|
|
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM
Arcana Coelestia 4 Passage 4807
#4807 Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum xxv a 31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae (c)et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam. @1 aliqua$ @2 tam Veteris quam$ @3 illa$ @4 unicuivis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4808
#4808 Quod sensus internus illorum verborum id involvat, constabit [ab] explicatione singulorum secundum illum sensum; sed hic solum explicanda sunt 1 quae ibi continentur in versibus 31-33, nempe haec, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius, et congregabuntur coram Ipso omnes gentes; et separabit invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris. @1 i illa$
Arcana Coelestia 4 Passage 4809
#4809 Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, (m)quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum (o)et bonum, et inde qualis est;(n) "Filius hominis" in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; "gloria" est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur "gloria"; quod "Filius hominis" sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704. [2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum;. "sancti angeli" 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per "angelos" in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod "angeli" sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod "omnes sancti angeli erunt cum Ipso", et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest. [3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, "thronus" enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, (c)et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium. [4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per "gentes" enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260 1416, 2588 f, 4574; (o)ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod "congregabuntur coram Ipso omnes gentes". [5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; "oves" enim sunt qui in bono, et "hirci" qui in malo; "oves" proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, "hirci" 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod "oves" sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod "hirci" qui in fide et non in charitate, n. 4769. [6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam. @1 i in sensu interno$ @2 A d$ @3 i videatur$ @4 autem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4810
#4810 Ex his patet quid haec verba Domini involvunt, et quod non secundum litteram intelligenda sint, nempe quod Dominus aliquo ultimo tempore venturus sit in gloria, et tunc omnes sanem angeli cum Ipso, et sessurus super throno gloriae, et congregatas coram Ipso omnes gentes judicaturus; sed quod unusquisque secundum vitam suam, cum transit e vita in mundo in vitam aeternam, judicabitur. CAPUT VIII 1. Et factum in tempore hoc, et descendit Jehudah ex fratribus suis, et declinavit usque ad virum Adullamitam, et nomen ejus Hirah. 2. Et vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae, et nomen ejus Shua, et accepit illam et venit ad illam. 3. Et concepit et peperit filium, et vocavit 1 nomen ejus Er. 4. Et concepit adhuc et peperit filium, et vocavit 1 nomen ejus Onan. 5. Et addidit adhuc et peperit filium, et vocavit 1 nomen ejus Shelah; et fuit in Kezib in parere illam eum. 6. Et accepit Jehudah mulierem Ero primogenito suo, et nomen illius Tamar. 7. Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis JEHOVAE, et mori fecit eum JEHOVAH. 8. Et dixit Jehudah ad Onan, Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi, et excita semen fratri tuo. 9. Et novit Onan quod non sibi esset semen, et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram, ut non daret semen fratri suo. 10. Et fuit malum in oculis JEHOVAE quod fecit, et mori fecit etiam eum. 11. Et dixit Jehudah Tamari nurui suae, Mane vidua domo patris tui, usque adolescit Shelah filius meus, quia dixit, Forte moriatur etiam hic, sicut fratres ejus; et ivit Tamar, et mansit domo patris sui. 12. Et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae, et consolatus Jehudah, et ascendit ad tonsores gregis sui, is et Hirah socius ejus Adullamita, Timnatham. 13. Et indicatum Tamari, dicendo, Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum. 14. Et removit vestes viduitatis suae a super se, et obtexit in peplo, et operuit se; et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham; quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem. 15. Et vidit illam Jehudah, et reputabat illam meretricem, quia obtexit facies suas. 16. Et declinavit ad illam ad viam, et dixit, Da quaeso veniam ad te; quia non novit quod nurus ejus illa; et dixit, Quid das mihi quod venias ad me? 17. Et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege; et dixit, Si des arrhabonem usque ad mittere te. 18. Et dixit, Quae arrhabo quam dabo tibi? et dixit, Sigillum tuum, panniculum tuum, et baculum tuum qui in manu tua; et dedit illi, et venit ad illam, et concepit ei. 19. Et surrexit, et ivit, et removit peplum suum a super se, et induit vestes viduitatis suae. 20. Et misit Jehudah haedum caprarum in manu socii sui Adullamitae, ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris, et non invenit illam. 21. Et interrogavit viros loci illius, dicendo, Ubi scortum illud in fontibus super via? et dixerunt, Non fuit ibi scortum. 22. Et reversus ad Jehudam, et dixit, Non inveni illam, et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum. 23. Et dixit Jehudah, Accipiat sibi, forte erimus contemptui, ecce misi haedum hunc, et tu non invenisti illam. 24. Et fuit circiter a tribus mensibus, et indicatum Jehudae, dicendo, Scortata Tamar nurus tua, et etiam ecce gravida ad scortationes; et dixit Jehudah, Educite illam, et comburatur. 25. Illa educta, et illa misit ad socerum suum, dicendo, Viro, cui haec, ego gravida, et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec. 26. Et agnovit Jehudah, et dixit, Justa prae me, quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo; et non addidit amplius cognoscere illam. 27. Et factum in tempore parere illam, et ecce gemini in utero illius. 28. Et factum in parere illam, et dedit manum, et accepit obstetrix, et ligavit super manu ejus dibaphum, dicendo, Hic exivit prius. 29. Et factum, sicut reducit manum suam, et ecce exivit frater ejus, et dixit, Quid rupisti super te rupturam? et vocavit nomen ejus Perez. 30. Et postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, et vocavit nomen ejus Zerah. @1 A i (ille) in v. 3 and (illa) in vv. 4 and 5 to show Heb verb is masc. and fem. respectively.$ CONTENTA
Arcana Coelestia 4 Passage 4811
#4811 Agitur in sensu interno in hoc capite de Ecclesia Judaica, et de Ecclesia genuina; Ecclesia Judaica describitur per "Jehudam", et Ecclesia genuina per "Tamarem".
Arcana Coelestia 4 Passage 4812
#4812 "Filii ex Tamare" significant bina essentialia Ecclesiae, nempe fidem et amorem, "Perez" fidem, et "Zerah" amorem; nativitas eorum repraesentat quod amor actualiter primogenitus Ecclesiae sit, et quod fides modo apparenter. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 Passage 4813
#4813 Vers. 1-5. Et factum in tempore hoc, et descendit Jehuda et fratribus suis, et declinavit usque ad virum Adullamitam, et nomen ejus Hirah. Et vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae, et nomen ejus Shua; et accepit illam et venit ad illam. Et concepit et peperit filium et vocavit nomen ejus Er. Et concepit adhuc et peperit filium, et vocavi nomen ejus Onan. Et addidit adhuc et peperit filium, et vocavit nomen ejus Shelah; et fuit in Kezib in parere illam eum. "Factum in tempore hoc significat statum sequentium: "et descendit Jehudah ex fratribus suis" significat posteritatem Jacobi, in specie Jehudae tribum qua separata a reliquis: "et declinavit usque ad virum Adullamitam significat ad falsum: "et nomen ejus Hirah" significat quale ejus: "e vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae" significat affectionem mali ex falso mali: "et nomen ejus Shua" significat quale: "et accepit illam et venit ad illam" significat quod tribus Jehudae conjungeret se illis: "e concepit et peperit filium" significat quod inde falsum Ecclesiae "et vocavit nomen ejus Er" significat quale ejus: "et concepit adhuc e peperit filium" significat malum: "et vocavit nomen ejus Onan" significat quale: "et addidit adhuc et peperit filium" significat idololatricum "et vocavit nomen ejus Shelah" significat quale: "et fuit in Kezib in parere illam eum" significat statum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4814
#4814 "Et factum in tempore hoc": quod significet statum sequentium, constat ex significatione "temporis" quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3938; quod sit status sequentium, significatur per quod dicatur "factum in tempore hoc memoratur enim quid factum in sequentibus; sequentia etiam in serie fluunt ab illis quae antecedunt; actum enim in capite praecedent est de filiis Jacobi, quod vendiderint Josephum et quod Jehudah ad id suaserit, de quo in capite praecedente ita, "Dixit Jehudah a fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? ite et vendamus eum Jishmaelitis", vers. 26, 27, per quae significatum quod abalienaverint Divinum Verum, imprimis Jehudah, per quem ibi in sensu proximo significatur tribus Jehudae, et in genere pravi in Ecclesia qui contra bonum quodcumque, videatur n. 4750, 4751; hoc spectatur per quod dicitur "in tempore hoc"; nunc enim de Jehudah agitur, et de ejus filiis ex muliere Canaanitide, et dein ex Tamare nuru sua; et per illa in sensu interno describitur 1 tribus Jehudae respective ad illa quae sunt Ecclesiae apud illam institutae. [2] Quod per "tempus" significetur status, ac inde per "factum in tempore hoc" status sequentium, non potest non apparere sicut alienum; causa est quia non comprehendi potest quomodo notio temporis mutari potest in notionem status, seu cum tempus legitur in Verbo, quod intelligendum (o)sit tale quod est status; sed sciendum quod cogitationes angelorum non ducant aliquid a tempore nec a spatio, quia in caelo sunt; cum enim 2 reliquerunt mundum, etiam reliquerunt notionem temporis et spatii, ac induerunt notiones status, nempe status boni et veri; quapropter cum homo legit Verbum, et inde cogitat de tempore et de illis quae temporis sunt, angeli apud eum non percipiunt aliquid temporis, sed loco ejus illa quae sunt status; correspondent etiam; immo nec homo in interiore cogitatione percipit tempus, sed in exteriore, ut constare potest a statu hominis cum ejus exterior cogitatio sopita est, hoc est, cum dormit; et quoque a plure alia experientia. Sed sciendum quod in genere bini status sint, nempe status boni et 3 veri; ille status vocatur status esse, hic autem status existere; esse enim est boni, et inde existere est veri; statui esse correspondet spatium, et statui existere tempus; inde constare potest quod cum homo legit hoc "et factum in tempore hoc", angeli apud eum nequaquam percipere "possint illa verba" sicut homo 4; similiter in reliquis; quicquid enim in Verbo scriptum est, hoc tale est ut in correspondentem sensum vertatur apud angelos, qui sensus prorsus non apparet in sensu litterae, mundanum (o)enim quod est sensus litterae, vertitur in spirituale quod est sensus interni. @1 i qualis$ @2 cumque$ @3 i status$ @4 i sed quod loco eorum percipiant statum sequentium$
Arcana Coelestia 4 Passage 4815
#4815 "Et descendit Jehudah ex fratribus suis": quod significet posteritatem Jacobi, in specie Jehudae tribum quae separata a reliquis, constat ex repraesentatione "Jehudae" quod sit in universali sensu posteritas Jacobi, et in speciali tribus quae Judae dicta (o)est; et a significatione "descendere (c)ex fratribus" quod sit separari a reliquis tribubus, hic abire in pejus quam illi; "descendere" enim involvit dejectionem ad malum, nam "ascendere" involvit elevationem ad bonum, n. 3084, 4339; causa est, de qua etiam prius 1, quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ac ibi Hierosolyma (c)et Zion intimum ejus; at quae extra terminos illius terrae erant, repraesentabant illa quae extra regnum Domini, quae sunt falsum et malum; ideo a Zione et Hierosolyma versus terminos dicebatur "descendere", at a terminis ad Hierosolymam et Zionem "ascendere"; inde est quod ascendere involvat elevationem ad verum et bonum, et descendere dejectionem ad falsum et malum; quia hic de falso et malo ad quae se dejecit tribus Jehudae, agitur, dicitur quod "Jehudah descendit" et porro quod "declinavit ad virum Adullamitam", et per declinare significatur quod ad falsum, et dein ad malum. [2] Quod tribus Jehudae separata sit a reliquis tribubus, notum est; causa erat ut illa tribus repraesentaret caeleste regnum Domini, at reliquae tribus spirituale regnum Ipsius; ideo (o)etiam (m)Jehudah in sensu repraesentative est caelestis homo, et in universali regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881;(n) 2 atque reliquae tribus vocatae sunt una voce Israelitae, Israel enim in sensu repraesentativo est spiritualis homo, et in universali regnum spirituale Domini, n. 3654, 4286. [3] Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, in specie significatur per haec verba "et descendit Jehudah ex fratribus suis, et declinavit". Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, constat ex pluribus locis in Verbo imprimis apud Prophetas; ut apud Jeremiam, Vidit perfida soror ejus Jehudah,... cum propter omne modos, quibus moechata est aversa Israel, dimiserim illam, e dederim libellum repudii ejus ei, non tamen timuit sibi perfide Jehudah soror ejus, sed abivit et scortata est etiam illa, adeo ut a voce scortationis ejus profanata sit terra; moechata est cum lapide et ligno; in omnibus tamen 3 his non reversa est perfida ad Me Jehudah;... justficavit animam suam aversa Israel prae perfida Jehudah, iii 7-11: et apud Ezechielem, Vidit quidem soror ejus, attamen corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis suae xxiii 11 seq. ad fin.; ibi 4 de Hierosolyma et Samaria, seu de tribu Jehudae, et de tribubus 5 Israelis; praeter alibi pluries. [4] Describitur in sensu interno 6 tribus illa, quomodo lapsa in falsum et inde in malum, et tandem in mere idololatricum; hoc quidem describitur in sensu interno antequam tribu sensu interno est, Divinum est, ac Divino futura sunt praesentia; videantur quae de illa gente praedicta (o)sunt Deut. (x)xxxi 16-21; xxxii 15-43. @1 i dictum$ @2 etiam$ @3 i etiam$ @4 ubi$ @5 Tribus I$ @6 i in hoc capite$
Arcana Coelestia 4 Passage 4816
#4816 "Et declinavit ad virum Adullamitam": quod significet ad falsum, constat a significatione "declinare" quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione "viri" quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per "Adullaraitam", Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. xv 35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, i 15; sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4817
#4817 "Et nomen ejus Hirah": quod significet quale ejus, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; quale falsi de quo mox supra, et quod significatur; nam per nomina in Verbo tam locorum quam personarum significantur status et res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 1946, 2643, 3422, 4298, 4442.
Arcana Coelestia 4 Passage 4818
#4818 "Et vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae": quod significet affectionem mali ex falso mali, constat ex significatione "filiae" quod sit affectio boni, de qua n. 2362, et in opposito sensu affectio maii, n. 3024; ex significatione "viri" quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, at in opposito sensu non intelligens et falsum, de qua mox supra n. 4816; et a significatione "Canaanitae" quod sit malum, de qua n. 1573, 1574; inde patet quod per "filiam viri Canaanitae" significetur malum quod ex falso mali; quid malum ex falso mali, dicetur infra: hic primum dicendum est de originibus tribus Jehudae, nam de illis in hoc capite agitur: sunt tres origines illius tribus seu gentis Judaicae, una est ex Shelah filio Jehudae ex uxore Canaanitide, altera ex Perez, et tertia ex Zerah, filiis Jehudae ex Tamare nuru sua; quod ex illis tribus filiis Jehudae omnis gens Judaica, patet ex recensione filiorum et nepotum Jacobi, qui (o)cum illo venerunt in Aegyptum, Gen. xlvi 12; tum ex classificatione eorum secundum familias, de qua apud Mosen, Fuerunt filii Jehudae secundum familias eorum, Shelae familia Shelonitae, Perezo familia Parzitae, Zeraho familia Zarhitae, Num. xxvi 20, et 1 Paral. iv 21; qualis origo illius gentis sit, inde patet, quod nempe tertia pars eorum ex matre Canaanitide, et binae tertiae partes ex nuru, omnes inde ex illegitimo toro, conjugia enim cum filiabus Canaanitarum severe prohibita fuerunt, ut constare potest ex Gen. xxiv 3; Exod. xxxiv 16; Deut. vii 3; Reg. xi 2; (o)Ezra ix et xi; et cubare cum nuru erat mortis, ut patet apud Mosen, Quod ad virum qui concubuerit cum nuru sua, occidendo occidentur ambo, confusionem fecerunt, sanguines eorum super iis, Lev. xx 12; quod Jehudah hoc factum cum nuru, retulerit ad legem de leviratu, in qua de fratre statuitur, nusquam de patre 1, ut patet a vers. 26 hujus capitis, hoc involvit quod (o)filii ex Tamare agnoscerentur pro filiis Eri primogeniti, qui natus ex matre Canaanitide, et malus fuit in oculis Jehovae, et ideo mori factus 2, vers. 7; nam qui primum nati sunt per leviratum, non erant ejus a quo concipiebantur, sed ejus cujus semen excitabant, ut constat ex Deut. xxv 5, 6; et quoque ab hujus capitis vers. 8, 9; praeterea qui a Tamare nati sunt, nati sunt per scortationem, autumabat enim Jehudah cum ingressus ad illam, quod esset scortum, vers. 15, 16, 21 3; inde patet unde et qualis origo gentis Judaicae; et quod ex mendacio locuti sint apud Johannem, Dicunt Ipsi Judaei, Nos ex scortatione nati non sumus, viii 41. [3] Quid haec origo involvit et repraesentat, patet a sequentibus, quod nempe interiora eorum similia fuerint, seu similem originem habuerint; quod "duxerit Canaanitidem", involvit [et repraesentat] originem ex malo quod ex falso mali, nam id significatur in sensu interno per "filiam viri Canaanitae"; (m)quod concubuerit cum nuru sua [per scortationem] involvit et repraesentat damnationem ex falsificato vero 4 ex malo, scortatio enim ubivis in Verbo significat falsificationem veri, "videatur" n. 3708.(n) Malum ex falso mali est malum vitae ex falso doctrinali, quod exclusum est a malo amoris sui, hoc est, ab (c)iis qui in illo malo sunt, et confirmatum per Verbi sensum litterae; talis origo est mali apud gentem Judaicam, et talis origo est mali apud aliquos in orbe Christiano, imprimis apud illos qui in Verbo intelliguntur per "Babelem"; id malum tale est ut praecludat omnem viam ad internum hominem, usque adeo ut in (c)illo non aliquid conscientiae possit formari; nam malum quod homo ex falso doctrinali facit, hoc credit esse bonum, quia credit esse verum et sic ex licito, libero et jucundo facit; inde ita ei occluditur caelum ut aperiri nequeat. [4] Quale hoc malum est 5, explicationi sit exemplum: qui ex malo amoris sui credunt quod solum unica gens sit quam elegerat Jehovah, et reliqui omnes in mundo sint respective servi et tam viles ut possint occidi ad libitum, etiam crudeliter tractari, et hoc quoque confirmant ex sensu litterae Verbi, sicut gens Judaica crediderat, et hodie quoque gens Babylonica 6, tunc quicquid mali ex falso illo doctrinali faciunt et ex reliquis doctrinalibus quae constructa sunt super illo ut fundamentali, est malum ex falso mali et destruit internum hominem et praecludit ne usquam aliqua conscientia ibi formari possit; (m)illi enim sunt de quibus in Verbo, qui dicuntur in sanguinibus esse, nam in saevitiis sunt contra omne genus humanum quod non eorum credenda et sic eos adorat, et super eorum altaribus sua munera offert.(n) [5] Sit etiam exemplum: qui ex malo amoris sui et mundi credunt quod aliquis erit vice Domini in terra et quod ei potestas sit aperiendi et claudendi caelum, ita imperandi super omnium animos et conscientias, et id falsum confirmant ex Verbi sensu litterae, tunc quicquid mali inde faciunt, est malum ex falso mali, quod similiter destruit internum hominem apud illos qui ex malo isto potestatem illam sibi vindicant, ac ita imperant; et destruit usque adeo ut non sciant amplius quid sit internus homo, nec quod sit alicui conscientia, proinde ut non magis credant quod sit aliqua vita post mortem, nec quod infernum, nec quod caelum, utcumque de illis loquuntur. 7 [6] Hoc malum quale sit, non potest discerni a malis aliis ab hominibus in mundo, sed in altera vita ab angelis cognoscitur sicut in clara die; apparent enim ibi mala ac falsa qualia sunt et unde sunt, quoad sua discrimina, quae innumerabilia sunt; secundum illorum genera et species etiam inferna distincta sunt; de his innumerabilibus homo vix aliquid novit; credit modo quod malum sit sed quale malum, non scit; hoc unice ex causa quia non novit quid bonum, et hoc quia non novit quid charitas; si charitatis bonum, etiam opposita seu mala cum suis discriminationibus novisset. @1 i sic excusaverit$ @2 mortuus$ @3 A has these words after xx 12 above.$ @4 ob falsificatum verum$ @5 sit$ @6 A had et quoque hodie credit, d these words and i et quoque Babylonica$ @7 In A n. 4818 ended here, the number 4819 was inserted, but then deleted, and remainder of 4858 added at a later sitting, to judge from the change in handwriting.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4819
#4819 "Et nomen ejus 1 Shua": quod significet quale, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua supra n. 4817, hic quale mali ex falso mali, de quo etiam supra n. 4818. @1 ejus translates a Hebrew masculine.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4820
#4820 "Et accepit illam et venit ad illam": quod significet quod tribus Jehudae conjungeret se illis, nempe malis ex falsis mali, constat ex significatione "accipere illam" nempe in mulierem et "venire seu intrare ad illam" quod sit conjungi, de qua aliquoties prius; conjugia enim in sensu interno repraesentant conjunctionem boni et veri quia inde sunt, n. 2727-2759, at in opposito sensu conjunctionem mali et falsi, hic conjunctionem tribus Jehudae cum illis, nam de Jehuda dicitur, per quem quod significetur tribus ab illo nominata, videatur supra 4815; hic non dicitur quod acceperit illam in uxorem sed solum "quod acceperit et venerit ad illam", ex causa quia copulatio illegitima erat, n. 4818, tum 1 quia sic tacite indicaretur quod non conjugium sed scortatio esset, ita (o)quod filii ex illa etiam ex scortatione nati essent; conjunctio quoque 2 mali cum falso 3 nec aliud est; quod postea dicta fuerit uxor ejus his verbis, "et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae", vers. 12, dicetur infra. @1 et$ @2 etiam$ @3 i quae in sensu interno hic significatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4821
#4821 "Et concepit et peperit filium": quod significet quod inde falsum Ecclesiae, constat ex significatione "concipere et parere" quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et significatione "filii" quod sit verum Ecclesiae, at in opposito sensum falsum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 263, 3373, 4257; inde per "concepit et peperit filium" hic significatur quod Ecclesia apud tribum Jehudae agnoverit fide et actu falsum. Quod per hunc filium significetur falsum Ecclesiae, est quia primogenitus fuit, et per "primogenitum" in antiquis Ecclesiis significatum est verum fidei, n. 352, 3325, ita in opposito sensu falsum, ut quoque primogeniti ac primogenita Aegypti, n. 3325 quod non verum sed falsum, patet a mox sequentibus, dicitur enim "Fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae, et mori fecit eum Jehovah", vers. 7; nomen hujus filii Er etiam hoc quale involvit, sicut etiam nomen filii secundi Onan suum quale, nempe iniquum seu malum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4822
#4822 "Et vocavit nomen ejus Er": quod significet quale ejus, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, nempe quale falsi Ecclesiae, de quo mox supra n. 4821. Quale falsi dicitur quia falsa differunt inter se, sicut etiam vera, in tantum ut vix genera ejus recenseri possint, et 1 unumquodvis genus falsi suum quale habet, per quod distinguitur ab alio; falsa communia sunt quae regnant apud pravos in Ecclesia unaquavis, et variatur hoc falsum apud unumquemvis ibi secundum vitam; falsum quod fuit in Ecclesia Judaica, de quo hic agitur, erat falsum ex malo amoris sui et inde amoris mundi, videatur 2 n. 4818. @1 ut I$ @2 i supra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4823
#4823 "Et concepit adhuc et peperit filium": quod significet malum, constat ex significatione "filii" quod sit verum et quoque bonum, de qua n. 264, ita in opposito sensu falsum et quoque malum, sed malum quod ex falso; hoc malum in sua essentia est falsum quia inde est; qui enim facit malum ex falso doctrinali, is facit falsum, sed quia actu sit 1, vocatur malum. Quod per primogenitum significetur falsum et per hunc malum, patet 2 inde quia de hoc filio memoratur quod actu fecerit malum, nempe, "quod perdiderit semen ad terram ut non daret semen fratri suo; et fuit 3 malum in oculis Jehovae quod fecit 4, et mori fecit etiam eum, vers. 9, 10; quod hoc malum fuerit ex falso, etiam ibi patet; 5 praeterea (o)in Ecclesiis antiquis per secundo genitum significabatur verum fidei actu, per hunc itaque falsum actu, hoc est malum; quod sit malum quod per hunc significatur 6, etiam constare potest ex eo quod primogenitus Er nominatus sit ex patre seu Jehudah, at 7 hic seu Onan (c)ex matre 8 filia Shuae, ut 9 videri potest in lingua originali; per "virum" enim in Verbo significatur falsum et per "mulierem" ejus malum, videatur n. 915, 2517, 4510; quod per "filiam Shuae" malum, n. 4818, 4819; quapropter quia Er vocatus est (o)nomine a patre, significatur per illum falsum, et qui Onan ex matre, significatur (o)per eum malum, ille enim ita erat sicut patris filius, hic autem sicut matris". [2] In Verbo pluries dicitur "vir et uxor", tum "maritus et uxor", et cum dicitur vir et uxor, significatur verum per "virum" et bonum per "uxorem", ac in opposito sensu falsum per "virum" et malum per "uxorem"; at cum dicitur maritus et uxor, significatur bonum per "maritum" et verum per "uxorem", ac in opposito sensu malum per "maritum" et falsum per "uxorem"; causa hujus arcani haec est: in caelesti Ecclesia fuit maritus in bono et uxor in vero illius boni; at in spirituali Ecclesia est vir in vero et uxor in bono illius veri, et quoque actualiter ita sunt et fuerunt, interiora enim apud hominem hanc versuram habuerunt inde est "quod" ubi in Verbo agitur de caelesti bono et inde caelesti vero, ibi dicatur "maritus et uxor", at ubi de spirituali bono et inde spirituali vero, ibi dicatur "vir et uxor", seu potius "vir et mulier" exinde ut quoque ex ipsis vocibus cognoscitur de quo bono et de quo vero in Verbo in sensu ejus interno agitur; haec etiam (t)est causa quod passim prius dictum sit quod conjugia repraesentent conjunctionem boni et veri, ac veri et boni; amor etiam conjugialis ex conjunctione illa suam originem ducit; amor conjugialis apud caelestes ex conjunctione boni cum vero, et 10 amor conjugialis apud spirituales ex conjunctione veri cum bono; conjugia etiam illis conjunctionibus actualiter correspondent. (m)Ex his patet quid involvit quod pater vocaverit nomine primum 2, ac mater alterum, et quoque tertium ut constat ex lingua originali, quod nempe pater primum 11 nomine vocaverit, quia per illum significabatur falsum, et quod mater secundum quia per illum significabatur malum.(n) @1 fit$ @2 i quoque$ @3 sicut I$ @4 fuit I$ @5 i et$ @6 i filium significatur malum$ @7 et$ @8 i seu$ @9 See footnote p. 497.$ @10 at$ @11 primogenitum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4824
#4824 "Et vocavit nomen ejus Onan": quod significet quale nempe mali, de quo mox supra n. 4823, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 4822; "Onan" significat e involvit illius mali quale.
