URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Arcana Coelestia 4

Passage 4535

#4535 Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, xxi 1, 2; et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2, Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, lxv 17, 18; lxvi 22. [2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod "caelum" sit internum ejus, et "terra" externum. Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam, In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, x 20-23: apud eundem, Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, xxviii 22: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, iv 27: apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus,... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, i 17, 18; quod "consummatio" ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod "terra sit Ecclesia, a singulis patet: quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim (t)est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per "terram" in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per "consummationem facere in tota terra"; et apud Zephaniam per "consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae"; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est. [5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, ix 24, 27. [6] Inde nunc (x)videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi? [Matth.] xxiv 3, non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, xxviii 20; quod dictum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur simitia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius atiquoties ostensum est": quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 5 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. @1 i et$ @2 i plura$ @3 at I$ @4 Ecclesiae$ @5 i amplius$ CAPUT XXXV 1. Et dixit DEUS ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et commorare 1 ibi, et fac ibi 2 altare DEO viso ad te in fugiendo te a coram Esau fratre tuo. @1 mane$ @2 tibi I$ 2. Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo, Removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et purificemini, et mutate vestes vestras. 3. Et surgamus, et ascendamus Bethelem, et faciam ibi altare DEO respondenti mihi in die angustiae meae, et fuit mecum in via quam ambulavi. 4. Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum, et inaures quae in auribus illorum, et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem. 5. Et profecti sunt; et fuit terror DEI super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi. 6. Et venit Jacob ad Luz, quae in terra Canaan, haec Bethel, ille et omnis populus qui cum illo. 7. Et aedificavit ibi altare, et vocavit locum El-Bethel, quia ibi revelati ad illum dii, in fugiendo illo a coram fratre suo. 8. Et moriebatur Deborah nutrix Rebeccae, et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu, et vocavit nomen ejus Allon Bacuth. 9. Et visus DEUS ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit illi. 10. Et dixit illi DEUS, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, quin immo Israel erit nomen tuum; et vocavit nomen illius Israel. 11. Et dixit illi DEUS, Ego DEUS Shaddai, fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit e te, et reges e lumbis tuis exibunt. 12. Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam, et semini tuo post te dabo terram. 13. Et ascendit desuper illo DEUS in loco quo locutus cum illo. 14. Et statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis, et libavit super illam libamen, et fudit super illam oleum. 15. Et vocavit Jacob nomen loci ubi locutus cum illo DEUS, Bethel. 16. Et profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum (x)Ephratam, et peperit Rachel, et dura passa in pariendo illam. 17. Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam, et dixit illi obstetrix, Ne timeas, quia etiam hic tibi filius. 18. Et factum in exire animam illius quod moritura, et vocavit nomen illius Benoni; et pater illius vocavit illum Benjamin. 19. Et moriebatur Rachel, et sepeliebatur in via Ephrath, haec Bethlehem. 20. Et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius, haec statua sepulcri Rachelis, usque ad hodie. 21. Et profectus Israel, et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder. 22. Et factum in residendo Israel in terra hac, et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui, et audivit Israel. Et fuerunt filii Jacobi duodecim. 23. Filii Leae; primogenitus Jacobi Reuben, et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun. 24. Filii Rachelis, Joseph et Benjamin. 25. Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphthali. 26. Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher: hi filii Jacobi, qui nati illi in Paddan Aram. 27. Et venit Jacob ad Jishakum patrem suum, Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus Abraham et Jishak. 28. Et fuerunt dies Jishaki centum anni et octoginta anni. 29. Et exspiravit Jishak, et mortuus est, et collectus ad populos suos, senex et satur dierum; et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius. CONTENTA

Arcana Coelestia 4

Passage 4536

#4536 Agitur 1 in hoc capite in sensu interno de residuo in Naturali Domini, quod Divinum factum: interiora Naturalis, quae Divina facta, sunt hic "Israel." Progressus versus adhuc interiora, ubi Rationale, describitur per nativitatem Benjaminis; et dein per adventum filiorum Jacobi ad Jishakum. @1 Two other versions are found in A, see Appendix volume.$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 4

Passage 4537

#4537 Vers. 1-4. Et dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et commorare 1 ibi, et fac ibi altare Deo viso ad te in fugiendo te a coram Esau fratre tuo. Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo, Removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et purificemini et mutate vestes vestras. Et surgamus, et ascendamus Bethelem, et faciam ibi altare Deo respondenti mihi in die angustiae meae, et fuit mecum in via quam ambulavi. Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum, et inaures quae in auribus illorum; et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem. "Dixit Deus ad Jacobum" significat perceptionem naturalis boni, quale nunc Jacobus, ea Divino: "Surge, ascende Bethelem" significat de Naturali Divino: "et commorare 1 ibi" significat vitam: "et fac ibi altare Deo viso ad te" significat ibi sanctum: "in fugiendo te a coram Esavo fratre tuo" significat cum verum praelatum bono: "et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo" significat dispositionem in bono naturali, quali tunc: "Removete deos alienigenae qui in medio vestri" significat quod rejicerentur falsa: "et purificemini et mutate vestes vestras" significat sanctitatem induendam: "et surgamus et ascendamus Bethelem" significat Naturale Divinum: "et faciam ibi altare Deo" significat sanctum in quo interiora terminantur: "respondenti mihi in die angustiae meae" significat in statu praeferentiae veri prae bono: "et fuit mecum in via quam ambulavi" significat Divinam Ipsius Providentiam: "et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum" significat quod rejiceret omnia falsa quantum possibile: "et inaures quae in auribus illorum" significat actualia: "et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem" significat rejectionem aeternum: "quercus juxta Shechem" est naturale fallax. @1 mane$

Arcana Coelestia 4

Passage 4538

#4538 "Dixit Deus ad Jacobum": quod significet perceptionem naturalis boni quale nunc "Jacobus," ex Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1602, 1791, 1815, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2619, 2862, 3395, 3509; inde est quod "dixit Deus" sit perceptio ex Divino; et ex repraesentatione "Jacobi" quod hic in supremo sensu sit Dominus quoad naturale bonum: in praecedentibus ostensum (o)est quid Jacob in Verbo repraesentat, et quia sunt varia, paucis dicendum quomodo res se habet: [2] Jacob in supremo sensu in genere repraesentat Domini Divinum Naturale; sed quia cum Dominus Naturale Suum glorificavit illud fuit aliud in principio quam in progressu et (o)in fine, ideo "Jacob" varia repraesentavit, nempe in principio Domini Naturale quoad verum, in progressu Domini Naturale quoad veri bonum, et in fine quoad bonum; glorificatio enim Domini processit a vero ad veri bonum, et denique ad bonum, quod in antecedentibus pluries ostensum est; nunc quia in fine est, repraesentat "Jacob" Dominum quoad naturale bonum; videantur quae prius de his ostensa sunt, nempe quod "Jacob" in supremo sensu repraesentet Domini Divinum Naturale; in principio quoad verum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; in progressu Domini Divinum Naturale quoad veri bonum, n. 3659, 3669, 3677, 4234, 4273, 4337; quod nunc repraesentet Domini (o)Divinum Naturale quoad bonum, est quia in fine est, (o)ut dictum: [3] ille processus 1 fuit cum Dominus Naturale Suum Divinum fecit; similis etiam processus est cum Dominus hominem regenerat; nam placuit Domino Humanum Suum Divinum facere eo ordine quo Ipse hominem novum facit; inde est quod aliquoties dictum quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, cum Dominus hominem novum facit, primum instruit illum in veris fidei, nam absque veris fidei non scit quid Dominus, quid caelum, et quid infernum, ne quidem quod sint, minus innumerabilia quae Domini sunt, quae Ipsius regni in caelo, quaeque Ipsius regni in terra, hoc est, in Ecclesia; tum quae et qualia sunt illa quae (c)illis opposita quae sunt inferni; [4] antequam haec novit, non scire potest quid bonum; per bonum non intelligitur bonum civile et bonum morale, nam haec in mundo discuntur per leges et statuta et per reflexiones super mores hominum, inde est quod gentes quae extra Ecclesiam talia quoque sciant; sed per bonum intelligitur bonum spirituale, quod bonum in Verbo vocatur charitas, estque hoc bonum in genere velle et facere alteri bonum ex nulla causa sui, sed ex jucundo affectionis; hoc bonum est bonum spirituale; ad hoc nusquam aliquis homo venire potest quam per vera fidei, quae docentur a Domino per Verbum et praedicationes Verbi; [5] postquam homo instructus est in veris fidei, dein per gradus ducitur ille a Domino ad velle verum, et quoque ex velle facere illud; hoc verum vocatur veri bonum, nam veri bonum est verum voluntate et actu, et dicitur veri bonum quia verum quod fuit doctrinae, tunc fit vitae. Tandem cum homo appercipit jucundum in velle bonum et inde facere illud, non amplius dicitur 2 veri bonum, sed bonum, nam tunc regeneratus est, et non magis ex vero vult et facit bonum, sed ex bono verum, et verum quod tunc facit, (t)est etiam (o)quasi bonum, nam 3 ex origine sua quae est bonum, trahit suam essentiam. Ex his patet quid sit et unde sit quod "Jacob" in supremo sensu repraesentet Domini Naturale quoad bonum: quod hic Jacob repraesentet hoc bonum, est quia nunc in sensu interno agitur de ulteriore progressione, nempe versus interiora naturalis, quae sunt "Israel," n. 4536; nemo qui 4 regeneratur a Domino, perduci potest ad interiora priusquam verum apud illum factum est bonum 5. @1 i enim$ @2 A d dicitur, i agit$ @3 A i tametsi externa forma, ut verum apparet. This is deleted but a dotted line below restores it to text. Probably the quasi in I was supplied to take the place of this clause in copying.$ @4 i enim$ @5 i hoc est, priusquam vult et inde facit bonum ex jucundo affectionis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4539

#4539 "Surge, ascende Bethelem": quod significet de Naturali Divino, nempe perceptionem, constat a significatione "surgere" quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; hic elevationem Naturalis ad Divinum; ex significatione "ascendere" quod sit versus interiora magis, de qua sequitur; et ex significatione "Bethelis" quod sit Divinum in naturali, seu in ultimo ordinis, de qua n. 4089; Bethel enim in lingua originali significat domum Dei, et quia domus Dei est ubi cognitiones boni et veri, ita per "Bethelem" in proximo sensu significantur cognitiones illae, ut n. 1453 ostensum est: at quia interiora terminantur et 1 finiuntur in ultimis 2 ordinis, et ibi simul sunt 3 et sicut in una domo cohabitant 4, et quia naturale apud hominem est ultimum (o)apud hominem, in quo interiora terminantur, ideo per "Bethelem" seu domum Dei proprie significatur Naturale, n. 3729, 4089, et quidem bonum ibi, nam "domus" in sensu interno est bonum, n. 2233, 2234, 3720, 3729; in naturali seu "in" ultimo ordinis etiam sunt cognitiones. [2] Quod "ascendere" sit versus interiora, est quia interiora sunt quae dicuntur superiora, n. 2148, ideo cum agitur de progressu versus interiora in sensu interno 5, dicitur "ascendere," ut ab Aegypto ad terram Canaanem, in "ipsa" terra Canaane ad interiora 6, et ibi ab undique ad Hierosolymam, inque ipsa 7 Hierosolyma ad domum Dei (o)ibi; ab Aegypto ad terram Canaanem, apud Mosen, Pharaoh dixit ad Josephum, Ascende et sepeli patrem tuum:... et ascendit Josephus;... et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, ... et ascendit cum eo currus et eques, Gen. l 6-9; (m)(o)et in Libro Judicum, Ascendit angelus Jehovae ,ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, ii 1;(n) 8 per "Aegyptum" enim in sensu interno significatur scientificum, quod inserviturum capiendis illis quae regni Domini sunt, et per terram Canaanem 9 significatur regnum Domini, et quia scientifica sunt inferiora, seu quod idem, exteriora, et illa quae regni Domini, sunt superiora, seu quod idem, interiora 10, idcirco dicitur ascendere ab Aegypto ad terram Canaanem; et "vicissim" a terra Canaane ad Aegyptum descendere, (o)ut Gen. xlii 2, 3; xliii 4, 5, 15, (o)et alibi. [3] In ipsa terra Canaane ad 11 interiora ejus, apud 12 Joshuam, Dixit Joshua, Ascendite et explorate terram; et ascenderunt viri et explorarunt Aiam, et redierunt ad Joshuam et dixerunt ad illum, Ne ascendat omnis populus, quasi 2000 viri 13, aut quasi 3000 viri 13 ascendent 14:... quare ascenderunt de populo quasi 3000 viri 13, vii 2-4; quia "terra Canaan" significat regnum Domini, ideo illa quae a terminis ultimis remotiora essent, significabant interiora, inde dicitur hic "ascendere." Pariter a circuitibus ubivis ad Hierosolymam; et in Hierosolyma ad domum Dei, I Reg. xii 27, 28; 2 Reg. xx 5, 8; Matth. xx 18; Marc. x 33; Luc. xviii 31, et pluries alibi; Hierosolyma enim erat intimum terrae, quia per illam significabatur regnum spirituale Domini, et domus Dei erat intimum Hierosolymae quia per illam significabatur regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus; inde ad illa dicitur "ascendere." Ex his patet quid per "surge, ascende Bethelem" significatur, quod nempe per "ascendere" progressio versus interiora, de qua in hoc capite agitur, n. 4536. @1 seu$ @2 alters to ordino$ @3 sistuntur$ @4 i simul$ @5 after agitur$ @6 versus interiora ejus$ @7 et in$ @8 i et alibi;$ @9 Canaan$ @10 a scientificis illorum venire est ab inferioribus ad superiora, seu quod idem ab exterioribus ad interiora$ @11 versus$ @12 i ut$ @13 virorum$ @14 ascendant$

Arcana Coelestia 4

Passage 4540

#4540 "Et commorare 1 ibi": quod significet vitam, constat a significatione "commorari" seu habitare quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451 @1 in a deleted first draft A had mane but altered to commorare$

Arcana Coelestia 4

Passage 4541

#4541 "Et fac ibi altare Deo viso ad te": quod significet ibi sanctum, constat a significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777. 2811. 4489; et quia ita, sanctum cultus per "facere altare Deo" significatur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4542

#4542 "In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo": quod significet cum verum praelatum bono, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum Divini" Naturalis Domini de qua n. 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; quod sit cum verum praelatum bono, constare potest ab illis quae de Jacobo cum fugeret coram Esavo, ad cap. xxvii Gen. explicata sunt; causa enim fugae fuit quod Jacob primogenituram Esavo abstulerit, per quod significatur quod verum praetulerit se bono, "Jacob" enim ibi repraesentat verum Naturalis Domini, et "Esau" bonum illius; cur verum praetulerit se bono, erat quia cum regeneratur homo, veram apparenter est primo loco, at postquam homo regeneratus est, bonum priore loco est et verum posteriore, de quibus videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3610, 3701, 4243, 4244, 4247, (x)4337; inde est quod per "in fugiendo te coram Esavo fratre tuo" significetur cum verum praelatum bono.

Arcana Coelestia 4

Passage 4543

#4543 "Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo": quod significet dispositionem a bono naturali quali tunc, constat a significatione "dicere ad domum suam, et ad omnes qui cum illo" quod sit dispositio; et a repraesentatione "Jacobi" quod hic sit bonum naturale, de qua supra n. 4538; quod "dicere ad domum suam et ad omnes qui cum illo" sit dispositio, est inde quia in nunc sequentibus in sensu interno agitur de dispositione verorum a bono; cum enim bonum spirituale, de quo supra n. 4538, in mente naturali primas agere incipit, tunc disponit vera quae ibi, in ordinem.

Arcana Coelestia 4

Passage 4544

#4544 "Removete deos alienigenae qui in medio vestri": quod significet quod rejicerentur falsa, constat a significatione "removere" quod sit rejicere; et a significatione "deorum alienigenae" quod sint falsa; per "deos" enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4402 "alienigenae" dicebantur qui extra Ecclesiam fuerunt, proinde qui in falsis et malis, n. 2049, 2115, inde "dii alienigenae" sunt falsa.

