|
|
GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM Arcana Coelestia 4 Passage 4056
#4056 In Parte Tertia ante capita xxvi-xxx explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi xxiv a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4057
#4057 Quid Consummatio Saeculi seu Ultimum Judicium, prius explicatum est, quod nempe sit ultimum tempus Ecclesiae; ultimum ejus tempus dicitur quando ibi nulla amplius charitas et fides; et quoque ostensum quod tales consummationes seu ultima tempora aliquoties exstiterint; primae Ecclesiae consummatio 1 descripta est per Diluvium; secundae Ecclesiae consummatio per exstirpationem gentium in terra Canaane, et quoque per exstirpationes et excisiones plures apud Prophetas; tertiae Ecclesiae consummatio non describitur in Verbo, sed praedicitur, quae fuit destructio Hierosolymae, et dissipatio gentis Judaicae apud quam Ecclesia fuit, in universum orbem; quarta consummatio est Ecclesiae hodiernae 2 Christianae quae a Domino apud 3 Evangelistas et quoque apud Johannem in Apocalypsi, praedicitur 4, et quae nunc instat. @1 i in Verbo$ @2 hodie$ @3 per$ @4 describitur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4058
#4058 Actum est in illis quae praecedunt in hoc capite apud Matthaeum, de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non inciperent scire quid bonum et verum sed litigarent de illis; secundo quod contemnerent illa; tertio quod non corde agnoscerent; quarto quod profanarent; de his actum est in illo capite a vers. 3 ad 22; et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis, in medio seu apud quosdam qui electi 1 vocantur, agitur de statu veri quod fide: qualis tunc erit, a versu 23 ad 28, et de statu boni quod est charitatis et amoris, in his versibus qui nunc allati sunt; tum quoque de initio novae Ecclesiae. @1 i ibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4059
#4059 Ex singulis quae in his versibus dicta sunt, manifeste patet quod sensus internus sit, et quod absque illo sensu intellecto nequaquam sciri possit quid involvunt, sicut quod "sol obscurabitur, quod etiam "luna," quod "stellae cadent de caelo," et quod "potentiae caelorum commovebuntur"; quod "Dominus appariturus in nubibus caeli," quod "angeli sonabunt tuba, et sic congregabunt electos"; qui non sensum internum horum verborum novit, credet quod talia eventura, immo quod periturus mundus cum omni quod apparet in universo; at 1 quod non aliquis interitus mundi per ultimum judicium sit intellectus sed Ecclesiae consummatio seu vastatio quoad charitatem et fidem, videatur n. 3353, et manifeste patet a verbis quae sequuntur in eodem 2 capite apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur duae molentes, una assumetur, altera relinquetur, vers. 40, 41. @1 sed$ @2 i hoc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4060
#4060 Quod itaque per illa verba quae allata sunt, significetur status Ecclesiae tunc quoad bonum, hoc est, quoad charitatem erga proximum et amorem in Dominum, constat ex sensu interno illorum verborum, qui hic. Statim autem post afflictionem dierum istorum 1 significat statum Ecclesiae quoad verum quod fidei, de quo in mox praecedentibus agitur; desolatio veri in Verbo passim vocatur "afflictio" quod "dies" sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde patet quod per illa verba significetur, postquam nulla amplius fides, quod nulla erit charitas 2; fides enim ducit ad charitatem quia docet quid charitas, et charitas accipit suum quale a veris qua fidei, at 3 fidei vera suam essentiam et suam vitam a charitate, ut in Partibus quae praecedunt, pluries ostensum (o)est. Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum significat amorem in Dominum qui est "sol," et charitatem erga proximum quae est "luna"; "obscurari et non dare lumen" significat quod non apparitura, ita quod evanitura; quod "sol" sit caeleste amoris, et "luna" spirituale amoris, hoc est, quod "sol" sit amor in Dominum, et "luna" charitas erga proximum quae per fidem, videatur n. 1053, 1529, 1530, 2120, 2441, 2495; causa quod illa significatio solis et lunae sit, est quia Dominus in altera vita apparet ut sol illis in caelo qui in amore in Ipsum sunt, qui caelestes vocantur, et ut luna illis qui in charitate erga proximum sunt, qui spirituales dicuntur, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643. [3] Sol et luna in caelis, seu Dominus, nusquam obscuratur, nec amittit lumen, sed perpetuo lucet, ita nec amor in Ipsum apud caelestes, et charitas erga proximum apud spirituales in caelis, nec in terris apud quos angeli illi sunt, hoc est, qui in amore et charitate; sed apud illos qui in nullo amore et charitate sunt sed in amore sui et mundi, et inde in odiis et vindictis, illi sibi ipsis obscurationem illam inducunt; se habet hoc sicut cum sole mundi, sol perpetuo lucet, sed cum nubes se interponunt, 4 non apparet, videatur n. 2441. [4] Et stellae cadent de caelo significat quod peribunt cognitiones boni et veri; in Verbo per "stellas" ubi nominantur, non aliud significatur, n. 1808, 2849. Et potentiae caelorum commovebuntur significat fundamenta Ecclesiae, quae "commoveri et concuti" dicuntur cum 5 pereunt illa; Ecclesia enim in terris est fundamentum caeli, nam influxus boni et veri per caelos a Domino in bonis et veris quae apud hominem Ecclesiae, ultimo terminatur, quare cum homo Ecclesiae in tali perverso statu est, ut non admittat amplius influxum boni et veri, tunc "potentiae caelorum" dicuntur "commoveri"; quapropter semper providetur a Domino ut aliquid Ecclesiae remaneat, et cum Ecclesia vetus perit quod nova instauretur. [5] Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo significat tunc apparitionem veri Divini; "signum" est apparitio, "Filius hominis" est Dominis quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704; haec apparitio, seu hoc signum est, de quo quaesiverunt discipuli 6, cum ad Dominum dicebant, Dic nobis, quando ista fient, imprimis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3 hujus capitis; norunt enim ex Verbo quod cum consummaretur saeculum, Dominus venturus, et norunt ex Domino quod iterum venturus, et intellexerunt per id quod Dominus in mundum denuo veniret, nondum scientes quod Dominus toties venerit quoties Ecclesia vastata fuit; non quod in persona, sicut cum assumpsit Humanum per nativitatem et hoc Divinum fecit, sed per apparitiones vel manifestas quales cum apparuit Abrahamo in Mamre, Mosi in rubo, populo Israelitico in monte Sinai, Joshuae cum intravit terram Canaanem; vel per non ita manifestas, ut per inspirationes per quas Verbum; et dein per Verbum, in Verbo enim est Dominus praesens, nam omnia Verbi ab Ipso et de Ipso sunt, ut constare potest ex illis quae multoties hactenus ostensa sunt; [6] haec apparitio est quae per "signum Filii hominis" hic significatur et de qua in hoc versu agitur. Et tunc plangent omnes tribus terrae significat quod in dolore erunt omnes qui in bono amoris et vero fidei; quod "planctus" id significet, videatur apud Zach. xii (x)10-14; et quod "tribus" significent omnia boni et veri, seu amoris et fidei, n. 3858, 3926, consequenter eos qui in illis sunt; "tribus terrae" dicuntur quia significantur qui intra Ecclesiam; quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2928, 3355. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caelorum cum potentia et gloria multa significat quod tunc revelabitur Verbum quoad sensum ejus internum in quo Dominus; "Filius hominis" est verum Divinum quod inibi, n. 2803, 2813, 3704, "nubes" est sensus litteralis; "potentia" praedicatur de bono, et "gloria" de vero, quod ibi; quod illa significentur per "videre Filium hominis venientem in nubibus caelorum," videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. Hic adventus Domini est qui hic intelligitur, non autem quod appariturus in nubibus secundum litteram; nunc sequitur de instauratione novae Ecclesiae, quae 7 fit cum vetus vastata et rejecta. [8] Emittet angelos cum tuba et voce magna significat electionem non quod per angelos visibiles, minus per tubas et per voces magnas, sed per influxum sancti boni et sancti veri a Domino per angelos, quare per "angelos" in Verbo significatur aliquid Domini, n. 1925, 2821, 3039; hic significantur 8 quae ex Domino, et de Domino; per "tubam et vocem magnam" significatur evangelizatio, ut quoque alibi in Verbo. [9] Et congregabunt electos a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum significant instaurationem Ecclesiae novae; "electi" sunt qui in bono amoris et fidei, n. 3755 f, 3900; quatuor venti" a quibus congregabuntur, sunt omnes status boni et veri, n. 3708; "extremum caelorum ad extremum illorum" sunt interna et externa Ecclesiae. Haec nunc sunt quae significantur per illa verba Domini. @1 illorum$ @2 quid per illa verba "post afflictionem dierum illorum" significatur, nempe postquam nulla amplius fides, quod tunc nulla erit charitas;$ @3 et$ @4 i tunc$ @5 quando$ @6 apostoli$ @7 quod$ @8 i sancta$ CAPUT XXXI 1. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc. 2. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. 3. Et dixit JEHOVAH ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te. 4. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum. 5. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et DEUS patris mei fuit cum me. 6. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro. 7. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis, et non dedit ei DEUS ad malefaciendum mecum. 8. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata. 9. Et eripuit DEUS acquisitionem patris vestri, et dedit mihi. 10. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati. 11. Et dixit ad me angelus DEI in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me. 12. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne quod Laban facit tibi. 13. Ego DEUS Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram nativitatis tuae. 14. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei, An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? 15. Annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum? 16. Quia omnes divitiae, quas eripuit DEUS a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit DEUS ad te, fac. 17. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos, et feminas sua super camelos. 18. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan. 19. Et Laban iverat ad tondendum gregem suum, et furati Rachel teraphim qui patri suo. 20. Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei, per quod non indicavi ei, quod fugiens is. 21. Et fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit fluvium et posuit facies suas montem Gilead. 22. Et indicatum Labani in die tertio, quod fugit Jacob. 23. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead. 24. Et venit DEUS ad Labanem Aramaeum in somnio noctu, et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum. 25. Et assecutus Laban Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum in monte, et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead. 26. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio? 27. Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in tympano, et in cithara. 28. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo. 29. Sit DEO manus mea ad faciendum cum vobis malum, et DEUS patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum. 30. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos? 31. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. 32. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos. 33. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit; et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. 34. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit. 35. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus est, et non invenit teraphim. 36. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? 37. Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus illis, et dijudicent inter ambos nos. 38. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi. 39. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte. 40. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis. 41. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi, quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis. 42. Nisi DEUS patris mei, DEUS Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit DEUS, et dijudicavit nocte praeterita. 43. Et respondit Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc; pepererunt? 44. Et nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te. 45. Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam. 46. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt ibi super acervo. 47. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit illum Galeed. 48. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie propterea vocavit nomen illius Galeed. 49. Et Mizpah, quia dixit, Spectet JEHOVAH inter me et inter te quia latebimus vir a socio suo. 50. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra filia meas, nullus vir nobiscum, vide; DEUS testis inter me et inter te. 51. Et dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statu quam erexi inter me et inter te. 52. Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum. 53. DEUPS Abrahami, et Deus Naboris judicent inter nos, DEUS patris eorum; et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki. 54. Et sacrificavit Jacob sacrificium in monte, et vocavit fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem, et pernoctaverunt in monte. 55. Et mane surrexit Laban in matutino, et osculatus filios suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit, et reversus Laban ac locum suum. CONTENTA
Arcana Coelestia 4 Passage 4061
#4061. Agitur hic in sensu interno de separatione boni et veri quae per "Jacobum et ejus mulieres" (x)repraesentantur, a bono per "Labanem" significato, ut illa conjungerentur Divino ex stirpe Divinc directa; tum de statu utriusque circa separationem. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 4 Passage 4062
#4062 Vers. 1-3. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. Et dixit Jehovah ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te. Audivit verba filiorum Labanis, dicendo" significat boni per Labanem significati vera qualia respective ad bonum acquisitum inde in Naturali a Domino: "Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro" significat quod omnia boni per Jacobum nunc intellecti data ipsi sint inde: "et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc" significat quod Ipse Sibi daret: "et vidit Jacob facies Labanis" significat status mutationem apud bonum illud cum recederet bonom per "Jacob" intellectum: "et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius" significat statum prorsus mutatum erga bonum per "Jacob" significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem: "et dixit Jehovah ad Jacobum" significat Domini perceptionem ex Divino: "Revertere ad terram patrum tuorum significat quod nunc propius se conferret ad bonum Divinum: "et ad nativitatem tuam" significat quod ad verum inde: "et ero tecum significat quod tunc Divinum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4063
#4063 "Audivit verba filiorum Labanis, dicendo": quod significet boni per "Labanem" significati vera qualia respective ad bonum acquisitum inde in Naturali a Domino, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, (x)3373; et ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778, ita tale bonum quod inserviret introducendis bonis et veris genuinis n. 3974, 3982, 3986; hic quod inserviverit, nam agitur de separatione ejus; quod "audiverit Jacob verba" involvit in sensu interno qualia essent respective ad bonum acquisitum in Naturali a Domino, ut constare potest a nunc sequentibus, nam indignationis 1 erant, et dixerunt quod "sumpserit Jacob omnia quae patri illorum, et vidit Jacob facies Labanis, quod non sicut heri nudius tertius"; quod "Jacob" repraesentet Naturale Domini, et in capite praecedente bonum veri ibi, videatur n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009. [2] Quomodo cum bono per "Labanem" significato respective ad bonum veri quod per "Jacobum" repraesentatur, se habet, constare potest ab illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt; illustrari hoc amplius potest pcr status regenerationis hominis, de quo etiam in sensu repraesentativo hic agitur; quando regeneratur homo, tunc in bono quodam medio tenetur a Domino, hoc bonum inservit bonis et veris genuinis introducendis, sed postquam haec bona et vera introducta sunt, tunc separatur inde; quisque qui de regeneratione et de novo homine aiiquid novit, capere potest quod novus homo prorsus sit alius quam vetus, est enim novus homo in affectione rerum spiritualium et caelestium; hae enim faciunt jucunda et beata ejus; at vetus homo est in affectionibus rerum mandanarum et terrestrium, et hae faciunt jucunda et amoena ejus; proinde novus homo spectat fines in caelo, vetus autem homo fines 2 in mundo; inde patet quod homo novus prorsus alius et diversus sit a veteri; [3] ut homo perducatur a statu veteris hominis in statim novi, exuendae erunt concupiscentiae mundi, et induendae affectiones caeli; hoc fit per innumerabilia media, quae soli Domino nota sunt, et quorum plura etiam nota sunt angelis a Domino, at pauca si ulla homini; sed usque omnia et singula manifestata sunt in sensu interno Verbi; cum itaque homo a veteri homiine fit novus, hoc est, cum homo regeneratur, non fit momento ut aliqui credunt, sed per plures annos, immo per totam hominis vitam usque ad ultimam ejus; exstirpandae enim sunt concupiscentiae ejus et insinuandae affectiones caelestes, et vita donandus est homo 3 quam prius non habuit, immo de qua prius vix aliquid novit; cum itaque status vitae ejus in tantum mutandi, non aliter potest quam ut diu teneatur in bono quodam medio, nempe in bono quod tam participat de affectionibus mundi quam de affectionibus caeli, et nisi in (t)illo bono medio teneatur, nusquam admittit bona et vera caelestia; [4] illud bonum, nempe bonum medium, est quod per "Labanem et gregem ejus" significatur; sed homo in bono illo medio non diutius tenetur quam cujusque dum id inserviverit usui illi; eum autem inserviverat tunc separatur; de separatione hac in hoc capite agitur: quod bonum medium sit, et postquam hoc inserviverat usui, quod separetur, illustrari: potest a status mutationibus quas unusquisque homo subit ab infanti usque ad senectutem; notum est quod alius status hominis sit in infantia ejus, alius in pueritia, alius in juventute, alius in adulta aetate, et alius in senectute; etiam notum est quod homo statum infantiae cum ejus lusoriis exuat cum transit in statum pueritiae, et quod statum pueritiae exuat cum transit in statum juventutis, et hunc iterum cum transit in statum adultae aetatis, et demum hunc cum transit in statum senectutis; et si expendit, etiam ei notum esse potest quod unaquaevis aetas sua jucunda habeat, et quod per illa successive introducatur in ea quae sunt sequentis aetatis, et quod illa jucunda inserviverint ei ad illuc perveniendum, et tandem ad jucundum intelligentiae et sapientiae in aetate senili; [5] inde patet quod priora semper relinquantur cum novus vitae status induitur: sed comparatio haec inservire solum potest ad sciendum quod jucunda media sint, et quod ea relinquantur cum homo intrat statum sequentem; cum autem homo regeneratur, tunc fit status ejus prorsus alius a priore ad quem non naturali modo ducitur sed supernaturali a Domino; nec ad illum statum aliquis pervenit nisi per regenerationis media, quae a solo Domino providentur, ita per bonum medium de quo actum est; et cum ad illum statum perductus est, usque ut non amplius pro fine habeat mundana, terrestria et corporea, sed illa quae caeli sunt, tunc bonum illud medium separatur; pro fine habere est amare unum prae altero. @1 in indignatione$ @2 i spectat$ @3 A d homo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4064
#4064 "Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro": quod significet quod omnia boni per "Jacobum" intellecti data ipsi sint inde, nempe a bono illo medio, constare potest absque explicatione; at quod non data ei sint inde, patet a sequentibus; sunt "filii Labanis" qui id dixerunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4065
#4065 "Et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc": quod significet quod Ipse Sibi daret, constat a significatione "facere copiam" quod sit sibi dare; praedicatur enim in sensu supremo de Domino, Qui nusquam aliquid boni et veri ab alio sumpsit, sed a Semet Ipso; inserviverat quidem Ipsi bonum aliud pro medio, quod cognationem habuit etiam cum materno, Laban enim per quem illud bonum significatur, erat frater Rebeccae quae mater Jacobi, sed per medium illud Sibi comparavit illa per quae Naturale Suum propria potentia Divinum fecit; aliud est ex medio aliquid sibi comparare, et aliud per medium; per medium Sibi comparavit, quia natus est homo et a matre hereditarium traxit quod expellendum, non autem ex medio, quia conceptus a Jehovah a Quo Divinum Ipsi, quare Sibi Ipsi dedit (o)omnia bona et vera quae Divina fecit; Ipsum enim ut omnia secundum ordinem fierent.
Arcana Coelestia 4 Passage 4066
#4066 "Et vidit Jacob facies Labanis": quod significet status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per "Jacob" intellectum, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum Naturalis, et a repraesentatione "Labanis" quod sit hortum medium, de quibus saepius prius; et a significatione "facierum" quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, hic mutationes interiorum, seu quod idem, mutationes status; dicitur enim, vidit facies ejus, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius." Causa quod interiora per "facies" in Verbo significentur, est quia interiora elucent ex facie, et se sistunt in facie sicut in speculo aut in imagine, inde "facies" seu vultus significant status cogitationum et status affectionum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4067
#4067 "Et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius": quod significet statum prorsus mutatum erga bonum per "Jacob" significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem, constare potest ex eo quod nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius sit status prorsus mutatus erga Jacobum, hoc est, erga bonum per "Jacob" significatum; et ex illis quae praecedunt, quod [a] Labane, hoc est, a bono per "Labanem" significato, nihil desumptum quin haberet sua sicut prius. [2] Ut comprehendatur quomodo cum bonis et veris apud hominem se habet, revelandum est quod vix alicui notum est; scitur quidem et agnoscitur quod omne bonum et omne verum a Domino; et quoque agnoscitur a quibusdam quod influxus sit, sed talis ut homo non sciat; at quia non scitur, ad minimum non agnoscitur corde, quod circum hominem sint spiritus et angeli et quod internus homo sit in medio eorum et sic regatur a Domino, parum id creditur tametsi dicitur: sunt societates innumerabiles in altera vita, quae dispositae et ordinatae sunt a Domino secundum omnia genera boni et veri, et societates quae in opposito sunt secundum omnia genera mali et falsi; usque adeo ut non detur aliquod genus boni et veri, nec aliqua species illius generis, ne quidem aliqua differentia specifica, quae non habent societates angelicas tales, seu quibus non correspondent societates angelicae; et vicissim ut non detur aliquod genus mali et falsi, nec aliqua species illius generis, ne quidem aliqua differentia specifica, est unusquisque homo quoad interiora sua, hoc est, quoad cogitationes [et] affectiones, tametsi hoc nescit; omne quod homo cogitat et vult 2, est inde, usque adeo ut si ei societates spirituum et angelorum in quibus est, auferrentur, momento illo nullius cogitationis et nullius voluntatis esset, immo momento illo occumberet plane mortuus; talis est status hominis, quamvis ille credit quod ex seipso omnia habeat, et quod nec infernum nec caelum sit, aut quod infernum sit longe remotum ab illo, et quoque caelum. [3] Insuper bonum apud hominem apparet ei sicut simplex quoddam aut sicut unum, sed usque est tam multiplex, et constat ex tam 3 variis ut nusquam explorare possit quoad solum communia; similiter se habet cum malo apud hominem: quale autem bonum est apud hominem, talis societas angelorum est apud illum, et quale malum est apud hominem, talis societas spirituum malorum est apud eum; homo sibi ipsi adsciscit societates, seu semet ipsum ponit in societate talium, nam simile simili associatur, ut pro exemplo, qui avarus est, is adsciscit societates similium qui in tali cupiditate sunt; qui amat se prae aliis et contemnit alios, is adsciscit similes; qui in vindictis jucundum habet, is tales qui in simili jucundo sunt; ita in reliquis; communicant illi cum inferno, in medio illorum homo est et regitur prorsus ab illis, usque adeo ut non sit sui juris sed illorum, tametsi putat ex jucundo quod ei, et "inde libero", quod semet ipsum regat; qui autem non avarus est, aut qui non amat se prae aliis et non contemnit alios, et qui non in vindictis jucundum habet, [is] in societate angelorum similium est et per illos ducitur a Domino, et quidem per liberum ad omne bonum et verum ad quod se duci patitur; et sicut ad bonum interius et perfectius se duci patitur, ita perducitur ad societates angelicas interiores et perfectiores; mutationes status ejus non aliud sunt quam mutationes societatum: quod ita se res habeat, constat mihi ex continua nunc plurium annorum experientia, ex qua mihi hoc tam familiare factum est, sicut quoddam familiare apud hominem ab infantia ejus. [4] Ex his nunc constare potest quomodo se habet cum regeneratione hominis, et cum jucundis et bonis mediis per quae homo a statu veteris hominis perducitur ad statum novi hominis a Domino, quod nempe hoc fiat media non aliud sunt quam societates tales, quae homini applicantur a Domino, ut per illas introduci possit ad bona et vera spiritualia et caelestia; ad quae cum perductus est, tunc separantur illae societates, et interiores ac perfectiores adjunguntur: per bonum medium quod per "Labanem" significatur, non aliud "intelligitur, et non aliud" per separationem boni illius, de qua in hoc capite agitur. @1 A d infernales, i diabolicae$ @2, et quod vult,$ @3 tot$ @4 spirituum$ @5 i homo$ @6 ex libero inde$
Arcana Coelestia 4 Passage 4068
#4068 "Et dixit Jehovah ad Jacobum": quod significet Domini perceptionem ex Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. (x)1791, 1815, 1819, (x)1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, (x)3395, 3509; quod "Jehovah" sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2921, 3023, 3035; inde patet quod per "dixit Jehovah" significetur perceptio Domini ex Divino.
Arcana Coelestia 4 Passage 4069
#4069 "Revertere ad terram patrum tuorum": quod significet quod nunc propius se conferret ad bonum Divinum, constat a significatione "terrae patrum" quod hic sit bonum Divinum quia praedicatur de Domino, "terra" enim nempe Canaan significat regnum Domini, n. 1607, 3481, et in supremo sensu Divinum Humanum Domini, quia Hoc influit et facit regnum Ipsius, n. 3038, 3705, et quod "pater" sit bonum, n. 3703; et quia nunc comparata sunt bona et vera per quae Dominus Divinum faceret Naturale, quae repraesentata sunt per commorationem Jacobi apud Labanem et per acquisitiones ibi, inde sequitur quod per "reverti ad terram patrum" sit propius se conferre ad bonum Divinum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4070
#4070 "Et ad nativitatem tuam": quod significet quod ad verum inde, constat ex significatione "nativitatis" quod sit verum quod ex bono, omne enim verum nascitur ex bono, non aliunde est origo ejus, verum enim dicitur quia est boni et quia confirmat id ex quo est, hoc est, bonum, inde significatio nativitatis hic; quod "nativitates" sint fidei, videatur n. 1145, 1255; et quod "parere" sit agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915.
Arcana Coelestia 4 Passage 4071
#4071 "Et ero tecum": quod significet quod tunc Divinum, constat ex eo quod Jehovah locutus, et per Jehovam intelligitur Dominus, ut supra n. 4068, ita Divinum; "esse cum illo" in quo est, seu qui est illud, est Divinum; sensus supremus, qui de Domino, talis est ut appareat divisum in sensu litterae, sed est unum in sensu interno supremo.
Arcana Coelestia 4 Passage 4072
#4072 Vers. 4-13. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et Deus patris mei fuit cum me. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis, et non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata. Et eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati. Et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne quod Laban facit tibi. Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram nativitatis tuae. "Misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum" significat adjunctionem affectionum veri a bono per Jacobum nunc intellecto, et applicationem tunc cum discederet: "et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius" significat status mutationem in bono per Labanem significato: "et Deus patris mei fuit cum me" significat quod a Divino omnia quae Sibi: "et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro" significat quod ex propria potentia: "et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis" significat statum boni ad Se, cum ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius, et plurimam mutationem ejus: "et non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum" significat quod usque non impedire potuerit: "si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata" significat liberum ejus, et quod in libero ejus sumerentur illa a Domino, haec quoad mala adjuncta bonis: "et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata" significat eadem quoad falsa adjuncta: "et eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi" significat quod illa ex Divino: "et factum in tempore incalescendi gregem" significat affectionis ardorem ut conjungerentur: "et sustuli oculos meos, et vidi in somnio" significat perceptionem naturalis boni in obscuro: "et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati" significat effectum quod bonum naturale per Jacob intellectum talibus inde imbueretur: "et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me" significat perceptionem ex Divino, et praesentiam in statu illo obscuro: "et dixit, Tolle quaeso oculos tuos" significat advertentiam ex proprio: "et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos" significat quod talia introducerentur: "quia vidi omne quod Laban facit tibi" significat proprium boni per Labanem significati, non tale ut ex se: "Ego Deus Bethelis" significat Divinum in naturali: "quo unxisti statuam" significat ubi bonum veri, et terminus: "quo vovisti Mihi votum" significat sanctum: nunc surge" significat elevationem: "exi e terra hac" significat separationem a bono illo: "et revertere ad terram nativitatis tuae" significat conjunctionem cum Divino bono veri.
