|
|
GENESEOS CAPUT
TRIGESIMUM SEXTUM
Arcana Coelestia 4 Passage 4635
#4635 Quia in praemissis ante capita Geneseos hactenus explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum cap. xxiv praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et quia apud eundem Evangelistam eadem continuantur 1capite xxv, licet etiam illa suo ordine quoad sensum internum explicare quae in littera haec sunt: Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exiverunt in occursum Sponsi: quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae; quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum; verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius: tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas: verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur; responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis; abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et clausa est 2janua. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos. Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est, Matth. xxv 1-13. @1 Cap. xxv before eadem$ @2 I A S copied from Sch ostiumque clausum est, but then altered as above. In his copy of Sch he notes quando maritus homo clauditur ostium$
Arcana Coelestia 4 Passage 4636
#4636 Quod per hanc parabolam Dominus adventum Suum descripserit, constat a singulis, et a fine 1 ubi dicit, "Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est"; sicut etiam in praecedente capite xxiv, ubi de adventu Suo expresse loquitur, Vigilate ergo, quia non scitis, qua hora Dominus vester venturus est, vers. 42; quod adventus Ipsius sit consummatio saeculi seu ultimum tempus Ecclesiae, prius ostensum est. @1 i ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4637
#4637 Quod omnia et singula quae Dominus locutus est in parabolis, repraesentativa et significativa sint spiritualium et caelestium regni Ipsius, et in supremo sensu Divinorum apud Ipsum, constat manifeste; quare qui non id novit, nihil aliud de parabolis Domini capere potest quam quod sint sicut similitudines vulgares et nihil plus in sinu recondant; prout haec de decem virginibus, nisi sciatur quid in sensu interno "virgines" significant, tum quid decem, quid quinque, quid lampades, quid vasa, quid oleum, quid vendentes, quid nuptiae, et reliqua; similiter in omnibus aliis parabolis; quae Dominus in illis locutus est, apparent in externa forma sicut, ut dictum, similitudines vulgares, sed in interna sunt tales ut impleant universum caelum, nam sensus internus singulis inest, qui talis est ut spirituale et caeleste ejus se diffundat per caelos undequaque sicut lux et flamma; is sensus est prorsus elevatus a sensu litterae, et fluit a singulis expressionibus et a singulis vocibus, immo ab omni iota. Quid 1autem haec parabola in sensu interno involvit, patet ab his quae sequuntur. @1 itaque$
Arcana Coelestia 4 Passage 4638
#4638 Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus significat ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae; Ecclesia est regnum Domini in terra; "decem virgines" sunt omnes qui in Ecclesia, nempe tam qui in bono et vero, 1quam qui in malo et falso; "decem" in sensu interno sunt reliquiae, et quoque plenum, ita omnes; et "virgines" sunt illi qui in Ecclesia; ita quoque alibi in Verbo. Quae 2 accipientes lampades suas significat spiritualia in quibus caeleste, seu vera in quibus bonum, seu quod idem, fidem in qua charitas erga proximum, et charitatem in qua amor in Dominum, "oleum" enim est bonum amoris, de quo sequitur; at "lampades in quibus non oleum" sunt eadem in quibus non bonum. Exiverunt in occursum 3 Sponsi significat receptionem eorum 2. Quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae significat partem eorum qui in veris in quibus bonum, et partem qui in veris in quibus non bonum; illi sunt "prudentes", hi autem "stultae"; "quinque" in sensu interno sunt aliqui, hic itaque pars eorum. Quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum significat quod non haberent bonum charitatis 3 in veris suis; "oleum" in sensu interno est bonum charitatis et amoris. Verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis significat quod haberent bonum charitatis et amoris in veris suis; 4 "vasa" sunt doctrinalia fidei. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt significat moram et inde dubium; "dormitare" in sensu interno est ex mora pigrescere in illis quae sunt Ecclesiae, et "obdormire" est dubium fovere, 4 "prudentes" dubium in quo est affirmativum, 5 "stultae" dubium in quo est negativum. Media autem nocte clamor factus est significat tempus quod ultimum Ecclesiae veteris et primum novae; hoc tempus est quod in Verbo vocatur "nox" cum agitur de statu Ecclesiae; "clamor" est mutatio. Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius significat id quod judicium, nempe acceptationem 6et rejectionem. Tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas significat praeparationem omnium, nam qui in veris in quibus non bonum, aeque acceptari se credunt quam illi qui in veris in quibus bonum; putant enim fidem solam salvare, non scientes quod nulla fides sit 7ubi non est charitas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur significat quod velint communicari bonum veris suis inanibus, seu fidei suae vacuae, ab aliis; spiritualia enim et caelestia omnia in altera vita mutuo communicantur, sed non nisi per bonum. 6 Responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis significat quod communicari non possit quia parum 8boni quod illis, auferretur; ita enim cum communicatione boni cum illis qui in 9veris absque bono sunt, in altera vita se habet quasi auferunt 10illis bonum et sibi appropriant et non cum aliis communicant, 11sed conspurcant id, quapropter non fit aliqua communicatio boni cum illis; de his ab experientia videbitur ad finem capitis 12seq: xxxvii. 