Arcana Coelestia 4

Passage 4545

#4545 "Et purificemini et mutate vestes vestras": quod significet sanctitatem induendam, constat a significatione "purificari" seu mundari quod sit sanctificari, de qua sequitur; et a significatione "mutare vestes" quod sit induere, hic sancta vera, nam per "vestes" in sensu interno Verbi, significantur vera; quod "mutare vestes" fuerit repraesentativum in Ecclesia receptum, manifeste patet, sed quid repraesentavit, nemo scire potest nisi sciat quid "vestes" in sensu interno significant; quod sint vera, videatur n. 2576; hic "quia" in sensu interno de rejectione falsorum, et dispositione verorum in naturali a bono (o)agitur, ideo memoratur quod a Jacobo mandatum ut mutarent vestes: [2] quod "mutare vestes" fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera: constare quoque potest ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Excitare, excitare, 2 indue robur tuum, Zion, indue vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sancta, quia non addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1; quia "Zion" est Ecclesia caelestis, et "Hierosolyma" Ecclesia spiritualis et Ecclesia caelestis est quae in bono est ex amore in Dominum, et Ecclesia spiritualis in vero ex fide et charitate, ideo de Zione praedicatur "robur," et de Hierosolyma "vestes"; [3] et quod sic mundi essent: apud Zachariam, Jehoshua fuit indutus vestibus pollutis, et sic stabat coram angelo; et respondit dixitque ad stantes coram illo, dicendo, Removete vestes pollutas a super illo; et ad illum dixit, Vide, transire feci a super te iniquitatem tuam, induendo te vestibus mutatoriis, iii 3, 4; inde etiam patet quod "removere vestes et indui vestibus mutatoriis" repraesentaverit purificationem a falsis, nam dicitur, "transire feci super te iniquitatem tuam"; ex eo etiam vestes habebant mutatorias, et dicebantur mutatoriae, quarum mentio passim in Verbo fit, quia per illas sistebantur repraesentationes. [4] Quoniam 3 per vestium mutationes talia repraesentabantur, ideo ubi in sensu interno agitur de novo Templo apud Ezechielem, per quod significatur nova Ecclesia dicitur, Quando intrant sacerdotes, non exibunt ex sancto ad atrium exterius, sed ibi deponent vestes suas in quibus ministrarunt quia sanctitas illae, ac induent vestes alias, et accedent ad quae populo, xlii 14: et apud eundem, Quando exibunt ad atrium exterius... ad populum, exeunt vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, et sanctificabunt populi vestibus aliis, (x)xliv 19; [5] quod per "templum novum" et per "civitatem (c)et terram sanctam, de quibus apud Prophetam ibi [et] in capitibus quae praecedunt et sequuntur, non intelligatur aliquod novum templum, nec nova civitas aut 4 nova terra, quisque videre potest, memorantur enim sacrificia et ritualia, quae e novo instauranda, et quae tamen abroganda erunt 5, et quoque memorantur nominatim tribus Israelis quae terram in hereditates inter se partirentur 6, quae tamen dispersae fuerunt 7, (o)et nusquam redierunt; inde patet quod per ritualia ibi memorata significentur spiritualia et caelestia quae sunt Ecclesiae; similia quae per mutationem vestium, cum ministraret Aharon, apud Mosen, cum facturus est holocaustum, Induet amictum suum, femoralia lini,... cinerem ponet juxta altare: post exuet vestes suas, et induet vestes alias, et educet cinerem in locum mundum extra castra, Lev. vi 2-5 [A.V. 9-12], (o)et sic faciet holocaustum. [6] Quod "mundari" sit sanctificari, constare potest a mundationibus quae jussae sunt, ut nempe carnem suam et vestes suas lavarent, utque spargerentur aquis separationis; quod per talia nemo sanctificetur, unusquisque qui de spirituali homine aliquid novit, scire potest; quid enim commune habet iniquitas et peccatum cum vestibus quibus induitur homo, et tamen aliquoties dicitur, quod postquam se mundaverint 8, sancti essent; inde quoque patet quod ritualia Israelitis jussa non fuerint aliunde sancta quam quod repraesentaverint sancta, consequenter quod illi qui repraesentaverunt, quoad suas personas "non inde" sancti facti sint, sed quod sanctitas repraesentata abstracte ab illis affecerit spiritus qui apud illos, et inde angelos in caelo, n. 4307; [7] communicatio enim caeli cum homine necessario erit ut subsistere possit genus humanum, et hoc per Ecclesiam; alioquin fierent sicut bestiae absque vinculis internis et externis, et sic rueret unusquisque absque frenis in alterius perniciem, seque mutuo exstinguerent; et quia tunc temporis non communicatio dari potuit per aliquam Ecclesiam, ideo provisum est a Domino ut miraculose fieret per repraesentativa: quod sanctificatio repraesentaretur per rituale lavationis et mundationis, patet a pluribus locis in Verbo; sicut cum Jehovah descendit super montem Sinai, dixit ad Mosen, Sanctifica eos hodie et cras, et lavent vestes suas; et sint parati in diem tertium, Exod. xix 10, 11: apud Ezechielem, Spargam super vos aquas mundas, et mundabimini ab omnibus vestris immunditiis, et ab omnibus vestris idolis mundabo vos et dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo in medio vestri, xxxvi 25, 26; manifeste quod "spargere aquas mundas" repraesentaverit purificationem cordis, ita quod "mundari" sit sanctificari. @1 etiam agitur$ @2 AI i Hierosolyma$ @3 Et quia$ @4 ac$ @5 abrogata sunt$ @6 haereditatem inter se partirent$ @7 sunt$ @8 ita mundaverant$

Arcana Coelestia 4

Passage 4546

#4546 "Et surgamus et ascendamus Bethelem": quod significet Naturale Divinum, constat ab illis quae supra n. 4539 dicta sunt, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 4

Passage 4547

#4547 "Et faciam ibi altare Deo": quod significet sanctum in quo interiora terminantur, constat ex significatione "facere altare Deo" quod sit sanctum cultus, de qua supra n. 4541; quod dicatur quod in illo interiora terminentur, est quia faceret illud in Bethele, quae hic est "ibi," et quia per "Bethelem" significatur naturale in quo interiora terminantur, videatur supra n. 4539.

Arcana Coelestia 4

Passage 4548

#4548 "Respondenti mihi in die angustiae meae": quod significet in statu cum praeferebat verum prae bono, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; quod per "diem angustiae meae" significetur status cum verum praeferebat bono, constare potest ab illis quae supra n. 4542 dicta sunt, dies enim angustiae hic involvit idem ac verba illa ibi, "In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo."

Arcana Coelestia 4

Passage 4549

#4549 "Et fuit mecum in via quam ambulavi": quod significet Divinam Ipsius Providentiam, constat (c)ex significatione "esse cum aliquo in via quam ambulat," cum praedicatur de Divino seu Domino quod sit Divina Ipsius Providentia, nam "providere" est proprie adesse alicui et tutari a malis.

Arcana Coelestia 4

Passage 4550

#4550 "Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum": quod significet quod rejiceret omnia falsa quantum possibile, constat a significatione "deorum alienigenae" quod sint falsa, de qua 1 n. 4544; et a significatione "qui in manu illorum" quod si quantum possibile, "manus" enim significat potentiam, n. 878, 3387 inde "quod in manu" est quod in potentia, seu quantum possibile quod "dederint ad Jacobum" est quod bonum illa rejiceret, nam per "Jacobum" in hoc capite repraesentatur bonum naturalis, n. 4538. @1 i supra$

Arcana Coelestia 4

Passage 4551

#4551 "Et inaures quae in auribus illorum": quod significet actualia, constat (c)a significatione "inaurium" quod sint insignia repraesentativa oboedientiae, quod inde est quia "aures" significant oboedientiam, n. 2542, 3869, et quae oboedientiae, ea actualia sunt, nam oboedire involvit actu facere; actualia hic praedicantur de falsis quae rejicerentur. (m)Quod rejectionem falsorum etiam actualium, de qua hic in sensu interno agitur, concernit, paucis dicendum:(n) homo antequam per regenerationem a Domino, venit ad bonum, et ex bono verum facit, plurima falsa mixta veris habet, introducitur enim per vera fidei, de quibus (o)in prima aetate non alias quam infantiae et pueritiae ideas habuit, quae ideae quia ab externis quae mundi et (o)a sensualibus quae corporis, existunt, non aliter possunt quam inter fallacias, et consequenter inter falsa esse; quae etiam actualia fiunt, nam quae credit homo, haec facit; haec falsa sunt quae hic intelliguntur; haec manent apud hominem usque dum regeneratus est, hoc est, usque dum ex bono agit; tunc bonum redigit vera quae illuc usque hausit, in ordinem, hoc est, Dominus per bonum; hoc cum fit, falsa separantur a veris et removentur: [2] haec homo prorsus ignorat, sed usque est talis remotio et rejectio falsorum a prima ejus pueritia usque ad ultimam ejus aetatem; et hoc apud unumquemvis hominem, imprimis autem apud illum qui regeneratur; apud illum autem qui non regeneratur, simile occurrit, nam cum adultus fit, et judicium ejus ad aetatem suam pervenit, tunc spectat pueritiae suae judicia sicut inania et ludicra, et sic longius a se remota; sed differentia inter regeneratum et non regeneratum est quod regeneratus spectet illa a se remota quae non concordant cum bono fidei et 1 charitatis, at non regeneratus illa quae non concordant cum jucundo amoris in quo est, hic itaque utplurimum vera ut falsa, et falsa ut vera 2. Quod "inaures" attinet, fuerunt illae duplicis generis; erant quae applicabantur supra nasum ad frontem, et erant quae applicabantur auribus; quae applicabantur supra nasum ad frontem, erant insignia repraesentativa boni, et dicuntur monilia, de quibus n. 3103; at quae applicabantur auribus, erant insignia repraesentativa oboedientiae, et sunt inaures; sed in lingua originali eadem voce exprimuntur. @1 seu$ @2 ut falsa quae vera sunt, ac ut vera quae falsa$

Arcana Coelestia 4

Passage 4552

#4552 "Et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem": quod significet rejectionem aeternam, constat ex significatione "abscondere" quod sit rejicere et sicut mortua sepelire; et ex significatione "sub quercu" quod sit in aeternum, nam quercus quia annosissima arbor, "cum sub illa reconderetur aliquid,(n) significabat perpetuum; et quoque significabat id quod perplexum esset, (c)ac insuper quod fallax et falsum, quoniam infimum naturalis respective est perplexum et fallax quatenus id ex sensualibus quae sunt corporis, ita ex fallaciis trahit suum scientificum et volupe; in specie enim per "quercum" significatur infimum naturalis, proinde in bono sensu vera et bona quae ibi, et 1 in opposito (t)mala et falsa quae ibi; [2] cum quoque removentur falsa apud hominem regeneratum, etiam ad infimum naturalis rejiciuntur; quapropter a visu interiore, cum homo judicio maturus et perspicax factus est, et imprimis quando intelligens et sapiens, illa apparent longius remota; vera enim apud 2 hominem: regeneratum, in intimo ejus (o)naturalis sunt juxta 3 bonum, (o)quod ibi est instar parvuli solis; vera quae (c)ab illis dependent, abinde distant secundum (t)gradus quasi consanguinitatis et affinitatis cum bono, fallacia vera 4 ad peripherias exteriores sunt, et falsa ad extimas rejecta (o)sunt; haec apud hominem in perpetuum manent 5, sed in illo ordine sunt quando homo se duci a Domino patitur, is enim ordo est ordo caelestis, nam ipsum caelum in tali est; at cum homo non patitur se duci a Domino, sed a malo 6, tunc in opposito ordine sunt, in medio tunc est malum cum falsis ad peripherias rejecta sunt vera, et ad ultimas ipsissima vera Divina; hic ordo est infernalis, nam infernum in tali est; (o)extimae peripheriae sunt infima naturalis. [3] Quod "quercus" sint falsa quae infima naturalis, est quia in (t)Ecclesia Antiqua quando cultus externus repraesentativus regni Domini fuit, omnes arbores cujuscumque generis significabant aliquid spirituale aut caeleste; sicut "olea et inde oleum" illa quae amoris (o)caelestis sunt, "vitis et inde vinum" illa quae charitatis et ex hac fidei sunt; et praeterea reliquae arbores, sicut cedrus, ficus, populus, fagus, quercus; quae quid significarunt, passim in explicationibus ostensum est; exinde est quod in Verbo toties memorentur, et quoque in genere horti, luci et silvae, et quod in illis sub certis arboribus cultum suum habuerint sed quia cultus ille idololatricus factus est, et posteritas Jacobi apud quam repraesentativum Ecclesiae instauraretur, ad idololatrica prona erat et sic tot idola ibi poneret, ideo interdicebatur illis cultum habere in hortis et lucis, subque arboribus ibi, sed usque arbores suam significationem retinebant; inde nunc est quod non solum nobiliores arbores, sicut oleae, vites, cedri 7, sed etiam populus, fagus, quercus, in Verbo ubi memorantur, significent, quaelibet sicut in Antiqua Ecclesia. [4] Quod "quercus" in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito falsa et mala, significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, in sensu interno intellectis 8; ut apud Esaiam, Desertores Jehovae consumentur, quia pudefient a quercubus, quas desideravistis 9:... et eritis sicut quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus, cui aquae non, i [28], 29, 30: apud eundem, Dies Jehovae Zebaoth... super omnem elatum et humilem, et super omnes cedros Libani,... et super omnes quercus Bashanis, 11, 12, 13; quod "dies Jehovae" non erit super cedros et quercus, quisque scire potest, sed 10 super illos qui significantur per illas: apud eundem, Qui format deum, exscindit sibi cedros, et accipit fagum et quercum, et firmat sibi in arboribus silvae, xliv 14: [5] apud Ezechielem, Agnoscetis quod Ego Jehovah, cum fuerint confossi eorum in medio idolorum circa altaria eorum, super omni colle alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore viridi, et sub omni quercu implexa, loco ubi dederunt odorem quietationis omnibus idolis suis, vi 13; fuerat etiam antiquis cultus super collibus et montibus, quia "colles et montes" significabant amorem caelestem, at cum cultus factus ab idololatris, ut hic, significant 11 amorem sui et mundi, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210; et sub arboribus, quia significabant secundum species suas, ut supra dictum; (o)sub quercu implexa hic ex falsis, quae infima naturalis, nam illa sunt in implexo, n. 2831: apud Hosheam, Super capitibus montium sacrificant, super collibus suffiunt, sub quercu, 1 populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur, iv 13; quod "scortari" sit falsificare vera, et "adulterari" sit pervertere bona, videatur n. 2466, 2729, 3399 apud Zachariam, Aperi Libane januas tuas, et comedat ignis cedros [tuas,... quia cecidit cedrus], quia magnifici vastati sunt; ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva Bazaris, xi 1, 2. @1 ita in specie per quercum significatur in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis,$ @2 i in naturali$ @3 ubi$ @4 i autem$ @5 remanent$ @6 tunc alio ordine sunt, et cum a malo$ @7 i et$ @8 Inde est quod quercus in Verbo ubi nominantur significent in genuino sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito sensu falsa et mala quae ibi$ @9 i et erubiscetis ab hortis quos elegistis:$ @10 i quod$ @11 et in opposito sensu$

Arcana Coelestia 4

Passage 4553

#4553 Vers. 5-7. Et profecti sunt, et fuit terror Dei super urbe quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi. Et venit Jacob ad Luz, quae in terra Canaan, haec Bethel, ille et omnis populus qui cum illo. Et aedificavit ibi altare, et vocavit locum El-Bethel, quia ibi revelati ad illum dii, in fugiendo illo a coram fratre suo. "Profecti sunt" significat continuum: "et fuit terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi" significat quod falsa et mala non potuerint accedere: "et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan" significat naturale in statu priore: "haec Bethel" significat Divinum Naturale: "ille et omnis populus qui cum illo" significat cum omnibus ibi: "et aedificavit ibi altare" significat per sanctificationem "et voca" locum El-Bethel" significat sanctum naturale: "quia ibi revelati ad illum dii" significat sancta vera: "in fugiendo illo a coram fratre suo" significat postquam vera praelata bono.

Arcana Coelestia 4

Passage 4554

#4554 "Profecti sunt": quod significet continuum, constat a significatione "proficisci" quod sit successivum, de qua n. 4375, continuum, nempe progressionis versus interiora.

Arcana Coelestia 4

Passage 4555

#4555 "Et fuit terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi": quod significet quod falsa et in non potuissent accedere, constat ex significatione "terroris Dei" quod sit tutela, de qua sequitur; ex significatione "urbium quae circum illos" quod sint falsa et mala; "urbes" enim in genuino sensu sunt vera doctrinae, et in opposito falsa 1 doctrinae, n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493; quod per "urbes" hic quoque mala significentur est quia etiam habitatores intelliguntur, qui in genuino sensu sunt bona, ita in opposito mala, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione "non persequi post illos" quod sit non posse accedere. [2] Quod "terror Dei, sit tutela, illustrari potest ab illis quae fiunt in altera vita; ibi inferna nusquam possunt accedere ad caelum, nec mali spiritus ad aliquam societatem caelestem, quia in terrore Dei sunt; cum enim mali spiritus approximant ad aliquam societatem caelestem, subito in anxietates et cruciatus cadunt 2, et qui aliquoties in illos inciderant, illi non audent approximare; quod non ausint, est quod intelligitur per "terrorem Dei" in sensu interno; non quod Deus seu Dominus terreat illos, sed quia in falsis et malis sunt, ita in opposito bonis et veris, et ipsa falsa et mala faciunt cum approximant 3 ad bona et vera, quod angantur et crucientur. @1 i sensu$ @2 incidunt$ @3 appropinquant$

Arcana Coelestia 4

Passage 4556

#4556 "Et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan": quod significet naturale in statu priore; "haec Bethel" quod significet Divinum Naturale, constat a significatione "Luz" quod sit naturale in statu priore, seu id ipsum naturale quod fuit humanum; quod hoc factum sit Divinum, significatur per haec Bethel"; quod "Bethel" sit Dictum Naturale, videatur n. 4089, 4539: inde quoque alibi in Verbo ubi Bethel nominatur, etiam dicitur, Luz haec Bethel, et Bethel olim Luz 1, ut apud Joshuam, Exivit terminus sortis filiorum Benjaminis inter filios Jehudae et inter filios Josephi ad Luz, ad latus Luz versus meridiem, haec Bethel, xviii 13: et in Libro Judicum, Ascenderunt domus Josephi Bethelem, et explorarunt Bethelem, et nomen urbis olim fuit Luz, i 23. @1 quod Bethel olim fuit Luz$

Arcana Coelestia 4

Passage 4557

#4557 "Ille et omnis populus qui cum illo": quod significet cum omnibus ibi, nempe quae in naturali, constat a repraesentatione "Jacobi" qui hic est "ille", quod sit bonum ibi, de qua n. 2811; et a significatione "populi" quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; ita "populus qui cum illo" sunt vera illius boni; et quia omnia in naturali 4 se referunt ad bona et vera 2, per illa verba hic significatur cum omnibus ibi. @1 naturalis$ @2 i ad$

Arcana Coelestia 4

Passage 4558

#4558 "Et aedificavit ibi altare": quod significet per sanctificationem, constat a significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini, et inde sanctum cultus, de qua n. 4541, et cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum Ipsius, ac sanctum quo inde procedit, n. 2811; quod enim in Ecclesia est principale repraesentativum Domini, hoc etiam in supremo sensu est Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, nam quod repraesentat, hoc in eo sensu est illud; quod naturale sanctificatum sit, significatur per "aedificavit ibi", hoc est, in Bethele, altare; per "Bethelem" enim significatur Divinum Naturale, videatur mox supra n. 4556.

Arcana Coelestia 4

Passage 4559

#4559 "Et vocavit locum El-Bethel": quod significet sanctum naturale, constat ex significatione "Bethelis" quod sit Divinum Naturale, de qua n. 4089, 4539, 4556; at cum vocatur El-Bethel, non est Divinum, sed sanctum naturale; cum enim Dominus Humanum Suum Divinum fecit, primum illud sanctum fecit; inter Divinum facere et sanctum facere, est ea differentia quod Divinum sit Ipse Jehovah, sanctum autem quod ex Jehovah; illud est Divinum Esse, hoc autem est inde existens; cum Dominus Se glorificavit, etiam Humanum Suum fecit Divinum Esse, seu Jehovam 1, n. 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed antequam hoc, Humanum Suum sanctum fecit; processus glorificationis Humani Domini talis fuit; inde quoque Bethel nunc vocatur EI-Bethel, et explicatur 2 quid per "El" quod adjectum (o)est, significatur, nempe "quia ibi revelati ad illum dii", El enim in lingua originali significat Deum, hic autem in plurali" deos (o)quia dii in sensu interno sunt sancta vera, n. 4402; in sequentibus autem vocatur 3 Bethel, nam dicitur, "vocavit Jacob nomen loci Bethel", vers. 15, et adjicitur, "ubi locutus est cum illo Deus," ibi 4 in singulari; nam Bethel in lingua originali est domus Dei, El-Bethel autem est Deus domus Dei: inde est quod El-Bethel sit sanctum naturale, et Bethel Divinum Naturale. @1 Divinum fecit, seu Divinum Esse$ @2 applicatur I$ @3 locus hic vocatus est$ @4 ubi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4560

#4560 "Quia ibi revelati ad illum dii": quod significet sancta vera, constat ex significatione "deorum" quod sint sancta vera, de qua n. 4402; quod haec adjuncta bono per "Jacobum" repraesentato, significatur per "deos ibi (o)ei revelatos". Quod locus (o)ille vocatus sit El-Bethel, et tamen prius cap. xxviii 19, et quoque postea vers. (x)15 hujus capitis, Bethel, tum quod hic cum vocatur El-Bethel 1, dicatur "quia ibi revelati ad illum dii" in plurali, ac postea vers. 15, "ubi locutus cum illo Deus" in singulari, arcanum sit, et quod arcanum illud non sciri possit quam ex sensu interno, patet; sunt praeterea plura arcana quae in illis 2 recondita latent, sed illa non detegi possunt. 7 @1 Bethel I$ @2 his$ @3 An interesting deletion follows: vix enim hoc quod dictum est, ad captum tametsi simplex, capitur, ab illis qui respective simplex, capi potest, si capi possit, creditur. It is probable that ab illis qui respective starts a new statement: the former being left incomplete.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4561

#4561 "In fugiendo illo a coram fratre suo": quod significet postquam vera praelata bono, constat (c)ex illis quae supra n. 4542 explicata sunt, ubi eadem verba.