Arcana Coelestia 4 Passage 4073
#4073 "Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum": quod significet adjunctionem affectionum veri a bono per "Jacobum" nunc intellecto et applicationem tunc cum discederet, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua saepius prius; et a repraesentatione "Rachelis et Leae" quod sint affectiones veri illi bono adjunctae, "Rachel" affectio veri interioris, et 1 "Leah" affectio veri externi, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod "mittere ad illos et vocare agrum ad gregem suum" sit adjungere sibi, patet; "ager" significat illa quae boni sunt, et ubi bonum, n. 2971, 3196, 3310, 3317; et "grex" ipsa bona et vera quae nunc acquisita sunt, quibus affectiones veri per "Rachelem et Leam" intellectae applicarentur, cum discederet: "Jacob" in hoc capite repraesentat bonum Naturalis quod propius accederet ad conjunctionem cum Divino, n. 4069, quia in procinctu se separandi fuit, (o)et in separatione, a bono per "Labanem" significato, videatur de Jacobo n. 3775; repraesentationes enim se habent secundum mutationes status quoad bonum et verum, ac mutationes status secundum mutationes spirituum et angelorum qui in tali bono et vero sunt, secundum illa quae supra n. 4067 dicta sunt: [2] cum societates spirituum et angelorum quae in bono medio sunt: recedunt, tunc societates novae accedunt quae in perfectiore bono sunt; status hominis prorsus se habet secundum societates spirituum et angelorum in quorum medio est; talis est ejus voluntas et talis ejus cogitatio; sed mutationes ejus status se prorsus aliter habent cum ipse sibi societates illas adsciscit seu ipse se illis adjungit, et aliter cum societates illae adjunguntur ei a Domino; cum ipse se illis adjungit, tunc est in malo; cum autem ei adjunguntur a Domino, tunc est in bono; cum in bono, (o)tunc per societates illas influit tale bonum quale inservit ejus vitae reformationi: quae hic in sensu interno dicuntur de bono per "Jacobum" repraesentato, de affectionibus veri quae sunt "Rachel et Leah" et de applicatione harum cum discederet a bono per "Labanem" significato, se prorsus ita ad vivum cum societatibus et earum mutationibus habent; ex illis angeli percipiunt status qui apud hominem sunt, ita ejus bona et vera qualia sunt; proinde innumerabilia quae homini vix ut unum commune apparent; inde angeli sunt in ipsis causis nam societates illas 2 vident et percipiunt, homo autem in effectibus et non illas videt, sed modo obscure percipere potest per aliquas status mutationes quae sunt inde, et nihil quoad bonum et verum nisi illustretur per angelos a Domino. @1 at$ @2 ipsas societates$
Arcana Coelestia 4 Passage 4074
#4074 "Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius": quod significet status mutationem in bono per "Labanem" significato, constat ex illis quae supra n. 4067 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4075
#4075 "Et Deus patris mei fuit cum me": quod significet quod a Divino omnia quae sibi, constat ex eo quod "Deus patris" cum praedicatur de Domino, sit Divinum quod Ipsi; et quod "fuit cum me" sit quod inde omnia quae Sibi. Dominus cum Humanum in Se Divinum fecit, etiam societates spirituum et angelorum circum Se habuit, nam voluit ut secundum ordinem omnia fierent; sed Sibi Ipsi adscivit quales inservirent, et sicut beneplacuit 1, mutavit illas ; at ex illis nihil boni et veri sumpsit et Sibi applicuit sed ex Divino 2, sic etiam in ordinem redegit et caelum et infernum, et hoc successive usque dum Se plene glorificavit: quod societates spirituum et angelorum inservire potuerint usui et usque nihil ab illis desumpserit, illustrari potest ab exemplis: [2] societates quae tales sunt ut credant bonum esse a se, et inde in bonis meritum ponunt, inserviverant usui ad introducendum Se in scientiam de tali bono, et inde in sapientiam de bono absque merito quale est quod ex Divino; illa scientia et inde sapientia non fuit ex illis societatibus, sed per illas. Sint quoque pro exemplo societates quae multum se sapere credunt, et tamen de bono et vero ratiocinantur et de singulis num ita sit; tales societates sunt pleraeque spiritualium; inserviverant usui ad introducendum Se in scientiam de illis et quantum in umbra sunt respective, et nisi Divinum misereretur eorum quod perirent, et in plura quae ex Divino; quae non fuerunt ex illis sed per illas. [3] Sint adhuc pro exemplo societates quae in amore in Deum sunt, et credunt si infinitum intuentur, et absconditum 3 Deum colunt 4, quod in amore in Ipsum possint esse, cum tamen non sunt nisi infinitum (c)illud aliqua idea finitum faciant, aut absconditum Deum visibilem apud se per ideas intellectuales finitas sistant, quia alioquin foret intueri in caliginem, et amore amplecti 5 id quod ibi, ita plura inconcinna et incondita secundum cujusvis ideas; tales quoque inserviverant usui ad introducendum in scientiam de interioribus illorum qualia essent 6, tum de amore illorum qualis, et quoque in miserationem, et quod nec salvari possent nisi Humanum Domini quoque Divinum fieret, in quod intuerentur; haec sapientia nec fuit ex illis sed per illas ex Divino: similiter se habet in reliquis: exinde patet quomodo se habet cum hoc quod a bono per "Labanem" significato nihil desumptum sit, sed quod omnia quae Domino, a Divino fuerint, hoc est, ab Ipso. @1 i Ipsi$ @2 i suo$ @3 i sic$ @4 colant$ @5 complecti$ @6 sunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4076
#4076 "Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro": quod significet quod ex propria potentia, constat ex significatione "servire" quod sit studium, de qua n. 3824, 3846, at cum praedicatur de Domino quod sit propria potentia, de qua n. 3975, 3977, et adhuc magis cum dicitur "in omni vi mea."
Arcana Coelestia 4 Passage 4077
#4077 "Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis": quod significet statum boni ad Se cum ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius et plurimam mutationem 1, constat ex significatione "patris," hic Labanis, quod sit bonum medium, de qua prius; ex significatione "mercedis" quod sit ex Se Ipso, de qua n. 3996 3999; et ex significatione "decem modis" quod sit plurima mutatio "decem" sunt plurimum, n. 1988, et "modi" sunt mutationes; ipse status illius boni cum Dominus ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius quod mutatus, involvitur: si nunc pro bono quod per "Labanem" significatur, concipiatur talis societas spirituum et angelorum qui in tali bono, patet quomodo se res habet; societates non facile recedunt ab illo apud quem fuerunt, sed cum is apud quem sunt, recedit, tunc indignantur, ac se gerunt similiter ac hic Laban adversus Jacobum, immo etiam si percipiunt quod aliquid bonum ei accesserit per illos, dicunt quod accesserit 2 ex illis; in indignatione enim ex malo 3 loquuntur. [2] Similiter se habet apud unumquemvis hominem qui regeneratur, quod nempe a Domino ei applicentur societates quae inserviunt 4 introducendis bonis et veris genuinis, non ex illis sed per illas; et cum is qui regeneratur, in alias societates transfertur, tunc indignantur illae quae prius ibi fuerunt; sed haec non apparent homini, quia non credit quod in societate spirituum et angelorum sit; at 5 apparent manifeste angelis; et quoque illis quibus, ex Divina Domini Misericordia, cum illis loqui datur et interesse illis sicut unus illorum; 6exinde mihi datum est scire quod ita se res habeat. Conqueruntur valde spiritus quod homo hoc non sciat, ne quidem quod sint apud hominem, et magis adhuc quod multi negent non modo praesentiam (c)illorum, sed etiam quod infernum et 7 caelum sit; sed hoc stupiditati hominis adscribunt; cum tamen homo non minimum cogitationis nec minimum voluntatis habeat quam per influxum per illos a Domino; et quod illi sint per quos Dominus mediate regit genus humanum, et in particulari unumquemvis. @1 i ejus, as 4072$ @2 i bonum$ @3 i ita$ @4 inserviant$ @5 sed$ @6 i quoque$ @7 i quod$
Arcana Coelestia 4 Passage 4078
#4078 "Et non edit e Deus ad malefaciendum mecum": quod significet quod usque non impedire potuerit, constat ex significatione "non dare ad malefaciendum" cum praedicatur de Domino quod sit non impedire posse; "malefacere" enim Divino nihil potest, sed impedire ne influat, fieri potest, omne malum hoc facit; inde patet quid per "malefacere" hic significatur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4079
#4079 "Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata": quod significet liberum Ejus, et quod ii libero Ejus sumerentur illa a Domino, haec quoad mala adjuncta bonis, constat ex statu rei in sensu interno, qui est liberum Ei fuerit constat ex statu rei in sensu interno, qui est quod mutare mercedem, et sic quod in libero Ejus desumpta sint illa; quod haec quoad mala adjuncta bonis, constat ex significatione "punctatorum" quod sint bona cum quibus mixta mala, de qua n. 3993, 3995, 4005.
Arcana Coelestia 4 Passage 4080
#4080 "Et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata": quod significet eadem quoad falsa adjuncta, constat ex illis quae nunc dicta sunt; et a significatione "variegatorum" quod sint vera sparsa et mixta malis, de qua n. 4005, proinde falsa.
Arcana Coelestia 4 Passage 4081
#4081 "Et eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi": quod significet quod illa ex Divino, constat ex illis quae supra n. 4065, et quae n. 4075 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4082
#4082 Et factum in tempore incalescendi gregem": quod significet affectionis ardorem ut conjungerentur, constat ex significatione "incalescere" quod sit affectionis ardor et ejus effectus, de qua n. 4018, 4019; ita ut conjungerentur nempe bona et vera.
Arcana Coelestia 4 Passage 4083
#4083 "Et sustuli oculos meos, et vidi in somnio": quod significet perceptionem naturalis boni in obscuro, constat a significatione "tollere oculos" quod sit cogitare, et quoque intendere, de qua n. 2789, 2829, 3198, ita percipere; et ex significatione "in somnio" quod sit in obscuro, de qua n. 2514, 2528; (o) naturalis bonum est "Jacob".
Arcana Coelestia 4 Passage 4084
#4084 "Et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati": quod significet effectum quod bonum naturale per "Jacob" intellectum talibus inde imbueretur, constare potest ex illis quae in capite praecedente de his dicta sunt; cesserunt enim Jacobo per gregem Labanis variegata, punctata et maculosa, hoc est, talia quae per illa significantur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4085
#4085 "Et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me": quod significet perceptionem ex Divino et praesentiam in obscuro, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex significatione "angeli Dei" quod sit ex Divino, nam "angelus" in Verbo ubi nominatur, significat aliquid Domini, hoc est, aliquid Divini, n. 1925, (x)2319, 2821, 3039, ex causa quia angelus non a se loquitur sed a Domino, cumprimis quando in somnio, ut hic ad Jacobum; angeli etiam tales sunt ut indignentur si illis tribuatur aliquid boni et veri quod loquuntur, et quantum possunt, removent ideam talem apud alios, imprimis apud hominem; sciunt enim et percipiunt quod illis ex Domino, ita ex Divino, omne bonum et verum quod cogitant, volunt, et efficiunt: inde constare potest quod per "angelos" in Verbo significetur aliquid Domini, hoc est, Divinum;(n) et ex significatione "in somnio" quod sit in obscuro, de qua n. 2514, 2528; praesentia in naturali, et ibi in obscuro, significatur per responsum Jacobi.
Arcana Coelestia 4 Passage 4086
#4086 "Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos": quod significet advertentiam ex proprio, constat ex significatione "tollere oculos" quod sit cogitare et intendere, de qua n. 2789, 2829, ita advertere; hic quod ex proprio, patet ex eo quod dicatur "tolle oculos et vide," tum a serie.
Arcana Coelestia 4 Passage 4087
#4087 "Et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos": quod significet quod talia introducerentur, ita quod talibus imbueretur, constat ex illis quae mox supra n. 4084 dicta sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 4 Passage 4088
#4088 "Quia vidi omne quod Laban facit tibi": quod significet proprium boni per "Laban" significati, quod non tale ut ex se, constat ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum medium, de qua saepius prius: quod ejus proprium non tale sit ut ex se, significatur per "vidi omne quod facit tibi"; quod haec significatio sit, patet ex intuitione rerum in sensu interno, tum ex societatibus quae in tali bono sunt, ex his enim manifeste videri potest quale illud bonum est, sunt enim societates (o)spirituum quae inserviunt pro mediis et pro communicatione, de quibus n. 4047; illae non tales sunt ut ex se et proprio multum 1 faciant sed patiantur se duci ab aliis, ita ad bonum ab angelis, et ad malum a spiritibus malis, quod etiam elucet ex historicis hic de Labane, imprimis ex illis quae sequuntur; inde patet quid intelligitur per proprium boni per "Laban" significati, quod non tale sit ut ex se. Haec quae in versibus 6-12 in sensu interno continentur, summatim explicata sunt, ex causa quia similia sunt illis de quibus in capite praecedente actum est ubi illa plenius explicata sunt 2. @1 A d aliquid, i multum$ @2 videantur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4089
#4089 "Ego Deus Bethelis": quod significet Divinum in Naturali, constat ex significatione "Bethelis" quod sit bonum in ultimo ordinis, de qua n. 3729, proinde in naturali, nam hoc est ultimum ordinis, caelestia enim et spiritualia terminantur ibi; inde quod "Deus Bethelis" sit Divinum in Naturali, patet: quia Bethel significat bonum in naturali, etiam significat cognitiones caelestium ibi, nam hae sunt boni 1. @1 i videatur n. 1453$
Arcana Coelestia 4 Passage 4090
#4090 Quo unxisti statuam": quod significet ubi bonum veri, et terminus, constat ex significatione "statuae" quod sit sanctus terminus, ita ultimum ordinis, proinde verum, de qua n. 3727; et ex significatione "ungere," seu fundere oleum super caput statuae, ut a Jacobo factum, quod sit verum bonum facere, de qua n. 3728.
Arcana Coelestia 4 Passage 4091
#4091 "Quo vovisti mihi votum": quod significet sanctum, constat a significatione "vovere votum" quod sit velle ut Dominus provideat, et in supremo sensu in quo praedicatur de Domino quod sit quod provideat, de qua n. 3732; et quia quicquid providet Dominus, hoc procedit ab Ipso, et quicquid procedit ab Ipso, hoc sanctum est, inde est quod hic per "vovere votum" significetur sanctum: quod "vovere votum" sit id quod procedit a Domino, proinde sanctum, ad primam intuitionem apparet remotius, sed hoc ex causa quia homo est qui vovet votum, quo se ad aliquod obstringit, seu sibi aliquid imponit erga Divinum, si potiatur optato; sed cum ipsum Divinum "est, seu Dominus", de Quo id praedicatur, tunc non est aliquod votum, sed est velle et providere, seu facere; quod itaque facit Divinum seu Dominus, hoc procedit ab Ipso, et quicquid procedit ab ipso, est sanctum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4092
#4092 "Nunc surge": quod significet elevationem, constat a significatione "surgere" quod ubi dicitur, involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et quid elevatio, n. 3171
Arcana Coelestia 4 Passage 4093
#4093 "Exi e terra hac": quod significet separationem a bono illo, nempe quod per "Labanem" significatur, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4094
#4094 "Et revertere ad terram nativitatis tuae": quod significet conjunctionem cum Divino Bono Veri, constat ex significatione "reverti ad terram" quod sit propius se conferre ad bonum Divinum de qua supra n. 4069; et a significatione "nativitatis" quod sit verum de qua etiam supra n. 4070; inde patet quod per "reverti ad terram nativitatis" significetur conjunctio cum Divino Bono Veri.
Arcana Coelestia 4 Passage 4095
#4095 Vers. 14-16. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? Anno: alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum? Quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac. "Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei" significat reciprocum affectionum veri: "An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri?" significat statum primum separationis illarum a bono per Labanem significato: "annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos" significat quod abalienaverit illas, ut non ejus essent amplius: "et comedit etiam comedendo argentum nostrum" significat verum illarum affectionum quod consumeret, si non separarentur: "quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris" significat quod omnia ex propria potentia, et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet: "et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac" significat Providentiam Domini.
Arcana Coelestia 4 Passage 4096
#4096 "Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei": quod significet reciprocum affectionum veri, constat a significatione "respondere" cum annuitur, quod sit reciprocum, de qua n. 2919, et quod sit receptio, n. 2941, 2957; et ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, et "Leae" quod sit affectio veri externi, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819. In illis quae praecedunt, actum est in sensu interno de bono naturalis quod per "Jacobum" significatur, cum separaretur a bono medio, quod est "Laban," quomodo illud, nempe bonum naturalis, adjungeret sibi affectiones veri, quae per Rachelem et Leam" significantur; [2] agitur nunc de applicatione affectionum veri reciproca ad bonum; haec applicatio continetur in sensu interno verborum quae Rachel et Leah nunc dicunt; sed haec talia sunt ut non cadant in intellectum nisi illum qui instructus est, et qui jucundum percipit in scientia talium, proinde qui pro fine habet spirituales cognitiones; ceteri nihil talia curant, et eo usque intendere mentem non possunt, qui enim pro fine habent mundana et terrestria, non abducere possunt inde sensus, et si abducerent, injucundum perciperent, nam tunc discederent et se removerent ab illis quae pro fine habent, hoc est, quae amant; experiatur quisque apud se qui talis, num scire velit quomodo bonum se adjungit affectionibus veri et quomodo affectiones veri se applicant, et annon hoc scire molestum ei, et dicturus quod talia ei non conducant, tum quod nihil de illis capiat; [3] at si talia ei dicuntur quae ejus negotii sunt in mundo, tametsi reconditissima sunt, et qualis alter sit quoad affectiones, tum quomodo per illas sibi illum adjungere possit, se applicando animo et dictis, hoc non modo capit, sed etiam interiora percipit: similiter qui abstrusa scientiarum indagare ex affectione studet, is intricatiora quam haec intueri amat et quoque intuetur; at cum de spirituali bono et vero agitur, taedium sentit et quoque aversatur: haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae hodie est. [4] Sed quomodo se habet cum bono cum adjungit sibi vera per affectiones, et cum veris cum se applicant, non ita constare potest cum tenetur idea seu cogitatio in bono et in vero, sed melius cum in societatibus spirituum et angelorum per quas influunt, nam ut n. 4067 dictum est, hominis velle et cogitare inde venit, seu inde influit, et apparet sicut in illo: ex illis, nempe societatibus spirituum et angelorum, scire quomodo se res habet, est ex ipsis causis, et ex caelo angelorum, est ex finibus causarum, sunt etiam 1 historica quae se adjungunt, et illustrant, ita apparent manifestius: [5] in sensu interno agitur de adjunctione boni ad 2 vera, et de applicatione horum in naturali, "Jacob" enim est bonum ibi, ut saepius dictum, et "muliere" ejus" sunt affectiones veri; bonum quod est amoris et charitatis, Domino influit, et quidem per angelos qui apud hominem, et non in alia apud hominem quam in cognitiones quae 3 apud illum; et quia ibi figitur bonum, tenetur cogitatio in veris quae sunt cognitionum et inde excitantur plura quae affinia sunt et convenientia, et hoc tam diu usque dum cogitat quod ita sit et usque dum vult quia ita est ex affectione; cum hoc fit, tunc conjungit se bonum veris, et applicant se vera, in libero, omnis enim affectio facit liberum, n. 2870, 2875, 3158, 4031: [6] sed cum hoc fit, etiam a spiritibus qui ei adjuncti sunt, excitantur dubia, quandoque etiam negativa, sed quantum affecti praevalet, tantum ad affirmativum ducitur, et simul tunc per illa i veris confirmatur: bonum cum sic influit 4, non percipitur quod sit per angelos, quia influit ita interius et in obscurum ejus quod ei e mundanis et corporeis est: sed sciendum quod bonum non influat ab angelis sed per angelos a Domino; hoc fatentur etiam omnes angeli, quapropter etiam sibi nunquam 5 vindicant aliquod bonum, immo indignantur cum aliquis eis illud tribuit. Ex his nunc, ut ex ipsis causis, videri potest quomodo se res habet cum adjunctione boni a vera, et de horum applicatione, de quibus hic in sensu interno. @1 i tunc$ @2 A d conjunctione... cum, i adjunctione... ad$ @3 i veri$ @4 influit ita$ @5 nusquam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4097
#4097 "An amplius nobis portio et hereditas in domo patris per "Labanem" significato, constat ex significatione "an amplius nobis portio et hereditas" quod sit, num amplius aliqua conjunctio; et ex significatione "domus patris nostri" quod sit bonum per "Labanem" repraesentatum 1; ex his resultat quod per illa verba significetur status primus separationis illarum a bono per "Labanem" significato: primus enim status est quod in dubio teneatur mens, alter (o)status est quod dubium per rationes discutiatur; 2 tertius est affirmatio; ultimus est actus, ita bonum cum veris insinuat se ab intellectuali parte in voluntarium, ac appropriatur. @1 significatum$ @2 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4098
#4098 "Annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos?": quod significet quod abalienaverit illas ut non ejus essent amplius, constat a significatione "alienae existimari" quod sit abalienari; et a significatione "vendere" quod sit ita abalienare ut non amplius ejus sint.
Arcana Coelestia 4 Passage 4099
#4099 "Et comedit etiam comedendo argentum nostrum": quod significet verum illarum affectionum quod consumeret si non separarentur, constat a significatione "comedere" quod sit consumere; et a significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; argentum nostrum" quod sit verum illarum affectionum, patet, per "Rachelem" enim et "Leam" repraesentantur affectiones veri, ut prius passim ostensum. Quid haec involvunt, nec sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bonis et veris quae insinuantur per bonum medium, seu nisi sciatur quales sunt societates spirituum quae inserviunt pro bono medio; societates spirituum quae inserviunt pro bono medio, illae in mundanis sunt, at societates angelorum 1 quae inserviunt pro introducendis affectionibus veri, non in mundanis sed in caelestibus sunt; [2] hae binae societates agunt apud hominem qui regeneratur; quantum homo initiatur in caelestia per angelos, tantum removentur spiritus qui in mundanis sunt, et nisi removentur, dissipantur vera: mundana enim et caelestia concordant apud hominem quando caelestia dominantur super mundana; at discordant quando mundana dominantur super caelestia; quando concordant, tunc multiplicantur vera in naturali hominis; at quando discordant, tunc diminuuntur, immo consumuntur, quia mundana obfuscant caelestia, proinde ponunt illa in dubio; at caelestia cum dominium habent, illustrant mundana, prae altero amantur: ex his constare potest quid intelligitur per quod verum affectionum consumeret si non separarentur, quae significantur per "comedit comedendo argentum nostrum. @1 i quae etiam adjunctae$
Arcana Coelestia 4 Passage 4100
#4100 "Quia omnes divitiae, quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris": quod significet quod omnia ex propria potentia et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet, constat ex illis quae supra n. 4065, 4075, 4081 dicta et explicata sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4101
#4101 "Et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac": quod significet Providentiam Domini, constat a significatione "omne quod dicit Deus facere" quod sit oboedire; at cum praedicatur de Domino, est providere nam non ab alio facit sed a Se Ipso, nec Deus ad Ipsum dicit ut faciat, sed Ipse dicit, hoc est, facit a Se.
Arcana Coelestia 4 Passage 4102
#4102 Vers. 17, 18. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos et feminas suas, super camelos. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae, quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan. "Surrexit Jacob" significat elevationem boni per Jacobum intellecti: "et sustulit filios suos, et feminas suas, super aamelos" significat elevationem veritatum et affectionum illarum et ordinationem in communibus: "et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit" significat separationem 1 veri et boni a Labanis: "acquisitionem emptionis suae" significat quae ab illis aliunde: "quam comparavit in Paddan Aram" significat cognitiones veri et boni in naturali: "ad veniendum a Jishakum patrem suum terram Canaan" significat ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret. @1 A had separationem, vero boni et bono per Labanem intellecto, but alters to read thus. N. 4105 i quae sunt after boni.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4103
#4103 "Surrexit Jacob": quod significet elevationem boni per "Jacobum" intellecti, constat a significatione "surgere" quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua saepius prius, hic bonum quod propius accedit ad Divinum, quia separandum a bono medio, seu "Labane," n. 4073. Per elevationem quae significatur per "surgere," dicitur cum propius accedit ad caelestia, et hoc ex causa quia caelum creditur elevatum (t)esse seu in alto; 1 ex apparentia ita dicitur, caelum enim, proinde illa quae sunt caeli, nempe caelestia et spiritualia, non sunt in alto sed in interno, videatur n. 450, 1735, 2148; quare homo in caelo est quoad interiora, cum in spirituali amore et fide. @1 i sed$
Arcana Coelestia 4 Passage 4104
#4104 "Et sustulit filios suos, et feminas suas, super camelos": quod significet elevationem veritatum et affectionum illarum et ordinationem in communibus, constat a significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; a significatione "feminarum" hic Rachelis et Leae, tum "ancillarum 1 "quod sint affectiones veri, cognitionum, et scientiarum, de qua prius; et ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia in naturali, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145. Qui non novit quomodo se habet cum repraesentationibus et correspondentiis, non credere potest quod illa verba, nempe "sustulit filios suos et feminas suas super camelos" significent talia, apparent "ei enim" remotiora quam ut id spirituale involvant et in se contineant, nam cogitat de filiis, de feminis et de camelis; at angeli, qui omnia talia spiritualiter vident et percipiunt, non cogitant de filiis sed cum filii nominantur, de veris, et non de feminis sed cum feminae nominantur, de affectionibus veri, cognitionum et scientiarum, et non de camelis sed tunc de communibus in naturali; correspondent enim ita; talis est angelica cogitatio; et quod mirum, talis 2 est cogitatio interni spiritualis hominis cum in corpore vivit, tametsi externus id prorsus nescit; quapropter etiam homo qui regeneratus est, cum moritur, in similem cogitationem venit et cum angelis cogitare et loqui potest, et hoc absque instructione, quod nequaquam fieri potuisset nisi interior cogitatio ejus talis fuisset; quod talis sit, est ex correspondentia naturalium et spiritualium: inde constare potest quod tametsi sensus litteralis Verbi sit naturalis, usque in se et in singulis suis contineat spiritualia, hoc est, talia quae cogitationis et inde loquelae interioris (o)seu spiritualis sunt, "seu" qualis est angelorum. [3] Cum elevatione veritatum et affectionum illarum, et cum ordinatione illarum in communibus, ita se habet: elevantur veritates et affectiones cum praeferuntur illa quae sunt vitae aeternae et regni Domini, prae illis quae sunt vitae in corpore et regni mundi; cum homo pro principali et primario agnoscit illa, et pro instrumentali et secundario haec, tunc elevantur apud illum veritates et affectiones illarum; tantum enim in lucem caeli, in qua est intelligentia et sapientia, transfertur et tantum illa quae sunt lucis mundi, sunt ei imagines et quasi specula in quibus illa videt: contrarium evenit cum praefert illa quae sunt vitae corporis et regni mundi prae illis quae sunt vitae aeternae et regni Domini, ut cum credit quod haec non sint quia non ea videt et quia non aliquis inde venit et 3 nuntiavit; tum si credat 4, si sint, quod non pejus illi eveniat quam aliis, et se confirmat in illis, et vivit vitam mundi, et charitatem et fidem prorsus contemnit; apud talem non elevantur veritates et affectiones illarum, sed vel suffocantur, vel rejiciuntur, vel pervertuntur; in luce enim naturali est, in quam non influit aliquid lucis caelestis; inde patet quid per elevationem veritatum et affectionum illarum intelligitur. [4] Quod ordinationem illarum in communibus attinet, est illa consequens; nam quantum homo praefert caelestia 5 mundanis, tantum ad statum caeli ordinantur illa quae in naturali ejus, sic ut appareant ibi, ut dictum, sicut imagines et specula caelestium, nam sunt 6 repraesentativa correspondentia: sunt fines qui ordinant, hoc est, Dominus per fines apud hominem; sunt enim tria quae ordine sequuntur, nempe fines, causae, et effectus; fines producunt causas, et per causas effectus; quales itaque fines sunt, tales existunt causae, et tales inde effectus; fines sunt intima apud hominem, causae sunt media, (o)et vocantur fines medii, et effectus sunt ultima, (o)et vocantur fines ultimi, et effectus 7 sunt etiam illa quae dicuntur communia; inde patet quid ordinatio in communibus, quod nempe cum illa quae sunt vitae aeternae (c)et regni Domini pro Me habentur, 8 omnes fines medii seu causae, et omnes fines ultimi seu effectus, ordinentur secundum ipsum finem, et hoc in naturali quia ibi sunt effectus, seu quod idem, ibi sunt communia. [5] Unusquisque homo qui in adulta aetate aliquo judicio pollet, scire potest si modo expendat, quod in binis regnis sit, nempe in regno spirituali et in regno naturali, tum quod regnum spirituale sit interius, et regnum naturale exterius, et consequenter quod praeferre possit unum alteri seu pro fine habere unum prae altero, et inde quod apud illum dominetur id quod pro fine habet aut praefert; si itaque pro fine habet et praefert regnum spirituale, hoc est, illa quae sunt illius regni, tunc pro principali et primario agnoscit amorem in Dominum et charitatem erga proximum, proinde omnia quae confirmant illa quae vocantur fidei, nam haec sunt regni illius, (o)et tunc disponuntur et ordinantur omnia in naturali ejus secundum illa, ut sint servientia 9 et oboedientia: at cum pro fine habet et praefert regnum naturale, hoc est, illa quae ibi sunt, tunc exstinguit illa quae amoris in Dominum et charitatis erga proximum et quae fidei sunt, usque adeo ut prorsus nihili faciat illa, at amorem mundi et sui et quae amorum illorum 10 sunt, facit omne; haec cum fiunt, ordinantur omnia in naturali ejus secundum fines illos, ita prorsus contra illa quae sunt caeli; inde in se facit infernum. Pro fine habere est amare, nam omnis finis est amoris, id 11 enim pro fine habetur quod amatur. @1 i earum$ @2 i etiam$ @3 qui$ @4 et$ @5 i prae$ @6 seu quod idem sicut$ @7 hae sunt illa quae etiam vocantur$ @8 i tunc quod$ @9 inservientia$ @10 amoris illius$ @11 omne$
Arcana Coelestia 4 Passage 4105
#4105 "Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit": quod significet separationem veri et boni quae sunt a Labanis, constat a significatione "abducere" quod sit separare; a significatione "acquisitionis" quod sit verum; et a significatione "substantiae" quod sit bonum; "quam comparavit" spectat Labanem et ejus gregem, per quem illa. Quod "acquisitio" sit verum, et "substantia" sit bonum, est quia acquisitio in lingua originali est vox quae quoque significat pecora in communi, per quae in specie vera significantur cum per "greges" bona; et per "substantiam" facultates ex quibus illa; cum enim in Verbo bina similis paene significationis dicuntur, tunc unum praedicatur de vero, alterum autem de bono, ob conjugium caeleste quod est veri et boni, in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712.