7 Abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis significat bonum meriti; qui id jactant, sunt "vendentes"; etiam 13illi qui in vero sunt in quo non bonum, prae aliis in altera vita meritorium faciunt omne id quod ut bonum in externa forma apparenter fecerunt, tametsi malum esset in interna, secundum illa quae Dominus dicit apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis, vii 22 [23]: et apud Lucam, Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii [25], 26, 27; tales sunt qui per "stultas" hic intelliguntur, quapropter de illis similiter dicitur his verbis, (x)veniunt etiam illae, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos." Abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus significat praeposteram 8 applicationem. Et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias significat qui in bono et inde in vero quod recepti 14 in caelum; Caelum 15assimilatur nuptiis ex conjugio caelesti quod est conjugium boni et veri, et Dominus 16Sponso quia Ipsi tunc conjunguntur, inde Ecclesia vocatur Sponsa. Et clausa est janua significat quod alii non intrare possint. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, 9 Domine, Domine, aperi nobis significat quod ex sola fide absque charitate, et ex operibus in quibus non vita Domini sed vita sui, intrare velint. Ipse vero respondens, dixit, Amen dico vobis, non novi vos significat rejectionem; "non nosse illos" in sensu interno est non in aliqua charitate erga proximum esse, et per illam in conjunctione cum Domino; qui non in conjunctione sunt, "non noti esse" dicuntur. Vigilate itaque, 10 quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est significat studium vitae secundum praecepta fidei, quod est "vigilare"; tempus acceptationis quod homini ignotum, et status significantur per "non scitis diem 17neque horam in qua Filius hominis venturus". Qui in bono, hoc est, qui facit secundum praecepta, "prudens" dicitur, at qui in 18cognitionibus veri, et non facit, "stultus"; etiam alibi a Domino apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo eum viro prudenti,...19et omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, vii 24, 26. @1 et omnes$ @2 i a Domino$ @3 i et amoris$ @4 i sed$ @5 i at$ @6 vel$ @7 nisi ubi$ @8 veri I$ @9 vero$ @10 id$ @11 et quoque$ @12 xxxviii Genes:$ @13 qui in veris sunt in quibus$ @14 i sint$ @15 hic vocatur nuptiae$ @16 Sponsus$ @17 et$ @18 A had vero but alters to cognitionibus veri$ @19 at$ CAPUT XXXVI 1. Et hae nativitates Esavi, ipse Edom. 2. Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan, Adam filiam Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei. 3. Et Basematham filiam Jishmaelis, sororem Nebaioth. 4. Et peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit Reuelem. 5. Et Obolibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum; hi filii Esavi qui nati ei in terra Canaan. 6. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo. 7. Quia fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum. 8. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom. 9. Et hae nativitates Esavi patris Edomi in monte Seir. 10. Haec nomina filiorum Esavi; Eliphaz filius Adae uxoris Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi. 11. Et fuerunt filii Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz. 12. Et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi, et peperit Eliphazo Amalekum; hi filii Adae uxoris Esavi. 13. Et hi filii Reuelis, Nahath et Zerab, Shammah, et Mizzah; hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi. 14. Et hi fuerunt filii Oholibamae filiae Anae, filiae Zibeonis, uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum, et Jaelam, et Korah. 15. Hi duces filiorum Esavi, filii Eliphazi primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz. 16. Dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek; hi duces Eliphazi in terra Edom; hi filii Adae. 17. Et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux Zerah, dux Shammah, dux Mizzah; hi duces Reuelis in terra Edom; hi filii Basemath uxoris Esavi. 18. Et hi filii Oholibamae uxoris Esavi, dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah; hi duces Oholibamae filiae Anae uxoris Esavi. 19. Hi filii Esavi, et hi duces illorum, ipse Edom. 20. Hi filii Seir Horitae habitatores terrae, Lotan, et Shobal, et Zibeon, et Anah. 21. Et Dishon, et Ezer, et Dishan, hi duces Horitae filii Seir in terra Edom. 22. Et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam; et soror Lotanis Timna. 23. Et hi filii Shobalis, Alvan, et Manahath, et Ebal, Shepho et Onam. 24. Et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah; hic Anah qui invenit mulos in deserto, in pascendo illo asinos Zibeoni patri suo. 25. Et hi filii Anae; Dishan, et Oholibamah filia Anae. 26. Et hi filii Dishonis; Hemdan, et Eshban, et Jithran, et Cheran. 27. Hi filii Ezer, Bilhan et Zaavan et Akan. 28. Hi filii Dishanis, Uz et Aran. 29. Hi duces Horitae; dux Lotan, dux Shobal, dux Zibeon, dux Anah. 30. Dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan; hi duces Horitae quoad duces illorum in terra Seir. 31. Et hi reges qui regnarunt in terra Edom, ante regnare regem filiis Israelis. 32. Et regnavit in Edom, Bela filius Beoris, et nomen civitatis illius Dinhabah. 33. Et mortuus Bela, et regnavit loco illius Johab filius Zerah e Bozrah. 34. Et mortuus Johab, et regnavit loco illius Husham, e terra Temanitarum. 35. Et mortuus Husham, et regnavit loco illius Hadad filius Bedad, qui percussit Midianem in agro Moabi et nomen civitatis illius Avith. 36. Et mortuus Nadad, et regnavit loco illius Samlah e Masrekah. 37. Et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul e Rehoboth fluvii. 38. Et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor. 39. Et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco illius Hadar, et nomen civitatis illius Pau; et nomen uxoris illius Mehetabel, filia Matred filiae Mezahab. 40. Et haec nomina ducum Esavi, quod familias illorum, quoad loca illorum, in nominibus illorum; dux Timna, dux Alvah, dux Jetheth; 41. Dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon; 42. Dux Kenaz, dux Teman, dux Mibzar; 43. Dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edomi, quoad habitationes illorum, in terra possessionis illorum, ipse Esau pater Edomi. CONTENTA
