URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM NONUM

Arcana Coelestia 4

Passage 4954

#4954 In praemissis ante caput praecedens, explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos apud Matthaeum xxv 31-33, quae videantur n. 4807-4810; veniunt nunc explicanda quae ordine ibi sequuntur, nempe haec verba, Tunc dicet 1 Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi: esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus et circuminduistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me, vers. 34-36. @1 dicit I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4955

#4955 Quid haec in sensu interno involvunt, patebit ab illis quae sequuntur; sciendum prius quod haec opera quae recensentur sint ipsa charitatis in suo ordine; hoc nemo videre potest qui non sensum internum Verbi novit, hoc est, nisi sciat quid intelligitur per "esurienti dare edere, sitientem potare, peregrinum colligere, nudum induere, aegrotum visitare, ad illos in carcere venire"; qui de his cogitat solum ex sensu litterae, is colligit inde quod per illa intelligantur bona opera in externa forma, et nihil arcani praeterea illis inesse, cum tamen in singulis est arcanum, et hoc Divinum quia a Domino; sed arcanum non hodie intelligitur quia nulla hodie sunt doctrinalia charitatis; postquam enim separaverunt charitatem a fide, perierunt illa doctrinalia, et loco illorum recepta et inventa sunt doctrinalia fidei, quae doctrinalia prorsus nihil docent quid charitas et quid proximus; [2] doctrinalia 1 apud antiquos docuerunt omnia genera et omnes species charitatis, et quoque quis proximus erga quem charitas exercenda, et quomodo unus in alio gradu et in alio respectu quam alter proximus est, et consequenter quomodo charitas erga unum aliter quam erga alterum applicata 2 exercenda; redegerunt 3 etiam illum in classes, et nomina indiderunt, et vocarunt quosdam pauperes, egenos, miseros, afflictos, quosdam caecos, claudos, mancos ut et pupillos (o)et viduas, quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos, vinctos, et sic porro; inde sciebant in quo debito essent erga unum et erga alterum; sed haec doctrinalia, ut dictum, perierunt, et cum illis etiam intellectus Verbi, usque adeo ut nemo hodie aliud sciat quam [quod] per pauperes, viduas, pupillos in Verbo non alii intelligantur quam qui ita vocantur; similiter hic per esurientes, sitientes, peregrinos nudos, aegrotos, in carcere; cum tamen per hos describitur charitas qualis est in sua essentia, et ejus exercitium quale erit in sua vita. @1 i charitatis$ @2 applicate$ @3 redigerunt I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4956

#4956 Charitatis erga proximum essentia est affectio boni et veri, et agnitio sui quod sit malum et falsum, immo proximus est ipsum bonum et verum; his affici est charitatem habere, oppositum proximo est malum et falsum, haec 1 aversatur qui charitatem habet; qui itaque charitatem erga proximum habet, afficitur bono et vero quia illa ex Domino, et aversatur malum et falsum quia illa ex e, et cum hoc facit, in humiliatione et ex a humiliatione in statu receptionis boni et veri est a Domino. Haec charitatis sunt quae in sensu interno involvunt haec Domini Verba, Esurivi et dedistis Mihi edere sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et circuminduistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me. Quod haec verba illa involvant, nemo scire 2 potest quam ex sensu interno; antiqui qui doctrinalia charitatis habebant, illi haec sciebant; sed hodie haec tam remota apparent ut quisque miraturus quod dicatur quod illa insint; et praeterea angeli apud hominem non aliter illa verba percipiunt; per "esurientem" enim percipiunt illos qui ex affectione desiderant bonum, per "sitientem" illos qui ex affectione desiderant verum, per "peregrinem" illos qui instrui volunt, per "nudum" illos qui agnoscunt in se nihil nisi malum esse, et per "vinctos seu in illos qui agnoscunt in se nihil nisi malum esse, et per "vinctos seu in carcere" qui agnoscunt in se nihil nisi falsum: haec si in unum sensum rediguntur, significant illa quae mox supra dicta sunt. @1 illa$ @2 videre$

Arcana Coelestia 4

Passage 4957

#4957 Ex his constare potest quod Divina fuerint intus omnibus quae Dominus locutus est, tametsi apparent coram illis qui in solis mundanis et magis coram illis qui in corporeis sunt, sicut talia quae unusquisque homo loqui posset, immo qui in corporeis sunt; ad illa et reliqua (t)verba Domini dicturi quod in illis non tanti gratia, proinde nec tantum pondus sit quantum in sermone et praedicatione illorum hujus saeculi qui ex eruditione cum eloquio loquuntur; cum tamen horum sermo et praedicatio est sicut squama et palea respective ad nuclearia.

Arcana Coelestia 4

Passage 4958

#4958 Quod "esurire" sit ex affectione desiderare bonum, est quia panis in sensu interno est bonum amoris et charitatis, et cibus in genere est bonum, n. 2165, 2177, 3478, 4211, 4217, 4735; quod "sitire" sit ex affectione desiderare verum, est quia vinum et quoque aqua sunt verum fidei; quod vinum, n. 1071, 1798, quod aqua, n. 2702; quod "peregrinus" sit qui instrui vult, videatur n. 1463, 4444; quod "nudus" sit qui agnoscit quod nihil boni et veri in se sit; quod "aegrotus" qui in malo; et "vinctus seu in carcere" qui in falso, patet a pluribus locis in Verbo ubi nominantur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4959

#4959 Quod Dominus de Se illa dicat, est quia Dominus est in illis qui tales sunt; quapropter etiam dicit, Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis, vers. 40, 45. CAPUT XXXIX 1. Et Joseph descendere factus Aegyptum, et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc. 2. Et fuit JEHOVAH cum Josepho, et fuit vir prosperans, et fuit in domo domini sui Aegyptii. 3. Et vidit dominus ejus quod JEHOVAH cum eo, et omne quod is faciens JEHOVAH prosperans in manu ejus. 4. Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus, et ministravit illi, et praefecit eum super domum suam, et quicquid erat illi dedit in manum ejus. 5. Et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi, et benedixit JEHOVAH domui Aegypti propter Josephum; et fuit benedictio JEHOVAE in omni quod erat illi in domo et in agro. 6. Et reliquit omne quod illi in manum Josephi, et non scivit cum eo quicquam, nisi panem quem ille edens. Et erat Josephus pulcher forma, et pulcher aspectu. 7. Et factum post verba haec, et sustulit uxor domini ejus oculos suos ad Josephum, et dixit, Cuba mecum. 8. Et renuit, et dixit ad uxorem domini sui, Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo, et omne quod est illi dedit in manum meam. 9. Non ipse magnus in domo hac prae me, et non prohibuit a me quicquam nisi temet, eo quod tu uxor illius; et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem DEO? 10. Et factum, ut loqui illam ad Josephum die die, et non audivit ad illam, ad cubandum apud illam, ad esse cum illa. 11. Et factum ut die quodam, et venit domum ad faciendum opus suum, et nullus vir e viris domus ibi in domo. 12. Et prehendit eum in veste ejus, dicendo, Cuba mecum; et reliquit vestem suam in manu illius, et fugit, et exivit foras. 13. Et factum, ut videre illam, quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras. 14. Et clamavit ad viros domus suae et dixit illis, dicendo, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum ad illudendum nobis, venit ad me ad cubandum mecum, et clamavi voce magna. 15. Et factum, ut audire eum, quod sustuli vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit, et exivit foras. 16. Et reposuit vestem ejus apud se, usque venire dominum ejus ad domum suam. 17. Et locuta ad illum secundum verba haec, dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis, ad illudendum mihi. 18. Et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit foras. 19. Et factum, sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum, dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus; et accensa ira illius. 20. Et accepit dominus Josephi eum, et dedit cum ad domum carceris, locum quo vincti regis vincti; et fuit ibi in domo carceris. 21. Et fuit JEHOVAH cum Josepho, et inclinavit ad eum misericordiam et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris. 22. Et dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris, et omne quod facientes ibi, is fuit faciens. 23. Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus, eo quod JEHOVAH cum eo, et quod is faciens, JEHOVAH prosperans. CONTENTA

Arcana Coelestia 4

Passage 4960

#4960 In sensu interno agitur hic de Domino quomodo Ipse Internum Suum Hominem Divinum fecit: "Jacobus" fuit Externus Homo, de quo in praecedentibus actum est, "Josephus" est Internus, de quo hic et in sequentibus agitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4961

#4961 Et quia hoc factum secundum Divinum ordinem, describitur hic ille ordo; et quoque tentatio quae est conjunctionis medium. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 4

Passage 4962

#4962 Vers. I. Et Joseph descendere factus Aegyptum, et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, e manu Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc. "Et Joseph" significat caeleste spiritualis ex rationali: "descendere factus Aegyptum" significat ad scientifica quae Ecclesiae: "et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis" significat quod apud interiora scientificorum: "princeps satellitum" significat quae primaria interpretationi: "vir Aegyptius" significat verum naturale: "e manu Jishmaelitarum" significat a simplici bono: "qui descendere fecerunt eum illuc" significat quod ab illo bono ad illa scientifica.

Arcana Coelestia 4

Passage 4963

#4963 "Et Josephus": quod significet caeleste spiritualis ex rationali, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit caelestis spiritualis homo qui ex rationali, de qua n. 4286; hic itaque quia agitur de Domino, repraesentatur per illum Internus Homo Domini: unusquisque 1 qui nascitur homo, est externus et internus; externus ejus est qui oculis conspicitur et per quem in consortio est cum hominibus et per quem aguntur illa quae propria mundi naturalis sunt; internus autem est qui non oculis conspicitur et per quem homo in consortio est cum spiritibus et angelis et per quem peraguntur illa quae propria mundi spiritualis sunt; quod unusquisque homo internum et externum habeat, seu homo internus et externus sit, est ut per hominem conjunctio caeli sit cum mundo; influit enim caelum per internum hominem in externum et inde percipit quid in mundo, et homo externus qui in mundo est, inde percipit quid in caelo; homo ut talis sit, ita creatus est. [2] Dominus etiam quoad Humanum Suum, Externum et Internum habuit quia placuit Ipsi nasci sicut alius homo; Externum seu Externus Ipsius Homo repraesentatus est per "Jacobum" et postea per "Israelem", Internus autem Homo repraesentatur per "Josephum"; hic seu Internus Homo est qui vocatur caelestis spiritualis ex rationali, seu quod idem, Internum Domini quod Humanum fuit, 2 caeleste spiritualis ex rationali; de hoc et de ejus glorificatione agitur in sensu interno in hoc capite et in sequentibus ubi de Josepho: quid autem caeleste spiritualis e rationali sit, prius n. 4286, 4585, 4592, 4594, explicatum est, quod nempe sit supra caeleste spiritualis e naturali quod per Israelem repraesentatur. [3] Dominus quidem natus est sicut alius homo; sed notum est quod homo qui nascitur, trahat suum tam ex patre quam ex matre, et quod intimum suum ex patre, 3 at exteriora, seu quae intimum illud investiunt, a matre, utrumque nempe quod a patre et 4 matre trahit: est conspurcatum malo hereditario; aliter vero apud Dominum: quod a matre traxit, hoc similiter in se habuit hereditarium quale alii homini, sed quod a Patre, Qui fuit Jehovah, hoc fuit Divinum; inde est quod Internus Homo Domini non similis fuerit interno alius hominis, Intimum enim Ipsius fuit Jehovah; hoc itaque intermedium est quod vocatur caeleste spiritualis e rationali. Sed de hoc in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur. @1 i enim$ @2 i erat$ @3 et$ @4 i a$

Arcana Coelestia 4

Passage 4964

#4964 "Descendere factus Aegyptum": quod significet ad scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione "Aegypti" quod sit scientia, seu scientificum in communi, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; sed quale id scientificum 1fuit quod per "Aegyptum" proprie significatur, nondum explicatum est. In Antiqua Ecclesia fuerunt doctrinalia et fuerunt scientifica; doctrinalia agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, scientifica autem de correspondentiis mundi naturalis cum mundo spirituali, et de repraesentativis (t)spiritualium et caelestium in naturalibus et terrestribus; haec fuerunt scientifica illorum qui in Ecclesia Antiqua; [2] Aegyptus fuit inter illas regiones et inter illa regna ubi etiam Antiqua Ecclesia fuit, n. 1238, 2385, sed quia ibi 2imprimis scientifica tradebantur, idcirco per "Aegyptum" significatur scientificum in genere; et ideo quoque in Verbo prophetico toties de Aegypto agitur, et ibi tale scientificum per illam in specie intelligitur; ipsa magia Aegyptiaca etiam inde originem habuit; noverunt enim correspondentias naturalis mundi cum spirituali, quibus dein postquam Ecclesia apud illos cessavit, ad magica abusi sunt. Quia nunc talia scientifica apud illos fuerunt, nempe quae docebant correspondentias, et quoque repraesentativa et significativa, et quia haec inserviebant doctrinalibus Ecclesiae, imprimis ad intelligendum illa quae in Verbo illorum dicta fuerunt (quod Verbum Antiquae Ecclesiae fuerit tam propheticum quam historicum, simile huic Verbo sed aliud, videatur n. 2686), inde est quod per "descendere factus Aegyptum" significentur ad scientifica quae Ecclesiae. [3] Quia Dominus per "Josephum" repraesentatur, et hic dicitur quod "Josephus descendere factus sit Aegyptum", significatur quod Dominus cum Internum Suum Hominem glorificaret, hoc est, Divinum faceret, primum imbuerit scientifica Ecclesiae, et ab illis et per illa progressum fecerit ad interiora magis et magis, et tandem usque ad Divina; placuit enim Ipsi secundum talem ordinem 3Se Ipsum glorificare seu Divinum facere, secundum qualem hominem regenerat seu spiritualem facit, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, nempe ab externis quae sunt scientifica et vera fidei, successive ad interna quae sunt charitatis erga proximum et amoris in Ipsum. Inde patet quid significatur per haec verba apud Hosheam, Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1; quod haec de Domino, videatur Matth. ii 15. @1 fuerit placed after significatur$ @2 non ita doctrinalia tradebantur sicut alibi, sed scientifica$ @3 Seipsum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4965

#4965 "Et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis": quod significet quod apud interiora scientificorum, constat ex significatione "cubicularii Pharaonis" quod sint interiora scientificorum, de qua n. 4789; per "emere" significatur quod illa sibi addicaverit, n. 4397, 4487. Interiora scientificorum sunt illa quae propius accedunt ad spiritualia, et sunt applicationes scientificorum ad caelestia; haec enim sunt quae internus homo videt, cum externus solum scientifica in forma externa.

Arcana Coelestia 4

Passage 4966

#4966 "Princeps satellitum": quod significet quae primaria interpretationi, constat ex significatione "principis satellitum" quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790; "primaria interpretationi" sunt illa quae primario conducunt ad interpretandum Verbum; ac ita ad intelligendum doctrinalia amoris in Deum et charitatis erga proximum quae ex Verbo. Sciendum quod scientifica veterum prorsus alia fuerint quam scientifica hodie; scientifica veterum egerunt, ut supra dictum, de correspondentiis rerum in mundo naturali cum rebus in mundo spirituali; scientifica quae hodie vocantur philosophica, qualia sunt Aristotelica (c)ac similia, illis ignota fuerunt; hoc quoque patet a libris vetustiorum, quorum plerique conscripti sunt per talia quae interiora significabant, repraesentabant, et illis correspondebant; [2] ut 1 constare potest solum ex his, ut taceantur reliqua: quod Heliconem in monte statuerint et per illum intellexerint caelum; quod Parnassum infra in colle et per illum intellexerint scientifica; quod dixerint equum volantem quem Pegasum vocarunt, rupisse ibi fontem ungula; quod scientias vocaverint virgines, et sic porro; sciverunt enim ex correspondentiis et repraesentativis quod "mons" esset caelum, quod "collis" esset id caelum quod infra est seu quod apud hominem, quod "equus" esset intellectuale, quod "alae quibus volabat" essent spiritualia, quod "ungula" esset naturale, quod "fons" esset intelligentia 2, et quod "tres virgines quae charites dictae" essent affectiones boni, et quod "virgines quae Heliconides 3et Parnassides nominatae", essent affectiones veri. Similiter quod sui attribuerint equos, quorum cibum vocabant ambrosiam et potum nectarem, sciebant enim quod "sol" significaret amorem caelestem, "equi" intellectualia quae inde sunt, et quod "cibi" caelestia, et "potus" spiritualia. [3] Ex antiquis etiam manet quod reges cum coronantur, sedebunt super throno argenteo, induendi chlamyde purpurea, ungendi oleo, portabunt capite coronam, manibus sceptrum gladium, 4 claves, equitabunt in regio ornatu super equo albo, sub cujus pedibus ungulae argenti, ad mensam tunc 5ministrabuntur ab optimatibus regni, praeter plura; sciebant enim quod "rex" repraesentaret Divinum Verum quod ex Divino Bono, et inde quid thronus argenteus, chlamys purpurea, oleum unctionis, corona, sceptrum, gladius, claves, equus albus, ungulae argenti, ministratio ab optimatibus; quis hodie 6illa novit, et ubi scientifica quae illa docent; emblemata vocant, prorsus non scientes aliquid de correspondentia et repraesentatione. Ex his patet qualia fuerunt scientifica antiquorum, et quod illa duxerint (c)eos in cognitionem de spiritualibus et caelestibus, quae quoque hodie vix sciuntur quod sint. [4] Scientifica quae loco illorum successerunt, et proprie philosophica dicuntur, abstrahunt potius mentem a sciendis talibus, quia applicari possunt etiam ad confirmanda falsa; et quoque mittunt mentem in tenebras cum per illa confirmantur vera, quia pleraque nudae voces sunt per quas confirmationes fiunt, quae a paucis capiuntur, et de quibus etiam pauci illi disceptant; inde constare potest quantum recessit genus humanum ab eruditione antiquorum, quae duxit ad sapientiam. Gentiles illa habuerunt ab Ecclesia Antiqua, cujus cultus externus constabat in repraesentativis et significativis, ac internus in illis quae repraesentabantur et significabantur. Haec erant scientifica quae in genuino sensu per "Aegyptum" significantur. @1 i satis$ @2 i inde$ @3 seu$ @4 i et$ @5 ministrabunt illo optimates$ @6 haec$

