|
|
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUARTUM
Arcana Coelestia 4 Passage 4422
#4422 Ante hoc caput veniunt explicanda verba Domini apud Matthaeum xxiv a vers. 42 ad finem, quae sunt ultima in illo capite de consummatione saeculi seu adventu Domini, quae sunt (o)haec in littera Vigilate ergo, quia non scitis qua hora Dominus vester venit 1. Illud vero scitote, quoniam 2 si sciret paterfamilias, qua custodia 3 fur venit 4, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Propterea etiam vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Quis ergo est fidelis servus et prudens, quem constituit 5 dominus ejus super famulitium suum, ad dandum 6 illis cibum in tempore? Beatus servus ille 7, quem veniens dominus ejus invenerit facientem ita. Amen dico vobis 8, quod super omnia bona sua constituet 9 eum. Si vero dixerit malus servus ille in corde suo, Moratur dominus meus venire, ceperitque 10 percutere conservos, edere vero et bibere cum ebriosis. Veniet dominus servi hujus in die quo non exspectat, et in hora qua 11 non novit. Et dividet 12 eum, et partem ejus cum hypocritis ponet: ibi est planctus et stridor dentium. Quid haec involvunt, constare potest a serie rerum; actum enim est in toto hoc capite apud evangelistam de ultimo tempore Ecclesiae, quod in sensu interno est consummatio saeculi, et adventus Domini; quod ita sit, ab explicatione omnium illorum quae in illo capite, patere potest, quae videantur in praemissis ante capita quae proxime praecedunt, nempe ante caput xxvi, n. 3353-3356; xxvii, n. 3486-3489; xxviii, n. 3650-3655; xxix, n. 3751-3757; xxx, n. 3897-3901; xxxi, n. 4056-4060; xxxii, n. 4229-4231; xxxiii, n. 4332-4335: [2] quid in serie continuerunt 13, ibi etiam dictum est 14, nempe, cum Ecclesia Christiana post adventum Domini instaurata se vastare inciperet, hoc est, recedere a bono,, (o)quod tunc I. Non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod (o)dein non corde agnoscerent: IV. (o)Postea quod profanarent: V. Et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: Vl. Et dein status charitatis: VII. Demum agitur de initio novae Ecclesiae: et VIII. De statu quoad bonum et verum intra Ecclesiam sic dictam, cum illa rejicitur et nova adoptatur: ex hac serie constare potest quid illa verba quae supra exscripta sunt, et ultima illius capitis sunt, involvunt; quod nempe sint exhortationis ad illos qui in Ecclesia, ut in bono fidei sint, et 15 si non, quod perituri. @In A S copied this Passage exactly from Sch but later altered all words in footnotes to those in text. This occurs elsewhere also, but this is given as an exanple of his method. Here Sch had venturus sit$ @2 cognoscire$ @3 hora$ @4 venturus esset$ @5 constituerit$ @6 ut det$ @7 hic$ @8 omits$ @9 constituturus sit$ @10 verberare$ @11 quam$ @12 dissecabit$ @13 continuerint$ @14 o est, i, quod$ @15 i hoc est, in charitate$
Arcana Coelestia 4 Passage 4423
#4423 Quomodo se habet cum rejectione veteris Ecclesiae et adoptatione novae, vix aliquis novit; qui non (t)hominis interiora et horum 1 status, et inde hominis status post mortem, scit, non aliter capere potest quam quod illi qui ex vetere Ecclesia sunt, apud quos bonum et verum vastatum est, hoc est, non amplius corde agnoscitur, perituri (o)sint, vel sicut antediluviani diluvio, vel sicut Judaei expulsione (c)e terra sua, vel aliter: sed Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum non amplius in aliquo bono fidei est, principaliter perit quoad status interiorum suorum, ita quoad status in altera vita; removet se tunc caelum ab illis, et consequenter Dominus, et se transfert ad alios qui loco illorum adoptantur; nam absque Ecclesia alicubi in tellure non datur communicatio caeli cum homine; Ecclesia enim est instar cordis et pulmonum Maximi Hominis in terra, 2 n. 468, 637, 931, 2054, 2853; [2] qui tunc ab Ecclesia veteri sunt, et sic remoti a caelo, in quadam mundatione sunt quoad interiora, et quidem in mundatione supra caput; hanc mundationem ipse homo cum vivit in corpore, non appercipit, sed in illam venit post mortem; inundatio illa manifeste apparet in altera vita, et quidem instar nimbi nebulosi quo circumcinguntur, et per illum separantur a caelo: status illorum (o)qui in nimbo illo nebuloso, est quod ne quicquam possint videre quid verum fidei, et minus quid bonum ejus; lux enim caeli, in qua (o)est intelligentia et sapientia, in illum nimbum penetrare non potest: hic est status Ecclesiae vastatae. @1 eorum$ @2 i videatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4424
#4424 Quid verba (o)Domini supra allata in sensu interno involvunt, constare potest absque explicatione; Dominus enim ibi non per repraesentativa et significativa ita locutus est, sed per comparativa; solum quid verba ultimi versus significant, dicendum, quod nempe, "Dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet; ibi est 1 planctus et stridor dentium": Dividet eum significat separationem et remotionem a bonis et veris; qui enim in cognitionibus boni et veri sunt ut sunt illi qui intra Ecclesiam, et tamen in vita mali, illi dicuntur dividi, (o)cum removentur ab illis; nam cognitiones boni et veri ab illis (o)in altera vita separantur, et tenentur in malis et inde quoque in falsis; causa est ne per cognitiones boni et veri communicent cum caelo, et per mala et inde falsa communicent cum inferno, et sic pendeant inter utrumque; tum quoque ne bona et vera profanent 2, quod fit cum commiscentur cum falsis et malis: tale quoque significatur per verba Domini ad illum qui abscondidit talentum in 3 terra, Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta; habenti namque omni 4 dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet, auferetur 5, Matth. xxv 28, 29; tum per illa quae Dominus dicit (o)alibi apud Matthaeum xiii 12; (o)tum apud Marcum iv 25; (o)et apud Lucam viii 18. [2] Et partem ejus cum hypocritis ponet significat sortem ejus quae est "pars," cum illis qui extrinsecus apparent in vero quoad doctrinam, et in bono quoad vitam, sed intrinsecus nihil veri credunt, (c)et nihil boni volunt, qui sunt hypocritae; illi (o)ita divisi sunt; quapropter cum auferuntur illis externa ut fit ab omnibus in altera vita, apparent quales sunt quoad interna, quod nempe absque fide et charitate; has usque praetulerunt, ob causam ut captarent alios ad faenerandum honores, lucrum et famam 6: qui intra Ecclesiam vastatam sunt, paene omnes tales sunt; externa enim habent sed nulla interna; inde illis inundatio interiorum, de qua mox supra n. 4423. [3] Ibi erit 7 planctus et stridor dentium significat statum illorum in altera vita, "planctus" statum quoad mala, et "stridor dentium" statum quoad falsa; "dentes" enim in Verbo significant infima naturalia, in genuino sensu illorum vera, et in opposito sensu illorum falsa; etiam "dentes" correspondent illis; propter "stridor dentium" est collisio falsorum cum veris; qui in meris naturalibus sunt et in illis ex fallaciis sensuum et nihil credunt quod non inde vident, illi dicuntur "in stridore dentium" esse, et quoque in altera vita apparent sibi esse, tum de veris (o)fidei ex fallaciis suis concludunt: in Ecclesia quoad bonum et verum vastata, abundant tales: simile etiam significatur alibi per stridorem dentium, ut apud Matthaeum, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit planctus et stridor dentium, viii 12; "filii regni" sunt qui in 8 Ecclesia vastata; "tenebrae" sunt falsa, n. 4418, in tenebris enim sunt, cum in nimbo nebuloso, de quo supra; "stridor dentium" est collisio falsorum cum veris ibi: pariter alibi, ut apud Matthaeum xiii 42, 50; xxii 13; xxv 30; et Luc. xiii 28. @1 erit$ @2 prophanentur$ @3 i suum$ @4 omne AI$ @5 i ab eo$ @6 ex causa (faenerarent del) ut faenerarent honorem, lucrum, famam, et sic (captandi del) captarent alios$ @7 Gk estai, but n. 4422 has est$ @8 ab$ CAPUT XXXIV 1 . Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad videndum filias terrae. 2. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam. 3. Et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi, et amavit puellam, et locutus super cor puellae. 4. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem. 5. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam, filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione 1 ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos. @1 pecore Sch$ 6. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo. 7. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos; et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele, ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet. 8. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem. 9. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. 10. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea. 11. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo. 12. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem. 13. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum. 14. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis. 15. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum. 16. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum. 17. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus. 18. Et bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris, et in oculis Shechemi filii Hamoris. 19. Et non tardavit puer facere verbum, quia beneplacuit in filia Jacobi; et ille honoratus prae omnibus domus patris sui. 20. Et venit Hamor, et Shechem filius illius ad portam urbis suae, et locuti ad viros urbis suae, dicendo, 21. Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis, filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis. 22. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem masculum, quemadmodum illi circumcisi. 23. Acquisitio illorum, et emptio illorum, et omnis bestia illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis. 24. Et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius omnes egredientes portam urbis ejus, et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius. 25. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi, fratres Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum. 26. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt. 27. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem, quod polluerint sororem suam. 28. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt. 29. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo. 30. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Canaanaeo et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar ego et domus mea. 31. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram? CONTENTA
Arcana Coelestia 4 Passage 4425
#4425 Agitur hic in sensu interno de Jacobi posteris, quod exstinxerint omne verum doctrinae quod fuit Ecclesiae Antiquae: Hamor et Shechemus cum populo urbis (c)illorum, repraesentant id verum: Ecclesiae enim repraesentativum apud posteros Jacobi constabat solum in externis absque internis; Ecclesia autem repraesentativa apud antiquos in externis cum internis. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 Passage 4426
#4426 Vers. 1-4. Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad videndum filias terrae. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit puellam, et locutus super cor puellae. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem. "Exivit Dinah" significat affectionem omnium fidei, et Ecclesiam inde: "filia Leae, quam peperit Jacobo" significat in externis: "ad videndum filias terrae" significat ad cognoscendum affectiones veri, et Ecclesias quae sunt inde: "et vidit illam Shechem" significat verum: "filius Hamoris Hivaei" significat ab antiquis: "principis terrae" significat primarium inter Ecclesias: "et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam" significat quod non atiter posset conjungi cum affectione veri per "filios Jacobi fratres ejus" significati: "et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi" significat propensionem ad conjunctionem: "et amavit puellam, et locutus super cor ejus" significat amorem: "et dixit Shechem ad Hamor patrem suum" significat cogitationem ex vero apud antiquos: "dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem" significat quod conjungi vellet cum affectione illius veri.
Arcana Coelestia 4 Passage 4427
#4427 "Exivit Dinah": quod significet affectionem omnium fidei, et Ecclesiam inde, constat a repraesentatione "Dinae" quod sit affectio verorum omnium, et Ecclesia inde, de qua n. 3963, 3964; "duodecim" enim "filii Jacobi" repraesentarunt omnia fidei, ita omnia quae sunt Ecclesiae, n. 2129, 2130, 3858, 3926, 3939; inde "Dinah" quae post decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, nata (o)est, significat affectionem eorum, ita Ecclesiam, nam Ecclesia est ex affectione veri, usque adeo ut sive dicas affectionem veri sive Ecclesiam, idem sit, homo enim ex affectione veri est Ecclesia.
Arcana Coelestia 4 Passage 4428
#4428 "Filia Leae, quam peperit Jacobo": quod significet in externis, constat a repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; et a repraesentatione "Jacobi" quod in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum Naturalis, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 4234, 4273, 4337; et in sensu respectivo sit Ecclesia externa, seu quod idem, Ecclesiae externum, de qua n. 3305, 4286; inde patet quod "filia Leae quam peperit Jacobo" significet affectionem veri in externis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4429
#4429 "Ad videndum filias terrae": quod significet ad cognoscendum affectiones veri et Ecclesias quae sunt inde, constat ex significatione "videre" quod sit cognoscere, de qua aliquoties prius; ex significatione "filiarum" quod sint affectiones, et inde Ecclesiae, de qua n. 2362, 3024, 3963; et ex significatione "terrae," hic terrae Canaanis, quod sit tractus ubi Ecclesia, et inde quoque ipsa Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686. [2] Quid per haec quae in hoc versu continentur, significatur, constare potest ab illis quae sequuntur, agitur enim de repraesentativo Ecclesiae quod apud posteros Jacobi instituendum erat; quod hoc repraesentativum apud illos non institui potuerit priusquam quoad interiora vera prorsus vastati fuissent, hoc est, priusquam non amplius scivissent illa, videatur n. 4289; interiora vera sunt omnia illa quae repraesentantur 1 et significantur per ritualia quae illis mandata fuerunt; omnia enim ritualia repraesentarunt et significarunt aliquid in regno Domini in caelis et inde aliquid in regno Domini in terris, (o)hoc est, in Ecclesia; haec quae significabantur et repraesentabantur, sunt hic interiora vera: quod omnia et singula quae mandata sunt posteris Jacobi, cum Ecclesiae repraesentativum apud illos institueretur, de quibus in libris Mosis, imprimis in Exodo et Levitico, fuerint repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ubivis in explicationibus ostensum est: haec omnia fuerunt posteris Jacobi ignota, quia tales fuerunt ut illa profanavissent si novissent, D. 301-303, 2520, 3398, 3479, 3769, 4281, 4293; idcirco non prius venerunt in repraesentativa illa 2, quam cum prorsus quoad interiora vastati fuissent: in hoc capite itaque agitur de illis veris et quod exstinxerint illa. [3] Repraesentativa quae mandata fuerunt posteris Jacobi, non fuerunt nova, sed pleraque talia quae prius in usu apud antiquos; verum 3 antiqui non coluerunt externa, sicut posteri Jacobi, seu Judaei et Israelitae, sed interna; per interna agnoverunt Ipsum Dominum; reliquiae Ecclesiae ab antiquo 4 adhuc fuerunt in terra Canaane; imprimis apud illos qui Hittaei et Hivaei dicebantur; inde est quod per illas gentes repraesententur vera quae fuerunt Ecclesiae 5; ex his nunc aliquatenus constare potest quid significatur per quod "exiverit Dinah filia Jacobi ex Leah 6, ad videndum filias terrae"; per "Dinam" enim repraesentatur Ecclesia externa qualis institueretur apud posteros Jacobi; et per "filias terrae" significantur Ecclesiae apud antiquos; quod "filiae" ubivis in Verbo in sensu ejus interno significant Ecclesias, videatur n. 2362, 3024 ubi id ostensum; et quod "terra" tractum et gentem ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, n. 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686. @1 Here A ip repraesentantur et and underlines (i.e., italicises) it and significantur. In next line A d significarunt, writes repraesentarunt and then ip et significarunt. Again two lines lower we find haec quae significaban (deleted) rep (del.) significabantur et repraesentabantur. And four lines lower A ip et significativa.$ @2 i quae erant solum externa Ecclesiae$ @3 A d sed, i verum$ @4 antiqui apud quos illa fuerunt, constituebant Ecclesiam, quae Ecclesia Antiqua vocatur; reliquiae illius Ecclesiae$ @5 i Antiquae$ @6 Leae ex Jacobo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4430
#4430 "Et vidit illam Shechem": quod significet verum, constat a repraesentatione "Shechemi" quod sit verum, hic verum Ecclesiae 1 ab antiquo; quod hoc per "Shechemum" repraesentetur, est ex eo quod adhuc apud illam gentem ubi Shechemus, reliquiae "Ecclesiae essent. Quod inter probas gentes fuerit, patet ex sinceritate ex qua locuti Hamor et Shechem ad Jacobum et ejus filios, vers. 8-12, et ex condescendentia ut Shechemus acciperet Dinam in uxorem, vers. 18-24; et quia ita, repraesentabantur verum Ecclesiae per 2 illos; et praeterea Shechem urbs erat prima statio Abramo cum venit ex Syria in terram Canaanem, Gen. xii 6; et nunc quoque prima Jacobo etiam 3 ex Syria, ubi tetendit tentorium, fecit tuguria, et statuit altare, Gen. cap. (o)praec. xxxiii 17-20; quod per itinera seu peregrinationes "Abrahami et Jacobi repraesentatae sint progressiones in vera fidei et bona amoris, quae Domino in supremo sensu, et quae homini qui regeneratur a Domino in sensu respectivo, aliquoties ostensum est; inde per "Shechem" significatum est primum lucis, n. 1440, 1441; proinde verum interius, hoc enim est primum lucis. [2] Sed in hoc capite agitur in sensu interno de posteris Jacobi, quomodo illi hoc primum lucis seu interius verum apud se exstinxerunt; "filii Jacobi" significant in hoc sensu, qui est sensus internus historicus, omnem suam posteritatem; in sensu enim interno Verbi" agitur solum de rebus quae sunt regni Domini, ita quae sunt Ecclesiae Ipsius; ipsi filii Jacobi non aliquam Ecclesiam constituebant sed posteri "illorum, et hoc non prius quam postquam egressi sunt ex Aegypto, et actualiter non prius quam venerunt in terram Canaanem. [3] Praeterea quod urbem hanc a Shechemo dictam attinet, illa antiquitus vocata fuit Shalem, ut constat in cap. praeced. xxxiii, Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, vers. 18; quod per "Shalem" significetur tranquillitas, et (o)quod per "urbem Shechemi" significentur interiora vera fidei, et quod ad statum tranquillum veniat homo cum ad illa vera, videatur n. 4393; postmodum autem eadem urbs dicta fuit Shechem, ut constare potest apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechem, in parte agri quem emit Jacob a filiis Hamoris patris Shechemi centum kesitis, xxiv 32; et in Libro Judicum, Dixit Gaal filius Ebed ad cives Shechemi, Quis est Abimelech, et quis est Shechem, ut serviamus illi? nonne filius Jerubbaalis, et Zebul praefectus ejus? servite viris Hamoris patris Shechemi et quare serviemus huic? ix 28. [4] Eadem urbs dein vocata fuit Sichar, ut patet apud Johannem, Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar, prope agrum quem dedit Jacob Josepho filio suo; erat ibi fons Jacobi, iv 5, 6; quod per illam urbem significetur verum interius, patet ab illis locis, tum ex aliis ubi nominatur; et quoque apud Hosheam, Gilead urbs operantium iniquitatem, foedata a sanguine, et juxta exspectare virum turmas, sodalitium sacerdotum, via occidunt ad Shechemum, quia scelus fecerunt, in domo Israelis vidi rem foedam, vi 8, 9, (10]; ubi "via occidunt ad Shechemum" significat quod exstinguant vera usque ad interiora, ita omnia externa: exstinctio etiam veri interioris significatur per quod Abimelech destruxerit illam urbem, et conseverit sale, Jud.ix 45. @1 ab Ecclesia Antiqua$ @2 i Antiquae$ @3 i cum$ @4 Abrami$
Arcana Coelestia 4 Passage 4431
#4431 "Filius Hamoris Hivaei": quod significet ab antiquis, constat a significatione "filii," qui hic est Shechemus, quod sit verum interius, (o)de qua mox supra; quod "filius" sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et ex repraesentatione "Hamoris" quod sit pater illius veri, ita ab antiquis; emanavit enim verum quod interius erat in ritualibus et repraesentativis ab Ecclesia quae ab antiquo, et quia ita, Hamor etiam nominatur Hivaeus; gens enim Hivaea fuit per quam tale verum apud antiquos significatum fuit, quia ab antiquo tempore in tali fuerunt; inde est quod Hamor hic dicatur Hivaeus; per omnes enim gentes in terra Canaane aliquod bonum aut verum Ecclesiae tempore antiquo significatum fuit, nam Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, ibi fuerat, n. 4116; sed postmodum illae gentes, sicut reliquae, apud quos Ecclesia fuit, deflexerunt ad idololatrica, ideo quoque per easdem significantur idololatriae; sed quia per "Hivaeos" ab antiquo significatum est verum interius, et illi inter gentes probiores fuerunt, apud quos non ita consummata fuit iniquitas, hoc est, non ita 1 verum Ecclesiae exstinctum, ut apud alios ideo 2 ex Providentia Domini conservati sunt Hivaei Gibeonitae per foedus quod Joshua et principes cum illis pepigerunt, Jos. ix 15; quod illi Hivaei fuerint, videatur Jos. (x)ix 7; xi 19. Ex his nunc patet unde est quod per "Shechemum filium Hamoris Hivaei" significetur, verum interius ab antiquis. @1 i omne$ @2 i etiam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4432
#4432 "Principis terrae": quod significet primarium inter Ecclesias, constat a significatione "principis" quod sit primarium, de qua n. 1482, 2089; et a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686.
