URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Arcana Coelestia 4

Passage 4661

#4661 Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum xxv 1-14; sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi xxv 31 ad fin. @1 i ibi$ @2 at$

Arcana Coelestia 4

Passage 4662

#4662 "Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius; et congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris suis, at hircos a sinistris: tunc dicet Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus et amicivistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me: tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te; aut sitientem et potavimus? quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus; aut nudum et amicivimus; quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere; sitivi et non potastis Me; peregrinus fui et non collegistis Me; nudus et non amicivistis Me; aegrotus et in carcere, et non visitastis Me: tunc respondebunt Ipsi et isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem, aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? Tunc respondebit illis, dicens, Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum, neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam."

Arcana Coelestia 4

Passage 4663

#4663 Qui non sensum internum novit, non aliter putare potest quam quod haec a Domino dicta sint de ultimo quodam die quo congregabuntur omnes in universo terrarum orbe coram Domino, et tunc judicandi; et quoque quod processus judicii prorsus talis sicut describitur in littera, futurus; nempe quod statuet illos a dextris et sinistris, et ita loquetur ad illos; sed qui sensum internum novit et qui ex aliis locis in Verbo didicerat quod Dominus nusquam aliquem judicet ad ignem aeternum, sed quod quisque semet judicet, hoc est, in illum se conjiciat, et quoque qui didicerat quod cujusvis ultimum judicium sit cum moritur, is aliquatenus scire potest quid in genere illa involvunt, et qui interiora vocum novit ex sensu interno et ex correspondentia, is scire potest quid illa in specie significant, quod nempe quisque secundum vitam suam in mundo accipiat mercedem in altera vita. Qui salvationem hominis per solam fidem venditant, 2 ii non aliter illa explicare possunt quam quod illa quae Dominus de operibus 1 loquitur, sint fructus fidei, et quod hos solum memoraverit propter simplices qui non mysteria norunt; sed sit secundum opinionem illorum, usque inde patet quod fructus fidei sint qui beatum et felicem faciunt hominem post mortem; fructus fidei non aliud sunt quam vita secundum praecepta fidei, consequenter quod vita secundum illa salvet, non autem fides absque vita; homo enim post mortem secum fert omnes vitae suae status, sic ut talis sit qualis fuerat in corpore; qui nempe in vita corporis contempserat alios prae se, etiam in altera vita alios prae se contemnit; qui odio habuerat proximum in vita corporis, etiam in altera vita proximum odio habet; quique dolis egerat contra socios in vita corporis, etiam dolis agit contra socios in altera vita, et sic porro; quisque naturam quam induerat in vita corporis, retinet in altera vita; et notum est quod natura expelli nequeat, et si expellitur, quod nihil vitae remaneat; inde nunc est 3 quod opera charitatis a Domino solum memorentur; qui enim in operibus charitatis est, seu quod idem, in vita fidei, is in facultate est recipiendi fidem, si non in corpore, usque in altera vita; at qui non in operibus charitatis est, seu in vita fidei, 2nullatenus in aliqua facultate est recipiendi fidem, neque in corpore, neque in altera vita; malum enim nusquam concordat cum vero, sed (t)unum rejicit alterum; 3sique illi qui in malo sunt, loquuntur vera, loquuntur illa ex ore et 4non ex corde, et sic usque longissime a se invicem absunt. @1 i ibi$ @2 nusquam$ @3 si$ @4 nusquam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4664

#4664 Quid autem illa quae ibi Dominus de ultimo judicio, hoc est, de ultimo cujusvis post mortem, loquitur, in sensu interno involvunt, prolixiora sunt quam ut ante hoc caput explicentur, quapropter, ex Divina Domini Misericordia, ante capita quae sequuntur, ordine explicabuntur. CAPUT XXXVII 1. Et habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan. 2. Hae nativitates Jacobi; Joseph filius septendecim annorum fuit pascens cum fratribus suis gregem, et is puer, cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui: et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum. 3. Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis, quia filius senectutum is ei, et fecit ei tunicam variorum colorum. 4. Et viderunt fratres ejus quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus, et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem. 5. Et somniavit Joseph somnium, et indicavit fratribus suis, et addiderunt adhuc odisse illum. 6. Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi. 7. Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri, et ecce surrexit manipulus meus, et etiam constitit, et ecce circumdederunt manipuli vestri, et incurvaverunt se manipulo meo. 8. Et dixerunt ei fratres ejus, An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos? et addiderunt adhuc odisse eum super somnia ejus, et super verba ejus. 9. Et somniavit adhuc somnium alterum, et narravit illud fratribus suis, et dixit, Ecce somniavi somnium adhuc, et ecce sol et luna, et undecim stellae incurvantes se mihi. 10. Et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos, et increpavit eum pater ejus, et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti? an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram? 11. Et inviderunt ei fratres ejus; et pater ejus custodivit verbum. 12. Et iverunt fratres ejus ad pascendum gregem patris illorum in Shechem. 13. Et dixit Israel ad Josephum, Nonne fratres tui pascentes in Shechem? vade et mittam te ad illos, et dixit ei, Ecce me. 14. Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum, et pacem gregis, et reduc mihi verbum; et misit eum e valle Hebronis, et venit Shechemum. 15. Et invenit eum vir, et ecce errans in agro, et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris? 16. Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi pascentes. 17. Et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem; et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan. 18. Et viderunt eum e longinquo, et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum. 19. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Ecce dominus somniorum iste venit. 20. Et nunc ite et occidamus eum, et mittamus eum in unam fovearum, et dicamus, Fera mala comedit eum; et videbimus quid erunt somnia ejus. 21. Et audivit Reuben, et eripuit eum e manu illorum, et dixit, Non percutiamus eum, anima. 22. Et dixit ad illos Reuben, Ne effundatis sanguinem, mittite eum ad foveam illam quae in deserto, et manum ne mittatis in eum; propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus. 23. Et factum sicut venit Josephus ad fratres suos, et exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum quae super eum. 24. Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam, et fovea vacua, nulla in illa aqua. 25. Et sederunt ad comedendum panem, et sustulerunt oculos suos, et viderunt, et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten, euntes ad deferendum ad Aegyptum. 26. Et dixit Jehudah ad fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? 27. Ite et vendamus eum Jishmaelitis, et manus nostra ne sit in eum, quia frater noster caro nostra is; et auscultarunt fratres illius. 28. Et transiverunt viri Midianitae negotiatores, et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et vendiderunt Josephum Jishmaelitis in viginti argenti; et adduxerunt Josephum Aegyptum. 29. Et rediit Reuben ad foveam, et ecce nullus Joseph in fovea: et discidit vestes suas. 30. Et rediit ad fratres suos, et dixit, Natus non amplius, et ego quo ego venio? 31. Et sumpserunt tunicam Josephi, et mactarunt hircum caprarum, et intinxerunt tunicam in sanguine. 32. Et miserunt tunicam variorum colorum, et adduxerunt ad patrem illorum, et dixerunt, Hanc invenimus, agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non. 33. Et agnovit illam, et dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph. 34. Et discidit Jacob vestes suas, et posuit saccum in lumbis suis, et luxit super filio suo diebus multis. 35. Et surrexerunt omnes filii ejus, et omnes filiae ejus, ad consolandum eum, et renuit ad consolandum se, et dixit, Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum; et flevit eum pater ejus. 36. Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum. CONTENTA

Arcana Coelestia 4

Passage 4665

#4665 Agitur in hoc Capite in sensu interno de Veris Divinis quae a Divino Humano Domini, quod temporis successu in Ecclesia rejecta sint, et tandem loco illorum falsa recepta. In specie agitur de illis qui in fide separata a charitate 1, 2 quod sint contra Divinum Humanum Domini. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 4

Passage 4666

#4666 Vers. 1-3. Et habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan. Hae nativitates Jacobi: Joseph filius septendecim annorum, fuit pascens cum fratribus suis gregem, et is puer, cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui; et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum. Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis, quia filius senectutum is ei, et fecit ei tunicam variorum colorum. "Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan" significat Divinum Naturale Domini quod concordans sub Divino Bono Rationali: "hae nativitates Jacobi" significat illa quae sequuntur: "Joseph" significat Divinum Humanum Spirituale Domini: "filius septendecim annorum" significat statum Ipsius: "fuit pascens cum fratribus suis gregem" significat quod interesset illis qui in fide essent qui docebant: "et is puer" significat primum: "cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui" significat quod rejectis ab illis: "et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum" significat quod ab ipso appareret quales essent: "et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis" significat conjunctionem Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis: "quia filius senectutum is ei" significat vitam suam in illo: "et fecit ei tunicam variorum colorum" significat apparentias veri inde, ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur. @1 i sunt$ @2 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4667

#4667 "Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan": quod significet Divinum Naturale Domini quod concordans sub Divino Bono Rationali, constat a significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451; ex repraesentatione "Jacobi" quod in supremo sensu sit Divinum Naturale Domini, de qua n. 3305, 3509, 3525, 3544, 3576, 2599, 3775, 4009, 4234, 4286, 4538, 4570; ex repraesentatione "Jishaki" qui hic est pater, quod sit Divinum Rationale Domini quoad bonum, de qua n. 1893, 2066, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex significatione "terrae Canaanis" quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 3038, 3705; inde nunc est quod "habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan" sit Divinum Naturale Domini vivens simul seu concordans sub Divino Bono Rationali, in Divino Humano. Actum est prius ad cap. xxxv vers. 22-26 de Naturali Domini quod in illo nunc omnia Divina essent, videatur n. 4602-4610; et ad ejusdem capitis versus sequentes 27-29 de conjunctione Divini Naturalis Domini cum Divino Rationali Ipsius, videatur n. 4611-4619; hic nunc est clausula, quod nempe Divinum Naturale concordem vitam ageret sub Divino Bono Rationali. [2] Sub Divino Bono Rationali dicitur quia Naturale sub illo vivit, est enim Rationale superius seu interius, aut secundum formulam sollemnem loquendo, est prius; Naturale autem inferius seu exterius, (o)proinde posterius, ita hoc subordinatum illi; immo cum concordant, est Naturale non aliud quam commune Rationalis; quicquid enim habet Naturale, tunc non est ejus sed est Rationalis; differentia solum est qualis (o)est inter particularia et eorum commune, seu (o)qualis inter singularia et eorum formam in qua singularia apparent ut unum 1; notum est eruditis quod finis sit omne in causa, et quod causa sit omne in effectu, sic ut causa sit formatus finis, et effectus sit formata causa, et inde 2 quod effectus prorsus pereat si auferas causam, et causa prorsus pereat si auferas finem, et insuper quod causa sit 3 sub fine, et effectus sub causa; similiter se habet cum Naturali et Rationali. @1 apparet ut unam I$ @2 sic$ @3 interea est causa$

Arcana Coelestia 4

Passage 4668

#4668 "Hae nativitates Jacobi": quod significet illa quae sequuntur, constat a significatione "nativitatum" quod sint derivationes amore, nam non aliae nativitates in sensu interno Verbi intelliguntur; de his quoque in sequentibus 1 agitur, quapropter dicitur quod "nativitates Jacobi" sint illa quae sequuntur; quod talia per nativitates significentur, patet etiam ex eo quod in sequentibus non aliquae nativitates genealogicae memorentur, agitur enim de Josepho, ejus somniis, et fratrum ejus machinationibus contra illum, et tandem de ejus abductione in Aegyptum; quod "nativitates" sint derivationes talium, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263, 3279, 3360, 3868, 4070. @1 illis quae sequuntur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4669

#4669 "Joseph": quod significet Divinum Humanum Spirituale Domini, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit 1 in supremo sensu Dominus quoad Divinum Spirituale, de qua n. 3969; quod Dominus per "Josephum" repraesentetur, in Ecclesia notum est, cum enim caelestis Josephus dicitur, non alius intelligitur; sed quid Domini "Josephus" repraesentat, non ita notum est, est enim Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Ipsius; Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Domini, est Divinum Verum quod ab Ipso in caelo et in Ecclesia; Spirituale in sua essentia non aliud est. Divinum Spirituale seu Divinum Verum, est quoque id quod vocatur regium Domini et quod quoque significatur per "Christum" seu "Messiam", videatur n. 2015 f, 3009, 3670; et quia ita, Josephus factus est sicut rex in Aegypto, et hoc ideo ut tunc repraesentaret illa quae regii Domini sunt. @1 After sensu$

Arcana Coelestia 4

Passage 4670

#4670 "Filius septendecim annorum": quod significet statum Ipsius, constat ex annis aetatum illorum qui memorantur in Verbo, quod similiter significent res et status, sicut reliqui numeri; quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur n. 575, 647, 648, 1986, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495; et quod etiam anni, n. 487, 488, 493, 393; apparet quidem sicut numeri annorum seu anni aetatum nihil aliud significent, et hoc quia in illis est sicut magis historicum quam in reliquis numeris, sed usque quod etiam illi involvant res et status, constat ex iis quae ad cap. v Gen. explicata sunt et ex illis quae de aetate Abrahami ad Gen. xvii 1 et xxv 7 atque Jishaki ad Gen. xxxv 28 dicta sunt; ac praeterea ex eo quod nusquam aliquod historicum in Verbo detur quod non involvit caeleste, in quod etiam mutatur cum transit a cogitatione hominis legentis ad angelos qui apud illum, et per angelos ad caelum, ubi ex omni historico (o)Verbi fit sensus spiritualis. [3] Quid autem "aetas Josephi septendecim annorum" significat, constare potest ex significatione numeri illius alibi quod nempe sit principium, hic principium repraesentationis per Josephum; quod sit principium et novum, videatur n. 755, 853; (m)et praeterea involvit ille numerus in communi (o)et sicut in facultate omnia quae repraesentantur per Josephum, "septem" enim significant 1 sanctum, et "decem" reliquias; quod septem in Verbo sanctitatem adjiciant, videatur n. 881, et quod decem sint reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quod reliquiae apud Dominum fuerint Divinae ac Ipsius, per quas Humanam Essentiam univit Divinae,n. 1906.(n) @1 ibi involvit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4671

#4671 "Fuit pascens cum fratribus suis gregem": quod significet quod interesset illis qui in fide essent qui docebant, constat ex significatione "pascere gregem" quod sit docere, 1 in specie ex doctrinalibus, illos qui in Ecclesia sunt; quod "pascens gregem" seu pastor sit qui docet, videatur n. 343, 3772, 3795, hic quod interesset illis qui docebant, quia dicitur "pascens cum fratribus"; fratres enim ejus in hoc capite repraesentant Ecclesiam quae deflectit a charitate ad fidem et tandem ad fidem separatam et sic ad falsa, ut patebit in 2 sequentibus. @1 i et$ @2 a$

Arcana Coelestia 4

Passage 4672

#4672 "Et is puer": quod significet primum, constat ex significatione "pueri" cum praedicatur de nova Ecclesia, quod sit primum seu primus ejus status; Ecclesia enim se habet sicut infans, sicut puer, sicut vir, et tandem sicut senex, nam percurrit illa suas aetates sicut homo; est quoque (o)Ecclesia sicut homo in communi, et quoque ita vocatur. In Ecclesia etiam quae ex aetate "puer" dicitur et quae talis est ut cito deflectat, Dominus primum est praesens, et cum illis qui docent et qui discunt, sed postea ab illis abalienatur, quod etiam repraesentatur per Josephum quod a fratribus missus in foveam et venditus. [2] Omnis Ecclesia talis est quae incohat a fide, aliter vero Ecclesia quae incohat a charitate; quae a fide, nullum alium regulatorem habet quam intellectum, et intellectus id quod est hereditarium hominis, nempe amorem sui et mundi; hi persuadent intellectui ut conquirat confirmantia ex Verbo, et quae non confirmant ut interpretetur; aliter Ecclesia quae a charitate incohat; ea regulatorem habet bonum, et in bono Dominum; inter Dominum enim et fidem intercedit bonum quod est charitatis et amoris; absque hoc intercedente non datur communicatio spiritualis; influxus absque intermedio non fit; malum si loco boni est, abigit Dominum ac rejicit aut pervertit omnia quae Domini sunt, ita omnia quae fidei, nam fides est ab Ipso per bonum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4673

#4673 "Cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui": quod significet quod rejectus ab illis, constat ex significatione "filiorum Bilhae et filiorum Zilpae" quod sint affectiones veri exteriores seu inferiores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931; ito "cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae" significat quod Divinum Verum, quod est "Josephus", rejectum sit 1 ad inferiora quae respective servitia sunt. Tunc dicitur Divinum Verum rejectum ad inferiora cum fides praeponitur charitati, seu cum fit in cordibus antecedens, et charitas postponitur et fit in cordibus consequens; omne enim Divinum Verum est a Divino Bono, inde procedit, (m)si non similiter apud hominem, non est in Domino(n); hoc Divinum Verum est ipsum sanctum spiritus quod procedit a Domino, et vocatur paracletus et spiritus veritatis, Joh. xiv 16, 17. @1 significent quod Divinum Verum rejectum ab illis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4674

#4674 "Et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum": quod significet quod ab ipso appareret quales essent, constat (c)ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum quod a Domino, de qua n. 4286, 4675; ex significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 3703, 3704, hic bonum Antiquae Ecclesiae, quae 1 repraesentatur per "Jacobum" ut videbitur ad finem hujus capitis; et ex significatione "malae famae" quod sint naevi et vitia quae illis 2 (o)qui per "fratres Josephi" significantur, qui quod sint illi ab Ecclesia qui deflectunt a bono et vero, supra n. 4671 dictum est; inde patet quid per illa verba in sensu interno proximo significatur, quod nempe naevi et vitia per "fratres Josephi" significata 3 in medium proferrentur seu apparerent a Divino Vero, in spectando illa a bono Ecclesiae Antiquae; seu quod idem, quod ab ipso appareret quales essent. [2] Cum his ita se habet: falsa et mala Ecclesiae, hoc est, illorum qui sunt in Ecclesia, non apparent illis qui ibi sunt, ex falsis enim falsa non spectantur, nec mala a malis, nam principia 4 falsi adumbrant prorsus vera, et vita mali exstingui illa; utrumque, nempe principia falsi et vita mali, inducunt species sicut (t)falsa vera sint et (t)vera falsa, et sicut (t)bonum malum sit et (t)malum bonum; quod ita sit, ex multiplici experientia evidens est; at Ecclesia seu illi qui in Ecclesia, prorsus aliter apparent in caelo; in caelo enim est Divinum Verum a Domino, et Divinum Verum ibi est lux; in hac luce apparent quales sunt; nam unusquisque homo quoad animam seu spiritum suum est in societate quadam vel angelica vel diabolica; cogitatio illius ibi est, sed loquela et actiones ejus sunt inter homines in eorum consortiis; [3] quomodo ulterius se habet cum his, quod nempe illi qui in Ecclesia [sunt], appareant a Divino Vero, seu in Divina Luce, quales sunt, constare potest ab his: spiritus mali qui recentes e mundo (o)sunt, antequam in infernum se conjiciunt, prae reliquis concipiunt 5 ut recipiantur in caelum, credentes quod modo (t)sit receptio, et quod quilibet qualiscumque sit, ex gratia in caelum admitti queat; sed quandoque dicitur illis quod caelum (o)a Domino nemini negetur et quod illi admitti queant si ibi esse possint, et quoque aliqui eorum in primas societates quae in atrio ad caelum, elevantur, sed cum illuc veniunt, incipiunt angi ac paene suffocari, laborante sic vita cogitationis et voluntatis eorum, vita cogitationis ex principiis falsi et vita voluntatis ex vita mali in mundo; cumque in luce ibi se 6 inspiciunt, apparent sibi sicut diaboli, quidam sicut cadavera, quidam sicut monstra, quapropter e societate illa se praecipites dejiciunt, et a luce ibi in nimbum aliquem infernalem, ubi priorem suam respirationem recipiunt ac ubi apparent sibi ex phantasia sicut spiritus non mali; ita sciunt quales sunt; inde nunc liquet quomodo intelligitur, quod ab ipso, nempe a Divino Vero, appareant quales sunt. @1 quod$ @2 In A this follows 4675 above.$ @3 Ecclesiae per fratres Josephi repraesentatae.$ @4 principia enim$ @5 cupiunt. Quite possibly S had concupiunt in copy for printer which was misread.$ @6 se ibi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4675

#4675 "Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis": quod significet conjunctionem Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, constat ex repraesentatione "Jacobi ut Israel" quod sit Divinum Spirituale Naturalis, seu caeleste spiritualis e naturali, de qua n. 4286, 4598; ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Spirituaie Rationalis seu caeleste spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4592; et ex significatione "amare" quod sit conjungi, amor enim est conjunctio spiritualis; inde patet quod per "Israel amavit Josephum" significetur conjunctio Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis; quia hic agitur de conjunctione illa, Jacob non hic vocatur "Jacob" ut in vers. 1 et 2 supra, sed "Israel"; etiam ex mutatione nominis concludi potest quod aliquid arcani sit quod in sensu interno hic continetur. Sed quomodo se habet cum conjunctione illa, nempe Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, nondum explicari potest quia de illa 1 non agitur in hoc capite, sed in (o)capitibus sequentibus, in quibus arcanum illud, quantum potest, explicandum venit; hic solum quod spirituale praedicetur et de rationali et de naturali, spirituale enim est Divinum Verum quod a Domino, quod cum lucet in rationali seu in interno homine, dicitur spirituale rationalis, et cum inde lucet in naturali seu in externo homine, dicitur spirituale naturalis. @1 illo I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4676

#4676 "Quia filius "senectutum is ei": quod significet vitam suam in illo, constat ex significatione "senectutis" quod sit exuitio status prioris et induitio status novi, tum quod sit novum vitae, de qua n. 3492, 4620; "senectus" enim in sensu interno non significat senectutem quia internus homo, seu spiritus hominis, non scit quid senectus, sed sicut senescit corpus seu externus homo, ita transit ille in novum vitae; perficitur aetate spiritus hominis decrescente corporeo ejus; et adhuc magis in altera vita; qui ibi sunt in caelo, continue in perfectiorem vitam perducuntur a Domino, et tandem usque in floridam juventutis; ita quoque qui in bono senio mortui sunt; inde constare potest quod per "senectutem" significetur vita in sensu interno. Quid per vitam suam in illo intelligitur, explicatum est supra n. 4667. [2] (s)Dictum est quod spiritus hominis seu internus homo, non sciat quid senectus, et tamen prius dictum quod ille sit qui cogitat in corpore, tum quod ex illo sit vita corpori; quod illa ejus cogitatio non communicari queat corpori, et homo sic sciat quod vivat post mortem, est inde quia quamdiu spiritus ejus manet in corpore, non aliter cogitare potest quam ex principiis quae naturalis ejus homo imbuerat, et cum principium et persuasio est quod solum corpus vivat et cum id moritur, etiam omne hominis moriatur, tunc influxus illius rei non recipitur; at usque influxus se manifestat per id quod plerique solliciti sint de sepultura, de encomiis post mortem, et quidam de fama tunc, quapropter etiam sibi monumenta magnifica exstruunt ob causam ne memoria sui pereat; in talia vertitur influxus e caelo de vita permanente apud illos qui alioquin nihil de illa credunt; absque enim influxu illo prorsus contemnerent omne memoriae sui 2 postquam mortui sunt.(s) @1 Heb here is plural and probably means "the days of his old age".$ @2 A has suae, but the change is probably more correct. Thus in n. 9306 S quotes Ps xxxiv 16 as "ad exscindendum ex terra memoriam eorum".$

Arcana Coelestia 4

Passage 4677

#4677 "Et fecit ei tunicam variorum colorum": quod significet apparentias veri inde ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur, constat ex significatione "tunicae" quod sit verum naturalis, de qua sequitur; et ex significatione "variorum colorum" quod sint apparentiae veri ex quibus spirituale naturalis cognoscitur [et] distinguitur; quod haec per varios colores significentur, a nemine sciri potest nisi qui scit quod colores in altera vita aeque appareant sicut in mundo, et quidem colores qui pulchritudine et varietate multum excedunt hos, et nisi qui scit unde colores illi; colores qui in altera vita, sunt ex variegatione lucis ibi et sunt, ut ita dicatur, modificationes intelligentiae et sapientiae, nam lux quae ibi apparet, est ex Divino Vero quod a Domino, seu est Divinum Spirituale ab Ipso, seu quod idem, est Divina Intelligentia et Sapientia 1; haec sicut lux apparet coram oculis angelorum et spirituum; inde patet quid per colores ex luce illa significatur, quod nempe qualitates veri, ita apparentiae ejus, et quod appareant ex affectionibus boni et veri; de coloribus altera vita, videantur n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530. [2] Quod "tunica" sit verum naturalis, prius n. 3301 dictum est, sed quia ibi non ostensum, licet hic ex aliis locis in Verbo id confirmare; quia reges in Ecclesia Judaica repraesentabant Dominum quoad Divinum Spirituale seu Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, 3670, ideo filiae eorum vestiebantur tunicis variorum colorum; per "filias" enim significabantur affectiones boni et veri, et inde Ecclesiae, n. 2362, 3963; de quibus 2 in Libro 2 Samuelis Erat super Tamare filia Davidis tunica variorum colorum, quia talibus vestiebantur filiae regis virgines amiculis, xiii 18. [3] Et quia summi sacerdotes repraesentabant Dominum quoad Divinum Caeleste seu Divinum Bonum, ideo Aharon induebatur vestibus quae repraesentabant Divinum Verum quod ex Divino Bono Domini; Divinum enim Bonum est in Domino, at Divinum Verum procedit ab Ipso; hoc erat quod repraesentabatur per "vestes"; similiter ac cum transformatus Dominus coram Petro, Jacobo, et Johanne, Divinum Bonum apparuit ut sol, et Divinum Verum sistebatur per vestimenta quae apparebant sicut lux, Matth. xvii 2; [4] de vestibus quibus induebatur Aharon et filii ejus, ita apud Mosen, Aharoni facies tunicam xylini, cidarim xylini, et balteum facies opus acupictoris: et filiis Aharonis facies tunicas, et facies illis balteos, et tiaras facies illis ad gloriam et ad decus, Exod. xxviii 39, 40; singula haec significabant illa quae sunt Divini Veri a Divino Bono Domini, "tunica xylini" Divinum Spirituale in specie: similiter alibi apud eundem, Sumes vestes, et indues Aharoni tunicam, et pallium ephodi, et ephodum, et pectorale, et amicies illum cingulo ephodi;... postea filios ejus appropinquare facies, et indues illos tunicis, Exod. xxix 5, 8; xi 14; quid singula haec significant, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de illis agendum; quod "vestes" in genere sint vera, videatur n. 297, 1073, 2576, 4545. [5] Prophetae etiam induebantur tunicis, sed tunicis pili, quia per "prophetas" repraesentabatur Dominus quoad vera doctrinae, et quia haec sunt naturalis "seu externi" hominis, illis erant tunicae ex pilo, "pilus" enim significat naturale, videatur n. 3301. [6] Quod "tunica" significet Divinum Verum a Domino, manifestius adhuc patet ex illis locis ubi tunica" nominatur in Novo Testamento; ut apud Johannem, Milites acceperunt vestimenta Ipsius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; erat autem tunica inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt itaque ad se invicem, Ne dividamus eam; ut Scriptura impleretur, dicens, Diviserunt vestimenta Mea sibi ipsis, et super tunicam Meam jecerunt sortem, xix 23, 24; qui haec legit, putat quod ea non plus arcani involvant quam quod vestimenta fuerint inter milites divisa et quod super tunicam jacta sit sors, cum tamen singula fuerunt repraesentativa et significativa Divinorum, tam scilicet quod "vestimenta in quatuor partes divisa fuerint", quam quod "tunica non divisa, sed super illam jacta sori", cumprimis quod "tunica fuerit inconsuta et desuper texta per totum"; per "tunicam" enim significabatur Divinum Verum Domini, quod quia unicum est et ex Bono, repraesentabatur per "tunicam quod inconsuta et desuper texta per totum"; [7] simile significabatur per tunicam Aharonis, quae quod fuerit texta seu opus textoris, patet apud Mosen, Fecerunt tunicas xylini opus textoris pro Aharone et filiis ejus, Exod. xxxix 27; et quoque repraesentabatur quod Dominus non passus sit ut Divinum Verum in partes distraheretur, sicut factum cum veris inferioribus Ecclesiae a Judaeis. [8] Quia Divinum Verum est unicum, nempe quod ex Divino Bono, etiam mandatum (o)duodecim discipulis cum mitterentur ad praedicandum evangelium regni, ut non duas tunicas haberent, de quibus ita apud Lucam, Jesus misit duodecim discipulos praedicare regnum Dei; et dixit ad illos, Nihil sumite in viam, neque baculos, neque peram, neque panem, neque argentum, neque singuli duas tunicas habere, ix 2, 3: apud Marcum, Praecepit illis, ut nihil sumerent in viam, nisi baculum tantum, non peram, non panem, non in zona aes, sed indutos calceos, nec induemini duabus tunicis, vi 8, 9: et apud Matthaeum, Non possideatis aurum, neque argentum, neque aes in zonis vestris, nec 3 peram in viam, neque binas tunicas, neque calceos, neque baculos, x 9, 10; [9] singula ibi repraesentativa sunt caelestium et spiritualium regni Domini ad quod praedicandum missi sunt; quod "non sumerent aurum, argentum, aes, peram, panem secum" erat quia illa significabant bona et vera quae ex solo Domino, "aurum" nempe bonum, n. 113, 1551, 1552; "argentum" autem verum (o)inde, n. 1551, 2954; "aes" bonum naturale, n. 425, 1551; "panis" bonum amoris seu caeleste, n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 4211, 4217; "tunica" autem et "calceus" significabant vera quibus induerentur, et "baculus" potentiam veri ex bono; quod baculus sit potentia illa, videatur n. 4013, 4015; quod "calceus" sit infimum naturale, n. 1748, ibi quoad verum 4; "tunica" est verum interius naturale; quia haec non duplicia erunt sed unica, prohibebatur ne duos baculos, duo paria calceorum et duas tunicas haberent: haec arcana sunt in mandato illo Domini, quae nequaquam sciri nisi ex sensu interno possunt. [10] Omnia et singula quae Dominus locutus, erant repraesentativa Divinorum, 5 consequenter caelestium et spiritualium regni Ipsius, et sic adaequata captui hominum, et simul intellectui spirituum et angelorum; quapropter illa quae Dominus locutus impleverunt et adimplent universum caelum; inde etiam patet quantum conducit et interest nosse sensum internum Verbi; absque illo etiam 6 quisque ex Verbo confirmare potest quodcumque libet dogma, et quia tale apparet illis qui in malo 7 sunt, Verbum inde subsannant, et nihil minus credunt quam quod Divinum sit. @1 , quae$ @2 illis$ @3 non$ @4 ibi verum ejus$ @5 i et$ @6 enim$ @7 malis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4678