Arcana Coelestia 4

Passage 4967

#4967 "Vir Aegyptus": quod significet verum naturale, constat ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione "Aegypti" quod sit scientificum in genere, de qua mox supra n. 4964, 4966; et quia "Aegyptus" est scientificum, etiam est naturale; omne enim scientificum apud hominem est naturale quia in naturali ejus homine, etiam scientificum de spiritualibus et caelestibus; causa est quia homo in naturali et ex naturali videt illa; quae non ex naturali videt, 1 non capit; sed aliter videt illa homo regeneratus qui spiritualis vocatur, 2 aliter homo non regeneratas qui mere naturalis; apud illum scientifica illustrantur a luce caeli, apud hunc autem non ita sed a luce quae 3influit per spiritus qui in falso et malo sunt, quae lux quidem est a luce caeli, sed facta apud illos opaca, sicut lux vesperae aut noctis; vident enim tales spiritus, et inde tales homines, sicut noctuae, clare noctu et obscure interdiu, hoc est, clare falsa 4et obscure vera, et inde clare quae mundi sunt et obscure si quicquam, illa quae caeli. Ex his constare potest quod scientificum genuinum sit verum naturale; omne enim scientificum genuinum quale per "Aegyptum" in bono sensu significatur, est verum naturale. @1 i haec$ @2 i et$ @3 influit after sunt$ @4 sed$

Arcana Coelestia 4

Passage 4968

#4968 "E manu Jishmaelitarum": quod significet a simplici bono, constat ex repraesentatione "Jishmaelitarum" quod sint qui in simplici bono, de qua n. 3263, 4747; hic itaque verum naturale quod (c)a simplici bono. In capite xxxvii, vers. 36, dicitur "quod Midianitae vendiderint Josephum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum"; hic autem dicitur "quod Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, emerit illum e manu Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc"; quod ita dicatur, est propter sensum internum; ibi enim agitur de abalienatione veri Divini, quae non fit ab illis qui in simplici bono sunt, sed ab illis qui in simplici vero, qui per "Midianitas" 1repraesentantur, videatur n. 4788; hic autem agitur de comparatione seu addicatione scientificorum, et de vero naturali quod a simplici bono, quapropter dicitur "ab Jishmaelitis", per hos enim 1repraesentantur qui in simplici bono; inde patet quod ita dictum sit propter sensum internum; historice nec sibi contrariantur, de Midianitis enim dicitur "quod extraxerint Josephum e fovea", consequenter quod ab illis traditus sit Jishmaelitis, a quibus in Aegyptum deductus est, ita quod Midianitae quia tradiderunt illum Jishmaelitis qui irent Aegyptum, vendiderint illum ad Aegyptum. @1 significantur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4969

#4969 "Qui descendere fecerunt eum illuc": quod significet quod ab illo bono ad illa scientifica, constat ex repraesentatione "Jishmaelitarum qui descendere fecerunt (c)eum" quod sint qui in simplici bono, de qua mox supra n. 4968, et a significatione "Aegypti" quae hic est illuc quod sit scientificum in genere, de qua mox supra n. 4964, 4966; "descendere" dicitur quia agitur de scientificis quae sunt exteriora; in Verbo enim ab interioribus ad exteriora dicitur "descendere", ab exterioribus vero ad interiora "ascendere", videatur n. 3084, 4539.

Arcana Coelestia 4

Passage 4970

#4970 Vers. 2-6. Et fuit Jehovah cum Josepho, et fuit vir prosperans, et fuit in domo domini sui Aegyptii. Et vidit dominus ejus, quod Jehovah cum eo, et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus. Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus, et ministravit illi, et praefecit eum super domum suam, et quicquid erat illi dedit in manum ejus. Et factum, e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi, et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum, et fuit benedictio Jehovae in omni quod erat illi in domo et in agro. Et reliquit omne quod illi in manum Josephi, et non scivit cum eo quicquam, nisi panem quem ille edens: et erat Joseph pulcher forma, et pulcher aspectu. "Et fuit Jehovah cum Josepho" significat quod caelesti spiritualis inesset Divinum: "et fuit vir prosperans" significat quod omnia provisa: "et fuit in domo domini sui Aegyptii" significat ut initiaretur bono naturali: "et vidit dominus ejus quod Jehovah cum eo" significat quod perceptum ibi bono naturali quod inesset Divinum: "et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus" significat quod omnia ex Providentia Divina: "et invenit Joseph gratiam in oculis ejus" significat quod id acceptum: "et ministravit illi" significat quod scientificum appropriaretur bono suo: "et praefecit eum super domum suam significat quod applicuit se ei bonum: "et quicquid erat illi dedit in manum ejus" significat quod omne suum sicut in ejus potestate: "et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi" significat statum alterum postquam applicuit se ei bonum, et omne suum sicut in ejus potestate: "et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum" significat quod ex Divino tunc ei caeleste naturale: "et fuit benedictio Jehovae" significat incrementa: "in omni quod erat illi in domo et in agro" significat in vita et in doctrina: "et reliquit omne quod illi in manum Josephi" significat quod appareret sicut omnia forent in ejus potestate: "et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens" significat quod bonum inde appropriaretur: "et erat Joseph pulcher forma" significat bonum vitae inde: "et pulcher aspectu" significat verum fidei inde.

Arcana Coelestia 4

Passage 4971

#4971 "Et fuit Jehovah cum Josepho": quo significet quod caelesti spiritualis inesset Divinum, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spiritualis e rationali, de qua supra n. 4963; et quia de Domino agitur, hic de Interno Nomine in Humano Ipsius, per "fuit Jehovah cum illo" significatur quod inesset Divinum; inerat enim Divinum "Humano Ipsius" quia a Jehovah conceptus fuit; apud angelos non inest Divinum, sed adest, quia sunt modo formae recipientes Divini a Domino.

Arcana Coelestia 4

Passage 4972

#4972 "Et fuit vir prosperans": quod significet quod omnia provisa, constat ex significatione "prosperari" cum dicitur de Domino quod sit "provisum esse", ut nempe locupletaretur omni bono.

Arcana Coelestia 4

Passage 4973

#4973 "Et fuit in domo domini sui Aegyptii": quod significet ut initiaretur bono naturali, constat ex significatione "domini" quod sit bonum, de qua sequitur; et ex significatione "Aegyptii" quod sit scientificum in genere et inde naturale, de qua n. 4967; quod "esse in domo" sit initiari, est quia "domus" est mens in qua bonum, n. 3538, hic mens naturalis, et praeterea "domus" praedicatur de bono, n. 3652, 3720 est apud hominem mens naturalis et mens rationalis; mens naturalis est in externo ejus homine, mens rationalis in interno; scientifica sunt vera mentis naturalis, quae dicuntur ibi "in domo sua esse" cum ibi conjunguntur bono, nam bonum et verum constituunt simul unam domum, sicut maritus et uxor; sed bona et vera, de quibus hic agitur, sunt interiora, 1correspondent enim caelesti spiritualis e rationali, quod repraesentatur per Josephum"; vera interiora correspondentia in naturali sunt applicationes ad usus, et bona interiora ibi sunt usus. [2] Multoties in Verbo dicitur "dominus", sed qui sensum internum non scit, nihil quid per dominum intellectum autumat quam quod in communi sermone cum dominus nominatur, intelligitur; sed "dominus" in Verbo nullibi dicitur ubi non agitur de bono, similiter cum "Jehovah"; cum autem agitur de vero, dicitur "Deus" et quoque rex"; inde est quod per "dominum" significetur bonum; 2quod et ab his locis constare potest, apud Mosen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deut. x 17: apud Davidem, Confitemini Jehovae,...confitemini Deo deorum; confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 1-3; ubi Jehovah seu Dominus dicitur "Deus deorum" a Divino Vero quod procedit ab Ipso, et "Dominus dominorum" a Divino Bono quod est in Ipso: [3] similiter apud Johannem, Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum, Apoc. xvii 14: et apud eundem, Sedens super equo albo habet super vestimento Suo et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, Apoc. xix 16; quod Dominus "Rex regum" dicatur Divino Vero, et "Dominus dominorum" a Divino Bono, patet singulis ibi; "nomen scriptum" est quale Ipsius, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; "vestimentum super quo id scriptum" est verum fidei, n. 1073, 2576, 4545, 4763; "femur super quo etiam id quale scriptum" est bonum amoris, n. 3021, 4277, 4280, 4575; 3exinde quoque patet quod Dominus ex Divino Vero dicatur "Rex regum", et ex Divino Bono "Dominus dominorum"; quod Dominus ex Divino Vero dicatur Rex, videatur n. 2015, 2069, 3009, 3670, 4581. Inde quoque liquet quid intelligitur per Christum Domini, apud Lucam, [4] Simeoni responsum factum est a spiritu sancto, non visurum mortem antequam videret Christum Domini, ii 26; "Christus Domini" est Divinum Verum Divini Boni, "Christus" enim idem est ac Messias, et Messias est Unctus seu Rex, n. 3008, 3009; "Dominus" ibi est Jehovah"; in Verbo Novi Testamenti nullibi Jehovah dicitur, sed pro Jehovah Dominus et Deus, videatur n. 2921; 4ut quoque apud Lucam, Jesus dixit, Quomodo dicunt Christum filium Davidis, cum Ipse David dicit in Libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, xx (x)41, 42: idem ita apud Davidem, Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, Ps. cx 1, quod Jehovah apud Davidem 5dicatur Dominus apud Evangelistam patet, 6 "Dominus" ibi pro Divino Bono Divini Humani; omnipotentia significatur per "sedere a dextris", n. 3387, 4592, 4933 f. [5] Dominus cum fuit in mundo, fuit Divinum Verum, at cum glorificatus est, hoc est, cum Humanum in Se Divinum fecit, tunc factus est, Divinum Bonum, a quo dein Divinum Verum procedit; inde est quod discipuli post resurrectionem non appellaverint Ipsum Magistrum, ut prius, sed Dominum, ut patet apud Johannem xxi 7, 12, 15-17, 20, et quoque apud reliquos Evangelistas. Divinum Verum, quod Dominus fuit cum in mundo et quod dein procedit ab Ipso, hoc est, a Divino Bono, etiam vocatur "Angelus foederis", apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaerentes, et Angelus foederis quem vos desideratis, iii 1. [6] Quia per "Dominum" intelligitur Divinum Bonum, et per "Regem" Divinum Verum, ideo ubi de Domino dicitur quod Ipsi dominium et regnum, ibi "dominium" praedicatur de Divino Bono et "regnum" de Divino Vero; et ideo 7 Dominus vocatur "Dominus gentium" et "Rex populorum", 8per gentes enim significantur qua in bono, et per populos qui in vero, n. 1259, 1260, 1849, 3581. [7] Bonum dicitur "dominus" respective ad servum, et bonum dicitur "pater" respective ad filium, ut apud Malachiam, Filius honorabit patrem, et servus dominum suum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus, et si Dominus Ego, ubi timor Mei, i 6: et apud Davidem, In servum venditus est JOSEPHUS, sermo Jehovae probavit eum, misit rex [et] solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit eum dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, Ps. cv 17, ,] 20, 21, 22; quod per "Josephum" ibi intelligatur Dominus, a singulis patet; Dominus ibi est Divinum Bonum Divini Humani. @1 ex causa quia correspondebant caelestibus spiritualis e rationali, quae repraesentantur per Josephum$ @2 ut$ @3 inde$ @4 quia Dominus sicut Jehovah est Divinum Bonum, et Deus est Divinum Verum, et quia Dominus erat Ipse Jehovah in Veteri Testamento toties nominatus, n. 1736, 2921, 3035; hoc quoque patet apud Lucam$ @5 dicitur$ @6 i et$ @7 i quoque$ @8 gentes enim significant illos qui in bono, et populi illos qui in vero$

Arcana Coelestia 4

Passage 4974

#4974 "Et vidit dominus ejus quod Jehovah cum eo": quod significet quod perceptum in bono naturali quod inesset Divinum, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 3764, 4339, 4567, 4723; ex significatione "domini" quod sit bonum, de qua mox supra n. 4973, hic bonum naturale quia est "Aegyptius" qui hic dominus; quod inesset Divinum, significatur per "quod Jehovah cum eo", ut supra n. 4971.

Arcana Coelestia 4

Passage 4975

#4975 "Et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus": quod significet quod omnia ex Providentia Divina, constat ex significatione "prosperari" quod sit provideri, de qua supra n. 4972, inde "Jehovah prosperans in manu ejus" est Providentia Divina. 1"Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus": quod significet quod id acceptum esset, nempe bono naturali quod per "dominum ejus" significatur, constat ex significatione "invenire gratiam in oculis alicujus" quod sit acceptum esse; "in oculis" dicitur quia gratia praedicatur de intellectuali, et per "oculos" id significatur, n. 2701, 3820, 4526. @1 A had 4976 but d to suit later renumbering.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4976

#4976 "Et ministravit illi": quod significet quod scientificum appropriaretur bono suo, constat ex significatione "ministrare" quod sit inservire suppeditando id cujus indiget alius, hic appropriari quia agitur de bono naturali cui appropriandum scientificum; "ministrare" etiam praedicatur de scientificis, per ministrum enim et per servum in Verbo significatur scientificum seu verum naturale, quia hoc subordinatum est bono ut suo domino; scientificum ad jucundum naturalis hominis, seu quod idem, verum naturale ad bonum ejus, se habet prorsus sicut aqua ad panem, seu potus ad cibum; aqua seu potus facit ut diluatur panis et cibus, et dilutus feratur in sanguinem et inde in partes corporis circumquaque, et nutriat illas; absque enim aqua 1aut potu panis seu cibus non resolvitur in sua minuta, nec circumfertur ad usum; [2] ita quoque est scientificum respective ad jucundum, seu verum respective ad bonum; quapropter bonum appetit et desiderat verum, et hoc propter usum ut sibi ministret et serviat; correspondent etiam similiter; homo in altera vita non nutritur per aliquem cibum et potum naturalem, sed per cibum et potum spiritualem; cibus spiritualis est bonum, et potus spiritualis est verum; quapropter ubi in Verbo panis aut cibus nominatur, angeli intelligunt panem seu cibum spiritualem, nempe bonum amoris et charitatis, et ubi aqua aut potus nominatur, intelligunt aquam seu potum spiritualem, nempe verum fidei; inde videri potest quid verum fidei absque bono charitatis, tum quomodo illud absque hoc nutrire potest internum hominem, quod nempe sicut sola aqua seu solus potus absque pane et cibo; quod inde "homo emacietur" et pereat, notum est. @1 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4977

#4977 "Et praefecit eum super domum suam": quod significet quod applicuit se ei bonum, constat ex significatione "domini", qui praefecit quod sit bonum, de qua supra n. 4973; et (c)a significatione "praeficere eum super domum suam" quod sit applicare se es; nempe scientifico seu vero naturali; quod hic sensus sit, patet a sequentibus ubi dicitur "quod quicquid erat illi, dederit in manum ejus", per quae significatur quod omne suum sicut in ejus potestate esset; bonum enim est "dominus", et verum est "minister"; cum dicitur de domino quod praefecerit ministrum, seu de bono quod praefecerit 1verum, in sensu interno non significatur quod cesserit ei dominium, sed quod applicuerit se, (m)nam in sensu interno percipitur res sicut illa in se est, sed in sensu litterae exponitur res secundum apparentiam;(n) bonum enim semper habet dominium, ast applicat se ut verum ei conjungatur: [2] homo cum in vero est, quod fit antequam regeneratus est, tunc vix aliquid novit de bono; verum enim influit per viam externam seu sensualem, bonum autem per viam internam; quod influit per viam externam, hoc sentit homo, non autem quod per viam internam, priusquam regeneratus est; quapropter nisi in priore statu daretur sicut dominium vero, seu nisi ita applicaret se bonum, nusquam bono appropriaretur verum; hoc idem est cum illis quae multoties prius ostensa sunt, quod nempe verum apparenter primo loco sit, seu quasi "dominus" cum regeneratur homo, sed bonum manifeste primo loco 2et "dominus" cum homo regeneratus est, de quibus videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930. @1 hoc$ @2 i est$

Arcana Coelestia 4

Passage 4978

#4978 "Et quicquid erat illi, dedit in manum ejus": quod significet quod omne suum sicut in ejus potestate, constat ex significatione "quicquid erat illi" quod sit omne suum; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, 3387, 3563, 4931-4937; ita "dare in manum ejus" est in potestatem ejus; sed quia hoc apparenter fit, dicitur sicut in ejus potestate; quod sit apparenter seu sicut, videatur mox supra n. 4977.