Arcana Coelestia 4 Passage 4433
#4433 "Et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam": quod significet quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per filios Jacobi fratres ejus significati, constat a significatione "sumere eam, cubare cum ea, et comprimere eam" quod sit conjungi, sed non modo legitimo qui fit per desponsationem; quod autem per illa verba significetur quod non aliter conjungi posset, non constare potest nisi sciatur quomodo res se habet; verum interius ab antiquis quod per "Shechemum filium Hamoris Hivaei" significatur, est id verum quod internum Ecclesiae fuerat apud antiquos, ita quod internum in eorum statutis, judiciis et legibus, verbo in ritualibus et similibus; illa vera fuerunt doctrinalia illorum secundum quae vivebant, et quidem doctrinalia charitatis, nam antiquo tempore illis qui a genuina Ecclesia, non alia doctrinalia fuerunt; eadem vocari possunt vera interiora fidei respective ad doctrinam, sed bona 1 respective ad vitam: si aliqua Ecclesia apud gentem e Jacobo institueretur, necessum fuit ut in illa vera et bona initiarentur; nam nisi interna sunt in externis, hoc est, nisi cogitatur de internis cum in externis sunt, et simul nisi afficiuntur internis, ad minimum nisi afficiuntur externis propter interna, non est aliquid Ecclesiae; interna enim faciunt Ecclesiam, nam in illis est Dominus, quippe in illis sunt spiritualia et caelestia quae ab Ipso. [2] Sed gens e Jacobo, hoc est, gens Israelitica et Judaica, non potuit initiari in illa modo legitimo qui fit per desponsationem, ob causam quia cultus eorum externus non correspondebat; a patribus enim suis, nempe ab Abrahamo, Jishako et Jacobo, acceperunt cultum ab Ebero institutum, qui quod in externis diversus fuerit a cultu Ecclesiae Antiquae, videatur n. 1238, 1241, 1343, 2180; et quia cultus ille diversus fuit, non potuerunt vera interiora quae apud antiquos, cum illo conjungi modo legitimo qui fit per desponsationem, sed modo qui hic describitur; inde potest intelligi quid sit quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per "filios Jacobi fratres Dinae" significati. [3] Sed tametsi conjunctio fieri potuit illo modo secundum legem etiam antiquis notam, de qua Exod. xxii 15 [A.V. 16]; Deut. xxii 28, 29, usque gens illa talis erat ut nullatenus admitteret aliquam conjunctionem veri interioris quod ab antiquis, cum externis cultus quae apud posteros Jacobi, n. 4281, 4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, ideo apud illam gentem non potuit institui aliqua Ecclesia, sed loco ejus modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4307; quod talis gens fuerit quod nempe non solum non recipere potuisset vera interiora, sed etiam quod apud se prorsus illa exstingueret, repraesentatum hic est per quod "filii Jacobi responderent Shechemo et Hamori in fraude," vers. 13, et dein quod "Shimeon et Levi percuterent urbem ore gladii et occiderent Shechemum et Hamorem," vers. 25, 26, et quod "reliqui filii venirent super confossos et depraedarentur urbem, atque auferrent greges, armenta,... et quicquid in urbe, in agro,... et in domo esset," vers. 27-29. Inde patet quid per prophetica Jacobi tunc Israelis 2, significatur, Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem; maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis; dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7. @1 i ac veri bona$ @2 i de Schimeone et Levi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4434
#4434 "Et adhaerebat anima illius in Dinam": quod significet propensionem ad conjunctionem, constat "a significatione "adhaerere anima" quod sit propensio; quod ad conjunctionem, patet quia quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvunt conjunctionem spiritualem, quae est veri cum bono (c)ac boni cum vero; quod illa quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvant conjunctionem illam, est causa quia amor conjugialis ex conjugio veri et boni ac boni et veri, ducit originem, videatur n. 2618, 2727-2729, 2737, 2803, 3132; inde quoque adulterationes boni intelliguntur per "adulteria," et falsificationes veri per "scortationes" in Verbo, n. 2466, 2729, 2750, 3399; ex his 1 constare potest quod per omnia haec quae de Shechemo et (o)de Dinah in hoc capite memorantur, non aliud in sensu interno intelligatur quam conjunctio veri quae repraesentatur per "Shechemum," cum affectione veri quae per "Dinam," ita quod per haec verba, "Adhaerebat anima ejus in Dinam," significetur propensio ad conjunctionem. [2] Quia in toto hoc capite agitur de amore Shechemi 2 erga Dinam, et quod ambiret illam in mulierem, et quia per illa quae amoris conjugialis sunt, significatur conjunctio spiritualis, licet ex Verbo confirmare quod conjugia et quae conjugiorum sunt, ibi non aliud involvant; apud Johannem, Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Ipsi, quia venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se 3... beati 4 qui ad cenam nuptiarum Agni vocati, Apoc. xix 7, 9: apud eundem, Vidi civitatem sanctam, Hierosolymam novam, descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo.... Unus de septem angelis... locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi sponsam, Agni uxorem; abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam descendentem e caelo a Deo, Apoc. xxi 2, 9, 10; quod per sponsale et conjugiale hic non aliud significetur quam conjunctio Domini cum Ecclesia, et hoc per verum et bonum, patet manifeste; civitas enim sancta et Hierosolyma nova non aliud est quam Ecclesia; quod "civitas" sit Ecclesiae verum, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216; quod 5 "Hierosolyma" sit Ecclesia spiritualis, n. 402, 2117, 3654: [3] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele, et in Hierosolyma, nam profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni.... Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, ii 11, 14, 15; ubi "amare et desponsare filiam dei alieni" est conjungere se cum falso, loco veri quod est "uxor juventutis": [4] apud Ezechielem, Sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti ad devorandum. Num parum de scortationibus tuis?... filia matris tuae tu fastidientis maritum suum et filios suos, et soror tu sororum tuarum, quae fastidiverunt maritos suos et filios suos, xvi 20, 45; ibi de abominationibus Hierosolymae quae quia erant ex malis et falsis, describuntur in illo capite per talia quae conjugiis contraria sunt, scilicet per adulteria et scortationes; "mariti, quos fastidiverunt," sunt bona, "filii" sunt vera, et "filiae" affectiones illorum: [5] apud Esaiam, Canta sterilis non pepererat, persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae.... Opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius, quia mariti tui factores tui, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam sicut mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et mulierem juventutis cum repudiatur, dixit Deus tuus.... Omnes filii tui docti a Jehovah, et multa 6 pax filiorum tuorum, liv 1, [4], 5, 6, 13; quia per "conjugium" significatur conjunctio veri et boni ac boni et veri, constare potest quid significatur per maritum et uxorem, per filios et filias, per viduas, (o)per repudiatas, perque parere, parturire, desolari, sterilis esse 7, nam haec sunt conjugii; de singulis illis, quid in sensu spirituali significant 8, in explicationibus multoties ostensum est: [6] apud eundem, Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam,... non dicetur tibi amplius deserta,... sed terrae tuae vocabitur maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, quia maritabit juvenis virginem, maritabunt te filii tui, et gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus, lxii 1, 4, 5; qui non sensum internum Verbi novit, opinari potest quod talia in Verbo solum sint comparativa qualia in sermone vulgari plura, et inde quod Ecclesia comparetur filiae, virgini, uxori, ita quae fidei et charitatis sunt, illis quae conjugii; sed in Verbo omnia sunt repraesentativa spiritualium et caelestium, et reales correspondentiae, descendit enim Verbum e caelo, et quia descendit inde, in sua origine est Divinum caeleste et spirituale, cui illa quae sunt sensus litterae correspondent; inde est quod quae conjugii caelestis sunt, quod est conjunctio boni et veri, cadant in correspondentia, ita in illa quae sunt conjugiorum in terra. [7] Inde quoque est quod Dominus assimilaverit regnum caelorum, hoc est, regnum Ipsius in caelo, et regnum Ipsius in terra quod est Ecclesia, cum Homine rege, qui fecit nuptias filio suo, ac invitavit plures ad illas, Matth. xxii 2 seq.: et quoque cum Decem virginibus, quae accipientes lampadas, exiverunt in occursum sponsi, Matth. xxv 1 seq.: et quoque Dominus illos qui ab Ecclesia vocavit filios nuptiarum, Dixit Jesus, Num possunt filii nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? venient vero dies, quando auferetur ab iis sponsus, et tunc jejunabunt, Matth. ix 15. [8] Inde quoque affectio boni et affectio veri dicitur "gaudium et laetitia sponsi et sponsae," quia gaudium caeleste est ex affectionibus et in affectionibus illis; ut apud Esaiam, Maritabunt te filii tui, et erit gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Jehovah Deus tuus, (x)lxii 5: apud Jeremiam, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium, Confitemini Jehovae, quia bonus Jehovah, xxxlii 11: apud eundem, Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsi, quia in vastitatem evadet terra, vii 34; xvi 9; xxv 10: et apud Johannem, Lux lucernae non lucebit in Babylone amplius, et vox sponsae et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii (x)23. [9] Omnia conjugia in terra per amorem vere conjugialem
Arcana Coelestia 4 Passage 4435
#4435 "Et amavit puellam, et locutus super cor ejus": quod significet amorem, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4436
#4436 "Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum": quod significet cogitationem ex vero apud antiquos, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit perceptio et inde cogitatio, de qua n. 3395; et" ex repraesentatione "Shechemi filii Hamoris" quod sit verum apud antiquos, de qua n. 4430, 4431; inde patet quod "dixit Shechem ad Hamorem patrem suum" sit cogitatio ex vero apud antiquos.
Arcana Coelestia 4 Passage 4437
#4437 "Dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem": quod significet quod conjungi vellet cum affectione illius veri, constat ex significatione "natae," hic Dinae, quod sit affectio veri per "filios Jacobi fratres ejus" significati, de qua n. 4427, 4433; et ex significatione "accipere in mulierem" quod sit conjungi, de qua mox supra n. 4434.
Arcana Coelestia 4 Passage 4438
#4438 Vers. 5-7. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet. "Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam" significat conjunctionem non legitimam; "Jacob" est hic Antiqua Ecclesia externa: "et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro" significat posteros quod in suo religioso essent: "et tacuit Jacob usque ad venire illos" significat consultationem ex veris fidei, quae illi et posteris ejus: "et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo significat consultationem de vero Ecclesiae illius: "et filii Jacobi venerunt ab agro" significat quod consultaverint ex religioso suo: "ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde" significat quod in malo essent contra verum Ecclesiae apud antiquos: "quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet" significat conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum quod illis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4439
#4439 "Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam": quod significet conjunctionem non legitimam, nempe cum affectione veri, quod Ecclesiae externae per "Jacobum" hic repraesentatae, constat ex significatione "polluere" quod sit conjunctio non legitima; per "conjugia" enim significatur conjunctio legitima, n. 4434, inde per "pollutionem eorum" significatur conjunctio non legitima, de qua videatur n. 4433; ex repraesentatione "Dinae" quod sit affectio omnium fidei et Ecclesia inde, de qua n. 4427; et ex repraesentatione "Jacobi," qui hic est Ecclesia Antiqua externa. Quod per "Jacobum" significetur hic Ecclesia Antiqua externa, est quia illa Ecclesia erat instituenda apud posteros ejus, ac instituta fuisset, si posteri recepissent vera interiora quae fuerunt apud antiquos; quod per "Jacobum" illa Ecclesia hic repraesentetur, patet quoque ex serie in hoc capite, non enim fuit in consilio cum filiis suis quod percuterent urbem, et occiderent Hamorem et Shechemum; quapropter etiam dixit ad Shimeonem et Levi, "Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae," vers. 30; et in prophetico ante mortem, In arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, (o)quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem, Gen. xlix 6; et praeterea in Verbo in plerisque locis per "Jacobum" 1 repraesentatur Antiqua Ecclesia externa, n. 422, 4286; causa quod Jacob illam 2 repraesentet, est quia in supremo sensu repraesentat Divinum Naturale Domini, cui Ecclesia externa correspondet: per "filios" autem ejus significantur posteri, qui verum apud antiquos apud se exstinxerunt, et sic destruxerunt id quod Ecclesiae esset, remanente sic apud illos solum repraesentativo ejus, (o)de quo n. 4281, 4288, 4289, 4303. @1 per Jacobum plerisque in locis$ @2 i hic$
Arcana Coelestia 4 Passage 4440
#4440 "Et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro": quod significet posteros quod in suo religioso essent, constat a significatione "filiorum ejus" quod sint posteri; ex significatione "acquisitionis" quod sint vera externa, de qua n. 1435, 4391; et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; inde per quod "filii ejus essent cum acquisitione ejus in agro" significatur quod in suo religioso essent, nam religiosum dicendum est tale Ecclesiae, quale apud illos fuit 1; erat enim cultus externus absque interno 2. @1 erat apud posteros Jacobi$ @2 i n. 4281, 4289, 4293, 4307$
Arcana Coelestia 4 Passage 4441
#4441 "Et tacuit Jacob usque ad venire illos": quod significet consultationem ex veris fidei quae illi et posteris ejus, constat ex significatione "tacere" quod sit cogitare et tacite consultare 1; et ex significatione "usque venire illos," nempe filios, quod sit ex veris fidei quae illi et posteris ejus; quod "filii" sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quia cum illis consultatio fieret, sic cum veris quae per "filios Jacobi" significantur, proinde ex veris quae illi et posteris ejus. @1 i apud se$
Arcana Coelestia 4 Passage 4442
#4442 "Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo": quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius, constat ex repraesentatione "Hamoris patris Shechemi" quod sit antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n. 4439; et ex significatione "loqui cum eo" quod sit consultare; inde per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius. Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod per haec verba, "Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo" significetur consultatio veri Ecclesiae apud antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam 1 Antiquam apud posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod talis sensus internus Verbi sit; (o)ne quidem illi qui(n) morem scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant; commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes, ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res historice concinnarent: [2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n. 1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua 2 fuerunt, res sacras per repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n. 920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est; inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae continuae per tres caelos a Domino. @1 Ecclesiae quae secundum$ @2 illa$
Arcana Coelestia 4 Passage 4443
#4443 "Et filii Jacobi venerunt ab agro": quod significet quod consultaverint ex religioso suo, constat ex significatione "filiorum Jacobi" quod sit gens quae ab illis, apud quam repraesentativum Ecclesiae institutum est; et ex significatione agri" quod sit religiosum, de qua supra n. 4440, a quo "venire" quod sit consultatio ex illo, sequitur ex serie, tum etiam ex eo quod religiosum eorum" sit, de qua praedicatur "venire."