Arcana Coelestia 4 Passage 4825
#4825 "Et addidit adhuc et peperit filium": quod significet idololatricum, constat (c)a significatione "filii" "hic quod" sit idololatricum, nam qui prius nati sunt, significabant falsum et malum, n. 4821, 4823, inde sequitur quod tertius sit idololatricum; utrumque enim, nempe falsum et malum, producit id 1 et inest ei. Hic filius ex tribus natis Jehudae ex Canaanitide, solus superstes fuit, ex quo etiam tertia pars gentis Judaicae, quae quod [ab] idololatrico ortum duxerit, in sensu interno intelligitur; quod gens illa pronissima ad idololatriam fuerit, ex historicis et propheticis Verbi ex sensu ejus litterae constat, quod 2 continue idololatrica fuerit, ex sensu interno ibi patet; idololatricum enim non solum est colere idola et sculptilia, ut et colere alios deos, sed etiam est colere externa absque internis; in hac idololatria 3 fuerat gens illa continue; externa enim solum adorabat et interna prorsus removebat, et ne quidem de illis scire volebat; habuit quidem apud se sancta, sicut tentorium conventus cum arca, et ibi propitiatorium, mensas super quibus panes, et candelabrum, et suffimenta, et extra tentorium 4 altare, super quo fiebant holocausta et sacrificia; quae omnia sancta vocabantur, ac intimum ibi sanctum sanctorum, ut et sanctuarium; erant etiam apud illo vestes quae Aharoni, et quae summis eorum sacerdotibus, quae vestes sanctitatis dictae sunt, erat enim ephodus cum pectorali ubi 5 urim et thummim, praeter plura; sed illa non erant sancta in se, sed sancta ex eo quod repraesentarent sancta, nempe Divina caelestia et spiritualia regni Domini, ac Ipsum Dominum; minus adhuc erant sancta a populo apud quem erant, nam ille nihil afficiebatur internis quae repraesentabantur sed solum externis, et affici solum externis est idololatricum; nam id est colere lignum et (o)lapidem, tum aurum et argentum quibus obducuntur 6, ex phantasia quod sancta in se sint 7; talis fuit gens illa, et talis etiam hodie est; sed usque apud tales potuit Ecclesiae repraesentativum esse quia repraesentativum non spectat personam sed rem, videatur n. 665, 1097 f, 3670, 4208, 4281, 4288; inde etiam cultus non illos beatos et felices fecit in altera vita sed solum prosperos in mundo, quamdiu perstabant in repraesentativis, nec declinabant ad gentium idola, et sic aperte idololatrae facti sunt, tunc enim non repraesentari aliquid Ecclesiae apud illam gentem amplius potuit; haec nunc sunt quae intelliguntur per idololatricum quod per tertium filium Jehudae ex muliere Canaanitide significatur. Hoc idololatricum apud illam gentem originem duxerat 8 ab idololatrico interno ejus, fuerat enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, n. 4459 f, 4750; et qui in amore sui et mundi sunt, in idololatria interna 9 sunt, nam se colunt et mundum colunt, et sancta peragunt sui adorationis et sui lucri causa, 10 hoc est, propter finem sui, non propter finem Ecclesiae et regni Domini, ita non propter Dominum. @1 idololatricum$ @2 i etiam$ @3 hoc idololatrica I$ @4 illud$ @5 cingulo, et ibi$ @6 obducitur$ @7 sanctum in se sit$ @8 After ejus$ @9 idololatrico interno$ @10 i ita sancta spectant propter se, et non propter Divinum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4826
#4826 "Et vocavit nomen ejus Shelah": quod significet quale, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua supra ubi de binis prioribus filiis Jehudae, Er et Onan, n. 4822, 4824; quale idololatrici est quod per Shelah significatur; nam idololatrica plura sunt; est externum et internum, et utrumque in genere est cum falsi et mali.
Arcana Coelestia 4 Passage 4827
#4827 "Et fuit in Kezib in parere illam eum": quod significet statum, constat ex significatione "Kezib" quod sit status nempe idololatrici significati per "Shelah", in quo geris Judaica fuit; et ex significatione "parere" quod sit conjungi actu, de qua n. 3905, 3915; 3919; et quia conjunctio fuit cum malo quod inest idololatrico, dicitur quod "illa" vocaverit nomen ejus Shelah, ut patet ex lingua originali, nam per illam, nempe filiam Shuae, significatur malum quod ex falso mali, n. 4818, 4819.
Arcana Coelestia 4 Passage 4828
#4828 Vers. 6-10. Et accepit Jehudah mulierem Ero primogenito suo, et nomen illius Tamar. Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae, et mori fecit eum Jehovah. Et dixit Jehudah ad Onan, Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi, et excita semen fratri tuo. Et novit Onan quod non sibi esset semen, et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram, ut non daret semen fratri suo. Et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit, et mori fecit etiam eum. "Accepit Jehudah mulierem" significat Ecclesiam quae posteritati ejus: "Ero primogenito suo" significat falsum fidei: "et nomen illius Tamar" significat quale Ecclesiae quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium: "et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae" significat quod in falso mali: "et mori fecit eum Jehovah" significat quod Ecclesiae repraesentativum nullum: "et dixit Jehudah ad Onan" significat ad conservandum repraesentativum Ecclesiae: "Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi" significat quod continuaret illud: "et excita semen fratri tuo" significat ne pereat Ecclesia: "et novit Onan quod non sibi esset semen" significat aversationem et odium: "et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram" significat contrarium amori conjugiali: "ut non daret semen fratri suo" significat quod sic nulla continuatio: "et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit" significat quod contra ordinem Divinum: "et mori fecit etiam eum" significat quod etiam Ecclesiae repraesentativum nullum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4829
#4829 "Accepit Jehudah mulierem": quod significet Ecclesiam quae posteritati ejus, constat ex repraesentatione "Tamaris" quae hic "mulier", quod sit Ecclesia, de qua in sequentibus; quod posteritati Jehudae, significatur per quod acceperit illam Ero primogenito suo ut inde ei posteri 1. @1 posteri illi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4830
#4830 "Ero primogenito suo": quod significet falsum fidei, constat ex repraesentatione "Eri" quod sit falsum, de qua n. 4821, 4822; et a significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua n. 352, 3325, 4821.
Arcana Coelestia 4 Passage 4831
#4831 "Et nomen illius Tamar": quod significet quale Ecclesiae quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, hic quale Ecclesiae quia per Tamarem in hoc capite repraesentatur Ecclesia, et quidem Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium quae apud posteritatem Jehudae instituenda esset; quod per "Tamarem" illa Ecclesia repraesentetur, patet a sequentibus. Agitur in toto hoc capite in sensu interno de Ecclesia Judaica quod fieret repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini sicut Ecclesia Antiqua, et hoc non solum in externa forma sed etiam in interna; Ecclesia enim non est Ecclesia ab externis, hoc est, a spiritualibus, sed ab internis, nam haec sunt essentialia, illa solum formalia; verum posteritas Jacobi talis fuit ut non vellet recipere interna; ideo apud illam non excitari potuit Ecclesia Antiqua, sed solum repraesentativum illius Ecclesiae, n. 4307, 4444, 4500; internum Ecclesiae hic est "Tamar", et externum (o)hic est "Jehudah" cum tribus filiis ex muliere Canaanitide.
Arcana Coelestia 4 Passage 4832
#4832 "Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae": quod significet quod in falso mali, constat ex repraesentatione "Eri" et significatione "primogeniti" quod sit falsum fidei, de qua mox supra n. 4830; quod hoc falsum esset falsum mali, patet ab illis quae supra; n. 4818 dicta sunt; sed apud hunc filium 1 tale falsum mali ut ne quidem repraesentativum Ecclesiae apud aliquam posteritatem ex illo institui potuerit, quapropter dicitur (o)quod "malus in oculis Jehovae et mori fecit illum Jehovah". Apud totam illam gentem a prima origine imprimis a Jehudah, fuit falsum mali, hoc est, falsum doctrinale ex malo vitae, sed apud unum Jehudae filium aliter quam apud alterum, et 2 praevisum quodnam inservire posset, et quod non id quod apud Erum primogenitum, nec quod apud Onan secundo genitum, sed quod apud Shelah, quapropter bini illi exstincti sunt, et hic conservatus; quod apud totam illam gentem a prima origine fuerit falsum mali, describitur manifeste apud Mosen, his verbis, Corrupit mihi, non filii Ipsius, macula eorum, generatio perversa et contorta: cum vidit Jehovah, et reprobavit prae indignatione filios suos, et filias suas; et dixit, Occultabo facies Meas ab eis, videbo quid posteritas eorum; nam generatio perversitatum illi, filii in quibus non fidelitas:... addam super eos mala, tela Mea consumam in eis, exhausti fame 3, (o)et consumpti anthrace 4, et excidio amaro:... gens perdita consiliis [ille], et nulla in illis intelligentia:... ex vite Sodomae vitis eorum et ex arvis Amorae, uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis: venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud reconditum 5 apud Me, obsignatum in thesauris Meis?... prope est dies interitus eorum, et properant futura illis, Deut. xxxii 5, 19, 20, 23, 24, 28, 32, 33, ,] 35; per illa verba in sensu interno describitur falsum mali in quo gens illa fuit, et quod illis irradicatum. @1 i Jehudae$ @2 at$ @3 combusti$ @4 combusti pruna$ @5 absconditum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4833
#4833 "Et mori fecit eum Jehovah": quod significet quod Ecclesiae repraesentativum nullum, constat ex significatione "mori" quod sit desinere tale esse, de qua n. 494, tum finis repraesentationis, n. 3253, 3259, 3276; hic itaque quod repraesentativum Ecclesiae nullum apud aliquam posteritatem ex illo, secundum id quod mox supra n. 4832 dictum est.
Arcana Coelestia 4 Passage 4834
#4834 "Et dixit Jehudah ad Onan": quod significet ad conservandum repraesentativum Ecclesiae, constat ex illis quae sequuntur, nam haec spectant illa; dixit enim ut leviratum praestaret fratri, per quod repraesentabatur conservatio et continuatio Ecclesiae, de qua nunc dicetur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4835
#4835 "Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi": quod significet quod continuaret illud, nempe repraesentativum Ecclesiae, constat ex significatione "venire (o)seu intrare ad uxorem fratris, et leviratum praestare illi" quod sit conservare et continuare illud quod est Ecclesiae. Quod in lege Mosaica mandatum est, si quis moreretur absque prole, quod frater ejus duceret viduam uxorem ejus et excitaret semen fratri suo, et quod primogenitus vocaretur ex nomine fratris defuncti, at reliqui filii forent illius, hoc vocabatur leviratus; quod hoc statutum non fuerit novum quid in Ecclesia Judaica, sed quod etiam in usu prius, constat ex his: similiter ac plura statuta quae mandata Israelitis per Mosen, sicut quod non ducerent uxores ex filiabus Canaanitarum, et quod ducerent intra familias, Gen. xxiv 3, 4; 2 xxviii 1, 2; inde et ex pluribus 3 aliis, patet 4 quod Ecclesia prius fuerat in qua talia (o)fuerunt instituta, qualia dein promulgata et injuncta filiis Jacobi; quod (o)altaria et sacrificia etiam ab antiquo tempore in usu fuerint, patet ex 5 Gen. viii 20, 21; xxii (x)3, 7, 8; inde liquet quod Ecclesia Judaica non fuerit aliqua nova Ecclesia, sed quod esset resuscitatio Ecclesiae Antiquae quae perierat. [2] Qualis lex leviratus fuerat, constat apud Mosen, Si habitaverint fratres una, mortuus autem fuerit unus de illis, nec filius illi, non nubet uxor defuncti foras viro alieno, levir ejus intrabit ad illam, et accipiet illam sibi in uxorem, et sic leviratum praestabit illi: tunc fiet, primogenitus quem pepererit, stabit super nomine fratris ejus defuncti, ut non deleatur nomen ejus ex Israele: quod si non voluerit vir ducere fratriam suam, ascendet fratria ejus ad portam ad seniores, et dicet, Renuit levir meus excitare fratri suo nomen in Israele, non vult leviratum mihi praestare; tunc vocabunt illum seniores urbis ejus, et loquentur ad illum, qui si steterit et dixerit, Non cupio ducere eam, accedet fratria ejus ad illum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus desuper pede ejus, (o)et exspuet in facies ejus, et respondebit et dicet, Sic fiet viro qui non aedificat domum fratris sui; unde vocabitur nomen ejus in Israele, domus exuti calceum, Deut. xxv 5-10; [3] qui non novit quid leviratus repraesentat, non aliter credere potest quam quod solum esset nominis conservandi causa, ac inde hereditatis, sed conservatio nominis et hereditates non tanti erat ut ideo frater cum fratria conjugium iniret; sed injunctum fuit ut per id repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae; conjugium enim repraesentabat conjugium boni et veri, hoc est, conjugium caeleste, proinde etiam Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex conjugio boni et veri, et cum (o)Ecclesia in hoc conjugio est, (o)tunc unum facit cum caelo, quod est ipsum conjugium caeleste; et quia conjugium illa repraesentabat, ideo "filii et filiae" repraesentabant et quoque significabant vera et bona 6; quapropter "improlis esse" significabat deprivationem boni et veri, ita quod nullum Ecclesiae repraesentativum amplius in illa domo esset, consequenter quod extra communionem 7 praeterea "frater" repraesentabat bonum consanguineum, cui conjungeretur verum quod per "uxorem viduam" repraesentabatur; verum enim non alii bono quam suo et consanguineo conjungi potest ut sit verum quod vitam habeat, et producat fructum, et sic continuet id quod est Ecclesiae; hoc perceptum est 8 in caelo per "leviratum". [4] Quod si nollet leviratum praestare, fratria extraheret calceum desuper pede ejus, et exspueret in facies ejus" significabat quod sicut qui absque bono et vero externo et interno destrueret illa quae Ecclesia essent, calceus enim est externum n. 1748, et facies internum, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796 9; exinde patet quod per "leviratum" repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae. Sed cum repraesentativa internorum 10 per Adventum Domini cessarunt, tunc lex illa abolita est. Se habet hoc sicut anima seu spiritus hominis et ejus corpus; anima seu spiritus hominis est internum ejus et corpus est externum; aut quod idem, anima seu spiritus est ipsa effigies hominis, corpus autem est ejus imago repraesentativa; cum resurgit homo, tunc imago repraesentativa seu externum ejus quod est corpus, exuitur, nam tunc in interno seu in ipsa effigie est. Se habet hoc quoque sicut qui in tenebris est, et ex illis videt quae lucis sunt, seu quod idem, sicut qui in luce mundi, et ex illa videt qua sunt lucis caeli; lux mundi enim respective ad lucem caeli est (t)instar tenebrarum; in tenebris seu in luce mundi non apparent illa quae sunt lucis caeli qualia in se sunt, sed sicut in imagine repraesentativa, prout mens hominis in ejus facie; quapropter cum lux caeli apparet in suo claro, tunc dissipantur tenebrae seu imagines repraesentativae 11; hoc factum est per Adventum Domini. 12"Et excita semen fratri tuo": quod significet ne pereat Ecclesia, constat ex significatione "semivis" quod sit verum ex bono, seu fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940, 2848, 3310, 3373, 3671; simile etiam per primogenitum, qui staret super nomine fratris defuncti, significatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494; "id semen excitare fratri" est continuare id quod est Ecclesiae, secundum illa quae mox supra n. 4834 dicta sunt, ita ne pereat Ecclesia. @1 A here repeats 4834 and i 4835 before number at end of this.$ @2 i et I$ @3 i et I$ @4 manifestum est$ @5 videatur$ @6 i ut pluries ostensum est$ @7 et$ @8 fuit$ @9 sicut qui absque bono interno et externo destrueret illa quae Ecclesiae essent, facies enim est internum, et calceus est externum$ @10 i Ecclesiae$ @11 i et apparent res, quemadmodum in se sunt$ @12 i 4835$
Arcana Coelestia 4 Passage 4836
#4836 "Et novit Onan, quod non sibi esset semen": quod significet aversationem et odium, constat ex repraesentatione "Onanis" quod sit malum, de qua n. 4823, 4824, et quia "non dare semen fratri" seu praestare leviratum 1 est non velle bonum et verum 2 Ecclesiae et ejus continuationem, (o)n. 4834, inde per illa verba significatur aversatio et odium; malum enim non est nisi quam aversatio et odium contra bonum et verum Ecclesiae 3. @1 leviratum non praestare$ @2 i quae sunt$ @3 i quod etiam a facto ejus patet$
Arcana Coelestia 4 Passage 4837
#4837 "Et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram": quod significet contrarium amori conjugiali [, constat ex sequentibus]; describitur per "Erum primogenitum Jehudae" falsum mali, in quo primum fuit gens Judaica; et per "Onan secundo genitum" describitur malum quod ex falso mali, in quo postea fuit illa gens; et per "Shelah filium tertium" describitur idololatricum quod inde, in quo dein continue fuerat, (o)n. 4826: malum ex falso mali describitur per id quod fecerat Onan, quod nempe semen non dare vellet fratri, sed quod "perderet ad terram"; quod per id significetur contrarium amori conjugiali, est quia per conjugiale (o)in sensu interno intelligitur id quod est Ecclesiae; est enim Ecclesia conjugium boni et veri; huic conjugio prorsus contrarium est malum ex falso mali, hoc est, contrarii conjugio isti sunt qui in tali malo. [2] Quod non fuerit genti illi aliquod conjugiale tam in sensu spirituali quam in naturali intellectum, patet manifeste ex eo quod ei permissum fuerit plures uxores ducere; ubi enim est conjugiale in sensu spirituali intellectum, hoc est, ubi bonum et verum Ecclesiae, consequenter ubi 1 Ecclesia, ibi nequaquam hoc permittitur; nam genuinum conjugiale nusquam dabile est quam apud illos apud quos Ecclesia seu regnum Domini est, et apud hos non nisi quam inter binos, n. 1907, 2740, 3246; conjugium inter binos qui in genuino amore conjugiali sunt, correspondet conjugio caelesti, hoc est, conjunctioni boni et veri 2, mari nempe bono et uxor vero illius boni; etiam cum in genuino amore conjugiali sunt, in illo conjugio sunt; quapropter ubi Ecclesia, nusquam permissum est plures uxores ducere; at quia non fuit Ecclesia apud posteritatem ex Jacobo, sed modo repraesentativum Ecclesia seu externum Ecclesiae absque interno ejus, (o)n. 4307, 4500, ideo apud illam permissum est; et praeterea conjugium unius mariti cum pluribus uxoribus sisteret in caelo (o)ideam seu imaginem sicut unum bonum conjungeretur pluribus veris quae inter se non concordant, et sic quod bonum nullum esset; nam bonum ex non concordantibus veris nullum fit, bonum enim a veris et eorum inter se concordantia suum quale habet; [3] sisteret etiam imaginem sicut Ecclesia non una foret, sed plures, et hae distinctae inter se secundum vera fidei seu secundum doctrinalia, cum tamen una est cum bonum ibi est essentiale, et id qualificatur et quasi modificatur per vera; Ecclesia est imago caeli, nam est regnum 3 Domini in terris; caelum distinguitur in plures societates communes, ei his subordinatas minores, sed usque unum sunt per bonum; vera fidei se habent ibi secundum bonum congrue, illa enim bonum 4 spectant et ex eo sunt; si distinctum foret caelum secundum vera fidei et non secundum bonum, caelum nullum foret, nam nihil unanimitatis esset, unum enim vitae seu una anima non potuisset illis esse a Domino; hoc solum datur in bono, hoc est, in amore in Dominum et in amore erga proximum; (m)amor enim conjungit omnes, et cum amor boni et veri est singulis, tunc est commune quod a Domino, ita Dominus Qui conjungit omnes; amor boni et vi est qui amor erga proximum vocatur, nam proximus est qui in bono et inde vero, ac in sensu abstracto 5 ipsum bonum et ejus verum.(n) Ex his constare potest cur conjugium intra Ecclesiam erit inter unum maritum et unam uxorem; et cur permissum posteris Jacobi plures uxores ducere, et quod hoc ob causam quia non ibi Ecclesia fuit, et proinde 6 ibi repraesentativum Ecclesiae (o)non institui potuit per conjugia, quia in contrario fuerunt amori conjugiali. @1 i est$ @2 i ibi$ @3 caelum$ @4 id enim$ @5 i est$ @6 nec$
Arcana Coelestia 4 Passage 4838
#4838 "Ut non daret semen fratri suo": quod significet quod sic nulla continuatio, constat ex significatione "dare semen fratri" seu "leviratum praestare" quod sit continuare id quod est Ecclesiae, de qua supra n. 4834; inde per "non dare semen fratri suo" significatur quod sic nulla continuatio.
