URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM

Arcana Coelestia 4

Passage 4332

#4332 Ante caput praecedens explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum xxiv vers. 32-35 praedixerat de adventu Suo, per quem quod intellectum sit ultimum tempus Ecclesiae prioris ac primum Ecclesiae novae, ibi et passim prius ostensum est; de ultimo tempore seu fine Ecclesiae prioris et de primo tempore seu [initio] Ecclesiae novae, hactenus actum est, videantur quae praecedunt ante caput xxxi, n. 4056-(x)4060, et ante caput xxxii, n. 4229-(x)4231: nunc explicanda sunt quae sequuntur in eodem capite apud Evangelistam, vers. 36-42 nempe haec verba, De die autem illa et hora nemo scit, ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus. Sicut autem dies Noe, sic erit adventus Filii hominis. Quemadmodum enim erant in diebus ante diluvium, edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes, usque quo die intravit Noe in arcam. Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes, "sic erit et" adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur. Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur. @1 A had sic etiam erit, but alters to sic erit et. In 4334? both A and I have sic erit.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4333

#4333 Quid per illa verba significetur in sensu interno, constabit ab explicatione sequente, quod nempe describatur qualis status tunc futurus, cum Ecclesia vetus rejicitur et nova instauratur: quod rejectio Ecclesiae veteris et instauratio novae sit quod intelligitur per consummationem saeculi et per adventum Filii hominis et in genere per ultimum judicium, pluries prius ostensum est; tum quod ultimum illud judicium aliquoties exstiterit in hoc orbe terrarum, nempe PRIMO, cum Ecclesia caelestis Domini, (o)quae Antiquissima, in antediluvianis periit per mundationem malorum et falsorum, quae in sensu interno est diluvium: [2] SECUNDO, cum Ecclesia spiritualis, quae post diluvium, et Antiqua dicitur, per multum orbis Asiatici diffusa, ex se desiit: [3] TERTIO, cum repraesentativum Ecclesiae apud Jacobi posteros destructum, quod factum cum decem tribus in perpetuam captivitatem abductae sunt ac inter gentes sparsae; et denique cum Hierosolyma destructa, et Judaei etiam dispersi; quia tunc consummatio saeculi post adventum Domini fuit, ideo etiam plura 1 quae apud Evangelistas de consummatione illius saeculi a Domino dicta sunt, etiam ad illam gentem applicabilia sunt, et quoque a pluribus hodie applicantur; sed usque in specie et imprimis ibi agitur de consummatione saeculi quae nunc instat, nempe de fine Ecclesiae Christianae, de qua etiam apud Johannem in Apocalypsi agitur; haec erit QUARTUM ultimum judicium in hoc orbe terrarum. Quid involvunt verba quae continentur in versibus 36-42 supra allegatis, constabit a sensu eorum interno qui talis est. @1 eadem$

Arcana Coelestia 4

Passage 4334

#4334 De die autem illa et hora nemo scit significat statum Ecclesiae tunc quoad bona et vera, quod non appariturus alicui nec in terra nec in caelo; per "diem" enim et "horam" hic non intelligitur dies et hora seu tempus, sed status quoad bonum et verum; quod "tempora" in Verbo significent status, videatur n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, et quod (o)etiam "dies," n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde quoque "hora," sed statum in specie; quod sit status quoad bonum et verum, est quia de Ecclesia agitur, nam bonum et verum faciunt Ecclesiam. [2] Ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus significat quod caelum non sciat statum Ecclesiae quoad bonum et verum in specie, sed solus Dominus, et quoque quando status ille Ecclesiae affuturus; quod Ipse Dominus sit Qui per "Patrem" intelligitur, videatur n. 15, 1729, 2004, 2005, 3690; et quod Divinum Bonum in Domino sit quod "Pater" nominatur, et Divinum Verum quod a Divino Bono "Filius," n. 2803, 3703, 3704, 3736; qui itaque credunt quod alius sit Pater et alius Filius, et qui distinguunt illos, non intelligunt scripturas. [3] Quemadmodum autem 1 erant in diebus ante diluvium significat statum vastationis eorum qui ab Ecclesia, qui comparatur cum statum vastationis primae (o)seu Antiquissimae Ecclesiae, cujus consummatio saeculi seu ultimum judicium describitur in Verbo per diluvium; quod per "diluvium" significetur inundatio malorum et falsorum, et inde consummatio illius saeculi 2, videatur n. 310, 660, 662, 705, 739, 790, 805, 1120; quod "dies" sint status 3, videatur supra. [4] Edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes significat statum eorum quoad appropriationem mali et falsi ac inde conjunctionem cum illis; quod "edere" sit appropriatio boni, et "bibere" appropriatio veri, (o)videatur n. 3168, 3513 f., 3596 4, ita in opposito sensu appropriatio mali et falsi; quod "nubere" sit conjunctio cum malo et "nuptui dare" conjunctio cum falso, constare potest ab illis quae de conjugio et 5 amore conjugiali n. 686, 2173, 2618, 2728, 2729, 2737-2739, 2803, 3132, 3155 dicta et ostensa sunt, quod nempe in sensu interno sit conjunctio boni et veri, hic autem in opposito sensu est conjunctio mali et falsi. Quicquid Dominus locutus est, quia Divinum, non tale est in sensu interno quale in littera, sicut edere et bibere in Sancta Cena non significat (o)in sensu spirituali edere et bibere, sed appropriari bono Divini amoris Domini, n. 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217; et sicut conjugiale cum praedicatur de Ecclesia et de regno Domini, est conjunctio boni quod est amoris cum vero quod est fidei, ideo ex illa regnum Domini in Verbo vocatur conjugium caeleste. [5] Usque quo die intravit Noe in arcam significat finem prioris Ecclesiae et initium novae; per "Noahum" enim significatur Antiqua Ecclesia in genere quae successit Antiquissimae post diluvium, n. 773 et alibi et per "arcam" ipsa Ecclesia, n. 639: "dies" qui aliquoties in his versibus nominatur, significat statum, ut mox supra ostensum. [6] Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes significat quod homines Ecclesiae tunc non scient quod inundati sint malis et falsis, quia propter mala et falsa in quibus sunt, ignoraturi quid bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, tum quid verum fidei; et quod hoc sit inde, et non dabile quam apud (c)eos qui in amore illo et in charitate illa vivunt 6; etiam ignoraturi quod internum sit quod salvat et damnat, non autem externum separatum ab interno. [7] Sic erit adventus Filii hominis significat Divinum Verum quod non acceptaturi; quod "adventus Filii hominis" sit Divinum Verum quod tunc revelabitur, prius ad versum 27 et 30 dictum est, et n. 2803, 2813, 3704, tum 3004-3006, 3008, 3009. [8] Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur significat illos qui intra Ecclesiam sunt in bono et qui intra Ecclesiam in malo, quod qui in bono, salvabuntur et qui in malo, damnabuntur; quod "ager" sit Ecclesia quoad bonum, videatur n. 2971, 3196, 3310, 3317, 3766. Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur significat illos qui sunt intra Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione ejus ex bono, quod salvabuntur, et qua intra Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione ejus ex malo, quod damnabuntur; quod "molere et mola" in Verbo illa significent, constabit ex nunc sequentibus. Ex his nunc patet quod per illa verba describatur qualis status futurus quoad bonum et verum intra Ecclesiam, quando illa rejicitur et nova adoptatur. @1 A d autem; above AI have enim$ @2 Ecclesiae$ @3 i eoram$ @4 i 3832$ @5 conjugiis et de$ @6 vivent$

Arcana Coelestia 4

Passage 4335

#4335 Quod "molentes" in Verbo sint illi qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione boni et in opposito sensu qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione mali, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum,... sume molam, et mole farinam, revela crines tuos, denuda pedem, revela femur, transi fluvios, xlvii 1, 2; "filia Babelis" pro illis apud quos externa apparent sancta et bona, sed interiora profana et mala, n. 1182, 1326; "filia Chaldaeorum" pro illis apud quos externa apparent sancta et vera, sed interiora profana et falsa, n. 1368, 1816; "sumere molam et molere farinam" pro excludere doctrinalia ex veris quae pervertunt; "farina" enim, quia ex tritico aut hordeo, significat vera ex bono, at in opposito sensu vera quae pervertunt ad seducendum: apud Jeremiam, Perdam ab illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae; et erit tota terra haec in vastitatem et desolationem, xxv 10, 11: [2] et apud Johannem, Omnis artifex omnis artis non invenietur in Babylone amplius, omnis vox molae non audietur in illa amplius, et lux lucernae non lucebit in illa amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii 21-23; "vox molae non audietur in Babylone 1 amplius" pro non verum; "non lux lucernae lucebit" pro nec intelligentia veri: in Threnis, Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abducti, et pueri in ligno cadunt, v 11-14; "juvenes ad molendum abducti" pro ad excludendum falsa, applicando vera, et sic persuadendo; [3] apud Mosen, Morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sedente super throno illius, usque ad primogenitum ancillae qui post molas, [Exod.] xi 5; "primogeniti Aegypti" pro veris fidei separatis a bono charitatis, quae vera 2 fiunt falsa, n.. 3325; "primogenitus ancillae qui post molas" pro affectione talis veri, unde falsa; haec per historica illa repraesentata sunt: [4] apud eundem, Non in pignus accipiet molas et molarem, quia anima illa pignorantis, Deut. xxiv 6; haec lex ideo lata est quia per "molas" significabantur doctrinalia et per "molarem" doctrinalium vera, quae sunt quae vocantur "anima pignorantis"; quod absque significatione spirituali molarum et molaris illa lex non data esset 3, et dictum quod "anima ejus" esset, patet. [5] Quod "molere" ducat suum significativum a repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, mihi ostensum est; visi enim sunt qui quasi ibi molerent, [et dictum quod per illos significentur qui multa vera colligunt,] absque fine usus, solum suae voluptatis causa; et quia vera tunc sunt absque affectione sua ex bono, apparent quidem ut vera in externa forma, sed quia internum non illis inest, sunt phantasmata; ac si internum est malum, tunc ad malum confirmandum adhibentur, et sic per applicationem ad malum fiunt falsa. @1 Babele$ @2 i inde$ @3 fuisset$ CAPUT XXXIII 1 @1 The text of this chapter of the Word is not contained in the Autograph.$ 1. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas. 2. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores. 3. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum. 4. Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt. 5. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et natos, et dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose largitus DEUS servo tuo. 6. Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se. 7. Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se. 8. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei. 9. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi. 10. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies DEI, et acceptasti 1 me. @1 accepit I$ 11. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi DEUS, et quia est mihi omne; et ursit illum, et accepit. 12. Et dixit, Proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te. 13. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et greges et armenta lactentia 1 apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges. @1 lactantia I$ 14. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir. 15. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum; et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei. 16. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir. 17. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci Succoth. 18. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies urbis. 19. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis. 20. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel. CONTENTA

Arcana Coelestia 4

Passage 4336

#4336 Agitur hic in sensu interno de conjunctione Divini Boni Naturalis, quod est "Esau," cum Veri Bono, quod est "Jacob": ita de submissione hujus et insinuatione in Divinum Bonum Naturale: processus quomodo fit, describitur. Ultimo agitur de acquisitione verorum interiorum. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 4

Passage 4337

#4337 In capitibus quae praecedunt, in sensu interno, ubi de Jacobo, de acquisitione veri in Naturali 1 actum est, quae acquisitio fit ut conjungi possit bono, nam omne verum est propter illum finem; "Jacob" in sensu interno est (o)id verum, et "Esau" est bonum cui verum conjungendum est. Antequam conjunctio fit, verum apparet primo loco esse, sed post conjunctionem est bonum actualiter primo loco, videantur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995; id quoque est quod significatur per propheticum Isaci ad Esavum, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando dominaris, et disrumpes jugum illius de collo tuo, Gen. xxvii 40; hic nunc agitur de illo statu; inde est quod Jacob vocet 2 Esau dominum suum, et se servum, in hoc capite vers. 5, 8, 13, 14. Sciendum quod "Jacob" hic repraesentet veri bonum, sed veri bonum 3 in se spectatum est modo verum; verum enim quamdiu in sola memoria est, dicitur verum; at cum in voluntate et inde in actu, vocatur 4 veri bonum; facere enim verum non aliud est; quicquid procedit ex voluntate, dicitur bonum, nam essentiale voluntatis est amor et inde affectio, et omne quod ex amore et ejus affectione fit 5, nuncupatur bonum: verum etiam nec (t)conjungi potest bono quod per internum hominem influit et origine Divinum est, quod hic repraesentatur per "Esavum," priusquam verum voluntate et actu est verum, hoc est, veri bonum; nam bonum quod per internum hominem influit et origine Divinum est, hoc influit in voluntatem, et ibi occurrit veri bono quod per externum hominem insinuatum est. @1 ubi de Jacobo, in sensu interno de acquisitione veri naturalis$ @2 i nunc$ @3 tale quod$ @4 i tunc$ @5 A had procedit but d$

Arcana Coelestia 4

Passage 4338

#4338 Vers. 1-3. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum. "Sustulit Jacob oculos suos et vidit" significat perceptionem et intentionem veri boni quod "Jacob": "et ecce Esau venit" significat quod Divinum Bonum Naturale: "et cum eo quadringenti viri" significat statum: "et divisit natos super ad Leam" significat dispositionem verorum externorum sub affectione sua: "et super ad Rachelem" significat dispositionem verorum interiorum sub affectione sua: et super ad binas ancillas" significat sub affectione illis servientium: "et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores" significat ordinem a communibus 1 in quibus reliqua: "et ipse transivit ante illos" significat universale, ita omnia: "et incurvavit se terram septem vicibus" significat submissionem omnium; "usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum" significat conjunctionem a parte boni a vero, quod "Jacob." @1 communioribus as 4345$