#4678 Vers. 4-11. Et viderunt fratres ejus, quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus, et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem. Et somniant Joseph somnium, et indicavit fratribus suis, et addiderunt adhuc odisse eum. Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi. Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri, et ecce surrexit manipulus meus, et etiam constitit et ecce circumdederunt manipuli vestri, et incurvaverunt se manipulo meo. Et dixerunt ei fratres ejus, An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos? et addiderunt adhuc odisse eum super somnia ejus, et super verba ejus. Et somniavit adhuc somnium alterum, et narravit illud fratribus sui, et dixit, Ecce somniavi somnium adhuc, et ecce sol et luna, et undecim stellae incurvantes se mihi. Et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos; et increpavit eum pater ejus, et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti? an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram? Et inviderunt ei fratres ejus; et pater ejus custodivit verbum. "Viderunt fratres ejus" significat illa quae sunt fidei; in sensu proximo, posteros Jacobi: "quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus" significat quod conjunctus cum Divino Naturali; in sensu proximo, cum Antiqua Ecclesia quae est "pater": "et oderunt eum, et non potuerant loqui ei ad pacem significat contemptum et aversionem 1: "et somniavit Joseph somnium" significat praedicationem de Ipso: "et indicavit fratribus suis" significat coram illis qui a fide separata: "et addiderunt adhuc odisse eum" significat contemptum et aversionem adhuc majorem: "et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi" significat praedicationis contenta: "et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri" significat docentes e doctrina: "et ecce surrexit manipulus meus et etiam constitit" significat doctrinale de Domini Divino Humano: "et ecce circumdederunt manipuli vestri" significat illos qui in fide essent: "et incurvaverunt se manipulo meo" significat adorationem: "et dixerunt ei fratres ejus" significat illos qui a fide separata: "an regnando regnabis super nos ? si dominando dominaberis in nos?" significat num quoad intellectualia et voluntaria subjecti essent?: "et addiderunt adhuc odisse eum super somnia ejus et super verba ejus" significat contemptum et aversionem 2 adhuc majorem propter praedicationem veri 3: "et somniavit adhuc somnium alterum" significat iterum praedicationem: "et narravit illud fratribus suis, et dixit" significat coram illis qui a fide separata: "Ecce somniavi somnium adhuc" significat contenta: "et ecce sol et luna" significat bonum naturale et verum naturale: "et undecim stellae" significat cognitiones boni et veri: "incurvantes se mihi" significat adorationem: "et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos" significat quod datum scire id: "et increpavit eum pater ejus, et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti? significat indignationem; "pater" hic est religio Judaica ex Antiqua: "an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?" significat num adoratura Ecclesia?: "et inviderunt ei fratres ejus" significat aversionem illorum: "et pater ejus custodivit verbum" significat quod maneret veritas in religioso eorum. @1 A here alters aversionem to aversationem, but in n. 4681 A alters aversationem to aversionem.$ @2 A alters aversationem thus.$ @3 verbi I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4679

#4679 "Viderunt fratres ejus": quod significet illa quae sunt fidei, et in sensu proximo posteros Jacobi, constat ex significatione "videre" quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, (x)2325, 2807, 3764, 3863; et ex repraesentatione "fratrum Josephi" 1 quod sint illa quae sunt fidei; "Josephus" enim in hoc capite repraesentat Divinum Spirituale seu Divinum Verum Domini; et "fratres ejus" repraesentant Ecclesiam quae deflectit a charitate ad fidem, et dein ad fidem separatam a charitate, denique ad falsa, videatur supra n. 4665, 4671; inde est quod per "fratres Josephi" hic significentur illa quae sunt fidei; et quia talis fuit posteritas Jacobi, in sensu proximo significatur illa. @1 i hic$

Arcana Coelestia 4

Passage 4680

#4680 "Quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus": quod significet quod conjunctus cum Divino Naturali, in sensu proximo, cum Antiqua Ecclesia quae est "pater", constat ex illis quae supra n. 4675 explicata sunt, ubi similia. Quod, in sensu proximo; sit quod conjunctus cum Antiqua Ecclesia, et quod illa sit quae in eo sensu intelligitur per "patrem", inde est quia in proximo sensu, ut mox supra n. 4679 dictum, per "fratres Josephi" significantur posteri Jacobi, proinde Ecclesia quae apud illos repraesentabatur; quomodo haec se habent, aliquoties prius 1 dictum est, sed propter seriem sequentium hic paucis recapitulandum; [2] Antiqua Ecclesia quae post diluvium a Domino instaurata fuit, erat Ecclesia repraesentativa, quae talis erat ut omnia et singula ejus externa cultus repraesentarent caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini, et in supremo sensu ipsa Divina Domini; ejus interna autem cultus omnia et singula se referebant ad charitatem; erat Ecclesia illa sparsa per multum orbis Asiatici, et per plura regna ibi; et tametsi discrepabant quoad doctrinalia fidei, usque una Ecclesia erat, quia omnes ubivis charitatem fecerunt essentiale Ecclesiae; qui tunc temporis separabant fidem a charitate, et fidem essentiale Ecclesiae fecerunt, dicebantur Ham; sed haec Ecclesia temporis successu deflexit ad idololatrica, ac in Aegypto, Babele et 2 alibi in magica; coeperunt enim colere externa absque internis, et sic quia recesserunt a charitate, etiam recessit caelum ab illis, et loco ejus venerunt ab inferno spiritus qui ducebant illos. [3] Cum haec Ecclesia desolata fuit, nova quaedam incepta fuit ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea vocata est; haec fuit in Syria et Mesopotamia et quoque inter aliquas gentes in terra Canaane; sed differebat haec ab Antiqua quod poneret essentiale cultus externi in sacrificiis; internum cultus quidem agnovit quod esset charitas, sed non ita corde prout Ecclesia Antiqua; verum haec quoque idololatrica facta est. [4] Tandem beneplacuit Domino novum Ecclesiae instaurare apud posteros Abrahami ex Jacobo, et introducere apud illam (o)gentem externa cultus Antiquae Ecclesiae; sed gens illa talis fuit ut non posset recipere aliquod internum Ecclesiae quia corda eorum erant prorsus contra charitatem; quapropter apud illam 3 modo institutum fuit repraesentativum Ecclesiae; inde nunc est quod "filii Jacobi" seu "fratres Josephi" in sensu proximo significent Ecclesiam talem, et quod "Jacob pater eorum" Ecclesiam Antiquam; etiam pluries alibi in Verbo, imprimis prophetico, per "Jacobum" intelligitur Ecclesia Antiqua, et quoque aliquoties illa Ecclesia, nempe Antiqua, vocatur pater et mater, "pater" quoad bonum ejus et "mater" quoad verum; (m)inde nunc patet quod per "amavit Josephum pater illorum prae omnibus fratribus ejus" significetur quod Divinum Verum Domini conjunctum fuerit 4 cum Antiqua Ecclesia.(n) @1 supra$ @2 et Babele, ut et$ @3 i gentem$ @4 sit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4681

#4681 "Et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem": quod significet contemptum et aversionem, nempe contemptum pro Divino Vero 1 quod per "Josephum" repraesentatur, (o)et aversionem ab illo, constat ex significatione "odi" quod 2 sit contemnere; odium enim in sensu interno non significat odium quale est apud homines qui in odio sunt, mitescit enim significatio illius vocis sicut ascendit in caelum, quia in caelo non sciunt quid odium, idcirco est contemptus qui significatur; et ex significatione "non posse loqui ei ad pacem" quod sit avertere se; loqui enim ad pacem est velle alicui bene, nam per "pacem" 3 intellexerunt antiqui, in supremo sensu, Ipsum Dominum, in sensu interno 4 regnum Ipsius ac vitam in illo seu salutem, in externo autem salutem in mundo seu valetudinem; contrarium ejus est "non posse loqui ei ad pacem," hoc est, non velle alicui bene, ita avertere se, hic a Divino Vero. @1 Divini Veri$ @2 i hic$ @3 per pacem enim$ @4 respectivo$

Arcana Coelestia 4

Passage 4682

#4682 "Et somniavit Joseph somnium": quod significet praedicationem de Ipso, constat ex significatione "somniare somnium" quod 1 sit praedicare; et quia somnium de Josepho agit, "est praedicare de Divino Humano Domini"; quod "somnium" hic significet praedicationem, est quia in binis somniis Josephi continentur in summario omnia illa quae de Josepho praevisa et provisa sunt, seu in sensu interno quae de Divino Vero intra Ecclesiam talem qualis per "fratres Josephi" repraesentatur, seu qualis quae a fide incohat; et praeterea Divina Vera antiquitus manifestabantur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, et ex illis erant praedicationes; inde est quod per "prophetas" in Verbo, quibus verum Divinum manifestabatur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, significentur docentes vera, et in sensu abstracto, vera doctrinae, n. 2534; [2] similiter itaque per "videre visiones" et "somniare somnia"; ut apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, juvenes vestri visiones videbunt: etiam super servos et 2 ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, iii 1, 2 [A.V. ii 28, 29]; "effundere spiritum super illos" pro instruere de veris, "prophetare" pro docere et praedicare illa, ita quoque "somnia somniare"; "senes" pro sapientibus, "juvenes" pro intelligentibus, "servi" pro scientibus: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Ne attendite ad verba prophetarum prophetantium vobis, vanos reddunt illi vos; visionem cordis sui loquuntur, non ex ore Jehovae.... Audivi quod dixerunt prophetae, qui prophetarunt in nomine Meo mendacium, dicendo, Somniavi, somniavi.... Propheta cum quo somnium, narret somnium, at cum quo verbum Meum, narret verbum Meum in veritate..... Ecce Ego contra prophetantes somnia mendacii, dictum Jehovae, narrant ea, et seducunt populum Meum per mendacia sua, xxiii 16, 25, 28, 32; "prophetare" etiam hic pro docere et praedicare, sed ex somniis mendacii, quae sunt ex quibus "eorum praedicatio; [4] similiter alibi, ut Jer. xxix 8, 9; Zach. x 2: apud Mosen, Quando surgit in medio tui propheta, aut somnians somnium, qui dederit tibi signum aut prodigium, et veniat 3 signum aut prodigium, quod locutus est ad te, dicendo, Eamus ad deos alios, quos non novisti, et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, vel somnianti somnium isti:... et propheta iste 4, et somnians somnium iste, occidetur, propterea quod locutus defectionem contra Jehovam Deum vestrum, Deut. xiii 2-4, 6 [A.V. 1-3, 5]; 5 "propheta et somnians somnium" uterque pro docente et praedicante, ibi falsa. @1 est somniare somnium praedicare de Divino Vero, quod ex Divino Humano Domini, nam illud per Josephum repraesentatur$ @2 i super$ @3 veniet$ @4 ille$ @5 i ibi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4683

#4683 "Et indicavit fratribus suis": quod significet coram illis qui a fide separata, constat a repraesentatione "fratrum Josephi" quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, seu in sensu abstracto illa quae sunt fidei, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, hic 1 qui sunt a fide separata a charitate quia sequitur "quod addiderint adhuc odisse illum" per quae significatur contemptus et aversio adhuc major. Se enim ita cum illa Ecclesia habet: cum primum incohat, charitatem praedicant sed modo ex doctrinali, ita ex scientifico, non autem ex ipsa charitate, ita non ab affectione seu corde; successu temporis sicut charitas et affectio obliteratur in corde, praedicant fidem, et tandem cum nulla amplius charitas, solam fidem et hanc salvificam dicunt absque operibus; tunc quoque opera non amplius vocant charitatis sed fidei, et nominant illa fructus fidei; [2] conjungunt quidem sic, sed solum ex doctrina, non autem ex vita; et quia in vita fidei seu in bono nihil salutis ponunt sed solum in fide, et tamen manifeste ex Verbo et quoque ex intellectuali suo sciunt quod doctrina nihil sit absque vita, seu quod fides nihil sit absque fructibus; salvificum fidei ponunt in confidentia, ut sic quoque a fructibus recedant, non scientes quod omnis confidentia trahat suum esse a fine vitae, et quod genuina confidentia non dabilis in nisi in bono, sed spuria et falsa etiam in malo: utque adhuc magis separent fidem a charitate, etiam persuadent quod confidentia solum unius momenti, etiam in ultimo vitae, salvet, utcumque vita anteacta fuit, quantumvis sciunt quod vita sua quemvis maneat post mortem et quod quisque secundum opera vitae suae judicabitur: ex his paucis constare potest qualis est fides separata a charitate, proinde qualis Ecclesia, quae fidem, non autem vitam fidei, essentialem facit. De falsis quae inde ut a sua scaturigine fluunt, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 i itaque$

Arcana Coelestia 4

Passage 4684

#4684 "Et addiderunt adhuc odisse eum": quod significet contemptum et aversionem adhuc majorem, constat ab illis quae supra n. (x)4681 dicta sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 4

Passage 4685

#4685 "Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi": quod significet praedicationis contenta, constat ex significatione "somniare somnium" quod sit praedicatio, de qua supra n. 4682, hic praedicationis contenta quia sequitur nunc quale somnium ei fuit.

Arcana Coelestia 4

Passage 4686

#4686 "Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri": quod significet docentes e doctrina, constat ex significatione "manipuli" quod sit doctrina, et inde "manipulare manipulos 1 "quod sit docere ex illa, de qua sequitur; et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, 4440, 4443; medium agri" est interius in Ecclesia, ita 2 (o)sunt illi qui in fide alicujus charitatis; medium enim in sensu interno est quod interius et quod intimum est, n. 1074, 2940, 2973; sunt enim in omni Ecclesia qui in medio ejus seu qui intimi sunt, et sunt illi qui in charitate, hic qui in fide alicujus charitatis sunt 3; apud illos Dominus praesens est quia Dominus in charitate est et per charitatem in fide, n. 4672; quod illi significentur, patet (o)etiam ex sequentibus, ex eo quod "manipulus Josephi surrexerit et circumdederint illum manipuli reliqui"; per "manipulum enim Josephi" significatur doctrina ex Divino Vero Domini. [2] Quod "manipulus" sit doctrina, est inde quia "ager" est Ecclesia, ut mox dictum, et "seges in est verum est doctrina in agro" in Ecclesia; ita "manipulus in quo seges" est doctrina in qua verum; simile significant manipuli apud Davidem, Qui seminant in lacrima, cum cantu metent; eundo ibit et flendo, portans jactum seminis, sed veniendo veniet cum cantu, portans manipulos suos, Ps. cxxvi ,] 6; ubi de illis qui in captivitate spirituali fuerunt, et liberati; "portare jactum seminis" pro instructione in veris, "venire cum cantu" pro affectionis veri laetitia, "portare manipulos" pro veri illius doctrinalibus. @1 illos$ @2 hoc est$ @3 hi sunt in charitate, hic in fide charitatis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4687

#4687 "Et ecce surrexit manipulus meus et etiam constitit": quod significet doctrinale de Domini Divino Humano, constat ex significatione "manipuli" quod sit doctrinale, de qua mox supra; et ex significatione "surgere et consistere" quod sit supremum quod regnaturum et quod adoraturi; hoc quod sit Divinum Humanum Domini, patet ex illis quae sequuntur (t)quod nempe "manipulo illi incurvaverint se undecim manipuli," et in altero somnio "quod sol et luna et undecim stellae incurvaverint se Josepho," per quae significatur supremum quod regnaturum et quod adoraturi, quapropter etiam Jacobus dicit, "an veniamus 1 ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi 2 terram?" Divinum Verum Domini est quod per "Josephum" repraesentatur, ut supra dictum; supremum ejus est Ipse Dominus, et supremum inter doctrinalia quod Humanum Ipsius sit Divinum. [2] Cum hoc supremo doctrinalium ita se habet: Antiquissima Ecclesia, quae caelestis fuit et prae reliquis "homo" dicta est, adoravit Infinitum Esse et inde Infinitum Existens; et quia de Infinito Esse nullam perceptionem habere potuerunt, sed aliquam de Infinito inde Existente ex perceptibilibus quae in interno eorum homine, exque sensibilibus quae in externo, et ex

Arcana Coelestia 4

Passage 4688

#4688 "Et ecce circumdederunt manipuli vestri": quod significet illos qui in fide essent, nempe in fide alicujus charitatis, constat (c)a significatione "circumdare" quod hic sit accessus ad adorandum, sequitur enim "quod (t)incurvaverint se manipulo ejus" per quod significatur adoratio; et ex significatione "manipuli" quod sit doctrina de qua mox supra n. 4686, hic omnia doctrinae seu omnia fidei quod "manipuli" hic significent illa, est quia per "omnes filio Jacobi" repraesentantur in genuino sensu omnia fidei, n. 3858, 3926; ita quoque "manipuli" quia illi erant loco illorum in somnio; et quia hoc visum est in medio agri, et per "medium agri" significatur interius seu qui interiores sunt in Ecclesia, de qua agitur n. (x)4686, ita illi qui in fide alicujus charitatis sunt, hi sunt "manipuli qui circumdederunt et se incurvarunt manipulo Josephi"; quod illi qui exteriores sunt seu remotiores a medio, 1 et in proprio seu hic sunt "fratres Josephi", (o)non intelligantur, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur quod nempe "oderint eum magis et magis" hoc est, quod contempserint eum et se averterint, nam per "odi, non loqui ad pacem, et invidere", quae dicuntur de fratribus ejus, significatur contemptus et aversio. @1 i hoc est, qui in fide separata non intelligantur, cf. n. 4689 l. 7.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4689

#4689 Et incurvaverunt se manipulo meo": quod significet adorationem, constat ex significatione "incurvare se" quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde adoratio; et ex significatione "manipuli Josephi" quod hic sit doctrinale de Domini Divino Humano, de qua n. 4686, ita est Divinum Humanum quod adoraverunt nempe illi qui in interiore Ecclesiae sunt; qui autem exteriores sunt, hoc est, illi qui a fide separata, nihil minus quam adorant; fides separata a charitate hoc secum habet quia, ut supra dictum, Dominus in charitate est praesens, ac in fide non nisi quam per charitatem nam charitas est medium conjungens; quid verum absque bono, et quid intellectuale absque voluntario, 1 ita quid fides absque charitate, aut quid confidentia absque essentia sua? [2] Quod illi qui in fide separata a charitate (o)sunt, nihil minus quam adorent Divinum Humanum Domini, constare mihi potuit manifeste a talibus qui in alteram vitam e Christiano orbe veniunt, cum quorum pluribus locutus sum, ibi (o)enim non ora sicut in mundo, sed corda loquuntur; cujusvis 2 cogitationes ibi communicantur multo apertius quam per aliquam loquelam in mundo, nec ibi loqui aliter conceditur quam sicut cogitant, ita sicut credunt; multi eorum qui etiam praedicarunt Dominum in mundo, ibi prorsus negant Illum, et cum inquiritur ex quo fine seu ex qua causa praedicarunt Ipsum et quoque (o)in externa forma sancte adoraverunt Ipsum, compertum est quod fecerint quia illis ex officio id injunctum et quia sic honores et opes lucrati; et qui non praedicarunt sed 3 usque confessi Ipsum, quod fecerint quia nati in Ecclesia, et quod diffamarentur si contra religionem locuti fuissent 4; 5 ne quidem unus ex orbe Christiano novit quod Humanum Ipsius Divinum sit, et vix aliquis quod Ipse Solus caelum ac universum regat, minus quod Divinum Humanum Ipsius sit omne in caelo; quod ita sit, non 6 potuerat aperte revelari quia praevisum a Domino quod Ecclesia Christiana deflecteret a charitate ad fidem, proinde se separaret ab Ipso et si non modo rejiceret sed etiam profanaret sanctum quod a Divino Humano Ipsius, nam fides separata a charitate non aliter potest. [3] Quod fides separata a charitate hodie sit, constat, separant se Ecclesia secundum dogmata et qui aliter credit quam sicut dogma 7 docet e communione eorum ejicitur et quoque diffamatur; qui autem latrocinatur, absque misericordia deprivat alios suis bonis solum ne fiat apertis modis, qui dolose machinatur contra proximum, qui charitatis opera ignominia afficit, quique adulteratur, is usque Christianus vocatur, modo frequentet sacra et loquatur ex doctrina; inde patet quod hodie sit doctrina quae facit Ecclesiam, non autem vita, et quod fructus quos fidei adjungunt, sint modo in doctrina et nihil in mentibus eorum. @1 i et quid doctrina absque vita$ @2 i enim$ @3 et$ @4 fuerint$ @5 i et$ @6 nec$ @7 doctrina$

Arcana Coelestia 4

Passage 4690

#4690 "Et dixerunt ei fratres ejus": quod significet illos qui a fide separata, constat a repraesentatione "fratrum Josephi" quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem et tandem fidem separat a charitate, de qua n. 4665, 4671, 4679; interiores autem illius Ecclesiae significati sunt per "manipulos in somnio", n. 4686, 4688. Quod "fratres Josephi" illam Ecclesiam repraesentent, est quia in sensu proximo significant Ecclesiae repraesentativum, seu religiosum, quod apud posteros Jacobi instituebatur; qui (t)quidem non noverunt aliquid de fide de qua Ecclesia Christiana sed de veritate, veritas illis eadem quae Christianis fides; etiam in lingua originali eadem vox 1 utrique est; sed Judaica Ecclesia per veritatem intelligebat praecepta decalogi, et quoque leges, judicia, testimonia, et statuta quae Mosen tradita sunt; interiora veritatis non sciebant nec scire volebant; [2] Christiana autem Ecclesia doctrinalia quae sunt interiora Ecclesiae et 2 credenda dicuntur, fidem vocat; per fidem enim vulgus non aliam quam symbolicam intelligit, seu quam libri symbolici docent; qui autem cogitant quod doctrinalia fidei seu scientia eoram neminem salvare possit, et quod pauci in vita fidei sint, fidem confidentiam dicunt, sed hi supra vulgus sunt ac aliis doctiores. Ex his constare potest quod in sensu interno hic agatur non solum de Ecclesiae repraesentativo quod apud posteros Jacobi institutum fuit, sed etiam de Ecclesia Christiana quae successit; nam Verbum Domini (t)est universale et comprehendit in genere omnem Ecclesiam; aeque enim a Domino praevisum est quomodo se haberet cum Ecclesia Christiana ac quomodo cum Ecclesia Judaica, sed proxime cum Judaica, quapropter ille sensus vocatur sensus proximus seu sensus internus historicus, et alter sensus internus. @1 Heb [ ] "emunah) is translated by "faith" some 28 times, and by "truth" 15 times in AV.$ @2 quae etiam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4691

#4691 "An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos?": quod significet num quoad intellectualia et voluntaria subjecti essent, constat ex significatione "regnare" quod sit subjectum esse quoad intellectualia, et a significatione "dominari" quod sit subjectum esse quoad voluntaria; quod "regnare super eos" et "dominari in eos" sit subjectum fieri, patet; sed quod utrumque hic dicatur, est quia unum spectat intellectualia et alterum voluntaria; commune est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem per bina exprimere; qui non novit arcanum quod in illo est, non aliter opinari 1 potest quam quod solum sit repetitio propter emphasin; sed non ita est; in singulis Verbi est conjugium caeleste, nempe conjugium veri cum bono, et boni cum vero, sicut est conjugium intellectus et voluntatis in homine, una expressio se refert ad verum, altera ad bonum, ita una ad intellectuale nam hujus est verum, et altera ad voluntarium nam hujus est bonum, etiam expressiones in Verbo ex illis vocibus constant quae constanter significant talia; hoc arcanum est quod latet in eo quod una res per bina exprimatur, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 f; ita etiam hic "regnare super eos," et "dominari in "eos"; "regnare" etiam 2 spectat verum quod intellectus, "dominium" autem 3 bonum quod voluntatis, etiam "regnum" praedicatur de vero, n. 1672, 2547, et "dominium" de bono; ut quoque apud Danielem ubi etiam agitur de Divino Humano Domini, Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colerent: dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit, vii 14: et apud Davidem, Regnum tuum regnum omnium aeternitatum, et dominium tuum in omnem generationem et generationem, Ps. cxlv 13. @1 putare$ @2 enim$ @3 i spectat$

Arcana Coelestia 4

Passage 4692

#4692 "Et addiderunt adhuc odisse eum super somnia et super verba ejus": quod significet contemptum et aversionem adhuc majorem propter praedicationem veri, hic nempe de Divino Humano Domini, constat ex significatione "addere" quod sit magis; ex significatione odi" quod sit contemnere et se avertere, de qua supra n. 4681; ex significatione "somnii" quod sit praedicatio, de qua etiam supra n. 4682, 4685; et ex significatione "verborum" quod sint vera; quod "verba" sint vera, est quia omne verbum in caelo est ex Domino, ideo "verba" in sensu interno significant vera, et "Verbum" in genere omne Divinum Verum. [2] Quod ipsam rem attinet, est supremum inter vera quod Ecclesia quae separavit fidem a charitate, praecipue contemnit et (o)a quo se avertit, nempe quod Humanum Domini sit Divinum; 1 omnes qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt et non separaverunt 2 charitatem a fide, crediderunt quod Deus universi esset Divinus Homo, et quod Ipse esset Divinum Esse; inde etiam Jehovam Ipsum nominabant; sciebant hoc ex antiquissimis, tum quoque quia apparuerat pluribus fratrum eorum ut Homo; 3 sciebant etiam quod omnia ritualia et externa Ecclesiae eorum Ipsum repraesentarent; sed qui a fide separata fuerunt, non potuerunt id credere quia non potuerunt comprehendere quomodo Humanum posset esse Divinum, et quod amor Divinus hoc faceret, quicquid enim non comprehendebant ex aliqua idea capta per sensualia corporis externa, nihili esse putabant; fides separata a charitate hoc secum habet; nam clauditur apud illos internum perceptionis, quia non datur 4 aliquod intermedium per quod influxus. [3] Ecclesia Judaica quae successit, credidit quidem Jehovam esse Hominem et quoque Deum, quia apparuerat Mosi et prophetis sicut homo, quapropter 5 unumquemvis angelum qui apparuit, nominabant Jehovam; sed usque de Ipso non aliam ideam habuerunt quam gentiles de suis diis, quibus Jehovam Deum praeferebant quia miracula potuit facere, n. 4299; non scientes quod Jehovah esset Dominus in Verbo, n. 2921, 3035; et quod esset Divinum Humanum Ipsius quod omnia ritualia eorum repraesentabant; de Messia seu Christo non aliud cogitabant quam quod futurus maximus propheta, major Mose, et maximus rex, major Davide, qui introduceret eos in terram Canaanem cum stupendis miraculis; de regno Ipsius (x)caelesti nihil voluerunt audire, et hoc quia nihil aliud quam mundana capiebant 6; erant enim separati a charitate. [4] Ecclesia vero Christiana quidem Humanum Domini ut Divinum adorat in externo cultu, imprimis in Sacra Cena, quia dixerat quod panis ibi esset corpus Ipsius, et vinum esset sanguis Ipsius; sed Humanum Ipsius non Divinum faciunt in doctrina, distinguunt enim inter naturam Divinam et naturam humanam; hoc etiam ex causa quia Ecclesia deflexit a charitate ad fidem et tandem ad fidem separatam; et quia Humanum Domini non Divinum agnoscunt, scandalizant se multi et corde Ipsum negant, n. 4689; cum tamen res ita se habet quod Divinum Humanum Domini sit Divinum Existens a Divino Esse, de quo supra n. 4687, et quod Ipse sit Divinum Esse, nam Divinum Esse et Divinum Existens unum sunt, sicut etiam Dominus manifeste docet apud Johannem, Dixit Jesus Philippo, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me? qui vidit Me vidit Patrem;... nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit?... credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 9, 10, 11; et (o)quoque alibi; Divinum enim Existens est ipsum Divinum procedens a Divino Esse, ac in imagine est Homo, quia caelum cujus est omne, repraesentat Maximum Hominem, ut supra n. 4687 dictum, et ad finem capitum ubi de correspondentia omnium quae apud hominem cum illo, ostensum. Dominus quidem natus est ut alius homo, et infirmum humanum (c)a matre habuit, sed Dominus hoc humanum prorsus expulit adeo ut amplius non filius Mariae esset, et Humanum in Se Divinum fecit, quod intelligitur per quod glorificatus sit; et quoque ostendit Petro, Jacobo et Johanni quod Divinus Homo esset, cum transformatus. @1 i quod porro hoc attinet$ @2 separabunt$ @3 i et$ @4 est$ @5 i etiam$ @6 ceperunt$

Arcana Coelestia 4

Passage 4693

#4693 "Et somniavit adhuc somnium alterum?": quod significet iterum praedicationem, constat ex significatione "somnii" quod sit praedicatio, de qua supra n. 4682.

Arcana Coelestia 4

Passage 4694

#4694 "Et narravit illud fratribus suis, et dixit": quod significet coram illis qui a fide separata, constat ex repraesentatione "fratrum Josephi" quod sint illi qui a fide separata sunt, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, 4690.

Arcana Coelestia 4

Passage 4695

#4695 "Ecce somniavi somnium adhuc": quod significet contenta, nempe praedicationis, constat ex illis quae supra n. 4685 dicta sunt.