Arcana Coelestia 4 Passage 4839
#4839 "Et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit": quod significet quod contra ordinem Divinum, constat ex significatione "mali in oculis Jehovae" seu mali contra Ipsum, quod sit contra ordinem qui ab ipso; id quoque patet e facto, et quoque 1 ex statuto de leviratu, quod nempe "fratria extraheret calceum ex pede ejus, et exspueret in faciem ejus" et quod "nomen ejus (o)in Israele vocaretur domus exuti calceum", Deut. xxv 8-10, quibus significatum quod esset absque bono externo et interno, et qui absque illo sunt et in malo, contra ordinem Divinum sunt. Omne id malum est contra ordinem Divinum quod scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, quale hoc Omnis; at quod non scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, hoc quandoque apparet sicut malum, sed usque non est si finis non malus est, nam finis qualificat omne factum; in fine enim est vita hominis, quippe quod amat et inde cogitat homo, pro fine habet; vita ejus animae non aliud est. 2 [2] Quod malum sit contra ordinem Divinum et bonum secundum illum, cuivis potest notum esse; ordo enim Divinus est Ipse Dominus in caelo, Divinum enim Bonum ac Verum quod ab Ipso, constituit ordinem, usque adeo ut sint ordo, Divinum Bonum essentiale ejus, et Divinum Verum formale; Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut Homo, Dominus enim a Quo est, est Solus Homo, n. 49, 288, 477, 565, 1871, 1894, 3638, 3639; et quantum angeli, spiritus et homines ab Ipso habent, hoc est, quantum in bono et inde vero sunt, ita quantum in Divino Ipsius ordine, tantum sunt homines; inde est quod universum caelum repraesentet Unum Hominem, qui Maximus Homo vocatur, et quod ei correspondeant omnia et singula quae apud hominem, sicut ad finem capitum ostensum est; inde etiam est quod angeli in caelo appareant omnes in forma humana; et 3 vicissim spiritus mali qui in inferno 4, inter se quidem apparent ex phantasia ut homines, sed in luce caeli sicut monstra, diriora et horribiliora secundum malum in quo sunt, n. 4533, et hoc ex causa quia ipsum malum est contra ordinem, ita contra humanam formam, nam, ut dictum, Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut homo. @1 tum$ @2 In A n. 4840 follows, but it is followed by remainder of 4839 with directions for insertion here.$ @3 at$ @4 sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4840
#4840 "Et mori fecit etiam eum": quod significet quod etiam Ecclesiae repraesentativum nullum, constat ex illis quae supra n. 4833 ostensa sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4841
#4841 Vers. 11. Et dixit Jehudah Tamari nurui suae, Mane vidua domo patris tui, usque adolescit Shelah filius meus, quia dixit, Forte moriatur etiam hic, sicut fratres ejus; et ivit Tamar, et mansi domo patris sui. "Dixit Jehudah" significat in genere posteritatem Jacobi, in specie illam ex Jehudah: "Tamari nurui suae" significat Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium, quae "nurus" dicitur ex vero: "Mane vidua domo patris tui" significat abalienationem a se: "usque adolescit Shelah filius meus" significat dum tempus: "qui dixit" significat cogitationem: "Forte moriatur etiam hic sicut fratre ejus" significat timorem ne periret: "et mansit domo patris sui" significat abalienationem a se.
Arcana Coelestia 4 Passage 4842
#4842 "Dixit Jehudah": quod significet 1 in genere posteritatem Jacobi, in specie illam ex Jehudah, constat ex significatione "Jehudae" in sensu proximo quod sit gens quae a Jacobo, "et" in specie quae Jacobo ex Jehudah, ut quoque supra n. 4815. In Verbo quidem distinguitur inter Jehudam et Israelem, et in sensu historico per Jehudam intelligitur tribus Jehudae, et per Israelem decem tribus quae ab illa tribu separatae fuerunt; sed in sensu interno seu spirituali per "Jehudam" repraesentatur Ecclesiae caeleste seu bonum, et per "Israelem" Ecclesiae spirituale seu verum; at in opposito sensu per "Jehudam" Ecclesiae malum, et per "Israelem" Ecclesiae falsum, ubi cumque illa erant, sive apud Judaeos sive apud Israelitas; sensu enim internus seu spiritualis Verbi est universalis, et non distingui tribus sicut sensus externus seu historicus; inde est quod per "Jehudam" in sensu proximo significetur omnis gens quae a Jacobo, at in specie quae Jacobo ex Jehudah. @1 significat AI$
Arcana Coelestia 4 Passage 4843
#4843 "Tamari nurui suae": quod significet Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium, quae "nurus" dicitur ex vero constat a repraesentatione "Tamaris" quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua supra n. 4831; et ex significatione "nurus" quod sit Ecclesiae spirituale seu verum; quod "nurus" in sensu interno id sit, est quia omnia quae conjugii et omnes qui ex conjugio erant, repraesentabant talia quae sunt conjugii caelestis, videatur supra n. 4637, proinde quae sunt boni et veri, nam haec sunt conjugii caelestis; inde est quod in Verbo "maritus" significet bonum et "uxor" verum, tum quod "filii et filiae" significent vera et bona quae ex illis; inde "nurus" quia uxor filii ut novi mariti, significat Ecclesiae verum conjunctum bono, et sic porro; sed significationes illae aliter se habent respective ad illos qui sunt ab Ecclesia caelesti, quam (o)ad illos qui sunt ab Ecclesia spirituali; in Ecclesia enim spirituali maritus vocatur "vir" et significat verum, ac uxor "mulier" et significat bonum, videatur supra n. 4823. [2] Quod per "nurum" in sensu interno Verbi significetur Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, consequenter in opposito sensu Ecclesiae falsum adjunctum ejus malo, constare etiam potest a locis (o)in Verbo ubi 1 nominatur, ut apud Hosheam, Super capitibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, et populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: nonne visitabo super filias vestras quod scortentur et super nurus vestras quod adulterentur? iv 13, 14; agitur ibi de cultu mali et falsi, cultus mali significatur per "sacrificare super montium capitibus", et cultus falsi per "suffire super collibus"; vita mali significatur per quod "scortentur filiae", et doctrina falsi ex qua vita mali, per quod "nurus adulterentur"; quod adulteria et scortationes in Verbo significent adulterationes boni et falsificationes veri, videatur n. 2466, 2727, 3399; "nurus" itaque ibi pro affectionibus falsi: [3] apud Micham, Magnus est loquens perversitatem animae suae, et detorquet illam, bonus eorum sicut spina, rectus ut dumus;... filius vilipendit patrem, filia insurgens contra matrem suam, nurus contra socrum suam; hostes viri domestici illius, vii ,] 4, 6; agitur ibi de falso ex malo, in quo Ecclesia ultimo tempore cum vastata, in proximo sensu in quo Ecclesia Judaica; "filia insurgens contra matrem significat quod affectio mali contra verum; et nurus contra socrum" quod affectio falsi contra bonum. [4] Quia similiter se habet cum homine qui in tentationibus est, in his enim pugna est mali contra verum et falsi contra bonum, nam tentationes spirituales non aliud sunt quam vastationes falsi et mali apud hominem, idcirco tentationes seu pugnae spirituales paene per similia verba a Domino describuntur apud Matthaeum, Jesus dixit, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram, non veni mittere pacem sed gladium, veni enim ad dissidendum hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et hostes homini: erunt domestici illius 2, x 34-36, 38; (m)similia haec verba apud Prophetam mox supra significarunt vastationem Ecclesiae, hic autem tentationes illorum qui ab Ecclesia, quia ut dictum, tentationes non aliud sunt quam vastationes seu remotiones 3 falsi et mali, quapropter etiam tam tentationes quam vastatione" significantur et describuntur per aquarum inundationes et 4 diluvia n. 705, 739, (x)756, 790;(n) hic itaque5 "filia contra matrem" (o)etiam eo affectio mali contra verum, et "nurus contra socrum" affectio falsi contra bonum; et quia mala et falsa apud hominem qui in tentatione intus sunt seu illius sunt, vocantur domestici, 6 dicitur "hostes hominis domestici ejus"; quod tentationes ita ibi describantur, patet ex eo quod dicatur quod "non venerit ad mittendum pacem (o)super terram sed gladium"; per "gladium" enim significatur verum pugnans; et in opposito sensu falsum pugnans, n. 2799, 4499, cum tamen venerit ad dandum pacem, 7 Joh. xiv 27; xvi 33; quod tentationes sint quae ita describuntur, constat 8 ex sequentibus ibi "quisquis non suscipit crucem suam 9, et sequitur post Me, non est Me dignus": [5] similiter apud Lucam, Putatisne quod ad pacem venerim ad dandum in terra? Non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem, socrus contra nurum suam, et nurus contra socrum suam, xii 51-53; ex his quoque patet quod per "patrem, matrem, filium, filiam, nurum, socrum" significentur talia quae sunt ex conjugio caelesti, nempe bona et vera in suo ordine, et quoque opposita; sicut etiam apud Marcum, Jesus dixit, Nemo est, qui derelinquit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros propter Me et Evangelium, si non recipiet centupla, nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et liberos et agros cum persecutionibus, et in saeculo venturo vitam aeternam, x 29, 30; qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per "domum, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos, agros" significentur domus, fratres, sorores, pater, mater, uxor, liberi, agri, sed sunt talia quae apud hominem sunt ei propria quae derelinquet, et loco eorum spiritualia et caelestia 10 quae Domini sunt quae recipiet, et hoc per tentationes, quae intelliguntur per persecutiones ibi; quisque videre potest quod si derelinquit matrem, non recepturus matres, similiter nec fratres, sorores. @1 i nurus$ @2 i quisquis non suscipit crucem meam, et sequitur post Me, non est Me dignus$ @3 nempe$ @4 seu$ @5 ibi etiam$ @6 i et$ @7 i ut apud$ @8 i etiam$ @9 meam AI$ @10 i quae accepturus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4844
#4844 "Mane vidua domo patris tui": quod significet abalienationem a se, constare potest ex eo quod per id vellet ut recederet, et ad se non amplius rediret; dixit quidem ut maneret ibi usque dum adolesceret Shelah filius ejus, sed usque cogitavit quod Shelae filio suo non illa daretur, dixit enim apud se "forte moriatur etiam hic sicut fratres ejus", et quoque facto comprobavit, ut patet a vers. 14, "Vidit Tamar quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem"; inde nunc sequitur quod per illa verba significetur quod abalienaret illam a se; hoc est, in sensu interno Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium quae per "Tamarem" repraesentatur, n. 4811, 4831, ab Ecclesia Judaica quae per "Jehudam"; concordare enim non poterant quia Judaismus erat solum Ecclesiae repraesentativum non autem Ecclesia repraesentativa, n. 4307, 4500, nam externum agnovit, non autem internum. "Vidua" etiam significat Ecclesiae 2 verum absque ejus bono, quia "uxor" in sensu repraesentativo significat verum, et "maritus" bonum, n. 4823, 4843, quapropter "uxor absque marito" est Ecclesiae verum absque ejus bono, de qua cum dicitur quod "maneret in domo patris sui", significatur quod Ecclesiae verum abalienaretur, et quoque quod non reciperetur in sua domo; quod nec (t)gens Judaica potuit quia non in bono sed in malo fuit. Vidua 3 in Verbo multoties memoratur et qui sensum internum non novit, non aliter credere potest quam quod per "viduam" significetur vidua; sed per "viduam" in sensu interno significatur ibi Ecclesiae verum absque bono, hoc est, illi qui in vero sunt absque bono, et usque desiderant in bono esse, consequenter qui amant duci per bonum; "maritus" est bonum quod duceret; tales in Antiqua Ecclesia intelligebantur in bono sensu per "viduas", sive feminae sive viri essent; Antiqua enim Ecclesia distinxit proximum erga quem charitatem exercerent, in plures classes, quosdam vocabat pauperes, quosdam miseros et afflictos, quosdam vinctos et in carcere, quosdam caecos et claudos, quosdam peregrinos, orphanos et viduas, et secundum qualitates eorum dispensabant charitatis opera; doctrinalia (c)illorum illa docebant; illa Ecclesia non alia doctrinalia novit; quapropter qui tunc temporis vivebant, secundum sua doctrinalia et docebant et scribebant, proinde cum dicebant "viduas," non aliud intelligebant quam tales qui in 4 vero essent absque bono et usque desiderarent duci per bonum; inde etiam patet quod doctrinalia Antiquae Ecclesiae docerent illa quae charitatis et proximi erant, ac cognitiones et scientifica illorum 1erant ut scirent quid significarent externa; Ecclesia enim repraesentativa spiritualium et caelestium fuit, idcirco spiritualia et caelestia quae repraesentabantur et significabantur, erant quae per doctrinalia et scientias addiscebantur, sed haec doctrinalia et haec scientifica hodie prorsus obliterata sunt, et quidem in tantum ut non sciatur quod fuerint; loco enim eorum successerunt doctrinalia fidei, 2quae si viduata et separata sunt a doctrinalibus charitatis, fere nihil docent; doctrinalia enim charitatis docent quid bonum, at doctrinalia fidei quid verum, et docere verum absque bono, est ambulare sicut caecus, nam bonum est quod docet et ducit, et verum est quod docetur et ducitur; inter illa bina doctrinalia est tanta differentia, quanta inter lucem et tenebras; nisi tenebrae per lucem illustrantur, hoc est, nisi verum per bonum, seu fides per charitatem, non sunt nisi quam tenebrae: (m)inde est quod nemo sciat ex intuitione consequenter nec a perceptione num verum sit verum, sed solum ex doctrina hausta in pueritia et 3 confirmata in adulta aetate, inde etiam est quod Ecclesiae tantum discrepent, et una dicat id verum quod altera falsum, et quod 5 nusquam conveniant.(n) Quod per viduas in bono sensu significentur qui in vero absque bono sunt, at usque desiderant per bonum duci, constare potest a locis in Verbo ubi viduae nominantur, ut apud Davidem, Jehovah Qui facit judicium oppressis,Qui dat 4panem famelicis, Jehovah Qui solvit vinctos, Jehovah Qui aperit caecos, Jehovah Qui erigit incurvatos, Jehovah Qui amat justos, Jehovah Qui custodit peregrinos, pupillum et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9; agitur hic in sensu interno de illis qui a Domino instruuntur in veris et ducunter ad bonum; sed quidam eorum vocantur oppressi, quidam famelici, quidam vincti, caeci, incurvati, peregrini, pupilli, viduae, et hoc secundum quale eorum; 5at quale nemo scire potest quam ex sensu interno; doctrinalia Ecclesiae Antiquae docuerunt illud; hic ut in pluribus allis locis, junctim nominantur peregrinus, pupillus, et vidua, quia per "peregrinum" significantur illi qui in veris fidei instrui volunt, n.1463, 4444, per "pupillum" qui in bono sunt absque vero et desiderant per verum duci ad bonum, et per "viduam" qui in vero sunt absque bono, et desiderant per bonum duci ad verum; tres illi nominantur junctim hic et alibi in Verbo quia in sensu interno unam classem constituunt, nam per illos simul significantur qui instrui volunt et duci ad bonum et verum: apud eundem, Pater pupillorum, et judex viduarum Deus in habitaculo sanctitatis Suae, Ps. lxviii 6 [A.V.5]; "pupilli" pro illis qui sicut infantes in bono inocentiae sunt, sed nondum in vero, quorum "pater" dicitur Dominus quia sicut pater ducit illos, et hoc per verum in bonum, nempe in bonum vitae seu sapientiae; "viduae" pro illis qui sicut adulti in vero sunt sed nondum in bono, quorum "judex" dicitur Dominus quia ducit illos et hoc per bonum in verum, nempe in verum intelligentiae; per "judicem" enim significatur ductor; bonum 6 absque vero quod est "pupillus", fit bonum sapientiae per doctrinam veri; et verum absque bono quod "vidua", fit verum intelligentiae per vitam boni: apud eundem, Vae statuentibus statuta iniquitatis...ad declinandum a judicio pauperes, et ad rapiendum in judicium miseros populi Mei, ut sint viduae spolium eorum, et pupillos depraedentur, X I, 2; hic per "pauperes, miseros, viduas et pupillos" non illi significantur, sed qui spiritualiter tales sunt; et quia in Ecclesia Judaica sicut in Antiqua omnia repraesentativa erant, etiam 7erat benefacere pupillis et viduis, (m)tunc enim repraesentabatur in caelo charitas erga illos 8 qui in spirituali sensu tales erant:(n) apud Jeremiam, Facite judicium et justitiam, et eripite, spoliatum e manu oppressoris, et peregrinum pupillum et viduam ne defraudate, neque vim facite, neque sanguinem innocentem effundite in loco hoc, xxii 3; hic quoque per "peregrinum, pupillum et viduam" significantur qui spiritualiter tales sunt; in mundo enim spirituali seu caelo non noscitur quis peregrinus, quis pupillus et quae vidua, non enim tales sunt ibi qui tales fuerunt in mundo, idcirco verba haec, cum leguntur ab homine, ab angelis secundum sensum eorum spiritualem seu internum 9 percipiuntur: similiter apud Ezechielem, Ecce principes Israelis quisque juxta brachium suum fuerunt in te, ut effunderent sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in te, cum peregrino egerunt per oppressionem in te, pupillum et viduam defraudarunt in te, xxii 6, 7: tum apud Malachiam, Accedam ad vos in judicium, et ero testis festinans contra praestigiatores,...et contra jurantes falso, et contra oppressores mercedis mercenarii, viduae et pupilli, et declinantes peregrinum; nec timent Me, iii 5: similiter apud Mosen, Peregrinum non premes, neque illum opprimes,...ullam viduam aut orphanum non affligetis, si affligendo afflixeris eum, et si clamando clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus, et exardescet ira Mea, et occisurus sum vos gladio, ut fiant uxores vestrae viduae, et filii vestri orphani, Exod. xxii 20-23 [A.V.21- 24]; 10 hoc, sicut omnia reliqua praecepta, judicia et statuta in Ecclesia Judaica, repraesentativum fuit, et quoque ibi tenebantur in externis ita facere, et per talia repraesentare charitatis interna, tametsi nihil charitatis haberent, seu 8non ex interna affectione facerent; internum erat ex affectione instruere in veris ac ducere per vera ad bonum qui in ignorantia fuerunt, et per bonum ad vera qui in scientia, sic 9bonum fecissent in spirituali sensu peregrino, pupillo et viduae; ut usque externum maneret repraesentationis causa, inter maledictiones dictatas super monte Ebal erat "declinare judicium peregrini, orphani et viduae" Deut. xxvii (x)19; "declinare judicium eorum" pro contrarium facere, hoc est, per instructionem et vitam ducere ad falsum et 10 malum: (m)quia etiam deprivare alios bonis et veris, et sibi 11 appropriare illa sui honoris et lucri causa, inter maledictiones erat, ideo Dominus 12 dixit, Vae vobis scribae et Pharisaei, quia comeditis domos viduarum, idque praetextu quod prolixe oretis, propter hoc accipietis abundantius judicium, Matth. xxiii 14; Luc. xx 47; "comedere domos viduarum" pro deprivare illos qui desiderant, veris, et docere falsa.(n) Pariter repraesentativum fuit quod relicta in agris, in 11 olivetis et vineis essent peregrino, pupillo et viduae, Deut. xxiv 19-22; tum 13Quando absolverint decimare decimas proventus sui in anno tertio,...darent peregrino, pupilla et viduae, ut comederent in portis eorum, et saturarentur, Deut. xxvi (x)12, 13. Quia Dominus solus est qui instruit et ad bonum et verum ducit, dicitur apud Jeremiam, Relinque orphanos tuos, Ego vivificabo, et viduae super Me confident, xlix 10, 11: et apud Mosen, Jehovah facit judicium orphani et viduae, et amat peregrinum ad dandum illi panem et vestem, Deut. x 18; "panis" pro bono amoris, 14n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 15"vestis" pro vero fidei, n. 4545, 4763. Quod Elias, cum fuit fames ex non pluvia in terra missus 12 sit 16Sareptam ad viduam, ac petierit ab illa placentam parvam, quam faceret priore loco et daret illi, ac sibi et filio suo posteriore loco, et quod tunc apud illam cadus farinae non consumeretur, et lenticula olei non deficeret, I Reg. xvii 1-13, repraesentativum fuit, sicut omnia reliqua quae de Elia memorantur, et in genere quae in Verbo; "fames quae in terra quia non pluvia" repraesentabat vastationem veri in Ecclesia, n. 1460, 3364, "vidua in Sarepta" illos extra Ecclesiam qui desiderant verum; "placenta quam illi faceret priore loco" bonum amoris in 17Dominum, n. 2177, quem ex pusillo suo amaret supra se et filium suum; "cadus farinae" significat verum ex bono, n. 2177; et "lenticula olei" charitatem et amorem, n. 886, 3728, 4582, "Elias" repraesentat Verbum per quod talia, n. 2762; "hoc etiam in sensu interno intelligitur per Domini 13 verba apud Lucam, Nullus propheta acceptus est in patria sua: in veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex, dum fuit fames magna super totam terram, ad nullam tamen earum missus est Elias nisi in Sareptam Sidonis, ad mulierem viduam, iv 25-26; hoc est, ad illos extra Ecclesiam qui desiderant verum; "viduae" autem quae intra Ecclesiam vastatam, ad quas Elias non missus, sunt qui non in vero sunt quia non in bono, nam ubi non bonum ibi nec verum, utcumque apud illos verum (t)appareat in externa forma ut verum, 14 sed est sicut crustaceum absque nucleo; qui in tali vero sunt et quoque qui in falso, significantur per viduas in opposito sensu; ut apud Esaiam, Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, ramum et juncum, die uno, senex et honoratus faciebus caput, et propheta doctor mendacii cauda;...propterea super juvenibus ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus ac viduarum ejus non miserebitur, ix 13, 14, 16 [A.V.14,15,17]: apud Jeremiam, Ventilabo eos ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum a viis suis non sunt conversi auctae (t)mihi sunt viduae ejus prae arena marium; adducam illis super matrem juvenem vastatorem in meridie;...18languet quae pepererat septem, exspiravit animam suam, occidit sol ejus dum adhuc dies, xv 7-9: apud eundem Hereditas nostra adversa est ad alienos, domus nostrae ad alienigenas, pupilli facti sumus non pater, matres nostrae sicut viduae, Thren. v 2,3,. Quia per "viduas" significabantur qui non in vero quia non in bono, idcirco ignominiosum erat 19Ecclesiis etiam quae in 20falsis ex malo, vocari viduae, sicut apud Johannem, In corde suo dixit, Sedeo regina, et vidua non sum, et planctum non viderim; propter hoc in una die venient plagae ejus, mors et planctus et fames, et iqne comburetur, Apoc. xviii 7, 8; ibi de Babele: similiter de 21eadem apud Esaiam, Audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista mala momento in die uno, orbitas et viduitas, xlvii 8, 9. Ex his nunc constare potest quid vidua in sensu interno Verbi; et quoniam "vidua" repraesentabat et inde significabat Ecclesiae verum absque bono ejus, quia "uxor" verum et "maritus" bonum, ideo in Ecclesiis Antiquis, ubi omnia et singula repraesentabant, prohibitum fuit sacerdotibus ducere viduam in uxorem quae non vidua esset ex sacerdote, de quibus ita apud Mosen, Sacerdos magnus uxorem in virginitate ejus accipiet, viduam aut repudiatam aut corruptam aut meretricem, has non accipiet, sed virginem de populis suis accipiet uxorem, Lev. xxi 13-15; et ubi de novo templo et de novo sacerdotio apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae viduam aut repudiatam non accipient sibi in uxores, sed virgines de semine domus Israelis; viduam tamen quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, xliv 22; "virgines" enim quas ducerent uxores, repraesentabant et inde significabant affectionem veri; etiam "vidua (c)a sacerdote" affectionem veri (c)a bono, "sacerdos" enim in sensu repraesentativo est Ecclesiae bonum; 22ideo quoque licebat viduis ex sacerdote quibus non proles, de oblationibus seu sanctis comedere, Lev. xxii 12, 13. Quod haec 17 significatio viduae sit, noverunt illi qui ab Antiqua Ecclesia ex suis doctrinalibus, doctrinalia enim apud illos erant doctrinalia amoris et charitatis, quae innumerabilia continuerunt quae hodie prorsus obliterata sunt; ex illis sciebant quam charitatem exercerent seu in quo debito essent erga proximum, qui "viduae" vocabantur, qui "pupilli", qui "peregrini", et sic porro; cognitiones veri illorum et scientifica fuerunt cognoscere et scire quid 23ritualia Ecclesiae eorum repraesentabant et significabant, et qui docti inter (c)illos fuerunt, sciebant quid illa quae in tellure et mundo repraesentabant, noverunt enim quod universa natura esset theatrum repraesentativum regni caelestis, n. 2758, 2989, 2999, 3483; talia elevabant mentes eorum ad caelestia, et doctrinalia eorum ducebant ad vitam; sed postquam Ecclesia a charitate ad fidem deflexit, et magis postquam fidem separavit a charitate, et illam absque hac et hujus operibus salvificam fecit, tunc mentes non amplius per cognitiones potuerunt elevari ad caelestia, nec per doctrinalia duci ad vitam, et hoc usque adeo ut tandem vix aliquis credat quod vita aliqua post mortem sit, et vix aliquis sciat quid sit caeleste; quod sensus aliquis spiritualis Verbi sit qui non apparet in littera, hoc ne quidem potest credi; ita occlusae sunt mentes. @1 quae quid$ @2 quae in se spectata nihil fere docent, quia viduata et separata sunt a doctrinalibus charitatis$ @3 i dein$ @4 famen AI$ @5 sed$ @6 i enim$ @7 erant pupilli et viduae$ @8 A o (but nihil understood?)$ @9 bonum after viduae$ @10 i ad$ @11 i solis$ @12 i etiam$ @13 cum$ @14 A o all refs. to AC in next 16 lines.$ @15 i et$ @16 Sch has Zorpam, Heb is Zerephath; Sarepta is the form used in NT$ @17 Deum$ @18 linquet AI, but cf. 2584.$ @19 A had but d Ecclesiae, vocari vidua, quia ubi verum et non bonum, ibi nec est Ecclesia; quapropter Ecclesiae etiam quae in falso ex malo, nec vocari voluerunt viduae, and i as above.$ @20 falso$ @21 Babele$ @22 idcirco etiam$ @23 After eorum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4845
#4845 "Usque adolescit Shelah filius meus": quod significet dum tempus, constat ex significatione "adolescere" quod sit illius aetatis esse, ita dum tempus; et a repraesentatione "Shelae filii" quod sit idololatricum, de qua supra n. 4825, 4826, ita religio Judaica quae idololatrica respective, n. 4825; inde per illa verba "usque adolescit Shelah filius meus" significatur dum tempus ut religio Judaica acceptare queat interna, seu 1spiritualia (c)et caelestia Ecclesiae repraesentativae, quae est "Tamar", n. 4829, 4831, 4843. @1spirituale I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4846
#4846 "Quia dixit": quod significet cogitationem, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per "dixit" significatur quod in se dixit seu cogitavit "quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem"; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.