Arcana Coelestia 4 Passage 4106
#4106 "Acquisitionem emptionis suae": quod significet quae ab illis aliunde, constat ex significatione "acquisitionis" quod sint vera, de qua mox supra; et a significatione "emptionis" quod sint illa quae aliunde comparata; nam acquisitiones quae emptae sunt, erant aliunde, sed usque ex illis quae comparatae sunt per gregem 1 Labanis. @1 greges$
Arcana Coelestia 4 Passage 4107
#4107 "Quam comparavit in Paddan Aram": quod significet cognitiones boni et veri in naturali, constat ex significatione "Paddan Aram" quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 3664, 3680.
Arcana Coelestia 4 Passage 4108
#4108 "Ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan"; quod significet ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret, constat a repraesentatione Jishaki quod sit Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; ac in specie quod sit Divinum Bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et ex significatione "terrae Canaan" quod sit regnum caeleste Domini, de qua n. 2607, 3481, et in sensu supremo, hoc est, cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum Ipsius, n. 3038, 3705; inde patet quod per "ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan" significetur ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret. [2] Quod conjunctionem rationalis et naturalis apud hominem attinet, sciendum quod rationale sit interni hominis, et naturale externi, et quod conjunctio illorum faciat humanum, et 1 tale humanum qualis est conjunctio, et quod tunc conjunctio, quando unum agunt, et (o)tunc unum agunt, quando naturale ministrat et inservit rationali: hoc apud hominem nequaquam fieri potest nisi a Domino; apud Dominum autem factum est ab Ipso. @1 ita$
Arcana Coelestia 4 Passage 4109
#4109 Vers. 19-21. Et Laban iverat ad tondendum gregem suum, et furata Rachel teraphim qui patri suo. Et furatus Jacob cor. Labanis Aramaei, per quod non indicavit ei, quod fugiens is. Et fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit fluvium, et posuit facies suas montem Gilead. "Laban iverat ad tondendum gregem suum" significat statum usus et finis boni quod "grex Labanis": "et furata Rachel teraphim qui patri suo" significat mutationem status per "Labanem 1 "significati, quoad verum: "et furatus Jacob cor Labanis Aramaei" significat mutationem status per "Labanem 1 "significati, quoad bonum; "Laban Aramaeus" est bonum tale in quo non Divinum Verum et Bonum, ut prius: "per quod non indicavit ei, quod fugiens is" significat per separationem: ["et fugit is, et omne quod ei" significat separationem]: "et surrexit" significat elevationem: "et transivit fluvium" significat statum ubi conjunctio: "et posuit facies suas montem Gilead" significat bonum ibi. @1 Laban$
Arcana Coelestia 4 Passage 4110
#4110 "Laban iverat ad tondendum gregem suum": quod significet statum usus et finis boni quod grex Labanis, constat ex significatione "tondere" quod sit usus, ita finis, nam usus est finis, de qua sequitur: et ex significatione "gregis" quod sit bonum, de qua n. 343, 2566; inde patet quod status usus et finis significetur per "ire ad tondendum". Agitur nunc de separatione boni medii quod est "Laban," a bono comparato inde quod est "Jacob"; sed quomodo se 1 cum separatione habet, nec sciri potest quam a societatibus spirituum qui in bono Illo sunt et a quibus illud apud hominem influit, de qua re ab experientia haec licet referre: [2] sunt spiritus boni et sunt spiritus mediae sortis et sunt spiritus mali, qui adjunguntur homini cum regeneratur, ob finem ut introducatur 2 per illos (o)in bona et vera 3 genuina, et hoc mediis angelis a Domino, sed sunt tales spiritus seu societates spirituum qui cum regenerando non concordant, modo quoad tempus, quare cum usum praestiterant, separantur; separatio illorum fit diversimode, et aliter separatio spirituum bonorum, aliter spirituum mediae sortis, et aliter spirituum malorum; separatio spirituum bonorum fit quando id non sciunt, ex beneplacito Domini scientes quod illis bene sit ubicumque sunt, seu quocumque a Domino transferuntur; separatio autem spirituum mediae sortis fit per plura media, usque dum in libero recedunt, remittuntur enim in statum boni 4 sui, proinde in statum usus et finis inde 5, ut ibi percipiant jucundum suum et beatum suum, sed quia ex 6 consortio priore traxerunt volupe, reducuntur aliquoties, et remittuntur aliquoties, usque dum sentiunt injucundum in diutius morando et sic in libero recedunt; spiritus autem mali quidem etiam in libero removentur, sed in libero quod illis apparet ut liberum; adjunguntur ut inducant negativa quae discutienda, ut melius confirmetur homo in veris et bonis; cumque homo incipit confirmari in illis, tunc injucundum percipiunt, et jucundum in separatione, ita ex libero quod est jucundi illorum, separantur: ita se habet cum separatione spirituum apud hominem cum regeneratur, proinde ita cum mutationibus status ejus quoad bonum et verum. 7 [3] Quod "tondere gregem" sit usum facere, patet ex eo quod tonsio gregis in sensu interno non aliud sit quam usus, nam lana inde: quod tonsio gregis sit usus, etiam patet ab his apud Mosen, Omne primogenitum, quod nascitur in armento tuo, et in grege tuo, sanctificabis Jehovae Deo tuo; non facies opus per primogenitum bovis tui, et non tondebis primogenitum gregis tui; sed coram Jehovah Deo tuo comedes illud quotannis in loco quem elegerit Jehovah, Deut. xv 19 [, 20]; ubi "non tondere primogenitum gregis" est non usum domesticum inde facere: 8 quia "tonsio gregis" significabat usum, ideo" inter officia et munia insignia tunc temporis fuit "tondere gregem, et adesse tonsionibus"; ut constare potest a Jehudah, quod "tonderet gregem suum", Gen. xxxviii 12, 13; et ex filiis Davidis, in libro 2 Samuelis, 9 Fuit post biennium dierum, et erant tonsores Abshalomo in Baalhazor, quod in Ephraimo, et vocavit Abshalom omnes filios regis, et venit Abshalom ad regem, et dixit, Ecce quaeso tonsores servo tuo, eat quaeso rex, et servi sui 10 cum servo tuo, xiii 23, 24. @1 after separatione$ @2 introducantur$ @3 vere I$ @4 amoris$ @5 sui boni$ @6 i adhuc$ @7 tales sunt separationes spirituum apud hominem cum regeneratur, inde tales sunt mutationes status quoad bonum et verum apud illum$ @8 i et$ @9 i Et$ @10 tui AI$
Arcana Coelestia 4 Passage 4111
#4111 "Et furata Rachel teraphim qui patri suo": quod significet mutationem status per "Laban" significati quoad verum, constat ex significatione "furari" hic quod sit auferre quod carum et sanctum est, ita mutare statum; ex significatione "teraphim" quod sint vera, de qua sequitur; et (c)a significatione "patris," hic Labanis, quod sit bonum per illum significatum, de qua prius; "pater" etiam significat bonum, n. 3703; inde patet quod per "furata Rachel teraphim qui patri suo" significetur mutatio status per "Labanem" significati quoad verum. [2] Quid haec involvunt, etiam constare potest a statu spirituum cum separantur; status spirituum quoad bonum et verum se habent secundum societates in quibus sunt, influit enim omnis cogitatio per alios, ut prius ostensum, et proxime per illos cum quibus in societate sunt; quapropter cum removentur ab una societate et remittuntur in aliam, status cogitationum et affectionum illorum mutantur, proinde status quoad verum et bonum; si autem remittuntur in societates discordes, tunc injucundum percipiunt, et ex injucundo coactum, quapropter inde separantur et feruntur in societates concordes; inde est quod mali non possint interesse et morari in societatibus bonorum et boni non in societatibus malorum, tum quod omnes spiritus et angeli distincti sint in societates secundum affectiones quae sunt amoris: sed unaquaevis affectio quae amoris, multiplicia et varia in se continet, n. 3078, 3189, 4005, at unum usque est regnans, inde unusquisque in pluribus societatibus potest esse, sed connititur usque ad illam quae est affectionis regnantis, in quam demum fertur. [3] Quod ad bonum quod per "Labanem" significatur, et "ad" ejus status mutationem attinet, quamdiu (o)illud fuit cum bono quod per "Jacobum" repraesentatur 1, fuit propius Divino, nam "Jacob" est illud bonum in Naturali, et quia propius Divino, etiam tunc in perfectiore statu veri et boni fuit; at cum separaretur inde, tunc in alium statum quoad verum et quoad bonum venit; status enim mutationes in altera vita in genere nihil aliud sunt quam approximationes ad Divinum et remotiones a Divino; inde nunc patet quid per mutationem status cum separaretur bonum per "Labanem" significatum, intelligitur. [4] Quod "furata Rachel teraphim qui patri suo" significet mutationem status quoad vera, est quia per teraphim significantur dii ejus, ut patet a sequentibus, dicit enim Laban ad Jacobum, "Quare furatus es deos meos?" vers. 30, et Jacob respondit, "Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris," vers. 32, et "dii" in sensu interno significant vera, quapropter etiam in Verbo "Deus" nominatur eum agitur de vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822. [5] Teraphim erant idola quae adhibebantur cum consulerent seu interrogarent Deum, et quia responsa quae tulerunt, erant illis vera Divina, ideo vera per illos significantur, ut apud Hosheam, Diebus multis sedebant filii Israelis, nullus rex, et nullus princeps, et nullum sacrificium,... nec ephod 2 et teraphim, iii 4; "ephod 3 et teraphim" pro veris Divinis quae tulerunt per responsa; cum enim interrogabant Deum, etiam induebant ephodum, 1 Sam. xxiii 9-12 apud Zachariam, Teraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatem loquuntur, x 2; ubi etiam "teraphim" pro responsis, sed in illo statu pro iniquis: et quia talia "per teraphim significabantur", etiam apud quosdam fuerunt, tametsi prohibiti 4, ut apud Micham in 5 libro Judicum, Michae erat domus Dei, et fecit ephodum et teraphim, et implevit manum unius de filiis ut esset illi in sacerdotem:... et dixerunt quidam ex Danitis ad fratres suos, Num scitis quod in domibus his sit ephod 2 et teraphim, et sculptile et fusile? Cumque intrassent domum Michae, et sumerent sculptile, ephodum et teraphim, et fusile?... Et bonum fuit cor sacerdotis, et sumpsit ephodum et teraphim, et sculptile:... et persecutus Michah Danis filios, dixit, Deos meos, quos feci, sumpsistis, et sacerdotem, et abivistis, quid mihi amplius? xvii 5; xviii 14, 18, [20], 24: tum apud Michal uxorem Davidis, de qua in libro 1 Samuelis, 6 Michal uxor Davidis sumpsit teraphim, et posuit in lecto,... et obtexit veste: venerunt legati Shaulis, sed ecce teraphim in lecto, xix (x)13, 16; quod tamen idola fuerint quae prohibita, patet ab illis quae dicuntur de iis 1 Sam xv 23; 2 Reg. xxiii 24; Ezech. xxi 26 [A.V. 21]. @1 repraesentatione I$ @2 ephodus$ @3 A had ephodus but d -us$ @4 prohibita$ @5 i de quo$ @6 ip cum fugit David,$
Arcana Coelestia 4 Passage 4112
#4112 "Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei": quod significet mutationem status per "Labanem" significati quoad bonum, constat a significatione "furari" quod sit auferre quod carum et sanctum est, ita mutare statum, ut mox supra n. 4111; ex significatione "cordis" quod sit illud quod procedit ex voluntate, et cum voluntas boni est, quod sit bonum, de qua n. 2930, 3313, 3888, 3889; "et" ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum medium quod nunc separatur, et quia separatur, Laban nunc vocatur Aramaeus, ut quoque in versu seq. 24, nam "Laban Aramaeus" est bonum tale in quo non Divinum Bonum et Verum ut prius: causa quod id significetur, est quia Aram seu Syria separata fuit per fluvium, nempe Euphratem, a terra Canaane, ita fuit extra terram Canaanem, per quam significatur in sensu interno regnum Domini, et in sensu supremo Divinum Humanum Domini, videatur supra n. 4108: [2] per "Aram et 1 Syriam" in specie significantur cognitiones veri et boni, videatur n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, et hoc ex causa quia ibi quoque fuit Ecclesia Antiqua, et ibi reliquiae ejus manserunt diu, ut constat (c)a Bileamo, qui fuit inde et Jehovam novit et quoque de Domino prophetavit; sed postquam idololatria ibi succrevit, et inde evocatus est Abram 2, ac repraesentativa Ecclesia instituta fuit in terra Canaane, tunc "Aram seu Syria" induit repraesentationem regionis extra Ecclesiam, seu separatae ab Ecclesia, proinde remotae ab illis quae sunt regni Domini, retenta usque significatione cognitionum boni et veri. Quod "Jacobus dicatur, quod "furatus sit cor Labanis, per quod non indicavit ei quod fugeret," est quia de mutatione status quoad verum mox supra dictum, hic ideo de mutatione status quoad bonum:" in Verbo enim ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste quod est veri et boni, in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712 4. @1 seu$ @2 Abraham$ @3 de Jacobo$ @4 ut supra n. 4105$
Arcana Coelestia 4 Passage 4113
#4113 "Per quod non indicavit ei quod fugiens is": quod significet per separationem, constare potest absque explicatione. Quod "Jacob furatus cor Labanis Aramaei per quod non indicavit ei, quod fugiens is" in sensu historico intelligitur quod Jacob deprivaverit Labanem spe possidendi omnia quae ejus erant, et in statum angustiae redegerit; Laban enim credidit, quia Jacob servivit ei, quod omnia quae Jacobi, fierent ejus, non modo mulieres Jacobi 1, filiae suae, et filii illarum, sed etiam greges ejus, secundum legem tunc temporis etiam notam, et quoque receptam, de qua apud Mosen, Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit liber gratis... si dominus ejus dederit ei mulierum et pepererit ei filios et filias, mulier et nati ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. xxi 2, 4; quod id cogitaverit, patet a Jacobi verbis in sequentibus hujus capitis, Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami, et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me, vers. 42; et a Labanis, Respondit 2 Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc, vers. 43; non considerans quod Jacob non servus emptus fuisset, ne quidem servus, et quod ex nobiliore familia quam is, tum quod pro mercede acceperit tam mulieres quam gregem, et sic quod illa lex non pro Jacobo esset; quia nunc Jacob per id quod fugeret, Labanem illa spe deprivavit, ac inde illum in statum angustiae redegit, dicitur quod "furatus cor Labanis Aramaei, per id quod non indicavit ei quod fugiens is"; at in sensu interno per illa significatur mutatio status per "Labanem" significati quoad bonum per separationem: de status mutatione per separationem, videantur quae mox supra n. 4111 dicta sunt. @1 ejus$ @2 i Et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4114
#4114 "Et fugit is et omne quod ei": quod significet separationem, constat ab illis quae nunc dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4115
#4115 "Et surrexit": quod significet elevationem, constat ab illis quae de significatione "surgere" supra n. 4103 dicta sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4116
#4116 "Et transivit fluvium": quod significet statum ubi conjunctio, constat a significatione "fluvii," hic Euphratis, quod sit conjunctio, nempe cum Divino; quod fluvius id hic significet, est causa quia erat terminus terrae Canaanis ab illa parte, et omnes termini terrae Canaanis repraesentabant et inde significabant id quod ultimum et quod primum esset, 1 ultimum quia ibi desinebat 2, et primum quia ibi incohabat 3; termini enim omnes tales sunt, quod sint ultimi illis qui exeunt, et iidem primi illis qui intrant; quia Jacob nunc intrabat, erat fluvius ille terminus primus, proinde conjunctio, nempe in sensu supremo cum Divino; per terram enim Canaanem (o)significatur in sensu interno regnum caeleste Domini, n. 1607, 3481; et in sensu supremo 4 Divinum Humanum Domini, 5 n. 3038, 3705; inde patet quid hic per "transivit fluvium" significatur. Quod omnia in terra Canaane repraesentativa fuerint secundum distantias, situs, et terminos, videatur n. 1585, 3686; ita quod fluvii qui terminabant, ut fluvius Aegypti, 6 Euphrates, et Jordanes, n. 1866. @1 i nempe illorum quae sunt Regni Domini per terram enim Canaanem repraesentabatur Regnum caeleste Domini n. 1607, 3481,$ @2 desinebant$ @3 inchoabant$ @4 i significatur$ @5 i videatur$ @6 i fluvius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4117
#4117 "Et posuit facies suas montem Gilead": quod significet bonum ibi, constat a significatione "montis" quod sit caeleste amoris: hoc est, bonum, de qua n. 795, 1430, cum quo conjunctio; "Gilead significat quale ejus: quia fluvius erat terminus, et ibi primum conjunctionis, ut dictum, ideo "mons Gilead" qui erat ab hac parte Jordanis, significat bonum cum quo primum illud conjunctionis. [2] Terra Gilead ubi mons, erat intra limites terrae Canaanis in lato sensu intellectae, erat cis Jordanem, et cessit Reubenitis et Gadditis, et imprimis dimidiae tribui Menashes in hereditatem; et quia hereditates eo usque se extendebant, dicitur quod intra limites terrae Canaanis in lato sensu intellectae fuerit; quod cesserit illis in hereditatem, constat apud Mosen, Num. xxxii 1, 26-41; Deut. iii 8, 10-16; Jos. xiii 24-31; quapropter cum terra Canaan in uno complexu sisteretur, dicebatur "a Gileade usque ad Danem," et in alio sensu "a Beersheba usque ac Danem, nam Dan etiam erat terminus, n. 1710, (x)3923; quod a Beersheba usque ad Danem, videatur n. 2858, 2859; quod a Gileade ad Danem, apud Mosen, Ascendit Moses ex planitiebus Moabi super montem Nebo, caput Pisgae, qui versus Jericho, ubi ostendit illi Jehovah [totam] terram Gileadem usque ad Danem, Deut. xxxiv 1: et in libro Judicum, Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan, cur timebit naves? v 17. "Gilead" quia erat terminus, in sensu spirituali significat primum bonum, quod est sensualium corporis, nam horum bonum seu volupe est, cui initiatur homo omnium primo qui regeneratur; in hoc sensu sumitur Gilead apud Prophetas, ut Jer. viii (x)22; xxii 6; xlvi 11; l 19; Ezech. xlvii 18; Obad. 19; Mich. vii 14; Zach. (x)x 10; Ps. lx (x)9 [A.V. 7]; et in sensu opposito, Hos. vi 8; xii 12 [A.V. 11].
Arcana Coelestia 4 Passage 4118
#4118 Vers. 22-25. Et indicatum Labani in die tertio, quod fugit Jacob. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead. Et venit Deus ad Labanem Aramaeum in somnio noctu, et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum. Et assecutus Laban Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum in monte, et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead. "Indicatum Labani in die tertio" significat finem: "quod fugit Jacob" significat separationem: "et accepit fratres suos secum" significat bona loco illorum quae amisit: "et persecutus post eum" significat ardorem continuatum conjunctionis: "via septem dierum" significat sanctum veri: "et adjunxit eum in monte Gilead" significat per id conjunctionis quoddam: "et venit Deus ad Labanem Aramaeum in somnio noctu" significat perceptionem obscuram boni illius sibi relicti; "et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum" significat quod nulla communicatio amplius; "et assecutus Laban Jacobum" significat conjunctionis aliquid: "et Jacob fixit tentorium suum in monte" significat amoris statum in quo bonum per Jacobum nunc intellectum: "et Laban fixit 1 cum fratribus suis in monte Gilead" significat statum boni in aliquo conjunctionis illius. @1 Jacob fixit tentorium I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4119
#4119 "Indicatum Labani in die tertio": quod significet finem, nempe conjunctionis, constat a significatione "diei tertii" quod sit ultimum, tum completum, ita finis, de qua n. 1825, 2788, et quoque principium, n. 2788; finis enim status conjunctionis est principium status sequentis qui est separationis, qui status etiam per "diem tertium" hic significatur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4120
#4120 "Quod fugit Jacob": quod significet separationem, constat a significatione "fugere" quod sit separari, de qua supra n. 4113, 4114.
Arcana Coelestia 4 Passage 4121
#4121 Et accepit fratres suos secum": quod significet bona loco illorum quae amisit, constat a significatione "fratrum" quod sint bona, de qua n. 2360, 3160, 3303, 3459, 3803, 3815; per "fratres" in sensu interno significantur illi qui in simili bono et vero sunt, hoc est, in simili affectione boni et veri; consociantur erum omnes in altera vita secundum affectiones, et qui consociati sunt, fraternitatem constituunt, non quod dicant se fratres, sed quod sint fratres per conjunctionem; ipsum bonum et verum in altera vita faciunt id quod in terris vocatur consanguineum et affine, quapropter correspondent: bona enim et vera in se spectata non agnoscunt 1 alium patrem quam Dominum, nam ab Ipso solo illa, inde in fraternitate sunt omnes qui in bonis et veris; sed usque sunt gradus 2 secundum qualitatem bonorum et verorum; gradus illi (t)in Verbo significantur per "fratres, sorores, generos, nurus, nepotes, neptes," et per plura familiarum nomina: [2] in terris autem ita nominantur respective ad communes parentes, utcumque quoad affectiones discrepant, sed fraternitas illa et affinitas in altera vita dissipatur, et quisque ibi, nisi in terris in simili bono fuerint, in alias fraternitates venit; principio quidem ut plurimum conveniunt, sed brevi disjunguntur, nam lucra ibi non consociant sed, ut dictum, affectiones, quae tunc patent sicut in clara die quale" sunt, etiam quali affectione unus fuerat erga alium; et quia patent et affectio unumquemvis ad suam societatem trahit, ideo dissociantur qui discordi animo fuerunt; et "tunc quoque "utrinque" obliteratur omnis 4 fraternitas et omnis amicitia quae fuerat externi hominis, e manet illa quae est interni. Quod per "accepit fratres suos secum" significentur bona loco illorum quae amisit, inde est quia cum separatur societas una ab altera, sicut 5 supra n. 4077, 4110, 4111 dictum, tunc venit ad aliam, proinde ad alia bona loco illorum. @1 bonum enim et verum in se spectatum non agnoscit$ @2 i et hi$ @3 tum I$ @4 i mutuo$ @5 ita ut$
Arcana Coelestia 4 Passage 4122
#4122 "Et persecutus post eum": quod significet ardorem continuatum conjunctionis, constat ex significatione "persequi" hic quod sit ardor continuatus conjunctionis. Agitur hic in sensu interno de separatione boni medii a bono genuino postquam bonum medium inserviverat usui; processus separationis hic plene describitur, sed ille talis est ut ne quidem appercipi possit ab homine quod sit, sed angelis apparet manifeste cum innumerabilibus variis, sic enim vident et percipiunt apud hominem qui regeneratur, omnes status illius mutationes, apud quem ut 1 ministri adsunt, et secundum illas et per illas a Domino ducunt ad bonum quantum homo se duci patitur; et quia processus ille tanti usus est in caelo, ideo tam multis hic de illo agitur: inde quoque constare potest qualis est sensus internus, quod nempe sit Verbum angelicum. @1 sicut$
Arcana Coelestia 4 Passage 4123
#4123 "Via septem dierum": quod significet sanctum veri, constat a significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333; et a significatione "septem" quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881; hic quod ardor conjunctionis seu se conjungendi cum sancto veri esset.
Arcana Coelestia 4 Passage 4124
#4124 "Et adjunxit eum in monte Gilead": quod significet per id conjunctionis quoddam, constat ex significatione "adjungere" quod sit conjunctio; et (c)ex significatione "montis Gilead" quod sit bonum quod primum conjunctionis (o)est, de qua supra n. 4117; ita per "adjunxit eum in monte Gilead" significatur conjunctionis quoddam.
Arcana Coelestia 4 Passage 4125
#4125 "Et venit Deus ad Labanem Aramaeum in somnio noctu": quod significet perceptionem obscuram boni illius sibi relicti, constat a repraesentatione "Labanis" quod sit bonum medium, de qua prius, qui "Aramaeus" dicitur, quando separatus est a bono per "Jacobum" repraesentato, 1 n. 4112; et ex significatione "somnii noctu" quod sit obscurum, de qua n. 2514, 2528; perceptio in obscuro illo significatur per quod "venit Deus in somnio noctu." @1 i videatur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4126
#4126 "Et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum": quod significet quod nulla communicatio amplius, constat ea significatione "loqui a bono usque ad malum" quod sit loqui bonum et cogitare malum, et inde tandem loqui malum et facere malum; qui enim cogitat malum, is tandem loquitur id et facit id; qui talis est, non amplius conjunctus est cum altero, quia cogitatio est et voluntas 1 quae conjungunt, non autem verba; in mundo quidem bonum et velit bonum; at 2 in altera vita omnis cogitatio patet, nam communicatur per quandam sphaeram, quae est sphaera spiritualis quae ab altero procedit 3 et manifestat quali animo, hoc est, quali voluntate et cogitatione est; quare secundum illam fit conjunctio: inde patet quod per haec verba, "ne loquaris a bono usque ad malum" in sensu interno significetur quod nulla communicatio amplius. @1 et voluntas est$ @2 sed$ @3 ut ita dicatur, exhalat$
Arcana Coelestia 4 Passage 4127
#4127 "Et assecutus Laban Jacobum": quod significet conjunctionis aliquid, constare potest ab illis supra n. 4124.