Arcana Coelestia 4

Passage 4562

#4562 Vers. 8. Et moriebatur Deborah nutrix Rebeccae, et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu, et vocavit nomen ejus Allon Bacuth. "Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae" significat malum hereditarium quod expulsum: "et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu significat rejectum in perpetuum: "et vocavit nomen ejus Allon Bacuth" significat quale naturalis quod expulsum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4563

#4563 "Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae": quod significet malum hereditarium quod expulsum, constat ex significatione "meri" quod sit finis seu quod tale esse desinat, de qua n. 494, 3253, 3259, 3276, hic itaque expulsum, quia agitur de malo hereditario; (o)et ex repraesentatione "Deborae quae nutrix Rebeccae" quod sit 1 malum hereditarium; nutrix quatenus nutrit et lactat infantem, proprie significat insinuationem innocentiae per caeleste spirituale nam "lac" est caeleste spirituale, n. 2184, et "infans" quem lactat, est innocentia, n. 430, 1616, 2126, 2305, 2306; sed hic per "Deboram nutricem Rebeccae" significatur id quod acceptum fuit a matre, et nutritum ab infantia; quod hoc fuerit malum hereditarium a matre contra quod Dominus pugnavit, constare potest ex illis quae de hereditario illo, n. 1414, 1444, (x)1573 ostensa sunt; et quod id expulerit ut tandem non esset illius Mariae, n. 2159, 2574, 2649, 3036. [2] Notum est quod homo ab utroque parente malum trahat, et quod hoc malum dicatur malum hereditarium; in id itaque nascitur, sed usque non se manifestat priusquam homo adolescit et ex intellectu et inde voluntate agit, interea latet reconditum, praecipue in infantia; et quia ex misericordia Domini nemo in culpam venit propter hereditarium, sed propter actuale, n. 966, 2308, ac hereditarium non actuale potest fieri antequam homo ex proprio intellectu et ex propria voluntate agit, ideo infantes a Domino per infantes et angelos 2 ducuntur, inde apparent in statu innocentiae, latet usque hereditarium malum in singulis quae agunt, n. 2300, 2307, 2308; hoc cedit illis in nutritionem, seu est quasi nutrix usque ad tempus judicii eorum, n. 4063, et tunc si regenerantur, a Domino perducuntur in statum novae infantiae, et tandem in sapientiam caelestem, ita in genuinam infantiam, hoc est, in innocentiam, nam genuina infantia seu innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3183; differentia est quod innocentia infantiae extra sit, et malum hereditarium intra, sed innocentia sapientiae est intra, et malum actuale et hereditarium extra: ex his et pluribus quae prius dicta sunt, patet quod malum hereditarium sit quasi nutritium a prima infantia usque ad aetatem novae infantiae; inde est quod per "nutricem" significetur malum hereditarium, et quod quoque per nutricem significetur insinuatio innocentiae per caeleste spirituale. [3] Quia de dispositione et ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno in hoc capite agitur, et inde progressione ad interiora, (o)n. 4536, ideo etiam de malo hereditario quod expulsum sit, agitur; haec causa est quod in hoc versu memoretur de Deborah nutrice Rebeccae quod "mortua et sepulta sub quercu," quae res non tanti momenti fuisset ut per illam interpolaretur series nisi talia involveret. [4] Ipsum arcanum quod per nutricem Rebeccae in specie significatur, nondum potest detegi; sciendum prius est qualis influxus est rationalis in naturale, quod nempe sit a bono rationalis immediate in bonum naturalis, et quod sit a bono rationalis mediate per verum ibi in bonum veri naturalis ex 3 mediato influxu per verum rationalis seu "Rebeccam"; de influxu hoc mediato et immediato videatur n. 3314, 3573; (m)hoc prius sciendum est antequam arcanum 4 in specie sciri 5 possit cur per "nutricem Rebeccae" significetur (o)et describatur hic malum hereditarium; inde enim constare potest quale hoc fuit. 6 (n), @1 i hic$ @2 i a Domino I$ @3 i quod $ @4 before prius$ @5 detegi$ @6 tum quale hoc sit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4564

#4564 "Et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu": quod significet rejectum in perpetuum, constat a significatione "sepeliri" quod sit rejici 1, nam quod sepelitur, hoc rejicitur; et a significatione "sub quercu" quod sit in perpetuum, de qua supra n. 4552; "desubter Bethel" significat extra naturale, nam quod dicitur subter seu infra, hoc in sensu interno est extra, n. 2148; (o)Bethel est Divinum Naturale, n. 4089, 4539. [2] Cum hoc se ita habet: malum 2 tam hereditarium quam actuale apud hominem qui regeneratur, non exterminatur ita ut evanescat aut nullum fiat, sed modo separatur, et per dispositionem a Domino rejicitur in 3 peripherias, n. 4551, 4552, ita manet apud illum, et hoc in aeternum, verum detinetur a Domino ac tenetur in bono; cum 4 hoc fit, tunc apparet sicut mala rejecta sint, et sic 5 homo ab illis purificatus, seu ut aiunt, justificatus; omnes angeli caeli fatentur 6 quod apud illos quantum ex se, non sit nisi malum 7 et inde falsum, sed quantum a Domino, sit bonum et inde verum; [3] qui de illa re aliam opinionem captarunt, et ex doctrinali suo cum vixerunt in mundo, apud se confirmarunt quod justificati sint et tunc absque Peccatis, et sic quod sancti, illi remittuntur in statum malorum ex actuali et hereditario, et in (c)illo tenentur usque dum per vivam experientiam sciunt 8 quod a se non nisi quam malum sint, et quod bonum in quo sibi visi 9 fuerant, esset a Domino, proinde quod non esset illorum sed Domini; ita se habet cum angelis, ac ita cum regeneratis inter homines; [4] at cum Domino aliter, Ipse omne malum hereditarium a matre a Se prorsus removit, expulit et ejecit; Ipsi enim nullum malum ex hereditario a Patre fuit quia conceptus a Jehovah, sed a matre; haec differentia est; hoc intelligitur per quod Dominus factus Justitia, Ipsum Sanctum, ac Divinum. @1 rejectum$ @2 i omne$ @3 ad$ @4 i et$ @5 sit I$ @6 i aperte$ @7 i quam$ @8 sciant$ @9 prius$

Arcana Coelestia 4

Passage 4565

#4565 "Et vocavit nomen ejus Allon Bacuth": quod significet quale naturalis quod expulsum, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; "Allon Bacuth" in lingua originali significat quercum fletus, et ita dictus est locus ex causa quia "quercus" est infimum naturalis, in quod et demum extra quod ejectum est malum hereditarium; quod "quercus" sit infimum naturalis, et quoque perpetuum, videatur n. 4552; "fletus" autem significat ultimum vale, inde sollemne fuit flere mortuos cum sepeliebantur, tametsi sciebant quod modo cadaver per sepulturam rejiceretur, et illi qui in cadavere fuerant, quoad interiora 1 viverent; inde patet quale quod per Allon Bacuth seu quercum fletus significatur. @1 interiorem hominem$

Arcana Coelestia 4

Passage 4566

#4566 Vers. 9-13. Et visus Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit illi. Et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, quin immo Israel erit nomen tuum; et vocavit nomen illius Israel. Et dixit illi Deus, Ego te, Deus Shaddai, fructificare 1 et multiplicare, gens et coetus gentium erit e te, et reges e lumbis tuis exibunt. Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam, et semini tuo post te dabo terram. Et ascendit desuper illo Deus in loco quo locutus cum illo 2. "Visus Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit significat perceptionem interiorem naturalem: "et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob" significat quale Domini Naturale externum Divinum: "non vocabitur nomen tuum amplius Jacobus" significat quod non amplius solum externum: "quin immo Israel erit nomen tuum" significat quale internum naturale, seu quale spirituale illius quod Israel: "et vocavit nomen illius Israel" significat internum naturale, seu caeleste spirituale naturalis: "et dixit illi Deus" significat perceptionem a Divino: "Ego Deus Shaddai" significat statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium: "fructificare et multiplicare" significat bonum et inde verum Divinum: "gens et coetus gentium erit a te significat bonum et boni Divinas formas: "et reges e lumbis tuis exibunt" significat vera ex Divino conjugio: "et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam" significat Divinum Bonum Naturale appropriatum: "et semini tuo post te dabo terram" significat Divinum Verum Naturale appropriatum: "et ascendit desuper illo Deus in loco quo locutus cum illo" significat Divinum in statu illo. @1 sanctificare, evidently a mistake in copying, for fructificare follows later in [ ]$ @2 I i Deus, probably by confusion with verse 15.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4567

#4567 "Visus Deus ad Jacobum adhuc in veniendo illo e Paddan Aram et benedixit illi": quod significet perceptionem interiorem naturalem, constat a significatione "visus Deus" quod sit perceptio interior; quod "videre" sit intelligere et percipere, videatur n. 2150, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, inde "visus Deus" cum praedicatur de Domino, est perceptio ex Divino, quae eadem (o)est cum perceptione interiore; quod perceptio illa naturali fuerit, significatur per quod "visus Deus ad Jacobum", "Jacobus" enim (t)repraesentat naturale Domini, ut pluries ostensum: "adhuc in veniendo illo e Paddan Aram significat postquam cognitiones (t)boni et veri, quae per Paddan Aram de quibus n. 3664, 3680, 4112, significantur, hauserat; (m) "benedixit 1 illi" significat progressionem ad interiora naturalis, et ibi conjunctionem boni et veri; "benedicere" enim praedicatur de omni bono quo qui donatur a Divino, n. 1420, 1422, 2846, 3017, 3406, imprimis de conjunctione boni et veri, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.(n) @1 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4568

#4568"Et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob": quod significet quale Domini Naturale externum Divinum, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, (x)3006, 3421; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Domini Naturale Divinum, de qua saepius prius; quod dicatur externum, est quia "Israel" est Domini Naturale internum Divinum, de quo mox sequitur 1. @1 after Israel$

Arcana Coelestia 4

Passage 4569

#4569 "Non vocabitur nomen Num amplius Jacob": quod significet quod non amplius solum externum, constat ab illis quae mox supra dicta sunt, et quae nunc de Israele sequuntur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4570

#4570 "Quin immo Israel erit nomen tuum": quod significet quale internum naturale seu quale spirituale illius quod Israel, et vocavit nomen illius Israel" quod significet internum Naturale, seu caeleste spirituale Naturalis, constat a significatione "nominis" quod sit quale, de qua mox supra n. 4568; et ex significatione "Israelis" quod sit Domini internum naturalis [et quoque caeleste spirituale Naturalis"; cur Jacob vocatus sit Israel, nemo scire potest nisi qui scit quid internum naturale et quid externum naturale, et porro quid caeleste spirituale naturalis; explicata quidem haec sunt prius quando Jacob ab angelo vocatus est Israel, sed quia talia sunt, de quibus pauca si ulla cognitio habetur, ideo quid sint, iterum explicandum: [2] apud hominem sunt duo inter se distinctissima, nempe rationale et naturale; rationale constituit internum hominem, et naturale externum, sed naturale sicut rationale etiam habet suum externum et internum; externum naturalis est ex sensualibus corporis et ex illis quae e mundo per sensualia immediate influunt; per haec homo communicationem habet cum mundanis et corporeis; qui solum in hoc naturali sunt, vocantur sensuales homines, nam vix ultra cogitatione sua vadunt; internum autem naturalis constituitur ab illis quae inde analytice et analogice 1 concluduntur, sed usque trahit et deducit sua a sensualibus; communicat sic naturale per sensualia cum mundanis et corporeis, et per analogica et analytica cum rationali, ita cum illis quae sunt mundi spiritualis; tale est naturale; datur quoque intermedium quod communicat cum utroque, nempe cum externo et cum interno, ita per externum cum illis quae in mundo naturali sunt, et per internum cum illis quae in mundo spirituali; hoc naturale est quod (t)in specie Jacob repraesentat, et internum naturale quod "Israel": cum rationali similiter se habet, quod nempe sit externum et internum, et quoque medium sed de illo, ex Divina Domini Misericordia 2, dicendum ubi de Josepho quia "Josephus" repraesentat externum rationalis. [3] Quid autem caeleste spirituale, prius aliquoties dictum est, quod nempe caeleste sit id quod est boni, ac spirituale quod est veri, ita caeleste spirituale id quot est boni a vero. Nunc quia Ecclesia Domini est externa et interna, e repraesentari a Jacobi posteris debuerant interna Ecclesiae per externa ideo Jacob non potuit amplius nominari Jacob, sed Israel, videantur quae de his prius n. 4286, 4292 allata sunt. Praeterea sciendum quod tam rationale quam naturale dicatur caeleste et spirituale, caeleste cum recipiunt bonum, et spirituale cum recipiunt verum a Domino nam bonum quod a Domino influit in caelum, vocatur caeleste, et verum vocatur spirituale. (m)Quod Jacob dictus sit Israel, in supremo sensu significat quod Dominus ad interiora progressus Naturale (o)in Se Divinum fecerit, tam quoad Externum quam quoad Internum ejus; nam quod repraesentatur, in supremo sensu est 3 id ipsum. (n) @1 i quoque$ @2 Providentia I$ @3 ad ipsum est I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4571

#4571 "Et dixit illi Deus": quod significet perceptionem a Divino, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi, quod 3 sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod "Deus dixit," in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia 2 Humanum in 3 Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu Deus in Ipso, quod per "dixit illi Deus" significetur perceptio a Divino. @1 after dicere$ @2 i ita magis et magis a Divino$ @3 i suum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4572

#4572 "Ego Deus Shaddai": quod significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium, constat a significatione "Dei Shaddai" quod sit tentatio et postea solatium; Jehovah enim seu Dominus ab antiquis dictus fuerat Deus Shaddai respective tentationes et solatium post illas, videatur n. 1992, 3667, inde est quod 1 "Deus Shaddai" significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium; quod praeteritum, est quia per "Jacobum" prius, imprimis cum luctatus cum angelo, cap. xxxii 25 ad fin.; et cum occurrit Esavo cap. xxxiii, repraesentatae sunt tentationes; quod nunc solatium, est quia per illas conjunctio boni et veri in naturali facta; ipsa conjunctio facit solatium, quia conjunctio est finis tentationum, quisque enim cum ad finem venit, secundum dura quae passus in mediis, solatium habet; [2] in genere sciendum quod omnis conjunctio boni cum vero fiat per tentationes; causa est quia mala et falsa repugnant et quasi rebellant, et omni modo connituntur conjunctionem boni cum vero, et veri cum bono, impedire; illa pugna existit inter spiritus qui apud hominem sunt, nempe inter spiritus qui in malis et falsis ac inter spiritus qui in bonis et veris, hoc 2 apud hominem percipitur ut tentatio sicut 3 in ipso; cum itaque spiritus qui in malis et falsis sunt, vincuntur a spiritibus qui in bonis et veris, et (o)illi recedere coguntur, tunc est gaudium his 4 per caelum a Domino; hoc gaudium etiam ab homine percipitur ut solatium, ut in ipso: sed gaudium et solatium non est propter victoriam, sed propter conjunctionem boni et veri, omnis enim conjunctio boni et veri in se gaudium habet, nam illa est conjugium caeleste, in quo Divinum. @1 i Ego$ @2 haec pugna$ @3 quasi$ @4 illis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4573

#4573 "Fructificare et multiplicare": quod significet bonum et inde verum Divinum, constat ab eo quod "fructificari" praedicetur de bono, et "multiplicari" de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.

