|
|
GENESEOS 1 CAPUT TRIGESIMUM @1 AI i Libri$
Arcana Coelestia 3 #3897 Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2, nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis. Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae. @1 sunt$
Arcana Coelestia 3 #3898 Quid haec verba involvunt, nemo scire potest nisi sensus internus doceat, ut quod surgent falsi Christi, qui daturi signa et prodigia; qui si dixerint quod Christus sit in deserto, quod non exirent, si dixerint quod in conclavibus, non crederent; quod adventus Filii hominis erit sicut fulgur quod exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem; tum quod ubi cadaver illic congregabuntur aquilae: haec sicut illa quae praecedunt et quae sequuntur in hoc capite, quoad sensum litterae in nulla serie esse videntur, sed tamen quoad sensum internum in pulcherrima sunt 1, quae series tunc primum apparet cum intelligitur quid per "falsos Christos" significatur, quid per "signa et prodigia," quid per "desertum et conclavia," tum quid per "adventum Filii hominis," et denique quid per "cadaver et aquilas 2." [2] Quod ita locutus sit Dominus, fuerat ob causam ut non intelligerent Verbum, ne profanarent illud; cum enim Ecclesia vastata est, sicut erat tunc apud Judaeos, si intellexissent, profanavissent, quapropter etiam Dominus per parabolas locutus est ob eandem causam, sicut Ipse docet apud Matthaeum xiii 13-15; Marc. iv 11, 12; Luc. viii 10; nam profanari Verbum non potest ab illis qui mysteria non sciunt, sed ab illis qui sciunt, videatur n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 3398, 3402; et magis ab illis qui sibi docti apparent quam qui sibi indocti; [3] ast 3 quod nunc aperiantur interiora Verbi 4, est quia Ecclesia hodie in tantum vastata est, hoc est, absque fide et amore, ut tametsi sciunt et intelligunt, usque non agnoscant, minus credant, videatur n. 3398, 3399, praeter paucos qui in vita boni sunt, et electi vocantur, qui nunc instrui possunt, apud quos nova Ecclesia instituenda; sed ubinam illi sunt 5, solus Dominus novit; pauci erunt intra Ecclesiam; gentes fuerunt, apud quas novae Ecclesiae prius instauratae sunt, videatur n. 2986. @1 i serie$ @2 i per$ @3 at$ @4 interna vera$ @5 sint$
Arcana Coelestia 3 #3899 Actum est in illis quae praecedunt in hoc capite apud Matthaeum de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non amplius inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis; dein quod contemnerent illa; tertio quod non agnoscerent; quarto quod profanarent, videatur n. 3754; nunc agitur de stata Ecclesiae qualis est "tunc" quoad doctrinam in communi, et apud illos in specie qui in sancto cultu externo, sed in profano interno sunt, hoc est, qui ore profitentur Dominum cum sancta veneratione, sed corde se colunt et mundum, sic ut cultus Domini illis sit pro medio lucrandi honores et opes; illi quantum agnoverunt Dominum, caelestem vitam et fidem, tantum, cum tales fiunt, profanant. De hoc statu Ecclesiae nunc agitur; ut melius constare potest a sensu interno verborum Domini quae supra allata sunt; qui talis 1. @1 i est$
Arcana Coelestia 3 #3900 "Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis" significat hortationem ut sibi caveant a doctrina eorum; "Christus" est Dominus quoad Divinum Verum, inde est quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; hic quod sit contrarium, nempe Divinum Verum falsificatum, seu doctrina falsi, constat; quod "Jesus" sit Divinum Bonum, et "Christus" Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009. "Surgent enim falsi Christi et falsi prophetae" significat falsa illius doctrinae; quod "falsi Christi" sint doctrinalia ex Verbo falsificata, seu vera non Divina, patet ab illis quae mox supra dicta sunt, videatur n. 3010, 3732 f.; et quod "falsi prophetae" sint qui falsa illa docent, n. 2534; qui falsa docent, sunt in Christiano orbe imprimis illi qui pro fine habent sui excellentiam, tum mundi opulentiam; illi enim Verbi vera ad sui favorem pervertunt; sui enim et mundi amor cum pro fine est, nihil aliud cogitatur; hi sunt "falsi Christi et falsi prophetae." [3] "Et dabunt signa magna et prodigia" significat confirmantia et persuadentia ex apparentiis externis et fallaciis, quibus simplices se seduci patiuntur; quod haec sint "dare signa et prodigia" alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [4] "Ut seducant, si possibile, etiam