Arcana Coelestia 4 Passage 4128
#4128 "Et Jacob fixit tentorium suum in monte": quod significet amoris statum in quo bonum per "Jacobum" nunc intellectum, constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et "figere tentorium" quod sit status illius amoris; et a significatione "montis" quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per "Jacobum" nunc intellectum, de quo videatur supra n.4073.
Arcana Coelestia 4 Passage 4129
#4129 "Et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead" quod significet statum boni in aliquo conjunctionis illius, constat ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum nunc separatum a bono per "Jacobum" repraesentato; a significatione "figere" quod sit status illius boni; non dicitur "figere tentorium" quia non erat status sancti amoris nisi per aliquid conjunctionis illius; ex significatione "fratrum quod sint bona cum quibus bonum per "Labanem" significatum consociatum est 1, de qua supra n. 4121; et ex significatione "montis Gilead" quod sit ubi primum et ultimum conjunctionis, de qua supra n. 4117; inde patet quod per "Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead" significetur status boni in aliquo conjunctionis illius. [2] Quid porro haec quae nunc explicata sunt, involvunt, non ita ad captum exponi potest, nisi 2 ab illis quae contingunt in altera vita, quando societates spirituum et angelorum a Domino adjunguntur homini e ab eo separantur; adjunctionis illorum et separationis processus tali est secundum ordinem ibi; momenta illius processus plene hic descripta sunt, sed illa 3 singillatim exponere, quia prorsus ignota sunt homini, foret 4 mera arcana loqui; supra ubi de conjunctione et separatione societatum apud hominem regenerandum actum est, aliqua dicta sunt; sed satis est ut sciatur quod arcana processus illius in sensu interno hic contineantur, et quidem tanta et talia ut non possint quoad millesimam partem plene ad captum exponi. @1 I has consociata sunt, A had consociatum est but alters to consociata sunt$ @2 i nam sunt talia, quae nullus scire potest$ @3 i momenta$ @4 i per$
Arcana Coelestia 4 Passage 4130
#4130 Vers. 26-30. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio? Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in tympano, et in cithara. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo. Sit Deo manus mea ad faciendum cum vobis malum, et Deus patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono absque ad malum. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos? "Dixit Laban Jacobo" significat communicationis statum: "Quid fecisti?" significat indignationem: "et furatus es cor meum significat quod non amplius ei bonum Divinum ut prius: "et abduxisti filias meas" significat quod nec affectiones veri ut prius: "sicut captivas gladio" significat quod ei ablatae: "quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?" significat statum si ex ejus libero separatio: "et miserim te in laetitia, et in canticis" significat statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera: "in tympano, et in cithara" significat quoad bonum spirituale: "et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas" significat disjunctionem ex statu libero secundum fidem boni illius: "nunc stulte egisti faciendo" significat indignationem: "sit Deo manus mea ad faciendum cum vobis malum" significat indignationis statum si ei potentia: "et Deus patris vestri nocte praeterita dixit ad me" significat quod non permissum a Divino: "dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum" significat inhibitionem communicationis: "et nunc eundo ivisti" significat quod ex proprio se separaverit: "quia desiderando desideravisti ad domum patris tui" significat desiderium conjunctionis cum bono Divino directe influente: "quare furatus es deos meos?" significat indignationem ob veri amissi statum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4131
#4131 "Dixit Laban Jacobo": quod significet communicationis statum, nempe illius boni quod per "Labanem," cum illo bono quod per "Jacobum," nunc repraesentatur, constat a significatione "dicere" quod hic sit communicatio, ut n. 3060; quia aliquid conjunctionis factum, de quo mox supra n. 4124, 4127, 4129, et nunc immediate sequitur "dixit Laban Jacobo," ideo communicatio per "dicere" significatur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4132
#4132 Quid fecisti?": quod significet indignationem, constat ex affectione quae in his verbis et in sequentibus Labanis, quod sint indignationis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4133
#4133 Et furatus es cor meum": quod significet quod non amplius ei bonum Divinum ut prius, constat a significatione "furari cor" quod sit auferre quod carum et sanctum est, de qua supra n. 4112, de quod non amplius ei bonum Divinum ut prius 1, per separationem. @1 after separationem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4134
#4134 "Et abduxisti filias meas": quod significet quod nec affectiones veri, ut prius, ei essent, constat a significatione "filiaram" hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819.
Arcana Coelestia 4 Passage 4135
#4135 "Sicut captivas gladio": quod significet quod ei ablatae, nempe affectiones veri, constat absque explicatione: "captivae gladio" dicuntur quia "gladius" praedicatur de vero, n. 2799 quomodo haec se habent, prius explicatum est.
Arcana Coelestia 4 Passage 4136
#4136 "Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?": quod significet statum si ex ejus libero separatio, constat a significatione "occultare ad fugiendum" quod sit se separare illo invito; quod "fugere" sit separari, videatur 1 n. 4113, 4114, 4120; a significatione "furari me" quod sit auferre quod carum et sanctum (o)est, de qua n. 4112, 4133; et a significatione "non indicare mihi" quod hic sit per separationem, de qua n. 4113; inde sequitur quod per illa verba significetur quod separatio illo invito facta sit, cum tamen fieri debuerit ex libero; status liberi significatur et describitur per verba quae nunc sequuntur, nempe quod "miserim te in laetitia et in canticis, in tympano et in cithara"; at haec sunt verba Labanis secundum ejus fidem tunc; sed quomodo se habet cum separatione boni medii a bono genuino apud illos qui regenerantur, quod nempe fiat in libero, videatur supra n. 4110, 4111: [2] quod ita se habeat, non apparet homini, non enim scit (o)homo quomodo bona apud illum variantur, minus quomodo status cujusvis boni mutatur, ne quidem quomodo bonum infantiae variatur et mutatur in bonum pueritiae, et hoc in bonum succedens quod est juventutis, postea 2 in bonum adultae aetatis, et demum in bonum senectutis; apud illos qui non regenerantur, non sunt bona quae mutantur, sed sunt affectiones et earum jucunda 3; at apud illos qui regenerantur, sunt mutationes status bonorum et hoc (t)ab infantia usque ad ultimum vitae eorum 4; praevidetur enim a Domino qualem vitam homo acturus sit, et quomodo se duci a Domino passurus [est], et quia omnia et singula, immo singularissima, praevidentur, etiam providentur; sed quomodo tunc se habet cum mutationibus status bonorum, homo nihil scit, et hoc imprimis ex causa quia nullas cognitiones illius rei habet, nec hodie habere desiderat, et quia Dominus non influit immediate apud hominem, et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate, ideo is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum 5: et quia talis est homo (o)quod nempe absque cognitionibus hujus rei, et praeterea pauci hodie (o)sunt qui se regenerari patiuntur, ideo si plenius haec explicarentur, non comprehendi possent. [3] Quod pauci hodie aliquid de bono spirituali sciant, et quoque quod pauci aliquid de libero, per experientiam ab illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, notum mihi factum est; anum modo exemplum, illustrationis causa, adducere licet: erat quidam 6 antistes qui prae aliis credidit se doctum, etiam pro docto agnitus ab aliis cum vixit; is quia malam vitam egerat, in tali (o)stupida ignorantia de bono et libero, (o)et de jucundo et beato quod inde, erat 6, ut non sciret minimum differentiae inter jucundum et7 liberum infernale, (o)ac jucundum et 8 liberum caeleste, immo dixit quod nullum sit; cum talis ignorantia sit, etiam apud illas qui docti prae aliis audiunt, inde concludi potest in quantas umbras, immo in quantas et quales vesanias, caderent illa quae de bono et de libero hic dicerentur, de quibus in sensu interno agitur; cum tamen ita se habet quod ne quidem una vox dicta sit in Verbo, quae non arcanum caeleste involvit, tametsi coram homine apparet sicut nullius momenti, et hoc ob defectum cognitionum, seu ob ignorantiam in qua homo hodie de caelestibus est, et quoque vult esse. @1 i supra$ @2 tandem$ @3 mutationes status bonorum, sed sunt mutationes status jucundorum seu affectionum,$ @4 ejus$ @5 et qui nullas cognitiones habet, nec habere desiderat, is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum, Dominus enim non influit immediate apud hominem et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate:$ @6 quidem I$ @7 fuit$ @8 i inde$ @9 ac inde$
Arcana Coelestia 4 Passage 4137
#4137 "Et miserim te in laetitia et in canticis": quod significet statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera, constat ex significatione "miserim te" 1 quod sit quod se separaverit ex libero, sed quod non se separavisset cum in illo statu esset, constat ex illis quae prius n. 4113 dicta sunt; inde patet 2 quod illa verba a Labane dicta sint in statu in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset, ex proprio enim credere est ex non vero, at ex non proprio sed ex Domino 3, est ex vero: quod status sit quoad vera, significatur per "mittere in laetitia et in canticis"; [2] laetitia enim et cantica praedicantur de veris: in Verbo laetitia et gaudium passim nominantur, et quandoque utrumque simul, at nominatur laetitia cum agitur de vero et ejus affectione, et gaudium "cum" de bono et ejus affectione; ut apud Esaiam, Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, et mactare pecudem, edere carnem et bibere vinum, xxii 13; ubi "gaudium" praedicatur de bono, et "laetitia" de vero: apud eundem, Clamor super vino in plateis, desolabitur 4 omnis laetitia, et exsulabit omne gaudium, xxiv 11: apud eundem, Redempti Jehovae revertentur, et venient zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum; gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, xxxv 10; li 11: apud eundem, Consolabitur Jehovah Zionem,... gaudium et laetitia invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3: apud Jeremiam, Cessare faciam ex urbibus Jehudae, et ex plateis Hierosolymae, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem erit terra, vii 34; xxv 10 apud eundem, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae vox dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth, xxxiii 11: apud eundem, Collecta est laetitia et exsultatio ex Carmele, et ex terra Moabi xlviii 33: apud Joelem, Nonne coram oculis nostris cibus excisus est, e domo Dei nostri laetitia et exsultatio? i 16: apud Zachariam, Jejunium erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam, et in festa bona, viii 19. [3] Qui non novit quod in Verbi singulis sit conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, crederet quod utrumque, nempe gaudium et laetitia, unum essent, et modo dicta ob majorem emphasim rei, ita quod unum superfluum, sed non ita est, nam ne minimum vocis dictum est absque sensu spirituali; "gaudium" in allatis locis et 5 quoque in aliis, praedicatur de bono, et "laetitia" de vero, videatur etiam n. 3118. Quod "cantica" etiam praedicentur de veris, constat a pluribus in Verbo locis ubi cantica nominantur, ut Esai. v 1; xxiv 9; xxvi 1; xxx 29; xlii 10; Ezech. xxvi 13; Amos v 23, et alibi. [4] Sciendum quod omnia quae in regno Domini se referant vel ad bonum vel ad verum, hoc est, ad illa quae amoris sunt et quae fidei charitatis; illa quae se referunt ad bonum seu quae amoris sunt, vocantur caelestia; quae autem se referunt ad verum seu quae fidei charitatis sunt, dicuntur spiritualia; quia in Verbi omnibus et singulis agitur 6 de regno Domini, et in supremo sensu de Domino, et regnum Domini est conjugium boni et veri seu est conjugium caeleste, et Ipse Dominus est in Quo Conjugium Divinum et ex Quo conjugium caeleste, ideo in Verbi omnibus et singulis est conjugium illud, quod exstat imprimis apud Prophetas, ubi repetitiones unius rei, mutatis solum vocibus, occurrunt; at illae 7 repetitiones nullibi sunt inanes, sed per unam expressionem significatur caeleste, hoc est, id quod amoris seu boni est, et per alteram spirituale, hoc est, id quod fidei charitatis seu veri est; inde patet quomodo conjugium caeleste, hoc est, regnum Domini est in singulis Verbi, ac in supremo sensu ipsum Conjugium Divinum, seu Dominus. @1 i hic$ @2 sequitur$ @3 i credere$ @4 deseretur$ @5 ut$ @6 in Verbo omnia et singula agunt$ @7 ibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4138
#4138 "In tympano et in cithara": quod significet quoad bonum spirituale, nempe statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad bonum illud, constat ex eo quod "tympanum et cithara" praedicentur de bono, sed de bono spirituali, ut ex pluribus locis in estque charitas; bonum caeleste autem est quod vocatur bonum amoris, estque amor in Dominum; sunt bina regna Domini in caelis, unum vocatur regnum caeleste Ipsius, et in illo sunt ii qui in amore in Dominum sunt, et alterum dicitur regnum spirituale, et in illo sunt qui in charitate erga proximum sunt; haec regna distinctissima sunt sed usque in caelis unum agant; de distinctis illis regnis, seu de caelesti et spirituali, videantur quae prius multoties dicta sunt. [2] Olim in Ecclesiis adhibebantur varia genera instrumentorum musicorum, sicut tympana, nablia, tibiae, citharae, decachordia, et plura (o)alia; quaedam illorum pertinebant ad classem caelestium, quaedam autem ad classem spiritualium; haec cum nominantur in Verbo, involvunt talia, usque adeo ut inde sciri possit de quonam bono agitur, num scilicet de bono spirituali, vel (o)num de bono caelesti; tympana et citharae pertinebant ad classem spiritualium, quapropter hic dicitur quoad bonum spirituale; quod "cithara" praedicetur de spiritualibus 1, et quod per instrumenta chordacea significentur spiritualia, sed per inflatoria caelestia, videatur n. 418-420. @1 spirituali fidei$
Arcana Coelestia 4 Passage 4139
#4139 "Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas": quod significet disjunctionem ex statu libero secundum fidem boni illius, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 3800; inde "non permittere osculari" est disjunctio; ex significatione "filiorum" quod sint vera, et "filiarum" quod sint bona, de quibus aliquoties prius, ita disjunctio quoad vera et bona; quod ex statu libero secundum fidem boni illius, involvitur, de quo videatur 1 prius n. 4136, 4137. @1 supra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4140
#4140 "Nunc stulte egisti faciendo": quod significet indignationem, constat ex affectione quae in illis verbis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4141
#4141 "Sit Deo 1 manus mea ad faciendum cum vobis malum": quod significet indignationis statum si ei potentia, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387; quod indignationis status sit in quo haec dicta et qui inde significatur, patet. @1 Heb. El "God," but also "power," which most translators adopt here. See n. 4402.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4142
#4142 "Et Deus patris vestri nocte praeterita dixit ad me": quod significet quod non permissum a Divino, constare potest absque explicatione, inhibitum enim ei fuit in somnio loqui ad Jacobum a bono usque ad malum, ut quoque sequitur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4143
#4143 "Dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum": quod significet inhibitionem communicationis, constat (c)a significatione "loqui a bono usque ad malum" quod sit nulla communicatio amplius, de "qua" supra n. 4126, ita inhibitio communicationis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4144
#4144 "Et nunc eundo ivisti": quod significet quod ex proprio se separaverit, constat ex significatione "ire eundo" quod sit separari; quod ex proprio, patet.
Arcana Coelestia 4 Passage 4145
#4145 "Quia desiderando desideravisti ad domum patris tui": quod significet desiderium conjunctionis cum bono Divino directe influente, constat ex significatione "domus patris" hic, hoc est, Jishaki et Abrahami, quod sit bonum directe influens; quod "domus" sit bonum, videatur n. 2233, 2234, (x)3652, 3720; quod etiam "pater" sit bonum, n. 3703; quod "Jishakus" sit bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et praeterea "Abraham cum Jishako" repraesentat bonum Divinum directe influens, et "Laban" bonum collaterale seu quod non directe influit, n. 3665, 3778: bonum collaterale seu quod non directe influit, est id bonum quod bonum medium dictum est, nam trahit hoc bonum plurima ex mundanis quae apparent ut bona sed non sunt bona; at bonum directe influens est quod immediate a Domino, aut mediate 1 per caelum a Domino, (x)estque bonum Divinum separatum a bono mundano tali ut modo dictum: [2] unusquisque homo qui regeneratur, primum in bono medio est, ex causa ut inserviat hoc pro introducendis bonis et veris genuinis, at postquam hoc inserviverat illi usui, separatur, et perducitur ad bonum quod directius influit; ita "homo qui regeneratur", per gradus perficitur; ut pro exemplo: qui regeneratur, primum credit quod bonum quod cogitat et quod facit sit 2 a seipso, et quoque quod aliquid mereatur, nondum enim scit, (o)et si scit non capit, quod bonum possit aliunde influere, nec quod possit quin retribuatur quia ex seipso id facit; nisi hoc primum crederet, nusquam faceret bonum; sed initiatur per id, tam in affectionem faciendi bonum quam in cognitiones de bono et quoque de merito; cumque in affectionem faciendi bonum ita perductus est, tunc incipit aliud cogitare et aliud credere, nempe quod bonum influat a Domino et quod per bonum quod ex proprio facit, nihil mereatur et tandem cum est in affectione volendi et faciendi bonum, tunc prorsus rejicit meritum, immo aversatur, et afficitur bono ex bono; cum in hoc statu est, tunc bonum directe influit. "Sit quoque pro exemplo amor conjugialis: [3] bonum quod praecedit et initiat, est pulchritudo, aut convenientia morum, aut applicatio externa unius versus alterum, aut conditio utrinque par, (o)aut conditio desiderata; haec bona sunt bona media prima amoris conjugialis; postmodum venit conjunctio animorum, quod unus velit sicut alter, et jucundum percipiat in faciendo quod alteri placet; hic status est alter et tunc priora tametsi adsunt, usque non spectantur; demum succedit unitio quoad bonum caeleste et verum spirituale, quod nempe unus credat sicut alter, (o)et unus afficiatur bono quo alter; cum hic status est, tunc uterque simul est in conjugio caelesti quod est boni et veri, ita in amore conjugiali, nam amor conjugialis non aliud est, et tunc Dominus influit in affectiones utriusque sicut in unam; hoc bonum est quod directe influit, priora autem quae indirecte influxerunt, inserviverant pro mediis introducendi ad hoc. @1 i quod$ @2 fit I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4146
#4146 "Quare furatus es deos meos?": quod significet indignationem ob veri amissi statum, constat ex illis quae de teraphim quos Rachel abstulit, supra n. 4111 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4147
#4147 Vers. 31, 32. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos. "Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum" significat statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur: "cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris" significat quod verum non ejus esset, et 1 quod ejus verum non subsisteret in suo bono: "lustra tibi quid mecum, et accipe tibi significat quod illius 2 boni omnia separata: "et non scivit Jacob quod Rachel furata illos" significat quod affectionis veri interioris essent. @1 sed I but see 4149$ @2 illis I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4148
#4148 "Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum": quod significet statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur, constat ex illis quae praecedunt ubi de separatione ex libero a parte boni per "Labanem" significati, actum est, quibus hic respondetur; singula verba involvunt in sensu interno arcana caelestia, quae exponi nequeunt ob causam de qua mox supra n. 4136: quod significetur status si ex libero boni illius separatio facta esset, patet; et quod tunc affectiones veri laederentur, significatur per "forte rapies filias tuas a mecum," per "filias" enim, hic Rachelem et Leam, significantur affectiones veri, ut prius multoties ostensum: quomodo haec se habent, a nunc sequentibus melius constare potest.
Arcana Coelestia 4 Passage 4149
#4149 "Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris": quod significet quod verum non ejus esset, et quod ejus verum non subsisteret in suo bono, constat a significatione "deorum hic teraphim, quod sint vera, de qua n. 4111, at vera non boni per "Labanem" significati, sed affectionis quae per "Rachelem" repraesentatur; quia per deos 1 hic illa vera significantur, ideo memoratur quod "Rachel illos furata," et de illis in sequentibus plus agitur, quod non memoratum nisi illud factum involvisset arcana quae solum patent in 2 sensu interno; et quia vera illa de quibus hic agitur, non boni per "Labanem" significati essent sed affectionis veri quae per "Rachelem" repraesentatur, ideo per illa verba, nempe "cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris," significatur quod verum non ejus esset, et quod ejus verum non subsisteret in suo bono. [2] Cum arcano hoc ita se habet: omne bonum spirituale habet sua vera, nam ubi id bonum, ibi vera; bonum in se spectatum unum est, sed varium fit per vera; vera enim comparari possunt fibris quae organum quoddam corporis componunt; secundum formam fibrarum fit organum, proinde ejus operatio, quae, nempe operatio, fit per vitam 3 quae per animam influit, et vita a bono quod a Domino; inde est quod bonum tametsi unum, usque apud unumquemvis varium sit, et tam varium ut nusquam omnimode simile apud unum ut apud alterum; inde etiam est quod unius verum nusquam subsistere possit in alterius bono; omnia enim vera apud unumquemvis qui in bono est, communicant inter se et faciunt quandam formam, quare transferri unius verum in alterum non potest, sed cum transfertur, tunc transit in formam ejus qui recipit, et induit aliam faciem; sed hoc arcanum est altioris indaginis quam ut paucis exponi possit; inde est quod unius mens nusquam alterius prorsus similis sit, sed quot homines, tot alii quoad affectiones et cogitationes; tum quod universum caelum consistat ex formis angelicis quae in perpetua varietate sunt; quae in formam caelestem a Domino dispositae unum agunt, omne enim unum nusquam ex iisdem componitur, sed ex variis in forma, quae unum secundum formam faciunt; inde nunc patet quid intelligitur per quod ejus verum non subsisteret in suo bono. @1 A d teraphim, i deos, d and i teraphim$ @2 ex$ @3 existit a vita$
Arcana Coelestia 4 Passage 4150
#4150 "Lustra tibi quid mecum, et accipe tibi": quod significet quod illius bona omnia separata, constat ex sensu illorum verborum, qui est quod nihil quod tuum est, sit apud me, hoc est, quod nihil quod boni per "Labanem" significati, sit in bono quod "Jacobus," proinde quod illius boni omnia separata.
Arcana Coelestia 4 Passage 4151
#4151 "Et non scivit Jacob quod Rachel furata illos": quod significet quod affectionis veri interioris essent, constat ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a significatione "furari" quod sit auferre quod carum et sanctum est, de qua n. 4112, 4113, 4133; supra per quod "Rachel furata teraphim seu deos Labanis" significata est mutatio status per "Laban" repraesentati quoad verum, videatur n. 4111; mutatio illa status hic et in nunc sequentibus ulterius describitur, quae inde fuit quod bonum per "Labanem" repraesentatum postquam separatum a bono quod "Jacob," in alium statum per separationem venit; vera enim quae apparuerunt ei ut sua, 1 quando bona conjuncta fuerunt, 2 appercepta sunt quasi ablata; haec causa est quod Laban de illis conquestus, et quod in tentoriis scrutatus 3, et non invenerit; vera enim quae per "teraphim" in bono sensu significantur, n. 4111, non fuerunt ejus, sed affectionis veri quae est Rachel. [2] Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi ex illis quae contingunt in altera vita; quae enim ibi contingunt prope hominem, illa apparent homini sicut in illo; paene similiter se habet cum spiritibus in altera vita; societates spirituum quae in bono medio sunt, cum in societate sunt cum angelis, tunc apparet illis prorsus quasi vera et bona quae angelorum sunt, sint sua, immo nec aliter sciunt; at cum separantur, tunc appercipiunt quod non ita sit; quapropter etiam conqueruntur, credentes quod ablata ab illis cum quibus in societate fuerunt; haec sunt quae significantur in sensu interno hic [et] in mox sequentibus per "teraphim." In genere se ita habet quod nusquam alicui sit 4 bonum et verum quod suum est, sed quod omne bonum et verum influat a Domino, tam immediate quam mediate per societates angelicas, sed quod usque appareat sicut bonum et verum sit suum; et hoc ex causa ut illa approprientur homini, usque dum in illum statum venit 5 ut sciat, dein 6 agnoscat, et tandem 7 credat, quod non ejus sint, sed 8 Domini; notum etiam est ex Verbo et inde in orbe Christiano quod omne bonum et omne verum sit a Domino et quod nihil boni sit ab homine; immo doctrinalia (o)Ecclesiae quae ex Verbo, dictant quod homo ne quidem conari possit bonum a se, ita non velle, proinde non facere, nam facere bonum est ex velle bonum, et quoque quod omne fidei sit a Domino, sic ut homo ne minimum credere possit nisi hoc influat a Domino; [4] haec dictant 9 doctrinalia Ecclesiae, et haec (t)docent praedicationes; sed quod pauci, immo paucissimi, credant quod ita se habeat, constare potest ex eo quod autument omne vitae esse in se, et vix aliqui quod vita influat; omne vitae hominis consistit in facultate quod cogitare (o)possit et quod velle possit, si (o)enim facultas cogitandi et volendi aufertur, nihil vitae remanet; et ipsissimum vitae consistit in cogitare bonum et velle bonum, tum in cogitare verum, et velle id quod cogitat verum esse; cum haec secundum doctrinalia quae ex Verbo, non hominis sunt sed Domini, et quod influant a Domino per caelum, inde potuissent illi qui aliquo judicio pollent et qui reflectere possunt, concludere quod omne vitae influat: [5] similiter se habet cum malo et falso; secundum doctrinalia quae ex Verbo, est quod diabolus continue conetur seducere hominem et quod continue insufflet malum; inde etiam dicitur cum aliquis grande facinus commisit, quod se passus sit seduci a diabolo; hoc quoque verum est, sed usque pauci si ulli credunt; sicut enim omne bonum et verum est a Domino, ita est omne malum et falsum ab inferno, hoc est, a diabolo, nam infernum est diabolus; inde etiam constare potest quod sicut omne bonum et verum, ita quoque omne malum et falsum influat, proinde etiam cogitare malum et velle malum; cum haec quoque influunt, concludi potest ab illis qui aliquo judicio pollent et reflectere possunt, quod omne vitae influat tametsi apparet sicut in homine sit: [6] quod ita sit, multoties ostensum est spiritibus qui recens e mundo in alteram vitam venerunt; sed quidam eorum dixerunt, si etiam omne malum et falsum influat, quod nihil mali et falsi illis attribui possit et quod in culpa non sint quia aliunde; sed responsum tulerunt 10, quod appropriaverint illud sibi per id quod crediderint se ex se cogitare et ex se velle, at si credidissent sicut res se habet, quod 11 tunc non illa sibi appropriavissent; nam tunc etiam credidissent quod omne bonum e verum a Domino, et si hoc credidissent, quod se duci passi fuissent Domino et sic in alio statu fuissent; et tunc malum quod intravisse in cogitationem et voluntatem, non affecisset illos, quippe non exivisset malum sed exivisset bonum, nam quae intrant non afficiunt, sed quae exeunt, secundum Domini verba apud Marcum vii 15. [7] At scire hoc multi possunt, sed pauci credere; qui mali sunt, etiam hoc scire possunt sed usque non credunt nam in proprio volunt esse, et hoc amant usque adeo ut cum illis ostenditur quod influat omne, in anxietatem veniant et summopere flagitent ut in proprio suo liceat eis vivere, et si id illis auferretur, quod non amplius vivere possent; ita credunt 12 etiam illi qui sciunt. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se res habet cum societatibus spirituum quae in bono medio sunt, cum conjunctae sunt aliis et cum ab illis separatae (o)sunt, quod nempe cum conjunctae sunt non aliter sciant quam quod bona et vera sua sint, cum tamen non sua sunt. @1 cum$ @2 i nunc$ @3 i sit$ @4 i aliquod$ @5 veniat$ @6 et$ @7 postea$ @8 i quod$ @9 after Ecclesiae$ @10 illis est$ @11 A d quod$ @12 i enim$
Arcana Coelestia 4 Passage 4152
#4152 Vers. 33-35. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus est, et non invenit; teraphim. "Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit" significat quo in sanctis illorum non talia vera essent: "et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis" significat sanctum illius veri: "et Rachel accepit teraphim" significat vera naturalia interiora quae a Divino: et posuit illos in stramento cameli" significat quod in scientificis: "et sedit super illis" significat quod interiora: "et contrectabat Laban omne tentorium et non invenit" significat quod ibi non esset quod ejus proprium: "et dixit ad patrem suum" significat ad bonum: Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te" significat quod revelari non possint: "quia via feminarum mihi" significat quod adhuc inter immunda: "et scrutatus est, et non invenit teraphim" significat quod ejus non essent.
