|
|
GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM
Arcana Coelestia 4 #5063 Ante caput praecedens xxxix explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos, apud Matthaeum [xxv] 34-36; sequuntur nunc haec: Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus? quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, Quartum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo et angeli ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere, sitivi et non potastis Me, peregrinus fui et non collegistis Me, nudus et non amicivistis Me, aegrotus et in carcere et non visitastis Me. Tunc respondebunt Ipsi etiam isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? tunc respondebit illis, dicens Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam, vers. 37-46.
Arcana Coelestia 4 #5064 In praemissis ad caput praecedens n. 4954-4959 explicatum est quid in sensu interno significatur per "esurienti dare edere, sitientem potare, peregrinum colligere, nudum amicire, aegrotum ac in carcere visitare", quod nempe sit essentia charitatis quae involvitur ac ita describitur; per "esurientem, sitientem et peregrinum" affectio boni et veri, et per "nudum, aegrotum et in carcere" agnitio sui, videatur n. 4956, 4958.
Arcana Coelestia 4 #5065 Quia ter repetuntur eadem in illis quae allata sunt, (o)et quae prius, ut dictum, explicata, non opus est singillatim, seu quoad singula verbi, haec quid in sensu interno significant, exponere; hic modo dicetur quid significat quod ita responderint illi qui a dextris et ita qui a sinistris, quod nempe "non viderint Ipsum esurientem, sitientem, peregrinum, nudum, aegrotum et in carcere"; et postea quid significat "Rex", tum quid "justus et vita aeterna", et quid "maledictus et ignis aeternus".
Arcana Coelestia 4 #5066 Quod illi a dextris responderint "Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus, quando Te vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus, quando Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te" significat si Ipsum Dominum vidissent, quod unusquisque fecisset officia illa, at non ex amore erga Ipsum sed ex timore quia futurus judex universi, nec propter Ipsum sed propter se, ita non ex interiore seu corde sed ab exteriore et in gestu; se habet hoc sicut qui regem videt cujus gratiam mereri vult ut magnus aut dives fiat, erga quem se ideo submisse gerit; similiter se habet cum illis qui in sancto cultu externo sunt, in quo quasi vident Dominum, ac Ipsi se submittunt, credentes sic quod accepturi vitam aeternam, et tamen nullam charitatem habent, nec alicui bonum quam propter se, ita solum sibi, faciunt; sunt hi similes illis qui regem suum in externa forma multa veneratione ambiunt, et tamen irrident mandata ejus quia ipsum corde vilipendunt; haec et similia sunt quae significantur per quod illi a dextris ita responderint; et quia similia in externa forma etiam faciunt mali, idcirco illi a sinistris paene similiter responderunt.
Arcana Coelestia 4 #5067 Quia itaque Dominus externa non curat sed interna, et interna testificatur homo non per solum cultum, sed per charitatem et ejus exercitia, idcirco Dominus respondit, "Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis". Qui fratres nominantur, sunt illi qui in bono charitatis et vitae sunt, nam Dominus apud illos est quia in ipso bono; et sunt qui proprie intelliguntur per proximum; in his quoque Dominus se non manifestat, nam viles sunt respective, sed homo se manifestat coram Domino quod ex interiore Ipsum colat.
Arcana Coelestia 4 #5068 Quod Dominus se "Regem" dicat his verbis, "Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, sedebit super throno gloriae; tunc dicet Rex illis", est causa quia regium Domini est Divinum Verum, ex quo et secundum quod fit judicium; sed ex illo et secundum illud judicantur aliter boni et aliter mali; boni quia receperunt Divinum Verum, judicantur ex bono, ita ex misericordia; mali quia non receperunt Divinum Verum, judicantur ex vero, ita non ex misericordia, hanc enim rejecerunt et inde in altera vita continue rejiciunt. Recipere Divinum Verum est non modo fidem habere sed etiam fidem agere, hoc est, quod doctrinae est, facere ut sit vitae. Inde est quod Dominus Se Regem dicat: quod regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1728, 2015 f, 3009, 3670, 4581, 4966.
Arcana Coelestia 4 #5069 Quod illi qui a dextris dicantur "justi", "Respondebunt Ipsi justi, dicentes, etc. Et ibunt justi in vitam aeternam", significat quod in Justitia Domini sint; omnes qui in bono charitatis sunt, vocantur "justi", non quod justi sint ex se sed ex Domino, Cujus Justitia illis appropriatur; qui se credunt justos ex se, aut justificatos adeo ut amplius nihil eis mali sit, non inter justus sed inter injustos sunt, nam sibi tribuunt bonum, et quoque in bono meritum ponunt, et tales nusquam ex vera humiliatione adorare Dominum possunt; quapropter qui in Verbo "justi et sancti" vocantur, sunt illi qui sciunt et agnoscunt quod omne bonum sit a Domino, et omne malum a se, hoc est, penes se ab inferno.
Arcana Coelestia 4 #5070 Vita aeterna quae justis, est vita ex bono; bonum in se vitam habet quia est a Domino, Qui est ipsa vita; vitae quae a Domino inest sapientia et intelligentia, nam bonum recipere a Domino et inde bonum velle, est sapientia, (c)ac verum recipere a Domino et inde verum credere, est intelligentia, et qui eam sapientiam et intelligentiam illi vitam habent; et quia felicitas tali vitae adjuncta est, est felicitas aeterna quae per 1vitam quoque significatur. Contrarium est illis qui in malo sunt; hi apparent quidem, imprimis sibi, sicut vitam habeant, sed est talis vita quae in Verbo vocatur mors, et quoque est mors spiritualis, nam nihil boni sapiunt, nec veri intelligunt; 2hoc constare potest unicuivis qui expendit, cum enim bono et inde vero inest vita, non potest vita esse malo et inde falso, nam haec contraria sunt et exstinguunt vitam, quapropter his non alia vita est quam qualis est insanis. @1 illam$ @2 A had (but d) haec vita vocata mors, quia ipsa vita quae est sapientiae et intelligentiae apud illos exstincta est, et manet vita qualis est insanis. For this A substitutes quia bono et inde vero inest vita, constare potest, quod non vita sit malo et inde falso, quia contraria sunt vitae.$
Arcana Coelestia 4 #5071 Quod illi qui a sinistris, dicantur "maledicti", (c)ac poena eorum ignis aeternus, "Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus; et abibunt hi in poenam aeternam", est quia se averterunt a bono et vero, et converterunt ad malum et falsum; "maledictio" in sensu (t)Verbi interno" significat aversionem, n. 245, 379, 1423, 3530, 3584. "Ignis aeternus" in quem discederent, non est ignis elementaris, nec est conscientiae cruciatus, sed est concupiscentia mali; concupiscentiae enim apud hominem sunt ignes spirituales qui illum in vita corporis consumunt, et in altera vita cruciant; ex illis ignibus infernales se mutuo diris modis torquent. Quod ignis aeternus non sit ignis 2 elementaris, constare potest; quod non sit conscientiae cruciatus, est quia omnes qui in malo sunt, nullam conscientiam habent, et qui nullam in vita corporis habuerant, nec ullam habere possunt in altera vita; at quod concupiscentia sit, est quia omne igneum vitale est ab amoribus apud hominem, igneum caeleste ab amore boni et veri, et igneum infernale ab amore mali et falsi, seu quod idem, igneum caeleste est ab amore in Dominum et amore erga proximum, et igneum infernale ab amore sui et amore mundi; quod omnis ignis seu calor intus in homine sit inde, quisque scire potest si attendat 1: inde quoque est quod amor dicatur calor spiritualis, et quod per ignem et calorem in Verbo non aliud significetur", n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446, 49061. Igneum vitale apud malos etiam tale est ut cum in concupiscentiarum vehementia sunt, etiam in quodam 2 igne sint, ex quo in ardore 3 et furore cruciandi alios; sed igneum vitale apud bonos tale est ut cum in affectionis gradu superiore sunt, etiam in quodam quasi igne sint, sed ex illo in amore et zelo benefaciendi aliis. @1 In A the at first ended and was ruled off here, and again after 4906.$ @2 i quasi$ @3 i sunt$ CAPUT XL 1. Et fuit post verba haec peccaverunt pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo regi Aegypti. 2. Et succensuit Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super principem pincernarum, et super principem pistorum. 3. Et dedit illos in custodiam domus principis satellitum ad domum carceris, locum ubi Joseph vinctus. 4. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis, et ministrabat illis, et fuerunt diebus in custodia. 5. Et somniarunt somnium bini illi, quisque somnium suum, in nocte una, quisque secundum interpretationem somnii sui, pincerna et pistor, qui regi Aegypti, qui vincti in domo carceris. 6. Et venit ad illos Joseph in matutino, et vidit illos, et ecce illi perturbati. 7. Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis, qui cum eo in custodia domus domini sui, dicendo, Quare facies vestrae malae hodie? 8. Et dixerunt ad eum, Somnium somniavimus, et interpretator nullus illi; et dixit ad illos Joseph, Nonne DEO interpretationes? narrate quaeso mihi. 9. Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho, et dixit ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me. 10. Et in vite tres 1propagines, et illa sicut germinans, ascendit flos illius, et maturuerunt botri illius, uvas. @1 Sch has palmites$ 11. Et scyphus Pharaonis in manu mea, et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis, et dedi scyphum super volam Pharaonis. 12. Et dixit illi Josephi, Haec interpretatio illius; tres propagines tres dies illae. 13. In adhuc tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum, et reducet te super stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum illius, secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius. 14. Verum memento mei tecum, quando bene est tibi, et facias quaeso mecum misericordiam, et meminisse facias mei ad Pharaonem, et educas me e domo hac. 15. Quia furto auferendo ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam quod posuerint me in fovea. 16. Et vidit princeps pistorum, quod bonum interpretatus et dixit ad Josephum, Etiam ego in somnio meo, et ecce tria 1canistra perforata super capite meo. @1 Sch has corbes similagineorum (panum)$ 17. Et in canistro supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris, et avis edens ea e canistro desuper capite meo. 18. Et respondit Joseph, et dixit, Haec interpretatio ejus, tria canistra tres dies illa. 19. In adhuc tribus diebus, extollet Pharaoh caput tuum e super te, et suspendet temet super ligno, et edet avis carnem tuam e super te. 20. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis, et fecit convivium omnibus servis suis, et extulit caput principis pincernarum, et caput principis pistorum, in medio servorum suorum. 21. Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et dedit scyphum super volam Pharaonis. 22. Et principem pistorum suspendit, quemadmodum interpretatus illis Josephus. 23. Et non recordatus princeps pincernarum Josephi, et oblitus ejus. CONTENTA
Arcana Coelestia 4 #5072 In sensu interno in hoc capite continuatur de statu tentationum, per quas ipsa corporea in correspondentiam redigerentur; corporea proprie dicta sunt sensualia, quae duplicis generis sunt, quaedam parti intellectuali subordinata sunt et quaedam parti voluntariae; quae subordinata sunt parti intellectuali, repraesentantur per "pincernam regis Aegypti", et quae parti voluntariae, per "pistorem"; quod illa quoad tempus retenta sint, haec autem ejecta, repraesentatur per quod "pincerna rediit in stationem suam" et "pistor suspensus": reliqua ex serie in sensu interno patebunt. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 #5073 Vers. 1-4. Et fuit post verba haec peccarunt pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo regi Aegypti. Et succensuit Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super principem pincernarum, et super principem pistorum. Et dedit illos in custodiam domus principis satellitum, ad domum carceris locum ubi Joseph vinctus. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis, et ministrabat illis; et fuerunt diebus in custodia. "Et fuit" significat statum novum et sequentia: "post verba haec" significat post illa quae praecedunt: "peccarunt" significat inversum ordinem: "pincerna regis Aegypti" significat apud illa in corpore quae subjecta sunt parti intellectuali: "et pistor" significat apud illa in corpore quae subjecta sunt parti voluntariae: "domino suo regi Aegypti" significat quod essent contra naturalis hominis statum novum: "et succensuit Pharaoh" significat quod naturalis homo novus se averteret: "super binos ministros aulicos suos" significat a sensualibus corporis utriusque generis: "super principem pincernarum et super principem pistorum" significat in genere a sensualibus subordinatis parti intellectuali et parti voluntariae: "et dedit illos in custodiam" significat rejectionem: "domus principis satellitum" significat ab illis quae primaria 1interpretationi: "ad domum carceris" significat inter falsa: "locum ubi Joseph vinctus" significat statum caelestis naturalis nunc quoad illa: "et praefecit princeps satellitum Josephum illis" significat quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi illa doceret: "et ministrabat illis" significat quod instrueret: "et fuerunt diebus in custodia" significat quod in statu rejectionis diu essent. @1 interpretatione I$
Arcana Coelestia 4 #5074 "Et fuit": quod significet statum novum et sequentia, constat ex eo quod "fuit" et factum in Verbo involvat statum novum, videatur n. 4979, 4999; et quod in lingua originali sit loco distinctionis inter series rerum quae praecedunt et quae sequuntur, n. 4987, inde etiam significat sequentia.
Arcana Coelestia 4 #5075 "Post verba illa": quod significet post illa quae praecedunt, constat ex significatione "verborum" in lingua originali, quod etiam sint res; hic itaque "post verba illa" est post res illas, ita post illa quae praecedunt. Quod "verba" in lingua originali etiam significent res, est quia "verba" in sensu interno significant vera doctrinae, quapropter omne Divinum Verum in genere vocatur verbum, ac Ipse Dominus, a Quo omne Divinum Verum in sensu supremo est Verbum, n. 1288; et quia nihil quod in universo existit, est aliquid, hoc est, est res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum; 1ideo verba in lingua Hebraea etiam sunt res; quod nihil in universo sit aliquid, hoc est, res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum, hoc est, per Verbum, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;...omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est,i 1, 3. Significativa interiora vocum trahunt quoad plurimam partem originem 2 ex interiore homine, qui cum spiritibus et angelis est; quilibet enim homo quoad spiritum suum, seu quoad ipsum illum hominem qui vivit post obitum corporis, est cum angelis et spiritibus in societate, tametsi homo externus hoc nescit, et quia in societate cum illis est, etiam est cum illis in lingua universali, ita in originibus vocum; inde est quod plura significativa vocibus indita sint, quae apparent in externa forma non congruentia, et usque in interna congruunt, ut hic "verba" quod significent res; similiter in perpluribus aliis, sicut quod intellectus dicatur "visus internus", et ei tribuatur "lux", quod animadvertentia et oboedientia "auditus et auscultatio", apperceptio rei "odoratus; et sic porro.
Arcana Coelestia 4 #5076 "Peccarunt": quod significet inversum ordinem, constat ex significatione "peccare" quod sit agere contra ordinem Divinum; quicquid contra illum est, est peccatum; ipse ordo Divinus est Divinum Verum ex Divino Bono; in illo ordine sunt omnes qui in vero sunt ex bono, hoc est, qui in fide ex charitate, 1nam verum est fidei et bonum est charitatis; at contra illum ordinem sunt qui non in vero ex bono sunt, consequenter qui 2 in vero ex malo vel in falso ex malo; per peccatum non aliud significatur; (m)hic per "peccarunt", nempe pincerna et pistor, significatur quod in inverso ordine essent sensualia externa ad interiora, sic ut non concordarent seu non corresponderent.(n)
Arcana Coelestia 4 #5077 "Pincerna regis Aegypti": quod significet apud illa in corpore quae subjecta sunt parti intellectuali, constat ex significatione "pincernae" quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod subordinatum seu subjectum est parti intellectuali interni hominis, de qua sequitur; et ex significatione "regis Aegypti" quod sit naturalis homo, de 1qua infra n. 5079. Quia in sequentibus agitur de "pincerna et pistore", et per illos significantur sensualia externa quae corporis, primum aliquid de sensualibus his dicendum est quod sensus externi seu corporis sint quinque, nempe visus, auditus, olfactus, gestus et tactus, notum est, et quoque quod hi constituant omne vitale corporis; corpus enim absque 2illis sensibus prorsus non vivit, quapropter etiam quando privatur illis, moritur et fit cadaver; ipsum itaque corporeum hominis non aliud est quam receptaculum sensationum, consequenter vitae ex illis; principale est sensitivum, et instrumentale est corporeum, instrumentale absque suo principali cui adaptatum est, ne quidem dici potest corporeum quale circumfert homo cum vivit in mundo, sed instrumentale simul cum principali, 2 quando haec unum agunt hoc itaque est corporeum. Sensualia externa hominis omnia se referunt ad sensualia interna ejus, data enim sunt homini et posita in corpore, ut interno homini inserviant dum est in mundo, et 3ejus sensualibus subjecta sint; quapropter cum sensualia hominis externa incipiunt dominari super sensualia hominis interna, actum est cum homine; tunc enim sensualia interna non aliter considerantur quam famulitia quae inserviant confirmandis illis quae sensualia externa ex imperio jubent; cum in hoc statu sunt sensualia externa, tunc in inverso ordine sunt, de quo mox supra n. 5076. 3 Sensualia externa hominis se referunt, ut dictum, ad interna, in genere ad intellectuale et ad voluntarium; quapropter sensualia externa sunt quae subjecta seu subordinata sunt parti hominis intellectuali et quae subjecta sunt parti ejus voluntariae; sensuale quod subjectum est parti intellectuali est imprimis visus, quod parti intellectuali et dein voluntariae est auditus, quod utrique simul est odoratus, et adhuc magis gustus, quod autem parti voluntariae est tactus; quod sensualia externa illis partibus subjecta sint, multis ostendi potest, et quoque quomodo subjecta sunt; sed nimis prolixum est illuc explicationem hic extendere; aliquatenus 4sciri potest ab illis quae de correspondentia illorum sensuum ad finem capitum praecedentium ostensa sunt. 4 Porro sciendum 5 quod omnia vera quae fidei dicuntur, pertineant ad partem intellectualem, et quod bona quae amoris et charitatis sunt, sint partis voluntariae; consequenter partis intellectualis est credere, agnoscere, scire et videre verum et quoque bonum, sed partis voluntariae est affici illo et amare illud, et quo homo afficitur et quod amat, est bonum; sed quomodo intellectuale influit in voluntarium cum verum transit in bonum, et quomodo voluntarium influit in intellectuale cum agit illud, est adhuc altioris indaginis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus passim dicetur. Quod "pincerna" sit sensuale quod subjectum seu subordinatum 5 est parti intellectuali interni hominis, est quia omne quod potui inservit, seu quod propinatur, sicut "vinum, lac, aqua", se refert ad verum, quod est partis intellectualis, ita ad partem intellectualem, et quia sensuale externum seu corporis est quod subministrat, idcirco per "pincernam" id sensuale seu id sensualium significatur; quod "potare et bibere" in genere praedicetur de veris quae partis intellectualis, videatur n. 3069, 3071, 3168, 3772, 4017, 4018; quod in specie 6"vinum" sit verum quod ex bono, seu fides quae ex charitate, n. 1071, 1798; et quod "aqua" sit verum, n. 680, 2702, 3058, 3424, 4976; ex his nunc constare potest quid "pincerna." @1 quo$ @2 his$ @3 hujus$ @4 scire I$ @5 i est$ @6 enim I$
Arcana Coelestia 4 #5078 "Et pistor": quod significet apud illa in corpore quae subjecta sunt parti voluntariae, constat ex significatione "pistoris" quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod subordinatum seu subjectum est parti voluntariae interni hominis; quod "pistor" id significet, est quia omne quod esui inservit, seu quod editur, sicut "panis", "cibus in genere", et omne "opus pistoris" praedicatur de bono, et 1sic se refert ad partem voluntariam; omne enim bonum est illius partis, sicut omne verum est partis intellectualis, ut mox supra n. (x)5077 dictum est; quod "panis" sit caeleste seu bonum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976. Quod hic et in 2 sequentibus hujus capitis de sensualibus externis utriusque generis in sensu interno agatur, est quia in priore capite actum est de Domino quomodo Ipse interiora Naturalis Sui glorificavit seu Divina fecit, hic 2igitur agitur de Domino quomodo Ipse exteriora Naturalis glorificavit seu Divina fecit; exteriora naturalis sunt quae proprie corporea vocantur, seu sensualia utriusque generis una cum recipientibus, 3haec enim cum illis 4constituunt (c)id quod corpus vocatur, videatur supra n. 5077; Dominus ipsum corporeum in Se Divinum fecit, tam sensualia ejus quam recipientia, quapropter etiam e sepulcro corpore resurrexit; et quoque post resurrectionem dixit discipulis, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ipse Ego sim, palpate Me et videte, nam spiritus 5non carnem et ossa habet, sicut Me videtis habentem, Luc. xxiv 39. 3 Credunt plerique hodie qui ab Ecclesia, quod unusquisque resurrecturus sit ultimo die et tunc corpore; quae opinio tam universalis est ut vix aliquis 6 ex doctrinali aliter credat; sed illa opinio ideo invaluit quia homo naturalis putat quod solum corpus sit quod vivit; quapropter nisi illud vitam denuo recepturum crederet, negaret prorsus resurrectionem; sed ita se res habet: homo statim post mortem resurgit et tunc apparet sibi in corpore prorsus sicut in mundo, cum tali facie, cum talibus membris, brachiis, manibus, pedibus, pectore, ventre, lumbis; immo etiam cum se videt et se tangit, dicit quod homo sit sicut in mundo; 7at usque non est externum ejus quod circumtulit in mundo quod videt et tangit sed est internum quod constituit ipsum illud humanum quod 8vivit, et quod externum circum se seu extra singula sui habui:, per quod esse potuit in mundo, et 4 convenienter ibi agere et functiones obire; ipsum corporeum terrestre non amplius ei alicui usui est; est in alio mundo ubi aliae functiones et aliae vires et potentiae, quibus corpus ejus quale ibi habet, adaptatum est; hoc videt oculis suis, non illis quos habuit in mundo, sed illis quos ibi habet, qui sunt interni ejus hominis et e quibus per oculos corporis viderat prius mundana et terrestria; id quoque tactu sentit, non manibus seu sensu tactus quo gavisus in mundo, sed manibus et sensu tactus quo gaudet ibi, qui est ex quo sensus ejus tactus in mundo exstitit; (m)omnis etiam sensus ibi est exquisitior et perfectior, quia est interni hominis soluti ab externo; internum enim 9est in perfectiore statu quia 10dat externo sentire, sed cum in externum agit, ut in mundo, tunc sensatio hebetatur et obscuratur; praeterea internum est quod sentit internum, et externum quod externum; inde est quod homine post mortem se mutuo videant, et 11in societate simul sint secundum interiora; ut certus de illa re essem, etiam mihi datum est ipsos spiritus tangere, et cum illis multoties (t)de illa reloqui, 5 videatur n. 322, 1630, 4622.(n) Mirantur valde homines post mortem, qui tunc spiritus vocantur, 12et qui in bono vixerunt, angeli, quod homo Ecclesiae credat se non prius visurum vitam aeternam quam ultimo die cum interiturus mundus, et quod tunc reinduiturus pulverem rejectum, cum tamen homo Ecclesiae novit quod post mortem resurgat. Quis enim non dicit, quando homo moritur, postea quod anima vel spiritus 13ejus sit vel in caelo vel in inferno? et quis non dicit de infantibus suis qui mortui, quod in caelo sint? et quis non consolatur aegrotum, vel quoque morti judicatum, quod brevi venturus sit in alteram vitam? 14ac qui in agone mortis est et praeparatus nec aliter credit"; (m)immo etiam ex illa fide multi vindicant sibi potestatem eximendi a locis 15damnationis, et intromittendi in caelum, et missas faciendi pro illis; 16 quis non novit, quae Dominus dixit ad 17latronem, "Hodie Mecum eris in paradiso", Luc. xxiii 43; et quae Dominus dixit de divite et Lazaro, quod 18ille in infernum translatus sit, hic autem ab angelis in caelum? Luc. xvi 22, 23; et quis non novit, quae Dominus docuit de resurrectione, quod non 19Deus sit mortuorum sed viventium? Luc. xx 38. Haec novit homo, 6 et quoque ita cogitat et ita loquitur cum ex spiritu cogitat et loquitur, at quando ex doctrinali, prorsus aliter dicit, quod nempe non prius resurrecturus sit quam ultimo die; cum tamen ultimus dies cuique sit cum moritur, et quoque tunc ei judicium, sicut etiam plures loquuntur: quid per "cute circumdari, et ex carne videre Deum", apud Hiobum xix 25, 26, intelligitur, videatur n. 3540 ad fin. Haec dicta sunt ob causam ut sciatur quod nullus homo corpore quo circumdatus fuit in mundo, resurgat, sed quod solus Dominus, et hoc quia Ipse corpus suum, dum fuit in mundo, glorificavit seu Divinum fecit. @1 ita$ @2 ideo$ @3 nam haec$ @4 After vocantur$ @5 After ossa$ @6 i hodie$ @7 sed$ @8 vixit$ @9 After statu$ @10 internum dat$ @11 omne sensum gaudeant$ @12 quod homo Ecclesiae credat se resurrecturum denuo et reinduiturum pulverem rejectum et non prius visurum vitam aeternam quam ultimo die, cum interiturus mundus$ @13 After anima$ @14 et qui cum in agone mortis est, et praeparatus, aliter credit$ @15 A d purgatoriis, i damnationis$ @16 i et$ @17 praedonem$ @18 i post mortem$ @19 After viventium$
Arcana Coelestia 4 #5079 "Domino suo regi Aegypti": quod significet quod essent contra naturalis hominis statum novum, nempe sensualia externa seu corporis, quae per "pincernam et pistorem" significantur, constat ex significatione "regis Aegypti" quod sit scientificum in genere, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; simile enim significatur per "regem Aegypti" quod per Aegyptum, est enim rex caput gentis; pariter alibi ubi alicujus gentis rex dicitur vel nominatur, n. 4789; quia est scientificum in genere quod significatur per "regem Aegypti", est quoque naturalis homo, nam omne scientificum est verum naturalis hominis, n. 4967, ipsum bonum ibi significatur per "dominum", n. 4973. Quod ejus status novus significetur est quia in capite praecedente actum est de interioribus naturalis quod nova facta, in supremo sensu in quo de Domino quod glorificata; nunc autem agitur de exterioribus naturalis, quae ad concordantiam seu correspondentiam cum interioribus redigenda; interiora illa naturalis quae nova, 1seu quod idem, naturalis illius hominis status novus, est qui significatur per "dominum regem Aegypti", et exteriora quae non in ordinem 2 redacta, et inde contra illum, per "pincernam et pistorem". Sunt interiora et sunt exteriora naturalis; interiora naturalis sunt scientifica et affectiones 2illorum, exteriora vero sunt sensualia utriusque generis, de quibus supra n. 5077; haec, nempe exteriora naturalis, homo relinquit cum moritur, sed illa, nempe interiora naturalis secum fert in alteram vitam, ubi 3 inserviunt pro plano spiritualibus et caelestibus; homo enim cum moritur, nihil amittit praeter ossa et carnem; secum habet memoriam omnium quae egerat, locutus est, et cogitaverat, et secum habet omnes affectiones et cupiditates naturales, ita omnia interiora naturalis; exterioribus ejus non opus habet, nam non videt 4quae in mundo, nec audit quae in mundo, nec odorat, gustat et tangit quae in mundo, sed quae in altera vita; quae quidem quoad multam partem similia apparent iis quae in mundo, sed usque non sunt similia, in se enim vivum habent, quod non habent illa quae "proprie sunt" mundi naturalis; omnia enim et singula 5 ibi existunt et subsistunt a Sole qui est Dominus, inde vivum in se habent; at omnia et singula quae in mundo naturali, existunt et subsistunt a sole, qui est ignis elementaris, inde vivum in se non habent; vivum quod in his apparet, non aliunde est quam ex mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Domino. @1 seu naturalis ille homo qui novus$ @2 naturales$ @3 i illi$ @4 quid I$ @5 After subsistunt$
Arcana Coelestia 4 #5080 "Et succensuit Pharaoh": quod significet quod naturali" homo novus se averteret, constat ex repraesentatione "Pharaonis" seu regis Aegypti quod sit naturalis homo novus seu naturalis hominis status novus, de qua mox supra n. 5079; et ex significatione "succensere" seu irasci quod sit se avertere, de qua n. 5034, hic itaque quod naturale interius quod novum factum, averteret se a naturali exteriore seu sensuali corporeo, quia hoc cum illo non corresponderet.
Arcana Coelestia 4 #5081 "Super binos ministros aulicos suos": quod significet a sensualibus corporis utriusque generis, quod nempe se averteret, constat ex significatione "ministrorum aulicorum" qui hic sunt pincerna et pistor quod sint sensualia utriusque generis, de qua supra n. 5077, 5078; sensualia 1quae corporis, nempe visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, etiam sunt "ministri sicut aulici" respective ad interiorem hominem, qui est "dominus rex", ministrant enim ei, ut in documenta experientiae veniat ab illis quae sunt in mundo aspectabili 2et in societate humana, et sic ut intelligat et sapiat; homo enim in nullam scientiam, minus in quam intelligentiam et sapientiam nascitur, sed modo in facultatem recipiendi et imbuendi illa; id fit per duplicem viam, nempe per viam internam et per viam externam; per viam internam influit Divinum, per viam externam influit mundanum, haec intus in homine concurrunt; et tunc quantum homo se patitur illustrari a Divino, tantum venit in sapientiam; quae per viam externam, per sensualia corporis influunt, sed non influunt ex se, verum evocantur per internum hominem ut inserviant pro plano caelestibus et spiritualibus quae per viam internam a Divino influunt; inde constare potest quod sensualia corporis sint sicut "ministri aulici"; in genere omnia exteriora sunt ministri respective ad interiora; totus naturalis homo non aliud est respective ad spiritualem. Vox illa in lingua originali 2 significat ministrum, aulicum, cubicularium, eunuchum; in sensu interno per illum significatur 3 naturalis homo quoad bonum et quoad verum, ut hic; in specie autem naturalis homo quoad bonum, ut apud Esaiam, Ne dicat filius alienigenae qui adhaeret Jehovae, dicendo, Separando separat me Jehovah a cum populo Suo: nec eunuchus dicat, Ecce ego lignum aridum; nam sit dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenentes foedus Meum; Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur, lvi 3-5; "eunuchus" ibi pro naturali homine quoad bonum, et "filius alienigenae" pro naturali homine quoad verum; Ecclesia enim Domini est externa et interna; qui ab Ecclesia externa, "sunt naturales", qui ab interna, spirituales; qui naturales et tamen in bono, sunt "eunuchi", et qui in vero, sunt "filii alienigenae"; et quia vere spirituales seu interni non dari possunt quam intra Ecclesiam, ideo quoque per "filios alienigenae" significantur qui extra Ecclesiam sunt seu gentiles, et tamen in vero secundum religiosum suum, n. 2049, 2593, 2599, 2600, 2602, 2603, 2861, 2863, 3263; et per "eunuchos" qui in bono. @1 etiam quae corporis sunt$ @2 inque$ @3 i in genere$
Arcana Coelestia 4 #5082 "Super principem pincernarum et super principem pistorum": quod significet in genere a sensualibus subordinatis parti intellectuali et parti voluntariae, constat a significatione "pincernae" quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti intellectuali, de qua supra n. 5077; a significatione "pistoris" quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti voluntariae, de qua etiam supra n. 5078; et a significatione "principis" quod sit primarium, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic in genere seu in communi, quod enim primarium est, etiam commune est, nam id in reliquis regnat; ad primaria enim sicut ad communia referuntur particularia, ut unum faciant, et ne contradictio appareat.