Arcana Coelestia 4

Passage 4696

#4696 "Et ecce sol et luna": quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione "solis" quod sit bonum caeleste 1, de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione "lunae" quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; "sol" in supremo sensu significat 2 Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et "luna" in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo 3 est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris (o)seu verum; hic itaque "sol" est bonum naturale et "luna" est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet a vers. 10 ubi Jacob dicit "An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?" Per "Jacobum" enim repraesentatur bonum naturale et per "Leam" verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum 4 et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea. @1 A d amoris, i caeleste$ @2 i Ipsum$ @3 caelis$ @4 i naturalis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4697

#4697 "Et undecim stellae": quod significet cognitiones boni et veri, constat a significatione "stellarum" quod sint cognitiones boni et veri; quod "stellae" in Verbo illas significent, est quia sunt parva luminaria quae lucent noctu, et a se in nostram atmosphaeram tunc emittunt scintillas lucis, similiter ac cognitiones illa quae sunt boni et veri: quod per "stellas" cognitiones illae 1 significentur, constare potest a pluribus locis in Verbo 2, ut apud Jeremiam, Dixit Jehovah, dans solem in lucem dici, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare, ut tumultuentur fluctus ejus, xxxi 35; ubi de nova Ecclesia; 3 per "dare solem in lucem diei" significatur bonum amoris et charitatis, et per "statuta lunae et stellarum in lucem noctis", verum et cognitiones: [2] similiter apud Davidem, Jehovah Qui fecit luminaria magna,... solem in dominium in die,... lucam et stellas in dominium in nocte, Ps. cxxxvi 7-9; qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per "solem" hic sol mundi et per "lunam et stellas" luna et stellae intelligantur 4, at inde nullus sensus spiritualis et caelestis exsurgit, cum tamen Verbum in singulis est caeleste; inde quoque patet quod sint bona amoris et charitatis et vera fidei, cum cognitionibus eorum, quae significantur: [3] similiter quae in capite primo Geneseos, ubi de nova creatione hominis caelestis agitur, Dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem, et erunt in signa et in stata tempora, et in dies et (o)in annos; et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra, et factum ita: et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas; et posuit illa Deus in expanso caelorum ad lucem dandum super terra, et ad dominandum in die et in nocte, et ad distinguendum inter lucem et inter tenebras, vers. (x)14- 18; videatur n. 30-38: [4] apud Matthaeum, Statim post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur, xxiv 29; quod per "solem et lunam" ibi significetur amor et charitas, seu bonum et verum, et per "stellas" cognitiones, videatur n. (x)4060; et quia ibi de ultimo die seu ultimo statu Ecclesiae agitur, per quod "sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum" significatur quod tunc peribit bonum amoris et charitatis, et per quod "stellae cadent de caelo", quod etiam cognitiones boni et veri; [5] quod illa significentur, patet a propheticis Verbi ubi 5 similia dicuntur de ultimo Ecclesiae; ut apud Esaiam, Ecce dies Jehovae veniet crudelis,... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdet ex illa, nam stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obscurabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, xiii 9, 10: apud Joelem, Propinquus est dies Jehovae,... sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, iv 14, 15: apud Ezechielem, Obtegam cum exstinxero te caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, omnia luminaria lucis in caelo 6 atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8: (m)et apud Johannem, Quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, noxque similiter, Apoc. viii 12.(n) [6] Praeterea quod "stellae" sint cognitiones 7 boni et veri, patet ab his locis: apud Danielem, Ex uno cornu hirci caprarum crevit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, viii 9, 10: et apud Johannem, Draco magnus cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli: et projecit eas in terram, Apoc. xii 4; quod non stellae hic intelligantur 8, patet; agitur 9 apud Danielem et apud Johannem de Ecclesiae statu ultimis temporibus: [7] similiter apud Davidem, Jehovah numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat, Ps. cxlvii 4: apud eundem, Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, Ps. cxlviii (x)3: apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona (t)duodecim 10 stellarum, Apoc. xii 1. [8] Quia per "stellas" significantur cognitiones boni et veri, per illas significantur doctrinalia Ecclesiae, nam haec sunt cognitione doctrinale de fide separata a charitate ultimis temporibus per "stellam" ita describitur apud Johannem, 11 Tertius angelus clanxit, et cecidit e caelo stella magna ardens sicut lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum: nomen stellae dicitur absinthium, [unde fit tertia pars aquarum absinthium,"] et multi homines mortui sunt in aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. viii 10, 11; aquae quae ex stella illa factae sunt amarae" sunt vera, et "fluvii ac fontes aquarum" sunt inde intelligentia et sapientia ex Verbo; quod "aquae" sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424; quod "fluvii" sint intelligentia, n. 3051; quodque "fontes" sapientia ex Verbo, n. 2702, 3424. @1 boni et veri$ @2 After stellas$ @3 i et$ @4 significentur$ @5 i paene$ @6 caelis$ @7 cogitationes I$ @8 significentur$ @9 i enim et$ @10 undecim I, a mistake arising possibly from the eleven stars with which this [ ] deals.$ @11 i Post$

Arcana Coelestia 4

Passage 4698

#4698 "Incurvantes se mihi": quod significet adorationem, constat (c)ex significatione "incurvare (o)se quod sit adoratio, de qua supra n. 4689.

Arcana Coelestia 4

Passage 4699

#4699 "Et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos": quod significet quod datum scire id, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4700

#4700 "Et increpavit eum pater et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti?": quod significet indignationem, constat ex significatione "increpare" quod sit indignari, et quidem propter praedicationem veri de 1 Divino Humano Domini, quae significatur per "somnium somniare", de qua n. 4682, 4693, 4695; "pater et fratres Josephi" sunt hic religio Judaica ex antiqua; externum illius religionis erat quoad plurimam partem simile externo Ecclesiae Antiquae, internum autem erat in externis apud (c)illos qui ab Antiqua Ecclesia, non autem apud illos qui a 2 religioso Judaico, quia Judaei non aliquod internum agnoverunt, nec hodie agnoscunt; sed usque tamen internum inerat; externum hoc cum suo interno est quod hic dicitur "pater", et externum absque interno quod "fratres"; inde sequitur 3 quod "inviderunt ei fratres ejus," et "pater ejus custodivit verbum", et per illa 4 significatur aversio illorum qui in externo absque interno sunt, et (o)per haec quod usque veritas maneret in religioso eorum; [2] se habet hoc sicut in Ecclesia Christiana; qui ibi in externo sunt absque interno, in Sacra Cena edunt panem et bibunt vinum, et nihil illud cogitant quam quod faciendum quia mandatum et ab Ecclesia receptum, et quidam eorum credunt quod panis sanctis sit et vinum sanctum, non autem [quod] in pane et vino sanctum ex eo quod "panis" sit sanctum amoris et charitatis in caelo, et quod "vinum" sit sanctum charitatis et fidei ibi, n. 3464, 3735; at qui in cultu externo sunt et simul in interno, ii non adorant panem et vinum, sed Dominum Quem repraesentant, ex Quo sanctum 5 amoris, charitatis et fidei, et hoc non ex doctrina sed ex amore, charitate et fide appropriatis vitae. @1 et I$ @2 in$ @3 A d dicitur, i sequitur. This suggests that sequitur is not used in a causal sense, but merely implies succession, i.e., "hence there follows".$ @4 per quae$ @5 factum I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4701

#4701 "An veniendo veniemus ego, et mater tua et fratres tua ad incurvandum nos tibi terram?": quod significet num adoratura Ecclesia, constat ex significatione "venire ad incurvandum" quod sit adoratura, de qua n. 4689, 4698; et ex significatione "patris" qui hic est "ego," et "matris tum fratrum" quod sit Ecclesia, hic Ecclesia Judaica, ut mox prius.

Arcana Coelestia 4

Passage 4702

#4702 "Et inviderunt ei fratres ejus": quod significet aversionem illorum 1, constat ex significatione "invidere" quod etiam sit aversio, sicut "odi" et "non loqui ei ad pacem", ut supra n. 4681; vox enim "invidere" in lingua originali etiam significat aemulari (c)et jurgari 2, et quia aemulatio et jurgatio est effectus odii, per eandem quoque3 significatur aversio.

Arcana Coelestia 4

Passage 4703

#4703 "Et pater ejus custodivit verbum": quod significet quod maneret veritas in religioso eorum, constat (c)a significatione "patris" hic quod sit religio Judaica ex antiqua, de qua supra n. 4700; significatione "custodire" quod sit intus conservare, ita manere; ex significatione "verbi" quod sit veritas, de qua supra n. 4692; quid porro intelligitur per quod maneret veritas in religioso eorum, videat supra n. 4700.

Arcana Coelestia 4

Passage 4704

#4704 Vers. 12-17. Et iverunt fratres ejus ad pascendum gregem patris illorum in Shechem. Et dixit Israel ad Josephum, Nonne fratres tui pascentes in Shechem? vade et mittam te ad illos; et dixit ei, Ecce me. Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum, et pacem gregis, et reduc mihi verbum; et misit eum e valle Hebronis, et venit Shechemum. Et invenit eum vir, et ecce errans in agro, et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris? Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso in ubi illi pascentes. Et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem; et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan. "Iverunt fratres ad pascendum gregem" significat docentes ex fide: "patris illorum" significat Antiquae et Primitivae Ecclesiae: "in Shechem" significat prima rudimenta: "et dixit Israel ad Josephum" significat perceptionem ex Divino Spirituali: "Nonne fratres tui pascentes in Shechem?" significat quod doceant: "vade et mittam te ad illos" significat quod doceret Divina bona spiritualia: "et dixit, Ecce me" significat affirmationem: "et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum" significat adventum Domini omnem, et perceptionem quomodo cum docentibus se haberet: "et pacem gregis" significat quomodo cum discentibus seu Ecclesia: "et reduc mihi verbum" significat cognitionem: "et misit eum e valle Hebronis" significat quod ex naturali et sensuali Divino: "et venit Shechemum significat cognitionem communium doctrinalium: "et invenit eum vir, et ecce errans in agro" significat quod a vero communi Ecclesiae lapsi: "et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris ?" significat praevidentiam: "et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi pascentes" significat cognitionem quomodo se haberet, et in quo statu essent: "et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem" significat quod a communibus contulerint se ad specialia doctrinae: "et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan" significat quod essent in specialibus falsorum principiorum. @1 ejus AI, but cf. 4678$ @2 i contra aliquem$ @3 etiam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4705

#4705 "Iverunt fratres ad pascendum gregem": quod significet docentes ex fide, constat a significatione "fratrum (o)Josephi" quod sint illi in Ecclesia qui a fide, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, 4690; et a significatione "pascere gregem" quod sit docere, de qua n. 343, 3767, 3768, 3772, 3783.

Arcana Coelestia 4

Passage 4706

#4706 "Patris illorum": quod sit Antiquae et Primitivae Ecclesiae, constat a significatione "patris" hic seu Jacobi quod sit Antiqua Ecclesia, de qua supra n. 4680 f; quod etiam sit Ecclesia Primitiva Christiana quae significatur, videatur n. 4690 f; per Ecclesiam Primitivam intelligitur Christiana in suo primordio: sunt in genere quatuor Ecclesiae inter se distinctae, de quibus agitur in Verbo; est illa quae fuerat ante diluvium, et "Homo" appellata 1; haec est quae vocatur Antiquissima Ecclesia; est dein quae fuerat post diluvium; haec est quae dicitur Antiqua Ecclesia; tum est illa quae apud Jacobi posteros, quae non fuit Ecclesia sed repraesentativum Ecclesiae; hoc etiam vocatur religiosum; et est quae post Adventum Domini instaurata est et vocatur Ecclesia Christiana, haec est quae 2 in suo primordio (o)dicitur Ecclesia Primitiva. @1 vocata$ @2 sed$

Arcana Coelestia 4

Passage 4707

#4707 "In Shechem": quod significet prima rudimenta, constat ex significatione "Shechemi" quod sit verum ex Antiqua Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454, et quod sit doctrina, n. 4472, 4473; hic prima 1 rudimenta nempe (o)doctrinae de fide; se enim habet praedicatio 2 nominis praedicate ad rem in sua serie; (m)prima rudimenta sunt etiam communia doctrinalium, 3 communia sunt (o)quae primum (o)recipiuntur, specialia dein sequuntur.(n) @1 i ejus$ @2 significatio$ @3 i nam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4708

#4708 "Et dixit Israel ad Josephum": quod significet perceptionem ex Divino Spirituali, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum spirituale, de qua n. 4669.

Arcana Coelestia 4

Passage 4709

#4709 "Nonne fratres tui pascentes in Shechem?": quod significet quod doceant, constat ex significatione "pascere" quod sit docere, de qua mox supra n. 4705; et ex significatione "Shechem" quod sint prima rudimenta doctrinae de fide, de qua mox supra n. 4707.

Arcana Coelestia 4

Passage 4710

#4710 "Vade et mittam te ad illos": quod significet quod doceret Divina bona spiritualia, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Spirituale Domini, de qua n. 4669, 4708; cum "mitti" hoc dicitur, est docere Divina bona spiritualia, nam "mitti" in sensu interno est exire et procedere, n. 2397, et quoque simul docere, hic itaque Divina bona spiritualia quae procedunt a Divino Spirituali Domini; Divina bona spiritualia sunt illa quae sunt amoris et charitatis, Divina autem vera spiritualia sunt illa quae sunt fidei inde; qui illa docet, haec etiam docet, nam haec sunt ex illis et de illis; quod "mitti" in sensu interno sit procedere et docere, constare potest a multis locis in Verbo, ut pluries de Domino quod "missus a Patre", quo significatur quod procederet ab Ipso, hoc est, a Divino Bono; et quoque quod "Dominus mittat paracletum" seu spiritum veritatis, quo significatur quod sanctum verum procedat ab Ipso: et quoque prophetae mittebantur 1, et per id significatur quod docerent illud quod procedit a Domino; haec confirmare ex Verbo quilibet potest, frequenter enim ibi legitur. @1 dicebantur missi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4711

#4711 "Et dixit, Ecce me": quod significet affirmationem, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4712

#4712 "Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum": quod significet adventum Domini omnem, et perceptionem quomodo cum docentibus se haberet, constat (c)ex significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua mox supra n. 4708; ex significatione "pacis" quod sit salus, de qua n. (x)4681, ita quomodo se haberet; et ex repraesentatione "fratrum" quod hic sint docentes ex fide, de qua 1 supra n. 4705; inde patet quod per illa verba significetur perceptio quomodo cum docentibus se haberet. Quod etiam significetur adventus Domini omnis, est quia per "Josephum" repraesentatur Dominus quoad Divinum Spirituale, n. 4669, 4708, 4710, quare cum dicitur "quod Josephus vaderet et videret pacem fratrum," significatur adventus Ipsius: adventus omnis dicitur 2 cum in cogitationem ex Verbo influit verum 3. @1 ut$ @2 A alters est to dicitur$ @3 A had et percipitur verum but d et percipitur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4713

#4713 "Et pacem gregis": quod significet quomodo cum discentibus seu Ecclesia, constat ex significatione "pacis" quod sit quomodo se haberet, de qua mox supra n. 4712; et ex significatione "gregis" quod sint illi qui discunt; "pastor" enim seu pascens est qui docet et ducit ad bonum charitatis, et "grex" qui discit et ducitur, de qua n. 343, ita quoque Ecclesia.

Arcana Coelestia 4

Passage 4714

#4714 "Et reduc mihi verbum": quod significet cognitionem, constat ex significatione "reducere verbum" quod sit referre quomodo se res haberet, ita cognitio.

Arcana Coelestia 4

Passage 4715

#4715 "Et misit eum e valle Hebronis": quod significet ex Naturali et Sensuali Divino, constat ex significatione "mitti" quod sit procedere et docere, de qua supra n. 4710 ex significatione "vallis" quod sint illa quae infra sunt, de qua n. 1723, 3417; et ex significatione "Hebronis" quod sit Ecclesia Domini quoad bonum, de qua n. 2909, ita per illa verba significatur quod doceret illa quae inferiora Ecclesiae sunt, et hoc ideo quia superiora non caperent; qui enim fidem docet et non charitatem, is nusquam superiora seu interiora Ecclesiae appercipere potest, non enim habet quicquam quod ducit, et quod dictat 1 num hoc fidei sit vel num hoc verum, at si docet charitatem, tunc habet bonum; hoc ei dictamen est et eum ducit, nam omne verum est ex bono et agit de bono, seu quod idem, omne fidei est ex charitate et agit de charitate; quod omne doctrinae spectet vitam, unusquisque ex solo lumine naturali scire potest. [2] Quod per illa verba significetur ex Naturali et Sensuali Divino, est sensus superior; quae enim inferiora Ecclesiae sunt, illa dicuntur esse ex Naturali et Sensuali Divino Domini, non quod in Domino haec sint inferiora, nam in Domino et in Ipsius Divino Humano omne est Infinitum, est enim Jehovah quoad utramque Essentiam, n. 2156, 2329, 2921, 3023, sed quia ita est apud hominem; qui enim sensuales homines sunt, sensualiter capiunt illa quae in Domino sunt et quae ex Domino, et qui naturales naturaliter; ex qualitate (c)illorum qui recipiunt, ita dicitur; qui autem caelestes homines sunt et inde vere rationales, illi interiora percipiunt de illis dicitur quod doceantur ex Rationali Divino Domini; hic es sensus superior, ut dictum, qui per illa verba significatur 2. [3] Quod "vallis" sint inferiora Ecclesiae, constare potest ab aliis locis in Verbo ut apud Esaiam, Propheticum vallis visionis; quid tibi hic, quod ascendisti omnis in tecta?... dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, in valle visionis, xxii 1, 5; "vallis visionis" pro phantasiis de spiritualibus ex sensualibus, ita ex inferioribus: apud eundem, Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt ad portam, xxii 7; "electio 3 vallium" pro bonis et veris in (t)naturali seu externo homine apud eundem, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro, omnis vallis extolletur, xi 3, 4; [4] "vallis" pro humilibus: apud Jeremiam, Quomodo dices Non polluta sum, post baalim non ivi vide viam tuam in valle, agnosce quid feceris, ii 23; "vallis" pro scientificis et sensualibus (o)quae sunt inferiora, per qua vera perverterunt: apud eundem, Ego contra te, habitatrix vallis, petra planitiei, dictum Jehovae dicentes, Quis descendet contra nos 4, xxi 13; "habitatrix vallis (o)et petra planitiei" pro fide in qua non charitas apud eundem, Veniet vastator super omnem urbem, et urbs non evadet, sed peribit vallis, et perdetur planities, xlviii 8; similiter: apud eundem, Non gloriaberis vallibus, defluxit vallis tua, filia perversa, xlix 4; "vallis" pro externis in cultu, quae etiam sunt infima: [5] apud Ezechielem, Dabo Gogo locum sepulcro in Israele, vallem transeuntium:... sepelient ibi Gogum, et omnem multitudinem ejus; unde vocabunt, vallem multitudinis Gogi, xxxix 11, 15; "Gogus" pro illis qui in cultu externo absque interno (o)sunt, n. 1151, inde dicitur "sepulchrum ejus, vallis transeuntium et vallis multitudinis ejus": apud Davidem, Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, Ps. xxiii 4; "vallis umbrae" pro inferioribus, quae respective in umbra sunt. [6] Valles quia erant inter montes et colles et sub illis, ideo per "valles" significantur inferiora seu exteriora Ecclesiae, quia per colles et montes superiora seu interiora ejus, per "colles" illa quae sunt charitatis et per "montes" (o)illa quae sunt amoris in Dominum, n. 795, 1430, 2722, 4210 5, et quia per "terram Canaanem" significatur regnum Domini ac Ipsius Ecclesia, idcirco dicitur illa, Terra montium et vallium, ad pluviam caeli imbibens aquas, Deut. xi 11. 6 Quod Josephus hic dicatur "missus e valle Hebronis", inde est quia ad illos qui docebant de fide, n. 4705; qui enim in fide sunt et non in charitate, illi in inferioribus sunt, nam apud illos fides modo est in memoria et inde in ore, non autem in corde et inde in opere. @1 dictat et docet$ @2 quare ille sensus est, ut dictum, superior$ @3 selectio, cf. n. 4728 (4).$ @4 me I$ @5 A o but i at end, see note 6 below.$ @6 A had but d ad pluviam caeli imbibens aquas, pro recipere illa quae sunt per caelum a Domino. This ended [ ] and 4716 was started but d and i remainder of 4715 as in I but, with the deleted addition, qui autem in charitate sunt illi dicuntur esse in colle, et qui in amore in Dominum, in monte, nam collis significat charitatem, et mons amorem in Dominum, n. 795, 1430, 2722, 4210.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4716

#4716 "Et venit Shechemum": quod significet cognitionem communium doctrinalium, constat ex significatione "Shechemi" quod sint prima rudimenta, seu quod idem, communia doctrinalium, de qua n. 4707.

Arcana Coelestia 4

Passage 4717

#4717 "Et invenit eum vir, et ecce errans in agro": quod significet quod a vero communi Ecclesiae lapsi, constat a significatione "errare in agro" quod sit a vero communi Ecclesiae labi, "ager" enim est Ecclesia quoad bonum, n. 2971, 3196, 3766, et "vir agri" est bonum vitae ex doctrinalibus, n. 3310; vir dicitur quia per "virum" significatur verum quod est Ecclesiae, n. 3134. A vero communi Ecclesiae labi 1 dicuntur qui agnoscunt Dominum, sed non Humanum Ipsius Divinum, ut et qui agnoscunt fidem pro essentiali, non autem charitatem; utrumque est verum commune Ecclesiae, a quo 2 cum recedit homo Ecclesiae, a vero communi labitur; qui ab hoc 3, is postmodum a veris in specie 3, de quibus in sequentibus; sicut qui a principio falso incohat, et ab eo 4 deducit consequentia, inde haec (t)fiunt falsa quia in consequentibus regnat principium, et quoque per haec principium falsum corroboratur. @1 lapsi$ @2 qua$ @3 A d labitur. Probably one of these should have been left.$ @4 inde$

Arcana Coelestia 4

Passage 4718

#4718 "Et interrogavit eum vir dicendo, Quid quaeris ?": quod significet praevidentiam, constare potest ex serie, nam series involvit praevidentiam.

Arcana Coelestia 4

Passage 4719

#4719 "Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi cascentes": quod significet cognitionem quomodo se haberet et in quo statu essent, proxime secundum verba, quomodo te haberet cum docentibus ex fide, et 1 cognosceret statum illorum [constat]; nam per "fratres" significantur docentes ex fide, n. 4712; per "quaerere seu videre pacem eorum", quomodo cum illis se haberet, n. 4712, 4713; per "ubi" significatur status, omne enim loci in sensu interno est status, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321; et per "pascentes" (o)significantur docentes, n. 343, 3767, 3768, 3772, 3783. @1 ut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4720

#4720 "Et dixit vir, Profecti abhinc quia audivi dicente, Eamus Dothanem": quod significet quod a communibus contulerint se ad specialia doctrinae, constat a significatione "proficisci" quod sit se conferre; ex significatione "a Shechemo" quod hic est "abhinc", quod a communibus doctrinae, n. 4707, 4716; et ex significatione "Dothanis" quod sint specialia doctrinae; quod "Dothan" sint specialia doctrinae, non ita confirmari potest ex aliis locis in Verbo, quia solum memoratur in Libro Reg. vi vers. 13, ubi refertur quod rex Syriae miserit currus et equites et exercitum magnum ad Dothan, ad capiendum Elisham, et quod illi caecitatibus percussi fuerint, et ab Elisha perducti Samariam: [2] quia omnia historica Verbi sunt repraesentativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita etiam haec, et per "regem Syriae" repraesentantur illi qui in cognitionibus veri, n. 1232, 1234, 3249, 2664, 3680, 4112, ibi in opposito sensu qui in cognitionibus non veri 1; per "Elisham" Verbum Domini, (o)n. 2762; per 2 "Dothanem" doctrinalia ex Verbo; per "currus et equites et exercitum magnum quem rex Syriae misit" significantur doctrinae falsa; per "montem plenum equis et curribus ignis circum Elisham visis puero ejus" doctrinae bona et vera ex Verbo, (o)n. 2762; et per "caecitates" quibus percussi qui a rege Syriae illuc missi sunt, significantur ipsae falsitates, (o)n. 2383; et quod "perducti ab Elisha Samariam", ubi aperti eorum oculi, instructio per Verbum; talia involvit historicum ibi, et per "Dothanem" ubi Elisha, significantur doctrinalia boni et veri ex Verbo; hic similiter, specialia enim doctrinae non aliud sunt; sed hic specialia (t)principiorum falsorum quia agitur de Ecclesia quae a fide incohat, quam ita a charitate statim ab initio separat; doctrinalia quae dein formantur, sapiunt omnia a principio communi, ita a fide absque charitate, inde falsitates quae sunt specialia falsorum principiorum. [3] Omnis Ecclesia in suo initio non nisi quam communia doctrinae novit, est enim tunc in sua simplicitate et quasi in sua pueritia; temporis successu particularia adjicit, quae partim sunt confirmantia communium, partim additamenta quae tamen communi non repugnant, et quoque explicantia ut apertae contradictiones 3 trahantur in partes, et ne impingant contra illa quae communis sensus dictat; sunt tamen haec omnia specialia falsorum principiorum; nam omnia cujusvis doctrinae se mutuo sicut in quadam societate spectant, et conjungantur sicut consanguinitate et affinitate, quae commune principium ut patrem agnoscunt; inde patet 4 quod omnia sapiant (c)ex falso, cum principium commune est falsum. @1 ibi qui in doctrina falsi sunt$ @2 et$ @3 contrarietates$ @4 constare potest$

Arcana Coelestia 4

Passage 4721

#4721 "Et ivit Joseph ad fratres suos et invenit eos in Dothan": quod significet quod essent in specialibus falsorum principiorum, constat a repraesentatione "Joseph" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 4669; ex repraesentatione "fratrum ejus" quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, et tandem ad fidem separatam, de qua n. 4665, 4671, 4679, 4680, 4690; et a significatione "Dothanis" quod sint specialia falsorum principiorum, de qua mox supra n. 4720; inde patet quod per illa verba significetur quod invenerit eos in specialibus principiorum falsorum. [2] Ut sciatur quid per specialia falsorum principiorum intelligitur, sint illustrationi aliqua doctrinalia Ecclesiae solam fidem pro principio agnoscentis, nempe quod justificetur homo per solam fidem: quod ipsi tunc omnia peccata abstergantur: quod per solam fidem etiam in ultima vitae suae hora salvetur: quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia: quod infantes etiam per fidem salventur: quod gentes quia illam non habent, non salventur: praeter plura alia; haec et similia sunt specialia principii de sola fide; si autem Ecclesia agnosceret vitam fidei pro principio, agnosceret charitatem erga proximum et amorem in Dominum, et inde opera charitatis et amoris, (o)et tunc omnia illa specialia caderent; (c) pro justificatione agnosceret regenerationem, de qua Dominus apud Johannem, Nisi quis regeneratur denuo, non potest videre regnum Dei, iii 3; et quod regeneratio fiat per vitam fidei, non autem per fidem separatam; nec agnosceret quod omnia peccata ipsi tunc abstergantur, sed quod ex misericordia Domini ab illis detineatur et in bono et inde vero teneatur; (o)ac ita quod omne bonum sit a Domino et omne malum a seipso: nec agnosceret quod salvetur per fidem in ultima vitae suae hora, sed per vitam fidei quae illum manet: nec agnosceret quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia, quia caelum nemini negatur a Domino, sed si vita ejus non talis sit ut cum angelis simul possit esse, quod inde ex se aufugiat, n. 4674: nec agnosceret quod infantes per fidem salventur, sed quod in altera vita instruantur in bonis charitatis et veris fidei a Domino et sic in caelum recipiantur, n. 2289-2308: nec agnosceret quod gentes quia fidem non habent, non salventur, sed quod vita eorum illos aeque maneat, et qui in mutua charitate vixerunt, quod instruaritur in bonis fidei et aeque in caelum recipiantur; "qui in bono vitae sunt, etiam hoc volunt et credunt 1, videatur n. 2589-2604: ita quoque in pluribus aliis. [3] Ecclesia quae solam fidem pro principio agnoscit, nusquam scire potest quid charitas, ne quidem quid proximus, ita non quid caelum; ac miratura quod usquam aliquis dicat quod felicitas vitae post mortem et gaudium in caelo sit Divinum quod influit in benevelle et benefacere aliis, et quod felix inde et beatum excedat omnem perceptionem; et quod receptio illius influxus nusquam dari possit apud aliquem qui non vitam fidei vixerat, (o)hoc est, qui non in bono charitatis fuerat. Quod vita fidei salvet, etiam aperte Dominus docet apud Matthaeum xxv 31 ad fin: etiam pluries alibi, et inde etiam fides symbolica quae Athanasii vocatur, ubi ad finem, "Quisque rationem reddet operum suorum, qui bene fecerat, intrabit in vitam aeternam, qui autem male fecerat, in ignem aeternum." @1 This is interpolated, but A has et qui in bono vitae sunt, hoc vellent et crederent$

Arcana Coelestia 4

Passage 4722

#4722 Vers. 18-22. Et viderunt eum e longinquo, et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Ecce dominus somniorum iste venit. Et nunc ite, et occidamus eum, et mittamus eum in unam fovearum, et dicamus, Fera mala comedit eum; et videbimus quid erunt somnia ejus. Et audivit Reuben, et eripuit eum e manu illorum, et dixit, Non percutiamus eum, anima. Et dixit ad illos Reuben, Ne effundatis sanguinem, mittite eum ad foveam illam quae in deserto, et manum ne mittatis in eum; propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus. "Viderunt eum e longinquo" significat perceptionem Divini Humani Domini remote: "et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum" significat quod exstinguere vellent Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini: "et dixerunt vir ad fratrem suum" significat cogitationes eorum mutatus; "Ecce dominus somniorum iste venit" significat quod vana illa: "et nunc ite, et occidamus eum" significat exstinctionem essentialis doctrinae de Divino Humano Domini: "et mittamus eum in unam fovearum" significat inter falsa: "et dicamus, Fera mala comedit eum" significat mendacium ex vita cupiditatum: "et videbimus quid erunt somnia ejus" significat quod praedicationes de Ipso sic falsae et viderentur: "et audivit Reuben" significat confessionem fidei Ecclesiae in communi: "et eripuit eum e manu illorum" significat liberationem: "et dixit, Non percutiamus eum, anima" significat quod non exstinguendum quia vita religionis: "et dixit ad illos Reuben" significat adhortationem: "Ne effundatis sanguinem" significat ne violent sanctum: "mittite eum ad foveam illam quae in deserto" significat quod absconderent interea inter sua falsa: "et manum ne mittatis in eum" significat ne violarent: "propterea ut eriperet eum e manu illorum ad reducendum eum ad patrem ejus" significat ut vindicaret Ecclesiae.