Arcana Coelestia 4

Passage 4979

#4979 "Et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi": quod significet statum alterum, postquam applicuit se ei bonum, et omne suum sicut in ejus potestate, constat (c)ex significatione "factum" seu fuit, quod multoties in Verbo dicitur, quod involvat novum quid, proinde statum alterum, similiter in sequentibus vers. 7, 10, 11, 13, 15, 18, 19; ex

Arcana Coelestia 4

Passage 4980

#4980 "Et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum": quod significet quod ex Divino tunc ei caeleste naturale, constat ex significatione "benedici" quod sit locupletari bono caelesti et spirituali; quod ex Divino, significatur per "benedixit Jehovah"; et ex significatione "domus Aegyptii" quod sit bonum mentis naturalis, ut supra n. 4973; in sequitur quod per "benedixit Jehovah domui Aegyptii" significetur quod ex Divino tunc ei caeleste naturale. Caeleste naturale est bonum in naturali quod correspondet bono rationalis, hoc est, quod correspondet caelesti spiritualis e rationali, quod est "Josephus", n. 4963. [2] Caeleste sicut 1 spirituale praedicatur et de rationale et de naturali, hoc est de interno homine qui est rationalis homo, et de externo qui est naturalis homo; spirituale enim in sua essentia est Divinum Verum quod procedit a Domino, et caeleste est Divinum Bonum quod est in Divino illo Vero; Divinum Verum in quo Divinum Bonum cum recipitur a rationali seu ab interno homine, dicitur spirituale in rationali, et cum recipitur a naturali seu ab externo homine, dicitur spirituale in naturali; Divinum Bonum quod est in Divino Vero, similiter; id cum recipitur a rationali seu interno homine, vocatur caeleste in rationali, et cum recipitur a naturali seu externo homine, vocatur caeleste in naturali; apud hominem influit utrumque a Domino tam immediate quam mediate per angelos et spiritus; at apud Dominum cum fuit in mundo, influebat ab Ipso quia Divinum fuit in Ipso. @1 i etiam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4981

#4981 "Et fuit benedictio Jehovae": quod significet incrementa, constat ex significatione "benedictionis Jehovae"; benedictio Jehovae in genuino sensu significat amorem in Dominum et charitatem erga proximum, qui enim illis donantur, vocantur benedicti Jehovae, donantur enim tunc caelo et salute aeterna; inde "benedictio Jehovae" in sensu externo seu respectivo ad statum hominis in mundo, est contentus esse in Deo, et inde contentus esse honoris et opulentiae statu in quo et, sive inter honoratos et divites sit, sive inter minus honoratos et pauperes; qui enim contentus est in Deo, honores et divitias spectat ut media usuum, et cum cogitat de illis et simul de vita aeterna, tunc illi nihili facit, et hanc essentialem. [2] Quia "benedictio Jehovae" seu Domini illa in genuino sensu involvit, etiam benedictio innumerabilia in se continet, et inde significat varia quae sunt consequentia, sicut locupletari bono spirituali et caelesti, n. 981, 1731; fructificari ex affectione veri, n. 2846; disponi in ordinem caelestem, n. 3017; donari bono amoris, et sic conjungi Domino, n. (x)3406, 3504, 3514, 3530, 3584; gaudium, n. 4216; quid itaque in specie significat, constare potest ex serie antecedentium et consequentium; quod hic "benedictio Jehovae" significet incrementa in bono et vero, seu in vita et doctrina, patet (c)ab illis quae sequuntur, dicitur enim, "fuit benedictio Jehovae in domo et in agro", et per "domum" significatur bonum quod est vitae, et per "agrum" verum quod est doctrinae; inde patet quod incrementa in illis hic per "benedictionem Jehovae" significentur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4982

#4982 "In omni quod erat illi in domo et in agro": quod significet in vita et in doctrina, constat ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2048, 2233, 2234, 2559, 3128, 3652, 3720, et quia "domus" est bonum, etiam est vita, omne enim bonum est vitae; et ex significatione "agri" quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 368, 3508, 3766, 4440, 4443; et quia est verum Ecclesiae, etiam est doctrina, omne enim verum est doctrinae. Alibi in Verbo aliquoties etiam domus et ager dicuntur, et cum ibi agitur de caelesti homine, per "domum" significatur bonum caeleste, et per "agrum" bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum; at cum de spirituali homine agitur, per "domum" significatur caeleste quod apud illum, quod est bonum charitatis erga proximum, et per "agrum" spirituale apud illum, quod est verum fidei; illa et haec significantur apud Matthaeum, Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam, xxiv 17, 18; n. 3652.

Arcana Coelestia 4

Passage 4983

#4983 "Et reliquit omne quod illi in manum Josephi": quod significet quod appareret sicut omnia forent in ejus potestate, constat ex illis quae supra n. 4978 explicata sunt, ubi similia paene verba, tum ab illis quae n. 4977 dicta.

Arcana Coelestia 4

Passage 4984

#4984 "Et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens": quod significet quod bonum inde appropriaretur, constat ex significatione "panis" quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 3478, 3735, 4221, 4217, 4735; et ex significatione "edere" quod sit appropriari, de qua n. 3168, 3513 f., 3596, 3832, 4745; quod "non scivit cum eo quicquam nisi panem" significat quod nihil aliud reciperet quam bonum. Credi potest quod bonum cum appropriat sibi verum, sit verum quale verum fidei est, quod sibi appropriat, 1sed est bonum veri; 2vera quae non sunt usus, quidem accedunt sed non intrant; omnes usus ex veris sunt bona veri; vera quae non sunt usui, separantur, et quaedam retinentur et quaedam rejiciuntur; quae retinentur, sunt quae introducunt ad bonum remotius vel propius, et sunt ipsi usus; quae rejiciuntur sunt quae 3non introducunt, nec se applicant; omnes usus in suo initio sunt vera doctrinae, at in progressu fiunt bona, et tunc fiunt bona cum homo agit secundum illa; ipso actio qualificat ita vera; omnis enim actio descendit ex voluntate, et ipsa voluntas facit ut id bonum fiat quod prius fuit verum; inde patet quod verum voluntate non amplius sit verum fidei sed 4 bonum fidei; et quod verum fidei nullum felicem faciat sed bonum fidei; hoc enim afficit ipsum illud quod (t)est vitae hominis, nempe ejus velle, et dat ei jucundum interius seu beatum, ac in altera vita felix quod gaudium caeleste vocatur. @1 at$ @2 i sunt enim usus qui applicantur$ @3 nec$ @4 i sit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4985

#4985 "Et erat Joseph pulcher forma": quod significet bonum vitae inde, "et pulcher aspectu quod significet verum fidei inde, constat ex significatione "pulchri forma et pulchri aspectu"; forma enim est rei essentia, aspectus autem est existentia inde; et quia bonum est ipsa essentia, et verum est existentia inde, per "pulchrum forma" significatur bonum vitae, et per "pulchrum aspectu" verum fidei; nam bonum vitae est ipsum esse hominis quia est voluntatis ejus, et verum fidei est existere inde quia est intellectus; quicquid enim est intellectus, id existit a voluntate; esse vitae hominis est in ejus velle, et existere vitae ejus est in ejus intelligere; intellectus hominis non aliud est quam voluntas explicata, et formata ita ut appareat qualis est aspectu. [2] Inde patet unde pulchritudo, nempe interioris hominis, quod sit ex bono voluntatis per verum fidei; ipsum verum fidei sistit pulchritudinem in externa forma, sed bonum voluntatis indit illam et format illam; inde est quod angeli caeli sint pulchritudine ineffabili, sunt enim quasi amores et charitates in forma; quapropter eum apparent in sua pulchritudine, afficiunt intima; apud illos bonum amoris a Domino elucet per verum fidei, et penetrando afficit. Inde constare potest quid in sensu interno per "pulchrum forma et pulchrum aspectu" significatur, ut quoque n. 3821.

Arcana Coelestia 4

Passage 4986

#4986 Vers. 7-9 Et jactum post verba haec, et sustulit uxor domini ejus oculos suos ad Josephum, et dixit, Cuba mecum. Et renuit, et dixit ad uxorem domini sui, Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo, et omne quod est illi dedit in manum meam. Non ipse magnus in domo hac prae me, et non prohibuit a me quicquam, nisi temet, eo quod tu uxor illius; et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem Deo? "Et factum post verba haec" significat tertium statum: "et sustulit uxor domini ejus oculos suos ad Josephum" significat verum naturale non spirituale adjunctum bono naturali, et ejus perceptionem: "et dixit, Cuba mecum" significat quod cuperet conjunctionem 1: "et renuit significat aversationem: "et dixit ad uxorem domini sui" significat perceptionem de illo vero: "Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo" significet quod bonum naturale ne quidem appropriationem cuperet: "et omne quod est illi dedit in manum meum significat quod omne in ejus potestate "non ipse manus in domo hac prae me" significat quod bonum illud tempore prius non statu: "et non prohibuit a me quicquam nisi temet" significat quod vero boni illius vetitum conjungi: "eo quod tu uxor illius" significat quia non alii bono conjungendum: "et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem Deo?" significat quod sic disjunctio et nulla conjunctio. @1 A i (lascivam)$

Arcana Coelestia 4

Passage 4987

#4987 "Et factum post verba haec": quod significet tertium, statum constat ex significatione "factum" 1vel fuit quod involvat novum quid, 2ut supra n. 4979, proinde hic statum tertium; et ex significatione "post verba haec" quod sit post illas res transactas. In lingua originali non distinguitur una series ab altera per signo interstitialia ut in aliis linguis, sed apparet sicut continuum a principio ad finem: illa quae in sensu interno quidem similiter continua sunt, et fluentia ab uno statu rei in alterum, at cum unus status terminatur et alter succedit qui insignis est, indicatur per "fuit" vel "factum"; et mutatio status minus insignis per "et", quapropter illa tam frequenter occurrunt. Hic status qui tertius est, de quo nunc agitur, est priori interior. @1 seu$ @2 de qua$

Arcana Coelestia 4

Passage 4988

#4988 "Et sustulit uxor domini ejus oculos ad Josephum": quod significet verum naturale non spirituale adjunctum bono naturali, et ejus perceptionem, constat ex significatione "uxoris" quod sit verum adjunctum bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale, 1adjunctum bono naturali, quia de illo vero et hoc bono agitur; bonum illud cui conjunctum id verum, est hic "dominus", n. 4973; et ex significatione "tollere oculos," quod sit cogitatio, intentio, et quoque perceptio, de qua n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4339. [2] Per "uxorem" hic significatur verum naturale, sed non verum naturale spirituale et per "maritum" 2, qui hic 3 dominus, significatur bonum naturale, sed non bonum naturale spirituale; explicandum itaque est quid bonum et verum naturale non spirituale, et quid bonum et verum naturale spirituale: bonum apud hominem est ex duplici origine, nempe ex hereditario et inde adscititio, et est ex doctrina fidei et charitatis, apud gentiles ex religioso; bonum et verum quod ex priore origine est, est bonum naturale non spirituale; bonum autem quod ex hac origine et bonum naturale spirituale; ex simili origine est verum quia omne bonum (t)adjunctum sibi habet suum verum. [3] Bonum naturale ex priore origine, hoc est, ex hereditario et inde adscititio, multa affinia habet cum bono naturali ex altera origine, hoc est, ex doctrina fidei et charitatis, seu 4 religioso sed solum in externa forma; in interna prorsus differunt; bonum naturale ex priore origine comparari potest bono quod etiam datur apud animalia quae mitia sunt, sed bonum naturale ex altera origine est proprium homini qui ex ratione agit, et inde novit dispensare bonum diversimode secundum usus; hanc dispensationem docet doctrina justi et aequi, et in superiore gradu doctrina fidei et charitatis, et haec quoque in multis confirmat ratio apud vere rationales: [4] illi qui ex priore origine bonum agunt, feruntur sicut instinctu caece in charitatis exercitia, at qui ex altera origine bonum agunt, feruntur ex debito interno, et quasi visualiter ad illa: verbo, qui ex priore origine bonum agunt, non ex aliqua conscientia justi et aequi, minus "veri et boni" spiritualis, bonum agunt; qui autem ex altera origine, ex conscientia agunt; videantur quae prius n. 3040, 3470, 3471, 3518 de his dicta sunt, et quae sequuntur n. 4992. Sed quomodo cum his se habet, nequaquam potest explicari ad captum, nam unusquisque qui non spiritualis est seu qui non regeneratus est, bonum videt a forma ejus externa 5, et hoc ex causa quia non scit quid charitas nec quid proximus; et quod haec non sciat, etiam est causa quia nulla doctrinalia charitatis sunt; in luce caeli illa apparent distinctissime, et inde quoque distincte apud spirituales seu regeneratos, quia hi in luce caeli sunt. @1 conjunctum$ @2 i ejus$ @3 i est$ @4 i ex$ @5 i non autem ab interna$

Arcana Coelestia 4

Passage 4989

#4989 "Et dixit, Cuba mecum": quod significet quod cuperet conjunctionem, constat ex significatione "cubare mecum" quod sit conjunctio, nempe boni naturalis spiritualis quod nunc est "Josephus", cum vero naturali non spirituali quod est "uxor domini ejus", sed conjunctio illegitima; conjunctiones boni cum vero et veri cum bono in Verbo describuntur per conjugia, videatur n. 2727-2759, 3132, 3665, 4434, 4837; inde est quod conjunctiones illegitimae describantur per meretricatus; hic itaque conjunctio veri naturalis non spiritualis cum bono naturali spirituali per quod "uxor domini ejus vellet cubare cum illo"; conjunctio illorum nulla datur in internis, sed solum in externis, in quibus apparet sicut conjunctio sed est solum affinitas; inde etiam est quod "illa prehenderit eum in veste ejus" et quod "is reliquerit vestem in manu ejus"; per "vestem" enim in sensu interno significatur externum, per quod quasi conjunctio, seu per quod est affinitas, ut videbitur infra ad vers. 12, 13. [2] Quod haec significentur, non videri potest quamdiu mens seu cogitatio tenetur in historicis, tunc enim nihil cogitatur quam de Josepho, de uxore Potipharis, de fuga Josephi relicta veste; at si mens seu cogitatio teneretur in illis quae significantur per "Josephum", "uxorem Potipharis" et per "vestem", tunc apperciperetur quod de conjunctione quadam spirituali illegitima quoque hic agatur; et tunc mens seu cogitatio teneri potest in illis quae significantur, si modo credatur quod Verbum historicum non sit Divinum ex mere historico, sed ex eo quod in historico sit spirituale et Divinum; et si hoc 1crederetur, sciretur quod spirituale et Divinum in illo sit de bono et vero quod est Ecclesiae et regni Domini, et in supremo sensu quod sit de Ipso Domino. Cum homo in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, si inter illos est qui elevantur in caelum, sciturus est quod nihil retineat ex historicis Verbi, et ne quidem sciat aliquid de Josepho, nec de Abrahamo, Jishako et Jacobo, sed solum de spiritualibus et Divinis quae ex Verbo didicerat et vitae suae applicuerat; talia ideo sunt quae in Verbo intus sunt, et quae vocantur sensus ejus internus. @1 credatur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4990

#4990 "Et renuit": quod significet aversationem, constat ex significatione "renuere" quod sit aversari, nempe conjunctionem illam, nam qui renuit usque ut fugiat foras, is aversatur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4991

#4991 "Et dixit ad uxorem domini sui": quod significet perceptionem de illo vero, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex significatione "uxoris domini ejus" quod sit verum naturale non spirituale, adjunctum bono naturali, de qua supra n. 4988.

Arcana Coelestia 4

Passage 4992

#4992 "Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo": quod significet quod bonum naturale ne quidem appropriationem cuperet, constat ex significatione "domini ejus" quod sit bonum naturale, de qua n. 4973; et ex significatione "non scire cum me quid in domo" quod sit non cupere appropriationem; quod ille sensus sit, non videri potest quam ex serie rerum in sensu interno; agitur enim nunc de tertio statu, in quo caeleste spiritualis fuit in naturali; in illo statu separatur bonum et verum naturale quod spirituale est, a bono et vero naturali quod non spirituale est; consequenter per "non scire quid in domo" significatur quod nulla cupiditas appropriationis sit; sed haec quia arcana 1 sunt, non illustrari possunt quam per exempla; sit itaque illustrationi hoc: [2] conjungi cum uxore sua ex sola libidine, hoc naturale non spirituale est, at conjungi cum uxore sua ex amore conjugiali, hoc naturale spirituale est; cum maritus dein ex sola libidine conjungitur 2, tunc praevaricari se credit sicut qui lascivum quid facit, quapropter non cupit amplius ut (c)id ei approprietur. Sit etiam illustrationi hoc: benefacere amico qualiscumque sit, modo amicus sit, est naturale non spirituale, at benefacere amico propter bonum apud illum, et magis ipsum bonum habere pro amico cui benefaciat, hoc naturale spirituale est, et tunc cum in hoc est, novit se praevaricari si amico qui malus est, benefaciat, nam tunc per illum malefacit aliis; cum in hoc statu est, 3 aversatur appropriationem boni naturalis non spiritualis, in quo prius fuit; similiter se habet in reliquis. @1 i in se$ @2 i cum uxore$ @3 i tunc$

Arcana Coelestia 4

Passage 4993

#4993 "Et omne quod est illi dedit in manum meam": quod significet quod omne in ejus potestate, constat ex illis quae supra n. 4978 dicta sunt, ubi similia verba; sed illa differentia et quod ibi agatur de altero statu in quo fuit caeleste spiritualis in naturali, tunc enim bonum naturale applicuit se, et sibi appropriavit verum, n. 4976, 4977, in quo statu bonum dominium habuit actualiter sed verum apparenter, quapropter tunc significabatur per illa verba "quod omne suum sicut in ejus potestate esset"; hic autem agitur de tertio statu in quo est caeleste spiritualis cum illud in naturali factum est spirituale, et quia in hoc statu nulla appropriatio et, idcirco per illa verba significatur quod omne in ejus potestate esset.

Arcana Coelestia 4

Passage 4994

#4994 "Non ipse magnus in domo hac prae me": quod significet quod bonum illud tempore prius non statu, constat "ex significatione "non magnus esse in domo prae me" seu non major esse quod sit ex aequo esse dominia, proinde quod prius sit unum et alterum; ex serie in sensu interno patet quod bonum naturale non spirituale tempore prius sit, et quod bonum naturale spirituale statu prius sit, ut quoque liquet 1 ab illis quae supra n. 4992 ostensa sunt. Prius statu est eminentius esse quoad quale.

Arcana Coelestia 4

Passage 4995

#4995 Et non prohibuit a me quicquam nisi temet": quod significet quod vero boni illius vetitum sit conjungi, constat ex significatione "prohibuisse a se" quod sit vetitum esse; et a significatione "uxoris" quae est quam prohibuit, et hic per "temet" intelligitur: quod sit verum naturale non spirituale, de qua n. 4988.