Arcana Coelestia 4 #5083 "Et dedit illos in custodiam": quod significet rejectionem, constat ex significatione "dare in custodiam" quod sit rejectio; qui enim in custodiam datur, is rejicitur.
Arcana Coelestia 4 #5084 "Domus principis satellitum": quod significet ab illis quae primaria interpretationi, constat ex significatione "principis satellitum" quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966; hic itaque quod sensualia utriusque generis rejecta sint a primariis interpretationi, quae nempe sunt Verbi quoad sensum internum", quae tunc rejici dicuntur quando non illis fides habetur in talibus 1; sunt enim sensualia, et illa quae per sensualia immediate intrant in cogitationem, fallacia; omnes fallaciae quae regnant apud hominem, sunt inde; ex illis est quod pauci credant veris fidei, et quod naturalis homo sit contra spiritualem, hoc est, externus homo contra internum; quapropter si naturalis seu externus homo dominari incipit super spiritualem seu internum, nihil amplius creduntur quae sunt fidei, 2 fallaciae enim obumbrant et cupiditates suffocant. Quia pauci sciunt quid fallaciae sensuum, et pauci credunt quod illae tantam umbram inducant rationalibus, et maxime spiritualibus fidei, usque ut ea exstinguant, imprimis quando homo simul in jucundo cupiditatum ex amore sui et mundi est, licet rem exemplis illustrare, (m)primum quid fallaciae sensuum mere naturales seu in illis quae (t)sunt in natura, dein de fallaciis sensuum in spiritualibus(n): I. Fallacia sensus mere naturalis seu quae in natura, est quod credatur quod sol semel quovis die circum hanc tellurem feratur, et simul etiam caelum cum omnibus astris; et tametsi dicitur quod incredibile sit quia impossibile, quod tantus oceanus igneus qualis est sol, et 2non solum sol sed etiam innumerabilia astra absque ulla mutatione loci a se invicem, quovis die semel circumvolvantur; et si adjicitur, (m)quod videri possit a planetis quod tellus faciat motum diurnum et annuum per circumrotationes et circumgyrationes, ex eo quod planetae etiam sint tellures, et 3quidam eorum quod circum se habeant lunas, (c)et observatum quod illi pariter ac nostra tellus tales motus, nempe diurnos et annuos faciant;(n) 4 usque tamen apud perplures fallacia sensus obtinet quod ita sit prout oculus videt. li. Fallacia sensus mere naturalis seu in natura 3 est quod solum unica atmosphaera sit et modo ea purior in partibus successive, et quod ubi illa desinit, sit vacuum; sensuale externum hominis 5non aliter capit cum solum hoc consulitur. III. Fallacia sensus mere naturalis est quod a prima creatione impressa sit seminibus qualitas excrescendi in arbores et flores, et se prolificandi, et quod inde omnium existentia et 6 subsistentia; et si illis dicitur quod subsistere aliquid nequeat nisi perpetuo existat, secundum canonem quod subsistentia sit perpetua existentia, 7tum quod omne inconnexum a priore se cadat in nihilum, usque tamen sensuale corporis et cogitatio ex illo sensuali, non capit illud, 8nec quod omnia et singula subsistant, sicut exstiterant, per influxum a mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Divino. IV. Fallacia sensus mere naturalis (t)est inde 4 quod sint substantiae simplices quae monades 9et atomi; quicquid enim intra sensuale externum est, hoc credit naturalis homo, quod 10 tale sit, vel nihil. 11 V. Fallacia sensus mere naturalis est quod omnia naturae sint et ex natura, et quod quidem in puriore seu interiore natura aliquid sit quod non capitur, sed 12si dicitur quod intra 13seu supra naturam sit spirituale 14ac caeleste, hoc rejicitur, et creditur nisi id naturale sit, quod nihil sit. VI. Fallacia sensus est quod solum corpus vivat, et quod vita ejus pereat cum moritur; sensuale prorsus non capit quod internus homo sit in singulis externi, et quod is sit intra naturam in mundo spirituali; inde nec credit, quia non capit, quod post mortem victurus, nisi corpore rursus circuminduatur, 5 n. 5078, 5079. VII. Fallacia sensus (t)est inde quod homo non magis vivere possit post mortem quam bestiae, ex causa quia hae quoque vitam habent in multis similem vitae hominis, modo quod homo animal perfectius sit; sensuale non capit, hoc est, homo qui ex sensuali cogitat et concludit, quod homo 15in eo supra bestias sit, et ei vita superior, quia cogitare potest, non modo de causis rerum sed etiam de Divino, ac Divino per fidem et amorem conjungi, ut et recipere influxum inde et sibi appropriare, ita quod in homine quia datur 6 reciprocum, detur receptio, quod nequaquam apud bestias. VIII. Fallacia (t)est inde quod ipsum vivum apud hominem quod anima vocatur, sit modo aliquod aethereum vel flammeum, quod dissipatur cum homo moritur; et quod id resideat vel in corde, vel in cerebro, vel in aliqua parte ejus, et quod inde regat corpus sicut machinam; quod internus homo sit in singulis externi, quod oculus non videat ex se sed ex illo, nec auris audiat ex se sed ex illo, homo sensualis non capit. IX. Fallacia sensus est quod non aliunde lux dari queat quam ex sole aut igne elementari, nec aliunde calor quam inde; quod sit lux in qua intelligentia, et calor in quo amor caelestis, et quod in illa luce et in illo calore sint omnes angeli, sensuale non capit. X. Fallacia sensus est quod homo credat se vivere ex se, seu quod ei indita sit vita, non enim aliter apparet coram sensuali; quod solum Divinum sit Cui vita 16 ex se, et sic quod unica vita sit, et quod vitae in mundo sint modo formae recipientes, sensuale prorsus non capit, videatur n. 1954, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3337, 3338, 3484, 3742, 3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882. 7 17XI. Homo sensualis ex fallacia credit quod adulteria sint licita, ex sensuali enim concludit quod conjugia sint modo ordinis causa propter educationem suboles, et si non ordo ille destruitur quod perinde sit a quonam suboles; tum quod conjugiale sit sicut aliud lascivum sed concessum; ita quoque quod contra ordinem non foret plures uxores ducere, si non Christianus orbis ex Scriptura Sacra id prohiberet; si illis dicitur quod correspondentia sit inter conjugium caeleste et conjugia in terris, et quod conjugiale nemo in se habere possit nisi sit in vero et bono spirituali, tum quod genuinum conjugiale nequaquam dari queat inter 18maritum et plures uxores, et inde quod conjugia in se sancta sint, haec sensualis homo rejicit sicut nihil. XII. Fallacia sensus est quod regnum Domini seu caelum sit quale 8 regnum terrestre, in eo quod ibi gaudium et felicitas sit ut unus major sit altero et inde in gloria prae altero; sensuale enim prorsus non capit quid sit quod minimus sit maximus, seu ultimus primus; si eis dicatur quod gaudium in caelo seu angelis sit aliis servire benefaciendo, absque ulla reflexione meriti et retributionis, hoc sicut triste obvenit. XIII. Fallacia sensus est quod bona opera mereantur: et quod facere alicui bene sui causa, sit bonum opus. XIV. Etiam fallacia sensus est quod salvetur homo per solam fidem; et quod fides dari queat apud quem non est charitas; tum quod fides maneat non vita post mortem. Similiter in perpluribus aliis; quapropter cum sensuale apud hominem dominatur, tunc rationale illustratum a Divino nihil videt, est in densa caligine, et tunc creditur quod omne id rationale sit quod ex sensuali concluditur. @1 i sicut quae interpretationis Verbi quoad sensum internum$ @2 quod$ @3 quidem etiam I$ @4 i haec tametsi dicuntur$ @5 After consulitur$ @6 i quoque$ @7 et$ @8 i ita$ @9 vel$ @10 i vel$ @11 AI repeat iv here, and all following numbers are incorrect. They are here corrected as in T.$ @12 cum$ @13 et$ @14 aut$ @15 cogitare possit$ @16 i est$ @17 This section was written after xiv but has direction for insertion here.$ @18 A altered to virum but returned to maritum$
Arcana Coelestia 4 #5085 "Ad domum carceris": quod significet inter falsa, constat ex significatione "domus carceris" quod sit vastatio falsi, et inde falsum, de qua n. 4958, 5037, 5038.
Arcana Coelestia 4 #5086 "Locum ubi Joseph vinctus": quod significet statum caelestis naturalis nunc quoad illa, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste 1spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963, hic caeleste naturalis, quia nunc in naturali a quo tentationes, n. 5035, 5039; et ex significatione "vinctus" quod sit status tentationum, de qua n. 5037; in capite priore actum est de statu tentationum caelestis spiritualis in naturali quoad illa quae fuerunt interioris naturalis, hic nunc quoad illa quae sunt exterioris. @1 spirituale$
Arcana Coelestia 4 #5087 "Et praefecit princeps satellitum Josephum illis": quod significet quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi illa doceret, constat ex significatione "principis satellitum" quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966, 5084; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste naturalis, de qua mox supra n. 5086; et ex significatione "praefici" quod hic sit docere; qui enim praeficitur illis quae rejiciuntur explorationis seu emendationis causa, ille munere docendi fungitur.
Arcana Coelestia 4 #5088 "Et ministrabat illis": quod significet quod instrueret, constat ex significatione "ministrare" quod sit instruere; quod "ministrare" hic non sit ministrare 1ut servis, constat ex eo quod Joseph illis praefectus sit; quare "ministrare" hic est subministrare quae illis conducerent; et quia agitur hic de novo naturali sensuali seu externo, per "praefici" significatur docere, et per "ministrare" instruere; praefici 2praedicatur de bono quod vitae, 3et ministrare de vero quod doctrinae, n. 4976. @1 sicut$ @2 i enim$ @3 at$
Arcana Coelestia 4 #5089 "Et fuerunt diebus in custodia": quod significet quod in statu rejectionis diu essent, constat ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; hic itaque "diebus" quod in statu diu, nempe rejectionis, quae per "custodiam" significatur, n. 5083. Singula haec quae in sensu interno continentur, fusius explicare non licet, quia talia sunt de quibus formari nequit idea ab illis quae in mundo sunt, sicut de caelesti spiritualis homine, de statu ejus in naturali cum naturale interius novum fit, (c)ac postea cum novum factum ac naturale exterius rejectum, sed de his et similibus formari potest idea ab illis quae in caelo, quae talis est ut non cadat in aliquam ideam formatam ab illis quae in mundo, nisi apud illos qui dum in cogitatione sunt, abduci a sensualibus 2 possunt; nisi cogitatio apud hominem elevari 1potest supra sensualia, sic ut haec spectentur sicut infra, nequaquam sapere potest aliquid interius in Verbo, minus talia quae sunt caeli abstracta ab illis quae sunt mundi, sensualia enim absorbent illa et suffocant; inde est quod qui sensuales sunt, et studio incubuerunt scientificis, raro aliquid capiant de illis quae sunt caeli; immerserunt enim cogitationes talibus quae sunt mundi, hoc est, terminis et 2definitionibus ab illis, ita sensualibus, a quibus elevari non amplius possunt, et sic teneri in intuitione supra illa; ita nec amplius potest cogitatio eorum libere extendi circum omnem campum rerum memoriae, et eligere quae conveniunt ac rejicere quae repugnant, et applicare quae in aliquo nexu sunt; clausa enim et immersa tenetur terminis, ut dictum, et inde sensualibus, ut circumspicere non possit; haec causa est quod eruditi minus credant quam simplices, immo etiam quod in caelestibus minus sapiant; simplices enim intueri rem possunt supra terminos et supra scientifica, ita supra sensualia; eruditi vero non ita, intuentur ex terminis et scientificis, est enim mens in illis, ita vincta sicut in claustro seu in carcere. @1 possit$ @2 distinctionibus I$
Arcana Coelestia 4 #5090 Vers. 5-8. Et somniarunt somnium bini illi, quisque somnium suum, in nocte una, quisque secundum interpretationem somnii sui, pincerna et pistor, qui regi Aegypti, qui vincti in domo carceris. Et venit ad illos Joseph in matutino, et vidit illos, et ecce illi perturbati. Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis, qui cum eo in custodia domus domini sui, dicendo, Quare facies vestrae malae hodie? Et dixerunt ad eum, Somnium somniavimus, et interpretator nullus illi; et dixit ad illos Joseph, Nonne Deo interpretationes? narrate quaeso mihi. "Et somniarunt somnium bini illi" significat praevidentiam de illis: "quisque somnium suum in nocte una" significat de eventu qui illis in obscuro: "quisque secundum interpretationem somnii sui" significat quem in se haberent: "pincerna et pistor" significat de sensualibus utriusque generis: "qui regi Aegypti" significat quae subordinata interiori naturali: "qui vincti in domo carceris" significat quae inter falsa: "et venit ad illos Joseph in matutino" significat revelatum et clarum caelesti 1naturalis: "et vidit illos" significat perceptionem: "et ecce illi perturbati" significat quod in statu tristi: "et interrogabat ministros aulicos Pharaonis" significat sensualia illa: "qui cum eo in custodia domus domini sui" significat quae rejecta: "dicendo, Quare facies vestrae malae hodie ?" significat ex qua affectione tristitia: "et dixerunt ad eum" significat perceptionem de illis: "Somnium somniavimus" significat praedictionem: "et interpretator nullus illi" significat quod nemo sciat quid in illis: "et dixit illis Joseph" significat caeleste naturalis: "Nonne Deo interpretationes ?" significat quod Divinum in illis: "narrate quaeso mihi" significat quod sciretur. @1 n. 5097 has caelesti spiritualis$
Arcana Coelestia 4 #5091 "Et somniarunt somnium bini illi": quod significet praevidentiam de illis, constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia, de qua n. 3698; bini illi sunt sensualia utriusque generis significata per "pincernam et pistorem"; quod de 1illis somnia, a sequentibus 2patet. Quod "somnium" sit in supremo sensu praevidentia, est quia somnia quae immediate per caelum a Domino influunt, futura 3praenuntiant, qualia fuerunt somnia Josephi, somnia pincernae et pistoris, somnium Pharaonis, somnium Nebuchadnezzaris, et in genere somnia prophetica; futura quae per illa 4praenuntiantur, non aliunde 5sunt quam ex praevidentia Divina Domini; inde quoque sciri potest quod omnia et singula praevideantur. @1 ipsis$ @2 constat$ @3 praenuntient I$ @4 praenuntiata sunt$ @5 fuerunt after Domini$
Arcana Coelestia 4 #5092 "Quisque somnium suum in nocte una": quod significet de eventu qui illis in obscuro, constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia et inde praedictio, et quia est praedictio, etiam est eventus, nam de illo est praedictio; et ex significatione "noctis" quod sit obscurum; "nox" in spirituali sensu significat statum umbrae inductum per falsum ex malo, n. 1712, 2353, ita quoque obscurum, nempe mentis. Obscurum quod est noctis in mundo, est obscurum naturale, sed obscurum quod est noctis in altera vita, est obscurum spirituale; illud existit ex absentia solis mundi et privatione lucis inde, hoc autem ex absentia solis caeli qui est Dominus, et privatione lucis, hoc est, intelligentiae inde; haec privatio non existit per quod sol caeli sicut sol mundi occidat, sed quia homo aut 1 spiritus in falso ex malo est, et ipse se removet et 2 sibi obscurum inducit. Ex solum noctis et inde 2 obscuri idea in utroque sensu, patere potest quomodo se habet sensus spiritualis respective ad ejusdem rei sensum naturalem. Praeterea obscurum spirituale est triplex; unum quod est ex falso mali, alterum quod est ex ignorantia veri, tertium quod est exteriorum respective ad interiora, ita sensualium quae sunt externi hominis, respective ad rationalia quae sunt interni; omnia haec genera usque existunt ex eo quod lux caeli, seu intelligentia et sapientia quae a Domino, non recipiatur; haec cum continue influit, sed a falso mali vel rejicitur, vel suffocatur vel pervertitur, ab ignorantia veri parum recipitur, et a sensualibus quae sunt externi hominis, hebescit quia fit communis. @1 i quoque$ @2 i inde$
Arcana Coelestia 4 #5093 "Quisque secundum interpretationem somnii sui": quod significet quem in se haberent, nempe eventum, constat ex significatione "interpretationis somnii" quod sit explicatio et inde cognitio eventus, ita eventus quem in se haberent; quod "somnium" sit eventus, videatur mox supra n. 5092.
Arcana Coelestia 4 #5094 "Picerna et pistor": quod significet de sensualibus utriusque generis, constat ex significatione "pincernae" quod sit sensuale subordinatum parti intellectuali, de qua n. 5077; et ex significatione "pistoris" quod sit sensuale subordinatum parti voluntariae, de qua n. 5078; quod haec rejecta sint ab interiore naturali, supra n. 5083, 5089 dictum; at sciendum quod ipsa sensualia non rejecta sint, nempe quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus, nam ex his vivit corpus, sed intuitiones seu cogitationes ex illis, tum affectiones ac cupidines ex illis; in memoriam externam seu naturalem hominis intrant objecta e mundo per sensualia illa ab una parte, et in illam intrant objecta per rationalia ab altera parte; haec se in memoria illa separant; quae intrarunt per rationalia, se locant interius, quae autem intrarunt per sensualia, se locant exterius; inde naturale fit duplex, nempe interius et exterius, ut quoque supra dictum; [2] naturale interius est quod repraesentatur per "Pharaonem regem Aegypti", naturale autem exterius per "pincernam et pistorem"; qualis differentia sit, constare potest ex intuitionibus rerum seu cogitationibus et inde conclusionibus; qui cogitat et concludit ex interiore naturali, is quantum per rationale hausit, tantum est rationalis; at qui cogitat et concludit ab exteriore naturali, is quantum ex sensualibus hausit, tantum est sensualis; talis homo etiam vocatur sensualis homo, alter vero rationalis naturalis. Homo cum moritur, omne naturale secum habet, et quale in mundo apud illum formatum est, tale quoque manet; quantum imbuerat ex rationali, tantum quoque rationalis est, et quantum ex sensuali tantum est sensualis; differentia est quod naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex rationali, tantum spectet sensualia quae sunt naturalis exterioris infra se, et tantum dominetur his, vilipendendo et rejiciendo fallacias quae inde; at naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex sensualibus corporis, (o)quod tantum spectet rationalia sicut infra se, illa vilipendendo et rejiciendo; [3] sicut pro exemplo: rationalis naturalis homo potest comprehendere quod homo non vivat ex se, sed per influxum vitae per caelum a Domino; at sensualis homo hoc non potest comprehendere, dicit enim quod sentiat et appercipiat manifeste quod vita sit in se, et quod contra sensum loqui sit vanum. Sit etiam pro exemplo: rationalis naturalis homo comprehendit quod caelum et infernum sit, (o)at sensualis homo illa negat quia non capit quod purior mundus quam quem oculis videt, detur; rationalis naturalis homo comprehendit quod sint spiritus et angeli qui inconspicui; at sensualis homo non comprehendit, putando nihil esse quod non videt et tangit. [4] (o)Sit quoque pro exemplo: (m)rationalis naturalis homo comprehendit quod intelligentis sit intueri fines, ac praevidere et disponere media ad finem quendam ultimum; is cum spectat naturam ex ordine rerum, videt 1 quod natura sit complexus mediorum, (o)et tunc appercipit quod Supremum Ens intelligens disposuerit illa; sed ad quem finem ultimum, non videt nisi spiritualis fiat; at sensualis homo non comprehendit quod aliquid 2 distinctum a natura dari queat, ita nec quod aliquod Ens quod supra naturam 3; quid intelligere, quid sapere, quid intueri fines, et disponere media, non capit nisi dicatur naturale, et cum dicitur naturale, ideam de illis habet qualem artifex de automato.(n) Ex his paucis constare potest quid intelligitur per interius naturale et exterius naturale; et per quod sensualia rejecta sint, quod nempe non illa quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus in corpore, sed quod conclusiones inde de interioribus. @1 i et$ @2 aliquod$ @3 i hanc enim videt et hanc sentit, non autem illud$
Arcana Coelestia 4 #5095 "Qui regi Aegypti": quod significet quae subordinata interiori naturali, constat ex repraesentatione Pharaonis seu "regis Aegypti" in hoc capite quod sit status naturalis novus, de qua n. 5079, 5080, consequenter interius naturale, nam hoc novum factum; quid interius naturale, et exterius, mox supra n. 5094 videatur. Qualis sensus Verbi internus in historicis et in propheticis1 est, paucis dicendum: ubi in sensu historico memorantur plures personae, sicut hic Josephus, Pharaoh, princeps satellitum, pincerna, pistor, in sensu interno quidem significant varia, sed solum in una persona; causa est quia "nomina" significant res; sicut hic "Josephus" repraesentat Dominum quoad caeleste spirituale e rationali et quoque in naturali, "Pharaoh" Ipsum quoad statum naturalis novum, seu quoad interius naturale, "pincerna et pistor" quoad illa quae sunt externi naturalis; talis est sensus internus; similiter alibi, ut ubi nominantur Abrahamus, Jishakus et Jacobus, in sensu litterae sunt tres personae, at in sensu supremo omnes tres Dominum repraesentant, nempe "Abrahamus" Ipsum Divinum, "Jishakus" Divinum Intellectuale, et "Jacobus" Divinum Naturale Ipsius; etiam apud Prophetas ubi quandoque locutio fit per mera nomina, sive personarum, sive regnorum, sive urbium, et usque simul unam rem sistunt et describunt in sensu interno; qui hoc non novit, facile potest a sensu litterae auferri in varia, et sic dissipari idea rei unius. @1 propheticis ejus$
Arcana Coelestia 4 #5096 "Qui vincti in domo carceris": quod significet quae inter falsa, constat ex significatione "vinctus esse in domo carceris" quod sit esse inter falsa, de qua n. 4958, 5037, 5038, 5085; qui in falsis sunt, et magis qui in malis, dicuntur "vincti" et "in carcere", non quod in aliquo vinculo sint, sed quia non in libero, qui enim non in libero sunt, ii sunt 1 interius vincti; nam qui in falso se confirmaverunt, non amplius in aliquo libero sunt eligendi et acceptandi verum, et qui multum se confirmaverunt, ne quidem in libero sunt videndi illud, minus agnoscendi et credendi, sunt enim in persuasione quod falsum sit verum et verum falsum; persuasio talis est ut auferat omne liberum cogitandi aliud, consequenter ut ipsam cogitationem in vinculo et quasi in carcere teneat; hoc constare mihi potuit ex plure experientia apud illos in altera vita qui in persuasione falsi fuerunt per confirmationes apud se; sunt tales ut nequaquam admittant vera, reflectunt seu repercutiunt illa, et hoc duriter secundum persuasionis gradum; imprimis cum falsum est ex malo, seu cum malum persuasit; sunt illi qui in parabola Domini intelliguntur apud Matthaeum, Alia semina ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea, xiii 4; "semina" sunt vera Divina, "petra dura" est persuasio, "aves" sunt principia falsi.(n) Qui tales sunt, ne quidem sciunt quod in vinculo sint, seu in carcere, afficiuntur enim falso suo, et amant illud propter malum ex quo; inde in libero se putant esse, quicquid enim est affectionis seu amoris, apparet liberum. At qui non in falso confirmato, hoc est, in persuasione falsi 2 sunt, illi admittunt facile vera, et vident illa, et eligunt illa, et afficiuntur illis, et dein vident falsa sicut infra se, et quoque quomodo illi qui in persuasione falsi, vincti sunt; in tanto libero sunt ut possint intuitione et cogitatione exspatiari quasi per totum caelum, ad innumerabilia vera; sed in hoc libero nemo potest esse nisi qui est 3 in bono; ex bono enim est in caelo, et ex bono in caelo apparent vera. @1 est, is est sicut$ @2 ejus$ @3 sit$
Arcana Coelestia 4 #5097 "Et venit ad illos Joseph in matutino": quod significet revelatum et clarum caelesti spiritualis, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963; et ex significatione "mane" quod sit status illustrationis, de qua n. 3458, ita 1 revelatum et clarum; (s)quod mane seu "matutinum" illa significet, est quia omnia tempora diei, sicut omnia tempora anni, varios status secundum variationes lucis caeli significant; variationes lucis caeli non sunt variationes sicut lucis in mundo quovis die et quovis anno, sed sunt variationes intelligentiae et amoris; nam lux caeli non aliud est quam Divina intelligentia a Domino, quae quoque coram oculis lucet, et calor illius lucis est Divinus Domini Amor, qui quoque coram sensu calet; (o)est illa lux quae facit intellectuale hominis, et ille calor qui facit calidum ejus vitale et voluntarium boni; mane seu matutinum ibi est status illustrationis, nempe quoad illa quae sunt boni et veri, qui tunc existit cum agnoscitur et magis cum percipitur 2 quod bonum sit bonum et verum sit verum; perceptio est revelatio interna, inde per "mane" significatur revelatum, et quia tunc 3 clarum fit quod prius (o)fuit obscurum, inde (t)quoque per "mane" significatur clarum. [2] Praeterea per "mane" in supremo sensu significatur Ipse Dominus, ex causa quia Dominus est sol ex quo omnis lux in caelo, et Ipse semper est in ortivo, (o)ita in matutino; oritur etiam semper apud unumquemvis qui verum quod est fidei et bonum quod est amoris, recipit, at occidit apud unumquemvis qui non recipit; non quod sol ibi occidat quia, ut dictum, semper est in ortivo, sed quod qui non recipit, faciat apud se sicut occidat: comparari hoc aliquatenus potest cum vicibus quas sol mundi respective ad incolas telluris facit, sol ibi nec occidit, quia semper manet in suo loco et inde semper lucet, sed apparet sicut occidat, quia tellus circum axem semel quovis die volvitur, et tunc simul removet incolam ab aspectu solis 4, videatur n. 5084, p. I 5; ita quoque non in sole est occiduum, sed in remotione incolae telluris a luce ejus; hoc comparativum illustrat, et quia repraesentativum regni Domini est in singulis naturae, etiam instruit; quod privatio lucis caeli, hoc est, intelligentiae et sapientiae, non sit ex eo quod Dominus Qui est sol intelligentiae et sapientiae, apud aliquem occidat, sed quod incola regni Ipsius semet ipsum removeat, hoc est, patiatur se duci ab inferno a quo removetur.(s) @1 3723, proinde$ @2 nam tunc lux oritur intus, nempe agnitio et quoque perceptio$ @3 i etiam$ @4 ejus$ @5 p: I means the first example of fallacia in n. 5084.$ @6 i quodammodo$
Arcana Coelestia 4 #5098 "Et vidit illos": quod significet perceptionem, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere 1, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723. @1 percipere$
Arcana Coelestia 4 #5099 "Et ecce illi perturbati": quod significet quod in statu tristi, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 #5100 "Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis": quod significet sensualia illa, constat ex significatione "ministrorum aulicorum Pharaonis" quod sint sensualia utriusque generis, quae nempe subordinata sunt parti intellectuali et quae subordinata parti voluntariae, de qua supra n. 5083.
Arcana Coelestia 4 #5101 "Qui cum eo in custodia domini sui": quod significet quae rejecta, constat ex significatione "dari in custodiam", ita esse in custodia quod sit in statu rejectionis, de qua etiam supra n. 5083.
Arcana Coelestia 4 #5102 "Dicendo, Quare facies vestrae malae hodie?": quod significet ex qua affectione tristitia, constat ex significatione "facierum" quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, ita affectiones, nam interiora hominis ex quibus cogitationes quae etiam sunt interiora, sunt affectiones, hae enim 1 quia sunt amoris, sunt ejus vitae; notum 2 est quod affectiones conspicuae sistantur in facie apud illos qui in innocentia sunt, et cum affectiones, etiam cogitationes in communi, nam hae sunt formae affectionum; inde facies in se spectata (o)non aliud est (o)quam interiorum imago repraesentativa; omnes facies non aliter apparent angelis, angeli enim 3 non vident facies hominis in forma materiali sed in forma spirituali, hoc est, in forma quam affectiones 4 et inde cogitationes sistunt, (t)hae quoque sunt quae faciunt ipsam faciem apud hominem, quod sciri potest ex eo quod facies illis privata sit nihil nisi quam mortuum quid, et quod facies vivat ex illis, et placeat secundum illas 5: tristitia affectionis seu 6ex qua affectione, significatur per quod dixerit "cur facies vestrae malae (o)hodie?" @1 nam hae$ @2 i enim$ @3 nam angeli$ @4 i ibi$ @5 A is obscure but appears to be illis enim privata facies est ligni aut lapidis instar mortua at secundum illas homo placet. Except for first three lines this number is a mass of alterations.$ @6 i tristitia$
Arcana Coelestia 4 #5103 "Et dixerunt ad eum": quod significet perceptionem de illis, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius.
Arcana Coelestia 4 #5104 Somnium somniavimus": quod significet praedictionem, constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia et inde praedictio, de qua supra n. 5091.
Arcana Coelestia 4 #5105 "Et interpretator nullus illi": quod significet quod nemo sciat quid in illis, constat ex significatione "interpretationis" quod sit explicatio quid in se habeat, de qua (o)supra n. 5093, ita quid in illis.
Arcana Coelestia 4 #5106 "Et dixit illis Joseph": quod significet caeleste naturalis, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste naturalis, de qua supra n. 5086.
Arcana Coelestia 4 #5107 "Nonne Deo interpretationes?": quod significet quod Divinum in illis, constat ex significatione "interpretationis" cum praedicatur de somniis quod sit id quod in illis, ut mox supra n. 5105; Divinum significatur per "Deum".
Arcana Coelestia 4 #5108 "Narrate quaeso mihi": quod significet quod sciretur, constat ex significatione "narrate quaeso" quod involvat quod sciretur; ut quoque patet a sequentibus.