Arcana Coelestia 4 Passage 4153
#4153 "Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit": quod significet quod in sanctis illorum non talia vera essent, constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3210, 3312, 4128; hic sancta quia tentoria, nempe Jacobi, Leae et ancillarum; quod non illa vera ibi, significatur per "teraphim, qui ibi non inventi"; quod "teraphim" in bono sensu sint vera, videatur supra n. 4111; per "Jacobum" repraesentatur bonum naturalis, per "Leam" affectio veri externi, et per "ancillas" affectiones externae, de quibus prius; et quia vera de quibus hic agitur, non erant externa sed interna, ideo non in eorum tentoriis, hoc est, sanctis, inventa sunt; sed erant in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris, per "Rachelem" enim affectio veri interioris repraesentatur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4154
#4154 "Et exivit e tentorio Leae, et venit in tentorium Rachelis": quod significet sanctum illius veri, constat ex illis quae mox supra dicta sunt. Cum veris se habet, sicut cum bonis, quod exteriora et interiora sint; est enim internus homo et externus; interni hominis bona et vera sunt quae vocantur bona et vera interna, et 1 externi hominis bona et vera dicuntur bona et vera externa; interni hominis bona et vera sunt triplicis gradus qualia sunt in tribus caelis; externi hominis bona et vera etiam sunt triplicis gradus et correspondent internis; sunt enim bona et vera media inter internum et externum hominem, seu mediantia, nam absque mediis seu mediantibus non datur communicatio; sunt bona et vera propria 2 naturalis hominis quae bona et vera externa appellantur; et sunt quoque bona et vera sensualia quae sunt corporis, ita extima; haec bona et vera triplicis gradus pertinent ad externum hominem et correspondent totidem bonis et veris interni hominis, ut dictum, de quibus, ex Divina Domini Providentia, alibi: [2] bona et vera cujusvis gradus inter se distinctissima sunt, et minime confunduntur; quae interiora sunt, sunt componentia, et quae exteriora, sunt composita; haec tametsi inter se distinctissima sunt, usque non apparent homini ut distincta; qui sensualis homo est, non videt aliter quam (o)quod omnia interiora, immo ipsa interna, sint modo sensualia, ex sensualibus enim videt, ita ab extimis; ab extimis [videri] interiora nusquam possunt, sed extima ab interioribus; qui naturalis homo est, hoc est, qui ex scientificis cogitat, is non aliter scit quam quod naturalia ex quibus cogitat, sint intima, cum tamen sunt externa; interior homo, qui ex analyticis detectis 3 ex scientificis naturalibus judicat et concludit, 4 similiter credit quod illa intima hominis sint, quia ut intima ei apparent, sed usque sunt infra rationale ita respective ad genuina rationalia sunt exteriora seu inferiora; ita se habet cum captu hominis; sunt haec de quibus nunc dictum, naturalis seu externi hominis in triplici gradu 5; sed illa quae sunt interni hominis, etiam in triplici gradu, (t)ut dictum, sunt, qualia 6 in tribus caelis. Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quomodo se 7 habet cum veris quae significantur per teraphim, quod non inventi sint 8 in tentoriis Jacobi, Leae et ancillarum 9, sed in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris. Omne verum quod a Divino, est in sancto, nam non aliter 10 potest esse quia verum quod a Divino, est sanctum; sanctum dicitur ab affectione, hoc est, ab amore qui a Domino influit et facit ut homo afficiatur vero. @1 at$ @2 A d propria, i ipsissima$ @3 deductis$ @4 i is$ @5 i sunt$ @6 i sunt$ @7 i res$ @8 inventa sunt$ @9 i hoc est, in sanctis illorum$ @10 alibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4155
#4155 "Et Rachel accepit teraphim": quod significet vera naturalia interiora quae a Divino, constat ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua prius; et a significatione "teraphim" quod sit 1 vera quae a Divino, n. 4111, ita vera interiora quae qualia et ubi, mox supra n. 4154 dictum "est". @1 sint$
Arcana Coelestia 4 Passage 4156
#4156 "Et posuit illos in stramento cameli": quod significet quod in scientificis, constat ex significatione "stramenti cameli" quod sint scientifica, n. 3114; stramentum vocantur, tam quia cibus camelis quam quia crassa et inordinata (o)sunt respective; ideo etiam scientifica significantur per "implexa arborum et 1 silvae," n. 2831; quod "cameli" sint scientifica communia quae naturalis hominis, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145. [2] Quod scientifica sint crassa et inordinata respective et ideo significentur per "stramentum," et quoque per "implexa," ut dictum, non apparet coram illis qui in solis scientificis sunt, et inde audiunt eruditi; credunt hi quod quantum homo scit, seu quantum scientiae possidet, tantum sapiat; sed quod aliter se res habeat, constare mihi potuit ab illis in altera vita, qui "dum vixerunt in mundo", in solis scientificis fuerunt 2, et inde captarunt (t)nomen et famam eruditi, quod quandoque multo stupidiores sint illis qui nullas scientias calluerunt; causa quoque detecta est quod nempe scientifica sint quidem media sapiendi, sed quod etiam sint [media] insaniendi; qui in vita boni sunt, illis sunt scientifica media sapiendi, sed qui in vita mali sunt, illis sunt illa media insaniendi, nam per scientifica confirmant non solum vitam mali, sed etiam principia falsi, et hoc arroganter et cum persuasione, quia se credunt sapere prae aliis; inde fit quod rationale suum destruant; [3] rationali enim non gaudet is qui ex scientificis ratiocinari potest, et quandoque ad apparentiam sublimius quam alii; est modo fatuum lumen quod solertiam illam producit; sed is rationali pollet qui perspicere potest quod bonum sit bonum et verum verum, proinde quod malum sit malum et falsum falsum; at qui bonum spectat ut malum, et malum ut bonum, tum qui verum ut falsum et falsum ut verum, is neutiquam dici potest rationalis sed potius irrationalis, utcumque potest ratiocinari; apud illum qui perspicue videt quod bonum sit bonum, et quod verum sit verum, et vicissim quod malum sit malum et falsum sit falsum, influit lux e caelo et intellectuale ejus illustrat, et facit ut rationes quas intellectu videt, sint totidem radii lucis illius; eadem lux 3 quoque illuminat scientifica ut confirment, ac praeterea disponit illa in ordinem ac in formam caelestem; qui autem contra bonum et verum sunt, ut sunt omnes qui in vita mali, lucem illam caelestem non admittunt, sed solum delectantur lumine suo fatuo, quod talis naturae 4 est ut videat, sicut qui in tenebris maculares strias videt in pariete, et inde per phantasias facit omnis generis imagines, quae tamen non imagines sunt, nam superveniente luce diei apparet quod solum maculares striae sint. [4] Inde constare potest quod scientifica sint media sapiendi et quoque sint media insaniendi; hoc est quod sint media rationale perficiendi, et sint media rationale destruendi; qui itaque rationale destruxerunt per scientifica, illi in altera vita multo stupidiores sunt illis qui nullas scientias calluerunt. Quod scientifica sint crassa respective, patet ex eo quod sint naturalis seu externi hominis, et quod rationale quod per illa excolitur, sit spiritualis seu interni hominis; quantum illa inter se differunt (c)et distant quoad puritatem, sciri potest ex illis quae de binis memoriis n. 2469-2494 dicta et ostensa sunt. @1 seu$ @2 i in vita corporis$ @3 quae$ @4 natura I$
Arcana Coelestia 4 Passage 4157
#4157 "Et sedit super illis": quod significet quod interiora, ita sub illa in stramento cameli, [patet]; per "stramentum cameli" significantur, ut mox supra dictum, scientifica; illa vera quae per "teraphim" significantur, non fuerunt scientifica, sed in illis; se enim habet cum veris triplicis gradus, de quibus mox supra n. 4154, quod interior sint in exterioribus, se enim ordine ita reponunt.
Arcana Coelestia 4 Passage 4158
#4158 "Et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit": (o)quod significet quod ibi non esset quod ejus proprium, constat ex serie rerum in sensu interno, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 4 Passage 4159
#4159 "Et dixit ad patrem suum": quod significet ad bonum constat a significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 3703; et repraesentatione "Labanis" qui hic pater, quod sit bonum medium, de qua 1 prius. @1 i saepius$
Arcana Coelestia 4 Passage 4160
#4160 "Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te": quod significet quod revelari non possint, constare etiam potest a serie rerum in sensu interno, proinde absque "ulteriore explicatione; "surgere" enim foret detegere, proinde revelare, vera quae per teraphim" significantur; ita "non posse surgere" significat quod revelari non possent.
Arcana Coelestia 4 Passage 4161
#4161 "Quia via feminarum mihi": quod significet quod adhuc inter immunda, constat a significatione "viae feminarum" quod sit immundities, et quoque quod (o)inde immunda illa super quae sedit, Lev. xv 19-31; ita quod inter immunda: vera interiora dicuntur inter immunda (o)esse, cum inter scientifica quae nondum correspondent seu quae discordant; talia removentur cum homo mundatur, hoc est, cum regeneratur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4162
#4162 "Et scrutatus est, et non invenit teraphim": quod significet quod ejus non essent, nempe quod vera illa non Labanis, constat a significatione "scrutari et non invenire"; haec in sensu externo (o)historico involvunt quod quidem Labanis essent sed abscondita, at in sensu interno, quod non ejus essent; quod "teraphim" sint vera a 1 Divino, videatur n. 4111. Quomodo haec se habent, nempe quod vera illa non boni per "Labanem" significati essent, sed affectionis veri interioris, constare potest ab illis quae supra n. 4151 dicta sunt. Ex his nunc patet quodnam arcanum in his quae de teraphim memorantur, reconditum latet. Quod per "teraphim" significentur vera ex Divino, est causa quia illi qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt 2, variis nominibus insigniverunt Divinum seu Dominum, et hoc secundum diversa quae in effectibus apparuerunt, sicut nomine "Dei Shaddai" a tentationibus in quibus Dominus pugnat pro homine, et post quas dein benefacit, videatur n. 1992, 3667; providentiam Ipsius ne homo ex se intret in mysteria fidei, vocarunt "cherubos," n. 308; [3] vera Divina quae tulerunt per responsa, dixerunt "teraphim"; reliqua attributa Divina etiam singularibus nominibus vocarunt; sed qui sapientes inter illos fuerunt, per omnia illa nomina non intellexerunt quam unicum Dominum; simplices autem totidem imagines repraesentativas Divini illius sibi 3 fecerunt; et cum cultus Divinus incepit verti in idololatriam, totidem deos sibi finxerunt; inde tot idololatriae etiam inter gentiles qui numerum auxerunt: at quia antiquis temporibus Divina per nomina illa intellecta sunt, aliqua retenta sunt, sicut Shaddai, et quoque cherubi, tum teraphim, et in Verbo significantur per illa talia quae dicta sunt; quod per "teraphim" vera Divina quae ex responsis, patet apud Hosheam iii 4. @1 quae$ @2 in Antiqua Ecclesia$ @3 before totidem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4163
#4163 Vers. 36-42. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi, quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis. Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita. "Succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem" significat zelum naturalis: "et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?" significat quod non ex malo separaverit se: "quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae?" significat quod nulla vera boni ejus propria fuissent sed omnia data: "pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos" significat quod ex justo et aequo sit judicium: "his viginti annis ego tecum" significat proprium: "oves tuae et caprae tuae non abortiverunt" significat statum ejus quoad bonum et bonum veri: "et arietes gregis tui non comedi" significat verum boni quod ex illius nihil sumpserit: "discerptum non adduxi ad te" significat quod malum non sua culpa apud illud bonum: "ego indemnificavi id" significat quod bonum inde: "e manu mea requisivisti id" significat quod ab Ipso: "furatum die et furatum nocte" significat malum meriti similiter: "fui, in die comedit me aestus, et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis" significat tentationes: "his mihi viginti annis in domo tua servivi tibi" significat proprium: "quatuordecim annis in duabus filiabus tuis" significat primam periodum ut sibi acquireret inde affectiones veri: "et sex annis in grege tuo" significat ut dein bonum: "et mutavisti mecredem meam decem modis" significat statum ejus ad se cum sibi applicaret bona illa: "nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi" significat nisi Divinum e Divinum Humanum: "quod nunc vacuum misisses me" significat quod sibi omnia vindicavisset: "miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita" significat quot omnia ab Ipso propria potentia.
Arcana Coelestia 4 Passage 4164
#4164 "Succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem": quo significet zelum naturalis, constat a significatione "succensere" se irasci, et inde "jurgari," quod sit zelus; et a repraesentatione "Jacob quod sit bonum naturalis, de qua prius: quod "succensere" seu irasci et inde "jurgari," sit zelus, inde est quia in caelo seu apud angelos non datur ira, sed loco irae zelus; ira enim differt a zelo, quod in ira sit malum, sed in zelo bonum; seu quod qua in ira est, intendat alteri cui irascitur, malum, sed qui in zelo est, intendat alteri erga quem zelum habet, bonum; quapropter etiam qui in zelo est, momento potest bonus esse, et in ipso actu bonus (o)esse erga alios, non autem qui in ira; tametsi zelus in externa forma similis apparet irae, est usque in forma interna prorsus dissimilis.
Arcana Coelestia 4 Passage 4165
#4165 "Et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?": quod significet quod non ex malo separaverit se, constat ex significatione "praevaricationis et peccati" quod sit malum; "insequi" quod sit propter quod separaverit se, patet, ita quod non ex malo (t)separaverit se.
Arcana Coelestia 4 Passage 4166
#4166 "Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae?": quod significet quod nulla vera ejus propria fuissent sed omnia data, constat a significatione "vasorum domus" quod sint vera propria; quod "vasa" sint vera, videatur n. 3068, 3079, 3316, 3318; inde quod "vasa domus" sint vera propria, patet; "contrectare illa et non invenire" est quod nulla ejus fuissent, consequenter quod omnia data; haec quomodo se habent, videatur n. 4151.
Arcana Coelestia 4 Passage 4167
#4167 "Pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos": quod significet quod ex justo et aequo sit judicium, constat ex significatione "fratrum" quod sint bona, de qua n. 2360, 3803, 3815, 4121; quod "fratres mei et fratres tui" sint justum et aequum, sequitur; quod "dijudicent inter ambos nos" sit judicium, patet. Quod "fratres mei et fratres tui" sint justum et aequum, inde est quia agitur hic de naturali; in naturali enim id proprie vocatur justum et aequum quod in spirituali dicitur bonum et verum: sunt apud hominem bina plana, super quibus fundantur caelestia et spiritualia quae a Domino; unum planum est interius, alterum est exterius; ipsa plana non aliud sunt quam conscientia; absque planis, hoc est, absque conscientia, nusquam aliquid 1 caeleste et spirituale quae a Domino, figi potest, sed transfluit, sicut aqua per cribrum; quapropter illi qui absque tali plano sunt seu absque conscientia, non sciunt quid conscientia, immo nec credunt quod sit aliquod spirituale ac caeleste: [2] planum interius seu conscientia interior est ubi bonum et verum in genuino sensu, nam bonum et verum influens a Domino agit illam: planum autem exterius est conscientia exterior, et est ubi 2 justum et aequum in proprio sensu, nam justum et aequum morale et civile quod etiam influit, agit illam: est etiam 3 planum extimum quod quoque 4 apparet sicut conscientia sed non est conscientia, nempe agere justum et aequum propter se et mundum, hoc est, propter sui honorem seu famam, (c)et propter mundi opes et possessiones, tum propter timorem legis; haec tria plana sunt quae regunt hominem, hoc est 5, per quae Dominus regit hominem; per planum interius seu per conscientiam boni et veri spiritualis, regit Dominus illos qui regenerati sunt; per planum exterius seu per conscientiam justi et aequi, hoc est, per conscientiam bona et veri moralis et civilis, regit Dominus illos qui nondum regenerati sunt sed qui regenerari possunt, et quoque regenerantur, si non [in] vita corporis, usque in altera vita; sed per planum extimum, quod apparet instar conscientiae et tamen non est conscientia, regit Dominus omnes reliquos, etiam malos; hi absque hoc regimine ruerent in omnia nefaria et vesana, et quoque cum absque vinculis illius plani sunt, etiam ruunt; quique non regi se patiuntur per illa 6, aut vesani sunt, aut puniuntur secundum leges. [3] Haec tria plana unum agunt apud regeneratos, nam influit unum in alterum, ac interius disponit exterius: (o)primum planum seu conscientia boni et veri spiritualis est in rationali hominis; alterum vero planum seu conscientia boni et veri moralis et civilis, hoc est, justi et aequi, est in naturali hominis. Ex his nunc patet quid justum et aequum quae significantur per "fratres", (o)nempe justum per "fratres meos" et aequum per "fratres tuos"; justum enim et aequum dicitur, qui agitur de naturali homine, nam de eo proprie illa praedicantur. @1 aliquod$ @2 i ibi$ @3 quoque$ @4 etiam$ @5 seu$ @6 se regi non patitur per hanc$
Arcana Coelestia 4 Passage 4168
#4168 "His viginti annis ego tecum": quod significet proprium constat ex significatione "viginti quod sit bonum reliquiarum, n. 2280 hae autem, nempe reliquiae, cum praedicantur de Domino, non aliud sunt quam Ipsius proprium, n. 1906; "viginti anni" significant proprii status; quod "anni" sint status, videatur n. 487, 488, 493, 893: qua continentur in Jacobi verbis ad Labanem, in sensu supremo agunt: de proprio in Naturali quod Dominus Sibi propria potentia acquisivi et quidem de proprii illius variis statibus.
Arcana Coelestia 4 Passage 4169
#4169 "Oves tuae et caprae tuae non abortiverunt": quod significet statum ejus quoad bonum et bonum veri, constat a significatione "ovis" quod sit bonum, de qua sequitur; et a significatione "caprae" quod sit bonum veri, de qua n. 3995, 4006; per bonum simpliciter dictum, intelligitur bonum voluntatis, per bonum veri autem bonum intellectus; bonum voluntatis est ex bono facere bonum, bonum autem intellectus est ex vero facere bonum; haec apparent illis qui bonum faciunt ex vero, quod unum sint, sed usque inter se multum differunt; bonum enim facere ex bono, est ex perceptione boni; perceptio boni 1 non datur apud alios quam apud caelestes; at bonum facere ex vero, est ex scientia et inde intellectu, sed absque perceptione quod ita sit, solum quod sic instructus sit ab aliis, aut a se per facultatem suam intellectualem concluserit quod ita sit; hoc potest fallax verum esse, sed usque si finem boni habet, tunc quod ex vero illo facit, ut bonum fit. [2] Quod "oves" significent bona, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre; apud Esaiam, Afflictus est, et non aperuit os suum, sicut pecus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus,... et non aperuit os suum, liii 7; de Domino, ubi comparatur "ovi" non ex vero sed ex bono: apud Matthaeum, Jesus (o)dixit ad duodecim quos emisit, In viam gentium non abitote, et in urbem Samaritanorum ne ingredimini, abite potius ad oves perditas domus Israelis, x 5, 6; "gentes" ad quas non abirent, pro illis qui in malis; quod "gentes" sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849; "urbes Samaritanorum" pro illis qui in falsis; "oves" pro illis qui in bonis: [3] apud Johannem, Jesus post resurrectionem dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; secundum 2 dixit,... Pasce oves Meas; tertio dixit,... Pasce oves Meas, xxi 15-17; 3 "agni" pro illis qui in innocentia; "oves" primo loco pro illis qui in bono ex bono; "oves" tertio loco pro illis qui in bono ex vero: apud Matthaeum, Cum veniet Filius hominis in gloria Sua,... statuet oves a dextris, hircos [vero] a sinistris; et (x)dicet... illis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; nam esurivi, et dedistis Mihi quod ederem; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus fui et induistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in custodia fui et venistis ad Me:... in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 31-40; ibi quod "oves 1 "pro bonis, hoc est, pro illis qui in bono sunt, manifeste patet; omnia genera bonorum charitatis ibi continentur in sensu interno, de quibus ex Divina Domini Misericordia, alibi; per "hircos" significantur in specie illi qui in fide et in nulla charitate (o)sunt; [4] similiter apud Ezechielem, Vos, mi grex, dixit Dominus Jehovih, ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes ovium, et inter hircos xxxiv 17; quod "hirci" sint in specie illi qui in fide nullius charitatis (o)sunt, constare potest ex significatione "hircorum" quod sint in bono sensi illi qui in vero fidei, et inde in aliqua charitate, sed in opposito illi qui in fide nullius charitatis; ratiocinantur de salute ex principii quod fides salvet; quod etiam apparet ex illis quae Dominus de hirci dicit apud Matthaeum in loco citato; qui autem in nullo vero fide: et simul in nullo bono charitatis sunt, illi absque tali judicio, "nempe absque convictione quod in falso sint, feruntur in infernum. @1 i, seu quod ita sit,$ @2 secundo$ @3 i ubi$ @4 ovis I$ @5 hoc est$
Arcana Coelestia 4 Passage 4170
#4170 "Et arietes gregis tui non comedi": quod significet verum boni quod ex illius nihil sumpserit, constat ex significatione "arietum" quod sint vera boni; "oves" enim significant bona, inde "arietes" qui sunt ovium, vera boni 1; et ex significatione "comedere" quod sit appropriare sibi, de qua n. 3168, 3513, 3596, 3832, ita sumere, nam quod ab alio appropriatur, hoc ab illo sumitur. @1 i de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4171
#4171 "Discerptum non adduxi ad te": quod significet quod malum non sua culpa apud illum bonum, constat "a significatione "discerpti" quod sit mors illata ab alio, ita malum non sua culpa; mala quae apud hominem, plures origines habent; prima origo est ex hereditario per continuas derivationes ab avis et atavis in patrem, et a patre, in quo sic mala cumulata sunt, ad semet; altera origo e ex actuali, quod nempe homo sibi ipsi acquirit per vitam mali; hoc malum homo partim ex hereditario, sicut ex oceano malorum, desumit et in actum mittit, partim superaddit a se plura, inde proprium quod homo sibi acquirit 1: sed actuale hoc malum quod homo proprium facit, diversas quoque origines habet, in genere duas, nempe unam, quod malum recipiat ab aliis absque sua culpa; alteram, quod accipiat a semet, ita sua culpa; quod homo recipit ab aliis absque sua culpa, est quod in Verbo significatur per "discerptum" at quod accipit a semet, ita sua culpa, in Verbo significatur per "cadaver"; [2] inde est quod sicut in Antiqua Ecclesia, etiam in Judaica, prohibitum fuerit edere sponte mortuum seu cadaver et quoque "discerptum"; de quibus ita apud Mosen, Omnis anima, quae edit cadaver et 2 discerptum, inter indigenam et [inter] peregrinum, lavabit vestes suas, et abluet se aquis, immunda erit usque ad vesperam, et munda erit 3; et si non lavaverit, et carnem suam non abluerit, portabit iniquitatem suam, Lev. xvii 15, 16: apud eundem, Cadaver et discerptum non comedet, ad polluendum se eo, Ego Jehovah, Lev. xxii 8; "discerptum" pro malo quod ex falso, quod infertur a malis qui sunt ferae in silva quae discerpunt, infernales enim 4 (t)in Verbo comparantur feris: apud eundem, Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod. xxii 30 [A. V. 31]: apud Ezechielem, Propheta ad Jehovam; Anima mea non polluta est, et cadaver et discerptum non edi a pueritia mea huc usque, et non venit in os meum caro abominationis, iv 14: apud eundem, Ullum cadaver aut discerptum de ave et de bestia non comedent sacerdotes, xliv (x)31; [3] 5 "de regno Domini, quod ibi nova terra. Ex his constare potest quid "discerptum" in sensu interno: ut tamen ulterius pateat quid "discerptum," sit pro exemplo qui boni vitam agit, seu qui ex bene velle alteri bene facit: is si ab alio qui in malo est, se persuaderi patitur quod vita boni nihil faciat ad salutem, ex causa quia omnes in peccatis nati sunt, et quia nemo ex se velle bonum potest, proinde nec facere, et quod ideo medium salvans provisum sit, quod dicitur fides, et sic quod per fidem salvari possit absque vita boni, et hoc etiamsi 6 fidem receperit in ultima mortis hora, si talis qui in vita boni vixit, se persuaderi patitur et dein vitam non curat, et quoque 7 contemnit, is "discerptus" dicitur; "discerptum" enim praedicatur de bono cui falsum insinuatur, inde bonum non amplius vivum fit 8. [4] Sit etiam pro exemplo, conjugiale, quod aliquis in principio pro caelesti habet, sed postmodum (t)se persuaderi patitur unus vel uterque qui in conjugio, quod sit modo propter ordinem in mundo et propter educationem et distinctam curam liberorum ac propter hereditates; (c)et praeterea quod conjugii vinculum non aliud sit quam quale est pacti, (o)quod ab utroque, si ex consensu, dissolvi aut relaxari possit, (c)ac (o)ita postquam persuasionem illam recepit, nihil caeleste de conjugio cogitat; si inde lascivia, tunc fit tale quod dicitur "discerptum"; [5] ita in ceteris. Quod mali sint qui discerpunt, et quidem per ratiocinia ab externis, in quae interna insinuari nequeunt propter vitam mali, constare potest ab his apud Jeremiam, Percussit magnates leo de silva, lupus desertorum devastavit eos, pardus vigilans super urbes eorum, omnis exiens ab illis discerpetur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, validae factae aversiones eorum, v 5, 6: et apud Amos, Edomus persecutus est fratrem suum gladio, et perdidit miserationes suas, et discerpit ad perpetuum ira sua, et furorem suum servat jugiter, i 11, 12. @1 i ipsi$ @2 aut$ @3 mundabitur$ @4 omnes enim infernales$ @5 i ubi$ @6 etiamsi illam$ @7 nec tamen$ @8 est$
Arcana Coelestia 4 Passage 4172
#4172 "Ego indemnificavi id": quod significet quod bonum. inde, constat a significatione "indemnificare" quod sit bonum reddere hic bonum inde. (m)Cum malo culpae et malo non culpae, quae significantur per "cadaver" et 1"discerptum," de quibus mox supra, ita se habet: malum culpae seu malum quod homo per actualem vitam sibi contraxit, et quoque confirmavit cogitatione usque ad fidem e persuasionem, non potest emendari, sed hoc manet in aeternum; at malum non culpae, quod homo non confirmavit cogitatione, et 2 non sibi intus persuasit, hoc quidem manet, sed modo haeret in externis, non enim penetrat ad interiora, ac internum hominem pervertit; tale malum est per quod bonum, nam internus homo qui nondum affectus est et consensit, potest videre id in externo quod malum sit, et sic potest id removeri; et quia internus homo id potest videre, ideo simul tunc clarius videre potest bonum, ex opposito enim apparet bonum clarius quam ex non opposito, et quoque sensibilius dein bono afficitur 3; hoc nunc est quod intelligitur per bonum inde.(n) @1 i per$ @2 ita$ @3 i illo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4173
#4173 "E manu mea requisivisti id": quod significet quod ab Ipso, constat a significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, ita 1 quod ab Ipso; [4] quod enim a Sua potentia est, hoc 2 ab Ipso est. @1 has ita possibly d$ @2 id$
Arcana Coelestia 4 Passage 4174
#4174 "Furatum die et furatum nocte": quod significet malum meriti similiter, constat ex significatione "furati" seu furti quod sit malum meriti: malum meriti est cum homo tribuit sibi bonum et autumat quod a se, ac ideo mereri vult salutem; hoc malum est quod in sensu interno significatur per "furtum" Sed cum hoc malo ita se habet: principio omnes qui reformantur, putant quod bonum sit a se, et inde quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem; nam autumare quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem, inde venit quod autument bonum esse a se, unum enim cohaeret cum altero; sed qui regenerari se patiuntur, non confirmant hoc cogitatione, aut sibi persuadent quod ita sit, sed successive dissipatur; quamdiu enim homo in externo homine est, ut sunt omnes in principio reformationis 3, non potest aliter quam ita cogitare, at 2 cogitat solum ab externo homine; [2] sed 3 cum externus homo cum suis concupiscentiis removetur ac internus incipit operari, hoc est, cum Dominus per internum hominem influit cum luce intelligentiae ac illustrat inde externum hominem, tunc aliter credere incipit ac sibi bonum non tribuit, sed Domino; inde patet quid malum meriti, quod hic intelligitur per quod "bonum similiter", ac per malum non culpae, de quo prius. At vero si homo cum ad adultam aetatem pervenit, confirmat id cogitatione, et sibi prorsus persuadet quod mereatur per bonum quod facit, salutem, hoc malum radicitus haeret et non emendari potest, vindicant enim sibi id quod Domini est, et sic non recipiunt bonum quod continue influit a Domino, sed ilico cum influit, derivant id in se et in suum proprium, proinde id conspurcant: haec mala sunt quae in proprio sensu significantur per "furta," videatur n. 2609. @1 principio regenerationis$ @2 sed$ @3 at$
Arcana Coelestia 4 Passage 4175
#4175 "Fui, in die comedit me aestus, et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis": quod significet tentationes, constat a significatione "aestus et frigoris" quod sit id quod amoris nimium est et quod ejus nihil est, ita duo extrema; "dies" significat statum fidei seu veri qui tunc in summo, et "nox" statum nullius fidei seu veri, n. 221, 935, 936; et a significatione "somni expulsi ab oculis" quod sit continue seu absque requie; quia talia sunt quae in tentationibus, ideo per illa verba "hic tentationes" in genere significantur. Quod "aestus" significet nimium amoris, est quia ignis et calor spirituali" est amor, et vicissim frigus spirituale est nullus amor; ipsa enim 1 vita hominis non est nisi amor, nam absque amore homo prorsus nihil vitae habet, immo, si reflectat homo, scire potest quod omnis ignis et calor vitalis qui in corpore, sit inde; at "frigus" non significat privationem omnis amoris, sed privationem amoris spiritualis et caelestis, et privatio ejus est quae vocatur mors spiritualis; [2] homo quando illo (o)amore privatur, accenditur amore sui et mundi, hic amor est respective "frigus, et quoque fit frigus, non solum apud hominem cum in corpore vivit, sed etiam cum in alteram vitam venit; cum in corpore vivit, si ei amor sui et mundi aufertur, frigescit ita ut vix aliquid vitae habeat, similiter si adigeretur ad cogitandum sancte de caelestibus et Divinis; in alter: vita quando est inter infernales, in igne seu aestu cupiditatum est ast si 2 approximat ad caelum, ignis ille et aestus vertitur in frigus, e intensius quo propius accedit, cum aucto in simili gradu cruciatu: hoc frigus est quod intelligitur per "stridorem dentium," qui illi qui [in] inferno, Matth. viii 12; xiii 42, 50; xxii 13; xliv 51; xxv 30 Luc. xiii 28. @1 etiam$ @2 cum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4176
#4176 "His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi quo significet proprium, constat a significatione "viginti" quod sit bonum reliquiarum, de qua n. 2280, quod bonum cum praedicatur de Domino est quod Sibi Ipsi acquisivit, n. 1906, ita Ipsius proprium; et e significatione "servire" quod sit cum praedicatur de Domino, propria potentia, de qua n. 3975, 3977.
