|
|
GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM
Arcana Coelestia 4 Passage 4229
#4229 In Parte Tertia inceptum est explicare illa quae Dominus apud Matthaeum capite xxiv praedixerat de Ultimo Judicio; et explicatio illa praemissa est ante ultima capita ibi, et cum explicatione continuatum est usque ad versum 31 illius Evangelistae, videantur n. 3353-3356, n. 3486-3489, n. 3650-3655, n. 3897-3901, n. 4056-4060; quis sensus internus Omnium illorum in summario, patet ab illis quae ibi explicata sunt, quod nempe praedictum sit de successiva vastatione Ecclesiae, et tandem de instauratione novae, hoc Ordine: I. Quod non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod non corde agnoscerent: IV. Quod profanarent: V. Et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam, qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et dein status charitatis: VII. Ac demum agitur de initia novae Ecclesiae, quae intelligitur per verba quae ultimo explicata sunt, nempe per haec, Et emittet angelos Suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum, vers. 31, per quae quod initium novae Ecclesiae intellectum sit, videatur n. 40 ad finem.
Arcana Coelestia 4 Passage 4230
#4230 Quando finis veteris Ecclesiae ac principium novae adest, tunc est ultimum judicium; quod illud tempus sit quod per ultimum judicium in Verbo intelligitur, videatur n. 2117-2133, 3353, 4057; et quoque per adventum Filii hominis: de ipso adventu nunc agitur, de quo discipuli Dominum quaesiverunt, dicentes, Dic nobis quando ista fient, imprimis quodnam, signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3, cap. xxiv, apud Matthaeum: jam 1 itaque sequuntur explicanda, quae Dominus de (o)ipso tempore adventus Sui, et consummationis saeculi, quae est ultimum judicium, praedixit 2; continentur in versibus 32-35, quae sunt haec, Ab autem ficu discite parabolam, quando jam ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas. Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt. Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt. Horum (o)verborum sensus internus est qui sequitur. @1 nunc$ @2 dixit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4231
#4231 Ab autem ficu discite parabolam, quando ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas significat primum Ecclesiae novae; "ficus" est bonum naturalis, "ramus" est affectio ejus, et "folia" sunt vera; "parabola" ex qua discerent, est quod illa significentur; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam scire potest quid comparatio adventus Domini cum ficu "ac ejus ramo et foliis involvit; sed quia omnia comparativa in Verbo etiam significativa sunt, n. 3579, sciri potest inde quid illa; "ficus" ubicumque nominatur in Verbo in sensu interno significat bonum naturalis, videatur n. 217; quod "ramus" sit affectio ejus, inde est quia affectio a bono propullulat sicut ramus a suo trunco; quod "folia" sint vera, videatur n. 885; inde nunc patet quid parabola illa involvit, nempe cum Ecclesia nova a Domino creatur, quod tunc omnium primo appareat bonum naturalis, hoc est, bonum in externa forma cum ejus affectione et veris; per bonum naturalis non intelligitur bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, sed bonum quod spirituale est quoad originem, in hoc nemo nascitur, sed 1 inducitur a Domino per cognitiones boni et veri; quapropter antequam homo in hoc bono est, nempe in bono spirituali, non est homo Ecclesiae, utcumque apparet ex 2 bono connato quod sit. [2] Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores significat cum illa apparent quae significantur in sensu interno per verba quae proxime supra vers. 29-31 dicta sunt et per haec de "ficu," quod tunc consummatio Ecclesiae, hoc est, ultimum judicium, ac adventus Domini; proinde quod tunc rejiciatur Ecclesia vetus et instauretur nova: ad fores dicitur, quia bonum naturalis et ejus vera sunt prima quae insinuantur homini cum regeneratur et fit Ecclesia. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt significat gentem Judaicam, quod non sicut aliae gentes exstirpabitur, causa videatur n. 3479. [3] Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt significat Ecclesiae prioris interna et externa quod peritura, sed quod Verbum Domini mansurum; quod "caelum" sit internum Ecclesiae, et "terra" externum ejus, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355 f.; quod verba Domini sint [non] modo illa quae nunc de adventu Ipsius et consummatione saeculi dicta sunt, sed etiam omnia quae in Verbo, patet: haec immediate post illa quae de gente Judaica, dicta sunt, quia gens Judaica conservata est propter Verbum, ut constare potest ex loco citato n. 3479. Ex his nunc patet quod hic de incohamentis novae Ecclesiae praedictum sit. @1 intelligitur bonum quod spirituale est quoad originem, non autem bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, nemo est in bono spirituali priusquam reformatur, in hoc enim non nascitur, sed in illud$ @2 i in externa forma$ CAPUT XXXII 1. Et Jacob ivit ad viam suam; et occurrerunt in eum angeli DEI. 2. Et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra DEI haec, et vocavit nomen loci illius Mahanaim. 3. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem sum terram Seir, agrum Edomi. 4. Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo, Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc. 5. Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla, et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis. 6. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et quadringenti viri cum eo. 7. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ejus, et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra. 8. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem. 9. Et dixit Jacob, DEUS patris mei Abrahami, et DEUS patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. 10. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. 11. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. 12. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. 13. Et pernoctavit ibi in nocte illa, et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo. 14. Capras ducentas et capros viginti; oves ducentas et arietes viginti. 15. Camelas lactantes et filios illarum triginta; juvencas quadraginta et juvencos decem; asinas viginti et pullos decem. 16. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. 17. Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? 18. Et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos. 19. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, in inveniendo vos eum. 20. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos, quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas. 21. Et transivit munus super ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. 22. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok. 23. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi. * * * * 24. Et remansit Jacob solus is, et luctatus vir cum eo, usque ascendere auroram. 25. Et vidit quod non praevaleret ei, et tetigit volam femoris ejus, et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo. 26. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora, et dixit, Non mittam te, quin benedixeris mihi. 27. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob. 28. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum DEO, et cum hominibus, et praevaluisti. 29. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi. 30. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi DEUM facies ad facies, et liberata anima mea. 31. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo. 32. Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti. CONTENTA
Arcana Coelestia 4 Passage 4232
#4232 Agitur hic in sensu interno de inversione status in Naturali, ut bonum primo loco sit, 1 verum secundo; hic de implantatione veri in bono 2, vers. 1-23: Et de luctis tentationum, quae tunc sustinendae, vers. 24-32: Agitur etiam simul de gente Judaica, quod gens illa tametsi nihil Ecclesiae recipere posset, usque repraesentaret illa quae Ecclesiae sunt. @1 et$ @2 i ibi$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 Passage 4233
#4233 Vers. 1, 2. Et Jacob ivit ad viam suam; et occurrerunt in eum angeli Dei. Et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra Dei haec, et vocavit nomen loci illius Mahanaim. "Jacob ivit ad viam suam" significat successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti: "et occurrerunt in eum angeli Dei" significat illustrationem a bono: "et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra Dei haec" significat caelum: "et vocavit nomen loci illius Mahanaim" significat quale status.
Arcana Coelestia 4 Passage 4234
#4234 "Jacob ivit ad viam suam": quod significet successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod hic sit verum naturalis; quid "Jacob" repraesentaverit, prius dictum est, quod nempe Naturale Domini; et quia agitur in sensu interno, ubi historice de Jacobo, de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, ideo Jacob primum repraesentavit verum ibi, et dein verum cui adjunctum est bonum collaterale, quod erat Laban 1, et postquam hoc adjunxit, tunc repraesentavit Jacob bonum tale, sed tale bonum non est 2 bonum Divinum in Naturali, sed est 2 bonum medium, per quod recipere potuit bonum Divinum; tale bonum repraesentavit Jacob cum recederet a Labane, sed usque id bonum in se est verum, cui inde facultas se conjungendi cum bono Divino in Naturali: tale verum est quod Jacob nunc repraesentat. [2] Bonum (o)autem cum quo conjungeretur, repraesentatur per "Esavum"; quod "Esavus" sit Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, videatur n. 3300, 3302, 3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669, 3677; de illa ipsa conjunctione, nempe veri Divini cum bono Divino (o)Divini Naturalis Domini in sensu supremo nunc agitur; nam postquam Jacob recessit a Labane et ad Jordanem venit, ita ad primum ingressum in terram Canaanem, ingreditur repraesentare conjunctionem illam; terra enim Canaan in sensu interno significat caelum, et in "supremo sensu" Divinum Humanum Domini, n. 3038, 3705; inde est quod per illa verba, "Et Jacob ivit ad viam suam" significetur successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti. [3] Sed haec talia sunt quae nequaquam possunt plene ad captum exponi; causa est quia communissima hujus rei in orbe erudito etiam Christiano ignota sunt; vix enim scitur quid naturale apud hominem, et quid rationale, et quod illa inter se prorsus distincta sint; et quoque vix scitur quid verum (o)spirituale et quid bonum (o)ejus, quodque haec quoque distinctissima sint; et adhuc minus, quod cum homo regeneratur, verum conjungatur cum bono, distincte in naturali, et distincte in rationali, et haec 3 per innumerabilia media; immo ne quidem notum est quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit secundum ordinem secundum quem Dominus etiam regenerat hominem; [4] cum itaque communissima illa ignota sunt, non potest aliter quam quod obscura appareant quae de illis dicuntur; sed usque dicenda sunt, quia aliter non potest explicari Verbum quoad sensum internum 4; ad minimum inde constare potest quae et qualis sapientia angelica est, nam Verbi sensus internus est principaliter pro angelis. @1 A d quod erat Laban$ @2 In both these cases A had erat but d erat i est. Then dots under erat mark its retention and d est. Note potuit immediately following.$ @3 hoc$ @4 i ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4235
#4235 "Et occurrerunt in eum angeli Dei": quod significet illustrationem a bono, constat a significatione "angelorum Dei" quod sit aliquid Domini, hic Divinum 1 quod in Domino, nam in Domino fuit Ipsum Divinum quod "Pater" vocatur; ipsa Essentia vitae [Domini,] quae apud hominem 2 dicitur anima, fuit inde, et fuit Ipse; illud Divinum est quod in communi sermone vocatur Natura Divina, potius Essentia Divina Domini; quod per "angelos (o)Dei" in Verbo aliquid Divini Domini significetur, videatur n. 1925, 2319, 2822, 3039, 4085: per quod "angeli Dei occurrerunt 3 in eum" significatur in sensu proximo "influxus Divini" in Naturale, inde illustratio, nam omnis illustratio est ab influxu Divini. Quia de inversione status in Naturali Domini, ut bonum primo loco esset, et verum secundo, et hic de implantatione veri in bono ibi, agitur n. 4232, et id absque illustratione a Divino non fieri potuit, ideo hic primum agitur de illustratione a bono, in quo verum implantaretur. @1 aliquod Divinum quod Domini, hic$ @2 homines$ @3 angeli occurrerint$
Arcana Coelestia 4 Passage 4236
#4236 "Et dixit Jacob, Castra Dei haec": quod significet caelum 1; quod "castra Dei" significent caelum est quia exercitus significat vera et bona, n. 3448, ac vera et bona sunt a Domino disposita secundum ordinem caelestem; inde dispositio secundum exercitus est "castrametatio," ac ipse ordo caelestis, qui est caelum, sunt "castra"; haec castra seu hic ordo talis est ut nullatenus infringi ab inferno possit, tametsi continuus conatus inferno est infringendi illum, inde quoque 2 ordo ille seu caelum dicuntur "castra," ac vera et bona, hoc est, angeli, qui secundum ordinem illum dispositi sunt, vocantur "exercitus"; ex hic 3 nunc patet unde "castra Dei" significant caelum; ipse ille ordo est qui "repraesentabatur" per castrametationes filiorum Israelis in deserto, ita ipsum caelum, et ipsa cohabitatio ibi secundum tribus dicebantur castra; Tabernaculum quod in medio, et circum quod castrametabantur, repraesentabat Ipsum Dominum; quod sic castra metarentur filii Israelis, videatur Num. i 1 ad fin. et xxxiii (x)2-56; quod circum Tabernaculum secundum tribus, nempe versus orientem Jehudas, Jisaschar et Zebulon, versus meridiem Reuben, Shimeon, Gad, versus occidentem Ephraim, Menasheh, Benjamin, versus septentrionem Dan, Asher et Naphtali, ac Levitae in medio juxta Tabernaculum, Num. ii 2 seq.; [2] quod per "tribus" significentur omnia bona et vera in complexu, videatur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; inde est quod Bileamus cum videret Israelem habitantem juxta tribus, et veniret super eum tunc spiritus Dei, ediderit enuntiatum, dicendo,... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, Num. xxiv 2, 3, 5, 6; quod per prophetica illa, non populus qui Jacob et qui Israel nominabatur, intellectus sit, patet manifeste, sed quod caelum Domini quod repraesentabatur. Inde (o)etiam alibi in Verbo ordinationes illorum in deserto, seu castrametationes secundum tribus, dictae sunt castra; et per "castra" ibi in sensu interno significatur ordo caelestis, et per "castrametationem" dispositio secundum ordinem illum, nempe secundum ordinem in quo sunt bona et vera in caelo, ut Lev. iv 12; viii 17; (x)xiii 46; xiv 26, 28; xxiv 14, 23; Num. iii; iv 4 seq.; v 2-(x)4; ix 17 ad fin.; x 1-11, (x)28; xi 31, 32; xii 14, 15; xxxi 19-(x)24; Deut. xxiii 10-15. Quod "castra Dei" sint caelum, etiam constare potest apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt splendorem suum, et Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia multa valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii 10, 11: apud Zachariam, Castrametabor ad domum Meam de exercitu prae transeunte et prae abeunte, ne transeat super illos exactor, ix 8: apud Johannem, Gogus et Magogus ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem 5 dilectam 6; sed ascendit ignis a Deo, et consumpsit eos, Apoc. xx 9; "Gogus et Magogus" pro illis qui in cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, n. 1151; "planities terrae" pro vero Ecclesiae 7, (o)quod planities sit verum quod doctrinalis, n. 2450, et quod "terra" sit Ecclesia, n. 556, 662, 1066, 1067, 1850, 2117, 2118, 3355; "castra sanctorum" pro caelo seu regno Domini in terris, quod est 8 Ecclesia. [4] Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "castra," et ibi significant mala et falsa, proinde infernum, ut apud Davidem, Si mali metabuntur contra me castra, non timebit cor meum, Ps. xxvii 3: apud eundem, Deus dispersit ossa castrametantium contra me, pudefecisti, quia Deus rejecit illos, Ps. liii 6 [A.V. 5]. Per "castra Asshuris, in quibus percussit angelus Jehovae centum et octoginta et quinque millia," Esai. xxxvii 36, nec aliud intellectum est; pariter per "castra Aegyptiorum," Exod. xiv 19, 20. @1 i, constat a significatione castrorum Dei, quod sint caelum$ @2 etiam$ @3 quibus$ @4 repraesentatus fuit$ @5 urbem$ @6 delectam I$ @7 Ecclesia$ @8 bonis et veris, ex quibus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4237
#4237 "Et vocavit nomen loci illius Mahanaim": quod significet quale status, constat a significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421: et a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387. Mahanaim in lingua originali significat bina castra, et "bina castra" significant utrumque regnum Domini, nempe caeleste et spirituale,1 ac in supremo sensu Divinum caeleste et Divinum spirituale Domini; (o)inde patet, quod quale status Domini cum Naturale Ipsius illustraretur a bono spirituali et caelesti, significetur 2 per "Mahanaim": sed illud, nempe quale status, non describi potest, quia Divini status qui fuerunt Domino, cum Humanum in Se Divinum fecit, non in aliquem captum humanum cadunt, ne quidem in angelicum, solum per apparentias illustratas a luce caeli quae a Domino, et per status regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490. @1 utrumque Regnum seu utrumque caelum Domini, nempe caeleste et spirituale, quorum unum est ad dextram Ipsius, alterum ad sinistram;$ @2 significatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4238
#4238 Vers. 3-5. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum terram Seir, agrum Edomi. Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo, Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc. Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla, et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis. "Misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum" significat communicationem primam cum bono caelesti: "terram Seir" significat bonum caeleste naturale: "agrum Edomi" significat verum inde: "et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo" significat agnitionem primam boni quod superiore loco esset: "Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc" significat quod imbuerit bonum per Labanem significatum: "et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla" significat acquisitiones suo ordine ibi: "et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis" significat instructionem de statu suo, et quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono.
Arcana Coelestia 4 Passage 4239
#4239 "Misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum": quod significet communicationem primam cum bono caelesti, constat a significatione "mittere nuntios" quod sit communicare; et a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum caeleste in naturali, de qua n. 3300, 3302, 3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669. Agitur hic, ut supra n. 4234 1 dictum, de conjunctione veri Divini Naturalis, quod est "Jacob," cum bono Divino ibi, quod est "Esau"; quare primum de illustratione Naturalis a Divino actum est, n. 4235; hic nunc de communicatione prima, quae significatur per quod "Jacob miserit nuntios ad Esavum fratrem"; quod etiam in Verbo bonum et verum sint "fratres," videatur n.367, 3303. @1 J has 4231, A o but i n. 4234 after Jacob, where however it is deleted, and n. 4231 is inserted after Esau.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4240
#4240 "Terram Seir": quod significet bonum caeleste naturale, constat a significatione "terrae Seir" quod in supremo sensu sit bonum caeleste naturale Domini; causa quod "terra Seir" illud significet, est quia mons Seir erat terminus terrae Canaanis ab una parte, Jos. xi 16, 17, et omnes termini, sicut fluvii, montes et terrae repraesentabant illa quae ultima essent, n. 1585, 1866, 4116; induebant enim repraesentationes a terra Canaane quae in medio, quae repraesentabat regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Divinum Humanum Ipsius, videatur n. 1607, 3038, 3481, 3705; ultima quae termini, sunt illa quae naturalia vocantur, nam in naturalibus terminantur spiritualia et caelestia; ita se habet in caelis, (o)nam intimum seu tertium caelum est caeleste, quia in amore in Dominum; medium seu secundum caelum est spirituale, quia in amore erga proximum; ultimum seu primum caelum est caeleste et spirituale naturale, quia in simplici bono, quod est ultimum ordinis ibi; similiter apud hominem regeneratum qui est exiguum caelum. Ex his nunc constare potest unde sit quod "terra Seir" significet bonum caeleste naturale; "Esavus" quoque qui ibi (o)habitabat, repraesentat bonum illud, ut supra ostensum est, inde etiam per terram ubi habitabat, significatur (x)idem; terrae enim induunt repraesentationes illorum qui ibi sunt, n. 1675. [2] Ex his nunc patere potest quid per "Seir" significatur in Verbo; ut apud Mosen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxiii 2, 3 in cantico Deborae et Baraki in Libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt;... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, v 4, 5: in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele,... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17, 18; quisque videre potest quod "Seir" illic significet aliquid Domini, nam dicitur quod "Jehovah exortus est de Seir," quod "exivit e Seir, et egressus ex agro Edomi," quod "Edomus et Seir erit hereditas," sed quid Domini significat, nemo scire potest nisi ex sensu interno Verbi; quod sit Divinum Humanum Domini, et in specie ibi Divinum Naturale quoad bonum, ex supradictis constare potest; "exoriri et exire e Seir" est quod Naturale etiam Divinum faceret, ut inde quoque lux, hoc est, intelligentia et sapientia, et ita Jehovah fieret non modo quoad Humanum Rationale, sed etiam quoad Humanum Naturale; quapropter dicitur, "Jehovah exortus est de Seir, et Jehovah exivit e Seir"; quod Dominus sit Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035: simile involvit propheticum Dumae apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, custos quid de nocte, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12. [3] 1 Per "terram Seir" in sensu respectivo proprie significatur regnum Domini apud illos qui extra Ecclesiam sunt, hoc est, apud gentes cum apud illos instauratur Ecclesia, priore seu vetere desciscente a charitate et fide; quod tunc illis qui in tenebris, lux, a pluribus locis in Verbo constat; hoc proprie significatur per "exoriri e Seir, et exire e Seir, (o)ac egredi ex agro Edomi," tum 2 quod "Seir erit hereditas," ut et per illa apud Esaiam "ad me clamans e Seir, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox"; "venit mane" est adventus Domini, (o)n. 2405, 2780, ac inde illustratio illis qui "in nocte," hoc est, in ignorantia, sed illustratio a Divino Naturali Domini, n. 4211. Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "Seir," ut apud "Ezechielem xxv 8, 9; xxxv 2-15, et passim in historicis Verbi. @1 ibi$ @2 et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4241
#4241 "Agrum Edomi": quod significet verum inde, nempe ex bono, constat (c)ex significatione "agri Edomi" quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum, cui conjuncta doctrinalia veri, seu vera, de qua n. 3302, 3322; vera inde seu quae ex bono, distincta sunt a veris ex quibus bonum; vera ex quibus bonum, sunt illa quae homo imbuit ante regenerationem, vera autem quae ex bono, sunt illa quae imbuit post regenerationem; post regenerationem enim ex bono procedunt vera, nam ex bono tunc percipit (c)et novit quod vera sint; (t)de verum, ita verum boni, est quod significatur per "agrum Edomi"; similiter etiam in loco supra allato ex Libro Judicum, [3] Jehovah cum exivisti e 1 Seir, cum egressus es ex agro Edomi, v 4.