Arcana Coelestia 4 #5109 Vers. 9-13. Et narravit princeps pincernarum somnium suam Josepho, et dixit ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me. Et in vite tres propagines, et illa sicut germinans, ascendit flos illius, et maturuerunt botri illius, uvas. Et scyphus Pharaonis in manu mea, et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis, et dedi scyphum super volam Pharaonis. Et dixit illi Joseph, Haec interpretatio illius; tres propagines tres dies illae. In adhuc tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum et reducet te super stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum illius, secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius. "Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho" significat quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta: "et dixit ei significat revelationem ex perceptione: "In somnio meo" significat praedictionem "et ecce vitis coram me" significat intellectuale: "et in vite tres propagines" significat derivationes inde usque ad ultimam: "et illa sicut germinans" significat influxum per quem renascentia: "ascendit flos illius" significat statum prope regenerationem: "et maturuerunt botri illius, uvas" significat conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti: "et scyphus Pharaonis in manu mea" significat influxum interioris naturalis in exterius, et receptionis initium: "et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis" significat influxum reciprocum in bona ex origine spirituali ibi: "et dedi scyphum super volam Pharaonis" significat appropriationem ab interiore naturali: "et dixit illi Josephi, Haec interpretatio illius" significat revelationem a perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet: "tres propagines tres dies illae" significat derivationes continuas usque ad ultimam: "in adhuc tribus diebus" significat quod tunc novum: extollet Pharaoh caput tuum" significat provisum et inde conclusum: "et reducet te super stationem tuam" significat quod illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem, ut ultimo loco sint: "et dabis scyphum Pharaonis in manum illius" significat ut inde inserviant interiori naturali: "secundum morem priorem" significat ex lege ordinis: "quo fuisti pincerna illius" significat sicut sensualia illius generis solent.
Arcana Coelestia 4 #5110 "Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho": quod significet quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; ex significatione "somnii" quod sit praevidentia, et inde eventus, de qua supra n. 5091, 5092, 5104, ita eventus praevisus seu apperceptus; et ex significatione "principis pincernarum" quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; quod rejectum, intelligitur per quod in custodia, n. 5083, 5101; ex his patet quod istorum verborum ille sensus internus sit; quod etiam Josephus per quem caeleste spiritualis repraesentatur, eventum apperceperit, a sequentibus constat. [2] Caeleste spiritualis dicitur, et intelligitur Dominus, abstracte de Ipso quoque dici potest, quia est Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, est Ipsum Bonum ac Ipsum Verum; quae quidem apud hominem non concipi possunt abstracte a persona, quia naturale in singulis cogitationis ejus adjunctum est at usque cum cogitatur quod omne quod in Domino, Divinum sit, et quod Divinum sit supra omne cogitationis, et prorsus incomprehensibile etiam angelis, consequenter si tunc abstrahitur id quod comprehensibile est, remanet Ipsum Esse et Existere, quod nempe sit Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, Ipsum Bonum et Ipsum Verum. [3] At usque quia homo talis est ut prorsus nullam cogitationis ideam habere possit de abstractis, nisi 1 adjungat aliquod naturale quod intraverat e mundo per sensualia, absque tali enim cogitatio ejus perit sicut in abysso et dissipatur, idcirco ne Divinum apud hominem corporeis et terrestribus prorsus immersum periret, et apud quem maneret, conspurcaretur idea immunda, et una omne caeleste et spirituale quod a Divino, idcirco placuit Jehovae Se sistere actualiter qualis est et qualis apparet in caelo, nempe sicut Divinus Homo; omne enim caeli conspirat ad formam humanam, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia omnium hominis cum Maximo Homine quod est caelum, ostensa sunt; Hoc Divinum, seu Hoc Jehovae in caelo, est Dominus ab aeterno; idem quoque suscepit Dominus cum glorificavit seu Divinum fecit in Se Humanum; quod etiam manifeste patet ex forma in qua apparuit coram Petro, Jacobo, et Johanne cum transformatus, Matth. xvii 1, 2; et quoque in qua aliquoties apparuit prophetis; inde nunc est quod unusquisque de Ipso Divino cogitare possit ut de Homine, et 2 tunc de Domino, in Quo omne Divinum Trinum perfectum est 3; in Domino enim Ipsum Divinum est Pater, Divinum illud in caelo est Filius, et Divinum inde procedens est Spiritus Sanctus, Qui quod unum sint, ut Ipse docet, exinde constat. @1 i simul$ @2 at$ @3 I has et between Divinum and Trinum. A had in Quo omne Divinum perfectum est, et omne Trinum perfectum est; d 1st perfectum est and 2nd omne. It is probable that et also should have been deleted, as only part of omne is. Text is then greatly simplified.$
Arcana Coelestia 4 #5111 "Et dixit ei": quod significet revelationem ex perceptione, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509, ita quoque (o)est revelatio, nam haec est interna perceptio et ex perceptione [illa].
Arcana Coelestia 4 #5112 "In somnio meo": quod significet praedictionem constat ex significatione "somnii" quod sit praevidentia, et ex illa praedictio, de qua supra n. 5091, 5092, 5104.
Arcana Coelestia 4 #5113 "Et ecce vitis coram me": quod significet intellectuale, constat ex significatione "vitis" quod sit intellectuale quod Ecclesiae spiritualis, de qua sequitur. Quia per "pincernam" significatur sensuale parti intellectuali subjectum, et hic agitur de influxu intellectualis in sensuale sibi subordinatum, ideo in somnio apparuit vitis cum propaginibus, flore, botris, et uvis, per quae influxus et 1 renascentia sensualis illius describitur. Quod intellectuale Ecclesiae spiritualis attinet, sciendum quod in Verbo ubi de illa Ecclesia, passim etiam de intellectuali ejus agatur ex causa quia est pars intellectualis quae apud hominem illius Ecclesiae regeneratur et fit Ecclesia; sunt enim binae Ecclesiae in genere, nempe caelestis et spiritualis; Ecclesia caelestis est apud hominem qui quoad partem voluntariam regenerari potest seu fieri Ecclesia; at Ecclesia spiritualis apud hominem qui solum quoad partem intellectualem, ut dictum, "regenerari potest"; Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuit caelestis, quia apud eos qui ab illa fuerunt, in parte voluntaria aliquid integrum fuit, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, spiritualis fuit quia apud eos qui ab illa, non aliquid in parte voluntaria sed in parte intellectuali, integrum fuit; inde nunc est quod in Verbo ubi de Ecclesia spirituali, passim 2 etiam de intellectuali ejus agatur; de his videantur n. 640, 641, 765, 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 1555, 2124, 2256, 2669, 4328, 4493. Quod intellectualis pars apud illos qui ab Ecclesia spirituali, regeneretur, constare potest etiam ex eo quod homo Ecclesiae illius nullam perceptionem veri ex bono habeat, prout habuerunt qui a caelesti Ecclesia, sed verum quod fidei, primum addiscet, et imbuet intellectuale, et sic ex vero cognoscet quid bonum, et postquam id inde cognoverit, id cogitare potest, dein velle, et tandem facere, et tunc nova voluntas apud illum in parte 3 intellectuali a Domino formatur; per hanc a Domino elevatur spiritualis homo in caelum, remanente usque malo in propria ejus voluntate, quae tunc miraculose separatur, et hoc per vim superiorem, qua detinetur a malo et tenetur in bono. [3] Caelestis autem Ecclesiae homo regeneratus fuit quoad partem voluntariam, ab infantia imbuendo bonum charitatis, et cum ejus perceptionem adeptus est, ducebatur in perceptionem amoris in Dominum; inde omnia vera fidei ei in intellectuali sicut in speculo apparuerunt; intellectus et voluntas apud illum prorsus unam mentem fecerunt, nam perceptum illis 4 in intellectu quod erat in voluntate; in his consistebat integritas primi hominis, per quem Ecclesia caelestis significatur. [4] Quod vitis sit intellectuale Ecclesiae spiritualis, ex Verbo pluries alibi constat, ut apud Jeremiam, Quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Shihoris? aut quid tibi cum via Assyriae ut bibas aquas fluvii?... atqui Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis; quomodo ergo conversa es Mihi in palmites degeneres vitis alienae ? ii 18, 21; ibi de Israele, per quem significatur Ecclesia spiritualis, n. 3654, 4286; "Aegyptus et aquae Shihoris" pro scientificis quae pervertunt, n. 1164, 1165, 1186, 1462; "Assyria et aquae fluvii" pro ratiocinatione ex illis (o)nempe scientificis contra bonum vitae et verum fidei, n. 119, 1186; "vitis nobilis" pro Ecclesiae spiritualis 5 homine, qui "vitis" dicitur ex intellectuali; "palmites degeneres vitis alienae" pro Ecclesiae perversae homine: [5] apud Ezechielem, Aenigma et parabola de domo Israelis;... aquila magna sumpsit de semine terrae, et posuit in agro sementis,... germinavit et factum est in vitem luxuriantem, humilem proceritate; ita ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent; sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit propagines... ad aquilam 6 ; vitis haec applicuit radices suas, et palmites suos misit ad illam,... in agro bono aliud aquas multas; illa plantata ad faciendum ramum,... ut esset in vitem magnificentiae, xvii ,] 3, 5-8; "aquila" pro rationali, n. 3901; semen terrae" pro vero Ecclesiae, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373; quod "factum in vitem luxuriantem et in vitem magnificentiae" pro in Ecclesiam spiritualem, quae "vitis" vocatur ex vino quod inde, quod significat bonum spirituale seu bonum charitatis ex quo verum fidei, implantatum parti intellectuali: [6] apud eundem, Mater tua 4, sicut vitis in similitudine 5 tui, juxta aquas plantata, frugifera, et ramosa facta ab aquis multis; unde fuerunt illi virgae roboris in sceptra dominantium; et elevavit se statura ejus super inter implexos ramos, ut apparuerit altitudine sua in multitudine palmitum, xix 10, 11; ibi etiam de Israele, per quem Ecclesia spiritualis significatur, quae "viti" comparatur ex simili causa de qua mox supra; describuntur ibi ejus derivationes usque ad ultimas in naturali homine, nempe ad scientifica ex sensualibus, quae sunt "implexi rami", n. 2831: [7] apud Hosheam, Ero 9 sicut ros Israeli,... ibunt rami ejus, et erit sicut olivae honor ejus, et odor 10 illi sicut Libani, revertentur habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani. Ephraim quid Mihi amplius cum idolis? xiv 6-9 [A.I. 5-8]; "Israel" pro Ecclesia spirituali cujus efflorescentia comparatur "viti", et memoria "vino Libani", ex bono fidei implantato intellectuali; "Ephraim" est intellectuale Ecclesiae spiritualis, n. 3969: [8] apud Zachariam, Reliquiae populi,... semen pacis, vitis dabit fructum suum et terra dabit proventum, et caeli dabunt rorem suum, viii 11, 12; "reliquiae populi" pro veris reconditis a Domino in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284; "semen pacis" pro boni ibi; "vitis" pro intellectuali: [9] apud Malachiam, Increpabo vobis absumentem, ut non corrumpat vobis fructum terrae, nec orba erit vobis vitis in agro, iii 11, 12; "vitis" pro intellectuali; "vitis non orba" dicitur quando intellectuale non privatur veris et bonis fidei; (o)contra autem "vitis vacua" quando sunt falsa ibi et inde mala, apud Hosheam, Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, x 1: [10] apud Mosen, Ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, postquam laverit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. xlix 11; prophetia Jacobi, tunc israelis, de duodecim filiis, ibi de "Jehudah" per quem repraesentatur Dominus, (o)n. 3881, "vitis" ibi pro intellectuali quod est Ecclesiae spiritualis, et "vitis nobilis" pro intellectuali quod est Ecclesiae caelestis: [11] apud Davidem, Jehovah, vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam, purgasti ante illam, et radicari fecisti radices (c)illius, ut impleverit terram, operti sunt montes umbra (c)illius, et ramis cedri Dei, emisisti propagines (c)illius usque ad mare, et ad Euphratem ramusculos (c)illius.... Conculcat illam aper e silva, et fera agrorum depascit illam, Ps. lxxx 9-12, 14 [A.V. 8-11, 13]; "vitis ex Aegypto" in sensu supremo pro Domino; glorificatio Humani Ipsius describitur per illam et illius propagines 11; in sensu interno est (o)vitis ibi Ecclesia spiritualis, ac homo illius Ecclesiae, qualis cum quoad intellectuale et voluntarium a Domino novus factus est seu regeneratus; "aper in silva" est falsum, et "fera agrorum" est malum, quae Ecclesiam ac 12 fidem in Dominum destruunt: [12] apud Johannem, Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum; (o)calcatum est torcular extra urbem, et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum, Apoc. xiv 19, 20; "vindemiare vitem terrae" pro destruere intellectuale Ecclesiae; (m)et quia per "vitem" significatur intellectuale illud, etiam dicitur quod sanguis exiverit e torculari usque ad frena equorum", per "equos" enim significantur intellectualia, n. 2761, 2762, 3217: apud Esaiam, Fiet in die illo, erit omnis locus, in quo fuerint mille vites pro mille argenti, erit in senticetum et vepretum, vii 23: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus, lugebit mustum, (o)et languescet vitis, xxiv 6, 7: apud eundem, Super ubera se pulsant 13 ob agros meri, ob vitem frugiferam, super terra populi mei spina, sentis ascendit 14, xxxii 12-14; in illis locis de vastatione Ecclesiae spiritualis quoad bonum et verum fidei agitur, ita quoad intellectuale, nam verum et bonum fidei est in parte intellectuali hominis illius Ecclesiae, ut supra dictum; quisque videre potest quod ibi non per "vitem" vitis intelligatur, et non per "terram" terra, sed quod tale quod est Ecclesiae. [13] quia in genuino sensu "vitis" significat bonum intellectualis, et "ficus" bonum naturalis, seu quod idem, "vitis" bonum interioris hominis, et "ficus" bonum exterioris, idcirco pluries in Verbo ubi vitis etiam ficus nominatur; ut in his locis: apud Jeremiam Consumendo consumam eos,... non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluit, viii 13: apud eundem Ego adducam super vos gentem e longinquo, domus Israelis... qui comedet vitem tuam et ficum tuam, v 15, 17: apud Hosheam Devastabo vitem ejus et ficum ejus, ii 12: apud Joelem, Gens ascendit super terram,... redegit vitem Meam in vastitatem, et ficum Meam in spumam, denudando denudavit illam, et projecit, dealbati sunt palmites (c)illius;... vitis exaruit, et ficus languet, i 6, 7, 12: apud eundem, Ne timete bestia agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti; quia arbor feret 15 fructum suum, et ficus et vitis dabunt vim suam, ii 22, 23: apud Davidem, Percussit vitem eorum, et ficum eorum, et confregit arborem termini eorum, Ps. cv 33: apud Habakkuk, Ficus non florebit, nec proventus in vitibus, iii 17: apud Micham, E Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae ex Hierosolyma; sedebunt quisque sub vite sua, et sub ficu sua, nec terrens, iv 2, 4: apud Zachariam, In die illo... clamabitis vir ad socium suum sub vite et sub ficu, iii (x)10: in Libro I Regum, Tempore Shelomonis pax fuit ab omnibus transitibus a circuitu, et habitavit Jehudah et Israel in confidentia, quisque sub vite sua, et sub ficu sua, v 4, 5 [A.V. iv 24, 25]; quod "ficus" sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur n. 217. [14] Quod "vitis" sit intellectuale novum seu regeneratum per bonum ex vero et per verum ex bono, constat ex Domini verbis ad discipulos postquam instituit Sanctam Cenam, apud Matthaeum, Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, xxvi 29; bonum ex vero et verum ex bono per quae novum fit intellectuale seu homo fit spiritualis, significatur per "genimen vitis," appropriatio ejus significatur per "bibere"; quod "bibere" sit appropriare, et quod praedicetur de vero, videatur n. 3, 168; quod id non plene fiat quam in altera vita, significatur "per" "usque ad diem illum quando id bibero 16 vobiscum novum in regno Patris Mei"; quod per "genimen vitis" non mustum nec vinum intelligatur, sed caeleste quid quod est regni Domini, manifeste patet. [15] Quia intellectuale hominis spiritualis novum fit et regeneratur per verum quod unice a Domino, ideo Dominus Se comparat "viti", et illos qui implantantur vero quod ab Ipso, consequenter Ipsi, comparat "palmitibus", et bonum quod inde, "fructui," apud Johannem, Sum Vitis vera, et Pater Meus Vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum, Omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat.... Manete in Me etiam Ego in vobis, quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum Vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam:... hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, xv 1-5, 12. [16] Quia "vitis" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Verum, et inde in sensu interno hominem Ecclesiae spiritualis, idcirco "vinea" significat ipsam Ecclesiam spiritualem, n. 1069, 3220. [17] (t)Quia "Naziraeus" repraesentabat caelestem hominem, et ille regeneratur per bonum amoris, non autem per verum fidei prout spiritualis homo, consequenter (o)caelestis homo non quoad intellectuale sed quoad voluntarium, ut supra dictum videatur, idcirco "prohibitum 17 Naziraeo fuit edere quicquam quod exiret ex vite, ita nec bibere vinum", Num. vi 3, 4; Jud. xiii 14; ex eo quoque patet quod per "vitem" significetur intellectuale quod est spiritualis hominis, ut ostensum; quod "Naziraeus" caelestem hominem repraesentaverit, videatur n. 3301 inde etiam videri potest quod nequaquam sciri queat quare Naziraeo prohibitum fuit 18 omne quod exiret ex vite, praeter plura de illo, nisi sciretur quid "vitis" in proprio sensu significat, tum nisi sciretur quod sit Ecclesia caelestis et Ecclesia spiritualis, et quod homo Ecclesiae caelestis aliter regeneretur quam homo Ecclesiae spiritualis; ille per semen implantatum parti voluntariae, hic per semen implantatum parti intellectuali; talia arcana in sensu Verbi interno recondita sunt. @1 i inde$ @2 partim I$ @3 i ejus$ @4 i fuit$ @5 illius Ecclesiae$ @6 A I have emisit propagines ad aquilam but there is a long omission after propagines, i.e., Fuit autem aquila una alia magna, magna alis et plena plumis ad quam ecce. For all this S has ad aquilam$ @7 sua I$ @8 So Sch, AV and RV here "in thy blood," but latter has in m "or, in thy likeness."$ @9 Ego AI, Heb "I will be" Ero$ @10 honor I$ @11 per illam, et ejus propagationes describitur$ @12 ad I, quoad T$ @13 pulsantes$ @14 ascendet$ @15 fecit I$ @16 bibiturus I$ @17 ei$ @18 fuerit$
Arcana Coelestia 4 #5114 "Et in vite tres propagines": quod significet derivationes inde usque ad ultimam, constat ex significatione "vitis" quod sit intellectuale, de qua mox supra n. 5113; ex significatione "trium" quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495; et ex significatione "propaginum" quod sint derivationes; cum enim vitis est intellectuale, propagines non aliud sunt quam derivationes inde, et quia tres significant continuum usque ad finem, seu a primo usque ad ultimum, per "tres propagines" significantur derivationes ab intellectuali ad ultimum quod est sensuale; primum enim in ordine est intellectuale, et ultimum est sensuale; intellectuale (t)in communi est visuale interni hominis, quod a luce caeli quae a Domino, videt, et quod videt, omne est spirituale et caeleste; sensuale autem in communi est externi hominis, hic sensuale visus quia hoc correspondet et subordinatum est intellectuali; illud sensuale a luce mundi quae a sole, videt, et quod videt, omne est mundanum, corporeum et terrestre. [2] Dantur in homine derivationes ab intellectuali quod est in luce caeli, ad sensuale quod est in luce mundi; nisi darentur, sensuale non potuisset ullam vitam qualis est humana, habere; vita sensuali hominis 1 non est ex eo quod videat ex luce mundi, nam lux mundi in se nullam vitam habet, sed ex eo quod videat ex luce caeli, nam haec lux vitam in se habet; cum haec lux incidit apud hominem in illa quae sunt ex luce mundi, tunc vivificat illa, et facit ut videat objecta intellectualiter, ita sicut homo; inde homini ex scientificis quae enata sunt ex illis quae in mundo viderat et audiverat, proinde ex illis quae intraverant per sensualia, intelligentia et sapientia, et ex hac vita civilis, moralis, et spiritualis. [3] Quod in specie derivationes attinet, sunt illae apud hominem tales ut paucis exponi nequeant; sunt gradus sicut scalae inter intellectuale et sensuale, sed gradus illos nemo potest capere nisi sciat quomodo cum illis se habet, quod nempe inter se distinctissimi sint, et quod tam distincti ut interiores existere et subsistere possint absque exterioribus, non autem exteriores absque interioribus; sicut pro exemplo: spiritus hominis subsistere potest absque corpore materiali, et quoque actualiter subsistit cum per mortem separatur a corpore; spiritus hominis in gradu interiore est, et 2 corpus in exteriore; similiter etiam se habet cum spiritu hominis post mortem; si inter beatos est, in ultimo gradu ibi est cum in primo caelo, in interiore gradu 3 cum in secundo, et in intimo cum in tertio; et cum in hoc est, tunc quidem simul est in reliquis, sed hi quiescunt apud illum, paene sicut corporeum apud hominem quiescit in somno, at cum differentia quod interiora apud angelos tunc in summa vigilia sint; totidem itaque distincti gradus apud hominem dantur, quot sunt caeli, praeter ultimum, qui est corpus cum sensualibus ejus. [4] Ex his aliquatenus constare potest quomodo se habet cum derivationibus a primo ad ultimum, seu ab intellectuali ad sensuale; vita hominis quae a Divino Domini, transit per hos gradus ab intimo ad ultimum, et ubivis derivatur, fitque communius et communius, et in4 ultimo communissimum; derivationes in gradibus inferioribus sunt modo compositiones, seu aptius, conformationes singularium et particularium graduum superiorum successive, cum adjectis talibus e puriore natura, et dein ex crassiore quae pro vasis continentihus inservire possunt; quibus vasis resolutis, singularia et 5 particularia interiorum graduum, quae inibi conformata fuerunt, redeunt ad proxime superiorem gradum: et quia apud hominem est nexus cum Divino, et intimum ejus (t)est tale ut Divinum recipere possit, nec solum recipere, sed etiam sibi appropriare per agnitionem et affectionem, ita per reciprocum, idcirco homo quia ita implantatus est Divino, nusquam mori potest, est enim in aeterno et infinito, 6 non modo per influxum inde, sed etiam per receptionem; [5] inde videri potest quam indocte et inaniter illi cogitant de homine qui comparant illum animalibus brutis, et credunt non victurum illum post mortem magis quam illa, uon considerantes quod apud (t)animalia bruta nulla receptio, et per aliquam agnitionem et affectionem appropriatio reciproca Divini sit, et inde conjunctio; et cum status illorum talis est, quod formae recipientes vitae eorum non aliter possint quam dissipari; transit enim apud illa influxus per organicas eorum formas usque in mundum, et ibi terminatur et evanescit, nec usquam redit. @1 homini$ @2 at$ @3 est$ @4 inque$ @5 seu$ @6 i hoc$
Arcana Coelestia 4 #5115 "Et illa sicut germinans": quod significet influxum per quem renascentia, constat ex significatione "germinare", seu producere folia ut postea florem, quod sit primum renascentiae; quod sit influxus, est quia cum renascitur homo, influit vita spiritualis in illum, sicut cum arbor germinat, ejus vita per calorem a sole. Homo qui nascitur, in Verbo passim comparatur subjectis regni vegetabilis, imprimis arboribus, et hoc quia totum regnum vegetabile sicut etiam regnum animale, repraesentat talia quae apud hominem, consequenter quae in regno Domini; homo enim est caelum in minima forma, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu caelo, ostensa sunt; inde quoque antiqui hominem appellaverunt microcosmum; vocavissent etiam exiguum caelum, si de statu caeli plura novissent; quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 2758, 3483, 4939; sed imprimis est homo qui nascitur e novo, hoc est, qui regeneratur a Domino, qui vocatur caelum, tunc enim implantatur bono et vero Divino quod a Domino, consequenter caelo; homo enim qui renascitur, similiter ac arbor, a semine incipit, quapropter per "semen" in Verbo significatur verum quod a bono, tum similiter ac arbor producit folia, dein florem, et denique fructum; producit enim talia quae sunt intelligentiae, quae quoque in Verbo significantur per "folia", dein talia quae sunt sapientiae; haec sunt quae significantur per "flores"; et denique talia quae sunt vitae, nempe bona amoris et charitatis actu, quae in Verbo significantur per "fructus"; talis similitudo repraesentativa est inter arborem frugiferam et inter hominem qui regeneratur, adeo ut ex arbore disci queat quomodo se cum regeneratione habet, modo aliquid de bono et vero spirituali prius sciatur: inde constare potest quod in (t)hoc somnio per "vitem" repraesentative describatur plene processus renascentiae hominis quoad sensuale intellectuali subjectum per "tres propagines", tum per "germinationem" dein postea per "maturationem botrorum in uvas", denique expresserit illas in scyphum pharaonis, et dederit ei". [3] Somnia quae influunt per caelum a Domino, nusquam aliter apparent quam secundum repraesentativa; qui itaque non scit quid hoc aut illud in natura repraesentat, et minus qui quod aliquid repraesentet, is non aliter credere prorsus non scit quid hoc aut scit quod aliquid repraesentet, is non aliter credere potest quam quod solum comparationes sint, quales unicuique in communi loquela; sunt etiam comparationes sed tales quae correspondent et quae inde actualiter sistuntur in mundo spirituum, quando apud angelos qui in interiore caelo sunt, est loquela de spiritualibus et caelestibus regni Domini; de somniis videantur n. 1122, 1975, 2 1977, 1979-1981. @1 d actu$ @2 i 1976$