electos" significat illos qui in vita boni et veri sunt, et inde apud Dominum; illi sunt qui in Verbo vocantur electi: hi in 1coetu illorum qui profanum cultum sub sancto velant, raro apparent, aut si apparent, non cognoscuntur", nam Dominus illos abscondit, ac ita tutatur; antequam enim confirmati sunt, facile se per sanctitates externas 2abduci patiuntur, sed postquam confirmati sunt, permanent; tenentur enim a Domino in consortio angelorum, quod ipsi nesciunt, et tunc impossibile est ut a turba illa nefanda seducantur. [5] "Ecce praedixi vobis" significat hortationem ad prudentiam, ut nempe sibi caveant 3, sunt enim inter pseudoprophetas, "qui apparent in indumentis ovium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces," Matth. (x)vii 15; pseudoprophetae illi sunt "filii saeculi, qui prudentiores sunt," hoc est, callidiores "filiis lucis in generatione sua," de quibus apud Lucam xvi 8; quapropter Dominus hortatur illos his verbis, Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. x 16. [6] "Si ergo dixerint "vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis, ecce in conclavibus, ne credatis" significat quod non credendum quod loquuntur de vero, nec quod loquuntur de bono, et plura; quod haec sint quae significantur, nemo videre potest nisi qui sensum internum 4novit; quod arcanum in illis verbis contineatur, (x)sciri potest ex eo quod Dominus illa locutus sit, et quod absque alio sensu interius recondito sit quoddam nihil, 5nempe si dicerent Christum esse in deserto, non exirent, et si dicerent esse in conclavibus, quod non crederent, sed vastatum verum est quod per "desertum" significatur, et vastatum bonum per "conclavia" seu penetralia; quod vastatum verum per desertum significetur, est inde quia Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum in illa non amplius aliquod verum Divinum, quia non amplius aliquod bonum seu amor in Dominum et charitas erga proximum, tunc dicitur illa "desertum," seu "esse in deserto," nam per desertum intelligitur omne id quod non excultum aut habitatum est, n. 2708, tum quod parum vitale, n. 1927, sicut tunc est verum in Ecclesia; inde patet quod "desertum" hic sit Ecclesia 6in qua non verum; [7] "conclavia" autem seu penetralia significant in sensu interno Ecclesiam quoad bonum, tum simpliciter bonum; Ecclesia 7quae est in bono vocatur "domus Dei," conclavia sunt bona et 8quae in domo; quod 9"domus Dei sit Divinum bonum, et domus in genere bonum quod est amoris et charitatis, videatur n. 2233, 2234, 2559, 3142, 3652, 3720; (m)quod non credendum quod loquuntur de vero et quod loquuntur de bono, est causa 10quia falsum vocant verum, et malum bonum, qui enim se et mundum spectant ut finem, non aliud per verum et bonum intelligunt quam quod ipsi adorandi, et quod ipsis benefaciendum; 11sique pietatem inspirant, est ut appareant in indumentis ovium.(n) [8] Praeterea, quia Verbum quod Dominus locutus, innumerabilia in se continet, et desertum est vox amplae significationis, nam omne id desertum vocatur quod non excultum et habitatum est, et conclavia vocantur omnia illa quae interiora sunt, ideo etiam per "desertum" significatur Verbum Veteris Testamenti, nam hoc 12abrogatum censetur, et per conclavia Verbum Novi Testamenti, quia interiora seu de interno homine docet; pariter etiam totum Verbum dicitur "desertum," cum non amplius inservit pro doctrinalibus, et "conclavia" vocantur institutiones humanae, quae, quia discedunt a Verbi praeceptis et institutis, faciunt ut Verbum sit desertum; ut quoque notum est in orbe Christiano, qui enim in cultu sancto externo sunt, et profano interno, propter innovationes quae spectant sui eminentiam super omnes et opulentiam prae omnibus, ut fines, Verbum abrogant, immo in tantum ut ne quidem legi ab aliis permittant; et qui non in tali cultu profano sunt, tametsi Verbum sanctum habent, et in vulgo esse permittunt, usque ad doctrinalia sua omnia inflectunt et explicant, quod facit ut 13reliqua in Verbo quae non secundum doctrinalia sunt, sint "desertum"; ut satis constare potest ab illis qui in sola fide salutem ponunt et charitatis opera contemnunt; illi omne id 14faciunt sicut "desertum" quod Dominus Ipse in Novo Testamento, et toties in Veteri de amore et charitate locutus est, et sicut "conclavia," omnia quae fidei absque operibus sunt; inde patet quid per "si dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; Ecce