Arcana Coelestia 4

Passage 4723

#4723 "Viderunt eum e longinquo": quod significet perceptionem Divini Humani Domini remote, constat a significatione "videre" quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764; ex significatione "e longinquo" quod sit remote; et ex repraesentatione "Josephi" qui est ille quem viderunt e longinquo 1 quod sit Dominus quoad Divinum Verum de qua n. 4669; quod sit Divinum Humanum Domini quod per "Josephum" hic intelligitur, est quia id est supremum Divini Veri sunt duo essentialia quae constituunt Ecclesiam, et inde duo principali doctrinae 2, unum quod Humanum Domini sit Divinum, 3 alterum quod amor in Dominum (o)et charitas erga proximum faciant Ecclesiam non autem fides ab illis separata; haec quia sunt primaria Divini Veri, ideo etiam per "Josephum" illa repraesentantur; qui Divinum Verum in genere, etiam quae sunt Divini Veri in specie, repraesentat at quid in specie repraesentat, ex serie patet. @1 perceperunt remote$ @2 i ejus$ @3 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4724

#4724 "Et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum": quod significet quod exstinguere vellent Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "machinari" quod sit ex pravo animo velle, nam quot ex pravo animo 1 volunt, hoc machinantur; ex significatione "mori facere" quod sit exstinguere; et ex repraesentatione "Josephi" quo sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum, de qua supra aliquoties (t)quia Divinum Verum procedit ex Divino Humano Domini, ideo dicitur Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Ipsius. [2] Cum hoc ita se habet: omne Divinum Verum quod in universo caelo, non aliunde procedit quam a Divino Humano Domini; quod ab Ipso Divino, hoc nusquam apud aliquem angelum immediate influere potest, est enim Infinitum, sed mediate per Divinum Humanum Domini, quod etiam intelligitur per haec (t)verba Domini, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris [est], Ille exposuit, Joh. i 18; inde etiam Dominus quoad Divinum Humanum vocatur Mediator. [3] Hoc etiam ab aeterno fuit, Divinum enim Esse, absque influxu per caelum, et inde factum Divinum Existens, non potuit communicari cum aliquo angelo, minus cum aliquo spiritu, et adhuc minus cur aliquo homine; quod Dominus quoad Ipsum Divinum sit Divinum Esse et quoad Divinum Humanum sit Divinum Existens, videatur n. 4687; Ipsum Humanum Domini nec potuisset recipere aliquem influxum a Divino Esse nisi in Ipso Humanum Divinum factum constare potest quod Divinum Verum non procedat immediate ab Ipso Divino, sed a Divino Humano Domini 2. Illud etiam exstinguunt ii apud se qui pro sola fide militant et non vivunt vitam fidei, ii enim credunt Humanum Domini esse pure humanum, non absimile 3 humano alius hominis, inde etiam plures ex illis Divinum Domini negant, utcumque Ipsum ore profitentur; at qui vivunt vitam fidei, Dominum genibus flexis et humili corde ut Deum Salvatorem adorant, nihil tunc cogitando ex doctrina de distinctione inter Naturam Divinam et Naturam Humanam; similiter faciunt in Sancta Cena; inde patet quod apud eos Divinum Humanum Domini sit in cordibus 4. @1 eo$ @2 i inde nunc dicitur quod vellent exstinguere Divinum Verum quod ex Divino Humano Domini$ @3 Humanum Domini credunt pure humanum, nec dissimile$ @4 i tametsi non in ore, quando ex doctrina loquuntur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4725

#4725 "Et dixerunt vir ad fratrem suum": quod significet cogitationes eorum mutuas, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere et cogitare, de qua n. 3395; et ex significatione "viri ad fratrem" quod sit mutuo: formula sollemnis antiquis fuit dicere "vir ad fratrem" cum mutuum significaretur, ex causa qnia "vir" significabat verum, n. 3134, 3459, et "frater" bonum, n. 4121, inter quae ipsissimum mutuum intercedit, conjunctio enim veri cum bono, ac boni cum vero, fit mutuo et vicissim, n. 2731.

Arcana Coelestia 4

Passage 4726

#4726 "Ecce dominus somniorum iste venit": quod significet quod vana illa, constat ex significatione "somniorum" quod sint praedicationes, de qua n. 4682, hic praedicationes Divini Veri quia de "Josepho" dicitur; sed quia Divinum Verum ab illis qui in sola fide (o)sunt, quoad essentialia sua rejicitur, sicut ostensum [supra] de Divino Humano Domini et de charitate, ideo per "somnia" hic significantur vana; apparent enim talibus falsa ut vera, ac vera ut falsa, et si non ut falsa, usque ut vana; "dominus somniorum" est praedicator eorum. [2] Quod Divina Vera appareant talibus ut vana, a pluribus constare potest; sicut pro exemplo: Divinum Verum est quod Verbum sit sanctum, et quoad unamquamvis iotam divinitus inspiratum, et quod sanctitas ejus (c)et Divina inspiratio sit, quia unumquodvis ibi est repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium regni Domini; cum autem aperitur Verbum quoad sensum internum et docetur quid singula repraesentant et significant, tunc tales qui in sola fide sunt, rejiciunt inter vana, dicendo quod non alicujus usus sint, tametsi ipsa "caelestia et spiritualia" sunt quae (t)amoene afficerent internum hominem, plus quam mundana externum; similiter in multis aliis.

Arcana Coelestia 4

Passage 4727

#4727 "Et nunc ite, et occidamus eum": quod significet exstinctionem essentialis doctrinae de Divino Humano Domini, constat a significatione "occidere" quod sit exstinguere; et a repraesentatione "Josephi" quem occidere volebant quod sit Divinum Verum Domini, et in specie doctrinale de Divino Humano Ipsius, n. 4723; quod hoc essentiale doctrinae sit, videatur etiam ibi. Quod Ecclesia agnoscens solam fidem id essentiale verum exstinxerit, notum est, quis enim eorum Humanum Domini credit Divinum? anne aversantur solam propositionem? cum tamen in Antiquis Ecclesiis creditum quod Dominus qui venturus in mundum Divinus Homo esset, et quoque Ille, 1 cum visus ab iis, vocabatur Jehovah, ut patet a pluribus locis in Verbo; sed pro tempore adducatur solum hoc apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, et complanate in solitudine semitam Deo nostro, xl 3; quod haec de Domino dicta sint, (o)et quod Ipsi a Johanne Baptista parata via et complanata semita, constat manifeste apud Evangelistas, Matth. iii 3; Marc. i 3; Luc. iii 4; Joh. i 23: et praeterea 2 ex ipsis Domini verbis, quod unum esset cum Patre, ac Pater in Illo, et Ille in Patre, tum quod Ipsi data sit omnis potestas in caelis et in terris, et quoque quod Ipsi judicium; qui modo parum novit de potestate in caelo et in terra, ac de judicio, scire potest quod nihil sint nisi Ipse Divinus esset etiam quoad Humanum. [2] Qui in sola fide sunt, illi nec scire possunt quid hominem facit novum seu illum sanctificat, minus quid Humanum Domini Divinum; nihil enim norunt de amore et charitate; amor enim in Dominum et charitas erga proximum faciunt hominem novum et illum sanctificant; at Amor Ipse Divinus Dominum Divinum fecit; amor enim est ipsum esse hominis, et inde est ejus vivere; ille format hominem secundum Sui imaginem, hoc quoque se habet sicut anima hominis quae est interior ejus essentia, haec quasi creat seu effigiat corpus ad sui imaginem, et quidem ita ut per illud agat et sentiat prorsus sicut vult et cogitat, et sic ut corpus sit sicut effectus, et anima sicut causa in qua finis, proinde quod anima fuit Ipse Jehovah, ut fuit Domino, a Jehovah enim conceptus fuit, Illi Humanum cum glorificatum, non potuit aliud esse. Ex his patet quantum aberrant qui Humanum Domini postquam glorificatum, humano hominis simile faciunt, cum tamen Divinum est et ex Divino Humano Ipsius omnis sapientia, omnis intelligentia, et quoque omnis lux, in caelo procedat; quicquid ab Ipso procedit, sanctum est; sanctum quod non a Divino, non sanctum est. @1 i qui$ @2 quoque$

Arcana Coelestia 4

Passage 4728

#4728 "Et mittamus eum in unam fovearum": quod significet inter falsa, constat a significatione "fovearum" quod sint falsa; quod "foveae" sint falsa, est quia homines qui in principiis falsi fuerunt, post mortem sub inferiore terra aliquantum temporis teneantur, usque dum falsa ab illis amota fuerint et quasi ad latera rejecta; loca ibi vocantur "foveae"; qui illuc veniunt, sunt qui erunt 1 in vastatione, de qua n. 1106-1113, 2699, 2711, 2714 2; inde est quod per "foveas" in sensu abstracto significentur falsa; inferior terra est proxime sub pedibus ac regio circumcirca ad exiguam distantiam; ibi sunt plerique post mortem antequam elevantur in caelum; de hac 3 terra etiam passim memoratur in Verbo; sub illa sunt loca vastationis quae foveae vocantur; infra illa loca et circumcirca ad multam extensionem sunt inferna; [2] inde aliquantum patet quid infernum, quid inferior terra, et quid fovea, ubi memorantur in Verbo; ut apud Esaiam, Ad infernum demissus es, ad latera foveae;... projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis; vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, xiv 15, 19; ibi de rege Babelis, per quem repraesentatur profanatio veri; "rex" enim est verum, n. 1672, 2025, 2069, 3009, 4581, et "Babel" profanatio, n. 1182, 1326; "infernum" est ubi sunt damnati; damnatio illorum comparatur "surculo abominabili", (c)ac "vestimento occisorum et confossorum gladio descendentium ad lapides foveae"; "vestimentum occisorum" est verum profanatum, "confossi gladio" sunt apud quos verum exstinctum est, "fovea" est falsum quod vastandum, "lapides" sunt termini 4, inde etiam vocantur "latera", nam circumcirca foveas sunt inferna; quod "vestimentum" sit verum, n. 2576, 5 "vestimentum occisorum" (o)est verum profanatum, "sanguis" enim quo tinctum, est profanum, n. 1003; "confossi gladio" sunt apud quos verum exstinctum est, n. 4503; ex his etiam patet quod absque sensu interno nullatenus sciri possit quid haec sunt: [3] apud Ezechielem, Cum fecero descendere te cum descendentibus foveam ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum; in desolationibus a saeculo cum descendentibus foveam ut non habites; tunc dabo decus in terra viventium, xxvi 20; "descendentes foveam" pro illis qui mittuntur in vastationem; "non habitare cum illis qui descendunt 6 foveam" pro liberari a falsis: apud eundem, Ut non efferant se ob altitudinem suam omnes arbores aquarum, nec mittant ramum suum ad-inter implexa, nec stent super illis ob altitudinem suam omnes bibentes aquas; omnes tradentur morti ad terram inferiorem in medio filiorum hominis, ad descendentes foveam.... A sono ruinae ejus contremiscere faciam gentes, cum descendere fecero illum in infernum cum descendentibus foveam; et consolabuntur se in terra inferiore omnes arbores Edenis, selectio et praecipuum Libani, omnes bibentes aquas, xxxi 14, 16; ibi de Aegypto per quam significatur scientia quae ex se in mysteria fidei intrat, hoc est, illi qui ita faciunt, n. 1164, 1165, 1186; ex supra dictis liquet quid per infernum, per foveam, et per terram inferiorem quae ibi apud Prophetam memorantur, significatur, nec aliunde quam ex sensu interno patet quid per arbores aquarum, per arbores Edenis, per ramum missum ad-inter implexa, per electionem 7 et praecipuum Libani, et per bibentes aquas: [5] apud eundem, Fili hominis, plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam ipsam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum, descendentibus foveam.... Ibi Asshur,... cui data sunt sepulcra in lateribus foveae,... omnes confossi gladio, xxxii 18: ,] 23; haec quid sint, ab illis quae supra explicata sunt, constare potest: apud Davidem, Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me ex descendentibus foveam, Ps. xxx 4 [A. V. 3]: apud eundem, Reputatus sum cum descendentibus foveam; factus 8 sum sicut vir non robur;... posuisti me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus, Ps. lxxxviii 5, 7 [A. V. 4, 6]: apud Jonam, Ad excisiones montium descenderam, terrae vectes super me in aeternum, nihilominus ascendere fecisti e fovea vitam, ii 7 [A.V. 6]; ibi de tentationibus Domini, et liberatione ab illis; "excisiones montium" sunt ubi damnatissimi, nimbi enim caliginosi, (o)qui circum illos apparent, sunt 9 montes. [6] Quod "fovea" sit vastatio falsi, et in sensu abstracto falsum, porro constat apud Esaiam, Colligentur collectione vinctus ad foveam, et claudentur 10 in claustro, post tamen multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 22: apud eundem, Ubi ira angustatoris? Festinabit educens ad aperiendum, et non morietur ad foveam, nec deficiet panis, li [13], 14: apud Ezechielem, Ecce ego adducens super te alienos, violentos gentium, qui evaginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium, xxviii 7, 8 ibi de principe Tyri, per quem significantur qui in principiis falsi (o)sunt: [7] apud Zachariam, Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi justus,... miser et equitans super asino, et super pullo filio asinarum:... per sanguinem foederis emittam vinctos tuos e fovea in qua nulla aqua, ix ,] 11; "fovea in qua nulla aqua" pro falso in quo nihil verum, ut quoque in sequentibus dicitur "quod miserint Josephum in foveam, et fovea vacua nulla in illa aqua," vers. 24: apud Davidem, Ad Te Jehovah clamo, petra mea, ne sileas a me, ne forte sileas a me, et similis videar descendentibus in foveam, Ps. xxviii 1: apud eundem, Jehovah fecit ascendere e fovea VASTATIONIS, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2]: [8] apud eundem, Ne obruat me fluctus aquarum, nec absorbeat me profunditas 11, nec claudat super me fovea os suum, Ps. lxix 16 [A.V. 15]: apud eundem, Misit verbum Suum, et sanavit eos, et eripuit eos ex foveis eorum, Ps. cvii 20; "ex foveis" pro ex falsis: apud eundem, Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne abscondas facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam, Ps. cxliii 7. Quia "fovea" significat falsum, et "caeci" illos qui in falsis sunt, n. 2383, (o)ideo Dominus dicit, Sinite eos, duces caeci sunt caecorum, caecus enim caecum si duxerit, ambo in foveam cadent, Matth. xv 13, 14; Luc. vi 39. Simile quod per Josephum, etiam repraesentatum est per Jeremiam prophetam, de qua re 12 ipse ita,

Arcana Coelestia 4

Passage 4729

#4729 "Et dicamus, Fera mala comedit eum": quod significet mendacium ex vita cupiditatum, constat e significatione "ferae" quod sit affectio et cupiditas, de qua n. 45, 46; "fera" enim in genuino sensu est vivum, n. 774, 841, 908, inde per "feram malam" hic significatur vita cupiditatum; quod sit mendacium, patet; hoc refert se ad antecedentia, nempe quod Divinum illud verum rejecerint inter falsa; fuerit mendacium ex vita cupiditatum; sunt enim tres origines falsi, una ex doctrina Ecclesiae, altera ex fallacia sensuum, tertia ex vita cupiditatum; quod ex doctrina (o)Ecclesiae, hoc solum intellectualem partem hominis captat, nam persuadetur ab infantia quod ita sit, et confirmantia dein corroborant illud; quod autem ex fallacia sensuum, hoc non ita intellectualem partem afficit, est enim illis qui in falso sunt ex fallacia sensuum, parum intuitionis ex intellectu, ex inferioribus enim et sensualibus cogitant; at falsum ex vita cupiditatum scaturit ex ipsa voluntate, seu quod idem, ex corde, nam quod vult ex corde homo, hoc cupit, id falsum pessimum est quia inhaeret et non eradicatur nisi per novam vitam a Domino: [2] sunt, ut notum (o)est, binae facultates interiores hominis, nempe intellectus et voluntas; quod intellectus haurit et imbuit, hoc non ideo transit in voluntatem, at quod voluntas, hoc transit in intellectum, nam quod vult homo, hoc cogitat, quapropter cum vult malum ex cupiditate, tunc cogitat id et confirmat; confirmantia mali per cogitationem sunt quae vocantur falsa ex vita cupiditatum; 1 haec falsa apparent illi sicut vera et cum confirmaverat apud se illa falsa, tunc apparent ei vera sicut falsa, nam tunc praecluserat influxum luci per caelum a Domino; at vero si non confirmaverat apud se illa falsa, tunc obstant vera quae prius (t)ejus intellectus imbuerat, et non permittunt ut confirmentur. @1 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4730

#4730 "Et videbimus quid erunt somnia ejus": quod significet quod praedicationes de Ipso sic falsae et viderentur, constat ex significatione "somniorum" quod sint praedicationes, de qua n. 4682, quae quia in oculis eorum ut falsa apparuerunt 1, n. 4726, 4729, hic per "somnia" significantur praedicationes de Divino Vero, (o)imprimis quod Humanum Domini (t)Divinum sit, quae falsae secundum eorum opinionem; quod etiam ut falsa illis viderentur, significatur per quod dixerint "videbimus quid erunt"; quod praedicationes de Divino Humano Domini apparuerint et appareant illis qui in sola fide sunt, ut falsa, constare potest ex illis quae mox supra n. 4729 ad fin. dicta sunt, nam quae confirmantur ex vita cupiditatum, non aliter apparent. [2] Quod confirmentur falsa ex vita cupiditatum, est quoque inde quia non sciunt quid caelum, et quid infernum, tum quid amor erga proximum, (c)ac quid amor sui et mundi; si illa scirent, immo si modo scire vellent, prorsus aliter cogitarent; quis hodie aliud novit quam quod amor erga proximum sit dare pauperibus quae habet, et opitulari cuicumque ex suis opibus, et ei benefacere quocumque modo, absque distinctione sive bonus sive malus sit 2; et quia sic privaretur suis facultatibus, ac ipse pauper et miser fieret, ideo rejicit doctrinale de charitate, et amplectitur doctrinale de fide; et dein confirmat se contra charitatem pluribus, nempe cogitando quod natus sit in peccatis, et inde quod nihil boni 3 ex se queat facere, et si faciat charitatis seu pietatis opera, quod non possit quin meritum ponat in illis; et cum ita cogitat ab una parte et ex vita cupiditatum ab 4 altera, tunc se confert ad partes eorum qui solam fidem salvare dicunt; in qua cum est, tunc adhuc magis se confirmat, usque ut credat quod opera charitatis non necessaria sint ad salutem; quibus exclusis in hoc novum incidit quod quia homo talis est, a Domino provisum sit medium salutis quod vocatur fides 5; (m)et tandem in id quod salvetur, si ex confidentia seu (o)fiducia dicat, etiam in ultima mortis hora, quod Deus misereatur ejus per intuitionem in Filium quod pro illo passus sit, nihil expendendo quae Dominus apud Johannem i vers. 12, 13 dixerat, et mille locis alibi:(n) inde nunc est quod sola fides pro essentiali in Ecclesiis agnita fuerit; at 6 quod non ubivis simili modo, est quia antistites per solam fidem nihil lucrari possunt 7, sed per praedicationem operum. [3] Sed 8 si iidem novissent quid charitas erga proximum esset, nusquam in id falsum doctrinae lapsi fuissent; fundamentale 9 ejus est, rite et juste agere in quacumque re quae alicujus 10 debiti seu muneris est; sicut pro exemplo: qui judex est, si secundum leges punit maleficum, et hoc ex zelo, tunc est in charitate erga proximum, nam vult emendationem ejus, ita ejus bonum, et quoque vult societati et patriae bene, ne ei ab illo amplius male fiat, ita amare potest illum si emendatur, sicut pater filium quem castigat, et sic amat societatem 11 et patriam, quae ei in communi (t)est proximus: similiter se habet in omnibus reliquis: sed de his plenius, ex Divina Domini Misericordia, alibi 12 agetur. @1 apparuerint$ @2 sit sive malus$ @3 bonum$ @4 ex I$ @5 i et quod aliter nemo mortalium salvari potuisset$ @6 et$ @7 possint$ @8 At$ @9 i enim$ @10 ejus$ @11 societates I$ @12 see n. 8121$

Arcana Coelestia 4

Passage 4731

#4731 "Et audivit Reuben": quod significet confessionem fidei Ecclesiae in communi, constat ex repraesentatione "Reubenis" quod sit fides intellectu seu doctrina quae primum est regenerationis, in complexu verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri potest, de qua n. 3861, 3866, hic ideo confessio fidei Ecclesiae in communi. Quod Reuben hic interponit se, est quia Ecclesia quae incohat a fide, desineret esse Ecclesia nisi Divinum hoc verum in illa maneret, nempe quod Humanum Domini Divinum sit, hoc enim est supremum seu intimum verum Ecclesiae; (m)quapropter Reuben 1 voluit eripere Josephum, per quem id verum hic repraesentatur, e manu fratrum 2 ad reducendum eum ad patrem ejus, per quae significatur quod illud verum vellet vindicare 3 Ecclesiae; et ulterius cum rediit Reuben ad foveam, et vidit quod nullus Joseph ibi, quod "disciderit vestes suas, et dixerit ad fratres, Natus non amplius, et ego quo ego venio," vers. 29, 30, quibus significatur quod nulla in Dominum fides amplius, ac ita nulla Ecclesia.(n) [2] Supremum seu intimum hoc verum quod Humanum Domini Divinum sit, ab illis in Ecclesia qui in sola fide sunt, negatur; sed usque quia ex Verbo sciunt quod Domino Divinum sit, et non capiunt quomodo Humanum possit esse Divinum, idcirco utrumque Domino tribuunt, distinguendo inter naturam Ipsius Divinam et Humanam; at qui in vita fidei seu charitate sunt, Dominum ut suum Deum et Salvatorem adorant, et cum in adoratione sunt, cogitant de Divino Domini, non separando illud ab Humano, ita omne in Domino Divinum corde agnoscunt; sed cum ex doctrina cogitant, tunc quia nec illi comprehendere possunt quomodo Humanum possit esse Divinum, loquuntur ex doctrinali. @1 ideo Ruben interposuit se, quapropter etiam$ @2 eorum$ @3 ut vindicaret$

Arcana Coelestia 4

Passage 4732

#4732 "Et eripuit eum e manu eorum": quod significet liberationem, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4733

#4733 "Et dixit, Non percutiamus eum, anima 1: "quod significet quod non exstinguendum quia vita religionis, constat ex significatione "percutere" quod sit exstinguere; et ex signifiiatione "animae" quod sit vita, de qua n. 1000, 1005, 1436, 5742, hic vita religionis. Quod agnitio et adoratio Divini Humani Domini sit vita religionis, patet ab illis quae mox supra n. 4731 dicta sunt; et quoque ex eo quod homines tales sint ut colere velint de quo aliquam perceptionis et cogitationis [ideam], immo sensuales de quo aliquem sensum, habere possunt, nec colere volunt nisi Divinum in illo sit; hoc commune est humano generi; inde gentiles colunt idola in quibus divinum credunt, alii (o)vero homines post mortem quos vel deos vel anctos credunt; nihil enim excitari potest apud hominem nisi sit quod movet ejus sensum; [2] qui dicunt se agnoscere supremum ens cujus nullam perceptionis ideam habent, illi plerique nullum Deum agnoscunt sed loco ejus naturam, et naturam quia illam capiunt; permulti eruditi inter Christianos tales sunt, etiam ex causa quia Humanum Domini non cedunt Divinum; ne itaque homines, qui tantum se removerunt a Divino et in tantum corporei facti sunt, lignum et lapides colerent, et ne aliquem hominem post mortem et sic sub illo atiquem diabolum, et non Ipsum Deum quia eum non aliquo modo percipere possent, et sic periret omne Ecclesiae et cum Ecclesia genus humanum, voluit Ipsum Divinum assumere Humanum, et hoc Divinum facere. Caveant itaque sibi eruditi, ne de Humano Domini cogitent et non simul id Divinum credant, si aliter, se scandalizant et tandem nihil credunt. @1 Sch marks anima as ablative and has no comma before it. S probably i one to separate ideas, i.e. "smite" but "not with respect to life," or "let us not kill."$

Arcana Coelestia 4

Passage 4734

#4734 "Et dixit ad illos Reuben": quod significet adhortationem [patet] in sensu proximo confessionem fidei Ecclesiae in communi, quae est "Rseuben," n. 4731, adhortantem seu dictantem fquod non violarent, ut sequitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4735

#4735 "Ne effundatis sanguinem": quod significet ne violent sanctum, constat ex significatione "sanguinis" quod sit sanctum, de qua sequitur; inde "effundere sanguinem" est violare illud. Omne sanctum in caelo procedit ex Divino Humano Domini, et inde omne sanctum in Ecclesia, quapropter ne violarent illud, instituta est a Domino Sancta Cena, et ibi expressis verbis dicitur quod panis ibi sit caro Ipsius, et vinum ibi sit sanguis Ipsius, ita quod sit Divinum Humanum Ipsius ex Quo tunc Sanctum; apud antiquos "caro et sanguis" significabat humanum proprium, quia humanum consistit ex carne et sanguine; inde Dominus dixit ad Simonem, Beatus es, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater Meus Qui est in caelis, Matth. xvi 17. caro itaque et sanguis significata per panem et vinum in Sancta Cena est Humanum Proprium Domini; ipsum Proprium Domini, quod propria potentia Sibi acquisivit, est Divinum; Proprium Ipsius ex conceptione fuit quod ex Jehovah Patre Ipsius habuit, et fuit Ipse Jehovah, inde Proprium quod Sibi acquisivit in Humano fuit Divinum; Proprium hoc Divinum in Humano est quod vocatur caro et sanguis; "caro" est Divinum Bonum Ipsius, n. 3813, "sanguis" Divini Boni Divinum Verum. [2] Humanum Domini postquam glorificatum seu Divinum factum (o)est, non concipi potest sicut humanum, sed sicut Divinus Amor in forma humana; et hoc eo magis quam angeli, qui cum apparent, sicut mihi visi, apparent tanquam amoris et charitatis formae sub specie humana, et hoc a Domino; (m)ex Divino enim Amore Dominus Humanum Suum Divinum fecit, sicut per caelestem amorem homo fit angelus post mortem, ut appareat sicut amoris et charitatis forma sub specie humana, ut dictum.(n) Inde patet quod per Divinum Humanum Domini in caelesti sensu significetur ipse Divinus Amor, qui est amor erga universum genus humanum, quod illud salvare, beatum et felix velit facere in aeternum, et ei appropriare Divinum Suum quantum capere possunt; hic amor et reciprocus hominis in Dominum et quoque amor erga proximum sunt qui significantur et repraesentantur in Sancta Cena, amor Divinus caelestis per "carnem seu panem" ibi et amor Divinus spiritualis per "sanguinem seu vinum" ibi: [3] ex his nunc constare potest quid per manducationem carnis Domini, et (o)per potum sanguinis Ipsius intelligitur apud Johannem, Ego sum panis vivens qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis vero, quem Ego dabo, caro Mea est:... Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominios, et biberitis Ipsius sangninem, non habebitis vitam in vobis: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam; et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Mens est vere potus: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo.... Hic est panis, qui e caelo descendit, vi 50-58; quia per "carnem et sanguinem" significatur Divinum Caeleste et Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini, ut dictum, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum Amoris Ipsius, per "comedere et bibere" significatur appropriare sibi illa; appropriatio fit per vitam amoris et charitatis quae etiam est vita fidei; quod "comedere" sit appropriare sibi bonum, et "bibere" appropriare sibi verum, videatur n. 2187, 3069, 3168, 3513, 3596, (x)3734, 3832, 4017, 4018. [4] Quia "sanguis" in caelesti sensu significat Divinum Spirituale seu Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, ideo significat sanctum, nam Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est ipsum Sanctum; Sanctum non aliud est, nec aliunde. [5] Quod "sanguis" sit Sanctum illud, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet afferre; apud Ezechielem, Fili hominis, sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omni caeli, omni ferae agri, congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietes, agnos, et hircos,... saginatos Bashanis omnes, et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sangninem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis, satiabimini super mensa Mea, equo et curru, forti, et omni viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes, xxxix 17-21; agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione Ecclesiae apud gentes; et per "comedere carnem et bibere sanguinem" significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita Sanctum quod procedit a Divino Humano Domini. Quis non videre potest quod non caro per "carnem" et sanguis per "sanguinem" ibi intelligatur, ut "quod carnem fortium comederent, sanguinem principum terrae biberent," et "quod satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli" ?: [6] similiter apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, venite, congregamini ad cenam Magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, [Apoc.] xix 17, 18; quis usquam haec intelliget nisi sciat quid "caro" in sensu interno significat, et nisi quid "reges, chiliarchi, fortes, equi, sedentes super illis, liberi et servi"?: [7] porro apud Zachariam, Loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae; etiam tu, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea, ix 10, 11; ibi de Domino; "sanguis foederis" est Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, et est ipsum Sanctum quod postquam glorificatus est, exivit ab Ipso; hoc Sanctum est quod etiam Sanctus Spiritus vocatur, ut patet apud Johannem, Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dixit de spiritu, quem acceptum erant credentes in Ipsum; nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 37-39; quod sanctum procedens a Domino (t)sit "spiritus", videatur Joh. vi 63: [8] porro quod "sanguis" sit sanctum procedens a Divino Humano Domini, apud Davidem, A dolo et [a] violentia redige animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, Ps. lxxii 14; "pretiosus sanguis" pro sancto quod accepturi: apud Johannem, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine 1 Agni, Apoc. vii 14: et apud eundem, Illi vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Sui; et non amaverunt animam suam usque ad mortem, Apoc. (x)xii 11; [9] Ecclesia hodie non aliter novit quam quod "sanguis Agni" hic significet passionem Domini, quia credit quod salventur unice per quod Dominus passus sit, et quod propter id missus sit in mundum, sed sit hoc pro simplicibus qui arcana interiora capere nequeunt; passio Domini fuit ultimum tentationis Ipsius, per quod plene glorificavit Humanum Suum, (m)Luc. xxiv 26; Joh. xii 23, 27, 28; xiii 31, 32; xvii 1, 4, 5;(n) "sanguis autem Agni" ibi est idem ac Divinum Verum seu sanctum procedens a divino Humano Ipsius; ita idem cum "sanguine foederis", de quo mox supra: [10] et de quo etiam apud Mosen, Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus: tunc sumpsit Moses sanguinem, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederi, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. xxiv 7, 8; "liber foederis" erat Divinum Verum quod illis tunc, quod confirmabatur per sanguinem, testificantem quod illud ex Divino Humano Ipsius. [11] In ritualibus Ecclesiae Judaicae per "sanguinem" nec aliud significabatur quam sanctum procedens a Divino Humano Domini; quapropter cum sanctificabantur, hoc fiebat per sanguinem; ut cum sanctificabatur Aharon et filii ejus, Tunc sanguis spargebatur super cornua altaris, reliquum 2 ad fundamentum altaris,... etiam super apicem auris dextrae, pollicem manus et pedis dextri, [et] super vestes illius, Exod. xxix 12, 16, 20, [21]; Lev. viii , 19, 23, 30]: Cumque intraret Aharon intra velum ad propitiatorium, quod etiam tunc sanguis digito spargeretur ad propitiatorium septies versus orientem, Lev. xvi 12-15; pariter in reliquis sanctificationibus (o)ut et expiationibus, et mundationibus, de quibus Exod. xii 7, 13, 22; xxx 10; Lev. i 5, 11, 15; iii 2, 8, 13; iv 6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; v 9; vi 20, 21 [A.V. 27, 28]; xiv 14-19, 25-30; xvi 12-15, 18, 19; Deut. xii 27. [12] Quia per "sanguinem" in genuino sensu significatur sanctum, ita in opposito sensu per sanguinem et sanguines significantur illa quae violentiam ei inferunt, et hoc inde quia per "effundere sanguinem innocentem" significatur violare sanctum; ideo quoque scelesta vitae et profana cultus dicebantur sanguis"; quod sanguis ac sanguines sint talia, constat ab his locis; apud Esaiam, Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicia, et per spiritum expurgationis, iv 4: apud eundem, Aquae Dimonis plenae sunt sanguine, xv 9: apud eundem, Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate;... pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundum sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, iix [3], 7: apud Jeremiam, Etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum pauperum innocentium, ii 34: [13] apud eundem, Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum; errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. iv 13, 14: apud Ezechielem, Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive.... Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te; et unxi te oleo, xvi 6, 9: apud eundem, Tu fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus,... per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es. Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum fuerunt in te, et effuderunt sanguinem;... viri calumniae fuerunt in te ad effundcndum sanguinem, et ad montes comederunt in te, xxii 2-4, 6, 9: apud Mosen, Si quis sacrificaverit alibi quam super altari ad tentorium, erit sanguis, et sicut effudisset sanguinem, Lev. xvii 1-9. [14] Falsificatum et profanatum verum significatur per haec quae sequuntur de sanguine: apud Joelem, Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in caliginem, et luna in sanguinem, antequam venit dies [Jehovae] magnus et terribilis, iii 3, 4 [A. V. ii 30, 31]: apud Johannem, Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. vi 12: apud eundem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. viii 8: apud eundem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios, et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. xvi 3, 4: [15] similiter Quod flumina, collectiones et stagna aquarum, versa sint in sanguinem in Aegypto, Exod. vii 15-22; per "Aegyptum" enim significatur scientia quae ex se intrat in arcana caelestia, et inde pervertit, negat et profanat vera Divina, n. 1164, 1165, 1186; omnia miracula in Aegypto quia Divina, involverunt talia; quod "flumina, (o)quae versa sunt in sanguinem" sint vera quae intelligentiae et sapientiae, n. 108, 109, 3051; quod "aquae" similiter, n. 680, 2702, 3058; quod "fontes," n. 2702, 3096, 3424; quod "maria" sint vera scientifica in complexu, n. 28; quod "luna," de qua etiam dicitur quod in sanguinem vertenda", sit Divinum Verum, n. 1529-1531, 2495, 4060; inde patet quod per "lunam, mare, fontes, aquas, et flumina, quod versa in sanguinem" significetur Verum falsificatum et profanatum. @1 sanguinem I$ @2 reliquam I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4736