Arcana Coelestia 4

Passage 4574

#4574 "Gens et coetus gentium erit a te": quod significet bonum et boni Divinas formas, constat ea significatione "gentis" quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 1259, 1260, 1362, 1416, 1849; et a significatione "coetus gentium" quod sint vera quae ex bono, seu quod idem, boni formae, et in supremo sensu in quo agitur de Domino, Divina Vera quae ex Divino Bono, seu Boni Divinae formae. [2] Quid boni formae, primum dicendum, postea quod "coetus gentium" illas significent: vera quae ex bono, dicuntur formae boni quia non aliud sunt quam bona formata; qui aliter capit vera, et magis qui separat illa a bono, non scit quid vera; apparent quidem vera sicut separata a bono, ita 1 sicut formae 2 per se, sed modo illis qui non in bono sunt, seu illis qui aliter cogitant et loquuntur quam volunt et (o)inde agunt; homo enim ita creatus est ut intellectus et voluntas unam mentem constituant, et tunc unam mentem constituunt quando intellectus unum agit cum voluntate, hoc est, quando homo ita cogitat et loquitur, sicut vult et inde agit; tunc etiam intellectualia ejus sunt formae voluntatis ejus; intellectualia sunt quae vera dicuntur, nam vera (t)sunt proprie" intellectus, voluntatis (o)autem sunt quae bona vocantur, nam bona sunt proprie voluntatis; inde sequitur quod intellectuale in se spectatum non sit nisi quam voluntarium formatum. [3] Sed quia vox formae sapit ex philosophia humana, illustrabitur per exemplum 3, inde patebit quod vera sint formae boni: in vita civili (o)et morali datur honestum et decorum, honestum est ex corde alicui bene velle in illis quae sunt vitae civilis, decorum autem est testari illud per loquelam et gestus, ita decorum in se spectatum non aliud est quam forma honesti, inde enim est origo decori; quapropter cum honestum se exserit per decorum, seu decore, per loquelam et gestus, tunc in singulis decori apparet honestum, adeo ut quicquid per loquelam pronuntiatur et per gestus ostenditur, honestum appareat, (o)est forma seu imago, per quam honestum elucet; ita unum faciunt, sicut essentia et ejus forma, seu essentiale et formale 4: at si quis separat honestum a decoro, hoc est, si quis vult male socio et tamen loquitur bene, ac gerit se adversus illum bene, tunc non amplius est aliquid honesti in loquela et in gestibus utcumque formam sicut honesti per decorum inducere studet, sed est inhonestum, et qui perspicax est, etiam inhonestum vocat, quia simulatorium, vel fraudulentum, vel dolosum. [4] Ex his constare potest quomodo se habet cum veris et bonis; vera enim in vita spirituali se habent sicut decora [in vita civili, et bonum in vita spirituali se habet sicut honestum] in vita civili; inde patet qualia vera sunt quando sunt formae boni, et qualia sunt cum separata a bono; sunt enim cum non a bono, a quodam malo, et ejus formae, utcumque mentiuntur formas boni 5. Quod "coetus gentium" sint formae boni, constare potest a significatione "gentium" quod sint bona, de qua (o)mox supra, inde illarum coetus seu congregatio, est collectio illarum, quae non aliud est quam forma, quae quod sit verum, 6 ostensum est; et quia vera 7 sunt quae significantur, et per "gentem" significatur bonum, ideo non modo dicitur quod "gens ex illo erit" sed etiam "coetus gentium" alioquin unum satis esset: praeterea "coetus, congregatio et multitudo in Verbo de veris praedicantur; quod "multitudo" seu "multiplicari", videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. @1 i ac$ @2 forma I$ @3 i quid sit, et$ @4 i ejus$ @5 bonum$ @6 inde coetus illarum, seu congregatio illarum, sunt collectiones illarum quae non aliud sunt quam (formationes del.) formae illarum, quae quod sint vera$ @7 illa$

Arcana Coelestia 4

Passage 4575

#4575 "Et reges ex lumbis tuis exibunt": quod significet vera ex Divino Conjugio, constat a significatione "regum" quod sint vera, de qua n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670: et ex significatione "lumborum" quod sint illa quae sunt amoris conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, proinde quae sunt conjugii caelestis, 1 in supremo sensu Divini Conjugii: vera ex Divino Conjugio sunt quae procedunt (c)ex Divino Humano Domini, et vocantur sancta; Divinum enim Humanum Domini est ipsum Divinum Conjugium; quae procedunt ex illo sunt (o)sancta, quae vocantur 2 caelestia et spiritualia, et faciunt conjugium caeleste, quod est verum conjunctum bono, et bonum conjunctum vero; in caelo est hoc conjugium, et in unoquovis qui in caelo est, etiam in unoquovis qui in Ecclesia, si is qui in Ecclesia, in bono et simul in vero est. @1 i et$ @2 dicuntur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4576

#4576 "Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo": quod significet Divinum Bonum appropriatum, constat a significatione "terrae", quod sit 3 bonum, terra enim Canaan, quae hic per "terram" intelligitur, in sensu interno est regnum Domini, et inde Ecclesia quae est regnum Domini in terris, n. 1607, 3481, 3705, 4447, 4517, et quia illa, est bonum, nam hoc est (o)ipsum essentiale regni Domini et Ecclesiae; in supremo autem sensu est "terra Canaan" Divinum Bonum Domini, nam bonum quod est in regno Domini in caelis et in terris, est a Domino; ex repraesentatione "Abrahami et Jishaki" quod sit Divinum Domini, "Abraham" ipsum Divinum, et "Jishak" Divinum Humanum, in specie Divinum Rationale Domini; de Abrahamo videatur n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703, 4206, 4207, de Jishako, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4180; et ex significatione "tibi dare eam" seu terram, quod sit appropriare Naturali, per "Jacobum" enim, qui hic est "tibi", repraesentatur Divinum Naturale Domini, ut saepius ostensum: ex his patet quod per "terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam" significetur Divinum Bonum appropriatum. @1 i hic$

Arcana Coelestia 4

Passage 4577

#4577 "Et semini tuo post te dabo terram": quod significet Divinum Verum appropriatum, constat a significatione "seminis" quod sit verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940 1; in supremo autem sensu Divinum Verum, n. 3038; et a significatione "dare terram" quod sit appropriare bonum, de qua mox supra n. 4576; ita per "semini tuo dare terram in sensu supremo significatur Divino Vero appropriare Divinum Bonum: quod autem sit Divinum Verum appropriatum, est quia Dominus quoad Humanum suum antequam glorificatus, fuit Divinum Verum 2, inde Dominus de Se dicit quod sit Veritas," Joh. xiv 6, et inde quoque vocatur "semen mulieris", Gen. iii 15, sed postquam Dominus quoad Humanum Suum glorificatus est, factus 3 est Divinum Bonum, et tunc ab Ipso ut a Divino Bono processit est procedit Divinum Verum, quod est spiritus veritatis quem Dominus missurus, de quo apud Johannem xiv 16, 17; xv 26, 27; xvi 13-15, videatur n. 3704; inde constare potest quod per "semini tuo post te 4, "significetur in supremo sensu Divinum Verum Ipsi appropriatum, et quoque quod Divinum Verum a Divino Bono quod Ipse, procedat, ac illis qui in bono et inde (o)in vero sunt, approprietur. @1 i 2848, 3310, 3373;$ @2 quia Humanum Domini, antequam glorificatum seu Divinum factum fuit Divinum Verum$ @3 Humanum Domini glorificatum est, factum$ @4 i dabo terram$

Arcana Coelestia 4

Passage 4578

#4578 "Et ascendit desuper illo Deus in loco quo locutus cum illo": quod significet Divinum in statu illo, constat a significatione "ascendere desuper illo Deus" quod sit Divinum, ascendere enim involvit elevationem ad interiora, et cum praedicatur de Domino, Qui hic est "Deus," elevationem ad Divinum, n. 4539; et ex significatione "loci quo locutus cum illo" quod sit status ille; quod "locus" sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, inde" "locus quo locutus cum illo" est status in quo fuit.

Arcana Coelestia 4

Passage 4579

#4579 Vers. 14, 15. Et statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis, et libavit super illam libamen, et fudit super illam oleum". Et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum illo Deus, Bethel. "Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis" significat sanctum veri in Divino illo statu: "et libavit super illam libamen" significat Divinum Bonum veri: "et fudit super illam oleum" significat Divinum Bonum amoris: "et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum illo Deus, Bethel" significat Divinum Naturale et ejus statum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4580

#4580 "Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis": quod significet sanctum veri in Divino illo statu, constat a significatione statuae" quod sit sanctum veri, de qua sequitur; (m)et a significatione "in loco quo locutus cum illo" quod sit in statu illo, de qua mox supra n. 4578. De origine 1 quod statuae erigerentur, et libarent super illas libamen, et funderent super illas oleum, primum dicendum 2:(n) [2] statuae quae erigebantur antiquis temporibus erant vel in signum, vel in testem, vel in cultum; quae 3 in cultum, ungebantur et tunc erant sanctae, et ibi quoque cultum suum habebant, ita in templis, in lucis, in silvis sub arboribus, et alibi; hoc rituale suum repraesentativum inde traxit quod lapides antiquissimis temporibus statuerentur in terminis inter gentium familias, ne illos transgrederentur ad faciendum illis malum, sicut quoque a Labane et Jacobo, Gen. xxxi 51; ne transgrederentur illos ad faciendum malum, erat apud illos jus gentium; et quia lapides illi 4 erant in terminis, antiquissimi qui in singulis quae in tellure, correspondens spirituale et caeleste videbant, cum lapides hos ut terminos viderent, de veris quae sunt ultima ordinis, cogitabant, posteri autem illorum, qui in objectis minus spirituale et caeleste et plus mundanum spectabant, incipiebant modo ex veneratione ab 5 antiquo sancte de illis cogitare, et tandem antiquissimorum posteri qui proxime ante diluvium vixerunt, et non magis in terrestribus et mundanis ut objectis aliquod spirituale et caeleste videbant, coeperunt 6 sanctificare illos lapides, libamina fundendo super illos, ac oleo ungendo illos, et tunc vocabantur statuae, et in cultum adhibebantur: hoc remansit post diluvium in Ecclesia Antiqua quae repraesentativa fuit, sed cum illa differentia quod statuae inservirent his pro mediis perveniendi ad cultum internum; instruebantur enim infantes et pueri a parentibus quid repraesentarent, et sic perducebantur ad scire sancta et affici illis 7 quae repraesentabant; inde est quod statuae apud antiquos in templis, lucis, et silvis, ac super collibus (c)et montibus essent in cultum: [3] at cum internum cultus cum Ecclesia Antiqua prorsus periit, et coeperunt externa sancta et Divina habere, et sic idololatrice illa colere 8, tunc statuas erigebant pro singulis diis; et quia posteritas Jacobi pronissima ad idololatrica erat, prohibebatur illis ne statuas erigerent, nec lucos haberent, et ne quidem super montibus (o)et clivis aliquem cultum, sed congregarentur ad unum locum ubi Arca, et dein ubi Templum, ita ad Hierosolymam; alioquin quaelibet familia habuisset sua externa (o)et idola quae coluisset, et 9 sic repraesentativum Ecclesiae non apud illam gentem institui potuisset: videantur quae de statuis prius n. 3727 ostensa sunt. Ex his constare potest unde statuae, et quid significarunt, et cum in cultum adhiberentur, quod esset sanctum verum quod per illas repraesentabatur, ideo quoque dicitur quod esset "statua lapidis", nam "lapis" significat verum in ultimo ordinis, n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798. (m)Praeterea sciendum quod de (t)Divino Vero imprimis sanctum praedicetur, nam Divinum "Bonum" est in Domino, et Divinum Verum procedit ab illo, n. 3704, 4577, et vocatur sanctum.(n) 10 @1 Origo$ @2 oleum super illas funderent, haec fuit$ @3 qui AI$ @4 ibi I$ @5 pro$ @6 spectabant, inchoabant$ @7 et affici sanctis$ @8 inde colere absque ulla cognitione quae repraesentarent$ @9 i et quoque suum deum$ @10 A continues but deletes hoc sanctum est quod in Verbo intelligitur per spiritum sanctum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4581

#4581 "Et libavit super illam libamen": quod significet Divinum Bonum Veri, constat ex significatione "libaminis" quod sit Divinum Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri: bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum fidei est quod significatur per "libamen", et bonum amoris quod per "oleum"; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc autem 1 bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque, nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod 2 per "libamen" significatur, illud autem, nempe bonum caeleste, seu bonum amoris, est quod per "oleum" in sensu interno intelligitur: [2] quod talia per oleum et libamen significata sint, non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi sancta (t)per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent (c)et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves, purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed in majore forma, aut sicut lusus super theatris; [3] sed usque omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu, sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum] equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et (t)quod mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus hodie deleta. [4] Quod "libamen" significet bonum veri seu bonum spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur; sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant repraesentativa 3 cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180, (x)2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen, "minhah" quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, "oleum" amorem in Dominum et "similago" charitatem erga proximum; "libamen" autem, quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem quae panis et vinum in Sancta Cena. [5] Quod illa adjicerentur holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen, Facies 4 agnos duos filios anni in diem juge, agnum unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno alteri, Exod. xxix 38-41: apud eundem, Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae oleo,... et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. xxiii 12, 13, 18: apud eundem, In die quo implentur dies naziraetus,... offeret munus suum Jehovae, sacrificia,... ut et calathum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. vi 13-17: apud eundem, Super holocaustum facient minham e similagine decimam mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis: aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num. xv 3, 4, (x)5-11: apud eundem, Ad holocaustum jugis facies... libamen quarta hinis in agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. xxviii 6, 7; porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num. xxviii 7, 6 ad fin.; xxix 1 ad fin. [6] Quod "minhah et libamen" illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et fides faciant omne cultus; et quod "panis," qui ibi similago mixta oleo, et "vinum," significent amorem et fidem, ita omne cultus, in Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217. [7] Cum autem recesserunt a genuino repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac

Arcana Coelestia 4

Passage 4582

#4582 "Et fudit super illam oleum": quod significet Divinum Bonum amoris, constat ex significatione "olei" quod sit Divinum Bonum amoris, de qua n. 886, 3728. Per "statuere statuam lapidis, libare super illam libamen, et fundere super illam oleum" interno describitur processus progressionis a vero quod in ultimo ad verum et bonum interius, et tandem, ad bonum 1 amoris; "statua cum lapidis" est verum in ultimo ordinis, n 4580; "libamen" est verum et bonum interius, n. 4581; "oleum" autem bonum amoris; est etiam processus progressionis 2 fuit Domino Humanum suum Divinum faciendi; et talis etiam est 3 homini cum Dominus illum per regenerationem, caelestem facit. @1 verum$ @2 progressio$ @3 i progressio$

Arcana Coelestia 4

Passage 4583

#4583 "Et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum illo Deus, Bethel": quod significet Divinum Naturale et ejus statum, constat a significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione "Bethelis" quod sit Divinum Naturale, de qua n. 4559, 4560; quod sit ejus status significatur per "locum ubi locutus cum illo Deus," ut supra n. 4578.

Arcana Coelestia 4

Passage 4584

#4584 Vers. 16-20. Et profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam; et peperit Rachel, et dura passa l pariendo illam. Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam et dixit illi obstetrix, Ne timeas, quia etiam hic tibi filius. Et factum in exire animam illius quod moritura, et vocavit nomen illius Benoni et pater illius vocavit illum Benjamin. Et moriebatur Rachel, et sepeli batur in via Ephrath, haec Bethlehem. Et statuit Jacob statuam super sepulchrum illius; haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie. "Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam" significat quod nunc spirituale caelestis; "Josephus" est caeleste spiritualis: peperit Rachel, et dura passa in pariendo illam" significat tentatione prioris veri: "et factum in dum patiendo illam, in pariendo illa" significat post tentationes: "et dixit illi obstetrix, Ne timeas" significat perceptionem e naturali: "quia etiam hic tibi filius" significat spiritu verum: "et factum in exire animam illius quod moritura" significat statuam tentationum: "et vocavit nomen illius Benoni" significat quale status illius: "et pater illius vocavit illum Benjamin" significat quale spirituale caelestis: "et moriebatur Rachel, et sepeliebatur in Ephrata" significat finem prioris affectionis veri interioris: "haec Bethlehem" significat loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis: "et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius" significat sanctum veri spiritualis resurrecturi ibi: "haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie" significat statum sancti in perpetuum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4585

#4585 "Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam": quod significet quod nunc spirituale caelestis, constat a significatione "proficisci a Bethel" quod sit continuum progressionis Divini a Divino Naturali; quod "proficisci" sit continuum, videatur n. 4554, hic in supremo sensu continuum progressionis Divini, et quod Bethel sit Divinum Naturale, n. 4559, 4560; 1 (c)a significatione "tractus terrae ad veniendum" quod sit intermedium, de qua sequitur; et (c)a significatione "Ephratae" quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua infra ubi de Bethlehem, quae est spirituale caelestis in statu novo, inde dicitur "Ephrath haec Bethlehem," vers. seq. 19. Agitur in his versibus de progressione Divini Domini versus interiora; [2] Dominus enim cum Humanum Suum Divinum fecit, simili ordine progressus est quo cum hominem per regenerationem novum facit, nempe ab externis 2 ad interiora, ita a vero quod in ultimo ordinis ad bonum quod interius est et bonum spirituale vocatur, et inde ad bonum caeleste; sed haec in intellectum alicujus cadere nequeunt nisi sciatur quid homo externus et homo internus, et quod ille 3 ab hoc distinctus sit, tametsi apparent cum homo vivit in corpore, sicut unum; tum nisi sciatur quod naturale constituat externum hominem, et rationale internum; et insuper nisi sciatur quid spirituale et quid caeleste; [3] haec quidem aliquoties prius explicata sunt, sed usque qui nullam ideam de illis prius habuerunt, ex causa quia non in aliquo desiderio fuerunt sciendi illa quae sunt vitae aeternae, nec ullam habere possunt; hi dicunt 4, quid homo internus? an is potest esse distinctus ab externo? tum quid naturale et rationale, annon unum? insuper quid spirituale et caeleste, anne nova distinctio? de spirituali audivimus, quod caeleste sit aliud, non audivimus; sed usque ita se res habet, qui de illis non aliquam ideam sibi prius comparaverunt, ex causa quod curae mundi et corporis possideant 5 omne cogitationis, et auferant 6 omne desiderii sciendi aliud, vel quod autument satis esse scire doctrinalia quantum vulgus, et quod non interest ultra cogitare quia mundum videmus, alteram vitam non videmus, fortassis est, et fortassis non; illi qui tales sunt, haec removent 7 a se, nam usque ad primam intuitionem corde rejiciunt: [4] verumtamen quia talia sunt quae in Verbi sensu interno continentur, et illa absque terminis adaequatis explicari nequeunt, et termini adaequatiores non dantur ad exprimendum exteriora quam per "naturale," et interiora per "rationale", et illa quae sunt veri per "spirituale", et illa quae sunt boni per "caeleste", non potest aliter quam illas voces in usum adhibere, nam absque vocibus rei adaequatis nihil potest describi; ut itaque illi qui in desiderio sciendi sunt, aliquam ideam accipiant quid "spirituale caelestis 8 quod Benjamin repraesentat et quod Bethlehem significat, paucis dicendum: actum est in sensu supremo de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu respectivo de regeneratione hominis quoad ejus naturale; quod "Jacob" repraesentaverit hominem Ecclesiae quoad ejus externum, et "Israel" quoad internum, ita "Jacob" quoad 9 naturale ejus exterius, et "Israel" quoad interius, n. 4286," in praecedentibus ostensum est, nam spiritualis homo est ex naturali, caelestis autem ex rationali; tum ostensum, quod glorificatio Domini processerit ab externis ad interiora, 10 similiter ac procedit regeneratio hominis, et quod repraesentationis hujus causa Jacob vocatus sit Israel; [5] nunc autem agitur de progressione ulteriore versus interiora, nempe versus rationale, nam, ut mox supra dictum, rationale constituit internum hominem; intermedium inter internum naturalis et externum rationalis, est quod intelligitur per spirituale caelestis, quod significatur per "Ephratam" et "Bethlehem," et repraesentatur per "Benjaminem"; hoc intermedium trahit aliquid ab interno naturalis quod est "Israel", et ab externo rationalis quod est "Josephus"; quod enim intermedium est, trahit aliquid ab utroque, alioquin pro intermedio inservire non potest; ut aliquis a spirituali fiat caelestis, necessario progredietur per hoc intermedium; absque intermedio scandere ad superiora non possibile est: [6] qualis itaque progressus sit per intermedium illud describitur hic in sensu interno per quod "venerit Jacob ad Ephratam", et quod 11 "ibi Rachel pepererit Benjaminem"; inde patet quod per "profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam" significetur continuum progressionis Divini Domini a Divino Naturali ad spirituale caelestis, quod per Ephratam et Bethlehem "Benjaminem repraesentatur": (m)est spirituale 12 caelestis intermedium illud, de quo dictum; spirituale dicitur a spirituali homine, qui in se spectatus est interior naturalis 13, et [caelestis] a caelesti homine, qui in se spectatus est rationalis; "Josephus" est exterior rationalis, quare de eo praedicatur caeleste spiritualis e rationali.(n) @1 i et$ @2 externo I$ @3 illae I$ @4 dicunt enim$ @5 possederint$ @6 abstulerint$ @7 removeant I$ @8 AI have caeleste spiritualis, but this is evidently an accidental transposition.$ @9 Naturale externum, et Israel Naturale internum$ @10 i et$ @11 quodque$ @12 i enim$ @13 I has a comma here, but there is no sign of it in A and it seems to destroy the sense. Probably interior is also to be understood before rationalis in next line.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4586

#4586 "Et peperit Rachel et dura passa in pariendo illam": quod significet tentationes interioris veri, constat ex significatione "parere" quod sit existentia spiritualium quae sunt veri, (c)et caelestium quae sunt boni, non enim aliud in sensu interno intelligitur" per parere 1, quam quae sunt partus spiritualis, videatur n.1145, 1255, 2584, 3860, 3868, 3905, 3915, 3919, 4070; ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex significatione "dura pati" quod sit tentationes subire, cum enim de veris et bonis seu de spiritualibus et caelestibus praedicatur "dura pati", non aliud est, nam ad illa pervenire nemo potest quam per tentationes; pugnant enim tunc interiora bona et vera cum malis et falsis quae ex hereditario et actuali, quippe tenetur homo tunc a Domino in bonis et veris ab interiore, et aggrediuntur mala et falsa 2 quae erumpunt ex hereditario et quae adsunt ex actuali, hoc est, spiritus et genii qui 3 in illis sunt et apud hominem; inde tentationes, quibus non modo rejiciuntur et removentur mala et falsa cum vincuntur, sed etiam confirmantur bona et vera; haec sunt quae significantur per quod "peperit Rachel, et dura passa in pariendo." @1 after aliud$ @2 falsis et mala A, mali et falsi I$ @3 i mali$

Arcana Coelestia 4

Passage 4587

#4587 "Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam": quod significet post tentationes, constat ex illis quae mox supra n. 4586 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.