Arcana Coelestia 4 Passage 4242
#4242 "Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis Domino meo Esavo": quod significet agnitionem primam boni quod superiore loco esset, constare potest ex significatione hic "praecipere nuntiis ut dicerent" quod sit reflexio et inde perceptio quod ita sit, de qua n. 3661, 3682, proinde agnitio; ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum, de qua supra n. 4234, 4239; quod superiore loco esset, significatur per quod vocaverit Esavum non fratrem sed "dominum (o)suum," et quoque ut sequitur, "se servum ejus," ac postea similiter; quod verum primo loco sit et 2 bonum secundo apparenter cum regeneratur homo, sed quod bonum primo loco sit et verum secundo cum regeneratus est homo, videatur n. 1904, 2063, 2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f., 3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579, 3603, 3701. Id quoque est quod intelligitur per prophetica Jishaki patris ad 3 Esavum filium, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. xxvii 40; de inversione hujus status, de qua prophetica illa praedixerunt, hic nunc agitur. @1 a I$ @2 i tunc$ @3 et I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4243
#4243 "Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc": quod significet quod imbuerit bonum per "Labanem" significatum, constat a repraesentatione "Labanis" quod sit bonum medium, hoc est, bonum non genuinum, sed usque inserviens introducendis veris et bonis genuinis, de qua n. 3974, 3982, 3986 f., 4063; a significatione "peregrinari" quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a significatione "morari" (o)seu commorari, quod praedicetur de vita veri cum bono, de qua n. 3613, hic quod sit imbuere; inde patet quod per illa verba, "Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc" significetur quod imbuerit bonum per "Labanem" significatum. [2] Cum his se ita habet: verum implantari 1 bono nequit, nisi per media; de mediis in capitibus quae praecedunt, actum est, ubi de Jacobi peregrinatione et commoratione apud Labanem, et de grege ibi acquisito; hic nunc agitur de processu conjunctionis, ita de inversione status, illo ordine, quo fit cum verum subordinatur bono; verum primo loco est apparenter cum homo verum discit ex affectione, sed nondum ita vivit secundum illud; at bonum primo loco est cum vivit secundum verum quod ex affectione didicit, tunc enim verum fit bonum, nam tunc homo credit bonum esse facere secundum verum; qui regenerati sunt, in hoc bono sunt; etiam qui conscientiam habent 2, hoc est, qui non amplius ratiocinantur num id verum sit, sed qui faciunt quia verum est, ita qui imbuerunt illud 3 fide et vita. @1 i in$ @2 i veri$ @3 i ex$
Arcana Coelestia 4 Passage 4244
#4244 "Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla": quod significet acquisitiones suo ordine ibi, constat a significatione "bovis et asini, gregis et servi et ancillae" quod sint bona et vera exteriora et interiora inservientia, ita acquisitiones suo ordine; quod "bos" sit bonum naturale exterius, et "asinus" verum naturale exterius, videatur n. 2781; et quod "grex" sit bonum naturale interius, ac "servus" verum ejus, ac "ancilla" affectio illius veri, constat ex significatione cujusvis, de qua aliquoties prius; bona illa et vera sunt acquisitiones, de quibus hic, quae quod in suo ordine nominatae sint, 1 patet; exteriora enim sunt "bos et asinus," interiora autem "grex, servus et ancilla." @1 i nempe primum exteriora dein interiora$
Arcana Coelestia 4 Passage 4245
#4245 "Et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis": quod significet instructionem de statu suo et quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono, constat ex significatione "mittere ad indicandum" quod sit instruere de statu suo; quod condescendentia dein" sit et humiliatio veri coram bono, patet, vocat enim (o)illum "dominum suum" ac dicit "ad inveniendum gratiam in oculis tuis," quae verba condescendentiae et humiliationis sunt. Describitur hic status qualis est 1quando inversio fit, nempe cum verum subordinatur bono, hoc est, 1 quando illi qui in affectione veri fuerunt, incipiunt in affectione boni esse: sed quod talis (o)inversio et subordinatio fit 2, non apparet aliis quam qui regenerati sunt, et non aliis regeneratis 3 quam qui reflectunt; [2] hodie pauci sunt qui regenerantur, et adhuc pauciores qui reflectunt, quapropter haec quae de vero et bono dicuntur, non possunt quin obscura sint, et fortassis quod talia, quae non agnoscenda; imprimis apud illos qui vera quae sunt fidei, primo loco ponunt, et bonum quod charitatis, secundo, et qui inde cogitant multum de doctrinalibus, non autem de bonis charitatis, et ex illis non ex his de salute aeterna; qui ita cogitant, nusquam scire possunt, minus percipere, quod verum quod fidei, subordinetur bono quod charitatis; illa quae homo cogitat et ex quibus cogitat, afficiunt illum; si cogitaret ex bonis charitatis, tunc videret manifeste quod vera quae sunt fidei, secundo loco essent, et tunc quoque videret ipsa vera sicut in luce; nam bonum quod charitatis est instar flammae, quae lucem praebet et sic illustrat omnia et singula quae prius autumaverat vera esse; et 4 quoque apperciperet quomodo falsa se intermiscuerint, ac induerint speciem sicut vera essent. @1 cum$ @2 sit$ @3 qui regenerati sunt$ @4 i tunc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4246
#4246 Vers. 6-8. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et quadringenti viri cum eo. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei, et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem. "Reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi" significat quod bonum continue influat ut appropriet sibi: "et quadringenti viri cum eo" significat statum ejus nunc ut priorem locum sumat: "et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei" significat statum cum mutatur: "et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra" significat praeparationem et dispositionem verorum et bonorum in naturali ad recipiendum bonum per "Esavum" repraesentatum: "et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem" significat secundum omnem eventum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4247
#4247 "Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi": quod significet quod bonum continue influat ut appropriet sibi, nempe vera, constat a significatione "fratris," hic Esavi, quod sit bonum, nempe Divini Naturalis Domini, de qua supra; et a significatione "venire obviam" quod sit influere, de qua sequitur; et quia est influxus, est appropriatio. [2] Ex illis quae prius aliquoties de his dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum bono et vero, ac cum boni influxu in verum, et de appropriatione veri a bono, quod nempe bonum continue influat, et quod verum recipiat, vera enim sunt vasa boni; [2] 1 Divinum Bonum non aliis vasis applicari potest quam genuinis veris, nam sibi mutuo correspondent; cum homo in affectione veri est, in qua est in initio antequam regeneratur, tunc quoque continue bonum influit, sed nondum habet vasa, hoc est, vera quibus se applicet, hoc est, approprietur, nam homo in initio regenerationis nondum in cognitionibus est, sed tunc bonum, quia continue influit, producit 2 affectionem veri, affectio (o)enim veri non aliunde est quam a boni Divini continuo conatu influendi; inde constare potest quod etiam tunc bonum sit primo loco et quod principaliter agat, tametsi appareat sicut verum foret; cum autem homo regeneratur, quod fit in adulta aetate cum in cognitionibus est 3, tunc bonum se manifestat, nam non tunc ita 4 in affectione sciendi verum est, sed in affectione faciendi illud; prius enim fuerat verum in intellectu, tunc autem est in voluntate, et cum in voluntate est, (t)in homine est; nam voluntas constituit ipsum hominem: talis 5 est circulus perennis apud hominem quod omne scientificum et omne cognitivum insinuetur 6 per visum vel per auditum in cogitationem et inde in voluntatem, (c)et a voluntate per cogitationem in actum; vel quoque a memoria, quae est sicut oculus internus seu visus internus, ab hac similis est 7 circulus, nempe a visu illo per cogitationem in voluntatem, et a voluntate per cogitationem in actum, aut si quid obstat, in conatum agendi, qui ut primum id quod obstitit, removetur, prodit in actum. [3] Ex his constare potest quomodo se habet cum influxu et appropriatione veri a bono, quod nempe omnium primo vera quae fidei, per auditum seu per visum insinuentur, ac tunc in memoria recondantur, et quod inde successive eleventur in cogitationem et tandem insinuentur 8 voluntati, in qua cum sunt, procedunt inde (o)per cogitationem in actum, et si non in actum possunt, sunt in conatu; ipse conatus est actus internus, nam quotiescumque datur facultas, fit ille actus externus: sed sciendum quod ille sit circulus, at 9 usque est bonum quod (t)illum circulum producit; vita enim quae a Domino, non influit nisi in bonum, ita per bonum, et hoc ab intimis; quod vita quae per intima influit 10, illum circulum producat, cuivis potest constare, nam absque vita nihil producitur; et cum vita quae a Domino, non influit nisi in bonum et per bonum, sequitur quod bonum sit quod producit, 11 et quod influit in vera, et appropriat illa sibi, quantum homo in veri cognitionibus est, et simul quantum recipere vult. @1 i et$ @2 usque bonum quod continue influit producit tunc$ @3 hoc est, cum in cognitionibus est, quod fit in ejus adulta aetate$ @4 tunc non$ @5 i enim$ @6 i vel$ @7 inde est similis$ @8 cognitionem et tandem influentur I$ @9 sed$ @10 intime est apud hominem$ @11 ita$
Arcana Coelestia 4 Passage 4248
#4248 "Et quadringenti viri cum eo": quod significet statum ejus nunc ut priorem locum sumat, constat a significatione "quadringentorum" quod sint proprie tentationes et earum duratio, de qua n. 2959, 2966; hic status est qui intelligitur; quod ille status sit, constare potest ab illis quae sequuntur, quod nempe "timuerit valde, et angustia fuerit ei," quodque ideo "castra sua in duo diviserit," vers. 7, 8; tum quod ex timore ardenter supplicaverit ad Jehovam, vers. 9-12; et denique quod luctatus sit cum angelo, per quam luctationem quod tentatio significetur, constabit ab explicatione luctationis illius in sequentibus hujus capitis. Cum invertitur status apud hominem qui regeneratur, hoc est, cum bonum priorem locum sumit, tunc tentationes veniunt; prius homo illas non 1 subire potest, quia nondum est in cognitionibus per quas se defendat, et 2 ad quas recurrat ad solatium capiendum; quapropter etiam nullus tentationes subit priusquam ad adultam aetatem pervenit; tentationes sunt quae uniunt vera bono, n. 2272, 3318, 3696, 3928. Inde patet quod per "quadringentos viros cum eo" significetur status ut bonum priorem locum sumat. @1 non illas$ @2 seu$
Arcana Coelestia 4 Passage 4249
#4249 "Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei": quod significet statum cum mutatur, constat ex eo quod timor et angustia sint primum tentationum; et quod praecedant 1 cum invertitur seu mutatur status. Arcana quae amplius in his latent, nempe quod "Esau obviam iverit Jacobo cum quadringentis viris," et quod "inde Jacobo timor et angustia," non facile ad captum exponi possunt, sunt enim interiora; solum hoc licet afferre: cum bonum priorem locum sumit ac sibi vera subordinat, quod fit cum homo tentationes spirituales subit, tunc bonum quod ab interiore influit, secum habet vera perplura, quae apud hominem recondita sunt in ejus interiore homine; illa ad intuitionem et captum ejus non possunt venire antequam bonum primas agit, tunc enim a bono illustrari incipit naturale, inde apparet quaenam ibi concordant et quaenam discordant, inde timor et angustia quae praecedunt 2 tentationem spiritualem; spiritualis enim tentatio agit in conscientiam, quae est interioris hominis, quare etiam (o)homo non scit cum 3 tentationem illam intrat unde ei timor et angustia, sed angeli qui apud hominem 4, probe hoc norunt; tentatio enim inde est quod angeli teneant hominem in bonis et veris, spiritus autem mali in malis et falsis 5; quae enim apud spiritus et angelos qui apud hominem, existunt, illa non aliter percipiuntur apud hominem (o)quam quod in ipso sint; quae enim interius existunt, putat homo dum in corpore vivit et non credit quod omnia influant, quod non causae sint extra illum, quae producunt 6, sed quod omnes causae sint intra illum, et ejus propriae, cum tamen non ita est; quicquid enim homo cogitat et quicquid vult, hoc est, omnis ejus cogitatio et omnis ejus affectio, vel est ex inferno, vel est ex caelo; cum mala cogitat et vult, et falsis inde delectatur, sciat quod cogitationes et affectiones ejus sint ex inferno, et 7 dum bona cogitat et vult, et veris inde delectatur, quod a caelo, hoc est, per caelum a Domino; sed cogitationes et affectiones quae apud hominem, apparent ut plurimum sub alia specie, sicut pugna malorum spirituum cum angelis (o)ex illis quae sunt apud hominem regenerandum, sub specie timoris et angustiae, ac tentationis: [3] haec non possunt non ut paradoxa apparere homini, quia homo Ecclesiae paene omnis hodie credit, quod omne verum quod cogitat et bonum quod vult et facit, sit a semet, tametsi aliter dicit cum ex doctrinali fidei loquitur; immo talis est ut si quis diceret ad illum quod spiritus ab inferno sint qui influunt in cogitationem et voluntatem ejus cum mala cogitat et vult, et quod angeli e caelo, cum bona, quod tunc haereret mirabundus quod aliquis tale statuat, diceret enim quod sentiat vitam in se, et quod cogitet ex se et velit ex se; ex illo sensitivo credit, non autem ex doctrinali, cum tamen doctrinale est verum, et sensitivum 8 fallax: ab experientia plurium 9 nunc annorum paene continua, hoc scire datum est, ac ita scire ut prorsus nullum dubium (t)sit relictum. @1 ita praecedit$ @2 praecedit$ @3 dum$ @4 illum$ @5 i inde timor et angustia apud hominem, et inde tentatio;$ @6 i illa$ @7 at cum$ @8 i est$ @9 plurimum I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4250
#4250 "Et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos in duo castra": quod significet praeparationem et dispositionem verorum et bonorum in naturali ad recipiendum bonum per "Esavum" repraesentatum, constat a significatione "populi" quod sint vera, tum falsa, de qua n. 1259, 1260, 3581; ex significatione "gregis" quod sint bona interiora, et quoque non bona; ex significatione "armenti" quod sint bona exteriora, et quoque non bona, de quibus n. 2566, (o)4244; ex significatione "camelorum" quod sint vera exteriora seu communia, ita quoque non vera, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; et ex significatione "castrorum" quod sit ordo, in bono sensu ordo genuinus, et in opposito ordo non genuinus, de qua n. 4236; "dimidiare" quod sit dividere in bina, et sic se disponere ad recipiendum, patet. [2] Haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe cum bonum influit, ut fit cum invertitur ordo et bonum priorem locum sumit, quod tunc illustretur naturale, et inibi videatur quid genuinum verum et bonum et quid non genuinum, quae quoque 1 tunc discernuntur ab invicem, ita quod quaedam retineantur, quaedam autem removeantur, inde prorsus alius ordo fit quam qui prius fuerat; bonum enim cum dominatur, hoc secum habet, nam vera 2 tunc non aliud sunt quam ministri (c)et servi, et disponuntur secundum ordinem caelestem propius et propius, secundum receptionem boni a veris et quoque secundum qualitatem boni 3, nam bonum suum quale accepit a veris. @1 et quae$ @2 vera enim$ @3 verorum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4251
#4251 "Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem": quod significet secundum omnem eventum, constat a significatione "castrorum" quod sint ordo, ut mox supra; a significatione "percutere" quod sit destruere; et a significatione "erunt castra relicta ad evasionem" quod sit ne ordo in naturali periret, sed aliquid superesset 1; ita quod sit 2 praeparatio et dispositio secundum omnem eventum: naturale enim quamdiu ibi dominatur verum, non videre potest quid verum genuinum et non genuinum, nec quid bonum; at cum dominatur ibi bonum, quod est 6 amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc videt illud; inde est cum instat illud tempus seu ille status quando bonum dominium 4 sumit, quod homo tunc paene in ignorantia sit quid bonum et verum, ita quid destruetur et quid retinebitur, ut patet manifeste in tentationibus; cum homo in tali ignorantia est, tunc fit praeparatio et dispositio non ab homine sed a Domino, hic a Domino in Se Ipso, quia Dominus omnia in Se in "Divinum ordinem" ex propria potentia disposuit et redegit. @1 ordo rerum in naturali prorsus periret$ @2 after dispositio$ @3 after Dominum$ @4 dominatum$ a. 1 Vers. 9-12. Et dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. "Dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah" significat sanctum praeparationis et dispositionis: "dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum" significat ad conjunctionem cum Divino Bono et Vero: "minor sum prae omnibus misericordiis et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo" significat humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum: "quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra significat quod ab exiguo multum: "eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum" significat statum respective, quia priorem se fecit: "forte veniat, et percutiat me, matrem super filios" significat quod periturus: "et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum" significat quod usque tunc vitam adepturum: "et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine" significat fructificationem et multiplicationem tunc. @1 A here repeats the number 4251, I has 4252 and repeats in next [ ].$
Arcana Coelestia 4 Passage 4252
#4252 "Dixit, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah": quod significet sanctum praeparationis et dispositionis, constat a significatione "Dei patris Abrahami" quod sit Ipsum Divinum Domini, de qua n. 3439; (o)et a significatione "Dei patris mei Jishaki" quod sit Divinum Humanum Ipsius, de qua n. 3704, 4180; et quia utrumque est Jehovah, dicitur "Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah"; hic autem significatur" sanctum quod procedit a Divino, nam omne sanctum est inde: quod sanctum significetur, est quia in naturali quod repraesentatur per "Jacob," in quo nondum bonum quod repraesentatur per "Esavum," cum vero conjunctum fuit; agitur 1 enim nunc de statu receptionis boni, hic de statu praeparationis et dispositionis ut reciperetur; supplicatio Jacobi non aliud involvit; quapropter significatur per illa verba sanctum praeparationis et dispositionis. @1 agit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4253
#4253 "Dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem Nam, et benefaciam tecum": quod significet conjunctionem cum Divino Bono et Vero, constat ex illis quae prius n. 4069, 4070 dicta sunt, ubi fere eadem verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4254
#4254 "Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo": quod significet humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum, constat ex praedicatione "misericordiae" quod sit de bono quod amoris, et ex praedicatione "veritatis" quod sit de vero quod fidei, videatur n. 3122: quod humiliationis verba sint, patet; inde constare potest quod per illa significetur humiliatio in illo statu quoad bonum et quoad verum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4255
#4255 "Quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra": quod significet quod ab exiguo multum, constat a significatione "baculi" quod sit potentia et quod praedicetur de vero, de qua n. 4013, 4015; a significatione "Jordanis" quod sit initiatio in cognitiones boni et veri, de qua sequitur; et a significatione "duorum castrorum quod sint bona et vera, ut supra n. 4250, nam duo castra hic sunt populus, grex, armentum, et cameli, quae dimidiavit; inde patet quid per illa verba in sensu proximo significatur, quod nempe paucum veri ipsi esset cum initiaretur in cognitiones, et quod dein multa vera et bona, seu quod idem, quod ab exiguo multum; ex illis quae hactenus explicata sunt, patet quod actum sit in sensu interna de Domino quomodo Ipse Humanum in Se Divinum fecit, et hoc successive 1 secundum ordinem; ita de progressu in intelligentiam el sapientiam, tandem in Divinam; inde patet quid per ab exiguo ad multum intelligitur. [2] Quod "Jordanes" sit initiatio in cognitiones boni et veri, est inde quia erat terminus terrae Canaanis; quod omnes termini illius terrae significaverint illa quae prima (c)et ultima sunt regni Domini, tum quae prima (c)et ultima sunt Ecclesiae, ita quae prima et ultima sunt caelestium et spiritualium quae regnum Domini et Ecclesiam Ipsius constituunt, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240; inde "Jordanes" quia erat terminus, significabat initiationem in cognitiones boni et veri, nam hae sunt prima, et tandem cum homo fit Ecclesia seu regnum Domini, fiunt ultima. [3] Quod "Jordanes" illa significet, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut apud Davidem, Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps xlii 7 [A V. 6]; "recordari e terra Jordanis" pro ex ultimo 2, ita ex humili 3: apud eundem, Factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius; mare vidit et fugit, Jordan avertit se retrorsum, Ps. cxiv 2, 3, 5; "Jehudah" pro bono amoris caelestis, et "Israel" pro bono amoris spiritualis, n. 3654, "mare" pro cognitionibus veri, n. 28; "Jordanes" pro cognitionibus boni, quae dicuntur "se vertere retrorsum" quando bonum amoris dominium obtinet, nam tunc cognitiones a bono illo 4 spectantur, non autem bonum ab illis, secundum ea quae saepius prius ostensa sunt: in Libro Judicum, Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan cur timebit naves? v 17; "Gilead" pro bono sensuali seu volupi per quod primo initiatur homo cum regeneratur, n. 4117, 4124; "in transitu Jordanis habitare" pro in illis quae initiamenta sunt, ita quae prima et ultima sunt Ecclesiae et regni Domini. Haec quoque repraesentata sunt per "Jordanem," cum intrarent filii Israelis in terram Canaanem, Jos. iii 14 ad fin.; iv 1 ad fin.; nam per "terram Canaanem" repraesentatum fuit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705, 3686; et [per] quod "divisus esset Jordanes, et illi in sicco transirent" significata est remotio malorum et falsorum, (c)ac admissio illorum qui in bonis et veris [sunt]; similiter quod "Jordanis aquae divisae sint ab Elia cum ille sublatus est in caelum, Reg. ii 8, et ab Elisha cum is loco Eliae intraret munus propheticum, ibid. vers. 14. [5] Quod Naaman sanatus sit ex lepra, per quod lavisset se septem vicibus in Jordane, secundum mandatum Elishae, 2 Reg. v 1-14, repraesentabat baptismum, nam baptismus significat initiationem in Ecclesiam et in illa quae sunt Ecclesiae, ita regenerationem et quae regenerationis sunt; non quod per baptismum aliquis regeneretur, sed quod signum ejus sit cujus recordetur; et quia illa 5 quae sunt Ecclesiae, significantur 6 per baptismum, ac simile per "Jordanem," ut supra dictum, ideo in Jordane baptizati sunt a Johanne, Matth. iii 6; Marc. i 5; et quoque Dominus ibi Se baptizari a Johanne voluit, Matth. iii 13-17; Marc. i (x)9. [6] Quia "Jordanes" significat illa quae prima (c)et ultima sunt regni Domini et Ecclesiae, qualia sui cognitiones boni et veri, nam per has introducitur homo, ideo etiam Jordanes memoratur ut terminus terrae novae seu terrae sancta apud Ezechielem xlvii 18; quod terra nova seu terra sancta sit regni Domini, tum quoque nova Ecclesia quae est regnum Domini in terris, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355 f. 7 @1 progressive$ @2 humili$ @3 ultimo$ @4 illae a bono amoris$ @5 i initiatio in$ @6 significatur$ @7 i de significatione Jordanis, videatur etiam n. 1585.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4256
#4256 "Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum quod significet statum respective quia priorem se fecit, constare potest ab illis quae supra passim dicta sunt, imprimis ex illis ubi agitur de primogenitum quam Jacobus sibi per pultem lentium comparavit, et ubi de benedictione quam per astum Esavo ademit; quid per illa repraesentatum et significatum sit, ibi videatur quod nempe verum primo loco sit apparenter cum regeneratur homo et bonum secundo; at quod bonum primo loco sit actualiter (c)ac verum secundo, (c)et ita manifeste, cum regeneratus est, de quibus n. 3539: 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247; cum itaque invertitur ordo et bonum priorem suum locum manifeste sumit, hoc est, cum dominari incipit super verum, tunc naturalis homo est in timore et angustia, n. 4249, et quoque intrat tentationes; [2] causa est quia cum verum primo loco fuit, hoc est, cum dominari sibi visum, tunc falsa se intermiscuerunt; verum enim ex se non videre potest num verum sit, sed videbit illud ex bono, et ubi falsa, ibi timor cum 2 adventat bonum; omnes etiam qui in bono sunt, timere incipiunt quando falsa apparent in luce a bono, timent enim falsa et volunt ut illa exstirpentur, sed non possunt si inhaerent, nisi per media Divina a Domino, inde est quod regenerandi post timorem et angustiam etiam in tentationes veniant, tentationes enim sunt media Divina removendi illa; haec causa arcanissima est quod 3 homo cum 4 regeneratur, tentationes spirituales subeat 5; sed causa illa nullatenus apparet homini, quia est supra sphaeram ejus apperceptionis, sicut est omne quod conscientiam movet, lacessit et cruciat. @1 quando$ @2 cur$ @3 qui$ @4 subit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4257
#4257 "Forte veniat et percutiat me, matrem super filios": quod significet quod periturus, constare potest absque explicatione. "Percutere matrem super filios" fuit formula apud antiquos qui in repraesentativis et significativis erant, significans destructionem Ecclesiae et omnium quae Ecclesiae sunt vel in Communi vel in particulari apud hominem qui est Ecclesia; per "matrem" enim intellexerunt Ecclesiam, n. 289, 2691, 2717, et per "filios" vera quae Ecclesiae sunt n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde "percutere matrem super filios" est prorsus perire, etiam homo tunc prorsus perit quando Ecclesia et quod est Ecclesiae apud illum, perit, hoc est, quando 1 affectio veri, quae proprie significatur per "matrem" et quae facit Ecclesiam apud hominem, (o)destruitur. @1 cum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4258
#4258 "Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum": quod significet quod usque tunc vitam adepturum, constat ex significatione "benefacere" quod sit vitam adipisci, per "Jacobum" enim repraesentatur verum, et verum a se non vitam habet, sed a bono quod in illud influit, ut supra multoties ostensum; inde est quod "benefacere" hic significet vitam adipisci; de vita veri a bono etiam hic agitur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4259
#4259 "Et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine": quod significet fructificationem et multiplicationem tunc, constat ex significatione "seminis" quod sit fides charitatis, et quoque ipsa charitas, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; "ponere illam sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine," quod sit multiplicatio, patet; "fructificatio" praedicatur de bono quod [est] charitatis, et "multiplicatio" de vero quod est fidei, n. 913, 983, 2846, 2847.
Arcana Coelestia 4 Passage 4260
#4260 Vers. 13-15. Et pernoctavit ibi in nocte illa, et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo. Capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti. Camelas lactantes et filios illarum triginta; juvencas quadraginta et juvencos decem; asinas viginti et pullos decem. "Pernoctavit in nocte illa" significat in statu illo obscuro: "et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo" significat Divina initianda bono caelesti naturali: "capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti" significat bona et inde vera Divina: "camelas lactantes et filios illarum triginta, juvencas quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos decem" significat servitia communia et specialia.