Arcana Coelestia 4 #5116 "Et ascendit flos illius"; quod significet statum prope regenerationem, constat ex significatione "floris" qui egerminat ex arbore ante fructum quod sit status ante regenerationem; arboris germinatio et fructificatio repraesentat, ut mox supra n. 5115 dictum est, hominis renascentiam, virescentia ex foliis primum statum, efflorescentia alterum, seu proximum ante regenerationem, et fructificatio tertium, qui est ipse status regenerati; inde est quod "folia" significent illa quae sunt intelligentiae seu vera fidei, n. 885, nam haec sunt prima renascentiae seu regenerationis, "flores" autem illa quae sunt sapientiae seu bona fidei, quia haec proxime praecedunt ante renascentiam seu regenerationem, et "fructus" illa quae sunt vitae seu opera charitatis, quippe haec sequuntur et constituunt ipsum statum regenerati. [2] Quod talia existant in regno vegetabili, est ex influxu mundi spiritualis; sed hoc nequaquam credere possunt illi qui naturae omnia tribuunt, et nihil Divino; at qui tribuunt omnia Divino et nihil naturae, illis datur videre quod singula inde sint, nec solum quod inde sint, sed etiam quod singula correspondeant et quia correspondent, quod repraesentent; et denique datur eis videre quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, ita quod Divinum in singulis sit, usque adeo ut quoque sit repraesentatio aeterni et infiniti, aeterni ex propagatione usque in aeternum, infiniti ex multiplicatione seminum in infinitum; tales conatus nusquam inexistere potuissent singulis in regno vegetabili nisi continue influeret Divinum; ex influxu est conatus, ex conatu est vis, et ex vi effectus; [3] qui naturae tribuunt omnia, dicunt quod talia fructibus et seminibus indita sint in prima creatione, et quod ex vi inde accepta ex se 1 postea in talia ferantur, sed illi non considerant quod subsistentia sit perpetua existentia, seu simile, quod propagatio sit perpetua creatio; nec considerant quod effectus sit continuum causae, et quod cessante causa (c)esset effectus, et inde quod omnis effectus absque influxu causae continuo, momento pereat; tum nec considerant quod inconnexum ab omnium primo, consequenter a Divino, momento in nihilum cadat, prius enim continue erit in posteriore, ut posterius sit; [4] si illi qui naturae omnia tribuunt et Divino tam parum ut vix aliquid, considerarent illa, potuissent etiam agnoscere quod omnia et singula in natura repraesentent talia quae in spirituali mundo sunt, proinde quae in regno Domini, ubi Divinum Domini proxime repraesentatur; inde dictum est quod influxus sit ex spirituali mundo, sed intelligitur quod influxus sit per spiritualem mundum a Divino Domini; causa quod homines naturales talia non considerent, est quia non volunt agnoscere, sunt enim 2 in terrestribus et corporeis et inde in vita amorum sui et mundi, proinde in prorsus inverso ordine respective ad illa quae sunt mundi spiritualis seu caeli, et ex inverso statu videre talia, impossibile est, quae enim infra sunt, vident ut superiora, et quae supra sunt, ut inferiora; quapropter etiam tales in altera vita cum apparent in luce caeli, apparent capite deorsum et pedibus sursum. [5] Quis eorum est qui dum videt flores in arbore, et in reliquis germinibus, considerat quod eorum quasi laetificatio sit, quod nunc fructus aut semina producant? vident quod flores praecedant, et continuentur usque dum initiamenta fructus vel seminis in suo sinu habent, ac sic traducant succum suum in illa; si aliquid de renascentia seu regeneratione hominis scirent, aut potius si scire vellent, ex similitudine quoque repraesentativum status hominis ante regenerationem (o)in floribus illis viderent, quod nempe homo tunc ex bono intelligentiae et sapientiae similiter floreat, hoc est, in interiore laetitia sit, inque pulchritudine, quia tunc in nisu implantandi illa, nempe bona intelligentiae et sapientiae, vitae, hoc est, faciendi fructus; quod ille status talis sit, nec sciri potest quia quid interior laetitia et quid interior pulchritudo, quae repraesentantur, prorsus non scitur ab illis qui solum in laetis amoris mundi et in jucundis amoris sui sunt; illa laeta et haec jucunda faciunt ut illa appareant illaeta et injucunda, usque adeo ut aversentur illa, et cum aversantur illa, etiam rejiciunt sicut quoddam nauci aut sicut quoddam nihili, consequenter negant illa, et simul tunc 3 quod spirituale et caeleste sit aliquid; inde nunc est insania saeculi quae creditur sapientia. @1 i ita$ @2 i ipsi$ @3 i etiam negant$
Arcana Coelestia 4 #5117 "Et maturuerunt botri illius uvas": quod significet conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti, constat ex significatione "maturescere" quod sit renascentiae seu regenerationis progressus usque ad conjunctionem veri cum bono, ita conjunctio; ex significatione "botrorum" quod sint verum boni spiritualis, et "uvarum" quod sint bonum veri caelestis, hic utrumque in sensuali quod per "pincernam" repraesentatur, conjunctio eorum in sensuali similiter se habet sicut maturitio botrorum in uvas; in renascentia enim seu regeneratione tendit omne verum ad conjunctionem cum bono; prius verum non vitam accipit 1, proinde non 2 fructificatur; hoc repraesentatur in arborum fructibus cum maturescunt; in immaturis qui hic sunt "botri", repraesentatur status cum (t)adhuc verum praedominatur, in maturis autem qui hic sunt "uvae", cum bonum praedominium habet, praedominium boni etiam repraesentatur in sapore et dulcedine quae in uvis maturis percipiuntur. Sed de conjunctione veri cum bono in sensuali parti intellectuali subjecto non plura dici possunt, sunt arcaniora quam ut capi queant; praecedent omnino cognitiones 3 de statu caelestis spiritualis, et de sensuali hoc, tum de statu naturalis in quo conjunctio illa existit. [2] Quod "uvae" significent bonum spiritualis hominis, ita charitatem, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei,... exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas, v 1, 2, 4; "vinea" pro Ecclesia spirituali 4; "exspectavit ut faceret uvas" pro bona charitatis, "sed fecit labruscas" pro mala odii et vindictae: [3] apud eundem, Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, lxv 8; "mustum in botro" pro vero ex bono in naturali: [4] apud Jeremiam, Colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, viii 13; "non uvae in vite" pro quod non bonum interius seu rationale, "non ficus in ficu" pro quod non bonum exterius seu naturale; "vitis" enim est intellectuale, ut mox supra n. 5113 ostensum; cum ibi conjunctio veri et boni, est "vitis" rationale, nam inde est rationale;(n) (o)quod "ficus" sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur n. 217: [5] apud Hosheam, Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros, ix 10; "uvae in deserto" pro bono rationali nondum spirituali facto, "primitivum in ficu" pro bono naturali similiter; "Israel" pro Ecclesia spirituali Antiqua in suo initio, "patres" hic et alibi non sunt filii Jacobi, sed sunt illi apud quos Ecclesia Antiqua primum instaurata fuit: [6] apud Micham, Non 5 botrus ad comedendum, primitivum desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, vii 1, [2]; "botrus ad comedendum" pro bono charitatis in suo initio, "primitivum" pro vero fidei etiam tunc: apud Amos, Ecce dies venientes,... ut attingat arans metentem, et calcans uvas trahentem semen: [et stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent:] et reducam captivitatem populi Mei,... ut aedificent urbs devastata, et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum illarum, et faciant hortos 6, et comedant fructum eorum, ix 13, 14,; agitur ibi de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae ita describitur, (m)conjunctio boni spiritualis cum vero ejus 7 per quod "attinget arans metentem", et conjunctio veri spiritualis cum bono ejus per quod "attinget calcans uvas trahentem semen"; 8 bona amoris et charitatis inde, significantur per quod "montes stillabunt mustum et colles diffluent" ;(n) "reducere captivitatem populi" pro liberare a falsis, "aedificare urbes devastatas" pro doctrinalia veri falsificata rectificare, "sedere et plantare vineas" pro excolere illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, "bibere vinum earum" pro appropriare vera illius Ecclesiae quae sunt charitatis, et "facere 9hortos et comedere fructum eorum" pro appropriare bona inde; (m)quisque videre potest quod aedificare urbes, plantare vineas, bibere vinum, facere 9hortos et comedere fructum eorum, 10sint mere naturalia, in quibus nisi sensus spiritualis sit, nihil Divinum foret inibi:(n) apud Mosen, [8] Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. xlix (x)11; ibi de Domino, "vinum" pro bono spirituali ex amore Divino, "sanguis uvarum" pro bono caelesti inde: apud eundem, [9] Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. xxxii 14; ibi de Ecclesia Antiqua cujus bona amoris et charitatis ita describuntur; singula significant aliquod bonum in specie; "sanguis uvae" bonum spirituale caeleste, ita vocatur Divinum in caelo procedens a Domino; vinum 11appellatur "sanguis uvarum" quia utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, at "vinum" praedicatur de Ecclesia spirituali, et "sanguis" de Ecclesia caelesti; et quia ita, in Sancta Cena vinum mandatum est: apud eundem, De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorrahae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, Deut. xxxii 32; ibi de Ecclesia Judaica, "de vite Sodomae vitis eorum et de agris Amorrhae" pro quod intellectualis pars falsis ex amore infernali obsessa; "uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis" pro quod voluntarium 12ibi simile; "uva" enim quia in bono sensu significat charitatem, inde praedicatur de voluntario, sed de voluntario 13 in parte intellectuali; in opposito sensu similiter, nam omne verum est intellectus, et omne bonum est voluntatis: [11] apud Johannem, Angelus dixit, Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18; [12] "vindemaire botros terrae" pro destruere omnia charitatis: apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus? vii 16: et apud Lucam, Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam, vi 44; quia ibi de charitate erga proximum agitur, dicitur quod "ex fructibus", qui sunt bona charitatis, cognoscentur; bona charitatis interna sunt "uvae", et externa sunt "ficus" 14. Quod lex in Ecclesia Judaica lata sit, Cum veneris in vineam socii tui, comedes uvas juxta animam tuam, ad satietatem tuam, sed in vas tuum non dabis, Deut. xxiii 25, involvit quod quisque apud alios qui in alia doctrina et religione sunt, addiscere et acceptare possit charitatis eorum bona, sed non imbuere illa et conjungere suis veris; "vinea" quia est Ecclesia, est ubi doctrina seu religio; "uvae" sunt bona charitatis; "vas" est verum Ecclesiae. @1 accepit$ @2 nec$ @3 cogitationes I$ @4 i n. 1069$ @5 Num AI$ @6 See p. 681, note 3$ @7 et veri cum bono$ @8 i ac$ @9 botros Al. Heb is (ganoth)"gardens." S seems to have misread hortos as botros.$ @10 sit mere naturale in quo$ @11 vocatur$ @12 inde$ @13 quod$ @14 i cum quibus fit comparatio, quia omnia comparativa in Verbo sunt simul repraesentativa$
Arcana Coelestia 4 #5118 "Et scyphus Pharaonis in manu mea": quod significet influxum interioris naturalis in exterius, et receptionis initium, constat ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua supra n. 5080, 5095; ex repraesentatione "pincernae" quod sit exterius naturale, de qua n. 5077, 5082; "in manu mea" est apud eum; ex significatione "scyphi" quod sit id quod continet, et quoque simul id quod continetur, de qua in 1sequente n. 5120; inde et ex serie rerum in sensu interno, 2per scyphum Pharaonis in manu mea, significatur influxus interioris naturalis in exterius, et receptionis initium 3ibi. Quid naturale interius et naturale exterius, prius dictum est, quod nempe naturale interius sit id quod communicat cum rationali, et in quod rationale influit, naturale autem exterius id quod communicat cum sensualibus, seu per sensualia cum mundo, ita in quod mundus influit. 4Quod influxum attinet, is est continuus a Domino per rationale in naturale interius et per hoc in exterius, sed quae influunt, mutantur et vertuntur secundum receptionem; apud non regeneratos vertuntur ibi bona in mala, et vera in falsa; at apud regeneratos sistuntur ibi bona et vera sicut in speculo; naturale enim nihil aliud est quam sicut facies repraesentativa spiritualium quae 5interni hominis; et tunc 6facies illa fit repraesentativa 7, cum exteriora correspondent interioribus; inde aliquatenus constare potest quid intelligitur per influxum interioris naturalis in exterius, et per receptionis initium ibi. @1 sequentibus$ @2 continens est$ @3 Before receptionis$ @4 influxus$ @5 interioris$ @6 fit facies$ @7 i interior; perhaps interioris was intended.$
Arcana Coelestia 4 #5119 "Et accepi uvas et expressi illas in scyphum Pharaonis": quod significet influxum reciprocum in bona ex origine spirituali ibi, constat ex significatione "uvarum" quod sint bona charitatis, de qua mox supra n. 5117, ita bona ex origine spirituali, omnia enim bona genuinae charitatis inde sunt; et ex significatione "exprimere in scyphum Pharaonis" quod sit influxus reciprocus. Per influxum reciprocum non intelligitur quod naturale exterius influat in interius, quia hoc impossibile est; exteriora enim nequaquam possunt influere in interiora, seu quod idem, inferiora aut posteriora in superiora aut priora; sed a rationali evocantur illa quae in interiore naturali sunt, et per hoc quae in exteriore 1; non quod ipsa illa quae ibi sunt, evocentur, sed quae ab illis concluduntur seu quasi extrahuntur; talis est influxus reciprocus. [2] Apparet sicut illa quae in mundo sunt, influant per sensualia versus interiora2, sed est fallacia sensus; est influxus interiorum in exteriora, et per illum influxum apperceptio; de his aliquoties cum spiritibus in sermone fui, et ostensum per vivas experientias quod interior homo videat et appercipiat in exteriore quid peragitur extra hunc, et quod non aliunde sit vita sensuali, seu quod non aliunde sit facultas sentiendi, nec sensatio; sed haec fallacia talis et tanta est ut nequaquam possit a naturali homine discuti et ne quidem a rationali, nisi hic abstracte a sensuali cogitare possit. Haec dicta sunt ut sciatur quid influxus reciprocus. @1 i sunt$ @2 i sic ut influxus sit exteriorum in interioria$
Arcana Coelestia 4 #5120 "Et dedi scyphum super volam Pharaonis": quod significet appropriationem ab interiore naturali, constat ex significatione "dare scyphum" ita vinum ad bibendum,quod sit appropriare; quod "bibere" sit appropriato veri, videatur n. 3168; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, 5118. Agitur hic, ut ex praecedentibus patet, de regeneratione sensualis parti intellectuali interioris hominis subjecti quod per "pincernam" significatur, consequenter de veri et boni 1 influxu, et receptione in naturali exteriore; sed quia haec remotiora sunt a captu eorum qui non distinctam aliquam ideam habent de rationali et de naturali, nec aliquam de influxu, idcirco ulterior explicatio supersedetur. [2] Praeterea in Verbo pluries nominatur scyphus, seu poculum aut calix, et per illum significatur in genuino sensu verum spirituale, hoc est, verum fidei quod ex bono charitatis, simile quod per vinum; et in opposito sensu falsum per quod malum, et quoque falsum ex malo; quod "scyphus" significet simile quod vinum, est quia scyphus est continens et vinum est contentum, et inde unum constituunt, et sic unum intelligitur per alterum: quod illa significentur per scyphum in Verbo, patet ab his locis: apud Davidem, [3] Jehovah, dispones ante me mensam coram inimicis, et pinguefacies oleo caput meum, scyphus meus abundabit, Ps. xxiii 5; "disponere mensam et pinguefacere oleo caput" pro donari bono charitatis et amoris; "scyphus meus abundabit" pro quod naturale implebitur vero et bono spirituali inde: apud eundem, Quid reddam Jehovae? ... scyphum salutum accipiam, et nomen Jehovae invocabo, Ps. cxvi 12, 13; [4] "scyphum salutum accipere" pro appropriatione bonorum fidei: apud Marcum, Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam, ix 41; "potare poculo aquae in nomine Meo" pro instruere in veris fidei ex pusilla charitate: apud Matthaeum, [5] Mox accipiens poculum, et gratias agens, dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc enim est sanguis Meus ille Novi Testamenti, xxvi 27, 28; Marc. xiv 23, 24; Luc. xxii 20; "poculum" dicitur, non vinum, quia vinum praedicatur de Ecclesia spirituali, at sanguis de Ecclesia caelesti, tametsi utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, sed in Ecclesia spirituali sanctum fidei ex charitate erga proximum, at in Ecclesia caelesti sanctum charitatis ex amore in Dominum; distinguitur Ecclesia spiritualis a caelesti in eo quod illa sit in charitate erga proximum, haec autem in amore in Dominum, et Sancta Cena instituta est ut repraesentaret et significaret amorem Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis erga Ipsum. [6] Quia per "poculum seu scyphum" significabatur id quod contineretur, et per "vinum" id quod contineretur, consequenter per "poculum" externum hominis, et per "vinum" internum ejus, ideo a Domino dictum, Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, et fiet etiam exterius mundum, Matth. xxiii 25, 26; Luc. xi 39; per "poculum" etiam hic in sensu interno intelligitur verum fidei; hoc excolere absque bono ejus, est "purgare2 exterius poculi", et magis cum interiora sunt hypocrisi, dolo, odio, vindicta, crudelitate, 3plena, tunc enim verum fidei solum in externo homine est, et prorsus nihil ejus in interno, 4et bonum fidei excolere et imbuere, facit ut vera conjungantur bono in interiore homine, etiam tunc fallacia acceptantur pro veris, quod significatur per "purgare prius interius poculi, et fiet etiam exterius mundum". Similiter quae apud Marcum, 7 Alia multa sunt quae Pharisaei et Judaei acceperunt tenere, baptizationes poculorum et testaceorum, et aeneorum, et lectoram. ...Deserentes mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismos testaceorum et poculorum, et alia similia multa facitis;... repudiatis mandatum Dei, ut traditionem vestram teneatis, vii 4, 8, 9. [8] Quod per poculum seu "scyphum" significetur in opposito sensu falsum ex quo malum, tum falsum quod ex malo, constat a sequentibus: apud Jeremiam, Ita dixit Jehovah Deus Israelis ad me, Sume scyphum vini irae hunc e manu Mea, et bibere fac illum omnes gentes, ad quas Ego mitto te, ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium, quem Ego missurus inter illos: accepi itaque scyphum e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes ad quas misit me Jehovah, xxv 15-I7, 28; "scyphus vini irae" pro falso per quod malum; quod falsum per quod malum, significetur, est quia sicut vinum inebriat et insanum facit, ita falsum; ebrietas spiritualis non aliud est quam insania inducta per ratiocinia de credendis, cum nihil creditur quod non capitur, inde falsa, et ex falsis mala, n. 1072; quare dicitur "ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium quem Ego missurus"; "gladius" est falsum pugnans contra verum, n. 2799, 4499: in Libro Threnorum, [9] Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam ad te transibit scyphus, inebriaberis et revelaberis, iv 21; "inebriari ex scypho" pro insanire ex falsis; "revelari seu nudari absque pudore" pro malo inde, n. 213, 214: apud Ezechielem, [10] In via sororis tuae ambulasti, ideo dabo scyphum ejus in manum tuam; sic dixit Dominus Jehovih, Scyphum sororis tuae bibes, profundum et latum, eris in risum et subsannationem, ampla ad capiendum, ebrietate et dolore impleberis, scypho devastationis et desolationis, scyphum sororis tuae Samariae et bibes, et exprimes, et testas ejus comminues, xxiii 31-34; de Hierosolyma, per quam significatur spirituale Ecclesiae caelestis; "scyphus" ibi pro falso ex malo; hoc quia vastat seu destruit Ecclesiam, dicitur "scyphus devastationis et desolationis": apud Esaiam, Excitare, excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae scyphum irae Ipsius, faeces scyphi trepidationis bibisti, li 17: apud Habakkuk, Bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, circumibit ad te scyphus dextrae Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria tua, ii 16: apud Davidem, Scyphus in manu Jehovae," et vino miscuit, implevit mixto, et effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae, Ps. lxxv 9 [A.V. 8]; [11] "scyphus" etiam in illis locis pro insania ex falsis et inde malis; vocatur "scyphus irae Jehovae", et quoque "dextrae Jehovae", ex ca usa quia Judaica gens, sicut etiam plebs, non aliunde mala et poenas malorum et falsorum quam a Jehovah venire crediderat, cum tamen sunt ex homine et ex infernali turba apud illum; ex apparentia et inde fide ita pluries dicitur, sed sensus internus docet quomodo intelligendum et quid credendum; de his videatur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2335, 2447, 3605, 3607, 3614. [12] (s)Quia per "poculum" sicut per vinum significantur in oppositu sensu falsa per quae mala, tum falsa ex malis, inde etiam per "poculum" significatur tentatio, quia haec fit cum falsum pugnat contra verum, et inde malum contra bonum; pro tentatione et de illa dicitur poculum, apud Lucam, Jesus oravit, dicens, Si velis ut transeat poculum hoc a Me, attamen non voluntas Mea sed Tua fiat, xxii 42; 5Matth. xxvi 39, 42, 44; Marc. xiv 36; "poculum" hic pro tentatione; similiter apud Johannem, Dixit Jesus Petro, Mitte gladium in vaginam, nonne poculum quod dedit Mihi Pater, biberim illud? (x)xviii 11: et quoque apud Marcum, Jesus dixit Jacobo et Johanni, Non scitis quid petitis; potestisne bibere poculum quod Ego bibo? et baptismate quo Ego baptizor, baptizari? dixerunt, Possumus; sed Jesus dixit illis, Poculum quidem quod Ego bibo, bibetis, et baptismate quo Ego baptizor, baptizabimini, x 38, 39; Matth. xx 22, 23; inde patet quod "poculum" sit tentatio, quia illa existit 6per mala pugnantia per falsa contra bona et vera, nam "baptismus" significat regenerationem quae quia fit per pugnas spirituales, inde per illum simul significatur tentatio. [13] "Poculum seu scyphus" in prorsus opposito sensu significat falsum ex malo apud illos qui 7profani sunt, hoc est, qui intus in contrariis charitati, et extus sanctitatem mentiuntur; in quo sensu(s) apud Jeremiam, Scyphus auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram, de vino ejus biberunt omnes gentes, ideo insaniunt gentes, li 7; "Babel" pro illis qui in sancto externo 8et in profano intus, n. 1182, 1326; falsum quod obvelant sanctitate, est "scyphus auri";"inebrians universam terram" pro quod in errores et insanias ducant illos qui ab Ecclesia, quae est "terra"; profana quae sub externa sanctitate recondunt, sunt quod nihil aliud intendant quam ut omnium maximi et opulentissimi fiant, et colantur ut 9dii possessores caeli et terrae, dominando sic super hominum animas et super corpora, et hoc per Divina et sancta quae praetexunt; inde quoad externum hominem apparent sicut angeli, sed quoad internum sunt diaboli. [14] Similiter de Babele apud Johannem, Erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso et margaritis, habens aureum scyphum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus, Apoc. xvii 4: apud eundem, Cecidit cecidit Babylon magna, et facta habitaculum daemonum,...quia ex vino furoris scortationes suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt....Audivi vocem e caelo dicentem,... scypho quo miscuit, miscete illi duplum, Apoc.xvii ,] 3,4,6: 10apud eundem, Facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium corruerunt: Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum furoris irae Die, Apoc. xvi 19: apud eundem, Tertius angelus dixit voce magna, Si quis bestiam adorat, et imaginem ejus,... ille bibet ex vino irae Die mixto mero in scypho irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv 9, 10. @1 spiritualis$ @2 i in I$ @3 plena before hypocrisi$ @4 at$ @5 A has Matthew ref. after Mark ref.$ @6 i per falsa pugnantia contra vera, per baptisma etiam significatur tentatio, sed quae existit$ @7 intus prophani sunt $ @8 at$ @9 A d dii$ @10 A has et quoque Cap: xvi: 19; omitting actual verses.$
Arcana Coelestia 4 #5121 "Et dixit illi Joseph, Haec interpretatio illius": quod significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791,1815, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, (x)3395, hic revelatio ex perceptione quia de somnio et ejus interpretatione agitur; omnis revelatio vel est ex loquela cum angelis per quos Dominus loquitur, vel 1 ex perceptione, de qua re sequitur; ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste in naturali, de qua supra n. 5086, 5087, 5106; et ex significatione "interpretationes quod sit quid in se haberet. [2] Quod revelationes sint vel ex perceptione, vel ex loquela cum angelis per quos Dominus loquitur, sciendum quod illi qui in bono sunt et inde in vero, imprimis qui in bono amoris in dominum, revelationem ex perceptione habeant; at qui non in bono et inde in vero sunt, quod quidem revelationes habere possint, sed non ex perceptione, verum per vivam vocem auditam in illis, ita per angelos a Domino; haec revelatio est externa, illa autem interna; revelationem ex perceptione, habent angeli imprimis caelestes, etiam habuerunt homines ab Antiquissima Ecclesia, et aliqui etiam ab Antiqua, sed hodie vix aliquis; at revelationes ex loquela absque perceptione habuerunt perplures, etiam qui non in bono fuerunt, pariter per visiones aut per somnia; [3] tales revelationes fuerunt pleraeque prophetarum in Ecclesia Judaica; audiverunt vocem, viderunt 2visionem, et somniarunt somnium; sed quia nullam perceptionem habuerunt, fuerunt revelationes mere verbales vel visuales absque perceptione quid significarent; perceptio enim genuina existit 3 per caelum a Domino, et afficit intellectuale spiritualiter, et ducit id perceptibiliter ad cogitandum sicut res se habet, cum assensu interno quem nescit unde; putat quod insit ei, et quod fluat ex nexu rerum, at est dictamen 4 per caelum a Domino in interiora cogitationis influens, de talibus quae supra naturale et sensuale sunt, hoc est, de talibus quae spiritualis mundi seu caeli sunt; ex his constare potest quid revelatio ex perceptione sit. At revelatio ex perceptione quae fuit Domino, Qui hic per "Josephum" repraesentatur et de qua hic in sensu interno agitur, fuit ex Divino in Ipso, ita ab Ipso. @1 i est$ @2 visiones$ @3 i ab influxu$ @4 internum$
Arcana Coelestia 4 #5122 "Tres propagines tres dies illae": quod significet derivationes continuas usque ad ultimam, constat ex significatione "trium" quod sit una periodus et ejus continuum a principio ad finem, de qua n. 2788, 4495; a significatione "propaginum" quod sint derivationes, de qua n. 5114; et a significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde sequitur quod per "tres propagines tres dies illae" significetur status renascentiae sensualis hujus quod per "pincernam" repraesentatur, a primo ejus ad ultimum; ejus derivationes successivae significantur per "propagines". [2] Status renascentiae cujusvis sensualis et cujusvis rei in naturali, ut et in rationali, suas progressiones a principio ad finem habent, et cum finem, tunc a quodam novo incohant, nempe a fine illo ad quem in priore statu tetenderunt, ad finem ulteriorem, et sic porro; et tandem invertitur ordo, et tunc quod fuit ultimum, fit primum; sicut cum regeneratur homo tam quoad rationale quam quoad naturale, tunc periodi primi status sunt a veris quae fidei ad bona quae charitatis, et tunc vera fidei apparenter primas agunt, et bona charitatis secundas, nam vera fidei spectant bonum charitatis ut finem; hae periodi perstant usque dum homo regeneratus est; postmodum charitas quae fuit finis, fit principium, et ab illa status novi incohant, qui procedunt utrinque, nempe versus interiora magis, ut et versus exteriora, versus interiora ad amorem in Dominum, et versus exteriora ad vera naturalia, et quoque ad vera sensualia, quae tunc successive ad correspondentiam cum bonis charitatis et amoris in rationali rediguntur, ac ita in ordinem caelestem; [3] haec sunt quae intelliguntur per progressiones et derivationes continuas usque ad ultimam; 1 tales progressiones et derivationes sunt perpetuae apud hominem qui regeneratur, ab infantia ejus usque ad ultimum vitae ejus in mundo, et quoque postea usque in aeternum, et tamen nusquam ita regenerari potest ut aliquo modo dici queat perfectus; sunt enim innumerabilia, immo numero indefinita quae regeneranda, tam in rationali quam in naturali, et quodlibet (c)eorum (t)numero indefinitas propagines habet, hoc est, progressiones et derivationes versus interiora et versus exteriora; hoc homo prorsus nescit, sed Dominus Omnia et singula novit, et unoquovis momento providet; si intermitteret solummodo uno minutulo, turbarentur omnes progressiones; prius enim spectat sequens in continua serie, et producit consequentiarum series in aeternum; inde patet quod Divina 2Praevidentia et Providentia sit in singularissimis, et nisi foret, aut si foret modo universalis, periret genus humanum. @1 i et$ @2 Providentia I$
Arcana Coelestia 4 #5123 "In adhuc tribus diebus": quod significet quod tunc novum, constat a significatione "trium" quod sit continuum usque ad finem, ita quoque completum, de qua n. 2788, 4495; et a significatione "dierum" quod sit status, de qua supra n. 5122; inde patet quod per "tres dies" significetur status completum; consequenter "in tribus diebus seu post tres dies" status novus, n. 490I, nam post statum completum incohat novus.