#4736 "Mittite eum ad foveam quae in deserto": quod significet quod absconderent interea inter sua falsa, hoc est, quod considerarent ut falsum, sed usque retinerent quia interest Ecclesiae, constat a significatione "foveae" quod sint falsa, de qua supra n. 2708; et a significatione "deserti" quod sit ubi non verum; "desertum" enim latae significationis est; est ubi inhabitatum ita non excultum, quod cum praedicatur de Ecclesia, est ubi non bonum et inde non verum, n. 2708, 3900; [2] ita per "foveam 1 in deserto" hic intelliguntur falsa in quibus non verum quia non bonum. Dicitur in quibus non verum quia non bonum, cum enim fides creditur salvare absque operibus, tunc quidem dari potest verum, sed usque non est verum apud illum, quia non spectat bonum nec est a bono; id verum non vitale est quia in se habet principium falsi; proinde apud quem tale verum est, apud illum est id verum non aliter ac falsum ex principio quod inibi dominatur; principium est instar animae ex qua vita reliquis. Dantur vicissim falsa quae recipiuntur ut vera cum in illis est bonum, imprimis si bonum innocentiae, ut 2 apud gentiles et quoque apud plures intra Ecclesiam. @1 quae$ @2 sicut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4737

#4737 "Et manum ne mittatis in eum": quod significet ne violarent, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4738

#4738 "Propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus": quod significet ut vindicaret Ecclesiae, constat ex significatione "eripere e manu illorum" quod sit liberare, ut supra n. 4732; et a significatione "reducere ad patrem ejus 1 "quod sit vindicare Ecclesiae; per "Jacobum" enim qui hic est "pater," repraesentatur religio judaica ex Antiqua Ecclesia, ut supra n. 4700, 4701. Quod vindicaret Ecclesiae, est Divinum Verum de Divino Humano Domini 2, nam per "Josephum" id 3 verum in specie significatur, (o)ut prius dictum. [2] Quod ulterius hoc verum attinet, sciendum quod Antiqua Ecclesia id agnoverit, et quoque Primitiva Ecclesia Christiana; sed postquam papale solium succrevit usque ad dominatum super omnes animas humanas, et evexit se sicut de rege Babelis dicitur apud Esaiam, Tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, super stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus; ascendam super excelsa nubis, et similis fiam Altissimo, xiv 13, 14; tunc Divinum derogabatur Humano Domini, seu tunc distinguebatur inter Ipsius Divinum et Humanum; [3] quomodo hoc decretum sit in quodam concilio, etiam mihi revelatum est. Apparuerunt mihi quidam antrorsum ad sinistrum ad manum plantae pedis ad aliquam a me distantiam, qui inter se loquebantur, sed non audivi de qua re; dicebatur mihi quod essent aliqui ex illis qui una fuerunt in concilio quando decretum de bina Natura Domini, Divina et Humana; mox etiam cum illis loqui dabatur; dicebant quod illi qui in concilio maximum influxum habuerunt et reliquis dignitate et auctoritate praevaluerunt, convenerint, et tunc in camera obscura, et concluserint quod Domino tribueretur et Divinum et Humanum, principaliter ex causa quod alioquin papale solium non subsisteret; si enim agnovissent Dominum pro uno cum Patre, sicut Ipse dicit, non potuisset aliquis vicarius ejus agnosci in terra; schismata enim eo tempore existebant per quae potuisset papalis potestas labi ac dissipari, nisi ita distinxissent; et quod ad illud corroborandum conquisiverint confirmantia ex Verbo, et persuaserint reliquis; [4] addiderunt quod sic dominari potuerint in caelo et in terra, quia ex Verbo habuerunt quod Domino data esset omnis potestas in caelis et in terris, quae alicui vicario non tribu potuisset si Humanum etiam Divinum agnosceretur; sciebant enim quod nemo (t)se aequalem Deo liceret facere et quod Divinum illam potestatem ex se haberet, non autem Humanum nisi illa ei data fuisset sicut etiam postea Petro: dicebant quod schismatici tunc perspicaci ingenio essent, quos sedare ita potuerunt; et quod sic etiam papalis potestas confirmata sit. Exinde constat quod solum dominationis causa hoc inventum sit; et quod propterea non scire voluerint quod potestas data Humano Domini in caelis et in terris, manifestet quod illud quoque Divinum esset; et quod "Petrus" cui a Domino dati claves caelorum, non sit Petrus qui intelligitur, sed fides charitatis, quae quia est a solo Domino, est potestas Solius Domini, videatur Praefatio ad Gen. xxii. @1 suum$ @2 i ut supra dictum$ @3 hoc$

Arcana Coelestia 4

Passage 4739

#4739 Vers. 23-30. Et factum, sicut venit Joseph ad fratres suos, et exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum quae super eum. Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam, et fovea vacua, nulla in illa aqua. Et sederunt ad comedendum panem, et sustulerunt oculos suos, et viderunt, et ecce (t)comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten, euntes ad deferendum ad Aegyptum. Et dixit Jehudah ad fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? Ite et vendamus eunt Jishmaelitis, et manus nostra ne sit in eum, quia frater noster, caro nostra is; et auscultaverunt fratres illius. Et transiverunt viri Midianitae negotiatores, et extraxerunt, et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et vendiderunt Josephum Jishmaelitis in viginti argenti; et adduxerunt Josephum Aegyptum. Et rediit Reuben ad foveam, et ecce nullus Joseph in fovea, et discidit vestes suas. Et rediit ad fratres suos, et dixit, Natus non amplius, et ego quo ego venio? "Factum sicut venit Joseph ad fratres suos" significat cum de Ipso praedicatum: "et exuebant Josephum tunica sua" significat apparentias veri quod discuterent et annihilarent: "tunica variorum colorum, quae super eum" significat apparentiarum quale quoad vera ex bono: "et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam" significat inter falsa: "et fovea vacua, nulla in illa aqua" significat quod tunc nihil verum: "et sederunt ad comedendum panem" significat appropriationem mali ex falso; "et sustulerunt oculos suos et viderunt" significat ulteriorem cogitationem: "et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead" significat illos qui in bono simplici, in quali gentes: "et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten" significat vera interiora naturalia; "euntes ad deferendum ad Aegyptum" significat instructionem ex scientificis: "et dixit Jehudah ad fratres suos" significat pravos in Ecclesia qui contra bonum quodcumque: "Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus?" significat quod inde nihil proficuum, et nihil altitudinis, si hoc prorsus exstingueretur: "ite et vendamus eum Jishmaelitis" significat quod agnoscant Ipsum qui in simplici bono: "et manus nostra ne sit in eum" significat quod 1 sint sine culpa: "quia frater noster, caro nostra is" significat quia acceptum quod ex illis: "et auscultaverunt fratres illius" significat condescendentiam: "et transiverunt viri Midianitae negotiatores" significat illos qui in vero illius boni: "et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea" significat auxilium ab illis ut non inter falsa: "et vendiderunt Josephum Jishmaelitis" significat receptionem ab illis qui in bono simplici, et abalienationem ab illis qui in fide separata: "in viginti argenti" significat aestimationem: "et adduxerunt Josephum Aegyptum" significat consultationem a scientificis: "et rediit Reuben ad foveam" significat fidem Ecclesiae in communi: "et ecce nullus Joseph in fovea" significat quod nulla fides amplius: "et discidit vestes suas" significat luctum: "et rediit ad fratres suos" significat docentes: "et dixit, Natus non amplius" significat quod fides in Ipsum nulla: "et ego quo ego venio?" significat ubi nunc Ecclesia. @1 ut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4740

#4740 "Factum, sicut venit Joseph ad fratres suos": quod significet cum de Ipso praedicatum, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit "Verum Divinum" imprimis de Divino Humano Domini; hoc cum dicitur "venire ad illos," est quod praedicetur illis; "fratres enim illius" repraesentant Ecclesiam quae in fide separata, quibus id praedicatum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4741

#4741 "Et exuebant Josephum tunica sua": quod significet apparentias veri quod discuterent et annihilarent, constat ex significatione "exuere" cum praedicatur de Divino Vero quod hic est "Joseph", quod sit discutere et quoque annihilare; et a significatione "tunicae" quia variorum colorum quod sint apparentiae veri, de qua n. 4677. Discutere et annihilare apparentias veri, fit postquam ipsum verum rejectum est; ipsum enim verum ex se in mentibus elucet et utcumque exstinguitur, apparet, imprimis apud illos qui in bono sunt; hoc etiam pervident illi qui verum apud se annihilarunt, quapropter etiam illas apparentias discutere et annihilare conantur; [2] sit exemplum illustrationi: quis non videt quod bene velle et benefacere sit ipsissima vita Christiana? et si ei dicitur quod hoc sit charitas non potest non affirmare; immo dicturi illi qui affirmant, quod hoc sciant quid sit, quia hoc est vitae; sed cogitare quod hoc vel illuc sit verum, etiam ex confidentia, sicut volunt qui in fide separata dicent quod non sciant quid sit, (o)nam non aliam perceptionem de eo habere possunt quam sicut de fumo qui evanescit; quia talis apparet sola fides et inde confidentia, apud quoscumque qui 1 de illa serio cogitant, cumprimis apud bonos; idcirco allaborant etiam apparentias illas discutere et annihilare, circumcidendo sic quicquid propius tangit, ac quicquid in circuitu est; hoc significatur per "exuere Josephum tunica quae super illum". [3] Credunt etiam iidem quod sapientes sint prae reliquis qui dogma semel receptum qualecumque sit, variis confirmare possunt, et illud per "varia ratiocinia vero simile sistere; sed hoc nihil minus quam sapientis est; hoc potest quicumque aliquo ingenio pollet, ac solertius mali quam probi; hoc enim facere, non est rationalis hominis; rationalis enim homo videre potest sicut ex superiore, num verum sit quod confirmatur, vel num falsum; et quia hoc videt, confirmantia falsi nihili facit, (c)ac illa apud se non aliter spectat quam ludicra et vana, utcumque alter credit ea ex ipsius sapientiae palaestra desumpta esse; verbo, nihil minus quam sapientis est, immo nihil minus quam rationale, posse falsa confirmare, nam sapientis est et rationale, videre prius quod verum sit et dein hoc confirmare; quippe verum videre est a luce caeli quae a Domino, at falsum videre ut verum, est a lumine fatuo quod ab inferno. @1 cum$ @2 speciosa$

Arcana Coelestia 4

Passage 4742

#4742 "Tunica variorum colorum, quae super eum": quod significet apparentiarum quale quoad vera ex bono, constat ex significatione "tunicae variorum colorum" quod sint apparentiae veri, ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur, de qua n. 4677, hic ideo apparentiarum quale, quapropter etiam bis dicitur tunica, nempe "exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum." Quod apparentiarum quale se habeat secundum vera ex bono, constare potest ex apparentiis veri, cum ad visum sistuntur in luce caeli, hoc est, in altera vita, ubi non alia lux est quam quae venit per caelum a Domino, et quae existit ex Divino Ipsius Vero, hoc enim coram oculis angelorum apparet ut lux, (o)n. 2776, 3190, 3195, 3222, 3339, 3340, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415; variatur haec lux apud unumquemvis secundum receptionem; omnis cogitatio angelorum fit per variegationem illius lucis, sicut etiam cogitatio hominis, tametsi homo hoc nescit quia apud hominem cadit lux illa in imagines seu ideas materiales quae in naturali seu externo ejus homine sunt ex luce mundi; inde apud eum in tantum obscuratur illa lux ut vix sciat quod lux et visus ejus intellectualis sit inde; at in altera vita, cum visus oculi non amplius est in luce mundi sed in luce caeli, tunc se manifestat quod cogitatio ejus sit inde. [2] Haec lux cum e caelo transit in mundum spirituum, sistitur ibi sub specie variorum colorum, qui colores pulchritudine, varietate et amoenitate 1 immensum excedunt colores qui sunt ex luce mundi, videantur quae prius de coloribus ab experientia n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4677 allata sunt; quia colores in altera vita inde existunt, sunt in origine sua non aliud quam apparentiae veri ex bono; verum enim ex se non lucet quia ei soli nihil flammeum inest, sed ex bono, hoc enim est instar flammae ex qua lux, quale itaque est bonum tale inde apparet verum, et quale est verum taliter a bono lucet. Inde patet quid per "tunicam variorum colorum" in sensu interno significatur, quod nempe apparentiarum quale quoad vera ex bono; per "Josephum" enim cui tunica, repraesentatur Divinum Verum, ut prius ostensum. @1 amoenitate, pulchritudine et varietate$

Arcana Coelestia 4

Passage 4743

#4743 "Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam": quod significet inter falsa, constat ex illis quae supra n. 4728, 4736 dicta sunt, ubi similia.

Arcana Coelestia 4

Passage 4744

#4744 "Et fovea vacua, nulla in illa aqua": quod significet quod tunc nihil verum, constat ex significatione "fovea- "quod sint falsa, de qua n. 4728; ex significatione "vacuae" quod sit ubi nihil verum 1 quia nihil bonum 2, de qua sequitur; et ex significatione "aquae" quod sit verum, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424. Quod "vacuum" sit ubi nihil verum 1 quia nihil bonum 2, constat ex Verbo etiam alibi, ut apud Jeremiam, Magnates miserunt minorennes propter aquas, venerunt ad foveas, (o)et non invenerunt aquas; reversi sunt vasis vacuis, pudore et ignominia affecti sunt, et obtexerunt caput suum, xiv 3; "vasa vacua" pro veris in quibus non verum ex bono: apud eundem, Comedit me, conturbavit (o)me Nebuchadnezzar rex Babelis, constituit me vas vacuum, deglutivit me, li (x)34; "vas vacuum" pro ubi nullum verum; "Babel" pro illis qui vastant: hoc est, deprivant illos veris, n. 1327 f: apud eundem, Vidi terram, et ecce vacua et inanis; et ad caelos, et nulla lux eorum, iv 23: apud Esaiam, Possidebunt eam platea, et anataria, et noctua, et corvus, habitabunt in ea, et extendent super eam lineam vacuitatis, et perpendiculum inanitatis, xxxiv 11: [2] apud eundem, Frangetur urbs vacuitatis, claudetur omnis domus, ut nemo intret, clamor super vino in plateis,... exsulabit gaudium terrae, reliquum in urbe vastitas, xxiv (x)10-12; hic "vacuum" exprimitur alia voce in lingua originali, quae tamen simile involvit; quod "vacuum" sit ubi non verum quia non bonum, a singulis ibi in sensu interno patet, nempe a significatione "urbis, domus, clamoris, vini, platearum": apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, etiam Ego magnum faciam focum,... collocando ollam super prunas vacuam, ut incalescat et fervescat aes ejus, et liquescat in ea immundities ejus, consumatur spuma ejus, xxiv 9, 11; hic patet quid vacuum; "olla vacua" est in qua "immundities et spuma," hoc est, malum et falsum: [3] similiter apud Matthaeum, Quando immundus spiritus exierit ex homine, perambulat loca arentia quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar in meam domum, unde exivi, cumque venit et reperit eant vacuam et scopis purgatam, et paratam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores illo, et ingressi habitant ibi, xii 43-45; "immundus spiritus" pro immunditie vitae apud hominem, et quoque pro immundis spiritibus qui apud eum, nam spiritus immundi habitant in immunditie vitae hominis; "loca arentia" seu ubi non aquae, pro ubi non vera; "domus vacua" pro interioribus hominis iterum repletis immunditiis, hoc est, falsis ex malo: apud Lucam, Deus esurientes implevit bonis, et divites emisit vacuos, i 53; "divites" pro illis qui plura sciunt, "divitiae" enim in spirituali sensu sunt scientifica, doctrinalia, cognitiones boni et veri; illi vocantur "divites vacui," qui 3 sciunt illa, et non faciunt, nam vera illis non sunt vera quia absque bono, n. 4736. @1 veri$ @2 boni$ @3 i modo$

Arcana Coelestia 4

Passage 4745

#4745 "Et sederunt ad comedendum panem": quod significet appropriationem mali ex falso, constat a significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f, 3596, 3832; et ex significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quoque quod sit 1 in genere omnis cibus, n. 2165; hic autem "panis" significat contrarium, nempe malum; notum enim est quod qui indigne comedunt panem in Sacra Cena, non approprient sibi bonum sed malum; inde patet quod per "comedere panem" in contrario sensu significetur appropriatio mali. Apud antiquos in usu fuit, cum aliquid memorabile decreverunt, quod confirmatum a reliquis, quod tunc inter se comederint; per quod significabatur quod approbaverint et sic quod sibi appropriaverint illud, sicut apud Ezechielem, Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem: viri calumniae fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, xxii 6, 9. Praeterea sciendum quod binae origines mali sint in genere, una ex vita, et altera ex doctrina; quod ex doctrina falsi, vocatur malum ex falso; hoc malum hic intelligitur. @1 fit I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4746

#4746 "Et sustulerunt oculos suos et viderunt": quod significet ulteriorem cogitationem, constat ex significatione "tollere oculos et videre" quod sit intentio et cogitatio, seu intensa cogitatio, de qua n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4339, hic quod ulterior cogitatio, patet a serie.

Arcana Coelestia 4

Passage 4747

#4747 "Et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead": quod significet illos qui in bono simplici in quali gentes, constat ex repraesentatione "Jishmaelitarum" quod sint illi qui in simplici bono quoad vitam, et inde in naturali vero quoad doctrinam, de qua n. 3263; et ex significatione "Gilead" quod sit bonum exterius, per quod primum initiatur homo cum regeneratur, de qua n. 4117, 4124; inde patet quod per "comitatum Jishmaelitarum e Gilead" significetur bonum quale apud gentes, hoc est, 1 qui in tali simplici bono sunt. [2] Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta sunt et ab illis quae sequuntur; in antecessum haec solum memoranda sunt: qui intra Ecclesiam sunt et se confirmarunt contra Divina vera, imprimis contra haec quod Humanum Domini sit Divinum, et quod charitatis opera nihil 2 [non] faciant ad salutem, si se contra illa confirmaverunt non solum doctrina sed etiam vita, illi in talem statum quoad interiora se redegerunt ut postea nequa quam adduci possint ad recipienda illa, nam quae semel confirmata sunt doctrina et simul vita, illa manent in aeternum; qui non interiorem hominis statum norunt, putare possunt quod quilibet utcumque se confirmaverat contra illa, usque postea facile recipere possit, modo convincatur; sed quod hoc impossibile sit, a talibus in altera vita per plurem experientiam scire datum est; quod (o)enim confirmatur doctrina, hoc imbuit intellectuale, et quod confirmatur vita, hoc imbuit voluntarium; quod irradicatum est utrique vitae hominis, nempe vitae ejus intellectus et vitae ejus voluntatis, hoc eradicari non potest; ipsa anima hominis quae vivit post mortem, ab illis formata est, et est talis ut nusquam recedat ab illis; haec causa etiam est quod sors illorum qui intra Ecclesiam sunt, apud quos ita fit, pejor sit sorte illorum qui extra Ecclesiam sunt; qui enim extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, illi non confirmarunt se contra illa quia non noverunt illa, quapropter illi eorum qui in mutua charitate vixerunt, vera Divina facile recipiunt, si non in mundo, usque in altera vita, videantur quae de gentium et populorum statu et sorte in altera vita ab experientia n. 2589-2604 allata sunt. [3] Inde est cum aliqua nova Ecclesia instauratur a Domino, quod non instauretur apud illos qui intra Ecclesiam sunt, sed apud illos qui extra, hoc est, apud gentes; de his agitur pluries in Verbo; haec praemissa sunt ut sciatur quid involvit quod Josephus a fratribus suis conjectus sit in foveam, et quod inde extractus a Midianitis, ac venditus Jishmaelitis, per "fratres enim Josephi" repraesentantur illi intra Ecclesiam qui se confirmarunt contra Divinum Verum, imprimis contra illa bina quod Humanum Domini sit Divinum, et quod charitatis opera [non] 3 nihil faciant ad salutem, et hoc non solum doctrina sed etiam vita; per "Jishmaelitas" autem repraesentantur 3 qui in simplici bono sunt, et per "Midianitas" qui in vero illius boni; de his memoratur quod extraxerint Josephum e fovea," de illis "quod emerint illum"; quid autem significatur per quod deduxerint illum in Aegyptum et ibi vendiderint Potiphari cubiculario Pharaonis, in sequentibus dicetur. @1 i illi$ @2 T i [non] here. It is needed for grammatical accuracy, as also in same phrase near end of number.$ @2 See previous note.$ @3 i gentes$

Arcana Coelestia 4

Passage 4748

#4748 "Et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten": quod significet vera interiora naturalia, constat ex significatione "camelorum" quod sint in genere illa quae sunt naturalis hominis inservientia spirituali, et in specie scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, 3114, 3143, 3145, 4156; et ex significatione "aromatum, resinae et stactus" quod sint vera interiora naturalia conjuncta ibi bono, de quibus sequitur. Apud antiquos in cultu eorum sacro adhibita sunt (t)suaveolentia et fragrantia, inde tura eorum et suffimenta, etiam similia immiscebantur 1 oleis quibus ungebantur; sed hodie nescitur unde hoc; causa est quia prorsus nescitur quod illa quae fuerunt in cultu apud antiquos, traxerint originem ex spiritualibus et caelestibus quae sunt in caelis, et quod illis corresponderint; removerat se homo in tantum ab illis, et immerserat naturalibus, mundanis et corporeis, ut in obscuro sit, et multi in negativo quod aliquid spirituale et caeleste sit. [2] Quod tura et suffimenta in sacris apud antiquos adhibita sint, inde est quia "odor" correspondet perceptioni, "odor fragrans" ut aromatum varii generis, perceptioni gratae et acceptae, qualis est veri ex bono, seu fidei ex charitate; immo talis est correspondentia ut ipsae perceptiones in altera vita quoties Domino beneplacet, vertantur in odores; de his videantur quae prius ab experientia, n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634. Quid in specie hic significant aromata, 2 resina et 2 stacte, constare potest ab aliis locis ubi nominantur; in genere significant interiora vera in naturali, sed quae ex bono ibi, nam vera per 3 se id non faciunt, sed est bonum per vera; inde varietates se habent secundum quale veri conjuncti bono, proinde secundum quale boni, nam bonum suum quale habet a veris. [3] Quia per "Gileadem" significatur bonum exterius quale est sensualium ac quod volupe vocatur, n. 4117, 4124, et per "Aegyptum" in bono sensu scientifica quae sunt vera naturalis hominis externa illi bono correspondentia, seu cum illo concordantia, n. 1462, ideo per "quod Jishmaelitae ex Gileade super camelis deferrent aromatica illa ad Aegyptum" significatur quod sua vera interiora ex suis scientificis, ad scientifica quae per Aegyptum significantur, de quibus sequitur 4. Vera interiora sunt conclusiones ex veris exterioribus seu scientificis, scientifica enim naturalis hominis sunt media inservientia concludendi et sic intuendi interiora, similiter sicut quis alterius animum intuetur in vultu ejus et in vibratione lucis ejus oculorum inque vita soni loquentis ac gestuum agentis. [4] Quia vera talia sunt per quae naturale 5 hominis perficitur et quoque emendatur, idcirco aromatibus hujusmodi 6 adscribitur sanatio, sicut resinae, apud Jeremiam, Num resina balsamica non est in Gilead? num medicus non ibi, quare non ascendit sanitas [filiae] populi mei? viii 22: apud eundem, Ascende Gilead, et sume resinam virgo filia Aegypti, in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi, xlvi 11: apud eundem, Subito cecidit Babel, et confracta est, ejulate super eam, sumite resinam pro dolore, forte sanabitur, li 8: [5] quod similia significent spiritualia, patet manifeste apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babele, quod merces eorum nemo emat amplius; merces auri 7 et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, et cinnamomum, et suffimenta, et unguenta 8, et tus, et vinum, et oleum, et similam, et triticum, et jumenta, et oves, et equos, et redas, et corpora, et animas hominum, Apoc. xviii i 11-13; haec nequaquam ita specifice recensita fuissent nisi singula significavissent talia quae in regno Domini et in Ecclesia Ipsius, alioquin fuissent voces nullius rei; quod per "Babelem" significentur illi qui omnem cultum Domini deflexerunt ad cultum sui, notum est, et sic qui in profano interno sunt cum in sancto externo, quapropter per merces eorum significantur illa quae propter cultum sui ipsi studio et arte invenerunt, ac doctrinalia et cognitiones boni et veri ex Verbo quas ad sui favorem perverterunt, ita per singula quae ibi memorantur in specie talia, et per "cinnamomum, suffimenta, unguenta et tus vera quae ex bono, at apud illos vera perversa et falsa ex malo. [6] Similiter quae de mercibus Tyri memorantur apud Ezechielem, Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith 9, et pannag, in melle et oleo, et resina, dederunt negotiationem tuam, xxvii 17; hic quoque per "resinam" significatur verum 10 ex bono; qui non credit sensum internum verbi, ei erunt omnia illa nudae voces, ita vasa in quibus nihil intus, cum tamen in illis sunt Divina, caelestia, et spiritualia. @1 immixta sunt$ @2 i quid$ @3 ex$ @4 A had ut instruerentur de quibus mox sequitur, but d and i as above. Comparison with 4749 suggests that possibly only mox should have been deleted.$ @5 rationale$ @6 talibus$ @7 A italicises only cinnamomum, suffimenta, unguentum and tus in this quotation.$ @8 unguentum$ @9 See note to n. 3941$ @10 i quod$

Arcana Coelestia 4

Passage 4749

#4749 "Euntes ad deferendum ad Aegyptum": quod significet instructionem in scientificis, constat a significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1462, et quia per "aromata, resinam et stacten" significantur vera interiora ex illorum scientificis qui in bono simplici sunt in quali gentes, idcirco per "ire ad deferendum illuc" significatur 1 instrui. Haec ita se habent: scientifica quae significantur per "Aegyptum," sunt scientifica quae conducunt vitae spirituali et quae correspondent veris spiritualibus; olim enim 2 Ecclesia Antiqua etiam ibi fuerat, sed postquam illa ibi versa est in magiam, dein scientifica quae pervertunt spiritualia per "Aegyptum" significata sunt; inde est quod scientifica in bono sensu et in opposito in Verbo significentur per "Aegyptum," videantur n. 1164, 1165, 1462, hic in bono sensu; [2] scientifica ex quibus vera interiora quae significantur per "quod Jishmaelitae super camelis ferrent aromata, resinam et stacten", sunt talia quae non sunt Ecclesiae qualia apud gentes; haec vera ex his scientificis non aliter emendantur et sanantur quam per scientifica genuinae Ecclesiae, ita per instructionem in his; haec sunt quae hic significantur. @1 est$ @2 nam$