Arcana Coelestia 4

Passage 4339

#4339 "Sustulit Jacob oculos suos et vidit": quod significet perceptionem et intentionem veri boni quod "Jacob," constat ex significatione "tollere oculos et videre" quod sit perceptio et intentio; "tollere enim oculos" est externum quod correspondet elevationi mentis quae 1 est internum, proinde perceptioni; inde "videre" correspondet intentioni: quod "Jacob" hic repraesentet veri bonum, videatur mox supra n. 4337. @1 quod$

Arcana Coelestia 4

Passage 4340

#4340 Quod "Esau venit" significet quod Divinum Bonum naturale, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum in naturali, de qua n. 3576 1. @1 i 3599$

Arcana Coelestia 4

Passage 4341

#4341 "Et cum eo quadringenti viri": quod significet statum, hic statum conjunctionis Divini Boni cum Vero in Naturali, nam de illa agitur; "quadringenta" in Verbo significant statum et durationem tentationis, n. 1847, 2959, 2966; et quia omnis conjunctio boni cum vero fit per tentationes, ideo est status tentationum qui 1 hic intelligitur; quod per tentationes conjungantur bona veris, videatur n. 2272, 3318; quodque tentationes existant cum bonum primas incipit agere, n. 4248, 4249; tum quod unio Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana (o)Ipsius per tentationes facta sit, n. 1737. Ipsum bonum quod conjungendum est cum vero, non tentatur sed verum; et quoque verum non tentatur a bono, sed a falsis et malis, tum quoque a fallaciis et illusionibus, (c)ac earum affectione, quae adhaerent (x)veris in naturali; cum enim bonum influit, quod fit per viam internam seu per internum rationalem hominem, tunc ideae naturalis hominis formatae a fallaciis sensuum et illusionibus inde, non sustinent approximationem ejus, sunt enim discordes, inde anxietas in naturali et tentatio; haec sunt quae in sensu interno in hoc capite describuntur per quod veniente Esau cum quadringentis viris Jacob in timorem et inde (o)in anxietatem venerit, et quod inde in submissionis et humiliationis statum; conjunctio (t)enim illorum nusquam aliter fit: inde constare potest quod per "quadringentos viros" significetur status tentationum, per "quadringentos" ipse ille status, per "viros" autem rationalia (o)vera quae conjuncta sunt bono cum influit in naturale; quod per "viros" significentur intellectualia et rationalia, videatur n. 265, 749, 1007, 3134; [3] sed haec talia sunt quae in obscurum hominis cadunt 2, ex causa quia cum in corpore vivit, distinctio inter rationale et naturale non apparet 3, prorsus non illis qui non regenerati sunt, et quoque perparum illis qui regenerati, nam non reflectunt super illud, immo nec curant, nam cognitiones interiorum hominis 4 paene obliteratae sunt quae tamen olim fecerunt omne intelligentiae apud homines intra Ecclesiam: haec tamen aliquatenus constare possunt ab illis quae prius de rationali et ejus influxu in naturale ostensa sunt; nempe quod naturale regeneretur per rationale, n. 3286, 3288: et quod rationale prius recipiat vera quam naturale, n. [3321], 3368, 3671: vera haec, quae e rationali cum bono influunt in naturale, sunt quae in sensu interno significantur per "quadringentos viros qui cum Esavo." @1 quae hic intelligitur$ @2 in obscuro hominis sunt$ @3 appareat$ @4 i hodie$

Arcana Coelestia 4

Passage 4342

#4342 "Et divisit natos super ad Leam": quod significet dispositionem verorum externorum sub affectione sua, constat a significatione "dividere super ad" quod sit dispositio; a significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri exterioris, de qua n. 3793, 3819; inde "nati" seu filii hic sunt vera affectionis exterioris, proinde vera externa: vera externa dicuntur illa quae vera sensualia vocantur, quae nempe immediate e mundo per sensus corporis influunt; vera autem interiora quae significantur per "natos Rachelis," sunt quae interius in naturali sunt, propius sub intuitione rationalis, quibus non ita adhaerent fallaciae et inde illusiones, sicut sensualibus; nam vera quo interius vadunt, eo plus a mundanis et terrenis purificantur 1. @1 purificantur, et illis terrena et mundana quasi abraduntur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4343

#4343 "Et super ad Rachelem": quod significet dispositionem verorum interiorum sub affectione sua, constat a repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; inde "nati" seu filii ejus hic sunt vera interiora; videantur quae mox supra n. 4342, de veris interioribus dicta sunt.

Arcana Coelestia 4

Passage 4344

#4344 "Et super ad binas ancillas": quod significet sub affectione illis servientium, constat ex significatione "ancillarum," quod (m)sint affectiones scientiarum et cognitionum 1, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849; et quod(n) sint media inservientia conjunctioni externi et interni hominis, de qua n. 3913, 3917; (o)et a repraesentatione "Zilpae et Bilhae" quae hic sunt ancillae, quod sint affectiones exteriores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931. @1 i quae externi hominis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4345

#4345 "Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores": quod significet ordinem a communioribus in quibus reliqua, constare potest ex illis quae nunc supra de significatione "ancillarum, Leae, Rachelis, et natorum illarum" dicta sunt, quod nempe "ancillae" sint affectiones scientiarum et cognitionum, "Leah" sit affectio veri exterioris et "Rachel" affectio veri interioris; affectiones scientiarum et cognitionum sunt maxime externae, ipsae enim scientiae et cognitiones sunt ex quibus et in quibus vera; affectio veri externi inde sequitur et est interior, et affectio veri interioris est adhuc interior; quo exteriora sunt, eo quoque sunt communiora, et quo interiora, eo sunt minus communia, et respective dicuntur particularia et singularia: [2] se habet ita cum communibus, quod communia dicantur ex eo quod consistant ex particularibus, proinde quod in se contineant particularia; communia absque particularibus non sunt communia, sed ex particularibus ita dicuntur; (m)se habet hoc sicut totum et partes; totum non dici potest totum nisi sint partes, ex partibus enim consistit totum (n): non enim datur aliquid in rerum natura quod non existit et subsistit ex aliis; quod existit et subsistit ex aliis, vocatur commune, et illa ex quibus consistit et subsistit dicitur particularia; externa sunt quae consistunt ab internis, quapropter externa sunt communia respective; ita se habet cum homine et ejus facultatibus, quod quo exteriores sunt, eo communiores sint, consistunt enim ab interioribus, et haec ab intimis ordine. [3] Ipsum corpus et quae sunt corporis, ut quae vocantur sensus externi et actiones, sunt communissima respective; mens naturalis et quae sunt illius mentis, sunt (o)minus communia, quia interiora, et vocantur 1 respective particularia; mens autem rationalis et quae illius mentis, sunt adhuc interiora, et sunt respective singularia: haec 2 ad vivum patent 3 cum homo exuitur corpore et fit spiritus; tunc enim ei patet quod corporea ejus non fuerint alia quam communissima illorum quae spiritus (o)ejus sunt, et quod corporea exstiterint et substiterint ex illis quae ejus spiritus, ita quod quae spiritus, fuerint respective particularia; et cum idem spiritus fit angelus, hoc est, cum elevatur in caelum, quod illa quae in communi ac ita in obscuro vidit et 4 sensit prius, tunc eadem in particulari 5 et in claro videat et sentiat; nam innumerabilia tunc, quae prius viderat et senserat sicut unum. [4] Hoc quoque patet ab ipso homine cum vivit in mundo; quae is videt et sentit in infantia, sunt communissima, quae autem in pueritia et juventute, sunt communium illorum particularia, quae autem in adulta aetate, sunt particularium singularia; nam sicut homo aetate progreditur, ita in communia infantiae insinuat particularia et dein in particularia insinuat singularia, nam progreditur successive versus interiora, et implet communia particularibus, et particulari singularibus 6: inde nunc constare potest quid intelligitur per ordinem a communibus 7 in quibus reliqua, quae significantur per quod "posuerit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et 8 Josephum posteriores." [5] Cum homine quando regeneratur, seu quod idem, quando apud illum vera conjunguntur bono, similiter se habet, de qua re hic agitur; tunc communes affectiones cum illarum veris, quae hic sunt "ancillae et earum nati," primum insinuantur bono, dein minus communia, hoc est, particularia respective, quae hic sunt "Leah et ejus nati," demum adhuc minus communia, hoc est, singularia respective, quae hic sunt "Rachel et Josephus"; (m)nam transit (o)homo similiter tunc quasi per aetates, est ei 9 infantia primum, dein pueritia 10 et juventus, demum adulta aetas.(n) @1 sunt$ @2 hoc$ @3 patet$ @4 aut$ @5 particularibus$ @6 singularibus particularia et particularibus communia$ @7 corporibus$ @8 natos ejus I$ @9 ejus$ @10 i ejus$

Arcana Coelestia 4

Passage 4346

#4346 "Et ipse transivit ante illos": quod significet universale, ita omnia, constat a repraesentatione "Jacobi" qui hic est "ipse," quod sit veri bonum, hoc est, verum voluntate et actu, de qua 1 n. 4337; veri bonum est universale omnium, nam communia, particularia et singularia, de quibus mox supra, sunt illius quia in illo. @1 i supra$

Arcana Coelestia 4

Passage 4347

#4347 "Et incurvavit se terram septem vicibus": quod significet submissionem omnium, constat ex significatione "incurvare se terram" quod sit affectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde submissio; submissionis summus gradus significatur per "septem vices," et submissio omnium per quod "Jacob incurvavit se," Jacob enim repraesentat universale omnium, ut mox supra n. 4346 dictum. [2] Quod humiliationem et submissionem attinet, pauci sciunt cur illa erit coram Divino quando homo est in cultu, inde etiam nec sciunt quid illa efficit; qui non in interiorum cognitione sunt, non aliter credere possunt quam quod Divinum velit humiliationem et submissionem hominis, sicut homo qui in cupiditate gloriae est, proinde quod Divinum velit inde gloriam et afficiatur gloria quam homo Illi 1 tribuit; sed res aliter prorsus se habet; Divinum non est in aliqua affectione gloriae, quid enim gloriae Divino ab homine; sed vult humiliationem et submissionem non Sui sed hominis causa; homo enim cum in humiliatione est, tunc aversatur malum et falsum apud se, n. 2327, 2423, 3994, et sic removet illa, quibus remotis Divinum potest influere cum bono et vero; quisque apud se hoc scire potest; qui animo elato est, in amore sui est et se praeponit non solum aliis, sed etiam Divinum nihil curat, consequenter influxum boni et inde conjunctionem ejus cum veris, rejicit; haec genuina causa humiliationis hominis est coram Divino; [3] inde patet quod bonum non conjungi possit cum veris, ita non regenerari homo, nisi se humiliet et submittat: de veris praedicatur humiliatio et submissio quia vera influunt per externum hominem, bonum autem per internum; quae per externum hominem influunt, secum habent fallacias, et inde falsa cum illorum affectionibus; quae autem per internum, non ita, quia Divinum est quod per hunc influit, et obviam venit veris ut conjungantur. Inde nunc patet quid intelligitur per submissionem omnium, quae significatur per quod "Jacob incurvaverit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum." @1 ipsi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4348

#4348 "Usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum": quod significet conjunctionem a parte boni a vero quod "Jacob," constat ex significatione "appropinquare se" quod sit ad se conjungendum; ex repraesentatione "Esavi" qui hic 1 "frater," quod sit Divinum Bonum in naturali, de qua supra n. 4337; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit veri bonum, de qua etiam supra n. 4337. Quomodo haec se habent, mox supra n. 4347 explicatum est. @1 i est$

Arcana Coelestia 4

Passage 4349

#4349 [Vers. 4.] Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt. "Cucurrit Esau obviam ei" significat influxum Divini Boni naturalis: "et amplexus eum" significat amoris primam conjunctionem: "et cecidit super collum ejus" significat conjunctionem secundum omnium in illo universali: "et osculatus eum" significat conjunctionem interiorem ex amore: "et fleverunt" significat effectum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4350

#4350 "Cucurrit Esau obviam ei": quod significet influxum Divini Boni naturalis, constat ex significatione "currere obviam" quod sit influxus; et ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum naturale, de qua n. 4337, 4340; quod "currere obviam" hic sit influxus, est quia Divinum Bonum per internum hominem influit et obviam" venit vero quod per externum insinuatur, ut conjungantur; id etiam ex sequentibus patet, nam sequitur quod "amplexus eum, ceciderit super collum ejus et osculatus eum," per quae quod significetur conjunctio per amorem, videbitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4351

#4351 "Et amplexus eum": quod significet amoris primam conjunctionem, constat ex significatione "amplecti" quod sit affectio, de qua n. 3807, et quia "affectio est amoris, et amor 1 spectat conjunctionem, inde est amoris conjunctio, quae hic significatur; quod prima amoris conjunctio sit, est quia sequitur quod "ceciderit super collum, et dein quod "osculatus eum," quae significant conjunctiones arctiores et interiores ex amore: quod "amplecti" sit effectus qui ex amoris conjunctione fluit, absque ulteriore explicatione patet, proinde quod in sensu interno sit illa conjunctio; quae enim sensus interni sunt, illa in Verbo sistuntur per externa. @1 i omnis$