Arcana Coelestia 4 #5124 "Extollat Pharaoh caput tuum": quod significet provisum et inde conclusum, constat ex significatione "extollere caput" quod sit concludere, et in supremo sensu providere, Divina enim conclusio et rei conclusae executio est Providentia. "Extollere caput" fuit formula sollemnis judicii apud antiquos, cum vincti seu qui in carcere, judicabantur vel ad vitam vel ad mortem; cum ad vitam, dicebatur "extollere caput", ut quoque in Libro 2 Regum, Extulit Evilmerodachus rex Babelis, anno quo rex factus, caput Jehoiachini regis Jehudae, e domo carceris, et locutus cum eo bonum, et dedit thronum ejus supra thronum regum qui cum illo in Babele, xxv 27, 28: similiter apud Jeremiam, Extulit Evilmerodachus rex Babelis in 1anno regni sui caput Jehoiachini regis Jehudae, et eduxit eum e domo carceris, lii 31; cum autem judicarentur ad mortem, dicebatur "extollere caput e super ilium", ut in sequentibus de pistore, "In adhuc tribus diebus extollat Pharaoh caput tuum 2e super te", vers. 19. [2] Illa judicii formula traxerat originem apud antiquos qui in repraesentativis fuerunt, a repraesentatione illorum qui vincti in carcere seu 3 fovea fuerunt, per quos quia repraesentabantur illi qui in vastatione sub terra inferiore sunt, n. 4728, 4744, 5038, ideo per "extollere caput" significabatur eorum liberatio; elevantur enim tunc 4seu 5attolluntur 6e vastatione ad societates caelestes, videatur n. 2699, 2701, 2704; attolli seu elevari est progredi versus interiora, nam elevatum seu altum praedicatur de interioribus, n. 2148, 4210, et quia versus interiora, est versus caelum, nam caelum est in interioribus; hoc significabatur per "attollere caput"; at per "attollere caput e super aliquem" significabatur judicari ad mortem, quia tunc illi qui supra illos in fovea seu vastatione, elevabantur ad caelum, iis ad inferiora demissis; 7haec formula judicii, quia haec per illam significata sunt, ideo recepta est in Verbo. Quod per 8"attollere caput" significetur conclusum, inde patet; et quia conclusum, in supremo sensu significatur provisum, quod enim Divinum concludit, hoc providet. @1 So Heb, but preceding quotation shows that primo anno is understood.$ @2 a I$ @3 i in$ @4 et$ @5 Alters extolluntur to attolluntur$ @6 e fovea seu carcere illo$ @7 quia haec significata sunt per hanc formulam apud antiquos$ @8 extollere$
Arcana Coelestia 4 #5125 "Et reducet te super stationem tuam": quod significet quod illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem ut ultimo loco sint, constat ex 1repraesentatione "pincernae", de quo haec dicuntur, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082, proinde illa quae sunt sensualis illius in externo naturali, ipsum enim sensuale non redigitur in ordinem, sed illa quae per sensuale intrarunt in phantasiam hominis; et ex significatione "reducere super stationem" quod sit redigere in ordinem; et quia sensualia, hoc est, illa quae e mundo per sensoria 2externa intrarunt, ultimo loco sunt, et tunc ultimo loco sunt cum 3ministrant seu inserviunt interioribus, 4idcirco illa simul significantur; sensualia illa apud regeneratos sunt quoque ultimo loco, sed apud non regeneratos sunq primo loco, videatur n. 5077, 5081, 5081, 5089, 5094: [2] num sensualia sint primo loco vel num sint ultimo, ab homine facile potest appercipi, Si attendit; si is affirmat omne quod sensuale suadet si appetit, ac infirmat omne quod intellectuale dictat, tunc sensual sunt primo loco, et tunc fertur homo per appetitus, et est prorsus sensualis; at talis homo parum abest a sorte animalium irrationalium, haec enim non aliter feruntur; immo in deteriore sorte est, si abutitur intellectuali facultate seu rationali ad confirmandum mala et falsa quae sensualia suadent et appetunt; at si non affirmat, sed ab interiore videt deviationes eorum in falsa et excitationes ad mala, et studet castigare illa, et sic redigere ad obsequium, hoc est, subjicere parti intellectuali et voluntariae quae sunt interioris hominis, tunc rediguntur sensualia in ordinem ut sint ultimo loco; cum sensualia ultimo loco sunt, tunc influit felix et beatum ab interiore homine in jucunda sensualium, et facit ut jucunda illorum millies excedant jucunda priora; quod ita sit, homo sensualis quia non capit nec credit et quia nihil aliud jucundum sentit nec superius jucundum dari putat, felix 5 et beatum intus in jucundis sensualium spectat ut nihili; quod ignotum est alicui, hoc creditur non esse. @1 significatione$ @2 extrema$ @3 subministrant (perhaps sub is d)$ @4 ideo etiam illud simul significatur$ @5 i illud$
Arcana Coelestia 4 #5126 "Et dabis scyphum Pharaonis in manum illius": quod significet ut inde inserviant interiori naturali, constat a significatione "dare scyphum ad bibendum" quod sit appropriare, de qua supra n. 5120; quod etiam sit inservire, patet; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, 5118. Quod sit naturale interius et naturale exterius et quod naturale exterius constituatur ex illis quae immediate per sensualia e mundo in mentem naturalem, nempe in ejus memoriam et inde in imaginationem, intrant, videatur n. 5118. [2]Ut sciatur quid exterius naturale et quid interius, quae sunt exterioris hominis, et inde quid rationale quod est interioris hominis, paucis dicendum, est: homo a sua infantia usque ad pueritiam est mere sensualis, nam tunc terrestria, corporea et mundana, solum recipit per sensualia corporis; ex illis etiam tunc ejus ideae et cogitationes sunt; communicatio cum interiore homine nondum aperta est, dumtaxat tantum ut capere illa possit et retinere; innocentia quae tunc illi, est solum externa, non autem interna, nam vera innocentia habitat in sapientia; per illam, nempe per innocentiam externam, redigit Dominus in ordinem illa quae per sensualia intrant; absque influxu innocentiae a Domino in prima illa aetate nusquam aliquod (t)fundamentale existeret, super quo intellectuale seu rationale quod homini proprium1, potuisset strui: [3] a pueritia ad adolescentiam aperitur communicatio ad interius naturale, per id quod discat decorum, civile et honestum, tam per instructionem a parentibus et magistris quam per studia: ab adolescentia autem ad juvenilem aetatem, aperitur communicatio inter naturale et rationale, per id quod tunc discat vera et bona vitae civilis et moralis, (c)et imprimis vera et bona vitae spiritualis, per auditionem et lectionem Verbi; sed quantum tunc imbuit bona per vera, hoc est, quantum facit vera quae discit, tantum aperitur rationale, at quantum non imbuit bona per vera, seu quantum non facit vera, tantum non aperitur rationale, at usque manent cognitiones in naturali, nempe in ejus memoria, ita quasi extra domum in limine; [4] quantum autem tunc et in sequente aetate infirmat illa, 2negat et facit contra illa, hoc est, loco illorum credit falsa et agit mala, tantum occluditur rationale, et quoque 3 interius naturale; at usque tantum communicationis ex Divina Domini Providentia remanet ut aliquo intellectu capere illa possit, sed usque non sibi appropriare nisi seriam paenitentiam agat, et diu dein cum falsis et malis luctetur; apud illos autem qui se regenerari patiuntur, contrarium evenit, per gradus seu successive apud illos aperitur rationale, et illi subordinatur interius naturale, et huic exterius; hoc fit 4imprimis sin aetate juvenili usque ad adultam, et progressive ad ultimam vitae eorum, et postea in caelo in aeternum. Inde sciri potest quid interius et quid exterius apud hominem. @1 i est$ @2 i et$ @3 i tandem$ @4 ab$
Arcana Coelestia 4 #5127 "Secundum morem priorem": quod significet ex lege ordinis, constat ex significatione "moris prioris" quod sit lex ordinis; lex ordinis enim est ut exteriora subjecta sint interioribus, seu quod idem, inferiora superioribus, ac sicut famuli inserviant; sint enim exteriora seu inferiora nihil nisi quam famulitia, interiora autem seu superiora respective sunt dominia; quod [per] "secundum morem priorem" illa significatur, inde est quia pincerna ut servus prius inserviverat Pharaoni ut suo domino, ex lege subordinationis, ita sensuale quod per "pincernam" repraesentatur, interiori naturali quod per "Pharaonem", ex lege ordinis. [2] Quod lex ordinis sit quo inferiora seu exteriora inservire debeant superioribus seu interioribus, homo sensualis prorsus nescit; qui enim mere sensualis est, non sit quid interius, ita nec quid respective exterius; novit quod cogitet et loquatur, et quod velit et faciat, inde autumat quod cogitare et velle sit interius, et quod loqui et facere sit exterius; sed non scit quo cogitare solum ex sensualibus, et facere ex 1appetitu, sit externi homini, et sic quod cogitare et velle ejus sit solum exterioris naturalis, et magi adhuc cum cogitat falsa et vult mala; et quia apud illos communicatio clausa est cum interioribus, inde non scit quid interior cogitatio et interior voluntas; si ei dicitur quod interior cogitatio sit cogitare e vero, et interior voluntas sit 2facere ex bono, hoc prorsus non capit, minus quod interior homo distinctus sit ab exteriore, ac ita distinctus ut interior homo quasi e loco superiore videre possit quid peragitur in exteriore homine, utque interior homo in facultate et potentia si castigandi exteriorem, et non volendi et cogitandi quod exterior homo ex phantasia videt, et ex cupiditate appetit; [3] haec quamdiu externus ejus homo in dominio est et regnat, non videt, ast extra illum statum, sicut dum in aliquo dolore est ex infortuniis aut morbis videre potest et capere, nam tunc dominium externi hominis cessat; facultas enim seu potentia intelligendi homini semper conservatur Domino, sed obscurissima est illis qui in falsis et malis sunt, et semper clarior prout falsa et mala sopiuntur; influit 3 Divinum Domini continue apud hominem et illustrat, sed ubi falsa (c)et mala sunt, hoc est, ubi contraria veris et bonis, ibi Divina lux vel reflectitur vel suffocatur vel pervertitur, et solum tantum ejus quasi per rimas recipitur quo sit in facultate cogitandi et loquendi ex sensualibus, etiam 4de spiritualibus ex formulis impressis memoriae naturali seu corporeae. @1 cupiditate$ @2 velle$ @3 i enim$ @4 At end of $
Arcana Coelestia 4 #5128 "Quo fuisti pincerna illius": quod significet sicut sensuali illius generis solent, constat ex significatione "pincernae" quod sin sensualia, seu illa sensualium quae subjecta sunt parti intellectuali de qua n. 5077, 5082; quod sint sicut solent, significatur per "quo fuisti." Quod sensualia erunt et subordinata rationalibus, in praecedentibus nunc actum est; et quia de subjectione et subordinatione illa in sensu interno hic agitur, adhuc dicendum quomodo cum illa re se habet: [2] homo apud quem subjecta sunt sensualia, vocatur rationalis, at apud quem non subjecta sunt, vocatur sensualis; sed num homo rationalis sit, vel num sensualis, aegre discerni potest ab aliis, sed ab ipso si explorat sua interiora, hoc est, suum velle et suum cogitare; num homo sensualis sit vel rationalis ab aliis non sciri potest ex loquela, nec ab actione, nam 1vita cogitationis quae est in loquela et vita voluntatis quae est in actione, non apparent ad aliquem sensum corporis; auditur modo sonus et videtur gestus cum affectione, quae num sit simulata vel num vera, non dignoscitur; sed in altera vita ab illis qui in bono sunt, distincte percipitur tam quid in loquela quam quid in actione, ita qualis vita, et quoque unde vita in illis; at in mundo usque aliquot indicia dantur, ex quibus aliquatenus concludi potest num sensualia subjecta sint rationali, vel num rationale sensualibus, seu quod idem, num homo rationalis sit, vel num solum sensualis; indicia haec sunt: si animadvertitur quod homo in principiis falsi sit et non patitur se illustrari, sed prorsus rejicit vera et absque ratione contumaciter falsa defendit, indicium est quod sensualis homo sit, et non rationalis; occlusum est illi rationale ut non admittat lucem caeli. [3] Adhuc magis sensuales sunt qui in persuasione falsi sunt, persuasio enim falsi prorsus occludit rationale; aliud est in principiis falsi esse, et aliud in persuasione falsi; qui in persuasione falsi sunt, habent in naturali suo aliquam lucem, sed talem quaiis est lux hiemalis; haec lux apparet in altera vita apud illos nivea, sed ut primum lux caelestis in illam incidit, obscuratur, et secundum persuasionis gradum et 2 quale fit opaca instar noctis; hoc quoque patet ab illis cum vivunt in mundo, tunc enim prorsus nihil veri possunt videre, immo ex obscuro seu nocturno falsi eorum, vera illis sicut nihili sunt, et quoque ea irrident; tales coram simplicibus apparent quandoque sicut rationales, nam media luce illa nivea hiemali per ratiocinia dextre confirmare possunt falsa usque ut appareant sicut vera; in persuasione tali plus quam reliqui sunt plures ex eruditis, confirmarunt enim apud se falsa per syllogistica et 3 philosophica, et demum per plura scientifica; tales apud antiquos dicti sunt serpentes arboris scientiae, n. 195- 197; sed hodie dici queunt interiores sensuales absque rationali. [4] Indicium num homo solum sensualis sit, vel num rationalis, est imprimis ex vita ejus; per vitam non intelligitur qualis illa apparet in sermone et in operibus; sed qualis illa est in sermone et in operibus; vita enim sermonis est a cogitatione, et vita operum est a voluntate, utraque ab intentione seu fine; qualis itaque intentio seu finis est in sermone et in operibus, talis est vita, nam sermo absque interiore vita est modo sonus, et opera absque interiore vita est solum motus, illa vita est quae intelligitur cum dicitur quod vita maneat 4 post mortem; si homo rationalis est, ex bene cogitare loquitur et ex bene velle agit, hoc est, ex fide loquitur et ex charitate agit; at si homo non rationalis est, tunc quidem potest simulate agere sicut rationalis et similiter loqui, sed usque nihil vitae ex rationali inest; vita mali enim occludit omnem viam seu communicationem cum rationali, et facit ut mere naturalis et sensualis sit. [5] Sunt duo quae non solum occludunt communicationis viam, sed etiam deprivant hominem facultate ut usquam rationalis fieri possit, est dolus et est profanatio; dolus est instar subtilis veneni quod infectat interiora; et profanatio est quae commiscet falsa veris et mala bonis; ex illis binis prorsus perit rationale; sunt 5 apud unumquemvis hominem bona et vera a Domino recondita ab infantia, quae bona et vera in Verbo "reliquiae" vocantur, de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 6 661, 1050, 1738, 1906, 2284, has 7 infectat dolus et commiscet profanatio; quid profanatio, videatur n. 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289,4601. Ex his indiciis aliquatenus potest sciri quis rationalis homo st et quis sensualis,8. [6] Cum sensualia subjecta sunt rationali, tunc sensualia, ex quibus imaginatio prima hominis, illustrantur a luce quae per caelum a Domino venit, et quoque tunc sensualia disponuntur in ordinem, ut recipiant lucem utque correspondeant; sensualia cum in illo statu sunt, non obstant amplius quin vera et agnoscantur et videantur, removentur ilico quae dissentiunt, et acceptantur quae consentiunt; quae consentiunt, tunc quasi in centris sunt, et quae dissentiunt in peripheriis; quae in centris, quasi attolluntur versus caelum, et quae in peripheriis quasi dependent deorsum; quae in centris sunt, recipiunt lucem per rationale, et apparent cum sistuntur ita visibiles in altera vita, sicut stellulae quae coruscant, et lucem circumquaque spargunt usque ad peripherias, cum diminutione lucis secundum gradus; in talem formam disponuntur naturalia et sensualia cum rationale dominium habet et sensualia subjecta sunt; hoc fit cum homo regeneratur; inde ei status videndi et agnoscendi vera in amplitudine; at cum 9rationale subjectum est sensualibus; tunc contrarium evenit; in medio enim tunc seu in centro sunt falsa et in peripheriis sunt vera; quae in centro, in quodam lumine ibi sunt, sed in lumine fatuo, seu tali quod a carbonario igne exsurgit; in illud influit lumen undequaque ab inferno; hoc lumen est quod vocatur tenebrae, nam utprimum aliquod lucis e caelo in illud influit, vertitur in tenebras. @1 vita quae est in loquela et in actione non apparet$ @2 i elus$ @3 i per$ @4 i hominem$ @5 i enim$ @6 i 660$ @7 i reliquias$ @8 i seu num sensualia subjecta sint rationali vel num rationale subjectum sit sensualibus$ @9 rationalia subjecta sunt$
Arcana Coelestia 4 #5129 Vers. 14, 15. Verum memento mei tecum, quando bene est tibi, et facias quaeso mecum misericordiam, et meminisse facias mei ad Pharaonem, et educas me e domo hac. Quia furto auferendo ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam, quod posuerint me in fovea. "Verum memento mei tecum" significat fidei receptionem: "quando bene est tibi" significat cum correspondentia: "et facias quaeso mecum misericordiam" significat charitatis receptionem: "et meminisse facias mei ad Pharaonem" significat communicationem cum interiore naturali: "et educas me e domo hac" significat liberationem a malis: "quia furto auferendo ablatus sum" significat quod caelestia abalienata sint per malum: "e terra Hebraeorum" significat ab Ecclesia: "et etiam hic non feci quicquam" significat innocentiam: "quod posuerint me in fovea" significat rejectionem inter falsa.
Arcana Coelestia 4 #5130 "Verum memento mei tecum": quod significet fidei receptionem, constat ex repraesentatione "Josephi" qui haec de se dicit, quod sit Dominus quoad caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; et ex significatione "meminisse mei tecum" quod sit fidei receptio, meminisse enim et recordari Domini, non aliunde est quam ex fide, inde "memento mei tecum" est ut recipiat fidem. Cum fide ita se habet: qui illam recipit et qui illam habet, continue est in recordatione Domini, et hoc quoque cum de alia re cogitat aut loquitur, et quoque cum officiis suis publicis aut privatis aut domesticis fungitur, et tametsi nescit quod tunc recordetur Domini; nam recordatio Domini ab illis qui in fide sunt, est universaliter regnans, et quod universaliter regnat, hoc non appercipitur nisi dum cogitatio illuc determinatur: [2] hoc illustrari potest a pluribus apud hominem; qui in amore aliquo est, quicumque sit, is continue cogitat de (e)iis quae amoris illius sunt et hoc tametsi in aliis rebus cogitatione, loquela aut actione est; hoc patet manifeste in altera vita (c)ex sphaeris spiritualibus quae circum 1unumquemque sunt; ex solum sphaeris cognoscuntur ibi omnes in qua fide sunt, et in quo amore, et hoc tametsi prorsus aliud cogitant 2et loquuntur, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 2489, 4464; id enim quod universaliter regnat apud aliquem, hoc producit illam sphaeram et manifestat ejus vitam coram aliis; inde constare potest quid intelligitur per id quod continue cogitandum sit de Domino, de salute, deque vita post mortem; omnes qui in fide sunt ex charitate, hoc faciunt; inde est quod illi non male cogitent de proximo, et quod illis justitia et aequitas in singulis cogitationis, loquelae et actionis; quod enim universaliter regnat, hoc influit in singula, et ducit illa et regit illa; Dominus enim tenet mentem ejus in talibus quae charitatis et inde fidei sunt, et disponit sic singula convenienter; sphaera fidei ex charitate, est sphaera quae regnat in caelo; Dominus enim influit cum amore et per amorem cum charitate, consequenter cum veris quae sunt fidei; inde est quod illi qui in caelo sunt, dicantur in Domino esse. [3] Agitur in his quae nunc sequuntur de renascentia sensualis parti intellectuali subjecti, quod per "pincernam" repraesentatur; et quia de renascentia ejus, de fidei receptione agitur; nam sensuale sicut rationale, per fidem renascitur, sed per fidem in quam influit charitas; nisi charitas influat in fidem et det ei vitam, nusquam fides universaliter regnare potest, nam quod homo amat, hoc regnat, non autem quod solum scit et memoria tenet. @1 unumquemvis$ @2 aut$
Arcana Coelestia 4 #5131 "Quando bene est tibi": quod significet cum correspondentia, constat ex significatione "bene esse tibi", cum agitur de renascentia seu regeneratione exterioris naturalis seu sensualis, quod sit correspondentia, prius enim non ei bene est quam cum correspondet; quid correspondentia, ad finem capitum videatur; est 1 correspondentia sensualium cum naturalibus, et est correspondentia naturalium cum spiritualibus, et est correspondentia spiritualium cum caelestibus, et denique est correspondentia caelestium cum Divino Domino ita est successivum correspondentiarum a Divino usque ad ultimum naturale. [2] Quia aegre potest formari idea de correspondentiis quales sunt, ab illis qui prius de correspondentiis nihil cogitaverunt, ideo paucis dicendum: notum est ex 2philosophia quod finis sit primum causae et quod causa sit primum effectus; ut finis, causa et effectus consequantur et unum agant, oportet ut effectus correspondeat causae, et causa correspondeat fini; sed usque finis non apparet sicut causa, nec causa sicut effectus; ut enim finis producat causam, adsciscet ex regione ubi causa, media administra per quae finis faciet causam; et ut causa producat effectum, adsciscet quoque ex regione ubi effectus, media adminstra per quae causa faciat effectum; haec media administra sunt quae correspondent; et quia correspondent, potest finis esse in causa et agere causam, et causa esse in effectu et agere effectum, consequenter finis per causam agere effectum; aliter vero cum non correspondentia est, tunc finis non habet causam in qua sit, minus effectum in quo sit, sed mutatur et variatur finis in causa, et denique in effectu, secundum formam quam faciunt media administra. [3] Omnia et singula in homine, immo omnia et singula in natura, succedunt sibi sicut finis, causa et effectus, et cum sibi ita correspondent, tunc unum agunt, nam finis tunc est omne in omnibus causae, et per causam omne in omnibus efectus: sicut pro exemplo, cum amor caelestis est finis, voluntas causa, et actio effectus, si correspondentia sit, tunc amor ille influit in voluntatem, et voluntas in actionem, et ita unum agunt, ut actio per correspondentiam sit quasi amor; vel sicut cum fides charitatis est finis, cogitatio causa, et sermo effectus; si correspondentia sit, tunc fides ex charitate influit in cogitationem, et haec in sermonem, ac ita unum agunt, ut sermo per correspondentiam sit quasi finis; ut aurem finis qui est amor aut fides, producat causam quae est voluntas et cogitatio, adsciscet media administra in mente rationali quae correspondebunt, nam absque mediis administris quae correspondeant, non potest finis, 3qui est amor aut fides, utcumque a Domino per caelum influit recipi. Inde patet quod interiora et exteriora hominis, hoc est, rationalia, naturalia et sensualia ejus, in correspondentiam redigenda sint ut recipere possit influxum Divinum, consequenter ut homo possit renasci, et quod prius ei non bene sit. Inde nunc est quod hic per "quando bene est tibi" significatur correspondentia. @1 i enim$ @2 philosophics$ @3 hoc est, amor et fides$
Arcana Coelestia 4 #5132 "Et facias quaeso mecum misericordiam": quod significet charitatis receptionem, constat ex significatione "misericordiae" quod sit amor, de qua n. 3063, 3073, 3120, 5042, hic amor erga proximum seu charitas quia supra n. 5130 de fidei receptione dictum, fides enim et charitas unum facient in sensuali cum hoc renascitur. Quod "misericordia" charitatem significet, est quia omnes qui in charitate, in misericordia sunt, seu qui amant proximum, miserentur ejus quapropter exercitia charitatis per misericordiae opera in Verbo describuntur, ut apud Matthaeum, Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et amicivistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me, xxv 35, 36; et alibi per quod pauperibus, afflictis, viduis, pupillis benefaciendum. [2] Charitas in sua essentia est velle proximo bene et affici bono et pro proximo agnoscere bonum consequenter illos qui in bono sunt, cum differentia quantum in bono; inde charitas quia afficitur bono, afficitur misericordia erga illos qui in miseriis sunt; bonum charitatis hoc in se habet quia descendit ex amore Domini erga universum genus humanum, qui amor est "misericordia" quia omne genus humanum in miseriis constitutum est; apparet 1 misericordia quandoque apud malos qui in nulla charitate sunt, sed est dolor propter quod ipse patitur, est enim erga amicos qui unum secum faciunt, qui cum patiuntur, ipse patitur; haec misericordia non est misericordia charitatis, sed est misericordia amicitiae propter se, quae in se spectata est immisericordia, nam contemnit vel odit omnes alios praeter semet, ita praeter amicos qui unum faciunt secum. @1 i etiam$
Arcana Coelestia 4 #5133 "Et meminisse facias mei ad Pharaonem": quod significet communicationem cum interiore naturali, constat ex significatione "meminisse facere ad aliquem" quod sit communicare; et a repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095 per communicationem cum interiore naturali intelligitur conjunctio per correspondentiam; interius naturale est illud quod recipit ideas veri et boni e rationali et recondit ad usum, consequenter quod immediate cum rationali communicat; exterius autem naturale est illud quod recipit imagines et inde ideas rerum per sensualia e mundo; [2] hae ideae nisi illustrentur ab illis quae in interiore naturali sunt, sistunt fallacias, quae fallaciae sensuum vocantur; in quibus cum homo est, nihil credit 1 nisi quod cum illis concordat, et nisi2 quod illae confirmant, quod fit si non correspondentia sit; et hoc nec fit nisi imbuatur homo charitate, charitas enim est medium uniens quia in bono ejus est vita a Domino, quae vita disponit in ordinem vera, ut forma charitatis seu charitas in imagine existat; haec forma apparet visibilis in altera vita et est ipsa angelica; omnes angeli inde sunt formae charitatis, pulchritudo ejus est ex veris quae fidei, et vita pulchritudinis est ex bono quod charitatis. @1 creditur$ @2 ita$
Arcana Coelestia 4 #5134 "Et educas me e domo hac": quod significet liberationem a malis, constat ex significatione "educere" quod sit liberatio; et a significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 710, 1708, 2048, 2233, 3128, 3652, 3720, 4982, quare in opposito sensu est malum; inde patet quod per "educas me e domo hac" significetur liberatio a malis; sequitur etiam hoc in suo ordine ab illis quae praecedunt; quando in naturali exteriore, de quo hic agitur, recipirur fides, n. 5130, fit correspondentia, n. 5131, et recipitur charitas, n. 5132, et sic communicatio fit cum interiore naturali, n. 5133, Nnc liberatur illud a malis, per quae caeleste quod per "Josephum" repraesentatur, n. 5086, 5087, 5106, abalienatum est, quae abalienatio significatur per quod "furto auferendo ablatus sit", ut mox sequitur; et quoque cum regeneratur naturale per charitatem et fidem, tunc liberatur id" a malis, mala enim tunc 1 separantur et conjiciuntur e centro ubi prius fuerunt, ad peripherias quo lux veri a bono non pertingit; apud hominem separantur ita mala sed usque retinentur, nam prorsus deleri nequeunt; at apud Dominum Qui naturale in Se Divinum fecit, mala et falsa prorsus ejecta et deleta sunt, Divinum enim nihil commune potest habere cum malis (o)et falsis, nec terminari in illis, sicut fit apud hominem, nam Divinum est ipsum Esse boni et veri, quod infinite distat abalienatum a malo et falso. @1 i ibi$
Arcana Coelestia 4 #5135 "Quia furto auferendo ablatus sum": quod significet quod caelestia abalienata sint per malum, constat a repraesentatione "Josephi" qui de se illa dicit, quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106, consequenter caelestia ibi; et ex significatione "furto auferri" quod sit abalienari per malum; "furari" enim est abalienare, et "furtum" est malum quod abalienat, et quoque "furtum" est malum quod vindicat sibi illa quae ibi; furtum significat abalienationem respective ad sedem quam occupat e qua ejicit bona et vera et implet malis et falsis, et furtum significat vindicationem aliorum, cum bona et vera quae in sede illa, sibi attribuit et sua facit, et quoque quando applicat illa malis et falsis; ut sciatur, quid furtum in sensu spirituali, dicendum quomodo se habet cum malis et falsis cum intrant et occupant sedem, et quoque cum vindicant sibi bona et vera quae ibi: [2] homo ab infantia usque ad pueritiam, et quandoque ad primam adolescentiam imbuit bona et vera per instructionem a parentibus et magistris, arripit enim tunc illa et simpliciter credit; status innocentiae promovet, et inaptat illa memoriae, sed locat in primo limine, nam innocentia infantilis et puerilis non est innocentia interna quae afficit rationale, sed est innocentia externa quae solum afficit naturale exterius, n. 2306, 3183, (x)3494, 4563, 4797; cum autem homo provehitur aetate, (c)et incipit cogitare non sicut prius a parentibus et magistris sed a semet, tunc resumit et quasi ruminat illa quae prius didicerat et crediderat, et illa vel confirmat, vel de illis dubitat, vel illa negat; si illa confirmat, indicium est quod in bono sit; si autem negat, indicium est quod in malo sit; si autem de illis dubitat, indicium est quod succedente aetate vel ad affirmativum vel ad negativum accedat; [3] quae homo ut infans prima aetate arripit vel 1 credit, et quae dein vel confirmat, vel de quibus dubitat, vel quae negat, sunt imprimis quod Deus sit, et is unus 2, quod Ille creaverat omnia, quod Ille remuneret illos qui bene agunt et puniat illos qui mala faciunt, quod vita sit post mortem, et quod mali veniant in infernum et boni in caelum, ita quod infernum et caelum sint, quod vita post mortem sit aeterna tum quod quotidie orandum, et hoc humiliter, quod dies sabbati sancte habendi, parentes honorandi, non adulterandum, non occidendum, non furandum, et plura similia; hac haurit et imbui homo ab infantia, at cum incipit ex se cogitare et semet ducere, si talia apud se confirmat, et superaddit plura quae adhuc interior sunt, et vivit secundum illa, tunc bene cum illo est; ast si incipit infringere illa, et tandem negare, utcumque secundum illa propter leges civiles et propter societates in externis vivit, tunc in malo est; [4] hoc malum est quod significatur per "furtum", quatenus id sicut fur occupat sedem ubi prius fuit bonum, et apud plures quatenus id bona et vera quae prius ibi fuerant, aufert et applicat ad confirmanda mala et falsa; Dominus quantum possibile est, bona et vera infantiae tunc removet a sede illa et versus interiora retrahit, ac illa in interiore naturali reponit in usum; haec bona et vera in interiore naturali reposita in Verbo significantur per reliquias 3, de quibus n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1738, 1906, 2284; at si malum furatur ibi bona et vera et applicat illa ad confirmanda mala et falsa, imprimis si ex dolo, tunc reliquias illas consumit, nam tunc commiscet mala bonis et falsa veris, usque adeo ut separari nequeant, et tunc actum est cum homine. [5] Quod per "furtum" talia significentur, constare potest ex sola applicatione furti ad illa quae vitae spiritualis sunt; in vita 4 spirituali non aliae opes sunt quam cognitiones boni et veri, nec aliae possessiones et hereditates quam felicitates vitae quae ex bonis et inde veris, illa furari, sicut supra dictum, est "furtum" in sensu spirituali; quapropter per furta in Verbo non aliud in sensu interno significatur, ut apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce volumen volans,... tum dixit ad me, Haec maledictio, exiens super facies totius terrae, nam omnis furans hinc, sicut illa innocens, et omnis pejerans sicut illa innocens: ejeci illam,... ut ingrediatur in domum furis, et in domum pejerantis per nomen Meum pro mendacio; et pernoctet in domo ejus, et consumat eam, et ligna ejus et lapides ejus, v 1-4; malum quod aufert reliquias boni significatur per "furantem et per domum furis", et falsum quod aufert reliquias veri significatur per "pejerantem et domum pejerantis"; "facies totius terrae" pro universa Ecclesia; ideo dicitur 5 quod "maledictio illa consumet domum, et ligna ejus et lapides ejus", "domus" est mens naturalis seu homo quoad illam, n. 3128, 3538, 4973, 5023; "ligna" sunt bona ibi, n. 2784, (x)2812, 3720, 4943; et "lapides" sunt vera, n. 643, 1298, 3720. [6] Profanatio et inde ablatio boni et veri in spirituali sensu significatur per factum Achanis, quod sumpserit de devotis togam Shinearis, ducentos siclos argenti, et linguam auri, et abscondiderit illa sub 6 terra in medio tentorii sui; quapropter ille lapidatus, et omnia combusta 7, de quibus ita 8 apud Joshuam, Jehovah ad Joshuam, Peccavit Israel, transgressi sunt foedus Meum quod praecepi illis, et sumpserunt de devotione, furati sunt, mentiti, et posuerunt inter vasa sua, vii 11, 21, 25; per "devota" significabantur falsa et mala, quae nequaquam commiscenda essent sanctis; "toga Shinearis, sicli argenti et lingua auri" (o)in sensu spirituali sunt species falsi; "recondere illa sub terra in medio tentorii" significabat commixtionem cum sanctis; quod "tentorium" sit sanctum videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312, 9 4128, 4391, 4599; haec significata sunt per quod "furati sint mentiti, et posuerint inter vasa sua", "vasa" enim sunt (o)sancta ver n. 3068, 3079, 3316, 3318: [7] apud Jeremiam, 10Exitum Esavi adducam super eum, tempus visitabo eum; si vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent racemationes? si fures in nocte, corrumpentne sufficientiam? Ego denudat Esavum, revelabo occulta ejus, et abscondi non poterit; devastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non ille, xlix 8-10; "Esau" pro malo amoris sui cui falsa adjuncta, n. 3322; quod id malum consumat reliquias boni et veri, significatur per quod "fures in nocte corrumpant sufficientiam" et quod "devastatum sit semen ejus, fratre ejus, et vicini ejus, (o)et non ille"; "semen" pro veris quae sunt fide ex charitate, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373, "fratre" pro bonis quae charitatis, n. 367, 2508, 2524, 2360, 3160, 3303, 3459, 3815, 4121, 4191, "vicini" pro adjunctis et affinibus veris et boni quae ejus. [8] Similiter de Esavo apud Obadiam, Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris; nonne furabuntur quod illis satis? si vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent racemos? vers. 5; "vindemiatores" pro falsis quae non ex malo, per illa falsa non consumuntur bona et vera [in] interiore naturali apud hominem a Domino reposita, hoc est, "reliquiae", sed per falsa ex malis, quae 11 furantur vera et bona, et (o)quoque ad confirmanda mala et falsa per applicatione sinistras adhibentur: apud Joelem, Populus magnus [et] validus,... sicut heroes current, sicut viri belli, conscendent murum, ac quilibet in viis suis pergent;... in urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut fur, ii 7, 9; "populus magnus et validus" pro falsis pugnantibus contra vera, n. 1259 1260, et quia pugnant valide destruendo vera, dicuntur "heroes et sicut viri belli"; "urbs per quam dicuntur discurrere" pro doctrinalibus veri, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; "domus in quas ascendent" pro bonis quae destruunt, n. 710, 1708, 2048, 2233, 3128, 3652, 3720, 4982; "fenestrae per quas ingredientur" pro intellectualibus et inde ratiociniis, n. 655, 658, 3391, inde comparantur "furi" quia occupant sedem ubi prius vera et bona: [10] apud Davidem, Cum tu oderis disciplinam, et rejicis verba Mea post te, si videris furem curris cum eo, et cum adulteris pars tua; os tuum aperis 12 ad malum, et lingua tua nectis dolum, Ps. l 17-19; ibi de impio, "currere cum fure" pro abalienare a se verum per falsum: [11] in Apocalypsi, Non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex scortationibus suis, ix 21; "homicidia" pro malis quae destruunt bona, "incantationes" pro falsis inde quae destruunt vera, "scortationes" pro falsificatis veris, "furta" pro abalienatis inde bonis: [12] apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, qui non est ingrediens per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingreditur 13 per januam, pastor est ovium.... Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet; fur non velint nisi ut furetur, et mactet et perdat, x 1, 2, 8-10; "fur" hic etiam pro malo meriti, nam qui aufert Domino quod 14 Ipsius est, et sibi vindicat, "fur" dicitur; hoc malum quia claudit viam, ne bonum et verum a Domino influat, dicitur "mactare et perdere": simile per non furaberis in decalogo, Deut. v 17 [A.V. 19], significatur, n. 4174. Ex his constare potest quod per leges de furtis in Ecclesia Judaica latis, in sensu spirituali significatur, ut Exod. xxi 16, xxi 37 [A.V. xxii 1]; xxii 1-3 [A.V. 2-4]; Deut. xxiv 7; omnes enim leges ibi e mundo spirituali quia traxerunt 15 originem, correspondent legibus ordinis quae in caelo. @1 et$ @2 unus sit$ @3 vocantur reliquiae$ @4 i enim$ @5 dicit I$ @6 in$ @7 i sunt$ @8 quo$ @9 AI i 3391, perhaps 3439 was meant$ @10 Exitium$ @11 haec$ @12 operis I$ @13 ingrediens est$ @14 quae I$ @15 A d trahunt, i traxerunt$
Arcana Coelestia 4 #5136 "E terra Hebraeorum": quod significet ab Ecclesia, quod nempe caelestia abalienata sint per malum, constat a significatione terrae Hebraeorum" quod sit Ecclesia; terra Hebraeorum hic est terra Canaan, nam inde Josephum ablatus est. Quod per "terram Canaanem" in Verbo significetur Ecclesia, est quia ibi ab antiquissimo tempore fuerat Ecclesia, primum Ecclesia Antiquissima quae (o)fuit ante diluvium, dein Ecclesia Antiqua quae (o)fuit post diluvium, postea Ecclesia Judaica; utque Ecclesia Judaica ibi institueretur, mandatum est Abramo ut illuc ex Syria se conferret, et ibi promissum quod posteritati ejus daretur illa terra in hereditatem; inde est quod per "terram" in Verbo significetur Ecclesia, et per "universam terram ut passim legitur, universa Ecclesia, et quoque per "novum caelum et novam terram" Ecclesia nova interna et externa: [2] causa quod ibi Ecclesia continuata ab antiquissimo tempore fuerit, erat quia homo Antiquissimae Ecclesiae qui caelestis, talis erat ut in omnibus singulis quae in mundo et super terra, viderit repraesentativum regni Domini; objecta mundi et telluris erant ei media cogitandi de caelestibus, inde omnia repraesentativa et significativa quae postea in Ecclesia Antiqua nota fuerunt, ortum duxerunt, collecta enim fuerunt ab illis qui intelliguntur per Hanoch, et conservata in usum posteritatum, n. 519, 521, 2896, inde factum quod singula loca et quoque singuli montes et fluvii in terra Canaane ubi habitabant antiquissimi, repraesentativi facti sint, et quoque omnia regna circumcirca; et quia Verbum non potuit aliter conscribi quam [per] repraesentativa et significativa, etiam locorum, ideo propter illum finem Ecclesia succesive conservata est in terra Canaane; at post Adventum Domini aliunde translata et quia tunc repraesentativa abolita sunt; ex his patet quod per terram (o)Canaanem, quae hi vocatur terra Hebraeorum, significetur Ecclesia. [3] Sed videantur qua de his prius allata sunt, nempe quod Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, in terra Canaane fuerit, n. 567, 3686, 4447, 4454: quod pars Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, ibi fuerit, n. 3686, 4447 quod etiam (o)Altera Antiqua Ecclesia quae dicta Hebraea n. 4516, 4517 quod Abram ideo illuc ire jussus sit, et data posteri ejus, n. 3686, 4447: quod ex eo terra Canaan repraesentaverit regnum Domini, p. 1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447 et quod inde sit quod per terram in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1261, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 3355, 4447, 4535.