Arcana Coelestia 4

Passage 4750

#4750 "Et dixit Jehudah ad fratres suos": quod significet pravos in Ecclesia qui contra bonum quodcumque, constat a repraesentatione "Jehudae" quod in bono sensu sit bonum amoris caelestis, de qua n. 3654, 3881, in opposito autem sensu, contra bonum quodcumque, de qua sequitur; et a significatione "fratrum ejus" quod sint illi in Ecclesia qui in fide separata sunt. Quod per "Jehudam" hic repraesententur illi qui contra bonum quodcumque, est quia in bono sensu per "Jehudam" in Verbo repraesentantur illi qui in bono amoris caelestis sunt; amor caelestis est amor in Dominum et inde amor erga proximum; qui in illo amore sunt, conjunctissimi Domino sunt, ac ideo in intimo caelo ac ibi in statu innocentiae, ex quo apparent reliquis sicut infantes, et prorsus sicut amores in forma; ad illos non alii approximare possunt, quapropter cum ad alios mittuntur, tunc aliis angelis circumstipantur per quos temperatur sphaera amoris eorum, haec 1 alioquin ageret illos ad quos mittuntur, in deliquium, nam sphaera amoris eorum pertransit usque ad medullaria. [2] Quia hic amor seu hoc bonum amoris, quod vocatur caeleste, per "Jehudam" in bono sensu repraesentatur, ideo in opposito sensu per illum repraesentatur tale quod est contra bonum caeleste 2, ita contra bonum quodcumque; pleraque in Verbo habent binum sensum, nempe sensum bonum et ei oppositum; ex sensu eorum bono cognoscitur qualis est sensus eorum oppositus, sunt enim quae in opposito, e diametro contra illud quod in bono. [3] Bona amoris sunt in genere bina, nempe bonum amoris caelestis et bonum amoris spiritualis; contra bonum amoris caelestis in opposito est malum amoris sui et contra bonum amoris spiritualis in opposito est malum amoris mundi; qui in malo amoris sui sunt, illi sunt contra bonum quodcumque, qui autem in malo amoris mundi, non ita; in Verbo per "Jehudam" in opposito sensu repraesentantur illi qui in amore sui (o)sunt, et 3 per "Israelem" in opposito sensu qui in amore mundi; causa est quia per "Jehudam" repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per "Israelem" regnum spirituale Ipsius. [4] Inferna etiam distincta sunt secundum binos illos amores; qui in amore sui sunt, quia contra bonum quodcumque, in profundissimis et inde in gravissimis infernis sunt; at qui in amore mundi, quia non ita sunt contra bonum quodcumque, in infernis non ita profundis sunt, et inde in minus gravibus. [5] Malum amoris sui non est, sicut vulgo apparet, elatio externa quae superbia vocatur, sed est odium contra proximum, et inde fragrans cupido vindictae, (c)ac jucundum crudelitatis; haec sunt interiore amoris sui; exteriora ejus sunt contemptus aliorum prae se et aversatio illorum qui in bono spirituali sunt, et hoc quandoque cum (o)manifesta elatione seu superbia, et quandoque absque illa; qui enim tali odio habet proximum, is interius se solum amat, et solummodo alios quos spectat ut unum cum se, ita illos in se et se in illis, propter solum finem sui. [6] Tales sunt qui per "Jehudam" in opposito sensu repraesentantur; etiam Judaica gens in tali amore fuerat usque a primis temporibus, omnes enim in universo terrarum orbe sicut 4 vilissimos servos ac sicut 4 nihili respective ad se spectaverat, (o)etiam odio habuerat, et quod magis, quando non amor sui et amor mundi conjunxerat eos mutuo, etiam socios et fratres simili odio persecuti sunt; hoc adhuc manet 5 apud gentem illam, sed quia in alienis terris sunt precario, animum illum recondunt. @1 i enim$ @2 amoris caelestis$ @3 at$ @4 ut$ @5 remanet$

Arcana Coelestia 4

Passage 4751

#4751 "Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus": quod significet quod inde nihil proficuum et (o)inde nihil altitudinis si hoc prorsus exstingueretur, constat (c)ex significatione "quid lucri" quod sit quod inde nihil proficuum et quoque quod nihil altitudinis, de qua sequitur; ex significatione "occidere" quod sit exstinguere, hic Divinum Verum, in specie de Divino Humano Domini, quod per "fratrem" nempe Josephum intelligitur; et ex significatione "obtegere sanguinem" quod sit prorsus abscondere sanctum verum; quod "sanguis" sit sanctum verum, videatur supra n. 4735. Quomodo haec se habent, ex sequentibus patet. [2] Quod "lucrum" hic non modo significet proficuum sed etiam altitudinem, seu "quid lucri" quod inde nihil proficuum et nihil altitudinis, est quia ex cupiditate [quaestus] et avaritia hoc dictum 1; cupiditas enim quaestus et avaritia in se habet quod non solum universum mundum possidere velit, sed etiam lucri causa quemcumque praedari, immo occidere, et quoque pro parvo occideret si non obstarent leges, (c)et praeterea in auro et argento, quae (o)homo talis possidet, spectat se in potentia maximum, utcumque aliter in externa forma apparet; inde patet quod in avaritia non solum sit amor mundi sed etiam amor sui, et quidem amor sui spurcissimus; nam apud sordide avaros elatio animi seu superbia extrinsecus non ita conspicitur, illa enim quandoque non curat opes ostentationis causa, nec est id genus amoris sui quod conjunctum solet esse cum voluptatibus, nam parum curant corpus suum et ejus victum (c)ac amictum, sed est amor prorsus terrestris, nihil aliud pro fine habens quam pecunias, in quibus se non actu sed potentia credit super 2 omnes; inde constare potest quod in avaritia sit amor sui omnium infimus ac vilissimus; quapropter in altera vita apparent sibi inter sues, n. 939; suntque illi prae reliquis contra bonum quodcumque; in tanta inde caligine sunt ut nequaquam videre possint quid bonum et quid verum; quod sit aliquid internum hominis quod vivit post mortem, prorsus non capiunt; corde suo irrident illos qui hoc dicunt. [3] Gens Judaica talis fuerat ab initio, quapropter non potuit ei aliquod internum manifeste aperiri, ut patet a Verbo Veteris Testamenti; et quia radicitus in pessimo illo genere amoris sui sunt, ideo quoque nisi per avaritiam tam longe removerentur ab internis ac inde tenerentur in spissa caligine, conspurcarent interiora vera et bona, et sic prae ceteris (o)illa profanarent, nam profanare non possunt quamdiu non agnoscunt, (o)n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601. Inde est quod Dominus de illis dicat apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, viii 44; et de Juda Iscariot, qui repraesentabat Ecclesiam Judaicam, apud eundem, Nonne Ego vos duodecim elegi, at e vobis unus est diabolus ? vi 70; per illum etiam quod vendiderit Dominum, simile repraesentatum est, quod hic per Jehudam qui dixit, "ite et vendamus Josephum". @1 i est$ @2 supra$

Arcana Coelestia 4

Passage 4752

#4752 "Ite et vendamus eum Jishmaelitis": quod significet quod agnoscant Ipsum qui in simplici bono, constat a significatione "vendere" quod sit abalienare a se, ita 1 recipi ab aliis, (o)de qua n. 4098, quod cum praedicatur de vero, ut hic, est ab his agnosci; et ex repraesentatione "Jishmaelitarum" quod sint qui in simplici bono, de qua "supra" n. 4747; quod illi qui in simplici bono sunt, agnoscant Divinum Verum, imprimis de Divino Humano Domini, prius ostensum est. @1 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4753

#4753 "Et manus nostra ne sit in eum": quod significet ut sint sine culpa, constat ex significatione "ne sit manus in aliquem" quod sit ne violent, ut supra n. 4737, et quia ne violent est ut non sint in culpa, hoc quoque per illa verba significatur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4754

#4754 "Quia frater noster, caro nostra is": quod significet quia acceptum quod ex illis, constat ex significatione "fratris" quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815; et ex significatione "carnis" quod sit proprium in utroque sensu, de qua n. 3813; ita quod acceptum, quia ab illis qui ab Ecclesia, et quod acceptum his, quia ab illis qui in simplici bono; Jishmaelitae enim repraesentant illos qui in simplici bono (o)sunt, et "fratres Josephi" repraesentant Ecclesiam quae in fide separata a charitate; qui in simplici bono sunt, agnoscunt quod Humanum Domini Divinum sit, tum quoque quod charitatis opera facienda sint ut salvetur homo; hoc sciunt illi qui a fide separata, quapropter non acriter instant coram omnibus, et vix aliquid coram illis qui in simplici bono sunt, ex causa praecipue quia contra communem sensum non ausint, et quia sic derogarent sibi dignitatem et lucrum, dicerent enim qui in simplici bono sunt, de illis si talia negarent, quod fatui essent, sciunt enim quid amor et quid amoris opera at quid fides ab illis separata, non sciunt; argumentationes pro fide contra opera, et de distinctione inter Humanum et Divinum Domini, vocarent sophismata quae non capiunt; quapropter ut accepti sint, (c)et quia acceptum 1 quod ab illis, libenter concedunt, nam si illa 2 vera exstinguerentur, illis nihil proficuum et nihil altitudinis esset, n. 4751. @1 i est$ @2 i Divina$

Arcana Coelestia 4

Passage 4755

#4755 "Et auscultaverunt fratres illius": quod significet condescendentiam, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4756

#4756 "Et transiverunt viri Midianitae negotiatores": quod significet illos qui in vero illius boni, constat ex repraesentatione "Midianitarum" quod sint qui in vero simplicis boni, de qua n. 3242; et ex significatione "negotiatorum" quod sint 1 qui habent cognitiones boni et veri, (o)hae enim sunt divitiae, opes et merces in sensu spirituali, inde negotiari 2 est cognitiones illas sibi comparare et communicare, n. 2967, 4453; hic non cognitiones boni sed veri significantur 3, nam "Midianitae" sunt qui in vero simplicis boni, ut supra dictum; inde etiam vocantur viri, "viri" enim dicuntur qui in vero, n. 3134, 3309 pr. Ex serie historica hic liquet quod Josephus venditus sit Jishmaelitis, at quod extractus (c)e fovea a Midianitis, et quoque a Midianitis venditus in Aegypto Potiphari; in versu enim ultimo hujus capitis dicitur, "Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis"; autumari potest quia Josephus venditus est Jishmaelitis, quod ab his, non autem a Midianitis, venditus esset in Aegypto; sed usque ita factum est causa repraesentationis rerum quae in sensu interno, nam "Josephus," hoc est, Divinum Verum, non vendi potest ab illis qui in bono sunt, sed ab illis qui in vero illius boni; causa videbitur in explicatione versus ultimi hujus capitis 4. @1 i illi$ @2 i enim in sensu interno$ @3 hic qui habent cognitiones veri$ @4 And also in n. 4757,4758.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4757

#4757 "Et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea": quod significet auxilium ab illis ut non inter falsa, constat a significatione "extrahere et ascendere facere" quod sit liberare, proinde auxilium ferre, de qua sequitur; et ex significatione "foveae" quod sint falsa, de qua n. 4728, ita ne sit 1 inter falsa. Quod "extrahere et ascendere facere" hic sit auxilium ferre, est quia verum est quod fert auxilium bono; vero enim adscribitur potentia, quia bonum potentiam exercet per verum, n. 3091, 3563; (c)et praeterea verum est per quod cognoscitur falsum, ita per quod auxilium fertur ne sit inter falsa; inde est quod Midianitae fuerint qui extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et (o)quod Jishmaelitae qui emerunt. @1 sint AI$

Arcana Coelestia 4

Passage 4758

#4758 "Et vendiderunt Josephum Jishmaelitis": quod significet receptionem ab illis qui in bono simplici, et abalienationem ab illis qui in fide separata, constat a significatione "vendere" quod sit abalienare respective ad illos "qui in fide separata sunt qui hic sunt "fratres Josephi," nam hi vendiderunt, et quod sit recipi respective ad illos qui in bono simplici qui hic sunt "Jishmaelitae," nam hi emerunt; quod "Jishmaelitae" 1 sint qui in (t)bono simplici, supra 2 n. 3263, 4747 (o)ostensum est; de his videantur quae prius 3 n. 4756. @1 qui vendunt, et recipi respective ad illos qui emunt, et a significatione Jischmaelitarum, quod$ @2 de qua$ @3 supra$

Arcana Coelestia 4

Passage 4759

#4759 "In viginti argenti": quod significet aestimationem, constat ex significatione "viginti" quod sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, quae "reliquiae" vocantur, de qua n. 2280, ita sanctum bonum aut verum, hic sanctum verum quia "viginti argenti" dicitur, "argentum" enim est verum, n. 1551, 2954; idem numerus quoque significat non sanctum quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, hic non sanctum respective ad illos qui abalienarunt Divinum Verum seu vendiderunt Josephum 1, n. 4758, at sanctum respective ad illos qui receperunt seu emerunt; ita non sanctum respective ad fratres Josephi, hoc est, ad illos in Ecclesia qui in fide separata (o)sunt, at sanctum respective ad Jishmaelitas, hoc est, ad illos qui in simplici bono; haec sunt quae per aestimationem intelliguntur. Quod "viginti" etiam significent non sanctum, est quia viginti sunt "reliquiae", ut supra dictum; qui non habent reliquias boni et veri in interiore suo homine 2, sed loco eorum malum et falsum, illis sanctum non est sanctum, sed est secundum genus mali et falsi vel spurcum vel profanum. [2] Quod "viginti" etiam sint non sanctum, constat apud Zachariam, Vidi, et ecce volumen volans; et dixit ad me, Quid tu vides? cui dixi, Video volumen volans, longitudo ejus viginti ulnae, latitudo ejus decem ulnae: et dixit ad me, Haec maledictio exiens super facies totius terrae, v 1-3: apud Haggaeum, Cum veniret ad torcular ad hauriendum quinquaginta e torculari fuit viginti; percussi vos uredine, et rubigine omne opus manuum vestrarum, ii 16 [17]: [3] apud Ezechielem, Cibus tuus quem comedes pondere, viginti sicli in diem, de tempore usque in tempus 3 comedes illum;... et quidem placentam hordeorum comedes eam; quod ad illam, cum stercore fimi hominis facies in oculis illorum. Sic enim, dixit Jehovah, comedent filii Israelis panem suum immundum inter gentes, iv 10, 12, 13; in illis locis "viginti pro non sancto, immundo et profano. "Quod morerentur (t)omnes in deserto qui supra viginti annos, Num. xiv 29, xxxii 11, repraesentabat etiam sanctum respective ad illos qui infra illos annos, et non sanctum respective ad illos qui supra. Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, [3252], 4264, 4495, 4670. 4 Quod "reliquiae" sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284. @1 qui abalienarunt seu vendiderunt Josephum, hoc est, Verum Divinum$ @2 after eorum$ @3 tempore I$ @4 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4760

#4760 "Et adduxerunt Josephum Aegyptum": quod significet consultationem a scientificis, constat a significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; ad quae cum affertur Divinum Verum, est consultare illa, nam per "Josephum", ut supra ostensum, repraesentatur Divinum Verum. Quomodo se habet cum consultatione de Divino Vero ex scientificis, paucis dicendum: consultare scientifica de Divino Vero, est videre ex illis num ita sit; "sed" hoc fit aliter apud illos qui in affirmativo sunt quod verum sit verum; illi cum consultant scientifica, confirmant per illa verum et sic corroborant fidem; aliter apud illos qui in negativo sunt; illi cum consultant scientifica, se conjiciunt magis in falsa, nam negativum apud hos regnat sed affirmativum apud illos; et praeterea se habet hoc secundum facultatem intellectualem cujusvis hominis, qui non intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent si consultant scientifica, non vident confirmationem veri in illis, quapropter auferuntur per scientifica in negativum; at qui intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent, hi vident confirmationes, si non aliter, usque per correspondentias. [2] (s)Sit pro exemplo, quod vivat homo post mortem: qui in negativo sunt quod hoc verum sit, cum consultant scientifica, se confirmant per innumerabilia 1 contra illud, ut per quod bruta animalia pariter vivant, pariter sentiant, pariter agant, et in multis solertius homine, et quod cogitatio quae homini prae brutis, sit tale quod ei comparatur per quod serius adolescat, et quod homo tale genus animalis sit; et praeterea ex mille aliis; ex his patet quod qui in negativo sunt, si consultant scientifica, se conjiciant magis in falsa, et tandem ut nihil quicquam credant quod vitae aeternae est; [3] at qui in affirmativo sunt quod verum sit quod homo vivat post mortem, cum consultant scientifica, se confirmant per illa, et hoc quoque per innumerabilia; vident enim quod singula quae in natura, sint infra hominem, et quod animalia bruta ex instinctu agant et quod homo ex ratione, quodque illa non possint aliter quam spectare deorsum, at quod homo sursum, et per cogitationem comprehendere illa quae spiritualis mundi sunt et quoque affici illis, immo per amorem conjungi Ipsi Deo et sic vitam ex Divino sibi appropriare; utque illuc duci et elevari possit, quod ideo serius adolescat; et praeterea in reliquis quae naturae sunt, videt confirmationes; et tandem in universa natura videt repraesentativum regni caelestis. [4] Commune est, et hoc notum, quod eruditi minus quam simplices id credant, et in genere quod minus quam simplices videant (t)Divina Vera; 2 causa est quia consultant scientifica quorum copiam prae aliis possident, ex negativo et per id destruunt apud se intuitionem a superiore seu interiore, qua destructa non amplius a luce caeli aliquid vident sed a luce mundi, nam scientifica sunt in luce mundi, quae si non illuminantur a luce caeli, tenebras inducunt, utcumque aliter ipsis apparet (s); inde erat quod simplices in Dominum crediderint, non autem scribae et Pharisaei, qui in illa gente fuerunt eruditi; ut patet ab his apud Johannem, Multi ex turba [cum] audiverunt 3 verbum, dixerunt, Hic est vere Propheta; alii dixerunt, Hic est Christus (o)(Messias):... responderunt Pharisaei illis,... Num quis ex principibus credidit in Ipsum, aut ex Pharisaeis? vii 40, ,] 47, 48: et apud Lucam, Dixit Jesus, Confiteor 4 Tibi, Pater Domine caeli et terrae, quod occultasti talia a sapientibus et intelligentibus, revelasti autem ea infantibus, x 21; "infantes" pro simplicibus: tum 5 apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13. @1 innumera$ @2 i sed$ @3 Gk. [ ] (akousantes) audientes or cum audiverunt, see 3008.$ @4 Sch and V agree in this rendering of Gk. [ ] (exomologoumai) "I consent fully" or "I agree entirely"; but modern scholars prefer "I give thanks" or "I praise."$ @5 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4761

#4761 "Et rediit Reuben ad foveam": quod significet fidem Ecclesiae in communi, constat a repraesentatione "Reubenis" quod sit confessio fidei Ecclesiae in communi, de qua n. 4731, 4734; et (c)ex significatione "foveae" quod sint falsa 1, de qua n. 4728; inde per quod "rediit Reuben ad foveam" significatur quod fides Ecclesiae in communi veniret ad spectandum falsa quae fidei separatae. @3 sit falsum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4762

#4762 "Et ecce nullus Joseph in fovea": quod significet quod nulla fides amplius, constat a repraesentatione "Josephi" quod sit Divinum Verum, quod cum appareret inter falsa 1 quae per "foveam" n. 4728 significantur, tunc est nulla fides amplius. @4 A has quod cum non appareret amplius inter falsa eorum. The two forms seem opposites, but while A agrees better with n. 4728, 4757 and 4758 it should be noted that I is probably due to the doctrine that the Lord"s Advent (i.e., the coming of Divine with) takes place when there is "no longer any faith in the church". While Joseph did not appear to Reuben, he was present with the Midianites, so that the apparent contradiction can be reconciled by neglecting the idea of "place". See aso n. 4765.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4763

#4763 "Et discidit vestes suas": quod significet luctum, constat a significatione "discindere vestes quod sit luctus, nempe propter verum deperditum seu quod nulla fides; in Verbo, imprimis historico, saepius legitur quod vestes disciderint, sed nescitur hodie unde hoc, et quoque nescitur quod id repraesentativum esset doloris propter verum quod amissum; hoc inde repraesentativum factum est quia "vestes" significabant vera, ut ostensum videatur n. 4545; in sequentibus hujus capitis etiam dicitur quod "cum Jacob agnovit tunicam filii sui, disciderit vestes suas", vers. 34, per quod significatur luctus pro deperdito vero; similiter alibi in Verbo, Ut cum Rabshakeh missus a Sanheribo rege Asshuris, locutus contumelias contra Hierosolymam, tunc Eliakimus... qui super domum regis, et Shibna scriba, et Joahus... commentator, discissi vestes nuntiarunt illa regi Hizkiae; ex quo audito etiam rex discidit vestes suas, et obtexit se sacco, Esai. xxxvi 22; xxxvii 1; 2 Reg. xviii 37; xix 1; contumeliae quas locutus, erant contra Deum, regem et Hierosolymam, ita contra Divinum Verum ut melius a sensu interno ibi patet; inde ex luctu discindebantur vestes: [2] Cum Jehudius legisset volumen libri coram rege, quod scripsit Jeremias, dicitur quod projecerit id in focum,... et non ruperint vestes suas rex et servi illius audientes omnia verba illa, Jer. xxxvi 23, 24; quod "non ruperint vestes" erat quod non luxerint propter Divinum Verum non acceptum: Cum exploratores locuti male de terra Canaane, quod tunc Joshua filius Nunis et Chalebus filius Jephunneh,... disciderint vestes, et locuti sint contra illos, Num. xiv 6, simile involvit; terra enim Canaan significat regnum Domini, contra quod loqui, est falsum contra Divinum Verum: Cum Arca Dei capta a Philistaeis, et ambo filii Eli mortui sunt, quod vir ex acie currens Shiloh, vestibus scissis et pulvere 1 super capite, 1 Sam. iv 11, 12, significabat luctum super Divinum Verum et Divinum Bonum amissum, "arca" enim quia repraesentabat 2 regnum Domini, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, (c)ac inde Ecclesiae sanctum; "vestes scissae" significabant luctum super Divinum Verum amissum, et "pulvis super capite" super Divinum Bonum: [3] de Samuele et Shaule legitur Cum convertit se Samuel ad abeundum, Shaul apprehendit alam 3 tunicae ejus, quae abscissa est; quare dixit ad eum Samuel, Abscidit Jehovah regnum Israelis a super te hodie, et dedit illud socio tuo; Non 4 revertar tecum, quia repudiasti verbum Jehovae, et repudiavit te Jehovah, ut non sis rex super Israelem, 1 Sam. xv 26-28; quod "Shaul ruperit alam tunicae Samuelis" repraesentabat id quod Samuel dixit, nempe quod regnum abscinderetur ab eo, et quod non esset rex Israelis amplius; "regnum" enim in sensu interno significat Divinum Verum, n. 1672, 2547, 4691, et quoque "rex est regium", n. 1672, 1728, 2015, 2069, (x)3009, 3670, 4575, 4581; regnum et rex Israelis in specie, quia per "Israelem" repraesentabatur 5 regium Domini: similiter quod de Jeroboamo et Ahija propheta memoratur, Cum Jeroboamus exiret ex Hierosolyma, et inveniret (c)illum Ahijah propheta in via, cum ille tectus veste nova, et ambo soli in agro, apprehendit Ahijah vestem novam quae super illo, et discidit eam in duodecim frusta, et dixit Jeroboamo, Sume tibi decem frusta, nam sic dixit Jehovah Deus Israelis, Ecce Ego discindens [regnum] e manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus, 1 Reg. xi 29-31:(n) [4] pariter 6 quod ruperint vestes, cum Shaul in praelio occisus est, de quo in 2 Libro Samuelis, Cum Shaul in praelio occisus est, die tertio vir venit e castris, cujus vestes discissae:... et cum audivit David de morte Shaulis, apprehendit David vestes suas et rupit eas, et omnes servi qui cum illo, i 2, 10-12; per hoc etiam repraesentabatur luctus ob Divinum Verum amissum, ac projectum 7 ab illis qui in fide separata; per "regium" (o)enim significabatur Divinum Verum, ut supra dictum, et 8 per "Philistaeos" a quibus occisus Shaul, repraesentabantur qui in fide separata 9, n. 1197, 1198, 3412, 3413; quod etiam patet a lamentatione Davidis super illum in eodem capite, vers. 18-27: [5] Cum Abshalom percusserat fratrem suum Ammonem,... et fama venit ad Davidem quod percusserit Abshalom omnes filios regis,... rupit vestes suas, et jacuit in terra, et omnes servi ejus stantes rupti vestes, 2 Sam. xiii 28, 30, 31; etiam hoc factum est causa repraesentationis quod vera ex Divino deperdita; "filii regis" in sensu interno illa significant: Cum fugit David pro Abshalomo, obviam ei fuit Hushai Archita, ruptus tunicam suam, 2 Sam. xv 32; similiter, nam per "regem", imprimis per Davidem, in Verbo repraesentatur Divinum Verum: consimiliter, Cum Elias locutus ad Ahabum regem Israelis verba Jehovae, quod exstirparetur propter malum quod fecerat, tunc Ahabus rupit vestes suas, posuit saccum super carnem suam, 1 Reg. xxi 27-29. [6] Quod "ruptio aut discissio vestium" repraesentaverit luctum de amissi Vero, porro constat (c)ab his, Hilkiah sacerdos invenit Librum legis in domo Jehovae, cum legit eum Shaphan coram rege Joshia, et cum audivit rex verba Libri legis, rupit vestes suas, 2 Reg. xxii 11; manifeste propter Verbum, hoc est, verum Divinum tamdiu amissum, (c)ac in cordibus (c)et vita obliteratum: [7] Cum Dominus confessus quod esset Christus filius dei, quod sacerdos magnus disruperit vestes suas, dicens Omnino 10 blasphemavit, Matth. xxvi 63-65; Marc. xiv 63, 64; significabat quod summus sacerdos non aliter crediderit quam quod Dominus contra Verbum, ac sic contra verum Divinum locutus sit: Cum ascendit Elias in turbine, et Elisha videns,... apprehendit vestes suas et disrupit eas in duo frusta: et sustulit tunicam Eliae, quae deciderat desuper illo,... et percussit aquas,... et divisae sunt huc illuc 11, et transivit Elisha, 2 Reg. ii 11-14; "quod Elisha tunc disruperit vestes suas in duo frusta" erat propter luctum quod Verbum, hoc est, Divinum Verum amissum fuerit, per "Eliam" enim repraesentatur Dominus quoad Verbum, hoc est, Divinum Verum, n. 2762; "quod tunica ab Elia deciderit et ab Elisha suscepta" repraesentabat quod Elisha continuaret repraesentationem; quod "tunica" sit Divinum Verum, videatur n. 4677; quare etiam vestis quae discindebatur in tali luctu, erat tunica, ut patet a locis quibusdam citatis. Quia "vestis" significabat verum Ecclesiae, (c)et in supremo sensu Divinum Verum, ideo contumeliosum erat scissis vestibus ire nisi in tali luctu, ut patet ab eo quod factum servis Davidis a rege filiorum Ammonis Hanun, Quod absciderit illis dimidium barbae, et vestes eorum in medio usque ad nates;... quare nec admissi ad Davidem, 2 Sam. x 4, 5. @1 vestes ejus scissae et pulvis$ @2 After Dominum$ @3 talam I$ @4 v. 26 is here quoted after vv. 27, 28.$ @5 repraesentatur$ @6 similiter$ @7 deperditum$ @8 per Philistaeos enim$ @9 fides illa$ @10 Omnino blasphemavit is Sch rendering of Gk. eblasphemese$ @11 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4764

#4764 "Et rediit ad fratres suos": quod significet docentes, constat a repraesentatione 1 "fratrum (o)Josephi" quod sint qui a fide separata, et quia pastores erant, quod etiam sint docentes ex fide, ut supra n. 4705. @1 significatione$

Arcana Coelestia 4

Passage 4765

#4765 "Et dixit, "Natus non amplius": quod significet quod fides in Ipsum nulla, constat a significatione "nati" quod sit verum fidei, per "filium" enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 2813, 3373, 3704, ita per "natum" qui hic Josephus, qui quod repraesentet Divinum Verum, ostensum est; et quia omne verum est fidei, nam. quod in antiquis Ecclesiis dictum est verum seu veritas, in nova dicitur fides, n. 4690, inde per "natus non amplius" significatur quod fides in Ipsum nulla. @1 Sch has puer, but Heb is [ ](yeled) one born, or son. In Gen. iv 13 S translates it by parvulum.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4766

#4766 "Et ego quo ego venio?": quod significet ubi nunc Ecclesia, constat a repraesentatione "Reubenis" quod sit fides Ecclesiae in communi, de qua n. 4731, 4734, 4761; et quia Reuben de se dicit "et ego quo ego venio", significatur ubi nunc fides Ecclesiae? seu quod idem, ubi nunc Ecclesia? Quod non Ecclesia sit ubi non caelestis Josephus, hoc est, Dominus (o)quoad Divinum Verum, in specie Divinum Verum quod Humanum Domini Divinum sit, et quod charitas sit essentiale Ecclesiae, proinde charitatis opera, constare potest ab illis quae in hoc capite de utroque ostensa sunt. [2] Si non hoc Divinum Verum recipitur quod Humanum Domini Divinum sit, necessario inde sequitur quod trinum sit quod adorandum, non autem unum, et quoque quod dimidium Domini, nempe Ipsius Divinum, non autem Humanum, quis enim adorat non Divinum? numquid est Ecclesia ubi trinum adoratur unum separatim ab altero, seu quod idem, ubi tres aequaliter coluntur? nam tametsi tres dicuntur unum, usque cogitatio distinguit et facit tres, et solum sermo oris dicit unum; expendat hoc quisque apud se, cum dicit se agnoscere et credere unum Deum, annon cogitet de tribus; et cum dicit quod Pater sit Deus, Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus, et illi quoque distincti in personas et distincti quoad munia, an cogitare possit quod sit unus Deus nisi ita ut tres inter se distincti unum faciant per concordantiam, et quoque per condescendentiam quatenus unus procedit ab altero; cum itaque tres dii adorantur, ubi tunc Ecclesia? [3] at si solus Dominus, in Quo Trinum perfectum est, et in Quo est Pater et Pater in Ipso, sicut Ipse dicit, Si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater iri velle et Ego in Patre, Joh. x 38: Qui vidit Me vidit Patrem,... nonne credis Philippe quod Ego in Patre et Pater in Me?... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv [9], 10, 11; Qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me, Joh. xii 45; Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, Joh. (x)xvii 10, tunc est Ecclesia Christiana, (m)et est 1 cum manet in hoc 2 quod Dominus dixit," Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tui; hoc primarium praeceptum: alterum simile hoc, Amabis proximum tuum sicut teipsum; majus his aliud praeceptum non est, Marc. xii 29-31; quod "Dominus Deus noster" sit Dominus, videatur Matth. iv 7, 10; xxii 41, 42 [A.V. 43, 44]; (t)Luc. i 16, 17; Joh. xx 28, et quod "Jehovah" in Veteri Testamento dicatur 3 "Dominus" in Novo, n. 2921.(n) [4] Si etiam id Divinum Verum non recipitur et doctrina et vita, quod amor erga proximum, hoc est, charitas sit essentiale Ecclesiae et inde charitatis opera, necessario sequitur quod cogitare verum sit Ecclesiae, non autem cogitare bonum, et sic quod cogitatio hominis Ecclesiae possit in contradictione et oppositione simul esse, nempe cogitare malum et simul cogitare verum, ita per cogitare malum esse cum diabolo, et per cogitare verum esse cum Domino, cum tamen verum et malum nusquam concordant, Nullus potest servire duobus dominis, aut unum odio habebit, et alterum amabit, Luc. xvi 13; hoc cum statuit et quoque vita confirmat fides separata, utcumque de fidei fructibus loquitur, ubi tunc Ecclesia? @1 ita$ @2 his, quae omnia Jesus dixit$ @3 nominetur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4767

#4767 Vers. 31-35. Et sumpserunt tunicam Josephi, et mactarunt hircum caprarum, et intinxerunt tunicam in sanguine. Et miserunt tunicam variorum colorum, et adduxerunt ad patrem illorum, et dixerunt, Hanc invenimus, agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non. Et agnovit illam, et dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph. Et discidit Jacob vestes suas, et posuit saccum in lumbis suis, et luxit super filio suo diebus multis. Et surrexerunt omnes filii ejus, et omnes filiae ejus, ad consolandum eum, et renuit ad consolandum se, et dixit, Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum; et flevit eum pater ejus. "Sumpserunt tunicam Josephi" significat apparentias: "et mactarunt hircum caprarum significat vera externa ex jucundis: "et intinxerunt tunicam in sanguine" significat quod foedaverint falsis ex malis: "et miserunt tunicam variorum colorum" significat ita apparentias foedatas: "et adduxerunt ad patrem illorum" significat collationem cum bonis et veris Ecclesiae Antiquae et Primitivae: "et dixerunt, Hanc invenimus" significat quod illis ita appareat: "agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non" significat num similitudo: "et agnovit illam" significat quod quidem esset: "et dixit, Tunica filii mei" significat quod verum Ecclesiae: "fera mala comedit eum" significat quod cupiditates mali exstinxerint: "discerpendo discerptus est Joseph" significat quod a falsis talis ut prorsus non sit: "et discidit Jacob vestes suas" significat luctum pro deperdito vero: "et posuit saccum in lumbis suis" significat luctum pro deperdito bono: "et luxit super filio suo diebus multis" significat statum: "et surrexerunt omnes filii ejus" significat illos qui in falsis: "et omnes filiae ejus" significat illos qui in malis: "ad consolandum eum" significat ut interpretarentur ex sensu litterae Verbi: "et renuit ad consolandum se" significat quod non posset: "quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum" significat quod Ecclesia Antiqua perierit: "et flevit eum pater ejus" significat luctum interiorem.