Arcana Coelestia 4 Passage 4847
#4847 "Forte moriatur etiam hic sicut fratres ejus": quod significet timorem ne periret, nempe Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem quae ex Jacobo, et in specie quae Jacobo ex Jehudah, constat ex significatione "ne forte moriatur" quod sit timor ne pereat. Cum hoc quod Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem ex Jacobo, periret, si ei adjungerentur interna quae genuinae Ecclesiae repraesentativae, ita se habet: apud posteritatem ex Jacobo instituenda erat Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis; sed gens illa talis erat ut solum colere et adorare vellet externa, et nihil prorsus scire de internis, fuit enim immersa cupiditatibus amoris sui et mundi, et inde falsis; credidit 1 plus quam gentiles 2quod plures essent dii, sed quod Jehovah major illis" quia majora miracula potuit facere, quapropter ut primum miracula cessarunt, et quoque cum vilia facta sunt ex frequenti et familiari, ilico ad alios deos se converterunt, 2 ut manifeste constare potest ex historicis et propheticis Verbi; quia talis erat gens illa, non potuit apud illam institui Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis, sed solum Ecclesiae repraesentativum; et provisum erat a Domino ut per 3id aliquid communicationis fieret cum caelo; repraesentativum enim dari potest apud malos quia id non spectat personam sed rem; inde patet quod cultus respective ad illos non fuerit nisi quam idololatricus, n. 4825, tametsi repraesentativa in se continebant sancta Divina; cum tali cultu, nempe idololatrico, non conjungi potuit internum, si enim internum adjunctum fuisset, hoc est, si agnovissent interna, tunc profanavissent sancta; internum enim sanctum, cum externo idololatrico si conjungitur, fit profanum; inde est quod genti illi non detecta fuerint interna, et si illi detecta fuissent, quod periisset. Quod gens illa non recipere 3 et agnoscere potuerit interna quantumvis illis revelata fuissent, 4patet evidenter ab illis hodie; sciunt enim hodie interna, nam vivunt inter Christianos, sed usque rejiciunt illa, et quoque subsannant; etiam plerique ex illis qui 5conversi sunt, corde nec aliter faciunt; ex his 6constat quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium non fuerit apud illam gentem, sed solum Ecclesiae repraesentativum, hoc est, externum absque interno, quod in se est idololatricum. Ex his etiam videri potest quam erronee cogitant illi ex Christianis qui credunt quod Judaica gens in fine Ecclesiae convertetur, et prae Christianis tunc eligetur; et magis adhuc illi qui credunt quod tunc appariturus illis Messias seu Dominus, et per magnum prophetam et magnis miraculis reducturus illos in terram Canaanem 7; sed in hos errores labuntur qui 8in propheticis Verbi per "Jehudam", 9 per "Israelem" perque "terram Canaanem" intelligunt Jehudam, Israelem et terram Canaanem, proinde qui solum sensum litteralem credunt, nec aliquem internum curant. @1 i enim$ @2 plures esse deos, et Jehovam supra illos$ @3 hoc$ @4 constat$ @5 universi I$ @6 patet$ @7 i et hoc cum magnis miraculis$ @8 After Jehudam$ @9 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4848
#4848 "Et mansit in domo patris sui": quod significet abalienationem a se, constat ex significatione "manere vidua in domo patris" quod sit abalienatio, de qua supra n. 4844.
Arcana Coelestia 4 Passage 4849
#4849 Vers. 12-14. Et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae, et consolatus Jehudah, et ascendit ad tonsores gregis sui, is et Hirah socius ejus Adullamita, Timnatham. Et indicatum Tamari, dicendo, Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum. Et removit vestes viduitatis suae a super se, et obtexit in peplo, et operuit se; et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham; quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem. "Multiplicati dies" significat status mutationem: "et moriebatur filia Shuae" significat quod malum ex falso: "uxor Jehudae" significat religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah: "et consolatus Jehudah" significat requiem: "et ascendit ad tonsores gregis sui" significat aliquid elevationis ad consulendum Ecclesiae: "is et Hirah socius ejus Adullamita" significat quod usque in falso esset: "Timnatham" significat statum: "et indicatum Tamari, dicendo" significat communicationis quid cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium: "Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum" significat quod Ecclesia Judaica sibi vellet consulere: "et removit vestes viduitatis suae a super se" significat simulationem veri quod ex bono: "et obtexit in peplo" significat verum obscuratum: "et operuit se" significat sic non agnitum: "et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham" significat intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa: "quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem" significat perspectionem quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah.
Arcana Coelestia 4 Passage 4850
#4850 "Multiplicati dies": quod significet status mutationem, constat ex significatione "multiplicari dies" quod sit mutari status; "dies" enim seu tempus in sensu interno est status, n. 23, 487, 488; 893, 2788, 3462, 3785, et "multiplicari cum praedicatur de diebus seu temporibus est mutari; quod sit status mutatio quae significatur1, patet etiam a sequentibus; multiplicari dicitur quia involvit mutationem status quod vera, nam 2"multiplicari praedicatur de veris, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quia toties dicitur status et quoque mutatio status, et pauci sciunt quid status et mutatio ejus, dicendum quid sit: de interioribus hominis, nempe ejus affectionibus et inde cogitationibus non praedicari potest tempus et temporis processus nec spatium e spatii 3extensio, quia non in tempore nec in loco sunt, tametsi apparet coram sensibus in mundo quod sint, sed 4in interioribus sunt qua tempori et loco correspondent; haec quae correspondent non aliter vocari possunt quam status, non enim alia vox per quam 5correspondentia illa exprimantur, datur; mutari interiorum status dicitur cum mutatur mens seu animus quoad affectiones et inde cogitationes sicut a tristi in laetum, a laeto iterum in triste, ab impio 6ad pium aut devotum, et sic porro; mutationes hae vocantur status mutationes ac praedicantur de affectionibus et quatenus cogitationes ab his reguntur, etiam de cogitationibus; sed mutationes status cogitationum insunt illis sicut singularia communibus, et sunt variationes respective. @1 per quod multiplicati dies$ @2 multiplicatio$ @3 extensa$ @4 est in illis$ @5 exprimatur correspondens id$ @6 in$
Arcana Coelestia 4 Passage 4851
#4851 "Et moriebatur filia Shuae": quod significet quoad malum ex falso, constat ex significatione "mori" quod sit desinere esse tale, de qua n. 494; et ex significatione "filiae Shuae" quod sit malum ex falso, de qua supra n. 4818, 4819; hic itaque per "moriebatur filia Shuae post multiplicatos seu plures dies" significatur status mutatio quoad malum (c)ex falso, quod non esset tale quale prius.
Arcana Coelestia 4 Passage 4852
#4852 "uxor Jehudae": quod significet religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah, constat ex significatione "uxoris" quod sit Ecclesia de qua n. 252, 253, 409, 749, 770, hic autem religiosum quia agitur de gente Judaica, apud quam non fuit Ecclesia, sed modo Ecclesiae externum separatum ab interno, n. 4281, 4288, 4289, 4307, 4433, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847; hoc non aliter vocari potest quam religiosum, potuerunt enim in sancto externo esse, et prorsus absque sancto interno, n. 4293; et ex repraesentatione "Jehudae" quod sit gens e Jacobo et in specie quae ex Jehudah, de qua supra n. 4815, 4842.
Arcana Coelestia 4 Passage 4853
#4853 "Et ascendit ad tonsores gregis sui": quod significet aliquid elevationis ad consulendum Ecclesiae, constat ex significatione "ascendere" quod sit elevari, nempe ab exteriore ad interius, de qua n. 3084, 4539; et ex significatione 1"tonsoris" quod sit usus, de qua n. 4110, ita usum velle seu consulere; et ex significatione "gregis" quod sit Ecclesia, de qua n. 343, 3767, 3768, 3772. @1 tondere$
Arcana Coelestia 4 Passage 4854
#4854 "Is et Hirah socius ejus Adullamita": quod significet quod usque in falso esset, constat ex repraesentatione "Hirae Adullamitae" quod sit falsum, de qua supra n. 4816, 4817; cum itaque ille dicitur "socius ejus", significatur quod adjunctum ei falsum, seu quod usque in falso esset.
Arcana Coelestia 4 Passage 4855
#4855 "Timnatham": quod significet statum, nempe in quo esset consulendi Ecclesiae, 1 patet quoque ex Libro Judicium ubi de Simsone agitur: Quod descenderit ad Timnath, et acceperit ibi mulierem a filiabus Philistaeorum, xiv I-4, 7, et ibi per "Timnath" similiter significatur status consulendi Ecclesiae; "mulier quam a filiabus Philistaeorum accepit" in sensu repraesentativo est verum a non bono, ita verum obscuratum, quod etiam hic nunc per "Tamarem" repraesentatur; "Philistaei" enim sunt qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita secundum illa, n.1197, 1198, 3412, 3413; et praeterea nominatur Timnath inter loca hereditatis tribus Danis, Jos. xix 43. Quod nomina locorum in Verbo omnia significent res et status, videatur n. 1224, 1264, 1888, 3422, 4298, 4442. @1 I i quod Thimnath illum statum significet, A i quod Thimnath illius rei statum significet. The confusion seems to be due to a long deletion in A.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4856
#4856 "Et indicatum Tamari, dicendo": quod significet communicationis quid cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, constat ex significatione "indicari" quod sit apperceptio, de qua n. 3608, ita communicatio, hic communicationis aliquid; et ex repraesentatione "Tamaris" quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua n. 4829, 4831; communicatio cum hac Ecclesia dicitur cum status mutatus est, et tunc elevationis quid ad consulendum Ecclesiae esset, de quibus supra n. 4850, 4853.
Arcana Coelestia 4 Passage 4857
#4857 "Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum": quod significet quod Ecclesia Judaica sibi vellet consulere, constat ex repraesentatione "Jehudae l "quod sit 2Ecclesia apud gentem ex Jacobo, in specie apud Jehudam, de qua n. 4815, 4842, 4852, qui hic "socer" dicitur quia aliquid communicationis erat cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium quae hic "nurus"; ex significatione "ascendere" quod sit elevationis quid, de qua mox supra n. 4853 ; 3ex significatione tondere gregem quod sit consulere Ecclesiae, de qua supra n. 4853; status consulendi illi est 2 Timnatha, n. 4855. Quod hic sensus internus sit in his verbis, nequaquam potest ex littera apparere, mens enim cum haec leguntur, cogitat de Jehudah, de Timnatha, de tonsione gregis, et non de spiritualibus quae sunt separata a persona, a loco, aque usu mundano; at usque angeli quia in spiritualibus sunt, non aliud per illa percipiunt quam quae dicta sunt; cum enim litteralis sensus transit in spiritualem, pereunt talia quae sunt personae, loci et mundi, et succedunt qua 3 sunt Ecclesiae, ejus status, et ibi usus: incredibile quidem apparet quod ita sit, sed hoc ex causa quia homo quamdiu in mundo vivit cogitat ex naturalibus et mundanis quae ibi sunt, et non ex spiritualibus et caelestibus; et qui immersi sunt corporeis et terrestribus, illi nec sciunt quod aliquid spirituale et caeleste sit, et minus quod haec distincta sint mundanis et naturalibus, cum tamen distincta sunt sicut hominis spiritus ab ejus corpore; et quod sensus spiritualis vivat in sensu litterali sicut hominis spiritus in ejus corpore, et quoque quod sensus spiritualis similiter supervivat pereunte sensu litterali; inde vocari potest sensus internus anima Verbi. @1 qui hic socer$ @2 religiosum$ @3 ex significatione Thimnatae quod sit status consulendi Ecclesiae, de qua etiam supra n.4855 qui status significatur per tondere gregem, n.4853;$
Arcana Coelestia 4 Passage 4858
#4858 "Et removit vestes viduitatis suae a super se": quod significet simulationem veri quod ex bono, constat ex significatione "viduae" quod sint qui in vero absque bono, et usque desiderant per bonum duci, de qua n. 4844; "vestes quibus induebantur viduae" repraesentabant tale verum, et hoc ex eo quia "vestes" significant vera, n. 2576, 4545, 4763; inde "removere illas vestes" est exuere repraesentationem viduae, hoc est, veri absque bono, et quia obtexit se peplo", simulare verum quod ex bono.
Arcana Coelestia 4 Passage 4859
#4859 "Et obtexit in peplo": quod significet verum obscuratum, constat ex significatione "obtegere se seu facies peplo" quod sit abscondere et sic obscurare verum quod simulabat ex bono, ut mox supra n. 4658; et hoc conjunctionis causa cum Jehudah; cum enim sponsae accedebant primum ad sponsum, obtegebant se peplo, ut legitur de Rebecca cum venit ad Jishakum, Gen. xxiv 65, per quod significata sunt apparentiae veri, videatur n. 3207; "uxor" enim significat verum et "maritus" bonum; et quia "cum non apparet quale est, priusquam conjungitur suo bono, ideo illius rei repraesentandae causa sponsae viso primum marito obtegebant se peplo; similiter hic Tamar, illa enim reputabat Shelam filium Jehudae ut suum maritum, sed quia non data fuit ei, loco ejus reputabat patrem ejus, qui leviratum praestaret; idcirco illa sicut sponsa obtexit se peplo, non autem sicut scortum, tametsi id Jehudah credidit, quia scorta pariter tunc temporis obtegere facies suas solebant, ut patet a vers. 15; quod Jehudah pro tali illam reputaret, erat quia gens Judaica quae per "Jehudam" ibi significatur, non aliter Ecclesiae repraesentativae vera interna reputabat quam sicut scortum, quapropter etiam Jehudah cum illa sicut cum scorto conjungebatur, non autem ita Tamar cum illo; 1quia vera interna genti illi nusquam aliter apparere potuerant, idcirco hic per quod "obtexit se peplo" significatur verum obscuratum, et quod verum Ecclesiae illis obscuratum sit, repraesentatur etiam hodie per quod velis seu peplis se obtegant 2in suis. Simile etiam repraesentatum est per Mosen, 3Cum radiaret cutis facierum ejus, cum descendit e monte Sinai, 4quod velamine se obtexerit quoties locutus 5 cum populo, Exod. xxxiv 28 ad fin; "Moses"6repraesentabat Verbum, quod Lex vocatur, videatur Praefatio ad Gen. xviii quapropter aliquoties dicitur Lex et Prophetae, ut Matth. v (x)17; xi 13; xxii 34, 38 [A.V.36,40], et aliquoties Moses et Prophetae, ut Luc. xvi 29, 31; xxiv 27, 44; per ;radiationem cutis facierum ejus; repraesentabatur internum Verbi nam "facies" est internum, n. 358, 1999. 2434, 3527, 4066, 4796, 4797; id enim quia spirituale est, in luce caeli est; quod "velaret faciem suam, quoties loqueretur cum populo" repraesentabant quod verum internum illis obtectum esset ac ita obscuratum ut non sustinuerint aliquid lucis inde. @1 et quia Ecclesiae$ @2 cum Verbum in synagogis suis legunt$ @3 Quod$ @4 i et$ @5 i est$ @6 i enim$
Arcana Coelestia 4 Passage 4860
#4860 "Et operuit se": quod significet sic non agnitum, constat ex significatione "operire" quod sit abscondere, ita non agnosci, videantur quae mox supra n. 4859.
Arcana Coelestia 4 Passage 4861
#4861 "Et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham": quod signifecet intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa, constat ex significatione "fontium" quod sint vera Ecclesiae quae ex Verbo, "fons" enim in universali sensu est Verbum, de qua n. 2702, (x)3096, 3424; "in ostio illorum" est in introitu ad illa; et quia vera externa quae sunt sensus litterae Verbi, praebent introitum, sunt illa "ostium"; quae vera nisi illustrentur a veris internis, hoc est, ab illis quae sunt sensus interni, sistunt falsa apud illos qui in malo sunt; quapropter per "ostium fontium" hic significatur intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa; "super via Timnatham" est ad Ecclesiae usum, nam "Timnatha" est status consulendi Ecclesiae, n. 4855, 4857.
Arcana Coelestia 4 Passage 4862
#4862 "Quia vidit, quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem": quod significet perspectionem quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah; constat ex significatione "videre" quod sit perspectio, de qua n. 2150, 2325, 3764, 3863, 4403-4421; quod sit perspectio quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah, est quia per "Jehudam" illa posteritas significatur, n. 4815, 4842, 4852, proinde religiosum apud illos, cui conjungebatur quia non potuit cum Shelah; per "Shelam" etiam repraesentatur idololatricum, n. 4825, 4826, 4845, cum quo verum Ecclesiae repraesentativae quod est "Tamar", nec conjungi potuit.
Arcana Coelestia 4 Passage 4863
#4863 Vers. 15-18. Et vidit illam Jehudah, et reputabat illam meretricem, quia obtexit facies suas. Et declinavit ad illam ad viam, et dixit, Da quaeso veniam ad te, quia non novit quod nurus ejus illa; et dixit, Da quaeso veniam ad te, quia non novit quod nurus ejus illa; et dixit, Quid das mihi quod venias ad me? Et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege; et dixit, Si des arrhabonem usque ad mittere te. Et dixit, Quae arrhabo quam dabo tibi? et dixit, Sigillum tuum, panniculum tuum, et baculum tuum qui in manu tua; et dedit illi, et venit ad illam, et concepit ei. "Vidit illam Jehudah" significat religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae: "et reputabat illam meretricem" significat quod non aliter ac falsum: "quia obtexit facies suas" significat interiora quod illis abscondita: "et declinavit ad illam ad viam" significat quod se applicaret quia tale: "et dixit, Da quaeso veniam ad te" significat libidinem conjunctionis: "quia non novit quod nurus ejus illa" significat quod non apperciperet verum Ecclesiae repraesentativae esse: "et dixit, Quid das mihi quod venias ad me?" significat conjunctionis reciprocum cum conditione: "et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege" significat pignus conjunctionis: "et dixit, Si des mihi arrhabonem usque ad mittere te" significat reciprocum si certitudo: "et dixit, Quae arrhabo quam dabo tibi?" significat quod certum: "et dixit, Sigillum tuum" significat tesseram consensus: "panniculum tuum" significat per verum: "et baculum tuum qui in manu tua" significat per potentiam ejus: "et dedit illi" significat ita certum: "et venit ad illam" significat conjunctionem: et concepit ei" significat sic receptionem.
Arcana Coelestia 4 Passage 4864
#4864 "Et vidit illam Jehudah": quod significet religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione "videre" quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, ita considerare; a repraesentatione "Tamaris" quae hic est "illa", quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua n. 4829, 4831, hic internum ejus Ecclesiae, quia de illo agitur quomodo consideratum et receptum a gentis Judaicae religioso; et a repraesentatione "Jehudae" quod sit in specie gens Judaica, de qua n. 4815, 4842, proinde religiosum illius gentis, nam ubi gens in Verbo memoratur, in sensu interno intelligitur id quod est Ecclesiae illius; 1sensus enim internus memoranda et historica de aliqua gente nihil curat, sed modo 2 quale quoad illa quae sunt Ecclesiae. Inde patet quod per "vidit illam Jehudah significetur religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae. @1 nam sensus$ @2 i ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4865
#4865 "Et reputabat illam meretricem": quod significet quod non aliter ac falsum, constat ex significatione "meretricis" quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, ita quod gens Judaica ex suo religioso consideret internum Ecclesiae non aliter ac falsum; quo "meretrix" sit falsum, est quia conjugium repraesentat conjugium caeleste quod est boni et veri, "maritus" bonum et "uxor" verum, a inde "filii" vera et "filiae" bona, atque gener et nurus, socer et socrus et plures affinitates secundum gradus illa quae sunt conjugii caelestis idcirco "adulteria et meretricatus" quia sunt opposita, significant malum et falsum; et quoque reipsa sunt opposita, nam qui in adulterio (c)et meretricatu vitam agunt, nusquam curant bonum et verum; causa est quia amor genuinus conjugialis descendit ex conjugio caelesti hoc est, ex conjugio boni et veri; sed adulteria et meretricatus e conjunctione mali et falsi, quae est ex inferno, videatur n. 2727-2759. 2 Quod gens Judaica consideraverit et quoque hodie consideret interna Ecclesiae non aliter ac falsa, est quod significatur per quod Jehuda reputaverit Tamarem nurum suam non aliter ac meretricem, et quo cum illa 1ut cum meretrice se conjunxerit; per originem talem illius gentis repraesentatur unde eorum religiosum, et quale est. Quod gens illa consideret internum Ecclesiae sicut scortum, seu ut falsum, patet manifeste; ut pro exemplo: si quis illis dicturus quod internum Ecclesiae sit, quod Messias de quo in propheticis Verbi praedicitur et quem ideo exspectant, sit Dominus, hoc prorsus sicut falsum rejiciunt: si quis dicturus quod internum Ecclesiae sit quod Messia regnum non mundanum et temporeum sit sed caeleste et aeternum hoc quoque ut falsum pronuntiant: si quis dicturus quod rituali Ecclesiae eorum repraesentaverint Messiam ac Ipsius regnum caeleste, 3 hoc non sciunt quid sit: si quis dicturus quod internum Ecclesiae si bonum charitatis et verum fidei, doctrina et simul vita, id spectant non aliter ac falsum: similiter in omnibus reliquis; (m)immo ad solam propositionem quod internum Ecclesiae sit, stupide rident;(n) causa est quia solum in externis sunt, et quidem in externorum infimis, quae sunt amare terrestria, sunt enim prae reliquis in avaritia, quae prorsus terrestris est; tales nequaquam aliter considerare possunt interiora Ecclesiae, sunt enim remotiores reliquis a luce caelesti, ita prae reliquis in densa caligine. @1 ac$
Arcana Coelestia 4 Passage 4866
#4866 "Quia obtexit facies suas": quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione "Tamaris" quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione "obtegere quod sit abscondi; et ex significatione "facierum" quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326, 4796-4799; inde patet quod per "obtexit facies suas" significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.