Arcana Coelestia 4 Passage 4444
#4444 "Ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde" quod significet quod in malo essent contra velim Ecclesiae apud antiquos, constat a significatione "dolere et exardescere valde" quod hic sit in malo esse; quod contra verum Ecclesiae apud antiquos sequitur, quia contra Shechemum filium Hamoris, per quem 1 quot significetur verum apud antiquos, supra n. 4430, 4431 dictum est Quod in malo fuerint, patet ab illis quae sequuntur, quod nempe "locuti sint in fraude," vers. 13, et dein postquam Shechemus e Hamor" condescendebant ad verba illorum, occiderent illos, vers. 26-29 inde est quod per "dolere" hic et "exardescere valde" significetur quo in malo essent; apparet sicut zelus fuerit, quia cubuit cum sorore eorum, secundum verba quae mox sequuntur, "quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet" (o)et in fine capitis, "dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?" vers. 31; sed non fuit zelus, zelus enim nusquam dari potest apud aliquem qui est in malo, sed solum apud illum qui in bono, nam zelus in se bonum habet, n. 4164; [2] religiosum quidem 2 quod apud posteritatem illorum, in se bonum habuit, nam ejus 3 omnia et singula repraesentabant caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini", sed quoad illos qui in illo erant, nihil boni habuit, in externis enim solum fuerunt absque internis, ut supra ostensum; se habet hoc sicut religiosum illius gentis in quo etiam hodie sunt; agnoscunt Mosen et Prophetas, ita Verbum; hoc sanctum in se est, sed quoad illos non sanctum est, nam in singulis ibi semet spectant, et sic mundanum, immo terrestre faciunt Verbum, nam quod inibi aliquid caeleste sit 4, non sciunt, ne quidem curant; qui in tali statu sunt, non possunt in bono esse cum in suo religioso, sed in malo, nam nihil caeleste influit, hoc enim apud se exstinguunt. [3] Secundum legem in Antiqua Ecclesia etiam notam fuit quod qui compressit virginem, dotem daret et acciperet illam in uxorem, juxta haec apud Mosen, Si persuaserit vir virgini, quae non desponsata, et cubat cum ea, dote dotabit eam sibi in uxorem; si renuendo renuit pater ejus dare eam illi, argentum pendet, quantum dos virginum, Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]: et alibi, Si invenerit vir puellam virginem, quae non desponsata est, et apprehenderit illam, ac cubuerit cum illa, et deprehensi fuerint, dabit vir qui cubuit cum ea, patri puellae quinquaginta argenti, et erit illi in uxorem, pro quod compresserit illam; et non poterit repudiare illam omnibus diebus suis, Deut. xxii 28, 29; quod eadem haec lex nota fuerit antiquis, patet manifeste a Shechemi verbis ad puellae patrem et fratres, Dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo; multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicetis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem, vers. 11, 12; et quia Shechemus legem illam complere voluit, et fratres Dinae consenserunt, si fieret sicut illi, circumcidendo omnem masculum, secundum verba quae sequuntur, Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 15, 16; inde patet quod non ex lege egerint, ita non ex bono, sed contra legem, proinde ex malo. [4] Ex lege quidem fuit quod non conjugia inirent cum gentibus, de qua apud Mosen, Ne accipias de filiabus illarum filiis tuis, et scortentur filia earum post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deo eorum, Exod. xxxiv 16: et alibi, Non affinitatem contrahes cum gentibus, filiam tuam non dabis filio illius, et filiam illius non accipies filio tuo: ideo quo seducturus sit filium tuum a post Me, ut serviant diis aliis, Deut. vii 3, 4; sed haec lex lata est de gentibus idololatris, ne per conjugia ad cultum idololatricum deflecterent 5 a cultu vere repraesentativo, nam cur idololatrae facti sunt, non amplius repraesentare potuerunt caelesti et spiritualia regni Domini, sed opposita qualia sunt infernalia, quippe ab inferno (o)tunc evocabant quendam diabolum quem colebant, e cui repraesentativa Divina applicabant; quapropter dicitur 6, ne scortarentur post deos illorum; (m)tum ob causam quia per "gentes significabantur mala et falsa, cum quibus bona et vera quae illi repraesentabant, non commiscerentur, (o)proinde non diabolica et infernali cum caelestibus et spiritualibus, n. 3024 f.(n) Sed nusquam vetitum fui matrimonia contrahere cum gentibus quae acceptarunt cultum eorum et 7 qui postquam circumcisi essent, agnoscebant Jehovam; illo vocabant peregrinos peregrinantes cum illis, de quibus ita apud Mosen, Si peregrinabitur tecum peregrinus, et voluerit facere Pascha Jehovae, circumcidetur ei omnis masculus, et tunc accedet a faciendum illud, et erit sicut incola terrae:... lex una erit incola et peregrino qui peregrinatur in medio vestrum, Exod. xii 48, 49; et alibi, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Pasch Jehovae, juxta statutum Paschae, et juxta statuta ejus, sic faciet statutum unum erit vobis tam peregrino quam indigenae terrae, Num. ix 14; 8 quod dicti (o)sint peregrini peregrinantes in medio (c)illorum (o)et cum illis, erat quia "peregrinari" significabat instrui, ac ita "peregrinus" illos qui in "statutis et" doctrinalibus instrui se passi sunt; quod peregrinari et peregrinus id significent, videatur n. 1463, 2025, 3672 9: apud eundem, Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis, sic faciet: quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras: quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una, et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. xv 14-16: 10 tum alibi, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. xix 34 Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. xxiv 22. [6] Quod hoc statutum non modo Jacobo et filiis ejus, sed etiam Shechemo et Hamori notum fuerit, patet a verbis illorum; nam statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae data sunt, non fuerunt nova, sed talia quae fuerunt prius in 11 Antiqua Ecclesia, et in 11 Altera Antiqua quae (o)Hebraea ab Ebero dicta fuit, ut passim ostensum est; quod inde lex illa nota fuerit, patet a verbis filiorum Jacobi, Dixerunt filii Jacobi ad Hamorem et Shechemum, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis; verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 14-16; et a verbis Hamoris et Shechemi, quod non modo consenserint, sed etiam quod circumcidi fecerint se et omnem masculum urbis suae, vers. 18-24: [7] inde patet quod Shechemus talis factus qualis peregrinus, de qua in lege, et sic quod filiam Jacobi potuerit in mulierem accipere; ita 12 quod occiderint illos, fuerit factum nefandum; quod etiam testificatus Jacob ante mortem suam, Gen. xlix 5-7. Quod non modo Jehudah, sed etiam Moses, tum reges Judaeorum et Israelitarum, ut et plures ex populo, duxerint uxores a gentibus, ex historicis Verbi constat; quae quin receperint statuta, judicia et leges eorum, et pro peregrinis agnitae fuerint, non dubitandum. @1 quos$ @2 enim$ @3 in omnibus et singulis repraesentativum caelestium et spiritualium, quae sunt Regni Domini habuit$ @4 non autem caeleste, nam quid caeleste$ @5 ad idololatrias declinarent$ @6 i quod non conjugia cum illis sociarent$ @7 seu$ @8 A has this ref. after that from Num. xv, introduced by Apud eundem$ @9 i et alibi$ @10 et$ @11 apud with accusative$ @12 et sic$
Arcana Coelestia 4 Passage 4445
#4445 "Quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet": quod significet conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum quod illius 1, constat ex significatione "stultitiam facere ad cubandum cum filia Jacobi" quod sit conjunctio illicita; quod cubare cum illa et sic polluere, sit conjunctio non legitima, videatur supra n. 4439 "in Israele" dicitur quia per "Israelem" significatur internum Ecclesiae, et dein "filia Jacobi" dicitur quia per "Jacobum" significatur externum Ecclesiae; quod "Israel" sit Ecclesiae internum, et "Jacob" externum, videatur n. 4286, 4292, 4439. Quod in oculis illorum id apparuerit illicitum tametsi licitum, constare potest ab illis quae (o)mox supra n. 4444 et alibi dicta et ostensa sunt. @1 changes illis to illius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4446
#4446 Vers. 8-12. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem. "Locutus Hamor cum illis dicendo" significat bonum Ecclesiae apud antiquos: "Shechem filius meus" significat verum inde: "desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem" significat desiderium conjunctionis cum nova hac quae apparet externa facie antiquae similis: "et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis" significat unionem bonorum et verorum: "et cum nobis habitetis" significat vitam: "et terra erit coram vobis, habitate" significat Ecclesiam quae una: "negotiando pervagamini eam, et possidete in ea" significat dogmata ex communi quae consensura: "et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus" significat consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus religiosi: "Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo" significat si illis mens similis a sua parte, quod esset a sua: "multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me" significat quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua 1: "et detis mihi puellam ad mulierem" significat modo conjunctio. @1 suae I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4447
#4447 Locutus Hamor cum illis dicendo": quod significet bonum Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione Hamoris, quod 1 sit ab antiquis, de qua n. 4431, nempe bonum Ecclesiae ab illis, nam bonum Ecclesiae est "pater," et verum inde, quod hic 2 Shechemus, est "filius," inde etiam (t)per "patrem" in Verbo" significatur bonum, et per "filium" verum. Hic dicitur bonum Ecclesiae apud antiquos, non autem bonum Ecclesiae Antiquae, hoc ob causam quia per Ecclesiam apud antiquos 3 intelligitur Ecclesia derivata ab Ecclesia Antiquissima quae luit ante diluvium, et per Ecclesiam Antiquam intelligitur Ecclesia quae post diluvium; de binis illis Ecclesiis in praecedentibus aliquoties actum est, et ostensum quod Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerit caelestis, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, fuerit spiritualis; de differentia utriusque etiam saepe actum est: [2] reliquiae Antiquissimae Ecclesiae quae caelestis, fuerunt adhuc in terra Canaane, et ibi cumprimis apud illos qui (t)Hittaei et Hivaei vocabantur: quod non alibi, erat quia Antiquissima Ecclesia, quae vocata est Homo seu Adam, n. 478, 479, in terra Canaane fuit, proinde ibi hortus Edenis, per quem ibi significata est intelligentia et sapientia hominum illius Ecclesiae, n. 100, 1588, et per arbores ibi perceptio eorum, n. 103, 1163, 2722, 2972; et quia intelligentia et sapientia per hortum seu paradisum illum significata est, etiam ipsa Ecclesia per illum intelligitur, et quia Ecclesia, etiam caelum, et quia caelum, etiam in supremo sensu Dominus 4; inde est quod terra Canaan quoque significet in supremo sensu Dominum 5, in sensu respectivo caelum, et quoque Ecclesiam, et in sensu singulari hominem Ecclesiae, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705; et quoque inde 6 est quod "terra" simpliciter nominata in Verbo simile significet, n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355; et quod novum caelum et nova terra sit Ecclesia nova quoad internum et externum ejus, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355 f. Quod Antiquissima Ecclesia fuerit in terra Canaan, videatur n. 567; et quod inde oriunda sint repraesentativa locorum, et quod ideo Abram (x)jussus sit illuc ire, tum 7 quod terra illa data sit posteris illius ex Jacobo, ut nempe repraesentativa (o)locorum retinerentur, secundum quae Verbum conscriberetur, n. 3686; quodque 8 inde omnia loca ibi, tum montes et fluvii, atque omnes termini circumcirca repraesentativi facti sint, n.1585, 1866, 4240. [3] Ex his patet quid per Ecclesiam apud antiquos (o)hic intelligitur, quod nempe reliquiae ab Ecclesia Antiquissima: et 9 quia apud Hittaeos et Hivaeos illae fuerunt, ideo quoque Abraham, Jishak et Jacob, "cum uxoribus illorum" sepulturae locum nacti sunt apud Hittaeos in terra eorum, Gen. xxiii 1 ad fin.; xlix 29-32; l 13; et Josephus apud Hivaeos, Jos. xxiv 32. Reliquias illius Ecclesiae repraesentabat Hamor pater Shechemi, quapropter per illum significatur bonum Ecclesiae apud antiquos, proinde origo veri interioris ex stirpe Divina, n. 4399. Quid discrimen sit inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium et inter Ecclesiam Antiquam quae erat post diluvium, videatur n. 597, 607, 608, 640, 641, 765, 784, 895, 920, 1114-1128, 1238, 1327, 2896, 2897. @1 i qui cum pater Schechemi vocatur$ @2 quod tuc est$ @3 ab antiquo$ @4 i Ipse$ @5 i Ipsum$ @6 inde quoque$ @7 et$ @8 tum quod$ @9 quae$
Arcana Coelestia 4 Passage 4448
#4448 "Shechem filius meus": quod significet verum inde, constat ex repraesentatione "Shechemi" quod sit verum interius, de qua n. 4430, ita verum inde, nempe ex bono quod est Hamor, n. 4447; omne enim verum Ecclesiae est a bono ejus, aliunde nusquam verum existit: hoc verum quod per "Shechemum" repraesentatur, vocatur verum interius, estque in sua essentia non aliud quam bonum charitatis; Antiquissima enim Ecclesia quia caelestis, in bono amoris in Dominum fuit ac inde in perceptione omnis veri, nam homines illius Ecclesiae paene sicut angeli fuerunt; communicabant etiam cum illis, inde eorum perceptio; quapropter nec usquam ratiocinabantur de aliquo vero fidei, sed dicebant quia percipiebant e caelo, quod ita sit; "et" hoc usque adeo ut ne quidem nominare voluerint fidem, sed loco ejus charitatem, "videatur" n. 202, 337, 2715, 2718, 3246; inde est quod per verum interius hic intelligatur bonum charitatis; quod apud Hamorem Hivaeum et filium ejus Shechemum fuerint reliquiae illius Ecclesiae, videatur mox supra n. 4447. [2] Aliter se 1 habuit cum Ecclesia Antiqua, quae spiritualis; haec non in amore in Dominum fuit sicut Ecclesia Antiquissima, sed in charitate erga proximum, et ad 2 charitatem non pervenire potuerunt quam per verum fidei, cujus nullam perceptionem habuerant sicut antiquissimi, ideo tunc inceptum fuit disquirere de vero num ita sit. "De differentia inter caelestes qua perceptionem habuerunt et inter spirituales qui non habent, videatur n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 3246, 3887. @1 i vero$ @2 hanc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4449
#4449 "Desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem": quod significet desiderium conjunctionis cum nova hac quae apparet externa facie antiquae similis, constat ex significatione "desiderare anima" quod sit desiderium; ex repraesentatione "Dinae" quae hic est filia 1, quod sit affectio veri, proinde Ecclesia, quam Ecclesia ab affectione veri est Ecclesia," haec 2 per novam illam (o)hic intelligitur; et ex significatione "dare eam ad 3 mulierem" quod sit conjunctio, de qua n. 4434. [2] Quoad id quod nova illa Ecclesia, quae apud posteros Jacobi instaurata est, appareat externa facie Antiquae similis, sciendum quod statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae per Mosen mandata sunt, non aliena fuerint a statutis, judiciis et legibus quae in Antiqua Ecclesia, sicut quae de (t)desponsationibus et conjugiis, de servis, de animalibus quae ad esum conducerent et non conducerent, de mundationibus, de festis, tabernaculis, igne perpetuo, et de pluribus aliis: etiam de altaribus, holocaustis, sacrificiis, libaminibus, quae recepta fuerunt in altera Ecclesia Antiqua quae ab Ebero; quae quod nota fuerint prius quam mandata sunt genti illi, patet manifeste "ab historicis Verbi; ut solum quod (o)altaria, holocausta et sacrificia 4; [3] de Bileamo memoratur, Quod jusserit ut aedificarentur septem altaria, et super illis holocausta et sacrificia ex juvencis et arietibus offerrentur, Num. xxiii 1, 2, 14, 15, 29; et praeterea de gentibus, multis in locis, quod destruerentur (t)illarum altaria; et quoque de prophetis Baalis quod sacrificaverint, quos Elias interfecit; inde constare potest quod sacrificia quae mandata fuerunt posteris 5 Jacobi, non fuerint nova; ita nec 6 reliqua statuta, judicia et leges; sed quia haec facta sunt idololatrica apud gentes, cumprimis per id quod per talia colerent aliquem deum profanum, et sic quae repraesentabant Divina, deflecterent ad infernalia, praeter quod superaddiderint plura, ideo ut cultus repraesentativus qui luit Antiquae Ecclesiae, restauraretur, eadem revocata sunt: inde constare potest quod nova haec Ecclesia, quae apud posteros Jacobi instituta est, apparuerit externa facie Antiquae similis. @1 ex significatione filiae, hic Dinae$ @2 quae hic$ @3 in$ @4 i attinet$ @5 populo I$ @6 sed nota, ita quoque$
Arcana Coelestia 4 Passage 4450
#4450 "Et affinitates societis 1 cum nobis, filias vestras detis nobis et filias nostras accipiatis vobis": quod significet unionem bonorum et verorum, constat ex significatione "affinitates sociare" quod sit unio, (o)de qua n. 4434; ex significatione "filiarum" quod sint affectiones 2, ita bona, de qua n. 489-491, 2362, 3963; quod cum veris, significatur per "detis nobis, et accipiatis vobis"; per "Shechemum" enim et per "filios Jacobi" significantur vera, ut supra ostensum: inde patet quod per illa verba significetur unio bonorum et verorum, hoc est, quod nova illa Ecclesia non solum externa, sed etiam interna facie similis esset Antiquae, per 3 unionem. @1 societates I$ @2 i boni$ @3 i et hoc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4451
#4451 "Et cum nobis habitetis": quod significet vitam, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, ita "habitare cum nobis" est vivere simul ac unam Ecclesiam facere.
Arcana Coelestia 4 Passage 4452
#4452 "Et terra erit coram vobis, habitate": quod significet Ecclesiam quae una, constat ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355, 4447; et ex significatione "habitare cum nobis" quod sit vivere simul, de qua mox supra n. 4451, ita quod una esset Ecclesia 1. @1 unam Ecclesiam facerent$
Arcana Coelestia 4 Passage 4453
#4453 "Negotiando pervagamini eam, et possidete in ea": quod significet dogmata ex communi quod consensura, constat ex significatione "negotiari" quod sit cognitiones sibi comparare, et quoque communicare, de qua n. 2967, inde "negotiando pervagari terram" est intrare in cognitiones boni et veri quae per Shechemum filium Hamoris et per urbem ejus significantur; et a significatione "possidere in ea" quod sit unum facere, ita consentire, qui enim simul terram possident, illi unum faciunt et consentiunt. Quod "negotiari" sit cognitiones sibi comparare et quoque communicare, est quia in caelo ubi Verbum percipitur secundum sensum internum, non detur aliqua negotiatio, non enim ibi 1 aurum, nec argentum, nec talia cum quibus in mundo negotiantur, quapropter cum "negotiari" legitur in Verbo, intelligitur id in sensu spirituali, et tale percipitur quod correspondet, in genere comparatio et communicatio cognitionum et in specie illud quod nominatur; ut si aurum nominatur, intelligitur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552; si argentum, intelligitur verum quod intelligentiae et fidei, n. 1551, 2048, 2954; si oves, arietes, haedi, agni, per quae antiquitus negotiati sunt, intelliguntur talia quae oves, arietes, haedi, et agni significant, et sic porro; [2] sicut apud Ezechielem, Dic Tyro, habitatrix super introitibus maris, Negotiatrix populorum ad insulas multas:... Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum, in argento, in ferro, in stanno et plumbo, dederunt nundinationes tuas. (x)Javan, Tubal, et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris, dederunt commercium tuum.... Filii Dedanis negotiatores tui; insulae multae mercatura manus tuae.... Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum.... Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis, minnith 2, et (x)pannag, et melle et oleo, et opobalsamo, dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino Helbonis 3 et lana Zaharis 4. Dan 5 et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt.... Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar, illi mercatores manus tuae, in agnis et arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae, illi negotiatores tui in primario omnis aromatis; et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas. Haran et Canneh 6 et Eden, negotiatores Shebae, Asshur, Kilmad negotiatrix tua. Hi negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthi 7, et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, per funes ligatos et cedrina in mercatura tua [Naves Tarshish, turmae tuae in mercatura tua] unde impleta es, et honorata facta valde in corde marium, (x)xxvii 1 ad fin. [3] Ex his et pluribus aliis locis in Verbo, apparet quod negotiationes, commercia, mercaturae ac merces, non aliud sint quam quae sunt cognitionum boni et veri; quid enim Verbum propheticum cum negotiationibus Tyri nisi per illas spiritualia et caelestia significentur; et quia ita, manifeste constare potest quod non solum per merces alia significentur, sed etiam per gentes 8 ibi (x)nominatas illi apud quos talia; tum quod non sciri possit quid significant nisi ex sensu interno, ut quid 9 Tarshish, Javan, Tubal, Meshech, filii Dedanis, Syria, Jehudah, Israel, Dan, Javan, Dedan, Arabs, Sheba, Raamah, Haran, (x)Canneh, Eden, Asshur, Kilmad; tum quid 2 merces eorum, ut argentum, ferrum, stannum, plumbum, vasa aeris, tritica, minnith, pannag, mel, oleum, opobalsamum, vinum Helbonis, lana zaharis, netum, vestes libertatis ad currum, agni, arietes, hirci, aroma, lapis pretiosis, aurum, glomeres hyacinthini, acupictum, funes ligati, cedrina: haec et similia significant 10 bona et vera quae sunt Ecclesiae (c)et regni Domini atque eorum cognitiones; quapropter de Tyro ibi actum est, ex causa quia per "Tyrum" significantur cognitiones, n. 1201 et quia tales "merces," seu bona et vera, in Ecclesia et regno Domini sunt, etiam terra Canaan per quam Ecclesia et regnum Domini significatur, ab antiquissimo tempore ita nominata fuit a mercibus seu mercaturis, Canaan 11 enim in lingua originali, id significat. Ex his nunc patet quid significatur per "negotiando pervagari 12 terram." @1 i est$ @2 Minnith is regarded by many as a place name, see Jud. xi 33, and pannag as a form of sweetmeat$ @3 Chesbonis AI, see note to 2967$ @4 Heb [ ] (tsahar) "dazzling whiteness."$ @5 RV has Vedan, but most translators render And Dan$ @6 "Channoch AI$ @7 hyacinthini$ @8 nomina gentium ibi$ @9 i nisi$ @10 i varia$ @11 It is usual to derive Canaan from Heb. [ ] (kana") "to humble or subdue," and to apply the name to the low-lying coastal plain. But in Jer. x 17 we find "kenah" wares, and kenaani, though generally rendered Canaanite. is also translated merchant as in Job xli 6 and Prov. xxxl 24.$ @12 pervagamini$
Arcana Coelestia 4 Passage 4454
#4454 "Et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus": quod significet consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus rejigiosi, constat a significatione "dicere" quod nic sit consultare; a repraesentatione "Shecherni" quod sit venm ex antiqua Divina stirpe, de qua supra n. 4447; a significatione "patris," qui hic Jacob, quod sit bonum veri, de qua n. 4273, 4337; et a significatione "fratrum," qui Jtic fiiii Jacobi, quod sint vera, de qua supra. Quod "Shechem" sit verum ex antiqua Divina stirpe, patet ab illis quae supra n. 4447 allata sunt; fuerat enim Hamor Hivaeus cum sua gente et familia in terra Canaane inter reliquias Antiquissimae Ecclesiae" quae caelestis; illa Ecclesia prae omnibus Ecclesiis" in universo orbe fuit a Divino, nam in bono amoris in Dominum fuit; voluntarium eorum ac intellectuale faciebant unum, ita unam mentem, quapropter perceptionem veri ex bono habebant, influebat enim Dominus per viam internam in bonum voluntatis eorum et per hoc in bonum intellectus, seu verum, (m)inde est quod illa Ecclesia prae ceteris vocata sit "Homo," n. 477-479, et quoque "similitudo Dei," n. 50 1, 473, 1013;(n) inde patet cur Hamor et Shechemus dicantur ab antiqua Divina stirpe, ut quoque 2 prius n. 4399 Quod Antiquissima Ecclesia quae "Homo" aut Hebraea voce "Adam" dicta est, fuerit in terra Canaane, prout supra n. 4447 dictum, patet manifeste a posteris illorum, qui dicti sunt Nephilim, Gen. vi 4, qui quod in terra Canaane fuerint, dicitur Hum. xii 33, videatur n. 581; sed terra Canaan tunc dicta fuit omnis terra a fluvio Aegypti ad fluvium Euphratem, Gen. xv 18. @1 i 50,$ @2 sicut etiam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4455
#4455 "Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo": quod significet si illis mens similis a sua parte, quod esset a sua, constat (c)a significatione "invenire gratiam in oculis alicujus" quod sit formula involvens propensionem, de qua n. 3980, hic propensionem ad id quod daret quicquid dicerent ad illum, per quae verba quod significetur, quod a sua parte esset mens, si similis a parte illorum, patet a serie in sensu interno, nam "dare quod illi dicunt" in illo sensu est unum facere cum illis quoad verum et bonum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4456
#4456 "Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me": quod significet quod acceptabit illa quae apud illos, et faciet sua, nempe externa Ecclesiae quae illorum, cum internis quae sua, ac ita simul unam Ecclesiam constituent, constat ex significatione "dare quemadmodum dicitis" quod sit unum facere cum illis quoad verum et bonum, de qua mox supra n. 4455; ipsa "dos et donum 1 "quae dixit ut multiplicarent super illum, significat consensum in unum, nam dos quae dabatur virgini desponsandae, erat tessera quod utrinque consensus 2; dicit quod multiplicarent super illum valde dotem et donum, ac ita super statutum, quod erat quinquaginta argenti, ex causa quia cubuit cum illa (m)antequam acceptavit eorum religiosum, et quod esset a parte Jacobi consentire vel renuere, secundum legem antiquis etiam notam, de qua Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]; imprimis quia desiderata erat conjunctio, nempe interioris veri quod "Shechem," cum affectione exterioris quae "Dinah." Quod dos fuerit tessera consensus 2 et sic confirmatio initiationis, est quia appendere seu dare argentum erat signum quod suum esset, ita quod virgo illius, et acceptare illud esset reciprocum, ita sponsa esset sponsi, et sponsus sponsae. @1 domum I$ @2 confessus I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4457
#4457 "Et detis mihi puellam ad mulierem": quod modo sit 1 conjunctio, constat a significatione "dare in mulierem" quod sit conjunctio, de qua n. 4434, hic "modo sit conjunctio" quia adhuc non constipulatum. @1 significet modo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4458
#4458 Vers. 13-17. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus. "Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude" significat malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos: "et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum" significat quod initiatio ad conjunctionem quae non alia esse potuit, fieret per accessionem: "et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc" significat quod improbarent: "dare sororem nostram viro cui praeputium" significat nisi in repraesentativis ponerent verum et bonum Ecclesiae et recederent ab illis quae significant: "quia opprobrium hoc nobis" significat quod contra eos esset: "verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos significat accessionem ad illorum religiosum: "ad circumcidendum vobis omnem masculum" significat repraesentativum externum solum, et sic illis puri essent: "et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis" significat sic conjunctionem: "et habitabimus cum vobis" significat quoad vitam: "et erimus in populum unum" significat quoad doctrinam: "et si non audiatis ad nos ad circumcidendum" significat nisi recesserint a suis veris et accesserint ad repraesentativa externa: "et sumemus filiam nostram et ibimus" significat quod nulla conjunctio.
