonum novi voluntarii, n. 3869-3872. [13] Quod Jacob "tunc Israel" Ephraimo benedixerit prae Menashe, ponendo dextram manum super illum, et sinistram super hunc, ibid. vers. 13-20, causa fuit eadem quae fuit Jacobo, quod primogenituram Esavi in se derivaverit; et eadem quae fuit filiis Jehudae ex Tamare Perezo et Zeraho, quod Zerah qui primogenitus, usque post Perezum exiverit, Gen. xxxviii 28-30; causa nempe erat quod verum fidei quod intellectualis, primo loco sit apparenter cum regeneratur homo, et tunc bonum charitatis quod voluntarii apparenter secundo loco, 16cum tamen bonum actualiter est primo, et manifeste cum homo regeneratus est, de qua re videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, (m)3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337,(n) 4925, 4926, 4928, 4930, 4977. @1 Ecclesiae, ita novum intellectuale$ @2 i ejus$ @3 quorum$ @4 quia$ @5 A d$ @6 correptionis n. 4592 and Sch$ @7 Israelis A I but Hebfidelis$ @8 i ubi$ @9 i quod$ @10 pendet, sicut enim illud$ @11 Heb tua$ @12 numne$ @13 i prorsus$ @14 significetur voluntarium Ecclesiae, ex Ephraimo, quod sit ejus intellectuale patet,$ @15 aut$ @16 at quod bonum charitatis quod voluntarii, actualiter primo loco sit, sed non manifeste priusquam regeneratus est homo,$
Arcana Coelestia 5 #5355 "Quia fructificari fecit me Deus": quod significet inde multiplicationem veri ex bono, constat ex significatione "fructificari facere" quod sit multiplicatio, nempe veri ex bono, fructificatio enim praedicatur ex bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 1940, 2846, 2847; Ephraim inde in lingua originali nominatus est a fructificatione, cujus quale continetur in (t)his verbis "quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae"; quale est quod multiplicatum sit verum ex bono in naturali post tentationes quas ibi passus. Quid multiplicatio veri a bono, paucis dicendum: cum homo in bono est, hoc est, in amore erga proximum, tunc etiam in amore veri est, inde quantum in bono illo est, tantum vero afficitur, nam bonum 1est in vero sicut anima in suo corpore; [2] 2sicut itaque bonum multiplicat verum, ita se propagat, sique genuinae charitatis bonum est, propagat se in vero 3et per verum in indefinitum, nam non datur finis neque bono neque vero, 4Infinitum est in omnibus et singulis, quia omnia et singula ex Infinito sunt; at usque indefinitum 5illud nusquam aliquo modo pertingere ad Infinitum potest, quia ratio 6finiti nulla datur cum Infinito; in Ecclesia hodie raro datur multiplicatio veri; causa est quia hodie non est bonum genuinae charitatis; creditur satis esse scire dogmata fidei quae sunt Ecclesiae in qua natus est, et illa variis confirmare; at qui in bono genuinae charitatis est et inde in affectione veri, 7 non contentus est eo, sed vult illustrari ex Verbo quid verum, et videre illud priusquam confirmat; videt etiam ex bono, nam apperceptio veri est ex bono, Dominus enim est in bono et dat apperceptionem; cum inde accipit verum, tunc crescit id in 8indefinitum; 9 se habet hoc sicut seminulum quod crescit in arborem, et producit seminula, et haec dein hortum, et sic porro. @1 se format in vero, et ibi est$ @2 tunc bonum sicut$ @3 immensum$ @4 indefinitum$ @5 hoc$ @6 non datur aliqua alicujus$ @7 i is$ @8 immensum$ @9 i nam sicut verum multiplicatur ita extendit se bonum, et sicut extendit se bonum, ita multiplicat verum, bonum enim ad infinitum vult,$
Arcana Coelestia 5 #5356 "In terra afflictionis meae": quod significet ubi passus tentationes, constat ex significatione "terrae", hic terrae Aegypti, quod sit naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et ex significatione "afflictionis" quod sit tentatio, de qua n. 1846; inde patet quod per "in terra afflictionis meae" significetur in naturali ubi passus tentationes, proinde quod ibi multiplicatum verum ex bono sit; quia fructificatio illa, seu multiplicatio veri ex bono, imprimis fit per tentationes, idcirco ita dictum est. Quod fructificatio illa imprimis fiat per tentationes, causae sunt quia tentationes removent 1amores sui et mundi, ita mala, quibus remotis influit affectio boni et veri a Domino, videatur mox supra n. 5354; [2] tentationes etiam dant quale apperceptionis boni et veri per opposita quae mali spiritus tunc infundunt; ex oppositis apperceptis comparantur relativa, ex quibus omne quale; nemo enim scit quid bonum nisi 2etiam sciat quid non bonum, nec quid verum nisi 3sciat quid non verum. Tentationes etiam confirmant bona et vera, pugnat enim tunc homo contra mala et falsa, et per quod vincit, in fortius affirmativum venit; praeterea etiam per tentationes domantur mala et falsa, ut amplius non hiscant exsurgere; ita rejiciuntur mala cum falsis ad latera, et ibi pendent, sed flaccide, deorsum; bona autem cum veris in medio sunt, et secundum affectionis zelum elevantur sursum, ita ad caelum versus Dominum, a Quo elevatio. @1 jucunda amoris$ @2 ex non bono$ @3 ex non vero, imo nec quid felix nisi ex non felice$
Arcana Coelestia 5 #5357 Vers. 53-57. Et absoluti septem anni abundantiae annonae, quae fuit in terra Aegypti. Et inceperunt septem anni famis venire, quemadmodum dixit Joseph; et fuit fames in omnibus terris, et in omni terra Aegypti fuit panis. Et famem passa omnis terra Aegypti, et clamavit populus ad Pharaonem pro pane, et dixit Pharaoh omni Aegypto, Ite ad Josephum, quod dicit vobis, faciatis. Et fames fuit super omnibus faciebus terrae, et aperuit Joseph omnia in quibus, et vendidit Aegypto; et invalescebat fames in terra Aegypti. Et omnis terra venerunt Aegyptum ad emendum ad Josephum, quia invaluit fames in omni terra. "Et absoluti septem anni abundantiae annonae" significat post status multiplicationis veri: "quae fuit in terra Aegypti" significat in naturali: "et inceperunt septem anni famis venire" significat status sequentes desolationis: "quemadmodum dixit Joseph" significat sicut praevisum a caelesti spiritualis: "et fuit fames in omnibus terris" significat desolationem ubivis in naturali: "et in omni terra Aegypti fuit panis" significat reliquias ex multiplicatis veris ex bono: "et famem passa omnis terra Aegypti" significat desolationem in naturali utroque: "et clamavit populus ad Pharaonem pro pane" significat indigentiam boni pro vero: "et dixit Pharaoh omni Aegypto" significat apperceptionem: "Ite ad Josephum" significat quod ex caelesti spiritualis: "quod dicit vobis, faciatis" significat modo sit oboedientia: "et fames fuit super omnibus faciebus terrae" significat cum desolatio usque ad desperationem: "et aperuit Joseph omnia in quibus" significat communicationem ex reliquiis: "et vendidit Aegypto" significat appropriationem: "et invalescebat fames in terra Aegypti" significat gravitatem increscentem: "et omnis terra venerunt Aegyptum" significat quod vera et bona collata in scientifica quae Ecclesiae: "ad emendum" significat appropriationem inde: "ad Josephum" significat ubi caeleste spiritualis: "quia invaluit fames in omni terra" significat quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali. 1 @1 A has here (de desolatione excerpta) $
Arcana Coelestia 5 #5358 "Et absoluti septem anni abundantiae annonae": quod significet post status multiplicationis veri, constat ex illis quae supra n. 5276, 5292, 5339 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 5 #5359 "Quae fuit in terra Aegypti": quod significet in naturali, constat ex significatione "terrae Aegypti" quod sit naturale, de qua n. 5080, 5095, 5276, 5278, 5280, 5288.