Arcana Coelestia 4

Passage 4352

#4352 "Et cecidit super collum ejus": quod significet conjunctionem (x)secundam omnium quae in illo universali, constat ex significatione "cadere super collum" quod sit arctior conjunctio, est enim arctior amplexatio; per "collum" etiam in sensu interno significatur influxus et communicatio interiorum et exteriorum et inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603: quod sit conjunctio omnium seu cum omnibus in illo universali, est quia Jacob qui hic est "ejus," est universale omnium quoad vera, n. 4346. [2] Conjunctio boni cum veris in naturali hic describitur, cum qua ita se habet: bonum per internum hominem influit in externum, et ibi "se conjungit" cum veris quae per externum insinuata sunt; bonum enim quod per internum influit, est amoris, non enim datur aliquod bonum spirituale et caeleste quod non est 1 amoris, inde est, et inde dicitur bonum apud hominem; ipse amor qui est in bono et cum bono, est qui conjungit; nisi amor inesset et adesset, nusquam potuisset aliqua conjunctio dari, nam amor non aliud est quam conjunctio spiritualis quia per illum fit; amor ille non aliunde est quam ex Domino, nam ipse est fons et origo omnis amoris caelestis et spiritualis, proinde omnis boni inde; amor ille est duplex, caelestis et spiritualis, amor caelestis est amor in Dominum et amor spiritualis est amor erga proximum, qui charitas vocatur; illi amores sunt ex quibus onme bonum caeleste et spirituale, et qui conjungunt 2 se cum veris quae fidei dicuntur; vera enim fidei absque amore spectata sunt modo voces absque vita, sed per amorem, ita per conjunctionem cum bono amoris, accipiunt vitam: inde constare potest quod nusquam aliquid fidei sit nisi apud illos qui in bono amoris sunt, et quod fides sit secundum amorem. [3] Et quia nusquam aliquid fidei est nisi apud illos qui in bono amoris sunt, idcirco nec est aliqua confidentia aut fiducia; fiducia seu confidentia quae vocatur fidei, apud alios quam qui in amore et charitate sunt, est vel spuria, vel talis qualis etiam dari potest apud diabolicos spiritus cum in statu timoris aut angoris sunt, aut in statu persuasionis ex amore sui et mundi; sed quia hodie fidem absque bonis charitatis fecerunt salvificam, et usque e longinquo vident quod vera fidei non salvare possint, ex causa quia illa quoque dantur 3 apud malos, ideo confidentiam et fiduciam agnoscunt, (o)et illam vocant fidem, non scientes quid illa, et quod etiam apud malos dabilis, et quod nulla confidentia spiritualis sit nisi quae per bonum amoris et charitatis influit 4, non tunc cum homo in timore et angore est, aut in persuasione ex amore sui et mundi sed cum in statu libero; (m)nec apud alios quam apud quos bonum conjunctum veris est, et irradicatum per anteactum vitae curriculum, ita non in morbis, infortuniis, periculis vitae, ac instante morte; si illa 5 confidentia seu fiducia 6, quae in coacto apparet, salvaret hominem, salvarentur omnes mortales, nam ad illam facile redigitur unusquisque, Dominus enim 7, Qui omnium salutem vult, nullis non illam inderet;(n) sed de confidentia et fiducia 8 (o)quae vocatur fides, quid sit, qualis sit, et apud quos sit, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum. @1 sit$ @2 conjungit I$ @3 dentur$ @4 i a Domino$ @5 sola$ @6 i illa$ @7 nam Dominus$ @8 aut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4353

#4353 "Et osculatus eum": quod significet conjunctionem interiorem ex amore, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex amore, de qua n. 3573, 3574, 4215, hic conjunctio interior. Agitur in hoc versu in genere de conjunctione Boni Divini naturalis, quod "Esau," cum vero ibi quod "Jacob"; in sequentibus "autem" de conjunctione illa in specie agitur. Quod ipsam conjunctionem attinet, est illa quae facit regenerationem apud hominem, nam homo regeneratur per id quod vera apud illum conjungantur bono, hoc est, quod illa quae sunt fidei, conjungantur illis quae sunt charitatis; processus hic et in sequentibus plene 1 describitur; agitur quidem de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecerat, proinde quomodo Ipse Divinum Bonum univerat Vero in Naturali; sed quia regeneratio hominis est imago glorificationis Dominis n. 3138, 3212, 3296, 3490, etiam de illa in sensu interno simili agitur; et quia regeneratio in ideam hominis cadere potest, non autem ita glorificatio Domini, licet hanc illustrare per illam. [2] Ex illis quae explicata sunt, patet quod conjunctio boni cum veris per quam regeneratio, interius et interius progrediatur hoc est, vera interius successive conjungantur cum bono; finis enim regenerationis est ut conjungatur internus homo cum externo, ita spiritualis per rationale cum naturali; absque conjunctione utriusque nulla est regeneratio; nec potest illa conjunctio fieri antequam bonum cum veris in naturali (o)prius conjunctum est; naturale enim erit planum et quae in naturali sunt, correspondebunt; haec causa est quod cum naturale regeneratur, conjunctio boni cum veris interior successive fiat; nam spirituale se conjungit primum cum illis quae intima sunt in naturali, et dein per haec cum illis quae exteriora sunt: nec potest internum hominis se conjungere cum externo ejus nisi verum in hoc fiat veri bonum, hoc est, voluntate et actu verum, n. 4337, tunc enim primum conjungi possunt, nam Dominus 2 influit apud hominem per internum hominem et quidem per bonum ibi; bonum ibi cum bono in externo homine conjungi potest, non autem bonum cum vero immediate; [3] inde constare potest quod verum apud hominem prius fieri debeat voluntate et actu verum, hoc est, veri bonum, antequam conjunctio rationalis cum naturali, (o)seu interni hominis cum externo, existere potest; quomodo autem verum fit veri bonum, constare potest cuivis qui attendit; omne verum Divinum spectat bina haec praecepta, nempe amare Deum supra omnia, et proximum sicut semet; illa praecepta sunt ex quibus vera, et propter quae vera, et ad quae vera, propius et remotius; quapropter cum vera in actum mittuntur, tunc insinuantur 3 successive in principium et finem suum, nempe in charitatem erga proximum et in amorem in Dominum, et inde verum fit bonum quod vocatur veri bonum; quod cum fit, tunc conjungi illud potest cum interno homine, quae conjunctio fit interior successive quo interiora vera implantantur illi bono: actus praecedit, velle hominis succedit, nam quod agit homo ex intellectu, hoc tandem agit ex voluntate, et demum per habitum induit illud; et tunc insinuatur rationali seu interno homini; et cum illi insinuatum est, tunc non magis ex vero bonum agit sed ex bono; incipit enim tunc percipere aliquid beati, et sicut aliquid caeli in illo; hoc manet illum 4 post mortem, et per id elevatur in caelum a Domino. @1 i in sensu interno$ @2 Dominus enim$ @3 i illa$ @4 A d illum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4354

#4354 "Et fleverunt": quod significet effectum, constat ex significatione "flere" quod sit effectus doloris et quoque effectus gaudii, de qua n. 3801, hic effectus gaudii ex conjunctione boni cum veris per amorem.

Arcana Coelestia 4

Passage 4355

#4355 Vers. 5-7. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et natos, et dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus servo tuo. Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se. Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se. "Sustulit oculos suos" significat perceptionem: "et vidit feminas et natos" significat affectionum 1 veri et verorum quae illis: "et dixit, Qui illi tibi? significat agnitionem: "et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus servo tuo" significat vera ex Providentia Divina: "et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se" significat scientifica sensualia et illorum vera, et eorum submissionem: "et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se" significat affectionem veri fidei quoad exteriora, et illorum vera, eorumque submissam introductionem: "et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se" significat affectiones veri fidei quoad interiora, eorumque submissam introductionem. @1 affectionum depends on perceptionem in line above.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4356

#4356 "Sustulit oculos suos": quod significet perceptionem, constat a significatione "tollere oculos" quod sit perceptio, de qua n. 4083, 4339.

Arcana Coelestia 4

Passage 4357

#4357 "Et vidit feminas et natos": quod significet affectionum veri et verorum quae illis, constat (c)a significatione "feminam," hic ancillarum Leae et Rachelis, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819, (o)4344; et (c)ex significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic vera quae illis.

Arcana Coelestia 4

Passage 4358

#4358 "Et dixit, Qui illi tibi?: quod significet agnitionem, constare potest ex eo quod interrogationes in sensu litterae non sint interrogationes in sensu supremo, nam Dominus, de Quo agitur in sensu illo, non opus habet interrogare hominem, novit enim omnia et singula; inde interrogatio haec "qui illi tibi?" significat agnitionem; per "Esau" enim repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum naturale, et Divinum Bonum agnoscit ilico vera quae sibi conjunget; et praeterea omne bonum hoc facit, nam bonum 1 non potest esse absque illis quae vocat vera, nec vera absque illo quod vocant bonum; se conjungunt ex se; sed quale bonum est, talia vera sibi conjungit; bonum est quod agnoscit illa et se copulat sicut maritus cum uxore, conjunctio enim boni cum veris est conjugium in spirituali sensu, n. 2508, 2618: quod bonum agnoscat suum verum, et verum suum bonum, et conjungantur, videatur n. 3101, 3102, 3161, 3179, 3180. @1 bonum enim$

Arcana Coelestia 4

Passage 4359

#4359 "Et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus servo tuo": quod significet vera ex Providentia Divina, constat ex significatione natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua mox supra n. 4357, et ex significatione "quos gratiose largitus Deus" quod sit ex Providentia Divina, quicquid enim largitur Deus, est Ipsius Providentiae.

Arcana Coelestia 4

Passage 4360

#4360 "Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se": quod significet scientifica sensualia et illorum vera, et eorum submissionem, constat ex significatione "ancillarum" quod sint affectiones scientiarum et cognitionum quae externi hominis, de qua supra n. 4344, proinde scientifica sensualia, de quibus sequitur; ex significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua supra n. 4357; et ex significatione "incurvare se" quod sit submissio. Scientifica sensualia quae significantur per "ancillas," sunt scientifica rerum externarum quae mundi, et inde omnium 1 communissima, n. 4345, suntque illa quae per sensus externos immediate intrant et ipso sensu percipiuntur; in illis sunt omnes infantiae, ac inserviunt pro planis non modo cognitionibus rerum [naturalium interiorum sed etiam dein cognitionibus rerum] spiritualium; res enim spirituales fundantur super naturalibus, et in his repraesentantur. Quia vera conjunguntur bono secundum ordinem a communioribus, ut supra n. (x)4345 ostensum, ideo hic memoratur quod "ancillae et earum nati primum se incurvaverint," hoc est, se submiserint. @1 quae$

Arcana Coelestia 4

Passage 4361

#4361 "Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se": quod significet affectionem veri fidei quoad exteriora et illorum vera, eorumque submissam introductionem, constat ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri exterioris, de qua n. 3793, 3819, proinde affectio veri fidei quoad exteriora; ex significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua mox supra; et ex significatione "incurvare se" quod sit submissio, hoc est, submissa introductio 1 in Divinum Bonum naturale, quod per "Esau" repraesentatur. @1 i , nempe$

Arcana Coelestia 4

Passage 4362

#4362 "Et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se": quod significet affectiones veri fidei quoad interiora, eorumque submissam introductionem, constat ex repraesentatione "Josephi" quod sit caeleste spirituale, de qua n. 4386; ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex significatione "incurvare se" quod sit submissa introductio, ut mox supra n. 4361. Quomodo haec se habent, supra ad versum 2 explicatum est.

Arcana Coelestia 4

Passage 4363

#4363 Vers. 8-11. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi "facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi Deus, et quia est mihi omne; et ursit (c)illum, et accepit. "Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri" significat specialia quae inde: "et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei" significat initiationem gratam: "et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi" significat tacitam acceptationem ut sic affectionem boni ex vero insinuaret: "et dixit Jacob, Ne quaeso" significat affectionis originem: "si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea significat affectionis reciprocum ut insinuaretur: "quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me" significat ipsam affectionem perceptione, qua reciproce insinuata: "accipe quaeso benedictionem meam quae adducta tibi" significat Divina quae adjungenda Divino Bono naturali: "quia gratiose largitus mihi Deus" significat ex Providentia: "et quia est mihi omne" significat ejus divitias spirituales: "et ursit illum, et accepit" significat quod a veri bono illa per affectionem inspiratam a Divino Bono insinuaretur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4364