Arcana Coelestia 4 Passage 4261
#4261 "Pernoctavit in nocte illa": quod significet in statu illo obscuro, constat ex significatione "pernoctare" tum "noctis," quod sit status obscurus, de qua n. 1712, 3693.
Arcana Coelestia 4 Passage 4262
#4262 "Et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo": quod significet Divina initianda bono caelesti naturali, constat ex significatione "accipere de veniente in manum" quod sit ex illis quae proviso obtigerunt, ita quae ex Divina providentia, et quia illa quae Divinae providentiae sunt, Divina sunt, ideo hic per "accipere de veniente in manum suam" significantur Divina; ex significatione "muneris" quod sit initiatio, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Naturale quoad bonum, de qua n. 3302, 3322, 3504, 3599, hic quoad bonum caeleste, quia Naturale nondum Divinum factum. [2] Quod "munus" significet initiationem, est quia erat ad captandam benevolentiam et gratiam; munera enim quae dabantur et offerebantur olim varia significabant aliud quae dabant regibus et sacerdotibus cum illos adirent, (o)et aliud quae offerebant super altari; illa significabant initiationem haec autem cultum, n. 349, omnia erum sacrificia "in communi" cujuscumque generis dicebantur munera, at minhae quae erant panis et vinum, seu placentae cum libamine, in specie, nam "minha" in lingua originali significat munus. [3] Quod munera darent regibus et sacerdotibus cum illos adirent, constat ex pluribus locis in Verbo, ut cum Saul consuleret Samuelem, 1 Sam ix 7, 8: quod illi qui contempserunt Saulem, non 2 offerrent ei munus, 1 Sam. x 27: cum regina Shebae ad Salomonem veniret, i Reg. x 2; et quoque reliqui, de quibus haec, Omnis terra quaerebat facies Salomonis ad audiendum sapientiam illius... et illi offerentes quisque munus suum, vasa argenti et vasa auri, et vestes et arma, et aromata, equos et mulos, 1 Reg. x 24, 25; et quia id rituale sanctum fuit, significans initiationem, etiam Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum recens natum, attulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, Matth. ii 11; "aurum" significabat amorem caelestem, "tus" amorem spiritualem, "myrrha" illos amores in naturali. [4] Quod rituale illud mandatum fuerit, constat apud Mosen, Facies Jehovae non videbuntur vacuae 3, Exod. (x)xxiii 15; Deut. xvi 16, 17; et quod munera quae data erant sacerdotibus et regibus, essent sicut Jehovae, constare potest ab aliis locis in Verbo. Quod munera quae mittebantur, significarent initiationem, patet a muneribus quae duodecim principes Israelis mittebant ad initiandum altare postquam unctum erat, Num. vii 1 ad fin.; ubi munera illorum vocantur initiatio, ibid. vers. 88. @1 after generis$ @2 i tunc regem$ @3 In 9293 S has vacue; the Hebrew word is an adverb.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4263
#4263 "Capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti": quod significet bona et inde vera Divina, constat ex significatione "caprarum et ovium" quod sint bona, de qua n. 3995, 4006, 4169; ex significatione "caprarum et arietum" quod sint vera, de qua n. 4005, 4170; hic bona et vera Divina. Quod bona et vera toties nominentur, et per tot varia significentur, est quia omnia quae caeli sunt et quae Ecclesiae, se referunt 1 ad illa, illa quae amoris et charitatis sunt, ad bona, et illa quae fidei, ad vera; sed usque sunt differentiae illorum quoad genera et quoad species, innumerabiles, immo indefinitae, ut constare potest ex eo quod omnes qui in bono sunt, in regno Domini sint, et usque nulla societas ibi in simili bono est, ne quidem unus in societate 2 in simili ac alter; unum enim [et] idem bonum apud duos nusquam dari potest, minus apud plures, tunc emm unum et idem forent, non duo, minus plures; ex variis consistit omne unum, et hoc per caelestem harmoniam et concordiam. @1 referant AI$ @2 after alter$
Arcana Coelestia 4 Passage 4264
#4264 "Camelas lactantes et filios illarum triginta, juvencas quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos decem": quod significet servitia communia et specialia, constat ex significatione "camelarum et filiorum (c)illarum," tum "juvencarum et juvencorum," ut et "asinarum et pullorum illarum," quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de quibus aliquoties prius, (m)de camelis n. 3048, 3071, 3143, 3145; de juvencis n. 1824, 1825, 2180, 2780, 2830; de asinabus, n. 2781; quod illa quae sunt naturalis hominis sint respective servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020, 3167; inde est quod per illa 1 significentur servitia communia et specialia. Quod attinet numerum caprarum quod ducentae 2, caprorum quod viginti, ovium quod ducentae, arietum quod viginti, camelarum et filiorum earum quod triginta, juvencarum quod quadraginta, juvencorum quod decem, asinarum quod viginti, et pullorum illarum quod decem, sunt arcana quae absque multa explicatione et ampla deductione, aperiri nequeunt; omnes enim numeri in Verbo significant res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1988, 2075, 2252, 3252, et quid significant, ostensum est ubi in praecedentibus occurrerunt: [2] et quoque miratus (o)sum quandoque quod loquela angelorum cum in mundum spirituum delapsa, etiam in varios numeros ceciderit; tum quod ubi numeri in Verbo lecti sunt, ab angelis intellectae sint res; numerus enim nusquam penetrat in caelum, nam numeri sunt mensurae et spatii, tum temporis, et haec sunt mundi et naturae, quibus in caelis correspondent status et statuum mutationes: antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et communicationem cum angelis habuerunt, noverunt quid per singulos numeros, etiam per compositos significaretur, inde significatio illorum derivata est ad posteros, et ad filios Antiquae Ecclesiae: haec sunt quibus homo Ecclesiae (o)hodie, qui nihil sanctius in Verbo credit reconditum esse quam quod in littera apparet, fidem vix adhibeat. @1 i omnia$ @2 A and I have this and following numbers of this [ ] in Arabic notation.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4265
#4265 Vers. 16-23. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. Et praecepit primo dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? Et dices, Servo te Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo; et ecce etiam is post nos. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, inveniendo vos eum. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea vide facies ejus, forte suscipiet facies meas. Et transivit munus ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, transivit transitum Jabbok. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi 1. "Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim, et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam" significat ordinationem quomodo initiarentur: "et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos" significat submissionem: et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum in inveniendo vos eum" significat continuum: "et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus, [in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus,] forte suscipiet facies meas" significat praeparationem ad sequentia: "et transivit munus ante eum" significat effectum: "et is pernoctavit in nocte illa in castris" significat quae sequuntur: "et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok" significat insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis; "transitus Jabbok" est insinuatio prima: "et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi" significat ulteriorem insinuationem. @1 A has in margin (Specialia non explicari possunt quare summaria). See also end of n. 4266$
Arcana Coelestia 4 Passage 4266
#4266 "Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam et inter catervam": quod significet ordinationem quomodo initiarentur, constat ex significatione "dare in manum" quod sit instruere potentia; quod "manus" sit potentia, videatur n. 878, 3091, 3387, 3563; ex significatione "servorum" quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de qua n. 3019, 3020, omnia enim quae sunt naturalis seu externi hominis subordinata sunt spirituali seu interno homini, inde omnia quae ibi, sunt respective servitia, et vocantur "servi"; ex significatione "catervae" quod sint scientifica, tum cognitiones, ita doctrinalia, de qua n. 3767, 3768; haec quamdiu in naturali seu externo homine, hoc est, in ejus memoria sunt et nondum implantata spirituali seu interno homini, significantur per "catervas datas in manum servorum"; ex significatione "seorsim" quod sit unicuique secundum classes, aut secundum genera et species; ex significatione "transire ante me, et spatium ponere inter catervam et catervam" quod sit praeparare viam ad bonum quod reciperetur, nam de receptione boni a vero et de conjunctione eorum in naturali homine hic agitur: ex (t)singulis his patet quod per omnia illa in communi significetur ordinatio quomodo initiarentur 1. Quod initiationem veri in bonum in naturali homine attinet, illa nullatenus ad captum exponi potest, homo enim Ecclesiae hodie, ne 2 quidem novit quid internus seu spiritualis homo (o)est tametsi de illo saepius loquitur, nec novit quod verum initiandum sit bono in externo seu naturali "homine" ut fiat homo Ecclesiae; minus quod aliqua ordinatio a Domino sit in illo homine, ut fiat conjunctio ejus cum interno 3; haec quae communissima sunt, hodie ita latent ut non sciatur quod sint; quapropter si singula exponerentur quae hic in sensu interno de ordinatione et initiatione continentur, foret mera arcana loqui, ita mere incredibilia, consequenter foret in vanum, aut sicut in aquam aut arenam sementem mittere; haec causa est quod singularia praetereantur et hic, ut quoque in sequentibus hujus periodi, solum communia exponantur. @1 initiaretur$ @2 i et quoque doctissimus$ @3 sit in naturali seu externo homine, ut initiatio et dein conjunctio ejus fiat cum Interno$
Arcana Coelestia 4 Passage 4267
#4267 "Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos": quod significet submissionem constat pariter a sensu interno singulorum verborum, ex quo communis hic sensus resultat; quod submissio sit et quod illa quae submissionis, significentur, patet; praecepit enim servis ut fratrem suum vocarent dominum et se servum, et quod munus sicut domino a servo mittatur 1 quod bonum sit respective "dominus" et verum respective "servus," e quoque quod usque dicantur "fratres," multoties ostensum est; (m)fratres dicuntur quia cum conjuncta sunt 2 bonum et verum, (o)quod tunc bonum sistatur in vero, ut in imagine, et quod dein conjunctim agant ad producendum effectum; bonum autem "dominus" dicitur et verum "servus" antequam conjuncta sunt, et magis cum disceptatur de prioritate.(n) @1 ei mitteretur$ @2 i nempe$
Arcana Coelestia 4 Passage 4268
#4268 "Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, in inveniendo vos eum": quod significet continuum, nempe ordinationis et submissionis, constat absque ulteriore explicatione ex illis quae mox supra n. 4266, 4267 dicta sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4269
#4269 "Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas": quod significet praeparationem ad sequentia; "et transivit munus ante eum": quod significet effectum; tum "pernoctavit in nocte illa in castris": quod significet illa quae sequuntur, constare 1 potest ex singulis verbis in sensu interno, quae quod sint praeparationis ut benigne recipiatur, patet. Sed singula quomodo se habent, non explicari possunt 2 ad captum, nam quamdiu communia non nota sunt, singularia ejusdem rei non possunt in aliquam lucem sed in meram umbram cadere; communes notiones praecedent, quae nisi sunt, singularia non habent aliquod hospitium quo intrent; in hospitio ubi mera umbra, non apparent, et in hospitio ubi falsa, vel rejiciuntur vel suffocantur vel pervertuntur, ac ubi mala, ibi irridentur; satis est ut recipiantur haec communia, quod nempe (o)regenerandus sit homo, antequam intrare possit in regnum Domini, Joh. iii 3; quod priusquam regeneratur, verum primo loco apparenter sit 3, et bonum secundo; at cum regeneratur, quod invertitur ordo, et bonum primo loco sit et verum secundo; tum quando invertitur ordo, quod Dominus disponat et ordinet ita in naturali seu externo homine ut verum ibi a bono recipiatur et ut verum se submittat bono, ita ut homo non amplius ex vero agat sed ex bono, hoc est, ex charitate; tum quod ex charitate 4 agat cum vivit secundum vera fidei ac doctrinam amat propter vitam; processus illarum rerum 5, quae de ordinatione, initiatione et submissione veri coram bono, in sensu interno hic 6 continentur 7, coram angelis in clara luce apparet, nam talia sunt sapientiae angelicae, tametsi homo nihil illarum rerum 5 videt; at usque qui in simplici bono sunt ex simplici fide, illi in facultate sunt sciendi illa, si non capiunt illa in vita corporis ob curas mundanas et crassas inde ideas, usque in altera vita, ubi mundana et corporea 8 remota sunt, nam tunc illustrantur ac in intelligentiam (c)et sapientiam angelicam veniunt. @1 i etiam$ @2 i usque$ @3 i antequam regeneratur homo$ @4 et quod tunc ex illis quae sunt charitatis$ @5 illius rei$ @6 before de ordinatione$ @7 continetur$ @8 talia$
Arcana Coelestia 4 Passage 4270
#4270 "Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok": quod significet insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis, constat ex significatione "binarum feminarum," hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; a significatione "binarum ancillarum," hic Bilhae et Zilpae, quod sint affectiones veri exteriores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931; ex significatione "natorum" seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione "transitus Jabbok" quod sit insinuatio prima. Quod "Jabbok" sit insinuatio prima, est quia terminus erat terrae Canaanis; quod omnes termini illius terrae significativi fuerint caelestium et spiritualium regni Domini secundum distantiam et situm, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, ita quoque vadum seu "transitus Jabbok" quod erat respective ad terram Canaanem trans Jordanem, et fuit terminus hereditatis filiorum Reubenis et Gadis, ut constare potest ex Hum. xxi 24; Deut. ii 36, 37; iii 16, 17; Jos. xii 2; Jud. xi 13, 22; quod cesserit illis in hereditatem, erat "quia" per Reubenem 1 repraesentata fuit fides intellectu seu doctrina, quae primum est regenerationis, (o)aut in complexu verum doctrinae per quod ad bonum vitae pervenitur, videatur n. 3861, 3866; et per "Gadem" repraesentata sunt opera 2 fidei, n. 3934, haec nempe vera fidei seu doctrinalia, et opera fidei quae primum exercentur, sunt per quae homo qui regeneratur, in bonum insinuatur; inde est quod per "transitum Jabbok" significetur insinuatio prima. @1 i enim$ @2 i quae sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4271
#4271 "Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi": quod significet ulteriorem insinuationem, constat ex illis quae mox supra dicta sunt, transire enim fecit non solum feminas, ancillas et natos sed etiam armentum et gregem, ita omnia quae erant sibi, in terram Canaanem in qua occurrebat Esavo; et quia agitur in sensu interno de conjunctione veri cum bono in naturali, per "transire fluvium illum" non aliud significatur quam insinuatio prima, et hic ubi adhuc eadem dicuntur, et quoque additur quod "transire fecerit omnia quae sibi," significatur insinuatio ulterior.
Arcana Coelestia 4 Passage 4272
#4272 Vers. 24, 25. Et remansit Jacob solus is, et luctatus vir cum eo, usque ascendere auroram. Et vidit quod non praevaleret ei, et tetigit volam femoris ejus, et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo. "Remansit Jacob solus" significat bonum veri comparatum, quod tunc ultimum: et "luctatus vir cum eo" significat tentationem quoad verum: "usque ascendere auroram" significat ante conjunctionem boni naturalis per "Jacobum" significati cum caelesti spirituali seu bono Divino veri: "et vidit quod non praevaleret ei" significat quod in tentationibus vinceret: "et tetigit volam femoris ejus" significat ubi bonum caeleste spirituale conjungitur cum bono naturali per "Jacobum" significato: "et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo" significat quod nondum potentia veri bono conjungendi se prorsus. 1 Spectant etiam eadem ipsum Jacobum et ejus posteros, et tunc significatur quale (c)illorum; 2 in hoc sensu per quod "tetigit volam femoris ejus" significatur ubi amor conjugialis conjungitur bono naturali: et per quod "luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo" significatur quod prorsus illa conjunctio in Jacobi posteris laesa et emota. @1 In A this was n. 4273 but the no. is deleted.$ @2 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4273
#4273 "Remansit Jacob solus": quod significet bonum veri comparatum, quod tunc ultimum, constat a repraesentatione "Jacobi" hic quod sit bonum veri: quid "Jacob" repraesentaverat, in praecedentibus ostensum est, tum quod varia in naturali, quia status veri et boni est alius in principio, alius in progressu, et alius in fine, n. 3775, 4234, hic bonum veri: causa hujus repraesentationis est quia agitur mox de luctatione ejus, per quam in sensu interno significatur tentatio; et quia nominatus Israel, per quem repraesentatur caelestis spiritualis homo; tum in dein sequentibus quia agitur de conjunctione illius cum Esavo, per quam conjunctionem significatur initiatio veri in bonum; hae causae sunt quod "Jacob" nunc repraesentet bonum veri ultimum in naturali.
Arcana Coelestia 4 Passage 4274
#4274 "Et luctatus vir cum eo": quod significet tentationem quoad verum, constat ex significatione "luctari" quod sit tentatio; ipsa tentatio non aliud est quam lucta seu pugna, impugnatur enim verum a spiritibus malis et defenditur ab angelis qui apud hominem; apperceptio illius pugnae in homine est tentatio, n. 741, 757, 761, 1661, 3927, 4249, 4256; se non existere potest aliqua tentatio nisi homo sit in bono veri, hoc est, in amore seu affectione ejus; qui enim verum suum non amat, aut illo afficitur, id nihil curat; at qui id amat, in anxietate est ne (o)illud laedatur; nihil 1 aliud facit vitam intellectualem hominis quam quod credit esse verum, et vitam ejus voluntariam quam quod sibi impresserat esse bonum, quapropter cum impugnatur id quod credit esse verum, impugnatur vita ejus intellectus, et cur impugnatur id quod sibi impresserat esse bonum, impugnatur vita ejus voluntatis, idcirco 2 cum tentatur homo, agitur de vita ejus. [2] Quo primum pugnae sit quoad verum seu de vero, est quia id principaliter amat; quod amoris alicujus est, hoc aggrediuntur mali spiritus, Quod postquam bonum amat prae vero, quod fit cum invertitur ordo, tua tentatur quoad bonum. Sed quid tentatio, pauci sciunt quia pauci hodie aliquam tentationem subeunt; non enim alii tentari possunt quam qui 3 in bono fidei, hoc est, 4 in charitate erga proximum, sunt qui non in charitate illa sunt, si tentarentur, ilico succumberent, et qui succumbunt, in confirmationem mali et in persuasionem falsi veniunt, vincunt enim tunc apud illos mali spiritus quibus sic associantur haec causa est quod pauci hodie admittantur in tentationem aliquam spiritualem, sed solum in aliquas anxietates naturales ut retrahantur per illas ab amoribus sui et mundi, in quos effraene alioquin ruerent. @1 i enim$ @2 quapropter$ @3 i regenerantur, nec alii regenerari possunt quam qui$ @4 qui$
Arcana Coelestia 4 Passage 4275
#4275 "Usque ascendere auroram": quod significet ante conjunctionem boni naturalis per "Jacobum" significati cum caelesti spirituali seu bono Divino veri, constat ex significatione "aurorae" quod sit in supremo sensu Dominus, in sensu repraesentativo regnum Ipsius et in sensu universali caeleste amoris, de qua n. 2405, hic caeleste spirituale; cum enim ascendit aurora, tunc Jacob nominatus est Israel per quem significatur caelestis spiritualis homo, quapropter "ante ascensum aurorae" est ante conjunctionem boni naturalis per "Jacobum nunc significati cum caelesti spirituali: quid caeleste spirituale, dicetur ad vers. seq. 28 ubi de Israele agitur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4276
#4276 "Et vidit quod non praevaleret ei": quod significet quod in tentationibus vinceret, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4277
#4277 "Et tetigit volam femoris ejus": quod significet ubi bonum caeleste spirituale conjungitur cum bono naturali per "Jacobum significato, constat ex significatione "femoris" quod sit amor conjugialis et inde omnis amor caelestis et spiritualis, quia hi ab amore conjugiali ut 1 proles a suo parente derivantur, de qua n. 3021; et a significatione "volae" seu acetabuli, aut cavi illius, nempe femoris, quod sit ubi conjunctio; hic itaque ubi boni caelestis spiritualis cum bono naturali per "Jacobum" significato; sed de conjunctione illa nihil dici potest nisi prius 2 sciatur quid bonum caeleste spirituale quod est "Israel," et quid bonum naturale quod est "Jacob"; in sequentibus ad vers. 28 ubi de Jacobo tunc Israel nominato agitur, dicetur, et quoque postea ubi de Jacobi posteris. @1 sicut$ @2 priusquam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4278
#4278 "Et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo": quod significet quod nondum potentia veri bono conjungendi se prorsus, constat ex significatione "luxari" quod sit quod nondum vera in illum ordinem disposita sint ut omnia simul cum bono intrare possent bonum caeleste spirituale, de qua in explicatione ad vers. seq. 31; proinde quod non potentia veri bono se conjungendi prorsus; "vola enim femoris" est ubi conjunguntur bona, ut mox supra n. 4277 dictum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4279
#4279 Haec quae hactenus explicata sunt, ita se habent in sensu supremo et in sensu interno, sed in sensu inferiore aliter; in hoc sensu agitur 1 de Jacobo qualis fuit et de ejus posteris quales erunt. Verbum 2 quia est ex Domino ac ab Ipso descendit per caelum ad hominem, ideo tale est ut quoad singula sit Divinum, et sicut descenderat a Domino, ita ascendat, hoc est, elevetur ad Ipsum et hoc per caelos; quod (t)tres caeli sint, notum est, et quod intimum caelum vocetur tertium caelum, et quod medium (o)caelum appelletur secundum caelum, et quod infimum dicatur primum caelum, quare Verbum cum ascendit sicut descendit, in Domino est Divinum, in tertio caelo est caeleste, nam illud caelum est caeleste caelum, in secundo caelo est spirituale, nam illud caelum est spirituale caelum, in primo autem caelo est caeleste et spirituale naturale, ac idem caelum ita quoque nuncupatur; in Ecclesia autem apud hominem est Verbum quoad sensum litterae naturale, hoc est, mundanum (c)et terrestre; [2] inde patet quale Verbum est et quomodo se cum Verbo habet cum legitur ab homine qui in sancto, hoc est, in bono et vero (o)est, tunc enim apud illum apparet id ut mundanum aut ut historicum in quo tamen sanctum, at 3 in primo caelo apparet ut caeleste et spirituale naturale in quo tamen Divinum; in secundo autem caelo est spirituale; et in tertio caelo est caeleste; ac in Domino est Divinum: Verbi sensus secundum caelos 4 se habet; sensus Verbi supremus in quo agitur de Domino, est pro intimo seu tertio caelo; sensus ejus internus in quo agitur de regno Domini, est pro medio seu secundo caelo; sensus autem Verbi inferior, in quo determinatur sensus internus ad illam gentem quae ibi nominatur, est pro infimo seu primo caelo; at sensus infimus seu litteralis est pro homine dum adhuc vivit in mundo; qui tamen usque talis est ut ei communicari possit sensus interior, tum quoque internus (c)et supremus; nam homo communicat cum tribus caelis, est enim homo 5 ad imaginem trium caelorum creatus, usque adeo ut dum in amore in Dominum et in charitate erga proximum vivit, sit caelum in exigua forma; inde est quod intra hominem illum sit regnum Domini 6, quemadmodum (o)Ipse Dominus docet apud Lucam, Ecce regnum Dei intra vos est, xvii 21. [3] Haec dicta sunt ut sciatur quod in Verbo non solum sit sensus supremus, ac sensus internus, sed etiam sensus inferior, et quod in hoc, nempe in sensu inferiore, determinetur sensus internus ad illam gentem quae ibi nominatur; quod quando fit, apparet manifeste ex serie rerum; quod hic luctatio viri cum Jacobo et femoris ejus luxatio et emotio etiam praedicetur de Jacobo et ejus posteris, patet: quapropter licet eadem haec 7 secundum illum sensum explicare. Hic sensus in sequentibus appellabitur SENSUS INTERNUS HISTORICUS, et hoc quoque ex causa quia repraesentari solet ille quandoque ad vivum et in forma in primo caelo, quod etiam aliquoties mihi videre datum est. Videatur expositio praemissa n. 4272, in nova periodo. 8 @1 i hic$ @2 i enim$ @3 i tunc$ @4 i illos$ @5 ille$ @6 Dei$ @7 i quoque$ @8 A had, but deletes Quia ita est, similiter explicanda sunt haec quae de luctatione viri cum Jacobo memorantur, in sensu interno historico, in quo, ut dictum, eadem spectant Jacobum, et ejus posteros; et hoc quoque secundum expositionem praemissam n. 4272 in nova periodo ibi.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4280