Arcana Coelestia 5 #5360 "Et inceperunt septem anni famis venire": quod significet status sequentes desolationis, constat a significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; et a significatione "famis" quod sit defectus cognitionum veri et boni, de qua n. 1460, 3364, proinde desolatio. Quod "fames" sit ille defectus, seu 1 desolatio, est quia non aliud est cibus caelestis et spiritualis quam bonum et verum; haec sunt quibus angeli et spiritus nutriuntur, et quae in fame esuriunt inque siti sitiunt, quapropter etiam illis cibis cibi materiales correspondent, sicut "panis" amori caelesti, "vinum" amori spirituali, et praeterea omnia et singula quae panis seu cibi ac vini seu potus sunt; cum itaque deficiunt talia, est fames, et vocatur in Verbo desolatio et vastatio, desolatio cum deficiunt vera, et vastatio cum deficiunt bona; multis in locis in Verbo de desolatione et vastatione illa agitur, et ibi describitur per desolationem terrae, regnorum, urbium, gentium, populorum, ac nuncupatur quoque exinanitio, excisio, consummatio, 2desertum, vacuum, [2] ac ipse ille status vocatur dies magnus Jehovae, dies excandescentiae et vindictae Ipsius, dies tenebrarum et caliginis, nubis et obscuritatis, dies visitationis, etiam dies quando peritura terra, ita dies ultimus ac dies judicii; et quia non intellexerunt sensum internum Verbi, putarunt hactenus quod sit dies quando peritura terra, et quod tunc primum resurrectio (c)et judicium, non scientes quod per "diem" ibi significetur status, et per "terram" Ecclesia; ita per "diem quando peritura terra" status quando Ecclesia interitura; quapropter 3 in Verbo, cum de interitu hoc agitur, etiam de nova terra agitur, per quam Ecclesia nova intelligitur; de nova terra et de novo caelo, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ultimus ille status Ecclesiae qui praecedit statum novae Ecclesiae, in Verbo proprie per vastationem et desolationem intelligitur et describitur; per desolationem et vastationem in Verbo describitur etiam status qui praecedit regenerationem hominis, qui status hic significatur per "septem annos famis". @1 i sit$ @2 defectum$ @3 i etiam$
Arcana Coelestia 5 #5361 "Quemadmodum dixit Joseph": quod significet sicut praevisum a caelesti spiritualis, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius in antecedentibus, quare cum praedicatur de Domino, Qui hic est "Joseph", est percipere ex Se, ita praevidere; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 5249, 5307, 5331, 5332.
Arcana Coelestia 5 #5362 "Et fuit fames in omnibus terris": quod significet desolationem ubivis in naturali, constat ex significatione "famis" quod sit desolatio, de qua supra n. 5360; et ex significatione "omnium terrarum" quod sit ubivis in naturali; quod "terra" sit mens naturalis, ita naturale, videatur n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
Arcana Coelestia 5 #5363 "Et in omni terra Aegypti fuit panis": quod significet reliquias ex multiplicatis veris ex bono, constat ex eo quod per "panem in omni terra Aegypti" intelligatur frumentum in septem annis abundantiae annonae collectum et in urbibus repositum, per quod quod significatae sint reliquiae in interioribus mentis 1naturalis reconditae, supra passim dictum et ostensum est, inde per "panem in omni terra Aegypti" significantur reliquiae ex multiplicatis veris ex bono; quod reliquiae hic sint "panis in terra Aegypti", patet quoque ex eo quod 2jamdum inceperint anni famis, 3in quibus terra Aegypti aeque passa famem ac reliquae terrae, praeter quod haberet deposita 4quae reliquae terrae non haberent, quare etiam nunc sequitur "Et famem passa omnis terra Aegypti". @1 naturalibus$ @2 nunc$ @3 et quam passa terra Aegypti aeque$ @4 prae reliquis$
Arcana Coelestia 5 #5364 "Et famem passa omnis terra Aegypti": quod significet desolationem in naturali utroque, constat ex significatione "famis" quod sit desolatio, de qua supra n. 5360, 5362; et ex significatione "omnis terrae Aegypti" quod sit naturale utrumque, de qua n. 5276.
Arcana Coelestia 5 #5365 "Et clamavit populus ad Pharaonem pro pane": quod significet indigentiam boni pro vero, constat ex significatione "clamare" quod sit dolentis ac lugentis, ita quod sit indigentis; ex significatione "populi" quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione "panis" quod sit caeleste amoris, ita bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217,4735, 4976; inde sequitur quod per "clamavit populus ad Pharaonem pro pane" significetur indigentia boni pro vero in naturali; hic sensus quidem apparet remotus a sensu litterae historico, at usque cum illi qui in sensu interno sunt, non aliud per clamare, per populum, per Pharaonem, et per panem intelligunt quam quae dicta sunt, sequitur quod ille sensus inde resultet. [2] Quomodo se habet cum indigentia boni pro vero, dicendum: verum indiget boni, et bonum indiget veri, cumque verum indiget boni, conjungitur verum bono, et cum bonum indiget veri, conjungitur bonum vero; conjunctio enim boni et veri reciproca, nempe veri cum bono, et boni cum vero, est conjugium caeleste; primis temporibus cum homo regeneratur, tunc verum multiplicatur, non autem ita bonum, et quia tunc verum non habet bonum cum quo conjungatur, ideo verum intrahitur et reponitur in interioribus naturalis ut inde evocetur secundum incrementa boni; in hoc statu verum est in indigentia boni, et quoque secundum (t)boni influxum in naturale fit conjunctio veri cum bono; sed usque ex hac conjunctione non fit aliqua fructificatio; cum autem homo regeneratus est, tunc bonum crescit, et sicut crescit, in indigentia veri est, et quoque verum sibi comparat cum quo conjungatur; inde conjunctio boni cum vero; cum hoc fit, tunc fructificatur verum ex bono, et bonum ex vero; [3] quod ita fiat, ignotissimum est in mundo, sed notissimum in caelo; at si in mundo notum foret, non modo scientia sed etiam perceptione, quid amor caelestis seu amor in Dominum, ac quid amor spiritualis seu charitas erga proximum, etiam notum foret quid bonum, nam omne bonum est amorum illorum, (c)ac insuper notum foret quod 1bonum desideret verum, et 2verum bonum, et quod secundum desiderium et ejus quale, conjungantur; pateret hoc ex eo quod cum cogitatur verum, sistatur una bonum ei adjunctum, et cum excitatur bonum, sistatur una verum ei adjunctum, utrumque cum affectione, desiderio, jucundo aut sancto suspirio, ac inde nosceretur quale conjunctionis; sed quia non scitur ex aliqua sensatione interna seu perceptione quid bonum, etiam talia ad cognitionem venire non possunt, quod enim ignoratur, hoc non intelligitur, etiamsi obveniat; [4] et quia ignoratur quid bonum spirituale, quod nempe sit charitas erga proximum, ideo in mundo imprimis inter eruditos controvertitur quid summum bonum; et vix aliquis 3dixit quod sit jucundum, faustum, beatum et felix illud quod percipitur ab amore mutuo absque fine propter se et propter mundum, et quod facit ipsum caelum 4; exinde etiam patet quod hodie in mundo prorsus non sciatur quid bonum spirituale, et minus quod bonum et verum forment inter se conjugium, et quod in hoc sit caelum, et quod qui in illo sunt, in sapientia et 5 intelligentia sint, et quod fausta et felicia habeant cum (t)indefinita et ineffabili varietate, quorum ne (t)quidem unum novit mundus, inde nec agnoscit nec credit quod sit, cum tamen est ipsum caelum seu ipsum gaudium caeleste, de quo tam multum Ecclesia loquitur. @1 hoc$ @2 quod verum desideret$ @3 dicit$ @4 i in homine, perhaps deleted$ @5 i in$
Arcana Coelestia 5 #5366 "Et dixit Pharaoh omni Aegypto": quod significet apperceptionem, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2862, 3395, 3509; ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit naturale in communi, de qua n. 5160; et ex significatione "omnis Aegypti" quod sit utrumque naturale, de qua n. 5276, 5364; inde patet quod per "dixit Pharaoh omni Aegypto" significetur apperceptio in utroque naturali, in communi et in particulari.