Arcana Coelestia 4

Passage 4996

#4996 "Eo quod tu uxor illius": quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione uxoris" quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

Arcana Coelestia 4

Passage 4997

#4997 "Et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem Deo?": quod [significet quod] sic disjunctio et nulla conjunctio, constat ex significatione "mali" et quoque peccati" quod sit disjunctio et nulla conjunctio, (m)nempe cum bonum naturale spirituale conjungitur cum vero naturali non spirituali, sunt enim dissimilia et imparia, quae se a mutuo distrahunt. "Facere malum" dicitur et "peccare Deo" quia(n) malum in se spectatum et quoque peccatum non aliud est quam disjunctio a bono, ipsum malum etiam in disunione consistit; hoc patet a bono; bonum est conjunctio quia omne bonum est amoris in Dominum et amoris erga proximum; bonum amoris in Dominum conjungit illum Domino, et consequenter omni bono quod procedit a Domino; et bonum amoris erga proximum conjungit illum caelo et societatibus ibi, ita quoque per hunc amorem conjungitur Domino, nam caelum proprie dictum est Dominus; Ipse enim est omne in omnibus ibi. [2] Contra vero malum; malum est amoris sui et amoris mundi; malum amoris sui disjungit illum non modo a Domino, sed etiam a caelo, nam neminem amat quam se, et alios solum quantum spectat illos in se, seu quantum unum faciunt cum se; inde derivat omnium intuitiones (o)in se, et prorsus avertit ab aliis, et maxime a Domino, et cum plures hoc faciunt in una societate, sequitur quod omnes disjuncti sint, et quisque alterum ex interiore aspicit ut 1 inimicum, et si quis contra illum quicquam facit, odio habet illum, et jucundum habet in ejus pernicie; nec dissimiliter malum amoris mundi, hoc enim cupit aliorum opes et aliorum bona, et cupit possident omnia aliorum 2, inde quoque inimicitiae et odia, sed in minore gradu. Ut quis sciat quid malum, proinde quid peccatum, modo studeat scire quid amor sui et mundi; utque sciat quid bonum, modo studeat scire quid amor in Deum et amor erga proximum; inde sciet quid malum, et consequenter quid falsum et inde sciet quid bonum, et consequenter quid verum. @1 sicut$ @2 quae aliorum sunt$

Arcana Coelestia 4

Passage 4998

#4998 Vers. 10-15. Et factum, ut loqui illam ad Josephum die die, et non audivit ad illam, ad cubandum apud illam, ad esse cum illa. Et factum ut die quodam, et venit domum ad faciendum opus suum, et nullus vir e viris domus ibi in domo. Et prehendit eum in veste ejus, dicendo, Cuba mecum; et reliquit vestem suam in manu illius, et fugit, et exivit foras. Et factum, ut videre illam, quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras. Et clamavit ad viros domus suae et dixit illis, dicendo, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum ad illudendum nobis, venit ad me ad cubandum mecum, et clamavi voce magna. Et factum, ut audire eum, quod sustuli vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit, et exivit foras. "Et factum" significat quartum statum: "ut loqui illam ad Josephum die die" significat cogitationem de illa re: "et non audivit ad illam ad cubandum apud illam significat quod aversaretur conjungi: "ad esse cum illa" significat ne sic adunaretur: "et factum ut die quodam" significat quintum statum: "et venit domum ad faciendum opus suum" significat cum in opere conjunctionis esset cum bono spirituali in naturali: "et nullus vir e viris domus ibi in domo" significat quod absque ullius auxilio 1: "et prehendit eum in veste ejus" significat quod verum non spirituale applicaret se ad ultimum veri spiritualis: "dicendo, Cuba mecum" significat conjunctionis causa: "et reliquit vestem suam in manu illius" significat quod abstraheret ultimum id verum: "et fugit et exivit foras" significat quod sic non ei verum per quod se defenderet: "et factum ut videre illam" significat perceptionem de illa re: "quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras" significat de separatione veri ultimi: "et clamavit ad viros domus" significat falsa: "et dixi illis, dicendo" significat exhortationem: "Videte, adduxit nobis virum Hebraeum" significat servum: "ad illudendum nobis" significat quo" insurgeret: "venit ad me ad cubandum mecum" significat quod illud vellet se conjungere: "et clamavi voce magna" significat quo aversaretur: "et factum ut audire eum" significat cum apperceptum: "quod sustuli vocem meam et clamavi" significat quod magna aversatio "et reliquit vestem suam apud me" significat testem quod accesserit: fugit et exivit foras" significat quod usque se separaverit. @1 A ip Esai. lxiii$

Arcana Coelestia 4

Passage 4999

#4999 "Et factum": quod significet quartum statum, constare potest ex illis quae supra n. 4979, 4887 dicta sunt.

Arcana Coelestia 4

Passage 5000

#5000 "Ut loqui illam ad Josephum die die": quod significet cogitationem de illa re, constat ex significatione "loqui" quod si cogitare 1, de qua n. 2271, 2287, 2619, nempe de Josepho, ita de illa re, de qua hic per "Josephum" agitur: "die die", seu quovis die est intense. Quod "loqui" in sensu interno sit cogitare, est quia cogitatio est loquela interior, et cum homo cogitat, tunc loquitur secum; interior exprimuntur in sensu litterae per exteriora quae correspondent. @1 cogitatio$

Arcana Coelestia 4
Passage 5001

#5001 "Et non audivit ad illam ad cubandum apud illum": quo significet quod aversaretur conjungi, constat ex significatione "non audire" quod sit non auscultare seu non oboedire, de qua n. 2542, 3869, hic aversari quia usque eo non auscultavit ut fugeret relicta veste; et ex significatione "cubare apud illam" quod sit conjungi illegitime, de qua n. 4989.

Arcana Coelestia 4
Passage 5002

#5002 "Ad esse cum illa": quod significet ne sic adunaretur, constat ex significatione "esse cum aliqua" quod sit (o)arctius conjungi seu uniri; quod "esse" sit uniri, est quia ipsum esse rei est bonum, et omne bonum est amoris, qui est conjunctio spiritualis seu unitio; inde in supremo sensu vocatur Dominus "Esse" seu Jehovah, qui ab Ipso omne bonum quod est amoris seu conjunctionis spiritualis. Caelum quia unum facit per amorem ab Ipso, et reciprocum in Ipsum per receptionem, et per amorem mutuum, ideo vocatur conjugium, per quod "est"; similiter foret cum Ecclesia si apud illam amor et charitas foret ejus "esse"; ubi itaque non est conjunctio seu unio, ibi non est "esse", nam nisi aliquid foret quod redigeret ad unum seu uniret, dissolveretur et exstingueretur: [2] ita 1 in societate civili ubi unusquisque pro se est et nullus pro alio nisi propter se, (o)nisi essent leges quae unirent, et essent timores jacturae lucri, honoris, famae, vitae, societas prorsus dissiparetur; quapropter "esse" talis societatis conjunctio seu adunatio, sed solum in externis, at respective ad interna apud illam non est "esse"; quapropter etiam tales in altera vita in inferno tenentur, et similiter ibi per externa continentur vincti, temporis per timores, verum 2 quoties relaxantur illa vincula, ruit unus in alterius perniciem, et nihil potius cupit quam alterum prorsus extinguere; aliter in caelo ubi conjunctio interna est per amorem in Dominum et inde amorem mutuum; cum ibi relaxantur vincula externa, arctius mutuo conjunguntur; et quia sic propius ad Esse Divinum quod a Domino, rediguntur, interius in affectione sunt et inde in libero, consequenter in beato, felici et gaudio. @1 i nisi here instead of before essent$ @2 et$

Arcana Coelestia 4
Passage 5003

#5003 "Et factum ut die quodam": quod significet quintum statum, constat ex significatione "factum" seu fuit quod involvat novum quid, ut supra n. 4979, 4987, 4999, ita novum statum, hic quintum.

Arcana Coelestia 4
Passage 5004

#5004 "Et venit domum ad faciendum opus suum": quod significet cum in opere conjunctionis esset cum bono spirituali in naturali, eo quod conjunctio illa sit de qua in hoc capite per "Josephum" agitur, quapropter cum dicitur "venit domum ad faciendum opus suum", significatur opus illius conjunctionis.

Arcana Coelestia 4
Passage 5005

#5005 "Et nullus vir e viris domus ibi in domo": quod significet quod absque ullius auxilio, constare potest ex eo quod per id significetur quod solus esset; et quia in sensu interno per "Josephum" agitur de Domino quomodo ipse Humanum (t)Internum Suum glorificavit seu Divinum fecit, intelligitur per illa verba quod id fecerit absque ullius auxilio. Quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit ex propria potentia, ita absque ullius auxilio, constare potest ex eo quod quia a Jehovah conceptus, Divinum esset in Ipso, et sic quod Divinum esset Ipsius 1; quapropter cum fuit in mundo, et Humanum in Se Divinum fecit, ex Divino Suo seu ex (t)Se Ipso fecit: id describitur ita apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? hic honorabilis in vestitu Suo, incedens in multitudine roboris Sui?... Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum..... Circumspexi, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, lxiii 1, 3, 5: et alibi apud eundem, Vidit quod non vir, et quasi obstupuit, quod non esset intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius; et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 16 [17]. Quod Dominus 2 propria potentia Humanum in Se Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1812, 1813, 1921, 1928, 1999, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2776, 3043, 3141, 3382, 3637, 4286. @1 i, Divinum enim erat Ipsum Esse vitae Ipsius$ @2 i ex$

Arcana Coelestia 4
Passage 5006

#5006 "Et prehendit eum in veste ejus": quod significet quod verum non spirituale applicaret se ad ultimum veri spiritualis, constat ex repraesentatione "uxoris Potiphari" de qua haec dicuntur, quod sit verum naturale non spirituale, de qua n. 4988; ex significatione "prehendere" (o)hic quod sit applicare se; et ex significatione "vestis" quod sit verum, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, hic ultimum veri spiritualis, quod in hoc statu est Josephi; "Josephus" enim hic est bonum naturale spirituale, n. 4988, 4992; quod hujus boni verum sit cum quo verum naturale non spirituale voluit conjungi, a serie rerum in sensu interno patet. [2] Sed quid sit et quid involvat quod verum naturale non spirituale vellet conjungi cum vero naturali spirituali, est hodie arcanum, imprimis ex illa causa quia pauci solliciti sunt et scire volunt quid verum spirituale et quid verum non spirituale, et usque adeo de eo non solliciti sunt ut vix audire velint nominari spirituale; cum solum nominatur, ilico tenebrosum quid obvenit et tunc simul triste, et fit nauseabundum et sic rejicitur; quod ita fiat, etiam mihi ostensum est; aderant spiritus ex Christiano orbe cum mens in talibus esset, et illi tunc missi in eum statum in quo fuerunt in mundo; ii solum ad cogitationem de bono et vero spirituali non modo tristitia affecti sunt, sed (t)etiam ex aversatione tali fastidio correpti ut dicerent se sentire apud se simile quod in mundo excitat vomitum; sed illis dicere dabatur quod hoc veniat ex eo quod affectiones eorum fuerint modo in terrestribus, corporeis et mundanis, in quibus solis eum homo est, tunc ad illa quae sunt caeli, nauseat; et quod templa frequentaverint ubi Verbum praedicatum, non ex quodam desiderio sciendi illa quae sunt caeli, sed ex alia cupidine attracta a tempore infantiae; inde patuit qualis hodie orbis Christianus est; [3] causa in genere est quod Ecclesia Christiana hodie solam fidem praedicet, non autem charitatem, et sic doctrinam non autem vitam, et quando non vitam, homo in nullam affectionem boni venit, et quando in nulla affectione boni est, in nulla etiam veri est; inde est quod contra jucundum vitae plerorumque sit, de rebus caeli aliquid amplius quam quod ex infantia notum est, audire. [4] Cum tamen res se ita habeat, quod homo in mundo sit ut initietur per exercitia ibi in illa quae sunt caeli, et quod vita ejus in mundo vix instar momenti sit respective ad vitam ejus post mortem, haec enim est aeterna; sed pauci sunt qui credunt quod victuri post mortem, et ideo quoque caelestia illis nauci sunt; sed hoc asseverare possum, quod homo statim post mortem in altera vita sit, et quod ibi ejus vita in mundo prorsus continuetur, et talis sit qualis 1 in mundo fuerat; hoc asseverare possum quia id scio; locutus enim sum cum paene omnibus quos notos habui in vita corporis postquam ex hac excesserunt; et inde per vivam experientiam scire datum qualis sors unumquemvis manet, quod nempe sors secundum vitam cuivis; sed qui tales sunt, ne quidem haec credunt. Quid autem sit et quid involvat quod verum naturale non spirituale vellet conjungi cum vero naturali spirituali, quae significantur per quod "prehenderit Josephum in veste", in mox sequentibus dicetur. @1 i illi$

Arcana Coelestia 4
Passage 5007

#5007 "Dicendo, Cuba mecum": quod significet conjunctionis causa, constat ex significatione "cubare" quod sit conjunctio, de qua supra n. 4989, 5001, hic conjunctionis causa, seu propterea ut conjungeretur.

Arcana Coelestia 4
Passage 5008

#5008 "Et reliquit vestem suam in manu illius": quod significet quod abstraheret ultimum id verum, constat a significatione "relinquere in manu illius" quod sit in illius potestate; "manus" enim est potentia seu potestas, n. 878, 3091, 3387, 3563, 4931-4937, et quia "illa prehendit vestem ejus", est hic abstrahere; et ex significatione "vestis" quod sit ultimum verum, de qua supra n. 5006. Quod verum naturale non spirituale se conjungere voluerit cum vero naturali spirituali, et quod hoc aversaretur conjunctionem, et ideo ultimum verum reliquerit seu passum sit ut abstraheretur, a nemine comprehendi potest nisi illustretur per exempla; sed primum videatur quid verum naturale non spirituale, et verum naturale spirituale, n. 4988, 4992, et quod in ultimis (o)sit affinitas, non autem 1 aliqua conjunctio; [2] sed, ut dierum, res haec illustretur per exempla; sit hoc primo: verum naturale non spirituale est intra Ecclesiam quod pauperes, viduae et pupilli benefaciendi, et quod illis benefacere sit charitas quae mandata in Verbo; sed verum non spirituale, hoc est, illi qui in vero non spirituali sunt, per pauperes, viduas, pupillos, intelligunt illos qui ita nominantur; at verum naturale spirituale, hoc est, illi qui in (t)illo vero sunt, hac quidem confirmant, sed in ultimo loco ponunt quod intelligantur pauperes, viduae, pupilli, dicunt enim corde suo quod non omnes sint pauperes qui se vocant pauperes, quod etiam inter illos sint qui pessime vivunt, quique nec Deum nec homines timent, et qui ruerent in omne nefas nisi timor detineret; et praeterea quod per "pauperes" in Verbo intelligantur qui spiritualiter tales sunt, nempe qui sciunt et corde fatentur quod nihil veri et boni a se habeant, sed quod omnia illis gratis donentur; similiter se habet cum viduis et pupillis, cum differentia respectus ad statum; ex hoc exemplo patet quod pauperibus, viduis, pupillis benefacere, qui ita nominantur, sit ultimum veri illis qui in vero naturali spirituali sunt, et quod hoc verum sit instar vestis quae investit interiora; etiam patet quod hoc ultimum veri concurrat cum vero apud illos qui in vero naturali non spirituali sunt, sed quod usque non sit conjunctio sed 2 affinitas. [3] Sit exemplum quod proximo benefaciendum qui in vero naturali spirituali sunt, illi pro proximo habent unumquemvis, seu usque omnes in dissimili respectu et gradu, et corde dicunt quod qui in bono sunt, proximus sint prae aliis cui benefaciendum; qui autem in malo sunt, "quod" etiam proximus sint, sed quod tunc illis benefiat si secundum leges puniuntur 3, quia per punitiones emendantur et quoque sic praecavetur ne malefiat bonis per eos et per exempla; qui in vero naturali non spiritu intra Ecclesiam sunt, etiam proximum dicunt unumquemvis, sed non admittunt gradus et respectus quapropter si in bono naturali sunt, benefaciunt unicuique qui miserationem movet, absque distinctione, ut plurimum malis prae bonis quia illi ex malitia sciunt miserationes incutere; ex hoc quoque exemplo patet quod in ultimo hoc vero conveniant illi qui in vero naturali non spirituali sunt et qui in vero naturali spirituali (o)sunt, sed quod usque non ibi conjunctio sit sed modo affinitas, unus enim aliam ideam et alium sensum de proximo et de charitate erga illum habet quam alter. [4] Sit quoque exemplum: qui in vero naturali spirituali sunt, in genere dicunt quod pauperes et miseri hereditaturi sint regnum caeleste; sed hoc verum ultimum illis est, interius enim recondunt quod illi "pauperes" sint et illi "miseri" qui spiritualiter tales sunt, et quod illi sint qui in Verbo intellecti sunt, quibus regnum caeleste; at qui in vero naturali non spirituali sunt intra Ecclesiam, dicunt quod non alii hereditare possint regnum caeleste quam qui in mundo in paupertatem redacti sunt, qui in miseriis vivunt et qui prae ceteris in afflictione sunt; vocant etiam divitias, dignitates, gaudia mundana totidem (o)avocamenta seu media removentia hominem a caelo; ex hoc exemplo etiam patet quid ultimum verum et quale in quo conveniunt, sed 4 quod non conjunctio sit sed affinitas. [5] Sit etiam exemplum: qui in vero naturali spirituali sunt, pro ultimo vero habent quod illa quae sancta vocantur in Verbo, fuerint sancta, sicut arca cum propitiatorio, cum candelabro, suffimentis, panibus, et reliquis, (o)tum altare; et sicut templum; et quoque vestes Aharonis quae vestes sanctitatis vocantur, imprimis ephodus cum pectorali ubi urim et thummim; sed usque de hoc ultimo vero illam ideam habent quod illa" non sancta fuerint in se, nec illis aliqua sanctitas infusa, sed quod sancta fuerint repraesentative, hoc est, quod repraesentaverint spiritualia et caelestia regni Domini, ac in supremo sensu Ipsum Dominum; qui autem in vero naturali non spirituali sunt, illa similiter vocant sancta, sed sancta in se per infusionem; inde patet quod conveniant, sed quod se non conjungant, verum enim illud alius formae est quia alius ideae apud spiritualem quam apud mere naturalem. [6] Sit quoque exemplum: verum ultimum spirituali (o)homini est quod omnia vera Divina possint confirmari ex Verbi 5 sensu litterali, et quoque per rationalia seu intellectualia apud illos qui illustrati sunt; hoc verum ultimum et commune etiam agnoscitur a naturali homine, sed hic credit simpliciter quod omne id verum sit quod ex Verbo confirmari potest, et maxime id quod ipse inde 6 confirmavit; in hoc itaque conveniunt quod omne verum Divinum confirmari possit, sed hoc verum (o)commune aliter spectatur ab uno quam ab altero; qui mere naturalis homo est, is verum Divinum credit quicquid 7 ipse apud se confirmavit, vel quod ab aliis audivit confirmatum, non sciens quod falsum aeque confirmari possit quam verum, et quod falsum confirmatum prorsus appareat sicut verum, et quoque plus quam ipsum verum, quia accedunt fallaciae sensuum, et sistunt id in luce mundi separata a luce caeli; [7] inde quoque patet quale est verum ultimum spirituale coram homine naturali, quod nempe sit instar vestis; et cum haec vestis abstrahitur, quod prorsus non conveniant 8, consequenter quod homo spiritualis non amplius aliquid habeat per quod se defendat contra hominem naturalem, quae significantur per quod "Josephus relicta veste fugit et exivit foras"; nam mere naturalis 9 non agnoscit interiora, quapropter cum exteriora auferuntur seu abstrahuntur, tunc ilico dissociantur: et porro, homo naturalis omnia vocat falsa, per quae homo spiritualis confirmat veram ultimum, nam non videre potest id quod confirmat num ita sit; e luce naturali videre illa quae lucis spiritualis sunt, impossibile est; hoc contra ordinem est; sed secundum ordinem est quod e luce spirituali videantur quae in luce naturali sunt. @1 vero$ @2 i quod sit$ @3 puniantur$ @4 et$ @5 Verbo et ejus$ @6 i apud se, but possibly d$ @7 quod$ @8 i amplius$ @9 i homo$

Arcana Coelestia 4
Passage 5009

#5009 "Et fugit et exivit foras": quod significet quod non ei verum per quod se defenderet, constat ex significatione "fugere et exire foras" postquam reliquit vestem quod sit quod separatio facta sit, seu quod nihil commune amplius esset, consequenter quia "vestis" est verum ultimum, quod non ei verum per quod se defenderet, de qua re videantur quae mox supra n. 5008 ad fin. ostensa sunt.