Arcana Coelestia 4 Passage 4867
#4867 "Et declinavit ad illam ad viam": quod significet quod se applicaret quia tale, constat ex significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333, 3123, 3142, 3477, 1ita in opposito sensu falsum; hic falsum quia reputabat illam ut meretricem, per quam quod falsum significetur, videatur mox supra n. 4865; eapropter etiam dicitur quod "declinaret ad 2viam", nam declinare praedicatur de falso, n. 4815, 4816. @1 et$ @2 illam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4868
#4868 "Et dixit, Da quaeso veniam ad te": quod significet libidinem conjunctionis, constat ex significatione "venire seu intrare ad aliquam" quod sit conjungi, de qua n. 4820; quod sit libido qualis est conjunctionis cum 1meretrice, patet, in sensu interno cum falso; 2quod gens Judaica, quae hic per Jehudam significatur n. 4815, 4842, 4864, verum internum Ecclesiae repraesentativae non aliter consideraverit ac falsum, et quod hodie nec aliter (c)id consideret, videatur supra n. 4865; hic nunc agitur de eo quod usque 3 conjunxerit cum illo, at non ut cum uxore sed 4ut cum meretrice, hoc est, non ut cum vero sed ut cum falso; de conjunctione cum falso, sicut de conjunctione cum meretrice, praedicatur libido. Omnes illi se conjungunt 2 cum vero interno ut cum 1meretrice qui sensum externum Verbi, hoc est, sensum ejus litteralem unice credunt, et prorsus rejiciunt omnem 5ejus sensum internum, hoc est, spiritualem; sed principaliter illi qui sensum externum seu litteralem Verbi applicant ad favorem cupiditatum amoris sui et mundi, seu dominationis et lucri; qua hoc faciunt, nequaquam aliter possunt quam spectare verum internum sicut tale, et si (t)se cum illo conjungunt, faciunt id ex libidine sicut conjunctionis cum 6meretrice; hoc faciunt imprimis illi qui ex gente 7Judaica sunt; et quoque illi qui per Babelem in Verbo intelliguntur non autem illi qui quidem sensum litteralem Verbi simpliciter credunt et usque secundum illa quae sunt sensus interni vivunt, nempe in amore et charitate et inde fide, nam haec sunt sensus interni Verbi, etiam qui illa inde docent; sensus enim 8internus et sensus 8externus in duobus illis praeceptis, nempe amare Dominum supra omnia et 3 proximum sicut seipsum, conveniunt. Quod gens Judaica spectet verum internum sicut 9meretricem, et si cum illo se conjungit, quod ex libidine sicut conjunctionis cum tali faciat, sint illustrationi exempla: ut si illis dicitur quod Verbum sanctum sit, immo quod sanctissimum etiam quod unusquisque apex ibi sanctus sit, agnoscunt et se conjungunt, sed hoc ex tali libidine, nam sanctum in littera credunt et non quod (t)per (c)illud influat sanctum apud (c)eos qui in affectione 4 boni et veri sunt cum (c)id legunt. Si illis dicitur quod plures qui in Verbo nominantur, venerandi sint ut sancti, sicut Abraham, Jishak, Jacob, Moses, Aharon, David, id agnoscunt et se conjungunt, sed ex simili libidine, credunt enim quod illi electi prae aliis fuerint et inde sancti, et quod ideo sicut numina colendi; cum tamen non aliunde sanctum sit illis quam quod repraesentaverint Dominum, et sanctum repraesentativum nihil afficit personam; et praeterea 10vita sua 5 unumquemvis absque discrimine 11manet post mortem. Si illis dicitur quod arca apud illos, templum, altare holocausti, altare suffitus, panis super mensa, candelabrum cum lucernis, ignis perpetuus, sacrificia, suffimenta, olea, tum vestes Aharonis, imprimis pectorale super quo urim et thummim, sancta fuerint, agnoscunt et se conjungunt, sed ex tali libidine, nam credunt illa in se sancta fuisse, ita lignum, lapidem aurum, argentum, panem, ignem, et hoc interius quia Jehovah in illis, seu quod sanctitas Jehovae illis applicata actualiter in illis fuerit; hoc verum eorum internum est quod tamen respective falsum: sanctum enim solum inest bono et vero, quod a Domino est in amore in Ipsum et in amore erga proximum, atque inde in fide, ita non nisi quam in vivis, hoc est, in hominibus qui recipiunt illa a Domino. Si illis dicitur quod Ecclesia Christiana sit una cum Ecclesia quae 6 apud illos instituta 12fuit, sed quod illa sit interna, haec autem fuerat externa, sic ut cum Ecclesia apud illos instituta exuitur externis et nudatur, appareat Christiana, hoc non agnoscunt aliter ac scortum, hoc est, falsum; sed usque plures eorum qui a Judaismo ad Christianismum convertuntur, cum illo vero se conjungunt, sed quoque ex tali libidine. Talia in Verbo pluries vocantur scortationes 13. Quod autem illos attinet qui in Verbo significantur per "Babelem", ii similiter considerant vera interna Ecclesiae, sed quia ii norunt interna, et quoque in pueritia agnoscunt illa, 14ast in adulta aetate negant, describuntur in Verbo per foeda adulteria et nefandos concubitus, nam sunt profanationes. @1 scorto$ @2 respective ad religiosum in quo gens Judaica, quae per Jehudam significatur, n. 4815, 4842, 4864, quod gens Judaica$ @3 i se$ @4 sicut$ @5 sensum internum ejus spiritualem$ @6 scorto$ @7 Judaea$ @8 A transposes$ @9 scortum$ @10 After discrimine$ @11 post mortem maneat$ @12 fuerat$ @13 i et per scortationes ibi significantur$ @14 sed$
Arcana Coelestia 4 Passage 4869
#4869 "Quia non novit quod nurus ejus illa": quod significet quod non apperciperet verum Ecclesiae 1repraesentativae esse, constat ex significatione "nurus" quod sit Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, de qua n. 4843; quod sit verum Ecclesiae repraesentativae quod significatur, est quia per "Tamarem" quae hic nurus, repraesentatur Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, n. 4829, 4831; de his videantur quae supra n. 4865, 4866, 4868 ostensa sunt. @1 Respective I, but see n.4863$
Arcana Coelestia 4 Passage 4870
#4870 "Et dixit, Quid das mihi quod venias ad me": quod significet conjunctionis reciprocum cum conditione, constat ex significatione "venire ad me" quod sit conjunctio, de qua n. 4820, 4868; quod sit reciprocum cum conditione, absque explicatione patet.
Arcana Coelestia 4 Passage 4871
#4871 "Et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege": quod significet pignus conjunctionis, constat ex significatione "haedi caprarum" quod sit innocentia externi seu naturalis hominis, de qua n. 3519; et quia est innocentia, est pignus amoris conjugialis, seu pignus conjunctionis, amor enim conjugialis 1 genuinus est innocentia, videatur n. 2736; inde erat receptum ab antiquis, cum intrarent e novo ad uxores suas quod praemitterent haedum caprarum; ut quoque patet ab illis quae de Simsone memorantur in Libro Judicum, Factum est post dies, in diebus messis tritici, ut visitaret Shimshon uxorem suam cum haedo caprarum; dixit namque, Intrabo ad uxorem meam in conclave, xv I; hic similiter, sed quia haedus caprarum promissus 2 non acceptandus erat, postulabat Tamar arrhabonem. Pignus conjunctionis dicitur, non pignus conjugiale, quia a parte Jehudae erat conjunctio qualis cum meretrice. @1 i qui$ @2 i sed$
Arcana Coelestia 4 Passage 4872
#4872 "Et dixit, Si des mihi arrhabonem usque ad mittere te": quod significet reciprocum si certitudo, constat ab illis quae supra a Tamare dicta, "quid das mihi quod venias ad me?" quod significent conjunctionis reciprocum cum conditione, n. 4870, hic reciprocum si certitudo quia "arrhabo" erat certitudinis gratia ut promissum daretur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4873
#4873 "Quae arrhabo quam dabo tibi?": quod significet quod certum constat ex significatione "arrhabonis" quod inde certitudo, de qua mox supra n. 4872; quod certum sit, patet etiam a nunc sequentibus quod arrhabo data sit.
Arcana Coelestia 4 Passage 4874
#4874 "Et dixit, Sigillum tuum": quod significet tesseram consensus, constat ex significatione "sigilli" quod sit tessera consensus 1; 2quod "sigillum" sit tessera consensus, est inde quia per id antiquis temporibus confirmabantur decreta, quare (t)per sigillum ipsa confirmatio proprie significatur, et 3testificatio quod ita esset*. Quod Tamar pro arrhabone ut mitteretur haedus caprarum quem postea non acceptabat, petierit ejus sigillum, panniculum et baculum, id involvit arcanum quod absque sensu interno neutiquam sciri potest; arcanum est quia "haedus caprarum" significabat conjugiale genuinum, consequenter 4internum, nam omne genuinum 5est simul internum, quod a parte Jehudae non erat, quapropter 6 nec haedum caprarum acceptabat, ut patet a sequentibus, sed loco ejus assumpsit externum, cum quo internum Ecclesiae quod per "Tamarem" significatur, conjungeretur; externum Ecclesiae significatur per sigillum, panniculum, et baculum, per "sigillum" ipse consensus, per "panniculum" verum externum et per "baculum" potentia illius veri; illa quoque sunt pignora 2 conjunctionis externi seu naturalis hominis. Conjunctio veri 7interni cum externo, seu cum religioso gentis Judaicae, repraesentatur per conjunctionem". Tamaris cum Jehudah, prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et conjunctio religiosi gentis Judaicae cum interno Ecclesiae repraesentatur per conjunctionem Jehudae cum Tamare sicut cum meretrice; conjunctiones etiam prorsus similiter se habent; sed quale illarum non ita ad captum explicari potest; patet id manifeste coram angelis et spiritibus bonis, sistitur enim illis in luce caeli, in qua arcana Verbi sicut in clara die patent; secus ac in luce mundi quae apud hominem; paucis modo dicendum: repraesentativa quae apud posteros Jacobi instituta fuerunt, non fuerunt prorsus similia illis quae in Ecclesia antiqua; fuerunt quoad plurimam partem similia illis quae in Ecclesia ab Ebero instituta, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit; in hac fuerunt plures cultus novi, sicut holocausta et sacrificia, quae in Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, praeter alia; cum his repraesentativis non ita conjunctum fuit internum Ecclesiae sicut cum repraesentativis Ecclesiae Antiquae; quomodo autem 8internum Ecclesiae cum repraesentativis apud gentem Judaicam conjunctum fuit et vicissim, hoc describitur in sensu interno per conjunctionem Tamaris cum Jehudah prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et per conjunctionem Jehudae cum Tamare 9ut cum meretrice: de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1327, 1343, 3031, 4516, 4517; et quod sacrificia in hac Ecclesia, non in Antiqua fuerint, n. 923, 1128, 1343, 2180, 2818. @1 i de qua sequiter$ @2 A has this sentence (as far as *) at end of . A mark [ suggests its transposition but no further indication is given.$ @3 sic testificam$ @4 i etiam$ @5 etiam simul est internum, et internum$ @6 i Thamar$ @7 externi I$ @8 cum illis$ @9 et I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4875
#4875 "Panniculum tuum": quo significet per verum, nempe tessera consensus, constat a significatione "panniculi" quod sit verum; quod "panniculus" sit verum, est quia est inter illa quae ad vestes referuntur, et per "vestes" in genere significantur vera, ex causa quia sicut vestes investiunt carnem, ita vera bonum, n. 297, 2132, 2576, 4545 4763; ideo apud antiquos unumquodvis quo vestiebantur, 1aliquod speciale et particulare verum significabat; inde aliud tunica, aliud chlamys, aliud toga, etiam aliud indumenta capitis, ut cidaris et tiara, et aliud indumenta femorum et pedum, ut femoralia, tibialia, et sic porro; "panniculus" autem significabat verum extimum seu infimum; erat etiam ex filis contortis, per quae significatur veri talis determinationes; tale etiam verum significat panniculus apud Mosen, Omne vas apertum, super quo non operculum panniculus, immundum id, Num. xix 15; per quod significatum est quod nihil indeterminatum erit, quod enim indeterminatum, hoc "apertum" est; sunt etiam extima vera ad quae interiora vera determinantur et in quibus terminantur. @1 aliquid$
Arcana Coelestia 4 Passage 4876
#4876 "Et baculum tuum qui in manu tua": quod significet per potentiam ejus seu illius veri, constat ex significatione "baculi" quod sit potentia, de qua sequitur; et ex significatione "manus" quod etiam sit potentia, de qua n. 876, 3091, 3387, 3563; "qui in manu tua" dicitur quia significatur potentia illius veri, nempe infimi, quale religioso gentis Judaicae, quae hic Jehudah; quod potentia praedicetur de vero, videatur n. 3091, 3563. Multoties in Verbo 1memoratur "baculus", et mirum quod vix aliquis hodie sciat quod aliquid i spirituali mundo per illum repraesentatum sit, sicuti quod Moses jussus sit quoties miracula fiebant, ut baculum tolleret, et quod etiam sic facta sint: quod id 2 notum fuerit etiam inter gentiles, constare potest a fabulosis eorum, in quibus magis adscribuntur baculi; quo "baculus" potentiam significet, est quia sustentaculum est, sustenta enim manum et brachium et per illa totum corpus, quapropter indui baculus significationem illius partis quam proxime sustentat, nempe manus et brachii; per utrumque nempe per "manum et brachium" 3in Verbo significatur potentia veri; quod etiam manus et brachium 4correspondeat ei in Maximo Homine, videbitur ad finem capitum. 2 Quod per "baculum" repraesentata sit potentia, patet, ut dictum ab illis quae de Mose memorantur, Quod nempe jussus sumere baculum, quo facturus miracula;...et quod sumpserit baculum Dei in manu sua, Exod. iv 17, 20: Quod baculo percussae aquae in Aegypto factae sanguis, Exod. vii 15,19: Quod baculo extenso super flumina, productae ranae, Exod. viii 1-11 [A.V 5-15]: Quod percusso pulvere per baculum facti pediculi, Exod. viii 12-16 [A.V. 16-20]: Quod baculo extenso versus caelum facta grando, Exod. ix 23: Quod baculo extenso super terram productae locustae, Exod. x 3-21; quia "manus" est principale per quam significatur potentia, et "baculus" est instrumentale, ideo etiam, Facta sunt miracula cum extenderetur manus, Exod. x 12,13: Quod sublata manu versus caelum, facta caligo super terra Aegypti, Exod. x 21, 22. Et extensa manu super mare Suph, per ventum orientalem factum mare in siccum, et iterum extensa manu reversae aquae, Exod. xiv 21, 26, 27. Porro 3 Petra Horebi percussa 5per baculum, effluxerunt aquae, Exod. xvii 5, 6; Num. xx 7-10: 6cum Joshua 7pugnaret contra Amalekum, Dixit Moses ad Joshuam, Elige nobis viros, et exi, pugna cum Amalek; cras ego stabo super capite collis, et erit baculus Dei in manu mea;...et factum 8, cum sustulit Moses manum suam, praevaluit Israel, et quando dimisit manum suam, praevaluit Amalek, Exod. xvii ,] 11, 12; ex his manifeste patet quod "baculus" sicut manus repraesentaverit potentiam, et in supremo sensu omnipotentiam Divinam Domini; et quoque inde evidens est quod eo tempore repraesentativa constituerint externa Ecclesiae et quod interna quae sunt spiritualia et caelestia qualia in caelo, illis corresponderint, et quod inde 9efficacia eorum; ex eo etiam patet quantum insaniunt qui credunt quod in baculo aliqua potentia fuerit, aut in manu Mosis, per infusionem. 4 Quod "baculus" sit potentia in sensu spirituali, etiam 10patet a pluribus locis apud Prophetas, ut apud Esaiam, Ecce Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma ... baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, iii 1; "baculus panis" pro sustentaculo et potentia ex bono amoris, "baculus aquae" pro sustentaculo et potentia (c)a vero fidei; quod "panis" sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quod "aqua" verum fidei, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, 3424; baculus panis similiter 11apud Ezechielem" iv 16; v 16; xiv 13; Ps. cv 16: porro apud Esaiam, 5 Dixit Dominus Jehovih Zebaoth, Ne time, popule Mi, habitator Zionis ab Asshure, qui virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti....Excitabit contra illum Jehovah flagellum juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti, x 24, 26; ibi "baculus" pro potentia ex ratiocinatione et scientia, qualis est illorum qui ratiocinantur ex scientificis contra vera fidei, et illa pervertunt vel nihili faciunt; haec significantur per "virgam qua Asshur 12percutiet," et per "baculum quem 12tollet in via Aegypti"; quod "Asshur" sit ratiocinatio, videatur n.1186, et quod "Aegyptus" scientia n. 1164, 1165, 1186, 1462: (m)similiter apud Zachariam, 6 Dejicietur superbia Asshuris, et baculus Aegypti recedet, x 11:(n) apud Esaiam, Confisus es super baculo arundinis contusae, super Aegypto: super qua quando quis nititur, intrat in manum ejus, et perforat illam, xxxvi 6; "Aegyptus" pro scientificis, ut supra, 13 potentia ex illis in spiritualibus est "baculus arundinis contusae"; "manus quam intrat et perforat" est potentia ex Verbo: apud eundem, Confregit Jehovah baculum improborum, virgam dominantium, xiv 5; 7 "baculus et virga" manifeste pro potentia: apud Jeremiam, Dolete omnes circuitus Moabi,...dicite, Quomodo fractus est baculus roboris, baculus decoris, xlviii (x)17; "baculus roboris" pro potentia ex bono, et "baculus decoris" pro potentia 8 ex vero: apud Hosheam, Populus Meus lignum suum interrogat, et baculus (c)ejus respondet illi quia spiritus scortationis seduxit, iv (x)12; "interrogare lignum" pro consulere mala, 14"baculus" respondet pro quod falsum inde, cui potentia ex malo quod confirmant; "spiritus scortationis" pro vita falsi ex malo: apud Davidem, Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, quoniam Tu mecum, virga Tua et baculus Tuus consolantur me, Ps. xxiii 4; "virga Tua et baculus Tuus" pro Divino vero et bono, quibus potentia apud eundem, Non incumbet baculus impietatis super sorte justorum Ps. cxxv 3: apud eundem, 9 Conteres eos virga ferrea, sicut vasa figuli disperges eos, Ps.ii 9; "virga ferrea" pro potentia veri spiritualis in naturali, omne enim verum naturale in quo verum spirituale, habet potentiam; "ferrum est verum naturale, n. 425, 426; similiter apud Johannem, Qui vicerit, et servaverit usque ad finem opera Mea, illi dabo potestatem super gentes, ut pascat eos virga ferrea, sicut vasa figulina conterentur, Apoc. ii 26, 27; et quoque 15 apud eundem cap.xii 5, xix 15. Quia "baculus" repraesentabat potentiam veri, hoc est, potentiam boni per verum, ideo sceptra fuerunt regibus, et sceptra formata sicut baculi breves; per "reges" enim repraesentatur Dominus quoad verum; 16 ipsum regium est Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3670, 4581; sceptrum est potentia illis non per dignitatem, sed per verum quod imperabit, nec aliud verum quam quod ex bono, ita principaliter Divinum Verum, et apud Christianos Dominus a Quo omne Divinum Verum. @1 nominantur$ @2 i quoque$ @3 Before nempe$ @4 correspondeant$ @5 Before Petra$ @6 i pariter$ @7 pugnavit$ @8 i est$ @9 illis efficacia$ @10 constat$ @11 d apu$ @12 percutit...tollit$ @13 i fides et$ @14 baculus respondit, pro falsis inde, quibus potentia ex malo, quatenus confirmant. Probably confirmant above should have been altered to confirmat, when falses was changed to falsum.$ @15 i alibi$ @16 i ac$
Arcana Coelestia 4 Passage 4877
#4877 "Et dedit illi": quod significet ita certum, constat ex significatione "arrhabonis quam Tamar petiit, et quae ei data est" quod sit certum, de qua supra n. 4872, 4873.
Arcana Coelestia 4 Passage 4878
#4878 "Et venit ad illam": quod significet conjunctionem, constat (c)ex significatione "venire seu intrare ad aliquam" quod sit conjunctio, de qua etiam supra n. 4820, 4868, 4870.
Arcana Coelestia 4 Passage 4879
#4879 "Et concepit ei": quod significet sic receptionem, constat a significatione "concipere" quod sit receptio, de qua n. 3860, 3868, 3919; sed qualis receptio, videatur supra n. 4874.
Arcana Coelestia 4 Passage 4880
#4880 Vers. 19-23. Et surrexit, et ivit, et removit peplum suum a super se, et induit vestes viduitatis suae. Et misit Jehudah haedum caprarum in manu socii sui Adullamitae, ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris, et non invenit illam. Et interrogavit viros loci illius, dicendo, Ubi scortum illud in fontibus super via? et dixerunt, Non fuit ibi scortum. Et reversus ad Jehudam, et dixit, Non inveni illam, et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum. Et dixit Jehudah, Accipiat sibi, forte erimus contemptui, ecce misi haedum hunc, et tu non invenisti illam. "Surrexit" significat elevationem: "et ivit" significat vitam: "et removit peplum suum a super se" significat quod obscurum: "et induit vestes viduitatis suae" significat intelligentiam: "et misit Jehudah haedum caprarum" significat pignus conjugiale: "in manu socii sui Adullamitae" significat per falsum: "ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris" significat loco pignorum externorum: "et non invenit illam" significat quia non erat conjugiale a parte illius: "et interrogavit viros loci illius, dicendo" significat quod consulerentur vera: "Ubi scortum illud?" significat num falsum: "in fontibus super via" significat quod apparuit sicut verum: "et dixerunt" significat perceptionem a veris: "Non fuit ibi scortum" significat quod non falsum: "et reversus as Jehudam" significat reflexionem: "et dixit, Non inveni illam" significat quod a falso detegi hoc nequeat: "et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum" significat perceptionem a veris quod non falsum: "et dixit Jehudah, Accipiat sibi" significat quod illi indifferens esset: "forte erimus contemptui" significat tametsi id opprobrio: "ecce misi haedum hunc" significat satis esse quod sit pignus: "et tu non invenisti illam" significat si non sit conjugiale.
Arcana Coelestia 4 Passage 4881
#4881 "Et surrexit": quod significet elevationem, constat ex significatione "surgere" quod involvat aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; elevatio quae significatur per "surgere", est in spirituali sensu a statu obscuro in clariorem, prout a statu ignorantiae in statum intelligentiae, sic enim elevatur homo a statu lucis mundi in statum lucis caeli.
Arcana Coelestia 4 Passage 4882
#4882 "Et ivit": quod significet vitam, constat ex significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690. Quod "ire" in sensu interno sit vivere, apparet quidem remotius seu abstractius a cogitationis ideis in quibus est homo, et hoc ex causa quia homo in spatio et in tempore est, et ab illis formaverat cogitationis suae ideas, sicut ideam de ire, progredi, proficisci, peregrinari, moveri; haec quia in spatio existunt et quoque in tempore, et inde spatium et tempus ideis de illis injuncta sunt, ideo homo aegre capere potest quod per illa significentur status vitae; at cum idea de illis sejungitur seu exuitur tunc resultat spirituale quod significatur; nam in mundo spirituali seu in caelo non aliquid spatii et temporis intrat ideas, sed loco (c)illorum quae sunt status vitae, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3356, 3404 3827, 4814; apparet quidem spiritibus et angelis quod etiam progrediantur et moveantur a loco in locum, et quidem prorsus sicut apparet hominibus, sed usque sunt mutationes status vitae quae apparentiam illam producunt; sicut 1 apparet illis aeque ac hominibus quod vivant a se, cum tamen non vivunt a se sed a Divino Domini a Quo omne vitae; hae apparentiae cum apud angelos, vocantur 2 reales, quia apparent sicut realiter sint; quandoque cum spiritibus de his apparentiis locutus sum, et qui non in bono sunt, proinde nec in vero, non volunt audire quod apparentia sit quod vivant a se, volunt enim 2ut vivant (c)a se, sed praeter quod illis per vivam experientiam ostensum sit quod non a se vivant, et 3quod progressiones a loco in locum sint mutationes et progressiones status vitae, 4etiam dictum est quod satis illis esse possit quod non aliter sciant quam quod vita illis sit ex se, et quod non plus habere possent si foret illa in illis ex se; at quod usque praestet scire quomodo se res habet, quia tunc in vero sunt, et si in vero etiam in luce caeli sunt, nam lux caeli est ipsum verum quod a Divino 5Domini; ita quoque nec 6vindicarent sibi bonum; malum etiam sic nec adhaereret illis; angeli in illo vero sunt non solum scientia sed etiam perceptione. (s)7Quod tempora et spatia in mundo spirituali sint status vitae, et 3 quod omne vitae sit a Domino, constare potest ab hac experientia: unusquisque spiritus et angelus ad dextram 8 videt bonos, et ad sinistram malos, et hoc ad 9quamcumvis plagam se vertit; si versus orientem spectat, apparent ei ita boni et mali, similiter si ad occidentem, et quoque si ad meridiem vel ad septentrionem; ita apud 10unumquemque spiritum 11seu angelum; ut si bini essent, (c)et unus eorum spectaret versus orientem et alter versus occidentem, usque 12utrisque apparent boni a dextris et mali a sinistris; similiter apparet illis qui (t)sunt remoti ab illis qui videntur, etiamsi forent a tergo 13horum; inde manifeste concludi potest quod omne vitae sit a Domino, seu quod Dominus sit in cujusvis vita, nam Dominus ibi ut sol apparet, et ab Ipsius dextris sunt boni seu oves, et ab Ipsius sinistris sunt mali seu hirci; inde simile est apud unumquemvis, ex causa ut dictum, quia Dominus est omne vitae; hoc non potest aliter quam ut paradoxon apparere homini, quia homo quamdiu in mundo est, ideas ex mundanis habet, consequenter ex 14spatio et tempore; at in mundo spirituali, ut dictum supra, non sunt ideae ex spatio et 15 tempore, sed ex statu affectionum et inde cogitationum; ex eo etiam est quod spatia et tempora in Verbo significent status.(s) @1 i etiam$ @2 quod$ @3 i quodque, possibly intended quoquo$ @4 sed illis$ @5 seu Domino$ @6 vindicant$ @7 At head of separate sheet is a deleted heading, as follows:Quod omne vitae Domino ostensum per quod situs omnium similis sit, utcunque vertit se spiritus$ @8 i suam$ @9 quamcunque$ @10 unumquemvis$ @11 et$ @12 utrique$ @13 illorum$ @14 spatiis$ @15 i ex$
Arcana Coelestia 4 Passage 4883
#4883 "Et removit peplum suum a super se": quod significet quod obscurum nempe dissipatum sit, constat (c)ex significatione "obtegere se peplo" quod sit verum obscurare, de qua supra n. 4859, inde "removere peplum" est illud dissipare.