Arcana Coelestia 5 #5367 "Ite ad Josephum": quod significet quod ex caelesti spiritualis, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; "ire ad illum" significat quod ab illo, nempe bonum pro vero, quod significatur per "panem pro quo populus clamavit ad Pharaonem", n. 5365.
Arcana Coelestia 5 #5368 "Quod dicit vobis, faciatis": quod significet modo sit oboedientia, constat ex significatione "facere quod aliquis dicit" quod sit oboedire; per hoc significatur quod bonum vero adjungatur in naturali, modo naturale se applicet 1et oboediat; de applicatione et oboedientia naturalis etiam aliquid dicetur: qui in solis mundanis, et magis qui in corporeis 2, et adhuc magis qui in terrestribus sunt, non capere possunt quid sit quod naturale se applicare ac oboedire debeat; putant quod non nisi quam unum sit quod agit in homine, et sic quod non detur aliud quod in illo jubet et aliud quod oboedit, [2] cum tamen 3internus homo sit qui jubere et externus qui oboedire debet, et tunc oboedit cum non pro fine habet mundum sed caelum, non semet sed proximum, consequenter cum spectat corporea et mundana pro mediis, non autem pro fine; et tunc spectat illa pro mediis et non pro fine, cum amat proximum prae semet, et illa quae caeli sunt prae illis quae mundi; cum ita est, tunc naturale oboedit; naturale est idem cum externo homine. @1 applicatio est obedientia, quae significatur per facere quod dicit$ @2 i sunt$ @3 res ita se habet, quod homo sit internus, et sit externus, homo internus est ejus spiritus, qui vivit post mortem, et homo externus est in quo vivit internus, et per quem internus agit functiones in mundo, externus hic homo est, qui applicare se debet interno, hoc est, obedire, et tunc se applicat, seu obedit$
Arcana Coelestia 5 #5369 "Et fames fuit super omnibus faciebus terrae": quod significet cum desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione "famis" quod sit desolatio, de qua supra n. 5360, 5362, 5364; et ex significatione "terrae" quod sit naturale; super cujus omnibus faciebus cum dicitur fames esse, significatur desperatio, quia tunc desolatio ubivis; summum enim ac ultimum desolationis est desperatio, n. 5279, 5280.
Arcana Coelestia 5 #5370 "Et aperuit Joseph omnia in quibus": quod significet communicationem ex reliquiis, constat ex significatione "aperire" quod hic sit communicare; "omnia in quibus" sunt repositoria ubi frumentum, per quae quod reliquiae significatae sint, supra aliquoties dictum; quod reliquiae sint bona et vera in interioribus a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344.
Arcana Coelestia 5 #5371 "Et vendidit Aegypto": quod significet appropriationem, constat ex significatione "vendere" quod sit appropriare alicui, nam quod venditur, fit ejus qui emit; quod "vendere" et "emere" sit appropriatio, videbitur infra n. 5374.
Arcana Coelestia 5 #5372 "Et invalescebat fames in terra Aegypti": quod significet gravitatem increscentem, nempe desolationis, constat (c)ex significatione "famis" et "terrae Aegypti" quod sit desolatio in naturali, cujus gravitas increscens significatur per quod "invalesceret".
Arcana Coelestia 5 #5373 "Et omnis terra venerunt Aegyptum": quod significet quod (t)bona et vera collata in scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione "terrae"; terrae significatio in Verbo est varia, in genere significat Ecclesiam, inde etiam illa quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera; et quia significat Ecclesiam, etiam significat hominem Ecclesiae, nam is est Ecclesia in particulari; et quia significat hominem Ecclesiae, significat id quod 1homo est in illo, nempe mentem, inde est quod per "terram Aegypti" 2supra passim significata sit mens naturalis 3; hic autem non intelligitur terra Aegypti, sed terra in genere, proinde illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera; quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620, 636, 2571; quod in genere significet Ecclesiam, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 3404, 4447, 4535; [2] quod per 4"omnis terra venerunt Aegyptum" significetur quod bona et vera collata sint in scientifica, constat ex significatione Aegypti in proprio sensu quod sit scientia, proinde scientifica, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod scientifica quae per Aegyptum significentur in bono sensu, sint scientifica Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966; quod hic sensus internus horum verborum sit, patet non modo a significatione vocum, nempe terrae cum non intelligitur terra Aegypti, et quoque Aegypti in proprio sensu, tum 5quia dicitur in plurali, nempe "omnis terra venerunt", sed etiam ab ipso nexu rerum in sensu interno; in nexu enim nunc sequitur quod vera et bona reliquiarum conferantur in scientifica. [3] Res enim ita se habet: cum regeneratur homo quoad naturale, bona et vera omnia et singula conferuntur in scientifica 6; quae non in scientificis ibi sunt, non in naturali sunt, nam mens naturalis quoad illam partem quae subjecta est intellectuali, consistit solum ex scientificis; scientifica quae naturalis, sunt ultima ordinis; priora erunt in ultimis ut existant et appareant in illa sphaera; et praeterea (t)priora omnia tendunt 7 ad 8 ultima, ut ad suos terminos aut fines, et inibi simul existunt, sicut causae in suis effectibus, aut sicut superiora in 9inferioribus, ut in suis vasibus; scientifica quae naturalis, talia ultima sunt10, inde est quod spiritualis mundus terminetur in naturali hominis, in quo illa quae spiritualis mundi sunt, repraesentative sistuntur; spiritualia nisi in naturali sisterentur repraesentative, ita per talia quae in mundo, nullatenus caperentur; ex his constare potest quod cum regeneratur naturale, omnia vera et bona interiora quae ex spirituali mundo sunt, conferantur in scientifica ut appareant. @1 hominis est$ @2 significetur$ @3 i ut supra passim$ @4 i quod$ @5 cum$ @6 i ibi$ @7 i usque$ @8 i sua$ @9 suis basibus$ @10 i in Regno spirituali$
Arcana Coelestia 5 #5374 "Ad emendum": quod significet appropriationem, constat ex significatione "emere" quod sit comparare sibi, et sic appropriare; comparatio et appropriatio spiritualiter fit per bonum et verum; huic correspondet comparatio et appropriatio quae in mundo fit per argentum et aurum, "argentum" enim est verum, et "aurum" est bonum in spirituali sensu; inde "emptio" significat appropriationem; ut quoque in his locis in Verbo: apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1: etiam apud Jeremiam, xiii 1, 2, 11: apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchrasmargaritas, qui cum invenit unam pretiosam margaritam, abiit et 1 vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 44-46; et apud eundem, Virgines prudentes dixerunt ad stultas, Ite ad vendentes, et emite vobis oleum; abeuntibus illis ad emendum venit Sponsus, xxv 9, 10; [2] quia "emere" significabat appropriationem, ideo in Verbo 2 illa quae empta sunt argento, probe distinguuntur ab illis quae aliter comparata sunt; servi etiam qui empti argento 3, erant sicut proprii, ac in inferiore gradu sicut nati domus; quapropter etiam passim una memorantur, ut Gen. xvii 13, Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui 4: et (x)Lev. xxii 11, Si sacerdos emerit animam emptione argenti, et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus 5; inde constare potest quid significatur per "redemptos Jehovae" in Verbo, quod nempe illi qui receperunt bonum et verum, ita quibus appropriata sunt illa quae sunt Domini. 1 abiens 2 quoque 3 i fuerunt 4 i vers. 13 5 i vers. 11
Arcana Coelestia 5 #5375 "Ad Josephum": quod significet ubi caeleste spiritualis, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; caeleste spiritualis est bonum veri a Divino.