Arcana Coelestia 4 Passage 4639
#4639 In sensu interno hic agitur de Divino Bono Naturali Domini, et omnis illius Boni ordo describitur per nomina; Divinum Bonum Naturale Domini est "Esau." SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 Passage 4640
#4640 Vers. 1. Et hae nativitates Esavi, ipse Edom. "Hae nativitates Esavi" significat derivationes in Divino Bono Naturali Domini: 1"ipse Edom" significat Divinum Humanum Domini quoad Naturale et corporeum. @1 hic$
Arcana Coelestia 4 Passage 4641
#4641 "Hae nativitates Esavi": quod significet derivationes in Divino Bono Naturali Domini, constat ex significatione "nativitatum" quod sint derivationes nempe boni et veri, de qua n. 1330, 3263, 3279, 3860, 4070; et ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum Naturale Domini, de qua n. 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; de hoc Bono nunc in hoc capite agitur; sed quia est tale ut non in intellectum alicujus hominis cadat et vix in alicujus Angeli, ideo Bonum hoc describitur per mera nomina: Divinum enim Bonum Naturale Domini quod 1repraesentatur per "Esau", est quod Divinum Ipsi fuit ex nativitate, a Jehovah enim conceptus fuit, inde Ipsi Divinum esse a nativitate; hoc Ipsi pro anima fuit et 2consequenter intimum Ipsius vitae; 3exterius id investitum fuit ab illis quae a 2 matre assumpsit, quod quia non bonum 4, sed malum in se, ideo id ex propria potentia, imprimis per pugnas tentationum, expulit ac dein 5Humanum hoc, quod novum in Se fecit, conjunxit cum Divino Bono quod Ipsi ex nativitate fuit; "Jacob" repraesentavit id bonum quod ex propria potentia Sibi comparavit, de quo in capitibus quae praecedunt; hoc bonum est quod conjunxit Divino Bono; ac ita Humanum in Se omne Divinum fecit. Bonum quod "Esau" repraesentat, influebat per viam internam et per bonum rationale in Naturale immediate; st bonum quod "Jacob et Israel" repraesentat, influebat per viam externam, et ei obviam ivit Divinum per bonum rationale, sed mediate per verum Rationalis in Naturale; "Jishakus" repraesentat id bonum rationale, et Rebecca id verum, videantur quae de his prius n. 3314, 3573, 4563 f, dicta sunt. @1 est$ @2 sic$ @3 hoc$ @4 i erat$ @5 novum factum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4642
#4642 "Ipse Edom": quod significet Divinum Humanum Domini quoad Naturale et corporeum, constat (c)ex repraesentatione "Edomi" quod sit Divinum Humanum Domini quoad bonum naturale cui adjuncta doctrinalia veri, de qua n. 3302, 3322, 4241, ita quoad Naturale et corporeum, nam doctrinalia sunt instar corporis vero, seu in spirituali sensu sunt corporea veri naturalis; inde est quod per "Edomum" repraesentetur Divinum Humanum Domini quoad Naturale et corporeum; quod doctrina sit velut corporatura veri, est quia doctrina non in se est verum, sed in doctrina est verum sicut anima in suo corpore. In sequentibus nunc agitur de Divino Bono Naturali Domini, 2 sed ejus derivationes describuntur per nomina ex causa, ut supra dictum, quia derivationes illius Boni excedunt intellectum cujusvis hominis, etiam angli; angeli enim finiti sunt, et finitum non capit Infinitum; sed usque cum legitur hoc caput, derivationes quae continentur in nominibus, repraesentantur angelis communiter per 1influxum Divini Amoris a Domino, et influxus per caelestem 3 flammam, quae afficit illos Divino Bono. Qui credit quod Verbum non inspiratum sit quoad minimam iotam, et qui credit quod Verbum aliter inspiratum sit quam ut singulae series 2repraesentent Divina, (c)et inde caelestia et spiritualia, et singulae voces illa significent, non aliter opinari potest quam quod nomina haec nihil plus involvant quam genealogica ex Esavo; sed quid genealogica 3 ad Verbum, et quid Divinum in illis? seu quod nomina in Verbo omnia significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, et ubivis alibi ubi explicatum quid nomina significarunt.(n) @1 After Domino$ @2 After spiritualia$ @3 i Esavi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4643
#4643 Vers. 2-5. Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan, Adam filiam Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei. Et Basematham filiam Jishmaelis, sororem Nebaioth. Ee peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit Reuelem. Et Ohelibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum; hi filii Esavi, qui nati ei in terra Canaan. "Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan" significat Boni Naturalis primam conjunctionem cum affectione apparentis veri: "Adam filiam Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei" significat quale quod ex Antiqua Ecclesia: "et Basematham filiam Jishmaelis, sororem Nebaioth" significat alteram conjunctionem cum affectione veri ex stirpe Divina: "et peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit Reuelem" significat primas derivationes inde: "et Oholibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum" significat alteram: "hi filii Esavi qui nati ei in terra Canaan" significat ex bono regni Domini.