Arcana Coelestia 4 #5137 "Et etiam hic non feci quicquam": quod significet innocentiam, constare potest absque explicatione, nam "non facere aliquid mali" est innocentiae.
Arcana Coelestia 4 #5138 "Quod posuerint me in fovea": quod significet rejectionem inter falsa, constat ex significatione "foveae" quod sit falsum, de qua n. 4728, 4744, 5038: supra de malo actum, quod nempe caelestia abalienata sint per malum, n. 5134, 5135; hic agitur de falso, ubi enim in Verbo dicitur de uno, etiam dicitur de altero, nempe ubi de malo etiam de falso, quia ubi de bono ibi de vero, ex causa ut conjugium sit in singulis Verbi; conjugium enim caeleste est boni et veri, at conjugium infernale est mali et falsi; ubi enim 1 malum est, ibi est falsum; se adjungit falsum malo sicut uxor marito; et ubi bonum est, ibi est verum, quia (t)se conjungit verum bono sicut uxor marito; inde ex vita sciri potest qualis est fides, nam bonum est vitae et verum est fidei, et 2 vicissim malum et falsum; quod conjugium sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 f. @1 etiam$ @2 ita$
Arcana Coelestia 4 #5139 Vers. 16-19. Et vidit princeps pistorum, quod bonum interpretatus, et dixit ad Josephum, Etiam ego in somnio meo, et ecce tria canistra perforata super capite meo. Et in canistro supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris, et avis edens ea e canistro desuper capite meo. Et respondit Joseph, et dixit, Haec interpretatio ejus, tria canistra tres dies illa. In adhuc tribus diebus, extollet Pharaoh caput tuum e super te, et suspendet temet super ligno, et edet avis carnem tuam e super te. "Et vidit princeps pistorum" significat apperceptionem sensualis parti voluntariae subjecti: "quod bonum interpretatus" significat quid contingeret: "et dixit ad Josephum" significat perceptionem caelestis in naturali: "Etiam ego in somnio meo" significat praedictionem: "et ecce tria canistra" significat voluntariorum successiva: "perforata super capite meo" significat absque terminatione alicubi in medio: "et in canistro supremo" significat voluntarii intimum: "ab omni cibo Pharaonis" significat plenum bono caelesti pro nutriendo naturali: "opere pistoris" significat secundum omnem usum sensualis: "et avis edens ea e canistro desuper capite meo" significat falsum ex malo quod consumeret illud: "et respondit Joseph, et dixit" significat revelationem a perceptione a caelesti in naturali: "Haec interpretatio ejus" significat quid in se haberet: "tria canistra" significat voluntariorum successiva: "tres dies illa" significat usque ad ultimum: "in adhuc tribus diebus" significat quod in ultimo: "extollet Pharaoh caput tuum e super te" significat conclusum ex praeviso: "et suspendet te super ligno" significat rejectionem et damnationem: "et edet avis carnem tuam e super te" significat quod falsum mali consumet illa quae sunt istorum sensualium.
Arcana Coelestia 4 #5140 "Et vidit princeps pistorum": quod significet apperceptionem sensualis parti voluntariae subjecti, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2807 3764, 4723; et a significatione "principis pistorum" quod sit in generi sensuale parti voluntariae subjectum, ita sensualia illa, de qua n. 5078, 5082.
Arcana Coelestia 4 #5141 "Quod bonum interpretatus": quod significet quid contingeret, constat ex significatione "interpretari" quod sit quid in se haberet, seu quid inesset, de qua supra n. 5093, 5105, 5107, 5121, ita quoque quid contingeret; "quod bene contingeret", est apperceptio ex sensuali, quae apperceptio est respective obscura; datur actualiter apperceptio ex sensuali seu exteriore naturali, et apperceptio ex interiore naturali, et apperceptio ex rationali; cum enim homo in interiore cogitatione ex affectione est et abducit mentem a sensualibus et corpore, tunc est in apperceptione 2 rationali, quiescunt enim tunc quae infra sunt, seu quae externi hominis, et homo tunc paene in suo spiritu est; cum autem homo in exteriore cogitatione est, ex causis quae in mundo existunt, tunc apperceptio ejus est ex naturali interiore rationale quidem influit, sed non cum aliqua affectionis vita; at cum homo in voluptatibus est inque jucundis amoris mundi et quoque amoris sui, tunc apperceptio ex sensuali est; vita ejus tunc in externi seu in corpore est, et non "admittit plus" ab interioribus quam quantum moderetur eruptiones in inhonesta et indecora; sed quo exterior est apperceptio, eo obscurior est, nam exteriora sunt communia respective, innumerabilia enim interiora apparent ut unum in exteriore. @1 quod quia bene contingeret sensuali parti intellectuali subjecto, etiam bene sibi foret, appercepit,$ @2 perceptione$
Arcana Coelestia 4 #5142 "Et dixit ad Josephum": quod significet perceptionem, caelestis in naturali, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex repraesentatione "Joseph quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106.
Arcana Coelestia 4 #5143 "Etiam ego in somnio meo": quod significet praedictionem constat ex significatione "somnii" quod sit praedictio de eventu, de qua n. 5092, 5104, 5112.
Arcana Coelestia 4 #5144 "Et ecce tria canistra": quod significet voluntariorum successiva, constat ex significatione "trium" quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495, 5114, 5122, ita successivum; et ex significatione "canistrorum" quod sint voluntaria; quod "canistra" sint voluntaria, est quia sunt vasa continentia ciborum et quia "cibi" significant bona caelestia et spiritualia, et haec sunt voluntatis; omne enim bonum pertinet ad voluntatem, et omne verum ad intellectum; ut primum 1 aliquid ex voluntate procedit, percipitur ut bonum: in praecedentibus actum est de sensuali parti intellectuali subjecto quod repraesentatum est per "pincernam"; hic nunc agitur de sensuali parti voluntariae subjecto" quod repraesentatur per "pistorem", videatur 2 n. 5077, 5078, 5082; [2] intellectualium successivum seu continuum repraesentatum est per "vitem, ejus tres propagines, flores, botros, uvas", et tandem verum quod intellectualis per "scyphum", n. 5120; voluntariorum autem successivum repraesentatur per "tria canistra super capite, in quorum supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris": per voluntariorum successivum intelligitur successivum ab intimis apud hominem usque ad extimum ejus, in quo est sensuale; sunt enim gradus quasi scalae ab intimis ad extima, n. 5114, in intimum influit bonum a Domino, et hoc per rationale in naturale interius, et inde in naturale exterius seu sensuale, distincte quasi per gradus scalae et in quovis gradu qualificatur secundum receptionem; sed quomodo ulterius cum hoc influxu et ejus successivo se habet, in sequentibus dicetur. [3] "Canistra" seu corbes significant voluntaria, quatenus ibi sunt bona, etiam alibi in Verbo; ut apud Jeremiam, Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duo corbes ficuum, constituti coram templo Jehovae;... in uno corbe ficus bonae valde, sicut ficus primitias ferentium; at in altero corbe ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia, xxiv 1-3; hic corbis alia voce in lingua originali significans voluntarium in naturali, "ficus quae in (o)uno corbe" sunt bona naturalia, quae autem in altero sunt 3 mala naturalia: apud Mosen, Cum veneris in terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi,... sumes de primitiis omnis fructus terrae, quas adduces de terra tua,... et pones in calatho, et ibis ad locum quem elegerit Jehovah;... tunc accipiet sacerdos calathum e manu tua 4, et statuet illum ante altare Jehovae Dei tui, Deut. xxvi 1-4; "calathus" etiam alia voce significans voluntarium novum in parte intellectuali; "primitiae fructus terrae" sunt bona quae inde: [5] apud eundem, Ad sanctificandum Aharonem et filios ejus, acciperet Moses panem azymorum et placentas azymorum mixtas oleo, et lagana azymorum, uncta oleo, similam triticorum faceret ea; et poneret ea super canistro uno, et appropinquare faciet 5 ea in canistro. Comedet Aharon et filii ejus carnem arietis et panem in canistro ad ostium tentorii conventus, Exod. xxix 2, 3, 32; "canistrum" ibi eadem voce qua canistrum in hoc capite significans voluntarium, in quo bona quae significantur per "panem, placentas, oleum, lagana, similam, (o)tritica"; per voluntarium intelligitur continens, nam bona a Domino influunt in formas interiores hominis, sicut in sua vasa, quae (o)formae si dispositae sint 6 ad receptionem, sunt "canistra" in quibus illa bona: [6] apud eundem, Cum inauguraretur Naziraeus, accipiet canistrum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum et libaminibus eorum;... arietem etiam faciet sacrificium pacificorum Jehovae, praeter canistrum azymorum;... et accipiet sacerdos armum coctum de ariete, et placentam unam azymam e canistro, et laganum azymi unum, et dabit super manum Naziraei,... et agitabit ea agitatione coram Jehovah, Num. vi 15, 17, 19 [20]; ibi etiam "canistrum" pro voluntario ut continente; "placentae, lagana, oleum, minhah, armus coctus de ariete" sunt bona caelestia quae repraesentabantur; "Naziraeus" enim repraesentabat caelestem hominem, n. 3301. [7] Eo tempore 7 similia quae ad cultum, portabantur in canistris seu calathis, sicut etiam haedus caprarum a Gideone quem eduxit ad angelum sub quercu, Jud. vi 19; et hoc ex causa quia "canistra et calathi" repraesentabant continentia, et quae in illis erant, contenta. @1 i enim$ @2 i supra$ @3 n. 217, 5113, et in opposito sensu$ @4 ejus AI$ @5 appropinquaret I, appropinquabit A: see no. 9986$ @6 sunt$ @7 Tunc temporis$
Arcana Coelestia 4 #5145 "Perforata 4 super capite meo": quod significet absque terminatione alicubi in medio, constat ex significatione "perforati" quod sit apertum a summo ad imum, ita non clausum, proinde absque terminatione alicubi in medio; et ex significatione "capitis" quod sint interiora imprimis voluntariorum; "in capite" enim sunt omnes substantiae et formae in principiis, quapropter illuc tendunt et ibi se sistunt omnes sensationes, (c)et inde descendunt et se derivant omnes actus; quod facultates mentis ibi sint, quae nempe sunt intellectus et voluntatis, patet; quapropter per "caput" interiora significantur; canistra illa" repraesentabant illa quae in capite. [2] Agitur hic nunc de sensualibus parti voluntariae subjectis, et significatur per "canistra perforata super capite" quod interiora absque terminatione alicubi in medio essent, quapropter etiam sensualia illa rejecta et damnata sunt, ut sequitur; sed dicendum quid intelligitur per absque terminatione alicubi in medio; interiora apud hominem sunt distincta in gradus et in quodlibet gradu sunt terminata et per terminationem separata ab inferiore gradu, sic ab intimo ad extimum; primum gradum constituit interius rationale, in eo 2 sunt angeli caelestes, seu in eo 2 est caelum intimum aut 3 tertium; alterum gradum facit rationale exterius, in eo 2 sunt angeli spirituales, seu in eo 2 est caelum medium aut 3 secundum; tertium gradum facit naturale interius, in eo 2 sunt spiritus boni, seu caelum ultimum aut primum; quartum gradum facit naturale exterius seu sensuale; in eo 2 est homo; [3] hi gradus apud hominem distinctissimi sunt; inde est quod homo quoad interiora, (o)si in bono vivit, sit caelum in minima forma, seu quod interiora ejus correspondeant tribus caelis; et inde est quod (o)homo post mortem, si vitam charitatis et amoris vixerit, possit transferri usque in tertium caelum; sed ut talis sit, necessum est ut omnes gradus apud illum bene terminati sint, ac ita per terminationes inter se distincti; et tum terminati sunt seu per terminationes inter se distincti 4, tunc unusquisque gradus planum est 5 in quo quiescit, et ubi recipitur bonum quod a Domino influit, absque (o)illis ut planis bonum non recipitur, sed transfluit sicut per cribrum aut sicut per "canistrum perforatum", usque ad sensuale, et ibi quia absque aliqua directione in via, vertitur in (o)spurcum, quod apparet illis qui in eo sunt ut bonum, nempe in jucundum amoris sui et mundi, consequenter in jucundum odii, vindictae, crudelitatis, adulterii, avaritiae, aut in merum voluptuosum et luxuriosum; hoc fit si voluntaria apud hominem sunt 6 absque terminatione alicubi in medio, aut si sunt 6 perforata. [4] Num terminationes sint, et inde plana, etiam sciri potest; perceptiones boni et veri, ac conscientiae id indicant; apud illos qui perceptiones boni et veri habent, sicut angeli caelestes, terminationes sunt a primo gradu ad ultimum; absque terminationibus singulorum graduum tales perceptiones dari nequeunt; de perceptionibus illis videatur n. 125, 202, 495, 503, 511, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1383, 1384, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831; apud illos qui conscientiam habent, sicut angeli spirituales, etiam terminationes sunt, sed ab altero gradu, seu 7 a tertio ad ultimum; primus gradus illis est clausus; ab altero gradu aut 8 tertio dicitur quia conscientia est duplex, interior et exterior; conscientia interior est boni et veri spiritualis, conscientia exterior est justi et aequi, ipsa conscientia est planum interius, in quo terminatur influxus Divini Boni; at qui non conscientiam habent, illi non habent aliquod planum interius quod recipit influxum; bonum apud illos transfluit usque ad exterius naturale seu naturale sensuale, et ibi vertitur, ut dictum, in spurca jucunda; apparet his quandoque dolor sicut conscientiae, sed non est conscientia, est dolor ex privatione jucundi sui, sicut honoris, lucri, famae, vitae, voluptatum, amicitiae talium, et hoc est inde quia terminationes sunt in talibus jucundis; ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per canistra perforata". [5] In altera vita imprimis dignoscitur num apud hominem voluntaria terminata fuerint vel non terminata; apud quem terminata fuerunt, est zelus pro bono et vero spirituali, vel pro justo et aequo, illi enim bonum fecerant propter bonum vel propter verum, et justum egerant propter justum aut aequum, non propter lucrum, honorem, et similia; omnes illi apud quos voluntaria interiora terminata fuerunt, elevantur ad caelum, nam Divinum influens (c)eos ducere potest; at omnes illi apud quos voluntaria interiora non terminata fuerunt, se ferunt in infernum, nam transfluit Divinum et vertitur in infernale, sicut cum 9 solis calor incidit in foeda excrementa, unde putor graveolens; consequenter omnes illi qui conscientiam habuerunt, salvantur, at qui nullam habuerunt, non salvari possunt. [6] Tunc perforata seu non terminata dicuntur voluntaria, cum nulla est affectio boni et veri, aut 10 justi et aequi, sed cum haec pro vili aut pro nihilo habentur respective, (o)aut aestimantur solum captandi lucri aut honoris causa; affectiones sunt quae terminant et quae claudunt, quapropter etiam vocantur vincula, affectiones boni et veri vincula interna, et affectiones mali et falsi vincula externa, (o)n. 3835; nisi affectiones mali et falsi forent vincula, insaniret homo, (o)n. 4217, insaniae enim non aliud sunt quam solutiones talium vinculorum, ita non terminationes in illis; sed quia his non sunt vincula interna, ideo insaniunt intus quoad cogitationes et affectiones, moderantibus vinculis externis quae sunt affectiones lucri, honoris, famae (o)propter illa, et inde timores legis et vitae, ne erumpant; hoc repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica per quod In domo mortui 11 omne vas apertum, super quo non operculum panniculus, immundum esset, Num. xix 15; [7] similia etiam per 12 opera foraminosa significantur apud Esaiam, Erubescent facientes linum sericorum, et texentes foraminosa opera; et erunt fundamenta ejus contusa; omnes facientes mercedem stagna animae, xix 9, 10: et per foramina apud Ezechielem, Spiritus introduxit prophetam ad portam atrii, ubi vidit 13, cum ecce foramen unum in pariete; et dixit ad illum 14, [Fili hominis] perfora age parietem, perforavit itaque parietem, cum ecce ostium unum; tunc dixit ad illum, Intra et vide abominationes quas illi faciunt hic; cum intravit et vidit, ecce omnis effigies reptilis et bestiae, abominatio, et omnia idola domus Israelis depicta super pariete circumcirca seq. viii 7- 10. @1 AV has "white baskets"; in m "or full of holes"; RV has "baskets of white bread", Sch corbes similaganeorum (panum). Heb is [ ] (hori), either from [ ] (hawar) "to be white", [ ] (hur) "to bore", or [ ] (harar) "to burn or roast".$ @2 quo$ @3 seu$ @4 i sunt$ @5 habet$ @6 sint$ @7 aut$ @8 i a$ @9 dum$ @10 tum$ @11 Apud mortuum$ @12 i foramina et$ @13 vidi$ @14 me and first person for third in rest of quotation.$
Arcana Coelestia 4 #5146 "Et in canistro supremo: quod significet voluntarii intimum, constat ex significatione "canistri" quod sit voluntarium, de qua supra n. 5144; et ex significatione "supremi" quod sit intimum, de qua n. 2148, 3084, 4599: quod supremum sit intimum, est quia interiora apud hominem qui in spatio est, apparent ut superiora, et exteriora ut inferiora; at cum exuitur idea spatii, ut fit in caelo et quoque in interiore cogitatione hominis, tunc exuitur idea alti et profundi, nam altum et profundum est ex idea spatii; immo in interiore caelo nec est idea interiorum et exteriorum, quia huic ideae etiam aliquid spatii adhaeret, sed est idea status perfectioris et imperfectioris interiora enim in statu perfectiore sunt quam exteriora, quia interiora propiora sunt Divino, et exteriora remotiora inde; haec causa est quod supremum significet intimum. Sed usque nullus, capere potest quid interius respective ad exterius nisi sciat quomodo se habet cum gradibus, de quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 5145; homo de interiore et inde perfectiore non alium conceptum habet quam qualem de puriore in continua diminutione; sed purius et crassius datur in uno et eodem gradu, tam secundum extensionem et compressionem quam secundum determinationes et quoque secundum insertiones homogeneorum aut heterogeneorum; quia talis idea est de interioribus hominis, nequaquam aliter capi potest quam quod exteriora cohaereant interioribus continenter, et sic prorsus unum agant; at si genuina idea de gradibus formatur, tunc capi potest quomodo interiora et exteriora inter se distincta sunt, (c)et quod ita distincta ut interiora existere et subsistere possint absque exterioribus, at exteriora nullatenus absque interioribus; tum capi potest quomodo se habet cum correspondentia interiorum in exterioribus, ut et quomodo exteriora repraesentare possunt interiora: illa causa 1 est quod eruditi non nisi quam hypothetice de commercio animae et corporis disserere possint, immo etiam quod plures eorum credant in corpore vitam esse et sic moriente corpore etiam quoad interiora propter cohaerentiam morituros, cum tamen solum exterior gradus est qui moritur, interiore tunc superstite et vivente. @1 i quoque$
Arcana Coelestia 4 #5147 "Ab omni cibo Pharaonis": quod significet plenum bono caelesti pro nutriendo naturali, constat ex significatione "cibi" quod sit bonum caeleste, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, et quoque naturale in communi, nam interius 1 et exterius naturale unum faciunt cum correspondent; et quia cibus est pro nutritione, significatur per "ab omni cibo Pharaonis" plenum bono caelesti pro nutriendo naturali. Dicitur quod in canistro supremo ille cibus esset, et per id significatur quod voluntarii intimum bono caelesti plenum esset; influit enim bonum a Domino per intimum hominis, et inde per gradus sicut scalae ad exteriora; intimum enim in perfectissimo statu est respective, quapropter illud immediate recipere potest bonum a Domino, non ita inferiora; si inferiora reciperent bonum a Domino immediate, vel obscurarent illud, vel perverterent, nam imperfectiora sunt respective. [2] Quod influxum boni caelestis a Domino et ejus receptionem attinet, sciendum quod voluntarium hominis recipiat bonum, et intellectuale ejus recipiat verum, et quod intellectuale nequaquam recipere verum possit ut ei approprietur, nisi simul voluntarium recipiat bonum, ita quoque vicissim; unum enim influit sic in alterum, et disponit alterum ad recipiendum; intellectualia comparari possunt formis quae continue variantur, et voluntaria harmoniis resultantibus ex variatione, consequenter vera possunt comparari variationibus et bona jucundis inde; et quia cum veris et bonis eminenter ita quoque se habet, constare potest quod unum dari absque altero nequeat, tum quod [non] produci unum nisi per alterum possit. [3] Quod cibus significet bonum caeleste, est quia angelorum cibi non aliud sunt quam bona amoris et charitatis, ex (c)iis non modo vivificantur sed etiam recreantur; bona illa actu seu exercitia imprimis sunt illis recreationi, sunt enim desideria eorum; quod desideria quae actu obtinentur, recreationi et vitae sint, notum est. Quod talia cedant nutritioni spiritui hominis, quando cibi materiales nutritioni ejus corpori, etiam constare potest ex eo quod cibi absque jucundis parum conducant, sed cum jucundis nutriant; jucunda sunt quae aperiunt meatus seu ductus qui recipiunt et devehunt in sanguinem, injucunda autem claudunt; jucunda illa apud angelos sunt bona amoris et charitatis, quae quod sint cibi spirituales, qui correspondent cibis terrestribus, inde concludi potest; sicut "cibi" sunt bona, ita "potus" sunt vera. In Verbo multis in locis nominantur cibi; [4] qui sensum internum non novit, non aliter scire potest quam quod ibi cibi vulgares intelligantur, sed sunt ibi spirituales; ut apud Jeremiam, Omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad recreandum animam, Thren. i 11: apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv 1: apud Joelem, Propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a fulminatore veniet; nonne coram oculis nostris cibus excisus est? e domo Dei nostri laetitia et gaudium? putrefacta sunt grana sub glebis suis, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, quia exaruit frumentum, i 15-17: apud Davidem, Horrea 2 nostra plena, depromentia de cibo ad cibum, greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris,... non clamor in vicis nostris; beatus populus cui sic, Ps. cxliv 13-15: apud eundem, Omnia 3 Te exspectant, ut des cibum eorum tempore suo, das illis colligunt, aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 27, 28; [5] in his locis cibus caelestis et spiritualis in sensu interno intelligitur, cum in sensu litterae cibus materialis; inde patet quomodo sibi correspondent interiora et exteriora Verbi, seu quae inibi sunt spiritus et quae sunt litterae, ut 4 quod dum homo intelligit illa secundum sensum litterae, angeli apud illum intelligant eadem secundum sensum 5 spiritualem; ita Verbum conscriptum est ut non modo generi humano sed etiam caelo inserviat, quapropter omnes voces ibi sunt significativae rerum caelestium, et omnes res repraesentativae earum, et hoc usque ad minimam iotam. [6] Quod "cibus" in sensu spirituali sit bonum, etiam Dominus manifeste docet, apud Johannem, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi 27: apud eundem, Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, vi 55; "caro" est Divinum Bonum, n. 3813, et "sanguis" est Divinum Verum, n. 4735 et apud eundem, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis; dicebant discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? Dixit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, iv 32-34; "facere voluntatem Patris, et perficere Ipsius opus" est Divinum Bonum actu seu exercitio, quod in genuino sensu est "cibus", ut supra dictum. @1 interius enim$ @2 A transposes this and following reference$ @3 See note p. 715$ @4 et$ @5 A d internum, i spiritualem$
Arcana Coelestia 4 #5148 "Opere pistoris": quod significet secundum omnem usum sensualis, constat a significatione "operis" quod sit secundum omnem usum, de qua sequitur; et ex significatione "pistoris" quod sit sensuali parti voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082: quod "opus" sit usus, est quia praedicatur de voluntario, seu de sensuali parti voluntariae subjecto; quicquid per id fit et vocari potest "opus", erit usus; omni opera charitatis nec aliud sunt, nam opera charitatis sunt opera ex voluntate, (o)quae usus.
Arcana Coelestia 4 #5149 "Et avis edens ea e canistro desuper capite": quod significet falsum ex malo quod consumeret, constat ex significatione "avis" quod sint intellectualia et quoque cogitationes, proinde quae inde sunt, nempe in genuino sensu vera cujusvis generis, et 1 in opposito (o)sensu falsa, de qua n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 3219; ex significatione "edere" quod sit consumere; vox etiam edere in lingua originali denotat consumere; et ex significatione "canistri" quod sit voluntarium, de qua n. 5144, 5146, hic malum ex voluntario quia "canistrum pertoratum", n. 5145; inde sequitur quod per "avis edens 2 e canistro desuper capite" significetur falsum ex malo quod consumeret. [2] Est 3 falsum duplicis originis, nempe falsum doctrinae, et falsum mali; falsum doctrinae non consumit bona, nam homo in falso doctrinae potest esse et tamen in bono; inde est quod salventur ab omni doctrina, etiam gentiles; at falsum mali 4 est quod consumit bona; ipsum malum est oppositum bono, at per se non consumit bona sed per falsum, nam falsum impugnat vera quae sunt boni, vera enim sunt quasi antemuralia intra quae bonum; per falsum antemuralia oppugnantur, quibus oppugnatis bonum devotioni datur. [3] Qui non novit quod "aves" significent intellectualia, non scire aliter potest quam quod ubi aves nominantur in Verbo, sint vel aves quae intelliguntur, vel quod per aves fiant comparativa qualia in communi sermone; quod "aves" sint illa quae intellectualium sunt, sicut cogitationes, ideae, (o)ratiocinia, principia, proinde vera vel 5 falsa, nemo scire potest 6quam ex sensu interno; sicut apud Lucam, Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitaverint in ramis ejus, xiii 19; "aves 7 caeli" ibi pro veris: [4] apud 8 Ezechielem, Evadet in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnes avis cujuscumque alae, in umbra ramorum illius habitabunt,xvii 23; "avis cujuscumque alae" pro veris (o)omnis generis: apud eundem, Asshur cedrus in Libano, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6; "aves caelorum" (o)similiter pro veris: [5] apud eundem, Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13; "avis caelorum" pro falsis: apud Danielem, Nebuchadnezzar videns in somnio, ecce arbor in medio terrae,... sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, iv 7, 9, 11, 18 [A.V. 10, 12, 14, 21]; [6] "aves caeli" (o)etiam ibi pro falsis: apud Jeremiam, Vidi, cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, iv 25; "non homo" pro non bonum, n. 4287, "aves caeli quae avolarunt" pro veris quod dissipata: apud eundem, Ab ave caelorum usque ad bestiam, avolarunt, abiverunt, ix 9 [A.V. 10]; similiter: apud Matthaeum, Exivit seminans ad seminandum, et alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt [ea], xiii 3, 4; ibi "aves caeli" pro (o)ratiociniis, et quoque pro falsis: similiter in pluribus aliis locis. @1 at$ @2 i ea$ @3 This sentence is written at end of number in A, but marked for insertion here.$ @4 ex malo$ @5 aut$ @6 nisi$ @7 avis I$ @8 A i here ref. from Matth. and then the two from Jer. as below.$
Arcana Coelestia 4 #5150 "Et respondit Joseph et dixit" quod significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali, constat ex significatione "respondere et dicere" quod sit revelatio ex perceptione, de qua supra n. 5121 et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; quod "Josephus" hic sit caeleste in naturali, est quia de naturali agitur. Cum caelesti et spirituali ita se habet: ipsum caeleste et ipsum spirituale quod in caelum a Divino Domini influit habitat principaliter in interiore rationali, ibi enim formae perfectiores sunt et ad receptionem accommodatae; at usque caeleste et spirituale a Divino Domini influit etiam in exterius rationale et quoque In naturale, et hoc tam mediate quam immediate, mediate per interius rationale, et immediate ab ipso Divino Domini; quod immediate influit, hoc disponit, et quod mediate influit, hoc disponitur; ita in exteriore rationali, ac ita in naturali; inde constare potest quid sit caeleste in naturali: caeleste est a Divino Bono et spirituale est a Divino Vero, utrumque a Domino, quae cum in rationali sunt, dicuntur caeleste et spirituale in rationali, et cum in naturali, dicuntur caeleste et spirituale in naturali. [2] Per rationale et naturale intelligitur ipse homo quatenus formatus ad recipiendum caeleste et spirituale, sed per rationale intelligitur internum ejus, et per naturale externum; per influxum et secundum receptionem vocatur homo 1 caelestis aut spiritualis, caelestis si Divinum Domini Bonum recipitur in parte voluntaria, spiritualis si in parte intellectuali. @1 is$
Arcana Coelestia 4 #5151 "Haec interpretatio ejus": quod significet quid in se haberet, constat ex significatione "interpretationis" quod sit quid in se habeat, seu quid insit, de qua supra n. 5093, 5105, 5107.