Arcana Coelestia 5 #5376 "Quia invaluit fames in omni terra": quod significet quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali, constat a significatione "famis" quod sit desolatio, de qua prius; et a significatione "terrae" quod sit naturale, de qua etiam prius; quod ubivis praeter ibi, nempe in scientificis 1 ubi caeleste spiritualis, sequitur ab illis quae praecedunt. Quomodo se habet cum desolatione naturalis, seu cum privatione veri ibi, prius dictum est; at quia de illa re in sequentibus adhuc agitur, iterum dicendum est: homo qui intra Ecclesiam natus est, a prima pueritia discit ex Verbo et ex doctrinalibus Ecclesiae, quid serum fidei, etiam quid bonum charitatis; sed cum adolescit aetate, incipit ille vera fidei quae didicerat, vel apud se confirmare, vel apud se negare, proprio enim visu tunc illa intuetur, per quod facit ut vera illa vel sibi approprientur, vel rejiciantur; nihil enim appropriari alicui potest, quod non ex propria intuitione agnoscitur, hoc est, quod quis ex se, non ex alio, scit quod ita sit; vera itaque quae a pueritia hauserat, non penitius in vitam ejus intrare potuerunt, quam ad primum introitum, a quo admitti interius possunt, vel quoque projici foras; [2] apud illos qui regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se patiantur, vera illa 2 valde multiplicantur,nam sunt in affectione sciendi vera, at cum propius accedunt ad ipsum actum regenerationis, quasi deprivantur illis veris, nam introrsum trahuntur, et tunc apparet homo in desolatione at usque vera illa successive remittuntur in naturale 3, et ibi conjunguntur bono, cum regeneratur homo; sed 4 apud illos qui non regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se non patiantur, vera quidem multiplicari solent, nam sunt in affectione sciendi talia 5 propter famam, honorem et lucrum; at cum procedunt aetate ac vera illa proprio visui submittunt, tunc illa vel non credunt, vel negant, vel in falsa vertunt; ita vera apud hos non interius trahuntur sed foras projiciuntur,at usque remanent in memoria ob fines in mundo, absque vita; hic status etiam in Verbo dicitur desolatio, seu vastatio, sed differt a priore quod desolatio prioris status sit apparens, at desolatio hujus status sit absoluta; in priore enim statu homo non privatur veris, at in hoc statu prorsus illis privatur; de desolatione prioris status in sensu interno actum est in hoc capite, et agitur adhuc in sequente, et est quae significatur per "famem septem annorum"; [3] de eadem hac desolatione agitur pluries alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Excitare, excitare, 6 Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae Ipsius;... duo obvenerunt tibi, quis condolet tibi? vastitas et confractio, fames et gladius, quis ut consoler te? filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum;... propterea audi, age hoc, afflicta, et ebria sed non a vino;... ecce sumpsi e manu tua calicem trepidationis, feces calicis excandescentiae Meae, non addes bibere eum amplius, sed ponam illum in manu contristantium te, li 17 ad fin.; describitur hic status desolationis in quo homo Ecclesiae qui fit Ecclesia, seu qui regeneratur; desolatio illa vocatur "vastitas, confractio, fames, gladius", tum "calix irae et excandescentiae Jehovae, calix trepidationis"; vera quibus tunc privatur, sunt "filii qui deficiunt et jacent in capite omnium platearum"; quod "filii" sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373; "plateae" quod sint ,ubi vera, n. 2336; inde "jacere in capite omnium platearum" est 7 quod vera appareant dispersa; quod desolatio apparens sit, et per illam, sicut per tentationes, regeneratio, patet, nam dicitur quod "non amplius bibet" sed quod "ponet calicem in manu contristantium (x)illorum: [4] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod devastant et absorbent vos a circuitu, ut sitis vos hereditas reliquiis gentium,... ideo montes Israelis, audite verbum Domini Jehovih; sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, rivis et vallibus, et vastitatibus desolatis, et urbibus desertis, quae factae sunt in praedam, et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu; ... Ego in zelo Meo, et in excandescentia Mea locutus sum, propter ignominiam gentium tulistis,... si non gentes quae vobis a circuitu, hae ignominiam suam portabunt; vos autem montes Israelis, dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis populo Meo Israeli; nam... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini; tum multiplicabo super vobis hominem, universam domum Israelis; et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur;... habitare faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris, xxxvi ,] 4-12; hic quoque agitur de desolatione quae praecedit regenerationem; desolatio significatur per "vastitates desolatas et urbes desertas, quae factae in praedam et in subsannationem", at regeneratio per "dare ramum et ferre fructum, respicere ad illos ut excolantur et conserantur, ut multiplicetur homo, habitentur urbes, et aedificentur vastitates", perque "habitare facere juxta antiquitates, et bonum facere prae initiis"; [5] qualiter se habet cum desolatione, ex illis qui in desolatione sunt in altera vita, patet; qui in desolatione sunt ibi, a malis spiritibus et geniis vexantur, infundunt enim hi persuasiones mali et falsi usque paene ut inundentur; inde vera non apparent, at sicut tempus desolationis finitur, ita illustrantur a luce e caelo, (c)ac ita mali spiritus et genii abiguntur quisque in infernum suum, ubi luunt poenas; haec sunt quae significantur per "quod urbes factae in praedam et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu", et quod gentes quae a circuitu ignominiam suam portabunt"; et supra apud Esaiam per quod "calix ponetur in manu contristantium", et quoque alibi 8 apud Esaiam, quod "vastans vastabitur", xxxiii 1 9: et apud Jeremiam, Visitabo super vastatores 10, et ponam eos in desolationes saeculi, xxv 12 11: apud Esaiam, Festinabunt filios tuos destructores tui, et vastatores tui a te abibunt; tolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur, veniunt tibi,... nam quod ad vastationes tuas et desolationes tuas, et terram destructionis tuae, angustior eris quam 12 pro habitatore, procul aberunt absorptores tui, xlix 17-19; [6] ibi etiam et in toto illo capite agitur de desolatione eorum qui regenerantur, deque regeneratione et fructificatione post desolationem,et tandem de punitione illorum qui oppresserunt, vers. (t)26 ibi: apud eundem, Vae vastanti cum [non] vastatus,... quando absolveris vastare, vastaberis, xxxiii 1; ibi quod puniantur qui vastant 13, ut supra: apud eundem, Commorentur in te expulsi Mei; Moabe, esto latibulum illis coram vastatore, nam cessavit oppressor, finita est vastatio, xvi 13 [A.V.4]: apud eundem, Propinquus est dies Jehovae, sicut vastatio a Shaddai veniet, xiii 6; "vastatio a Shaddai" pro vastatione in tentationibus; quod Deus quoad tentationes antiquis (t) dictus sit Shaddai, videatur n. 1992, 3667, 4572: [7] apud eundem, Tunc non sitient, in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, xlviii 21; de statu post desolationem: apud eundem, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3; similiter, nam ut supra dictum, desolatio 14 est propter finem ut homo regeneretur 15, hoc est, ut separatis malis et falsis 16 conjungantur vera bonis, et bona veris; homo regeneratus quoad bonum est qui comparatur Edeni, et quoad vera horto Jehovae: (m)apud Davidem, Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2].