Arcana Coelestia 4
Passage 5010

#5010 "Et factum, ut videre illam": quod significet perceptionem de illa re, constat ex significatione "videre" quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723; de illa re est de separatione per quod ultimum verum non amplius agnosceretur, quae significantur per "quod reliquerit vestem suam in manu ejus, et fugerit foras", ut patet ab illis quae supra n. 5008 et 5009 dicta sunt.

Arcana Coelestia 4
Passage 5011

#5011 "Et clamavit ad viros domus": quod significet falsa, constat ex significatione "clamoris" quod 1 sit falsum, de qua n. 2240, inde "clamare" 2 praedicatur de falso; "viri domus" in genuino sensu sunt vera boni, at in opposito sunt falsa mali; quod sint falsa quae nunc uxor Potiphari loquitur 3 ad viros domus et dein ad maritum, ab illis quae loquitur 3, constat. Quod verum naturale quod hic est "uxor Potiphari", non aliter possit quam falsa seu contraria vero loqui, postquam ultimum verum spirituale quod quoad extimam faciem quasi conjunctivum apparet, avulsum est, videatur supra n. 5008 ad fin. @1 i in opposito sensu$ @2 in eo sensu$ @3 loquuta est$

Arcana Coelestia 4
Passage 5012

#5012 "Et dixit illis, dicendo": quod significet exhortationem, constat ex significatione "dicere" hic quod sit exhortatio; est enim "dicere" in sensu interno perceptio, n. 2862, 3395, 3509, et quoque communicatio, n. 3060, 4131; hic itaque quia dicitur quod clamavit, et sequitur quod dixit dicendo, est vehemens communicatio, hoc est, exhortatio ad audiendum.

Arcana Coelestia 4
Passage 5013

#5013 "Videte, adduxit nobis virum Hebraeum": quod significet servum, constat ex significatione "viri Hebraei" quod praedicetur de servitio, de qua n. 1703; ut quoque liquet a sequentibus, vocatur enim ibi Josephus 1 servus Hebraeus, et quoque simpliciter servus, "Venit ad me servus Hebraeus quem adduxisti nobis," vers. 17; 2 "secundum verba haec fecit mihi servus tuus," vers. 19. Quod "vir Hebraeus" hic sit servus, est imprimis ex causa quia illi qui in vero et bono naturali non spirituali sunt, qui hic per "Potipharem et ejus uxorem" repraesentantur, non aliter spectant 3 verum et bonum spirituale quod per "Josephum" repraesentatur, quam servum; sunt enim et vita et doctrina in inverso ordine, naturale enim apud illos dominatur et spirituale servit; cum tamen secundum ordinem sit quod spirituale dominetur et naturale serviat; spirituale enim est prius, interius et superius, et propius Divino, naturale autem posterius, exterius et inferius, et remotius a Divino; ideo spirituale apud hominem et in Ecclesia comparatur caelo, et quoque vocatur caelum, et naturale comparatur terrae, et (o)quoque vocatur terra; inde quoque est quod spirituales, hoc est, apud quos spirituale dominatum est, appareant in altera vita in luce caeli capite sursum versus Dominum, et pedibus deorsum versus infernum; at naturales, hoc est, apud quos naturale dominatum est, apparent in luce caeli pedibus sursum et capite deorsum, quantumvis aliter in luce sua, quae est lux fatua resultans ex cupiditatibus et inde phantasiis in quibus sunt, n. 1528, (x)3340, 4214, 4418, 4531, 4532. [2] Quod naturales homines considerent spiritualia sicut servitia, etiam repraesentatum est per quod Aegyptii non aliter spectaverint Hebraeos quam servos; per "Aegyptios" enim repraesentati sunt qui in naturali scientia sunt, ita naturales, per "Hebraeos" autem illi qui ab Ecclesia, ita respective spirituales; etiam Aegyptii Hebraeos tam viles habuerunt 4, sicut servos, usque adeo ut abominatio illis fuisset comedere cum Hebraeis, Gen. xliii 32, et quoque abominatio illis sacrificia quae Hebraeis, Exod. viii 22. @1 ubi vocatur$ @2 i et$ @3 spectent I$ @4 habebant$

Arcana Coelestia 4
Passage 5014

#5014 "Ad illudendum nobis": quod significet quod insurgeret, constat ex ipsa serie in sensu interno, et quoque a significatione "illudere" cum ex vehementia dicitur, quod sit insurgere.

Arcana Coelestia 4
Passage 5015

#5015 "Venit ad me ad cubandum mecum": quod significet quod illud, (o)nempe verum naturale spirituale, vellet se conjungere, constat ex significatione "venire" (t)quod hic sit velle, nam qui ex proposito venit, is vult: et ex significatione "cubare" quod sit conjungere 1, de qua supra n. 4989, 5001, 5007. @1 conjungi$

Arcana Coelestia 4
Passage 5016

#5016 "Et clamavi voce magna": quod significet quod aversaretur, constat (c)ex significatione "clamoris" quod sit falsiloquium, de qua n. 5011, inde clamare involvit tale, hic nempe quia 1 clamavit ad viros domus pro auxilio, quod id repugnaret ei, et quia dicitur quod "clamavit voce magna", quod aversaretur id. @1 i illa$

Arcana Coelestia 4
Passage 5017

#5017 Et factum, ut audire eum": quod significet cum apperceptum, constat ex significatione "audire" quod sit oboedire et quoque quod sit appercipere; quod sit oboedire, videatur n. 2542, 3869; quod etiam sit appercipere, patet ex ipsa functione auris et inde natura auditus; functio auris est ut recipiat loquelam alterius et auferat illam ad sensorium commune, ut hoc appercipiat inde quid alter cogitat; inde "audire" est appercipere; quare ejus natura est ut illa quae alter ex sua cogitatione loquitur, transferat in alterius cogitationem et ex hac in ejus voluntatem et ex hac in actum, inde "audire" est oboedire; haec bina officia sunt propria auditus; in linguis (t)distinguuntur haec per audire aliquem quod est appercipere, et 1 audire alicui seu auscultare quod est oboedire. Quod haec bina auditus sint, est quia homo illa quae sunt suae cogitationis et quoque quae sunt suae voluntatis, per aliam viam communicare non queat, nec quae sunt voluntatis aliter per rationes ad faciendum et oboediendum persuadere et adducere. Ex his patet per quem circulum communicationes fiunt, quod nempe a voluntate in cogitationem et sic in loquelam, et a loquela per aurem in alterius cogitationem et voluntatem. Inde quoque est quod spiritus et angeli qui auri seu sensui auditus in Maximo Homine correspondent, sint non modo apperceptiones sed etiam oboedientiae; quod oboedientiae sint, videatur n. 4652, 4660, et quia oboedientiae, etiam apperceptiones sunt, unum enim involvit alterum. @1 i per$

Arcana Coelestia 4
Passage 5018

#5018 "Quod sustuli vocem meam et clamavi": quod significet quod magna aversatio, constat ex significatione "clamare voce magna quod sit aversatio, de qua supra n. 5016, hic itaque "tollere vocem et clamare" est magna aversatio.

Arcana Coelestia 4
Passage 5019

#5019 "Et reliquit vestem suam apud me": quod significet testem quod accesserit, constat ex significatione "relinquere vestem quod sit abstrahere ultimum verum, de qua n. 5008, hic autem testis, quia "vestis in manu ejus quae ostensa", hoc est, verum ultimum per quod comprobavit quod voluerit conjungere se, esset testis quod accesserit; hic sensus quidem apparet remotior, sed usque est is qui involvitur loquente illa; videatur infra n. 5028 1. @1 This is a later interpolation in A with etiam before infra.$

Arcana Coelestia 4
Passage 5020

#5020 "Et fugit et exivit foras": quod significet quod usque se separaverit, constat ex significatione "fugere et exire foras" quod sit se separare, ut supra n. 5009. Haec nunc sunt falsa quae locuta uxor Potiphari ad viros domus de Josepho, in sensu interno quae verum naturale non spirituale de vero naturali spirituali, seu quae homo naturalis non spiritualis de homine naturali spirituali 1; videatur n. 4988, 4992, 5008. @1 i quando hic non idem facere vult cum illo$

Arcana Coelestia 4
Passage 5021

#5021 Vers. 16-18. Et reposuit vestem ejus apud se, usque venire dominum ejus ad domum suam. Et locuta ad illum secundum verba haec, dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis, ad illudendum mihi. Et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit foras. "Et reposuit vestem ejus apud se" significat quod retinuerit ultimum verum: "usque venire dominum ejus ad domum suam" significat ut communicaret cum bono naturali: "et locuta ad illum secundum verba haec" significat falsiloquium: "dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis" significat servum illud: "ad illudendum mihi" significat quod insurgeret: "et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi" significat cum appercepit magnam aversationem: "et reliquit vestem suam apud me" significat testificationem: "et fugit foras" significat quod tunc se separaret.

Arcana Coelestia 4
Passage 5022

#5022 "Et reposuit vestem ejus apud se": quod significet quod retinuerit ultimum verum, constat ex significatione "reponere apud se" quod sit retinere; et a significatione "vestis" quod sit ultimum verum, de qua supra n. 5006, 5008, quo vero abstracto spiritualis homo non amplius quid habet quo se defendat contra mere naturales, n. (o)5008 fin., 5009, et tunc injuria ei fit; quicquid enim tunc loquitur spiritualis homo, dicunt mere naturales quod non percipiant et quoque quod non ita sit; et si modo nominatur internum vel spirituale, vel subsannant vel mysticum vocant; quapropter tunc inter illos omnis conjunctio rupta est; qua rupta spiritualis homo dura patitur 1 apud mere naturales, quod etiam repraesentatur per id quod Josephus 2 postquam uxor testificata per vestem coram marito, in domum carceris conjectus sit. @1 spirituales dura patiuntur$ @2 Josephum quod$

Arcana Coelestia 4
Passage 5023

#5023 Usque venire dominum ejus ad domum suam": quod significet ut communicaret cum bono naturali, constat a significatione "domini" quod sit bonum naturale non spirituale, de qua n. 4973, 4988; "domus" in sensu interno est mens naturalis; mens enim naturalis, sicut etiam mens rationalis, est instar domus, "maritus" ibi est bonum, "uxor" est verum, "filiae et filii" sunt affectiones boni et veri, tum quoque bona et vera quae sunt" ex illis ut parentibus, "ancillae et servi" sunt voluptates et scientifica quae, ministrant et confirmant; hic itaque per "usque venire dominum ejus ad domum suam" significatur bonum (o)naturale ad habitationem suam, ubi etiam (o)est verum ei conjunctum, hic autem 1 falsum persuadens bono quod verum sit; bonum enim naturale non spirituale facile persuadetur quod falsum sit verum et quo verum sit falsum: "dominus ejus" dicitur quia naturale non spirituale considerat spirituale ut servum, n. 5013. [2] Quod mens naturalis et mens rationalis hominis dicatur "domus", patet ab his locis 2; apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat (o)per sicca loca quaerens requiem, quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, xi 24-26; "domus" ibi pro mente naturali, quae dicitur "domus vacua et scopis purgata" cum ibi non bona et vera quae "maritus et uxor", non affectiones boni et veri quae "filiae et filii", nec talia quae confirmant quae "ancillae et servi"; ipse homo est "domus" quia mens rationalis et naturalis facit hominem; absque illis, hoc est, absque bonis et veris et eorum affectionibus et harum ministerio, non est homo, sed brutum. [3] Mens hominis (o)etiam intelligitur per domum, apud eundem 3, Omne regnum contra seipsum divisum vastatur, et domus super domum cadit, xi 17: et apud Marcum, Si regnum contra seipsum dividitur, non potest consistere regnum hoc; etiam si domus contra seipsam dividitur, non potest consistere domus haec.... Non potest quisquam vasa fortis ingressus in domum ejus, diripere, nisi prius fortem vinciat, et tunc domum ejus diripiat, iii 24, 25, 27 4; per "regnum" significatur verum, n. 1672, 2547, 4691, et per "domum" bonum, n. 2233, 2234, 3720, 4982, (o)"domus" significat bonum ex potiore: [4] apud Lucam, Si nosset paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaturus utique esset, et non permissurus perfodi domum suam, xii 39: apud eundem, Erunt ex nunc quinque in domo una [divisi], tres contra duos, et duo contra tres: dividetur pater contra filium, et filius contra patrem; mater contra filiam, et filia contra matrem, xii 52, 53; agitur ibi de pugnis spiritualibus, in quas venturi qui ab Ecclesia, postquam interna seu spiritualia Verbi aperta sunt; "domus" pro homine seu ejus mente, "pater" ibi, "mater, filius, filia" sunt bona et vera cum affectionibus eorum, et in opposito sensu mala et falsa cum eorum affectionibus, a quibus et cum quibus pugna. [5] Quod Dominus mandavit discipulis apud Lucam, In quam domum intraveritis, primo dicite, Pax domui huic, et si quidem fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur: in eadem vero domo manete, edite et bibite, quae apud eos,... ne transite e domo in domum, x 5-7, repraesentabat quod manerent in ipso bono, nempe in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, non autem transirent in aliud. Quod homo seu mens ejus sit "domus", videatur etiam n. 3538, 4973. @1 sed hic$ @2 In Verbo passim mens hominis vocatur domus, ut$ @3 alibi ut in his locis, apud Lucam$ @4 after pugna below$

Arcana Coelestia 4
Passage 5024

#5024 "Et locuta ad illum secundum verba haec" quod significet falsiloquium, constat ex illis quae sequuntur, sunt enim falsa quae ad maritum suum locuta est.

Arcana Coelestia 4
Passage 5025

#5025 "Dicendo, Venit ad me servus Hebraeus quem adduxisti nobis": quod significet servum illud, constat ex illis quae supra n. 5013 dicta sunt; hic per servum illud intelligitur verum et bonum spirituale, quod hic jam est "Josephus"; hoc naturali non spirituali apparet ut "servum", ut pro exemplo: verum et bonum spirituale vult ut homo nihil voluptatis habent in dignitatibus et in aliqua supereminentia super alios, sed in officiis erga patriam, et erga societates in communi et 1 particulari, ac ita 2 voluptatem habeat in dignitatem usu; mere naturalis homo prorsus ignorat quid sit haec voluptas et negat quod sit, tametsi is ex hypocrisi etiam simile dicere potest, at usque voluptatem ex dignitatibus propter se "dominum" facit, et voluptatem ex dignitatibus propter societates in communi et particulari facit "servum"; se enim in singulis quae facit, intuetur, et societates post se, quibus tantum favet quantum illae sibi. [2] Sit quoque pro exemplo: si dicitur quod usus et finis faciat ut sit spirituale vel non spirituale, usus et finis propter commune bonum, Ecclesiam, et regnum Dei quod sit spirituale, at usus et finis propter se et suos praevalens super priorem quod sit non spirituale, hoc quidem naturalis homo agnoscere potest ore sed non corde, ore ex intellectuali instructo, non corde ex intellectuali per cupiditates destructo; ex hoc facit usum et finem propter se dominum, (c)ac usum et finem propter commune bonum, Ecclesiam, et regnum Dei, servum, immo dicit corde, Quis usquam aliter esse potest? [3] Verbo, naturalis homo quicquid aspicit ut separatum a se, hoc prorsus vilipendit et rejicit, et 3 quicquid aspicit ut sibi conjunctum, hoc aestimat et acceptat, non sciens nec scire volens quod spirituale sit aspicere unumquemvis ut sibi conjunctum qui in bono est, sive ignotus sive notus sit; et aspicere unumquemvis ut a se separatum qui in malo est, sive notus sit sive ignotus; conjungitur enim tunc cum illis qui in caelo sunt, et disjungitur ab illis qui in inferno; sed quia naturalis homo voluptatem inde non sentit, non enim recipit influxum spiritualem, ideo spectat illud ut prorsus vile et servum, ita sicut nihili respective ad voluptatem quam sentit, quae influit per sensus corporis et per cupiditates amoris sui et mundi; sed haec voluptas est mortua quia ex inferno, at voluptas ex influxu spirituali est viva quia per caelum a Domino. @1 i in$ @2 i ut$ @3 at$

Arcana Coelestia 4
Passage 5026

#5026 "Ad illudendum mihi": quod significet quod insurgeret, constat ex significatione "illudere" quod sit insurgere, ut supra n. 5014.

Arcana Coelestia 4
Passage 5027

#5027 "Et factum sicut tollere me vocem meam et clamavi": quod significet cum appercepit magnam aversationem, constat ex significatione "tollere vocem et clamare" quod sit magna aversatio, ut quoque supra n. 5018.