#4364 "Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri?": quod significet specialia quae inde, constat a significatione "castrorum" hic, quod sint specialia, nam sunt quae in capite praecedente, vers. (x)14, 15 memorantur, nempe "caprae ducentae et capri viginti, oves ducentae et arietes viginti, camelae lactantes et filii illarum triginta, juvencae quadraginta et juvenci decem, asinae viginti et pulli decem" quae quod bona et vera cum eorum servitiis essent per quae initiatio fieret, videatur n. 4263, 4264, proinde specialia; specialia (o)hic non aliud sunt quam confirmantia quod vera sint vera, et bona sint bona; accedunt ad cogitationes et ad affectiones hominis, hoc est, ad illa quae novit et quae amat, propter quae favet et affirmat quod ita sit; munera quae antiquitus in Ecclesia dabantur regibus et sacerdotibus, talia quoque involvebant; notum est quod alius ad sententiam suam, seu ad illa quae dicit bona et vera, tam per rationes quam per affectiones ducatur; ipsa confirmantia sunt quae intelliguntur per specialia, et hic significantur per "castra," quapropter dicitur quod castra illa essent "ad inveniendum gratiam in oculis domini mei"; et dein, "si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et" accipias munus meum e manu mea." [2] Similiter se habet in spiritualibus seu in rebus fidei, quando (x)conjunguntur cum bono charitatis: homo credit quod bona et vera immediate influant e caelo, ita absque mediis apud hominem, sed multum fallitur; Dominus ducit unumquemvis per affectiones ejus, et sic per tacitam providentiam flectit, nam ducit per liberum, n. 1937, 1947; quod omne liberum sit affectionis seu amoris, videatur n. 2870, 2873; et inde quod omnis conjunctio boni cum vero fiat in libero, non autem in coacto 1, n. 2875-2878, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031; quando itaque homo in libero ductus est ad bonum, tunc acceptantur vera et implantantur, et tunc ille affici incipit illis 2, ac sic paullatim in liberum caeleste introducitur: qui regeneratus est, hoc est, qui amat proximum, et magis qui Dominum, si reflectit super vitam suam anteactum, reperiet tunc quod per plura cogitationis suae et per plura affectionis suae ductus sit. [3] (s)Quid per specialia quae inde in specie hic intelligitur, ab exemplis melius elucere potest; verum quod insinuandum est bono, sit 3 quod vita homini sit post mortem: nisi confirmetur illud per specialia, non acceptatur; ut per haec, quod homo cogitare possit non solum de illis quae videt et sentit, sed etiam de illis quae non videt et sentit, quod etiam affici illis possit, quod per affectionem conjungi illis, proinde caelo, immo Ipsi Domino 4, et quod qui conjungi potest Divino, non possit mori in aeternum; haec et perplura similia sunt specialia quae prius occurrunt, antequam insinuatur illud verum in bonum, hoc est, antequam plene creditur; verum (o)illud quidem primum se submittit, sed usque specialia illa faciunt ut acceptetur. [4] Sit quoque pro exemplo quod homo sit spiritus et quod is corpore amictus sit cum vivit in mundo: hoc quoque est verum quod insinuandum est bono, nam nisi id insinuatum est, non curat caelum 5, cogitat enim tunc de se sicut de brutis animalibus; sed verum hoc non insinuari potest quam per specialia, sicut per haec, quod corpus quod circumgestit 6, inserviat pro usibus ibi, ut nempe possit 7 per oculos materiales videre illa quae in mundo sunt, perque 8 musculos materiales agere, ex quibus vires ponderosis ibi adaequatae sunt; et quod usque interius sit aliquid quod cogitat et vult 9, cujus instrumentale seu organum materiale, corpus est, quodque spiritus ejus sit ipse, seu ipse homo, qui per organica illa agit et sentit; et quod id per plures experientias apud se confirmare possit, si semel in fide est quod ita sit; omnia illa sunt specialia quae praemittuntur, et quae faciunt ut insinuetur ipsum (o)illud verum in bonum, suntque illa inde: haec et similia sunt quae hic significantur per "castra."(s) @1 coacta I$ @2 afficitur ille vero$ @3 est$ @4 Divino$ @5 i et spirituale$ @6 i in mundo$ @7 after illa$ @8 per$ @9 i quod$

Arcana Coelestia 4

Passage 4365

#4365 "Et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei": quod significet initiationem gratam, constare potest absque explicatione; "invenire enim gratiam" est ut accepta sint, et quae accepta sunt, initiantur grate, hoc est, insinuantur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4366

#4366 "Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi": quod significet tacitam acceptationem ut sic affectionem boni ex vero insinuaret, constare potest ex renuentia hic quod involvat assensionem, nam usque acceptavit; finis renuentiae cum aliquis acceptat, est quandoque ut insinuetur affectio, augetur etiam inde, et sic transit a cogitare bene in velle bene; homo a Domino ducitur paene per similia in vita spirituali, per quae homo alios (o)ducit in vita civili; in hac familiare est renuere ob finem ut ex affectione, ita non ex cogitare solum sed etiam ex velle, faciat; si enim non acceptaret, finis quem intendit, periret, quare finis urget usque ut intensius cogitet illud, et sic ex corde velit; [2] quod tale non appareat in vita spirituali, sicut in vita civili est quia pauci sunt apud quos bonum conjungitur eum veris, hoc est, qui regenerantur, et quoque illi pauci qui regenerantur, non reflectunt super talia, nec reflectere possunt 1, non enim sciunt quid bonum spirituale, quia non quid charitas et quid proximus in genuino sensu; et quia illa 2 non sciunt, nec 3 ideam interiorem dew vero quod fidei, habere possunt; et praeterea spiritualem vitam separant a civili in tantum ut ab hac de illa nullam ideam haurire ausint; quod correspondeant et quod illa in hac repraesentetur, prorsus ignorant, immo aliqui ne quidem comparationem admittunt 4; cum tamen res ita se habet quod nulla idea de spirituali vita haberi possit nisi (c)ab illis quae sunt in civili, quapropter hac remota, cadit illa, usque tandem ut non amplius credatur; quod constare potest manifeste ex eo quod non magis credatur 5 quod spiritus et angeli inter se conversentur sieut homines, quodque colloquantur, et de honesto et decoro, deque justo et aequo, ac de bono et vero, similiter ratiocinentur sicut homines et multo perfectius, minus quod se mutuo videant, audiant, explorent, conjungant in societates, cohabitent, et perplura alia. @1 pauci qui regenerantur, reflectunt super talia, imo qui reflectere possunt$ @2 hoc$ @3 non$ @4 admittant I$ @5 credatur amplius$ @6 ita$

Arcana Coelestia 4

Passage 4367

#4367 "Et dixit Jacob, Ne quaeso": quod significet affectionis originem, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe quod renuentia acceptandi munus insinuet affectionem, quae hic" manifestatur per quod dicit "ne quaeso"; inde patet quod sit affectionis origo.

Arcana Coelestia 4

Passage 4368

#4368 "Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea": quod significet affectionis reciprocum ut insinuaretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; agitur enim de conjunctione boni cum veris in naturali, proinde de insinuatione affectionis a bono in verum; quod ideo renuentia muneris a Jacobo missi, nempe ut affectio vero insinuaretur, supra n. 4366 ostensum, ideo per illa quae proxime praecedunt, "ne quaeso," significatur affectionis origo, n. 4367; "inde per haec verba, "si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea," significatur affectionis reciprocum ut insinuaretar; nam ex bene velle, hoc est, ex affectione hoc dicit; inde in sequentibus dicitur quod "urserit illum." [2] Per affectionis reciprocum, quod a bono quod est Esau, insinuatur vero quod est Jacob, intelligitur affectio veri; sunt enim binae affectiones quae caelestes, nempe affectio boni et affectio veri, de quibus prius aliquoties actum est; affectio veri non aliunde trahit originem quam a bono; ipsa affectio est inde, nam verum a se non habet vitam, sed vitam accipit a bono; quapropter cum homo afficitur vero, non est a vero, sed a bono quod in verum influit et facit ipsam affectionem; hoc intelligitur hic per affectionis reciprocum ut insinuaretur. Notum est quod plures sint intra Ecclesiam qua afficiuntur Verbo Domini et lectioni ejus impendunt (x)multam operam, sed usque pauci sunt qui illum finem habent ut de vero instruantur; manent enim plerique in suo dogmate quod solum confirmare ex Verbo student; hi apparent sicut in affectione veri essent, sed non sunt; in affectione veri sunt solum illi qui amant instrui "de veris, hoc est, scire quid verum, et ob illum finem scrutari Scripturas: in hac affectione nullus est quam qui est in bono, hoc est, qui "in charitate erga proximum, et magis qui in amore in Dominum; apud hos ipsum bonum influit in verum et facit affectionem, nam Dominus in illo bono est praesens: [3] hoc illustrari potest ab his exemplis: qui in bono genuinae charitatis sunt et legunt 3 illa verba quae Dominus dixit ad Petrum, (o)Ego tibi dico, quod tu sis Petrus, et super hac petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 15-19; (o)illi, nempe qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, amant 4 instrui quid per illa verba intellectum sit, et cum audiunt quod per "petram" ibi, super qua "aedificabitur Ecclesia," significetur fides charitatis, et consequenter per "Petrum," et quod sic illi fidei datae 5 sint claves aperiendi et claudendi caelum, videatur Praefatio ad caput xxii Gen. tunc gaudent et afficiuntur illo vero, quia sic soli Domino, a Quo fides 6, est potestas illa; at qui non in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, sed in affectione veri ex bono alio, et magis si ex amore sui et mundi, illi non afficiuntur illo vero, sed contristantur, ut et irascuntur, nam sacerdotio vindicare illud volunt; (o)irascuntur quia sic privantur dominio, et contristantur 7 quia privantur condescendentia. [4] Sit quoque pro exemplo: qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, si audiunt quod charitas faciat Ecclesiam, non autem fides separata ab illa, id verum cum gaudio recipiunt; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt. Et quoque, qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod amor erga proximum non incohet a se sed a Domino, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt illud verum, sed acriter defendunt quod amor ille a se incohet; inde nec sciunt quid sit amare proximum ut seipsum. Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod beatum caeleste sit aliis benefacere ex bene velle, propter nullum finem sui, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, hoc non volunt, ne quidem capiunt. [5] Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum instruuntur quod opera externi hominis nihil sint nisi procedant ab interno homine, ita a bene velle, recipiunt cum gaudio; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi (t)sunt, opera externi hominis laudant, sed interni hominis bene velle non curant, immo nec sciunt quod interni hominis bene velle maneat post mortem, et quod opera externi hominis separata ab illo, sint mortua, et pereant; ita in omnibus reliquis; ab his 8 patet quod vera fidei nusquam conjungi (t)alicui possint nisi in bono (o)genuinae charitatis sit, ita non nisi quam bono; tum quod omnis genuina affectio veri sit ab illo bono: (m)unusquisque hoc videre potest confirmatum ab experientia quae quotidie obvia est, nempe quod qui in malo sunt, non credant, sed quod qui in bono sunt 9; inde evidenter patet quod verum fidei conjungatur bono, et nusquam malo. @1 in$ @2 i est$ @3 est et legit$ @4 i illi$ @5 dati AI$ @6 after illa$ @7 alii$ @8 a quibus$ @9 non aliquid credant, et quod qui in bono sunt, credant$

Arcana Coelestia 4

Passage 4369

#4369 "Quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me": quod significet affectionem perceptione qua reciproce insinuata, constat ex significatione "videre facies sicut facies Dei" quod sit affectio perceptione, per "facies" enim significantur interiora,n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066; et per "facies Dei" omne bonum, n. 222, 223, quod cum influit, dat affectionem perceptione; et ex significatione "acceptare me" quod sit affectio insinuata; quod sit affectio insinuata, patet ab illis quae de affectionis insinuatione mox supra dicta sunt, ita ex serie.

Arcana Coelestia 4

Passage 4370

#4370 "Accipe quaeso benedictionem quae adducta tibi": quod significet Divina quae adjungenda Divino Bono naturali, constat ex significatione "benedictionis hic quod sint illa quae in capite praecedente xxxii vers. (x)14, 15 memorata sunt, per quae quod Divina bona et vera cum illorum servitiis per quae initiatio fieret, significata sint, videatur n. 4263, 4264; quae quod adjungenda Divino Bono naturali, supra n. 4364 explicatum est.

Arcana Coelestia 4

Passage 4371

#4371 "Quia gratiose largitus mihi Deus": quod significet ex Providentia, constat ex significatione horum verborum hic quod sit providentia, ut supra n. 4359.

Arcana Coelestia 4

Passage 4372

#4372 "Et quia est mihi omne": quod significet ejus divitias spirituales, constat ex significatione "omne quod ei", quod hic 1 sint ejus divitiae spirituales; erant enim "greges et armenta," per quae significantur bona et vera, ut prius ostensum, quae sunt quae dicuntur divitiae spirituales; (m)divitiae spirituales praedicantur de vero, et 2 usus illarum de bono.(n) @1 after omne$ @2 at$

Arcana Coelestia 4

Passage 4373

#4373 "Et ursit illum, et accepit": quod significet quod a veri bono illa per affectionem inspiratam a Divino Bono insinuaretur constare potest ab illis quae huc usque a n. 4364 explicata sunt; ipsi affectio veri bono inspirata a Divino Bono testata est per quod "urserit illum," videatur supra n. 4366. (m)Quod affectionem veri de qua in hi versibus actum est, ulterius attinet, sciendum quod illa appareat esse a vero, ac ita in vero, sed non est a vero, sed a bono, nam vero nihil vitae inest nisi quae est a bono; quod appareat sicut foret a vero, 1 se habet comparative sicut vita quae est in corpore, quae tamen non est corporis sed animae, nec animae sed per animam a Primo vita hoc est, a Domino, et tamen apparet sicut corporis 2; et quoque habet sicut imago in speculo, quae apparet in speculo, "cum tam" est effigiei influentis.(n) [2] Quod sensus internus horum verborum praecedentium talis sit, non quidem apparet illis qui in historicis tenent mentem, nam de Esau et Jacobo deque munere praemisso cogitant, non scientes quod per "Esau" repraesentetur Divinum Bonum in naturali, et per "Jacobum" verum quod Divino Bono conjungendum (o)est ibi, et hic quod per amicam illorum collocutionem significetur affectio inspirata vero a bono: at usque historica illa non aliter intelligunt angeli quando illa leguntur ab homine; angeli enim nullam aliam ideam habent quam spiritualem; in hanc apud illos vertitur sensus historicus; correspondent ita cogitationes angelicae cum humanis; sunt perpetuae correspondentiae tales, quae faciunt quod Verbum sanctum et Divinum sit, nam litteralis sensus ita per ascensum fit spiritualis, et hoc usque ad Dominum, ubi Divinus: haec est Inspiratio. @1 apparet tamen usque sicut foret a vero, sed hoc$ @2 in corpore$ @3 sed$

Arcana Coelestia 4

Passage 4374

#4374 Vers. 12-16. Et dixit, proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum; et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir. "Dixit, Proficiscamur et eamus" significat successivum: "et ibo ad juxta te" significat quod conjungenda: "et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri" significat vera quae nondum vitam Divinam adepta: "et greges et armenta lactentia apud me" significat bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta: "et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges" significat moram et successivum, et quod aliter non viverent, ita quod ad conjunctionem praeparanda: "transeat quaeso dominus meus ante servum suum significat praesentiam communiorem: "et ego procedam lente" significat statum praeparationis successivum: "ad pedem operis quod coram me" significat secundum communia: "et ad pedem natorum" significat secundum vera quae ibi: "usque quod venero ad dominum meum, ad Seir" significat usque dum conjungi possent; "Seir" est conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali: "et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum" significat quod conjungerentur aliqua de boni vero: "et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei" significat illustrationem a praesentia interius: "et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir" significat statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona; "via" est veri bonum respective.