(n) [8] Vastatio ac desolatio hominis Ecclesiae seu Ecclesiae apud hominem, repraesentata fuit per captivitatem populi Judaici in Babele, et Ecclesiae exsuscitatio per reditionem ex captivitate illa, de qua apud Jeremiam passim, cumprimis xxxii 37 ad fin.; desolatio enim est captivitas, tunc enim tenetur homo quasi vinctus, quapropter etiam per vinctos, in carcere, 17 in fovea, significantur illi qui in desolatione sunt, videatur n. 4728, 4744, 5037, 5038, 5085, 5096. [9] De statu desolationis et vastationis apud illos qui non regenerantur, etiam passim agitur in Verbo, in hoc statu sunt qui vera prorsus negant, vel in falsa vertunt; hic status est Ecclesiae circa finem, cum amplius non fides nec charitas: apud Esaiam, (m)Notum faciam vobis id quod Ego facturus vineae Meae, removendo sepem ejus, ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus, ut sit in conculcationem, ponam deinde in desolationem, non putabitur, nec 18 sarrietur, ut ascendat vepris et virgultum, immo nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam, v 5-7: (n) (s)apud eundem, Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur sibi; tum dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis (homo), et terra redigatur in solitudinem, removebit hominem; et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, vi 9 ad fin.(s): [10] apud eundem, Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem,... nam consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, x 21-23: apud eundem, Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, et evertet facies ejus;... evacuando evacuabitur terra,... lugebit, confundetur terra habitabilis, languescet et confundetur orbis, maledictio comedet terram,... lugebit mustum, languescet vitis,... reliquum in urbe vastitas, usque ad devastationem confundetur porta,... confringendo confracta est terra, disrumpendo disrupta est terra, commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, xxiv 1 ad fin.: apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam,... luget, languescit terra; erubuit Libanus, emarcuit, factus est Sharon sicut desertum, xxxiii 8,9: apud eundem, Desolabo et absorbebo simul, vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii 14, 15: [11] apud Jeremiam, Devotioni dabo omnes gentes circumcirca, et ponam eas in desolationem, et in derisionem, et in vastitates saeculi, et abrogabo ex illis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem et devastationem:... fiet 19 cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc... iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam eum in desolationes saeculi, xxv 9-12 seq.: apud eundem, In desolationem, in opprobrium, in vastationem, et in maledictionem, futura est Bozrah, et omnes urbes ejus futurae in vastitates saeculi. 20 Erit Edomus in desolationem, omnis qui transibit praeter eam, obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 13-18: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus habitatoribus Hierosolymae super terra Israelis, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, propter violentiam omnium habitatorum in illa, urbes habitatae devastabuntur, et terra desolabitur, iii 19, 20: [12] apud eundem, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, obtexerint te aquae multae, et fecero descendere te cum descendentibus foveam, ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum, in desolationem ab aeterno cum descendentibus foveam, xxvi 18-22; ubi de Tyro: apud Joelem, Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis, ii 2, 3: apud Zephaniam, Propinquus est dies Jehovae,... dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis,... igne zeli Jehovae comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciam cum omnibus habitatoribus terrae, i 14 ad fin.: apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea fugiant in montes, xxiv (x)15, Marc. xiii 14, Dan. ix 27, xii 10-12. Ex his constat quod "desolatio" sit privatio veri apparens apud illos qui regenerantur, at absoluta apud illos qui non regenerantur. @1 after spiritualis$ @2 i primum$ @3 illa vera before in naturale$ @4 at$ @5 vera$ @6 i surge$ @7 pro$ @8 infra$ @9 before quod$ @10 eos$ @11 after Jeremiam$ @12 quae A I$ @13 de illis qui vastant, quod punientur$ @14 i apud illos$ @15 regenerentur A, homo regeneratur I$ @16 apud illos in naturali$ @17 i aut$ @18 neque$ @19 i enim$ @20 i famam audivi a cum Jehovah, et legatum inter gentes missum, Congregamini, et venite contra illam, ac surgite ad bellum.$ Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic etiam de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo 1 @1 A d Renum, Ureterum, Vesicae et Intestinorum, i Viscerum$
Arcana Coelestia 5 #5377 Actum est ad finem praecedentis capitis de correspondentia viscerum quorundam interiorum corporis cum Maximo Homine, nempe hepatis, pancreatis, ventriculi, et quorundam aliorum; hic autem continuabitur de correspondentia peritonaei, renum, ureterum, vesicae, tum intestinorum cum illo. Quicquid enim in homine est, tam quod in externo 1 homine quam quod in interno, correspondentiam habet cum Maximo Homine; absque correspondentia cum illo, hoc est, cum caelo, aut quod idem, cum spirituali mundo, nihil usquam existit ac subsistit, ex causa quia non aliquem nexum habet cum priore se, consequenter nec cum Primo, hoc est, cum Domino; quod inconnexum est et sic independens, ne quidem uno momento subsistere potest; quod enim subsistat, est a nexu et dependentia ab illo a quo omne existentiae, nam subsistentia est perpetua existentia 2. [2] Inde est quod non solum omnia et singula apud hominem correspondeant, sed etiam omnia et singula in universo; ipse sol correspondet, et quoque luna, nam in caelo est Dominus Sol et quoque Luna; solis flamma et calor, ut et lux, correspondent 3, est enim amor Domini erga universum geniis humanum cui flamma et calor, et Divinum 4 verum cui lux, correspondet; ipsa sidera correspondent, sunt societates caeli et habitacula eorum, cum quibus siderum est correspondentia, non quod ibi sint, sed quod in tali ordine; quicquid apparet sub sole, correspondet, sicut omnia et singula subjecta in regno 5 animali, et quoque omnia et singula subjecta in regno 5 vegetabili, in quae omnia et singula nisi influxus foret ex spirituali mundo, 6 momento occumberent et collaberentur; [3] quod etiam ab experientia multa mihi scire datum est, nam ostensum cum quibus in spirituali mundo corresponderent plura quae in regno animali, et adhuc plura quae in regno vegetabili, et quoque quod absque influxu nullatenus subsistant, (m)nam dempto priore necessario cadit posterius, similiter separato priore a posteriore. Quia correspondentia est cumprimis hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, inde est quod qualiter correspondet homo, taliter appareat in altera vita in luce caeli, inde angeli in candore et pulchritudine ineffabili, infernales autem in nigrore et deformitate inexpressibili. @1 i ejus$ @2 i et existentia est talis ut nihil subsistat ex se sed ex alio, ita demum ex Divino, a quo si quid avellitur, fit nihil$ @3 flamma seu calor solis etiam lux ejus correspondet$ @4 sanctum$ @5 mundo$ @6 i etiam$