Arcana Coelestia 4 Passage 4884
#4884 "Et induit vestes viduitatis suae": quod significet intelligentiam, constat ex significatione "viduae" quod sit qui in vero absque bono est, sed usque desiderat per bonum duci, de qua supra n. 4844; et ex significatione "vestium" quod sint vera, de qua n. 297, 2576, 4545, 4763; quod haec simul sumpta significent intelligentiam, est quia non aliud quam vera faciunt intelligentiam, qui enim in veris sunt ex bono, illi in intelligentia sunt; mens enim intellectualis per vera ex bono in luce caeli est, et lux caeli est intelligentia quia est Divinum Verum ex Divino Bono; porro, quod "induere vestes viduitatis" hic significet intelligentiam, est ex eo quod "vidua" in genuino sensu sit qui in vero est, et desiderat per bonum duci in verum intelligentiae, 2 ut quoque supra n. 4844 ostensum est, ita in intelligentiam. Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, paucis explicandum est: verum apud hominem non est verum intelligentiae priusquam ducitur per bonum, et cum dicitur per bonum tunc primum fit verum intelligentiae; verum enim non vitam habet a se, sed a bono, et tunc verum vitam habet a bono quando homo vivit secundum verum; tunc enim infundit se in velle hominis, et a velle in ejus agere, ita in totum hominem; verum 1 quod homo solum scit aut capit, hoc manet extra ejus voluntatem, ita extra ejus vitam, nam velle hominis est vita ejus; cum autem homo vult illud, tunc est verum in limine vitae ejus, at cum ex velle agit illud, tunc est verum in toto homine; cumque frequenter agit illud, tunc non solum ex habitu recurrit, sed etiam ex affectione, et sic ex libero: expendat qui lubet, num aliquid imbuere possit hominem nisi quod is ex velle agit; quod solum cogitat et non agit, et magis quod cogitat et non vult agere, hoc non aliter est quam extra hominem, et quoque dissipatur sicut palea a minimo vento, etiam ita dissipatur in altera vita; inde 2scire potest quid fides absque operibus. Ex his nunc patet quid verum intelligentiae, quod nempe sit verum quod a bono; verum praedicatur de intellectu et bonum de voluntate, seu quod idem, verum est doctrinae et bonum est vitae. @1 i enim$ @2 sciri$
Arcana Coelestia 4 Passage 4885
#4885 "Et misit Jehudah haedum caprarum": quod significet pignus conjugiale, constat a significatione "haedi caprarum" quod sit pignus amoris conjugialis seu pignus conjunctionis, de qua supra n.4871.
Arcana Coelestia 4 Passage 4886
#4886 "In manu socii sui Adullamitae": quod significet per falsum, constat ex repraesentatione "Hirae Adullamitae" qui socius Jehudae quod sit falsum, de qua n. 4817, 4854.
Arcana Coelestia 4 Passage 4887
#4887 "Ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris": quid significet loco pignorum externorum, constat ex significatione "sigilli, panniculi et baculi", quae erant "arrhabo", quod sint pignora conjunctionis externi seu naturalis hominis, ita pignora externa, de qua n.4874.
Arcana Coelestia 4 Passage 4888
#4888 "Et non invenit illam": quod significet quia non erat conjugiale a parte illius, nempe Jehudae, [patet]; intrabat enim ad illam non ut ad uxorem sed ut ad meretricem, quapropter Tamar nec volebat haedum caprarum, per quem significabatur pignus conjugiale, n. 4885; (m)et ne quidem erat genuinum conjugiale a parte Tamaris, erat enim sicut nurus cum socero sub praetextu leviratus(n); 1haec significantur per quod "non invenit illam". @1 hoc significatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4889
#4889 "Et interrogavit viros loci illius": quod significet quod consulerentur vera, constat a significatione "interrogare" quod sit consulere; et a significatione "virorum" quod sint vera, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309 pr; "viri loci" sunt vera quoad illius rei statum, nam "locus" est status, n. 2625, 2837, 3356, 3387.
Arcana Coelestia 4 Passage 4890
#4890 "Ubi scortum illud?": quod significet num falsum, constat ex significatione "scorti" seu meretricis quod sit falsum, de qua n. 4865.
Arcana Coelestia 4 Passage 4891
#4891 "In fontibus super via": quod significet quod apparuit sicut verum, constat ex significatione "fontium" quod sint vera Ecclesiae, de qua n. 2702, 3096, 3424, 4861; "super via" dicitur quia via praedicatur de vero, ac in opposito sensu de falso, n. 627, 2333, 3123, 3142; et quia quaeritur "ubi scortum illud in fontibus super via", significatur num falsum quod apparuit sicut verum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4892
#4892 "Et dixerunt": quod significet perceptionem a veris, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509; quod sit perceptio a veris, est quia dixerunt viri loci; quod "vir loci" sint vera, videatur mox supra n. 4889.
Arcana Coelestia 4 Passage 4893
#4893 "Non fuit ibi scortum": quod significet quod non falsum, constat a significatione "scorti" seu meretricis quod sit falsum, ut supra n. 4890. Quid haec quae hactenus quoad significationes vocum explicata sunt, in serie involvunt, patere aliqualiter potest ab illis quae supra n. 4865, 4868, 4874 dicta sunt; et praeterea sunt talia quae non capi possunt nisi sciatur 1 qualis conjunctio est inter verum internum et externum Ecclesiae Judaicae, tam a parte veri interni quod repraesentatur per "Tamarem", quam a parte externi quod repraesentatur per "Jehudam"; haec quia inter ignota sunt, si ulterius explicarentur, caderent in umbram, ita in nullam intellectus ideam; intellectus enim, qui est vicus interni hominis, habet suam lucem et suam umbram, in umbram ejus cadunt quae non coincidunt cum illis, de quibus prius aliquam notionem habuit; 2 sed usque singula haec in serie, cum innumerabilibus quae ne quidem comprehendi possunt ab homine, in lucem intellectus angelorum clare intrant; inde qualis et quanta est intelligentia angelica respective, patet. @1 quale conjugiale, seu$ @2 i tale est conjugiale inter internum et externum Ecclesiae Judaicae. This and the previous omission suggest that the union of internum et externum is not to be regarded as conjugiale.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4894
#4894 "Et reversus ad Jehudam" : quod significet reflexionem, constare potest ex eo quod per "Adullamitam socium Jehudae" significetur falsum, n. 4817, 4854, 4886, et cum de falso dicitur "reverti" et referre, ut hic socius Jehudae", quid acciderat, non aliud significatur quam revocatio in mentem, et reflexio quomodo se habet.
Arcana Coelestia 4 Passage 4895
#4895 "Et dixit, Non inveni illam": quod significet quod a falso detegi hoc nequeat, constat ex significatione "non inveni" quod sit non detexisse, et quia hoc dicit Adullamita per quem significatur falsum, ut supra n. 4894, inde sequitur quod per "dixit, Non inveni illam" significatur quod falsum non potuerit (t)detegere id, seu quod a falso detegi hoc nequeat.
Arcana Coelestia 4 Passage 4896
#4896 "Et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum": quod significet perceptionem a veris quod non falsum, constat ex illis mox supra n. 4892, 4893, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4897
#4897 "Et dixit Jehudah, Accipiat sibi": quod significet quod illi indifferens esset, constare potest ex affectione in his verbis quod sit indignatio et inde indifferentia.
Arcana Coelestia 4 Passage 4898
#4898 "Forte erimus contemptui": quod significet tametsi id opprobrio, constat ex significatione "esse contemptui" quod sit opprobrio.
Arcana Coelestia 4 Passage 4899
#4899 "Ecce misi haedum hunc": quod significet satis esse quod sit pignus, constat ex significatione "haedi caprarum" quod sit pignus amoris conjugialis seu conjunctionis, de qua n. 4871, hic modo pignus, quia non acceptatus est haedus, ex causa, de qua prius, quod non esset conjugiale; et quia ex illa causa, idcirco per "tu non invenisti illam" significatur si non sit conjugiale, hoc etiam profluit ex indifferentia, de qua n. 4897. Haec ulterius explicare supersedetur ex causa de qua supra n. 4893, quod nempe caderent in umbram intellectus, et quae in umbram illam, etiam in non fidem cadunt; sicut quod conjugiale erit ut sit Ecclesia, nempe conjugiale inter verum et bonum, et quoque quod internum erit in externo, et quod absque illis duobus nihil Ecclesiae sit; de his qualia fuerunt in Ecclesia Judaica, in sensu interno hic agitur, quod nempe respective ad gentem illam non aliquod internum fuerit in externo, sed respective ad ipsa statuta et leges abstracte a gente, quod fuerit. Quis hodie aliter credit 2 quam quod apud gentem Judaicam Ecclesia fuerit, immo quod gens illa prae reliquis electa et amata fuerit, et hoc imprimis ex causa quia tot et tanta miracula apud illam facta fuerunt, 1et quia tot ad illam prophetae missi, et quoque 2quia apud illam Verbum 3fuit; cum tamen gens illa in se nihil Ecclesiae habuit, in nulla enim charitate fuit, quid genuina charitas, prorsus non scivit, in nulla etiam fide in Dominum fuit, venturum Illum novit, sed ut eveheret illos supra omnes in universo 4, at quia hoc non factum, Ipsum prorsus rejecit; de regno Ipsius caelesti nihil scire voluit; haec quae sunt interna Ecclesiae, gens illa ne quidem doctrina agnovit, minus vita; ex his solum concludi potest quod nihil Ecclesiae in illa gente fuerit; aliud est quod Ecclesia sit apud gentem, et aliud quod Ecclesia sit 3 in gente; ut pro exemplo, Ecclesia Christiana est apud illos qui Verbum habent, et ex doctrina praedicant Dominum, sed usque nihil Ecclesiae est in illis nisi in conjugio boni et veri sunt, hoc est, nisi in charitate erga proximum et inde in fide, ita nisi interna Ecclesiae sint in externis; qui solum in externis separatis ab internis sunt, in illis non est Ecclesia; qui quoque in fide separata a charitate, in illis nec est Ecclesia; qui agnoscunt Dominum ex doctrina et non vita, in illis nec est Ecclesia; inde patet quod aliud sit quod Ecclesia sit apud gentem 4 et aliud quod sit in gente; in sensu interno in hoc capite agitur de Ecclesia apud gentem Judaicam, et in gente illa; qualis Ecclesia apud illam gentem fuerit, describitur per conjunctionem Tamaris cum Jehudah sub praetextu leviratus, et qualis Ecclesia in illa gente "fuerit" per conjunctionem Jehudae cum Tamare ut cum meretrice; sed specialius illa exponere supersedetur ob causam de qua supra, caderent enim, ut dictum, in umbram intellectus; quod umbra intellectus in his sit, constare potest ex eo quod hodie vix aliquis sciat quid internum Ecclesiae; quod sit charitas erga proximum in velle, et a velle in agere; et inde fides in 5 percipere, quis hoc novit? cum hoc nescitur, et magis cum negatur, ut fit ab illis qui fidem absque charitatis operibus salvificam faciunt, in quam non umbram caderent illa quae de conjunctione interni cum externo Ecclesiae apud gentem Judaicam, et in gente illa hic in sensu interno 6dicuntur; qui non sciunt quod id internum ac ita essentiale Ecclesiae sit, remotissimi stant a primo gradu ad intelligendum talia, 7proinde ab innumerabilibus et ineffabilibus quae sunt in caelo, ubi illa quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, sunt omne vitae, proinde omne sapientiae (c)et intelligentiae. @1 quodque$ @2 quod$ @3 fuerit$ @4 A had but d credidit$ @5 i ejus$ @6 describantur$ @7 ita$
Arcana Coelestia 4 Passage 4900
#4900 Vers. 24-26. Et fuit circiter a tribus mensibus, et indicatum Jehudae, dicendo, Scortata Tamar nurus tua et etiam ecce gravida; et dixit Jehudah, Educite illam, et comburatur. Illa educta, et illa misit ad socerum suum, dicendo, Viro, cui haec, ego gravida; et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec. Et agnovit Jehudah, et dixit, Justa prae me, quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo; et non addidit amplius cognoscere illam. "Fuit circiter a tribus mensibus" significat statum novum: "et indicatum Jehudae" significat communicationem: "dicendo, Scortata Tamar nurus tua" significat perceptionem tunc quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat: "et etiam ecce gravida ad scortationes" significat et quod inde aliquid produci queat: "et dixit Jehudah" significat sententiam a religioso in quo gens Judaica: "Educite illam et comburatur" significat quod exstirpandum: "illa educta" significat prope effectum: "et illa misit ad socerum suum" significat insinuationem: "dicendo, Viro, cui haec, ego gravida" significat quod religioso illorum tale inesset: "et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec" significat quod id cognosceretur ex pignoribus: "et agnovit Jehudah" significat quia suum quod affirmaret: "et dixit, Justa prae me" significat quod conjunctio externi cum interno nulla, sed interni cum externo: "quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo" significat quia externum tale: "et non addidit amplius cognoscere illam" significat quod nulla conjunctio magis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4901
#4901 "Fuit circiter a tribus mensibus": quod significet statum novum, constat a significatione "trium" quod sint completum, et inde ultimum et simul primum, seu finis et simul principium, de qua n. 1825, 2788, 4495; et a significatione "mensis" quod sit status, de qua n. 3814; omnia enim tempora in sensu interno significant status, sicut hora, dies, septimana, mensis, annus, saeculum 1, (m)et quoque tempora temporum, sicut meridies, vespera, nox, mane, quae sunt tempora diei, et sicut aestas, autumnus, hiems, 2ver, quae sunt tempora anni, et quoque tempora aetatis, ut infantia et pueritia, adolescentia, adulta aetas, senectus, 2 haec omnia et plura significant status(n); quid status, videatur n. 4850. Quod "tempora" significent status, est quia 2 tempora non dantur in altera vita; apparet quidem progressio vitae spirituum et angelorum sicut in tempore, sed nulla est cogitatio ex illis, sicut est hominibus in mundo, sed cogitatio est ex statibus vitae, et hoc absque notione temporum; causa etiam est quia vitae eorum progressiones non distinctae sunt in aetates, ibi enim non senescunt, et quia ibi non sunt dies et anni, quia Sol ibi qui est Dominus, semper oritur et nusquam occidit, inde est quod nulla notio temporis ingrediatur cogitationes eorum, sed notio status et ejus progressionum; ex illis quae sunt et existunt coram sensibus, capiuntur notiones. Haec 3 non possunt non apparere sicut paradoxon, sed ex causa quia homo in singulis ideis suae cogitationis aliquid ex tempore et spatio adjunctum habet, inde ejus memoria (c)et reminiscentia, et quoque inde ejus cogitatio inferior, cujus ideae vocantur materiales; sed illa memoria ex qua tales ideae, in altera vita quiescit; sunt ibi in memoria interiore ac in ejus cogitationis ideis; cogitatio ex hac memoria non "sibi adjuncta" habet tempora (c)et spatia, sed loco illorum status et eorum progressiones; inde quoque est quod correspondeant et, quia correspondent, 3 quod tempora in Verbo significent status; quod homini memoria exterior sit quae propria ei in corpore, et quod etiam memoria interior quae 4 propria ejus spiritui, videatur n. 2469-2494. Quod "circiter a tribus mensibus" significet statum novum, est quia per "menses" in quos etiam tempora in mundo distincta sunt, significatur status, et quia per "tres" significatur ultimum et simul primum, seu finis et simul principium, ut supra dictum; in mundo spirituali quia est continua progressio statuum ab uno in alterum, consequenter in cujusvis status ultimo seu fine est primum seu principium4, inde continuum, idcirco per "circiter a tribus mensibus" significatur status novus; similiter etiam se habet in Ecclesia, quae est mundus spiritualis seu regnum Domini in tellure; Ecclesiae ultimum apud unam gentem est semper Ecclesiae primum apud aliam; quia ultimum sic continuatur in primum, ideo aliquoties de Domino dicitur quod sit Ultimus et Primus, ut Esai. xli 4; xliv 6; Apoc. xxi 6; xxii 13, et per illud (t)in sensu respectivo significatur perpetuum et in sensu supremo aeternum. @1 i ut pluries ostensum$ @2 i et$ @3 etiam$ @4 i sequentis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4902
#4902 "Et indicatum Jehudae": quod significet communicationem, constat ex significatione "indicari" quod sit communicatio, de qua supra n. 4856.
Arcana Coelestia 4 Passage 4903
#4903 "Dicendo, Scortata Tamar nurus tua": quod significet perceptionem tunc quod falsum 1sit quod aliquod conjugiale intercedat, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua supra n. 4892; ex significatione "scortari" quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, 4865; (c)ex repraesentatione "Tamaris" quod sit internum Ecclesiae repraesentativae, de qua etiam supra n. 4864; et ex significatione "nurus" quod sit Ecclesiae verum, de qua n. 4843, 4869; inde per illa verba, "dicendo, Scortata Tamar nurus tua," significatur perceptio tunc quod falsum sit quod conjugiale intercedat; quomodo haec se habent in serie, 2videatur supra n. 4864-4866, quod nempe gens Judaica ex religioso suo non aliter perceperit internum Ecclesiae quam sicut scortum, et ejus praedicationem et vitam secundum illam quam sicut scortationem; qui enim in solo externo absque interno sunt, non aliter considerant Ecclesiae internum, vocant enim id falsum quod est verum, et id verum quod est falsum; causa est quia nemo videre potest a solo externo num falsum aut verum sit, sed ab interno; erit visus internus qui judicabit de illis quae sunt visus externi, et visus internus ut judicet de illis quae sunt visus 3interni, omnino erit in luce caeli, et in luce caeli non est nisi sit in fide in Dominum, et ex illa fide legat Verbum. Quod gens Judaica 2 in externo absque interno fuerit et ideo crediderit verum esse falsum, (c)ac vicissim, patet manifeste a doctrinali eorum quod liceret inimicum 4odisse, et quoque a vita quod oderint omnes qui non ex religioso eorum fuerunt; immo quod crediderint beneplacuisse et servivisse Jehovae cum immaniter et crudeliter tractarent gentes, nempe corpora eorum, cum trucidati, exponerent feris et avibus devoranda, "vivos secarent serris, scinderent ferri tribulis et securibus, transmitterent per fornacem lateritiam", 2 Sam. xii 31; immo etiam secundum doctrinalia eorum fuit, paene similiter tractare socium, qui ob aliquam causam declaratus fuit hostis; inde satis constare potest quod nihil interni fuerit in religioso eorum; 5 si quis tunc dixisset illis quod talia contra internum Ecclesiae essent, respondissent quod hoc falsum 6: quod solum in externis fuerint, et prorsus nesciverint quid internum, et vitam egerint contra internum, patet etiam ab illis quae Dominus docet apud Matthaeum (x)v 21-48. @1 fit I$ @2 videantur$ @3 externi$ @4 odi$ @5 i et$ @6 i esset$
Arcana Coelestia 4 Passage 4904
#4904 "Et etiam ecce gravida ad scortationes": quod significet et quod inde aliquid produci queat, constat ex significatione "in utero gestare seu gravida esse" quod sit aliquid producere; per "semen" enim significatur verum fidei, perque "conceptionem" ejus receptio, inde per gestare utero seu "gravida esse" significatur producere; et ex significatione "scortationis" quod sit falsum, nempe ex religioso eorum, ut supra n. 4903; inde patet quod per "dicendo, Scortata Tamar nurus tua, etiam ecce gravida ad scortationes" significetur perceptio quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat, et quod inde aliquid produci queat; produci cum praedicatur de Ecclesia, est bonum quod producitur per verum, et tunc producitur cum verum per intellectum transit in voluntatem et a voluntate in actum; "semen" enim est, ut supra dictum, verum fidei et "conceptio" est receptio, et tunc fit receptio cum verum quod est intellectus, transit in bonum quod est voluntatis, seu cum verum quod est fidei, transit in bonum quod est charitatis; cumque in voluntate est, in suo utero est, et tunc primum producitur; cumque homo actu in bono est, hoc est, cum ex voluntate, ita ex jucundo et libero producit bonum, tunc ex utero exit seu nascitur; quod etiam intelligitur per renasci seu regenerari; inde patet quid in sensu spirituali per "gravida esse" significatur; hic autem centrarium, quod nempe nihil boni produci posset; gens enim illa, de qua hic agitur, non fuit in aliquo vero quia 2 non in aliquo interno Ecclesiae, sed in falso. Quod renasci seu regenerari, hoc est, internus homo fieri, genti illi prorsus ignotum fuerit, proinde id visum ei sicut scortum, constare potest ex Nicodemo, qui fuit princeps Judaeorum, Joh. iii 1- 13, dixit enim, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi et generari? vers. 4. (s)Notum est quod Dominus aperuerit interna regni Sui et Ecclesiae, sed usque interna illa antiquis nota fuerunt, sicut quod 1renasceretur homo ut intrare posset in vitam, quod tunc exueret veterem hominem, hoc est, amores sui et mundi cum eorum concupiscentiis, ac indueret novum, hoc est, amorem erga proximum et in Deum, tum quod in regenerato caelum esset, et plura quae interna sunt haec noverunt illi qui ab Ecclesia Antiqua fuerunt sed ducebantur per externa quae fuerunt repraesentativa, 2ad illa; at quia talia prorsus deperdita fuerunt apud gentem Judaicam, ideo Dominus docuit illa, sed ipsa repraesentativa adolevit, quia maxima (c)illorum pars spectabat Ipsum; 3 imago enim evanescet cum ipsa effigies apparet; instauravit itaque novam Ecclesiam, quae non sicut prior, duceretur per repraesentativa id interna, sed quae absque repraesentativis illa sciret; et loco illorum solum aliqua externa mandavit, nempe baptismum et Sanctam Cenam, baptismum ut per illum recordarentur regenerationis, et Sanctam Cenam ut per illam recordarentur Domini, ac ipsius amoris erga universum genus humanum (c)et reciproci hominis in Ipsum: 3haec dicta sunt ut sciatur quod interna Ecclesiae quae Dominus docuit, antiquis nota fuerint, sed quod apud gentem Judaicam prorsus deperdita, usque adeo ut non aliter spectarentur quam sicut falsa.(s) @1 renasciturus$ @2 in cognitionem illorum$ @3 A has Pro memoria written vertically across the last sentence on this sheet, which is a very narrow one. The words may have been written earlier and ignored.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4905
#4905 "Et dixit Jehudah" quod significet sententiam a religioso in quo gens Judaica, constat ex repraesentatione "Jehudae" quod sit religiosum gentis Judaicae, de qua n. 4864; quod sit sententia (c)ab illo, patet a nunc sequentibus.