Arcana Coelestia 4 Passage 4177
#4177 "Quatuordecim annis in duabus filiabus tuis": quo significet primam periodum ut sibi acquireret inde affectiones ver constat a significatione "quatuordecim" seu binarum septimanarum, quod sint prima periodus; "septimanae" enim in Verbo non aliud significant quam integram periodum, magnam vel parvam, videatur n. 2044, 3845; "binae septimanae" cum sicut una nominantur, similiter, numerus enim duplicatus et in se multiplicatus non tollit significationem; inde patet quid hic quatuordecim seu binae septimanae; et a significatione "binarum filiarum," hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et praeterea quod "filiae" sint affectiones, n. 2362.
Arcana Coelestia 4 Passage 4178
#4178 "Et sex annis in grege tuo": quod significet ut dein bonum, constat a significatione "sex" quod sit pugna et labor, de qua n. 720, 737, 900, hic reliquum pugnae et laboris, ita dein; et ex significatione "gregis" quod sit bonum, de qua n. 343, 3566, 3518.
Arcana Coelestia 4 Passage 4179
#4179 "Et mutavisti mercedem meam decem modis": quod significet statum ejus ad se, cum sibi applicaret bona illa, constat a significatione "mercedis" cum praedicatur de Domino, quod sit a Semet, de qua n. 3996, 3999, ita cum Sibi applicaret bona; et ex significatione mutare illam" quod sit status istius 1 boni quod per "Labanem" significatur, ad se; "decem modi" quod sint plurima mutatio, n. 4077. @1 ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4180
#4180 "Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi": quod significet nisi Divinum et Divinum Humanum, constat a significatione "Dei patris" cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum quoad Bonum; quod "Pater" sit Divinum Bonum, et "Filius" Divinum Verum, videatur n. 2803, 3704, hic Divinum Bonum utriusque Essentiae; a significatione "Dei Abrahami" quod sit Ipsum Divinum quod Divina Essentia vocatur; quod "Abraham repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, n. 2011, 3439; et ex significatione "Pavoris Jishaki" quod sit Divinum Humanum; "Pavor" dicitur quia est Divinum Verum quod intelligitur, nam Divinum Verum secum habet timorem, pavorem et terrorem, apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, hoc nullum terret; similiter in sequentibus hujus capitis, Juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki, vers. 53; Laban enim quia tunc separatus a Jacobo, hoc est, bonum medium separatum a Bono Divino, in tali statu fuit ut malum inferre vellet, sicut patet ab illis quae de Labane dicuntur; ideo quia tunc talis, dicitur "Pavor Jishaki": quod "Pavor Jishaki" significet Deum Jishaki, cuivis constare potest, et quoque quod in illo statu. Quod "Jishakus" repraesentet Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Rationale, videatur n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210, (x)3704. [2] Cum hoc, quod Divinum Verum quod a Domino, secum pavorem habeat apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, ita se habet: Sanctum quod a Domino, in se habet Divinum Bonum et Divinum Verum, haec continue a Domino procedunt, inde lux quae caelis 1, et inde lux quae in mentibus humanis, consequenter inde sapientia et intelligentia, nam hae luci illi insunt 2; sed lux illa seu sapientia et intelligentia afficit omnes secundum receptionem; qui in malo sunt, non recipiunt Divinum Bonum, nam in nullo amore et charitate sunt, omne enim bonum est amoris et charitatis; sed Divinum Verum recipi potest, etiam a malis, at modo ab externo illorum homine, non ab interno: [3] se habet hoc sicut calor et lux quae a sole; calor spiritualis est amor, ita bonum, lux autem spiritualis est fides, ita verum; cum calor a sole recipitur, tunc arbore et flores vegetant, producunt folia, flores, fructus aut semina; hoc fit tempore veris et aestatis, at cum calor a sole non recipitur, sed solum lux, tunc nihil vegetat, at 3 omne vegetativum torpescit, sicut fit tempore autumni et hiemis; ita (t)quoque se habet cum calore spirituali et luce spirituali quae a Domino, si homo est instar veris seu aestatis, tunc recipit bonum quod est amoris et charitatis, et producit fructus, at si homo est instar autumni et hiemis, tunc non recipit bonum amoris et charitatis, proinde non producit fructus, sed usque recipere potest lucem, hoc est, scire illa quae fidei seu veri sunt; lux hiemalis 4 simile facit, nam sistit similiter colores et pulchritudines, et illas conspicuas facit, sed cum differentia quod non penetret versus interiora quia non ibi calor, inde nulla vegetatio. [4] Cum itaque 5 bonum non recipitur, sed modo lux, tunc est sicut in objectis (t)calor non recipitur, modo 6 formae imago et formositas 7 a luce, inde intus est frigus, (o)et ubi frigus intus, ibi torpor omnium 8, et quasi 9 corrugatio et horripilatio 10 cum illuc lux se indit; haec sunt quae in vivis faciunt timorem, pavorem et terrorem: per hanc comparationem aliquatenus comprehendi potest quomodo se habet cum timore, pavore et terrore qui apud malos, quod nempe illa non sint a Divino Bono sed a Divino Vero, et quod tunc sint quando non recipiunt Divinum Bonum, et tamen recipiunt Divinum Verum; tum quod Divinum Verum; absque Bono, non penetrare possit versus interiora, sed modo haereat in extremis, hoc est, in externo homine, ac ut plurimum in ejus sensuali; et quod inde appareat homo in externa forma quandoque pulcher, cum tamen in interna sit foedus. Inde quoque constare potest qualis fides apud perplures sit, quam dicunt salvare absque bonis operibus, hoc est, absque bene velle et 11 bene agere. (s)Quia a Divino Humano procedit Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, ideo Divinum Humanum est quod hic significatur per "Pavorem Jishaki," nam, ut dictum, Divinum Verum est quod terret, non autem Divinum Bonum. Quod a Divino Humano Domini procedat Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, est arcanum hactenus non detectum; cum hoc ita se habet: antequam Dominus venit in mundum, tunc Ipsum Divinum influxit in universum caelum, et quia tunc caelum constabat quoad maximam partem a caelestibus, hoc est, ab illis qui in bono amoris fuerunt, per influxum illum ex Omnipotentia Divina producebatur lux quae in caelis, et inde sapientia et intelligentia; at postquam humanum genus se removit a bono amoris et charitatis, tunc non amplius per caelum produci potuit lux illa, proinde non sapientia et intelligentia quae penetraret usque ad genus humanum, quapropter ex necessitate ut salvaretur, Dominus in mundum venit ac Humanum in Se Divinum fecit ut Ipse quoad Divinum Humanum fieret Lux Divina, et sic universum caelum et universum mundum illuminaret: fuerat Ipsa 12 Lux ab aeterno, nam ab Ipso Divino per caelum illa Lux; ac Ipsum Divinum erat quod suscepit Humanum et Hoc Divinum fecit, et cum Hoc Divinum factum est, tunc ab Illo non modo illuminare potuit ipsum caelum caeleste, sed etiam caelum spirituale, et quoque genus humanum, quod recepit et recipit Divinum Verum in bono, hoc est, in amore in Ipsum et in charitate erga proximum, ut patet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, [13]. [6] Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quid per haec apud Johannem significantur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum. Erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1-4 9 seq. "Verbum" ibi significat Divinum Verum: quod autem Dominus quoad utramque Essentiam sit Divinum Bonum, at quod ab Ipso procedat Divinum Verum, videatur n. 3704; Divinum enim Bonum non recipi potest ab homine, ne quidem ab angelo, (o)sed solum a Divino Humano Domini, quod intelligitur per haec verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sin Patris est, Ille exposuit, i 18; sed recipi potest Divinum Verum, at quale dari potest 13 apud hominem qui recipit; in quo vero habitare potest Divinum Bonum cum differentia secundum receptionem. Talia (o)arcana sunt quae obveniunt angeli cum ab homine leguntur 14 haec verba, "Nisi Deus patris mei, Dei Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi"; inde patet quantum caeleste inest Verbo et singulis Verbi, tametsi nihil ejus apparet in sensu litterae; et inde quoque patet qualis sapientia angelica est prae sapientia humana; et quod angeli in arcanissimis sint, cum homo ne quidem scit quod aliquod arcanum insit: sed haec quae memorata sunt, modo paucula sunt, in his enim arcanis angeli vident et percipiunt innumerabilia, immo respective indefinita quae nusquam possunt edici, quia loquela humana non est adaequata illis exprimendis, nec mens humana capax recipiendi.(s) @1 caelo$ @2 inest$ @3 sed$ @4 lux enim hyemalis etiam$ @5 ita, o que accidentally$ @6 i sed$ @7 i quoque$ @8 i ibi I$ @9 before horripilatio$ @10 i interius$ @11 i inde$ @12 Ipse$ @13 non quale est in Se, sed quale$ @14 leguntur ab homine after the quotation$
Arcana Coelestia 4 Passage 4181
#4181 "Quod nunc vacuum misisses me": quod significet quo sibi omnia vindicavisset, constat a significatione "vacuum mittere" quod sit omnia illi auferre, ita omnia sibi vindicare.
Arcana Coelestia 4 Passage 4182
#4182 "Miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et dijudicavit nocte praeterita": quod significet quod omnia a Ipso propria potentia, constat a significatione "miseriae et fatigationis volarum" hic quod sint tentationes; et quia Dominus per tentatione et victorias univit Divinum Humano et Hoc quoque Divinum feci et id ex propria potentia, ideo 1 per eadem haec verba, haec significantur; quod Dominus per tentationes et victorias univerit Divinum Humano, et Hoc Divinum fecerit ex propria potentia, videatur n. (x)1661, 1737, 1813, 1921, 2776, 3318 f.; "vola" seu manus quod sint potentia, n. 878, 3387, proinde "volae meae" aut manus meae, propria potentia: "vidit Deus, et dijudicavit" significat Divinum Domini, quod nempe Divinum quod in Ipso et quod Ipsius, id fecerit. @1 idcirco$
Arcana Coelestia 4 Passage 4183
#4183 Vers. 43. Et respondit Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc; et filiabus meis quid faciam illis hodie, aut filiis illarum quos pepererunt? "Respondit Laban et dixit ad Jacobum" significat perceptionis statum obscurum: "filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus" significat quod omnes affectiones veri, omnia vera et bona essent ejus: "et omne quod tu videns, mihi hoc" significat omne perceptivum et intellectuale: "et filiabus meis, quid faciam illis hodie, aut filiis illarum quos pepererunt?" significat quod illa vindicare sibi non ausus sit.
Arcana Coelestia 4 Passage 4184
#4184 "Respondit Laban et dixit ad Jacobum": quod significet perceptionis statum obscurum, constat a significatione "respondere et dicere" quod sit perceptio; quod "dicere" in historicis Verbi sit percipere, videatur n. 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 3395; quod perceptionis status obscurus sit, constat ab illis quae Laban hic dicit, quod nempe "filiae, filii, et grex essent illius," cum tamen non illius essent; et in sensu interno, quod bonum medium omnia "bona et vera" sibi vindicaret; de his quae dicuntur a Labane, videantur quae prius n. 3974, 4113.
Arcana Coelestia 4 Passage 4185
#4185 "Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus": quod significet quod omnes affectiones veri, omnia vera et bona "ejus essent, constat a significatione "filiarum" hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex significatione "filiorum" quod sint vera; de qua n. 489, 491, 533, 1147, 3373; et ex significatione "gregis" quod sint bona, de qua n. 343, 1565, 2566; quod sibi illa vindicaret, sicut ejus essent, patet, nam dixit 1 "filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus." @1 dicit$
Arcana Coelestia 4 Passage 4186
#4186 "Et omne quod tu videns, mihi hoc": quod significet omne perceptivum et intellectuale, constat a significatione "videre" quod sit percipere et intelligere, de qua n. 2150, 3863, ita quod omne perceptivum et intellectuale veri et boni ejus esset. Haec quomodo se habent, prius dictum est, et illustratum per illa quae in altera vita fiunt, quod nempe spiritus cumprimis mediae sortis, cum sunt in societate quadam angelica, tunc non aliter sciant quam quod affectiones boni et veri quae a societate influunt, sint illorum; talis enim est communicatio affectionum et cogitationum in altera vita, et quantum cum illa societate conjuncti sunt, "quod" tantum id putent; iidem cum separantur inde, indignantur, et cum in statum indignationis, etiam in statum obscurum veniunt, de quo 1 supra n. 4184, in quo statu quia non perceptionem interiorem habent, vindicant sibi bona et vera quae societatis angelicae sunt et per communicationem, de qua dictum, habuerunt; [2] hic status est qui in hoc versu describitur; praeterea per multam experientiam mihi scire datum (o)est, quomodo affectiones boni et veri communicantur aliis; spiritus illius sortis aliquoties apud me fuerunt, et cum per affectionis quid conjuncti essent, tunc non aliter sciverunt quam quod mea illorum essent; et informatus quod simile fiat apud omnes homines; quilibet enim homo apud se habet spiritus, qui ut primum veniunt ad hominem ac intrant in ejus affectionem, non aliter norunt 2 quam quod omnia quae hominis sunt, nempe omnia affectionis et cogitationis ejus, sint illorum; ita conjunguntur homini spiritus per quos homo a Domino regitur, n. 2488; de quibus ab ipsa experientia in sequentibus, ad finem capitum, dicetur. @1 qua I$ @2 A d sciunt, i norunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4187
#4187 "Et filiabus meis quid faciam illis hodie, aut filiis illarum quos pepererunt?": quod significet quod illa vindicare sibi non ausus sit, constat ex significatione "filiarum" quod sint affectiones veri, et "filiorum" quod sint vera, de quibus mox supra n. 4185; quod illa sibi vindicare non ausus sit, significatur per "quid faciam illis hodie," et patet ex illis quae praecedunt, quod nempe Deus dixerit ad illum in somnio, "Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque a malum," vers. 24.
Arcana Coelestia 4 Passage 4188
#4188 Vers. 44-46. Et nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te. Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt ibi super acervo "Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me e inter te" significat conjunctionem Divini Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui a latere, seu gentes: "et accepit Jacob lapidem, e erexit illum in statuam" significat verum tale et inde cultum: "et dixi Jacob fratribus suis" significat illos qui in bono operum: "Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum" significat vera ex bono: "et comederunt ibi super acervo" significat appropriationem ex bono Divino.
Arcana Coelestia 4 Passage 4189
#4189 "Nunc ito, pangamus foedus ego et tu": quod significet conjunctionem Divini Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui a latere seu gentes, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021; ex repraesentatione "Labanis" hic qui est "ego," quod sint bona operum, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Jacobi" qui hic est "tu," quod sit Divinum Naturale. [2] Quod per "Labanem" hic significentur bona operum in quibus illi qui a latere, seu gentes, est causa quia nunc separatus [est] Laban a Jacobo, hoc est, bonum medium a bono Divino Naturalis, non amplius repraesentare potest bonum medium; sed quia servivit pro medio, ideo repraesentat aliquod bonum, et quidem bonum a latere, seu bonum collaterale; quod "Laban" antequam Jacobo ita conjunctus esset, repraesentaverit bonum collaterale, videatur n. 3612, 3665, 3778, proinde bonum a latere; at quale id bonum sit, in sequentibus dicetur: cum Labane similiter se habet ac cum Loto et 1 Jishmaele; "Lotus" quamdiu fuit cum Abrahamo, repraesentavit Dominum quoad sensualem externum hominem, n. 1428, 1434, 1547, 1597, 1598, 1698; at cum separatus est ab Abrahamo, repraesentavit illos qui in externo cultu sed usque in charitate, n. 2317, 2324, 2371, 2399, tum plures status Ecclesiae successive, n. 2422, 2459. [3] "Jishmael" pariter, quamdiu is fuit cum Abrahamo, repraesentavit primum rationale Domini, n. 1893, 1949-1951; at dein cum separatus est, repraesentavit spirituales, n. 2078, 2699, 2699, 3263, 3268; ita quoque se habet cum Labane; causa est quia tametsi separatio facta, usque remanet conjunctio, sed non illa quae prius; inde est quod "Laban" hic et in nunc sequentibus, repraesentet bona operum qualia sunt apud illos qui a latere sunt, hoc est, apud gentes; a latere dicuntur gentes, seu in bono collaterali, quia extra Ecclesiam sunt"; qui intra Ecclesiam in bono et vero sunt, non in linea collaterali sunt sed in linea directa, nam illis Verbum est 2, et per Verbum communicatio directa eum caelo, et per caelum cum Domino; non autem gentibus, nam hae Verbum non habent 3, nec norant Dominum; inde est quod dicantur 4 a later; sed intelliguntur gentes quae in bonis operum, hoc est, quae in externis in quibus intus est bonum charitatis; haec sunt quae vocantur bona operum, non autem bona opera, nam bona opera dari possunt absque bonis intus, non autem bona operum. @1 i cum$ @2 A i revelatum but partly d$ @3 quae non Verbum habent$ @4 i illi. I has dicuntur$
Arcana Coelestia 4 Passage 4190
#4190 "Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam" quod significet verum tale et inde cultum, constat ex significatione "lapidis" quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720; et ex significatione "statuae" quod sit cultus inde seu ex vero, de qua n. 3727; inde patet quod per illa verba significetur verum tale et inde cultus; verum tale dicitur quale nempe apud gentes; gentes enim tametsi non sciunt de Verbo, proinde de Domino, usque habent externa vera, qualia Christiani; sicut quod sancte colendum Numen, quod festa observanda: quod honorandi parentes, quod non furandum, quod non adulterandum, quod non occidendum, et quoque quod non concupiscenda alterius, ita qualia vera sunt decalogi 1, quae etiam pro normis sunt intra Ecclesiam: qui inter illos sapiunt, eadem non modo observant in externa forma: sed etiam in interna, cogitant enim quod talia non solum sint contra (o)religiosum illorum, sed etiam contra bonum commune, ita 2 contra debitum internum quod homini, proinde 3 contra charitatem, tametsi non ita sciunt quid fides; in obscuro illis est quoddam conscientiae, contra quod facere non volunt, immo quidam non possunt; inde constare potest quod Dominus illorum interiora quae in obscuro sunt, regat, et sic quod facultatem illis impertiatur recipiendi vera interiora, quae etiam recipiunt in altera vita, videantur quae de gentibus n. 2589-2604 ostensa sunt. [2] Aliquoties cum Christianis in altera vita loqui datum de statu et sorte gentium extra Ecclesiam, quod facilius illi 4 recipiant vera et bona fidei quam Christiani qui non secundum praecepta Domini vixerunt; et quod Christiani crudeliter de illis cogitent, quod nempe omnes qui extra Ecclesiam sunt, damnati sint, et hoc ex recepto canone quod extra Dominum nulla salus; et quod hoc verum sit, sed quod gentes quae in charitate mutua vixerunt, ac justum et aequum ex quadam conscientia egerunt, facilius in altera vita recipiant fidem et agnoscant Dominum, quam qui intra Ecclesiam et non in tali charitate vixerunt; tum quod Christiani in falso sint, quod credant quod illis solis caelum quia Librum Verbi habent, scriptum in carta non autem in cordibus, et quod sciant Dominum, et Ipsum non Divinum credant quoad Humanum, immo nec agnoscant quam sicut communem hominem quoad alteram Ipsius Essentiam quam humanam naturam vocant; ac ideo cum sibi et suis cogitationibus relicti sunt, ne quidem Ipsum adorant; et sic quod illi sint qui extra Dominum, quibus non salus. @1 in decalogo$ @2 sed etiam$ @3 ita$ @4 ibi$
Arcana Coelestia 4 Passage 4191
#4191 "Et dixit Jacob fratribus suis": quod significet illos qui in bono operum, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius; et ex significatione "fratrum" quod sint bona, de qua n. 3815, 4121, hic illi qui in bonis operum, qui quod gentes sint, supra n. 4189 ostensum; omnes enim qui in bono sunt, eum Divino Domini conjuncti sunt, et propter conjunctionem a Domino vocantur "fratres," ut apud Marcum, Jesus circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, iii (x)31, 34, 35; omnis conjunctio est per amorem et charitatem, quod unicuivis constare potest, nam conjunctio spiritualis non aliud est quam amor et charitas; quod amor in Dominum sit conjunctio cum Ipso, patet; et quod charitas erga proximum pariter, constat a Domini verbis apud Matthaeum, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40; hic de operibus charitatis agitur.
Arcana Coelestia 4 Passage 4192
#4192 "Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum": quod significet vera ex bono, constat ex significatione "lapidum" quod sint vera, de qua mox supra n. 4190; et ex significatione "acervi" quod sit bonum; quod "acervus" significet bonum, est inde quia olim antequam struebant altaria, fecerunt acervos, et super illis comederunt, in testem quod conjungerentur amore; sed postea cum repraesentativa antiquorum sancta haberentur, pro acervis aedificabant altaria, et quoque ex lapidibus sed ordinatius dispositis 1, Jos. xxii 28, 34; inde simile significatur per "acervum" quod per altare, nempe bonum amoris, et per "lapides" ibi vera fidei. @1 positis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4193
#4193 "Et comederunt ibi super acervo": quod significet appropriationem ex bono Divino, constat ex significatione "comedere" quod sit communicatio, conjunctio, et appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f., 3596, 3832; et ex significatione "acervi" quod sit bonum, de qua mox supra n. 4192, hic bonum Divinum.
Arcana Coelestia 4 Passage 4194
#4194 Vers. 47-50. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit illum Galeed. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed. Et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te, quia latebimus vir a socio suo. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum; vide, Deus testis inter me et inter te. "Vocavit illum Laban Jegar Sahadutha" significat quale ejus a parte boni per Labanem repraesentati: "et Jacob vocavit illum Galeed" significat quale a parte boni Divini Naturalis: "et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed" significat quod ita erit in aeternum, inde quale ejus iterum: "et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te" significat praesentiam Divini Naturalis Domini: "quia latebimus vir a socio suo" significat separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae: "si affligas filias meas, et accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum" significat affectiones veri quod mansurae intra Ecclesiam: "vide, Deus testis inter me et inter te" significat confirmationem.
Arcana Coelestia 4 Passage 4195
#4195 "Vocavit illum Laban Jegar Sahadutha": quod significet quale ejus a parte boni per Labanem repraesentati, constat a significatione "vocare" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421; "Jegar Sahadutha" significat acervum testimonii in idiomate Syriae, unde Laban. Acervi tales antiquitus fuerunt in signum, aut in testem, ac postmodum etiam in cultum; hic in signum et in testem; in signum quod ibi esset terminus, et testis quod ib foedus pactum, et quod nullus eorum transiret illum ad malum faciendum alteri, ut quoque constat a Labanis verbis, "Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc ad malum," vers. 52 inde patet quid Jegar Sahadutha, seu acervus testimonii, involvit sed in sensu interno significat quale boni ex veris a parte Labanis, hoc est, a parte illorum qui in bonis operum sunt, hoc est, a parte gentium.