Arcana Coelestia 4 Passage 4459
#4459 "Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude": quod significet malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione "Shechemi" quod sit verum apud antiquos, seu quod idem, verum ex antiqua Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454; ex repraesentatione "Hamoris" quod sit bonum ex quo illud verum, de qua n. 4399, 4431, 4447, 4454; et ex significatione "fraudis" quod sit mala opinio et intentio; fraus enim in genere involvit malum contra alterum, et contra illa quae loquitur et quae agit, nam qui in fraude est, cogitat et intendit diversum ab altero, quod etiam ab effectu, de quo in hoc capite, constat; inde patet quod per "responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude" significetur mala opinio et intentio de vero et bono Ecclesiae apud antiquos. [2] Filii Jacobi, seu posteri illius, non aliam opinionem et intentionem habere potuerunt de vero et bono interni hominis quam malam, quia in externis fuerunt absque internis, n. 4281, 3293, 4307, 4429, 4433; et quoque interna nihili 1 fecerunt et ideo (o)illa prorsus contempserunt: talis quoque est gens illa hodie; et tales (o)sunt omnes qui solum in externis sunt; qui in solis externis sunt, ne quidem sciunt quid sit esse in internis, nam non sciunt quid internum; si quis coram illis nominat internum, vel affirmant quod sit quia (t)ex doctrinali norunt esse, sed tunc affirmant ex fraude, vel sicut corde etiam ore negant; non enim vadunt ultra sensualia quae sunt externi hominis; inde est quod non credant aliquam vitam post mortem, et nisi corpore resurrecturos esse "non dari posse resurrectionem, quapropter permissum est ut talem opinionem de resurrectione habeant, alioquin nullam habuissent, nam ponunt omne vitae in corpore, nescientes quod vita corporis eorum sit ex vita eorum spiritus qui post mortem vivit. Qui in solis externis sunt, nusquam aliam fidem possunt habere, nam externa apud illos exstinguunt omne cogitationis, proinde omne fidei, de internis. [3] Quia talis ignorantia hodie regnat, dicendum est quid sit esse in externis absque internis: qui absque conscientia sunt, omnes illi in solis externis sunt, nam internus homo per conscientiam se manifestat; et omnes illi nullam conscientiam habent, qui verum et bonum cogitant et faciunt non propter verum et bonum, sed propter se, sui honoris et lucri causa 3, et quoque qui solum propter timorem legis ac vitae, nam si non periclitaretur fama, honor, lucrum, vita, ruerent absque conscientia in omnia nefaria: hoc patet manifeste ab illis in altera vita qui tales fuerunt in vita corporis; ibi quia interiora patent, in perpetuo conatu sunt perdendi alios, quapropter in inferno sunt, (c)et ibi spirituali modo vincti tenentur 4. [4] (s)Ut adhuc sciatur quid sit 5 in externis esse et quid in internis, et quod qui in (o)solis externis sunt, non capere possint quid interna, proinde non (o)possunt his affici, nam nemo afficitur illis quae non capit, sit pro exemplo, quod minimus esse sit maximus esse in caelo, et quod humilis sit altus esse, tum quod pauper et egenus sit dives et abundans esse: qui in solis externis sunt, ii haec non capere possunt, cogitant enim quod minimus nusquam possit maximus esse, nec humilis altus, et pauper dives ac egenus abundans; cum tamen prorsus ita se habet in caelo; et quia non capere possunt, inde nec affici possunt illis, et cum reflectunt super illa ex corporeis et mundanis in quibus sunt, aversantur illa; quod ita se habeat in caelo, prorsus non sciunt, et quamdiu in solis externis sunt, non 6 scire volunt 7, immo nec scire possunt 7; in caelo enim qui 8 scit, agnoscit, credit ex corde, hoc est, ex affectione, quod nihil potentiae (c)ex semet sit, sed quod omne potentiae ei a Domino, is minimus dicitur et tamen est maximus quia ei potentia a Domino est; similiter se habet cum illo qui humilis est, quod sit aliis, nam qui humilis est, agnoscens et credens ex affectione quod nihil potentiae ei sit a se, nihil intelligentiae et sapientiae a se, et nihil boni et veri a se, is donatur potentia, intelligentia veri, et sapientia boni prae aliis a Domino; pariter quod pauper et egenus sit dives et abundans; pauper enim" et egenus dicitur qui credit ex corde et affectione quod nihil possideat ex se, nihil sciat et sapiat ex se et nihil possit ex se; is in caelo dives est et abundat, Dominus enim illi dat omnem opulentiam, sapiens enim est prae reliquis, et dives est prae reliquis, in magnificentissimis habitat palatiis, n. 1116, 1626, 1627, ac in thesauris omnium divitiarum caeli. [5] Sit quoque pro exemplo, qui iri solis externis est: nequaquam capere potest quod gaudium caeleste sit proximum amare prae se et Dominum supra omnia, et quod secundum amoris illius quantum et quale sit felicitas; nam qui in solis externis est, se amat prae proximo, et si amat alios, est quia sibi favent, et ita amat illos sui causa, proinde se in illis et illos in se; qui talis est, non scire potest quid sit amare alios prae se, immo non 6 scire vult 9, nec scire potest 9, quare cum dicitur ei quod caelum consistat in tali amore, n. 548, aversatur illud; inde est quod qui tales fuerunt in vita corporis, non approximare possint ad aliquam societatem caelestem, et cum approximant, quod propter aversationem dejiciant se praecipites in infernum. [6] Quia pauci hodie sciunt quid sit in externis esse et quid in internis, et quia plerique credunt quod qui in internis sunt, non possint esse in externis, et vicissim, licet illustrationis causa adhuc unum exemplum afferre: sit nutritio corporis et nutritio animae; qui in voluptatibus mere externis est, is curat pelliculam, indulget stomacho, amat opipare vivere, et in eduliis ac nectareis ponit summum voluptatis; at qui in internis est, etiam volupe habet in illis, sed ejus affectio regnans est ut corpus nutriatur cibis cum voluptate propter sanitatem ejus, ob finem ut "mens sana sit in corpore sano," ita principaliter propter mentis sanitatem, cui sanitas corporis inservit pro medio; qui spiritualis homo est, non ibi quiescit, sed sanitatem mentis seu animae spectat ut medium ad imbuendum intelligentiam et sapientiam, non propter famam, honores, lucrum, sed propter vitam post mortem; qui in interiore gradu spiritualis est, is intelligentiam et sapientiam spectat ut finem medium ut (o)is servire possit pro membro utili in regno Domini; et qui caelestis homo est, ut serviat Domino; huic cibus corporeus est medium ad fruendum cibo spirituali, et 10 cibus spiritualis est medium ad fruendum cibo caelesti 10; et quia ita inservire debent, etiam cibi illi correspondent; inde etiam vocantur cibi. Ex his constare potest quid sit in solis externis esse, et quid in internis.(s) [7] Gens Judaica (o)et Israelitica, de qua in hoc capite in sensu interno historico agitur, praeter illos qui mortui sunt infantes, quoad perplurimam partem talis est, sunt enim prae omnibus aliis in externis, nam sunt in avaritia; qui lucra et quaestus amant non propter alium usum quam propter aurum et argentum, et in illis possidendis omne vitae jucundum ponunt, in extimis seu infimis sunt, quippe prorsus terrestria sunt quae amant; qui autem aurum et argentum propter aliquem usum amant, illi secundum usum a terrestribus se elevant; ipse usus quem homo amat, determinat vitam ejus, et distinguit ab allis, usus malus facit illum infernalem, usus bonus facit illum caelestem; non quidem ipse usus, sed amor usus, nam in amore est vita cujusvis. @1 nihil$ @2 nullam$ @3 i et famae inde$ @4 A d tenentur$ @5 fit I$ @6 nec$ @7 A transposes volunt and possunt$ @8 i ita se habet$ @9 A transposes$ @10 A i qui est intelligentia, quae fidei, but d quae fidei. After cibo caelesti A i but d qui est sapientia quae amoris. Probably both phrases were to be omitted as in I, not because incorrect, but as unnecessary here.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4460
#4460 "Et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum": quod significet quod initiatio ad conjunctionem, quae non alia esse potuit, fieret per accessionem, constare potest ab explicatione illorum verborum "sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam," per quae significatum quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per "filios Jacobi fratres ejus" significati, videatur n. 4433; hic quod polluerit illam, simile involvit.
Arcana Coelestia 4 Passage 4461
#4461 "Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc": quod significet quod improbarent, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4462
#4462 "Dare sororem nostram viro cui praeputium" : quod significet nisi in repraesentativis ponerent verum et bonum Ecclesiae et recederent ab illis quae significant, constat ex significatione praeputii" quod sit repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia; inde commune fuit dicere circumcisio et praeputium cum distinguerent inter illos qui ab Ecclesia erant et illos qui non erant; circumcisio enim significat recessionem ab amoribus spurcis, nempe ab amore sui et mundi, et accessionem ad amores caelestes qui sunt 1 in Dominum et erga proximum, ita accessionem ad Ecclesiam; inde est quod per illa verba significetur accessio ad illorum religiosum, proinde quod sicut illi in repraesentativis ponerent (t)verum et bonum Ecclesiae, recedendo ab internis quae significantur 2, alioquin enim non similes essent illis, secundum eea quae sequuntur, 3 "In hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos." Quod "circumcisio" sit signum purificationis ab amoribus spurcis, videatur n. 2039, 2632; et quod "praeputiati" dicti sint qui in amoribus illis, n. 2049, 3412, 3413. [2] Vix aliquis hodie novit quid circumcisio in specie significat, quapropter dicendum: per genitalia in utroque sexu significantur illa quae conjunctionis boni et veri sunt; nec modo significant, sed etiam actualiter illis correspondent; ad finem capitum ostensum est quod omnia organa et membra hominis correspondentiam habeant cum rebus spiritualibus in caelo; ita quoque organa et membra generationi dicata; haec correspondent conjugio boni et veri; ex hoc conjugio etiam descendit amor conjugialis, videatur n. 2618, 2727-2729, 2803, 3132, 4434 "praeputium" quia obtegit genitale, correspondebat in Antiquissima Ecclesia obscurationi boni et veri", sed in Antiqua Ecclesia conspurcationi eorum 4; nam apud hominem Antiquissimae Ecclesiae quia internus homo fuit, obscurari potuit bonum et verum, non autem conspurcari; at apud hominem Antiquae Ecclesiae, quia respective externus homo fuit, bonum et verum conspurcari potuit, nam externa, nempe externi amores sunt qui conspurcant; quapropter illi qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, nihil noverunt de circumcisione, sed modo illi qui ab Antiqua: [3] ab hac etiam circumcisio ad plures gentes emanavit; et injuncta est Abrahamo et posteris ejus non ut novum quid, sed ut intermissum quod restauraretur, et facta est 6 posteritati ejus in signum quod essent ab Ecclesia; sed illa gens non sciebat quid significabat, nec volebat scire, nam religiosum 5 ponebat in (o)solis repraesentativis, quae sunt externa; ideo communiter incircumcisos damnabat, cum tamen circumcisio esset modo signum repraesentativum purificationis ab amore sui et mundi, a quo qui purificati sunt, spiritualiter circumcisi sunt, et dicuntur circumcisi quoad cor; ut apud Mosen, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tua, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, Deut. xxx 6: apud eundem, Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, Deut. x 16, 18: et apud Jeremiam, Novate vobis novale,... et removete praeputium cordis vestri, iv 3, 4: [4] (m)qui autem in amoribus sui et mundi sunt, vocantur praeputiati, quantumvis circumcisi fuerint, ut apud Jeremiam, Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 24, 25 [A.V. 25, 26]; inde etiam 7 patet quod plures gentes etiam circumcisae fuerint, dicitur enim, "visitabo super omnem circumcisum in praeputio"; ita quod non novum quid fuerit, et solum apud posteros Jacobi, ut per id distinguerentur ut supra dictum; [5] Philistaei erant qui non circumcisi sunt, quare etiam in genere per praeputiatos intelliguntur Philistaei, 1 Sam. xiv 6; xvii 26, 36; xxxi 4; 2 Sam. i 20; et alibi. (n) @1 nempe$ @2 ac recederent ab internis$ @3 quod nempe consentirent si fieret sicut illi$ @4 boni et veri$ @5 i modo$ @6 fuit$ @7 quoque$
Arcana Coelestia 4 Passage 4463
#4463 "Quia opprobrium hoc nobis": quod significet quod contra eos esset, constat ex significatione "opprobrii" quod sit id quod contra religiosum (o)eorum ita quod contra eos.
Arcana Coelestia 4 Passage 4464
#4464 "Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos": quod significet accessionem ad illorum religiosum, constat "ex significatione "consentire" quod sit accessio; et a significatione esse sicut illi" quod sit ut in solis externis essent, non autem in internis, tunc enim fuissent 1 sicut illi, videatur mox supra n. (x)4459 ostensum est ibi, (o)nempe n. 4459, quid sit in solis externis esse et quid in internis; hic dicendum 2 cur homo in internis esse debet; cuivis notum esse potest, qui reflectit 3, quod homo per interna communicationem habeat cum caelo, totum enim caelum est in internis; nisi homo quoad cogitationes et affectiones, hoc est, 4 quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis, sit in caelo, non potest post mortem illuc venire, nam nihil communicationis est; homo in vita corporis sibi per vera quae sunt intellectus et bona quae sunt voluntatis, procurat sibi communicationem illam, et nisi tunc procuret illam sibi, postea non fit; nam post mortem aperiri mens ejus versus interiora nequit, si non aperta fuerit in vita corporis. [2] Non novit homo quod secundum vitam affectionum 5 ejus, sphaera quaedam spiritualis illum circumdat, quae sphaera perceptibilior est angelis quam est sphaera odoris exquisitissimo sensui 6 in mundo; si vita illius fuerit in solis externis, scilicet in voluptatibus 7 ex odiis contra proximum, ex vindictis (o)et ex crudelitate inde, ex adulteriis 8, ex eminentia sui 9 et inde contemptu aliorum ex rapinis clandestinis, ex avaritia, ex dolis, et ex 10 luxuria, (c)ac similibus, sphaera spiritualis quae illum circumfundit, est tam tetra sicut est in mundo sphaera odoris ex cadaveribus, ex stercoribus, ex quisquiliis graveolentibus 11, et similibus; hanc sphaeram homo qui vitam talem egerat, secum fert post mortem; et quia totus quantus in illa sphaera est, non potest alibi esse quam in inferno, ubi tales sphaerae sunt; de sphaeris in altera vita et unde illae, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489. [3] Qui autem in internis sunt scilicet qui jucundum habuerunt in benevolentia et charitate erga proximum, et maxime qui beatum in amore in Dominum, illos circum fundit sphaera grata et amoena, quae est ipsa caelestis, quapropter illi 12 in caelo sunt. Sphaerae quae percipiuntur in altera vita, oriuntur omnes ex amoribus et inde affectionibus in quibus fuerant, consequenter ex vita, nam amores et inde affectiones faciunt ipsam vitam; et quia oriuntur ex amoribus et inde affectionibus, oriuntur ex intentionibus et finibus 13 propter quos homo ita vult et ita agit, nam quisque pro fine habet quod amat, idcirco fines determinant vitam hominis, illius quale constituunt, inde imprimis est sphaera ejus; haec percipit exquisitissime in caelo, ex causa quia universum caelum in sphaera finium est; ex his 14 patet qualis homo qui in internis est et qualis qui in externis, et cur non in solis externis sed in internis esse debet. [4] Sed haec homo qui in solis externis est, (m)utcumque acumine ingenii (o)de rebus in vita civili pollet, et utcumque ex scientificis eruditionis famam sibi comparaverat, (n) non curat, quia est talis ut nihil credat dari quod non oculis videt (c)et tactu sentit, proinde nec caelum nec infernum; et si diceretur ei quod statim post mortem in alteram vitam venturus (o)sit, (c)ac ibi perfectius quam in corpore visurus, auditurus, locuturus, et sensu tactus gavisurus, rejiceret sicut aliquod paradoxon 15 aut phantasma; cum tamen actualiter (t)se ita habet; (m)similiter si quis diceret quod anima seu spiritus qui vivit post mortem, sit ipse homo, non autem corpus quod circumfert in mundo:(n) [5] inde consequitur quod qui in solis externis sunt, nihil curent quid de internis dicitur 16, cum tamen haec faciunt illos beatos et felices in regno in quod venturi sunt, 17 in quo victuri in aeternum; maxima pars Christianorum in tali incredulitate sunt 18: quod in tali incredulitate sint, scire mihi datum est ex illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam venerunt, cum quibus locutus "sum"; in altera enim vita non occultare possunt quae cogitarunt, quia cogitationes ibi evidenter patent, nec occultare possunt quid pro finibus habuerunt, hoc est, quid amaverunt, quia id per sphaeram se manifestat. @1 forent$ @2 i est$ @3 si expendit$ @4 i quoad illa$ @5 affectionis$ @6 exquisitissimi sensus odoris$ @7 i solis$ @8 after proximum$ @9 super alios$ @10 exque$ @11 graveolentis$ @12 etiam$ @13 A had ex finibus, d finibus, i intentionibus aut finibus$ @14 inde$ @15 paradoxum$ @16 dicatur$ @17 i et$ @18 i tametsi illi prae omnibus de caelo et de inferno ex Verbo instructi sunt 271$
Arcana Coelestia 4 Passage 4465
#4465 "Ad circumcidendum vobis omnem masculum": quod significet repraesentativum externum solum, et sic illis puri essent, constat ex significatione "circumcidere omnem masculum" quod sit repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia, hic quod essent ab illorum religioso, de qua supra n. 4462; quod sic in oculis illorum puri essent, sequitur, nam posteritas ex Jacobo puritatem et sanctitatem non in internis sed in externis ponebat.