Arcana Coelestia 4
Passage 5028

#5028 "Et reliquit vestem suam apud me": quod significet testificationem, constat (c)a significatione "relinquere vestem suam apud se" quod sit testis quod accesserit, de qua 1 n. 5019; "vestis" in sensu interno significat verum, et "relinquere vestem" abstrahere verum ultimum, n. 5008; quod hic significet testem seu testificationem quod accesserit, est quia velim ultimum cum relinquitur seu abstrahitur testis est naturali homini contra spiritualem; quod spiritualis homo cum naturali homine quasi conjungatur per verum ultimum, at quod usque non conjungatur 2, videatur n. (x)5008; cum enim spiritualis homo explicat illud verum, tunc apparet dissimilitudo; (o)sed illustrationi sint exempla, quae prius n. 5008 allata sunt: [2] spiritualis homo aeque ac naturalis dicit quod pauperibus, viduis (o)et pupillis benefaciendum, sed (t)spiritualis homo cogitat quod non benefaciendum pauperibus, viduis (o)et pupillis qui mali sunt, et qui se vocant tales et usque divites sunt, sic enim per sola nomina deciperent; et inde concludit quod per pauperes, viduas (o)et pupillos in Verbo intelligantur qui spiritualiter tales sunt; naturalis vero homo cogitat quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis qui ita nominantur, et quod illi non alii intelligantur in Verbo, et num mali sint vel boni, non curat; quid spiritualiter talis esse, non scit nec scire vult; inde patet quod ultimum verum, nempe quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis, utrique appareat simile, sed cum explicatur quod sit dissimile; et cum fit dissimile et inde disjunctio, inservit id naturali homini pro teste seu testificatione quod accesserit, inde falsum loquitur contra spiritualem hominem, qui non amplius quid habet per quod se defendat; liquet sic unde et in quo respectu "vestis" etiam significat 3 testem seu testificationem. [3] Sit quoque exemplum: spiritualis homo aeque ac naturalis homo dicit quod proximo benefaciendum, et quoque dicit quod omnis homo sit proximus sed cogitat quod unus in alio respectu et gradu proximus sit quam alter, et quod benefacere malo quia se vocat proximum, sit malefacere proximo; naturalis homo se conjungit cum spirituali in ultimo illo vero quod nempe benefaciendum proximo, et quoque in illo quod omnis homo sit proximus, sed cogitat quod ille proximus sit qui ei favet, non curans sive bonus sit sive malus; inde quoque patet quod in ultimo vero apparenter conjungantur, sed usque quod nulla conjunctio sit et 4, ut primum explicatur, 5 sit disjunctio; inservit tunc ultimum illud verum naturali homini pro teste contra spiritualem quod sicut illuserit. Similiter in omnibus reliquis. @1 i supra$ @2 i sed appareat naturali homini quasi conjungatur$ @3 significet$ @4 at$ @5 i quod$

Arcana Coelestia 4
Passage 5029

#5029 "Et fugit foras": quod significet quod tunc se separaret, constat ex significatione "fugere foras" quod sit se separare, ut supra n. 5020; et consequenter quod non ei verum per quod se defendat 1, ut n. 5009. @1 defenderet$

Arcana Coelestia 4
Passage 5030

#5030 Vers. 19, 20. Et factum, sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, vitae locuta ad illum, dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus; et accensa ira illius. Et accepit dominus Josephi eum, et dedit eum ad domum carceris, locum quo vincti regis vincti; et fuit ibi in domo carceris. "Et factum" significat statum novum: "sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum" significat communicationem falsi quod apparuit sicut verum: "dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus" significat confirmationem: "et accensa ira illius" significat aversionem a vero spirituali; "et accepit dominus Josephi eum" significat tentationem a naturali: "et dedit eum ad domum carceris" significat quoad falsiloquium contra bonum: "locum in quo vincti regis vincti" significat statum ubi illi qui in falsis: "et fuit ibi in domo carceris" significat durationem tentationis.

Arcana Coelestia 4
Passage 5031

#5031 "Et factum": quod significet statum novum, constat ex significatione "factum" seu fuit quod involvat novum quid seu statum novum, de qua n. 4979, 4987, 4999, hic statum boni naturalis spiritualis, qui repraesentatur per "Josephum", postquam ei ultimum veri abstractum est, ita postquam (t)nulla amplius conjunctio erat cum vero et bono naturali non spirituali.

Arcana Coelestia 4
Passage 5032

#5032 "Sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum": quod significet communicationem falsi quod apparuit sicut verum, constat ex significatione "audire verba" quod sit communicatio, "audire" enim est appercipere, n. 5017, ita communicari; ex significatione "uxoris" quod sit verum naturale non spirituale, de qua prius, hic autem falsum; ipsum falsiloquium significatur per quae locuta ad illum, ut supra n. 5024; communicatio falsi est cum bono naturali non spirituali quod hic significatur per "dominum ejus", ut supra n. 5023; quod falsum 1 apparuerit ei sicut verum, constat ab illis quae sequuntur. [2] Agitur hic de bono [naturali non] spirituali, quod id facile persuadeatur, usque adeo ut falsum appareat ei prorsus ut verum; quid et quale est bonum naturale non spirituale, seu quinam et quales 2 illi qui in eo bono sunt, videatur supra n. 4988, 4992, 5008, 5013, 5028; quod nempe sint illi qui ex hereditario et inde adscititio mites et probi sunt, ita qui bonum faciunt ex natura, non autem ex religione; aliud prorsus est bonum facere ex natura, et aliud ex religione; in mundo ab homine distingui non possunt; homo enim interiora non novit; sed in altera vita manifeste discernuntur 3, ibi enim interiora patent, cogitationes ibi, intentiones et fines (o)ibi se manifestant, et patent sicut in clara die; [3] quales itaque sunt illi qui in bono non spirituali, et quales qui in bono spirituali sunt, inde mihi scire datum est; qui in bono naturali non spirituali sunt, se persuaderi a quocumque patiuntur, et facile a malis, nam mali (o)spiritus et genii in sua vita seu vitae 4 jucundo sunt, cum intrare possunt in alicujus cupiditates, et cum in illas intrarunt, pelliciunt ad quodlibet malum; persuadent enim 5 tunc quod falsum sit verum; 6 hoc faciunt facile cum illis qui in bono naturali non spirituali sunt; cum illis 7 qui in bono spirituali sunt, id nequeunt, nam hi sciunt ex interiore quid malum et falsum est; causa est quia illi qui in bono spirituali sunt cum vixerunt in mundo, receperunt praecepta ex doctrina, per quae imbuerunt internum hominem, in quem sic operari potest caelum; sed qui in bono naturali non spirituali sunt cum vixerunt in mundo, non receperunt aliqua praecepta ex doctrina, per quae imbuerunt internum hominem, quare apud illos non est planum in quod operetur caelum; sed quicquid influit apud illos e caelo, hoc transfluit, et cum venit in naturalem hominem, ibi non 8 recipitur, quia mali seu diabolica turba ilico ibi aufert, suffocando, (o)vel reflectendo, (o)vel pervertendo; [4] idcirco illi qui in solo naturali bono sunt, in altera vita dura patiuntur, et queruntur quandoque multum quod inter infernales sint cum tamen sicut credunt, fecerint bonum aeque ac alii; sed dictum illis quod non aliter fecerint bonum quam sicut animalia mitia absque ratione, et quod non solliciti fuerint de aliquo bono et velo Ecclesiae, et quia inde illis in interno homine non est receptaculum boni et veri, quod tutari ab angelis nequeant 9; tum quod plura mala sub specie boni fecerint. @1 i illud$ @2 hoc eat$ @3 distinguuntur$ @4 et suo$ @5 etiam$ @6 i et$ @7 i autem$ @8 nec$ @9 et quod tutari ab angelis nequeant, quia illis non est receptaculum boni et veri;$

Arcana Coelestia 4
Passage 5033

#5033 "Dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus": quod significet confirmationem, constare potest ex fide in qua fuit quod uxor ejus verum dixerit, et quod sic confirmatum apud se esset; "uxor" enim quae persuasit, est velum naturale non spirituale, hic autem falsum; quod bonum naturale non spirituale se facile persuaderi patiatur a falso, videatur mox supra n. 5032. Notum est quod confirmari queant falsa ut appareant prorsus sicut vera; hoc patet ex omni haeresi et ex singulis in haeresi, quae tametsi falsa, usque per confirmationes illis qui in haeresi sunt, apparent ut vera; tum quoque ex illis qui nullius religionis sunt qui prorsus "confirmant se" contra illa quae Ecclesiae sunt, usque adeo ut videant sicut verum, (m)quod Ecclesia sit modo propter vulgus ut sit in aliquo vinculo;(n) tum quod natura sit omne in omnibus, et Divinum tam remotum ut vix sit aliquid; ut et quod homo moriatur sicut bestia; de his et similibus illi qui in bono naturali (o)non spirituali sunt, facilius se persuaderi et confirmari patiuntur quam alii, nam his nullum quasi speculum est ab interiore, sed solum ab exteriore, coram quo fallacia apparent sicut realia.

Arcana Coelestia 4
Passage 5034

#5034 "Et accensa ira illius": quod significet aversionem a vero spirituali, constat ex significatione "irae" quod sit recessio a bono charitatis, de qua n. 357, ita aversio, hic a vero spirituali quia de hoc agitur; quod "ira" sit aversio, est quia homo quamdiu est in ira contra aliquem, avertat animum ab illo; ira enim existit seu excitatur cum aliquis seu aliquid contrariatur alicujus amori, per quem conjunctio est cum aliquo seu cum aliqua re; cum conjunctio illa rumpitur, tunc excandescit seu irascitur homo, sicut aliquid ex suae vitae jucundo, proinde aliquid ex sua vita amissum sit, hoc triste vertitur in dolorem et dolor in iram.

Arcana Coelestia 4
Passage 5035

#5035 "Et accepit dominus Josephi eum": quod significet tentationem a naturali, constat a nunc sequentibus, ibi enim agitur de Josepho quod missus in domum carceris, per quod tentatio boni spiritualis in naturali in sensu interno describitur; et quia illa verba, nempe "accepit dominus Josephi eum", id involvunt, etiam 1 significant. Tentationes sunt duplicis generis, nempe quoad vera et quoad bona; tentationes quoad vera fiunt a spiritibus, at tentationes quoad bona fiunt a geniis; spiritus et genii in altera vita distinguuntur per id quod spiritus agant in intellectuale, proinde in illa quae sunt fidei, genii autem in voluntarium, proinde in illa quae sunt amoris; illi nempe spiritus se sistunt videndos, et quoque se manifestant per loquelam; genii autem se inconspicuos faciunt, nec se manifestant quam per influxum in desideria et cupiditates; separati etiam sunt in altera vita, mali seu infernales spiritus antrorsum et utrinque ad latera apparent sub terra inferiorum, mali autem seu infernales genii sub parte posteriore et post tergum profunde sub terra ibi; tentationes quoad vera fiunt, (t)ut dictum, a malis spiritibus, et 2 tentationes quoad bona fiunt a malis geniis; in sequentibus nunc agitur de tentationibus, sed de illis 3 quae fiunt a malis spiritibus, ita quae fiunt quoad falsiloquium contra bonum; hae tentationes mitiores sunt illis tentationibus quae fiunt a malis geniis; et quoque prius existunt. @1 i id$ @2 at$ @3 i hic$

Arcana Coelestia 4
Passage 5036

#5036 "Et dedit eum in domum carceris": quod significet quoad falsiloquium contra bonum, constat ex significatione "dari in domum carceris et ibi vinctus teneri" quod sit mitti in tentationes quoad falsiloquium contra bonum, de qua sequitur; prius aliquid de tentationibus dicendum: vix aliquis hodie in orbe Christiano novit unde tentationes; qui illas subit, non aliter credit quam quod sint angores qui irrepunt ex malis quae intus apud hominem sunt, quae illum primo irrequietum faciunt, dein anxium, et denique cruciant; sed prorsus nescit quod fiant per spiritus malos qui apud eum sunt; quod hoc nesciat, est quia non credit quod in consortio spirituum sit cum vivit in mundo, et vix quod aliquis spiritus apud illum sit; cum tamen homo quoad interiora continue in societate spirituum et angelorum est; [2] quod tentationes attinet, illae consistunt 1 quando homo in actu regenerationis est, nemo enim regenerari potest nisi quoque subeat tentationes; et tunc existunt per malos spiritus qui circum illum sunt; mittitur enim tunc homo in statum mali in quo ipse est, hoc est, (o)in quo ipsum illud quod ejus proprium est, in quem statum cum venit, spiritus mali seu infernales illum circumdant, et cum appercipiunt quod interius tutetur ab angelis, excitant mali spiritus falsa quae cogitaverat et mala quae egerat, sed angeli ab interiore defendunt illum; haec pugna est quae apud hominem percipitur ut tentatio, sed ita obscure ut vix aliter sciat quam quod solum anxietas sit; homo enim, imprimis qui nihil credit de influxu, in statu prorsus obscuro est, et vix millesimam partem appercipit de illis de quibus mali spiritus et angeli pugnant; agitur usque tunc de homine et ejus salute aeterna, et agitur ex homine, pugnant enim ex illis quae, apud hominem sunt, et de illis; quod res ita se habeat, pro certissimo scire datum est; pugnam audivi, influxum percepi, spiritus et angelos vidi, ac tunc et postea cum illis locutus sum, etiam de illa re. [3] Tentationes, ut dictum 2, imprimis tunc existunt, quando homo spiritualis fit, tunc enim spiritualiter capit vera doctrinae; hoc saepe homo nescit, at usque angeli apud eum in naturalibus ejus spiritualia vident, sunt enim interiora ejus tunc aperta versus caelum; inde etiam est quod homo qui regeneratus est, post vitam in mundo inter angelos sit, et ibi spiritualia et videat et percipiat, quae prius ei sicut naturalia apparuerunt; cum itaque homo talis est, tunc in tentatione cum impugnatur a malis spiritibus, defendi potest ab angelis, angeli enim tunc planum habent in quod operentur, influunt enim in spirituale apud illum 3, et per spirituale in naturale. [4] Cum itaque ultimum verum abstractum est, et sic non habeat per quod se contra naturales defendat, de qua (o)re n. 5006, 5008, 5009, 5022, 5028, tunc venit in tentationes, et accusatur a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, imprimis falsiloquii contra bonum 4; ut pro exemplo, quod cogitaverit et dixerit quod proximo benefaciendum, et quoque actu comprobaverit, et tamen per proximum modo nunc intelligat illos qui in bono et vero sunt, non autem 5 qui in malo et falso, et emendari nequeunt; et consequenter quia malis (t)non amplius benefacere vult, et si benefacturus quod velit ut puniantur causa emendationis "eorum" et causa aversionis mali a suo proximo, incusant quod falsum cogitaverit et locutus sit, (o)et quod non cogitet sicut loquitur; [5] (m)sit quoque pro exemplo: quia homo cum spiritualis factus, non amplius sanctum credit et ad pium usum quod dat monasteriis, ne quidem templis ubi opes abundant, et quia prius quam spiritualis factus est, cogitationem quod sanctum et pium esset, habuerat, incusant illum falsi, et excitant omnes ejus cogitationes quas prius de illo sancto et pio foverat, et quoque opera ex illa cogitatione 6; similiter in innumerabilibus aliis; sed haec exempla sint modo alicui illustrationi; imprimis intrant in affectiones quas prius habuit, et excitant illas, et quoque falsa et mala quae cogitaverat et fecerat, et sic in anxietatem inducunt, et saepius in dubitationem usque ad desperationem; [6] inde (o)nunc sunt anxietates spirituales et inde sunt cruciatus qui conscientiae vocantur. (s)Apparent haec homini sicut in ipso per influxum et communicationem: qui hoc 7 novit et credit, comparari potest homini qui se videt in speculo et scit quod non ipse sit qui apparet in speculo seu ab altera ejus parte, sed modo imago ejus; at qui hoc non novit et non credit, comparari potest illi qui se videt in speculo, et putat quod ipse sit qui apparet ibi, et non imago ejus.(s) @1 existunt$ @2 Praeterea tentationes$ @3 ejus$ @4 tunc a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, accusatur falsiloquii:$ @5 i illos$ @6 i praeter plura falsa tunc ei cogitationi adjuncta$ @7 illa I$

Arcana Coelestia 4
Passage 5037

#5037 1 Quod "dari in domum carceris" et "ibi vinctus teneri" sit mitti in tentationes quoad falsiloquium contra bonum, est inde quia "domus carceris" vocatur omnis ille locus proxime sub planta pedis et circumcirca ubi illi tenentur qui in vastatione sunt, hoc est, illi qui in principiis falsi et in vita mali ex falso fuerunt, et tamen in bono quoad intentiones; tales non recipi in caelum possunt priusquam principia falsi exuerunt, et quoque jucundum vitae quod fuit inde; qui ibi sunt, mittuntur in tentationes, nam principia falsi et jucunda vitae inde non nisi quam per tentationes ejici queunt; locus ubi illi sunt, seu potius status in quo sunt, significatur in genere per "domum carceris" et ipsa loca per "foveas"; de vastationibus in altera vita, videantur n. 698,699, 1106-1113, 2699, 2701, 2704. Illi qui in vastationibus sunt, vocantur "vincti", non quod in aliquo vinculo sint sed quod in non libero quoad cogitationes priores et inde affectiones; quod tales sint qui in Verbo intelliguntur per "vinctos" et "qui in Carcere" 2, patet (o)ex Verbo alibi; ut apud Esaiam, Dabo Te in foedus populi, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii (x)6, 7; ubi de Domino ac Ipsius Adventu; hic "aperire oculos caecos et educere e carcere vinctum et e domo claustri sedentes in tenebris" pro illis qui in ignorantia boni et veri sunt, qui usque in desiderio sunt sciendi et imbuendi illa; sed carcer hic in lingua originali alia voce 3 exprimitur: [3] apud eundem, Juvenes omnes in domibus carcerum absconduntur, facti sunt in praedam, et non eripiens, et non dicens, Educ, xlii 22; "juvenes" in sensu interno sunt vera fidei, quae "in domibus carcerum abscondi et fieri in praedam" dicuntur, cum non amplius agnoscuntur: apud eundem, Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, et colligentur vinctus super fovea, et claudentur super claustro; post multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 21, 22; "vinctus super fovea" pro illis qui in vastationibus, seu pro illis qui in tentationibus: [4] apud eundem, Quid facietis die visitationis et vastationis? e longinquo veniet 4, ad quem fugietis pro auxilio?... qui non incurvavit se, infra vinctum et infra occisos cadent, x 3, 4; "infra vinctum" pro 5 inferno quod est sub locis vastationis; "occisi" pro illis qui apud se per principia falsi exstinxerunt vera fidei in minore gradu quam confossi, de quibus n. 4503: [5] apud Zachariam, Loquetur pacem gentibus, et erit dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae: etiam quod ad Te, per sanguinem foederis Tui, emittam vinctos e fovea in qua non aqua. Revertimini ad munimentum vincti spei, ix 10-12; "emittere vinctos e fovea" pro illos qui in vastatione sunt et qui in tentatione; quod loca ubi illi qui in vastatione, dicantur "foveae", videatur n. 4728, 4744 apud Davidem, Exaudit egenos Jehovah, et vinctos suos non spernit, Ps. lxix 34 [A.V.33]: apud eundem, Veniat ante Te gemitus vincti, Ps. lxxix 11: apud eundem, Jehovah e caelis ad terram respexit, ad audiendum gemitum vincti, ad aperiendum filiis mortis, Ps. cii 20, 21 [A.V. 19, 20]; "vincti" pro illis qui in vastatione, et qui in tentationibus: apud Esaiam, In tempore beneplaciti respondi Tibi, et in die salutis audivi Te, custodivi etiam Te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad partiendum hereditates vastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eisque qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum bonum; et non esurient, neque sitient, xlix 8, 9, [10]: [6] apud eundem, Spiritus Domini Jehovae super me, unxit Jehovah me, ad evangelizandum pauperibus misit me, et ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis 6, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, lxi 1, 2: apud Davidem, Jehovah Qui facit judicium oppressis, Qui dat panem esurientibus, Jehovah Qui solvit vinctos, Jehovah Qui aperit caecos, Jehovah Qui erigit incurvatos, Jehovah Qui amat justos, Jehovah Qui custodit peregrinos, pupillum et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9; "vincti" pro illis qui in vastatione et tentationibus sunt propter falsa. Ex his locis etiam patet quinam per "vinctos" seu illos qui in carcere, et similiter quinam per "esurientes, sitientes, peregrinos" intelliguntur apud Matthaeum, Tunc dicet Rex iis qui a dextris Ipsius,... Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et circuminduistis Me, aegrotus et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me, xxv 34-36; de quibus videantur in praemissis ad hoc caput, n. 4954-4958. @1 In A this number was a continuation of the preceeding; 5037 is there inserted in the middle of a line.$ @2 in domo carceris$ @3 In Gen. vv. 20-22 [ ] (sohar), in Isai. xlii 7 [ ] (masger)$ @4 venit I$ @5 i in$ @6 See note to n. 2906.$