Arcana Coelestia 4 Passage 4196
#4196 "Et Jacob vocavit illum Galeed": quod significet quale a parte boni Divini Naturalis, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale Domini, de qua saepius prius; "Galeed" significat acervum et testem, seu acervum testem, in idiomate Hebraeo seu Canaanis, unde Jacob; quid acervus 1 testis in sensu interno, nunc sequitur. @1 i autem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4197
#4197 "Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed": quod significet quod ita erit in aeternum, inde quale ejus iterum, constat a significatione "acervi" quod sit bonum, de qua supra n. 4192; et a significatione "testis" quod sit confirmatio boni per verum, [et veri a bono,] de qua sequitur; ex significatione "hodie" quod sit aeternum, de qua n. 2838, 3998; (o)et a significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421; ipsum quale continetur in nomine Galeed; nam antiquitus nomina imposita quale continebant, n. 340, 1946, 2643, 3422; inde patet quid per "dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed" significatur, quod nempe testificatio conjunctionis boni hic per "Labanem" significati cum Bono Divino Naturalis 1 Domini, proinde conjunctio Domini per bonum cum gentibus 2, nam hoc bonum est quod per "Labanem" nunc repraesentatur, n. 4189; vera illius boni sunt quae testificant de conjunctione; at bonum illorum quamdiu vivunt in mundo, est a latere, quia non habent vera Divina; sed usque illi qui in bono illo, hoc est 3, in mutua charitate vivunt, tametsi illis non vera Divina directa ex fonte Divino, hoc est, ex Verbo, usque bonum non habent clausum, sed tale ut aperiri possit, quod etiam aperitur in altera vita, cum instruuntur (o)ibi in veris fidei, et de Domino; aliter apud Christianos, qui horum sunt in mutua charitate, et magis qui in amore in Dominum, illi cum vivunt in mundo, in bono directo sunt quia in veris Divinis, quapropter intrant in caelum absque tali instructione, si non in veris illorum falsa fuerint quae prius discutienda; at Christiani qui non in charitate vixerunt, illi clauserunt sibi caelum, et perplures adeo ut aperiri nequeat; nam sciunt vera, et negant, et quoque obfirmant se contra illa, si non ore, usque corde. [2] Quod Laban vocaverit acervum suo idiomate primum Jegar Sahadutha, et dein idiomate Canaanis Galeed, cum tamen utrumque paene similis significationis est, est applicationis causa ac inde conjunctionis; idiomate Canaanis loqui, seu labio Canaanis, est applicare se ad Divinum, per "Canaanem" enim significatur regnum Domini, ac in supremo sensu Dominus, n. 1607, 3038, 3705, ut patet 4 apud Esaiam, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth;... in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, xix 18-20. [3] Quod "testis" sit confirmatio boni per verum, et veri a bono, et quod inde "testimonium" sit bonum a quo verum, et verum quod ex bono, constare potest a Verbo alibi; quod "testis" sit confirmatio boni per verum, et veri a bono, ab his locis; apud Joshuam, Dixit Jehoshua ad populum, Testes vos in vos, quod vos elegeritis Jehovam ad serviendum Ipsi, et dixerunt, Testes. Et nunc removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et inclinate cor vestrum ad Jehovam Deum Israelis; et dixerunt populus ad Jehoshuam, Jehovae Deo nostro serviemus, et voci Ipsius oboediemus. Et excidit Jehoshua foedus cum populo in die hoc, et posuit illi statutum et judicium in Shechemo, et scripsit Jehoshua verba illa in libro legis Dei, et accepit lapidem magnum, et erexit illum ibi sub quercu, quae in sanctuario Jehovae; et dixit Jehoshua ad omnem populum, Ecce lapis hic erit nobis, in testem, quia ille audivit omnia dicta Jehovae, quae locutus est cum nobis, et erit vobis in testem, ne abnegetis Deum vestrum, xxiv 22-27; quod "testis" ibi sit confirmatio, patet, et quidem confirmatio foederis: proinde conjunctionis, nam "foedus" significat conjunctionem n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021; et quia conjunctio cum Jehovah seu Domino non datur quam per bonum, nec datur bonum quod conjungit, quam quod quale suum habet a vero, inde sequitur quod "testis" sit confirmatio boni per verum; bonum ibi est conjunctio cum Jehovah seu Domino per quod eligerent Ipsum ad serviendum Ipsi", verum per quod confirmatio erat "lapis"; quod "lapis" sit verum videatur n. 643, 1298, 3720; in supremo sensu "lapis" est Ipse Dominus, quia ab Ipso omne verum, quapropter etiam vocatur "Lapis Israelis Gen. xlix 24, et quoque dicitur 5, "ecce lapis hic erit nobis in testem, quia ille audivit omnia dicta Jehovae quae locutus est cum nobis": apud Johannem, Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies 1260, induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra, quae coram Deo terrae stantia; et si quis eos voluerit damno afficere, ignis exibit ex ore eorum, et comedet hostes eorum:... hi habent potestatem claudendi caelum:... cum vero absolverint testimonium suum, bestia, quae ascendit ex abysso, faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos;... post vero tres dies et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos, Apoc. xi 37, 11; quod "duo testes" hic sint bonum et verum, hoc est, bonum in quo verum, et verum quod ex bono, utrumque confirmatum in cordibus, patet ex eo quod dicatur quod "duo testes sint duae oleae et duo candelabra"; quod "olea" sit tale bonum, videatur n. 886, "duae oleae" pro bono caelesti et pro bono spirituali; bonum caeleste est amoris in Dominum, et bonum spirituale est charitatis erga proximum; "candelabra" sunt illorum bonorum vera, quod 6 constabit ubi, ex Divina Domini Misericordia, de candelabris agendum; quod illis, (o)nempe bonis et veris, potestas sit claudere caelum et aperire caelum, videatur Praefatio ad cap. xxii Gen.: quod "bestia ex abysso seu inferno, occidet illos" significat vastationem boni et veri intra Ecclesiam; et quod "spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos" significat novam Ecclesiam. [5] Quod sicut acervi antiquitus ponebantur in testes, postmodum altaria, constat apud Joshuam, Dixerunt Reubenitae et Gadditae, Videte figuram altaris Jehovae, quod fecerunt patres nostri, non pro holocausto, et non pro sacrificio, sed testis illud inter nos et inter vos:... et vocarunt filii Reubenis et filii Gadis, Altare, quod testis illud inter nos, quod Jehovah Deus, xxii 28, 34; "altare" est bonum amoris, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 921, 2777, 2811; "testis" pro confirmatione, in sensu interno, boni per verum. [6] Quia per "testem" significatur confirmatio boni per verum ac veri a bono, ideo per "testem" in supremo sensu significatur Dominus, quia Ipse est Divinum Verum confirmans, ut apud Esaiam, Pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis veras, en testem populis dedi illum, principem et praecipientem populis, lv ,] 4: 7 apud Johannem, Et a Jesu Christo, Qui est testis fidelis, primogenitus ex mortuis, et princeps regum terrae, Apoc. i 5: apud eundem, Haec dicit testis fidelis et verus, principium creaturae Dei Apoc. iii 14. [7] Quod mandatum (o)sit in Ecclesia repraesentativa, quod "omne verum stabit super ore duorum aut trium testium, non super unius," Num xxxv 30; Deut. xvii 6, 7; xix 15; Matth. xviii 16, fundatur in Lege Divina, quod unum verum non confirmet bonum sed plura vera: 8 unum enim verum absque nexu cum aliis non est confirmans sed cum plura sunt, nam ex uno potest videri alterum; unum non parit aliquam formam, ita non aliquid quale, sed plura in serie connexa; sicut enim unus tonus non 9 parit aliquem concentum, minus harmoniam, ita nec unum verum; haec sunt super quibus fundatur illa lex, tametsi in externa forma apparet fundata in statu civili, sed unum non est contra alterum; [8] sicut praecepta decalogi, de quibus n. 2609. Quod "testimonium" sit bonum a quo verum, et verum quod ex bono, sequitur inde, et quoque constat ex eo quod decem praecepta decalogi super tabulis lapideis scripta dicantur una voce Testimonium, ut apud Mosen, Jehovah dedit Mosi, cum absolvisset loqui cum eo in monte Sinai, duas tabulas Testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei, Exod. xxxi 18: apud eundem, Descendit Moses e monte, et duae tabulae Testimonii in manu ejus, tabulae scriptae a duobus lateribus ejus, [Exod.] xxxii 15: et quia tabulae illae in arca positae sunt, arca dicitur Arca Testimonii, de quo apud Mosen, Jehovah ad Mosen, Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo tibi, Exod. xxv 16, 21: Moses accepit et dedit Testimonium in Arcam, Exod. xl 20: apud eundem, Conveniam tibi, et loquar tecum desuper Propitiatorio ab inter duos cherubos, qui super Arca Testimonii, Exod. xxv 22: apud eundem, Tegit nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonio, Lev. xvi 13: apud eundem, Baculi duodecim tribuum relicti (o)sunt in Tentorio conventus, coram Testimonio, Num. xvii 19 [A.V. 4]; quod inde arca quoque dicta sit Arca Testimonii, praeter in loco citato Exod. xxv 22, videatur etiam Exod. xxxi 7; Apoc. xv 5; [9] praecepta decalogi ideo Testimonium dicta sunt quia erant foederis, ita conjunctionis inter Dominum et (o)inter hominem, quae conjunctio non existere potest nisi homo illa praecepta custodiat non solum in externa forma sed etiam in interna; quid interna forma illorum praeceptorum, videatur n. 2609, quapropter est bonum confirmatum per verum, et verum derivatum a bono, quod per "Testimonium" significatur; quia ita est, etiam tabulae dictae sunt Tabulae foederis, et arca Arca foederis. Inde nunc patet quid per "Testimonium" in genuino sensu significatur in Verbo, ut Deut. iv 45; vi 17, 20; Esai. viii 16; 2 Reg. xvii 15; Ps. xix 8 [A.V. 7]; xxv 10; lxxviii 5, 56; xciii 5; cxix (x)2, (x)22, 24, 59, 79, 88, 138, 167; cxxii 4; Apoc. vi 9; xii 17; xix 10. @1 Naturali$ @2 cum bono, in quo sunt gentes$ @3 ita$ @4 A d patet$ @5 i hic @6 ut$ @7 i testis pro Domino$ @8 i duo et tres seu duo et tria in Verbo significant plura$ @9 non unus tonus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4198
#4198 "Et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te": quod significet praesentiam Divini Naturalis Domini, nempe in bono quod nunc per "Labanem" repraesentatur, constat a significatione 1spectare seu (o)speculari quod sit praesentia, qui enim spectat alterum aut ex alto speculo videt illum, is praesens est apud illum visu; praeterea videre, cum praedicatur de Domino, (o)est Praevidentia et Providentia, 2 n. 2837, 2839, 3686, 3854, 3863, ita quoque 3 praesentia, sed per Praevidentiam et Providentiam. [2] Quod praesentiam Domini attinet, est Dominus praesens apud unumquemvis, sed secundum receptionem 4; nam a Domino solo est vita uniuscujusvis; qui recipiunt praesentiam Ipsius in bono et vero, in vita intelligentiae et sapientiae sunt; at qui 5 recipiunt praesentiam Ipsius 6non in bono et vero sed in malo et falso, in vita insaniae et stultitiae sunt, at usque in facultate intelligendi et sapiendi; quod in hac usque sint, constare potest ex eo quod in externa forma sciant mentiri et simulare bonum et verum, et per illam captare homines; quod nusquam foret nisi in facultate fuissent. Praesentiae quale significatur per "Mizpah," hic quale apud illos qui in bonis operum, seu apud gentes, quae hic repraesentantur per "Labanem"; (o)nomen Mizpah enim in lingua originali a spectare dictum est. @1 quod sit$ @2 i de qua$ @3 proinde$ @4 nam Dominus per Praevidentiam et Providentiam est praesens, et hoc secundum receptionem; Dominus quidem est praesens apud unumquemvis hominem.$ @5 qui autem non$ @6 proinde vitam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4199
#4199 "Quia latebimus vir a socio suo": quod significet separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae, constat a significatione "latere" hic quod sit separatio; et a significatione "viri a socio" quod sint illi qui intra Ecclesiam, et qui extra; illi dicuntur "latere" quia separati sunt quoad bonum et veram, ita respective ad illa quae sunt Ecclesiae.
Arcana Coelestia 4 Passage 4200
#4200 "Si affligas filias meas, et accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum": quod significet affectiones veri quod mansurae intra Ecclesiam, constat a significatione "filiarum" hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; a significatione "feminarum" quod sint affectiones veri non genuini, ita quae non sunt Ecclesiae; affectiones enim veri faciunt Ecclesiam, ita "accipere feminas supra illas" significat quod non alias affectiones quam veri genuini 1; 2 a significatione "nullus vir nobiscum" quod sit cum latebit vir a socio, hoc est, cum separati, de qua mox supra n. 4199; inde patet quod per illa verba significetur quod affectiones veri genuini mansurae intra Ecclesiam, non conspurcandae cum veris non genuinis. @1 genuinae I$ @2 i et$
Arcana Coelestia 4 Passage 4201
#4201 "Vide, Deus testis inter me et inter te": quod significet confirmationem, hic a Divino, constat a significatione "testis" quod sit confirmatio, de qua mox supra n. 4197.
Arcana Coelestia 4 Passage 4202
#4202 Vers. 51-53. Et dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te. Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad re acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum. Deus Abrahami et Deus Nahoris judicent inter nos, Deus patris eorum; et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki. "Dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te" significat conjunctionem: "testis acervus hic, et testis statua" significat confirmationem: "si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum" significat limitem quantum a bono influere possit: "Deus Abrahami, et Deus Nahoris judicent inter nos" significat Divinum in utrumque: "Deus patris eorum" significat a Supremo Divino: "et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki" significat confirmationem a Divino Humano,, quod "Pavor" dicitur in illo statu.
Arcana Coelestia 4 Passage 4203
#4203 "Dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te": quod significet conjunctionem, constat ab illis quae supra dicta sunt; erant enim acervus et statua in signum et in testem quod foedus pactum, hoc est, quod amicitia, ita in sensu interno quod conjunctio.
Arcana Coelestia 4 Passage 4204
#4204 "Testis acervus hic et testis statua": quod significet confirmationem, constat a significatione "testis" quod sit confirmatio, nempe boni per verum quod est "statua," et veri a bono quod est "acervus," de qua supra n. 4197.
Arcana Coelestia 4 Passage 4205
#4205 "Si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum": quod significet limitem quantum a bono influere possit, constat a significatione "transire" hic quod sit influere; a significatione "acervi" quod sit bonum, de qua n. 4192; et a significatione "statuae" quod sit verum, de qua n. 3727, 3728, 4090; et quod utrumque tam acervus quam statua essent in signum aut in testem, ibid., hic in signum limitis; quia de conjunctione agitur, ex serie fluit quod in sensu interno sit limes, quantum a bono influere possit. Quod conjunctio fiat per bonum et quod bonum influat secundum receptionem, supra dictum est; receptio autem boni non dari potest aliter quam secundum vera, nam vera sunt in quae bonum influit, est enim bonum agens et verum recipiens, quapropter vera omnia sunt vasa recipientia, n. 4166; quia vera sunt in quae bonum influit, sunt vera quae limitant influxum boni; hoc intelligitur hic per limitem quantum a bono influere possit. [2] Quomodo cum hoc se habet, paucis dicendum est: vera apud hominem quaecumque et qualiacumque sunt, intrant in memoriam ejus per affectionem, hoc est, per jucundum quoddam quod est amoris; absque affectione seu absque jucundo quod est amoris, nihil potest intrare apud hominem quia in illis est vita ejus; haec quae intrarunt, reproducuntur quando simile jucundum recurrit, una cum pluribus allis quae se associarunt seu conjunxerunt; tum quoque cum idem verum reproducitur a semet vel ab alio, tunc (o)quoque affectio 1 seu jucundum quod fuerat amoris 2 cum intravit, pariter excitatur, nam conjuncta cohaerent; inde constare potest quomodo se habet cum affectione veri; verum quod intravit cum affectione boni, reproducitur cum affectio similis recurrit, et quoque affectio cum verum simile; inde etiam patet quod nusquam aliquod verum cum genuina affectione possit implantari ac interius radicari nisi homo sit in bono; nam genuina affectio veri est ex bono, quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; bonum hoc influit a Domino, at non figitur quam in veris, nam in veris est hospitium boni, concordant enim; inde quoque patet quod qualia sunt vera, talis sit receptio boni; vera apud gentes quae in mutua charitate vixerunt, talia sunt ut bonum a Domino influens etiam in illis hospitari possit, sed quamdiu in mundo vivunt, non ita prout apud Christianos, qui vera ex Verbo habent, et in charitate spirituali inde vivunt, videantur n. 2589-2604. @1 illa$ @2 i ejus$
Arcana Coelestia 4 Passage 4206
#4206 "Deus Abrahami et Deus Nahoris judicent inter nos": quod significet Divinum in utrumque, nempe in bonum quod illis qui intra Ecclesiam, et in bonum quod illis qui extra Ecclesiam, constat a significatione "Dei Abrahami" quod sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam; et ex significatione "Dei Nahoris" quod sit Divinum Domini spectans illos qui extra Ecclesiam; inde patet quod per illa significetur Divinum in utrumque. Quod "Deus Abrahami" sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam, est quia "Abraham" repraesentat Divinum Domini, consequenter id quod a Domino directe venit, n. 3245, 3778, inde illi qui intra Ecclesiam in specie intelliguntur per "filios Abrahami," Joh. viii 39; et quod "Deus Nahoris sit Divinum "Domini" spectans illos qui extra Ecclesiam, est quia "Nahor" repraesentat Ecclesiam gentium, et "filii ejus" illos ibi qui in fraternitate sunt, n. 2863, 2864, 2868, 3052, 3778; ideo quoque hic "Laban" qui filius Nahoris, repraesentat bonum a latere quale es gentibus a Domino. [2] Quod tam varia Domini repraesententur, non es inde quod varia in Domino sint, sed quod Divinum Ipsius varie ab hominibus recipiatur; se habet hoc sicut vita quae apud hominem haec influit et agit in varia corporis organa sensoria et motoria inque varia membra et viscera, ac ubivis varietatem sistit, aliter enim videt oculus, aliter audit auris, aliter sentit lingua, tum aliter se movet brachium et manus, et aliter lumbi et pedes, aliter agit pulmo et aliter cor, tum aliter hepar et aliter ventriculus, et sic porro, sed usque est una vita quae omnia tam varie agit, non quod ipsa vita aliter agat, sed quia aliter recipitur, est (o)enim forma cujusvis secundum quam determinatur actio 1. @1 quae determinat actionem$
Arcana Coelestia 4 Passage 4207
#4207 "Deus patris eorum": quod significet a Supremo Divino, constat a significatione "Dei patris" quod sit Supremum Divinum; "pater" enim in Verbo ubi dicitur, in sensu interno significat bonum, videatur n. 3703, et quod Pater Domini, seu cum Pater a Domino nominatur, sit Divinum Bonum quod in Ipso, n. 3704; Divinum Bonum est Supremum Divinum, Divinum autem Verum 1 est 2, quod a Divino Bono, et quoque Filius nominatur." Praeterea per patrem hic intelligitur Terahus qui fuit pater utriusque, nempe Abrahami et Nahoris 3, qui quod repraesentet communem stirpem Ecclesiarum, "videatur" n. 3778, inde "Abraham" repraesentat in sensu respectivo genuinam Ecclesiam, et "Nahor" Ecclesiam gentium, ut mox supra n.4206 dictum. @1 Verbum I$ @2 quod etiam Filius vocatur, est quod a Divino Bono$ @3 tam Abrahami quam Nachoris$
Arcana Coelestia 4 Passage 4208
#4208 "Et juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki": quod significet confirmationem a Divino Humano quod "Pavor" dicitur in illo statu, constat a significatione "jurare" quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3375; et ex significatione "pavoris Jishaki" quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 4180; quod juramenta fierent per Divinum Humanum Domini, 1 n. 2842. [2] Quod hic dicatur "Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum" seu Terahi, et "Pavor Jishaki patris Jacobi" est quia filii Terahi totidem agnoscerent deos, fuerunt enim idololatrae, n. 1353, 1356, 1992, 3667; et peculiare fuit in illa domo quod unaquaevis familia suum deum coleret, inde hic dicitur Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum, et pavor Jishaki; familiae tamen Abrahami injunctum fuit ut agnoscerent Jehovam pro suo Deo; sed usque Ipsum non agnoscebant aliter quam sicut alium deum per quem se distinguerent a gentibus, ita quoad solum nomen; quapropter etiam toties desciverunt ad alios deos, ut constare potest ab historicis Verbi; causa fuit quia solum in externis erant; quid interna, prorsus non sciebant, nec 2 scire volebant; [3] ipsa ritualia Ecclesiae eorum respective ad illos non fuerunt aliter quam idololatrica, quia separata erant ab infernis, omne enim rituale Ecclesiae separatum ab interno est idololatricum; at usque potuit genuinum Ecclesiae per illos repraesentari, nam repraesentationes non spectant personam sed rem, n. 665, 1097 f., 1361, 3147; 3 verum ut repraesentativa Ecclesia existeret, et sic aliqua communicatio Domini per caelum cum homine, teneri debuerunt imprimis in eo ut agnoscerent Jehovam, si non corde usque ore; repraesentativa enim apud illos non exibant ab internis sed ab externis et sic se communicabant, aliter ac in Ecclesia genuina in qua per interna fit communicatio; quapropter etiam cultus eorum Divinus nihil animas (c)eorum affecit, hoc est, beatos fecit in altera vita, sed solum faustos in mundo: [4] ut itaque in externis tenerentur, ideo toties miracula apud illos, quae nusquam exstitissent si in internis fuissent; et ideo toties cogebantur per punitiones, per captivitates et per minas ad cultum, cum tamen nemo cogitur ad cultum internum a Domino, sed ille per liberum implantatur, n. 1937, 1947, 2874-2881, 3145, 3146, 3158, 4031; principale externum erat ut Jehovam "confiterentur, nam Jehovah erat Dominus Qui in omnibus Ecclesiae illius repraesentabatur; quod Jehovah esset Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035. @1 i videatur$ @2 i imo$ @3 sed$
Arcana Coelestia 4 Passage 4209
#4209 [Vers. 54, 55.] Et sacrificavit Jacob sacrificium in monte, et locavit fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem, et pernoctaverunt in monte. Et mane surrexit Laban in matutino, et osculatus filios suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit, et reversus Laban ad locum suum. "Sacrificavit Jacob sacrificium in monte" significat cultum ex bono amoris: "et vocavit fratres suos ad comedendum panem" significat appropriationem boni a Domini Divino Naturali: "et comederunt panem" significat effectum: "et pernoctaverunt in monte" significat tranquillitatem: "et mane surrexit Laban in matutino" significat illustrationem illius boni a Divino Naturali Domini: "et osculatus filios suos, et filias suas" significat agnitionem veritatum illarum et affectionum earundem: "et benedixit illis significat gaudium inde: "et ivit, et reversus Laban ad locum suum" significat finem repraesentationis per Labanem.
Arcana Coelestia 4 Passage 4210
#4210 "Sacrificavit Jacob sacrificium in monte": quod significet cultum ex bono amoris, constat (c)ex significatione "sacrificii" quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et ex significatione "montis" quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 1430; "sacrificium" significat cultum quia sacrificia et holocausta fuerunt principalia omnis cultus in Ecclesia repraesentativa postera seu Hebraea; in montibus etiam sacrificabant, ut quoque passim ex Verbo constat, quia "montes" ex altitudine significabant illa quae alta essent, ut sunt illa quae caeli, ac caelestia vocantur, (c)et inde (t)in supremo sensu significabant Dominum, Quem Altissimum vocarunt; ex apparentia ita putarunt, nam quae interiora sunt, apparent sicut altiora, prout caelum apud hominem; hoc interius est in illo, at usque 1 autumat homo quod in alto sit; inde est quod ubi "altum" in Verbo dicitur, in sensu interno significetur interius; [2] in mundo non aliter sciri potest quam quod caelum sit in alto, tam ex eo quod caelum quoque dicatur illud aspectabile quod circum circa in alto est, quam 2 quia homo in tempore et loco est, et sic cogitat ex ideis quae inde, et quoque ex eo quod pauci sciant quid interius, et adhuc pauciores quod ibi non locus nec tempus; inde est quod secundum ideas cogitationis hominis locutum sit in Verbo; si non secundum illas sed secundum ideas angelicas, tunc homo ne hilum percepisset, sed quisque mirabundus stetisset, quid illud, et num aliquid, et sic rejecisset sicut quoddam in quo nihil intellectui simile foret. @1 i ex apparentia$ @2 tum$
Arcana Coelestia 4 Passage 4211
#4211 "Et vocavit fratres suos ad comedendum panem": quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione "fratrum" quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione "comedere" quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f., 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione "panis" quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia "panis" in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non (o)est aliud bonum quod est bonum 2, quam quod est amoris et charitatis, ideo "panis" significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur "panis," videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena "comedere" significat appropriationem, "panis amorem caelestem, et "vinum" amorem spiritualem, et (o)hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur. [2] Quod dicatur appropriatio (o)boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per "Labanem" repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; (m)cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649;(n) inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius, i 18, et quod "non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum"; tum quod "Ille sit Mediator"; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7, ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant. [3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus (o)homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod "Pater in Ipso, et Ipse in Patre"; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per "serpentem aeneum" quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. xxi 9; in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod "Jacob vocaverit" fratres ad comedendum panem. @1 de qua$ @2 datur$ @3 i est$ @4 i sed$ @5 cum$ @6 haec$ @7 i dari possibly deleted$ @8 aliam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4212
#4212 "Et comederunt panem": quod significet effectum, nempe amicitiam in sensu externo, conjunctionem per bonum et verum in Naturali in sensu supremo 1. @1 appropriationem boni cum Domini Divino Naturali in sensu supremo, et conjunctionem mutuam inter se per bonum et verum in sensu interno; at amicitiam in sensu externo$
Arcana Coelestia 4 Passage 4213
#4213 "Et pernoctaverunt in monte": quod significet tranquillitatem, constat a significatione "pernoctare" quod sit pacem habere, de qua n. 3170, ita tranquillitatem; quod pernoctarent in uno loco illi qui foedus inierunt, etiam rituale fuit, quia pernoctatio in uno loco significabat quod nulla amplius hostilitas; in sensu "interno quod tranquillitas et pax, nam qui conjuncti sunt quoad bonum et verum, in tranquillitate sunt et in pace; quare hic dicitur "in monte quia per "montem" significatur bonum amoris et charitatis, n. 4210, nam bonum amoris et charitatis dat pacem; quid pax et tranquillitas, videatur n. 92, 93, (x)1726, 2780, 3170, 3696, 3780. @1 i autem$ @2 i videatur mox supra$
Arcana Coelestia 4 Passage 4214
#4214 "Et mane surrexit Laban in matutino": quod significet illustrationem illius boni a Divino Naturali Domini, constat a significatione "mane surgere in matutino" quod sit illustratio, de qua n. 3458, 3723; et ex repraesentatione "Labanis" quod 1 sit bonum quale est gentium, de qua n. 4189; quod illustratio hujus boni sit a Divino Naturali Domini quae hic intelligitur, patet a serie. Quod illustrationem attinet, est illa omnis a Domino, et per bonum quod apud hominem; talis "etiam" est illustratio quale est bonum. [2] Credunt plerique quod illi illustrati sint qui ratiocinari possunt de bono et vero, et de malo et falso, ac quod in illustrationis statu eo majore (o)sint, quo subtilius et acutius possunt (x)de illis loqui, et simul confirmare per plura scientifica, et quoque illa quae loquuntur, verisimilia facere per comparativa imprimis ex sensualibus, et per alios persuasorios modos; hi tamen usque possunt in nulla illustratione esse, tametsi in facultate imaginativa et perceptiva (o)sunt; haec facultas est duplex, una quae venit a luce caeli, altera quae a lumine fatuo, utrumque 2 apparet in externa forma simile sed in interna est prorsus dissimile; quod a luce caeli, hoc in bono est, hoc est, apud illos qui in bono sunt; hi ex bono possunt videre verum, ac scire (o)sicut in clara die num ita sit, vel non ita sit; ast 3 quod ex lumine fatuo, hoc in malo est, hoc est, apud illos qui in malo sunt; quod ratiocinari possint de illis, est quia in facultate aliqua sciendi illa sunt sed in nulla affectione faciendi; quod id non sit in illustratione esse, quisque capere potest; [3] cum lumine fatuo ita se habet in altera vita: qui in tali fuerunt in mundo, in simili sunt in altera vita, et ratiocinantur ibi de bono et vero, et de malo et falso, et quidem multo perfectius et excellentius quam in vita corporis: nam cogitationes "illorum non retrahuntur et impediuntur ibi a curis quae sunt corporis et mundi, nec ita terminantur in illis, sicut dum in corpore et mundo fuerunt; sed apparet ilico, non coram illis sed coram bonis spiritibus et angelis, quod ratiocinia eorum sint lumini: fatui, et quod lux caeli, quae apud illos influit, ilico vertatur in tale lumen, quod quae 4 apud illos lux caeli vel suffocatur sicut cum lux solis in opacum quoddam illabitur et fit nigrum; vel quod reflectatur, quod fit 5 apud illos qui in principiis falsi sunt; vel pervertatur sicut eum lux solis in objecta terra et sordida influit, et facit tetros colores et quoque (x)tetros odores; ita se habet cum illis qui in lumine fatuo sunt et credunt se prae ceteris (x)illustratos esse, eo quod 6 intelligenter et sapienter ratiocinari possint, et tamen male vivant; [4] quinam illi sunt et quales, apparet a singulis quae loquuntur, dummodo non mentiuntur bonum fallendi causa; qui Dominum negant aut contemnunt, et apud se subsannant illos qui Ipsum confitentur, inter tales sunt: qui adulteria amant, et rident illos qui conjugia credunt sancta et nusquam violanda, etiam inter tales sunt: qui Ecclesiae praecepta et doctrinalia credunt plebis causa esse ut teneantur etiam per illa in vinculis, ac apud se illa nihil faciunt, similiter inter tales sunt: qui naturae tribuunt omnia, et illos simplices credunt ac debilis judicii qui Divino illa vindicant, pariter inter tales sunt: qui omnia et singula suae prudentiae adscribunt, et dicunt quod supremum ens sit quod in communi aut in universali aliquid regit sed nihil in particulari aut singulari, et in hac opinione se confirmarunt, etiam tales sunt; ita in ceteris: tales in lumine fatuo sunt, etiam in altera vita, et quoque inter similes ratiocinantur acute, sed cum approximant ad aliquam societatem caelestem, (o)tunc lumen illud exstinguitur, et fit tenebricosum, consequenter obscuratur eorum cogitatio (o)ita ut ne quidem cogitare possint, stringuntur enim ibi a luce caeli, quae, ut dictum, apud illos vel suffocatur, vel reflectitur, vel pervertitur quare se praecipitant abinde, et conjiciunt ad 7 infernum, ubi tale lumen. Ex his constare potest quid illustratio vera, quod nempe sit ex bono quod a Domino, et quid illustratio falsa, quod nempe sit (c)ex malo quod ab inferno. @1 i hic$ @2 The genders here seem confused. A alters utrumque to utraque but leaves adjectives neuter until six lines lower where feminine appears again. Facultas apparently regarded as a neuter abstraction.$ @3 at$ @4 et quod$ @5 sit I$ @6 ex eo quod ad apparentiam$ @7 A d ad, i in$
Arcana Coelestia 4 Passage 4215
#4215 "Et osculatus filios suos et filias suas": quod significet agnitionem veritatum illarum et affectionum earundem, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, proinde agnitio, ubi enim conjunctio per bonum et verum, ibi est agnitio eorum; ex significatione "filiorum" quod sint vera seu veritates, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et a significatione "filiarum" hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones earundem, hoc est, veritatum, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819. [2] Quod "osculari" significet conjunctionem ex affectione, est ex correspondentia; datur enim correspondentia caeli cum omnibus organis et membris corporis, de qua ad finem capitum; datur correspondentia internorum cum omnibus faciei, inde elucet animus ex vultu, et interior animus seu mens ex oculis; datur etiam correspondentia cogitationem et affectionum cum actionibus et gestibus corporis; quod cum omnibus voluntariis, notum est et quoque cum involuntariis; humiliatio enim cordis producit genuflexionem quae est gestus corporis externus, humiliatio adhuc major ac interior prostrationem ad terram, laetitia animi et gaudium mentis cantum et ovationem, tristitia et luctus internus lacrimationem et planctum, conjunctio autem ex affectione osculationem; [3] inde patet quod tales externi actus quia correspondent, sint signa internorum, et quod in illis ut in signis sit internum, a quo quale suum accipiunt;1 at apud illos qui interna mentiri volunt per externa, talia quoque pro signis sunt, sed simulationis, hypocriseos, et doli, ut osculationes, quisque enim per illas vult significare quod amet alterum ex corde, novit enim quod osculationes sint inde, et quod sint conjunctionis ex affectione, et quod per illas persuadere velit proximo quod amet illum propter bonum in illo, cum tamen sit propter se ac sui honorem et lucrum,2 ita non propter bonum, sed propter malum; nam qui se spectat ut finem, non ut finem intermedium ad bonum, et cum altero conjungi vult quoad finem illum, in malo est. @1 This Passage is much abbreviated from that in A which runs: cum organis sensoriis et motoriis corporis, ipsa organa prorsus formata sunt ad correspondentiam, organa motoria sunt musculi, per quos actiones, inde est correspondentia omnium actionum corporis, et omnium gestuum, cum affectionibus internis, sicut genuflexio, quae est gestus corporis externus, correspondens humiliationi, prostratio ad terram correspondens humiliationi adhuc majori ac interiori, et sicut cantus et ovatio, quae etiam sunt corporis, et correspondent laetitiae animi et gaudio mentis, lachrymatio autem et planctus vicissim correspondent tristitiae et fructui interno; osculatio autem correspondet conjunctioni ex affectione, inde talia sunt signa internorum, sed in signis illis latet internum, a quo signum vivit;$ @2 This is also abbreviated from sed quod utplurimum sint simulationes quae intus, notum est, et quandoque hypocrisis et dolus, sunt enim propter conjunctionem ex affectione, ut nempe sibi faveat, suo honori et lucro, haec affectio est, per quam conjunctio desideratur,$
Arcana Coelestia 4 Passage 4216
#4216 "Et benedixit illis": quod significet gaudium inde, constat a significatione "benedicere" quod sit fausta vovere, de qua n. 3185, ita testari gaudium cum abit.