Arcana Coelestia 4

Passage 4588

#4588 "Et dixit illi obstetrix, Ne timeas": quod significet perceptionem e naturali, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et a significatione "obstetricis" quod sit naturale; quod obstetrix hic sit naturale, est quia cum tentationes interiores subeuntur, hoc est, cum interior homo tentationes subit, tunc naturale est instar obstetricis, nam nisi naturale adjuvet, nusquam aliquis partus interioris 1 veri existit, naturale enim est quod vera interiora cum nata, in sinum recipit, dat enim copiam ut eniti possint; se habet ita cum illis quae sunt partus spiritualis, quod receptio omnino erit in naturali; quae causa est quod cum regeneratur homo, primum praeparetur naturale ad recipiendum, et quantum hoc receptibile factum est, tantum interiora vera et bona excludi et multiplicari possunt; haec etiam causa est quod si non naturalis homo praeparatus sit ad recipienda vera et bona fidei in vita corporis, non possit in altera vita illa recipere, ita non salvari; hoc est quod intelligitur per commune hoc apud vulgus, quod "sicut arbor cadit, ita maneat," vel sicut homo moritur, ita fiat; homo enim naturalem seu externi hominis memoriam secum omnem altera vita habet, sed ibi illa uti non licet, n. 2469-2494, quapropter illa ibi est sicut planum fundamentale, in quod interiora vera et bona cadunt 2; id planum si non receptibile est bonorum et verorum quae ab interiore influunt, "interiora" bona et vera vel exstinguuntur, vel pervertuntur, vel rejiciuntur: ex his constare potest quod naturale sit obstetricis instar. [2] Quod naturale quatenus recipiens cum parit interior homo, instar obstetricis sit, constare quoque potest a sensu interno rerum quae memorantur de obstetricibus quae vivificarunt filios mulierum Hebraearum contra mandatum Pharaonis 3, de quibus ita apud Mosen, Dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum,... et dixit, In obstetricando Hebraeis, et videtis super sellis, si filius ille, occidetis illum, et si filia illa, vivificetur: et timuerunt obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, vivificarunt natos: et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quamobrem fecistis verbum hoc, et vivificastis natos? et dixerunt obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae Hebraeae, nam vivaces hae 4, antequam venit ad illas obstetrix et pepererunt; et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicatus populus, et numerosus factus valde: et factum, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos, Exod. i 15-21; per "filias et filios quos pepererunt mulieres Hebraeae" repraesentantur bona et vera novae Ecclesiae, per "obstetrices" naturale quatenus recipiens bona et vera, per "regem Aegypti" scientificum (o)in communi, n. 1164, 1165, 1186, quod exstinguit vera, quod fit cum scientificum intrat in illa quae fidei sunt, via praepostera, nihil credendo nisi quod sensuale et scientificum dictat; quod "obstetrices" ibi sint receptiones veri in naturali, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur cum illa quae illius capitis sunt, explicanda veniunt. @1 i spiritualis$ @2 cadant$ @3 before vivificarunt$ @4 illae$

Arcana Coelestia 4

Passage 4589

#4589 "Quia etiam hic tibi filius": quod significet spirituale verum, constat a significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic spirituale verum quia est Benjamin qui hic "filius", per quem spirituale caelestis repraesentatur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4590

#4590 "Et factum in exire animam illis quod moritura": quod significet statum tentationum, constat ex significatione "exire animam et mori" quod sit ultimum tentationis, "quod est" cum vetus homo moritur et novus vitam accipit; quod haec significatio sit, patet ab illis quae praecedunt quod "dura passa in pariendo" sit tentatio interioris veri, n. 4586, 4587, et ab illis quae sequuntur ad vers. 19 quod "moriebatur Rachel".

Arcana Coelestia 4

Passage 4591

#4591 "Et vocavit nomen illius Benoni": quod significet quale status illius, constat a significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua saepius prius; status qui hic in sensu interno describitur, est status tentationum; hujus status quale est quod per "Benoni" significatur, nam Benoni 1 in lingua originali significat filium doloris seu luctus mei: (m)quod antiquitus infantibus nomina significativa status inderentur, videatur n. 1946, 2643, 3422, 4298.(n) @1 Benoni enim$

Arcana Coelestia 4

Passage 4592

#4592 "Et pater illius vocavit illum Benjamin": quod significet quale spirituale caelestis, constat ex repraesentatione "Benjaminis" quod sit spirituale caelestis; quid hoc sit, explicatum est supra n. 4585, quod nempe sit intermedium quod est inter spirituale et caeleste, seu inter hominem spiritualem et caelestem; Benjamin in lingua originali significat filium dextrae, et per "filium dextrae" significatur spirituale verum quod a caelesti bono, et inde potentia, bono enim est potentia per verum, n. 3563; "filius" est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, et "manus" potentia, n. 878, 3091, 3563; inde "dextra" est summa potentia; ex eo patet quid significat "sedere ad dextram Dei", quod nempe sit status potentiae ex vero quod a bono, n. 3387; quod cum praedicatur de Domino, est omnipotentia, et quoque Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, ut Ps. cx 1; Matth xxii 42 [A.V. 44]; xxvi 63, 64; Marc. xiv 61, 62; xvi 19; Luc. xxii 69; et quia est Divina potentia, hoc est, omnipotentia, ideo ibi dicitur "ad dextram potentiae" seu "virtutis Dei". [2] Quid "Benjamin" in genuino sensu significat, inde patet quod nempe verum spirituale quod a caelesti bono, quod est "Josephus"; ambo itaque simul sunt id intermedium quod est inter hominem spiritualem et hominem caelestem, ut supra n. 4585 dictum; sed hoc bonum et hoc verum distincta sunt a caelesti quod repraesentatur per "Jehudam," et a spirituali quod repraesentatur per "Israelem," illud enim est superius seu interius, et hoc est inferius seu exterius, nam sunt, ut dictum, intermedium: sed ideam illius boni quod repraesentatur per "Josephum," et illius veri quod per "Benjaminem," non aliquis habere potest quam qui illustratus est a luce caeli; angeli de illis 1 claram habent, quia eorum ideae cogitationis omnes sunt a luce caeli quae a Domino, in qua indefinita vident et percipiunt quae homo nusquam comprehendere potest, minus effari; illustrationi sit hoc: [3] omnes homines quotcumque sunt, nascuntur naturales cum potentia ut fieri possint vel caelestes vel spirituales, Dominus autem solus natus est spiritualis caelestis, et quia ita, natus est in Bethlehem ubi terminus terrae Benjaminis; per "Bethlehem" enim significatur spirituale caelestis, et per "Benjaminem" repraesentatur spirituale caelestis; quod solus natus spiritualis caelestis, est quia Divinum in Ipso fuit; haec nusquam aliquis qui non est in luce caeli, comprehendere potest, qui enim in luce mundi est et ex illa perceptionem habet, vix scit quid verum et quid bonum, minus quid ascendere ad interiora veri et boni 2 per gradus, ita nequaquam aliquid de innumerabilibus eorum in unoquovis gradu quae coram 3 angelis in luce sicut meridiana patent; inde patet 4 qualis sapientia est angelorum respective ad homines. [4] Sunt sex nomina quae in propheticis ubi agitur de Ecclesia, frequenter occurrunt, nempe Jehudah, Josephus, Benjamin, Ephraim, Israel, et Jacob; qui non scit quid boni et veri Ecclesiae per unumquemvis in sensu interno intelligitur, nequaquam scire potest aliquid ex arcanis Divinis Verbi ibi, nec scire potest quid Ecclesiae intelligitur nisi sciat quid caeleste quod est "Jehudah", quid caeleste spiritualis quod est "Josephus", quid spirituale caelestis quod est "Benjamin", quid intellectuale Ecclesiae quod est "Ephraim", quid spirituale internum quod est "Israel", et quid spirituale externum quod est "Jacob". [5] Quod in specie "Benjaminem" attinet, quia is repraesentat spirituale caelestis, et "Josephus" caeleste spiritualis, (c)et sic uterque simul intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, et inde quia conjunctissimi, ideo quoque 5 conjunctio illorum in historicis de Josepho describitur per haec, quod 6 Josephus dixerit ad fratres suos, quod fratrem minimum adducerent, ne moriantur, Gen. xiii 20: cum redirent cum Benjamine, et Josephus viderit Benjaminem fratrem suum 7, quod dixerit, Num hic frater vester minimus est [de quo dixistis ad me], et dixit, Deus propitius esto tibi, fili mi; el festinavit Josephus, quia commota sunt viscera ejus erga fratrem suum, et quaesivit flere, et ideo intravit in conclave, et flevit ibi, Gen. xliii 29, 30 Quod multiplicaret portionem Benjaminis prae portione omnium quintuplum, Gen. xliii 34: postquam aperuit se fratribus, Quod ceciderit super colla Benjaminis fratris sui et fleret, et Benjamin fleret super collis ejus, Gen. xiv 14: Quod dederit omnibus mutatorias vestes, Benjamini vero trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes, Gen. xlv 22; [6] ex illis patet 8 quod Josephus et Benjamin conjunctissimi fuerint, non quia 9 ex una matre, sed quia 9 per illos repraesentatur conjunctio spiritualis quae est inter bonum quod "Josephus" et verum quod "Benjamin", et quia utrumque est intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, ideo Josephus 10 non 11 cum fratribus suis nec cum patre suo conjungi potuit nisi per Benjaminem, absque enim intermedio non datur conjunctio; haec causa fuit 12 quod Josephus non prius se revelaverit. [7] Praeterea etiam alibi per Benjaminem in Verbo imprimis prophetico, significatur spirituale verum quod est Ecclesiae; ut in prophetico Mosis de filiis Israelis, Benjamini dixit, Dilectus Jehovae, habitabit confidenter super illum, obtegens super illum omni die, et inter humeros illius habitabit, Deut. xxxiii 12; "dilectus Jehovae" est verum spirituale quod ex caelesti bono; (o)hoc bonum apud id verum praedicatur "habitare confidenter," id 13 "obtegere toto die", ut et "inter humeros ejus habitare"; humeri enim in sensu interno sunt omne potentiae, n. 1085, et omne potentiae bono est per verum, n. 3563: apud Jeremiam, Fugite filii Benjaminis e medio Hierosolymae, et in clangendo clangite buccina, et super domum vineae tollite propheticum, quia malum prospicit e septentrione, et confractio magna, vi 1; "filii Benjaminis" pro vero spirituali ex caelesti; "Hierosolyma" pro Ecclesia spirituali, etiam "domus vineae" seu Beth Kerem; "malum e septentrione" pro ex hominis sensuali et inde scientifico: apud eundem, Fiet, ... si sanctificatis diem sabbati, ... intrabunt ex urbibus Jehudae, et ex circuitibus Hierosolymae, et e terra Benjaminis, et ex planitie, et ex monte, et ex meridie, offerentes holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, et offerentes eucharisticum, domum Jehovae, xvii 24, 26: [9] et alibi apud eundem, In urbibus montis, in urbibus planitiei, [et] in urbibus meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitibus Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, xxxiii 13; ibi "terra Benjaminis" etiam pro spirituali vero quod est Ecclesiae; omnia enim quae sunt Ecclesiae a 14 primo gradu ad ultimum significantur per "urbes Jehudae, circuitus Hierosolymae, terram Benjaminis, planitiem, montem et meridiem": [10] apud Hosheam, Clangite buccina in Gibeah, tuba in Ramah, vociferamini Bethaven, post te Benjamin, Ephraim in solitudines erit, in die conceptionis, v 8, 9; "Gibeah, Ramah et Bethaven" pro illis quae sunt veri spiritualis (c)a caelesti quod (o)est "Benjamin", Gibeah enim erat Benjaminis, Jud. xix 14, etiam Ramah, 705 xviii 25, ut et Bethaven, Jos. xviii 12; "clangere buccina et tuba ac vociferari" pro annuntiare quod intellectuale Ecclesiae, quod est "Ephraim", desolatum sit: apud Obadiam, Fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, domus Esavi in stipulam,... et hereditabunt meridionales montem Esavi, et qui in planitie Philistaeos, et hereditabunt agrum Ephraimi, et agrum Samariae, et Benjamin Gileadem, vers. 18, 19; quod nomina significent res, hic ut alibi manifeste patet, nam nisi sciatur quid significant "domus Jacobi, domus Josephi, domus Esavi, mons Esavi, Philistaei, ager Ephraimi, ager Samariae, Benjamin et Gilead", et praeterea quid "meridionales, domus, planities, mons ager", nusquam aliquid ibi comprehendetur, quae historice dicta (o)sunt ibi, nec facta sunt; sed qui novit quid singula involvunt, inibi arcana caelestia comperiet; est ibi etiam "Benjamin" spirituale ex caelesti: similiter (o)haec apud Zachariam, Jehovah erit in regem super totam terram, in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum; circum erit tota terra sicut planities a Gibea usque ad Rimmonem,... et habitabit sub se, inde a porta Benjaminis usque ad locum portae primae, usque ad portam angulorum, et turrim Hananeel, usque ad torcularia regis, xiv 9, 10: similiter apud Davidem, Pastor adverte aurem, Qui ducit sicut gregem Josephum, Qui sedes super cherubim, coram Ephraim, et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, et ito in salutem nobis, Ps. lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2] similiter in prophetico Deborae et Baraki, Jehovah dominabitur mihi inter fortes, ex Ephraimo quorum radix in Amalek, post te Benjamin in populis tuis, ex Machir descendent legislatores, et ex Zebulun trahentes sceptrum scribae, Jud. v 13, 14: [13] apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu Israelis;... ex tribu Zebulun duodecim millia obsignati, ex tribu Josephi duodecim millia obsignati, ex tribu Benjaminis duodecim millia obsignati, Apoc. vii 4, 8; ibi per "tribus Israelis" significantur illi qui in bonis et veris sunt, et inde in regno Domini; "tribus" enim et "duodecim" seu 15 quod idem "duodecim millia" sunt omnia amoris et fidei, seu omnia boni et veri, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060; haec in quatuor classes ibi partita sunt, quarum ultima est duodecim millia obsignati ex Zebulone, et ex Josepho, et ex Benjamine, quia per "Zebulonis tribum" significatur conjugium caeleste, n. 3960, 3961, in quo (o)est caelum, ita in quo omnia; "Josephus" ibi est caeleste spiritualis seu bonum veri, et "Benjamin" est verum illius boni seu spirituale caelestis"; hoc conjugiale est in caelo, inde est quod illi ultimo nominentur. [14] Quia per "Benjaminem" spirituale caelestis Ecclesiae, seu verum boni, quod (o)est intermedium inter bonum caeleste et verum spirituale, repraesentaretur, ideo cessit Hierosolyma filiis Benjaminis in hereditatem, Hierosolyma enim antequam Zion ibi aedificata, significabat Ecclesiam in genere; quod Hierosolyma cesserit Benjamini, videatur Jos. xvlii 28, et Jud. i 21. @1 eo$ @2 vera et bona$ @3 i tamen$ @4 constat$ @5 ideo quoque quia conjunctissimi$ @6 i ut$ @7 cum Josephus sustulit oculos suos et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae$ @8 i locis$ @9 quod$ @10 i etiam$ @11 nec$ @12 est$ @13 i et bonum$ @14 quoad vera$ @15 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4593

#4593 "Et moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath": quod significet finem prioris affectionis veri interioris, constat ex significatione "mori" quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ita finis; ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex 1 significatione "sepeliri" quod sit rejectio status prioris et resuscitatio novi, de qua n. 2916, 2917, 3256; et ex significatione "Ephratae" quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua n. 4585; inde patet quod per "moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath" significetur finis status prioris affectionis veri interioris, (c)et resuscitatio novi quae est "Bethlehem", de qua mox sequitur. [2] In genuino sensu per "moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath" significatur hereditarium, quod per tentationes sit expulsum in perpetuum; hereditarium fuit humana affectio veri interioris quam Divina affectio expulit; inde quoque est quod filius ille a matre dictus sit "Benoni" seu filius doloris, sed a patre "Benjamin" seu filius dextrae: in humana affectione quae a matre, est hereditarium in quo malum, at in Divina non est nisi bonum; in humana enim est gloria sui et mundi ut finis propter se, at in Divina est finis propter "se" ut sit a se ad salvandum genus humanum, secundum Domini verba apud Johannem, Oro pro illis... quos dedisti Mihi,... omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis;... ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint.... Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me; xvii 9, 10, 21-23. @1 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4594