#4280 Quod in illo sensu per quod "tetigit volam femoris Jacobi" significetur ubi amor conjugialis conjungitur bono naturali, constat a significatione "volae femoris" quod sit ubi conjunctio amoris conjugialis 1, 2 videatur supra n. 4277; quod conjunctio ibi cum bono naturali significetur, est quia ibi femur conjungitur pedibus; "pedes" in sensu interno significant bonum naturale; quod pedes illud significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986. [2] Quod "femur" sit amor conjugialis, et "pedes" bonum naturale, est inter res 3 quae antiquatae et deperditae (o)sunt; Antiqua Ecclesia, quae in (t)repraesentativis et significativis fuit, haec optime novit; talium notitia erat eorum intelligentia et sapientia; immo non solum (c)eorum qui ab Ecclesia, sed etiam illorum qui extra Ecclesiam, ut constare potest a vetustissimis libris gentilium, ac ab illis 4 quae hodie vocantur fabulosa; significativa enim et repraesentativa ab Ecclesia Antiqua ad illos derivata sunt; apud hos quoque "femora et 5 lumbi" significarunt conjugiale 6, (c)et "pedes" naturalia. Quod "femora et pedes" illa significent, est ex correspondentiis omnium membrorum, organorum et viscerum hominis cum Maximo Homine, de quibus, nempe correspondentiis, ad finem capitum nunc agitur; de correspondentiis cum femore et cum pedibus etiam in sequentibus dicetur, et ibi per experientiam vivam confirmabitur quod illa sit significatio illorum. [3] Haec non possunt quin paradoxa appareant hodie quia, ut dictum, scientia illa prorsus antiquata et deperdita est; sed usque quantum illa scientia praestat scientiis aliis, constare potest ex eo quod Verbum quoad sensum internum absque illa nusquam possit sciri, et quia angeli qui apud hominem secundum illum sensum percipiant Verbum; tum quod 7 per illam scientiam communicatio detur 8 homini cum caelo; et quod incredibile, ipse internus homo non aliter cogitat, cum enim" externus capit Verbum secundum litteram, tunc ille secundum sensum internum, tametsi homo cum vivit in corpore, id nescit; hoc imprimis ex eo constare potest quod homo cum in alteram vitam venit ac fit angelus, absque instructione quasi ex se id sciat. [4] Quid amor conjugialis, qui significatur per "femora 9," tum per "lumbos," videatur n. 995, (x)1123, 2727-2759; et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 686, 3021; inde est quod qui in amore genuino conjugiali sunt, etiam sint in amore caelesti, hoc est, in amore in Dominum, ac in amore spirituali, hoc est, in charitate 10 erga proximum; quapropter per amorem conjugialem non solum intelligitur ipse ille amor sed etiam omnis amor caelestis et spiritualis; hi amores dicuntur conjungi cum bono naturali quando internus homo cum externo, seu spiritualis homo cum naturali; conjunctio illa est quae significatur per "volam femoris." Quod apud Jacobum et ejus posteros in communi nulla conjunctio fuerit, patebit a sequentibus, nam de illa re in sensu interno historico hic agitur. @1 conjugalis I, conjugialis A$ @2 de qua$ @3 inter res illas sunt$ @4 i ibi$ @5 ut$ @6 conjugialia$ @7 quia$ @8 datur$ @9 femur$ @10 amore$
Arcana Coelestia 4 Passage 4281
#4281 Per quod "luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo significetur quod prorsus illa conjunctio in Jacobi posteris laesa et emota, constare potest (c)a significatione "luxari" in illo sensu, quod sit emoveri et sic laedi; quod "vola femoris" sit conjunctio, ex illis quae supra n. 4280 dicta sunt, patet; et quod "Jacob" in Verbo, non solum sit Jacob, sed etiam omnes ejus posteri, constat ex qua plurimis locis, ut Num. xxiii 7, 10, 21, 23; xxiv 5, 17, 19; Deut. xxxiii 10; Esai. xl 27; xliii 1, 22; xliv 1, 2, 21; xlviii 12; lix 20; Jer. x 16, 25; xxx 7, 10, 18; xxxi 7, 11; xlvi 27, 28; Hos. x 11; Amos vii 2; Mich. ii 12; iii 8; Ps. xiv 7; xxiv 6; lix 14 [A.V. 13]; lxxviii 5; xcix 4; et alibi. [2] Quod Jacob et ejus posteri tales fuerint ut (o)apud illos amor caelestis spiritualis cum bono naturali non conjungi potuerit, hoc est, homo internus seu spiritualis cum externo seu naturali, patet a singulis quae de gente illa in Verbo relata sunt; non enim sciverunt nec scire volebant quid internus seu spiritualis homo, quapropter 1 nec illis revelatum id fuit; crediderunt enim quod nihil apud hominem daretur quam externum et naturale; in omni illorum cultu nec aliud spectabant, usque adeo ut cultus Divinus illis 2 non fuerit aliter quam idololatricus, nam cum internus cultus ab externo separatur, non est nisi idololatricus; Ecclesia, quae apud illos instituta fuit 3, non fuit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, quare Ecclesia illa appellatur Ecclesia repraesentativa 4; quod repraesentativum Ecclesiae dari possit apud tales, videatur n. 1361, 3670, 4208; in repraesentationibus enim non reflectitur super personam sed super rem quae repraesentatur; quapropter non solum personae repraesentarunt Divina, caelestia et spiritualia, sed etiam res inanimatae, sicut Aharonis vestes, arca, altare, boves et oves quae sacrificabantur, candelabrum cum lucernis, panis dispositionis super mensa aurea, oleum quo ungebantur, (o)tura, ac similia alia; inde erat quod reges aeque mali quam boni repraesentarent regium Domini, et summi sacerdotes aeque mali quam boni, illa quae Divini Sacerdotii Domini sunt, quando functi sunt munere suo (o)in externa forma secundum statuta et praecepta: ut itaque apud illos repraesentativum Ecclesiae existeret, data illis erant talia statuta et tales leges per manifestam revelationem quae prorsus repraesentativae essent, quapropter quamdiu in illis erant, (c)et illa stricte observabant, tamdiu repraesentare potuerunt; at quando deflexerunt ab illis, ut ad statuta (o)et leges aliarum gentium, et imprimis ad cultum alius Dei, tunc privabant se facultate repraesentandi, idcirco 5 per media externa quae erant captivitates, clades, minae, miracula, adigebantur ad leges et ad statuta vere repraesentativa, non autem per media interna, prout illi qui cultum internum habent in externo. Haec significantur per quod "luxata vola femoris Jacobi" in sensu interno historico, qui spectat Jacobum et ejus posteros. @1 i etiam$ @2 apud illos$ @3 quod apud illos Ecclesia instituta fuerit$ @4 quae Ecclesia repraesentativa appellanda$ @5 quapropter$
Arcana Coelestia 4 Passage 4282
#4282 Vers. 26-28. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora; et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo, et cum hominibus, et praevaluisti. "Dixit, Mitte me, quia ascendit aurora" significat quod tentatio desiit cum conjunctio adesset: "et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi" significat quod conjungendum: "et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob" significat quale boni a vero: "et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel" significat Divinum caeleste spirituale nunc; est Israel caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis; ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis, est "Josephus": "quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti" significat continuas victorias in pugnis quoad vera et bona. In sensu interno historico in quo agitur de Jacobo et ejus posteris, per eadem significantur haec; per quod "mitte me quia ascendit aurora" significatur repraesentativum, antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet: per "et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi" significatur quod instarent ut essent repraesentativi: per "et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob" significatur quod essent posteri Jacobi cum quali eorum: per "et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel" significatur quod non repraesentare possent ut "Jacob," sed ut ex novo dato quali: per "quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti" significatur ob contumaciam quae eorum cupiditatibus et phantasiis 1. @1 A continues with a large , (after which is Hos. xii 4, 5 [AV 3, 4] ubi [ ] [on] significat potentiam, conatum, ita contumaciam, tum quoque planctum, et maerorem, seu dolorem. We find here an interesting glimpse of Swedenborg"s Bible study. It is the only case in AC where he quotes the actual Hebrew. In his copy of Sch, at Hos. xii 4, he underlines in robore suo potenter pugnavit and below writes Beza: principem se gessit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4283
#4283 "Dixit, Mitte me quia ascendit aurora": quod significet quod tentatio desiit cum conjunctio adesset, constat ex significatione "mittere me," nempe a luctando mecum, quod sit quod tentatio desiit quod "luctatio" sit tentatio, videatur supra n. 4274, et quod illa desiit patet a sequentibus 1; et ex significatione "aurorae" quod sit conjunctio boni naturalis per "Jacobum" significati tum caelesti spirituali seu Bono Divino veri, de qua etiam supra n. 4275. Quod luctatio antequam aurora ascendit, incepta sit, et quod postquam ascendit, finita sit, et dein quod memoretur quid factum cum exortus est 2 sol, est quia tempora diei sicut tempora anni significant status n. 487, 488, 493, 893, 2788, 3785, hic, status conjunctionis per tentationes; cum enim conjunctio fit interni hominis cum externo, tunc est ei "aurora," nam tunc intrat statum spiritualem seu caelestem; etiam tunc ei lux sicut aurorae apparet, si in tali statu sit ut illam appercipere possit; alioquin ejus intellectuale illuminatur ac fit ei sicut tum expergiscitur a somno tempore matutino cum aurora primum illustrat et incohat diem. @1 i nunc$ @2 sit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4284
#4284 "Et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi": quod significet quod conjungendum, constat a significatione "non mittere te" quod sit quod non desineret, de qua mox supra n. 4283; et a significatione "benedicere" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3584; inde patet quod per "non mittam te quin benedixeris mihi" significetur quod non prius desineret quam cum facta conjunctio, hoc est, quod conjungendum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4285
#4285 "Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob": quod significet quale boni a vero, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri, de qua supra n. 4273.
Arcana Coelestia 4 Passage 4286
#4286 "Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel": quod significet Divinum caeleste spirituale nunc, et quod "Israel" sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, ipse caelestis homo qui rationalis, est "Josephus," constare potest ex illis quae de Jacobo et de Israele, et quoque de Josepho, sequuntur, prius enim dicendum quid (o)hic caeleste spirituale: hodie quidem in Ecclesia notum est quod sit spiritualis homo et quod naturalis, seu quod sit internus homo et externus, sed quid spiritualis seu internus homo, nondum ita scitur, minus quid caelestis homo, et quod is distinctus sit a spirituali; et quia hoc non scitur, non 1 sciri potest quid coelestis spiritualis homo 2, qui hic est "Israel," quapropter paucis dicendum: [2] quod tres caeli sint, notum est, nempe (o)caelum intimum, medium, et ultimum, seu quod idem, tertium, secundum, et primum; caelum intimum seu tertium est caeleste, angeli enim ibi vocantur caelestes nam in amore in Dominum sunt ac inde conjunctissimi Domino, et quia ita, in sapientia sunt prae omnibus reliquis; sunt innocentes ac inde vocantur innocentiae et sapientiae; distinguuntur angeli illi in internos et externos; interni sunt magis caelestes quam externi. Caelum medium seu secundum est spirituale, angeli enim ibi vocantur spirituales quia in charitate erga proximum sunt, hoc est, in amore mutuo, qui talis est ut 3 unus alterum amet plus quam se, et quia tales, in intelligentia sunt, ac inde vocantur intelligentiae 4; hi quoque angeli distinguuntur in internos et externos, interni 5 sunt magis spirituales quam externi. Caelum autem ultimum seu primum est quoque caeleste et spirituale, sed non in eo gradu ac priores, naturale enim illis adhaeret, quapropter vocantur caelestes et spirituales naturales; sunt quoque in amore mutuo, sed non amant alios plus quam se sed sicut se; sunt in affectione boni et in cognitione veri; distinguuntur etiam hi in internos et externos. [3] Quid autem caeleste spirituale, etiam paucis dicetur: caelestes spirituales vocantur illi qui (o)mox supra spirituales dicti sunt, ac in medio seu secundo caelo sunt, caelestes nuncupantur ex amore mutuo, (c)ac spirituales ex intelligentia inde; interni ibi sunt qui repraesentantur per "Josephum," et quoque in Verbo vocantur "Josephus," externi autem ibi sunt qui repraesentantur per "Israelem," et quoque in Verbo vocantur "Israel"; illi nempe interni qui vocantur Josephus, participant ex rationali, externi autem qui vocantur Israel, participant ex naturali, nam sunt medii inter rationale et naturale; inde est quod dictum 6 quod "Israel" sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, et quod "Josephus" sit ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis; (m)in universali enim sensu omne bonum quod est amoris et charitatis, vocatur caeleste, et omne verum quod inde est fidei et intelligentiae, dicitur spirituale.(n) [4] Haec dicta sunt ut sciatur quid Israel; sed "Israel" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum caeleste spirituale; in interno autem sensu (o)significat terra; regnum Domini spirituale in terra est Ecclesia quae Ecclesia spiritualis vocatur; et quia "Israel" est regnum Domini spirituale, est quoque Israel 7 homo spiritualis, nam in unoquovis homine tali est regnum Domini, homo enim in minima forma est caelum, (o)et quoque est Ecclesia, n. 4279. Quod Jacobum attinet, repraesentatur per illum in supremo sensu Dominus quoad 8 naturale tam caeleste quam spirituale 9, et 10 in sensu interno regnum Domini quale est in ultimo seu primo caelo, proinde etiam illud Ecclesiae; (o)bonum in naturali est quod hic caeleste vocatur, et verum ibi quod spirituale." Ex his constare potest quid per Israelem et per Jacobum (t)in Verbo significatur, et quoque cur Jacobus nominatus est 11 Israel. [5] Sed haec quae dicta sunt, non possunt quin obscura appareant, ex causa imprimis quia paucis notum est quid spiritualis homo, et vix ulli quid caelestis, proinde quod inter spiritualem et caelestem hominem sit aliqua distinctio; causa quod id non notum sit, est quia non distincte percipitur bonum quod est amoris et charitatis, ac verum quod est fidei; quoque haec non percipiantur, est quia genuina charitas non amplius est; ubi: aliquid non est, ibi nec datur perceptio ejus; tum quia homo parum sollicitus est de illis quae sunt vitae post mortem, ita de illis quae sunt caeli, sed plurimum de illis quae sunt vitae in corpore, ita de illi quae sunt mundi; si homo sollicitus foret de illis quae sunt vitae post mortem, ita 12 de illis quae sunt caeli, tunc facile omnia illa quae supra dicta sunt, caperet, nam quod amat homo, hoc facile haurit et capi at aegre quod non amat. [6] Quod aliud "Jacob" significet et aliud "Israel" patet manifeste ex Verbo, nam in historicis ejus, ut quoque in propheticis, nunc dicitur Jacob, nunc Israel, et quandoque uterque uno versu; exinde constare potest quod sensus internus Verbi sit, quod absque illo sensu nullatenus id sciri possit: quod Jacob nunc dicatur Jacob nunc Israel, constat 13 ab his sequentibus, Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui:... hae nativitates 14 Jacobi; Joseph filius septendecim annorum,... et Israel amabat Josephum prae omnibus filiis suis, Gen. xxxvii 1-3; ubi Jacob primum vocatur "Jacob," et mox "Israel," et tunc Israel cum agitur de Josepho: alibi 15 Vidit Jacob quod esset frumentum in Aegypto, dixit Jacob filiis suis:... et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, Gen. xiii 1, 5: et postea, Ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem suum:... cum dicerent ad eum omnia verba Josephi, quae locutus est ad illos, revixit spiritus Jacobi patris illorum; et dixit Israel, Multum, adhuc Josephus filius meus vivus, Gen. xiv 25, 27, 28: amplius, Et profectus est Israel, et omne quod ei,... dixit Deus Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, qui dixit, Ecce me..... Surrexit Jacob ex Beersheba, et deportarunt filii Israelis Jacobum patrem suum, Gen. xlvi 1, 2, 33; et in eodem capite, Haec nomina filiorum Israelis venientium in Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus, Gen. xlvi 8: porro, Introduxit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit eum ante Pharaonem:... Pharaoh dixit ad Jacobum, et dixit Jacob Pharaoni, Gen. xlvii 7-10; et in eodem capite, Et habitavit Israel in terra Goshen... et vixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis:... et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum, vocavit filium suum Josephum, vers. 27-29: adhuc, Et nuntiatum Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te, et confirmavit se Israel, et sedit super lecto, et dixit Jacob ad Josephum, Deus Shaddai apparuit mihi in Luz, Gen. xlviii 2, 3; ac Israel nominatur in eodem capite, vers. 8, 10, 11, 13, 14, 20, 21 et tandem, Vocavit Jacob filios suos, et dixit, Congregamini,... et audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum.... Et cum absolvisset Jacob praecipere filiis suis, Gen. xlix 1, 2, 33; ex his manifeste constare potest quod Jacob nunc dicatur Jacob, nunc Israel, ac ita quod aliud sit Jacob, et aliud sit Israel, seu quod aliud significetur cum Jacob dicitur 16, et aliud cum Israel, tum quod arcanum illud nullatenus sciri possit quam ex sensu interno. [7] Quid autem Jacob significat et quid Israel, supra dictum (o)est; in genere per "Jacobum" in Verbo significatur externum Ecclesiae, (c)et per "Israelem" internum, unaquaevis enim Ecclesia habet externum et habet internum, seu est interna et est externa; et quia id quod est Ecclesiae significatur per Jacobum et per Israelem, (c)et quia omne Ecclesiae est a Domino, inde in supremo sensu est tam Jacob quam Israel Dominus, "Jacob" quoad Divinum naturale, "Israel" quoad Divinum spirituale; inde externum quod est regni Domini et Ecclesiae Ipsius est "Jacob," (c)et internum est Israel"; ut constare (o)ulterius potest ab his locis in quibus etiam uterque in suo sensu nominatur; in prophetia Jacobi, tunc Israelis, A manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis, Gen. xlix 24: apud Esaiam, Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi;... [Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurum quem elegi];... effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos;... hic dicet Jehovae, Ego; et hic vocabit se nomine Jacobi; et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, xliv 1-3, 5; ibi manifeste "Jacob et Israel" pro Domino, ac ibi "semen et nati Jacobi et Israelis" pro illis qui in fide in Ipsum. In prophetia 17 Bileami apud Mosen, Quis numerabit pulverem Jacobi, et numerum cum quarta parte Israelis? Num. xxiii 10: (o)ac iterum, Non divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem, hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus, ibid. vers. 23 adhuc, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, Num. xxiv 5: et iterum, Orietur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele, ibid. vers. 17: apud Esaiam, Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me; Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus, xlviii 11, 12: apud eundem, Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, xxvii (x)6: apud Jeremiam, Ne timeas serve mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servavi te e longinquo, xxx 9, 10: apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eos, sicut oves Bozrae, ii 12. [8] Unde Jacob nominatus est Israel, constat ex ipsis verbis cum daretur illi id nomen, nempe ab his, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum, quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo (o)e cum hominibus, et praevaluisti, Israel enim in lingua originali significat "contendentem ut princeps cum deo," quibus significatur in sensu interno, quod vicerit in pugnis tentationum; tentationes enim ac pugnae 18 in tentationibus fuerunt per quas Dominus Humanum Suum Divinum fecit, n. 1737, 1813, et alibi; ac tentationes et victoriae in tentationibus sunt quae hominem spiritualem faciunt, quapropter Jacobus tunc primum Israel nominatus est, postquam luctatus est; quod "luctari" sit tentari, videatur n. 4274; (m)notum est quod Ecclesia, seu homo Ecclesiae Christianae 19, se dicat Israelem," sed usque nemo in Ecclesia Israel est nisi qui spiritualis homo factus per tentationes, ipsum nomen etiam idem involvit." Quod postea confirmatum sit quod Jacob vocaretur Israel, constat (c)a sequentibus ubi haec, Apparuit Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit illi, et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, verum Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, Gen. xxxv 9, 10; causa hujus confirmationis dicetur infra. @1 nec$ @2 A had this but altered to caeleste spirituale$ @3 quod$ @4 adeo ut intelligentiae dicantur$ @5 i et$ @6 dicatur$ @7 inde quoque Israel est$ @8 i Divinum$ @9 naturale (evidently, a slip)$ @10 at$ @11 sit$ @12 i ac$ @13 patet$ @14 generationes$ @15 Et vidit$ @16 dietus est$ @17 propheticis$ @18 victoriae$ @19 Christiana et homo illius Ecclesiae$
Arcana Coelestia 4 Passage 4287
#4287 "Quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti": quod significet continuas victorias in pugnis quoad vera et bona, constat ex significatione "contendere ut princeps" quod sit vincere in pugnis, hic in pugnis tentationum, nam de illis agitur; et ex significatione "cum Deo et cum hominibus" quod sit quoad vera et bona, de qua sequitur. [2] Quia in sensu supremo agitur de 1 Domino, est Ille in eo sensu qui intelligitur per "contendentem ut princeps cum Deo et hominibus," Ille enim propria potentia sustinuit omnes tentationes, et per illas vicit inferna, nam omnia inferna suo ordine in Se admisit, immo usque ad angelos, de quibus in sequentibus; et ita redegit in ordinem omnia quae in caelis et quae in infernis, et tandem Se glorificavit, hoc est, Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quod Dominus sit in supremo sensu Jacob et Israel, ut mox supra n. 4286 ostensum; non solum quod Ipse "ut princeps contenderit," hoc est, sustinuerit omnes pugnas tentationum ac in illis vicerit, sed etiam quod apud unumquemvis hominem sustineat illas, [3] sed videantur quae de his prius multoties dicta sunt, nempe quod Dominus prae omnibus gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2816; quod Dominus ex amore Divino pugnaverit, secus ac omnes homines, n. 1690, 1691 f., 1789, 1812, 1813, 1820: quod Dominus contra malum hereditarium a matre pugnaverit, ut tandem non filius ejus esset, tametsi Ipsi nullum actuale malum, n. 1444, 1573, 2025, (x)2574, 2649, 3318 f.: quod Dominus per pugnas tentationum et continuas victorias disposuerit omnia in formam caelestem, n. 1928: et quod per continuas victorias in pugnis tentationum univerit Divinam Essentiam Humanae, n. 1616, 1737, 1813, 1921, 2025, 2026, 2500, 2523, 2632, 2776: [4] et quod Dominus apud hominem sustineat tentationes ac subjuget malum ac inferna, n. 987, 1663, 1692 f. Quod "contendere cum Deo et cum hominibus" sit tentari quoad vera et quoad bona, est arcanum quod non apparet ex littera; quod non Deus fuerit cum Quo Jacob contendit, unicuique constare potest, et quoque patebit ab explicatione infra, non enim praedicari potest de aliquo homine quod contendat cum Deo et praevaleat; sed sensus internus docet quid per "Deum" hic et per "homines" significatur, quod nempe per Deum" significetur" verum et per "homines" bonum, et hoc inde quia "Deus" in sensu interno significat verum, et inde cum de vero agitur, dicatur 2 Deus, n. 2586, 2769, 2807, 2822; et quod cum "homo" dicitur, intelligatur bonum; quod "homo" sit bonum, est quia Dominus est solus homo et quia homo ab Ipso dicitur homo, n. 49, 288, 565, 1894; tum quia ab Ipso caelum est homo, (c)et dicitur Maximus Homo, n. 684, 1276, 3624-3649, 3741-3750; inde etiam Ecclesia Antiquissima quae fuit in caelesti bono, dicta fuit homo, n. 478; [5] quapropter etiam per "hominem" in Verbo ubi de bono agitur, significatur bonum, ut apud Esaiam, Rarum reddam virum hominem prae auro, et hominem prae auro Ophiris, xiii 12: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et residuus erit vir homo paucus, xxiv 6; "vir homo" pro bono spirituali seu bono veri; (o)"homo" pro bono: apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit 3 transiens viam, irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat virum hominem, xxxiii 8: apud Jeremiam, Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et ad caelos, et nulla lux eorum;... vidi, et ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, iv 23, 25: apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae, xxxi 27: apud Ezechielem, Mercatores tui cum anima hominis et vasis aeris, dederunt negotiationem tuam, xxvii 13: apud eundem, Vos grex Mi, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester, xxxiv 31: apud eundem, Erunt urbes devastatae, plenae grege hominis, xxxvi 38; in his locis "homo" pro illis qui in bono sunt, ita pro bono, nam ex bono homo est homo; verum autem quod ex bono, in Verbo dicitur "vir homo," tum "filius hominis." @1 i hic$ @2 dicitur$ @3 cessarunt AI$
Arcana Coelestia 4 Passage 4288