Arcana Coelestia 4 Passage 4466
#4466 "Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis": quod significet sic conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 4434 de conjugio dicta sunt, quod nempe "conjugium" in sensu spirituali sit conjunctio boni et veri; (o)nam "dare filias nostras vobis, et accipere filias vestras nobis" est sociare mutuo conjugia.
Arcana Coelestia 4 Passage 4467
#4467 "Et habitabimus cum vobis": quod significet quoad vitam, nempe conjunctionem, constat ex significatione "habitare cum vobis" quod sit una vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451.
Arcana Coelestia 4 Passage 4468
#4468 "Et erimus in populum unum": quod significet quoad doctrinam etiam conjunctionem," constat ex significatione "populi" quod sit verum Ecclesiae, proinde doctrina, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581; ita "esse in populum unum" est conjunctio per doctrinam. (s)Sunt duo quae conjungunt homines Ecclesiae, nempe vita et doctrina; quando 1 vita conjungit, doctrina non separat, sed si solum doctrina conjungit, sicut hodie fit intra Ecclesiam 2, tunc se mutuo separant, et tot faciunt Ecclesias quot sunt doctrinae; cum tamen doctrina sit propter vitam et vita ex doctrina; quod se separent 3, si solum doctrina conjungit, patet ex eo quod qui ab una doctrina est, damnet alterum, quandoque ad infernum; at quod doctrina non separet si vita conjungit 4, patet ex eo quod qui in bonitate vitae est, non damnet alterum qui aliter sentit, sed illius fidei et conscientiae id (x)relinquat, et hoc usque ad illos qui extra Ecclesiam sunt; dicit enim corde quod ignorantia neminem damnare possit, si vivant in innocentia et mutuo amore, sicut infantes, qui quoque in ignorantia sunt cum 5 obeunt.(s) @1 cum$ @2 in Ecclesia$ @3 after following conjungit$ @4 after at$ @5 A has full stop after sunt. Cum obeunt is a later addition.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4469
#4469 Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum": quod significet nisi recesserint a suis veris et accesserint ad repraesentativa externa, constat ex illis quae supra n. 4462 explicata sunt. (m)Quae in his versibus a filiis Jacobi dicta sunt, involvunt sensum contrarium quam qui erat apud Hamorem et Shechemum, proinde etiam contrarium in sensu interno, ut patet ab explicationibus; causa est quia in fraude locuti sunt, ut dicitur 1 vers. 13, et qui in fraude loquitur, is diversum sentit ab illo cum quo loquitur, (o)n. 4459.(n) @1 i in$
Arcana Coelestia 4 Passage 4470
#4470 "Et sumemus filiam nostram et ibimus": quod significet quod nulla conjunctio, constat ex significatione "conjugii" quod sit conjunctio (o)boni et veri, de qua supra n. 4466, inde "sumere filiam et ire," est non dare illam 1 in conjugium, ita quod nulla conjunctio. (m)Hic loquuntur filii Jacobi, sicut Jacob pater eorum, nam non dicunt sumemus "sororem" nostram sed "filiam" nostram; causa patet ea sensu interno, nempe quod patris esset renuere aut affirmare, secundum legem de qua Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]; sed quia hic de posteritate ex Jacobo et ejus 2 religioso agitur, sunt filii ejus per quos id repraesentatur, qui loco patris hic respondent; ipse Jacob non potuit quia per illum Antiqua Ecclesia (o)hic repraesentatur, n. 4439.(n) @1 idem est ac non dare filiam$ @2 eorum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4471
#4471 Vers. 18-24. Et bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris et in oculis Shechemi filii Hamoris. Et non tardavit puer facere verbum, quia beneplacuit in filia Jacobi, et ille honoratus prae omnibus domus patris sui. Et venit Hamor et Shechem filius illius ad portam urbis suae, et locuti ad viros urbis suae, dicendo, Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis; filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem masculum, quemadmodum illi circumcisi. Acquisitio illorum, et emptio illorum, et omnis bestia illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis. Et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius omnes egredientes portam urbis ejus, et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius. "Bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris" significat condescendentiam quoad vitam: "et in oculis Shechemi filii Hamoris" significat quoad doctrinam: "et non tardavit puer facere verbum" significat acceptationis desiderium: "quia beneplacuit in filia Jacobi" significat ad religiosum illius Ecclesiae: "et ille honoratus prae omnibus domus patris sui" significat primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos: "et venit Hamor et Shechem filius illius ad portam urbis suae" significat Ecclesiae apud antiquos bona et vera quae in eorum doctrina: "et locuti ad viros urbis suae, dicendo" significat persuasionem: "Viri illi pacifici ii cum nobis" significat concordantiam: "et habitent in terra" significat quoad vitam: "et negotiando pervagentur eam" significat quoad doctrinam: "et terra ecce lata spatiis coram illis" significat extensionem: "filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis" significat conjunctionem: "verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis" significat quod concordarent quoad vitam: "ad esse in populum unum" significat quoad doctrinam: "in circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi" significat si initiarentur per illa in repraesentativa et significativa illorum, quoad sola externa: "acquisitio illorum et emptio illorum" significat quod vera illorum: "et omnis bestia illorum" significat quod bona: "annon nobis illa?" significat quod similia et forma una: "tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis" significat si condescendimus: "et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius" significat consensum: "omnes egredientes portam urbis ejus" significat quod e doctrina Ecclesiae apud antiquos recederent: "et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius" significat accessionem ad externa.
Arcana Coelestia 4 Passage 4472
#4472 "Bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris": quod significet condescendentiam quoad vitam, constat (c)ex significatione "bona esse verba" quod sit condescendentia; et ex repraesentatione "Hamoris" quod sit bonum Ecclesiae apud antiquos, de qua n. 4447; hic vita 1, nam vita est boni, sicut doctrina est veri, quae est "Shechemus," ut sequitur: causa quod non bonum sed vita hic per "Hamorem" repraesentetur, est quia ad externa filiorum Jacobi condescendebat. @1 i est$
Arcana Coelestia 4 Passage 4473
#4473 "Et in oculis Shechemi filii Hamoris": quod significet quoad doctrinam, constat ex repraesentatione "Shechemi" quod sit verum Ecclesiae apud antiquos, quod ex bono quod "Hamor, de qua n. 4454, hic autem (o)"Shechemus" est doctrina, ex causa de qua mox supra n. 4472.
Arcana Coelestia 4 Passage 4474
#4474 "Et non tardavit puer facere verbum": quod significet acceptationis desiderium, constat ex significatione "non tardare facere" id quod dicitur, quod sit desiderium condescendendi ad id, ita acceptandi.
Arcana Coelestia 4 Passage 4475
#4475 "Quia beneplacuit in filia Jacobi": quod significet ad religiosum illius Ecclesiae, constat a repraesentatione "Dinae", quae hic est filia Jacobi, quod sit affectio veri Ecclesiae Antiquae 1, haec enim repraesentatur per "Jacobum," n. 4439; cum affectione veri hujus Ecclesiae, seu quod idem, cum hac Ecclesia, erat desiderium conjunctionis; sed quia Ecclesia illa apud posteros Jacobi quae hic repraesentatur per "filios ejus," qui loco patris locuti sunt, n. 4470," facta est mere externa, et ad haec acceptanda consenserunt Hamor et Shechemus, ideo per "filiam Jacobi" nunc significatur religiosum illius Ecclesiae 2. @1 quae in Ecclesia Antiqua$ @2 In A there follows a deletion containing a definition of religiosum. It runs religiosum Ecclesiae vocatur illud ejus quod externum est, et magis cum in externo ponitur essentiale ejus: sed quomodo haec se habent ex sequentibus patebit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4476
#4476 "Et ille honoratus prae omnibus domus patris sui": quod significet primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos, constat ex significatione "honorati prae omnibus" quod sit primarium; honoratus prae omnibus paene simile est ac princeps, qui quod sit primarium, videatur n. 1482, 2089; sed "honoratus prae omnibus domus patris sui" dicitur, non princeps, quia Hamor et Shechemus erant ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, n. 4447, 4454, et in illa Ecclesia "honoratus" dicebatur qui in Antiqua Ecclesia "princeps": quod primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos significetur, est quia de Shechemo hoc dicitur, per quem quod repraesentetur verum Ecclesiae apud antiquos, videatur n. 4454
Arcana Coelestia 4 Passage 4477
#4477 "Et venit Hamor et Shechem filius illius ad portam urbis suae": quod significet Ecclesiae apud antiquos bona et vera quae in eorum doctrina, constat ex repraesentatione "Hamoris" quod sit Ecclesiae apud antiquos bonum, de qua n. 4447; ex repraesentatione "Shechemi" quod sit verum inde, de qua n. 4454; et ex significatione portae urbis" quod sit doctrina veri, de qua n. 2943.
Arcana Coelestia 4 Passage 4478
#4478 "Et locuti ad viros urbis suae, dicendo": quod significet persuasionem, constare potest (c)a significatione "loqui" quod sit velle, et quoque influere, de qua n. 2951, 3037, hic persuadere quia qui vult, in persuasione est, et qui inde influit, persuasionem communicat; et "viri urbis" sunt qui in veris doctrinae, hic "in veris" similibus cum Shechemo; nam urbs antiquis temporibus non erat aliud quam una gentis familia; cohabitatio (c)eorum qui ab una 1 familia, dicebatur urbs; et quia in sensu interno non intelligitur familia, sed quale ejus quoad vitam et doctrinam, per "urbem" significatur doctrinae verum, et per "habitatores" doctrinae bonum, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216; at cum habitatores urbis nominantur "viri urbis" tunc non bonum 2 doctrinae sed vera ejus significantur; in Verbo enim "viri" sunt vera, n. 3134 @1 eadem$ @2 bona$
Arcana Coelestia 4 Passage 4479
#4479 "Viri illi pacifici ii cum nobis": quod significet concordantiam, hic quoad doctrinalia, constat ex significatione "virorum" quod sint vera, de qua n. 3134, inde quoque doctrinalia, nam vera Ecclesiae in unum collecta et agnita, dicuntur doctrinalia; et ex significatione "pacificorum" quod sit quod concordent; illi enim in sensu spirituali vocantur "pacifici" qui quoad Ecclesiae doctrinalia et dogmata concordant.
Arcana Coelestia 4 Passage 4480
#4480 "Et habitent in terra": quod significet quoad vitam, constat ex significatione "habitare" quod sit vita, de qua supra n. 4467; per "terram" hic sicut alibi significatur Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447; ita per "habitare in terra" significatur similitudo vitae secundum illa 1 quae sunt Ecclesiae. Quicquid in Verbo scriptum est, hoc in se et in sua essentia est spirituale; quod Verbum sit spirituale, notum est, sed spirituale ejus non apparet in littera, in littera enim est mundanum, imprimis 2 in historicis, at cum legitur ab homine, mundanum quod ibi, fit spirituale in mundo spirituali, hoc est, apud angelos; illi enim non cogitare possunt quam spiritualiter de unaquavis re; ita quoque de "habitare in terra"; spiritualiter cogitare est de illis quae sunt regni Domini, ita de illis quae sunt Ecclesiae. @1 quoad vitam in illis$ @2 cumprimis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4481
#4481 "Et negotiando pervagentur eam": quod significet quoad doctrinam, constat (c)ex significatione "negotiando pervagari terram" quod sit intrare in cognitiones boni et veri, de qua n. 4453, ita in doctrinam, nam haec cognitiones illas continet et docet.
Arcana Coelestia 4 Passage 4482
#4482 "Et terra ecce lata spatiis coram illis": quod significet extensionem, nempe veri quod est doctrinae, constat a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 4480; et ex significatione "lata spatiis" quod sit extensio quoad vera, ita quoad illa quae sunt doctrinae: in Verbo quae describuntur secundum mensuras, in sensu interno non significant mensuras sed qualia status; mensurae enim involvunt spatia, et in altera vita non sunt spatia sicut nec tempora, sed illis correspondent status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321; et quia ita, longitudines, latitudines et altitudines, quae 1 sunt spatii mensurati, significant talia quae sunt status; quod longitudo significet 2 sanctum, altitudo bonum, et latitudo verum, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434; inde est 3 quod per "terram latam spatiis" significetur extensio veri quod est doctrinae in Ecclesia. [2] Qui non novit dari in Verbo (t)aliud spirituale quam quod exstat in sensu litterali, non potest aliter quam mirari quod dicatur per "terram latam spatiis" significari extensionem veri quod est doctrinae in Ecclesia; sed quod usque se ita habeat, constare potest a locis ubi latitudo in Verbo nominatur: ut apud Esaiam, Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, viii 8: apud Davidem, Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. xxxi 9 [A. V. 8]: apud eundem, Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. (x)cxviii 5: apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i 6; per "latitudines" ibi non aliud significatur quam verum Ecclesiae: [3] causa quod latitudo id significet, est quia in mundo spirituali, seu in caelo, est Dominus centrum omnium, Ipse enim est Sol ibi; qui in statu boni sunt, interiores sunt secundum quale et quantum boni in quo sunt; inde praedicatur "altitudo" de bono; qui sunt 4 in simili gradu boni, etiam sunt 5 in simili gradu veri, et sic quasi in simili distantia aut, ut ita dicatur, in eadem peripheria, inde praedicatur "latitudo" de veris; quapropter non aliud per latitudinem intelligitur ab angelis qui apud hominem sunt cum Verbum legit; ut in historicis ejus, ubi 6 agitur de arca, de altari, de templo, de spatiis extra urbes, tunc per dimensiones ibi quoad longitudines, latitudines et altitudines, percipiuntur status boni et veri; similiter ubi de nova terra, Nova Hierosolyma, et de novo templo, apud Ezechielem xl-xlvii; per quae (o)quod significetur caelum et Nova Ecclesia, ex singulis ibi constare potest: ita etiam apud Johannem ubi de Nova Hierosolyma dicitur, Quod erit quadrangularis, et (t)ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. xxi 16. [4] Quae interiora sunt in mundo spirituali, describuntur per superiora et quae exteriora, per inferiora, n. 2148, homo 7 (t)enim non aliter capit interiora et exteriora cum est in mundo, quia est in spatio et in tempore, et quae spatii et temporis sunt, ejus cogitationis ideas intrarunt, et plerasque imbuerunt; inde etiam patet quod illa quae sunt mensurarum, quae 8 sunt limitationes spatii, sicut altitudines, longitudines et latitudines, sint in sensu spirituali illa quae determinant status affectionum boni et affectionum veri. @1 quia$ @2 sit$ @3 patet$ @4 after boni$ @5 after veri$ @6 cum$ @7 after exteriora$ @8 quia 277$
Arcana Coelestia 4 Passage 4483
#4483 "Filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis": quod significet conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 4466 explicata sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4484
#4484 "Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis": quod significet quod concordarent quoad vitam, constat ex significatione "consentire" quod sit concordare; et ex significatione "habitare" quod sit vita, de qua supra n. 4451, 4452.
Arcana Coelestia 4 Passage 4485
#4485 "Ad esse in populum unum": quod significet quoad doctrinam, constat ex significatione "populi" quod sit doctrina, de qua etiam supra n. 4468.
Arcana Coelestia 4 Passage 4486
#4486 "In circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi": quod significet si initiarentur per illa in repraesentativa et significativa illorum quoad sola externa, constat ex significatione "circumcidi" quod sit repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia, hic a religioso in quo fuerunt posteri ex Jacobo, de qua n. 4462; et quia acceptabant eorum religiosum, quod in solis externis constabat, n. 4281, 4293, 4307, ideo dicitur, "quemadmodum illi circumcisi 1; "inde patet quod per "circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi" significetur si initiarentur per illud in repraesentativa et significativa illorum quoad sola externa: quid haec praeterea involvunt, constabit ea sequentibus. @1 i sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4487
#4487 "Acquisitio illorum et emptio illorum": quod significet quoad vera illorum, constat ex significatione "acquisitionis et emptioris" quod sit vera; sed distinguuntur in eo quod "acquisitio" quando est quoque pecudum, sit veri bonum, nam per "pecudes" id significatur, at veri bonum est 1 verum voluntate et actu, 2 n. 4337, 4353, 4390; "emptio" autem, quae alibi vocatur emptio argenti, est verum; illud nempe veri bonum, dicitur verum caeleste, hoc autem verum spirituale, n. 2048; illud nempe verum caeleste, est verum quod factum est vitae, hoc autem nempe verum spirituale, est verum quod est doctrinae. @1 quod veri bonum sit$ @2 i videatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4488
#4488 "Omnis bestia illorum": quod significet quod bona, constat a significatione "bestiae" quod sint bona, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 1823, 2179, 2180,m 2781, 3218, 3519.
Arcana Coelestia 4 Passage 4489
#4489 "Annon nobis illa?": quod significet quod similia et forma una, constare potest ex serie, quae talis est quod bona et vera Antiquissimae Ecclesiae quae apud Hamorem et Shechemum et familias eorum adhuc quoad aliquam partem remanebant, concordarent cum bonis et veris quae ex Antiqua Ecclesia apud posteros Jacobi, nam ritualia quae instituta sunt apud posteros Jacobi, non aliud erant quam externa quae repraesentabant et significabant interna quae fuerunt Ecclesiae Antiquissimae; inde per "annon nobis illa" seu ad illos pertinentia, significatur quod essent similia et forma una: [2] sed illustretur res per exemplum: altare super quo sacrificabant, erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811; inde etiam erat fundamentale cultus in Ecclesia Antiqua quae Hebraea vocata fuit; ideo omnia et singula ex quibus construebatur altare, repraesentabant, sicut ejus dimensiones, nempe altitudo, latitudo et longitudo, ejus lapides, ejus opus reticulare quod ex aere, ejus cornua, et dein ignis qui perenniter super illo conservabatur, ac insuper sacrificia et holocausta; quae repraesentabant, erant vera et bona quae Domini et quae a Domino; haec erant interna cultus, quae quia repraesentabantur in externo illo, erant similia et forma una cum veris et bonis Antiquissimae Ecclesiae; dimensiones 1, nempe "altitudo, latitudo et longitudo" significabant in genere bonum, verum, et sanctum inde, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434, 4482; "lapides" significabant in specie vera inferiora, n. 1298, (x)3720; "aes ex quo opus reticulare circum altare" significabat bonum naturale, n. 425, 1551; "cornua" significabant potentiam veri ex bono, n. 1823; "ignis super altari" significabat amorem, n. 934; "sacrificia et holocausta" significabant caelestia et spiritualia, secundum eorum varias species, n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; inde constare potest quod in externis illis continerentur interna, et quod quoad interna similia essent; ita quoque in reliquis. [3] Sed qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, externa illa non curabant quia interni homines fuerunt, et Dominus per internam viam apud illos influebat et docebat quid bonum; boni varietates et differentiae erant illis vera, ac inde omnia et singula quae in mundo erant, sciebant quid repraesentabant in regno Domini, nam universus mundus seu universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n. 2758, 3483: at 2 qui ab Ecclesia Antiqua erant, non interni homines sed externi fuerunt, quare apud eos non potuit Dominus influere per internam viam sed per externam, et docere quid bonum, et hoc primum per talia quae repraesentabant et significabant; inde orta est Ecclesia repraesentativa, ac postea per doctrinalia boni et veri quae repraesentabantur et significabantur, inde Ecclesia Christiana; haec Ecclesia nempe Christiana, in sua essentia, eadem est quoad formam internam cum Ecclesia repraesentativa, sed illius Ecclesiae repraesentativa et significativa abrogata sunt postquam Dominus in mundum venit, ex causa quia omnia et singula repraesentabant Ipsum, et consequenter illa quae sunt regni Ipsius, nam haec sunt ab Ipso ac, ut ita dicatur sunt Ipse. [4] Verum inter Antiquissimam Ecclesiam et inter Christianam talis est differentia qualis inter lucem solis die et lumen lunae vel stellarum nocte; nam videre bona per viam internam seu priorem est sicut videre in die a luce solis, at videre per viam externam seu posteriorem est sicut videre in nocte a lumine lunae vel stellarum paene similis differentia fuit inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam, solum quod in pleniore lumine possent esse qui Christiana, si interna agnovissent seu vera et bona quae docuit Dominus, credidissent et fecissent;(n) ipsum bonum est utrique idem sed differentia est videre illud in claro aut in obscuro; (m)qui in claro vident, innumerabilia arcana vident paene sicut angeli in caelo, (o)et quoque afficiuntur illis quae vident; qui autem in obscuro vident, vix quicquam absque dubio vident, et (o)quoque quae vident, miscent se cum umbris noctis, hoc est, cum falsis,(n) (o)nec interius affici illis possunt; nunc 3 quia bonum utrique est idem, consequenter etiam verum, inde est quod per verba, "Annon nobis illa?" significetur quod bona et ver essent similia et forma una; Hamor enim et Shechemus erant, ut prius dictum, ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, et posteritas Jacobi erat ex Antiqua Ecclesia quae dicta fuit Hebraea, (o)sed solum in externi ejus. Quod autem Hamor et Shechemus filius ejus enormiter peccaverint, quod receperint circumcisionem, 4 videbitur in sequentibus (o)n. 4493. @1 i enim$ @2 sed$ @3 et$ @4 receperint circumcisionem, et sic externa Ecclesiae Hebraeae, enormiter peccaverint (enormiter peccaverint is substituted for a deletion destruxerint apud se internum hominem)$
Arcana Coelestia 4 Passage 4490
#4490 "Tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis": quod significet si condescendimus, et quod sic consociaturi vitam, constat a significatione "consentire" quod sit condescendere; et a significatione "habitare cum nobis" quod sit una vivere, seu consociare vitam, de qua n. 4467.