Arcana Coelestia 4 Passage 4644
#4644 Hic quia agitur de Bono quod Divinum fuit Domino ex nativitate, deque conjunctione illius Boni cum vero et bono quod Ipse Sibi ut homo natus acquisivit, et quoque de derivationibus inde; et quia haec talia sunt quae, ut dictum, non cadunt in intellectum, ne quidem angelicum, ideo non singulariter explicari possunt; et praeterea sunt mera nomina, per quae Divinum illud cum ejus derivationibus describitur, et mera nomina explicare absque aliquo sensu historico qui praecedit et 1 sequitur 2 ex quo lux confirmans, foret rem in dubium mittere; pauci enim possunt credere utcumque cis ostenditur, quod res significentur per nomina in Verbo; ex his causis licet solum transcribere illa quae in hoc capite, et adjungere aliquid explicationis in communi per talia quae captui adaequata possunt esse, quae modo adumbrationes sunt; nam quae in Divino sunt, nusquam alicui apparent, sed quae ex Divino apparent communissime secundum intellectum in quem cadunt, 3et hoc solum ut umbrae. Praeterea sciendum quod nemo hominum in aliquod bonum nascatur sed unusquisque in malum, in malum interius ex patre 2 et in malum exterius a matre; hereditarium enim 4cuivis est malum, sed solus Dominus natus et in bonum inque ipsum Divinum Bonum, quantum a Patre; Divinum hoc Bonum in quod Dominus natus, est de quo hic agitur; derivationes ejus sunt quae exstiterunt in Humano Domini quando id Divinum fecit, et per quas glorificavit illud; inde est quod adjungi queat aliquid explicationis in communi. @1 i qui$ @2 i et$ @3 at$ @4 cujusvis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4645
#4645 Vers. 6-8. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo. Quia fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom. "Accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo" significat omnia Divini Boni et Veri inde quae usque Ei, cum quibus correspondentia in caelo, et inde caelum; recedens a Jacobo ex causa repraesentationis: "quia fuit conquisitio eorum multa" significat ob infinitatem: "prae habitare simul" significat repraesentativa: "et non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum" significat quod omnia non possint describi: "et habitavit Esau in monte Seir" significat Boni Naturalis verum: "Esau ipse Edom" significat Divinum Humanum Domini.
Arcana Coelestia 4 Passage 4646
#4646 Vers. 9-14. Et hae nativitates Esavi patris Edomi in monte Seir. Haec nomina filiorum Esavi; Eliphaz filius Adae uxoris Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi. Et fuerunt filii Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz. Et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi, et peperit Eliphazo Amalekum; hi filii Adae uxoris Esavi. Et hi filii Reuelis, Nahath, et Zerah, Shammah, et Mizzah; hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi. Et hi fuerunt filii Oholibamae filiae Anae filiae Zibeonis uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum, et Jaelum, et Karah. "Hae nativitates Esavi patris Edomi" significat derivationes in Divino Bono Naturali; "pater Edomi" est Divinum Bonum ex quo derivata alia: "in monte Seir" significat quoad Boni Vera: "haec nomina filiorum Esavi" significat quale derivationum: Eliphaz filius Adae uxoris Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi" significat status illarum ex conjugio Boni et Veri: "et fuerunt filii Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz" significat primam derivationem Boni: "et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi" significat servientia illis: "et peperit Eliphazo Amalekum" significat sensuale: "hi filii Adae uxoris Esavi" significat alteram derivationem: "et hi filii Reuelis, Nahath et Zerah, Shammah et Mizzah; hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi" significat tertiam derivationem: "et hi fuerunt filii Oholibamae filiae Anae filiae Zibeonis uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum, et Jaelam, et Korah" significat sequentem derivationem.