#4288 Eadem haec quae hactenus explicata sunt, etiam spectant gentem Judaicam et Israeliticam quae "Jacob" in Verbo nominatur, ut supra n. 4279 dictum et ostensum est; in illo sensu qui internus historicus vocatur, per haec, nempe, "mitte me quia ascendit aurora" significatur repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet; ostensum est supra qualis illa gens fuit, quod nempe apud illam nullus cultus internus fuerit sed solum externus, ita quod conjugiale caeleste ab illa separatum fuerit, ac ideo quod nulla Ecclesia apud illam institui potuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281; [2] sed sciendum quid repraesentativa Ecclesia et quid repraesentativum Ecclesiae: repraesentativa Ecclesia est cum cultus internus est in externo, repraesentativum Ecclesiae autem est cum nullus cultus internus sed usque externus; in utroque paene similia ritualia externa sunt 1, nempe similia statuta, similes leges, et similia praecepta; sed in repraesentativa Ecclesia correspondent externa cum internis, sic ut unum faciant, at in repraesentativo Ecclesiae non datur correspondentia quia externa (o)vel sunt absque internus, vel dissident; in repraesentativa Ecclesia amor caelestis et spiritualis est principale, at in repraesentativo Ecclesiae est amor corporeus et mundanus principale; amor caelestis et spiritualis est ipsum internum 2, ast ubi nullus amor caelestis et spiritualis, sed solum corporeus et mundanus, est externum absque interno; Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, Ecclesia repraesentativa fuit, sed quae apud posteros Jacobi instituta, fuit modo Ecclesiae repraesentativum: [3] sed discrimen, ut pateat 3, illustretur per exempla: in repraesentativa Ecclesia fuit cultus Divinus super montibus, quia "montes" significabant amorem caelestem, ac in supremo sensu Dominum, n. 795, 1430 4, 2722, 4210, et cum 5 super montibus cultum habebant, erant in suo sancto quia tunc simul in amore caelesti; in repraesentativa Ecclesia etiam fuit cultus Divinus in lucis, quia "luci" significabant amorem spiritualem, ac in supremo sensu Dominum quoad amorem illum, n. (x)2722, et tum in lucis cultum habebant, erant in suo sancto quia tunc simul in amore spirituali; in Ecclesia repraesentativa cum cultum Divinum haberent, facies suas ad orientem solis vertebant quia per "orientem solem" etiam amor caelestis significabatur, n. 101, 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643; cum etiam aspiciebant lunam, similiter quadam sancta veneratione perfundebantur quia "luna" significabat amorem spiritualem, n. 1529-1531, 2495, 4060; pariter cum caelum sidereum quia hoc significabat caelum angelicum seu regnum Domini: in Ecclesia repraesentativa tentoria seu tabernacula habebant et in illis cultum Divinum, et illum sanctum, quia "tentoria seu tabernacula" significabant sanctum amoris et cultus n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; ita in innumerabilibus aliis: in repraesentativo Ecclesiae, quidem in principio similiter fuit cultus Divinus super montibus et quoque in lucis, tum quoque erat aspectus versus orientem solis, ut et intuitio in lunam et ad astra, pariter cultus in tentoriis seu tabernaculis, at quia in (o)cultu externo erant absque interno, seu in amore corporeo et mundano, non autem in amore caelesti et spirituali, et sic ipsos montes et lucos 6 colerent, tum quoque solem, lunam, et astra, ut et sua tentoria seu tabernacula, et inde ritualia illa quae in Ecclesia Antiqua fuerunt sancta, idololatrica fecerunt; ideo restringebantur ad commune, nempe ad montem ubi Hierosolyma et tandem ubi Zion, adque orientem solis inde et e templo, tum quoque ad tentorium (o)commune, quod tentorium conventus (o)vocabatur, et denique ad arcam in templo; et haec ob causam ut repraesentativum Ecclesiae existeret cum in sancto externo essent, alioquin sancta profanavissent; [5] inde constare potest quodnam discrimen est inter Ecclesiam repraesentativam et Ecclesiae repraesentativum; in genere, quod qui ab Ecclesia repraesentativa fuerunt, communicarent cum tribus caelis quoad interiora, quibus pro plano inservirent externa; at qui in Ecclesiae repraesentativo, non communicarent eum caelis quoad interiora, sed usque externa in quibus tenebantur, possent inservire pro plano, et hoc miraculose ex Domini 7 Providentia, ob causam ut communicationis aliquid existeret inter caelum et hominem per aliquod instar Ecclesiae, nam absque communicatione caeli cum homine per aliquid Ecclesiae periret genus [humanum; sed qualis communicatio est per externa absque] correspondentia internorum 8, non paucis dici potest; in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum. @1 after utroque$ @2 i et amor corporeus et mundanus est ejus externum$ @3 ut pateat discrimen$ @4 i 796$ @5 eum I$ @6 ipsum montem et lucum$ @7 i Divina$ @8 i sit I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4289
#4289 Quod per "mitte me quia ascendit aurora" significetur quod repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, a Jacobi posteris discederet, constare potest ex serie rerum in sensu interno historico, in quo de Jacobi posteris agitur; status eorum quoad illa quae sunt Ecclesiae, in Verbo etiam describitur per "vesperam," per "noctem," et per "mane" seu auroram, et per hanc, eum venerunt in terram Canaanem, proinde in repraesentativum Ecclesiae ibi. Cum his ita se habet: repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institui potuit quam cum prorsus vastati essent, hoc est, cum nulla illis cognitio internorum, si enim illis cognitio internorum fuisset, potuissent affici illis, et sic profanavissent illa; profanari enim possunt sancta, hoc est, vera et bona interna, ab iis qui sciunt et agnoscunt illa, et magis ab iis qui afficiuntur illis, non autem ab iis qui non agnoscunt; sed videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare queant sancta qui sciunt et agnoscunt illa, non autem qui non sciunt et agnoscunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3898: quod qui intra Ecclesiam, profanare possint sancta, non autem qua extra, n. 2051: quod ideo detineantur quantum possibile ab agnitione et fide boni et veri qui non permanere in illis possunt n. 3398, 3402 quodque teneantur in ignorantia ne profanent, n. 301-303 quid periculi a profanatione sanctorum, n. 571, 582: quod cultus fiat externus ne profanetur internum, n. 1327, 1328: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera interna, n. 3398. [2] Ideo provisum fuit a Domino ut genuinum repraesentativum Ecclesiae hoc est, internum, discederet a Jacobi posteris antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa; usque adeo ut prorsus non sciverint aliquid de Domino, quidem quod Messias venturus 1 in mundum sed ob finem ut eveheret illos ad gloriam et eminentiam super omne gentes totius terrae, non autem ut salvaret animas illorum in aeternum immo nec quicquam sciverunt de regno caelesti, nec de vita post mortem, ne quidem de charitate et fide: ut in ignorantiam illam redigerentur, tenebantur per aliquot centum annos in Aegypto, e cum inde evocarentur, nesciverant ipsum nomen Jehovae,2 Exod iii 12-14; et praeterea perdiderunt omnem cultum Ecclesiae repraesentativae, usque adeo ut postquam praecepta decalogi coram illi promulgata fuissent e monte Sinai, post mensem dierum ad cultum Aegyptiacum qui fuit vituli aurei, recurrerent, Exod. xxxii; [3] et quia talis erat gens illa quae educta erat ex Aegypto, ideo omnes in deserto perierunt, non enim amplius ab illis requirebatur quam ut statuta e praecepta in externa forma custodirent, nam id erat agere repraesentativum Ecclesiae, sed ad (c)id non redigi potuerunt illi qui adoleverunt in Aegypto, sed potuerunt, (o)tametsi aegre, infantes eorum, principio per miracula et postea per timores et captivitates, ut patet ex libri Joshuae et Judicum: inde constare potest quod omne repraesentativum genuinum seu internum Ecclesiae ab illis discesserit antequam venerunt in terram Canaanem, ubi repraesentativum externum Ecclesiae apud illos in plena forma inceptum est; terra enim Canaan erat ipsissima terra ubi repraesentativa Ecclesiae potuerunt sisti; omnia enim loca et omnes termini, ab antiquis temporibus, ibi repraesentaverunt, videatur n. 3686. @1 i quidam$ @2 A had et cum inde evocati, nesciverunt nomen Jehovae, but altered to ubi ita vastabantur ut cum inde evocarentur, nesciverint ipsum nomen Jehovae, Possibly the ubi ita vastabantur ut was accidentally omitted in copying.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4290
#4290 In sensu interno historico per "dixit non mittam te quin benedixeris mihi" significatur quod instarent ut essent repraesentativi; instare enim significatur per "non mittam 1 te," et repraesentativum Ecclesiae per "benedici." Quod hanc rem attinet, (o)nempe quod Jacobi posteri institerint ut essent repraesentativi Ecclesiae, et quod non prae ceteris gentibus electi sint, non quidem ita constare potest ex historicis Verbi in sensu litterae, ex causa quia historica Verbi in sensu litterae involvunt arcana caeli, ac ideo ita sequuntur in serie; et quia ipsa nomina significant res, immo plura nomina in sensu supremo Ipsum Dominum, ut Abrahamus, Jishakus, et Jacobus, qui quod Dominum in supremo sensu significent, in illis quae praecedunt, multis 2 ostensum est, videatur etiam n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 f., 3439. [2] Quod Jacobi posteri non electi fuerint, sed institerint ut apud illos Ecclesia esset, constare potest in pluribus locis Verbi ex sensu ejus interno historico, et aperte in his apud Mosen, Locutus est Jehovah ad Mosen, Ascende hinc tu et populus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jishako et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam;... non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice tu, ne consumam te in via. Cum audirent 3 populus verbum malum hoc, luxerunt, et posuerunt quisque ornatum suum a super se;... et Moses sumpsit tentorium, et tetendit illud sibi extra castra, procul removendo e castris;... dixit Moses ad Jehovam, Vide Tu dicens ad me, Ascendere fac populum hunc, cum Tu non notum feceris mihi, quem missurus sis mecum;... jam ergo si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, notas 4 quaeso fac mihi vias Tuas, ut cognoscam de Te, quod invenerim gratiam in oculis Tuis; vide etiam quod populus Tuus gens haec: dixit itaque, Facies Meae iturae, donec quietem dedero tibi, Exod. xxxiii , 3, 4, 7, 12-14]; dicitur hic quod Moses ascendere fecerit populum e terra Aegypti; tum dein quod deposuerint ornatum et luxerint, et quod Moses tetenderit tentorium 5 extra castra et sic quod Jehovah annuerit; ita manifeste quod ipsi institerint: [3] apud eundem, Dixit Jehovah ad Mosen, Quousque irritabunt Me populus hic? et quousque non credent in Me, ob omnia signa quae feci in medio ejus? percutiam illum peste, et exstinguam illum, et faciam te in gentem magnam et validam prae illo.... Sed supplicavit Moses, et exoratus... Jehovah dixit 6, Propitius ero juxta verbum tuum; attamen, vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra; nam quantum ad omnes viros, qui viderunt gloriam Meam, et signa Mea, quae feci in Aegypto, et in deserto, tentaverunt tamen Me his decem vicibus, nec oboediverunt voci Meae, si videbunt terram quam juravi patribus eorum, omnes irritantes Me non videbunt eam;... in deserto hoc concident corpora vestra;... infantes autem vestros introducam, Num. xiv -13, 20-23, 29, 31]; ex his quoque patet quod Jehovah voluerit exstinguere illos, proinde apud illos Ecclesiam non instaurare, sed quod institerint, ac ideo factum 7: praeter etiam alibi pluries, cum Jehovah gentem illam toties rebellem prorsus delere voluisset, sed toties per supplicationes se exorari passus. [4] Simile etiam involvit quod Bileamo non permissum maledicere populo illi, Num. xxii, xxiii, xxiv; et quoque alibi ubi dicitur quod paenituerit Jehovam quod populum illum introduxerit; tum quod Jehovah exoratus sit"; ut et quod toties novum foedus cum illo pepigerit: talia significantur in sensu interno historico per haec verba, "non mittam te quin benedixeris mihi; simile etiam" per quod Jacob primogenituram Esavo, tum quoque benedictionem ei fraude abstulerit, (o)Gen. xxv et xxvii. @1 mittere$ @2 manifeste$ @3 audiret$ @4 notum A, I, Sch. In n. 10565 S has notam viam tuam$ @5 I i suum$ @6 est Jehovah, tunc dixit Jehovah$ @7 et sic quod exoratus Jehovah fuerit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4291
#4291 In sensu interno historico per "dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit Jacob" significatur quod essent posteri Jacobi cum quali eorum; (o)hoc constare potest a significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex significatione "Jacobi" quod sint posteri ejus, de qua supra n. 4281.
Arcana Coelestia 4 Passage 4292
#4292 Quod in sensu interno historico per "dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel" significetur quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, constare potest ex significatione "Jacobi" in Verbo quod sint posteri ejus, de qua supra n. 4281; et ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua mox supra n. 4291, ipsum novum quale est "Israel" in sensu interno; Israel enim est caelestis spiritualis homo, proinde internus, n. 4286; et quia Israel est caelestis 1 spiritualis homo, ita internus, etiam Israel est interna spiritualis Ecclesia; nam sive dicas hominem spiritualem, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, homo enim spiritualis (t)in particulari est Ecclesia, ac plures sunt in communi; si 2 homo in particulari non foret Ecclesia, non foret aliqua Ecclesia in communi; est congregatio in communi 3, quae in vulgari sermone vocatur Ecclesia, sed unusquisque in congregatione illa erit talis ut sit aliqua Ecclesia; omne commune involvit partes sui similes. [2] Quod 4 ipsam rem attinet, nempe quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, quod est "Israel," illa ita se habet: erant Jacobi posteri in specie, qui repraesentarent Ecclesiam, non autem Jishaki in specie, nam Jishaki posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam ex Esavo, minus adhuc [erant] Abrahami posteri in specie, nam Abrahami posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam et ex Esavo, et quoque ab Jishmaele, ut et ex filiis ejus ab altera uxore Ketura, ut ex 5 Zimrane, Jokshane, Medane, Midiane, Jishbako, Shuaho, aque horum filiis, videatur Gen. xxv 1-4: nunc quia Jacobi posteri institerant quod illi repraesentativi essent, ut mox supra n. 4290 ostensum est, non potuerunt repraesentare ut Jacob, nec ut Jishak, nec ut Abraham; quod non ut Jacob, erat quia "Jacob" repraesentabat externum Ecclesiae, non autem internum; et quod non ut Jishak simul nec ut Abraham simul, erat ob causam nunc supra allatam; [3] ideo ut repraesentare possent Ecclesiam, non potuit aliter quam ut novum nomen Jacobo inderetur, et per id novum quale, quod, nempe novum quale, significaret internum spiritualem hominem, seu quod idem, internam spiritualem Ecclesiam; id novum quale est "Israel"; omnis Ecclesia Domini est interna et externa, ut aliquoties prius ostensum est; interna est quae repraesentatur, et externa quae repraesentat; est etiam interna Ecclesia vel spiritualis vel caelestis, interna Ecclesia spiritualis repraesentabatur per "Israelem," at interna Ecclesia caelestis repraesentabatur dein per "Jehudam," ideo etiam divisio facta est, ac Israelitae per se erant regnum et Judaei per se, sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Inde patet quod Jacob, hoc est, Jacobi posteri non potuerint repraesentare Ecclesiam ut Jacob, nam hoc foret solum (o)repraesentare externum Ecclesiae, sed quoque ut Israel, quia "Israel" est internum. [4] Quod internum sit quod repraesentatur, et externum quod repraesentat, prius passim ostensum est, et quoque constare potest ex ipso homine; locutio hominis repraesentat ejus cogitationem, et actio hominis repraesentat ejus voluntatem, locutio et actio sunt externa, at cogitatio et voluntas sunt interna hominis; porro, ipsa facies hominis per varios suos vultus repraesentat utramque, nempe tam cogitationem ejus quam voluntatem; quod facies per vultus repraesentet, unicuique notum est, nam ex vultibus faciei apud sincero videri possunt status eorum interiores; verbo, omnia quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt animi et quae sunt mentis: [5] (m)similiter se habet cum externis Ecclesiae; haec enim instar corporis sunt, at interna instar animae, sicut altaria et sacrificia super illis, quae quod externa fuerint, notum est, similiter panes propositionis, tum candelabrum cum lucernis, ut et ignis perpetuus; quod illa repraesentaverint internum etiam cuivis notum esse potest; pariter reliqui ritus; quod externa hae non repraesentare "possent externa sed interna, ex illis quae allata sunt, constare potest; ita quod" non Jacob ut Jacob, quia "Jacob" es externum Ecclesiae, sed Jacob ut Israel, quia "Israel" est ejus internum(n). Haec sunt quae intelliguntur per novum datum quale quod (t)posteri Jacobi repraesentarent. @1 I has spiritualis caelestis, but see n. 4286$ @2 i enim$ @3 plurium$ @4 Sed quod$ @5 scilicet a$ @6 possint$
Arcana Coelestia 4 Passage 4293
#4293 Quod in sensu interno historico per "quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti" significetur ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, constare potest a significatione "Dei" et a significatione "hominum" quod sint vera et bona, de qua supra n. 4287; haec eadem hic oppositum sensum habent, quia de posteris Jacobi in hoc sensu dicuntur, apud quo interius nulla vera et bona, ut supra ostensum, sed falsa et mala; falsa sunt phantasiae quia sunt phantasiarum, et mala sunt cupiditates quia sunt cupiditatum. [2] Quod gens illa institerit ut repraesentativi essent hoc est, ut ipsi prae omnibus gentibus in universo terrarum orbe essent Ecclesia, videatur supra n. 4290; quod etiam id permissum ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, hic intelligitur quales eorum phantasiae et cupiditates sunt, nemo scire potest nisi qui cum illis in altera vita aliquid conversationis habuit; utque scirem id mihi concessum fuit; aliquoties enim ibi cum illis locutus sum amant se, et amant opes mundi prae omnibus aliis, ac insuper timent jacturam illius honoris, tum quoque jacturam lucri prae omnibus aliis quapropter etiam hodie sicut olim contemnunt omnes alios prae se, et quoque intensissimo studio conquirunt sibi opes, ac praeterea timidi sunt; quia gens illa ab antiquis temporibus talis fuerat, potuerunt prae aliis in sancto externo absque omni sancto interno teneri, et sic in externa forma repraesentare illa quae sunt Ecclesiae; hae phantasiae, et hae cupiditates sunt 1 quae talem contumaciam fecerunt; [3] hoc quoque apparet ex pluribus quae in historicis Verbi de illis memorata sunt; potuerunt postquam puniti sunt, in tali externa humiliatione esse, in quali nulla alia gens, per integros enim dies potuerunt humi prostrati jacere, seque in pulvere volutare, nec prius quam tertio die se elevare; potuerunt etiam per plures dies plangere, in saccis ire, in laceris vestibus, cinere seu pulvere sparso super caput; potuerunt per plures dies jejunare 2 continue, ac interea in fletum amarum erumpere; at haec solum ex amore corporeo et terrestri, (c)et ex timore jacturae supereminentiae et mundanarum opum; non enim erat aliquid internum quod afficiebat illos, quia quid internum (o)esset, prorsus nesciebant, et ne quidem scire volebant, ut quod 3 vita post mortem, et quod 4 salus aeterna. [4] Inde constare potest quod quia tales, non potuerit aliter quam ut privarentur omni sancto interno, nam hoc nullatenus concordat cum tali sancto externo, sunt enim prorsus contraria; tum quod illi prae aliis possent repraesentativum Ecclesiae agere, nempe repraesentare sancta in externa forma, absque omni interno sancto; et (t)sic quod per illam gentem posset dari aliquid communicationis cum caelis, videatur n. 4288. @1 after phantasiae$ @2 jejunare per aliquot dies$ @3 hoc est, quid$ @4 quid$
Arcana Coelestia 4 Passage 4294
#4294 Vers. 29-32. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo. Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti. "Interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum" significat caelum angelicum et ejus quale: "et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?" significat quod caelum non vellet se revelare: "et benedixit ei ibi" significat conjunctionem cum Divino caelesti spirituali: "et vocavit Jacob nomen loci Peinel" significat statum tentationum: "quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea" significat quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino: "et exortus ei sol" significat conjunctionem bonorum: "sicut transivit Penuel" significat statum veri in bono: "et is claudicans super femore suo" significat quod vera nondum in illum ordinem disposita, ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale: "propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris" significat quod non appropriata illa in quibus falsa: "usque ad diem hunc" significat in perpetuum quod falsa non adjuncta: "quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti, significat causam, quia falsa. 1 In sensu interno historico in quo agitur de posteris Jacobi, per "interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum significantur mali spiritus: per "dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?" significatur quod non agnoscerent a malis spiritibus: per "benedixit ei ibi" significatur quod ita factum: per "vocavit Jacob nomen loci Peniel" significatur status quod induerent repraesentationes: [per] "quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea" significatur quod repraesentative praesens: per "exortus ei sol" significatur cum venirent in repraesentationes: per "sicut transivit Penuel" significatur cum venirent in terram Canaanem: per "is claudicans super femore suo" significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam: per "propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris" significatur quod posteri hoc scire deberent: per "usque ad diem hunc" significatur in perpetuum quod tales: per "quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti" significatur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit, quia non admitterent. @1 This is further explained in n. 4306-4317.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4295
#4295 "Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum": quod significet caelum angelicum et ejus quale, constare potest ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Dominus quoad Divinum Naturale, de qua prius 1; et ex significatione "Dei, cujus nomen interrogavit," et quoque "hominum cum quibus ut princeps contendit et praevaluit" quod sint vera et bona, ita ulla qui in veris et bonis sunt, de qua supra n. 4287; et quia caelum angelicum est caelum ex veris et bonis, est illud in specie quod per "Deum et homines quibus Dominus praevaluit" significatur: angeli quoque in Verbo passim dicuntur "dii," et hoc es veris et bonis 2; ut apud Davidem, Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum (x)judicabit.... Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 1, 6; ubi quod coetus Dei, et dii, sint caelum angelicum, 3 manifeste patet: apud eundem, Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps. lxxxix 7 [A.V. 6]: apud eundem, Confitemini Deo deorum,... confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3; inde patet, ut quoque ex eo quod "cum Deo contendere ut princeps et praevalere" nemo possit, pariter ex eo quod (c)is qui deus vocatur, nomen suum revelare non vellet, quod sit caelum angelicum, cum quo Dominus pugnavit; quod arcanum in his lateat, patet manifeste ex ipsis his verbis "quare hoc interrogas ad nomen meum?", si enim Jehovah Deus fuisset, nomen non celavisset, nec interrogatum fuisset a Jacobo "quid nomen tuum?" nam interrogare nomen involvit alium seu alios quam Ipsum Deum. [2] Quod Dominus in tentationibus pugnaverit tandem cum ipsis angelis, immo cum toto caelo angelico, est arcanum quod nondum detectum est; sed cum hoc ita se habet: angeli quidem in summa sapientia et intelligentia sunt, sed omnis sapientia et intelligentia illis est ex Divino Domini; ex seipsis seu ex proprio nihil sapientiae et intelligentiae habent; quantum itaque in veris et bonis ex Divino Domini 4 sunt, tantum sapiunt et intelligunt; quod angeli ex seipsis nihil sapientiae et intelligentiae habeant, ipsi aperte confitentur, immo etiam indignantur si quis illis aliquid sapientiae et intelligentiae tribuit, nam sciunt et percipiunt quod id foret derogare Divino quod Divinum est, ac sibi vindicare quod suum non est, ita furti spiritualis crimen incurrere; dicunt quoque angeli quod omne proprium illorum sit malum et falsum, tam ex hereditario quam ex actuali vita in mundo cum fuerunt homines, n. 1880, et quod malum et falsum non sit 5 separatum seu abstersum ab illis, et sic justificati, sed quod apud illos omne remaneat, at quod a Domino detineantur a malo et falso, et teneantur in bono et vero, n. 1581; haec confitentur omnes angeli; nec 6 aliquis in caelum admittitur nisi illa sciat et credat; alioquin enim non possunt in luce sapientiae et intelligentiae esse quae a Domino, proinde non in bono et vero; [3] inde quoque sciri potest quomodo intelligendum quod "caelum non sit purum in oculis Dei," ut apud Hiob. xv 15. Quia ita est, ut Dominus in ordinem caelestem redigeret universum caelum, etiam tentationes in Se ab angelis admisit, qui quantum in proprio, tantum nec in bono et vero fuerunt; illa tentationes sunt omnium intimae, nam agunt solum in fines, ac tali subtilitate, ut nullatenus animadverti possit; sed quantum non in proprio, tantum sunt in bono et vero, et tantum non tentare possunt praeterea angeli continue perficiuntur a Domino, et tamen nusquam in aeternum perfici possunt usque adeo ut sapientia et intelligentia eorum comparari possit cum sapientia et intelligentia Divina Domini; sunt enim finiti, et Dominus Infinitus; finiti cum Infinito non datur comparatio. Ex his nunc constare potest quid per "deum cum quo Jacob ut princeps contendit" intelligitur, ut et cur ille nomen suum non revelare vellet. @1 i saepius$ @2 i quae a Divino$ @3 sit caelum$ @4 "Divinis veris et bonis$ @5 "after abstersum$ @6 i imo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4296
#4296 "Quare hoc interrogas ad nomen meum?": quod significet quod caelum non vellet se revelare, constat ex illis quae nunc supra n. 4295 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4297
#4297 "Et benedixit ei ibi": quod significet conjunctionem cum Divino caelesti spirituali, constat ex significatione "benedicere" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3565, 3584; quod Divino caelesti spirituali, constat ab illis quae praecedunt de Jacobo quod nominatus sit Israel, per "Israelem" enim repraesentatur Dominus quoad Divinum caeleste spirituale, n. 4286; quid caeleste spirituale, etiam ibi videatur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4298
#4298 "Et vocavit Jacob nomen loci Peniel": quod significet statum tentationum, constat ex serie rerum; olim enim nomina indebantur locis ubi aliquid peculiare contingebat, quae nomina significativa erant illius rei quae ibi contigit, et ejus status, n. 340, 2643, 3422; huic loco nomen quod significavit statum tentationum, nam status tentationum hic describitur per luctationem et contentionem Jacobi: Peniel in lingua originali significat "facies Dei"; quod "videre facies Dei" sit sustinere gravissimas tentationes, explicabitur in nunc sequentibus.