Arcana Coelestia 4 Passage 4491
#4491 "Et audiverunt ad Hamorem et Shechemum filium illius": quod significet consensum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4492
#4492 "Omnes egredientes portam urbis ejus": quod significet quod e doctrina Ecclesiae apud antiquos recederent, constat a significatione "egredi" quod hic sit recedere; et ea significatione "portae urbis" quod sit doctrina, de qua n. 2943, 4477, hic doctrina Ecclesiae apud antiquos, quia erat porta urbis "ejus," hoc est, Shechemi; per "Shechemum" enim repraesentatur verum Ecclesiae apud antiquos, n. 4454; per Ecclesiam apud antiquos intelligitur illa quae ab Antiquissima, ut prius quoque dictum. Quomodo haec se habent, patebit ab illis quae nunc sequuntur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4493
#4493 "Et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius": quod significet accessionem ad externa, constat ex significatione "circumcidere omnem masculum" quod sit per id initiari in repraesentativa et significativa illorum, nempe posterorum Jacobi, quoad sola externa, de qua n. 4486; et ex significatione "egredi portam urbis" quod sit recedere e doctrina Ecclesiae apud antiquos, de qua mox supra n. 4492; et quia recessio (c)e doctrina et accessio ad externa significatur, ideo bis dicitur "egredientes portam urbis illius", non etiam simul, ut alibi, ingredientes illam; per "ingredi" enim significatur accessio ad doctrinam et recessio ab externis 1, hic autem contrarium. [2] Quomodo haec se habent, dicendum: homines Antiquissimae Ecclesiae ex cujus reliquiis Hamor et Shechem cum familiis suis 2 fuerunt, prorsus alio et diverso genio ac indole fuerunt quam viri Antiquae Ecclesiae; homines (o)enim Antiquissimae Ecclesiae habuerunt voluntarium in quo integrum (o)erat, non autem viri Antiquae Ecclesiae; quapropter Dominus apud homines Antiquissimae Ecclesiae potuit influere per voluntarium, proinde per viam internam, non autem apud viros Antiquae Ecclesiae, in his enim voluntarium deperditum fuit, sed influebat (o)Dominus in intellectuale (o)eorum, ita non per viam internam sed per externam, ut supra n. 4489 dictum est; influere per voluntarium est per bonum amoris, nam omne verum est partis voluntariae; at influere per intellectuale est per verum fidei, nam omne verum est partis intellectualis; in hac parte, nempe intellectuali, Dominus apud viros Antiquae Ecclesiae formavit novam voluntatem cum illos regeneravit: quod bona et vera parti voluntariae hominum Antiquissimae Ecclesiae implantata fuerint, videatur n. 895, 927 at quod parti intellectuali virorum Antiquae Ecclesiae, n. (x)863, 875, 895, 927, 2124, 2256, 4328: quod in parte intellectuali formetur nova voluntas, n. 928, 1023, 1043, 1044, 4328; quod detur parallelismus inter Dominum et inter bonum apud hominem, non autem inter verum, n. 1831, 1832, 1718, 3514 et quod inde viri Antiquae Ecclesiae fuerint in obscuro respective, n. 2708, 2715, 2935, 2937, 3246, 3833. Ex his constare potest quod homines Antiquissimae Ecclesiae prorsus alio et diverso genio ac indole fuerint a viris 3 Antiquae Ecclesiae. [3] Inde erat quod qui ab Antiquissima Ecclesia erant, interni homines fuerint et nulla externa cultus habuerint; et quod qui ab Antiqua Ecclesia erant, externi homines fuerint et externa cultus habuerint; nam illi per interna videbant externa sicut a 4 luce solis diu, et hi per externa videbant interna sicut 5 in lumine lunae et stellarum noctu, quapropter etiam Dominus illis in caelo apparet ut sol, his autem ut luna, n. 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 4060; illi sunt qui in explicationibus vocantur caelestes, hi autem qui spirituales. [4] Ut illustretur qualis differentia fuerit, sit exemplum: homo Antiquissimae Ecclesiae si legisset Verbum historicum aut propheticum, absque praevia instructione aut ulla explicatione, vidisset sensum ejus internum, et hoc usque adeo ut caelestia et spiritualia quae (o)sunt sensus interni, ilico obvenissent 6, et vix aliquid quod in sensu litterae; (o)ita sensus internus fuisset illi in claro, at sensus litterae in obscuro; foret sicut qui 7 audit loquentem et solum haurit sensum, non autem attendit ad loquentis voces; at homo Antiquae Ecclesiae si legisset Verbum, non potuisset absque praevia instructione aut explicatione videre sensum ejus internum, ita quod sensus internus fuisset illi in obscuro, at sensus litterae in claro; foret sicut 8 ille qui audit loquentem et cogitatione inhaeret vocibus 9, et interea non attendit ad sensum qui inde ei perit: (m)at homo Ecclesiae Judaicae cum legit Verbum, nihil capit praeter sensum litterae 10; quod sensus aliquis internus sit, non scit, et quoque negat: similiter hodie homo Ecclesiae Christianae.(n) [5] Ex his constare potest qualis differentia fuit 11 inter illos qui per Hamorem et Shechemum repraesentantur 12, qui quia ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae fuerunt, in internis et non in externis fuerunt, ac inter illos qui per "filios Jacobi" significantur, qui in externis et non in internis fuerunt 13; et porro constare potest quod Hamor et Shechemus non accedere potuissent ad externa, et acceptare illa quae apud filios Jacobi, nisi interna eorum occluderentur, quae si occlusa fuissent, in aeternum periissent. [6] Haec causa arcana est cur Hamor et Shechemus cum familiis eorum occisi (x)sunt, quod alioquin non permissum fuisset; sed hoc non aufert culpam a filiis Jacobi, quin enorme facinus patraverint; illi nihil de arcano illo noverunt, nec illum finem habuerunt; quisque secundum finem seu intentionem judicatur; quod intentio "eorum fraudulenta fuerit, in vers. 13 manifeste dicitur; cumque aliquod 14 tale permittitur a Domino, id fit per malos ac per infernales qui infundunt; sed omne malum quod mali intendunt et faciunt bonis, Dominus vertit in bonum, hic 15 ut Hamor et Shechemus cum familiis eorum salvarentur. @1 internis I$ @2 eorum$ @3 veris I$ @4 in$ @5 i ita$ @6 obvenirent$ @7 i ille$ @8 sic I$ @9 i ejus$ @10 literalem$ @11 A d esset, ip fuerit$ @12 i hic$ @13 fuerunt after externis$ @14 aliquid$ @15 A d hic, hoc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4494
#4494 Vers. 25-29. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi fratres Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem, quod polluerint sororem suam. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo. "Factum in die tertio" significat continuum usque ad finem: "in esse illos dolentes" significat cupiditates: "et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi" significat fidem et amorem: "fratres Dinae" significat vera et bona istius Ecclesiae: "quisque gladium suum" significat falsum et malum: "et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum" significat quod exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos: "et Hamorem et Shechemum filium illius ad os gladii" significat ipsam Ecclesiam: "et sumpserunt Dinam e domo Shechemi et exiverunt" significat quod affectionem veri sustulerint: "filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem" significat quod omnis illa posteritas doctrinam destruxerint: "quod polluerint sororem suam" significat quod verum fidei foedaverint: "greges illorum et armenta illorum" significat quod destruxerint bonum rationale et naturale: "et asinos illorum" significat vera inde: "et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt" significat omne verum et bonum Ecclesiae: "et omnes opes illorum" significat omnia scientifica quae sibi acquisiverunt: "et omnem infantem illorum" significat omnem innocentiam: "et feminas illorum" significat charitatem: "captivarunt et depraedati" significat quod deprivaverint illos et perverterint: "et omne quod in domo" significat omne Ecclesiae.
Arcana Coelestia 4 Passage 4495
#4495 "Factum in die tertio": quod significet continuum usque ad finem, constat a significatione "diei tertii" quod sit completum a principio ad finem, de qua n. 2788, ita (o)quoque continuum; quod "dies tertius" id significet, vix credere possunt illi qui putant historica Verbi solum historica mundana esse, et modo sancta quia in codice sacro sunt; sed quod non solum ipsa historica Verbi involvant (t)spiritualia et caelestia quae non exstant in littera, sed etiam omnes voces, et praeterea omnes numeri, in explicationibus quae praecedunt: ostensum est; quod ita (t)se res habeat, ex Divina Domini Misericordia: constabit adhuc melius 1 in propheticis, quae non ita mentem in sensu litterae quoad seriem tenent prout historica: at quod numerus 2 ternarius 3, sicut etiam numerus septenarius, (o)ut et numerus duodenarius, (o)arcana involvant, nulli non qui Verbum (x)quoad interior: ejus scrutatur, constare potest; et si in illis numeris, sequitur quod etiam in reliquis numeris qui in Verbo, arcanum sit, 4 nam Verbum ubivis sanctum est; quandoque cum locutus (o)sum cum angelis, visi 5 sunt numeri quasi scripti ante oculos, sicut qui in carta in claro die et perceptum quod ipsae res, de quibus locuti sunt in tales numero cadant, a qua experientia etiam 6 scire datum (o)est quod unusquisque numerus in 7 Verbo aliquod arcanum contineat; hoc manifeste videri 8 potest ab his apud Johannem, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxl 17: et alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, xiii 18; quod prior numerus, nempe centum quadraginta quatuor sit ex duodecim in se multiplicatis et quod numerus sexcenta sexaginta sex sit ex numero ternario (o)et seno, patet; quid "sancti autem" involvant, constare potest ex sancto numeri duodecim, de quo 9 videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913, et de sancto numeri ternarii, n. 720, 901, 1825, 2788, 4010; [3] hic numerus, "nempe" ternarius, quia significabat 10 completum usque ad finem, ita unam periodum magnam vel parvam, ideo in Ecclesia repraesentativa receptus est, et adhibebatur quoties tale significaretur, (o)etiam in Verbo in quo omnia et singula significant, ut constare potest ab his locis ; (m)Quod irent iter trium dierunt et sacrificarent, Exod. iii 18: v 3: quod parati essent ad (t)diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super montem Sinai, Exod. xix 11, 15, 16, 18: quod de came sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium, Lev. vii 16-18; xix 6, 7: quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo, Num. xix 11 ad fin.: et quod qui tetigerunt occisum in bello, mundarentur die tertio et die septimo, Num. xxxi 19-25(n): [4] quod Jochua mandaverit populo ut intra tres dies transirent Jordanem, Jos. i 11; iii 2: quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eii, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaret Samuelem, 1 Sam. iii 1-8: quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam; (o)et quod Jonathan mitteret ad illum crastino tertio, et revelaret animum patris sui: et quod Jonathan tunc ad latus Iapidis jacularetur tres sagittas: et quod post illud David sc incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane, 1 Sam. xx 5, 12, 19, 20, 35, 36, 41: quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, vel quod ventura fames septem annis, vel tribus mensibus fugiturus pro hostibus, vel futura tribus diebus pestis in terra, 2 Sam. xxiv 11-13 [5] quod Rehabeam diceret ad coetum Israelis, qui petebant ut allevarentur a jugo patris ejus, quod abirent tres dies et reverterentur; et quod venerint ad Rehabeamum die tertio, sicut dixit rex, Revertimini ad me die tertio, 1 Reg. xii 5, 12: quod Elias se mensus super filium viduae tribus vidbus, 1 Reg. xvii 21: quod Elias dixerit, ut funderent aquam super holocaustum et ligna tertia vice, et tertia vice fecerunt, 1 Reg. xviii 34 quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, Jon. ii 1 [A.V. i 17]; Matth. xii (x)40: quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea filium, Marc. xii 2, 4-6; Luc. xx 12, 13 quod de Petro, quod ter abnegaturus Ipsum, Matth. xxvi 34; Joh.xiii 38: quod dixerit ad Petrum tribus vicibus, Amasne Me? Joh. xxi 15-17. [6] Ex his 12 et pluribus aliis in Verbo constare potest quod in numera ternario fuerit arcanum, et quod numerus ille 13 inde inter significativa 14 in Ecclesiis antiquis receptus sit; quod significet integram periodum Ecclesiae ac rerum in Ecclesia, ita magnam vel parvam, patet, proinde completum et quoque continuum usque ad finem; ut manifeste apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos post biduum, in 15 die tertio eriget 16 nos, et vivemus coram Ipso, vi 2. @1 clarius$ @2 i dies tertius et in genere$ @3 i arcanum involvat$ @4 arcana (after etiam) sint (after Verbo)$ @5 i mihi$ @6 etiam cadant, inde quoque ut ab experientia viva$ @7 i qui$ @8 constare$ @9 quod numerus 12 et numerus 3 significant, de sancto numeri 12$ @10 significat$ @11 sicut$ @12 i omnibus$ @13 is numerus$ @14 repraesentativa$ @15 et i$ @16 egerit I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4496
#4496 "In esse illos dolentes": quod significet cupiditates, constare ea significatione "doloris post circumcisionem" quod sit cupiditas quod dolor post circumcisionem sit cupiditas, est quia "circumcisio" significat purificationem ab amore sui et mundi, n. 2039, 2044, 2049: 2632, 3412, 3413, 4462, et omnis cupiditas carnis est ab illis amoribus: inde dolor hanc significat; cum enim homo ab illis amoribus purificatur: ut fit cum regeneratur, in dolore et anxietate est; cupiditates quae tunc absterguntur, sunt quae dolent et angunt. Cum per 1 rituale repraesentatur aliquod arcanum, etiam singula ejus usque dum completum est, aliquid istius arcani involvunt; sicut gladioli (o)seu cultri, quibus circumcidebantur, quod essent ex petra, n. 2039 f. 2046 f., 2799, per sanguinem tunc, perque modum, ita quoque per statum 2; hoc constare adhuc potest a processibus mundationum, inaugurationum, sanctificationum, ac reliquis. Hic per "dolorem post circumcisionem" significatur cupiditas Hamoris, Shechemi, et virorum urbis ejus, quod desiderarent ad externa in quibus posteri Jacobi 3, de qua supra 4 n. (x)4493. @1 i enim$ @2 i cum peractum est$ @3 a Jacobo$ @4 i re$
Arcana Coelestia 4 Passage 4497
#4497 "Et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi": quod significet fidem et amorem, constat a repraesentatione "Shimeonis" quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, et ex repraesentatione "Levi" quod sit amor spiritualis seu charitas, de qua n. 3875, 3877; in genuino sensu illa per Shimeonem et Levi et quoque per tribus a Shimeone et Levi nominatas significantur, at in sensu opposito falsum et malum, nam falsum est oppositum vero fidei, et malum bono charitatis; haec repraesentant Shimeon et Levi respective ad gentem Judaicam quae apud se exstinxerat omne fidei et omne charitatis quae erant interna cultus; ut melius constare potest a sequentibus, ubi de illis dicitur quod "occiderint Hamorem, Shechemum 1, (c)et viros urbis," et quod "filii Jacobi venerint super confossos et depraedati sint omnia." Quod Shimeon et Levi id fecerint, erat ut repraesentaretur quod verum quod fidei et bonum quod charitatis, factum sit falsum et malum; cum enim verum fit falsum et bonum fit malum in Ecclesia, actum est de Ecclesia. @1 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4498
#4498 "Fratres Dinae": quod significet vera et bona istius Ecclesiae, constat a significatione "fratrum" quod sint vera et bona, seu fides et charitas, de qua n. 367, 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 4267; et a repraesentatione "Dinae" quod sit affectio veri, proinde Ecclesia, de qua n. 3963, 3964, 4427.