Arcana Coelestia 4 Passage 4647
#4647 Vers. 15-19. Hi duces filiorum Esavi, filii Eliphazi primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz, dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek; hi duces Eliphazi in terra Edom; hi filii Adae. Et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux Zerah, dux Shammah, dux Mizzah; hi duces Reuelis in terra Edom; hi filii Basemath uxoris Esavi. Et hi filii Oholibamae uxoris Esavi, dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah; hi duces Oholibamae filiae Anae uxoris Esavi. Hi filii Esavi, et hi duces illorum; ipse Edom. "Hi duces filiorum Esavi" significat praecipua Boni Vera: "filii Eliphazi primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz, dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek" significat primam classificationem et quale illorum, et qualia etiam sunt in regno Domini: "hi duces Eliphazi in terra Edom, hi filii Adae" significat praecipua primae classis: "et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux Zerah, dux Shammah, dux Mizzah" significat alteram classem et quale eorum, sicut in caelo: "hi duces Reuelis in terra Edom" significat secundam classificationem: hi filii Basemath uxoris Esavi" significat ex conjugio Boni et Veri: "et hi filii Oholibamae uxoris Esavi" significat praecipua tertiae classificationis: "dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah" significat quale eorum, inde in regno Domini: "hi duces Oholibamae filiae Anae uxoris Esavi" significat praecipua ex conjunctione Boni et Veri; hi duodecim duces sunt sicut duodecim tribus, secundum dispositionem a Bono: "hi filii Esavi, et hi duces illorum" significat quod ex boni veris haec praecipua: "ipse Edom" significat in Divino Humano Domini.
Arcana Coelestia 4 Passage 4648
#4648 Vers. 20-28. Hi filii Seir Horitae habitatores terrae, Lotan, et Shobal, et Zibeon, et Anah. Et Dishon, et Ezer, et Dishan; hi duces Horitae filii Seir in terra Edom. Et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam; et soror Lotanis Timna. Et hi filii Shobalis, Alvan et Manahath, et Ebal, Shepho et Omni. Et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah: hic Anah qui invenit mulos in deserto, in pascendo illo asinos 1Zibeoni patri suo. Et hi filii Anae, Dishan, et Oholibamah filia Anae. Et hi filii Dishonis, Hemdan, et Eshban, et Jithran, et Cheran. Hi filii Ezer, Bilhan, et Zaavan, et Akan. Hi filii Dishanis, Uz et Aran. "Hi 2 filii Seir Horitae habitatores terrae" significat vera inde ordine: "Lotan, et Shobal, et Zibeon, et Anah, et Dishon, et Ezer, et Dishan" significat quale illorum: "hi duces Horitae filii Seir" significat praecipua boni vera a prioribus: "in terra Edom" significat in Divino Humano Domini: "et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam, et soror Lotanis Timna" significat alteram classem verorum: "et hi filii Shobalis, Alvan, et Manahath, et Ebal, Shepho, et Onam" significat tertiam classem et quale: "et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah" significat tertiam classem 3 et quale: "hic Anah qui invenit mulos in deserto" significat vera ex scientificis: "in pascendo illo asinos 1"Zibeoni patri suo" significat cum in scientificis esset: "et hi filii Anae, Dishan et Oholibamah filia Anae" significat tertiam classem et quale: "et hi filii Dishonis, Hemdan et Eshban, et Jithran, et Cheran" significat quartam classem et quale: "hi filii Ezer, Bilhan, et Zaavan, et Akan" significat quartam classem et quale: "hi filii Dishanis, Uz et Aran" significat quintam classem et quale. @1 Zibeonis AI$
Arcana Coelestia 4 Passage 4649
#4649 Vers. 29, 30. Hi duces Horitae; dux Lotan, dux Shobal, dux Zibeon, dux Anah. Dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan; hi duces Horitae quoad duces illorum in terra Seir. "Hi duces Horitae" significat praecipua ex sequentibus: "dux Lotan, dux Shobal, dux Zibeon, dux Anah, dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan" significat quale illorum: "hi duces Horitae quoad duces illorum in terra Seir" significat praecipua in successivis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4650
#4650 Vers. 31-39. Et hi reges qui regnarunt in terra Edom: ante regnare regem filiis Israelis. Et regnavit in Edom, Bela filius Beoris; et nomen civitatis illius Dinhabah. Et mortuus Bela, et regnavit loco illius Jobab filius Zerah e Bozrah. Et mortuus Jobab, et regnavit loco illius Husham e terra Temanitarum. Et mortuus Husham, et regnavit loca illius Hadad filius Bedad, qui percussit Midianem in agro Moabi; et nomen civitatis illius Avith. Et mortuus Hadad, et regnavit loco illius Samlah e Masrekah. Et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul e Rehoboth fluvii. Et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor. Et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco illius Hadar, et nomen civitatis illius Pau; et nomen uxoris illius Mehetabel, filia Matred filiae Mezahab. "Hi reges qui regnarunt in terra Edom" significat vera principalia in Divino Humano Domini: "ante regnare regem filiis