Arcana Coelestia 4

Passage 4768

#4768 "Sumpserunt tunicam Josephi": quod significet apparentias, constat (c)a significatione "tunicae" hic tunicae variorum colorum quod sint apparentiae veri, de qua n. 4677, 4741, 4742. Agitur in nunc sequentibus de exculpatione facinoris quod fecerunt, in sensu interno de confirmatione falsi contra Divina Vera, de quibus mox supra n. 4766, et hoc per apparentias quae sistuntur per ratiocinia ex sensu litterae Verbi; confirmationes falsi per interpretationes ex sensu litterae Verbi sunt omnes apparentiae, per quas simplices solent seduci, ac falsum sisti ut verum, (c)et verum ut falsum; de his in nunc sequentibus in sensu interno agitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4769

#4769 "Et mactarunt hircum caprarum": quod significet vera externa ex jucundis, constat ex significatione "hirci caprarum" in Verbo quod sint vera naturalia, hoc est, vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, tum quoque quod sint vera externa ex jucundis, de qua sequitur; vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, sunt vera Divina qualia sunt sensus litteralis Verbi, ex quibus doctrinalia genuinae Ecclesiae; haec proprie significantur per "hircum," jucunda 1 quae inde sunt, significantur per "capras"; ita per "hircum caprarum in genuino sensu, illi qui in talibus veris et inde jucundis sunt; in sensu autem opposito per "hircum caprarum" significantur illi qui sunt in veris externis, hoc est, in apparentiis veri ex sensu litterae 2 quae jucundis vitae eorum conveniunt, sicut quae jucundis corporis, quae in genere voluptates vocantur, et quae jucundis animi, quae in genere (o)sunt honores et lucra; tales per "hircum caprarum" in sensu opposito significantur; verbo, per "hircum caprarum" in hoc sensu significantur qui in fide separata a charitate (o)sunt, nam hi non alia (t)vera ex Verbo desumunt quam quae cum jucundis vitae eorum concordant, hoc est, quae favent amoribus sui et mundi; cetera vera illuc per interpretationes deducunt, et inde falsitates sistunt sicut apparentias veri. [2] Quod "hircus caprarum" 3 significet illos qui in fide separata sunt, constare potest apud Danielem, Ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae, et non attingens terram, et huic hirco cornu aspectus inter oculos illius;... ex uno de quatuor cornibus exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem et versus ortum, et versus decus; quin 4 crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea 5:... et projecit veritatem in terram, viii 5, 9, 10, 12; agitur ibi de statu Ecclesiae in genere, non solum de statu Ecclesiae Judaicae sed etiam de statu Ecclesiae sequentis quae est Ecclesia Christiana, nam Verbum Domini est universale; "hircus caprarum" respective ad Ecclesiam Judaicam significat illos qui vera interna nihili fecerunt, sed externa acceptabant quatenus favebant amoribus eorum, qui erant ut maximi et opulentissimi essent; inde Christum seu Messiam quem exspectabant, non aliter agnoscebant quam sicut regem qui eveheret illos supra omnes gentes et populos in universo terrarum orbe, et hos subjiceret illis sicut vilissimos servos, inde deduxerunt amorem in Illum; quid amor erga proximum, prorsus non sciebant, modo quod esset conjunctio per honoris supradicti participationem et per lucrum; [3] "hircus autem caprarum" respective ad Ecclesiam Christianam, significat illos qui in veris externis ex jucundis sunt, hoc est, qui in fide separata, nam hi quoque nihil interna curant, sique illa docent, est solum ut inde aucupent famam, ut ad honores evehantur et ad lucra perveniant, haec sunt jucunda quae in corde eorum quando vera sunt in ore; et praeterea illa quae genuinae fidei sunt per sinistras interpretationes trahunt ad favorem "suorum amorum"; inde patet quid in sensu interno per illa verba apud Danielem significatur, nempe per "hircum caprarum" illi qui in fide separata; quod "hircus venerit ab occidente" est quod a malo; quod "occidens sit malum, videatur n. 3708; (o)quod "venerit super facies omnis terrae, non attingens terram" est quod super totam Ecclesiam; per "terram" in Verbo non aliud intelligitur quam terra ubi Ecclesia, ita Ecclesia, 6 n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928, 3355, 4435, 4447; "cornua quae ei", sunt potentiae ex falso, n. 2832; (m)"cornu aspectus inter oculos" est potentia ex ratiocinatione de veris fidei, quod constare potest ab illis quae de oculo 7 n. 4403-4421, 8 n. 4523-4534(n) (o)ostensa sunt; "unum cornu quod crevit versus meridiem, ortum, et decus" est potentia ex fide separata 9 usque versus illa quae sunt status lucis caeli, status boni et veri; quod "meridies" sit status lucis, videatur n. 3708, quod "ortus seu oriens" sit status boni, n. 1250, 3249, 3708, quod "decus" sit status veri, ex Verbo passim constat 10; quod "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit (c)illa" est quod cognitiones boni et veri; quod "exercitus caelorum et stellae" sint cognitiones boni et veri, n. 4697; inde scitur quid sit quod "projecerit veritatem in terram," quod nempe ipsam fidem quae in se est charitas, nam fides spectat 11 charitatem quia procedit a 12 charitate; quod in Antiqua Ecclesia vocatum est veritas, hoc in nova vocatur fides, n. 4690. [4] Similiter (o)hircus apud Ezechielem, Ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes et inter hircos: num parum vobis, pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris? sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis?... Cornibus vestris feritis omnes infirmas, donec disperseritis eas foras, xxxiv 17, 18, 21; ibi etiam per "hircos" significantur illi qui in fide separata, hoc est, qui praeponunt doctrinam vitae, et tandem vitam non curant, cum tamen vita facit hominem non doctrina separata, et vita manet post mortem, non autem doctrina nisi quantum illa ex vita trahit; de illis dicitur quod "pascuum bonum depascant, et reliquum pascuorum conculcent pedibus, ac quod sedimentum aquarum bibant, (o)et reliquas pedibus turbent, tum quod "cornibus feriant infirmas, donec disperserint illas". Ex his nunc patet quinam sunt qui per "hircos" et quinam per "oves" intelliguntur, de quibus Dominus apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet oves a dextris [suis], hircos vero a sinistris, etc., xxv 32, 33; quod "oves" sint illi qui in charitate sunt et inde in veris fidei, et quod "hirci qui in nulla charitate tametsi in veris fidei, hoc est, qui in fide separata, a singulis ibi liquet; describuntur ibi illi. [6] Quinam 13 sunt et quales 14 qui in fide separata, et per "hircos" intelliguntur, constare potest ab his binis locis; apud Matthaeum, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, exscindetur, et in ignem conjicietur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos: non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui in caelis est: multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me Operarii iniquitatis15, vii 19-23: et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 25-27; hi sunt qui in fide separata, et "hirci" vocantur. Quid autem "hirci" in bono sensu significant, sicut qui in sacrificiis adhibebantur, ac apud Prophetas passim nominantur, alibi 16, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 vitae$ @2 i Verbi, sed$ @3 i in sensu Verbi interno$ @4 quia I$ @5 eos$ @6 i videatur$ @7 hoc sit, videatur$ @8 i et$ @9 illa$ @10 pluries patet$ @11 vera fidei spectant$ @12 vera fidei procedunt ex$ @13 etiam alibi a Domino, ut sciatur quinam$ @14 i sunt$ @15 operantes iniquitatem as Greek.$ @16 See n. 9670, 9937 and 10042.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4770

#4770 "Et intinxerunt tunicam in sanguine": quod significet quod foedaverint falsis ex malis, constat ex significatione "intingere sanguine" quod sit foedare falsis, "sanguis" enim in opposito sensu est verum falsificatum, n. 4735; quia "sanguis hirci" erat, per quem significantur vera externa ex jucundis qualia sunt illorum qui in fide separata, liquet quod sint falsa ex malis, quod quoque patet ex sequentibus ubi Jacob dicit, "Fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph"; per illa enim significatur quod cupiditates mali exstinxerint, et sic quod a falsis talis ut prorsus non sit. Quod tres origines falsi sint, ex doctrina Ecclesiae, ex fallaciis sensuum et ex vita cupiditatum, et quod falsum ex hac sit pessimum, videatur n. 4729.

Arcana Coelestia 4

Passage 4771

#4771 "Et miserunt tunicam variorum colorum": quod significet apparentias foedatas, constat a significatione "tunicae variorum colorum" quod sint apparentiae, de qua n. 4677, 4741, 4742, 4768; quod foedatae, intelligitur per quod (o)tunica" intincta sanguine". n. 4770.

Arcana Coelestia 4

Passage 4772

#4772 "Et adduxerunt ad patrem illorum": quod significet collationem cum bonis et veris Ecclesiae Antiquae et Primitivae, constat a repraesentatione "Jacobi" qui hic est "pater" quod sit Ecclesia Antiqua, de qua n. 4680, 4700, et quoque Ecclesia Primitiva, hoc est, Ecclesia Christiana 1 in suo initio, de qua sequitur; "adducere tunicam talem" ad illam in sensu interno est instituere collationem falsificatorum bonorum et verorum cum bonis et veris genuinis 2 Ecclesiae. Quod per "Jacobum" repraesentetur hic non modo Ecclesia Antiqua, sed etiam Primitiva, hoc est, Christiana in suo initio, est quia prorsus eaedem sunt quoad interna, sed modo discrepunt 3 quoad externa; externa Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia repraesentativa Domini ac caelestium et spiritualium regni Ipsius, hoc est, amoris et charitatis et inde fidei, proinde talium quae sunt Ecclesiae Christianae; inde est cum evolvuntur et quasi exfasciantur externa quae fuerunt Antiquae Ecclesiae, et quoque Judaicae, quod pateat Ecclesia Christiana; hoc significatum etiam est per "quod velum in Templo disruptum sit", Matth. xxvii 51; Marc. xv 38 4; Luc. xxiii 45; inde est quod per "Jacobum patrem" repraesentetur non modo Ecclesia Antiqua, sed etiam Primitiva Christiana. @1 i qualis fuit$ @2 genuinae I$ @3 discrepent I$ @4 After Luke reference.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4773

#4773 "Et dixerunt, Hanc invenimus": quod significet quod illis ita appareat, constat a serie rerum in sensu interno, non enim dixerunt quod esset tunica Josephi, sed quod invenerint, referendo ad patrem ut agnosceret an tunica filii ejus esset; inde sequitur quod per illa verba significetur quod illis ita appareat.

Arcana Coelestia 4

Passage 4774

#4774 "Agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non": quod significet num similitudo, constat ex significatione "agnoscere an sit" quod sit num simile: se referunt haec ad illa quae praecedunt, et ab illis sequuntur, quod nempe collatio institueretur falsificatorum bonorum et verorum cum bonis et veris genuinis Ecclesiae, quae significantur per quod "adduxerunt tunicam sanguine intinctam ad patrem illorum", n. 4772; inde hic per "agnosce quaeso an tunica filii tui haec" significatur quod conferret num simile seu num similitudo.

Arcana Coelestia 4

Passage 4775

#4775 "Et agnovit illam": quod significet quod quidem esset, et "dixit, Tunica filii mei quod significet quod verum Ecclesiae, constat a significatione "tunicae" quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 4677, sed quia foedatum, quidem agnitum est quod esset, sed non simile vero Ecclesiae Antiquae et Primitivae, inde dicitur quod quidem esset.

Arcana Coelestia 4

Passage 4776

#4776 "Fera mala comedit eum": quod significet quod cupiditates mali exstinxerint, constat ex significatione "ferae malae" quod sit mendacium ex vita cupiditatum, de qua n. 4729, proinde cupiditates; et ex significatione "comedere" quod sit exstinguere, quia praedicatur de vero Ecclesiae. Ipsissimum Verum Ecclesiae est quod amor in Dominum et amor erga proximum sint primaria, Marc. xii 29-31; hoc (o)verum exstinguunt cupiditates; qui enim in vita cupiditatum sunt, non possunt esse in vita amoris et charitatis, sunt enim prorsus opposita; vita cupiditatum est se solum amare et non proximum nisi ex se seu propter se, inde exstinguunt apud se charitatem, et qui exstinguunt charitatem, etiam exstinguunt amorem in Dominum, nam non datur aliud medium amandi Dominum quam charitas, Dominus enim in charitate est; affectio charitatis est ipsa affectio caelestis, quae a solo Domino; inde constare potest quod cupiditates mali exstinguant ipsissimum verum Ecclesiae, quo exstincto excogitatur medium quod salvificum dicitur, nempe fides, quae cum separatur a charitate, tunc ipsa vera foedantur, nam tunc (t)non amplius scitur quid charitas, ne quidem quid proximus consequenter nec quid internum hominis et ne quidem quid caelum, nam internum hominis, et caelum in homine, est charitas, hoc est, benevelle alteri, societati, patriae, Ecclesiae, 1 regno Domini, et sic Ipsi Domino; inde concludi potest qualia vera Ecclesiae erunt, cum illa quae essentialia sunt, nesciuntur, et cum contraria illis nempe cupiditates regnant; cum vita cupiditatum de illis loquitur annon foedantur in tantum ut non amplius cognosci possint. [2] (s)Quod 3 nemo possit salvari nisi in bono charitatis vixerit, et sic imbuerit ejus affectiones, quae sunt benevelle aliis et ex benevelle illis benefacere; tum quod nemo usquam recipere possit vera fidei, nempe imbuere et appropriare illa sibi, quam qui in charitatis vita est, patuit mihi manifeste ab illis qui in caelo 4 cum quibus datum est loqui; ibi omnes sunt formae charitatis, pulchritudine et bonitate secundum charitatis quale; jucundum, faustum et felix eorum ex eo est quod ex benevelle possint aliis benefacere; homo qui non in charitate vixerat, nusquam scire potest quod in benevelle et ex benevelle benefacere sit caelum et ejus gaudium, quia ejus caelum est benevelle sibi et ex hoc benevelle aliis benefacere, cum tamen hoc est infernum; nam caelum distinguitur ab inferno in eo quod, ut dictum, caelum sit ex benevelle benefacere, et infernum est ex malevelle malefacere; qui in amore erga proximum sunt, illi ex benevelle benefaciunt, at qui in amore sui sunt, illi ex malevelle malefaciunt; causa est quia neminem amant quam semet, et alios non nisi quantum se vident in illis, et illos in se; etiam hos odio habent, quod se manifestat ut primum recedunt et non ejus sunt; hoc se habet sicut latrones qui cum in consociatione sunt, se invicem amant, sed usque corde cupiunt 5 occidere, si praeda inde. [2] Ex his constare potest quid caelum, quod nempe sit amor erga proximum, et quid infernum, quod nempe sit amor sui; qui in amore erga proximum sunt, illi recipere possunt omnia vera fidei, et illa imbuere et sibi appropriare, nam in amore erga proximum inest omne fidei quia inest caelum et inest Dominus; qui autem in amore sui sunt, illi nusquam possunt recipere vera fidei, quia illi amori inest infernum, nec possunt aliter recipere vera fidei quam sui honoris et lucri causa, ita nusquam illa imbuere et sibi appropriare, sed quae imbuunt et sibi appropriant, sunt negativa veri; corde enim ne quidem credunt quod infernum ac caelum sint, nec quod vita post mortem, inde nec aliquid quod de inferno et caelo, deque vita post mortem dicitur, ita nihil prorsus quod de (t)fide et charitate ex Verbo et doctrina; apparent sibi credere cum in cultu sunt, sed hoc est inde quia implantatum est ab infantia eum statum tunc induere, ut primum autem extra cultum sunt, etiam extra illum statum sunt, et cum tunc cogitant in se, prorsus nihil credunt, et quoque secundum vitam amorum suorum excogitant faventia, quae vera dicunt, et quoque confirmant ex sensu litterali Verbi, cum tamen falsa sunt; tales sunt omnes qui in fide separata 6 sunt vita et doctrina. [4] Praeterea sciendum quod omnia insint amoribus, amores enim sunt qui faciunt vitam, proinde non nisi quam in amores influit vita Domini; quales itaque amores sunt, tales sunt vitae, quia tales receptiones vitae; amor erga proximum recipit vitam caeli, et amor sui recipit vitam inferni; ita amori erga proximum inest omne caeli, et amori sui omne inferni; quod omnia insint amoribus, illustrari potest a pluribus in natura; animalia, tam quae super terra gradiuntur 7 quam quae in aere volant et in aquis natant, ferantur omnia secundum amores suos, et in amores illorum influunt quaecumque ad vitam illis conducunt, quae nempe ad victum, ad habitationem, adque procreationem; inde unumquodvis genus novit suam escam, novit suas mansiones, (o)et novit quae conjugialis eorum sunt, sicut 8 consociari, construere nidos, ponere ova, educare pullos; etiam apes aedificare cellulas 9, exsugere 10 mella ex floribus, implere illis favos, et prospicere sibi pro hieme, immo agere aliquam formam regiminis sub imperante; praeter mirifica alia; haec omnia fiunt per influxum in amores eorum, 11 sunt modo formae affectionum eorum quae variant vitae effectus; (o)illa omnia amoribus illorum insunt; quid non inesset amori caelesti, si homo in illo esset? annon omne sapientiae et intelligentiae quod in caelo est? Inde etiam est quod qui in charitate vixerunt, et non alii, recipiantur in caelum, et quod ex charitate in potentia sint recipere et imbuere 12 omnia vera, hoc est, omnia fidei; contrarium autem illis evenit qui in fide separata sunt, hoc est, in aliquibus veris et non in charitate; amores eorum recipiunt talia quae illis conveniunt, amores nempe sui et mundi quae contraria veris sunt, qualia sunt infernis.(s) @1 i et$ @2 i ac$ @3 i Haec sunt quae significantur per quod fera mala comederit eum. This was the end of number in A, but remainder was added on separate sheet, and these words were therefore omitted in recopying. Possibly they should have been at end of number.$ @4 i sunt$ @5 i se$ @6 i a charitate$ @7 sunt$ @8 ut$ @9 cellas$ @10 exsurgere I$ @11 i quia amoribus omnia insunt$ @12 ibi recipiendi et imbuendi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4777

#4777 "Discerpendo discerptus est Joseph": quod significet quod a falsis talis ut prorsus non sit, constat ex significatione "discerpi" quod sit a falsis dissipari, seu quod idem, a falsis talis ut prorsus non sit; sunt falsa ex malis seu ex cupiditatibus quae hic intelliguntur, n. 4770; de his videantur quae mox supra n. 4776 dicta sunt.

Arcana Coelestia 4

Passage 4778

#4778 "Et discidit vestes suas": quod significet luctum pro deperdito vero, constat a significatione "discindere vestes" quod fuerit repraesentativum luctus pro deperdito vero, de qua supra n. 4763.

Arcana Coelestia 4

Passage 4779

#4779 "Et posuit saccum in lumbis suis": quod significet luctum pro deperdito bono, constat ex significatione "ponere saccum super lumbis" quod fuerit repraesentativum [luctus] pro deperdito bono; "lumbi" enim significant amorem conjugialem, et inde omnem amorem caelestem et spiritualem, n. 3021, 3294, 4277, 4280, 4575, et hoc ex correspondentia, nam sicut omnia organa, membra et viscera corporis humani correspondent Maximo Homini, ut ad fines capitum ostensum 1, ita "lumbi" illis in Maximo Homini seu caelo" qui in genuino amore conjugiali fuerunt; et quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, ideo per "lumbos" in genere significatur omnis amor caelestis et spiritualis; inde rituale hoc "quod ponerent saccum super lumbis" cum lugerent super bonum deperditum; omne enim bonum est amoris. [2] Quod posuerint saccum super lumbis cum testificarentur illum luctum, constare potest ab historicis et propheticis 2 Verbi, ut apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, ita ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem, et ponam eam sicut luctum unigeniti, et postrema ejus sicut diem amarum, viii (x)10; "ascendere facere super omnes lumbos saccum" pro luctu super deperditis bonis, (o)"omnes lumbi" pro omnibus bonis amoris: apud Jonam, Crediderunt viri Ninives in Deum, et ideo proclamarunt jejunium, et induerunt saccos a maximo usque ad minimum [eorum]: cumque pervenisset verbum ad regem Ninives, surrexit de throno suo, et deposuit chlamydem suam desuper se, et obduxit saccum, et sedit super cinere; et 3 proclamavit,... ut operirentur saccis homo et bestia, iii 5-8; manifeste quod fuerit signum repraesentativum luctus super malo, propter quod Niniveh periret, ita super deperdito bono: [3] apud Ezechielem, Clamorem edent super te voce sua, et clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua, in cinere volvent se, et inducent sibi super te calvitiem, et accingent saccos, (x)xxvii 30, 31; de Tyro, singula illa repraesentativa luctus pro falsis et malis, ita pro deperditis veris et bonis fuerunt; "clamorem edere et clamare amare" pro lamento super falso aut 4 deperdito vero, n. 2240; "ascendere facere pulverem super caput" pro damnatum esse propter malum, n. 278; "in cinere volvere se" pro damnatum esse propter falsum; "inducere sibi calvitiem" pro luctu propter non verum naturali homini, n. 3301 f; "accingere saccos" pro luctu propter non bonum ei; similiter apud Jeremiam, Filia populi Mei, cinge te sacco, et volve te in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinum, quia subito veniet vastator super nos, vi 26; (o)et alibi apud eundem, Sedebunt 5 in terra, conticescent seniores filiae Zionis, ascendere facient pulverem super caput suum, cingent se saccis, descendere facient in terram caput suum virgines Hierosolymae, Thren. ii 10; hic similia 6 repraesentativa secundum genera boni et veri quae deperdita, ut supra: [4] apud Esaiam, Propheticum de Moabo 7;... ascendet Bajith, et Dibon in excelsa ad fletum, super Nebo et super Medba Moabus ejulabit; in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, in plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus totus ejulabit, descendens in fletum, xvi 2, 3 [A.V. xv 2, 3]; "Moabus" pro illis qui adulterant bona, n. 2468, luctus super adulteratione illa quae per "Moabum" significatur, describitur per talia quae malo illius generis correspondent; quapropter similiter paene apud Jeremiam, Omne caput calvities, et omnis barba rasa, super omnibus manibus incisiones, et super lumbis saccus, super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, xlviii 37, [38]: [5] cum audivit rex Hezekiah blasphemias quas Rabshakeh contra Hierosolymam locutus, Discidit vestes suas, et obtexit se sacco, Esai. xxxvii 1; 2 Reg. xix 1; quia locutus contra Jehovam, regem et Hierosolymam, inde luctus; quod contra verum significatur per quod "disciderit vestes", (o)n. 4763, quod contra bonum, per quod "obduxerit se sacco"; in Verbo enim ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste quod est boni et veri, ac veri et boni, in singulis, sicut etiam apud Davidem, Convertisti luctum meum in choream [mihi], aperuisti saccum meum, et accinxisti me gaudio, Ps. xxx 12 [A.V. 11]; ibi "chorea" praedicatur de veris, et "gaudium" de bonis, ut quoque alibi in Verbo, ita "aperire saccum" pro tollere luctum "super deperdito bono 8: [6] in Libro 2 Samuelis, Dixit David ad Joabum, et ad omnem populum qui cum illo, Scindite vestes vestras, et circumcingite saccos, et plangite ante Abnerum, iii 31; quia facinus commissum contra verum et bonum, ideo mandatum a Davide "ut scinderent vestes et circumcingerent 9 saccos": similiter quia Ahabus contra aequum et justum, in sensu spirituali contra verum et bonum, egerat, cum audivit verba Eliae quod exscinderetur, Rupit vestes suas, et posuit saccum super carnem suam, et jejunavit, et cubuit in sacco, et incessit lente, 1 Reg. xxi 27: [7] quod "saccus" praedicetur de deperdito bono, constare etiam potest apud Johannem, Cum aperuit sigillum sextum, ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. vi 12; "terrae motus" pro mutatione status Ecclesiae quoad bonum et verum, n. 3355; "sol" pro bono amoris, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4300, 4696, quapropter de illo deperdito praedicatur "saccus"; "luna" pro vero fidei, n. 1529, 1530, 2120, 2495, 4060, de quo praedicatur sanguis, quia "sanguis" 10 est verum falsificatum et profanatum, n. 4735. Quia "indui sacco et volvere se in cinere" repraesentabat luctum super malis et falsis, etiam repraesentabat humiliationem et quoque paenitentiam, humiliationis enim primarium est agnoscere quod ex se non nisi quam malum et falsum sit; pariter paenitentiae, quae non fit nisi per humiliationem, et haec per confessionem cordis quod ex se talis sit; quod "saccum induere" humiliationis fuerit, videatur 1 Reg. xxi 27-29; 11 quod paenitentiae, Matth. xi 21; Luc. x 13; sed quod 12 nihil aliud fuerit quam repraesentativum 13, ita solummodo externum quod corporis, non autem internum quod cordis, patet apud Esaiam, Num ut incurvet sicut juncus caput suum, et in sacco et cinere cubet? num hoc vocabis jejunium, et diem beneplaciti Jehovae? nonne hoc jejunium quod eligo, aperire vincula malitiae,... frangere famelico panem? etc., lviii 5-7. @1 i est$ @2 i a$ @3 dein$ @4 super falso seu$ @5 sedent$ @6 similiter$ @7 Moabi$ @8 deperditi boni$ @9 cingerent$ @10 sanguis enim$ @11 i et$ @12 i usque$ @13 i luctus ac doloris, tum repraesentativum humiliationis et paenitentiae$

Arcana Coelestia 4

Passage 4780

#4780 "Et luxit super filio suo diebus multis" quod significet statum, nempe luctus pro deperdito bono et vero, constat a repraesentatione "Josephi" qui hic est "filius", quod sit Divinum Verum, in specie illa de quibus supra n. 4776; et ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3785; hic status luctus magni, quia dicitur "diebus multis."

Arcana Coelestia 4

Passage 4781

#4781 "Et surrexerunt omnes filii ejus": quod significet illos qui in falsis, constat (c)a significatione "filiorum" quod sint vera et in opposito sensu falsa, seu illi qui in veris aut falsis sunt, de qua n. 489, 491, 533, (x)1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704; hic qui in falsis quia per "filios Jacobi" seu fratres Josephi repraesentantur illi qui in fide separata, ita qui Divinum Verum exstinxerunt et inde in falsis sunt, ut supra ostensum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4782

#4782 "Et omnes filiae ejus": quod significet illos qui in malis, constat a significatione "filiarum" quod sint bona et in opposito sensu mala, seu illi qui in bonis aut malis sunt, de qua n. 489-491, 568, 2362, 3024, 3963.