Arcana Coelestia 4 Passage 4299
#4299 "Quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea": quod significet quod sustineret gravissimas tentationes, sicut forent a Divino, constat a significatione "videre Deum" quod sit pinquatio ad Ipsum per interiora, nempe bona et vera, inde praesentia, de qua n. 4198; et a significatione "facierum" quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde cogitationes et affectiones, nam "hae et illae" sunt interiora 1, de quia sunt animi (c)et mentis, et se manifestant in facie; et ex significatione "liberata anima mea" quod sit sustinere, nempe praesentiam Divinam: quod per illa omnia significetur quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino, non aliunde constare potest quam a causis tentationum proximis et remotis; causae proximae sunt mala et falsa apud hominem, quae inducunt illum in tentationes, proinde mali spiritus (c)et genii qui infundunt, n. 4249; sed usque nemo tentari potest, hoc est, aliquam tentationem spiritualem subire, nisi qui conscientiam habet, tentatio enim spiritualis non aliud est quam cruciatus conscientiae, consequenter non alii possunt tentari quam qui in bono caelesti et 2 spirituali sunt, nam hi conscientiam habent, ceteri non habent, et ne quidem sciunt quid conscientia; [2] conscientia est nova voluntas et novus intellectus a Domino 3; ita est praesentia Domini apud hominem, et haec eo propior quo plus homo in affectione boni aut veri est; si praesentia Domini propior est quam quantum homo est in affectione boni aut 4 veri, venit homo in tentationem; causa est quia mala et falsa quae apud hominem, temperata eum bonis et veris apud illum, non sustinere possunt praesentiam propiorem; hoc 5 constare potest ab his quae existunt 6 in altera vita, nempe quod mali spiritus nequaquam possint approximare ad societatem aliquam caelestem quin incipiant angi et cruciari; tum 7 quod mali spiritus non sustineant quod angeli illos inspiciunt, ilico enim 8 torquentur et 9 in deliquium cadunt; et quoque ex eo quod infernum a caelo remotum sit, ex causa quia illud non sustinet caelum, hoc est, Domini praesentiam quae est in caelo; inde est quod in Verbo de illis dicatur, (m)Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus, Occultate nos, Luc. xxiii 30; et alibi, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16; etiam nimbosa 10 et caliginosa sphaera quae exhalat a malis et falsis illorum qui in inferno, apparet instar montis seu petrae, sub qua absconduntur, videatur n. 1265, 1267, 11 1270.(n) Ex his nunc sciri potest quod "vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea" significet gravissimas tentationes sicut forent a Divino: apparent tentationes et cruciatus sicut a Divino quia existunt per praesentiam Divinam Domini, ut dictum, sed usque non sunt a Divino seu Domino, sed a malis et falsis quae apud illum qua tentatur seu cruciatur; a Domino enim non nisi quam sanctum bonum et verum et misericors procedit, hoc sanctum nempe bonum, verum et misericors, est, quod 12 illi qui in malis et falsis sunt, sustinere non possunt, quia opposita seu contraria sunt; mala, 13 falsa, et immisericordia continue intendunt violare sancta illa, et quantum aggrediuntur illa, tantum cruciantur; et cum aggrediuntur et inde cruciantur, tunc putant quod Divinum sit quod cruciat; haec sunt quae intelliguntur per "sicut forent a Divino." [4] Quod nemo (t)possit videre Jehovam facie ad faciem et vivere, antiquis notum fuit, et inde cognitio ejus rei ad posteros Jacobi derivata est; quapropter tantum gavisi sunt tum viderunt aliquem angelum, et tamen viverent; ut in Libro Judicum, Vidit Gideon, quod angelus Jehovae, quare dixit Gideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae faciem ad faciem: et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, vi 22, 23; in eodem Libro, Dixit Manoahus ad uxorem suam, Moriendo moriemur, quia Deum vidimus, xiii 22; et apud Mosen, Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas quia non videbit Me homo, et vivet, Exod. xxxiii 20: [5] quod de Mose dicatur quod Locutus cum Jehovah facie ad faciem, Exod. xxxiii 11, et quod Cognoverit illum Jehovah facie ad faciem, Deut. xxxiv 10, est quod apparuerit illi in forma humana adaequata ejus receptioni quae fuit externa, nempe sicut vetustus barbatus sedens apud illum ut instructus sum ab angelis; inde etiam Judaei non aliam ideam de Jehovah habuerunt quam sicut de vetustissimo homine barbae longae et niveae, qui prae aliis diis miracula potuit facere; non quo sanctissimus, quia quid sanctum esset, nesciverunt, minus quod sanctum procedens ab Ipso nequaquam videre potuissent, quia in amore corporeo et terrestri absque sancto interno erant, n. 4289, 4293. @1 A d interiora, i interna$ @2 aut$ @3 i Divino, hoc est, a$ @4 et$ @5 haec$ @6 experientiis$ @7 i ex his$ @8 i tunc$ @9 i quasi$ @10 nebulosa$ @11 i 1268$ @12 hoc sanctum bonum et verum, ac misericors sunt, quae$ @13 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4300
#4300 "Et exortus ei sol": quod significet conjunctionem bonorum, constat ex significatione "exoriri sol" quod sit conjunctio bonorum; quod per ascendit aurora 1, significetur curia conjunctio adsit seu incipiat, videatur n. 4283, exinde 2 sequitur quod exoriri sol 3 sit ipsa conjunctio; "sol" enim in sensu interno significat amorem caelestem, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, proinde bona, nam haec sunt illius amoris; quando amor caelestis se manifestat apud hominem, hoc est, quando appercipitur, tunc ei dicitur sol exoriri, nam tunc bona illius amoris ei conjunguntur. @1 ascensum aurorae$ @2 inde$ @3 exortus solis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4301
#4301 "sicut transivit Penuel": quod significet statum veri in bono, constat ex significatione "Penuel" quod sit status veri in bono; Jabbok enim erat quem Jacob primum transivit cum ingressus est in terram Canaanem, per quem quod significetur insinuatio prima affectionum veri, videatur 1 n. 4270, (o)4271; Penuel est quem nunc transit; inde est quod per illum significetur status veri insinuati in bono; agitur etiam de conjunctione boni, et bonum non est bonum nisi in illo sit verum, nam bonum suum quale et quoque suam formam habet a vero, usque adeo ut bonum non appellari queat bonum apud ullum hominem nisi ei insit verum, sed verum suam essentiam et consequenter suam vitam accipit a bono; et quia ita est et de conjunctione bonorum agitur, etiam de statu veri in bono agitur. [2] Quod statum veri in bono attinet, ille quidem describi potest, sed usque non capi quam ab illis qui perceptionem caelestem habent; [qui hanc non habent] ne quidem ideam conjunctionis veri cum bono habere possunt, est enim verum illis in obscuro; id enim verum dicunt quod a doctrinalibus didicerunt, et id bonum quod fit secundum id verum; at qui perceptionem habent, ii in luce caelesti sunt quoad intellectum seu quoad visum intellectualem, et afficiuntur veris quae conjunguntur bono, sicut oculus seu visus corporeus afficitur floribus in hortis et pratis tempore veris; et qui in interiore perceptione sunt, afficiuntur illis etiam sicut fragrantia ex illis exhalata; talis est status angelicus, quapropter percipiunt illi angeli omnia discrimina et omnes varietates insinuationis et conjunctionis veri in bono, ita indefinita prae homine, nam homo ne quidem scit quod aliqua insinuatio et conjunctio sit et quod inde homo fiat spiritualis; [3] ut vero aliqua notio hujus rei habeatur, paucis dicendum: bina sunt quae internum hominem constituunt, nempe intellectus et voluntas; ad intellectum pertinent vera et ad voluntatem bona, nam quod scit et intelligit homo quod ita sit, hoc dicit verum, et 2 quod agit ex velle, ita quod vult, hoc dicit bonum; hae binae facultates unum constituent 3: illustrari hoc potest per comparationem cum visu oculi, et cum amoeno et jucundo 4 quod per visum hunc appercipitur; oculus cum videt objecta, appercipit amoenum et jucundum inde secundum formas, colores, et inde pulchritudines in communi et in partibus, verbo secundum ordinem aut dispositiones in series; illud amoenum et jucundum non est oculi, sed est animi et ejus affectionis; et quantum homo afficitur illis, tantum illa videt, et tantum illa memoria retinet; quae autem 5 oculus ex nulla affectione videt, praeterlabuntur, nec inseruntur memoriae, ita nec ei conjunguntur; [4] inde patet quod objecta visus externi implantentur secundum amoenum et jucundum affectionum, et quod in amoeno et jucundo illo sint; nam cum simile amoenum seu jucundum recurrit, etiam talia objecta recurrent 6, pariter cum similia objecta, etiam tale amoenum et jucundum, cum varietate secundum status: consimiliter se habet cum intellectu, qui est visus internus, ejus objecta sunt spiritualia, et vera dicuntur, campus illorum objectorum est memoria, amoenum et jucundum illius visus est bonum; ita bonum est cui inseminantur et implantantur vera; inde aliquatenus constare potest quid insinuatio veri in bonum sit, et conjunctio veri in bono; tum quid bonum, 7 de quo hic agitur; de quo tam innumerabilia percipiunt angeli, cum homo vix aliquid. @1 i supra$ @2 at$ @3 constituunt$ @4 visum oculi et per amoenum et jucundum$ @5 illa autem quae$ @6 recurrunt$ @7 i proinde quid status veri in bono$
Arcana Coelestia 4 Passage 4302
#4302 "Et is claudicans super femore suo": quod significet quod vera nondum in illum ordinem disposita ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale, constat ex significatione "claudicare" quod sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed communia in quae vera genuina" insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, de qua sequitur; in supremo autem sensu in quo de Domino, per "claudicare super femore" significatur quod vera nondum in illum ordinem disposita fuerint ut omnia cum bono intrarent bonum caeleste spirituale; quod "femur" sit bonum caeleste spirituale, videatur supra n. 4277, 4278. [2] Quod ordinem in quo erunt vera cum intrant bonum, hic bonum caeleste spirituale, attinet, ille nec ad captum exponi potest, prius enim sciendum quid ordo, et dein qualis ordo veris, tum quid bonum caeleste spirituale, et dein quomodo illa per bonum in illud 1 intrant; haec tametsi describerentur, usque tamen non paterent nisi illis qui in perceptione caelesti sunt, et nullatenus illis qui in sola perceptione naturali; qui enim in perceptione caelesti sunt, illi in luce caeli sunt quae a Domino, in qua luce est intelligentia et sapientia; qui autem in luce naturali sunt, non sunt in aliqua intelligentia et sapientia nisi quantum lux caeli in hanc lucem influit, et hanc disponit ut illa quae caeli sunt, [3] appareant sicut in speculo, aut in quadam imagine repraesentativa, in illis quae lucis naturalis sunt, (o)nam lux naturalis nihil veri (o)spiritualis absque influxu lucis caeli sistit videndum: hoc solum de ordine in quo erunt vera ut intrare possint bonum, dici potest: quod omnia vera sicut bona, tam quoad communia quam quoad particularia, 2 immo quoad singularissima, in caelo in illo ordine disposita sint ut unum spectet alterum in tali forma, sicut humani corporis membra, organa et viscera, seu illorum usus (o)in communi, tum in particulari, ut et in singularissimis, se spectant mutuo, (c)et faciunt ut unum sint; ipsum caelum inde, nempe ex ordine in quo sunt vera et bona, dicitur Maximus Homo; ipsa vita ejus est a Domino, Qui disponit ex Se omnia et singula in talem ordinem; inde caelum est similitudo et imago Domini; cum itaque vera in ordinem talem in qualem caelum, disposita sunt, tunc sunt in ordine caelesti ac intrare possunt bonum; vera et bona apud unumquemvis angelum in tali ordine sunt, et quoque vera et bona apud unumquemvis hominem qui regeneratur, in talem ordinem disponuntur: verbo, ordo caeli est dispositio verorum quae sunt fidei in bonis quae sunt charitatis erga proximum, et dispositio horum in bono quod est amoris in Dominum. [4] Quod "claudicare" sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed usque communia in quae (o)illa insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, (m)ita quod "claudi" sint qui in bono sunt sed non in genuino, propter ignorantiam veri, in quali bono sunt gentiles qui in charitate mutua vivunt, constare potest ab illis locis in Verbo ubi claudi et claudicantes in bono sensu nominantur ut apud Esaiam, Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, xxxv 5, 6: apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, xxxi 8: apud Micham, In die illo, dictum Jehovae, colligam claudicantem, et impulsam congregabo,... et ponam claudicantem in reliquias, et impulsam in gentem numerosam, et regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in aeternum, iv 6, 7: apud Zephaniam, Tempore illo salvabo claudicantem, et impulsam congregabo, et ponam eas in laudem et in nomen, iii 19; quod in his locis "claudus et claudicans" non sit claudus et claudicans, quisque videre potest, de illis enim dicitur quod salient, quod congregabuntur, quod ponentur in reliquias, quodque salvabuntur, sed patet quod per illos significentur qui in bono sunt et non ita in veris, quales sunt gentes probae, et quoque similes intra Ecclesiam. [5] Tales etiam intelliguntur per claudos," de quibus Dominus apud Lucam, Jesus dixit, Quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, claudos et caecos; tunc beatus eris, xiv 13, 14: et apud eundem, Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, xiv 21. Antiqua Ecclesia distinxit proximum seu proximos erga quos charitatis opera praestarent, in classes, et quosdam vocarunt mancos, quosdam claudos, quosdam caecos, et quosdam surdos, et intellexerunt illos qui spiritualiter tales essent; sicut etiam quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos, captivos, Matth. xxv (x)35, 36: pariter viduas, pupillos, egenos, "pauperes, miseros", per quos non alios intellexerunt quam qui quoad verum et bonum tales essent, et qui convenienter instruendi, ducendi in viam, et sic consulendi quoad animas; sed quia hodie charitas non facit Ecclesiam sed fides, ideo quid per illos intelligitur (o)in Verbo, prorsus nescitur; cum tamen cuivis patet quod non intelligatur quod ad convivium vocandi sint manci, claudi et caeci, et quod non mandatum sit a patrefamilias quod tales introducendi, sed quod illi qui spiritualiter tales sunt, 3 tum quod in singulis quae Dominus locutus (o)est, Divinum sit, proinde sensus caelestis (c)et spiritualis: [6] similiter per Domini verba apud Marcum, Si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, bonum tibi ingredi in vitam claudum, quam duos pedes habentem conjici in gehennam ignis, in ignem inexstinguibilem, ix 45; Matth. xviii 8; per 4 "pedem qui abscindendus si scandalizaret," intelligitur naturale quod jugiter se opponit spirituali, quod illud destruendum, si infringere vera conaretur; et sic quod propter discordantiam et dissuasionem naturalis hominis praestet in simplici bono esse, tametsi in negatione 5 veri; hoc significatur per ingredi claudum in vitam 6; quod "pes" sit naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280. [7] Per "claudos" in Verbo etiam significantur qui in nullo bono sunt et inde in nullo vero, ut apud Esaiam, Tunc dividetur praeda, multiplicans claudicantes praedabuntur praedam, xxxiii 23: apud Davidem, Quando ego claudico, laetantur et congregantur, congregantur contra me claudi, quos non novi, Ps. xxxv 15; et quia per "claudum" tales significabantur, etiam vetitum fuit sacrificare aliquod claudum, Deut. xv 21, 22; Mal. i 8, 13; ut et 7 quod non claudus aliquis ex semine Aharonis frangeretur sacerdotio, Lev. xxi 18. Cum claudo similiter se habet ac cum caeco, "caecus" enim significat in bono sensu illos qui in ignorantia veri (o)sunt, et in opposito (o)sensu illos qui in falsis, n. 2383. [8] In lingua originali per aliam vocem exprimitur claudus et per aliam claudicans, et per "claudum" in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod vera spiritualia influere non possunt propter apparentias naturales et fallacias sensuum; et in opposito sensu illi qui in nullo bono naturali sunt sed in malo, quod prorsus impedit influxum veri spiritualis: per "claudicantem" autem in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod admittuntur communia vera, sed non (o)particularia et singularia propter ignorantiam; in opposito autem sensu (o)illi qui in malo sunt, ac ita ne quidem admittunt communia vera. @1 in hoc$ @2 etiam$ @3 et$ @4 i ubi$ @5 ignorantia interioris$ @6 claudum esse$ @7 et quoque$
Arcana Coelestia 4 Passage 4303
#4303 "Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti 1, qui super vola femoris": quod significet quod non appropriata illa in quibus falsa,, constat ex significatione "edere" quod sit conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 3590, 3632; et ex significatione "nervi" quod sit verum, vera enim in bono se habent sicut nervi in carne, et quoque vera sunt in spirituali sensu "nervi" et bonum "caro," n. 3813, "3579": similia etiam per nervos et carnem significantur apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Dabo super vos nervos, et obducam super vos carnem, et dabo in vobis spiritum:... et vidi, cum ecce super illis nervi, et caro ascendit, xxxvii 6, 8; ibi de nova creatione hominis, hoc est, de regeneratione ejus agitur; cum autem vera detorta sunt, tunc non amplius fiunt vera, sed sicut detorquentur "ad oppositum, ita accedunt ad falsa, inde est quod per "nervum emoti" significetur falsum: quod "vola femoris" sit ubi conjunctio amoris conjugialis cum bono "naturali, proinde ubi influxus veri spiritualis in bonum naturale, videatur n. 4277, 4280; inde patet quod per "propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris" significetur quod non appropriata illa in quibus falsa. Quod haec de filiis Israelis dicantur, est causa quia per "Israelem" significatur Divinum caeleste spirituale, n. 4286, et per "filios" vera, n. 489, 491, 2623, ita quod vera Divini caelestis spiritualis non appropriaverint sibi aliqua falsa. @1 Heb. [ ] (gid hannasheh) sinew, or nerve, of the hip; n. 5051 suggests that "nerve" is here meant.$ @2 versus$ @3 naturalis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4304
#4304 Usque ad diem hunc": quod significet usque in perpetuum quod falsa non adjuncta, constat ex significatione "usque ad diem hunc" quod in Verbo ubi dicitur, sit perpetuum et aeternum, de qua n. 2838.