Israelis" significat cum nondum ortum verum spirituale interius naturale: "et regnavit in Edom, Bela filius Beoris" significat primum verum: "et nomen civitatis illius Dinhabah" significat inde doctrinam: "et mortuus Bela, et regnavit loco illius Jobab filius Zerah e Bozrah" significat quod inde ut a suo essentiali, et ejus quale: "et mortuus Jobab, et regnavit loco illius Husham" significat quod inde: "e terra Temanitarum" significat unde: "et mortuus Husham, et regnavit loco illius Hadad filius Bedad" significat quod inde: "qui percussit Midianem in agro Moabi" significat purificationem a falso: "et nomen civitatis illius Avith" significat doctrinalia inde: "et mortuus Hadad, et regnavit loco illius Samlah e Masrekah" significat quod inde, et quale: "et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul" significat quod inde: "e Rehoboth fluvii" significat quale: "et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor" significat quod inde, et quale: "et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco illius Hadar" significat quod inde: "et nomen civitatis illius Pau" significat doctrinam: "et nomen uxoris illius Mehetabel filia Matred filiae Mezahab" significat illius bonum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4651
#4651 Vers. 40-43. Et haec nomina ducum Esavi quoad familias illorum, quoad loca illorum, in nominibus illorum; dux Timna, dux Alvah, dux Jetheth, dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon, dux Kenaz, dux Teman, dux Mibzar, dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edomi quoad habitationes illorum, in terra possessionis illorum; ipse Esau pater Edomi. "Haec nomina ducum Esavi quoad familias illorum, quoad loca illorum, in nominibus illorum" significat doctrinalia boni ex illis, et eorum ortus, status, et quale: "dux Timna, dux Alvah, dux Jetheth, dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon, dux Kenaz, dux Teman, dux Mibzar, dux Magdiel, dux Iram" significat quale illorum doctrinalium: "hi duces Edomi" significat praecipua doctrinalia: "quoad habitationes illorum, in terra possessionis illorum" significat quoad vera et bona: "ipse Esau pater Edomi" significat Divinum Bonum Naturale Domini in Divino Humano Domini. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine seu cum Caelo; hic de Correspondentia Auditus et Aurium cum illo
Arcana Coelestia 4 Passage 4652
#4652 Qualis correspondentia est inter animam et corpus, seu inter illa quae sunt spiritus qui intra hominem, et illa quae sunt corporis quae extra illum, constare manifeste potest ex correspondentia, influxu et communicatione cogitationis et apperceptionis quae sunt spiritus, cum loquela et auditu quae sunt corporis; cogitatio loquentis hominis non est nisi loquela ejus spiritus, et apperceptio loquelae non est nisi auditus ejus spiritus; cogitatio quando homo loquitur, non quidem apparet ei sicut loquela quia conjungit se cum loquela corporis et inest illi; et apperceptio quando homo audit, non apparet aliter quam sicut auditus in aure; inde est quod plerique qui non reflexerunt, non aliter sciant quam quod omnis sensus sit in organis quae sunt corporis, et inde 1 cum organa illa per mortem collabuntur, nihil sensus supersit; cum tamen tunc homo, hoc est, spiritus ejus in ipsissimam suam vitam sensitivam 2venit. Quod spiritus sit qui loquitur et qui audit, manifeste mihi constare 2 potuit ex colloquiis cum spiritibus; illorum loquela communicata spiritui meo incidebat in interiorem meam loquelam, (c)ac inde in organa correspondentia, ac ibi desinebat in conatum, quem aliquoties manifeste percepi; inde loquela eorum tam sonore mihi audita fuit sicut loquela hominis; quandoque cum mecum locuti sunt spiritus in medio consortio hominum, quia loquela eorum tam sonore audita est, putarunt aliqui eorum quod etiam a praesentibus ibi audirentur; sed responsum quod non ita sit quia loquela illorum per viam internam influit in aurem meam, 3et loquela humana per viam externam. Inde patet quomodo spiritus cum prophetis locutus 4est, non sicut homo cum homine, sed sicut spiritus cum homine, nempe in illo, 5 Zach. i 9, 13; ii 2, 7 [A.V. i 19; ii 3]; iv 1, 4, 5; v 5, 10; vi 4, et alibi. Sed scio quod haec non comprehendere possint illi qui non credunt hominem esse spiritum, et corpus inservire ei pro usibus in mundo; illi 6qui se confirmarunt in eo, ne quidem audire volunt de aliqua correspondentia, et si audiunt, quia in negativo sunt, rejiciunt; immo etiam contristantur quod aliquid corpori auferatur. @1 i quod$ @2 veniat$ @3 sed$ @4 sit$ @5 i ut$ @6 si$
Arcana Coelestia 4 Passage 4653