#4594 "Haec Bethlehem": quod significet loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis, constat ex significatione "Bethlehem" quod sit spirituale caelestis 1 in statu novo, "Ephrath" enim est spirituale caelestis in statu priore, n. 4585; per quod sepeliebatur ibi, significatur resurrectio novi, n. 4593. Quod Rachel alterum suum filium seu Benjaminem pareret in Bethlehem, et in pariendo moreretur, tum quod David natus in Bethlehem et ibi unctus in regem, et denique quod Dominus ibi nasceretur, est arcanum quod nondum revelatum est, nec alicui revelari potuit qui non sciret quid significatum per Ephratam et per Bethlehem, et quid repraesentatum per Benjaminem tum per Davidem; imprimis qui non sciret quid spirituale caelestis, hoc enim significatum est per loca illa; et repraesentatum per personas illas. [2] Quod Dominus ibi nasceretur, et non alibi, erat quia Ipse solus natus est spiritualis caelestis homo, omnes autem alii naturales cum facultate seu potentia ut per regenerationem a Domino fieri possent vel caelestes vel spirituales; quod Dominus natus [sit] spiritualis caelestis homo, erat ex causa ut Humanum Suum Divinum posset facere, et hoc secundum ordinem ab infimo gradu ad supremum, et sic disponeret in ordinem omnia quae in caelis et (o)quae in infernis; spirituale caelestis 2 enim est intermedium inter naturalem seu externum hominem, et inter rationalem seu internum, videatur supra n. 4585, 4592, ita infra illud fuit naturale seu externum, et supra illud rationale seu internum; [3] qui haec non capere potest, is nequaquam comprehendet per quamcumque revelationem cur Dominus natus in Bethlehem; Ephrath enim ab antiquissimo tempore significavit spirituale caelestis, inde postea Bethlehem; ex hoc nunc est quod apud Davidem haec dicantur, Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero in tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, si dedero secundum oculis meis, palpebris meis dormitationem, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrata 3, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitaculi Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus, Ps. cxxxii 2-7; quod haec de Domino dicta sint, manifeste patet; "audivimus de Eo, et invenimus Eum" exprimitur ibi in fine in lingua originali per litteram H desumptam ex nomine Jehovae: [4] et apud Micham, Tu Bethlehem Ephrataea 3, parum est ut sis inter millenas Jehudae, ex te Mihi exibit, qui erit dominator in Israele, et exitus Ipsius ab antiquo, a diebus aeternitatis, v 1 [A.V.2]; Matth. ii 6. Ex his propheticis notum fuit populo Judaico quod Messias seu Christus nasceretur in Bethlehem, ut constat apud Matthaeum, Herodes congregatis omnes pontifices et scribas populi, scrutatus est ab illis, ubi Christus Messias nasciturus; hi dixerunt illi, in fiet Bethlehemo Judaeae, ii 4, 5; et apud Johannem, Judaei dixerunt, Nonne scriptura dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethlehem, urbs ubi David, Christus (Messias) venturus esset? vii 42: quod etiam ibi natus sit, videatur Matth. ii 1; Luc. ii 4-7 inde etiam, et quia ex Davide, vocatur Dominus "virga ex trunco Jishaji," et "radix Jishaji", Esai. xi 1, 10; "Jishajus" enim pater Davidis Bethlehemita fuit, et David ibi natus, et quoque unctus in regem, 1 Sam. xvi 1-14; xvii 12; inde Bethlehem dicta fuit urbs Davidis, Luc. ii 4, 11; Joh. vii 42; per Davidem imprimis repraesentatur Dominus quoad regium seu 4 Divinum Verum, n. 1888. @1 caeleste$ @2 caeleste I$ @3 Heb Ephratah$ @4 i Ipsius$

Arcana Coelestia 4

Passage 4595

#4595 "Et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius": quod significet sanctum veri spiritualis resurrecturi ibi, constat a significatione "statuae" quod sit sanctum veri, de qua n. 4580, hic veri spiritualis ex caelesti, quia de illo (o)vero agitur; et ex significatione "sepulcri" quod sit resurrectio, de qua n. 2916, 2917, 3256.

Arcana Coelestia 4

Passage 4596

#4596 "Haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie": quod significet statum sancti in perpetuum, constat ex significatione "statuae" quod sit sanctum veri, et ex significatione "sepulcri" quod sit resurrectio, de qua 1 mox supra; et ex significatione "usque ad hodie" quod sit in perpetuum, de qua n. 2838, 3998. @1 quibus$

Arcana Coelestia 4

Passage 4597

#4597 Vers. 21, 22. Et profectus Israel, et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eden. Et factum in residendo Israel in terra hac, et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui; et audivit Israel. "Profectus Israel" significat caeleste spirituale naturalis nunc: "et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder" significat interiora illius: "et factum in residendo Israel in terra hac" significat cum in hoc statu: "et ivit Reuben et cubuit cum Bilhah concubina patris sui" significat profanationem boni per fidem separatam: "et audivit Israel" significat quod rejecta illa fides.

Arcana Coelestia 4

Passage 4598

#4598 "Profectus Israel": quod "sit caeleste spirituale naturalis nunc, constat (c)a significatione "proficisci" quod sit successivum seu continuum, de qua n. 4375, 4554, hic versus interiora magis; et ex repraesentatione "Israelis" hic quod sit caeleste spirituale naturalis, de qua n. 4286; quid caeleste spirituale naturalis, prius explicatum est, quod nempe sit bonum veri, seu bonum charitatis comparatum per verum fidei. (s)Quid progressio versus interiora, parum scitur in mundo; non est progressio in scientifica, haec enim progressio saepe datur absque ulla progressione versus interiora, et saepenumero cum egressione; nec est progressio in virile judicium, hoc etiam quandoque datur cum egressione ab interioribus; nec est in cognitiones veri interioris, nam cognitiones nihil faciunt nisi homo afficiatur illis; est progressio versus interiora progressio versus caelum et Dominum per cognitiones veri implantatas affectioni earum, ita per affectiones: [2] qualis progressio versus interiora est, non apparet alicui in mundo, sed in altera vita manifeste, est ibi a quodam nimbo in lucem; qui enim solum in exterioribus sunt 2, respective in nimbo sunt 2, et quoque ab angelis videntur 2 in nimbo; at qui in interioribus sunt 2, in luce sunt, proinde in sapientia, nam lux ibi est sapientia; et mirum, qui in nimbo sunt, non videre possunt illos qui in luce quod in luce sint, at qui in luce sunt, videre possunt illos qui in nimbo, quod in nimbo sint.(s) Quia agitur de progressione Divini Domini versus interiora, Jacob hic vocatur Israel; at ubi non de progressione illa, vocatur Jacob 3, ut in versu hujus capitis mox praecedente 20, et in ultimo. @1 significet$ @2 All singular in A$ @3 i ille$

Arcana Coelestia 4

Passage 4599

#4599 "Et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder": quod significet interiora illius, constat ex significatione "tendere tentorium" quod sit progressio sancti, hic versus interiora; quod "tentorium" sit sanctum, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 4391; ex significatione "ab ultra turrim" quod sit in 1 interiora, de qua sequitur; et ex significatione "Eder" quod sit quale status, nempe progressionis sancti ad interiora; turris illa ab antiquo significationem istam habuit, sed quia in Verbo non ulterius occurrit, praeter apud Joshuam xv 21, non confirmari, sicut alia nomina 2, ex parallelis locis potest. Quod "ab ultra turrim" sit ad interiora, est quia illa quae interiora sunt, exprimuntur 3 per excelsa et alta, ita per "montes, colles, turres, tecta domorum", et similia; causa est quia interiora apparent coram mentibus, quae ex naturalibus mundi per sensualia externa trahunt (o)suas ideas, sicut superiora, n. 2148: [2] quod "turres" significent interiora, constare quoque potest ex alii locis in Verbo, ut apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam circumdedit et elapidavit, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, v 1, 2; "vinea" pro Ecclesia spirituali, "vitis nobilis" pro spirituali bono, "aedificavit turrim in medio ejus" pro interioribus veri: similiter etiam in parabola Domini apud Matthaeum, Homo paterfamilias plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, xxi (x)33; Marc. xii i: [3] apud Ezechielem, Filii Arvad et 4 exercitus tuus super muris tuis circumcirca, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, scuta sua suspenderunt super muris tuis circumcirca; hi perfecerunt pulchritudinem tuam, xxvii 11; ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, seu ii qui in illis sunt; "Gammadaei in turribus ejus" pro cognitionibus veri interioris: [4] apud Micham, Regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in aeternum, et tu turris gregis, clive filiae Zionis, ad te veniet; et redibit regnum prius, regnum filiae Hierosolymae, iv 7, 8; describitur ibi regnum caeleste Domini, ejus intimum per "montem Zionis" quod est amor in Dominum, ejus derivativum per "clivum filiae Zionis" quod 5 est amor mutuus, qui (o)in spirituali sensu charitas erga proximum vocatur, ejus interiora vera boni per "turrim gregis"; quod inde regnum spirituale caelestis, significatur per "regnum filiae Hierosolymae": apud Davidem, Laetabitur mons Zionis; exsultabunt filiae Jehudae, propter judicia tua, circumdate Zionem, et circumcingite eam, numerate turres ejus, Ps. xlviii 12, 13 [A.V. 11, 12]; "turres" ibi pro interioribus veris quae defendunt illa quae amoris et charitatis sunt: apud Lucam, Quicumque non portat crucem suam, et venit post Me, non potest Meus esse discipulus: quis namque cum vult turrim aedificare, nonne prius sedens calculat sumptum, num habeat quae ad perfectionem pertinent?... aut quis rex est pergens ad committendum cum altero rege bellum, nonne sedens prius consultat, num potens sit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit contra illum?... [Sic omnis ex vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus], xiv 27, 28, 31, 33; qui internum sensum Verbi non scit, is non aliter opinatur quam quod 6 comparative ibi locutus Dominus, et per "aedificare turrim (c)et facere bellum" non aliud intellectum sit, nesciens quod omnes comparationes in Verbo sint significativae et repraesentativae et quod "aedificare turrim" sit comparare sibi vera interiora, (c)et quod "facere bellum" sit ex illis pugnare; agitur enim ibi de tentationibus quas illi qui ab Ecclesia [sunt] et ibi vocantur Domini discipuli, subeunt; tentationes illae significantur per crucem suam quam portabunt"; et quod nequaquam ex se et suo sed a Domino vincant, significatur per "qui non abnegat omnes suas facultates, non potest esse Meus discipulus"; ita haec cohaerent, at si illa quae de turri et [de] bello memorantur, solum comparative absque interiore sensu intelliguntur, non cohaerent; inde patet quid lucis (c)a sensu interno habetur. [6] Interiora 7 illorum qui in amore sui et mundi sunt, ita falsa, ex quibus pugnant, et quibus confirmant religiosum suum, (o)in opposito sensu per turres etiam exprimuntur; ut apud Esaiam, Deprimetur altitudo virorum, et exaltabitur Jehovah [solus Ipse in die illo; nam dies Jehovae] Zebaoth super omnem superbum et altum, et super omnem elatum, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Bashanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, ii 11-18; ubi interiora (o)et exteriora amorum illorum per "cedros, quercus, montes, colles, turrim, (o)et murum", describuntur, falsa interiora per "turrim"; ita quoque interiora per illa quae "alta" sunt; sed cum differentia quod qui in his, nempe malis et falsis sunt, se altos et supra alios credant, sed qui in bonis et veris, se minores et infra alios, Matth. xx 26, 27; Marc. x 44; at usque bona et vera per "alta" describuntur, quia in caelo propius Altissimo, hoc est, Domino, (o)sunt. Praeterea "turres" in Verbo praedicantur de veris, "montes" autem de bonis. @1 ad$ @2 i locorum$ @3 exprimantur 351$ @4 A d et$ @5 qui$ @6 i solum$ @7 i Turres autem in opposito sensu significant$

Arcana Coelestia 4

Passage 4600

#4600 "Et factum in residendo Israel in terra hac": quod significet cum in hoc statu, nempe boni ex vero, constat ex significatione "residere" quod sit vivere, residere enim simile significat ac habitare, sed cum differentia quod "residere" praedicetur de vero, "habitare" autem de bono; quod "habitare" sit esse et vivere, ita status, videatur n. 3384; ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2571, 2928, 3355, 4447, 4535, hic quoad bonum veri; hujus status in quo nunc Israel, est qui significatur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4601

#4601 "Et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui": quod significet profanationem boni per fidem separatam; "et audivit Israel": quod significet rejecta illa fides, constat ex repraesentatione "Reubenis" quod sit fides doctrina et intellectu, quae primum est Ecclesiae, de qua n. 3866, 3866, hic fides illa separata a charitate, de qua sequitur; et ex significatione "cubare cum Bilhah concubina patris" quod sit profanatio boni; "adulterari" enim significat pervertere seu adulterare bona, n. 2466, 2729, 3399; at "cubare cum concubina patris" est profanare illa; et ex significatione "audivit Israel" quod sit rejecta illa fides, in proprio sensu (o)quod audivit Israel significat quod hoc noverit et annuerit Ecclesia (o)spiritualis; per "audire" enim significatur auscultare, et per "Israelem" Ecclesia (o)spiritualis; sed quod vera Ecclesia non annuat, patebit ab illis quae de Reubene dicentur; at in sensu interno significat 1 quod rejecta sit illa fides; non enim dicitur quid (o)Jacob de nefario illo facinore senserit et cogitaverit; sed quod prorsus aversatus sit et abhorruerit, patet a prophetico ejus de Reubene, Reuben primogenitus meus tu, robur meum, et initium virtutis meae, excellens honore, et excellens potentia: levis sicut aquae, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4; et quod Reuben ideo deprivatus sit primogenitura, 1 Chron. v 1; inde patet quod per "audivit Israel" significetur quod rejecta illa fides; (o)quod primogenitura sit Ecclesiae fides, videatur n. 352, 2435, 3325. [2] Profanatio boni per fidem separatam fit quando verum Ecclesiae (c)et bonum ejus agnoscitur et creditur, et tamen contra illa vivitur; apud illos enim, qui separant illa quae fidei sunt, ab illis quae charitatis 2, in intellectu et inde vita, malum cum vero et falsum cum bono conjunguntur; ipsa haec conjunctio est, quae dicitur profanatio; aliter apud illos qui tametsi sciunt quid verum et bonum fidei, usque non corde credunt; videantur quae de profanatione prius n 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4050 dicta et ostensa sunt; et quod profanatio boni per fidem separatam repraesentata sit per Cainum quod occiderit Abelem, per Ham quod a patre suo maledictus, et per Aegyptios quod immersi 3 mari rubro, n. 3325; et quod hic per Reubenem, (o)n. 3325, 3870. [3] Ut salvari 4 potuissent illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, Dominus miraculose separavit intellectualem eorum partem a voluntaria, et intellectuali indidit potentiam recipiendi novum voluntarium, n. (x)863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493; cum itaque intellectuale capit et percipit [verum et] bonum quod est fidei, et sibi appropriat illud, et voluntarium hominis, hoc est, velle male, usque regnat et imperat, tunc conjunctio fit veri et mali ac boni et falsi; haec conjunctio est profanatio, (m)et intelligitur per indigne edere et bibere in Sancta Cena, a quibus separari bonum quod per corpus (c)et verum quod per sanguinem ibi 5, significatur;(n) quae (o)enim ita conjuncta sunt, nusquam in aeternum possunt separari, quare illos profundissimum infernum manet; at qui sciunt quid verum et bonum fidei, et tamen non corde credunt, (o)ut apud perplurimam partem hodie, non possunt profanare, quia intellectuale non recipit 6, et se illo imbuit. [4] Agitur hic de rejectione hujus fidei, quia in mox sequentibus agitur de veris et bonis in suo genuino ordine, et mox de conjunctione illorum cum rationali seu intellectuali; "Jacobi filii" qui mox nominantur, sunt vera et bona in illo ordine, et "Jishak" est rationale seu intellectuale, "adventus Jacobi cum filiis ad Jishakum" est in sensu interno conjunctio illa 7 cum intellectuali. @1 significatur$ @2 i sunt$ @3 n. 3325 refers to the death of the first-born of Egypt, there is no mention of the Red Sea.$ @4 i enim$ @5 after corpus$ @6 recepit$ @7 illorum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4602

#4602 Vers. 22-26. Et fuerunt filii Jacobi duodecim. Filii Leae, primogenitus Jacobi Reuben, et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun. Filii Rachelis, Joseph et Benjamin. Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali. Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher: hi filii Jacobi, qui nati illi in Paddan Aram. "Fuerunt filii Jacobi duodecim" significat statum omnium nunc in Divino Naturali: "filii Leae" significat Divina Bona et Vera suo ordine externa: "primogenitus Jacobi Reuben" significat fidei bonum: "et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun" significat essentialia illorum; "illi Rachelis, Josephus et Benjamin" significat bona et vera interiora; "et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali" significat sequentia interioribus inservientia: "et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher" significat exterioribus inservientia: "hi filii Jacobi, qui nati illi in Paddan Aram" significat originem et statum eorum nunc.