Arcana Coelestia 5 #5378 Spiritus quidam ad me venerunt, at erant taciti, postea tamen locuti sunt, sed non ut plures, verum omnes ut unus; appercepi ex sermone eorum quod tales essent ut omnia scire vellent, et omnia cuperent explicare, ac ita se confirmare 1 quod ita sit; modesti erant et dicebant quod nihil agant ex se sed ab aliis, tametsi appareat quod 2 sit (c)ex iis: infestabantur tunc ab aliis; dicebatur quod ab illis qui renum, ureterum, et vesicae provinciam constituunt, sed modeste illis respondebant, at usque illi hos infestabant et lacessebant, talis enim natura est renalibus; quapropter quia nihil per modestiam potuerunt adversus illos obtinere, ad tale quod indoli eorum conforme erat, confugiebant, nempe ad amplificandum se, et sic ad terrificandum; inde 3 visi magni fieri, sed modo sicut unus qui ita tumescebat corpore, ut sicut Atlas videretur attingere caelum; hasta apparebat 4 in manu at usque praeter quod terrificaret, nihil damni inferre volebat; inde renales aufugiebant; apparebat tunc quidam qui fugientes insecutus, et alius qui inter pedes magni istius ab anteriore pervolabat; et quoque magnus ille visus habere calceamenta lignea quae projecit versus renales. [2] Dicebatur mihi ab angelis quod spiritus illi modesti qui se magnifaciebant, essent qui Peritonaeum referunt; est peritonaeum membrana communis quae circumcingit et includit viscera omnia abdominis, sicut pleura viscera omnia thoracis; et quia illa tam extensa est, et respective magna, et quoque tumescibilis, ideo licet illis cum ab aliis infestantur, ita magnum ad apparentiam se sistere, et simul tunc terrorem incutere, cumprimis erga illos qui provinciam renum, ureterum et vesicae constituunt; haec enim viscera seu vasa in duplicatura peritonaei jacent, et ab eo coercentur; per calceamenta lignea repraesentabantur infima naturalia qualia sunt quae renes, ureteres et vesica absorbent et deferunt; quod calcei sint infima naturalia, videatur n. 259, 4938-4952; quod dicerent se nihil ex se agere sed ab aliis, in hoc quoque referebant peritonaeum, quod etiam tale est. @1 confirmarent$ @2 quasi$ @3 ideo$ @4 erat$
Arcana Coelestia 5 #5379 Repraesentative quoque ostensum est quomodo se habet, quando 1 illi qui intestinum colon constituunt, illos qui in peritonaei provincia sunt, infestant; qui intestinum colon constituunt 2, sunt tumidi, sicut colon suo vento, cum hi insultare illos vellent, apparebat sicut paries objici; cumque evertere parietem conarentur, semper novus paries exsurgebat; ita ab illis arcebantur. @1 cum$ @2 referunt$
Arcana Coelestia 5 #5380 Notum est quod secretiones et excretiones sint, et illae in serie, a renibus usque in vesicam; in primo seriei sunt renes, in medio ejus ureteres,et in ultimo vesica; illi qui in Maximo Homine provincias illas constituunt, 1 similiter sunt in serie, et tametsi unius generis sunt, usque sicut species illius generis differunt; 2 loquuntur voce rauca sicut bifida, et inferre se cupiunt in corpus 3, verum est modo conatus; situs eorum respective ad humanum corpus est talis: qui renes referunt, a latere sinistro proxime ad corpus sunt sub ulna; qui ureteres, sunt versus sinistrum abinde a corpore longius; qui vesicam adhuc longius, formant simul a latere sinistro versus anteriora paene parabolam, nam sic se projiciunt versus anteriora a sinistris, ita satis longo tractu; haec via communis una est versus inferna, altera est per intestina, nam terminatur utrobivis in infernis; correspondent (t)enim illi qui in infernis talibus quae excernuntur per intestina et per vesicam 4; falsa enim et mala in quibus sunt, non sunt, nisi quam lotium 5 et excrementa in sensu spirituali. @1 before illi$ @2 qui mediam secretionem referunt, sunt, infra ulnam prope ad latus$ @3 intus$ @4 sunt excrementa, sicca quae intestinorum, et liquida quae vesicae, quibus etiam correspondent, nempe falsa ibi excrementis liquidis seu urinis, et mala excrementis siccis, in talibus etiam degere sibi videatur quia talia in altera vita amant, et illa amant quia correspondent, nam quae correspondent etiam concordant sicut id quod in effectu est ex causa, inde$ @5 faeces$
Arcana Coelestia 5 #5381 Qui provinciam renum, ureterum et vesicae in Maximo Homine constituunt, sunt tali genio ut nihil potius velint quam explorare et 1 scrutari quales alii sunt, et sunt quoque qui cupiunt castigare et punire, modo aliquid justitiae in causa sit. Munia etiam renum, ureterum et vesicae talia sunt, nam sanguinem in 2 se prolectum 3 explorant si quid seri inutilis et damnosi ibi sit, et quoque separant ab utili, et dein castigant, nam versus inferiora detrudunt, et in via et dein variis modis vexant; haec munia sunt illorum qui provinciam illarum partium constituunt. At spiritus et spirituum societates quibus ipsa urina, imprimis urina fetida, correspondet, sunt infernales; ut primum enim urina separata est a sanguine, tametsi est in tubulis renum, aut intus in vesica, usque est extra corpus, nam quod separatum est, non magis aliquem circulum in corpore facit, proinde non ad ejus partium existentiam et subsistentiam aliquid contribuit. @1 seu$ @2 ad$ @3 protectum I, protectum T$
Arcana Coelestia 5 #5382 Quod qui renum et ureterum provinciam constituunt, praesto sint ad explorandum seu scrutandum quales alii sunt, quid cogitant et quid volunt, et quod in cupiditate sint inveniendi causas et reos alicujus culpae faciendi, ob finem imprimis ut castigare queant, multoties expertus sum, ac de cupiditate illa et fine illo cum illis locutus; plures illius generis in mundo cum ibi vixerunt, fuerant judices, et tunc gavisi ex corde cum invenerint causam quam crediderant justam, mulctandi, castigandi, puniendique. Operatio 1 talium appercipitur in regione ad tergum ubi renes, ureteres et vesica; qui ad vesicam pertinent, se extendunt versus gehennam, ubi etiam aliqui eorum sedent quasi judicium. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 5 #5383 Modi quibus explorant aut scrutantur aliorum animos, sunt perplures; sed licet solum hunc afferre: adducunt alios spiritus ad loquendum, quod fit in altera vita per influxum, qui non 1 describi ad captum potest; si tunc facilis est sequela loquelae inductae, inde judicant quod tales sint; inducunt etiam statum affectionis, at qui ita explorant, sunt inter crassiores; alii vero aliter; sunt qui ilico dum adveniunt, appercipiunt alterius cogitata, desideria et acta, tum 2 quid ei dolori est quod egerat 3; hoc arripiunt, et si causam autumant justam, quoque damnant. Mirabile est in altera vita quod vix 4 aliquis in mundo credere potest, ut primum aliquis spiritus ad alterum venit, et magis cum ad hominem, quod ilico noverit ejus cogitationes et ejus affectiones, et quid tunc egerat, ita omnem ejus statum praesentem, prorsus sicut diu apud illum fuisset; talis communicatio est, sed apperceptionum illarum sunt differentiae, sunt qui percipiunt interiora, et sunt qui solum percipiunt exteriora, hi 5 in cupiditate sciendi sint 6, explorant interiora aliorum variis modis. @1 i ita$ @2 et tunc$ @3 sit, quod egerit$ @4 nusquam$ @5 illi$ @6 explorandi sunt$
Arcana Coelestia 5 #5384 Modi quibus illi qui renum, ureterum, et vesicae provinciam in Maximo Homine constituunt, castigant, sunt quoque varii, utplurimum amovent jucunda et laeta, ac inducunt injucunda et tristia; per hanc cupiditatem communicant spiritus illi cum infernis, at per justitiam causae quam inquirunt antequam castigant, communicant cum caelo, quapropter tenentur in illa provincia.