in conclavibus, ne credatis" significatur. [9] "Sicut enim fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventus Filii hominis" significat quod cum interno cultu Domini ita (x)erit, sicut eum fulgure, quod ilico dissipatur; per "fulgur" enim significatur id quod lucis caelestis est, ita quod de amore et fide praedicatur, nam haec sunt lucis caelestis; "oriens" in (t)supremo sensu est Dominus, in sensu interno est bonum amoris, charitatis et fidei a Domino, videatur n. 101, 1250, 3249; "occidens" autem in sensu interno est quod occubuit seu desiit esse, ita non agnitio Domini, nec boni amoris, charitatis et fidei, ita "fulgur quod exit ab oriente et apparet usque ad occidentem" est dissipatio; adventus Domini non est secundum litteram quod appariturus iterum mundo, sed est praesentia Ipsius in unoquovis, quae toties est, quoties praedicatur evangelium, et de sancto cogitatur. [10] "Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae" significat quod confirmationes falsi per ratiocinia in Ecclesia vastata multiplicabuntur; Ecclesia dum absque bono et inde vero fidei est, seu cum vastata est, tunc mortua dicitur, nam vita ejus est a bono et vero; inde cum mortua est comparatur "cadaveri"; ratiocinia de bonis et veris quod non sint nisi quantum capiuntur, et per illa confirmationes mali et falsi, sunt "aquilae," ut constare potest ab illis quae mox sequuntur; quod "cadaver" hic sit Ecclesia absque vita charitatis et fidei, patet a Domini verbis ubi 15de consummatione saeculi, apud Lucam, Discipuli dicebant, Ubi Domine? nempe consummatio saeculi seu ultimum judicium, Jesus dixit illis, Ubi corpus, ibi congregabuntur aquilae, (x)xvii 37; "corpus" ibi loco cadaveris, est enim corpus mortuum quod hic intelligitur, et significat Ecclesiam, nam quod judicium a domo Dei seu ab Ecclesia incohaturum, constat passim ex Verbo. Haec sunt quae Verba Domini nunc allata et explicata in sensu interno significant; quae quod in pulcherrima serie sint, tametsi non ita in sensu litterae apparet, constare potest contemplanti illa in nexu secundum explicationem. @1 i tali$ @2 ip sicut alii$ @3 i haec$ @4 i Verbi$ @5 quod$ @6 quoad verum ita verum$ @7 enim cum est in bono tunc$ @8 i vera$ @9 i domus ac$ @10 quod falsum dicant$ @11 et si$ @12 i ut$ @13 omnia$ @14 spectant$ @15 i etiam$
Arcana Coelestia 3 #3901 Quod Ecclesiae ultimus status comparatus sit aquilis quae congregantur ad cadaver seu corpus, est quia per "aquilas" significantur rationalia hominis, quae cum praedicantur de bonis, sunt rationalia vera, sed cum de malis, sunt rationalia falsa seu ratiocinia; "aves" in genere significant cogitationes hominis, etiam in utroque sensu, 1n. 4 0, 745, 776, 866, 991, 3219 2; et unaquaevis species aliquid singulare, 3aquilae quia alte volant et acute vident, rationalia; quod ita sit, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet ad confirmationem adducere; primum ubi significant rationalia vera apud Mosen, Jehovah invenit populum Suum in terra deserti, et in inanitate ejulatu, solitudine, circumduxit illum, instruxit illum, custodivit illum sicut pupillam oculi Sui, sicut aquila excitat nidum suum super pullis motitat se, expandit alas suas, accipit illum, portat illum super ala sua, Deut. xxxii 10, 11; est instructio in veris et bonis fidei quae hic describitur, et comparatur aquilae; ipse processus usque dum homo fit rationalis et spiritualis, ii descriptione et comparatione continetur; comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa, inde hic per "aquilam" quae est rationale: [2] apud eundem, Jehovah ad Mosen,... Vos vidistis, quae fecerim Aegyptiis, et tulerim vos super alis aquilarum, 4ut adducerem vos ad Me, Exod. xix 3, 4; similiter: apud Esaiam, Exspectantes Jehovam innovabuntur robore, ascendent ala forti sicut aquilae, current et non delassabuntur, ambulabunt et non defatigabuntur, xl 31; "innovari robore" pro crescere quoad velle bonum, "ascendere ala forti sicut aquilae" pro crescere quoad intelligere verum, ita quoad rationale; res per binas expressiones hic ut alibi exponitur, quarum una involvit bonum quod est voluntatis, altera verum quod est intellectus; similiter "currere non delassari, ambulare non defatigari": [3] apud Ezechielem, Parabolam paraboliza de domo Israelis, et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna,... longa (x)pennis, plena plumis, cui acupictura 5, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri,... deduxit in terram commercii, in urbe aromatariorum posuit, germinavit et factus est in vitem luxuriantem.... Fuit aquila altera 6magna, magna alis et plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicabat radices suas, et palmites suos emisit ad illam, ad irrigandum illam ex areolis plantationum suarum, in agro bono, apud aquas multas,... sed devastabitur:... misit legatos suos in Aegyptum ad dandum sibi equos et populum multum, xvii 2-9, 15; "aquila" primum nominata pro rationali illustrato a Divino, "aquila" altero loco pro rationali ex proprio per ratiocinia ex sensualibus et scientificis dein perverso facto; "Aegyptus" pro scientificis, n. 1164, 1165, 1186, 1462; "equi" pro intellectuali inde, n. 2762, 2762, 3217: [4] apud Danielem, Visio Danielis; quatuor... bestiae ascenderunt e mari, diversae haec ab altera, prima sicut leo, sed alae aquilae illi, videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est (c)a terra, et 7supra pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei, vii 3, 4; est status primus Ecclesiae qui per "leonem cui alae aquilae" describitur, et sunt ibi "alae aquilae" rationalia ex proprio, quibus sublatis rationalia et voluntaria ex Divino 8data sunt, quae significantur per quod "sublata sit (c)a terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum": [5] apud Ezechielem, Similitudo facierum quatuor animalium seu cheruborum, facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, et facies aquilae quatuor illis, i 10. Rotae eorum vocabantur Galgal, et quatuor facies unicuique, facies primae facies cherubi, et facies secundae facies hominis, et tertiae facies leonis, et quartae facies aquilae x 13, 14: apud Johannem, Circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti, Apoc. iv 7; quod animalia illa visa significent arcana Divina, constat, proinde quod similitudo facierum illorum; sed 9quaenam arcana non sciri potest nisi sciatur quid in sensu interno est "leo, vitulus, homo, aquila"; quod "aquilae facies" sit circumspectio et inde providentia, patet, nam cherubi qui repraesentati sunt per animalia apud Ezechielem, significant providentiam Domini ne homo ex se et ex suo rationali intret in mysteria fidei, videatur n. 308; inde quoque patet quod "aquila" cum praedicatur de homine, in sensu interno sit rationale, et hoc inde quia aquila alte volat, et a superiore prospicit late illa quae infra sunt: [6] apud Hiobum, Num per intelligentiam tuam volat accipiter, expandit alas versus austrum, num juxta os tuum attollit se aquila, et quod exaltet nidum suum? xxxix 26, 27; hic quod "aquila" sit ratio, quae est intelligentiae, patet; tale significavit aquila in Ecclesia Antiqua, nam liber Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber, n. 3540 f.; libri enim tunc temporis paene omnes per significativa conscripti sunt, sed significativa temporis successu ita obliterata sunt ut ne quidem sciatur quod "aves" in communi sint cogitationes, tametsi in Verbo toties nominantur, et ibi apparet manifeste quod aliud significent. [7] Quod "aquila" in opposito sensu significet rationalia non vera, ita falsa, patet a sequentibus locis; apud Mosen, Extollet Jehovah supra te gentem e longinquo ab extremitate terrae, quemadmodum advolat aquila, gentem cujus non audis linguam, gentem duram faciebus, Deut. xxviii 49, 50: apud Jeremiam, Ecce nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi jus, vae nobis quia vastati sumus, iv 13 apud eundem, Jactantia tua decepit te, superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae occupans altitudinem collis, quia exaltas sicut aquila nidum tuum, inde dejiciam te. Ecce sicut aquila ascendit et volat, et extendit alas suas supra Bozram, et factum est cor potentum Edomi in die illo sicut cor mulieris quae in angustia, xlix 16, 17, 22 apud eundem, Celeres fuerunt insectantes nos prae aquilis, super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, Thren. iv 19: apud Micham, Calvitiem induc, et tonde te super filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem 10sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16: apud Obadiam, Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis nidum tuum, inde detraham te, vers. 4: apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudines terrae, ad hereditandum habitacula non sua,... cujus es sunt prae 