Arcana Coelestia 4 Passage 4305
#4305 "Quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti": quod significet causam quia falsa, constat a significatione "tangere in vola femoris Jacobi" quod hic sit causa, quia falsa; quod hoc per "tangere vola femoris Jacobi" significetur, constare potest ab illis quae prius n. 4277, 4278, 4303 dicta sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4306
#4306 Quod eadem illa verba quae hactenus explicata sunt, etiam agant de posteris Jacobi, et quod ille sensus dicatur sensus inferior, tum sensus internus historicus, videatur n. 4279, 4288; quomodo haec se habent in hoc sensu, nunc explicabitur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4307
#4307 Quod in sensu interno historico, per "interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum" significentur mali spiritus, constare potest a pluribus in hoc sensu, in quo haec et quae sequuntur de Jacobi posteris praedicantur; sensus enim internus se habet applicate ad rem de qua agitur: quod non boni spiritus, sed quod mali significentur per illum qui luctatus est cum Jacobo, constare potest ex eo quod per "luctationem" significetur tentatio, n. 3927, 3928, 4274, (o)et nusquam aliqua tentatio fit per bonos spiritus sed per malos, nam tentatio est excitatio mali et falsi quae apud hominem, n. 741, 751, 761, 1820, 4249, 4299; (t)spiritus boni et angeli nusquam excitant mala et falsa sed defendunt hominem contra illa, et flectunt illa in bonum; ducuntur enim boni spiritus a Domino, et a Domino nusquam nisi quam sanctum bonum et sanctum verum procedit; quod Dominus neminem tentet, ex doctrinali in Ecclesia recepto notum est, videatur etiam n. 1875, 2768; inde, (o)et quoque ex eo quod posteri Jacobi succubuerint in omni tentatione tam in deserto quam postea, patet quod non boni spiritus significentur per illum qui cum Jacobo luctatus est, sed maii. Praeterea gens illa quae per "Jacob" hic significatur, non in (t)amore aliquo spirituali et caelesti fuit, sed in amore corporeo et mundano, n. 4281, 4288-4290, 4293; spirituum praesentia apud hominem se habet secundum amores illorum, spiritus boni et angeli adsunt apud illos qui in amore spirituali et caelesti sunt, et 1 spiritus mali apud illos qui (o)solum in amore corporeo et mundano, et hoc in tantum ut quisque scire possit quales spiritus apud se sunt, modo observet quales sui 2 amores sunt, seu quod idem, quales fines, nam quisque pro fine habet quod amat. [2] Quod se Deum dixerit, est quia Jacob id credidit; sicut ejus 3 posteri, qui jugiter crediderunt quod Jehovah esset in externo eorum sancto, cum tamen Jehovah modo repraesentative praesens fuisset 4, ut ex sequentibus constabit; crediderunt etiam quod Jehovah induceret in tentationes, quod omne malum ab Ipso, quodque in ira et furore esset cum punirentur, quapropter secundum fidem eorum in Verbo ita dictum est, cum tamen Jehovah nusquam inducit in tentationes, nusquam aliquod malum ab Ipso, nusquam in ira, minus in furore est, videatur n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2395, 3605, 3607, 3614; inde etiam est quod ille qui cum Jacobo luctatus est, nomen suum non revelare voluerit. Quod in sensu interno 5 spirituali per illum qui luctatus cum Jacobo, intelligatur caelum angelicum, n. 4295, est quia Dominus, Qui ibi in sensu supremo per "Jacobum" repraesentatur, admiserit etiam angelos qui 6 tentarent, et quod angeli tunc suo proprio relicti fuerint, ut ibi loci ostensum est. @1 at$ @2 ejus$ @3 i etiam$ @4 esset$ @5 i seu$ @6 ut$
Arcana Coelestia 4 Passage 4308
#4308 Quod in sensu interno historico per "dixit quare hoc interrogas ad nomen meum" significetur quod non agnoscerent a malis spiritibus, constat ab illis quae mox supra n. 4307 dicta sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4309
#4309 Quod in sensu interno historico per "benedixit ei ibi significetur quod ita factum, constat ex significatione "benedicere" hic quod sit quod agerent repraesentativum Ecclesiae, de qua n. 4290, ideo hic per "benedixit ei ibi significatur quod ita factum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4310
#4310 Quod in sensu interno historico per "vocavit Jacob nomen loci Peniel" significetur status quod induerent repraesentationes, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua saepius prius; a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione "Peniel" quod in hoc sensu sit induere repraesentationes, nam de his agitur in illis quae praecedunt et quae insequuntur 1: quid Peniel significat, explicatur per haec verba "quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea 2 per quae significatur quod Dominus repraesentative praesens, de qua re (o)mox sequitur, ita hic quod induerent repraesentationes. Nomina locorum, sicut nomina personarum, ut et ipsae res, non significant similiter in uno sensu ac in altero; sicut ipse Jacob, is in sensu litterae significat ipsum Jacobum; in sensu interno historico posteritatem ejus 3, n. 4281; in sensu interno (o)spirituali naturalem hominem apud regeneratum; in sensu autem supremo Dominum quoad Divinum Naturale, ut saepius ostensum (o)est; ita quoque reliqua nomina; ac ita Peniel. @1 sequuntur$ @2 i est$ @3 suam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4311
#4311 Quod in sensu interno historico per "quia vidi Deum facies ad facies et liberata anima mea" significetur quod repraesentative praesens, constat ex significatione "videre Deum facies ad facies", cum illa praedicantur de statu in quo fuerunt posteri Jacobi, quod sit quod Dominus esset repraesentative praesens, nam "videre Deum facies ad facies" in externa forma (o)et corporeo visu, non est videre Ipsum praesentem, (o)n. 4299; quod non praesens fuerit, sicut apud illos qui regenerati sunt, et inde in amore spirituali et fide, patet ab illis quae de 1 gente illa, n. 4281, 4288, 4290, 4293 dicta sunt quod nempe in cultu externo fuerint, et non simul in interno, seu quod idem, quod in amore corporeo et mundano, et non in spirituali et 2 caelesti; apud tales Dominus nusquam aliter praesens potuit esse quam repraesentative; [2] quid sit repraesentative praesens esse, paucis dicendum: homo qui in amore corporeo et mundano est et non simul in amore spirituali aut 3 caelesti, apud se non alios spiritus habet quam malos, etiam cum in sancto externo est; boni enim spiritus apud talem nequaquam adesse possunt, nam percipiunt ilico in quali amore homo est; est sphaera quae exhalatur ab interioribus ejus 4, quam percipiunt spiritus tam manifeste sicut homo odoratu tetra et foeda quae circum eum in aere volitant; gens illa de qua hic agitur, in tali statu quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem fuit; ut tamen usque repraesentativum Ecclesiae agerent, miraculose a Domino providebatur ut eum in sancto externo essent, et quoque tunc circumfusi malis spiritibus, sanctum tamen usque in quo erant, elevaretur in caelum, at hoc per spiritus bonos et angelos non intra illos sed extra illos, nam intra illos non nisi quam vacuum aut spurcum fuit 5; quapropter non dabatur communicatio cum ipso homine sed cum ipso sancto in quo erant cum 6 statuta et praecepta, quae omnia repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini erant, agerent 7; hoc significatur per quod Dominus apud illam gentem repraesentative praesens esset: aliter vero est Dominus praesens apud illos intra Ecclesiam qui in amore spirituali et inde in fide sunt, apud hos sunt spiritus boni et angeli non modo in externo cultu sed etiam simul in interno, quare apud hos datur communicatio caeli cum ipsis, influit enim Dominus per caelum per interna eorum in externa; his prodest in altera vita sanctum cultus, non autem illis. [3] Similiter se habet cum sacerdotibus et presbyteris qui sancta praedicant et tamen male vivant et male credunt; apud eos nec sunt boni spiritus sed mali, etiam cum in cultu (o)in externa forma sancto apparente sunt, est enim amor sui et mundi seu amor ad aucupandos honores, adque 8 captandum lucrum, et propter illa famam, quae accendunt illos et sistunt affectationem 9 sancti, quandoque usque adeo ut nihil simulatum appercipiatur 10, et tunc nec credatur ab ipsis; cum tamen in medio malorum spirituum sunt, qui in simili tunc statu sunt, ac aspirant et inspirant; quod mali spiritus in tali statu possint esse, et quod sint cum in externis sunt, et sufflaminantur ab amore sui et mundi, ex multiplici experientia mihi scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in illis quae ad finem capitum sequuntur; illi nec communicationem habent tum caelo apud se, sed qui audiunt et capiunt verba ab ore illorum, si in pio et sancto interno sunt, habent; nam nihil refert a quo vox boni et veri effluit, modo non vita illis manifeste scelerata sit, nam haec scandalizat. [4] Quod gens ex Jacobo talis fuerit, nempe quod circumfusa malis spiritibus, et tamen Dominus apud illos 11 repraesentative praesens fuerit 12, constare potest a pluribus locis in Verbo, nihil enim minus quam Jehovam corde 13 coluerunt, nam ut primum 14 miracula deerant, ilico ad alios deos se verterunt et idololatrae facti sunt, quod manifestum indicium fuit quod alios deos corde coluerint, et Jehovam modo ore confessi sint, et quidem solum ob causam ut maximi essent (c)et supereminerent omnibus gentibus circumcirca; quod populus ille corde coluerit idolum Aegyptiacum, et modo ore confessi Jehovam ob miracula, et inter eos ipse Aharon, patet luculenter a vitulo aureo quem Aharon illis fecit, et hoc post mensem dierum postquam tanta miracula viderunt in monte Sinai, praeter quae viderunt 15 in Aegypto, de quibus Exod. xix; quod Aharon etiam talis fuerit, dicitur manifeste in eodem capite, vers. 2-5, et imprimis vers. 35; praeter a multis aliis locis de quibus apud Mosen, in Libro Judicum, in Libris Samuelis, et in Libris Regum. [5] Quod (t)solum in externo cultu, non autem in aliquo interno fuerint, patet etiam inde quod prohiberetur 16 illis ne accederent ad montem Sinai cum Lex promulgabatur 17, et si tangerent montem, quod moriendo morituri essent, Exod. xix 11-13; xx 16 [A. V. 19]; causa erat quia internum eorum erat immundum: etiam apud eundem, Quod Jehovah habitaret cum illis in medio immunditiarum eorum, Lev. xvi 16: qualis fuit gens illa, etiam constat ex cantico Mosis, Deut. xxxii 15-43; et a pluribus locis apud Prophetas: inde sciri potest quod apud illam gentem non fuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae; et quod Dominus apud illam modo repraesentative praesens fuisset; [6] videantur etiam quae prius de illis 18 allata sunt, nempe quod apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae fuerit, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288: quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institutum fuerit quam postquam prorsus quoad sanctum internum vastati essent, et quod alioquin profanavissent sancta, n. (o)3398, 4289: quod cum in statutis permanserunt, repraesentare possent, non autem cum ab illis deflexerunt, n. 3881 f.: quod ideo stricte tenerentur in ritualibus, et quod ad illa adigerentur per media externa, n. 3147, 4289: ut repraesentativum Ecclesiae agerent, quod cultus eorum factus sit externus absque interno, n. 4281: quod (o)etiam ideo interiora Ecclesiae illis non detecta fuerint, n. 301-303, 2520, 3398, 3479, 3769: quod tales fuerint ut prae aliis in sancto externo potuerint esse, absque interno, n. 4293 et quod ideo ad hunc diem conservati sint, n. 3479 quod sanctum externum eos quoad animas nihil afficiat n. 3479. @1 i prius and places de gente illa after 4293$ @2 aut$ @3 et$ @4 illo$ @5 nihil boni fuit, sed vel spurcum vel vacuum$ @6 i secundum$ @7 A had viverent and altered to agerent$ @8 atque I$ @9 affectionem I$ @10 percipiatur$ @11 illam$ @12 fuisset$ @13 i ex$ @14 plurimum I$ @15 prius$ @16 prohibitum$ @17 promulgaretur$ @18 his$
Arcana Coelestia 4 Passage 4312
#4312 Quod in sensu interno historico per "exortus ei sol" significetur cum venirent in repraesentationes, constat ex significatione "exoriri sol" in hoc sensu, in quo agitur de posteris Jacobi, quod sit cum venirent in repraesentationes; per "ascensum aurorae" significatus 1 est status antequam venirent in repraesentativa, n. 4289. Exoriri etiam dicitur sol apud unumquemvis 2 qui fit Ecclesia, ita quoque qui fit repraesentativus Ecclesiae. @1 i enim$ 2 unumquemque
Arcana Coelestia 4 Passage 4313
#4313 Quod in sensu interno historico per "sicut transivit Penuel" significetur cum venirent in terram Canaanem, constat ex eo quod Penuel esset 1 prima statio postquam Jacob transivit fluvium Jabbok, et quod omnes termini essent 2 significativi secundum distantiam et situm, n. 1585, 1866, 4116, 4240; ita Penuel quia primus terminus, significat cum veniret 3 in terram Canaanem. @1 erat I$ @2 i terrae Canaanis$ @3 venirent$
Arcana Coelestia 4 Passage 4314
#4314 Quod in sensu interno historico per "is claudicans super femore suo" significetur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam, constat ex repraesentatione "Jacobi," qui hic est "is", quod sit posteritas ejus, de qua n. 4281; et ex significatione "claudicare super femore" quod sint illi qui in nullo bono sunt, et inde in nullo vero, de qua n. 4302; hic ideo per "is claudicans super femore suo" significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam. [2] Qualis illa gens fuerat, patet manifeste a pluribus quae Ipse Dominus in parabolis locutus est, quae in sensu interno historico de illa gente dicta sunt; ut quae in parabola de homine rege, qui conferebat rationem cum servo in quo nihil misericordiae erga alterum, Matth. xviii 23 ad fin.: in parabola de patrefamilias Qui locavit vineam agricolis et peregre abiit, et agricolae apprehenderunt servos quos misit, et ceciderunt virgis, occiderunt, et lapidarunt, tandem filium quem ejecerunt extra vineam, et occiderunt: quam parabolam audientes scribae et Pharisaei cognoverunt quod de ipsis, Matth. xxi 33-45; Marc. xii 1-9; Luc. xx 9 seq.: in parabola De homine, qui dedit servis talenta; et qui unum talentum accepit, abiens abscondidit in terra, Matth. xxv 14-30; Luc. xix (x)12-27: in parabola De illis qui venerunt ad 1 vulneratum a latronibus, Luc. (x)30-37: in parabola De illis qui ad magnam cenam vocati sunt, et omnes se excusarunt, de quibus dominus, Dico vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati fuerunt, gustaturus sit cenam meam, Luc. xiv 16-14: in parabola De divite et Lazaro, Luc. xvi 19 ad fin.: in parabola De illis qui contemnunt alios prae se, Luc. xviii 10-14: in parabola De duobus filiis, quorum unus dixit, Ego abibo in vineam, sed non abiit... et dixit Jesus, Amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum, Matth. xxi 28-32. [3] Qualis esset gens illa, Dominus aperte dicit apud Matthaeum xxiii 13 seq., ubi ad finem, Testamini contra vos ipsos, quod filii sitis eorum qui occiderunt prophetas, et vos impletis mensuram patrum vestrorum, xxiii 13 seq., 31-33: apud Marcum, Jesus dixit illis, Recte prophetavit Esaias de vobis, Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum prorsus abest a Me; frustra colunt Me, docentes doctrinas praecepta hominum, deserentes mandatum Dei, vii 6-13: apud Johannem, Judaei responderunt Jesu, quod semen Abrahami essent... sed Jesus illis dixit, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 33, 44. Quia tales erant, etiam vocantur "generatio prava et adultera," Matth. xii (x)39; tum "progenies viperarum," Matth. iii 7; xxiii (x)33; Luc. iii 7: et apud Matthaeum, O progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis, xii 34. [4] Quod apud illam gentem ne quidem bonum naturale ullum residuum esset 2, significatur per "ficum" de qua apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum, unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 19; quod "ficus" sit bonum naturale, videatur n. 217. Ex his constare potest quod bona et vera prorsus deperdita essent apud gentem illam. [5] Bona et vera deperdita dicuntur, cum interius nulla sunt; bona et vera quae extrinsecus apparent, trahunt suum esse et suum vivere ab internis; qualia itaque interna sunt, talia sunt externa, utcumque haec coram oculis hominis apparent. Sunt aliqui 3 quos cognovi in vita corporis eorum, et qui tunc apparuerunt sicut in zelo pro Domino, pro Ecclesia, pro patria et communi bono, et pro justo et aequo, et tamen iidem in altera vita inter infernales sunt, et quod miratus, inter pessimos ibi; causa fuit quod interiora eorum foeda et profana fuissent, et quod mentiti zelum illum propter famam ad aucupandum honores et quoque ad lucrandum" opes, ita propter se, non autem propter illa quae ore professi sunt; quapropter cum externa illa exuuntur, quod fit cum moriuntur, patent interna, et apparent sicut fuerant intus, quae dum vixerant, coram mundo absconderunt; haec sunt quae intelliguntur per quod bona et vera prorsus deperdita sint. @1 inciderunt in$ @2 essent I$ @3 plures$
Arcana Coelestia 4 Passage 4315
#4315 Quod in sensu interno historico per "propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris" significetur quod posteri hoc scire deberent, constare potest ex eo quod id fuerit memoriale, per quod recordarentur quod tales essent; ita quod inde hoc scire deberent.
Arcana Coelestia 4 Passage 4316
#4316 Quod in sensu interno historico per "usque ad diem hunc" significetur in perpetuum quod tales, constat (c)a significatione "usque ad diem hunc" quod, "ubi in Verbo" nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui, Gen. xxxv 22: A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem, Gen. xxxiv 1 seq. 27-29; ideo de illis Jacobus, tunc Israel, 1 antequam moreretur, ita locutus (o)est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 34: et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen. xlix 5-7. [2] Qualis Jehudah (o)fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. xxxviii 1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. xxiv 3, 6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe (o)ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide, 2 Gen. xxxviii 11; xlvi 12; videatur Num. xxvi 20; 3 1 Chron. iv 21, 22: et porro a (o)nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. xxxvii 18 ad fin. Posteri (c)eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, (o)et dein in terra Canaane, ubi toties 4 idololatrae facti (o)sunt; 5 (o)demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. (x)4314 ostensum est: 6 quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et 7 contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint. @1 cum$ @2 i de quo$ @3 i et$ @4 et quoties$ @5 i et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas$ @6 i et porro$ @7 etiam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4317
#4317 Quod in sensu interno historico per "quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti" significetur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit quia non admitterent, constat ex significatione "femoris" quod sit amor conjugialis, et inde omnis amor caelestis et spiritualis, de qua n. 4280, et quod "vola femoris" sit ubi conjunctio amoris conjugialis, tum omnis amoris caelestis et spiritualis, cum bono naturali, n. 4277, 4280; inde "tangere illam", seu laedere ut inde claudicatio, est destruere bonum quod amorum illorum est; et quia hoc in Jacobo, significatur quod ab illo id apud posteros, ita hereditarium; quod "nervus emoti" sit falsum, videatur n. 4303, hic falsum quod a malo hereditario; quod hereditarium hoc per regenerationem illis eradicari non potuerit quia non admitterent, inde (o)et ex serie sequitur. [2] Quod tale hereditarium illis fuerit et quod non regenerari potuerint, constat manifeste ab omnibus iis quae de illis memorantur in Verbo, et adhuc ab his apud Mosen, Vocavit Moses omnem Israelem et dixit ad eos, Vos vidistis omnia quae fecit Jehovah in oculis vestris in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus, et omni terrae ejus;... et non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem "hunc, Deut. xxix 1, 3 [A. V. 2, 4]: 1 apud eundem, Novi figmentum populi, quod is faciens hodie, antequam introduco illum in terram quam juravi, Deut. xxxi 25 et porro, Abscondam facies Meas ab eis, videbo quid novissimum, nam generatio perversitatum illi, filii non veritas in eis.... Exterminarem eos, cessare facerem ex homine memoriam eorum, nisi indignationem inimici timerem.... Quia gens periens consiliis illi, et non in eis intelligentia,... quia ex vite Sodomae vitis eorum, et ex agris Amorae uvae eorum, uvae cicutae, botri amari eis. Venenum draconum vinum eorum, et caput aspidum crudele. Nonne illud reconditum apud Me, sigillatum in thesauris Meis? Deut. xxxii 20, 26-34: et alibi quam pluries, imprimis apud Jeremiam. [3] Quod hoc significatum sit per "tactum volae femoris Jacobi et claudicationem ejus inde" pater apud Hosheam, Lis Jehovae cum Jehudah, ad visitandum super Jacob, juxta vias ejus, et juxta opera ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum; in dolore suo contendit cum Deo, et contendit ad angelum, et praevaluit, flevit et rogavit (c)illum, xii 3, 4, 5 [A.V. 2-4]; ubi "contendere cum Deo" in sensu interno historico est 2 instare ut repraesentativum Ecclesiae esset apud illos, n. 4290, 4293 quod tale hereditarium illis fuerit ab ipso Jacobo, (o)inde patet, et adhuc pluribus ostendi potest, sed pro tempore supersedendum. [4] Quod in specie hereditarium attinet, creditur hodie in Ecclesia quod omne malum hereditarium sit a primo parente, et quod ideo omnes quoad illud damnati sint; sed res non ita se habet; malum hereditarium originem ducit a cujusvis parentibus et parentum parentibus seu avis et atavis successive; omne malum quod illi per actualem vitam sibi compararunt, usque ut per frequentem usum seu habitum naturae instar induerit, hoc derivatur in liberos, et fit illis hereditarium, una cum illo quod parentibus implantatum est 3 ab avis et atavis; malum hereditarium a patre est interius, et malum hereditarium a matre est exterius; illud non facile eradicari potest, hoc autem potest; cum regeneratur homo, tunc exstirpatur malum hereditarium a proximis parentibus irradicatum, at apud illos qui non regenerantur, aut regenerari possunt, remanet; hoc nunc est malum hereditarium, videatur etiam n. 313, 494, 2122, 2910, 3518, 3701; id quoque patet cuivis 4 qui reflectit, et quoque ex eo quod unaquaevis familia aliquod 5 peculiare malum aut bonum habeat per quod distinguitur ab aliis (o)familiis; quod id a parentibus sit et avis, notum est. Similiter gens Judaica quae hodie superest, quod illa a ceteris gentibus distincta sit et internoscatur, non solum ex peculiari genio sed etiam ex moribus, loquela et facie, constat. [5] Quid autem malum hereditarium, pauci sciunt; creditur quod sit facere malum, sed est velle et inde cogitare malum; in ipsa voluntate et inde cogitatione est malum hereditarium; est ipse conatus qui inest, et quoque cum bonum facit, se adjungit; noscitur per jucundum cum alteri malum accidit 6; radix illa alte latet, ipsa enim forma interior recipiens bonum et verum e caelo, seu per caelum a Domino, est depravata ac, ut ita dicatur, detorta, sic ut cum bonum et verum a Domino influit, id vel reflectatur, vel pervertatur, vel suffocetur; inde est quod perceptio boni et veri hodie nulla detur, sed loco ejus conscientia apud regeneratos, quae pro bono et vero agnoscit quod a parentibus et magistris discitur: ex malo hereditario est amare se prae altero, velle alteri malum si "se non" honorat, jucundum percipere in vindictis, tum quoque amare mundum prae caelo et omnes cupiditates seu affectiones malae quae inde; homo ignorat quod talia ei insint, et magis quod talia sint opposita affectionibus caelestibus, sed usque in altera vita quantum mali 7 ex hereditario per actualem vitam sibi attraxerit, manifeste ostenditur, tum quantum per affectiones malas inde se removerit a caelo. [6] Quod malum hereditarium posteris Jacobi per regenerationem eradicari non potuerit quia non admitterent, patet quoque ex historicis Verbi, succubuerunt enim in omnibus tentatioriibus in deserto, de quibus apud Mosen; et quoque postea in terra Canaane quoties non miracula viderent; et tamen tentationes illae fuerunt 8 externae, non autem internae seu spirituales; quoad spiritualia non tentari potuerunt quia interna vera non sciverunt nec interna bona habuerunt, ut prius ostensum est, et nemo tentari potest quam quoad illa quae scit 9 et quae habet, tentationes sunt ipsissima media regenerationis; haec significantur per quod regenerationem non admitterent; de illorum statu et sorte in altera vita, videatur n. 939-941, 3481. @1 i et$ @2 pro$ @3 relictum$ @4 i manifeste$ @5 aliquid$ @6 occidet I$ @7 i is$ @8 i solum$ @9 credit$ Continuatio de Maximo Homine et (o)de Correspondentia, hic de correspondentia cum Sensibus in genere
Arcana Coelestia 4 Passage 4318
#4318 Praecipuum intelligentiae quod angelis, est scire et percipere quod omnis vita a Domino, tum quod universum caelum correspondeat Divino Humano Ipsius, et Consequenter quod omnes angeli, spiritus, et homines, correspondeant caelo; tum scire et percipere qualiter correspondent; haec sunt principia intelligentiae in quibus angeli sunt prae hominibus; inde sciunt et percipiunt innumerabilia quae in caelis sunt, et indc quoque ilia quae in mundo, nam quae in mundo et ejus natura existunt, sunt causae et effectus ab illis ut principiis; universa enim natura est theatrum repraesentativum regni Domini.