Arcana Coelestia 4 Passage 4217
#4217 "Et ivit et reversus Laban ad locum suum": quod significet finem repraesentationis per Labanem, constat a significatione "reverti ad locum suum" quod sit redire ad priorem statum; quod "locus" sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404; inde est quod per illa verba significetur finis repraesentationis per Labanem. Ex his quae ostensa sunt, constare potest quod omnia et singula in Verbo contineant interiora; et quod interiora talia sint, quae adaequata perceptioni angelorum qui apud hominem 1; ut pro exemplo: cum in Verbo dicitur panis, angeli non sciunt quid panis (o)materialis, sed (o)quid panis spiritualis, ita pro pane percipiunt Dominum, (o)Qui quod Panis (x)vitae sit, Ipse docet apud Johannem vi 33, 35, et quia Dominum, percipiunt illa quae a Domino, proinde amorem Ipsius erga universum genus humanum, et tunc simul (o)percipiunt amorem reciprocum hominis in Dominum, (o)nam haec in una idea cogitationis et affectionis cohaerent; [2] non absimiliter cogitat 2 homo qui in sancto est, cum panem Sacrae Cenae accipit, nam cogitat tunc non de pane, sed de Domino (o)et de Ipsius misericordia, (o)et de illis quae amoris in Ipsum sunt, et charitatis erga proximum, quia de paenitentia et emendatione vitae, sed hoc cum varietate secundum sanctitatem in qua est non modo quoad cogitationem, sed etiam quoad affectionem; inde patet quod panis in Verbo non sistat ideam alicujus panis apud angelos sed sistat ideam amoris, cum innumerabilibus quae amoris sunt; similiter vinum cum hoc in Verbo legitur, et quoque in Sacra Cena accipitur, tunc angeli nihil cogitant de vino sed de charitate erga proximum; et quia ita, et inde nexus hominis cum caelo et per caelum cum Domino, ideo panis et vinum symbola facta sunt, ac uniunt 3 hominem qui in sancto vitae est, cum caelo et per caelum cum Domino: [3] similiter se habet cum singulis quae in Verbo, quapropter Verbum est medium uniens hominis 4 cum Domino, quod nisi 5 medium uniens foret, non potuisset caelum influere apud hominem, nam absque medio nulla unitio, sed removeret se ab homine; quod si removeretur, non "potuisset amplius" aliquis duci ad bonum, ne quidem ad bonum corporeum et mundanum, sed vincula omnia, etiam externa, forent rupta; (m)Dominus enim regit hominem qui in bono est, per vincula interna, quae sunt conscientiae, qui autem 6 in malo est, (o)solum per vincula externa quibus ruptis(n) unusquisque 7 insaniret, qualiter insanit qui 8 absque timore legis (o)est, absque timore vitae, et (o)absque timore jactura (t)honoris et lucri, (c)ac inde famae 9, haec enim sunt vincula externa sic genus humanum periret: inde 10 constare potest, cur Verbum, e quale Verbum: quod Ecclesia Domini ubi est Verbum, sit instar cordis et instar pulmonum; et Ecclesia Domini ubi non est Verbum, sit instar (o)reliquorum viscerum, quae 11 a corde et pulmonibus vivunt, videatur n. 637, 931, 2054, 2853. @1 et quod res ibi repraesentent illa, et verba significent illa; scio, quod pauci credant quod cum Verbo se ita habeat, et quod nec induci possint ad credendum, utcunque ad oculum et ad captum ostenderetur, cum tamen talia in sensu interno Verbi sunt, quae adaequata sunt perceptioni angelorum qui apud hominem,$ @2 i similiter$ @3 ita unientia$ @4 A d hominis, i generis humani$ @5 after uniens$ @6 et qui$ @7 i sic$ @8 i et furit$ @9 i est$ @10 A d inde to end of [ ].$ @11 i in corpore$ Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia 1 @1 A has a previous deleted title like this, but continuing hic de correspondenti quoque cum Cerebro et Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis qui sunt inde.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4218
#4218 In Partibus quae praecedunt, ad finem capitum memorata sunt quae videre et percipere datum "est" in mundo spirituum et in caelis angelorum et denique actum est de Maximo Homine et 1 Correspondentia: ut plene sciatur quomodo se habet cum homine, et quod ille in nexu sit cum caelo, non: modo quoad cogitationes et affectiones, sed etiam quoad formas organicas tam interiores quam exteriores, et quod absque nexu illo ne quidem momento subsistere possit, licet in hac parte continuare illa quae de Correspondentia cum Maximo Homine 2, ad finem Capitum mox praecedentium incepta sunt. @1 i de$ @2 A had here hic nunc adhuc de Correspondentia illius cum Cerebro e Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis in genere. This was deleted and the above conclusion substituted.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4219
#4219 Ut sciatur in genere quomodo se habet cum Maximo Homine tenendum quod universum caelum sit Maximus Homo, et quod caelum Maximus Homo nominatur, quia correspondet Divino Humano Domini solus enim Homo est Dominus, et quantum angelus et spiritus, tum quantum homo qui in terris, ab Ipso habet 1, tantum etiam sunt homines; non credat aliquis quod homo sit homo ex eo quod facies ei humana sit et corpus ei humanum, et quod ei cerebrum et quoque viscera et membra; haec sunt communia cum animalibus brutis, quare etiam haec sunt quae moriuntur et fiunt cadaver; sed homo est homo, quod cogitare et velle possit sicut homo, ita recipere illa quae sunt Divina, hoc est, quae sunt Domini; per haec homo se distinguit a bestiis et feris; et quoque homo "fit talis" homo in altera vita, qualiter illa in vita corporis 2 per receptionem ei appropriata sunt. @1 before tum$ @2 i sui$ 3 ita
Arcana Coelestia 4 Passage 4220
#4220 Qui in vita corporis Divina quae sunt Domini, receperant, hoc est, qui amorem Ipsius erga universum genus humanum, proinde 1 qui charitatem erga proximum, et qui amorem reciprocum in Dominum, illi in altera vita donantur intelligentia et sapientia, et felicitate ineffabili, nam fiunt angeli, ita vere homines; at qui in vita corporis Divina quae sunt Domini, non receperant, hoc est, non amorem erga genus humanum, minus amorem reciprocum in Dominum, sed solum semet amarunt, immo coluerunt, et consequenter pro fine habuerunt illa quae sunt sui et mundi, illi in altera vita, post exactos breves curriculos vitae ibi, privantur omni intelligentia, et fiunt stupidissimi, ac sunt ibi inter infernales stupidos. @1 ita$
Arcana Coelestia 4 Passage 4221
#4221 Ut scirem quod ita sit, cum talibus qui ita vixerunt, loqui datum (o)est, et quoque cum uno quem etiam in vita corporis novi; ille dum vixit, quicquid proximo fecit bonum, propter se fecit, nempe sui honoris et sui lucri causa, reliquos contempsit, et quoque odio habuit; Deum quidem confessus est ore, non tamen agnovit corde: cum loqui cum illo daretur, exhalabat ab illo sphaera sicut corporea, loquela ejus erat non sicut spirituum, sed sicut hominis adhuc vivi; nam loquela spirituum distinguit se ab humana in eo quod illa sit plena ideis seu quod spirituale ei insit, ita vivum quod non exprimi potest, haec autem non ita; talis sphaera exhalabat ab illo, et percipiebatur in singulis quae loquebatur; apparebat ibi inter viles, et dictum quod qui tales sunt, successive fiant quoad cogitationes et affectiones tam crassi et stupidi ut non stupidior aliquis in mundo: locum habent sub clunibus ubi infernum illorum est; inde quoque prius apparuit 1 quidam, non specie qua spiritus, sed specie qua homo crasse corporeus, in quo tam parum ex vita intelligentiae quae propria est humana ut dicas stupiditatem in effigie; inde patebat quales illi fiunt, qui in 2 nullo amore sunt erga proximum, nec erga publicum, minus erga regnum Domini, sed solum in amore sui, et se solum in singulis spectant, immo se adorant ut deos et sic quoque volunt ab aliis adorari, 3 in omnibus quae agunt id intendendo 4. @1 apparuerunt$ @2 ex$ @3 i et$ @4 intendunt$
Arcana Coelestia 4 Passage 4222
#4222 Quod correspondentiam Maximi Hominis cum illis quae apud hominem, attinet, illa est cum omnibus et 1 singulis ejus, nempe cum ejus organis, membris et visceribus, et quidem in tantum ut non detur aliquod organum (c)et membrum in corpore, nec aliqua pars in organo et membro, ne quidem aliqua particula partis, cum qua non correspondentia sit; notum est quod unumquodvis organum et unumquodvis membrum in corpore, consistat ex partibus et ex partium partibus; sicut cerebrum, hoc in communi consistit 2 a cerebro proprie dicto, a cerebello, a medulla oblongata, et medulla spinali, nam haec est continuatio aut quasi appendix; cerebrum autem proprie dictum consistit a pluribus membris quae sunt partes ejus, nempe a membranis quae dura mater et pia mater vocantur, a corpore calloso, a corporibus 3 striatis, a ventriculis et cavis, a glandulis minoribus, a septis, in genere a substantia cineritia et a substantia medullari, praeter a sinubus, vasis sanguineis et plexibus; similiter se habet cum organis sensoriis et motoriis corporis, et cum visceribus, quod ex anatomicis satis "notum est": omnia illa in communi et in particulari correspondent exactissime Maximo Homini, ac ibi totidem quasi caelis; caelum enim Domini similiter distinctum est in minores caelos, et hi in adhuc minores, et (o)hi in minimos, tandem in angelos, quorum unusquisque est exiguum caelum correspondens maximo: caeli illi sunt distinctissimi inter se, unumquodvis pertinens ad commune suum, et communes caeli ad communissimum seu totum 5, quod est Maximus Homo. @1 et cum omnibus est I$ @2 consistat I$ @3 corporis I$ @4 constat$ @5 i ad$
Arcana Coelestia 4 Passage 4223
#4223 Sed cum correspondentia ita se habet quod quidem caeli memorati correspondeant ipsis formis organicis corporis humani, quapropter dictam quod illae societates, aut illi angeli, pertineant ad provinciam cerebri, vel ad provinciam cordis, vel ad provinciam pulmonum, vel ad provinciam oculi, et sic porro; sed usque principaliter correspondent functionibus illo, una viscerum vel organorum; se habet hoc 1, sicut ipsa illa organa seu viscera, quod functiones cum formis illorum organicis unum constituant; non enim concipi potest aliqua fuactio nisi a formis, hoc est, a substantiis, sunt (o)enim substantiae subjecta a quibus; sicut pro exemplo, non concipi potest visus absque oculo, non respiratio absque pulmone; oculus est forma organica ex qua et per quam visus, et pulmo est forma organica ex qua et per quam respiratio, ita quoque in reliquis: sunt itaque functiones quibus societates caelestes principaliter correspondent, et quia sunt functiones, (t)etiam sunt formae organicae quibus correspondent, (m)nam unum ab altero individuum (t)est, et inseparabile, usque adeo ut sive dicas functionem sive formam organicam per quam et ex qua functio, simile sit; inde est quod correspondentia sit cum organis, membris et visceribus, quia est cum functionibus, quapropter 2 cum producitur functio, etiam excitatur organum; ita (t)quoque se habet in omnibus et singulis quae homo agit, cum is hoc aut illud, et 3 cum ita aut aliter agere vult et hoc cogitat, tunc organa se movent convenienter; ita secundum intentionem functionis seu usus; [2] est enim usus qui imperat formis. Inde quoque patet quod antequam formae organicae corporis exstiterint, usus fuerit, et quod usus produxerit et adaptaverit illas sibi, non vicissim(n); cum autem formae productae sunt aut organa adaptata, procedunt inde usus, et tunc apparet sicut formae seu organa prius sint quam usus, cum tamen non ita sit; influit enim usus a Domino, et hoc per caelum, secundum ordinem 4 et secundum formam 5 secundum quam caelum ordinatum est a Domino, ita secundum correspondentias; sic existit homo et sic subsistit; inde iterum patet unde sit quod homo quoad omnia et singula correspondeat caelis. @1 i enim$ @2 i cohaerent etiam prorsus$ @3 aut$ @4 i illum$ @5 i illam$
Arcana Coelestia 4 Passage 4224
#4224 Formae organicae non solum sunt illae quae apparent coram oculo et quae detegi possunt per microscopia, sed etiam sunt formae organicae adhuc puriores quac nusquam aliquo oculo nudo nec artificiali detegi possunt, "hae formae sunt interiores; sicut formae quae sunt visus interri et quae denique sunt intellectus; hae sunt imperscrutabiles, sed usque sunt formae, (o)hoc est, substantiae; non enim potest aliquis visus, ne quidem intellectualis, existere quam ab aliquo; hoc 1 etiam notum est in orbe erudito, quod nempe absque substantia quae subjectum, non sit aliquis modus seu aliqua modificatio seu (x)aliquod quale quod se active manifestat; formae illae puriores seu interiores quae imperscrutabiles, sunt quae sensus internos sistunt, et quoque affectiones interiores producunt: cum illis formis quia cum illarum sensibus et horum affectionibus, correspondent caeli interiores: sed quia de illis et de correspondentia illorum, plura sunt quae mihi detecta [sunt], illa non possunt clare exponi, nisi de singulis in specie agatur, quapropter etiam in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, licet continuare illa quae de correspondentia hominis cum Maximo Homine in priore Parte incohata sunt; ut tandem sciat homo, non ex aliqua ratiocinatione, minus ex aliqua hypothesi, sed ab ipsa experientia, quomodo se cum illo habet, et cum interno ejus homine qui anima ejus vocatur, et denique cum conjunctione ejus cum caelo et per caelum cum Domino, consequenter unde homo est homo, et per quae distinguitur a bestiis; et porro quomodo homo semet ipsum a conjunctione illa separat, et se cum inferno conjungit. @1 quod$
Arcana Coelestia 4 Passage 4225
#4225 In antecessum dicendum quinam sunt intra Maximum Hominem, et quinam sunt extra illum: omnes qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt 1, 2 et ei bonum faciunt ex corde secundum bonum apud illum, et qui conscientiam justi et aequi habent, illi sunt intra Maximum Hominem, sunt enim in Domino, proinde in caelo; at omnes qui in amore sui et in amore mundi (o)sunt, et inde in concupiscentiis, ac 3 solummodo propter leges, sui honorem, et opes mundi, (c)et propter famam inde, bonum faciunt, ita qui interius immisericordes sunt, in odio et vindicta contra proximum sui et mundi causa, et delectantur ejus damnis quando sibi non favet, illi sunt extra Maximum Hominem, sunt enim in inferno; hi non correspondent aliquibus organis et 4 membris in corpore, sed vitiis et morbis eis inductis variis, de quibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia in sequentibus. [2] Qui extra Maximum Hominem sunt, hoc est, extra caelum, illi non possunt intrare in illum, vitae enim sunt contrariae; immo si aliquo modo intrant, quod fit quandoque a talibus qui lucis angelos in vita corporis mentiri edocti sunt, sed cum illuc veniunt, quod quandoque permittitur ex causa ut sciant quales sunt, sed admittuntur modo ad primum introitum, hoc est, ad illos qui simplices adhuc sunt et nondum ad plenum instructi, tunc illi qui sicut lucis angeli intrant, vix aliquibus momentis ibi morari possunt, quia ibi est vita amoris in Dominum et amoris erga proximum; et quia ibi nihil correspondet vitae illorum, vix possunt respirare; quod spiritus et angeli quoque 5 respirent, videatur n. 3884-3893; inde incipiunt angi, nam respiratio se habet secundum liberum vitae, et quod mirum, vix tandem possunt se movere, sed fiunt sicut qui in gravedine sunt, angore et cruciatu occupante interiora, quapropter se inde ejiciunt praecipites, et hoc usque ad infernum, ubi respiratio illis et mobilitas; inde est quod vita in Verbo per mobilitatem repraesentetur. Qui autem in Maximo Homine sunt, illi in respirationis libero sunt cum in bono amoris; sed usque distincti (o)sunt secundum boni quale et quantum, inde tot caeli 6 sunt, qui in Verbo vocantur mansiones, Joh. xiv 2; estque unusquisque in suo caelo in sua vita, et habet influxum ab universo caelo; quisque ibi est centrum influxuum omnium, inde in perfectissimo aequilibrio, et hoc secundum formam stupendam caeli, quae a solo Domino, ita cum omni varietate. @1 after Dominum$ @2 i ex interiore homine$ @3 after favet, two lines below.$ @4 aut$ @5 etiam$ @6 i distincti$
Arcana Coelestia 4 Passage 4226
#4226 1 Quandoque conquesti sunt recentes spiritus, qui interius mali fuerunt (o)cum in mundo vixerunt, sed exterius apparentiam boni aucuparunt per opera quae fecerunt aliis sui et mundi causa, quod non admittantur in caelum, illi enim non aliam opinionem de caelo habuerunt quam admissionis ex gratia; sed illis quandoque responsum est quod nulli negetur caelum, et si cupiunt quod admittendi, etiam aliqui admissi in societates caelestes proximas quae ad introitum, sed cum illuc venerunt, ex contrarietate et repugnantia vitae perceperunt, ut dictum, respirationis cessationem, angorem, et cruciatum sicut infernalem, et se dejecerunt inde; dicentes dein quod caelum illis infernum esset, et quod nusquam crediderint caelum tale esse. @1 This [ ] was written, after 4228 but has directions for insertion here.$
Arcana Coelestia 4 Passage 4227
#4227 Sunt plures ex utroque sexu qui tales in vita corporis fuerunt ut ubicumque potuerint, quaesiverint arte et dolo subjugare sibi aliorum animos fine imperandi, cumprimis apud potentes et divites ut soli essent qui sub nomine illorum regerent, quique clam egerunt et removerunt alios, imprimis probos, et hoc variis modis, quidem non vituperando quia probitas semet defendit, sed per modos alios, eorum consilia pervertendo, vocando simplicia et quoque mala, attribuendo infortunia si quae fiunt, praeter alia similia: qui tales fuerunt in vita corporis, etiam tales sunt in altera vita, nam unumquemque sequitur vita sua; [2] per vivam experientiam ab hujuscemodi, cum apud me fuerunt, id comperii, quia 1 similiter tunc agebant, sed adhuc solertius et ingeniosius, nam spiritus subtilius agunt quam homines, quia a nexibus cum corpore 2 et (c)a vinculis cum crassis sensationum modis, soluti sunt; illi ita subtiles erant ut aliquoties non perceperim 3 quod intentio seu finis imperandi illis esset; et cum inter se loquebantur, cavebant ne audirem et id perciperem; sed ab aliis qui audiverunt, mihi dictum quod nefanda essent consilia eorum, et quod per magicas artes, ita per opem a diabolica turba, studerent pervenire ad finem suum; neces proborum pro nihilo aestimabant; Dominum, sub Quo imperare se velle dicebant, vilipendebant, (t)Ipsum modo ut alium hominem spectando, cui cultus sicut apud alias gentes quae homines deos fecerunt et coluerunt 4, ab antiquo manens 5, et cui contradicere, quia nati in illo cultu, (o)et famam laederent, non ausi fuerint: de illis id dicere possum quod cogitationes et voluntatem hominum qui similes sunt, obsideant, ac apud illos se insinuent eorum affectioni et intentioni, sic ut illi nequaquam scire possint,6 absque Domini misericordia, quod tales spiritus adsint, et quod in societate talium sint. [3] Hi 7 spiritus correspondent vitiosis sanguinis purioris apud hominem qui sanguis spiritus animalis vocatur, quem vitiosa intrant absque ordine, et "ubicumque" se diffundunt, 8 sunt sicut venena quae frigus inducunt 9, et torporem nervis et fibris 10, ex quibus erumpunt morbi gravissimi et fatales. Cum tales in consortio agunt, internoscuntur per id quod modo quadrupedo, ut ita dicatur, agant, et quod insideant (t)parti posteriori capitis sub cerebello ad sinistrum; qui enim sub occipitio agunt 11, clandestine magis quam alii operantur, et qui ad partem tergalem, imperare cupiunt. [4] Ratiocinati sunt mecum de Domino, et dicebant quod mirum sit quod non audiat preces quando precantur, et (t)sic quod non opituletur supplicantibus, sed respondere datum quod non audiri possent, quia pro fine habent talia quae contraria sunt saluti generis humani et quia precantur pro semet contra omnes, et cum ita precantur quod claudatur caelum, "qui enim in caelo sunt, solum attendunt ad fines precantium"; haec quidem non agnoscere volebant, sed usque nihil potuerunt respondere. [5] Erant viri hujus sortis 12, et illi cum feminis in consortio, qui dicebant quod a feminis plura consilia possent capere, quia citiores et solertiores perspiciendi talia essent; admodum delectantur consortio illarum 13 quae scorta fuerunt. Tales ut plurimum ad secretas artes et magicas in altera vita se applicant, nam magicae artes in altera vita sunt perplures quae in mundo prorsus ignotae sunt, ejuscemodi ut primum in alteram vitam veniunt, se applicant, et discunt fascinare illos apud quos sunt, imprimis sub quibus regnare cupiunt; nefaria non abhorrent. De inferno illorum (o)quale est et ubi sunt quando non in mundo spirituum, alibi dicetur. Ex his constare potest quod vita sua unumquemque 14 maneat post mortem. @1 nam$ @2 corporeis$ @3 sciverim$ @4 colunt$ @5 i inde$ @6 quod cogitationem et voluntatem hominis, qui similis est, obsideant, ac apud illum se insinuent ejus affectioni ac intentioni, sic ut homo nequaquam scire possit,$ @7 sit. Tales$ @8 i et ubicunque se dissipant,$ @9 i et figunt$ @10 i infundunt$ @11 apparent$ @12 tales$ @13 illarum consortio delectantur$ @14 unumquemvis$
Arcana Coelestia 4 Passage 4228
#4228 Continuatio de Maximo Homine, et "de" Correspondentia, ad finem Capitis sequentis; ubi 1 de correspondentia cum sensibus in genere. @1 et ibi$ |
|