Arcana Coelestia 4

Passage 4603

#4603 "Fuerunt filii Jacobi duodecim": quod significet statum omnium nunc in Divino Naturali, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale, de qua saepius prius; et a significatione "duodecim" quod sint omnia, et cum duodecim praedicantur de filiis Jacobi, seu de tribubus ab illis nominatis, quod sint omnia veri et boni, de qua n. 2089 1, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3939. Dictum 2 est de Naturali Domini quomodo Ipse illud in Se Divinum fecit, "Jacobus" enim illud repraesentavit, mox 3 autem agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Rationali, quae (o)conjunctio repraesentatur per adventum Jacobi ad Jishakum 4, Jishakus enim repraesentat Divinum Rationale Domini, inde est quod recenseantur denuo 5 omnes filii Jacobi; in naturali enim omnia veri et boni debuerunt esse antequam "plene" conjungi potuit cum rationali, quia naturale inservit rationali pro receptaculo, ideo recensitio illa 6: sed sciendum quod filii jacobi nunc alio ordine quam prius nominentur, ultimo enim loco filii Bilhae et Zilpae, nempe Dan, Naphtali, Gad et Asher, qui tamen prius nati sunt quam Jisaschar, Zebulun, Joseph et Benjamin; causa est quia hic agitur de ordine in quo sunt vera et bona in Naturali cum hoc Divinum factum est, nam secundum statum rei de qua agitur, est ordo nominationis eorum, videatur n. 3862, 3926, 3939. @1 i 577$ @2 Actum$ @3 nunc$ @4 cum Jischako I$ @5 i nunc$ @6 ideo nunc recensentur illi, per illos enim significantur in genere, ut dictum, omnia vera et bona$

Arcana Coelestia 4

Passage 4604

#4604 "Filii Leae": quod significet Divina Bona et Vera suo ordine externa, constat ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; inde" filii ejus sunt illi quae repraesentantur per Reubenem, Shimeonem, Levi, Jehudam, Jisaschar et Zebulun, de quibus sequitur 1. @1 qui quod sint vera et bona, mox videbitur, in supremo sensu, in quo agitur [de] Domino, sunt Divina Bona et Vera, suo ordine$

Arcana Coelestia 4

Passage 4605

#4605 "Primogenitus Jacobi Reuben": quod significet fidei bonum, constat a significatione "primogeniti" quod sit fides, de qua n. 352, (x)367, 2435, 3325; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 4538; et a "Reubenis" quod sit quale fidei; "Reuben" enim in genuino sensu significat verum fidei, n. 3861, 3866; at postquam verum fidei factum est bonum, significat bonum fidei; fides etiam in se spectata est charitas, ita verum fidei in se spectatum est bonum fidei, tam quia fides nusquam dabilis est nisi a charitate, seu verum non dabile nisi a bono, quare cum homo regeneratus "est", bonum primo loco est seu primogenitum, videatur n. 3325, 3494; inde est quod per "primogenitum Jacobi Reubenem" (o)hic significetur fidei bonum; simile etiam apud Mosen, Vivat Reuben, et ne moriatur, et erit mortales ejus numeri, Deut. xxxiii 6; quod "Reuben" hic sit bonum fidei, est quia primo loco ponitur, et secundo 1 Jehudah, ita alio ordine in prophetico hoc Mosis de filiis Israelis quam in prophetico Jacobi, Gen. xlix, nam ut supra n. 4603 fin. dictum, ordo nominationis eorum fit secundum statum rei de qua agitur: [2] similiter apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu: ex tribu Jehudae duodecim millia 2 obsignati, ex tribu Reuben duodecim millia 2 obsignati, ex tribu Gad duodecim millia 2 obsignati, Apoc. vii 4, 5; ibi Jehudah primo loco nominatur, et Reuben secundo, ac Gad tertio; hi tres ibi constituunt primam classem, et quia ibi de regno Domini agitur, "Jehudah" "significat bonum caeleste quale in intimo seu tertio caelo, "Reuben" bonum spirituale, quod idem est cum bono fidei, quale est in "secundo seu medio" caelo, et "Gad" bonum naturalis quale est in primo caelo: aliter vera in prophetico Deborae et Baraki, Principes in Jisaschar cum Debora, et Jisaschar sic Barak, in vallem missus pedibus suis, in classes Reubenis magna statuta cordis. Quare habitas inter sarcinas duas ad audiendum exsibilationes catervarum? ad classes Reubenis magnas pervestigationes cordis, Jud. v 15; "nisi scitur quid repraesentant "Jisaschar, Deborah, Barak, Reuben", et quid significant "principes, vallis, classis, statuta cordis, sarcinae duae, exsibilationes catervarum", nemo scire potest 5 quid per illa verba intelligitur; quod "Reuben" ibi sit fides, patet. @1 altero$ @2 mille$ @3 i ibi$ @4 i ex prophetico hoc etiam patet, quod$ @5 possit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4606

#4606 "Et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun": quod significent essentialia illorum, nempe Divinorum bonorum et verorum externorum, constat ex repraesentatione cujusvis, nempe "Shimeonis" quod sit in supremo sensu providentiam, in interno fides voluntate, in externo oboedientia de qua n. 3869- 3872: "Levi" quod sit in supremo sensu amor et misericordia, in interno charitas seu amor spiritualis, in externo conjunctio, de qua n. 3875, 3877: "Jehudae" quod sit in supremo sensu Divinum Amoris Domini, in interno caeleste regnum Domini, in exteriore doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis, de qua n. 3881: "Jisascharis" quod sit in supremo sensu Divinum Bonum veri et Verum boni, in interno amor conjugialis caelestis, in externo amor mutuus, de qua n. 3956, 3957 et ex repraesentatione "Zebulonis" quod sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in interno conjugium caeleste, et in externo amor conjugialis, de qua n. 3960, 3961: haec sunt essentialia quae in Divinis bonis et veris externis Domini; at singula explicare quomodo insunt, nemo potest nisi qui in luce caelesti est, nam ibi apparent illa sicut responsa in Urim et Thummim per lucis et flammae evibrationes, et inde perceptionem a Domino; (m)in Urim enim et Thummim erant duodecim lapides (o)pretiosi secundum duodecim tribus Israelis.(n)

Arcana Coelestia 4

Passage 4607

#4607 "Filii Rachelis Josephus et Benjamin": quod significent bona et vera interiora, constat a repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819, inde "filii Rachelis" sunt bona et vera interiora; horum essentialia repraesentantur per "Josephum et Benjaminem"; per "Josephum" in sensu Supremo Divinum spirituale, in (1) interno regnum spirituale, in externo bonum ejus, (o)de qua n. 3969; et per "Benjaminem", Divinum spirituale caelestis, (o)de qua n. 3969, 4592: haec sunt in bonis et veris interioribus. @1 i et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4608

#4608 "Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali": quod significent sequentia interioribus inservientia, constat ex repraesentatione "Bilhae ancillae Rachelis" quod sit affectio sequens inserviens affectioni veri interioris pro medio, de qua n. 3849; "ancilla" etiam est medium inserviens conjunctioni, n. 3913, 3917, 3931; "filii ejus sunt talia media; (m)per bona et vera sequentia intelliguntur illa bona et vera quae non immediate intrant, sed quae inde derivantur et sicut famulae adjunguntur, tum etiam quae sunt mediantia et promoventia:(n) essentialia eorum repraesentantur per "Danem et Naphtali"; per "Danem" in supremo sensu justitia et misericordia in interno sanctum fidei, et in externo bonum vitae, n. 3921, 3923; et per "Naphtali" in supremo sensu propria potentia, in interno tentatio in qua vincit, et in externo resistentia a naturali homine, n. 3927 3928; haec sunt essentialia meliorum inservientium bonis et veris interioribus.

Arcana Coelestia 4

Passage 4609

#4609 "Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher" quod significet exterioribus inservientia, constat ex repraesentatione "Zilpae ancillae Leae" quod sit affectio sequens inserviens affectioni veri exterioris pro medio, de qua n. 3835; "ancilla" est medium inserviens conjunctioni, ut "mox" supra n. 4608; "filii ejus" sunt talia media quorum essentialia repraesentantur per Gadem et Asherem; per "Gadem" in supremo sensu omnipotentia et omniscientia, in interno bonum fidei, et in externo opera, n. 3934; per 1 "Asherem" in supremo sensu aeternitas, in interno felicitas vitae aeternae, in externo jucundum affectionis, n. 3938, 3939. Haec sunt quae involvit recensio filiorum Jacobi nunc; sed quomodo cohaerent ac unum sequitur alterum, et unum continetur in altero, non videri potest in luce mundi, nisi haec illustrata sit a luce caeli; at quae tunc apparent, usque sunt talia quae non cadunt in voces; voces enim humanae sunt ex ideis formatis ab illis quae sunt in luce mundi, has transcendunt ideae quae sunt ex luce caeli in tantum ut exprimi nequeant, sed 2 modo quoad partem cogitari ab illis quibus datum est mentem a sensualibus abducere. @1 i et$ @2 i cogitari quidem aliqualiter potest, quomodo se habent. This is underlined in A, and the underlining may either have been meant for deletion, or taken as such in copying$

Arcana Coelestia 4

Passage 4610

#4610 "Hi filii Jacobi qui nati illi in Paddan Aram": quod significet originem et statum eorum nunc, constat ex illis quae de filiis Jacobi in genere et in specie nunc dicta sunt, quod nempe per illo, significata sint in communi omnia quae in Divino Naturali Domini, n. 4603, adeo ut illa simul sumpta nunc sint "Jacobus": origo eorum significatur per quod "nati illi in Paddan Aram", seu ex cognitionibus veri et boni, hae enim per Paddan Aram significantur n. 3664, 3680; quia omnia simul sumpta nunc sunt "Jacobus", ideo in lingua originali dicitur, "qui 1 natus illi", in singulari. In nunc sequentibus agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Divino Rationali; conjunctio illa per adventum Jacobi ad Jishakum patrem suum repraesentatur. @1 quo I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4611

#4611 Vers. 27-29. Et venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus Abraham et Jishak. Et fuerunt dies Jishaki, centum anni et octoginta anni. Et exspiravit Jishak, et mortuus est, et collectus ad populos suos, senex et satur dierum; et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius. "Venit Jacob ad Jishakum patrem suum" significat quod nunc Divinum Rationale cui conjunctum: "Mamre Kiriath Arba" significat statum ejus: "haec Hebron" significat statum cum conjuncta: ubi peregrinatus Abraham et Jishak" significat vitam Divinam simul: "et fuerunt dies Jishaki" significat statum Divini Rationalis nunc: "centum anni et octoginta anni" significat quale status: "et exspiravit Jishak et mortuus est significat exsuscitationem in Divino Naturali: "et collectus ad populos suos" significat quod nunc inter illa quae Divini Naturalis: "senex et satur dierum" significat novum vitae: "et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius" significat quod resurrexerit in bono et bono veri Naturalis.

Arcana Coelestia 4

Passage 4612

#4612 "Venit Jacob ad Jishakum patrem suum": quod significet quod nunc Divinum Rationale cui conjunctum, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale in statu de quo mox supra n. 4604-4610; et a repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; conjunctio significatur per quod venerit ad illum. In sequentibus usque 1 ad finem capitis agitur de conjunctione naturalis cum rationali; et quia ita, in mox praecedentibus descriptum est naturale quale fuit, quod nempe in illo omnia boni et veri; quale ejus significatum est per (o)duodecim filios Jacobi, nam, ut ostensum, quilibet eorum aliquid commune veri et boni repraesentat. [2] Quod conjunctionem naturalis et rationalis 2, de qua in sequentibus agitur, concernit, sciendum quod rationale prius et facilius recipiat vera et bona quam naturale, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3498 3, 3513; est enim rationale purius et perfectius quam naturale quia interius seu superius, et in se spectatum in luce caeli, cui adaptatum est, inde est quod rationale illa quae sunt lucis illius, nempe vera et bona 4, seu quod idem, quae sunt intelligentiae et sapientiae, prius et facilius quam naturale recipiat; naturale autem est crassius et imperfectius quia exterius seu 5 inferius, et in se spectatum in luce mundi, quae lux nihil intelligentiae et sapientiae (t) in se habet, nisi quantum per rationale recipit a luce caeli; influxus, de quo eruditi hodie loquuntur, non alius est. [3] Cum natura autem ita se habet: hoc a prima infantia et pueritia suum quale accipit ab illis quae e mundo per sensualia externa influunt, per illa et ex illis homo sibi acquirit intellectuale; sed quia tunc in jucundis amoris sui et mundi est et inde in cupiditatibus, tam ex hereditario quam ex actuali, ideo intellectuale quod tunc acquirit, talibus est oppletum, et 6tunc illa quae jucundis ejus favent, spectat ut bona et vera; inde ordo eorum in naturali est inversus seu oppositus ordini caelesti; in quo statu cum est, lux caeli quidem per rationale influit, inde enim habet quod cogitare, quod ratiocinari, quod loqui, et in externa forma decore et civiliter agere possit, sed usque illa quae sunt 7lucis et quae ei conducunt ad felicitatem aeternam, in naturali non sunt; nam jucunda quae dominantur ibi, repugnant illis; jucunda enim amoris sui et mundi in se prorsus opposita sunt jucundis amoris proximi et inde amoris in Dominum; scire quidem potest illa quae sunt lucis seu caeli, sed non potest illis affici, nisi quantum conducunt ad aucupandos honores et captandum lucrum, ita nisi quantum favent jucundis amoris sui et mundi: inde constare potest quod ordo 8in naturali sit prorsus 4 inversus seu oppositus ordini caelesti; quapropter cum lux caeli per rationale influit in 9naturale, non potest aliter quam ut vel reflectatur, vel suffocetur, vel pervertatur: inde nunc est quod naturale prius regenerandum sit quam conjungi possit cum rationali; cum enim naturale regeneratum est, tunc illa quae influunt a Domino per caelum ac ita per rationale in naturale, recipiuntur, quia concordant; est enim naturale nihil aliud quam receptaculum boni et veri e rationali, seu per rationale a Domino. Per naturale intelligitur externus homo, qui etiam naturalis homo vocatur, et per rationale internus. Haec praemissa sunt ut sciatur quomodo se res habet cum illis quae sequuntur, nam ibi de conjunctione naturalis cum rationali agitur. @1 autem$ @2 cum Rationale$ @3 A i 3493 in m.$ @4 veri et boni$ @5 et$ @6 non nisi quam illa ut bona et vera spectat quae jucundis illis favent$ @7 caeli$ @8 i omnis$ @9 tale naturale, necessaria followed by verbs in indicative$

Arcana Coelestia 4

Passage 4613

#4613 "Mamre Kiriath Arba": quod significet statum ejus, constat ex significatione "Mamre" quod sit quale et quantum ejus cui adjungitur, de qua n. 2970; et ex significatione "Kiriath Arba" quod sit Ecclesia quoad verum, de qua n. 2909, ita verum: inde per "Mamre Kiriath Arba" significatur status naturalis quoad verum, et per "Hebron" status quoad bonum, de 1quo nunc sequitur. @1 qua I$

Arcana Coelestia 4

Passage 4614

#4614 "Haec Hebron": quod significet statum cum conjuncta, constat ex significatione Hebronis quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 2909, hic Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, nam quae in interno sensu significant aliquid Ecclesiae, illa in sensu supremo significant aliquid Divini Domini, ex causa quia omne id quod facit Ecclesiam, est a Domino. Quod "Hebron" significet statum cum conjuncta, nempe rationale et naturale, est quia "Jishakus" ibi fuit, per quem repraesentatur Divinum Rationale Domini, et "Jacob" illuc venit, per quem repraesentatur Divinum Naturale Ipsius, et per adventum ejus illuc significatur conjunctio, n. 4612. "Mamre Kiriath Arba, haec Hebron" dicitur quia Divinum Naturale per Bonum conjungitur Bono Rationalis, "Jishakus" enim repraesentat Divinum Rationale Domini quoad bonum, n. 3012, 3194, 3210; "Rebecca" autem quoad verum, n. 3012, 3013, 3077, et "Rebecca" hic non memoratur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4615

#4615 "Ubi peregrinatus Abraham et Jishak": quod significet vitam Divinam simul, constat ex significatione "peregrinari" quod sit vita, de qua n. 1463, 2025; et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Ipsum Divinum Domini, n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703, 4206, 4207; (c)ac ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Ipsius, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4150. Quia de conjunctione Divini Naturalis cum Divino Rationali hic agitur, ideo nominantur hic "Abraham et Jishak", et dicitur quod "ibi peregrinati sint," ut significetur vita Divina simul, nempe una cum Divino Naturali, quod est Jacob; (m)et quia Ipsum Divinum, 1Divinum Rationale (c)et Divinum Naturale unum sunt in Domino, ideo 2dicitur, "ubi 3etiam peregrinatus Abraham et Jishak" in singulari, non peregrinati in plurali.(n) @1 i ac$ @2 i etiam$ @3 This etiam is interpolated in A probably in error for there is no equivalent in the Hebrew.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4616

#4616 "Et fuerunt dies Jishaki": quod significet statum Divini Rationalis nunc, constat ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua mox supra n. 4615.

Arcana Coelestia 4

Passage 4617

#4617 "Centum anni et octoginta anni": quod significet quale status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, ita "centum anni et octoginta anni" significant quale rei, seu quale status, de quo agitur: quod "centum" sint status plenus, videatur n. 2636, et 1 "octoginta" tentationes, n. 1963, hic per tentationes; praeter plura quae non sciri possunt; numeri enim significationem suam habent ex numeris simplicioribus, ex quibus in se ductis seu multiplicatis exsurgunt, 2prout hic numerus ex duodecim et quindecim, et quoque ex allis adhuc simplicioribus. @1 i quod$ @2 ut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4618

#4618 "Et exspiravit Jishak et mortuus est": quod significet exsuscitationem in Divino Naturali, constat ex significatione "exspirare et mori" quod sit exsuscitatio, de qua n. 3326, 3498, 3505; quando enim in Verbo memoratur de aliquo quod mortuus sit, in sensu interno 1significatur ultimum ejus et novum in altero, ita continuatio; sicut cum memoratur de regibus Jehudae et Israelis quod mortui, seu de summis pontificibus, in sensu interno est finis repraesentationis quae per illos, et continuatio in alio, ita exsuscitatio; (t)etiam qui in altera vita sunt, et tunc apud hominem cum illa leguntur, non aliquam mortem capiunt, quia prorsus nesciunt 2ibi quid mori, inde loco ejus percipiunt continuum in altero; 3praeterea cum homo moritur, non moritur nisi quoad corporeum quod ei inserviverat pro usibus in terra, sed continuat vitam quoad suum spiritum in mundo ubi corporea non amplius alicui usui sunt. (t)Quod per "exspiravit Jishak et mortuus 2 est" significetur exsuscitatio in Divino Naturali, est quia rationale vitam non 4habet, nisi naturale correspondet, n. 3493, 3620, 3623; se habet hoc sicut visus oculi, is nisi objecta extra se 4habet quae videat, perit, ita quoque reliqui sensus; pariter si objecta 5sunt prorsus contraria, ea enim mortem inducunt; et quoque se habet sicut vena fontis cujus aquis nullus effluxus, inde obstipatur: simile est cum rationali, nisi lucis ejus receptio sit in naturali, perit ejus visus, (m)scientifica enim in naturali sunt objecta visus rationalis; quae objecta si contraria sunt luci, hoc est, intelligentiae veri et sapientiae boni, etiam visus rationalis perit, nam in contraria sibi influere nequit; inde est quod 6rationale apud illos qui in (t)malis et falsis sunt, occludatur, sic ut non pateat per illud communicatio cum caelo, nisi solum quasi per rimas ut in facultate sint cogitandi, ratiocinandi et loquendi:(n) inde est ut naturale cum rationali conjungi possit, quod ad receptionem praeparandum sit, quod fit per regenerationem a Domino, et tunc cum conjungitur, rationale vivit in naturali, nam in naturali videt objecta sua, ut dictum, sicut visus oculi in objectis 3 mundi 7. Rationale quidem in se vitam habet, distinctam a vita naturalis, sed usque rationale in naturali est, sicut homo in sua domo, aut anima in suo corpore: se quoque ita habet cum caelis; intimum seu tertium caelum quidem vivit distinctum a caelis qui infra illud, sed usque nisi receptio 8foret in secundo seu medio caelo, sapientia ibi dissiparetur; similiter nisi receptio lucis et intelligentiae hujus caeli foret in caelo ultimo seu primo, et hujus denique in naturali hominis; intelligentia illorum caelorum" quoque dissiparetur, "nisi provideretur a Domino ut alibi receptio foret; (m)quapropter ita formati sunt caeli a Domino, ut unum alteri inserviat pro receptione, et tandem homo quoad ejus naturale et sensuale pro receptione ultima, nam ibi Divinum in ultimo ordinis est, et transit in mundum: 9ideo si concordat seu correspondet ultimum cum prioribus, tunc in ultimo sunt priora simul, nam quae ultima sunt, receptacula sunt priorum se et ibi successiva simul sunt.(n) Inde patet quid per exsuscitationem in Divino Naturali intelligitur. @1 est$ @2 illi$ @3 etiam cum homo moritur, non est mors ejus, nisi quoad corporeum quod inserviverat pro usibus in terra, sed est continuatio vitae, nam spiritus continuat tunc vitam$ @4 habeat$ @5 sint$ @6 after falsis sunt$ @7 i ut dictum$ @8 i ejus$ @9 quapropter$