Arcana Coelestia 4 Passage 4906
#4906 "Educite illam et comburatur": quod significet quod exstirpandum, nempe internum Ecclesiae quod per "Tamarem" repraesentatur, constat ex significatione "educere illam et comburere" quod sit exstirpare, "educere" praedicatur de vero, et "comburere" de bono, quae exstirpanda: quod "comburere" praedicetur de exstirpatione boni, constat pluribus locis in Verbo; 1hoc inde est quia "ignis ac flamma" in spirituali sensu est bonum 2, et inde calor est affectio boni; (c)ac in opposito sensu ignis et flamma est malum, et inde calor est 3affectio mali, n. 1297, 1861, 2446; etiam (t)bonum actualiter est ignis spiritualis ex quo calor spiritualis qui vivificat, et malum est ignis et inde calor qui consumit; quod bonum amoris sit ignis spiritualis, et quod affectio illius boni sit calor spiritualis, constare potest manifeste ei qui attendit et reflectit; si enim reflectit unde ignis et calor vitalis homini, comperiet quod ex amore, ut primum enim 4cessat amor, etiam frigescit homo, et quo magis in amore est, eo magis calescit; nisi ex illa origine foret vitale hominis, nequaquam potuisset vitam habere; sed ignis ille seu calor spiritualis qui facit vitam, fit ignis 5 comburens et consumens apud malos, vertitur enim apud illos in talem; apud animalia rationis expertia, etiam calor spiritualis influit et facit vitam, sed vitam secundum receptionem in formis eorum organicis, inde illis scientiae et affectiones connatae, 6ut apibus et reliquis. @1 causa$ @2 i n. 934$ @3 A d affectio i cupiditas. All refs. given have cupiditas$ @4 cesset$ @5 i et calor$ @6 sicut$
Arcana Coelestia 4 Passage 4907
#4907 "Illa educta": quod significet prope effectum, nempe quod exstirparetur, constare potest ex significatione "educi et comburi" quod sit exstirpari, de qua mox supra n. 4906, hic ideo "educta ad comburendum" est prope effectum ut exstirparetur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4908
#4908 "Et illa misit ad socerum suum": quod significet insinuationem, quod nempe ab illo gravida, constat (c)ex serie, ex qua hic sensus resultat.
Arcana Coelestia 4 Passage 4909
#4909 "Dicendo, Viro, cui haec, ego gravida": quod significet quod religioso illorum tale inesset, constat a repraesentatione "Jehudae" qui hic "vir" quod sit religiosum gentis Judaicae, de qua n. 4864, 4905; et ex significatione in utero gestare seu "gravida esse" quod sit produci, de qua n. 4904, hic autem inesse, nam quod productum est, id inest nempe id quod conceptum; productum hoc est primus effectus, qui quia est efficiens, vocantur causa, ex qua ulterior effectus, de quo supra n. 4904. Quid religioso illorum inesset, constare potest ab illis quae supra n. 4899 dicta sunt et quoque (c)ex illis quae sequuntur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4910
#4910 "Et dixit, Agnosce quaeso cui sigillum et panniculus et baculus, haec": quod significet quod id cognosceretur ex pignoribus, constat ex significatione "sigilli, panniculi et baculi" quod sint pignora conjunctionis externi seu naturalis hominis, de qua n. 4874, 4887.
Arcana Coelestia 4 Passage 4911
#4911 "Et agnovit Jehudah": quod significet quia suum quod affirmaret, constat a significatione "agnoscere" quod sit affirmare, et hoc quia ex pignoribus agnovit quod suum esset. Describitur hic genius illius gentis, qui talis est quod tametsi internum Ecclesiae sicut falsum rejicit, usque tamen cum insinuatur ei quod illius sit, acceptet et affirmet; qui in sorde amorum sunt, hoc est, in avaritia et simul in amore sui, ut haec gens est, non possunt elevare mentis intuitionem et videre verum aliunde quam ex se, quapropter cum illis tribuitur, tunc affirmant; sicut pro exemplo: si illis dicitur quod Verbum in se Divinum sit et contineat arcana caeli, et quoque talia arcana quae solum ab angelis comprehendi possunt, hoc verum affirmant quoniam Verbum faciunt suum quia fuit ad illos, apud illos, et in littera de illis, sed ipsa arcana seu vera spiritualia si illis 2 detegantur, rejiciunt. Si illis dicitur quod ritualia Ecclesiae eorum omnia sancta fuerint in se, hoc verum affirmant quia ritualia illa sua faciunt; sed si dicitur quod sancta illa fuerint in ritualibus separata ab illis, hoc negant. Si illis dicitur quod Ecclesia Judaica fuerit caelestis et Ecclesia Israelitica spiritualis et si illis explicatur quid caeleste et quid spirituale, id quoque affirmarent; sed si diceretur quod Ecclesiae illae dicantur caelestes et spirituales ex eo quod singula ibi repraesentaverint caelestia et spiritualia, et quod repraesentativa spectent rem non personam, id negant. Si illis dicitur quod in baculo Mosis fuerit potentia a Jehovah, ita potentia Divina, id affirmant et vocant verum; at si illis dicitur quod potentia illa non fuerit in baculo, 3 sed solum in mandato Divino, hoc negant et vocant falsum. Si illis dicitur quod serpens aeneus a Mose erectus sanaverit illos qui mordebantur a serpentibus et sic quod miraculosus fuisset, id affirmant; sed si dicitur quod non fuerit sanans et miraculosus in se, sed ex Domino 1Qui repraesentabatur, id negant et vocant falsum; conferantur quae de serpente 2relata et dicta sunt, Num. xxi 7-9; 2 Reg. xviii 4;Joh. iii 14, 15; similiter in reliquis. Talia sunt quae significantur per quod "agnovit Jehudah", et quae a parte gentis per illum significatae conjungebantur cum interno Ecclesiae quod per "Tamarem" repraesentatur; et quia talia fuerunt, non intravit Jehudah ad illam ut levir ad uxorem, sed ut scortator ad meretricem.3 @1 quem repraesentavit but quem is altered to qui$ @2 illo$ @3 A has many alterations in this last sentence, including a deletion of nequidem. Possibly non should have taken its place, but in A"s final version, the former part gives Tamar"s idea, the latter Judah"s.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4912
#4912 "Et dixit, Justa prae me": quod significet quod conjunctio externi cum interno nulla, sed interni cum externo, constat ex illis quae de Ecclesia apud gentem Judaicam et in illa gente supra n. 4899 dicta sunt, quod nempe apud illam gentem fuerit Ecclesia, hoc est, internum conjunctum cum externo, sed in illa gente Ecclesia nulla, hoc est, externum non conjunctum cum interno; ut enim Ecclesia sit in gente, erit reciprocum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4913
#4913 "Quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo": quod significet quia externum tale, constare potest ex illis quae prius explicata sunt, quod nempe Tamar non potuerit dari Shelae filio Jehudae, quia sic conjunctio fieret sicut uxoris cum marito secundum legem de leviratu, et tamen religiosum gentis Judaicae quod repraesentaretur, non fuit tale, sed fuit qualis est conjunctio soceri cum nuru, ut cum meretrice.
Arcana Coelestia 4 Passage 4914
#4914 "Et non addidit amplius cognoscere illam": quod significet quod nulla conjunctio magis, constat ex significatione "cognoscere" quod sit conjungi; et ex significatione "non addidit amplius" quod sit quod non magis, proinde quod non cum interno Ecclesiae magis ulla conjunctio; per "Tamarem" enim internum Ecclesiae repraesentatur; eapropter etiam nec Jehudae plures filii fuerunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4915
#4915 Vers. 27-30. Et factum in tempore parere illam, et ecce gemini in utero illius. Et factum in parere illam, et dedit manum, et accepit obstetrix, et ligavit super manu ejus dibaphum, dicendo, Hic exivit prius. Et factum, sicut reducit manum suam, et ecce exivit frater ejus, et dixit, Quid rupisti super te rupturam? et vocavit nomen ejus Perez. Et postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, et vocavit nomen ejus Zerah. "Factum in tempore" significat statum sequentem: "parere illam" significat agnitionem a parte veri interni: "et ecce gemini in utero illius" significat quod utrumque Ecclesiae: "et factum in parere illam" significat productionem: "et dedit manum" significat potentiam: "et accepit obstetrix" significat naturale: "et ligavit super manu ejus dibaphum" significat quod signaret illam; "dibaphum" est bonum: "dicendo, Hic exivit prius" significat quod ei prioritas: "et factum, sicut reducit manum" significat quod potentiam suam occultaret: "et ecce exivit frater ejus" significat boni verum: "et dixit, Quid rupisti super te rupturam?" significat separationem ejus a bono apparenter: "et vocavit nomen ejus Perez" significat quale: "et postea exivit frater ejus" significat bonum actualiter prius: "cujus super manu dibaphum" significat agnitionem quod bonum: "et vocavit nomen ejus Zerah" significat quale.
Arcana Coelestia 4 Passage 4916
#4916 "Factum in tempore": quod significet statum sequentem, constat ex significatione "temporis" quod sit status, de qua n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3827, 4882, 4901; quod "factum in tempore" sit status sequens; patet quia quid factum nunc sequitur, 1videatur etiam n. 4814. @1 similiter ac$
Arcana Coelestia 4 Passage 4917
#4917 "Parere illam": quod significet agnitionem a parte veri interni, constat ex significatione "parere" quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et ex repraesentatione "Tamaris" quae hic est "illa", quod sit internum Ecclesiae repraesentativae 1, proinde verum internum. @1 i de qua aliquoties prius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4918
#4918 "Et ecce gemini in utero illius": quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione "geminorum" quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione "uteri" quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; "uterus" in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet 1illi amori in Maximo Homine; et 2quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per "uterum" etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod "aperire uterum" sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, (o)ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et "ex utero exire" quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia: [2] 3 quia per "exire ex utero" significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur "Formator ab utero, Eductor ab utero," (c)et illi qui regenerati sunt et 4 facti Ecclesia, dicuntur "portati ab utero"; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, (o)xliv 2: apud eundem, Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, xliv 5 24: apud eundem, Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, xlix 5: apud Davidem, Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. xxii (x)10 [A.V. 9]: apud Esaiam, Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva 6, xlvi 3: apud Davidem, Abalienati sunt impii ab utero, (o)et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. lvii 4 [A.V. 3]; ubi "abalienari ab utero" est a bono quod est Ecclesiae, et "aberrare a ventre" est a vero: apud Hosheam, Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii 13; "non stare in utero filiorum" pro non in bono veri quod est Ecclesiae: [3] apud eundem, Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, ix 11; pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; "a partu" quod natum, "a ventre quod gestatum, "a conceptione" quod ortum: apud Esaiam, Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, xlviii 8; pro quod a primo Ecclesiae talis: apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. xii 1, 2; "mulier" est Ecclesia, n. 252, 253, 255; "sol quod circumdata" est bonum amoris, n. 30-(x)38, 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696; "luna quae sub pedibus" est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; "stellae" sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod "stellae duodecim", est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913; "in ventre gerens" est verum Ecclesiae conceptum; "parturiens et cruciata ad pariendum" est quod 7 difficulter receptum. @1 ei$ @2 quia$ @3 i et$ @4 seu$ @5 i 2$ @6 A d a ventre i a vulva$ @7 i tam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4919
#4919 "Et factum in parere illam": quod significet productionem, constat ex significatione "parere" quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et quia quod agnoscitur fide et actu, id producitur, ideo per "parere" etiam significatur productio, nempe boni et veri quae sunt Ecclesiae.
Arcana Coelestia 4 Passage 4920
#4920 "Et dedit manum": quod significet potentiam, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387.
Arcana Coelestia 4 Passage 4921
#4921 "Et accepit obstetrix": quod significet naturale, constat a significatione "obstetricis" quod sit naturale, de qua n. (x)4588; quomodo haec se habent, patebit a sequentibus. Quod obstetrix in spirituali mundo aliud significet quam in mundo naturali, constare potest ex eo quod omnia quae sunt partus, consequenter quae sunt obstetricatus, ibi non sint; inde patet quod angeli qui apud hominem, cum is legit haec verba, loco obstetricis aliud quippiam percipiant, et quidem quod spirituale est; proinde quia angeli ideas suas tenent in illis quae sunt partus spiritualis, idcirco per "obstetricem" percipiunt id quod adjuvit et excipit partum illum; quod hoc sit naturale, 1 prius n. (x)4588 ostensum videatur. @1 supra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4922
#4922 "Et ligavit super manu ejus dibaphum": quod significet quod signaret illam, (o)nempe potentiam, et quod "dibaphum" sit bonum, constat ex significatione "ligare super manu" quod sit signare (o)potentiam, "manus" enim est potentia, n. 4920; et ex significatione "dibaphi" quod sit bonum, et quidem bonum spirituale; quod "dibaphum" sit bonum spirituale, est quia coloris est coccinei, et color coccineus in altera "vita" cum apparet, significat bonum spirituale, hoc est, bonum charitatis erga proximum; omnes enim colores in altera vita conspicui significant aliquid boni ac veri, nam existunt a luce caeli, quae in se est sapientia et intelligentia a Divino Domini; illius lucis variegationes seu modificationes sunt inde variegationes ac, ut ita dicatur, modificationes sapientiae et intelligentiae, proinde boni et veri; quod lux quae in caelo, sit ex sapientia (c)et intelligentia Divina Domini, Qui ibi apparet ut sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3340, 3485, 3636, 3643, 3862, 3993, 4180, (x)4214, 4302, 4405, 4408, 4413, 4415, 4523-4533; quod colores sint inde et quod illi sint variegationes et modificationes lucis illius, proinde intelligentiae et sapientiae, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4742. [2] Quod "dibaphum 1 "sit bonum spirituale, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam, Si ergo vastata, quid facies? si indueris te dibapho, et ornaveris te ornatu auri,... frustra pulchram reddes te, abhorrebunt te amatores, iv 30; ibi de Jehudah; "induere te dibapho" pro bono spirituali, "ornare ornatu auri" pro bono caelesti: in Libro 2 Samuelis, (o)Lamentatus David super Shaule et super Jonathane, et inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum;... filiae Israelis super Shaule flete, qui amicivit vos dibapho cum deliciosis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram, i , 18,] 24; ibi "docere arcum", est 2 docere doctrinam amoris et charitatis, "arcus" enim illam significat; "amicire dibapho" pro bono spirituali, ut prius 3, et "imponere ornatum auri super vestem" pro bono caelesti. 4 [3] Quia illa significatio dibaphi fuit, etiam mandatum (o)est ut dibaphum coccineum 5 adhiberetur super aulaeis habitaculi, super velo, super tegumento pro ostio tentorii, super tegumento ad portam atrii, super mensa facierum cum proficiscerentur, super Aharonis vestibus sanctitatis, ut super ephodo, pectorali judicii, super fimbriis pallii ephodi: super aulaeis habitaculi, Pro habitaculo facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. xxvi 1: super velo, Facies velum hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxvi 31: super tegumento pro ostio tentorii, Facies tegumentum pro ostio tentorii, hyacinthino et purpura et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxvi 36: [4] super tegumento ad portam atrii, Pro porta atrii facies tegumentum... ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opere acupictoris, Exod. xxvii 16: (m)super mensa facierum cum proficiscerentur, Cum proficiscuntur castra, expandent super mensam facierum pannum coccinei dibaphi, et operient tegumento pellis melis, Num. iv 8: (n) super ephodo, Facies, ephodum ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, xylino intertexto, opere artificis.... (t)Super baltheo similiter, Exod. xxviii 5, 6, 8 6: super pectorali judicii, Facies pectorale judicii, opere artificis, sicut opus ephodi, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxviii 15: super fimbriis pallii ephodi, Malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi, Exod. xxviii 33. [5] Tentorium conventus cum arca quia repraesentabat caelum, idcirco illi colores mandati sunt, qui 7 significabant in suo ordine caelestia et spiritualia ibi, nempe "hyacinthinum et purpura" caelestia bona et vera, coccineum dibaphum" et xylinum intertextum" spiritualia bona et vera; quisque scire potest qui Verbum sanctum credit, quod unumquodvis aliquid significet 8; et cui credit Verbum sanctum inde quod a Domino 9 per caelum demissum fuerit, scire potest quod caelestia (c)et spiritualia quae regni Ipsius, significata sint. Similiter quod in mundationibus leprae adhiberetur, Lignum cedri, coccinum, et hyssopus, Lez. xiv 4, 6, 52: et quod super combustionem vaccae rufae ex qua aqua separationis; Mitteretur lignum cedri, et hyssopus et dibaphus purpurae Num. xix 6. Profanatio boni et veri etiam per similia describitur apud Johannem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae; et habebat capita septem, et cornu decem: erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis; habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationum, Apoc. xvii 3, 4: et dein, Vae vae urbs magna, quae induta 10 fuisti byssino, et purpureo, et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii 16; ubi de "Babele" per quam significatur profanatio boni, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, ibi profanatio et boni et veri, quae est Babylonica 11; apud Prophetas Veteris Testamenti est "Babel" profanatio boni, et "Chaldaea" profanatio veri. [7] "Coccinum 12 "in opposito sensu significat malum quod oppositum est bono spirituali, ut apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si libra fuerint sicut lana erunt, i 18; quod "coccineum" id malum significet, est quia "sanguis", etiam ex rubedine, significat in genuino sensu bonum spirituale seu charitatem erga proximum, at in opposito 13 violentiam charitati illatam, [n. 374, 1005]. @1 dibaphus$ @2 lamentum Davidis super Schaule, ad docendum filios Jehudae arcum, ubi docere arcum, quod non sit docere arcum, patet ibi manifeste, sed$ @3 etiam hic pro bono spirituali$ @4 i et$ @5 i inter alia colorata$ @6 i xxxix 2, 3$ @7 quia$ @8 aliquod significaret$ @9 Divino Domini$ @10 adulta I$ @11 Babylonia$ @12 Coccineum$ @13 i sensu$
Arcana Coelestia 4 Passage 4923
#4923 "Dicendo, Hic exivit prius": quod significet quod ei prioritas, constat ex significatione "exire prior" seu primogenitus esse quod sit Prioritas et superioritas, de qua n. 3325; agitur hic et in sequentibus ad finem hujus capitis de primogenitura; qui non sensum internum Verbi scit, autumare potest quod solum sit primogenitura de qua agitur, et consequenter de praerogativis quae primogenitura obtineret secundum leges; sed qui aliquid de sensu interno novit, is salis manifeste videre potest quod sublimius quid etiam hic reconditum lateat, tam ex ipso facto quod unus illorum exporrexerit manum et reduxerit illam, et quod tunc alter exivisset, quam ex eo quod inde nominati sint, et quod obstetrix ligaverit super manu prioris dibaphum; et porro ex paene similibus de Esavo et Jacobo quod "colliderint in utero, et cum exiret prius Esavus quod Jacobus teneret calcaneum ejus", Gen. xxv 23, 24, 26; insuper etiam ex duobos filiis Josephi quod Jacobus, cum benediceret illis, dextram manum imposuerit minori, et sinistram majori", Gen. xlviii 17-19. [2] Judaei et quoque aliqui ex Christianis quidem credunt quod in his ut et (o)in reliquis Verbi, sit quoddam reconditum quod mysticum vocant, et hoc ex causa quia sanctitas illis pro Verbo ab infantia est impressa; sed cum quaeritur quodnam illud mysticum sit, hoc non sciunt; si 1 illis dicitur quod mysticum illud (o)in Verbo quia est Divinum, necessario erit tale quod in caelo apud angelos est, et quod aliud mysticum in Verbo dari nequeat, et si aliud, id foret vel fabulosum, vel magicum, vel idololatricum, et porro quod mysticum illud quod in caelo apud angelos non aliud sit quam id quod vocatur spirituale et caeleste, et agit unice de Domino, de regno Ipsius et de Ecclesia, consequenter de bono et vero, et si scirent quid bonum et verum, seu quid amor et fides, quod id mysticum etiam scire possent, sed cum hoc dicitur, vix aliquis credit; immo in tali ignorantia hodie sunt qui ab Ecclesia, ut id quod memoratur de caelesti et spirituali, vix 2 comprehensibile sit; sed sit, usque quia ex Divina Domini Misericordia, concessum est mihi in caelo simul esse sicut spiritus et in terra sicut homo, et inde loqui cum angelis, et hoc nunc continue per plures annos, non possum aliter quam aperire illa quae mystica Verbi vocantur, hoc est, ejus interiora, quae sunt spiritualia et caelestia regni Domini. Quid autem involvunt in sensu interno haec quae de binis filiis Tamaris memorantur, in nunc sequentibus dicetur. @1 sique$ @2 i alicui$
Arcana Coelestia 4 Passage 4924
#4924 "Et factum sicut reducit manum": quod significet quod potentiam suam occultaret, constat (c)ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4920, quam occultare significatur per "reducere".
Arcana Coelestia 4 Passage 4925
#4925 "Et ecce exivit frater ejus": quod significet boni verum, constat ex significatione "fratris" quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod "est" charitatis, vel num velim quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis; [2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam sceletissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit. [3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc (o)nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per "dibaphum" enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per "exire prius" significatur prioritas, n. 4923, per "reducere manum" significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod "exivit frater ejus" significatur verum; per quod "rupisti super te rupturam" significatur separatio veri a bono apparenter; per "post exivit frater ejus" significatur quod bonum actualiter prius, et per "cujus super manu dibaphum" significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale; [4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435. 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen, Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. xiii 2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. xiii 12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod. xxxiv 19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis, Num. xviii 15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. iii 12; [6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur (o)ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri (o)ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per aquem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11; uterus etiam 12, (o)de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum. [7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam "Israel" in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598. @1 confiteantur$ @2 postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et$ @3 primo loco sit non appareat$ @4 dum$ @5 i Et$ @6 In the Heb apertura is a substantive, independent of primogenitum.$ @7 etiam$ @8 Leviratas I$ @9 quapropter cum$ @10 ab illis quae de$ @11 supra n. 4922 ostensa sunt$ @12 enim$ @13 et aperire illum$ @14 Et quia$ @15 quoniam est$
Arcana Coelestia 4 Passage 4926
#4926 "Et dixit, Quid rupisti super te rupturam": quod significet separationem ejus a bono apparenter, constat a significatione "rupturae" quod sit infractio et perversio veri per separationem a bono, de qua sequitur; quod "rumpere rupturam" hic sit avellere e manu dibaphum, patet, ita separare bonum, nam per "dibaphum" significatur bonum, n. 4922; quod id apparenter, sequitur ex eo quia ita apparuit obstetrici, non enim erat is cui dibaphum, sed frater ejus per quem repraesentatur verum; de his videantur quae mox supra (t)ostensa sunt n. 4925, quod nempe bonum actualiter primogenitum sit, sed verum apparenter; (s) illustrari 1 (o)hoc adhuc potest ab usibus et membris in corpore humano: apparet sicut membra et organa prius sint, et quod eorum usus dein 2, sistuntur enim illa prius coram oculo et quoque prius noscuntur quam usus; sed usque est usus prius quam membra et organa, sunt enim haec ex usibus, at 3 ita secundum usus formata, immo ipse usus format illa et adaptat illa sibi; nisi id foret, nusquam conspirarent omnia et singula apud hominem tam unanimiter ad unum; similiter se habet cum bono et vero; apparet sicut verum prius sit, sed est bonum, hoc format vera et adaptat illa sibi; quapropter vera in se spectata non aliud sunt quam bona formata, seu formae boni; vera etiam respective ad bonum se habent sicut viscera et sicut fibrae in corpore ad usus prius, etiam bonum in se spectatum nec est nisi quam usus.(s) [2] Quod "ruptura" significet infractionem in verum et perversionem ejus, per separationem a bono, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Davidem Horrea nostra plena, depromentia de cibo ad cibum; greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, boves nostri onerati sunt, non est ruptura, Ps. cxliv 13, 14; ibi (o)agitur de Antiqua Ecclesia qualis fuit in sua adolescentia; "cibus quo horrea plena" pro cibo spirituali, hoc est, vero et bono; "greges et boves" pro bonis internis et externis; "non est ruptura" pro quod verum non (o)est infractum seu perruptum per separationem a bono: [3] apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et sepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, aedificabo juxta dies aeternitatis, ix 11; ibi de Ecclesia quae in bono; "tentorium Davidis collapsum" est bonum amoris et charitatis a Domino; quod "tentorium" sit bonum illud, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 5 4128, 4391, 4599, (o)et quod David sit Dominus, n. 1888; "sepire rupturas" pro falsa emendare quae intrarunt per separationem veri a bono; "aedificare juxta dies aeternitatis" pro juxta statum Ecclesiae antiquis temporibus; ille status et illud tempus in Verbo vocantur "dies aeternitatis", et "dies saeculi", et quoque "generationis et generationis": [4] apud Esaiam, Aedificat ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis [erigas], et dicatur tibi reparans rupturam, reducens semitas ad habitandum, lviii 12; ibi de Ecclesia ubi charitas et vita (o)est essentiale; "reparare rupturam" etiam pro emendare falsa quae irrepserunt per separationem boni a vero, omne falsum inde est; "reducere semitas ad habitandum" pro vera quae sunt boni, "semitae" enim seu viae sunt vera n. 627, 2333, (o)et "habitare" praedicatur de bono, n. 2268, 2451, 2712, 3613: apud eundem, Rupturas urbs Davidis vidistis quod plurimae sint, et congregastis aquas piscinae inferioris, xxii 9; "rupturae urbis Davidis" pro falsis doctrinae; "aquae piscinae inferioris" pro traditionibus per quas infractiones fecerunt in vera quae in Verbo, Matth. xv 1-6; Marc. vii 1-13 apud Ezechielem, Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae, xiii 5: apud eundem, Quaesivi ex illis virum sepientem sepem, et stantem in ruptura coram Me pro terra, ut non perderem eam, sed non inveni, xxii 30; "stare in ruptura" pro defendere et cavere ne irrumpant falsa: apud Davidem, Jehovah dixit, Perditurum populum, nisi Moses electus Ipsius stetisset in ruptura ante Ipsum, Ps. cvi 23; "stare in ruptura" etiam pro cavere ne falsa irrumpant, "Moses" est Verbum, Praef. ad Gen. xviii et n. 4859 f.: [6] apud Amos, Extrahent... posteritatem vestram hamis piscationis, per rupturas exibitis quisque 6 e regione sua, et dejicietis palatium, iv 2, 3; "per rupturas exire" pro per falsa ex ratiociniis, "palatium" est Verbum, proinde doctrinae verum quod ex bono. Et quia per "rupturas" significatur 7 falsum quod existit per separationem boni a vero, etiam idem in sensu repraesentativo significatur per "firmare et reparare rupturas domus Jehovae", 2 Reg. xii 6,8,9,13 [A.V. 5, 7, 8,12]; xxii 5: in Libro 2 Samuelis, Doluit Davidi, quod rupisset Jehovah rupturam in Uzzah; unde vocavit locum illam Perez Uzzah, vi 8; ubi de Uzzah, qui 8 mortuus quia tetigit arcam; per "arcam" repraesentabatur caelum, in supremo sensu Dominus, proinde Divinum Bonum; per "Uzzam" autem repraesentabatur id quod ministrat, ita verum nam hoc ministrat bono; separatio illa significatur per "rupturam in Uzzah". @1 i quod bonum prius sit quam verum$ @2 ac sic usus sint inde$ @3 et$ @4 i eorum$ @5 AI i 3391, perhaps 3439 was intended.$ @6 quilibet$ @7 significabatur$ @8 quod$
Arcana Coelestia 4 Passage 4927
#4927 "Et vocavit nomen ejus Perez": quod significet quale, nempe separationis veri a bono apparenter, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, ipsum quale est "Perez", nam in lingua originali Perez est ruptura.