Arcana Coelestia 4

Passage 4375

#4375 "Dixit, Proficiscamur et eamus": quod significet successivum, nempe conjunctionis boni cum vero, constat ex significatione "proficisci et ire," quae quod involvant progressionem ad ulteriora, patet; progressio enim et 1 successivum continetur in sensu interno illorum quae nunc sequuntur. @1 illa seu$

Arcana Coelestia 4

Passage 4376

#4376 "Et ibo ad juxta te": quod significet quod conjungenda, constat ex significatione "ire juxta te" quod sit adjunctio, hic itaque quod conjungenda nempe bonum cum veris.

Arcana Coelestia 4

Passage 4377

#4377 "Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri": quod significet vera quae nondum vitam Divinam adepta, constat a significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et a significatione "tenerorum" quod sint recentia, ita quae aliquam vitam adepta sed nondum genuinam, hic Divinam quia de glorificatione Domini quoad Divinum Naturale agitur: illustrari haec possunt ab illis quae existunt apud hominem qui regeneratur, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini; homo qui regeneratur, percurrit sicut homo qui nascitur, aetates, nempe infantiam, pueritiam, adolescentiam seu juventutem, et adultam aetatem; homo enim qui regeneratur, e novo nascitur; cum infans est, tunc vera apud illum quidem vitam habent sed nondum spiritualem, sunt modo vera communia absque particularibus et singularibus, cum quibus bonum tunc conjungitur 1, proinde non nisi quam exterius, non autem interius; interius conjungitur successive, prout progreditur in aetates sequentes: infantiae illius status est qui significatur per quod "nati teneri," et quoque per illa quae mox sequuntur "et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges". @1 conjungi potest$

Arcana Coelestia 4

Passage 4378

#4378 "Et greges et armenta lactentia apud me": quod significet bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta, constat a significatione "gregum" quod sint bona interiora, de qua n. 2566, 3783; ex significatione "armentorum" quod sint bona exteriora seu naturalia, n. 2566, et praeterea n. 2180, 2781; et ex significatione "lactentium" quod quoque sint recentia, hic spiritualia nascentia in naturali; [2] in statu enim infantiae cum regeneratur homo, spiritualia insunt potentia, nam spiritualis vita successive prodit a quacumque aetate, sicut ab ovo; aetas infantiae est quasi ovum aetati pueritiae, et aetas pueritiae est quasi ovum aetati adolescentiae et juventutis, et haec sicut ovum aetati adultae; sic quasi continue nascitur homo; inde patet quid intelligitur per bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta, quae hic significantur per "greges et armenta lactentia"; videantur etiam quae mox supra n. 4377 de infantiae 1 statu dicta sunt. @1 i hoc$

Arcana Coelestia 4

Passage 4379

#4379 "Et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges": quod significet moram et successivum, et quod aliter non viverent, ita quod ad conjunctionem praeparanda, constare potest ab ipsa serie; in illis enim quae praecedunt, actum est de conjunctione boni cum veris in genere, hic autem de eadem in specie agitur; ipse processus 1 insinuationis veri in bonum hic in sensu interno describitur; qui qualis sit, quidem ab explicatione in communi aliquantisper elucere potest, sed non quoad sua arcana quae innumerabilia sunt; haec arcana" patent solum illis qui in luce caeli sunt, et quoad aliquam rudem imaginem illis qui in luce mundi quando lux caeli in hanc admittitur: [2] hoc satis constare potest ex eo quod homo cum renascitur, percurrat aetates sicut qui nascitur, et quod praecedens status semper sit sicut ovum respective ad sequentem, ita quod continue concipiatur et nascatur; et hoc non modo cum vivit in mundo, sed etiam cum venit in alteram vitam in aeternum, et usque tamen non ultra perfici potest quam ut sit sicut ovum ad illa quae supersunt, quae indefinita sunt: ex his patet quam innumerabilia sunt quae existunt circa regenerationem hominis, quorum tamen vix aliqua novit homo, ita quanta in sensu interno hic continentur, ubi de statu et modo insinuationis boni in vera successivo agitur. @1 i enim$

Arcana Coelestia 4

Passage 4380

#4380 "Transeat quaeso dominus meus ante servum suum": quod significet praesentiam communiorem, constat a significatione "transire ante aliquem" quod hic ubi de conjunctione boni cum veris agitur, sit praesentia communior; cum regeneratione enim quae fit per conjunctionem boni cum veris, ita se habet quod bonum sit quod agit et verum quod se agi patitur, cumque bonum se applicuerat veris et se paulisper conjunxerat cum illis, tunc apparet verum reagere, at non est verum sed est bonum illi conjunctum vel adjunctum quod per verum reagit; haec adjunctio est quae intelligitur per praesentiam communiorem. Conjunctio boni cum veris dicitur, sed intelligitur homo in quo bonum et verum, nam haec praedicari nequeunt absque subjecto, quod est homo; in caelo per abstracta ita cogitant et loquuntur, ex causa quia sibi non tribuunt bonum nec verum, sed Domino, et quia bonum et verum a Domino implet totum caelum; ita loqui etiam antiquis fuit familiare.

Arcana Coelestia 4

Passage 4381

#4381 "Et ego procedam lente": quod significet statum praeparationis successivum, constare potest a significatione "procedere lente," hic ubi agitur de insinuatione boni in verum et de receptione illius ab hoc, quod sit praeparationis successivum.

Arcana Coelestia 4

Passage 4382

#4382 "Ad pedem operis quod coram me": quod significet secundum communia, constare potest ex illis quae praecedunt; per 1 "pedem operis" intelliguntur illa quae supra dicta sunt, nempe "quod nati teneri, et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges," per quae quod significatum sit quod sit secundum communia, patet ab illis quae ibi dicta sunt: "pes operis" et dein "pes natorum" dicitur, quia per "pedem" significatur naturale 2, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, et hic de naturali agitur. @1 i nam$ @2 significantur naturalia$

Arcana Coelestia 4

Passage 4383

#4383 "Et ad pedem natorum": quod significet secundum ver. quae ibi, constat ea significatione "natorum" seu filiorum quod sin vera, de qua aliquoties supra: vera quae ibi, sunt vera in communibus communia enim sunt illa quae supra n. 4378 comparata sunt ovo, nam in communibus continentur particularia et in his singularia n. 4325 f., 4329, 4345; in primo statu, nempe in statu infantiae, sunt (o)ibi particularia et in his singularia potentia, dein autem prodeunt 1 et se exserunt actu, et sic successive; qui regenerantur, ita a Domino ducuntur, imbuuntur enim communibus in quibus illa sunt qua sequuntur, quae quoque successive prodeunt, et hoc ordine et serie incomprehensibili; nam omnia et singula a Domino praevidentur, etiam qualia erunt in aeternum; quapropter communia vera non ab conjunguntur bono apud hominem qui regeneratur quam talia quibus inaptari possunt particularia vera et his singularia; [2] at usque particularia haec, immo particularium singularia, sunt ad illa quae supersunt, non nisi quam communia respective, nam in singulis usque indefinita sunt 2: fatentur etiam id angeli, qui tamen in tanta sapientia respective ad hominem sunt ut ineffabilia sint quae sciunt et percipiunt, nempe quod solum communissima respective sciant et quod illa quae ne sciunt, indefinita sint; non audent dicere infinita, quia nullus respectus datur et nulla ratio 3 inter finitum et infinitum. Inde quoque concludi potest quale est Verbum; hoc quia Divinum, a prima origine infinita in se continet ac inde ineffabilia quae sunt sapientiae angelicae et denique modo talia quae adaequata sunt captui humano. @1 producunt I$ @2 A alters to insunt$ @3 A ip et nulla ratio before datur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4384

#4384 "Usque quod venero ad dominum meum, ad Seir": quod significet usque dum conjungi possent, nempe verum quod est "Jacob" cum bono quod est "Esau," constare potest a significatione "Seir" quod sit conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali, hoc est, veri quod fidei 1, cum bono quod est charitatis; bonum cui conjunctum est verum in naturali, ac in supremo sensu Divinum Naturale Domini quoad bonum conjunctum vero ibi, est quod proprie significatur per Seir in his locis" in Verbo; in prophetico Mosis de filiis Israelis 2, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit e monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxlii 2, 3: in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele;... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17, [18]: in cantico Deborae et Baraki, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit... montes defluxerunt;... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, Jud. v 4, 5: apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12; videantur haec de Seir, (o)ut et quae allata sunt, n. 4240. @1 i est$ @2 ut apud Mosen$

Arcana Coelestia 4

Passage 4385

#4385 "Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum": quod significet quod conjungerentur aliqua de boni vero, constat ex significatione "statuere cum te" quod sit conjungere; et ex significatione "populi qui mecum" quod sint aliqua de boni vero; quod "populus" sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; inde "populus qui mecum" sunt boni vera; quid boni vera, aliquoties prius dictum est; sunt illa vera quae procedunt a bono, et quae bonum influens per internum hominem in externum secum habet; quod illa vera significata sint per "quadringentos viros quos Esau secum habebat", videatur supra n. 4341; hic ideo aliqua ex illis, nam dicitur "de populo qui mecum".

Arcana Coelestia 4

Passage 4386

#4386 "Et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei": quod significet illustrationem a praesentia interius, constare potest ex illis quae submissionis haec formula involvit, per illam enim renuitur praesentia proxima, sed annuitur praesentia remota, quae eadem est cum praesentia interius, a qua illustratio.

Arcana Coelestia 4

Passage 4387

#4387 "Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir": quod significet statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona, constat ex significatione "diei 1 "quod sit status, de qua 2 n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, inde "reversus in die illo" est status quem tunc induerat; ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum Naturale, de qua supra n. 4340; ex significatione "viae" quod sit verum [de qua n. 627, 2333; hic veri bonum, quod est verum] voluntate et actu, n. 4337, 4353; et ex significatione "Seir" quod sit conjunctio veri cum bono, de qua supra n. 4384; ex quibus, in unum sensum collatis, patet quod per illa verba significetur status Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona: [2] quod haec significentur per illa verba, haudquaquam apparet ex sensu illorum historico, sed usque illa sunt quae in sensu spirituali seu interno involvunt; caelum enim quod in homine est, hoc est, angeli qui apud illum, nihil prorsus curant historica mundana, nec sciunt quid Esau, nec quid Seir, etiam nec cogitant de die quo reversus Esau, nec de via ad Seir, sed ex spiritualibus quae illis correspondent, ideas capiunt, ac inde in eodem instanti talem sensum hauriunt; correspondentiae enim hoc faciunt, quae paene se habent sicut cum quis loquitur lingua aliena, et alter in instanti sensum sicut ex sua intelligit, nec morantur illum voces aliter sonantes et articulatae; ita sensus internus Verbi, qui coincidit prorsus cum lingua universali in qua sunt angeli, seu cum loquela cogitationis illorum spirituali; loquela illorum est spiritualis, quia cogitatio illorum est ex luce "caeli quae a Domino. @1 viae I$ @2 quo$ @3 caelesti$

Arcana Coelestia 4

Passage 4388

#4388 Vers. 17-20. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci Succoth. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies urbis. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel. "Jacob profectus ad Succoth" significat statum vitae boni a vero tunc: "et aedificavit sibi domum" significat incrementum boni a vero in illo statu: "et acquisitioni suae fecit tuguria" significat similiter illorum quae in communi, bono a vero tunc: "propterea vocavit nomen loci Succoth" significat quale ejus status: "et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi" significat interiora vera fidei quae tranquillitatis: "quae in terra Canaan" significat in regno Domini: "in veniendo eo e Paddan-Aram" significat post statum priorem: "et castrametatus ad facies urbis" significat applicationem: "et emit portionem agri, significat appropriationem boni ex illo vero: "ubi tetendit tentorium suum" significat sanctum: "e manu filiorum Hamoris patris Shechemi" significat originem illius veri a stirpe Divina aliunde: "centum kesitis" significat plenum 1: "et statuit ibi altare" significat cultum interiorem: "et vocavit id El Elohe Israel" significat quod a Divino Spirituali. @1 A d multum, i plenum, see n. 4400.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4389

#4389 "Jacob profectus ad Succoth": quod significet statum vitae boni a vero tunc, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit veri bonum, de qua supra, hic bonum a vero tunc (c)ex illis quae adjuncta ei sunt a bono quod "Esau", de quibus actum est; a significatione "proficisci" quod sit vitae ordo et instituta, de qua n. 1293, ita vitae status; et a significatione "Succoth" quod sit quale ejus status, de qua in sequentibus (o)n. 4391, 4392.