#4653 Spiritus qui auditui correspondent, seu qui auris provinciam constituunt, sunt qui in oboedientia simplici sunt, qui nempe non ratiocinantur num ita sit sed quia ita esse ab aliis dicitur, credunt quod ita sit; inde possunt vocari "oboedientiae"; quod illi tales sint, est quia auditus se habet ad loquelam sicut passivum ad activum suum, ita sicut qui audit loquentem et acquiescit; inde etiam in communi sermone audiens esse alicui est oboediens esse, et auscultare voci 1 est oboedire; interiora enim sermonis hominis quoad plurem partem a correspondentia traxerunt originem, ex causa quia spiritus hominis est inter spiritus qui in altera vita, et ibi cogitat, quod homo prorsus nescit et homo corporeus nec scire vult. @1 i etiam$ a. 1Sunt plures differentiae spirituum qui correspondent auri, hoc est, functionibus et muniis ejus; sunt qui ad singula organula ibi referuntur, qui nempe ad 2aurem externam, qui ad membranam ibi quae tympanum auris vocatur, ad membranas interiores quae fenestrae dicuntur, qui ad malleum, stapedem, incudem, cylindros, cochleam, et sunt qui ad interiora adhuc, usque ad illa substantiata quae propiora sunt spiritu, et quae tandem in spiritu, et ultimo intime conjunguntur cum illis qui pertinent ad visum internum, a quibus distinguuntur per id quod non ita discernant, sed sicut patientes illis 3 adstipulentur. @1 A here repeats 4653$ @2 auriculam$ @3 i ut agentibus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4654
#4654 Erant spiritus apud me qui admodum fortiter influebant in cogitationem cum agebatur de talibus quae essent Providentiae, imprimis quando cogitabam quod non evenirent quae exspectabam et cupiebam 1; dicebatur ab angelis quod essent spiritus qui dum vixerunt in corpore et precati de aliqua re et non obtinuerunt, quod indignati 2sint, et in dubitationem de Providentia se eapropter 3induxerint; sed usque, cum essent extra illum statum, quod pietatem exercuerint secundum id quod alii dixerunt, ita quod in simplici oboedientia fuerint: dictum quod tales ad provinciam auris externae seu auriculae pertineant; etiam ibi apparuerunt cum locuti sunt mecum. @1 i, et tunc aliquoties anxietates excitabant$ @2 sunt$ @3 induxerunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4655
#4655 Praeterea multoties animadversi spiritus prope circa aurem et quoque quasi intra illam; quod intra, est quia ita apparet; est status in altera vita qui facit apparentiam: illi omnes simplices fuerunt et oboedientes.
Arcana Coelestia 4 Passage 4656
#4656 Erat spiritus qui mecum loquebatur ad auriculam sinistram, ad posteriorem ejus partem ubi musculi elevatores auriculae; is mihi dicebat quod ad me missus ad dicendum quod is nihil reflectit super illa quae alii loquuntur, modo auribus illa capiat: cum loquebatur, voces quasi 1eructabat; dixit quoque quod ita loquatur: inde scire dabatur quod interiora non inessent ejus loquelae, ita parum vitae, et quod inde eructatio talis; dictum quod tales qui parum ad sensum rei attendunt, sint qui ad cartilagineam et osseam partem auris externae pertinent. @1 eructabantur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4657
#4657 Sunt spiritus qui aliquoties mecum locuti sunt, sed mussitando, et hoc propius ad aurem sinistram sic ut vellent loqui in aure ut nemo audiret; sed illis dicere datum quod hoc non conveniat in altera vita, quia manifestat quod 1 susurrones fuerint, 2et inde natura etiam nunc susurrandi imbuti sint, et quod plures ex illis tales sint ut vitia et naevos aliorum observent, illa sociis nemine audiente dicant, vel iis praesentibus in aurem; quodque sinistre omnia videant et interpretentur, seque aliis praeferant; et quod ideo nullatenus admitti possint in consortium bonorum spirituum qui, tales sunt ut cogitata sua non abscondant. Dictum quod usque talis loquela in altera ita sonantius audiatur quam loquela aperta. @1 i in vita corporis$ @2 et natura ita susurrandi imbuti fuerint, et quod multi illorum tales sint,$
Arcana Coelestia 4 Passage 4658
#4658 Ad interiora auris pertinent illi qui interioris auditus visum habent, et 1oboediunt quae spiritus ejus ibi dictat, et dictamina ejus congruenter proferunt; quales illi sunt, etiam ostensum est. Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram; animadverti quod essent spiritus qui ita eniti conabantur, sed quales essent, non potui scire; quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes quod fuerint logici et metaphysici, et quod talibus immerserint cogitationes suas, absque alio fine quam ut eruditi audirent, et sic ad honores et 2 opes venirent, lamentantes quod nunc miseram vitam agant, ex causa quia absque alio usu imbuerunt illa et sic non rationale suum per illa perfecerunt; erat loquela illorum tarda et mute sonans. Interea locuti sunt inter se bini supra caput, et cum quaesitum 2 quinam essent, dictum quod unus illorum esset famigeratissimus quidam in orbe litterato, et dabatur mihi credere quod esset Aristoteles; alter quinam esset, non dicebatur; ille tunc mittebatur in statum in quo fuit cum vixit in mundo; quilibet enim in statum suae vitae quem habuit in mundo, facile mitti potest quia omnem vitae suae statum secum habet: 3at quod miratus, 4applicabat se ad dextram aurem et ibi 5loquebatur rauce sed usque sine; ex loquelae ejus sensu appercepi quod is prorsus alio genio esset quam scholastici illi qui primum 6emerserunt, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit illa quae scripserat et inde philosophica sua produxerit, sic ut termini quos invenit et quos