Arcana Coelestia 4
Passage 5038

#5038 "Locum in quo vincti regis vincti": quod significet statum ubi illi qui in falsis, constat a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882; a significatione "vinctorum regis" quod sint illi qui in falsis, et quia in falsis, in vastatione sunt, et qui regenerantur in mundo in tentatione; tentatio enim est vastatio falsi et simul confirmatio veri: "vincti regis" dicuntur quia "rex" in sensu interno est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966; vincti itaque ejus sunt qui in falso sunt 1. Etiam loca ubi vincti regis, dicebantur "foveae," quare dixit Josephus, Furto ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam, quod posuerint me ii, fovea, cap. seq. vers. 15; de "fovea" quod sit locus vastationis, videatur n. 4728, 4744. @1 qui itaque non in vero sed in falso sunt significantur per vinctos regis;$

Arcana Coelestia 4
Passage 5039

#5039 "Et fuit illi in domo carceris": quod significet durationem tentationis, constat et significatione "domus carceris" quod sit vastatio et quoque tentatio, de qua mox supra n. 5036, 5037; et ex significatione "esse in illa" quod sit morari ibi, ita duratio.

Arcana Coelestia 4
Passage 5040

#5040 Vers. 21-23. Et fuit Jehovah cum Josepho, et inclinavit ad eum misericordiam, et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris. Et dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris, et omne quod facientes ibi, is fuit faciens. Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus, eo quod Jehovah cum eo, et quod is faciens, Jehovah prosperans. "Et fuit Jehovah cum Josepho" significat quod Divinum inesset: "et inclinavit ad eum misericordiam" significat amorem Divinum in singulis: "et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris" significat inde sublevationem in tentationibus: "et dedit princeps domus carceris" significat verum gubernans in statu tentationum: "in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris" significat ab Ipso super omnia falsa: "et omne quod facientes ibi, is fuit faciens" significat absolutam potestatem: "nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus" significat quod Ipse gubernaret verum: ["eo quod Jehovah cum eo" significat a Divino quod in Ipso:] "et quod is faciens, Jehovah prosperans" significat quod Divina Providentia ab Ipso.

Arcana Coelestia 4
Passage 5041

#5041 "Et fuit Jehovah cum Josepho": quod significet quod Divinum inesset, nempe Domino, Qui in supremo sensu per Josephum repraesentatur, hic Divinum in tentationibus, de quibus hic agitur; Ipsum enim Divinum est Jehovah, Qui quod esset in Ipso seu inesset, significatur per quod "Jehovah fuit cum Josepho"; quia in sensu litterae agitur de Josepho, dicitur "cum illo", at in sensu interno ubi agitur de Domino, est "in Illo" (n): (o)quod in Illo", constare potest unicuique intra Ecclesiam ex eo quod a Jehovah conceptus (o)sit, quapropter Ipsum toties Patrem Suum nominat; ipsum esse hominis et inde intimum ejus vitae est a patre, induitiones seu exteriora sunt a matre; ideo Esse Domini ac inde intimum vitae Ipsius fuit Divinum quia Ipse Jehovah, ac induitiones seu exteriora fecerunt humanum quod a matre per nativitatem suscepit; hoc humanum tale erat ut tentari posset, conspurcatum enim malo a matre hereditario fuit; sed quia intimum erat Divinum, potuit ex propria potentia malum illud a matre hereditarium expellere, quod factum successive per tentationes, et tandem per ultimam quae fuit crucis, tunc Humanum Suum plene glorificavit, hoc est, Divinum fecit; inde constare potest quid intelligitur per quod Divinum inesset.

Arcana Coelestia 4
Passage 5042

#5042 "Et inclinavit ad eum misericordiam": quod significet amorem Divinum in singulis, constat ex significatione "misericordiae" quod in supremo sensu sit "Divinus Amor", de qua n. 1735, 3063, 3073, 3120, 3875; Ipsum Divinum Esse est Amor in supremo sensu intellectus, homini prorsus incomprehensibilis; ex illo per verum existunt et subsistunt omnia tam qua vitam habent quam quae vitam non habent. Divinus ille Amor ab Ipso Esse per intimum vitae in Domino influebat in singula quae ex humano a matre suscepto egit, et direxit ad fines, et hos ad ultimum ut salvaretur genus humanum; et quia Dominus ex Ipso Divino in Se vidit humanum suum quale esset, quod nempe ex hereditario in malo, ideo dicitur quod "Jehovah inclinavit ad illum misericordiam", et per illa in sensu supremo intelligitur (t)Divinus Amor in singulis; Divina enim Misericordia non aliud est quam Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt, n. 1049, 3063, 3875, hoc est, erga illos qui in tentationibus, hi enim in miseriis sunt, et per "miseros" in Verbo principaliter intelliguntur.

Arcana Coelestia 4
Passage 5043

#5043 "Et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris": quod significet inde sublevationem [in tentationibus], constat ex significatione "dare gratiam" quod sit sublevatio, in tentationibus enim "gratiam dare" est consolari et spe sublevare; ex significatione "principis" quod sit primarium verum, de qua in sequente paragrapho; et ex significatione "domus carceris" quod sit vastatio falsi, proinde tentatio, de qua supra n. 5038, 5039.

Arcana Coelestia 4
Passage 5044

#5044 "Et dedit princeps domus carceris": quod significet verum gubernans in statu tentationum, constat (c)ex significatione "principis" quod sit verum primarium, ita gubernans, de qua sequitur; et ex significatione "domus carceris" quod sit vastatio falsi, proinde tentatio, de qua supra n. 5038, 5039, (x)5043; quid verum gubernans in statu tentationum, primo dicendum: apud omnes qui in tentationibus sunt, influit verum a Domino, quod regit et gubernat cogitationes; id erigit illos quoties in dubitationes et quoque in desperationes labuntur; verum illud gubernans est id verum et tale verum quod ex Verbo vel ex doctrina didicerunt, et ipsi apud se confirmarunt; alia vera quidem etiam tunc revocantur sed non gubernant interiora eorum; quandoque id verum quod gubernat, non sistitur conspicue ante intellectum sed latet in obscuro et usque gubernat; influit enim Divinum Domini in illud, et sic tenet interiora mentis in illo, quapropter cum illud in lucem venit, accipit ille qui in tentatione est, consolationem, et sublevatur; [2] non est ipsum illud verum, sed est affectio illius veri per quam Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt 1; Divinum enim non influit nisi in illa quae sunt affectionis; verum quod in interioribus hominis implantatum et irradicatum est, implantatum [et] irradicatum est per affectionem, et prorsus nihil absque affectione; verum quod per affectionem implantatum et irradicatum est, hoc haeret, et revocatur per affectionem et cum sic verum illud revocatur, sistit 2 affectionem ei conjunctam quae affectio est reciproca hominis. Quia ita cum homine qui in tentationibus est, se habet, ideo nullus in tentationem aliquam spiritualem admittitur priusquam in adulta aetate est et imbuerat ita aliquod verum per quod gubernari queat; si non id, succumbit, et tunc status ejus posterior fit pejor priore. Ex his constare potest quid intelligitur per verum gubernans in statu tentationum, quod significatur per "principem domus carceris". [3] Quod "princeps" sit primarium verum, est quia "rex" in sensu interno significit ipsum verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966; inde "principes" quia sunt regis, significant primaria illius veri; quod principes illa significent, videatur n. 1482, 2089; sed quia ibi ex aliis locis in Verbo non ita ostensum est, licet hic aliqua afferre; apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus:... princeps pacis, multiplicans 3 principatum, et pacem, non erit finis, ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; ibi de Domino; "principatus super humero" est omne Divinum Verum in caelis ab Ipso, caeli enim distincti sunt in principatus secundum vera ex bono, inde quoque angeli vocantur principatus; "pax"est status beatitudinis in caelis afficiens bonum et verum ab intimis, n. 3780, inde Dominus vocatur "princeps pacis" et dicitur "multiplicans principatum et pacem, quibus non finis": [4] apud eundem, Stulti sunt principes Zoanis, sapientes, consiliarii Pharaonis:... quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis?... infatuati principes Zoanis, decepti principes Noph; et seduxerunt Aegyptum angularem lapidem tribuum, xix 11, 13; ibi de Aegypto, per quam significatur scientificum Ecclesiae, n. 4749, ita verum naturale quod ultimum ordinis est, quare etiam Aegyptus hic vocatur "angularis lapis tribuum"; "tribus" enim sunt omnia veri in uno complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; hic autem "Aegyptus" est scientificum quod pervertit vera Ecclesiae, ita vera in ultimo ordinis falsificata, quae sunt "principes Zoanis et principes Noph"; quod dicat se "filium regum antiquitatis" est quia scientifica ibi fuerunt ex veris Antiquae Ecclesiae; ipsa vera significantur per "reges", ut supra ostensum, et vera Ecclesiae Antiquae per "reges antiquitatis": [5] apud eundem, Asshur non rectum cogitat, et cor illius non rectum meditatur, nam ad perdendum cor ejus, et ad exscindendum gentes non paucas, nam dicit, Nonne principes mei sunt reges? x 7, 8; "Asshur" pro ratiocinatione de veris Divinis, unde falsitates, ita pro ratione perversa, n. 1186; vera inde falsificata seu falsa, quae per ratiocinationem fiunt et apparent (o)sicut ipsissima vera, significantur per quod dicat "nonne principes mei sunt reges?"; quod "Asshur" sit ratiocinatio, et quod "principes qui 4 reges", sint primaria falsa quae creduntur esse ipsissima vera, non videri potest et inde 5 credi quamdiu mens in sensu litterae historico tenetur, et adhuc minus si in negativo est quod sanctius quid et universalius Verbo Divino insit, quam quod in littera apparet; cum tamen in sensu interno per "Asshurem" nihil aliud quam ratio (c)et ratiocinatio in Verbo intelligitur, et per "reges" ipsa vera, perque "principes" primaria veri; ignoratur etiam in caelo quid Asshur, et quoque angeli (t)a se rejiciunt ideam regis et principis, et cum appercipiunt illam apud hominem, transferunt illam ad Dominum, et percipiunt id quod procedit a Domino et quod est Domini in caelo, nempe Divinum Verum a Divino Bono Ipsius: [6] apud eundem, Cadit Asshur gladio non viri, et gladius non hominis comedet illum,... etiam petra ejus prae formidine transibit, et consternabuntur a vexillo principes ejus, xxxi, 8, 9; ibi etiam de Aegypto, quae est scientificum (o)Ecclesiae perversum; ratiocinatio a scientificis de veris Divinis unde perversio et falsificatio, est "Asshur"; vera illa perversa et falsificata sunt "principes"; (m)"gladius quo (o)Asshur cadet" est falsum pugnans et vastans verum, n. 2799, Fiet vobis robur Pharaonis in pudorem et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, cum fuerint in Zoan principes ejus, xxx 3, 4; [7] "in Zoan principes" pro veris falsificatis, ita pro falsis, ut supra: apud eundem, Possidebunt eam platea et anataria, ac noctua et corvus habitabunt in ea; extendet super eam lineam inanitatis et per habitabunt nobiles ejus non ibi, regnum vocent, et perpendicula vastitatis; nobilis ejus non ibi, regnum vocent, et omnes principes ejus erunt nihil, xxxiv 11, 12; "platea, anataria, noctua, corvus" pro generibus falsi quae existunt cum vera Divina quae in Verbo, nihili fiunt; desolatio et vastatio veri significatur per "lineam inanitatis et perpendicula vastitatis", et falsa quae illis primaria vera, per principes": apud eundem, Profanos reddam principes sanctitatis, et dabo in devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria, xliii 28; "profanos reddere principes sanctitatis" pro sancta vera; exstirpatio veri Ecclesiae externae et internae significatur per "dare in devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria"; quod "Jacob" sit Ecclesia externa et "Israel" interna, videatur n. 4286: apud Jeremiam, Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et super equis, ipsi et principes illorum, xvii 25; qui Verbum in, sensu historico hic intelligit, is non scire potest quod aliquid altius et sanctius in his reconditum sit quam quod reges et principes intrabunt per portas civitatis in curru et super equis, et colligit inde quod significetur regni duratio, sed qui novit quid in sensu interno significat civitas, quid reges, quid principes, quid thronus Davidis, et quid equitare in curru et super equis, is videt altiora et sanctiora ibi; "civitas" enim seu Hierosolyma significat regnum Domini spirituale, n. 2117, 3654; "reges" Divina Vera, ut supra ostensum; "principes" primaria veri, "thronus Davidis" caelum Domini, n. 1888, "equitare in curru et super equis" intellectuale spirituale Ecclesiae, n. 2760, 2761, 6 3217: [9] apud eundem, Gladie contra Chaldaeos,... et contra habitatores Babelis, et contra principes ejus, et contra sapientes ejus; gladie contra mendaces,... gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, l 35-37; "gladius" pro vero pugnante contra falsum, et pro falso pugnante contra verum et id vastante, n. 2799, 4499; "Chaldaei" pro illis qui profanant vera 7, et "habitatores Babelis" qui profanant bonum, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 8 1307, 1308, 1321, 1322, 1326, 1327 f; "principes" pro falsis quae illis primaria vera; "equi" pro intellectuali Ecclesiae, "currus" pro doctrinali ejus, quorum vastatio significatur per "gladium contra equos et contra currus": [10] apud eundem, Quomodo obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, absorpsit Dominus, non pepercit omnibus habitaculis Jacobi, destruxit in excandescentia Sua munimenta filiae Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et principes ejus;... subsederunt iri terram portae 9, et confregit vectes 9, rex et principes 9 inter gentes, Thren. ii 1, 2, 9; "filia Zionis et 10 Jehudae" pro Ecclesia caelesti, hic pro illa destructa; "regnum" pro veris doctrinae ibi, n. 2547, 4691; "rex" pro ipso vero, "principes" pro primariis ejus: [11] apud eundem, Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis, mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, Thren. v 10-12; "principes manu eorum suspensi" pro quod vera profanata, suspensio enim repraesentabat damnationem profanationis; et quia suspensio illam 11 repraesentabat, etiam mandatum (o)est Cum populus scortatus post Baalpeorem et adorarent deos eorum, ut principes suspenderentur ante solem, Num. xxv 1-3, [4]; "scortari enim post Baalpeorem et adorare deos eorum" erat profanare cultum: apud Ezechielem Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus populi terrae perterrebuntur, ex via (c)illorum agam cum illis, vii 27; "rex" similiter pro vero in genere, et "princeps" pro primariis ejus: [12] apud eundem, Princeps qui in medio eorum super humero portabitur sub tenebras et exibit, parietem perfodient ad educendum per eum, facies ejus obvelabit ut non videat ad oculum ille terram, xii 12; quod "princeps" hic non sit princeps, manifeste patet, sed quod "sit" verum Ecclesiae, de quo cum dicitur quod "super humero portabitur sub tenebras", est quod omni potentia deferatur 12 inter falsa, "tenebrae" enim sunt falsa; "facies obvelare" est quod verum prorsus non videatur; ut "non videat ad oculum terram" est quod nihil Ecclesiae; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928, 3355, 4447, 4535: apud Hosheam, Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex et non princeps, et non sacrificium, et non statua, et non ephodus, et non teraphim, iii 4: [13] et apud Davidem, Tota gloriosa filia regis intus, et de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur regi, loco patrum tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in universa terra, Ps. xlv 14, 15, 17 [A. V. 13, 14, 16]; "filia regis" est regnum Domini spirituale; regnum Ipsius spirituale dicitur a vero Divino Domini, quod ibi 13 describitur per "vestem ex implexis auri et ex acupictis"; "filii" sunt vera illius regni quae a Divino Domini, quae "principes," hoc est, primaria erunt. Per "principem", de quo et de cujus possessione in Nova Hierosolyma et in nova terra agitur apud Ezechielem xlv 3; xiv 7, 8, 17; xlvi 8, 10, 12, 16, 18; xlviii 21, significatur in genere verum quod a Divino Domini; per "Novam enim Hierosolymam" ibi, et per "Novum Templum", et per novam terram" intelligitur regnum Domini in caelis et in terris, quod (o)ibi per repraesentativa qualia alibi in Verbo, describitur. @1 per quod Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt sed est affectio illius veri$ @2 i quoque$ @3 Sch has multiplicanti which S has in 3780 and 5575; but here he intended multiplicans as the later explanation shows. The difference is that between "endless multiplying of sovereignty and peace" and the "multplying of endless sovereignty and peace."$ @4 i sunt$ @5 i non$ @6 i 2762$ @7 verum$ @8 i 1306$ @9 i ejus$ @10 i filia$ @11 hanc$ @12 defertur$ @13 quod ab Ipso ibi, quod$

Arcana Coelestia 4
Passage 5045

#5045 "In manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris": quod significet ab Ipso super omnia falsa, nempe verum gubernans in statu tentationum, constat a significatione "dare in manum Josephi" quod sit in ejus potestatem, "manus" enim est potestas, (o)n. 5008, ita quod ab Ipso [sit]; ab Ipso enim fit quod ab Ipsius potestate; per "Josephum" in sensu interno intelligitur Dominus, ut supra saepius ostensum; et a significatione "vinctorum in domo carceris" quod sint falsa, de qua supra n. 5037, 5038; ita per "dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris" significatur verum gubernans in statu tentationum ab Ipso super omnia falsa, hoc est, quod ab Ipso verum per quod gubernavit falsa in statu tentationum. Hic et in sequentibus ad finem hujus capitis in sensu interno agitur de Domino quod Ipse ex propria potentia in statu tentationum gubernaverit, hoc est, vicerit inferna quae in malis et falsis fuerunt 1, quae continue mala et falsa humano generi infuderunt 2; quod Dominus propria potentia illa vicerit et subjugaverit, et sic Humanum in Se glorificaverit seu Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1813, 1904, 1914, 1921, 1935, 2025, 2026, 2083, 2159, 2574, 2786, 2795, 3036, 3 3382, 4075, 4286, 5005; hoc 4 a pluribus locis in Verbo constat, ut quoque ab hoc apud Johannem, Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam eam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, x 17, 18; quod passio crucis fuerit ultimum tentationum, per quod Humanum in Se plene glorificavit, hoc est, Divinum facit, patet quoque a pluribus locis in Verbo, ut quoque apud Joh. xiii 31, 32; xvii 1, 5; Luc. xxiv 26. @1 sunt$ @2 humano generi mala et falsa infundunt$ @3 T i 3381$ @4 quod Dominus propris potentia Se glorificaverit$

Arcana Coelestia 4
Passage 5046

#5046 "Et omne quod facientes ibi, is fuit faciens": quod significet absolutam potestatem, constare potest absque explicatione; involvunt enim verba quod omnia ab Ipso, ita quod in absoluta potestate esset faciendi et omittendi.