Arcana Coelestia 4

Passage 4390

#4390 "Et aedificavit sibi domum": quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione "aedificare domum" quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per "aedificare domum" significatur incrementum boni a vero; quod "domus" sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353 dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum. [2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri (c)et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur. @1 tunc$

Arcana Coelestia 4

Passage 4391

#4391 "Et acquisitioni suae fecit tuguria": quod significet similiter in communi, bono et 1 vero tunc, constat ex significatione "acquisitionis" quod sint bona et vera in communi; et ex significatione "facere tuguria" seu tentoria quod sit simile cum "aedificare domum," nempe accipere incrementum boni a vero, cum differentia quod "aedificare domum sit minus commune, ita interius, et "facere tuguria" seu tentoria sit communius, ita exterius; illud erat pro ipsis, nempe Jacobo, ejus feminis et natis, hoc pro servitiis, gregibus et armentis; "tuguria" seu tentoria in Verbo proprie significant sanctum veri, et distinguuntur tabernaculis, quae etiam tentoria vocantur, per id 2 quod haec significent sanctum boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128; illa in lingua originali appellantur "succoth," haec autem "ohalim": sanctum veri est bonum quod a vero. [2] Quod significatio tuguriorum seu tentoriorum quae vocantur succoth, illa sit, patet quoque ab his locis in Verbo: apud Davidem, Jehovah Deus equitavit super cherubo, et volavit, et vectus super alis venti, posuit tenebras absconsionem Suam, et circuitus Suos tentorium Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum, Ps. xvi 11, 12 [A.V. 10, 11]: et alibi, Inclinavit caelos cum descendit, et densae tenebrae si pedibus Ipsius: et equitavit super cherubo, et volavit, et vectus super alis venti, et posuit tenebras circum Se tentoria, ligatur aquarum, nubes caelorum, 2 Sam. xxii 10- 12; ubi 3 de revelatione Divina seu Verbo; "inclinare caelos cum descendit" pro abscondere interiora Verbi; "densae tenebrae sub pedibus Ipsius" pro quod illa quae apparent homini", sint tenebrae respective; sensus litteralis Verbi est talis; "equitare super cherubo" pro quod ita provisum; "ponere tenebras circum Se tentoria," seu "circuitus Suos tentorium Suum" pro sanctum veri in abscondito, nempe intus in sensu litterali; "ligaturae aquarum et nubes caelorum" sunt 4 Verbum in littera; quod "nubes caelorum" sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. et n. 4060: [3] (m)simile significatur 5 per haec apud Esaiam, Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, et fumum et splendorem ignis flammae noctu, nam super omni gloria obtegumentum; et tentorium erit in umbram interdiu, et in refugium et absconsionem contra inundationem et pluviam, iv 5, 6; "aubes" quoque hic est sensus "litteralis Verbi", et "gloria" sensus internus, ut quoque apud Matthaeum xxiv 30; Marcum xiii 26; Lucam xxi 27; tentorium quoque 6 hic pro sancto veri. Quod dicatur quod interiora vera sint in abscondito, est ob causam si revelata fuissent, quod tunc illa profanavissent 7, videatur n. 3308, 3399, (x)4289; quod etiam exponitur per haec verba apud Davidem, Occultas eos in abdito facierum Tuarum prae insidiosis consiliis viri, abscondis eos in tentorio prae lite linguarum, Ps. xxxi 21 [A.V. 20]. [4] Quod "tentorium" sit sanctum veri, patet etiam apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis lapsum, et obsepiam rupturas, et destructa erigam, et aedificabo juxta dies aeternitatis, ix 11; "erigere tentorium Davidis lapsum" pro sanctum veri restaurare postquam periit; "David" pro Domino respective ad Divinum Verum, n. 1888, "rex" enim est Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009. Quia "tentorium" significabat sanctum veri, et "habitare tentoria" significabat cultum inde, ideo festum tentoriorum, quod vocatur festum tabernaculorum, in Ecclesia Judaica et Israelitica, institutum erat, Lev. xxiii 34, 42, 43; Deut. xvi 13, 16, ubi etiam festum illud vocatur festum succoth seu tentoriorum. @1 as AI but cf 4388, l. 10$ @2 in eo$ @3 ibi$ @4 est$ @5 i etiam$ @6 A d quoque, i etiam$ @7 quod interiora vera abscondita fuerint, fuit ob causam ne prophanarentur$

Arcana Coelestia 4

Passage 4392

#4392 "Propterea vocavit nomen loci Succoth": quod significet quale ejus status, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321; quale hujus status est quod "Succoth" involvit, nempe quale et "tentoria" sanctum veri, ut mox supra n. 4391 ostensum est: simile etiam significat Succoth apud Davidem, Dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar: Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. lx (x)8, 9 [A.V. 6, 7]; et cviii (x)8, 9 [A.V. 7, 8]. @1 ab explicatione$ @2 in qua Schalem$

Arcana Coelestia 4

Passage 4393

#4393 "Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi": quod significet interiora vera fidei quae tranquillitatis, constat ex significatione "Shalem" quod sit tranquillitas pacis, de qua sequitur; et ex significatione "urbis Shechemi" quod sint interiora vera fidei, de qua in capite sequente ubi de Shechemo et ejus urbe agitur; quod "urbs" sit verum (x)fidei, videatur n. 402, 2268, (x)2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216; quod "Shalem" significet tranquillitatem pacis, constare potest apud Davidem, Notus in Jehudah Deus, in Israel magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tentorium Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione: ibi fregit prunas arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. lxxvi 2-4 [A.V. 1-3]; ubi quod "Shalem" sit tranquillitas pacis patet, nam dicitur 1, quod "ibi fregerit prunas arcus, scutum, gladium, et bellum"; tum a significatione ejus in lingua originali, Shalem enim 2 est tranquillitas et perfectio; quid tranquillitas pacis, videatur n. 1726, 3696; in illa sunt interiora vera, hoc est, illi qui in interioribus veris fide et vita sunt; sed quamdiu in exterioribus veris sunt et cumprimis quando ab exterioribus venitur in interiora, tunc status intranquillus est, nam tunc pugnae tentationum: id quoque repraesentatur per Jacobum hic, quod postquam in timore et anxietate fuerit pro Esavo, nunc ad statum tranquillitatis pervenerit.

Arcana Coelestia 4

Passage 4394

#4394 "Quae in terra Canaan": quod significet in regno Domini, constat ex significatione "terrae Canaanis" quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705 homo cum est in interioribus veris fide et vita, est 1 in regno Domini, (o)et in statu tranquillitatis, et (o)tunc spectat exteriora, sicut qui ex edito colle, mare quod tumultuatur 2. @1 i tunc$ @2 fluctuat et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4395

#4395 "In veniendo eo e Paddan-Aram": quod significet post statum priorem, constat a significatione "in veniendo eo" quod sit post; et a significatione "Paddan-Aram" quod sit cognitiones "boni et veri, de qua n. 3664, 4107,4112, sed cognitiones exteriores quae inserviunt introducendis bonis et veris genuinis, nam ibi "Laban", per quem quod affectio talis boni repraesentetur, videatur n 3612: 3665, 3778, 3974, 3982, 3986 f., 4063, 4189, 4206; quare "in veniendo eo e Paddan-Aram" dicitur quia ab externis 1 veris et bonis ad interiora, ita a statu priore ad hunc, perventum. @1 i illis, nempe$

Arcana Coelestia 4

Passage 4396

#4396 "Et castrametatus ad facies urbis": quod significet applicationem, nempe ad bona illius veri, constat a significatione "castrametari" quod proprie sit dispositio secundum ordinem, de qua n. 4236, hic autem applicatio, nam castrametari hic significat sedem figere cum armentis suis et gregibus, qui quoque supra n. 4364 castra dicta sunt; et ex significatione "ad facies urbis" quod sit ad bona illius veri, "facies" enim significat interiora, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde affectiones boni et veri 1, quae elucent ex facie; quod "urbs" sit verum, videatur n. 402, 2268, 2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216. @1 affectiones boni seu bona$

Arcana Coelestia 4

Passage 4397

#4397 "Et emit portionem agri": quod significet appropriationem boni ex illo vero, constat ex significatione "emere" quod sit sibi appropriare; et ex significatione "portionis agri" quod sit bonum quod 1 ex illo vero; quod "ager" sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum, videatur n. 2971, 3196, 3317, 3500, 3508, 3766. @1 i illud, nempe$

Arcana Coelestia 4

Passage 4398

#4398 "Ubi tetendit tentorium suum": quod sit sanctum, constat ex significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3210.

Arcana Coelestia 4

Passage 4399

#4399 "E manu filiorum Hamoris patris Shechemi": quod significet originem illius veri a stirpe Divina aliunde, constabit ex illis quae in capite sequente dicenda, ubi de Hamore et Shechemo agitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4400

#4400 "Centum kesitis 1: "quod significet plenum, constat ex significatione "centum" quod sit status plenus, de qua n. 2636, proinde plenum; sed proprie per "centum" hic significatur multum, agitur enim de appropriatione boni ex veris interioribus, quae significantur per "filios Hamoris patris Shechemi," n. 4399: per "kesitas" quae nummi erant, in sensu interno significantur talia vera; derivatur etiam vox illa a voce 2 quae significat verum, Ps. lx 6 [A. V. 4]. De conjunctione boni cum illis veris, dicetur (o)infra n. 4402. @1 Heb [ ] (qesitah) a coin, supposed (from comparison with Gen. xvii 16) to be about 4 shekels$ @2 Heb. [ ] (qoshet) truth$

Arcana Coelestia 4

Passage 4401

#4401 "Et statuit ibi altare": quod significet cultum interiorem, constat ex significatione "statuere altare" quod sit cultus; altare enim erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811, inde etiam principale cultus; per cultum hic intelligitur cultus interior ex Divino Spirituali, de qua re nunc sequitur.