Arcana Coelestia 4 #5152 "Tria canistra": quod significet voluntariorum successiva, constat ex significatione "trium canistrorum" quod sint voluntariorum successiva, de qua supra n. 5144.
Arcana Coelestia 4 #5153 "Tres dies illa": quod significet usque ad ultimum, constat a significatione "trium" quod sit una periodus et ejus continuum a principio ad finem, ita usque ad ultimum, de qua n. 2788, 4495, 5122.
Arcana Coelestia 4 #5154 "In adhuc tribus diebus": quod significet quod in ultimo, constat ex illis quae de significatione "trium" mox supra n. 5152 dicta sunt.
Arcana Coelestia 4 #5155 "Extollet Pharaoh caput tuum e super te quod significet conclusum ex praeviso, constat ex significatione "extollere caput quod sit provisum et inde conclusum, seu conclusum ex proviso, de qua supra n. 5124, hic autem ex praeviso quia sequitur quod "suspenderetur super ligno", per quod significatur rejectio et damnatio; causa quod (o)conclusum ex praeviso, non autem ex proviso, significetur, est quia providentia praedicatur de bono, at praevidentia de malo; omne enim bonum influit a Domino, quapropter id providetur, at omne malum ab inferno seu a proprio hominis quod unum facit cum inferno, quapropter id praevidetur; providentia circa malum non aliud est quam directio seu determinatio mali ad minus malum et quantum possibile ad bonum, at ipsum malum praevidetur; hic itaque quia agitur de sensuali parti voluntariae subjecto et ejus rejectione propter malum, est praevidentia quae significatur.
Arcana Coelestia 4 #5156 "Et suspendet te super ligno": quod significet rejectionem et damnationem, constat ex significatione "suspendi super ligno" quod sit rejectio et damnatio; suspensio enim super ligno fuit maledictio, et maledictio est rejectio a Divino, consequenter damnatio; quod suspensio super ligno fuerit maledictio, constat apud Mosen, Cum fuerit in viro crimen judicii mortis, et occisus fuerit, ita ut suspendas eum super ligno, non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepeliendo sepelies eum in die eodem, nam maledictio Dei suspensus: quia 1 non pollues terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi hereditatem. Deut. xxi 22, 23; quod "non pernoctaret super ligno" significabat perpetuam rejectionem; in vespera enim incohabat e novo dies, quapropter nisi ante vesperam rejecti fuissent qui suspensi, repraesentabatur quod malum non rejectum esset, consequenter quod terra non liberata ab illo sed quod polluta, quapropter additur "non pollues terram quam Jehovah Deus tuus daturus tibi hereditatem"; quod suspensi fuerint ad vesperam et non ultra, videatur Jos. viii 29; x 26. Apud gentem Judaicam binae poenae principales fuerunt, 2 lapidatio et suspensio; lapidatio fuit propter falsum, et suspensio super ligno propter malum, et hoc quia "lapis" est verum, n. 643, 1298, 3720, et in sensu opposito falsum, (c)ac "lignum" est bonum, n. 2784, 2812, 3720, et in opposito sensu malum; quare in Verbo prophetico aliquoties dicitur "moechari cum lapide et ligno", et per id significatur perversio veri seu falsum, et adulteratio boni, seu malum. @1 nam$ @2 i nempe$
Arcana Coelestia 4 #5157 "Et edet avis carnem tuam e super te": quod significet quod falsum mali consumet illa quae sunt istorum sensualium, constat ex significatione "edere" quod sit consumere, de qua supra n. 5149; ex significatione "avis" quod sit falsum, de qua etiam supra n. 5149; ex significatione "carnis" quod sit bonum, de qua n. 3812, 3813, inde in opposito sensu malum; pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, qui cognoscitur ex significatione eorum in sensu genuino; et ex significatione ["e] super te", quod sit ex sensualibus parti voluntariae subjectis, nam haec per "pistorem" repraesentantur, n. 5078, 5082, quae quod mala fuerint, et ideo rejicienda, ex illis quae praecedunt, constat. [2] Quomodo cum his se habet, nempe quod sensualia parti intellectuali subjecta quae per "pincernam" repraesentantur, retenta fuerint, et quod sensualia parti voluntariae subjecta quae per "pistorem" repraesentantur, rejecta fuerint, est arcanum quod absque illustratione non comprehendi potest; sint autem alicui elucidationi haec: per sensualia intelliguntur illa scientifica et illa jucunda quae insinuata sunt per quinque sensus externos seu corporis, in hominis memoriam et in ejus concupiscentias, et quae simul constituunt naturale exterius, ex quo homo appellatur homo sensualis; scientifica illa subjecta sunt parti intellectuali, at jucunda parti voluntariae, se quoque scientifica illa referunt ad vera quae intellectus, et jucunda illa ad bona quae voluntatis; illa sunt quae per "pincernam" repraesentantur et retenta sunt, haec autem quae per "pistorem" et rejecta sunt; quod illa retenta fuerint, est quia ad tempus concordare potuerunt 3 cum intellectualibus, at quod haec rejecta fuerint, est quia nullatenus concordare potuerunt cum voluntario; voluntarium enim in Domino, de Quo 1 sensu interno supremo agitur, a conceptione fuit Divinum, et fuit ipsum Divinum Bonum, voluntarium autem per nativitatem a matre fuit malum, quapropter hoc rejiciendum erat, et novum loco ejus comparandum ex Divino Voluntario per Intellectuale, seu ex Divino Bono per Divinum Verum, ita ex propria potentia; hoc arcanum est quod in sensu interno hic describitur. @1 i hic$
Arcana Coelestia 4 #5158 Vers. 20-23. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis, et fecit convivium omnibus servis suis, et extulit caput principis pincernarum, et caput principis pistorum, in medio servorum suorum. Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et dedit scyphum super volam Pharaonis. Et principem pistorum suspendit, quemadmodum interpretatus illis Joseph. Et non recordatus princeps pincernarum Josephi, et oblitus ejus. "Et factum in die tertio" significat in ultimo: "die nasci Pharaonis" significat cum regeneraretur naturale: "et fecit convivium omnibus servis suis" significat initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali: "et extulit caput" significat secundum provisum et praevisum: "principis pincernarum et caput principis pistorum significat de sensualibus utrique parti, intellectualis et voluntariae, subjectis: "in medio servorum suorum" significat quae inter illa quae in exteriore naturali; "et reduxit principem pincernarum super propinationem suam" significat quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint: "et dedit scyphum super volam Pharaonis" significat et inservientia interiori naturali: "et principem pistorum suspendit" significat quod sensualia partis voluntariae rejecta: "quemadmodum interpretatus illis Joseph" significat praedictionem a caelesti in naturali: et non recordatus princeps pincernarum Josephi" significat quod nondum omnimoda conjunctio cum caelesti naturalis: "et oblitus ejus" significat remotionem.
Arcana Coelestia 4 #5159 "Et factum in die tertio": quod significet in ultimo, constat ex significatione "diei tertii" quod sit status ultimum, "dies" enim est status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et "tertius" est completum, ita ultimum, n. 1825, 2788, 4495; per status ultimum intelligitur cum prior status desinit, et novus incohat; novus status apud hominem qui regeneratur, incohat cum vertitur ordo, quod tunc fit quando interiora dominium accipiunt super exteriora, et exteriora servire interioribus incipiunt, tam quoad intellectualia quam quoad voluntaria; hoc apud illos qui regenerantur, appercipitur ex eo quod aliquid intus dissuadeat ne sensuales jucunditates et voluptates corporeae aut terrestres regnent et in suas partes ad confirmandum trahant intellectualia; cum hoc fit, est status prior in suo ultimo et status novus in suo primo; tale significatur per "in die tertio". 2 Apud unumquemvis hominem, sive regeneratur sive non regeneratur, existunt status mutationes et quoque inversiones, sed aliter apud illos qui regenerantur et aliter apud illos qui non regenerantur; apud illos qui non regenerantur, fiunt mutationes seu inversiones illae ex causis in Corpore et propter causas in vita civili; causae in corpore sunt cupiditates quae aetate accedunt et aetate decedunt, tum reflexiones super sanitatem corporis et vitam in mundo longaevam; causae in vita civili sunt refraenationes cupiditatum apparentes extremae, imprimis ad captandum famam ut videatur sapiens et amans justi et boni, sed propter finem aucupandi honores et lucra: at apud illos qui regenerantur, fiunt mutationes 1aut inversiones illae propter causas spirituales quae procedunt ex ipso bono et justo, quibus cum homo 3 incipit affici, tunc in fine prioris status est, et in principio novi. Sed pauci scire possunt quomodo cum his se habet, quapropter illustrandum exemplo: qui non regenerari se patitur, is amat illa quae corporis sunt propter corpus, non autem propter alium finem; et quoque mundum propter mundum; non altius vadit, quia illa quae altiora seu 2 interiora sunt, corde negat; at qui regeneratur, is quoque amat illa quae corporis sunt, ut et quae mundi. sunt pariter, sed propter finem altiorem seu interiorem, amat 3 enim illa quae corporis sunt, propter finem ut mens sana sit in corpore sano, et amat mentem suam et ejus sanitatem propter finem adhuc interiorem, ut nempe sapiat bonum et intelligat verum; amat etiam illa quae mundi sunt pariter ac alii, sed propter finem ut per mundum, ejus opes, possessiones, honores, sit in mediis exercendi bonum et verum ac justum et aequum; ab hoc exemplo 4 sciri potest qualis unus et qualis alter, et quod in externa forma similes appareant, sed quod in interna prorsus dissimiles sint; ex his etiam constare potest quaenam et quales causae sunt, quae faciunt (t)status mutationes et inversiones apud illos qui non regenerantur et apud illos qui regenerantur; et inde quoque sciri potest quod apud regeneratos interiora dominentur super exteriora, at apud non regeneratos exteriora super interiora; fines qui apud hominem, sunt qui dominantur, nam fines sibi subordinant et subjiciunt omnia quae in homine; ipsissima ejus vita non aliunde est quam ex fine quia finis est semper ejus amor. @1 seu $ @2 i quae$ @3 nempe$
Arcana Coelestia 4 #5160 "In die nasci Pharaonis": quod significet cum regeneraretur naturale, constat ex significatione "nasci" quod sit regenerari, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, hic naturale in communi quia interius naturale et exterius unum agunt per correspondentiam apud regeneratos. Quod nasci sit regenerari, est quia in sensu interno spiritualia intelliguntur, et spiritualis nascentia est regeneratio, quae etiam renascentia dicitur; quapropter cum in Verbo dicitur nativitas, in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae fit per aquam et spiritum, hoc est, per fidem et charitatem, nam per id quod renascatur seu regeneretur, homo fit homo et prorsus distinguitur a brutis, tunc enim fit filius et heres regni Domini: quod per nativitates quae (t)memorantur in Verbo", significentur nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4070, 4668.
Arcana Coelestia 4 #5161 "Et fecit convivium omnibus servis suis": quod significet initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali, constat ex significatione "convivii" quod sit initiatio ad conjunctionem, de qua n. 3832, et quod quoque 1 conjunctio per amorem et appropriatio, n. 3596; et ex significatione "servorum" quod sint illa quae exterioris naturalis sunt; nam cum regeneratur homo, tunc inferiora subordinantur et subjiciuntur superioribus, seu exteriora interioribus; 2 exteriora tunc fiunt servi, et interiora domini; talia per "servos" in Verbo significantur, videatur n. 2541, 3019, 3020; sed tales "servi" fiunt quales amantur a Domino, est enim mutuus amor qui conjungit, qui facit ut non appercipiatur ut servitus sed sicut obsequium ex corde, influit enim bonum ab interiore, quod facit ibi tale jucundum. Convivia olim fiebant ob varias causas: significabatur3 per illa initiatio in amorem mutuum, et sic conjunctio; etiam fiebant diebus nativitatis et per illa tunc repraesentabatur nascentia e novo seu regeneratio, quae est conjunctio interiorum cum exterioribus apud hominem per amorem, consequenter conjunctio caeli cum mundo apud illum, nam mundanum seu naturale apud hominem conjungitur tunc cum spirituali et caelesti. @1 i sit $ @2 i et$ @3 i enim$
Arcana Coelestia 4 #5162 "Et extulit caput": quod significet provisum et praevisum, constat ex significatione "extollere caput" quod sit conclusum ex proviso, et quoque ex praeviso, de qua supra n. 5124, 5155, provisum respective ad sensuale parti intellectuali subjectum, et retentum ut bonum, quod per "pincernam" repraesentatur, et praevisum respective ad sensuale parti voluntariae subjectum, et rejectum ut malum, quod per "pistorem" repraesentatur; bonum enim providetur et malum praevidetur, quia omne bonum est a Domino et onme malum ab inferno seu a proprio hominis; quod proprium hominis non nisi quam malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047 1581, 3812 f, 4328.
Arcana Coelestia 4 #5163 "Principis pincemarum, et caput principis pistorum": quod significet de sensualibus utrique parti, intellectuali et voluntariae, subjectis, constat ex repraesentatione "pincernae" quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082; et a repraesentatione "pistoris" quod sit sensuale parti voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082.
Arcana Coelestia 4 #5164 "In medio servorum suorum": quod significet quae inter illa quae in exteriore naturali, constat ex significatione "in medio" quod sit inter illa; et ex significatione "servorum" quod sint illa quae in exteriore naturali, de qua mox supra n. 5161; "servi" in Verbo vocantur omnia quae infra sunt, et inde subordinata et subjecta superioribus, sicut illa quae sunt naturalis exterioris, seu sensualia ibi, respective ad interius naturale, etiam ea quae sunt hujus naturalis dicuntur "servi" respective ad rationale; et consequenter omnia et singula apud hominem, aeque ejus intima quam extima, respective ad Divinum, nam hoc supremum est. (m)Servi hic in quorum medio 2 Pharaoh rex judicium fecit super pincernam et pistorem, fuerunt principes aulici et magnates; quod hi similiter ac alii subditi, ex quacumque conditione, respective ad regem dicantur servi, sicut fit in omni regno etiam hodie,(n) est causa quia "regium" repraesentat Dominum quod Divinum Verum, n. 2015,2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, ad Quem respective, ex quacumque conditione sint, omnes aeque servi sunt; immo in regno Domini seu caelo illi qui ibi maximi sunt, hoc est, qui intimi, sunt servi prae aliis quia illi in maxima oboedientia sunt, et prae reliquis in humiliatione; sunt enim illi qui intelliguntur per minimos qui maximi, et per novissimos qui primi, Primi erunt novissimi, et novissimi erunt primi, Matth. xix 30; xx 16; Marc. x 31; Luc. xiii 30: Qui minimus inter omnes vos existit, 2is erit magnus, Luc. ix 48: 3tum per magnos qui ministri, et per primos qui servi, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus, Marc. x 44; Matth. xx 26, 27; "servi" dicuntur respective ad Divinum Verum quod a Domino, et 3 "ministri" respective ad Divinum Bonum ab Ipso; causa quod "novissimi qui primi" sint servi prae aliis, est quia sciunt, agnoscunt, et percipiunt quod omne vitae, proinde quod omne potestatis quae illis, sit a Domino, et prorsus nihil a semet; at qui hoc non percipiunt quia non ita agnoscunt, sunt quoque "servi", sed plus agnitione oris quam cordis; qui autem in contrario sunt, illi se quoque servos seu famulos respective ad Divinum vocant, sed usque volunt esse domini; indignantur enim et irasciuntur si Divinum illis non favet et quasi oboedit, et tandem contra Divinum sunt, et tunc Divino omnem potentiam derogant et sibi omnia tribuunt plerique tales sunt intra Ecclesiam, qui negant Dominum et dicunt se agnoscere unum ens supremum. @1 i in$ @2 hic$ @3 et per servos et ministros$
Arcana Coelestia 4 #5165 "Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam": quod significet quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint, constat ex repraesentatione "principis pincernarum" quod sint in genere sensualia parti intellectuali subjecta, de qua supra; et a significatione "reducere super propinationem suam" quod sit redigere in ordinem sub intellectuali; quod "reducere super stationem" sit redigere in ordinem ut ultimo loco sint, videatur n. 5125, hic propinationem, quia "propinatio" et "quae propinationis" sunt, sicut vinum, mustum, sicera, aqua, prae dicantur de illis quae sunt intellectus, ut quoque potatio et bibitio, n. 3069, 3168, 3772, 4017; exinde patet quod 1 "reducere principem pincemarum super propinationem suam" sit sensualia partis intellectualis redigete in ordinem, ita recipere et 2 subordinare. Recipiuntur et subordinantur sensualia illa cum ministrant et pro mediis inserviunt interioribus,2tam ad producendum in actum quam ad videndum intus; homo 3enim in sensualibus quae exterioris naturalis sunt, videt interiora paene quemadmodum videt affectiones in facie et interiores adhuc in oculis; absque interiore tali facie, seu absque tali plano, homo in corpore nullatenus de illis quae supra sensualia sunt, cogitare potest, videt enim illa ibi, sicut cum homo in alterius facie videt affectiones et cogitationes 4, non attendendo ad ipsam faciem; et quoque sicut cum audit alterum loquentem non attendens ad voces sed ad sensum loquelae, ipsa loquela vocum est planum in quo ille sensus est: similiter se habet cum exteriore naturali; nisi hoc inserviret interioribus pro plano, in quo sicut in speculo interiora se videant, nullatenus homo cogitare posset; quapropter hoc planum primum formatur, nempe ab infantia; sed 5haec ignota sunt quia illa quae interius apud hominem existunt, absque 3 interiore reflexione non patent. Quale exterius naturale est, hoc patet manifeste in altera vita; nam facies spirituum et angelorum formata est ex illo et secundum illud; in luce caeli per illam faciem elucent interiora, imprimis intentiones seu fines; si amor in Dominum et charitas erga proximum formaverant interiora, tunc inde est splendor in facie, et ipsa facies est amor et charitas in forma; at si amor sui et mundi ac inde odia, vindictae, crudelitates et similia formaverant interiora, tunc inde est diabolicum in, facie, et ipsa facies est odium vindicta et crudelitas in forma; inde constare potest quid et cui usui est exterius naturale, et quale est cum subjectum est interioribus, et quale cum interiora et subjecta sunt. @1 i per AI$ @2 tam ad producendum illa in actum, quam ad interius videndum illa, ib$ @3 etiam$ @4 i ejus$ @5 hoc ignotum est$
Arcana Coelestia 4 #5166 "Et dedit scyphum super volam Pharaonis": quod significet et inservientia interiori naturali, constat ex illis quae supra n. 5126 dicta sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 4 #5167 "Et principem pistorum suspendit": quod significet quod sensualia partis voluntariae rejecta, constat etiam ex illis quae supra n. 5156 explicata sunt, ubi quoque similia.
Arcana Coelestia 4 #5168 "Quemadmodum interpretatus illis Josephus": quod significet praedictionem a caelesti in naturali, constat ex significatione "interpretari" quod sit dicere quid in se habeat seu quid insit, tum quid contingeret, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, ita praedicere; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106. Quomodo cum his se habeat, quod nempe sensualia partis intellectualis retenta sint et sensualia partis voluntariae rejecta, videatur supra n. 5157. Agitur in hoc capite in sensu interno de 2 subordinatione exterioris naturalis, quod subordinandum ob causam ut inserviat interiori naturali pro plano, n. 5165; nisi enim id subordinatur, interiora vera et bona non habent ubi repraesentari possunt, consequenter non cogitationes interiores quae spirituale et caeleste in se habent, nam ea sistuntur ibi sicut in sua facie aut sicut in speculo; quare cum nulla subordinatio est, homo nullam cogitationem interiorem potest habere; immo nec ullam fidem, est enim nulla comprehensio remota seu eminens, et inde nulla apperceptio talium; quod naturale subordinat et ad correspondentiam redigit, est unice bonum in quo innocentia, quod bonum in Verbo (t)vocatur charitas; sensualia et scientifica sunt solum media in quae bonum illud influat, et se sistat in forma, seque ad omnem usum explicet; at scientifica, etiamsi 1forent ipsa vera fidei, absque bono illo in illis, non aliud sunt quam squamae inter sordes, quae decidunt; sed quomodo exteriora in ordinem et ad 3 correspondentiam cum interioribus per bonum mediis scientificis et veris fidei rediguntur, est hodie remotius a captu quam fuerat olim, et hoc ex pluribus causis, imprimis ex eo quod hodie intra Ecclesiam nulla amplius sit charitas; est enim ultimum Ecclesiae tempus, proinde nec ulla est affectio sciendi talia; quapropter aversationis quid ilico obvenit, cum aliquid dicitur quod intra seu supra sensualia est, consequenter cum aliquid ex talibus quae angelicae sapientiae sunt, depromitur; sed quia in sensu interno talia sunt, quae enim in sensu interno sunt, adequata sunt angelicae sapientiae, et quia Verbum quoad sensum internum nunc explicatur, usque dicenda sunt utcumque apparitura sint a sensuali remota. @1 sint$
Arcana Coelestia 4 #5169 "Et non recordatus princeps pincernarum Josephi" quod significet quod nondum omnimoda conjunctio cum caeleste naturalis, constat ex significatione "recordari" seu "meminisse Josephi" quod sit fidei receptio, de qua supra n. 5130, consequenter etiam conjunctio quia media fide fit conjunctio; hic itaque "non recordatus" est quod nondum omnimoda conjunctio; et ex repraesentatione "principis 1pincernarum" quod sit sensuale partis intellectualis; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste naturalis, de quibus supra. @1 pincernae$
Arcana Coelestia 4 #5170 "Et oblitus ejus": quod significet remotionem, constat ex significatione "oblivisci", cum "non recordari" est non conjunctio, quod sit remotio, nam secundum non conjunctionem, fit remotio; quod oblivioni datur, hoc etiam removetur; se quoque ita cum sensualibus parti intellectuali subjectis habet, quae retinentur, non 1ideo conjunguntur, nam nondum pura sunt a fallaciis, sed sicut purificantur ita conjungantur. Ast de his in capite sequente, ubi de pincerna quod recordatus sit Josephi. @1 illico$ Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo
Arcana Coelestia 4 #5171 Ad quas provincias pertinent societates angelicae, sciri potest in altera vita ex situ (e)illarum respective ad humanum corpus, tum quoque et operatione et influxu (e)illarum, nam influunt et operantur in id organum et In id membrum in quo sunt; at influxus et operatio (e)illarum non percipi potes ab aliis quam qui in altera vita sunt, et non ab homine nisi apud quem aperta sunt interiora eo usque, et ne quidem ei, nisi a Domino detur reflexio sensitiva cui adjuncta sit perceptio.
Arcana Coelestia 4 #5172 Sunt quidam spiritus probi qui cogitant non per meditationem et inde cito et quasi ex non praemeditato enuntiant quae cogitationi obveniunt est illis perceptio interior, quae non ita visualis facta est per meditationes et cogitationes sicut apud alios, nam in progressu vitae instructi sunt quasi semet de bonitate rerum, et non ita de veritate earum. Quod tales ad provinciam Glandulae Thema pertineant, mihi indicatum est; thymus enim est glandula, quae imprimis inservit infantibus, et in aetate illa mollis est;apud tales etiam est molle infantile remanens, in quod influit perceptio boni, ex qua elucet communiter 2verum; hi in magnis turbis possunt esse, et usque non turbari, sicut etiam glandula illa. @1 corporis$ @2 A d num quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$
Arcana Coelestia 4 #5173 Sunt in altera vita perplures modi vexationum, et quoque perplures modi inaugurationum in gyros; vexationes illas repraesentant sanguinis, tum seri 1aut lymphae, ut et chyli purificationes in corpore, quae quoque fiunt per varias castigationes; et inaugurationes illas in gyros repraesentant introductiones illorum fluidorum postea ad usus communissimum est in altera vita quod postquam vexati sunt spiritus, dein in statum tranquillum et jucundum mittantur, proinde in societates, quibus inaugurandi et adjungendi. Quod 2 castigationes et purificationes sanguinis, seri et chyli, tum quoque alimentorum in ventriculo, correspondeant talibus in spirituali mundo, non potest non apparere sicut alienum illis qui nihil aliud quam naturale in naturalibus cogitant, et magis qui id credunt, sic negantes quod aliquid spirituale insit vel inesse possit quod agit et regit; cum tamen ita se res habet, quod in omnibus et singulis quae in natura et tribus ejus regnis sunt, intrinsecus sit agens ex spirituali mundo; tale nisi inde inesset, nihil prorsus in naturali mundo ageret 3 causam et effectum; proinde nec aliquid produceret; id quod e spirituali mundo in naturalibus inest, vocatur vis insita a prima creatione, at est conatus, quo cessante cessat actio seu motus; inde est quod universus mundus aspectabilis sit theatrum repraesentativum mundi spiritualis. Similiter se (t)habet hoc sicuti 3 motu musculorum unde actio; nisi ei insit conatus ex cogitatione et voluntate hominis, momento cessaret, (m)nam secundum regulas in orbe erudito notas est quod cessante conatu cesset motus, tum quod in conatu sit omne determinationis, ut et quod in motu nihil reale existat quam conatus(n); quod 3vis illa seu conatus ille in actione seu motu spirituale sit in naturali, liquet, nam cogitare et velle est spirituale, at agere et moveri est naturale; qui non ultra naturam cogitant, hoc ne quidem capiunt, sed usque non negare possunt; ast id quod in voluntate et inde in cogitatione est quod producit, non est simile in forma cum actione quae producitur, actio enim solum repraesentat id quod mens vult et cogitat. @1 seu$ @2 i aliquam$ @3 A had quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$
Arcana Coelestia 4 #5174 Quod alimenta seu cibi in ventriculo multis modis vexentur, ut eliciantur eorum interiora, quae cedant usui, nempe quae abeant in chylum, et dein in sanguinem, notum est, etiam quod dein in intestinis tales vexationes repraesentantur per primas vexationes spirituum, quae omnes fiunt secundum vitam eorum in mundo, ut separentur mala et colligantur bona quae cedant usui; quapropter de animabus seu spiritibus, aliquantum post decessum seu solutionem a corpore, dici potest quod quasi primum in regionem ventriculi veniant et ibi vexentur et purificentur; apud quos mala praedominium obtinuerunt, illi postquam incassum vexati sunt, per ventriculum feruntur in intestina, et usque ad ultima, nempe ad colon et rectum, et inde excernuntur in latrinam, hoc est, in infernum; at apud quos bona praedominium habuerunt, illi post aliquot vexationes et purificationes fiunt chylus, et abeunt in sanguinem 1, quidam per longiorem viam, quidam per breviorem, et quidam vexantur ruditer, quidam leniter, et quidam vix quicquam; hi qui vix quicquam, repraesentantur in ciborum succis, qui statim imbibuntur a venis, et feruntur in circulum, usque in cerebrum, et sic porro. @1 i et sic usum praestant$
Arcana Coelestia 4 #5175 Cum enim homo moritur, et in alteram vitam ingreditur, se habet vita ejus sicut cibus qui a labiis molliter excipitur, et dein per os, fauces, oesophagum, in ventriculum derivatur, et hoc secundum indolem tractam in vita corporis per actualitates; plerique principio leniter tractantur, nam tenentur in consortio angelorum et spirituum bonorum, quod repraesentatur in cibis quod a labiis (t)primum molliter tangantur, et dein gustentur a lingua quales sunt; cibi qui molles sunt, in quibus dulce, oleosum et spirituosum statim excipiuntur a venis, et deferuntur in circulum; at cibi qui duri, in quibus amarum, tetrum, parum nutritivum, domantur durius, demittuntur per oesophagum in ventriculum, ubi variis modis et torturis castigantur; quid adhuc duriores, tetriores et steriliores sunt, detruduntur in intestina, et tandem in rectum, ubi primum infernum, et demum ejiciuntur et fiunt excrementa; convenienter se habet vita hominis post mortem; primum tenetur homo in externis, et quia in externis vitam civilem et moratam egerat, cum angelis et spiritibus probis est, at postea externa ei auferuntur, 1 tunc patet qualis fuerat intus quoad cogitationes et quoad affectiones. et tandem quoad fines, secundum hos manet vita ejus. @1 i et per gradus ad interiora perducitur$
Arcana Coelestia 4 #5176 Quamdiu in illo statu sunt, in quo sicut sunt alimenta seu cibi in ventriculo, tamdiu non sunt in Maximo Homine, sed introducuntur, at cum repraesentative in sanguine sunt, tunc in Maximo Homine sunt.