Arcana Coelestia 4 Passage 4499
#4499 "Quisque gladium suum": quod significet falsum et malum, constat a significatione "gladii" quod sit verum pugnans et inde defensio veri, ac in opposito sensu falsum pugnans, et inde vastatio veri, de qua n. 2799 quod gladius 1 quoque sit malum, est quia etiam erat "Levi" per quem repraesentabatur charitas, ita bonum; hoc cum fit malum, per falsum ex malo pugnat, et quod tunc facit, est malum. @1 after quia$
Arcana Coelestia 4 Passage 4500
#4500 "Et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum": quod significet quod exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos, constat ex significatione "urbis" quod sit doctrina quae Ecclesiae, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4478, hic Ecclesiae apud antiquos quia (c)ea Ecclesia per "Hamorem et Shechemum," cujus urbs erat, repraesentatur; ex significatione "confidenter" quod sit ex fiducia, hic ex fiducia falsi et mali; et ex significatione "masculi" quod sit verum, de qua n. 749, 2046, 4005; inde patet quod per "venerunt super urbem confidenter et occiderunt omnem masculum" significetur quod ex fiducia falsi et mali exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos. [2] Erat Ecclesia apud 1 antiquos, (o)quae ex Antiquissima, quae apud posteritatem ex Jacobo instauraretur 2, quia 3 Ecclesia Antiqua perire incepit, at quod omne verum fidei et bonum charitatis, ita omne internum cultus apud se exstinxerint, et sic quod nulla Ecclesia apud illam posteritatem institui potuerit, (t)in sensu interno hic describitur, unde factum, quod quia contumaciter institerant, solum repraesentativum Ecclesiae apud illos institutum sit, videatur n. 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444 @1 i quae$ @2 restauraretur$ @3 nam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4501
#4501 "Et Hamorem et Shechemum ad os gladii": quod significet ipsam Ecclesiam, constat ex repraesentatione "Hamoris" quod sit Ecclesia apud antiquos quoad bonum, de qua n. 4447; ex repraesentatione "Shechemi" quod sit Ecclesia apud antiquos quoad verum, de qua n. 4454, 4472, 4473; et ex significatione "ad os gladii" quod sit falsum et malum pugnans, de qua n. 4499, ita per quae Ecclesiam apud se exstinxerunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4502
#4502 "Et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt": quod significet quod affectionem veri sustulerint, constat ex repraesentatione "Dinae" quod sit affectio veri, de qua supra n. 4498; secundum proximum sensum internum est quod sustulerint affectionem veri ab illis qui fuerunt a reliquiis Ecclesiae Antiquissimae, quia dicitur "e domo Shechemi", per domum Shechemi enim significatur bonum veri illius 1 Ecclesiae; sed quia agitur de exstirpatione veri et boni apud posteros ex Jacobo, qui hic per "filios ejus" significantur, et quia omnia 2 se applicate habent ad rem de qua agitur, ideo per "domum Shechemi" hic significatur simpliciter bonum veri, quale fuerat apud hominem Antiquissimae Ecclesiae, ita quod hoc exstinctum sit apud gentem a Jacobo; voces enim et nomina in Verbi sensu interno significant res praedicabiliter ad suum subjectum; insimul quoque significatur infractio boni et veri apud Hamorem et Shechemum et ejus familiam, quia ad externa accesserunt 3, ut n. 4493 ostensum. [2] Quod illa quae de Shimeone et Levi hactenus explicata sunt, ita se habeant, constare potest a propheticis Jacobi ante mortem, ubi haec, Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est: dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7; per 4 "Shimeonem et Levi" significatur verum fidei quod apud posteros Jacobi versum est in falsum, et bonum charitatis in malum, ut supra n. 4499, 4500; "fratres" dicuntur quia bonum est frater veri, seu charitas fidei, n. 4498; "instrumenta violentiae machaerae seu gladii eorum" significat falsa et mala quod intulerint violentiam veris et bonis, n. 4499; "in arcanum eorum ne veniat anima mea, et in congregatione eorum ne uniatur gloria mea" significat disjunctionem quoad vitam et doctrinam, "anima" enim praedicatur in Verbo de vita, n. 1000, 1040, 1742, 3299, et "gloria" de doctrina; "quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem" significat quod in malo proposito exstinxerint Ecclesiae verum et Ecclesiae bonum; "vir" est Ecclesiae verum, n. 3134, "bos" ejus bonum, n. 2180, 2566, 2781; "maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis" significat poenam aversionis a vero et bono 5; "maledicere" est se avertere, et quoque propter id puniri, n. 245, 379, 1423, 530, 384, "ira" est recessio a vero, et "furor" a bono, n. 357, 3614; dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem" significat quod bona et vera non amplius erunt in Ecclesiae eorum externo ac interno; "dividere (c)et dispergere" est separare (o)et exstirpare ab illis, n. 4424, "Jacob" est externum Ecclesiae, ac "Israel" internum, n. 4286. [3] (m)Haec(o) in prophetico illo de Shimeone et Levi dicta sunt, quia per illos significatur in genere verum et bonum Ecclesiae, quae cum nulla fiunt, et magis cum loca eorum succedunt falsa et mala, tunc Ecclesia exstincta est; quod prophetica haec non aliud involvant, constare potest ex eo quod tribus Shimeonis et tribus Levi non maledictae fuerint prae reliquis tribubus; fuit enim tribus Levi assumpta in sacerdotium, et tribus Shimeonis (o)fuit inter reliquas Israelis 6 sicut una (c)illarum.(n) @1 alius I$ @2 i in sensu interno$ @3 recesserunt$ @4 i ibi$ @5 i et conversionis ad falsum et malum$ @6 Israelitas$
Arcana Coelestia 4 Passage 4503
#4503 "Filii Jacobi venerunt super confossos et depraedati urbem": quod significet quod omnis illa posteritas doctrinam destruxerint, constat ex significatione "filiorum Jacobi" quod sin posteritas ex Jacobo, de qua supra; ex significatione "depraedari" quod sit destruere; et ex significatione "urbis" quod sit doctrina quae Ecclesiae, de qua supra n. 4500. Quod Shimeon et Levi postquam occiderant omnem masculum in urbe atque Hamorem et Shechemum exiverint, et quod dein "filii Jacobi venerint super confossos e depraedati urbem," est arcanum quod non patet nisi ex sensu interno; [2] arcanum hoc est quod postquam verum et bonum Ecclesiae quae per "Shimeonem et Levi" repraesentantur, exstincta sunt, et loco illorum fuit 1 falsum et malum, dein superaddita sint falsa et mala, quae in opposito sensu per reliquos filios Jacobi significantur; quod per unumquemque filium Jacobi aliquod commune fidei et charitatis repraesentatum sit, n. 2129, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060 ostensum est; quid per Reubenem, videatur n. 3861, 3866, 3870; quid per Jehudam, n. 3881; quid per Dan, n. 3921-3923; quid per Naphtali n. 3927, 3928; quid per Gad, n. (x)3934, 3935; quid per Asher, n. 3938, 3939; quid per Jisaschar, n. 3956, 3957; quid per Zebulun, n. 3960, 3961; communia haec fidei et charitatis quae per illos repraesentata sunt, illius generis falsa et mala fiunt quando semel Ecclesiae verum et bonum exstincta sunt, et tunc illa superadduntur; nam falsa et mala continue in Ecclesia semel perversa et exstincta succrescunt; haec significantur per quod "filii Jacobi venerint super confossos et depraedati urbem," postquam Shimeon et Levi occiderant omnem masculum in urbe atque Hamorem et Shechemum, sustulerantque Dinam, e exiverant. [3] Quod per "confossos" in Verbo significentur vera et bona exstincta, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis vestimentum occisorum, confossi gladio, descendentes ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum, xiv 19; ubi de Babele; "confossi gladio" pro illis qui profanarunt vera Ecclesiae apud eundem, Ita 2 ut confossi eorum projiciantur, et cadaverum eorum ascendat putor, xxxiv 3; ubi de falsis et malis quae infestant Ecclesiam; "confossi" pro illis: [4] apud Ezechielem, Violenti gentium evaginabunt gladium super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt decorem tuum; in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in medio marium, (x)xxviii 7, 8; ubi de principe Tyri per quem primaria cognitionum veri et boni significantur; "mori mortibus confossorum in medio marium" pro illis qui per scientifica excludunt falsa, et inde Ecclesiae vera conspurcant: [5] apud eundem, Etiam hi cum illis descendent in infernum ad confossos gladio;... cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem 3, in medio praeputiatorum cubueris cum confossis gladio, xxxi 17, 18: apud eundem, Descende et cuba cum praeputiatis, in medio confossorum gladio cadent;... alloquentur eum praecipui potentium in medio inferni, xxxii 19-21; ibi de Pharaone et Aegypto; "confossi gladio" pro illis qui per scientias insaniunt, fidem veri, quod est Ecclesiae, per illas apud se exstinguendo: [6] apud Davidem, Reputatus sum cum descendentibus foveam, factus sum sicut vir non robur, inter mortuos neglectus, sicut confossi cubantes in sepulcro 4, quorum non meministi amplius, et qui a manu tua excisi sunt, Ps. lxxxviii 5, 6 [A.V. 4, 5]; "confossi in inferno, in fovea et in sepulcro" pro illis qui vera et bona destruxerunt apud se per falsa et mala 5; quod in inferno non sint quia confossi gladio, quisque scire potest: [7] apud Esaiam, Urbs tumultuum, urbs exsultans,... 6 non confossi gladio, et non occisi bello,... omnes qui (t)inventi sunt in te vincti una, e longinquo fugerunt, xxii 2, 3; ibi de fallaciis ex sensualibus per quas vera Ecclesiae non videri possunt, (o)de quibus ideo in dubio negativo sunt; illi dicuntur "confossi sed non gladio": [8] apud Ezechielem, Ego adducens super te gladium, et perdens excelsa vestra, et destruentur altaria vestra, et frangentur statuae vestrae, et faciam cubare confossos vestros coram idolis vestris;... cum ceciderint confossi in medio vestri, cognoscetis quod Ego Jehovah:... tunc agnoscetis,... cum fuerint confossi in medio idolorum eorum, circum altare eorum, vi [3], 4, 7, 13; "confossi" pro illis qui in falsis doctrinae sunt: [9] apud eundem, Polluite domum, et implere atria confossis:... exiverunt et percusserunt in urbe, ix 7; visio prophetica; "polluere domum et implere atria confossis" pro profanare bona et vera: apud eundem, Multiplicastis confossos vestros in urbe hac, et implevistis plateas ejus confosso, quapropter dixit Dominus Jehovih, Confossi vestri, quod posuistis in medio ejus, hi caro, et illa olla, et vos educet e medio ejus, xi 6, 7. [10] Quia per "confossos" significabantur illi 7 qui apud se exstinxerunt 8 vera Ecclesiae per falsa et mala, ideo quoque in Ecclesia repraesentativa illi qui tetigerunt confossum, immundi erant, de quibus (o)ita apud Mosen, Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies, Num. xix 16, 18; et ideo inquisitio et expiatio per vitulam: apud eundem, Si invenitur confossus jacens in agro,... nec scitur qui percusserit eum, tunc exibunt seniores urbis et judices, e metientur versus urbes quae circa confossum; fiet, ad urbem proximam confosso sument seniores urbis illius vitulam bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et deducent... ad fluvium seu vallem,... et decollabunt ibi vitulam,... e lavabunt manus suas super vitula decollata,... et dicent, Manus nostrae non fuderunt sanguinem, et oculi nostri non viderunt expia populo Tuo, Israeli,... (o)Jehovah, nec da sanguinem innocentem in medio populi Tui; et expiabitur illis sanguis, Deut. xxi 1-8; [11] quod (t)illae leges latae sint, quia per "confossum" significatur perversio, destructio et profanatio veri Ecclesiae per falsum et malum, patet ex singulis in sensu interno; "confossus jacens in agro" dicitur quia per "agrum" significatur Ecclesia, videatur n. 2971, 3310, 3766, per "vitulam per quam labor non factus" significatur innocentia externi hominis quae est in ignorantia; si ex sensu interno illa non innotescerent, quisque miraturus esset quod processus expiatorius talis mandatus fuisset. @1 facta sunt$ @2 Da AI$ @3 inferiorum AI, but see n. 130$ @4 A has inferno written above sepulchro but neither deleted.$ @5 confossi cubantes in inferno pro illis ibi qui in falsis ex malis sunt @6 Heb confossi tui non confossi gladio$$ @7 confossi significabant illos$ @8 destruxerunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4504
#4504 "Quod polluerint 1 sororem suam": quod significet quod verum fidei foedaverint, constat ex significatione "polluere" quod sit foedare; et ex significatione "sororis" quod sit verum, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386, hic verum fidei quia per "Dinam" quae hic "soror," significatur affectio omnium fidei, n. 4427. Quod per "quod Shechemus polluerit sororem illorum" significetur quod illi foedaverint verum fidei, est quia per illam repraesentatur affectio verorum omnium, ita ipsa Ecclesia, n. 3963, 3964; et quia non data est (o)a fratribus ejus Shechemo in mulierem, sed polluta 2 apud illos remansit, (o)ideo postea per illam repraesentabatur oppositum sicut per fratres ejus, nempe affectio omnium falsorum, ita Ecclesia corrupta; inde est quod per "quod polluerint 3 sororem suam" significetur quod verum fidei foedaverint. @1 polluerit AI, but see n. 4494, and Heb.$ @2 i illa$ @3 polluerit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4505
#4505 "Greges illorum et armenta illorum": quod significet quod destruxerint bonum rationale et naturale, constat ex significatione gregum" quod sint bonum rationale, et ex significatione "armentorum" quod sint bonum naturale, de quibus n. 2566.
Arcana Coelestia 4 Passage 4506
#4506 "Et asinos illorum": quod significet vera inde, nempe ex bono naturali et rationali, constat ex significatione "asinorum," tum "filiorum asinae," ut et "mulorum," quod sint vera naturalis et rationalis, de qua n. 2781.
Arcana Coelestia 4 Passage 4507
#4507 "Et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt": quod significet omne verum et bonum Ecclesiae, constat ex significatione "urbis" quod sit doctrinale, ita verum Ecclesiae, de qua n. 402, 2268, 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493; et ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3310, 3766, 4440, 4443; inde "quicquid in urbe, et quicquid in agro" est omne verum et bonum Ecclesiae.
Arcana Coelestia 4 Passage 4508
#4508 "Et omnes opes illorum": quod significet omnia scientifica quae sibi acquisiverunt, constat ex significatione "opum" quod sint scientifica, ut constare potest a multis locis in Verbo; opes enim spirituales, ita in spirituali sensu intellectae, non aliud sunt; illae, 1 quatenus sciuntur, scientifica sunt; haec in 2 regno Domini, proinde in Ecclesia, pro opibus sunt, quod ex Verbo alibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur. @1 i quam cognitiones boni et veri, quae$ @2 i enim$
Arcana Coelestia 4 Passage 4509
#4509 "Et omnem infantem illorum": quod significet omnem innocentiam, constat ex significatione "infantis" quod sit innocentia, de qua n. 430, 2126, 3183.
Arcana Coelestia 4 Passage 4510
#4510 "Et feminas illorum": quod significet charitatem, constat ex significatione "feminarum, mulierum, et uxorum quod sint affectiones veri et affectiones boni; affectiones veri cum conjux nominatur 1 et cum maritus vocatur, affectiones boni cum conjux non nominatur et cum vir dicitur, n. 915, 1468, 2517, 3236; hic affectiones boni quia (o)feminae fuerunt virorum urbis, per quos vera significabantur, n. 4478 f.; et "urbs" dicitur ubivis Shechemi, per quem verum Ecclesiae apud antiquos repraesentabatur, n. 4454 affectio boni spiritualis est idem ac charitas, idcirco hic per "feminas" significatur charitas. @1 i ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4511
#4511 "Captivarunt et depraedati": quod significet quod deprivaverint illos, et perverterint, constat ex serie rerum in sensu interno.
Arcana Coelestia 4 Passage 4512
#4512 "Et omne quod in domo": quod significet omne Ecclesiae, constat ex significatione "domus" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 1795, 3720; ita omne 1 Ecclesiae; quia hoc significatur, ultimo dicitur. @1 i hic$
Arcana Coelestia 4 Passage 4513
#4513 Vers. 30, 31. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Cananaeo et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar ego et domus mea. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram? "Dixit Jacob" significat Antiquam Ecclesiam externam: ad Shimeon et Levi" significat repraesentativum spiritualium et caelestium: "Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae" significat quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua: "Cananaeo et Perizzaeo" significat qui in bono et vero: "e ego mortales numeri" significat quod facile: "et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar" significat quod sic pereat Ecclesia Antiqua: "ego et domus mea" significat quoad verum et bonum: e dixerunt" significat responsum: "An sicut meretricem faciet sororem nostram?" significat propter quod nulla illis affectio.
Arcana Coelestia 4 Passage 4514
#4514 "Dixit Jacob": quod significet Antiquam Ecclesiam externam, constat a repraesentatione "Jacobis" quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 4439; et quia Ecclesia Antiqua, sicut unaquaevis Ecclesia, est externa et interna, per "Jacobum" in Verbo repraesentatur externa, et per "Israelem" interna, [n. 4286].
Arcana Coelestia 4 Passage 4515
#4515 "Ad Shimeon et Levi": quod significet repraesentativum spiritualium et caelestium, constat a repraesentatione "Shimeonis" quod sit fides, at in opposito sensu falsum, et a repraesentatione "Levi" quod sit amor, at in opposito sensu malum, de quibus supra n. 4497, 4502, 4503; hic ideo repraesentativum spiritualium et caelestium, ex causa quia illa quae fidei sunt, vocantur spiritualia, et quae amoris, caelestia: dicitur quod (o)Shimeon et Levi significent repraesentativum illorum, quia repraesentare illa non est esse illa; repraesentationes enim non spectant personam sed rem, n. 665, 1097 f.; ita quod perinde fuerit 1 qualis persona repraesentavit 2, n. 3670; quod repraesentativum Ecclesiae apud posteros Jacobi institui potuerit, qualescumque essent, modo in externa forma stricte observavissent statuta, n. 3147, 4208, 4281, 4292, 4307, 4444; inde est quod per "Shimeonem et Levi" hic significetur repraesentativum spiritualium et caelestium. @1 sit$ @2 quae repraesentat$
Arcana Coelestia 4 Passage 4516
#4516 "Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae": quod significet quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua, constat a significatione "perturbare me ad fetere faciendum me" quod sit facere ut abominentur; (o)et ex significatione "habitatoris terrae" quod hic sint illi qui ab Ecclesia Antiqua; per "terram" enim significatur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447, ita per "habitatorem terrae" illi qui ab Ecclesia, hic ab Ecclesia Antiqua, quia haec adhuc apud aliquas gentes in terra Canaane perstabat; apud 1 populum e Jacobo non prius institutum fuit repraesentativum Ecclesiae quam cum Antiqua illa prorsus periit; quod etiam significatur per id quod posteri ex Jacobo non prius in terram Canaanem admissi fuerint, quam cum consummata est iniquitas habitatorum terrae 2, sicuti dicitur Gen. xv 16; non enim prius aliqua nova Ecclesia instauratur quam cum prior vastata est. @1 i et$ @2 ibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4517
#4517 "Cananaeo et Perizzaeo": quod significet qui in bono et vero, constat ex significatione "Cananaei" quod hic sint qui in Ecclesiae bono, "et Perizzaei" qui in Ecclesiae vero; quod Cananaeus et Perizzaeus illa significent, est quia adhuc ibi apud illos erat Antiqua Ecclesia, ut mox supra (t)n. 4516 dictum; fuerunt enim ibi qui ab Antiquissima Ecclesia, videatur n. 4447, 4454; et fuerunt qui ab Antiqua, imprimis ab illa quae Ecclesia Hebraea dicta est, quapropter illi qui e terra Canaane fuerunt, in genere vocati sunt Hebraei, Gen. xl 15, (m)et quoque 1 habuerunt altaria et sacrificabant, ideo 2 postquam idololatrae facti sunt, toties mandatum ut altaria eorum destruerentur;(n) quamdiu itaque Ecclesia aut aliquid Ecclesiae apud illos remansit, per "Cananaeum" significatur Ecclesiae bonum, et per "Perizzaeum" Ecclesiae verum; at cum omne Ecclesiae apud illos consummatum erat, tunc per "Cananaeum" significabatur malum, et per "Perizzaeum" falsum, n. 1573, 1574. @1 before sacrificabant$ @2 quapropter$
Arcana Coelestia 4 Passage 4518
#4518 "Et ego mortales numeri 1: "quod significet quod facile, constat ex significatione "mortalium numeri," quod sint pauci; at cum quale loco quanti in sensu interno secundum seriem intelligitur, tunc significatur facile; nam pauci, cum contra illos "congregantur multi", ut sequitur," facile perduntur. @1 Heb. [ ] (methe mispar) "men of number," i.e., men to be counted or few men: S usually translates methim by homines. Mortales is probably due to association with Heb. [ ] (muth) to die.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4519
#4519 "Et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar": quod significet quod sic pereat Ecclesia Antiqua, constat ex significatione "congregari, percuti, et perdi" quod sit perire; quod sit Ecclesia Antiqua, est quia de se et sua domo haec Jacob dicit; quod "Jacob" hic sit Ecclesia Antiqua, videatur supra n. 4514.