Arcana Coelestia 4

Passage 4402

#4402 "Et vocavit id El Elohe Israel": quod significet ex Divino Spirituali, nempe cultus interior, constat ex significatione "El Elohe," de qua sequitur; et ex significatione "Israel" quod sit spirituale, de qua n. 4286, 4292. Cum his quae a versu 17 hujus capitis huc usque dicta sunt, ita se habet: agitur in hoc capite in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecerat; sed quia illa quae in (t)sensu supremo sunt de Domino, excedunt ideas cogitationis hominis, sunt erum Divina, licet illustrare illa per talia quae propius cadunt in ideas, nempe per id quomodo Dominus naturale hominis regenerat; de regeneratione enim hominis quoad ejus naturale in sensu interno hic etiam agitur, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490; Dominus enim secundum ordinem Divinum Se glorificavit, hoc est, Divinum fecit; et quoque secundum talem ordinem hominem regenerat, hoc est, caelestem et spiritualem facit; hic quomodo spiritualem, nam "Israel" significat illum; [2] spiritualis homo non est interior rationalis homo sed interior naturalis; interior rationalis homo est qui vocatur caelestis; quae differentia sit inter spiritualem et caelestem hominem, saepius prius dictum est; homo spiritualis fit per id quod apud illum conjungantur vera cum bono, hoc est, illa quae sunt fidei cum illis quae sunt charitatis, et hoc in naturali ejus; ibi conjunguntur primum vera exteriora cum bono, et dein vera interiora; de conjunctione verorum exteriorum in naturali actum est in hoc capite a versu 1 ad 17, et de conjunctione verorum interiorum cum bono, a versu 17 ad finem; vera interiora non aliter conjunguntur cum bono quam per illustrationem influentem per internum hominem in externum; ex illustratione illa patent vera Divina non nisi quam communiter, comparative quemadmodum objecta innumerabilia oculo sicut unum obscurum absque distinctione; haec illustratio ex qua vera non nisi quam communiter apparent, significata est per Esavi verba ad Jacobum, "Statuam quaeso cum te de populo mecum," et per responsum Jacobi, "Quare hoc? inveniam gratiam in oculis tuis," de quibus videatur 1 n. 4385, 4386; [3] quod spirituali homini sit obscurum respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833; spiritualis hic homo est qui repraesentatur per "Israelem," n. 4286; spiritualis homo dicitur ex eo quod lux caeli in qua est intelligentia et sapientia, influat in illa quae sunt lucis mundi apud hominem et faciat ut illa quae sunt lucis caeli, repraesententur in his quae sunt lucis mundi, utque sic correspondeant; spirituale enim in se spectatum est ipsa Divina Lux quae a Domino, proinde intelligentia veri, et inde sapientia 2; sed lux illa apud spiritualem hominem incidit in illa quae sunt fidei apud illum et credit (t)esse vera, at apud caelestem in bonum amoris. Sed haec tametsi clara sunt illis qui in luce caeli, usque obscura sunt illis qui in luce mundi, ita plerisque hodie, et fortassis ita obscura ut vix intelligibilia; verumtamen quia de illis agitur in sensu interno ac illa talia sunt, non supersedendum quin 3 aperiantur; venturum est tempus quando illustratio. [4] Quod altare vocatum sit "EL ELOHE ISRAEL", et per id 4 significatus cultus interior ex Divino Spirituali, est quia El Elohe idem est in sensu supremo cum Divino Spirituali et quoque Israel; quod Israel sit Dominus quoad Divinum Spirituale, ac in sensu repraesentativo Ecclesia 5 spiritualis Domini, seu quod idem, homo qui talis, videatur n. 4286, 4292; "El Elohe" in 6 lingua originali significat Deum Deum, et stricte secundum verba, Deum deorum: in Verbo Jehovah seu Dominus plurimis in locis nominatur "El" in singulari, etiam "Eloah," et quoque nominatur "Elohim" in plurali, uterque 7 aliquoties in uno versu aut in una serie; qui sensum internum Verbi non scit, non scire potest cur ita; quod "El" involvat aliud, et "Eloah" aliud, ac "Elohim" aliud, quisque potest judicare ex eo quod Verbum sit Divinum, hoc est, a Divino ducat originem, et quod sit inde inspiratum quoad omnes voces, immo quoad omnium minimum apicem: [5] quid El cum nominatur, et quid Elohim, involvit, constare potest ab illis quae supra passim ostensa sunt, quod nempe El et Elohim seu Deus dicatur 8 cum agitur de vero, videatur n. 709, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 f., 4287; inde est quod per El et Elohim in sensu supremo significetur Divinum Spirituale, nam hoc idem est cum Divino Vero, sed cum differentia quod per "El" significetur verum voluntate et actu, quod idem est cum veri bono, n. 4337, 4353, 4390 "Elohim" in plurali dicitur quia per verum Divinum intelliguntur omnia vera quae a Domino; inde etiam angeli in Verbo aliquoties dicuntur elohim seu dii, n. 4295, (o)ut quoque patebit a locis infra e Verbo adductis. Quia nunc "El et Elohim" in sensu supremo significant Dominum quoad verum, etiam significant Ipsum quoad potentiam, nam verum est de quo praedicatur potentia, bonum enim per verum agit cum potentiam exercet, n. 3091, 4015; quapropter ubi in Verbo agitur de potentia ex vero, Dominus "El ac Elohim" seu Deus dicitur; inde quoque est quod El in lingua originali etiam significet potentem. [6] Quod El et Elohim (o)seu Deus dicantur (o)in Verbo ubi agitur de Divino Spirituali, seu quod idem, de Divino Vero, et inde Divina Potentia, constare potest adhuc ab his locis: apud Mosen, Dixit Deus Israeli in visionibus noctis... Ego Deus deorum (El Elohe) patris tui, non timeas a descendendo in Aegyptum, quia in gentem magnam ponam te ibi, Gen. xlvi 2, 3; ibi quia ad Israelem quem "ponet in gentem magnam" et sic de vero et ejus potentia agitur, dicitur El Elohe, quod in sensu proximo significat Deum deorum; quod Elohim in sensu proximo sint dii, quia praedicantur de veris et inde potentia, etiam patet apud eundem, Ibi aedificavit Jacob altare, et vocavit locum El-Beth- El, quia ibi revelati sunt illi Elohim, in fugiendo illo coram fratre suo, Gen. xxxv 7: et alibi apud eundem, Jehovah Deus vester 9, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deus (El) magnus, potens et formidabilis, Deut. x 17; ubi Deus deorum exprimitur per Elohe Elohim, et dein (o)Deus per El, Cui tribuitur magnitudo et potentia: [7] apud Davidem, Deus (El) magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos (elohim), in Cujus manu pervestigatione sterrae, et robora montium Ipsi, Ps. xcv 3, 4; ibi Deus seu El dicitur quia de Divino Vero et inde Potentia agitur; tum dii dicuntur quia de veris quae inde; "rex" enim in sensu interno significat verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670; inde quid "Rex magnus super omnes deos" involvit, constat; "pervestigationes terrae" sunt quoque vera Ecclesiae, quae vocantur "robora montium" a potentia ex bono 10: apud eundem, Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum (o)(elim)? Deus (o)(El) validus in arcano sanctorum,... Jehovah Deus Zebaoth, quis sicut Tu fortis Jah? Ps. lxxxix 7-9 [A.V. 6-8]; ibi "filii deorum seu elim" pro veris Divinis, de quibus quod praedicetur potentia, patet, nam dicitur "Deus (El) validus, Jehovah Deus exercituum, quis fortis sicut Tu?" [8] Similiter alibi apud eundem, Date Jehovae filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. xxix 1: apud Mosen, Ceciderunt super facies suas, et dixerunt, Deus deorum (El elohe) spirituum omnis carnis, Num. xvi 22: apud Davidem, Ego dixi, dii (elohim) vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6; Joh. x 34; (o)ubi dii dicuntur a veris, nam "filii" sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2628, 3373, 3704: 11 apud eundem, Confitemini Deo deorum (Elohe elohim),... confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3: (m)apud Danielem, Aget pro lubitu suo rex, et efferet se, et exaltabit se super omnem deum (el), et super Deum deorum (El elohim) loquetur mira, xi 36.(n) Inde patet quod El elohe in proximo sensu sit Deus deorum, et quod "dii" in sensu interno praedicentur de veris quae a Domino. [9] Quod El seu Deus in singulari dicatur ubi agitur de potentia quae ex Divino Vero, seu quod idem, ex Divino Spirituali Domini, constare potest ab his locis: apud Mosen, Sit Deo (El) manus mea ad faciendum cum te malum, Gen. xxxi 29: et alibi, Nec pro Deo (El) manus, Deut. xxviii 32: et apud Micham, Sit 12 pro Deo (El) manus, ii 1; "pro Deo manus" est 13 ut sit potentia; quod "manus" sit potentia, videatur Davidem, Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me Pater meus Tu, Deus (El) meus, petra salutis meae, Ps. lxxxix 26, 27 [A.V. 25, 26]; ubi de potentia ex veris: apud eundem, Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus (El), occultavit facies Suas, non videt in perpetuum surge Jehovah Deus (El), extolle manum Tuam,... quapropter contemnit impius Deum (Elohim)? Ps. x 11-13; [10] similiter: apud eundem, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum et ereptor meus, Deus (El) meus, rupes mea, Ps. xviii 3 [A.V. 2]; ubi de potentia: apud Esaiam, Residuum revertetur, residuum Jacobi ad Deum (El) potentem, x 21: apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus (El), Potens, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix [A. V. 6]: apud eundem, Ecce Deus (El) salutis meae, confidam, et non timebo, quia robur meum, xii 2: apud eundem, Ego Deus (El) etiam ex die, Ego Ipse, et nemo e manu Mea eripiens, facio et quis retractabit illud? xliii 12, 13; ibi de potentia: apud Jeremiam, Deus (El) magnus, potens, cujus nomen Jehovah exercituum, 14 xxxii 18: in Libro 2 Samuelis, Cum Deo (El) meo transiliam murum, Deus (El) integra via Ipsius, sermo Jehovae purus,... Quis Deus (El) praeter Jehovam? quis petra praeter Deum (Elohim) nostrum? Deus (El) refugii mei robur, xxii [30], 31-33: apud Mosen, Non vir Deus (El) et mentiatur, aut filius hominis et paeniteat Ipsum. Num Ille dixerit, et non fecerit? aut locutus fuerit, e non stabiliverit?... Eduxit eos ex Aegypto, sicut robora unicornis illi;... tempore illo dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerat Deus (El), Num. xxiii 19, (x)22, 23; 11 ubi in sensu interno de potentia et vero: et apud eundem, Deus (El) Qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi; consumet gentes hostes suos, et ossa eorum franget, et tela ejus conteret, Num. xxiv 8; quod "cornua et robora unicornis" significent potentiam 15 veri ex bono, videatur n. 2832; praeter in multis aliis locis. Quia in Verbo pleraque etiam oppositum sensum habent, ita quoque deus et dii, qui ita 16 nominantur cum de falso et de potentia ex falso agitur; ut apud Ezechielem, Alloquentur illum dii (elim) fortium in medio inferni, (x)xxxii 21: apud Esaiam, Incaluistis in diis (elim) sub omni arbore viridi, lvii 5; ubi "dii" dicuntur ex falsis: similiter alibi. @1 i supra$ @2 i quae a luce illa$ @3 i est$ @4 ea$ @5 i caelestis$ @6 i autem$ @7 et$ @8 nominetur$ @9 noster AI but Heb vester$ @10 quibus quia potentia ex bono, vocantur robora montium$ @11 i et$ @12 Nec AI$ @13 pro$ @14 Zebaoth$ @15 sint potentia$ @16 etiam sic$ Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia; hic de Correspondentia cum Oculo 1, et cum Luce @1 A d organo visus, i oculo$

Arcana Coelestia 4

Passage 4403

#4403 Spiritus quales essent et ad quam provinciam corporis pertinerent etiam animadvertere et scire datum est ex illorum situ et loco apud me, tum quoque a plano in quo essent, et a distantia in illo: qui prope ad me visi sunt, utplurimum fuerunt subjecta integrarum societatum; societates enim a se (x)mittunt spiritus ad alios, et per illos percipiunt cogitata et affectiones, et sic communicant; (o)sed de "subjectis" ita dictis seu de "spiritibus emissariis", singillatim, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; de quibus haec observata sunt; qui supra caput apparent et prope ad illud, sunt qui docent et quoque facile doceri se patiuntur; qui sub occipitio, sunt qui tacite et 1 prudenter agunt; qui a tergo (o)prope, similiter cum differentia; qui ad thoracem seu pectus, sunt qui in charitate; qui ad lumbos, sunt qui in amore conjugiali; qui ad pedes, sunt qui naturales sunt; et qui ad plantas, sunt illius generis crassiores: qui autem ad 2 faciem, sunt diverso genio secundum correspondentiam cum sensoriis quae ibi; ut qui ad nares, sunt qui perceptione pollent; qui ad aures, sunt qui oboediunt; et qui ad oculos, sunt qui intelligentes et sapientea sunt; et sic porro. @1 at$ @2 circum$

Arcana Coelestia 4

Passage 4404

#4404 Sensus externi qui sunt quinque, nempe Tactus, Gustus, Odoratus, Auditus et Visus, singuli habent correspondentiam cum sensibus internis; sed correspondentiae hodie vix alicui notae sunt, quia non sciunt quod "correspondentiae aliquae" sint, et minus quod correspondentia spiritualium sit cum naturalibus, seu quod idem, illorum quae sunt interni hominis cum illis quae sunt externi; quod correspondentias sensuum attinet, sensus tactus in genere correspondet affectioni boni; sensus gustus affectioni sciendi; sensus odoratus affectioni percipiendi; sensus auditus, affectioni discendi, tum oboedientiae; sensus autem visus affectioni intelligendi et sapiendi.

Arcana Coelestia 4

Passage 4405

#4405 Quod sensus visus correspondeat affectioni intelligendi et sapiendi, est quia visus corporis prorsus correspondet visui spiritus ejus, ita intellectui: sunt enim binae luces, una quae est mundi a sole, altera quae est caeli a Domino; in luce mundi nihil intelligentiae est, at in luce caeli est intelligentia; "inde" quantum apud hominem illa quae sunt lucis mundi illuminantur ab illis quae sunt lucis caeli, tantum intelligit et sapit homo; ita quantum correspondent.

Arcana Coelestia 4

Passage 4406

#4406 Quia visus oculi correspondet intellectui, ideo quoque intellectui tribuitur visus, et vocatur visus intellectualis; etiam illa quae appercipit homo, vocantur objecta illius visus; et quoque in familiari sermone dicitur quod videantur illa cum intelliguntur: et 1 quoque praedicatur de intellectu lux et illuminatio, et inde claritas, ac 2 vicissim umbra (o)et obtenebratio, et (o)inde obscuritas: haec et similia in usum loquendi venerunt apud hominem ex eo quod correspondeant; ejus spiritus enim est in luce caeli, et ejus corpus in luce mundi, et spiritus est qui vivit in corpore et quoque qui cogitat; inde plura quae sunt interiora, ita ceciderunt in voces. @1 tum$ @2 quoque claritas inde, et$

Arcana Coelestia 4

Passage 4407

#4407 Oculus est organum faciei nobilissimum ac immediatius communicat cum intellectu quam reliqua organa sensoria hominis; etiam modificatur a subtiliore atmosphaera quam auris, ideo etiam visus per breviorem et interiorem viam quam loquela percepta aure, penetrat ad sensorium internum quod in cerebro: inde quoque est quod quaedam animalia, quia intellectu carent, bina quasi succenturiata cerebra intra oculorum illorum orbitas habeant; intellectuale enim eorum a visu eorum pendet; homo autem non ita sed amplo cerebro pollet, ut non intellectuale ejus a visu pendeat sed visus ab intellectuali. Quod visus ab intellectuali pendeat, patet manifeste ex eo quod affectiones naturales hominis se repraesentative effigient in facie; at interiores affectiones quae sunt cogitationis, appareant in oculis a quadam vitae flamma, et inde lucis evibratione quae emicat secundum affectionem in qua est cogitatio: hoc quoque novit homo et observat, tametsi non instructus per aliquam scientiam; causa est quia ejus spiritus est in societate cum spiritibus et angelis in altera vita qui ex evidente perceptione id sciunt: quod unusquisque homo quoad suum spiritum sit in societate cum spiritibus et angelis, videatur n. 1277, 2379, 3644, 3645.