Arcana Coelestia 4 #5177 Illi qui multum solliciti fuerunt de futuris, et magis qui ideo tenaces et avari facti sunt, apparent 1in regione ubi ventriculus; plures apparuerunt mihi ibi; sphaera vitae eorum comparari potest nidori 2 nauseabundo qui exhalatur e ventriculo, et quoque gravedini ex indigestione; qui tales fuerunt, diu morantur in hac regione, nam sollicitudo de futuris actu confirmata influxum vitae spiritualis multum hebetat et retardat, sibi enim tribuunt quod Divinae Providentiae est, et qui hoc faciunt, 3obstant influxui, et removent a se vitam boni et veri. @1 First had sicut in ventriculo, then d sicut and wrote in regione above$ @2 i illi$ @3 et obstant influxui at end of $
Arcana Coelestia 4 #5178 Quia sollicitudo de futuris est quae anxietates apud hominem facit, et quia tales spiritus apparent in regione ventriculi, inde est quod anxietates prae ceteris visceribus afficiant ventriculum; 1 et quoque datum appercipere quomodo anxietates illae auctae et diminutae 2fuerunt secundum illorum spirituum praesentiam et remotionem; quaedam anxietates perceptae sunt interius, quaedam magis exterius, quaedam superius et quaedam inferius, secundum differentiam talium sollicitudinum quoad origines, derivationes et determinationes. Inde quoque est cum tales anxietates occupant animum, quod regio circum ventriculum constringatur, et quandoque dolor ibi appercipiatur, tum quod anxietates inde appareant assurgere; et inde quoque est, cum homo non amplius sollicitus est de futuris aut cum omnia ei bene cedunt ut amplius non timeat alicujus infortunii, quod regio circum ventriculum libera sit et expansa, et quod ei jucundum. @1 multoties cum illis qui ibi fuerunt loquutus sum, is possibly an accidental ommission.$ @2 fuerint$
Arcana Coelestia 4 #5179 Quondam anxium appercepi in inferiore parte ventriculi, ex quo mihi constabat quod adessent tales spiritus; locutus cum illis, 1dicendo quod praestet ut recedant, quia sphaera illorum quae inducit anxietatem, non convenit sphaeris illorum spirituum qui apud me sunt; tunc sermo fuit cum illis de sphaeris, quod nempe sphaerae spirituales quamplurimae circum hominem sint, et quod homines non sciant nec scire velint quod sint, ex causa quia negant omne id quod vocatur spirituale, et quidam quicquid non videtur et tangitur; ita 2 quod sphaerae aliquae e spirituali mundo sint circum hominem ejus vitae convenientes, et quod homo per sphaeras illas in societate sit cum spiritibus similis affectionis, et quod inde plurima existant, quae homo qui naturae omnia tribuit, vel negat, vel occultiori naturae adscribit; sicut pro exemplo, id quod fortunae adscribitur, quidam enim per experientiam prorsus persuasi sunt quod aliquid occulte operans sit, quod vocatur fortuna, sed non sciunt unde; quod tale sit ex sphaera spirituali, et quod sit ultimum Providentiae, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ex testato per experientiam 3dicetur. @1 dicens$ @2 i quoque$ @3 A d ostendetur, i dicetur$
Arcana Coelestia 4 #5180 Sunt genii et spiritus qui capiti inducunt speciem suctionis seu attractionis, taliter ut locus ubi talis attractio seu suctio existit, doleat; 1sensus manifestus suctionis apperceptus est, sicut assugeretur membrana ad plenum sensum, alii num potuerint sustinere prae dolore, ambigo, sed quia assuefactus hoc tandem absque dolore saepius sustinui; praecipuus suctionis locus fuit in vertice capitis, et inde se propagavit versus regionem auris sinistrae, tum versus regionem oculi sinistri; quae versus oculum, fuit a spiritibus; quae versus aurem, fuit a geniis; hi et illi sunt qui ad provinciam cisternae et ductuum chyli pertinent, quo etiam chylus ab undequaque attrahitur, tametsi etiam simul impellitur. Praeterea alii erant qui agebant intus in capite, paene similiter, sed non cum tali suctionis vi; dictum quod illi sint, quibus correspondet "chylus subtilis", qui adducitur versus cerebrum, et 2ibi commiscetur novo spiritui animali, ut demandetur versus cor. Qui extrinsecus agebant, mihi primum visi sunt a parte anteriore paulo sinistrorsum, postea ibi superius, sic ut regio eorum observata sit a plano septi narium versus planum auris sinistrae assurgendo. Qui illam provinciam constituunt, sunt duplicis generis, quidam satis modesti sunt, quidam petulantes; 3 modesti sunt qui desideraverunt scire cogitata hominum, ob finem 4 alliciendi et devinciendi" illos sibi, qui enim cogitata alterius scit, is arcana ejus et interiora, quae faciunt ut conjungantur; finis est conversatio et amicitia; hi solum bona desiderant scire, et explorant, et reliqua bene interpretantur: at petulantes cupiunt et student pluribus modis expiscari aliorum cogitata, fine vel lucrandi vel nocendi, et quia in tali cupiditate et studio sunt, alterius mentem detinent in re quam scire volunt non recedendo, 5adjungendo etiam assensus ex affectione, sic attrahentes cogitationes etiam arcanas; similiter agunt in altera vita in societatibus ibi, et adhuc solertius, ibi nec sinunt divagari 6alterum a sua idea, quam etiam accendunt, et sic eliciunt; inde postea tenent illos quasi in vinculis, et sub arbitrio, quia conscii malorum: sed hi spiritus sunt inter vagabundos, et saepius castigantur. @1 sensu I$ @2 ubi$ @3 i qui$ @4 ut allicerent et devincirent$ @5 adjungunt$ @6 alios$
Arcana Coelestia 4 #5181 Ex gyris etiam aliquantum cognosci potest, ad quamnam provinciam in Maximo Homine, et correspondenter in corpore, spiritus et angeli pertinent; gyri eorum qui ad provinciam lymphaticorum pertinent, sunt tenues et citi, sicut aqueum leniter fluens, sic ut vix aliqua gyratio appercipi queat. Qui ad lymphatica pertinent, postea feruntur in loca, quae dixerunt referre mesenterium; dictum mihi quod ibi sint quasi labyrinthi; es quod inde dein auferantur ad varia loca in Maximo Homine ut inserviant usui, sicut chylus in corpore.
Arcana Coelestia 4 #5182 Sunt gyri in quos spiritus recentes inaugurari debent, ob causam ut interesse queant aliorum consortiis, et cum illis simul et loqui et cogitare, omnium concordia et unanimitas erit in altera vita ut unum sint, sicut omnia et singula in homine, quae tametsi varia sunt ubivis, usque tamen per unanimum faciunt unum, similiter in Maximo Homine, ob illum finem concordabit unius cogitatio et loquela cum aliorum; fundamentale 1 est ut cogitatio et loquela 2in se apud unumquemvis in societate concordet, alioquin appercipitur discors sicut molestus stridor, qui mentes aliorum ferit; omne etiam discors est disuniens, et est impurum, quod rejiciendum; hoc impurum ex discordia repraesentatur per impurum apud sanguinem et in sanguine, a quo defecandus; defecatio illa fit per vexationes, quae non aliud sunt quam tentationes varii generis, et postea per introductiones in gyros; prima introductio in gyros, est 3 ut accommodari possint simul; altera est ut cogitatio et loquela concordent; tertia est ut conveniant mutuo inter se quoad cogitationes et quoad affectiones; quarta est ut conveniant in veris et bonis. @1 i itaque$ @2 After societate$ @3 i solum$
Arcana Coelestia 4 #5183 Datum est appercipere gyros illorum qui ad provinciam hepatis pertinent, et hoc per tempus horarium; gyri erant lenes, circumfluendo varie secundum illius visceris 1 operationem, afficiebant me multa delectatione; operatio eorum est diversa, sed est communiter orbicularis; quod operatio eorum sit diversa, 2 repraesentatur quoque in functionibus hepatis, quod diversae sint, hepar enim adducit sanguinem et illum separat; meliorem infundit venis, mediae sortis amandat in ductum hepaticum, et vilem relinquit vesicae fellis; ita in adultis; sed in embryonibus recipit hepar sanguinem ab utero matris ac purificat; puriorem insinuat venis ut per viam 3breviorem influat in cor, agit tunc custodias ante cor. @1 operationes$ @2 est causa quia functiones ejus tales sunt, nam hepar$ @3 brevem$
Arcana Coelestia 4 #5184. Qui ad pancreatem pertinent, agunt per modum acutiorem, et quasi per modum serrationis, etiam cum tali murmure; ipsum murmur sonore ad aures spirituum pervenit, non autem ad hominis nisi is in spiritu sit cum in corpore; regio eorum est inter regionem lienis et hepatis, sinistrorsum magis. Qui in provincia lienis sunt, paene directe supra caput sunt, sed operatio eorum cadit illuc.
Arcana Coelestia 4 #5185 Sunt spiritus qui referunt ductum pancreaticum, hepaticum, et cysticum, consequenter biles quae in illis, quas intestina ejiciunt; sunt spiritus illi distincti inter se, sed in consortio agunt secundum statum corum ad quos determinatur operatio; illi imprimis adsistunt castigationibus et punitionibus, quas volunt dirigere; qui eorum pessimi sunt, tam contumaces sunt, ut nusquam velint desistere nisi per timores et minas deterreantur, timent enim supplicia, et tunc promittunt omnia. Sunt illi qui in vita corporis tenaciter inhaeserant suis opinionibus, non ita ex malo vitae, quam ex pravitate naturali; eunt in statu suo naturali sunt, tunc nihil cogitant, nihil cogitare est obscure de pluribus simul, et nihil distincte de aliquo; delectationes eorum sunt castigare, et sic bonum facere; nec abstinent a sordidis.
Arcana Coelestia 4 #5186 Qui constituunt provinciam vesicae 1felleae, a tergo sunt; sunt qui in vita corporis contempserunt probum, et quodammodo pium; et quoque qui affecerunt illa probro. @1 fellis$
Arcana Coelestia 4 #5187 Quidam spiritus ad me venit, quaerens num scirem ubi is morari posset; existimavi quod esset probus, cumque ei dicerem quod liic fortassis posset, venerunt spiritus vexatores hujus provinciae et eum misere vexabant, quod dolui, et incassum volui infiibere; animadverti tunc qiiod essem in provincia vesicae fellis; spiritus vexatores fuerunt cx illis qui contempserunt probum et pium. Unum genus vexationis ibi observare datum est, erat coactio ad loquendum citius quam cogitatur, quod faciebant per abstractionem loquelac a cogitatione, et tunc per coactionem sequendi (c)eorum loquelam, quod fit cum dolore; per talem vexationem inaugurantur tardi ad citius cogitandum et 1loquendum. @1 volendum$
Arcana Coelestia 4 #5188 Sunt quidam in mundo qui per artificia et mendacia agunt unde mala; ostensum mihi quales sunt et quomodo agunt, per quod innocuos adhiberent pro ministeriis persuadendi, tum per quod inducerent personas quod ita dixerint, cum tamen de illa re nihil dixerunt; verbo malis mediis utuntur ad finem quemcumque perveniendi; media sunt dolosa, mendacia et artificiosa; tales referunt vitia, quae vucantur spuria tubercula, quae innasci solent pleurae ac aliis membranis; quae ubi irradicantur, vitia late spargunt, ita ut tandem totam membranam labefactent. Tales spiritus severe puniuntur; 2 poena eorum est diversa a poenis aliorum; fit per circum rotationes; circumrotantur a sinistro ad dextrum, sicut orbita primum plana, quae circumrotando extuberat, dein apparet tuberositas deprimi et cava fieri, augetur tunc celeritas; 1mirum quod hoc ad formam et imitamen talium tuberositatu seu apostematum. Observatum est quod in circumrotatione conati sint attrahe in suam rotam, ita in perniciem, alios, utplurimum insontes, ita quod ill nihil eurae 2fuerit quemcumque in perditionem trahere, dum ii perire sibi 3 videntur. Observatum etiam quod intensissimum visum habeant, in instar quasi pervidendo, et sic arripiendo pro mediis quae favent, ita quod sint acutiores reliquis; possunt etiam vocari ulcera mortifera, ubicumque 3sunt in camera pectoris, ibi vel in pleura, vel in pericardio, vel in mediastino, vel in pulmone. Ostensum quod tales post poenam rejiciantur ad tergum in profundum, et quod ibi jaceant facie et ventre deorsum, cum pauco vitae humana perspicacia sua, quae fuit vitae ferinae, sic privati; infernum eorum est in profundo loco sub pede dextro paulo antrorsum. @1 et quod mirum$ @2 sit$ @3 sint$
Arcana Coelestia 4 #5189 Venerunt spiritus antrorsum, et ante adventum eorum appercepta est sphaera ex malis; putabam inde quod venturi spiritus mali, sed erai eorum hostes; quod hostes eorum essent, comperiebam ex molesto et inimico quod inspirabant contra illos; cum veniebant, ponebant se super caput, alloquebantur me, dicendo quod homines sint; respondebam quod non homines sint praediti corpore quali homines in mundo, qui se solent ex corporis forma homines appellare; at usque quod homines sint quia spiritus hominis est vere homo; ad haec non appercepi renuentiam, quia confirmabant; dicebant pori quod homines sint dissimiles, 1hoc quia mihi impossibile visum, quod nempe societas dissimilium in altera vita detur, quare loquebar cum illis de eo, dicendo si causa communis ageret eos ad unum, quod usque consociari possent, qu sic unus onmibus finis: dixerunt quod tales sint ut quisque loquatur alite et tamen onmes simile cogitent; quod etiam illustrabant per exempla, per quae apparuit quod omnium perceptio esset una, sed loquelae diversa 2 Applicabant se dein auri meae sinistrae, et dicebant quod boni spiritus essen et quod eorum 2 sit ita loquendi; dicebatur de illis quod congregatim venian et quod non sciatur unde sunt. Sphaeram malorum spirituum percepi illis maxime infestam, mali enim sunt subjecta, quos vexant. Societas eorurn quae vagabunda, repraesentata est per virum et feminam in camera, in vestit qui vertebatur in togam caeruiei coloris. Perceptum quod illi relerrent isthmum in cerebro qui inter cerebrum et cerebellum est, per quem fibrae transeua et inde varie effunduntur, et quocumque vadunt aliter in externis agunt; tum quod referant ganglia in corpore, in quae influit nervus, 3et inde in plur fibras divaricatur, quarum quaedam feruntur huc quaedam illuc, et in ultimis dissimiliter agunt, at usque ab uno principio, ita in uitimis dissimiliter quod apparentiam, tametsi similiter quoad finem; notum etiam est quod una vis agens in extremis multifariam 4variari possit, et hoc secundum fomam ibi. Fines repraesentantur quoque per principia ex quibus fibrae, qualia sunt in cerebro; cogitationes inde repraesencantur per fibras ex principiis illis; et actiones inde per nervos qui ex fibris. @1 i seu societas in qua nullus alteri similis, possibly an accidental omission.$ @2 i mos$ @3 qui$ @4 varietur$
Arcana Coelestia 4 #5190 Continuatio de cortesporidentia cum Maximo Homine, ad finem capitis sequentis. FINIS PARTIS QUARTAE naturale exterius, ex quo homo appelatur homo sensualis; scientifica illa subjecta sunt parti intellectuali, at jucunda parti voquntariae, se quoque scientifica illa referunt ad vera quae intellectus, et jucunda illa ad bona quae voluntatis; illa sunt quae per "pincemam" repraesentantur et retenta sunt, haec autem quae per "pitorem" et rejecta sunt; quod illa retenta fuerint, est quia ad tempus concordare pctuerunt 3 cum intellectualibus, at quod haec rejecta fuerint, est quia nullatenus concordare potuerunt cum voluntario; voluntarium enim in Domino, de Quo 1 sensu interno supremo agitur, a conceptione fuit Divinum, et fuit ipsum Divinum Bonum, voluntarium autem per nativitatem a matre fuit malum, quapropter hoc rejiciendum erat, et novum loco ejus comparandum ex Divino Voluntario per Intellectuale, seu ex Divino Bono per Divinum Verum, ita ex propria potentia; hoc arcanum est quod in sensu interno hic describitur. @1 i hic$ Vers. 20-23. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis, et fecit convivium omnibus sereis suis, et exulit caput principis pincernarum, et caput principis pistorum, in "nedio servorum suorum. Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et dedit scyphum super volam Pharaonis. Et princpem pistorum suspendit, quemadmodum interpretatus illis Joseph. Et non recordatus princeps pincernarum Josephi, et oblitus ejus. "Et factum in die tertio" significat in ultimo: "die nasci Pharaonis" significat cum regeneraretur naturale: "et fecit convivium omnibus servis suis" significat initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali: "et extullt caput" significat secundum provisum et praevisum: "principis pincernarum et caput principis pistorum significat de sensualibus utrique parti, intellectuall et voluntariae, subjectis: "in medio servorum suorum" significat quae inter illa quae in exteriore naturali; "et reduxit principem pincemarum super propinationem suam" significat quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint: "et dedit scyphum super volam Pharaonis" sigrificat et inservientia interiori naturati: "et principem pistorum suspendit" significat quod sensuialia partis voluntariae rejecta: "quemadmodum interpretatus illls Joseph" significat praedictionem a caelesti in naturali: et non recordatus princeps pincernarum Josephi" significat quod nondum omnimoda conjunctio cum caelesti naturalis: "et oblitus ejus" significat remotionem. "Et factum in die tertio": quod significet in ultimo, constat ex significatione "diei tertii" quod sit status ultimum, "dies" enim est status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et "tertius" est completum, ita ultimum, n. 1825, 2788, 4495; per status ultiriaum intelligitur cum prior status desinit, et novus incohat; novus status apud hominem qui regeneratur, incohat cum vertitur ordo, quod tunc fit quando interiora dominium accipiunt super exteriora, et exteriora servire interioribus incipiunt, tarn quoad intellectualia quam quoad voluntaria; hoc apud illos qui regenerantur, appercipitur ex eo quod aliquid intus dissuadeat ne sensuales jucunditates et voluptates corporeae aut teirestres regnent et in suas partes ad confirmandum trahant intellectualia; cum hoc fit, est status prior in suo ultimo et status novus in suo primo; tale signficatur per "in die tertio". 2 Apud unumquemvis horninem, sive regeneratur sive non regeneratur, existunt status mutationes et quoque inversiones, sed aliter apud illos qui regeneiantur et aliter apud illos qui non regenerantur; apud illos qui non regenerantur, fiunt mutationes seu inversiones illae ex causis in Corpore et propter causas in vita civili; causae in corpore sunt cupiditates quae aetate accedunt et aetate decedunt, tum reflexiones super sanitatem corporis et vitam in mundo longaevam; causae in vita qvili sunt refrenationes cupiditatum apparentes extemae, imprimis ad captandum famam ut videatur sapiens et amans justi et boni, sed propter finem aucupandi honores et lucra: at apud illos qui regenerantur, fiunt mutationes 1aut inversiones illae propter causas spirituales quae procedunt ex ipso bono et justo, quibus cum homo 3 incipit affici, tunc in fine prioris status est, et in principio novi. Sed pauci scire possunt quomodo cum his se habet, quapropter illustrandum exemplo: qui non regenerari se patitur, is amat illa quae cotporis sunt propter corpus, non autem propter alium finem; et quoque mundum propter mundum; non altius vadit, quia illa quae altiora seu 2 interiora sunt, corde negat; at qui regeneratur, is quoque amat illa quae corporis sunt, ut et quac mundi. sunt pariter, sed propter finem altiorem seu interiorem, amat 3 enim illa quae corporis sunt, propter finem ut mens sana sit in corpore sano, et amat mentem suam et ejus sanitatem propter finem adhuc interiorem, ut nempe sapiat bonum et intelligat verum; amat etlam illa quae mundi sunt pariter ac alii, sed propter finem ut per mundum, ejus opes, possessiones, honores, sit in mediis exercendi bonum et verum ac justum et aequum; ab hosc exemplo 4 siciri potest qualis unus et qualis alter, et quod in extema forma similes appareant, sed quod in intema prorsus dissimiles sint; ex his etiam constare potest quaenam et quales causae sunt, quae faciunt (t)status mutationes et inversiones apud illos qui non regenerantur et apud illos qui regenerantur; et inde quoque sciri potest quod apud regeneratos interiora dominentur super exteriora, at apud non regeneratos exteriora super interiora; fines qui apud hominem, sunt qui dominantur, nam fines sibi subordinant et subjiciunt omnia quac in homine; ipsissima ejus vita non aliunde est quam ex fine quia finis est semper ejus amor. @1 seu $ @2 i quae$ @3 nempe$ "In die nasci Pharaonis": quod significet cum regeneraretur naturale, constat ex significatione "nasci" quod sit regenerari, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, hic naturale in communi quia interius naturale et exterius unum agunt per correspondentiam apud regeneratos. Quod nasci sit regenerari, est quia in sensu intemo spiritualia intelliguntur, et spiritualis nascentia est regeneratio, quae etiam renascentia dicitur; quapropter cum in Verbo dicitur nativitas, in caelo non alia nativitas intlligitur quam quae fit per aquam et spiritum, hoc est, per fidem et charitatem, nam per id quod renascatur seu regeneretur, homo fit homo et prorsus distinguitur a brutis, tunc enim fit filius et heres regni Domini: quod per nativitates quae (t)memorantur in Verbo", significentur nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4070, 4668. "Et fecit convivium omnibus servis suis": quod significet initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali, constat ex significatione "convivii" quod sitininatio ad conjunctionem, de qua n. 3832, et quod quoque 1 conjunctio per amorem et appropriatio, n. 3596; et ex significatione "servorum" quod sint iila quae exterioris naturalis sunt; nam cum regeneratur homo, tunc inferiora subordinantur et subjiciuntur superioribus, seu exteriora interioribus; 2 exteriora tunc fiunt sem, et interiora domini; talia per "servos" in Verbo significantur, videatur n. 2541, 3019, 3020; sed tales "servi" fiunt quales amantur a Domino, est enim mutuus amor qui conjungit, qui facit ut non appercipiatur ut ser corde, influit enim bonum ab interiore, quod facit ibi tale jucundum. Convivia olim fiebant ob varias causas: significabatur3 per illa initiatio in amorem mutuum, et sic conjunctio; etiam fiebant diebus nativitatis et per illa tunc repraesentabatur nascentia e novo seu regeneratio, quae est conjunctio interiorum cum exterioribus apud hominem per amorern, consequenter conjunctio caeli cum mundo apud illum, nam mundanum seu naturale apud hominem conjungitur tunc cum spirituali et caelesti. @1 i sit $ @2 i et$ @3 i enim$ "Et extulit caput": quod significet provisum et praevisum, constat ex significatione "extollere caput" quod sit conclusum ex proviso, et quoque ex praeviso, de qua supra n. 5124, 5155, provisum respective ad sensuale parti intellectuali subjectum, et retenum ut bonum, quod per "pincernam" repraesentatur, et praevisum respective ad sensuale parti voluntariae subjectum, et rejectum ut malum, quod per "pistorem" repraesentatur; bonum enim providetur et malum praevidetur, quia omne bonum est a Domino et onme malum ab inferno seu a proprio hominis; quod proprium hominis non nisi quam malum sit, videatur n. 2I0, 2I5, 694, 87j-876, 987, I023, Io44, 1047 i58I, 3812 f, 4328. "Principis pincemarum, et caput principis pistorum": quod significet de sensualibus utrique parti, intellectuali et volunrariae, subjectis, constat ex repraeentatione "pincernae" quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082; et a repraesentatione "pistoris" quod sit sensuale parti voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082. "In medio servorum suorum": quod significet quae inter illa quae in exteriore naturali, constat ex significatione "in medio" quod sit inter iila; et ex significatione "servorum" quod sint illa quae in exteriore naturali, de qua mox supra n. 5161; "servi" in Verbo vocantur omnia quae infra sunt, et inde subordinata et subjecta superioribus, sicut illa quae sunt naturalis exterioris, seu sensuilia ibi, respective ad interius naturale, etiam ea quae sunt hujus naruralis dicuntur "servi" respective ad rationale; et consequenter omnia et singula apud hominem, aeque ejus intima quam extima, respective ad Divinum, nam hoc supremun est. (m)Servi hic in quorum medio 2 Pharaoh rex judicium fecit super pincernam et pistorem, fuerunt principes aulici et magnates; quod hi similiter ac alii subditi, ex quacumque coriditione, respective ad regem dicantur servi, sicut fit in omni regno etiam hodie,(n) est causa quia "regium" repraesentai Dominum quod Divinum Verum, n. 2015,2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, ad Quem respective, ex quacumque conditione sint, omnes aeque servi sunt; immo in regno Domini seu caelo illi qui ibi maximi sunt, hoc est, qui intimi, sunt servi prae aliis quia illi in maxima oboedientia sunt, et prae reliquis in humiliatione; sunt enim illi qui intelliguntur per minimos qui maximi, et per novissimos qui primi, Primi erunt novissimi, et novissimi erunt primi, Matth. xix 30; xx 16; Marc. x 31; Luc. xiii 30: Qui minimus inter omnes vos existit, 2is erit magnus, Luc. ix 48: 3tum per magnos qui ministri, et per primos qui servi, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus, Marc. x 44; Matth. xx 26, 27; "servi" dicuntur respective ad Divinum Verum quod a Domino, et 3 "ministri" respective ad Divinum Bonum ab Ipso; causa quod "novissimi qui primi" sint servi prae aliis, est quia sciunt, agnoscunt, et percipiunt quod omne vitae, proinde quod omne potestatis quae illis, sit a Domino, et prorsus nihil a semet; at qui hoc non percipiunt quia non ita agnoscunt, sunt quoque "servi", sed plus agnitione oris quam cordis; qui autem in contrario sunt, illi se quoque servos seu famulos respective ad Divinum vocant, sed usque volunt esse domini; indignantur enim et irasciuntur si Divinum illis non favet et quasi oboedit, et tandem contra Divinum sunt, et tunc Divino omnem potentiam derogant et sibi omuia tribuiint plerique tales sunt intra Ecclesiam, qui negant Dominum et dicunt se agnoscere unum ens supremum. @1 i in$ @2 hic$ @3 et per servos et ministros$ "Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam": quod significet quod sensualia partis intellectualis recepta et subordinata sint, constat ex repraesentatione "principis pincernarum" quod sint in genere sensualia parti intellectuali subjecta, de qua supra; et a significatione "reducere super propinationem suam" quod sit redigere in ordinem sub intellectuali; quod "reducere super stationem"sit redigere in ordinum ut ultimo loco sint, videatur n. 5125, hic propinationem, quia "propinatio" et "quae propinationis" sunt, sicut vinum, mustum, sicera, aqua, prae dicantur de illis quae sunt intellectus, ut quoque potatio et bibitio, n. 3069, 3168, 3772, 4017; exinde patet quod 1 "reducere principem pincemarum super propinationem suam" sit sensualia partis intellectualis tedigete in ordinem, ita recipere et 2 subordinare. Recipiuntur et subotdinantur sensualia illa cum ministrant et pro mediis inserviunt interioribus,2tam ad producendum in actum quam ad videndum intus; homo 3enim in sensualibus quae exterioris naturalis sunt, videt interiora paene quemadmodum videt affectiones in facie et interiores adhuc in oculis; absque interiore tali facie, seu absque tali plano, homo in corpore nullatenus de illis quae supra sensualia sunt, cogitare potest, videt enim illa ibi, sicut cam homo in alterius facie videt afiectictiones et cogitationes 4, non attendendo ad ipsam faciem; et quoque sicut cum audit alterum loquentem non attendens ad voces sed ad sensum loquelae, ipsa loquela vocum est planum in quo ille sensus est: similiter se habet cum exteriore naturali; nisi hoc inserviret interioribus pro plano, in quo sicut in speculo interiora se videant, nullatenus homo cogitare posset; quapropter hoc planum primum formatur, nempe ab infantia; sed 5haec ignota sunt quia illa quae interius apud hominem existunt, absque 3 interiore reflexione non patent. Quale exterius naturale est, hoc patet manileste in altera vita; nam facies spirituum et angelorum formata est ex illo et secundum illud; in luce caeli pet illatn faciem elucent interiora, imprimis intentiones seu fines; si amor in Dominum el charitas erga proximum formaverant interiora, tunc inde est splendor in facie, et ipsa facies est amor et charitas in forma; at si amor sui et mundi ac inde odia, vindictae, crudelitates et similia formaverant interiora, tunc inde est diabolicum in, facie, et ipsa facies est odium vindicta et crudelitas in forma; inde constare potest quid et cui usui est exterius naturale, et quale est cum subjectum est interioribus, et quale cum interiota et subjecta sunt. @1 i per AI$ @2 tam ad producendum illa in actum, quam ad interius videndum illa, ib$ @3 etiam$ @4 i ejus$ @5 hoc ignotum est$ "Et dedit scyphum super volam Pharaonis": quod significet et inservienta interiori naturali, constat ex illis quae supra n. 5126 dicta sunt, ubi similia verba. "Et principem pistorurn suspendit": quod significet quod sensualia partis voluntariae rejecta, constat etiam ex illis quae supra n. 5156 explicata sunt, ubi quoque similia. "Quemadmodum interpretatus illis Josephus": quod significet praedictionem a caelesti in naturali, constat ex significatione "interpretari" quod sit dicere quid in se habeat seu quid insit, tum quid contingeret, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, ita praedicere; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106. Quomodo cum his se habeat, quod nempe sensualia partis intellectuaiis retenta sint et sensualla partis voluntariae rejecta, videatur supra n. 5157. Agitur in hoc capite in sensu intemo de 2 subordinatione exterioris naturalis, quod subordinandum ob causam ut inserviat interiori naturali pro plano, n. 5165; nisi enim id subordinatur, interiora vera et bona non habent ubi repraesentari possunt, consequenter non cogitationes interiores quae spiriruale et caeleste in se habent, nam ea sistuntur ibi sicut in sua facie aut sicut in speculo; quare cum nulla subordinatio est, homo nullam cogitationem interiorem potest habere; immo nec ullam fidem, est enim nuilla comprehensio remota seu eminens, et inde nulia apperceptio talium; quod naturale subordinat et ad correspondentiam redigit, est unice bonum in quo innocentia, quod bonum in Verbo (t)vocatur charitas; sensualia et scientifica sunt solum media in quae bonum illud influat, et se sistat in forma, seque ad omnem usum explicet; at scientifica, etiamsi 1forent ipsa vera fidei, absque bono illo in illis, non aliud sunt quam squamae inter sordes, quae decidunt; sed quomodo exteriora in ordinem et ad 3 correspondentiam cum interioribus per bonum mediis scientificis et qeris fidei rediguntur, est hodie remotius a captu quam fuerat olim, et hoc ex pluribus causis, imprimis ex eo quod hodie intra Ecclesiam nulla amplius sit charitas; est enim ultimum Ecclesiae tempus, proinde nec ulla est affectio sciendi talla; quapropter aversationis quid ilico obvenit, cum aliquid dicitur quod intra seu supra sensualia est, consequenter cum aliquid ex talibus quae angelicae sapientiae sunt, depromitur; sed quia in sensu interno talia sunt, quae enim in sensu interno sunt, adequata sunt angelicae sapientiae, et quia Verbum quoad sensum intemum nunc explicatur, usque dicenda sunt utcumqu apparitura sint a sensuali remota. @1 sint$ "Et non recordatus princeps pincernarum Josephi" quod significet quod nondum omnimoda conjunctio cum caelest naturalis, constat ex sigtdficatione "recordari" seu "meminisse Josephi" quod sit fidei receptio, de qua supra n. 5130, consequenter etiam conjunctio quia media fide fit conjunctio; hic itaque "non recordatus" est quod nondum omnimoda conjunctio; et ex repraesentation "principis 1pincernarum" quod sit sensuale partis intellectualis; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste naturalis, de quibus supra. @1 pincernae$
|
|