Arcana Coelestia 4 Passage 4520
#4520 "Ego et domus mea": quod sit quoad verum et bonum, constat ex repraesentatione "Jacobi" qui hic est "ego," quod sit Ecclesia, in specie Ecclesia quoad verum, [quod] concludi potest ab illis quae de Jacobi repraesentatione 1 n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599, 3775, 4234, 4337 ostensa sunt; quod nempe repraesentet Dominum quoad Divinum Verum Naturale repraesentatione ita se habet: quoad Divinum Verum Naturale; cum repraesentationibus ita se habet: qui in supremo sensu repraesentat Dominum quoad Divinum Verum Naturalis, idem etiam repraesentat regnum Domini quoad "Divinum" Verum ibi, consequenter Ecclesiam quoad verum, nam illa correspondet; omne enim verum est Domini in regno et in Ecclesia Ipsius: et ex significatione "domus" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 2233, 2234, 3720. @1 i prius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4521
#4521 "Et dixerunt": quod significet responsum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4522
#4522 "An sicut meretricem faciet sororem nostram?": quod significet propter quod nulla illis affectio, constare potest ex repraesentatione "Dinae," postquam polluta est seu meretrix: facta, quod sit affectio falsorum, ita Ecclesia corrupta, de qua n. 4504, proinde amplius nulla "illis affectio" veri; ibi 1 etiam videatur quomodo (t)hoc se habet. @1 ubi$ Continuato de Correspondentia Oculi et Lucis cum Maximo Homine
Arcana Coelestia 4 Passage 4523
#4523 Quisque qui de aere et sono aliquid novit, scire potest quod auris prorsus formata sit ad corum modificationum naturam, ita quod auris quoad suum corporeum et materiale illis correspondeat; et qui de aethere ac de luce aliquid scientiae hausit, novit quod oculus quoad suum corporeum et materiale illorum modificationibus correspondenter formatus sit; et hoc usque adeo ut quicquid arcani in natura aeris et soni reconditum est, hoc inscriptum 1 sit organismo auris, et quicquid arcani in natura aetheris et lucis, hoc in organismo oculi sit; [2] consequenter qui in anatomicis et simul physicis peritus est, per indagationes scire potest quod non modo organa sensoria sed etiam motoria, ut et omnia viscera, quoad illorum corporea et materialia correspondeant illis quae in natura mundi sunt, et "sic" quod totum corpus sit organum compositum ex omnium arcanissimis quae in natura "mundi sunt", et secundum corum sanctas agendi vires, (c)et mirabiles fluendi modos: inde est quod homo ab antiquis dictus sit parvulus mundus seu microcosmus. [3] Qui haec novit, etiam nosse potest quod quicquid in mundo et ejus natura est, non existat a se sed a priore se, et quod hoc prius non 2 possit existere a se sed a priore se, et hoc usque ad Primum, a quo ordine existent sequentia; et quia inde existunt etiam inde subsistunt, nam subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur quod omnia et singula usque ad ultima naturae, a Primo non solum exstiterint, sed etiam a Primo subsistant 3; nisi enim (t)perpetuo exsisterent, et nisi nexus continuus foret a 4 Primo, et sic cum Primo, momento dilaberentur et perirent. @1 i quasi$ @2 nec$ @3 i perpetuo$ @4 i omnium quae in natura$
Arcana Coelestia 4 Passage 4524
#4524 Nunc quia omnia et singula quae in mundo et ejus natura sunt, existunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, se prioribus, sequitur quod existant et subsistant a mundo qui est supra naturam, qui mundus spiritualis vocatur, cum quo quia continuus nexus erit ut subsistant seu perpetuo existant, sequitur quod puriora seu interiora quae in natura, consequenter quae in homine, sint exinde; tum quod puriora seu interiora tales formae sint quae recipere possunt 1 influxum: et quia non dari potest nisi quam unicus fons vitae, sicut in natura non nisi quam unicus fons lucis et caloris, constat quod omne vitae sit a Domino, Qui est Primum vitae; et quia ita, quod omnia et singula quae in mundo spirituali sunt, Ipsi correspondeant, proinde omnia 2 et singula quae in homine, hic enim est in minima effigie parvulus mundus spiritualis; inde etiam spiritualis homo est imago Domini. @1 possint$ @2 i etiam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4525
#4525 Ex his patet quod imprimis apud hominem omnium correspondentia sit cum mundo spirituali, et quod absque illa correspondentia ne quidem momento subsistere possit, nam absque correspondentia nihil continuum foret ab Ipso Esse vitae, hoc est, a Domino, ita inconnexum, et inconnexum sicut nullum dissipatur. Quod correspondentia apud hominem immediatior et inde strictior sit, est quia creatus est ad sibi applicandum vitam Domino (c)et inde in quoad cogitationes et quoad affectiones a Domino elevari possit supra mundum naturalem, (c)et inde cogitare de Deo et affici Divino, illi Ipsi; secus ac animantia terrae; et qui ita conjungi possunt Divino, illi non moriuntur quando corporea quae sunt mundi, separantur, interiora enim conjuncta manent.
Arcana Coelestia 4 Passage 4526
#4526 Quod correspondentiam visus qui oculi, de qua ad finem capitis praecedentis incohatum est, ulterius attinet, sciendum quod correspondentia ejus sit cum illis quae sunt intellectus, nam intellectus est visus internus, et visus hic internus est in luce quae supra lucem mundi est; quod homo per illa quae ei apparent in luce mundi, possit intelligentiam sibi comparare, est quia lux superior, seu lux caeli, influit in objecta quae sunt ex luce mundi, et facit ut appareant repraesentative et correspondenter; lux enim quae est supra lucem mundi, est quae procedit a Domino Qui illuminat universum caelum; ipsa intelligentia et sapientia quae a Domino, apparet ibi ut lux; haec lux est quae facit intellectum seu visum internum hominis; cum illa per intellectum influit in objecta quae sunt ex luce mundi, facit ut appareant repraesentative et correspondenter, ac ita intellectualiter. Et quia visus oculi qui est in mundo naturali, correspondet visui intellectus qui est in mundo spirituali, correspondet ille veris fidei, nam haec sunt genuini intellectus; vera enim faciunt omnem intellectum hominis, nam omne 1 cogitationis versatur circa id quod ita sit, vel quod non ita sit, hoc est, quod verum vel non verum: quod visus oculi correspondeat veris et bonis fidei, videatur supra n. 4450. @1 omne enim$
Arcana Coelestia 4 Passage 4527
#4527 Locutus sum cum aliquibus post paucos dies postquam decesserunt, et quia tunc recentes, in aliqua luce ibi erant quae illis parum differebat a luce mundi, et quia lux illis talis apparuit, dubitabant an aliunde illis lux esset quapropter sublati sunt in primum caeli, ubi lux adhuc illustrior erat, et inde mecum locuti; dicebant quod nusquam talem lucem viderint; et hoc factum cum sol jamdudum occubuerat: mirati tunc quod spiritus oculos haberent per quos viderent, eum tamen crediderint in vita corporis quod spirituum vita modo esset cogitatio, et quidem abstracte absque 1 subjecto, ex causa quia de aliquo subjecto cogitationis non potuerant cogitare quia illud non viderant, et quia ita, non aliter tunc perceperant quam quia sola cogitatio, quod illa eum corpore in quo esset, dissiparetur, non secus ac aliqua aura, vel aliquis ignis, si non miraculose a Domino contineretur et subsisteret; et viderunt tunc quam facile eruditi in errorem de vita post mortem cadant, et quod illi prae aliis non credant nisi quae vident; mirati itaque tunc quod non modo cogitationem haberent sed etiam visum, et quoque reliquos sensus; et magis quod appareant sibi prorsus sicut homines, se mutuo videant, audiant, colloquantur, sua membra tactu sentiant, et hoc 2 exquisitius quam in vita corporis; inde obstupuerunt quod homo cum vivit in mundo, hoc prorsus ignoret; et miserti generis humani quod nihil sciat de talibus, quia nihil credunt, et prae reliquis illi qui in luce prae aliis sunt, nempe qui intra Ecclesiam sunt, et habent Verbum. [2] Quidam eorum non aliter crediderint quam quod homines post mortem forent sicut larvae, in qua opinione confirmarunt se ex spectris de quibus audiverunt; sed inde non aliud concluserunt quam quod fuerit aliquod crasse vitale, quod primum exhalatur a vita corporis, sed quod iterum recidit ad cadaver, et sic exstinguitur. Quidam autem crediderunt quod primum resurrecturi tempore ultimi judicii eum interiturus mundus, et tunc eum corpore, quod in pulverem dilapsum, tunc colligeretur et se resurgerent osse et carne; et quia ultimum illud judicium seu interitum mundi per plura saecula frustra exspectaverunt, lapsi sunt in errorem quod nusquam resurrecturi; nihil tunc cogitantes de eo quod ex Verbo didicerunt, et ex quo etiam quandoque ita locuti sunt, quod eum moritur homo, anima ejus sit in manu Dei, inter felices aut infelices secundum vitam quam sibi notam habuerunt, nec de illis quae Dominus dixit de divite et Lazaro; sed instructi sunt quod ultimum cujusvis judicium sit eum moritur 3, et quod tunc appareat sibi corpore praeditus sicut in mundo, ac omni sensu pollere sicut ibi, sed puriore et exquisitiore quia corporea non obstant, et illa quae sunt lucis mundi, non obumbrant illa quae sunt lucis caeli; ita quod in corpore sit 4 quasi purificato; et quod ibi nusquam circumferre posset 5 corpus osseum et carneum quale in mundo, quia hoc foret pulvere terrestri rursus circumdari. [3] Cum quibusdam de hae re locutus sum eodem die eum tumularentur corpora eorum, qui viderunt per meos oculos cadaver suum, lecticam, et quod sepelirentur; et dicebant, quod rejiciant illud, et quod hoc inserviverat illis pro usibus in mundo in quo fuerunt, et quod vivant nunc in corpore quod inservit illis pro usibus in mundo in quo nunc 6 sunt: voluerunt etiam 7 ut dicerem illa ad propinquos eorum qui in luctu erant, sed respondere datum quod si dicerem, subsannarent, quia quae non ipsi oculis suis videre possunt, nihil esse credunt, et sic referrent inter visiones quae sunt illusiones; adduci enim nequeunt ad credendum quod sicut homines se mutuo vident suis oculis, spiritus se mutuo videant suis, et quod homo non videre possit spiritus nisi oculis sui spiritus, et quod tunc illos videat cum Dominus aperit visum internum, sicut factum prophetis, qui spiritus et angelos, et quoque plura caeli, viderunt; num illi qui hodie vivunt, illa credidissent, si eo tempore vixissent, dubitandi locus est. @1 a$ @2 haec$ @3 i homo$ @4 sint AI$ @5 possent$ @6 ubi$ @7 tunc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4528
#4528 Oculus seu potius visus ejus correspondet imprimis illis societatibus in altera vita quae in paradisiacis sunt, quae supra antrorsum paulisper ad dextrum apparent, ubi ad vivum sistuntur videndi horti cum arboribus et floribus tot generum et specierum ut pauca sint respective quae in universa tellure; in singulis ibi objectis est aliquid intelligentiae et sapientiae quod elucet, sic ut dicas quod sint simul in paradisis intelligentiae et sapientiae; haec sunt quae ab interioribus illos qui ibi, afficiunt, et sic non solum laetificant visum, sed etiam simul intellectum. [2] Paradisiaca illa sunt in primo caelo et in ipso limine ad interiora illius caeli, et sunt repraesentativa, quae e superiore caelo descendunt cum angeli superioris caeli intellectualiter de veris fidei apud se loquuntur; loquela angelorum ibi fit per ideas spirituales et caelestes quae illis sunt formae vocum, et continue per series repraesentationum talis pulchritudinis et amoenitatis ut nullatenus exprimi possit; hae pulchritudines et amoenitates sermonis (c)illorum sunt quae ut paradisiaca repraesentantur in caelo inferiore: [3] caelum hoc distinctum est in plures (o)caelos, quibus correspondent singula quae in cameris oculi; est caelum ubi horti paradisiaci, de quibus dictum; est caelum ubi atmosphaerae diversicolores, ubi universa aura fulgurat quasi ex auro, argento, margaritis, lapidibus pretiosis, floribus in minimis formis, et innumerabilibus aliis; est caelum irideum ubi irides pulcherrimae, magnae et parvae, variegatae splendidissimis coloribus: singula 1 haec existunt per lucem quae a Domino in qua intelligentia et sapientia, inde est in singulis objectis ibi aliquid 2 intelligentiae veri et sapientiae boni, quod repraesentative ita sistitur. [4] Qui non aliquam ideam de caelo habuerunt nec de luce ibi, illi aegre possunt adduci ad credendum quod talia ibi sint; quare qui in alteram vitam secum illam incredulitatem ferunt, si in vero et bono fidei fuerunt, auferuntur ab angelis in illa, et cum vident illa, obstupescunt; de paradisiacis, atmosphaeris et irideis, videantur quae prius ab experientia, n. 1619-1626, 2296, 3220; et quod in caelis continuae repraesentationes sint, n. 1807, 1808, 1971, 1980, 1981, 2299, 2763, 3213, 3216-3218, 3222, 3350, 3475, 3485. @1 i et$ @2 i interius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4529
#4529 Quidam qui in orbe erudito inclutus et famigeratus propter peritiam in scientia botanica, postquam obiit, in altera vita audivit quod ibi quoque sistantur videndi 1 flores et arbores; ad id obstupuit; et quia id jucundum ejus vitae fuerat, accensus est desiderio videndi num ita sit; quare sublatus in paradisiaca vidit arboreta pulcherrima et floreta amoenissima in immensum extensa; et quia tunc in sui jucundi ex affectione ardorem venit, licuit illi pervagari campum, et non solum singillatim videre illa, sed etiam excerpere et ad oculum 2 admovere et perscrutari num ita se res haberet; [2] ille mecum inde locutus, etiam dixit quod hoc nusquam crediderit, et quod si talia in mundo audivissent, inter paradoxa referrent; et porro referebat quod ibi conspiciantur vegetabiles flores immensa copia qui nusquam visi in mundo, et vix aliqua perceptione ibi comprehensibiles, et quod singula ex splendore incomprehensibili rutilent, quia sunt ex luce caeli; quod rutilatio ex spirituali origine esset, nondum potuit percipere 3, nempe quod in singulis aliquid intelligentiae et sapientiae quae veri et boni, ex quibus illis rutilum: dicebat amplius quod homines telluris nullatenus hoc credituri, ex causa quia pauci sunt qui credunt quod aliquod 4 caelum et infernum sit, et qui credunt, sciant modo quod in caelo gaudium, et pauci inter illos, quod ibi sint talia quae oculus nusquam viderat, auris nusquam audiverat, et mens nusquam cogitare potuerat 5; et hoc tametsi ex Verbo sciunt quod stupenda visa sint prophetis, sicut plura Johanni, de quibus in Apocalypsi; quae tamen non aliud fuerunt quam repraesentativa quae continue existunt in caelo, et quae apparuerunt cum visus internus ei apertus fuit. [3] Sed haec sunt respective levia; qui in ipsa intelligentia et sapientia sunt ex quibus illa, in tali felicitatis statu sunt ut illa quae memorata 6, sint (o)illis inter leviora: quidam etiam qui dixerunt cum in paradisiacis essent, quod excedant 7 omnem felicitatis gradum, ideo 8 magis versus dextram sublati in caelum quod adhuc splendidius coruscabat, et tandem ad illud ubi quoque perceptum intelligentiae et sapientiae beatum quod in talibus, et tunc cum ibi essent, etiam mecum locuti dicebant 9 quod illa quae prius viderant respective nauci sint; et tandem ad id caelum ubi prae interioris affectionis fausto vix 10 possent subsistere, nam faustum penetravit ad medullaria, quibus prae fausto quasi resolutis in sanctum deliquium labi incipiebant. @1 conspiciendi A, vivendi I$ @2 oculos$ @3 capere$ @4 aliquid I$ @5 potuerit$ @6 i sunt$ @7 i illa$ @8 inde$ @9 dixerunt$ @10 non$
Arcana Coelestia 4 Passage 4530
#4530 Colores etiam visuntur in altera vita qui splendore et fulgore 1 excedunt in tantum nitorem colorum in mundo ut vix aliqua comparatio detur; sunt illi ex variegatione lucis et umbrae ibi; et quia ibi 2 est intelligentia et sapientia a Domino quae sicut lux apparet coram oculis angelorum et spirituum ac simul intus illuminat eorum intellectum, sunt colores ibi in sua essentia variationes, aut, ut ita dicatur 3, modificationes intelligentiae (c)et sapientiae: colores ibi, non solum quibus decorantur flores, illustrantur atmosphaerae, et variantur irides, sed etiam qui in formis aliis discreti sistuntur, toties mihi visi sunt ut vices vix numerari possint; splendor illis est ex vero quod est intelligentiae, et fulgur ex bono quod est sapientiae, (c)et ipsi colores ex candido et obscuro 4 eorum; ita ex luce et umbra sicut colorationes in mundo. [2] Inde est quod colores qui in Verbo memorantur, ut qui fuerunt lapidum pretiosorum in pectorali Aharonis, (c)ac super vestibus sanctitatis ejus; quique in aulaeis tentorii ubi Arca, et 5 qui in lapidibus fundamenti Novae Hierosolymae, de quibus apud Johannem in Apocalypsi, et alibi, repraesentaverint talia quae intelligentiae et sapientiae sunt: quid autem singuli repraesentant 6, ex Divina Domini Misericordia, in explicationibus dicetur; in genere colores ibi quantum splendoris habent et ex candido trahunt, tantum ex vero quod est intelligentiae, et quantum fulguris habent et ex purpureo trahunt, tantum ex bono quod est sapientiae: illi qui inde ducunt originem, etiam ad oculorum provincias pertinent. @1 fulgure$ @2 i lux$ @3 dicam$ @4 i ex$ @5 tum$ @6 repraesentent$
Arcana Coelestia 4 Passage 4531
#4531 Quia intelligentia et sapientia a Domino est quae sicut lux apparet in caelo, (o)inde angeli vocantur angeli lucis, ita insipientia et insania quae a proprio, est quae regnat [in] inferno, inde 1 qui ibi, dicuntur a tenebris; in inferno 2 (t)quidem non sunt tenebrae sed est ibi lumen obscurum, sicut id quod (o)est ex igne carbonario, in quo se mutuo vident; alioquin non vivere potuissent: oritur illis hoc lumen ex luce caeli, quae cum incidit in vesanias eorum, hoc est, in falsitates et cupiditates, vertitur in tale: Dominus cum luce ubivis praesens est, etiam in infernis, alioquin non illis foret aliqua facultas cogitandi et inde loquendi; sed fit lux secundum receptionem. Hoc lumen est quod in Verbo vocatur umbra mortis, et comparatur tenebris; vertitur etiam illis in tenebras cum approximant ad lucem caeli, et cum in tenebris sunt, in fatuitate et stupiditate sunt. Inde constare potest quod sicut lux correspondet vero, ita tenebrae correspondeant falso; et quod qui in falsis sunt, dicantur in caecitate esse. @1 i et$ @2 infernis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4532
#4532 Qui credunt se ex semet intelligere bonum et verum, ac inde sibi solis fidunt, ac sic se sapientiores omnibus putant, cum tamen in ignorantia "boni et veri" sunt, praecipue qui non intelligere "bonum et verum" volunt, ac inde in falsis sunt, in altera vita quandoque mittuntur in statum tenebrarum, in quo cum sunt, loquuntur fatue, sunt enim in stupiditate; dictum mihi quod plures tales sint, et inter eos, qui crediderunt se in maxima luce constitutos, et quoque tales apparuerunt aliis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4533
#4533 Inter mirabilia quae in altera vita existunt, etiam hoc est quod cum angeli (o)caeli inspiciunt in malos spiritus, hi prorsus aliter appareant quam prout apparent inter se. Cum mali spiritus et genii inter se sunt, ac in lumine suo fatuo, quale 1 ex igne carbonario, ut dictum, tunc apparent sibi in 2 forma humana, et quoque secundum phantasias suas non impulchra; ast cum iidem inspiciuntur ab angelis caeli, tunc dissipatur actutum lumen illud, et comparent prorsus alia facie, quisque secundum genium suum, quidam furvi et nigri sicut diaboli, quidam facie lurida sicut cadavera, quidam paene absque facie, et loco ejus crinitum quid, quidam sicut dentium crates, quidam sicut sceleta; et quod mirabilius, quidam sicut monstra, dolosi sicut serpentes, et dolosissimi sicut viperae, et alii aliter: 3 sed [ut] primum angeli removent ab illis visum suum, apparent in sua forma priore quam in suo lumine habent. Angeli toties inspectant malos quoties animadvertunt quod ex infernis suis enitantur in mundum spirituum et aliis malum intentent; inde deteguntur et rejiciuntur. Causa quod visui angelico talis efficacia insit, est quia correspondentia est inter visum intellectualem et ocularem, inde inest visui eorum perspicacia ex qua dissipatur lumen infernale, et apparent quali forma et genio sunt. @1 quali$ @2 inter se$ @3 i haec millies mihi visa sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4534
#4534 Continuatio de Maximo Homine et correspondentia ad finem capitis sequentis. |
|