Arcana Coelestia 4

Passage 4408

#4408 Quod correspondentia visus ocularis sit cum visu intellectuali, apparet manifeste illis qui reflectunt; objecta enim mundi quae omnia trahunt aliquid ex luce solis, per oculum intrant et se reponunt in memoria, et hoc evidenter 1 sub specie visuali simili, nam quae inde reproducuntur, videntur intus; inde imaginatio hominis, cujus ideae a philosophis vocantur ideae materiales; haec objecta cum adhuc interius apparent, sistunt cogitationem, et hoc quoque sub aliqua specie visuali sed puriore, et hujus ideae appellantur immateriales, tum intellectuales: quod lux interior sit in qua vita, proinde intelligentia et sapientia, quae illuminat visum interiorem, et occurrit illis quae intrarunt per visum externum 2, luculenter 3 patet; tum quod lux interior operetur secundum dispositionem rerum quae a luce mundi ibi sunt. (o)Quae per auditum intrant, vertuntur etiam intus in species similes visualium, quae sunt ex luce mundi. @1 manifeste$ @2 ip et auditum$ @3 evidenter$

Arcana Coelestia 4

Passage 4409

#4409 Quia visus ocularis 1 correspondet visui intellectuali 2, etiam correspondet veris, nam ad verum se referunt omnia quae sunt intellectus, et quoque ad bonum, nempe ut non modo sciat bonum 3 sed etiam afficiatur bono: etiam omnia visus 4 externi se referunt ad verum et bonum, quoniam 5 ad objectorum symmetrias, proinde ad eorum pulchritudines et inde amoenitates: qui perspicax est, videre potest quod omnia et singula in natura se referant ad verum et bonum; et per id quoque scire potest quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini. @1 oculi$ @2 intellectus$ @3 i quid$ @4 i objecta$ @5 quippe$

Arcana Coelestia 4

Passage 4410

#4410 Per multam experientiam mihi patefactum est quod visus oculi sinistri correspondeat veris quae intellectus, et oculus dexter affectionibus veri quae quoque sunt intellectus; proinde quod oculus sinister correspondeat veris fidei, et oculus dexter bonis fidei. Quod talis correspondentia sit, est quia in luce quae a Domino, non modo est 1 lux sed etiam calor, ipsa lux est verum quod procedit a Domino et calor est bonum; inde et quoque ex influxu in bina hemisphaeria cerebri est correspondentia talis; nam qui in bono sunt, ad dextrum Domini sunt, et 2 qui in vero ad sinistrum. @1 sit$ @2 at$

Arcana Coelestia 4

Passage 4411

#4411 Omnia et singula quae sunt in oculo, habent suas correspondentias in caelis, sicut tres humores 1, aqueus, vitreus, et crystallinus; nec solum humores, sed etiam tunicae, immo unaquaevis pars; quae interiora oculi sunt, correspondentias pulchriores et amoeniores habent, sed differenter in unoquovis caelo. (s)Lux illa quae a Domino procedit, cum influit in intimum seu tertium caelum, recipitur ibi ut bonum quod vocatur charitas; et cum influit in medium seu secundum caelum, mediate et immediate, recipitur ut verum quod ex charitate; at cum verum hoc influit in ultimum seu primum caelum, mediate et immediate, recipitur substantialiter, et apparet ibi sicut paradisus, et alibi sicut civitas in qua palatia; ita succedunt correspondentiae usque ad visum angelorum externum: in homine similiter, in ejus ultimo quod est oculus, sistitur id materialiter, per visum, cujus objecta sunt quae sunt mundi aspectabilis: homo qui in amore et charitate et inde in fide est, habet interiora sua talia, nam correspondet tribus caelis, et est in effigie parvulum caelum.(s) @1 i ibi$

Arcana Coelestia 4

Passage 4412

#4412 1 Erat quidam in vita corporis mihi notus, sed non quoad animum et affectiones interiores; is mecum in altera vita aliquoties locutus 2, sed paulisper e longinquo; is se communiter manifestabat per repraesentativa amoena, potuit enim sistere talia quae delectabant, sicut omnis generis colores et coloratas formas pulchras, introducere infantes pulchre decoratos sicut angelos, et perplura similia quae amoena et jucunda essent; agebat per influxum lenem et mollem, et hoc in oculi sinistri tunicam; per talia insinuabat se in affectiones 3 aliorum, fine beneplacendi et jucundandi vitam illorum: dictum mihi ab angelis quod tales sint qui ad tunicas oculi pertinent, et quod communicent 4 cum caelis paradisiacis, ubi in forma substantiali repraesentantur vera et bona, ut supra n. 4411 5 dictum. @1 In A this [ ] follows 4413 but both are renumbered as here and directions given for their transposition.$ @2 loquutus, et aliquoties postea$ @3 affectionibus$ @4 communicantes$ @5 mox supra$

Arcana Coelestia 4

Passage 4413

#4413 Quod lux caeli in se habeat intelligentiam et sapientiam et quod sit intelligentia veri et sapientia boni a Domino, quae coram oculis angelorum ut 1 lux apparet, per vivam experientiam mihi scire datum est; elevatus sum in lucem quae scintillabat sicut lux radiosa ex adamantibus; in qua cum tenerer, visus sum mihi abduci ab ideis corporeis ac induci in ideas spirituales ac ita in illa quae sunt intelligentiae veri et boni; ideae cogitationis quae a luce mundi suam originem traxerunt, apparebant tunc a me remotae et quasi ad me non pertinentes, tametsi obscure aderant: inde nosse datum, quod quantum homo in lucem illam venit, tantum in intelligentiam: inde est quod [quo] intelligentiores angeli sunt, eo in majore et illustriore luce sint 2. @1 i in caelis$ @2 i inde etiam vocantur lucis angeli$

Arcana Coelestia 4

Passage 4414

#4414 (s) Lucis differentiae in caelo totidem sunt, quot sunt societates angelicae quae constituunt caelum, immo quot sunt angeli in quavis societate; causa est quia caelum ordinatum est secundum omnes differentias boni et veri, ita secundum omnes status intelligentiae et sapientiae, consequenter secundum receptiones lucis quae a Domino; inde est quod nullibi in universo caelo sit prorsus similis lux, sed differt secundum temperaturas cum flammeo et candido, et secundum gradus 1 intensionis; (o)nam intelligentia et sapientia non aliud est quam eminens modificatio lucis caelestis quae a Domino. @1 gradus temperaturae cum flammeo ac$

Arcana Coelestia 4

Passage 4415

#4415 Animae recentes seu spiritus novitii, qui nempe aliquot diebus post mortem corporis in alteram vitam 1 veniunt, mirantur summopere quod lux in altera vita sit, trahunt enim secum illam ignorantiam quod non aliunde lux sit quam a sole et a flamma materiali; et adhuc minus sciunt quod sit aliqua lux quae illuminat intellectum, nam hanc in vita corporis non apperceperunt; et adhuc minus quod illa lux det cogitandi facultatem, et per influxum in formas quae sunt a luce mundi, sistat omnia quae sunt intellectus; illi si boni fuerunt, ut instruantur, elevantur ad societates caelestes et a societate in societatem, ut per vivam experientiam percipiant quod in altera vita sit lux, et illa intensior quam usquam datur in mundo, utque simul appercipiant quod quantum in luce ibi sunt, tantum in intelligentia sint; quidam qui sublati 2 in lucis caelestis sphaeras, inde mecum locuti sunt, et fassi quod nusquam tale 3 crediderint, et quod lux mundi respective tenebrae sit; etiam inde spectarunt per meos oculos in lucem mundi, et hanc non aliter perceperunt 4 quam nimbum tenebrosum; et ex miseratione dixerunt quod in tali sit homo(s). (o)Ex his quae dicta sunt, etiam constare potest cur angeli caelestes in Verbo dicantur lucis angeli; et quod Dominus sit Lux et inde vita hominibus, Joh. i 1-9; viii 12. @1 after nempe$ @2 i sunt$ @3 tali$ @4 apperceperunt$

Arcana Coelestia 4

Passage 4416

#4416 Spiritus in altera vita ex luce in qua sunt, apparent quales sunt, nam lux in qua vident, correspondet luci ex qua percipiunt, ut dictum est 1: qui vera sciverunt et quoque illa confirmaverunt apud se et tamen vitam mali vixerunt, illi apparent in luce nivea sed frigida, qualis est lux hiemalis; at 2 cum ad illos qui in luce caeli sunt, accedunt, tunc illorum lux prorsus obtenebratur et fit caliginosa; et cum removent se a luce caeli, succedit lumen flavum sicut ex sulphure, in quo apparent tanquam spectra ac vera illorum sicut phantasmata; nam vera eorum fuerunt fidei persuasivae, quae talis est ut crediderint quia illis honor, lucrum et fama inde, et illis perinde fuerit quid verum, modo receptum. [2] Qui autem in malo sunt et inde in falsis, apparent in lumine tanquam ignis carbonarei; hoc lumen fit prorsus 3 furvum ad lucem caeli; sed ipsa lumina ex quibus vident, variantur secundum falsum et malum in quibus sunt. (s)Inde etiam patuit cur illi qui vitam mali agunt 4, nusquam possint veris Divinis fidem (o)ex sincero corde habere; sunt enim in lumine illo fumoso, in quod cum lux caelestis incidit, fit illis tenebricosum, ut nec videant oculis nec videant mente et praeterea tunc in angores, et quidam quasi in deliquia cadunt; inde est quod mali 5 nusquam recipere possint verum, sed unice boni". [3] Homo qui vitam mali agit, non credere potest quod in tali lumine sit, quia non videre 6 lumen in quo ejus spiritus est, sed modo lumen in quo ejus oculi 7 visus et inde ejus mens naturalis; at si videret lumen spiritus sui et experiretur qualis fieret, si lux veri et boni e caelo in id influeret, sciret manifeste quam longe 8 abesset a recipiendis illis quae sunt lucis, hoc est, quae sunt fidei, et magis ab imbuendis illis quae sunt charitatis, ita quantum distaret a caelo.(s) @1 ut dictum after vident$ @2 hyemis, sed$ @3 quoque fit$ @4 vivunt$ @5 verum nusquam possit recipi a malis, sed unice a bonis$ @6 videt$ @7 A d oculi$ @8 longissime$

Arcana Coelestia 4

Passage 4417

#4417 Sermo fuit cum spiritibus quondam de vita, quod nempe nemo aliquid vitae a se habeat, sed a Domino, tametsi videatur vivere a se, conferatur n. 4320; et tunc primum "sermo fuit" quid vita, quod nempe sit intelligere et velle, et quia omne intelligere se refert ad verum et omne velle ad bonum, n. 4409, quod intelligentia veri et voluntas boni sit vita. Sed spiritus ratiocinatores dicebant; (m)sunt enim spiritus qui dicendi "sunt" ratiocinatores quia de omnibus num ita sit, ratiocinantur, illi utplurimum in obscuro sunt de omni veritate," "dicebant inquam" quod usque qui in nulla intelligentia veri et voluntate boni sunt, vivant, immo credant se prae aliis vivere; sed respondere illis datum quod vita malorum appareat quidem illis sicut vita, sed usque quod sit vita quae vocatur mors spiritualis, quod scire possent ex eo cum intelligere verum et velle bonum sit vita a Divino, tunc quod intelligere falsum et velle malum non possit esse vita, quia mala et falsa 1 contraria ipsi vitae sunt; [2] ut evincerentur, ostensum est qualis vita eorum, quae cum visa apparuit similis lumini ex igne carbonario cui intermixtum fumosum; in quo lumine cum sunt, opinari non aliter possunt quam quod vita (c)eorum cogitationis et (c)eorum voluntatis sit unice vita, et adhuc magis ex eo quod lux intelligentiae veri, quae est ipsius vitae, illis prorsus non apparere possit; ut primum enim in lucem illam veniunt, fit lumen illorum tenebricosum, adeo ut plane 2 nihil videre possint, ita quoque nihil percipere; ostensum quoque qualis status vitae eorum tunc erat, per abstractionem jucundi eorum ex falso, quod in altera vita fit per separationem spirituum quorum in societate sunt, quo facto, apparebant facie lurida, sicut cadavera, ut dici potuissent mortis effigies. De animalium autem vita, singillatim, ex Divina Domini Misericordia, agetur. 3 @1 malum et falsum$ @2 prorsus$ @3 This is a later insertion squeezed in at end of [ ]. Note that the discussion is "quid vita?" but that only human life is dealt with.$

Arcana Coelestia 4

Passage 4418

#4418 Qui in infernis sunt, dicuntur esse in tenebris, sed in tenebris dicuntur esse quia in falsis; sicut enim lux correspondet veris, ita tenebrae falsis: sunt enim in lumine sicut ignis carbonarei et sulphurei flavo, ut supra dictum; boc lumen est quod intelligitur per tenebras, nam 1 secundum lumen proinde secundum visum inde, est eorum intellectus, quia correspondent: tenebrae etiam dicuntur, quia (o)lumina illa fiunt tenebrae ad lucem caelestem. @1 vocantur tenebrae, ut$

Arcana Coelestia 4

Passage 4419

#4419 Erat spiritus apud me, qui cum 1 vixit in mundo, multa scivit, et inde credidit quod prae omnibus saperet; a quo id malum contraxerat quod ubicumque esset, omnia vellet regere; is missus ad me a quadam societate ut inserviret illis pro subjecto seu pro communicatione, n. 4403, et quoque ut abalienarent illum a se, quippe inconunodus per id quod 2 illos ex sua intelligentia regere vellet: cum apud me fuit, loqui dabatur cum illo de intelligentia ex proprio, quod illa in orbe Christiano tantum valeat ut credatur quod omnis intelligentia sit inde, et sic nulla ex Deo, tametsi cum ex doctrinalibus fidei loquuntur, dicunt quod omne verum et bonum sit e caelo, ita a Divino, proinde onmis intelligentia, nam haec est veri et boni; sed cum iile spiritus ad haec attendere nolebat, dicebam quod benefaceret si recederet, quia sphaera ejus intelligentiae infestabat; at 3 quia in persuasione erat quod intelligens prae aliis esset, non volebat; [2] tunc ei ostendebatur ab angelis qualis est intelligentia (c)ex proprio et qualis intelligentia a Divino, et hoc per luces; talia enim in altera vita per lucis variegationes mirabiliter sistuntur videnda; intelligentia ex proprio ostendebatur per lumen quod apparebat sicut lumen fatuum, circum quod limbus tenebrosus esset, et praeterea ad parum distantiae (t)se extendebat a foco; ostensum 4 porro quod ilico exstinguatur cum inspicitur ab angelica quadam societate, prorsus sicut lumen fatuum ad lucem aut 5 diem solis: deinde ostensum qualis esset intelligentia a Divino, etiam per lucem, haec erat candida et luminosa plus quam meridlana solis, (o)et se extendens ad omnem distantiam, seque 6 terminans sicut lux solis in universo; et dictum quod intelligentia et sapientia intret ab undique in illius lucis sphaeram, et faciat ut percipiatur verum et bonum intuitione paene illimitata, sed hoc secundum quale veri ex bono. @1 dum$ @2 ex causa quia$ @3 sed$ @4 i talis etiam apparet intelligentia ex proprio, cum sistitur videnda per lumen;$ @5 et$ @6 et se$

Arcana Coelestia 4

Passage 4420

#4420 Ex his constare potest quod illa quae sunt lucis mundi apud hominem, correspondeant illis quae sunt lucis caeli; consequenter quod visus externi hominis qui est oculi, correspondeat visui interni hominis qui est intellectus: tum quod per luces in altera vita appareat qualis est intelligentia.

Arcana Coelestia 4

Passage 4421

#4421 Continuatio de correspondentia cum oculo et cum luce, ad finem capitis sequentis.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389