Arcana Coelestia 4 Passage 4928
#4928 "Et postea exivit frater ejus": quod significet bonum actualiter prius, constat ex repraesentatione "Zerahi" qui hic frater quod sit bonum; is enim fuit qui aperuit uterum, ita qui primogenitus fuit, et cujus super manu dibaphum; quod id bonum sit, videatur 1 n. 4925: quod per "postea exivit frater ejus" significetur quod bonum actualiter prius, est quia bonum cum regeneratur homo, non appareat, quia se occultat in interiore homine, ac modo influit in verum per affectionem secundum gradus conjunctionis veri secum, cum itaque verum conjunctum est bono, quod fit cum homo regeneratus est, tunc bonum se manifestat, nam homo tunc ex bono agit et spectat vera sicut a bono, plus enim tunc studet vitae quam doctrinae. @1 i supra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4929
#4929 "Cujus super manu dibaphum": quod significet agnitionem quod bonum, constat ex eo quod nunc agnitus fuerit ex "dibapho super manu", ita quod esset bonum quod aperuit uterum seu quod primogenitum erat 1; per quod "obstetrix ligavit super manu dibaphum" significatur 2 quod signaverit quis primogenitus esset, inde agnitio hic significatur. @1 est$ @2 significabatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4930
#4930 "Et vocavit nomen ejus Zerah": quod significet quale, constat a significatione "vocare nomen" quod sit quale, ut supra n. 4927; quale quod significatur per "Zerah", est quale illius rei de qua in sensu interno hactenus actum est, nempe quod bonum (t) actualiter primogenitum sit et verum apparenter; ipsum quale in se innumerabilia continet, quae innumerabilia non videri possunt in luce mundi, sed in luce caeli, ita coram angelis; si homo unius rei quale videret sicut apparet coram angelis, obstupesceret et confiteretur quod nusquam id credidisset, et quod respective is paene nihil sciret. Zerah in lingua originali significat "ortum", et tribuitur soli et primae apparitioni ejus lucis; inde nominatus est Zerah quia bonum similiter se habet apud hominem qui regeneratur; id enim primum oritur et dat lucem, ex qua luce illustrantur illa quae 1 in naturali homine, ut videri, et agnosci, et denique 2 credi possint; nisi lux foret ex bono intus in homine, nusquam 3 ad agnitionem et fidem videre posset vera, sed modo vel sicut talia quae dicenda propter vulgus, vel sicut falsa. @1 i sunt$ @2 i ut$ @3 i usque$ Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Manuum, Brachiorum, Pedum et Lumborum cum illo
Arcana Coelestia 4 Passage 4931
#4931 Ostensum est prius quod universum caelum referat unum hominem cum singulis ejus organis, membris et visceribus; et hoc quia caelum refert Dominum, Dominus enim est omne in omnibus caeli, usque adeo ut caelum in proprio sensu sit Divinum Bonum et Divinum Verum quae a Domino; inde est quod caelum in tot 1 quasi provincias distinctum sit, quot sunt viscera, organa et membra in homine, cum quibus etiam correspondentia est; nisi correspondentia talis foret hominis cum caelo et per caelum cum Domino, (o)homo ne quidem uno momento subsisteret; omnia illa in connexu tenentur per influxum. [2] Sed omnes illae provinciae se referunt ad duo regna, nempe ad regnum caeleste et ad regnum spirituale; illud regnum, nempe regnum caeleste, est regnum cordis in Maximo Homine, et hoc, nempe regnum spirituale, est regnum pulmonis ibi; similiter ac in homine, in ejus omnibus et singulis regnat cor, et regnat pulmo; duo illa regna mirabiliter conjunguntur; conjunctio illa etiam repraesentatur in conjunctione cordis et pulmonis apud hominem, et in conjunctione operationum utriusque in singulis membris et visceribus. [3] Cum homo est embryo, seu cum adhuc est in utero, tunc in regno cordis est, at cum enixus est ab utero, tunc simul venit in regnum pulmonis; et si is per vera fidei (t)patitur se perduci in bonum amoris, tunc a regno pulmonis redit in regnum cordis, (o)in Maximo Homine; sic enim iterum in uterum venit et renascitur; et tunc quoque apud illum conjunguntur 2 duo illa Regna, sed inverso ordine 3; prius enim regnum cordis apud eum sub imperio pulmonum fuit, [sed tunc fit regnum pulmonum sub imperio cordis], hoc est, prius dominatum est apud illum fidei verum, sed postea dominatur charitatis bonam; quod "cor" correspondeat bono amoris, et "pulmo" vero fidei, videatur n. 3635, 3883-3896. @1 totidem$ @2 i iterum$ @3 modo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4932
#4932 Qui in Maximo Homine correspondent manibus et brachiis, et quoque humeris, sunt illi qui in potentia sunt per fidei verum ex bono; qui enim in fidei vero ex bono sunt, illi in potentia Domini sunt, tribuunt enim Ipsi omnem potentiam, et nullam sibi, et quo magis nullam sibi tribuunt non ore sed corde, eo in majore potentia sunt; angeli inde vocantur potentiae et potestates.
Arcana Coelestia 4 Passage 4933
#4933 Quod manus, brachia, humeri correspondeant potentiae in Maximo Homine, est quia totius corporis, et omnium ejus viscerum vires et potentiae se "referunt ad illa, nam corpus vires et potentias suas exercet per brachia et manus; inde etiam est quod in Verbo per "manus, brachia et humeros" significentur potentiae; quod per manus, videatur n. 878, 3387; quod per brachia, patet a pluribus locis, ut ab his, Esto brachium in singulis matutis, Esai. xxxiii 2: Dominus Jehovah in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi, Esai. xl 10: Operatur illud per brachium roboris Sui, Esai. xliv 12: Brachia Mea populos judicabunt, Esai, li 5: Indue robur, brachium Jehovae, Esai. li 9: Circumspexi et non auxilians,.. ideo salutem (t)Mihi praestitit brachium Meum, Esai. lxiii 5: Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, Jer. xvii 5: Feci terram, hominem, et bestiam,... per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, Jer. xxvii 5; xxxii 17: Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus confractum, Jer. xlviii 25: Frango 1 brachia regis Aegypti,... contra confortabo brachia regis Babelis, Ezech. xxx 22, 24, 25: Jehovah frange brachium impii, Ps. x 15: Juxta magnitudinem brachii Tui fac residuos filios mortis, Ps. lxxix 11: Educti ex Aegypto manu forti et brachio extenso, Deut. vii 19; xi 2, 3; xxvi 8; Jer. xxxii 21; Ps. cxxxvi 12. Ex his etiam constare potest quod per "dextram" in Verbo significetur potentia superior, et per "sedere a dextris Jehovae" omnipotentia, Matth. xxvi 63, 64; Luc. xxii 69; Marc. xiv 61, 62; xvi 19. @1 Frangens$
Arcana Coelestia 4 Passage 4934
#4934 Visum mihi est brachium nudum, inflexum antrorsum, quod secum tantam vim et simul tantum terrorem habuit ut non solum horrescerem, sed viderer quasi in minutissimum et quoad intima potuisse contundi; erat irresistibile; hoc brachium bis mihi visum est; et inde scire datum quod "brachia" significent robur, et "manus" potentiam; sentiebatur etiam ex brachio illo calidum exhalans.
Arcana Coelestia 4 Passage 4935
#4935 Brachium illud nudum sistitur videndum in varia positione, et secundum illam incutit terrorem, et in tuli positione, de qua mox supra, in credibilem; apparet enim confringere posse momento ossa et medullas; qui in vita corporis non timidi fuerunt, usque in altera vita a brachio illo in maximum terrorem adiguntur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4936
#4936 Apparuerunt aliquoties qui baculos haberent, et dictum quod essent magi; sunt antrorsum ad dextrum longa via in cavernis profunde; qui magi perniciosiores fuerunt, profundius ibi reconduntur; illi sibi videntur cum baculis; etiam per phantasias plura baculorum genera formant, et credunt quod per illos possint miracula facere; putant enim vim baculis inesse, (o)et hoc quoque inde quia baculi sunt quibus innititur dextra et brachium, quae per correspondentiam (t)robur et potentia sunt. Inde patuit mihi cur veteres attribuerunt magis baculos; veteres enim gentiles id habuerunt ex Antiqua Ecclesia repraesentativa, in qua baculi, sicut manus, significabant potentiam videatur n. 4876; et quia significabant potentiam, mandatum erat Mosi cum miracula ferent, quod extenderet baculum, aut manum, Exod. iv 17, 20; viii 1-16 [A. V. 5-20]; ix 23; x 3-21; xiv 21, 26, 27; xvii 5, 6, 11, 12; Num. (x)xx 7-10.
Arcana Coelestia 4 Passage 4937
#4937 Infernales spiritus etiam quandoque humerum ex phantasia sistunt, per quem faciunt ut vires repercutiantur, transire etiam nequeunt, sed hoc solum pro illis qui in tali phantasia sunt; sciunt enim quod "humerus" correspondeat omni potentiae in spirituali mundo; etiam per humerum in Verbo significatur omnis potentia, ut patet in his locis 1, Confregisti jugum oneris ejus, et baculum humeri ejus, Esai. ix (x)3 [A.V. 6]: Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis, Ezech. (x)xxxiv 21: Findes ei omnem humerum, Ezech. xxix 6, 7: Ut serviant Jehovae humero uno, Zeph, iii 9: Puer natus est nobis,... et erit principatus super humero Ipsius, Esai. ix 5 [A.V. 6]: Dabo clavem domus Davidis super humero 2 Ipsius, Esai. xxii 22.
Arcana Coelestia 4 Passage 4938
#4938 Qui in Maximo Homine correspondent pedibus, plantis et calcaneis, sunt qui naturales sunt, quapropter (t)per pedes in Verbo significantur naturalia, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280; per "plantas" naturalia inferiora; et per "calcaneos naturalia infima [n. 259] caelestia enim in Maximo Homine constituunt caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes 1; eo ordine etiam consequuntur 2; caelestia etiam 3 quae sunt suprema 4, terminantur in spiritualibus quae sunt media, et spiritualia in naturalibus 5 quae sunt ultima. @1 quae etiam in Verbo per humerum significatur in variis locis, ut in his,$ @2 humerum$ @3 A transposes caelestia and caput, and so with the two following pairs.$ @4 consequentur$ @5 enim$
Arcana Coelestia 4 Passage 4939
#4939 Semel cum elevatus essem in caelum, apparuit mihi sicut capite ibi essem, et corpore infra, at pedibus adhuc inferius; et inde perceptum quomodo superiora et inferiora apud hominem correspondent illis (o)quae in Maximo Homine, et quomodo influit 1 unum in alterum, quod nempe caeleste quod est bonum amoris et primum ordinis, influat in spirituale quod est verum inde, et est secundum ordinis, et denique in naturale quod est tertium ordinis; inde patet quod naturalia sint instar pedum, quibus innituntur superiora; natura etiam est in qua terminatur illa 4 quae spiritualis mundi sunt, et quae caeli; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, et quod singula ibi repraesentent, n. 2758, 3483; et quod natura ex influxu secundum illum ordinem subsistat, et quod absque (t)influxu illo ne quidem momento subsistere posset. @1 intima$ @2 naturalia$ @3 influunt$ @4 illae I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4940
#4940 Cum secundo, columna angelica circumdatus, demitterer in loca interiorum, tunc ad sensum percipere dabatur quod illi qui in terra inferiorum erant, corresponderent pedibus et plantis; etiam loca illa sunt sub pedibus et plantis; ibi etiam cum illis locutus sum; sunt tales qui in naturali jucundo fuerunt, et non in spirituali. (o)De terra inferiore, videatur n. 4725.
Arcana Coelestia 4 Passage 4941
#4941 In locis illis etiam sunt illi qui naturae adscripserunt omnia, et parum Divino; cum illis ibi locutus sum, et cum de Divina providentia sermo fuit, tunc illi tribuebant omnia naturae; sed usque illi ibi qui vitam moralem bonam egerunt, cum ibi per moram temporis detenti sunt, successive exuunt principia illa et induunt principia veri.
Arcana Coelestia 4 Passage 4942
#4942 1 Cum ibi eram, audivi etiam in una camera, sicut quod ab altera parte parietis quidam essent, qui se infringere vellent, a quibus perterriti illi qui ibi, credentes quod essent latrones; et dictum quod illi qui ibi, teneantur in tali timore ex causa ut deterreantur a malis, quia timor aliquibus est medium emendationis. @1 In A n. 4942 follows n. 4943, but directions are given for their transposition.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4943
#4943 In inferiore terra sub pedibus et plantis, etiam sunt illi qui meritum posuerunt in beneactis et operibus; plures eorum sibi apparent ligna secare; locus ubi sunt, est frigidior et videntur sibi calorem acquirere per laborem suum; cum illis etiam locutus sum, et illis dicere datum, numne vellent ex loco illo exire; dicebant quod adhuc per laborem non meruerint; at eum status ille transactus est, tunc inde eximuntur. Sunt etiam illi naturales, quia velle mereri salutem, non est spirituale; et praeterea praeferunt se aliis, 1 quidam etiam eorum contemnunt alios; illi si non gaudium prae reliquis in altera vita recipiunt, indignantur contra Dominum, quapropter cum secant ligna, quandoque apparet quasi quid Domini sub lignis, et hoc ex indignatione: sed quia vitam piam egerunt, et ex ignorantia ita fecerunt, in qua aliquid innocentiae fuit, ideo aliquoties angeli ad illos mittuntur, et illos consolantur; et praeterea apparet illis desuper a sinistro quandoque sicut ovis, ex qua visa etiam consolationem accipiunt. @1 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4944
#4944 Qui e mundo ex Christiano orbe veniunt, et vitam moralem bonam egerunt et aliquid charitatis erga proximum habuerunt, at spiritualia parum curaverunt, quoad plurimam partem mittuntur in loca sub pedibus et plantis et ibi tenentur usque dum naturalia in quibus fuerunt, exuant, ac spiritualia et caelestia quantum possunt secundum vitam, imbuant1; quae cum imbuerunt, 2 elevantur abinde ad societates caelestes; vidi aliquoties emergentes, et illorum laetitiam quod in lucem caelestem venirent. @1 It is interesting to note in A that S wrote imbu d, induant d, imbuant$ @2 i tunc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4945
#4945 In quo situ loca sub pedibus sunt, nondum scire datum est sunt permulta, et illa inter se distinctissima; in genere vocantur 1 terra inferiorum. @1 vocatur locus ubi sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4946
#4946 Sunt quidam qui in vita corporis imbuerunt quod homo non curare debeat illa quae interni hominis sunt, proinde spiritualia, sed solum quae externi hominis sunt seu naturalia, ex causa quod interiora perturbent jucunda vitae eorum, ac faciant injucundum; agebant illi in sinistrum genu et paulum supra genu, ab anteriore, et quoque in plantam pedis dextri; locutus sum cum illis in mansione eorum; dicebant quod putaverint in vita corporis solum externa vivere, et quod non intellexerint quid (o)esset internum, proinde quod naturalia sciverint, non autem quid spirituale; sed dicere illis datum quod innumerabilia per id sibi praecluserint, quae ex spirituali mundo potuissent influere, si interiora agnoverint, et sic in cogitationis suae ideas admiserint; [2] et porro dicere datum quod in unaquavis cogitationis idea innumerabilia sint quae coram homine imprimis naturali, non apparent nisi sicut unum simplex, cum tamen indefinita sunt quae ex mundo spirituali influunt, quae faciunt apud hominem spiritualem, intuitionem superiorem ex qua videre et quoque percipere potest, num verum sit vel non verum et quia dubitabant de (c)eo, ostendebatur id per vivam experientiam; repraesentabatur illis una idea quam videbant ut unam simplicem, proinde sicut punctum obscurum, tale in luce caeli facile repraesentatur; illa idea cum recluderetur, et simul visus eorum interior aperiretur, tunc patuit sicut universum ad Dominum ducens, et dictum quod ita sit in unaquavis idea boni et veri, quod nempe sit imago totius caeli quia est a Domino, Qui est omne caeli, seu ipsum illud quod vocatur caelum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4947
#4947 Sub plantis pedum etiam sunt qui in vita corporis vixerunt mundo et genio, delectati talibus quae sunt mundi, et amaverunt vivere splendide, sed modo ex cupiditate externa seu corporis, non autem 1 ab interna seu mentis: non enim superbiverunt animo, se aliis praeferendo, tametsi in dignitate constituti; 2 quod ita vixerint, ex corpore egerunt; quare tales nec rejecerunt doctrinalia Ecclesiae, minus confirmarunt se contra illa; corde suo dixerunt de illis quod ita sit, quia illi qui student Verbo, id sciunt; apud quosdam qui tales, interiora aperta sunt versus caelum, quibus successive inseminantur caelestia, nempe justitia, probitas, pietas, charitas, misericordia, et dein elevantur in caelum. @1 ita$ @2 i nam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4948
#4948 Qui aurem nihil aliud cogitarunt et studuerunt in vita corporis ex interiore suo, quam quae sunt sui et mundi, illi sibi praecluserunt omnem viam seu omnem influxum e caelo, nam amor sui et mundi est oppositus amori caelesti. Illi eorum qui simul in voluptatibus aut in vita delicata conjuncta cum astu interiore vixerunt, sub planta pedis dextri 1 sunt, sed ibi profunde, ita sub terra inferiorum ubi talium infernum est, in domiciliis eorum nihil nisi quam sordes sunt; videntur etiam sibi portare talia, correspondent enim vitae tali; sentitur ibi fetor sordium diversarum secundum vitae genera et species: ibi degunt plures qui in mundo inter celebratiores fuerunt. @1 dextra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4949
#4949 Sunt plures qui mansiones habent sub plantis pedum, cum quibus quandoque locutus sum; vidi quosdam eorum quod conniterentur ascendere, et quoque connisum ascensus eorum sentire dabatur et hoc usque ad genua, sed relapsi sunt; repraesentatur ita coram sensu, cum aliqui ex suis mansionibus cupiunt ad superiores, sicut hi quod ad illorum mansiones qui in provincia genuum et femorum sunt; dictum mihi quod tales sint qui alios contempserunt prae se, quapropter etiam volunt emergere, et non solum per pedem in femur, sed etiam si possent supra caput, at usque relabuntur; sunt in quodam genere stupiditatis, nam talis arrogantia exstinguit et 1 suffocat lucem caeli, proinde intelligentiam; quapropter sphaera quae circumfundit illos, apparet sicut crassamentum. @1 seu$
Arcana Coelestia 4 Passage 4950
#4950 Sub pede sinistro paulo 1 sinistrorsum, sunt tales qui naturae omnia tribuerunt, at usque confessi ens universi ex quo omnia quae naturae sunt; sed explorabatur num crediderint aliquod ens universi seu summum numen quod creaverat omnia, sed perceptum ex cogitatione 2 (c)eorum mecum communicata, quod esset sicut inanimatum quoddam quod crederent in quo nihil vitae; ex quo constare potuit quod non agnoverint creatorem universi sed naturam; dicebant etiam quod numinis vivi ideam non possent habere. @1 paulum$ @2 idea$
Arcana Coelestia 4 Passage 4951
#4951 Sub calcaneo aliquanto magis retrorsum, est profunde infernum; spatium intermedium apparet sicut vacuum; ibi sunt malitiosissimi; clandestine explorant animos nocendi causa, et clandestine insidiantur ut perdant; hoc illis jucundum vitae fuerat; saepius illos observavi; effundunt venenum malitiae suae ad illos qui in mundo spirituum sunt; et illos qui ibi, variis dolis excitant; sunt interiores malitiosi; apparent ibi quasi in palliis, et quandoque aliter; saepe puniuntur, et tunc profundius demittuntur, et obvelantur quasi nube, quae est sphaera malitiae ex illis exhalans; ex profundo illo quandoque tumultus sicut internecinus auditur. Possunt inducere alios ad lacrimandum, et quoque possunt incutere timorem; hoc imbuerunt in vita corporis per id quod apud aegrotos et simplices fuerint, opes obtinendi causa, quos adegerunt ad lacrimandum et sic moverunt ad misericordiam, et si non ita obtinuerunt 5, incusserunt timorem; sunt plerique tales, qui ita pro monasteriis depraedati sunt plures domos. Observati etiam quidam sunt in media distantia, sed hi apparent sibi sedere sicut in camera et consultare; sunt quoque malitiosi, sed non in illo gradu 2. @1 aliter$ @2 i sunt inter inconspicuos$
Arcana Coelestia 4 Passage 4952
#4952 Quidam ex illis qui naturales sunt, dixerunt quod nesciant quid credituri, quia sors manet unumquemvis secundum vitam, et quoque secundum cogitationes ex confirmatis principiis 1; sed illis responsum quod satis fuerit illis si crediderint quod Deus sit Qui gubernat omnia, et quod vita post mortem sit; et imprimis quod vixerint non sicut fera sed sicut homo, nempe in amore in Deum et in charitate erga proximum, ita in vero et bono, non autem contra illa 2. At dixerunt quod ita vixerint, sed iterum responsum quod in externis apparuerint tales, sed nisi obstiterint leges, in cujusvis vitam et opes ruissent saevius quam ferae. 2 Rursus dixerunt quod non sciverint quid charitas erga proximum et quid internum 3, sed illis responsum quod illa non scire potuerint quia amor sui et mundi et externa occupaverant omnia cogitationis et voluntatis eorum. @1 principia$ @2 n. 4053 was written here but deleted, and the paragraph continued.$ @3 i sit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4953
#4953 Continuatio ad finem capitis sequentis. |
|