imposuit rebus cogitationis, essent formulae 7quibus descripsit interiora, tum quod ex jucundo affectionis et 8desiderio sciendi illa quae essent cogitationis, ad talia excitatus fuerit, et quod secutus oboedienter 9 quae dictaverat ejus spiritus; quapropter is ad dextram aurem 10se applicuit; aliter quam (t)asseclae ejus qui scholastici vocantur, qui non ex cogitatione ad terminos sed a terminis ad cogitationes eunt, ita via contraria; et plures illorum ne quidem ad cogitationes, sed solum haerent in terminis, quos si applicant, est ad confirmandum quicquid volunt, et ad imponendum in falsis speciem veri secundum cupidinem persuadendi; inde illis philosophica sunt media insaniendi potius quam sapiendi, 3 et inde illis tenebrae loco lucis. Locutus cum illo dein de Scientia Analytica, et dabatur dicere quod puerulus per dimidium horae plus philosophice, analytice, et logice loquatur, quam ille potuisset per volumina describere, ex causa quia omnia cogitationis et inde loquelae humanae sunt analytica quorum leges sunt ex mundo spirituali; et qui artificialiter ex terminis cogitare vult, quod is non absimilis sit saltatori qui vult discere saltare ex scientia motricium fibrarum et musculorum, in qua si haereret animus ejus cum saltat, tunc vix movere posset pedem; et tamen is absque scientia illa movet omnes fibras motrices sparsas circum universum corpus, et applicate pulmones, diaphragma, latera, brachia, collum, et reliqua 11, quibus omnibus describendis non sufficerent volumina; et quod similiter se habeat cum illis cui ex terminis volunt cogitare; haec ille approbavit, dicens si illa via addiscantur, quod inverso ordine procedant; addens, si quis fatuus esse velit, 12 ita procedat, sed cogitet 4 jugiter de usu et ex interiore. Dein mihi ostendit qualem ideam habuerat de Summo Numine, quod nempe repraesentaverit sibi Illum facie humana circum caput cinctum circulo radioso; et quod nunc sciat quod Dominus sit Ipse Ille Homo et quod circulus radiosus sit Divinum ab Ipso, quod non modo influit in caelum sed etiam in universum, 13ac disponit et regit illa; addens, qui caelum disponit et regit, etiam disponit et regit universum quia unum ab altero separari nequit; et quoque dixit quod crediderit solum unum Deum, cujus attributa et qualitates insigniverant tot nominibus quot alii deos coluerunt. 5 Visa mihi mulier quae exporrigebat manum suam volens genam mulcere, quod cum miratus sum, dixit quod cum (t)in mundo fuit, talis mulier ei 14saepe visa sit quae quasi mulceret ejus genam, et quod ejus manus pulchra fuisset; spiritus angelici dicebant quod tales priscis quandoque visae fuerint et ab illis vocatae "Pallades", et quod apparuerit ei ex spiritibus qui 15cum homines antiquis temporibus vixerunt, delectati fuerunt ideis et indulserunt cogitationibus, sed absque philosophia, et quia tales apud illum fuerunt et delectati illo quia cogitavit ab interiore, repraesentative talem mulierem stiterunt. 6 Ultimo indicavit qualem ideam habuerat de anima seu spiritu hominis, quem vocabat "pneuma", quod nempe esset inconspicuum vitale sicut aliquid aetheris; et dixit quod noverit spiritum suum victurum post mortem quia esset essentia ejus interior quae non potest mori quia potest cogitare; et quod praeterea de eo non distincte cogitare potuerit, sed modo obscure, quia aliunde 16de illo aliquam cognitionem non habuerat quam ex se, et parumper etiam ex antiquis. Praeterea Aristoteles est inter sanos spiritus in altera vita, et plures ejus asseclae inter fatuos. @1 obediant$ @2 i ad$ @3 sed$ @4 applicuit$ @5 loquutus$ @6 EU has ascenderunt$ @7 EU i vocum$ @8 delectatione$ @9 i illa$ @10 supplied from EU 38$ @11 i membra$ @12 i is$ @13 addens, quod qui caelum regit, etiam regat universum$ @14 saepius$ @15 antiquo tempore vixerunt qui$ @16 ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4659
#46591 Dictum n. 4652 f. quod homo sit spiritus et quod corpus inserviat ei pro usibus in mundo, et passim alibi quod spiritus sit internum hominis et corpus externum ejus; qui non capiunt quomodo se habet cum spiritu hominis et cum corpore ejus, inde autumare possunt quod sic spiritus habitet 2intra corpus et quod corpus quasi cingat et investiat illum; sed sciendum quod spiritus hominis sit in corpore, in toto et in omni parte ejus, et quod sit substantia ejus purior, tam in organis ejus motoriis quam in sensoriis, et ubivis alibi (m)et quod corpus sit materiale ei ubivis annexum, adaequatum mundo in quo tunc est; hoc intelligitur per quod homo sit spiritus et corpus inserviat ei pro usibus in mundo et quod spiritus sit internum hominis et corpus externum ejus; inde etiam patet quod homo post mortem similiter in vita activa et sensitiva sit, tum quoque in forma humana sicut in mundo, sed in perfectiore. @1 This is a later addition written after 4660 but marked for insertion here$ @2 in corpore intra illud$
Arcana Coelestia 4 Passage 4660
#4660 Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine seu caelo, ad finem capitis sequentis, et ibi de correspondentia gustus et linguae cum illo. |
|