Arcana Coelestia 4

Passage 4619

#4619 "Et collectus ad populos suos": quod significet quod nunc inter illa quae Divini Naturalis, constat ex significatione "colligi ad populos" quod cum de repraesentativis agitur, sit non amplius de illo, de qua n. 3255, 3276, ita hic quod inter illa quae Divini Naturalis sunt, ut quoque sequitur ab illis quae mox supra n. 4618 dicta sunt. Antiqui cum aliquis moriebatur, dicebant quod "collectus sit ad populos," et tunc in proximo sensu intellexerint quod inter suos in altera vita esset; quisque enim homo in societate est cum spiritibus et angelis quoad spiritum suum, quum vivit in corpore; inter eosdem quoque venit post mortem, n. 1277, 2379; hoc intellectum est per "populos ad quos collectus": at in sensu interno Verbi, ubi de bonis et veris Ecclesiae seu regni Domini agitur, per "colligi ad populos" significatur inter vera et bona quae concordant seu correspondent; societates 1caelestes omnes sunt in veris et bonis, sed quia vera et bona ibi se habent sicut consanguinitates et affinitates in terra, cum omni differentia, n 685, 917, 3815, 4121, ita "populi sui" 2sunt vera in quibus societates concordes, seu 3societates quae in veris illis; quod "populi" sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581. @1 i enim$ @2 i seu populi cujusvis$ @3 i quod idem ubi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4620

#4620 "Senex et satur dierum": quod significet novum vitae, constat ex significatione "senis" quod sit exuitio prioris status et induitio novi, de qua n. (x)2198, 3016, 3254, 3492; hic ideo novum vitae; et ex significatione 1"satur dierum" quod sit status plenus. @1 saturis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4621

#4621 "Et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius": quod significet quod resurrexerit in bono et bono veri naturalis, constat a significatione "sepeliri" quod sit resurrectio, de qua n. 2916, 2917, et quod sit status repraesentationis in alio resuscitatus, n. 3256; ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum, de qua n. 3302, 3576, 4241; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum veri, de qua n. 4273, 4337, 4538; ex his et illis quae supra n. 4618 dicta sunt, patet quod per "sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius" significetur quod resurrexerit in bono et bono veri naturalis. Quod "sepeliri" in (t)interno sensu sit resurgere, est quia cum corpus mortuum est, anima resurgat; inde angeli cum memoratur in Verbo "sepelitio", non cogitant de corpore quod rejicitur, sed de anima quae resurgit; sunt enim in ideis spiritualibus, ita in illis quae sunt vitae, inde omnia quae sunt mortis in mundo naturali, significant talia quae sunt vitae in mundo spirituali. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.

Arcana Coelestia 4

Passage 4622

#4622 Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. (x)1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde 1est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod 2caelum sit et quod 3angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, 4et praeterea nihil novit; optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt; 2 sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis 5affectionum; si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus (c)ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes (c)et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis 3 quae 6sui spiritus sunt, plus quam illis quae 6sui corporis: reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, 7odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea enim, quia crassa 8respective, sensationes 9obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus (c)et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod 10miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo11, audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; inde etiam quae intellectualis (c)et ejus per 4 ceptionum sunt, vocantur sensus interni. Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix 12aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus 13fuerit continuatio vitae spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die 14cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et 15feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit. Sed 5 sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880: ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et usque tam 16clare, et quandoque 17clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt. Sed scio quod 6 haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, 18et sic tale quod cum corpore dissiparetur; et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis. @1 i quoque$ @2 illud$ @3 illi$ @4 at$ @5 ex affectione$ @6 ejus$ @7 odorat AI$ @8 i sunt$ @9 i ejus$ @10 scio miraturos$ @11 clarissima luce$ @12 aliud$ @13 sit$ @14 quo$ @15 lecticam$ @16 exquisite$ @17 exquisitius$ @18 inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale$

Arcana Coelestia 4

Passage 4623

#4623 Sed sciendum quod vita sensitiva spirituum duplex sit, nempe realis et non realis; distincta est una ab altera in eo quod omne id reale sit quod apparet illis qui in caelo, sed omne id non reale quod illis qui in inferno; quicquid enim venit ex Divino, hoc est, a Domino, hoc reale est, nam venit ab ipso Esse rerum et ex Vita in se; sed quicquid venit ex proprio spiritus, hoc non reale est, quia (t)non venit ex Esse 1rerum et non ex Vita in se; qui in affectione boni et veri sunt, illi in vita Domini sunt, ita in vita reali, nam in bono et vero per affectionem Dominus est praesens, sed qui in malo et falso sunt per affectionem, illi in vita proprii sunt, ita in vita non reali, nam in malo et falso Dominus non est praesens. Reale a non reali in eo distinguitur quod reale actualiter sit qualiter apparet, et quod non reale actualiter non ita sit qualiter apparet. Qui in inferno sunt, habent aeque sensationes, et non sciunt 2 aliter quam quod realiter seu actualiter ita sit prout sentiunt, sed usque cum inspectantur ab angelis, tunc apparent eadem sicut phantasmata (c)et disparantur, et ipsi non sicut homines, sed sicut monstra; loqui etiam datum est cum illis de hac re, et quidam eorum dixerunt quod credant realia esse, quia vident et tangunt illa, addentes quod sensus non possit fallere; sed respondere datum quod usque non realia sint, et hoc esse inde quia in contrariis sunt seu in oppositis Divino, nempe in malis et falsis, utcumque 2illa ut realia iis apparent; et praeterea ipsi, quatenus in cupiditatibus 3mali et in persuasionibus falsi sunt, non 4sint nisi quam phantasiae quoad cogitationes, et ex phantasiis aliquid videre est videre illa quae realia sunt ut non realia, et illa quae non realia ut realia; et nisi, ex Divina Domini misericordia, illis donatum esset ita sentire, nullam vitam sensitivam haberent, proinde nullam vitam, nam sensitivam facit omne vitae: omnem experientiam de his afferre, foret perplures 3 paginas implere. Caveant itaque sibi 5cum in alteram vitam veniunt, ne illudantur; sciunt enim mali spiritus coram illis qui recentes e mundo veniunt, varias illusiones sistere, et si non possunt fallere, usque tentant per illas persuadere quod nihil reale sit, sed quod idealia omnia, etiam quae in caelo. @1 in se$ @2 illis illa ut realia apparent$ @3 et falsitatibus$ @4 sunt$ @5 qui$

Arcana Coelestia 4

Passage 4624

#4624 Quod autem correspondentiam sensus olfactus et inde narium cum Maximo Homine concernit; ad provinciam illam pertinent qui in perceptione communi sunt, sic ut dici queant "perceptiones"; illis correspondet olfactus, proinde 1organum ejus; inde quoque est quod olfacere, odorari, sagax esse, et quoque nares, in communi sermone praedicentur de illis qui divinatione rem prope tangunt, et quoque qui percipiunt; interiora enim vocum loquelae hominis ex correspondentia cum Maximo Homine plura trahunt, ex causa quia homo quoad spiritum est in societate cum spiritibus, 2et quoad corpus cum hominibus. @1 i etiam$ @2 at$

Arcana Coelestia 4

Passage 4625

#4625 Sed societates ex quibus totum caelum quod est Maximus Homo, consistit, sunt plures, et sunt magis et minus universales; magis universales sunt quibus integrum membrum, aut organum, aut viscus correspondet; minus universales quibus partes eorum, et partium partes: unaquaevis societas est imago totius, nam quod unanimum est, ex totidem sui imaginibus componitur: societates illae magis universales, quia sunt imagines Maximi, habent societates particulares intra se quae similiter correspondent: locutus sum quandoque eum illis qui in societate in quam missus, pertinebant ad provinciam pulmonum, cordis, faciei, linguae, auris, oculi, et cum illis qui ad provinciam narium, ex quibus etiam scire datum quales sunt, quod nempe sint "perceptiones"; perceperunt enim quicquid in societate contigit in communi, non autem ita in particulari sicut illi qui in provincia oculi sunt, hi enim discernunt et intuentur illa quae perceptionis sunt: et quoque observare datum 1 quod perceptivum eorum varietur secundum status mutationes communes societatis in qua sunt. @1 at$

Arcana Coelestia 4

Passage 4626

#4626 Cum aliquis spiritus advenit, etiamsi adhuc e longinquo et in occulto est, usque praesentia ejus percipitur quoties Dominus id concedit ex sphaera quadam spirituali, et ex illa noscitur qualis ejus vita est, qualis ejus affectio, et qualis ejus fides1; angelici spiritus qui in exquisitiore perceptione sunt, inde sciunt innumerabilia de statu vitae et fidei ejus: hoc mihi multoties ostensum est. Hae sphaerae, quando Domino beneplacet, etiam in odores vertuntur; ipse odor manifeste sentitur; quod sphaerae illae vertantur in odores, est quia odor correspondet perceptioni, et quia perceptio est quasi odor spiritualis, inde etiam odor descendit; sed videantur quae de his prius ab experientia allata sunt; de sphaeris, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489, 4464; de perceptione, n. 483, 495, 503, 521, 536, 1383, 1384, 1388, 1391, 1397, 5398, 1504, 1640; de 2odoribus inde, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577. @1 i est$ @2 odore$

Arcana Coelestia 4

Passage 4627

#4627 Qui autem referunt interiora narium, in perfectiore statu quoad perceptionem sunt quam illi qui referunt exteriora earum, de quibus supra; de illis haec licet referre: visum mihi sicut balneum cum longis sedilibus seu scamnis, et inde 1efflabat calor; apparuit ibi mulier, quae mox disparabatur in nubem nigricantem; et quoque auditi infantes, dicentes quod ibi non esse vellent: postmodum aliqui chori angelici sunt appercepti, qui ad me missi avertendi conatus quorundam malorum spirituum causa; et tunc subito supra frontem apparebant foraminula majora et minora, per quae translucebat lux pulchre flavescens, et in lucido illo intra foraminula visae (t)sunt quaedam in niveo; et dein apparebant iterum foraminula alia dispositione, per quae 2illae quae intus erant, transpiciebant; et rursus alia foraminula, per quae lucidum non ita transmeabat; demum percepta lux candescens: dicebatur mihi quod 2 ibi essent domicilia earum quae constituunt provinciam narium internarum, erant enim ex sexu feminino," et quod perspicacia perceptionis illarum quae ibi, in mundo spirituum per talia foramina repraesentetur; spiritualia enim in caelo repraesentantur per naturalia, seu potius, per talia quae naturalium similia sunt 3in mundo spirituum; postea dabatur loqui cum illis, et dicebant quod per repraesentativa illa foramina possent exacte videre illa quae infra fierent, et quod foramina illa appareant conversa ad illas societates quas observare satagebant, et quia tunc ad me, dicebant quod 4appercipere possent omnes cogitationis meae ideas, et quoque illorum qui circum me erant; insuper aiebant quod non solum apperciperent ideas, sed etiam viderent illas varie sibi repraesentatas, sicut quae affectionis boni essent per flammulas convenientes, et quae affectionis veri essent per lucis variationes; adjiciebant quod viderint quasdam angelicas societates apud me, et illarum 5cogitationes per varie colorata, per purpuracea qualia in aulaeis pictis, et quoque per iridea in plano obscuriore, et quod inde perceperint quod societates illae angelicae essent ex provincia oculi. Visi dein alii spiritus qui inde dejecti sunt, et huc 3 illuc dispersi, de quibus dicebant quod tales essent qui se apud illas insinuaverant causa appercipiendi aliquid et videndi quid infra ageretur, sed fine insidiandi; haec dejectio observata est quoties angelici chori adventabant, cum quibus etiam locutus sum; de illis qui dejecti, dicebant quod referrent mucum narium et quod essent hebetes et stupidi, et quoque absque conscientia, ita prorsus absque perceptione interiore; mulier quae visa, de qua supra, significabat tales insidiatrices, cum illis quoque loqui dabatur, et miratae sunt quod aliquis conscientiam habeat, nesciebant prorsus quid conscientia; et cum dicerem quod sit interior apperceptio boni et veri, et si agitur contra illam apperceptionem, quod sit anxietas, 6 hoc non intellexerunt; tales sunt 7qui correspondent muco qui infestat nares, et qui ideo ejicitur. Ostensum mihi dein lucidum in quo vivunt quae interna narium 8referunt, erat lucidum variatum pulchre venis flammae aureae et lucis argenteae, affectiones boni (t)repraesentantur ibi per venas flammae aureae, et affectiones veri per venas lucis argenteae. Et quoque ostensum quod habeant foramina patentia a latere, per quae vident sicut caelum cum stellis in caeruleo; et dictum quod in conclavibus earum tanta lux sit ut meridiana mundi aequiparari nequeat: et insuper dictum, quod apud 9illas calor sit sicut vernalis et aestivus in terra; et quod etiam infantes apud eas sint, sed infantes aliquot annorum; et quod ibi esse non velint cum insidiatrices illae, seu muci, adventant. Talia repraesentativa apparent innumerabilia in mundo spirituum; 10at illa fuerunt repraesentativa perceptionum, in quibus illae sunt quae odoratui internarum narium correspondent. @1 afflabat$ @2 illi qui$ @3 before per naturalia$ @4 percipere$ @5 ideas$ @6 I i sed$ @7 These are later spoken of as female$ @8 constituunt$ @9 illos I$ @10 et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4628

#4628 Quod porro odores in quos vertuntur sphaerae perceptionum, attinet, sentiuntur illi tam manifeste sicut odores in terra, sed non perveniunt ad sensum hominis apud quem clausa sunt interiora, nam per viam internam influunt, non autem per externam. Sunt odores illi ex duplici origine, nempe ex perceptione boni, et ex perceptione mali; qui ex perceptione boni sunt, sunt gratissimi, halantes quasi ex fragrantibus horti floribus, et ex aliis fragrantiis, tanta amoenitate, et quoque varietate ut ineffabile; in talium odorum 2 sphaeris sunt illi qui in caelo; odores autem qui ex perceptione mali sunt, sunt ingratissimi, fetentes et putentes sicut qui ab aquis putidis, ab excrementis, a cadaveribus, et foede olentes sicut a muribus et pediculis domesticis; in talium nidorum sphaeris sunt illi qui in inferno: et quod mirum, ii qui in illis sunt, graveolentiam non sentiunt, immo putores illi eis delectabiles sunt, et cum in illis sunt, in 1sphaera suorum jucundorum et deliciosorum sunt; at vero cum aperitur infernum, et exhalatio inde ad spiritus bonos 2pervenit, corripiuntur hi horrore et quoque anxietate, sicut illi in mundo qui in sphaeram fetorum talium incidunt. @1 suis jucundis et delitiosis$ @2 transit$

Arcana Coelestia 4

Passage 4629

#4629 Omnem illam experientiam quam de sphaeris perceptionum conversis in odores habui, afferre, foret 1membranam exarare, videantur quae de illis prius, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577 memorata sunt; quibus solum haec licet adjicere: percepi quondam multorum spirituum commune cogitationis de Domino quod natus homo, et apperceptum quod ex meris scandalis consisteret; nam 2quod cogitant spiritus in communi et particulari, hoc percipitur manifeste ab aliis; odor illius sphaerae percipiebatur similis aquae putidae, et aquae putidae, et aquae quisquiliis fetidis conspurcatae. @1 membranam exarare literally "to plough up a parchment," but Cicero uses exarare for "to write, note or set down," probably from the use of a style on wax tablets. The meaning here is evidently "to fill a sheet, or volume."$ @2 quid$

Arcana Coelestia 4

Passage 4630

#4630 Quidam supra caput inconspicuus aderat; quod adesset, ex fetore appercepi qui erat qualis fetor dentium qui excrementitius; et postea apperceptus nidor sicut ex cornu 1seu osse usto; dein veniebat talium magna turba, assurgens ab inferiore non procul a dorso, sicut nimbus, et quia etiam inconspicui erant, autumabam quod tam subtiles essent, et tamen mali, sed dictum quod illi ubi sphaera spiritualis est, ibi inconspicui sint, sed ubi sphaera naturalis, ibi conspicui, nam qui ita naturales sunt ut nihil cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et caelum dari, et usque in negotiis suis sunt subtiles, illi sunt tales, et vocantur naturales inconspicui; et manifestantur aliis quandoque per 2foetorem, de quo 3supra. @1 ac$ @2 i nidorem et$ @3 i mox$

Arcana Coelestia 4

Passage 4631

#4631 Bis 1et ter etiam afflavit me odor cadaverosus, et cum quaesitum a quibusnam esset, indicatum quod esset ab inferno ubi foedi latrones et sicarii et qui facinorosa ex gravi dolo patrarunt. Quandoque etiam odor excrementitius, et cum quaesitum undenam, dictum quod ab inferno ubi adulteri. Et cum odor excrementitius commixtus cadaveroso, dictum quod esset ab inferno ubi adulteri qui etiam crudeles; et sic porro. @1 aut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4632

#4632 Cum quondam cogitarem de regimine animae in corpore, (c)et de influxu voluntatis in actiones, apperceptum quod illi qui in interno excrementitio tunc parumper aperto essent, non aliud cogitarent quam de animae imperio in anum, et de influxu voluntatis in protrusiones excrementorum; inde patuit in quali perceptionis et inde fetoris sphaera essent. Similiter factum cum de amore conjugiali cogitarem, quod tunc illi qui in inferno ubi adulteri, nihil nisi quam flagitiosa qualia sunt adulterii et spurca volverent. Et cum de sinceritate, quod illi qui in dolo, nihil nisi facinorosum ex dolo cogitarent1. @1 i et sic porro$

Arcana Coelestia 4

Passage 4633

#4633 Ex his quae de perceptionibus et quoque de odoribus dicta sunt, patet quod cujusvis vita, proinde cujusvis affectio manifeste pateat in altera vita; qui itaque credit quod non sciatur ibi qualis fuerat et qualis inde vita ei sit, et quod ibi occultare possit suum animum sicut in mundo, multum fallitur: ibi etiam patent non modo quae homo de se novit, sed etiam quae de se non novit, nempe illa quae is per frequentem usum tandem immersit jucundis vitae, nam 1tunc disparantur a visu et reflexione ejus: ipsi fines cogitationis ejus, et 2loquelae ejus et actionum ejus, qui ex simili causa ei occulti facti 3sunt, in caelo manifestissime percipiuntur; caelum enim in sphaera et perceptione finium est. @1 d tunc, i haec$ @2 loquutionis$ @3 fuerunt$

Arcana Coelestia 4

Passage 4634

#4634 Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine ad finem capitis sequentis, et ibi de correspondentia auditus et aurium cum illo.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389