Arcana Coelestia 4
Passage 5047

#5047 "Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus": quod significet quod Ipse gubernaret verum, constat ex significatione "principis domus carceris" quod sit verum gubernans in statu tentationum, de qua supra n. 5044; et ex significatione "non videre quicquam in manu ejus" quod sit ab Ipso, ita ex absoluta potestate, ut supra n. 5045, 5046.

Arcana Coelestia 4
Passage 5048

#5048 "Eo quod Jehovah cum Ipso": quod significet a Divino quod in Ipso, constat ab illis supra n. 5041.

Arcana Coelestia 4
Passage 5049

#5049 "Et quod is faciens Jehovah prosperans": quod significet quod Divina Providentia ab Ipso, constat a significatione "prosperari" quod sit providentia, de qua n. 4972, 4975; quod Divina sit, intelligitur per "Jehovam", et quod ab Ipso, per "quod is faciens". Quod "prosperari" in supremo sensu sit providentia, est quia omne prosperum quod in ultimis naturae apparet, fit 1 in origine sua ex Divina (o)Domini Providentia; quod ita sit, et quoque omne quod vocatur formae sit inde, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ab experientiis e spiritum mundo ostendetur. @1 sit$ Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Lumborum et Membrorum Generationis cum illo

Arcana Coelestia 4
Passage 5050

#5050 Quinam in Maximo Homine seu 1 caelo ad provinciam manuum, brachiorum et pedum pertinent ad finem capitis praecedentis n. 4931-4953, ab experientia ostensum est; hic nunc dicendum quaenam societates in caelo seu in Maximo Homine sunt quibus correspondent lumbi, et quoque membra lumbis adhaerentia quae generationis vocantur. In genere sciendum quod lumbi et eis adhaerentia membra correspondeant amori conjugiali genuino 2, consequenter illis societatibus ubi tales 3; illi (o)qui ibi, prae reliquis caelestes sunt, et prae reliquis in jucundo pacis vivunt. @1 i in$ @2 illis qui in amore conjugiali genuino vixerunt$ @3 tales seems incorrect in I, but correct in A.$

Arcana Coelestia 4
Passage 5051

#5051 In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per "arborem proceram" maritus, per "humiliorem" uxor, 2 per "binas parvas" liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per (o)acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. xxxii 26, 32, 33 [A.V. 25,31,32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317. [2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum (o)est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent. @1 A d occupabat, i afficiebat$ @2 i et$ @3 pedem cum planta et calcaneo$

Arcana Coelestia 4
Passage 5052

#5052 Intimum caelum est per quod Dominus insinuat amorem conjugialem, sunt (o)illi qui ibi prae reliquis in pace; pax in caelis est comparative sicut ver in mundo quod jucundat omnia; est ipsum caeleste in sua origine; angeli qui ibi, omnium sapientissimi sunt, et ex innocentia apparent aliis sicut infantes; amant etiam infantes multo plus quam eorum parentes et matres; illi adsunt infantibus in utero, et per illos Dominus curam habet ut infantes ibi nutriantur et perficiantur; ita praesunt utero gestantibus.

Arcana Coelestia 4
Passage 5053

#5053 Sunt 1 caelestes societates quibus correspondent omnia et singula membra et organa generationi dicata in utroque sexu; illae societates distinctae sunt ab aliis, sicut etiam est illa provincia in homine probe distincta et separata a reliquis. Quod societates illae sint caelestes, est quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, n. 686, 2733, 2737, 2738; excellet etiam usu, et inde 2 jucundo prae reliquis; nam conjugia sunt seminaria universi generis humani, et quoque seminaria regni caelestis Domini, nam ex genere humano caelum. @1 i ibi$ @2 i quoque$

Arcana Coelestia 4
Passage 5054

#5054 (m) Qui tenerrime amaverunt infantes, prout tales matres, sunt in provincia uteri et organorum circumcirca, nempe in cervicis uteri et ovariorum et qui ibi sunt, in vita suavissima et dulcissima sunt et in gaudio caelesti prae aliis. (n)

Arcana Coelestia 4
Passage 5055

#5055 Sed quaenam et quales illae societates sunt quae ad singula organa generationis pertinent, non scire datum est, sunt enim interiores quam ut ab aliquo qui in inferiore sphaera est, comprehendi possint; referunt etiam usus illorum organorum qui absconditi sunt et quoque remoti a scientia, ex causa etiam quae est Providentiae, ne talia quae in se caelestissima sunt, laedantur per cogitationes spurcas, quae sunt lasciviae, scortationis et adulterii, quae cogitationes excitantur apud perplurimos modo cum organa illa nominantur: quapropter licet aliqua remotiora quae visa sunt, referre.

Arcana Coelestia 4
Passage 5056

#5056 Quidam spiritus ex alia tellure apud me fuit; de spiritibus ex aliis telluribus, alibi 1, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; is sollicite petiit ut intercederem pro eo ut venire posset in caelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum quod increpaverit incolas illius telluris, sunt enim 2 increpatores et castigatores eorum qui non rite vivunt, de quibus etiam quando de incolis aliarum tellurum, memorabitur; adjecit quod postquam increpavit, illos instruxerit; loquebatur tunc quasi bifide; is etiam potuit miserationem movere; sed non aliud (t)potui ei respondere quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice Domini sit, et si dignus quod posset sperare; sed tunc remissus est inter spiritus probos qui ex sua 3 tellure; at hi dicebant quod non posset esse in eorum consortio, quia non talis; at quia usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in caelum, missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum etiam hi dicebant quod cum illis non esse posset; erat etiam nigri coloris in luce caeli, sed dixit ipse quod non esset 4 nigri sed murrhini coloris. [2] Mihi dictum quod (t)tales sint principio qui dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam "vesicularum seminalium"; in vesiculis enim illis colliguntur semen cum sero conveniente, cum quo combinatur, et per combinationem aptum redditur ut postquam emissum est, in cervice uteri resolvatur, et sic conceptioni inserviat, estque in tali substantia conatus et quasi desiderium praestandi usum, ita exuendi serum quo investitur; simile quid etiam apparuit apud illum spiritum; venit adhuc ad me, sed in vestitu vili, et dicebat quod arderet venire in caelum, et quod nunc apperciperet se talem esse; dicere ei dabatur quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur; dicebatur tunc ei 5 ab angelis ut rejiciat vestem; is ex desiderio tam cito illam rejecit ut vix aliquid citius; per quod repraesentabatur qualia illorum desideria sunt qui in provincia cui vesiculae seminales correspondent. @1 See transactions at end of Exodus chapters.$ @2 ibi$ @3 illa$ @4 esset after coloris$ @5 eis AI$

Arcana Coelestia 4
Passage 5057

#5057 Visum est mihi vas trituratorium, et ei adstitit vir quidam cum ferreo instrumento, qui ex phantasia sibi videbatur in vase illo triturare homines cruciando illos diris modis; hoc vir ille faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut scirem qualis et quanta esset illis qui tales sunt; erat jucunditas infernalis; dicebatur mihi ab angelis quod talis jucunditas regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. xii 31, infantes collidere et projicere; talia nusquam mandata fuerunt 1, nec usquam permissa nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, 2n. 5051; habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque crudeles. [2] Mirum itaque est quod usquam aliquis credat quod gens illa prae aliis electa fuerit; inde etiam est quod plures confirment se in eo quod vita nihil faciat, sed quod electio sit et inde receptio in caelum sit ex sola misericordia, qualiscumque vita fuerit; cum tamen quisque ex sana ratione videre potest quod ita cogitare sit contra Divinum; Divinum enim est ipsa misericordia, quapropter si caelum foret ex sola misericordia, qualiscumque vita (o)sit, omnes quotcumque sunt, 3 reciperentur; detrudere aliquem in infernum ut ibi crucietur, cum tamen recipi posset in caelum, foret immisericordia et non misericordia, ac eligere unum prae alio foret injustitia et non justitia. [3] Quapropter qui crediderunt et se confirmarunt in eo quod aliqui electi sint et reliqui non electi, et quod in caelum sit solum admissio ex misericordia utcumque vixerunt, [(m)fuerunt utplurimum tales, qui malam vitam egerunt (n)], illis dicitur quod etiam aliquoties audivi et vidi, quod nusquam 4 alicui negetur caelum a Domino, et si cupiunt, quod possint ab experientia id scire; quapropter elevantur in societatem quandam caeli, ubi illi qui in affectione boni seu in charitate vitam egerunt; at cum illuc veniunt, tunc, quia mali 5, incipiunt angi ac intus cruciari, quia vita illis contraria, et cum apparet lux caelestis, illi in luce illa apparent sicut diaboli, paene absque forma humana, quidam facie retracta, quidam sicut dentium crates, quidam aliter sicut monstra, ita semet abhorrent, et se dejiciunt praecipites in infernum, et quo profundius eo illis melius. @1 et quod talia nusquam mandata fuerint$ @2 i de quo supra$ @3 i et qualitercunque vixerunt$ @4 nunquam$ @5 si mali fuerint$

Arcana Coelestia 4
Passage 5058

#5058 Erat etiam quidam qui in mundo inter digniores fuerat, tunc mihi notus sed non qualis esset intus, verum in altera vita post aliquas revolutiones status ejus vitae, manifestatus quod dolosus esset; is cum aliquantisper inter dolosos in altera vita fuerat et ibi dura passus, voluit ab illis separari; audiebam illum (t)tunc dicentem quod vellet venire in caelum, is quoque crediderat quod solum esset receptio ex misericordia, sed dicebatur ei, si illuc veniret quod non posset ibi morari et quod ibi cruciaretur sicut illi qui in mundo in agone mortis sunt, sed usque instabat; is quoque admissus est in societatem ubi simplices boni, qui antrorsum supra caput; at cum illuc venit, secundum vitam suam incepit agere per astus et dolos; inde 1 post horulae tempus coeperunt boni ibi qui simplices erant, lamentari quod iis perceptionem boni et veri adimeret, (c)ac inde eorum jucundum, destruendo sic statum illorum; tunc aliquid lucis a caelo interiore admittebatur, in qua apparebat 2 ibi sicut diabolus, et ejus nasi pars superior foede insulcata cum foedo 3 vulnere; ac coepit quoque intus cum cruciari; quod cum sensit, projecit se inde in infernum. Inde patet quod non electo et receptio sit 4 ex misericordia, sed quod vita sit quae facit caelum; ast omnia vitae boni et fidei veri ex misericordia sunt illis in mundo qui (o)misericordiam recipiunt, et illis est receptio ex misericordia, et sunt illi qui electi vocantur, (o)n. 3755 f, 3900. @1 tunc$ @2 mox aliquid lucis e caelo interiore admittebatur et tunc is apparebat$ @3 i ibi$ @4 sit after electio$

Arcana Coelestia 4
Passage 5059

#5059 Qui in contrariis amori conjugiali vixerunt, nempe in adulteriis, illi cum ad me appropinquaverunt dolorem infundebant lumbis, gravem secundum adulteriorum vitam quam egerunt; ex quo influxu etiam patuit quod lumbi corresponderent amori conjugiali. Etiam infernum eorum est sub parte posteriore lumborum, sub natibus, ubi 1 degunt in sordidis et excrementitiis; haec quoque illis oblectamenta sunt, nam talia correspondent voluptatibus illis in mundo spirituali 2; sed de his ubi, ex Divina Domini Misericordia, de infernis in genere et in specie dicendum. @1 et natibus, et ibi$ @2 ex causa quia voluptates tales in spirituali mundo foetent sicut sordes diversorum generum, quapropter in talibus ibi sunt, quae correspondent$

Arcana Coelestia 4
Passage 5060

#5060 Quinam sunt qui testibus 1 correspondent, constare mihi potuit similiter ab illis qui in contrariis amori conjugiali sunt, et testibus 1 dolorem incutiunt; societates enim cum operantur, agunt in illas partes et in illa membra corporis, quibus correspondent, caelestes "societates" in illa per influxum lenem, dulcem, jucundum, infernales qui in contrariis sunt, per influxum immitem et dolorificum; sed influxus illorum non percipitur quam ab illis quibus interiora aperta sunt, et inde communicatio perceptibilis data est cum mundo spirituali. Qui in contrariis amori conjugiali sunt, et testibus 1 dolorem incutiunt, sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; tales cum ad me venerunt, volebant in occulto mecum loqui, timentes valde ne quis 2 adesset; tales enim in vita corporis eorum fuerunt, et quia tales tunc, etiam tales in altera vita sunt; unumquemvis enim sua vita sequitur. [2] Assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed apparuit dein mihi solum 3 sicut unus tametsi plures essent, cui objiciebantur 4 fasciae quas tamen removere sibi videbatur, quo significabatur quod removere vellent obstacula, taliter enim cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur ilico quid significant; postea videbatur sicut exiret e corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod repraesentabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum ut nemo quid tale de illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque (t)quasi se flectere videbatur, quo repraesentabatur quod in casto amore conjugiali se sistere vellent 5; dein circum pedes per flexus spirales, quo repraesentabatur quod se insinuare vellent per talia quae in natura sunt jucunda; tandem ille unus (o)parvus paene inconspicuus factus est, quo repraesentabatur quod prorsus latere vellent. [3] Dictum mihi ab angelis quod talis insinuatio illis sit qui insidiantur in amore conjugiali nempe qui in mundo insinuaverunt 6 se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocumque modo, usque ut credatur amicus, castus, et insons, cum tamen est dolosus adulter. Quales itaque sunt, ostensum quoque est; illis enim peractis, niveus ille parvus conspicuus factus est, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus; ejectusque est in infernum suum, quod etiam erat profunde sub media parte lumborum; ibi degunt in excrementitiis foedissimis; suntque etiam ibi inter latrones qui referunt sensum communem involuntarium, de quibus n. 4327. Locutus sum cum talibus etiam dein, et mirati sunt quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, nempe ut ex conscientia non concumbat cum alterius uxore cum licet; et cum locutus sum cum illis conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia; dictum mihi quod tales utplurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus. @1 A d inguinibus, i testibus$ @2 aliquis$ @3 solummodo$ @4 i quasi$ @5 A d essent, i se sisterent$ @6 insinuant$

Arcana Coelestia 4
Passage 5061

#5061 Corollarii 1 loco, licet hoc memorandum adjicere: fuerunt aliqui spiritus qui latuerunt diu inclusi in peculiari inferno, e quo non potuerunt erumpere; miratus sum aliquoties quinam essent; quadam vespera emissi sunt, et tunc audiebatur ab illis sonitus murmurum satis tumultuosus, qui perstabat diu, et cum data copia, audivi ab illis dicteria contra me, et percepi conatum quod vellent ascendere et me perdere; quaerebam causam ab angelis; dicebant quod illi odio me habuerint cum vixerunt, tametsi illos nihil prorsus laeseram; et instruebar quod tales cum modo percipiunt sphaeram illius quem odio habuerunt, perniciem ejus spirent; sed remissi sunt in infernum suum Inde constare potuit quod illi qui odio se mutuo habuerunt in mundo, in altera vita conveniant, et sibi mutuo (t)mala multa intentent, quod etiam ab aliis exemplis pluries scire datum est; odium enim est oppositum amori et charitati, et est aversatio et quasi antipathia spiritualis; quare ilico cum in altera vita percipiunt sphaeram ejus contra quem odium habuerunt, quasi in furorem veniunt. Inde patet quid involvit quod Dominus dixit apud Matthaeum v 22-26. @7 n. 5060 finished with one line at top of column. It is probable that n. 5061 was inserted to fill space, cf DP n. 340.$

Arcana Coelestia 4
Passage 5062

#5062 Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine ad finem capitis sequentis.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389