Arcana Coelestia 5 #5385 Ex his constare potest quid significat quod in Verbo dicatur "quod Jehovah probet et scrutetur renes et cor", tum "quod renes castigent", ut apud Jeremiam, Jehovah probans renes et cor, xi 20: apud eundem, Jehovah probans justum, videns renes et cor, xx 12: apud Davidem, Probas corda et renes Deus justus, Ps. vii 10 (A. V. 9): apud eundem, Jehovah explora renes meos et cor meum, Ps. xxvi 2: apud eundem, Jehovah Tu possides renes meos, Ps. cxxxix 13: apud Johannem, Ego sum Qui scrutatus renes et cor, Apoc. ii 23; per "renes" ibi significantur spiritualia, et per "cor" caelestia, hoc est, per "renes" significantur illa quae sunt veri, et per "cor" illa quae sunt boni; causa est quia renes purificant serum, et cor ipsum sanguinem, inde significatur per "probare, explorare et scrutari renes" probare, explorare et scrutari quantum et quale veri, seu quantum et quale fidei est 1 apud hominem; quod id significetur, etiam patet 2 apud Jeremiam, Jehovah propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, xii 2: et apud Davidem, Jehovah ecce veritatem desideras in renibus, Ps. li 8 (A. V. 6): quod etiam castigatio tribuatur renibus, etiam liquet apud Davidem, Noctibus castigant me renes mei, Ps. xvi 7. @1 sit$ @2 ita sit patet quoque$
Arcana Coelestia 5 #5386 Sunt etiam alibi in corpore secretoria et excretoria, in cerebro sunt ventriculi et processus mamillares, qui abducunt pituitosa ibi; et praeterea glandulae ubivis, 1 mucosae et salivales in capite, et perplures in corpore, ac myriades juxta cuticulas, per quas sudores et obsoleta subtiliora excernuntur; illis correspondent in mundo spirituali in genere tenacitates opinionum, tum quoque conscientiosa in rebus non necessariis; apparent aliqui eorum supra caput ad mediam distantiam, qui tales sunt ut scrupulos moveant in rebus in quibus nihil scrupuli esse debet; inde quia gravant conscientias simplicium, vocantur conscientiosi, 2 quid vera conscientia, non sciunt, nam 3 in omni quod obvenit, ponunt conscientiam; posito enim aliquo scrupulo aut dubio, si anxia mens sit et inhaeret, nusquam desunt confirmantia et sic gravantia; tales cum adsunt, etiam inducunt anxietatem sensibilem parti abdominis proxime sub diaphragmate; adsunt quoque in tentationibus apud hominem; locutus sum cum illis, et appercepi quod illis non sit aliqua cogitationum extensio ut acquiescant in utilioribus et necessariis, nam non potuerunt ad rationes attendere quia tenaciter permanebant in sua opinione. @1 i sicut$ @2 i nam$ @3 verum$
Arcana Coelestia 5 #5387 Qui autem ipsi urinae correspondent, sunt infernales, nam urina, ut supra dictum, est extra corpus quia separata jamdum a sanguine, ac in se non nisi quam serum immundum et obsoletum 1 quod dejectum; de illis sequentia licet referre: quidam spiritus perceptus primum sicut intus in corpore sed mox extra 2 ad dextrum, ubi cum sistebatur, erat inconspicuus, potuit 3 se arte inconspicuum facere; cum interrogabatur, nihil quicquam tunc respondebat; dicebatur ab aliis quod piratica exercuerit in vita corporis, appercipitur enim manifeste in altera vita a sphaera vitae affectionum et cogitationum 4, quis et qualis fuerat, quia cujusvis vita manet; [2] is variabat locum nunc apparendo ad dextrum nunc ad sinistrum; percepi quod id 5 faceret ex timore ne sciretur quis esset et ne cogeretur aliquid fateri; dicebatur ab aliis spiritibus quod tales ad minimum periculi timidissimi sint, et cum nihil periculi animosissimi; et quod tales in opposito sint ad illos quibus ejectio urinae correspondet; damnum ei inferre quocumque modo student; et ne dubitarem, per experientiam id ostensum erat; cum illi qui urinae ejectioni correspondebant, se paulo retraherent et ille pirata adesset, sistebatur prorsus urinae emissio et quoque revolvebatur cum discrimine, at cum revocabantur, urinae emissio secundum praesentiam intendebatur; [3] quod is pirata fuerit, postea fassus est, dicens quod se dextre occultare potuerit ac versute et industrie fallere insequentes; et quod nunc amet foeda urinosa multum prae aquis limpidis, et quod nidor urinae 6 fetidus sit quo maxime delectatur, adeo ut in stagnis, immo in cadis urinae fetidae velit domicilium habere. Ostensum quoque quali facie erat, non erat ei facies sed aliquid 7 nigre barbatum loco faciei. [4] Postea etiam alii piratae non ita industrii arcessebantur, illi quoque parum loquebantur, et quod mirum, frendebant dentibus; dicebant etiam illi quod urinas prae omnibus liquidis ament, et faeculentas prae aliis; sed his non pro facie erat barbatum quid ut priori, sed dira quaedam dentium crates; barba enim et dentes significant infima naturalia; quod absque facie, significat quod 8 nihil vitae rationalis; nam quod non (t)aliqua facies appareat, est signum quod nulla correspondentia sit interiorum cum Maximo Homine, quisque enim apparet in luce caeli in altera vita secundum correspondentiam, inde infernales in horrenda deformitate. @1 obsoletum serum et immundum$ @2 infra T, intra I$ @3 i enim$ @4 et cogitationis$ @5 hoc$ @6 ille$ @7 aliquod$ @8 nihil interius seu quod$
Arcana Coelestia 5 #5388 Quidam spiritus apud me fuit, mecum locutus, qui in vita corporis nullam fidem habuerat 1, nec vitam aliquam post mortem crediderat; fuit etiam inter industrios unus; captare potuerat animos loquendo ad favorem et assentiendo, quapropter quod talis fuerit, non patuit primum et sermone ejus; potuit etiam 2 loqui volubiliter, fluvii instar, sicut bonus spiritus; at inde noscebatur primum quod non amaret loqui de illis quae sunt fidei et charitatis, tunc enim non potuit sequi cogitatione, sed se retraxit; et deinde perceptum ex singulis quod assentator fuerit fallendi causa; differunt enim assentationes secundum fines; si enim finis sit amicitia, aut voluptas conversationis, aliave similis, et quoque 3 lucrum licitum, non est ita male, at si finis sit arcana eliciendi et sic devinciendi alterum ad officia mala, in genere si finis nocendi, tunc male; talis finis fuerat huic; hic spiritus etiam in opposito erat contra illos qui in provincia renum et ureterum 4; dicebat etiam ille quod amaret nidorem urinae prae omnibus odoribus; injecit etiam contractionem seu angustiam dolorificam in regionem inferiorem ventris 5. @1 nulla fide imbutus fuerat$ @2 enim$ @3 si$ @4 i sunt$ @5 ventris inferioris$
Arcana Coelestia 5 #5389 Sunt cohortes spirituum qui circumvagantur et per vices ad eadem loca redeunt; illos mali spiritus multum timent, nam certo torturae genere eos cruciant; dictum quod illi correspondeant fundo seu superiori parti vesicae in communi, ac ligamentis muscularibus inde concentrantibus se versus sphincterem, ubi per contorsionis modum extruditur urina; spiritus illi se applicant tergali parti ubi cauda equina; modus operandi illorum fit per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere; est modus constrictorius et restrictorius directus versus superiora, et acuminatus in forma coni; mali spiritus qui conjiciuntur intra conum illum imprimis a superiore; per distorsiones reciprocas miserabiliter cruciantur.