Arcana Coelestia 4 Passage 4319
#4319 Multa experientia ostensum est quod tam homo quam spiritus ut et angelus, nihil ex se cogitet, loquatur et agat, sed ab aliis, nec hi alii a se sed iterum ab aliis, et sic porro, ac ita omnes et singuli a Primo vitae, hoc est a Domino, utcumque prorsus apparet sicut ex se; hoc saepius ostensum es spiritibus qui in vita corporis crediderunt et se confirmarunt quod in se essent omnia, seu quod ex se et sua anima in qua vita apparet insita, cogitent, loquantur et agant 1; ostensum quoque per vivas experientias, (quales in altera vita dantur sed non dari possunt in mundo) quod mali cogitent, velint et agant ab inferno et boni ex caelo, hoc est, per caelum a Domino; et quod usque appareant mala et quoque bona sicut ab ipsis; hoc sciunt Christiani ex doctrinali quod ex Verbo, nempe quod mala ex diabolo et bona a Domino, sed pauci sunt qui credunt; et quia non credunt, appropriant sibi mala quae cogitant, volunt et agunt 2; sed bona illis non appropriantur, nam qui credunt bona a se esse sibi illa vindicant et tribuunt ac ita meritum in illis ponunt; sciunt etiam ex doctrinali in Ecclesia, quod nemo facere possit aliquod bonum a se, usque adeo ut quicquid a se et suo proprio, sit malum, utcumque ut bonum appareat, sed etiam hoc pauci credunt tametsi verum est. [2] Mali qui se confirmarunt in illa opinione quod vivant ex se, proinde quicquid cogitant, volunt et agunt ex se sit, cum illis ostensum quod res se habeat prorsus secundum doctrinale dixerunt quod nunc credant; sed dictum est illis quod scire non sit credere et quod credere sit internum, et quod id dari nequeat nisi in affectione boni et veri, proinde non aliis quam qui in bono charitatis erga proximum sunt 3 iidem spiritus quia mali, instabant quod nunc credant quia viderunt; sed exploratum est per experientiam in altera vita familiarem, quod nempe ab angelis inspiciantur; cum illi inspicerentur, apparuit superior capitis corum pars subtracta, ac cerebrum hirsutum capillare et tenebricosum; inde patuit quales intus essent qui modo fidem scientificam habent, non veram, et quod scire non sit credere; qui enim sciunt et credunt, illorum caput apparet sicut humanum, et cerebrum ordinatum, niveum et lucidum, nam lux caelestis ab illis recipitur; sed qui modo sciunt, et putant se inde credere, et tamen non credunt, quia in malo vivunt, apud illos non 4 lux caelestis recipitur, (o)proinde non intelligentia et sapientia quae luci illi insunt; quapropter cum approximant ad societates angelicas, hoc est, ad lucem caelestem, vertitur haec illis in tenebras inde est quod cerebrum illorum apparuerit tenebricosum. @1 faciant$ @2 faciunt$ @3 vivunt$ @4 after caelestis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4320
#4320 Quod vita quae a solo Domino, appareat apud unumquemque sicut foret in ipso, est ex amore seu misericordia Domini erga universum genus humanum, quod nempe unicuique velit appropriare quod Suum est, et unicuique dare felicitatem aeternam; quod amor appropriet alteri quod suum est, notum est, sistit enim se in altero, et praesentem in illo facit, quid non Amor Divinus? Quod mali etiam recipiant vitam quae a Domino, se habet sicut objecta mundi, quae omnia recipiunt lucem a sole et inde colores, sed secundum formas; objecta quae suffocant lucem et pervertunt, apparent colore nigro aut foedo, at usque nigrum suum et foedum habent a luce solis; ita lux seu vita a Domino apud malos; at haec vita non est vita sed est, sicut vocatur, mors spiritualis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4321
#4321 Haec tametsi apparent paradoxa et incredibilia homini, usque tamen non neganda quia ipsa experientia dictat; si negarentur omnia quorum causae non sciuntur, negarentur innumerabilia quae existunt in natura, quorum vix quoad unam myriadis partem noscuntur causae; tot enim et tanta arcana ibi sunt ut quae novit homo, vix aliquid sint respective ad illa quae non novit; quid non arcana quae existunt in sphaera quae supra naturam est, hoc est, in mundo spirituali? sicut haec: quod unica vita sit et ex illa vivant omnes, et unusquisque aliter ac 1 alter; quod etiam mali ex eadem vita vivant et quoque inferna; et quod vita influens agat secundum receptionem: quod caelum a Domino (o)ita ordinatum sit ut 2 referat Hominem 3, (o)unde vocatur illud Maximus Homo, et quod inde correspondeant ei singula 4 quae apud hominem: quod homo absque influxu inde in singula apud illum, ne quidem momento subsistere possit: quod omnes in Maximo Homine teneant situm constantem secundum quale et statum veri et boni in quo sunt: quod situs ibi non sit situs sed status, et inde quod constanter appareant ad sinistrum qui ad sinistrum, ad 5 dextrum qui ad dextrum, antrorsum qui antrorsum, a tergo qui ad tergum, ad planum capitis, pectoris, tergi, lumborum, pedum, supra caput et infra plantas, directe et oblique, ad minorem aut majorem distantiam, qui ibi sunt, utcumque et ad quamcumque plagam se spiritus circumvertit 6: quod Dominus ut Sol constanter appareat ad dextrum, ad mediam ibi altitudinem, paulo supra planum oculi dextri, et quod ad Dominum ut Solem (o)et ad Centrum ibi se referant omnia, ita 7 ad suum unicum, a quo existunt et subsistunt 8; et quia apparent omnes coram Domino constanter in suo situ secundum status boni et veri, ideo 9 apparent singulis similiter, ex causa quia vita Domini, proinde Dominus, inest omnibus qui in caelo: praeter innumerabilia alia. @1 quam$ @2 i sic$ @3 i Maximum$ @4 correspondeat singulis$ @5 i et$ @6 A has marginal addition ac ita singulis$ @7 ut$ @8 ex quo vivunt$ @9 ideo apparent omnibus et singulis similiter et hoc quia vita a Domino, ut dictum est, est in$
Arcana Coelestia 4 Passage 4322
#4322 Quis non hodie credit quod homo ex semine et ovo existat naturaliter, et quod semini insit virtus a prima creatione se producendi in tales formas, primum intra ovum, dein in utero, et postea ex se, et quod non Divinum sit quod amplius producit? Causa quod ita credatur, est quia nemo scit quod aliquis influxus sit [a] caelo, hoc est, per caelum a Domino, et hoc quia non scire volunt quod aliquod caelum sit; ventilant enim inter se aperte eruditi in conclavibus, num infernum sit, ita num caelum; et quia de caelo dubitant, ideo quoque non pro aliquo principio accipere possunt quod influxus sit per caelum a Domino, qui (o)tamen influxus omnia quae in tribus regnis telluris "sunt", imprimis in regno animali et in specie in homine producit, et continet in forma secundum usus: inde nec 1 scire possunt quod aliqua correspondentia sit inter caelum et hominem, minus quod talis sit ut singula, immo singularissima apud illum inde existant, 2 etiam quod inde subsistant, nam subsistentia est perpetua existentia, proinde conservatio in nexu et forma est perpetua creatio. @1 i quoque$ @2 i et quia inde existunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4323
#4323 Quod correspondentia singulorum apud hominem cum caelo sit, ad finem capitum praecedentium ingressus sum ostendere, et hoc ex viva experientia (o)e mundo spirituum et e caelo, ob finem ut sciat homo unde existit et unde subsistit, et quod inde continuus influxus in illum sit: postmodum 1 pariter ab experientia ostendetur quod homo influxum (o)e caelo, hoc est, per caelum a Domino rejiciat, et influxum ab inferno acceptet; sed quod usque continue teneatur in correspondentia cum caelo a Domino 2, ut possit si hoc eligat, duci ab inferno ad caelum, et per caelum ad Dominum 3. @1 et dein$ @2 Domino per caelum$ @3 Ipsum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4324
#4324 De correspondentia cordis et pulmonum, tum cerebri, cum Maximo Homine, prius ad finem capitum actum est, hic 1 secundum institutum de correspondentia cum sensoriis ejus externis agendum, nempe cum sensorio visus seu oculo, cum sensorio auditus seu aure, cum sensoriis olfactus, gustus et tactus; nunc 2 autem primum cum 3 sensu in communi. @1 i nunc$ @2 hic$ @3 de$
Arcana Coelestia 4 Passage 4325
#4325 Sensus in communi, seu sensus communis, distinguitur in voluntarium et in voluntarium; sensus voluntarius proprius est cerebro, sensus autem involuntarius proprius est cerebello; hi bini sensus communes conjuncti sunt apud hominem, sed usque distincti; fibrae quae ex cerebro effluunt, sistunt in communi sensum voluntarium, et fibrae quae ex cerebello sistunt in communi sensum involuntarium; fibrae duplicis illius originis se conjungunt in binis appendicibus quae "medulla oblongata" et "medulla spinalis" vocantur, et per illas transeunt in corpus, et conformant ejus membra, viscera et organa; quae circumcingunt corpus, ut musculi et cutis, tum quoque organa sensuum 1 illa ad plurimam partem accipiunt fibras a cerebro; inde sensus homini et (o)inde motus secundum voluntatem ejus; at quae intra illam cincturam seu clausuram sunt 10 et viscera corporis vocantur, accipiunt fibras a cerebello 11; inde homo illorum sensum non habet, nec sub voluntatis ejus arbitrio sunt: inde aliquatenus constare potest quid sensus in communi, seu sensus communis voluntarius et sensus communis involuntarius. Praeterea sciendum quod commune erit ut sit aliquid particulare, et quod particulare nusquam existere et subsistere possit absque communi, et quidem quod subsistat in communi; et quod omne particulare se habeat secundum quale et secundum statum communis; ita quoque sensus apud hominem, (c)et ita quoque motus. @1 sensus$ @2 ut viscera thoracis et abdominis, tum membra generationis$ @3 cerebelli$
Arcana Coelestia 4 Passage 4326
#4326 Auditus est susurrus tonans qui defluebat ex altiore supra occipitium et circum totam ejus regionem perstabat; miratus quinam essent; mihi dictum quod essent qui referrent "sensum communem involuntarium"; et porro dictum quod ii bene percipere possent hominis cogitata, sed non volunt exponere et eloqui, sicut cerebellum quod percipit omne id quod cerebrum, sed non evulgat. Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam occipitii, ostensa est eorum operatio quousque se extenderet; determinabatur primum in totam faciem, dein se trahebat versus faciei partem sinistram, et demum versus aurem ibi; quibus significabatur qualis operatio sensus communis involuntarii fuerit a primis temporibus apud homines in hac tellure, et quomodo progressa. [2] Influxus ex cerebello se insinuat imprimis in faciem, quod constat ex eo quod faciei inscriptus sit animus, et quod in facie appareant affectiones, et hoc utplurimum absque hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae varia genera, etiam tristitiae, praeter plura quae alteri inde nota fiunt, ita ut ex 1 facie sciat quae affectiones et quae mutationes animi mentisque ejus sint; haec a cerebello per ejus fibras, (o)quando non simulatum inest; ostensum ita quod sensus communis primis temporibus, seu apud antiquissimos, occupaverit totam faciem, et quod successive post illa tempora modo sinistram ejus partem, et denique post haec tempora se effuderit extra faciem, adeo ut hodie vix aliquis sensus communis involuntarius in facie residuus sit; dextra pars faciei cum dextro oculo correspondet affectioni boni; sinistra autem affectioni veri; regio ubi auris soli oboedientiae absque affectione: [3] apud antiquissimos enim, quorum saeculum dictum fuit aureum, quia in quodam statu integritatis ac in amore in Dominum inque amore mutuo sicut angeli vixerunt, patuit omne involuntarium cerebelli in facie, et tunc prorsus non sciebant vultu aliud sistere quam prout influxit caelum in conatus involuntarios, et inde in voluntatem; sed apud antiquos, quorum saeculum dictum fuit argenteum, quia in statu veritatis et inde in charitate erga proximum fuerunt, patuit involuntarium quod cerebelli, non in faciei parte dextra sed modo in sinistra; at apud posteros illorum, quorum tempus fuit dictum saeculum 2 ferreum, quia non in affectione veri, sed in oboedientia veri degerunt, non amplius patuit involuntarium in facie, sed recepit se in regionem circum aurem sinistram; instructus sum quod fibrae cerebelli effluxum suum in faciem ita mutaverint, et quod loco illarum fibrae e cerebro illuc translatae sint, quae "tunc" imperant illis quae ex cerebello 3; et hoc ex conatu formandi vultus faciei secundum nutus voluntatis propriae quae ex cerebro; haec non apparent homini quod ita sit, sed manifeste patet angelis ex influxu caeli, et correspondentia. @1 i homo$ @2 saeculum dictum fuit$ @3 i sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4327
#4327 Sensus communis involuntarius hodie talis est apud illos qui in bono et vero fidei sunt; sed apud illos qui in malo sunt et inde in falso, non amplius est aliquis sensus communis involuntarius qui se manifestat, nec in facie, nec in loquela, nec in gestu, sed est voluntarium quod mentitur involuntarium, seu naturale ut vocatur, (m)quod tale fecerunt per frequentem usum seu habitum ab infantia(n): qualis (c)is sensus apud illos sit, ostensum est per influxum qui erat tacitus et frigidus, in totam faciem, tam in dextram ejus partem quam in sinistram, et inde se determinans versus oculos, et ab oculo sinistro se extendens in faciem; quibus significabatur quod se fibrae cerebri ingesserint et imperent fibris cerebelli, et quod inde fictitium, simulatum, mentitum et dolosum intus regnet, et extus appareat sincerum et bonum; quod determinaretur versus oculum sinistrum et inde quoque in faciem, significabat quod pro fine habeant malam, et intellectuali parte utantur ad finem obtinendum, oculus enim sinister significat intellectuale. [2] Illi hodie sunt qui quoad maximam partem constituunt sensum communem involuntarium, qui tamen antiquitus fuerunt omnium caelestissimi, at hodie sunt omnium scelestissimi, et hoc maxime ex orbe Christiano; sunt magno numero et apparent sub occipitio et ad tergum, ubi multoties a me visi (c)et percepti: nam qui illum sensum hodie referunt, sunt qui dolose cogitant et excogitant mala contra proximum, et praeferunt vultum amicum, immo amicissimum, et quoque gestus similes, et loquuntur suaviter tanquam charitate prae aliis praediti, et tamen infensissimi hostes sunt, non modo illius cum quo commercium habent, sed etiam generis humani; cogitationes eorum mihi communicatae sunt, quae erant nefandae et abominabiles, crudelitatibus et lanienis plenae.
Arcana Coelestia 4 Passage 4328
#4328 Ostensum mihi quoque est quomodo se habet in communi cum voluntario et cum intellectuali; antiquissimi qui Ecclesiam caelestem Domini constituerunt, de quibus n. 1114-1123, habuerunt voluntarium in quo bonum, ac intellectuale in quo verum inde, quae duo apud illos faciebant unum; at antiqui qui Ecclesiam spiritualem Domini formarunt, habuerunt voluntarium prorsus deperditum, sed intellectuale integrum in quo Dominus per regenerationem formabat novum voluntarium et per id quoque novum intellectuale, videatur n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256. [2] Quomodo Ecclesiae caelestis bonum fuerat, ostensum est per columnam e caelo descendentem quae coloris caerulei erat, ad cujus latus sinistrum erat 1 lucidum sicut lucidum flammeum solare; per haec 2 repraesentabatur status eorum primus, per colorem caeruleum illorum bonum voluntarium et per lucidum flammeum (c)illorum intellectuale: 3 et postea caeruleum columnae transibat in flammeum obscurum, per quod repraesentabatur status eorum secundus, et quod binae eorum vitae, nempe voluntatis et intellectus, usque unum agerent sed obscurius quoad bonum e voluntate; caeruleum enim significat bonum, lucidum flammeum verum ex bono. Postmodum columna 4 illa facta est prorsus nigra, et circum columnam erat lucidum, quod variegabatur per quoddam candescens, et sistebat colores, quibus significabatur status Ecclesiae spiritualis; columna nigra significabat voluntarium quod prorsus deperditum esset, et quod non nisi quam malum; lucidum variegatum per quoddam candescens significabat intellectuale in quo novum voluntarium a Domino; intellectuale enim in caelo repraesentatur per lucidum. @1 apparuit$ @2 hoc$ @3 at$ @4 i autem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4329
#4329 Spiritus veniebant ad aliquam altitudinem, auditi ex sono sicut multi, et compertum ex ideis cogitationis et loquelae eorum ad me derivatis sicut in nulla idea distincta, sed in communi plurium 1, essent; inde opinabar quod ab illis non aliquid distinctum posset percipi, sed modo aliquod commune indistinctum, ita 2 obscurum, eram enim in opinione quod commune non aliud esset; quod cogitatio eorum esset communis, hoc est, simul plurium, manifeste potui ab illis quae in cogitationem meam inde influebant, appercipere: [2] sed dabatur illis spiritus intermedius, per quem 3 illi mecum loquebantur, nam tale commune non potuit cadere in loquelam nisi per alios, cumque loquerer cum illis per intermedium, dicebam, sicut opinatus, quod communia non possint distinctam ideam alicujus rei sistere, sed adeo obscuram ut sit quasi nulla; verum 4 post quadrantem horae ostendebant, quod distinctam communium, et plurium in communibus ideam haberent, per id imprimis quod omnes variationes et mutationes cogitationum et affectionum mearum [tam] accurate et distincte observarent cum singularibus ibi, ut non alii spiritus melius; ex quibus concludere potui quod aliud sit communis idea quae obscura, in qua sunt illi qui parum cognitionis habent, (c)et inde in obscuro de omnibus sunt, et quod aliud communis idea quae clara, in qua sunt illi qui instructi sunt in veris [et] bonis quae suo ordine et sua serie insinuata sunt in commune, et sic ordinata ut ex communi videre illa distincte possent; [3] hi sunt qui in altera vita constituunt sensum communem voluntarium, et sunt qui per cognitiones boni et veri sibi acquisiverunt facultatem intuitivam rerum ex communi, ac inde contemplantur res simul ample et discutiunt ilico num ita sit 5; vident quidem res quasi in obscuro, quia a communi illa quae inibi sunt, sed quia distincte ordinatae sunt in communi, ideo usque sunt res illis in claro; hic 6 communis sensus voluntarius non cadit nisi in sapientes; quod tales essent, etiam compertum est, nam intuebantur apud me omnia et singula quae conclusionis essent, ex quibus tam dextre concludebant de cogitationum et affectionum mearum interioribus ut inciperem timere aliquid plus cogitare, nam detegebant illa quae 7 non sciebam quod apud me essent, et tamen ex conclusionibus ab illis factis non potui non agnoscere; inde percipiebam apud me torporem loquendi cum illis, qui torpor cum animadversus, apparuit quasi crinitum quid et ibi aliquid mute loquens; dicebatur quod per illud significaretur commune sensitivum corporeum illis correspondens. Sequente die iterum cum illis locutus sum ac denuo expertus quod perceptionem communem non obscuram sed claram haberent, et quod sicut variabantur communia et communium status, ita variarentur particularia et eorum status, quia haec se referrent in ordine et serie ad illa. [4] Dictum quod sensus communes voluntarii adhuc perfectiores dentur in interiore caeli sphaera, et quod angeli cum in communi seu universali idea sunt, simul sint in singularibus quae in universali distincte ordinantur a Domino, tum quod commune et universale non sint aliquid nisi in illis sint particularia et singularia, (o)a quibus sunt et ita dicuntur, et quod in tantum sint in quantum haec insunt; et quod inde pateat quod universalis Providentia Domini absque singularissimis quae in illa, et a quibus illa, prorsus nihil sit, et quod stupidum sit statuere dari universale apud Divinum (c)et inde auferre singularia. @1 plurimum I$ @2 et$ @3 A had dabantur... spiritus intermedii, per quos, but intermedii and quosare altered to singular, as also intermedios to intermedium (two lines below).$ @4 sed$ @5 i vel non ita sit$ @6 talis$ @7 i apud me$
Arcana Coelestia 4 Passage 4330
#4330 Quia tres caeli simul constituunt Maximum Hominem, et ei correspondent omnia membra, viscera et organa corporis secundum functiones et usus eorum, ut supra dictum, non 1 solum ei correspondent illa quae externi sunt et ad visum exstant, sed etiam quae interna et non ad visum exstant, proinde quae sunt externi hominis et quae sunt interni: societates spirituum et angelorum quibus correspondent illa quae sunt externi hominis, quoad multam partem sunt ex hac tellure; quibus autem correspondent illa quae sunt interni hominis, ad plurimam partem sunt aliunde; societates illae in caelis unum agunt, quemadmodum apud hominem regeneratum externus et internus homo; sed usque pauci hodie ex hac tellure in alteram vitam veniunt apud quos externus homo unum agit cum interno, sunt enim plerique sensuales, usque adeo ut pauci sint qui aliud credunt quam quod externum hominis sit omne hominis, et cum id recedit, ut fit cum moritur homo, vix aliquid residuum sit quod vivit, minus quod internum sit quod vivit in externo, et cum hoc recedit, illud imprimis vivat; [2] ostensum est per vivam experientiam quomodo hi sunt contra internum hominem; erant spiritus perplures ex hac tellure, qui cum vixerunt in mundo, tales fuerunt; in illorum conspectum veniebant spiritus qui internum sensualem hominem referebant, et (t)tunc ilico coeperunt illi infestare hos, paene sicut irrationales illos qui rationale sunt, loquendo et ratiocinando continue ex fallaciis sensuum exque illusionibus inde et ex meris hypothesibus, nihil credentes quam quod confirmari posset per sensualia externa, ac insuper contumeliis afficiebant internum hominem; [3] sed illi qui internum sensualem hominem referebant, talia nihil curabant, mirati non modo illorum insaniam sed etiam stupiditatem; et quod mirabile, cum sensuales externi approximarent ad sensuales internos, et paene in sphaeram cogitationum illorum venirent, sensuales externi incipiebant difficile respirare (respirant enim spiritus et angeli aeque ac homines, sed respiratio illis est interna respective, n. 3884, 3885 seq., 3893), ita paene suffocari, quapropter recesserunt; et quo longinquius a sensualibus internis aberant, quia facilius respirabant, eo tranquillius et quietius inter illos factum (o)est, et iterum quo propius accesserunt, eo intranquillius et irrequietius; [4] causa fuit quia cum sensuales externi in suis fallaciis, phantasiis et hypotheticis sunt et inde in falsis, illis tranquillum est, at vicissim cum talia eis auferuntur, quod fit cum internus homo cum luce veri influit, tunc illis intranquillum; (m) sphaerae (o)enim cogitationum et dantur in altera vita, et 2 communicantur mutuo secundum praesentiam et accessionem, n. 1048, 1053, , 1504]-1512, 1695, 2401, 2489:(n) is conflictus perstabat per aliquot horas; et sic ostensum quomodo homines hujus telluris hodie contra internum hominem sunt et quod sensuale externum faciat paene omne apud illos. @1 i et$ @2 quae$
Arcana Coelestia 4 Passage 4331
#4331 Continuatio de Maximo Homine et de correspondentia ad finem capitis sequentis, et ibi de correspondentia cum sensibus in specie. 1 @1 A has (inchoetur forte ab illis quae n. 64.)$ |
|