Arcana Coelestia 4

Passage 4783

#4783 "Ad consolandum eum": quod significet ut interpretarentur ex sensu litterae Verbi, constat ex significatione "consolari" quod sit sedare irrequiem animi 1 spe de aliqua re, de qua n. 3610, hic irrequiem seu 2 luctum super deperdito bono et vero, qui luctus quia non sedari potest quam per interpretationes 3 ex Verbo, hic quia agitur de filiis et filiabus Jacobi, per quos significantur illi qui in falsis et malis sunt, n. 4781, 4782, per 4 "consolari" significantur interpretationes quae fiunt ex sensu litterae; sensus enim 5 litterae Verbi communia habet quae sunt sicut vasa, quae impleri possunt veris et quoque impleri falsis et sic explicari ad favorem; et quia communia sunt, etiam obscura sunt respective, quibus lux non aliunde est quam ex sensu interno, nam sensus internus est in luce caeli quia est Verbum angelis, at sensus litterae est in luce mundi quia est Verbum hominibus antequam in lucem caeli a Domino perveniunt, a qua tunc illustratio; inde patet quod sensus litterae inserviat simplicibus ad initiationem in sensum internum. [2] Quod Verbum ex sensu litterae explicari possit ad favorem per interpretationes, patet manifeste ex eo quod doctrinalia quaecumque, etiam haeretica, inde confirmentur; sicut pro exemplo dogma de fide separata ex his Domini verbis, Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, Joh. iii 16; ex quibus et quoque ex aliis locis concludunt quod sola fides absque operibus sit per quam vita aeterna; et cum sibi id persuaserant, tunc (t)non amplius attendunt ad illa quae Dominus toties locutus est de amore in Ipsum, deque charitate et operibus, n. 1017, 2373, 3934; ita nec ad illa quae apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non et sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt i 12, 13; si illis dicitur quod nemo credere possit in Dominum nisi qui i charitate est, ilico confugiunt ad interpretationes, sicut ad has, quo lex abrogata sit, quod nati sint in peccatis et sic quod bonum ex se facere nequeant, et qui faciunt, non aliter possint quam sibi inde meritum vindicare, et quoque haec confirmant ex sensu litterae Verbi, sicut ex illis quae in parabola de Pharisaeo et publicano, Luc. xviii 10-14 et ex aliis; cum tamen illa se prorsus aliter habent. [3] Qui in fide separat sunt, etiam nec aliter possunt credere quam quod unusquisque admitti queat in caelum ex gratia, utcumque vixerat, ita quod non vita se fides hominem post mortem maneat; etiam hoc confirmant ex sensi litterae Verbi, cum tamen ex ipso spirituali sensu Verbi constat quod Dominus misericordiam habeat erga unumquemvis, ita si caelum foret ex misericordia seu gratia (o)utcumque vita fuit, unusquisque salvaretur; quod ita credant qui in fide separata, est quia prorsus non sciunt quid caelum, et hoc quia non sciunt quid charitas; (m)si scirent quantum pacis, gaudii et felicitatis in charitate sit, scirent quid caelum, sed hoc illis prorsus absconditum (o)est. [4] Qui in fide separata sunt, nec aliter credere possunt quam quod resurrecturi sint cum corpore et non nisi quam die judicii, quod etiam confirmant ex pluribus locis Verbi secundum sensum litterae explicatis, nihil nunc cogitantes de illis quae Dominus dixerat de divite et Lazaro Luc. xvi 22-31, et quae ad latronem, Amen dico tibi, hodie Mecum eris in paradiso, Luc xxiii 43, et quae pluries alibi; quod id credant qui in fide separata, est quia si illis diceretur quod corpus non resurrecturum, resurrectionem prorsus negarent, quid enim internus homo, non sciunt nec capiunt nemo enim scire potest quid internus homo et ejus vita post mortem nisi qui in charitate est, nam haec est interni hominis. [5] Qui in fide separata sunt, non aliter credere possunt quam quod charitatis opera sint solum dare pauperibus ac opitulari miseris, quod etiam ex Verbi sensu litterae confirmant, cum tamen charitatis opera sunt facere justum et aequum quisque in suo officio, ex amore justi et aequi, ac boni et veri. [6] Qui in fide separata sunt, non aliud vident in Verbo quam quae confirmant sua dogmata, non enim intuitionem interiorem habent; qui enim non in affectione charitatis sunt, non sunt nisi in visu externo, seu in intuitione inferiore; ex hac spectare superiora nequaquam aliquis potest, superiora apparent ei ut 6 tenebrae; inde est quod falsa videant ut vera, ac vera ut falsa, et sic pascuum bonum perdant (o)et aquas puras sacri fontis seu Verbi per interpretationes ex sensu litterae conspurcent, secundum haec apud Ezechielem, Num parum vobis, pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris? sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis?... cornibus vestris feritis omnes infirmas, donec disperseritis illas foras, xxxiv 17, 18, 21. @1 animae$ @2 et$ @3 A d interpretationes, i illustrationem$ @4 de filiis Jacobi, hoc est, qui in falsis sunt, per$ @5 nam sensus$ @6 ei apparent sicut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4784

#4784 "Et renuit ad consolandum se": quod significet quod non posset, constat ex illis quae nunc dicta sunt.

Arcana Coelestia 4

Passage 4785

#4785 "Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum": quod significet quod Ecclesia Antiqua periret, constat ex repraesentatione "Jacobi" qui hoc de se dicit quod sit Ecclesia Antiqua, de qua supra n. 4680, 4700, 4772; ex repraesentatione "Josephi" qui hic est "filius meus" quod sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum, de qua supra; et ex significatione "descendere lugens sepulcrum" quod sit mori, et cum praedicatur de Ecclesia, et quoque de Divino Vero, quod sit perire.

Arcana Coelestia 4

Passage 4786

#4786 "Et flevit eum pater ejus": quod significet luctum interiorem, constat ex significatione "flere" quod sit ultimum doloris et tristitiae, ita luctus interior; inter externa per quae repraesentabantur interna, in Ecclesiis antiquis etiam fuit planctus et fletus super mortuos, quibus significabatur luctus interior tametsi non interior fuit; sicut legitur de Aegyptiis qui cum Josepho profecti sunt ad sepeliendum Jacobum (o)de quo ita, Cum venerunt ad aream Atad 2, quae in transitu Jordanis, planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit 1 patri suo luctum septem dies: et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad 2, et dixerunt, Luctus hic est gravis Aegyptiis, Gen. l 10, 11 et de Davide super Abnerum, Sepeliverunt Abnerum in Hebrone, et sustulit rex vocem suam ac flevit apud sepulcrum Abneri, et fleverunt omnis populus 2 Sam. iii 32. @1 fecitque$ @2 Arad AI$

Arcana Coelestia 4

Passage 4787

#4787 Vers. 36. Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum. "Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum" significat illos qui in aliquo vero simplicis boni, quod consulerent scientifica: "Potiphari cubiculario Pharaonis" significat interiora scientificorum: "principi satellitum" significat illa quae primaria sunt interpretationi.

Arcana Coelestia 4

Passage 4788

#4788 "Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum": quod significet illos qui in aliquo vero simplicis boni, quod consulere scientifica, constat ex repraesentatione "Midianitarum" quod si qui in vero simplicis boni, de qua n. 3242, 4756; ex significatio "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749; ex significatione "vendere" quod sit abalienare, de qua n. 4752, 4758; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit Divini: Verum; hoc cum dicitur "venditum" seu abalienatum ab illis qui in vero simplicis boni, ad scientifica, quae sunt "Aegyptus," est quod consuluerint illa; qui enim in vero simplicis boni sunt, a fallaciis sensuum se plurimum abduci patiuntur, ita per scientifica quae ex illis sunt. [2] Supra in vers. 28 dictum est quod Josephus extractus sit e fovea a Midianitis, sed quod venditus sit ad Jishmaelitas; inde videret quod non ab aliis vendi potuisset in Aegypto quam a Jishmaelitis; quod non [a] Jishmaelitis sed a Midianitis, est quia per "Jishmaelitas" repraesentantur qui in simplici bono, n. 4747, et 1 per "Midianitas" qui in vero illius boni; "Josephus" seu Divinum Verum non potuit vendi ab illis qui in bono sunt, sed ab illis qui in vero; qui enim bono sunt, norunt ex bono quid Divinum verum, non ita qui in vero homines Ecclesiae distincti sunt in duo genera, nempe in illos in bono et in illos qui in vero; illi qui in bono sunt, vocantur caelestes qui autem in vero, spirituales, inter (o)illos et hos intercedit multa differentia; qui in bono sunt, in affectione faciendi bonum sunt propter bonum, et hoc absque remuneratione; illis 2 remuneratio est quod liceat (t)facere bonum, nam inde gaudium percipiunt; qui autem vero sunt, non in affectione faciendi bonum sunt propter bonum sed propter quod ita mandatum, ac utplurimum cogitant de remuneratione, gaudium illis inde est, et quoque ex gloriatione; [4] inde patet quod qui bonum faciunt ex bono, ex interna affectione faciant, at qui bonum faciunt ex vero, quod ab externa quadam affectione; inde differentia patet quod nempe illi sint interni homines, hi autem externi; qui itaque interni homines sunt, Divinum Verum quod per "Josephum repraesentatur, non "vendere", hoc est, abalienare possunt quia ex bono appercipiunt verum, inde nec fallaciae sensus, proinde nec scientifica illos abducunt; at qui externi homines sunt, illi vendere seu abalienare possunt quia non ex bono appercipiunt verum, sed id modo ex doctrina et (c)ex magistris sciunt; illi si consulunt scientifica, facile a fallaciis se abduci patiuntur, nam nullum dictamen intus habent; inde nunc est quod Josephus non a Jishmaelitis sed a Midianitis venditus sit. @1 at$ @2 I has remuneratione illis;$

Arcana Coelestia 4

Passage 4789

#4789 "Potiphari cubiculario Pharaonis": quod significet interiora scientificorum, constat ex significatione "cubicularii" quod sint interiora, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Pharaonis" quod sint scientifica; per "Aegyptum" enim significantur scientiae in genere, ut n. 1164, 1165, 1186, 1462 ostensum (o)est; similiter per "Pharaonem", quod enim in Verbo per terram seu gentem, hoc etiam per regem ejus, significatur, nam is est caput gentis. Quod sint interiora scientificorum quae significantur per "cubicularium Pharaonis", est quia cubicularii erant ex interioribus regis, erant enim interiores aulici et (t)eminentiores praefecti, ut quoque patet ex significatione vocis 1 illius in lingua originali. @1 Heb.[ ] (saris) "eunuch, courtier, chamberlain." Sch has eunucho.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4790

#4790 "Principi satellitum": quod significet illa quae primaria sunt interpretationi, constat ex significatione "principis" quod sit primarium, de qua n. 1482, 2089; quod "princeps satellitum" hic sint primaria interpretationi, est quia agitur de Divino Vero quod ab illis qui in vero simplicis boni, venditum sit per quod consuluerint scientifica, inde aberratio et abalienatio a Divino Vero, et inde interpretationes ex sensu litterae Verbi, n. 4783; per "satellites" etiam significantur illa quae ministrant. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Gustus et linguae, et quoque Faciei cum illo

Arcana Coelestia 4

Passage 4791

#4791 Lingua introitum praebet ad pulmones, et quoque ad ventriculum, 1 ita repraesentat sicut atrium ad spiritualia et ad caelestia, ad spiritualia qui ministrat pulmonibus et inde loquelae, ad caelestia quia ministrat ventriculo qui alimenta praebet sanguini et cordi; quod pulmones correspondeant spiritualibus et cor caelestibus, videatur n. 3635, 3883-3896; quapropter lingua in genere correspondet affectioni veri, seu illis in Maximo Homine qui in affectione veri sunt, et postmodum in affectione boni ex vero; qui itaque amant Verbum Domini, et inde desiderant cognitiones veri et boni, illi ac provinciam illam pertinent; sed cum differentia, quod sint qui ad ipsam linguam qui ad laryngem et tracheam, qui ad guttura, etiam qui ad gingivas, tum qui ad labra; nam ne quidem minimum apud hominem datur cum quo non es correspondentia. [2] Quod illi qui in affectione veri sunt, ad provinciam illam in lato sensu intellectam pertineant, pluries datum est experiri, et hoc per manifestum influxum nunc in linguam et nunc in labra, cum quibus etiam loqui datum est; et observatum quod etiam quidam interioribus linguae e labrorum correspondeant, et quidam exterioribus; qui exteriora vera cum affectione solum recipiunt, non autem interiora, at 2 haec tamen non rejiciunt illorum operationem sensi non in linguae interiora sed in exteriora. @1 i ac ministrat utrique$ @2 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4792

#4792 Quia cibus et nutritio correspondet cibo et nutritioni spirituali inde gustus correspondet perceptioni et affectioni ejus; cibus spiritualis es scientia, intelligentia et sapientia; ex his enim vivunt et ex his quoque nutriuntur spiritus et angeli, et desiderant et appetunt illa, sicut homines qui famelici cibum; inde appetitus correspondet illi desiderio. Et quod mirum, ex illo cibo etiam adolescunt; infantes enim qui decedunt, in altera vita non aliter quam infantes apparent, et sunt quoque infantes quoad intellectum; sed sicut intelligentia (c)ac sapientia crescunt, ita apparent non ut infantes sed sicut provecti aetate, et tandem sicut adulti; locutus sum cum quibusdam qui infante mortui sunt, qui sicut juvenes mihi visi, quia tunc intelligentes. Inde patet quid cibus et nutritio spiritualis.

Arcana Coelestia 4

Passage 4793

#4793 Quia gustus correspondet perceptioni et affectioni sciendi, intelligendi et sapiendi, et in illa affectione est vita hominis, idcirco non permittitur alicui spiritui et angelo influere in gustum hominis, nam hoc foret in vitam quae ei propria est. Sunt usque spiritus vagabundi ex infernali turba prae aliis perniciosi, qui quia in vita corporis imbuerunt intrare in affectiones homini nocendi causa, etiam in altera vita cupiditatem illam retinent, et omni modo student intrare in gustum apud hominem, in quem cum intrarunt, possident interiora ejus, nempe vitam ejus cogitationum et affectionum, nam, ut dictum correspondent et quae correspondent, unum agunt; ab illis perplures hodie possidentur; sunt enim hodie obsessiones interiores, non autem ut olim exteriores; [2] obsessiones interiores a talibus fiunt; et quales sunt, constare potest si attendatur ad cogitationes et affectiones, praecipue ad intentiones interiores quas manifestare timent 1, quae in tantum apud quosdam insaniunt ut nisi coercerentur vinculis externis, quae sunt honor, lucrum, fama, timor vitae et legis, ruerent plus quam obsessi in neces et rapinas; quinam et quales illi spiritus sunt qui obsident interiora hominum talium, videatur n. 5983. [3] Ut scirem quomodo hoc se haberet, permissum fuit illis ut conarentur intrare in gustum apud me, quod etiam summo studio connitebantur, et tunc dictum mihi, si usque in gustum penetrarent quod etiam interiora possiderent, ex causa quia gustus ab interioribus illis per correspondentiam dependet; sed hoc permissum fuit solum ob finem ut scirem quomodo cum correspondentia gustus se haberet; actutum enim inde abacti sunt. [4] Perniciosi illi spiritus id imprimis tentant ut solvant omnia vincula interna quae sunt affectiones boni et veri, justi et aequi, timor legis Divinae, 2 pudor nocendi societati et patriae; quae vincula interna cum soluta sunt, tunc homo a talibus obsidetur: cum non possunt (o)sic inferre se in interiora per obstinationem, tentant per artes magicas quae plures sunt in altera vita, in mundo prorsus ignotae; per has scientifica apud hominem pervertunt, et modo applicant illa quae foedis cupiditatibus favent; obsidiones tales non possunt evitari nisi homo in affectione boni est, et inde in fide in Dominum. [5] Ostensum quoque quomodo abigerentur, nempe cum versus interiora capitis et cerebri se penetrare putabant, deferebantur per vias excrementitias ibi, et inde versus cutis externa; et visi sunt quod dein conjicerentur 3 in scrobem sordibus solutis scatentem; informatus sum quod tales spiritus correspondeant cavernulis sordidis in extima cute ubi scabies, ita scabiei. @1 as T; timet A, timeat I$ @2 i et$ @3 i quasi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4794

#4794(s) Spiritus seu homo post mortem, omnes sensationes habet quas dum vixit in mundo, nempe visum, auditum, olfactum, et tactum, non autem gustum, sed loco ejus aliquod analogon, quod adjunctum est odoratui. Quod non gustum habeat, est ne possit intrare in gustum hominis, et sic ejus interiora possidere; tum ne ille sensus amoveret (c)illum a desiderio sciendi et sapiendi, ita ab appetitu spirituali. (s)

Arcana Coelestia 4

Passage 4795

#4795 Ex his etiam constare potest cur lingua gemino muneri dicata sit, nempe muneri inserviendi loquelae, et inserviendi nutritioni; quatenus enim inservit nutritioni, correspondet affectioni sciendi, intelligendi et sapiendi vera, quapropter etiam sapientia seu sapere dicta est a sapore; et quatenus loquelae, correspondet affectioni cogitandi et producendi illa.

Arcana Coelestia 4

Passage 4796

#4796 Cum angeli se visibiles sistunt, apparent omnes affectiones interiores eorum clare ex 1 facie et inde elucent, sic ut facies sit (c)illarum (t)forma externa et imago repraesentativa; aliam faciem habere quam affectionum suarum, non datur in caelo; qui aliam faciem mentiuntur, illi ejiciuntur e societate; inde patet quod facies correspondeat interioribus in genere omnibus, sunt intellectus apud hominem; inde etiam in Verbo per faciem et fac tam ejus affectionibus quam cogitationibus, seu quae sunt voluntatis et quae sunt intellectus apud hominem; inde etiam in Verbo per faciem et facies significantur affectiones; et per "quod Dominus elevet facies super aliquem quod ex Divina affectione quae est Amoris, ejus misereatur. @1 in$

Arcana Coelestia 4

Passage 4797

#4797 Mutationes status affectionum in facie angelorum etiam ad vivum apparent; eum in sua societate sunt, tunc in sua facie sunt, at eum in aliam societatem veniunt, tunc secundum affectiones boni et veri illius societatis mutantur facies illorum, at usque genuina facies est sicut planum, quae 1 mutationibus illis cognoscitur; variationes vidi successivas secundum affectiones societatum eum quibus communicabant; nam unusquisque angelus est provincia quadam Maximi Hominis, et sic communiter et late communicat cum omnibus qui 2 in eadem provincia, tametsi is in parte istius provinciae est cui is proprie correspondet. Vidi quod facies suas variarent per mutationes ab uno limite affectionis ad alterum, sed observatum quod usque eadem fac in genere retineretur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum ejus variationibus; ita ostensae sunt facies totius affectionis in sua extensione 3. (s)Et quod mirabilius, etiam ostensae sunt mutationes affectionum ab infantia usque ad adultam aetatem per variationes faciei; et dabatur cognoscere in hac aetate quantum infantiae retinuerat, et quod haec esset ipsum ejus humanum; apud infantem enim est innocentia in externa forma, et innocentia est ipsum humanum, in illam enim ut in planum influit amor et charitas a Domino; cum regeneratur homo et fit sapiens, tunc innocentia infantiae quae fuit externa, fit interna 4; inde est quod genuina sapientia non in alia aede quam in innocentia habitet, n. 2305, 2306, 3183, 3994; tum quod nemo nisi qui aliquid innocentiae habet 5, intrare possit in caelum, secundum Domini verba, Nisi fiatis sicut infantes, non ingrediemini in regnum caelorum Matth. xviii 3; Marc. x 15. (s) @1 i etiam$ @2 quae probably referring to societates$ @3 extenso$ @4 in externa forma, fit in interna$ @5 habeat$

Arcana Coelestia 4

Passage 4798

#4798 Ex faciebus etiam cognosci possunt spiritus mali, nam omnes eorum cupiditates seu affectiones malae faciebus eorum inscriptae sunt; quoque cognosci possunt ex faciebus, eum quibus infernis communicant; inferna enim sunt perplura, omnia distincta secundum cupiditatum in genera et species; in genere facies eorum eum apparent ad lucem caeli, sunt paene absque vita, luridae quasi cadaverum, quorundam nigrae, et quorundum monstrosae; sunt enim formae odii, crudelitatis, doli, hypocriseos; at in suo lumine inter se, ex phantasia aliter apparent.

Arcana Coelestia 4

Passage 4799

#4799 Erant spiritus apud me ex alio orbe, de quo alibi, quorum fac erat diversa a faciebus hominum nostri orbis; erat prominens, imprimis circum labra, et praeterea libera; cum illis locutus sum de more illorum vivendi, statu conversationis inter se, dicebant quod inter se imprimis locuti sint per faciei variationes, praecipue per variationes circum labra, et quod affectiones expresserint per illa quae faciei sunt circum oculos, ita ut socii eorum inde plene comprehendere potuerint tam quid cogitarent quam quid vellent; hoc quoque ostendere mihi conabantur per influxum in mea labra, per varias plicationes et sinuationes circumcirca illa; sed 1 variationes non potui recipere quia labra mea ab infantia talibus non initiata fuerant; at usque appercipere potui quid locuti per communicationem cogitationis eorum. Quod autem per labra 2 exprimi possit loquela in communi, constare mihi potest ex multiplicibus muscularium fibrarum seriebus inter se complicatis quae in labris sunt, quae ii evolverentur, et sic explicate et libere agerent, potuissent ibi sisti plures variationes, quae ignotae sunt illis apud quos fibrae illae musculares jacent compressae. [2] Quod talis eorum loquela ibi esset, est inde quia simulare nequeunt, seu aliud cogitare et aliud facie ostendere; in tali enim sincero inter se vivunt ut nihil quicquam abscondant a sociis, quin ilico sciant quid cogitant, quid volunt, tum quales sunt, et quoque quid patraverant, actus enim perpetrati apud illos qui in sincero sunt, insunt conscientiae, inde ab aliis ad primum aspectum possunt discriminari quoad vultus interiores seu animos 3. [3] Ostenderunt mihi quod faciem non cogant, sed libere emittant; aliter ac apud illos qui a juventute assuefacti sunt simulare, nempe aliud loqui et agere quam cogitare et velle; horum facies contrahitur ut parata sit ad se variandum prout calliditas suadet; quicquid recondere vult homo, hoc contrahit faciem (o)ejus, quae ex contracto exporrigitur, cum quasi sincerum quid mentito depromitur. [4] Cum 4 legerem in Verbo Novi Testamenti de Domino, aderant spiritus illi et quoque aderant quidam Christiani, et perceptum quod hi scandala contra Dominum intus in se foverent, et quoque quod tacite illa communicare vellent; illi qui ex alio orbe, mirati quod tales essent, sed dicere illis datum est quod in mundo tales non fuerint ore sed corde, et quod etiam dentur qui Dominum praedicant etiamsi tales, et tunc commovent vulgus ad gemitus et quandoque ad lacrimas ex fictae pietatis zelo, ne hilum communicantes illa quae cordis eorum sunt: ad haec obstupuerunt illi quod tale dissidium interiorum et exteriorum, seu cogitationis et loquelae, dari possit, dicentes quod ii prorsus nesciant de tali dissidio, quodque impossibile illis sit aliud ore loqui et facie ostendere quam secundum cordis affectiones, et quod si aliter, disrumperentur (c)et perirent. @1 i has$ @2 illas$ @3 i et sic doceri ac reformari$ @4 This started a new number in A but number was then deleted.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4800

#4800 Paucissimi credere possunt quo spirituum et angelorum societates sint quibus correspondent singula apud hominem, tum quo plures societates sunt, ac quo plures in societate, quod eo melior et fortior correspondentia in multitudine enim unanima est fortitudo; ut scirem quod ita sit, ostensum est quomodo agunt et influunt in faciem, quomodo in musculos frontis, inque genarum, tum menti et juguli 1; dabatur illis qui ad illam provinciam pertinebant, influere, et tunc secundum illorum influxum singula variabantur; quidam eorum etiam mecum loquebantur; sed illi non sciebant quod dicati essent provinciae faciei, nam cui provinciae dicati sunt, latet spiritus, non autem angelos. @1 cervicis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4801

#4801 (s) Quidam mecum locutus est qui tempore cum vixit in mundo, exteriora vera fidei prae aliis sciverat, sed usque non vitam fidei praecepti conformem egerat; se enim solum amaverat, et alios prae se contempserat credideratque quod inter primos futurus in caelo; sed quia talis, non aliam opinionem de caelo habere potuerat quam sicut de regno mundano; is cum in altera vita comperit quod caelum prorsus aliud esset, et quod illi primarii essent qui se non praetulerant aliis, imprimis 1 qui se non dignos misericordia crediderant et sic ex merito ultimos esse, indignatus est valde, et illa qua fidei ejus fuerunt in vita corporis, rejecit; is continuo violentiam inferre illis conabatur, qui ex provincia linguae erant; conatum illius per plures septimanas etiam persentiscere dabatur, et inde quoque scire quinam et quales sunt qui linguae correspondent, et quinam qui eis oppositi sunt.(s)

Arcana Coelestia 4

Passage 4802

#4802 Sunt etiam tales spiritus qui quodammodo admittunt lucem caeli ac recipiunt vera fidei, et usque mali sunt, sic ut aliquam perceptionem veri habeant, et quoque vera cupide recipiunt, sed non ob finem ut vivant secundum illa, at 2 ut glorientur inde quod prae aliis intelligentes et lyncei videantur; intellectuale enim hominis tale est ut recipere possit vera, sed usque vera illis non appropriantur nisi vivant secundum illa; nisi tale foret intellectuale hominis, non potuisset reformari. [2] Qui tales fuerunt in mundo quod nempe intellexerint vera et tamen vixerint vitam mali, etiam tales sunt in altera vita, sed ibi facultate sua intelligendi vera abutuntur ad dominandum; sciunt enim ibi quod per vera communicationem habeant cum aliquibus societatibus caeli, consequenter quod apud malos esse possint et valere, nam vera in altera vita potentiam secum habent; sed quia vita mali illis, in inferno sunt. [3] Cui binis qui tales fuerunt in vita corporis, locutus sum, qui mirati quod in infert essent, cum tamen persuasive crediderint vera fidei; sed illis dictum est quod lux apud illos per quam intelligunt vera, sit 3 (t)lux qualis hiemis in mundo, in qua objecta cum sua pulchritudine et cum suis coloribus aeque apparent, sicut in luce aestatis, sed usque in luce illa torpent omnia, et nihil amoeni laeti sistitur: et quia finis intelligendi vera fuerat 4 gloriatio et inde propter se, quod sphaera finium illorum cum exaltat se versus interiores caelos ad angelos ibi a quibus unice fines percipiuntur, non sufferri possit, sed quod rejiciatur, inde est quod in inferno essent; [4] addebatur quod tales olim prae reliquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae quia cum ratiocinantur vita, tunc loquuntur contra vera; et praeterea quod similes sint feminae quae venusta facie est et tamen graveolenter fetet, quae ideo rejicitur ubicumque venit, e societatibus; etiam tales in altera vita cum veniunt ad societates angelicas, actualiter 5 fetent, quod etiam ipsi sentiunt cum ad illas approximant. Inde quoque constare potest quid fides absque vita fidei. @1 ita$ @2 sed$ @3 fit I$ @4 fuerit$ @5 i ita$

Arcana Coelestia 4

Passage 4803

#4803 Memoratu dignum est quod prorsus ignotum 1 in mundo, nempe quod spirituum bonorum et angelorum status continue mutentur et perficiantur et quod sic evehantur in interiora provinciae in qua sunt, ita in nobiliores functiones; est enim in caelo continua purificatio, ac ut ita dicatur, nova creatio; sed usque ita se res habet quod nusquam aliquis angelus ad absolutam 2 perfectionem pervenire possit in aeternum, Dominus solus est perfectus, in Ipso et ex Ipso est omnis perfectio. Qui correspondent ori, continue volunt loqui, nam in loquendo summum voluptatis captant 3; cum illi perficiuntur, rediguntur ad id ut non aliud loquantur quam quod conducit sociis, communi, caelo, Domino; augetur apud illos jucundum ita loquendi in tantum, in quantum perit cupido se spectandi in loquela, et ambiendi sapientiam ex proprio. @1 i est$ @2 A ip absolutam above line.$ @3 habent$

Arcana Coelestia 4

Passage 4804

#4804 Sunt perplures societates in altera vita quae amicitiae societates vocantur; constituuntur ab illis qui in vita corporis jucundum conversationis praetulerunt omni alii jucundo, et qui amaverunt illos cum quibus conversati sunt, nihil curantes num boni aut mali fuerint, modo delectabiles, ita non qui fuerunt bono nec vero. Qui tales fuerunt in vita corporis, tales etiam sunt in altera vita, adjungunt se ex sola delectatione conversationis; plures tales societates apud me fuerunt, sed ad distantiam, visae imprimis paulum ad dextrum supra caput; quod adessent, animadvertere datum per torporem et hebetudinem, et per privationem jucundi in quo essem, praesentia enim talium societatum illa inducit; ubi enim veniunt, auferunt jucundum aliis, et quod mirum, illud sibi appropriant, avertunt enim spiritus qui apud alios, et ad se convertunt, inde jucundum alterius transferunt ad se, et quia inde molestae et damnosae sunt illis qui in bono, ideo a Domino arcentur ne ad caelestes societates prope veniant; inde scire datum quantum damni quoad spiritualem vitam infert homini amicitia si spectatur persona non bonum; quisque quidem amicus potest esse alteri, sed usque amicissimus erit bono.

Arcana Coelestia 4

Passage 4805

#4805 Sunt etiam societates interioris amicitiae, quae non jucundum externum alterius auferunt et ad se derivant, sed jucundum internum seu beatum ejus ex affectione spiritualium; illi antrorsum sunt ad dextrum prope super terram inferiorem, et quidam eorum supra aliquantum; cum illis qui infra erant, aliquoties locutus sum, et tunc illi qui supra, influebant in communi; illi fuerunt tales in vita corporis quod amaverint ex corde illos qui intra communem eorum consociationem fuerunt, et quoque fraternitate se mutuo amplexi; crediderant se solos vivos et in luce, et 1 qui extra eorum societatem respective quasi non vivos et non in luce; et quia tales, etiam putarunt quod caelum Domini solum esset ex paucis illis; sed dicere eis datum est quod caelum Domini sit immensum, et quod consistat ex omni populo et lingua et quod ibi sint omnes qui in bono amoris et fidei fuerunt, et ostensum 2 quod sint in caelo qui referunt omnes provincias corporis quoad ejus exteriora et interiora; at si illi ultra aspirarent quam ad illa quae correspondent illorum vitae, quod non possent habere caelum; cumprimis si damnarent alios qui extra eorum societatem; et quod tunc societas eorum sit societas interioris amicitiae, quae talis, ut dictum, ut alios deprivent beato affectionis spiritualis quando ad illos appropinquant, spectant enim illos sicut non electos, et sicut non vivos, quae cogitatio communicata inducit triste, quod tamen secundum legem ordinis in altera vita, ad illos redit. @1 at$ @2 i illis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4806

#4806 Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine ad finem capitis sequentis.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389