Arcana Coelestia 5 #5390 Excretionibus immundis correspondent etiam 1 alii spiritus, nempe 2 tales qui in mundo 3 vindictae tenaces fuerunt; apparuerunt hi mihi antrorsum 4 versus sinistrum; 5 excretionibus illis immundis etiam correspondent qui spiritualia ad terrestria immunda deducunt; adveniebant etiam tales, et secum ferebant cogitationes spurcas, ex quibus 6 etiam spurca loquebantur, tum quoque quae munda fuerunt, ad immunda flectebant, et in talia vertebant; ejus generis plures fuerunt et infima plebe, etiam ex aliis qui in mundo inter digniores; hi quidem in vita corporis non ita locuti sunt in consortiis, sed usque ita cogitarunt, inhibuerunt enim se loqui sicut cogitarunt 7 ne sic in infamiam venirent, et perderent amicitias, lucra et honores, at usque inter similes sui, cum in libero, loquela fuerat qualis infimae plebis, et adhuc foedior, quia facultate quadam intellectuali 8 praediti sunt, qua abusi 9 ad conspurcandum etiam sancta Verbi et doctrinae. @1 quoque$ @2 sicut$ @3 vita corporis$ @4 i paulo$ @5 i quoque$ @6 et ex illis$ @7 loqui enim sicut cogitarunt, se inhibuerunt per decora externa$ @8 i sua$ @9 i sunt$
Arcana Coelestia 5 #5391 Sunt quoque renes qui Renes succenturiati et quoque Capsulae renales vocantur; illorum munus est non ita secernere serum sed ipsum sanguinem, et puriorem per brevem circulum transmittere versus cor, ita quoque praecavere ne vasa spermatica quae vicina sunt, omnem sanguinem puriorem auferant; sed praecipuam operam praestant in embryonibus, et quoque in infantibus recens natis. Sunt castae virgines quae illam provinciam in Maximo Homine constituunt, ad anxietates faciles et timidae ne turbentur, jacent quietae a sinistra lateris parte inferius; si quid de caelo cogitatur, et si quid de status earum mutatione, anxiae fiunt et suspirant, quod aliquoties manifeste sentire datum; cum cogitationes meae ducebantur ad infantes, tunc illae sentiebant insigne solatium et gaudium internum quod etiam aperte fassae sunt; cum quoque cogitabatur aliquid in quo non caeleste, etiam angebantur; anxietas earum inde praecipue venit quod illa indole sint, ut cogitationes inhaerenter in una re teneant, nec varietate discutiant anxia; quod ad provinciam illam pertineant, est quia sic quoque detinent animum alterius constanter in cogitationibus certis, inde exsurgunt et manifestant se talia quae in serie cohaerent 1, quae abstrahenda seu a quibus purificandus homo; sic etiam patent interiora melius angelis, nam amotis talibus quae obscurant et avertunt, fit intuitio clarior et influxus. @1 sunt$
Arcana Coelestia 5 #5392 Quinam sunt qui Intestinorum provinciam in Maximo Homine constituunt, constare aliquatenus potest ab illis qui ventriculum referunt, nam intestina continuantur ventriculo, et munia ventriculi ibi crescunt et exacerbantur usque ad intestina ultima, quae sunt colon et rectum; quapropter qui in his sunt, prope sunt ad inferna quae excrementitia vocantur. In regione ventriculi et intestinorum sunt illi qui in inferiore 1 terra; qui quia secum e mundo traxerunt immunda quae inhaerent cogitationibus et affectionibus eorum, eapropter tenentur ibi ad aliquod tempus, usque dum talia abstersa sunt, hoc est, ad latus conjecta; his itaque ad latus conjectis 2, ad caelum elevari possunt; qui ibi sunt, nondum sunt in Maximo Homine, sunt enim sicut alimenta in ventriculum demissa, quae non nisi quam cum defaecata sunt, in sanguinem, ita in corpus intromittuntur; qui terrestrioribus faecibus inquinati sunt, illi sunt sub illis in regione intestinorum, at ipsa excrementa quae exonerantur 3, correspondent infernis quae inferna excrementitia vocantur. @1 inferiorum I$ @2 enim abstersis$ @3 excernuntur$
Arcana Coelestia 5 #5393 Notum est quod intestinum colon se late extendat, ita quoque qui in provincia illa 1; se extendunt antrorsum sinistrum versus in linea curva, pergendo ad infernum; in inferno illo sunt qui nulla misericordia praediti fuerunt, et absque conscientia genus humanum perdere voluerunt, nempe interficere et spoliare absque respectu et delectu sive resistant sive non resistant, sive viri sint sive feminae; tali feroci animo est 2 multa pars militum et eorum praefectorum, qui non in pugnis sed post pugnas cum ferocitate contra victos et inermes grassantur, et cum furore occidunt et spoliant; cum angelis de talibus locutus sum, quales sunt homines sibi relicti, et cum absque lege et 3 ex libero permittitur illis agere, quod multo feriores sint feris pessimis quae non ita ad internecionem speciei suae ruunt, modo quod se defendant, et se satient illis quae ad victum illis dicata sunt, at cum satiati non talia faciunt; aliter homo, qui ex crudelitate et feritate; angeli horruerunt quod genus humanum tale sit; [2] tunc primum gaudent ex corde, et superbiunt animo, cum strata agmina et rivos sanguinis vident per totum campum, absque gaudio quod patria liberata sit, modo quod illi audiant magni et heroes; et tamen se Christianos vocant, et usque credunt se venturos in caelum ubi tamen non nisi quam pax, misericordia, charitas; tales in inferno coli et recti sunt. At vero illi quibus aliquid humani inerat, apparent 4 versus sinistrum antrorsum in linea curva, intra quendam parietem; at usque illis multum amoris sui inest; in quibus respectus inest pro bono, hoc repraesentatur quandoque per stellulas paene igneas, non candidas. Apparuit mihi paries quasi gypseus cum sculpturis, prope ad sinistram ulnam, qui paries extensior factus et simul altior, colore superius vergente ad caeruleum; dictum quod repraesentativum esset quorundam ex illo genere qui meliores fuerunt. @1 i sunt$ @2 sunt$ @3 aut$ @4 i ut supra dictum$
Arcana Coelestia 5 #5394 Qui crudeles et adulteri fuerunt, in altera vita nihil plus amant quam sordes et excrementa; fetores ex talibus (t)sunt illis suavissimi et jucundissimi, ac illos 1 praeferunt omnibus jucundis; causa est quia correspondent; inferna illa sunt partim sub natibus, partim sub pede dextro, et partim antrorsum profunde; illa sunt in quae ducit via per intestinum rectum. Quidam illuc translatus, et inde mecum locutus; dicebat quod ibi solum latrinae appareant; loquebantur cum illo qui ibi, et ducebant ad 2 varias latrinas quae ibi perplures; postea ducebatur ad alium locum paulo ad sinistrum, et cum ibi esset, dicebat quod nidor teterrimus ex cavernis ibi exhalaret, et quod non movere pedem posset quin paene in aliquam cavernam decidat; ex cavernis etiam fetor cadaverosus exhalatus est; causa erat quia crudeles et dolosi erant qui ibi, quibus 3 cadaverosus fetor est jucundissimus. Sed de his in sequentibus agendum, ubi 4 de infernis, et in specie de infernis excrementitiis et cadaverosis. @1 ibi$ @2 in$ @3 is enim$ @4 i in genere$
Arcana Coelestia 5 #5395 Sunt qui non propter aliquem usum patriae nec societatum ibi, sed propter sibi, nihil jucundi habentes in officiis sed solum in honorari et coli, propter quem finem etiam officia ambiunt, et praeterea in edere, bibere, ludere, conversari, ob nullum alium quam voluptatis finem; illi in altera vita nullatenus interesse possunt consortiis bonorum spirituum, minus angelorum; apud hos enim usus facit jucundum, et secundum usus quoque est eis quantum et quale 1 jucundi; regnum enim Domini non est nisi quam regnum usuum; cum in regno terrestri quisque aestimatur 2 et honoratur secundum usum, quid non in regno caelesti? Illi qui vixerunt 3 solum sibi et voluptati, absque fine alius usus, etiam sub natibus sunt, et secundum voluptatum species et fines, degunt in sordibus. @1 i eorum$ @2 existimatur$ @3 i absque fine usus$
Arcana Coelestia 5 #5396 Appendicis loco licet referre: circum me erat turba spirituum multa, audita sicut quoddam inordinatum fluens; conquerebantur, dicendo quod nunc pereat totum, nam in turba illa nihil apparebat 1 consociatum,quod faciebat ut timerent interitum; putabant etiam 2 esse totum, ut fit cum talia contingunt. Sed in medio eorum appercepi 3 sonum mollem, 4 angelicum dulcem, cui nihil nisi quam ordinatum inerat; angelici chori ibi erant intra, et 5 turba spirituum cui inordinatum, extra; hic fluvius angelicus perstabat diu; et dicebatur quod per id repraesentaretur quomodo Dominus regit inconcinna et inordinata quae extra sunt, ex pacifico in medio, per quod inordinata in peripheriis in ordinem, quodlibet a suae naturae errore, rediguntur. @1 i conjunctum, et nihil$ @2 i se$ @3 i et audiv$ @4 i et$ @5 at$ |
|