11aquilis equi, equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum, i 6, 8; [8] in his locis per "aquilas" significatur falsitas inducta per ratiocinia, quae inducitur ex fallaciis sensuum et apparentiis externis; (m)quod apud Prophetam ultimo citatum per "Chaldaeos" significentur illi qui in externo sancto sunt, sed 12interius in falso, videatur n. 1368; quod illi sicut Babel sint qui vastant Ecclesiam, n. 1327; quod "latitudines terrae" sint vera, n. 3433, 3434, vastatio eorum significatur per "pergentem in latitudines terrae"; quod "equi" sint intellectualia illorum quae similia, n. 2761, 2762, 3217; quid "aquila festinans ad comedendum" inde constat, quod nempe ad desolandum hominem veris, nam de 13desolatione Ecclesiae ibi agitur: comparationes sunt cum aquilis", sed, ut dictum, comparationes in Verbo fiunt per significativa.(n) Inde nunc patet quid per comparationem cum "aqualis quae congregabuntur ad cadaver" significatur. @1 i ut$ @2 i ostensum est$ @3 aliquae IT$ @4 et$ @5 So also Sch. but Heb. (reqmah) though chiefly used of needlework can be applied to anything wonderfully wrought, as in Ps. 139, v. 15, where it is used of the embryo in the womb.$ @6 A and I have magna, magna magna plumis$ @7 super$ @8 illi$ @9 quae$ @10 i tuam$ @11 AI have aquilis, but Sch has pardis, AV leopards; n. 1368, 6534 have pardis. Heb towards are rather similar viz.: (nesher) eagle and (namer) leopard, Heb has latter.$ @12 in interno$ @13 vastatione$ CAPUT XXX 1. Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et zelavit Rachel in sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego. 2. Et accensus ira Jacob in Rachelem, et dixit, An pro Deo ego, Qui prohibet a te fructum ventris? 3. Et dixit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa. 4. Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam Jacob. 5. Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium. 6. Et dixit Rachel, Judicavit me DEUS, et etiam audivit vocem meam, et dedit mihi filium, propterea vocavit nomen ejus Dan. 7. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium secundum Jacobo. 8. Et dixit Rachel, Luctationibus DEUS luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali. 9. Et vidit Leah quod substitisset a pariendo, et accepit Zilpam ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem. 10. Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium. 11. Et dixit Leah, Venit turma; et vocavit nomen ejus Gad. 12. Et peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo. 13. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae, et vocavit nomen ejus Asher. 14. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit 1dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui. @1 Heb. (dudaim) "mandrakes or love apples."$ 15. Et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filium. 16. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa. 17. Et audivit DEUS ad Leam, et concepit et peperit Jacobo filium quintum. 18. Et dixit Leah, Dedit DEUS mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo; et vocavit nomen ejus Jisaschar. 19. Et concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo. 20. Et dixit Leah, Dotavit me DEUS 1me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios; et vocavit nomen ejus Zebulun. @1 Heb. also repeats this pronoun.$ 21. Et postea peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinah. 22. Et recordatus est DEUS Rachelis, et audivit ad illam DEUS, et aperuit uterum illius. 23. Et concepit, et peperit filium, et dixit, Collegit DEUS ignominiam meam. 24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat JEHOVAH mihi filium alterum. * * * * 25. Et factum, eum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam. 26. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis, et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi. 27. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, expertus sum, et benedixit mihi JEHOVAH propter te. 28. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam. 29. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit acquisitio tua mecum. 30. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem, et benedixit JEHOVAH tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam etiam ego domui meae? 31. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum custodiam. 32. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea. 33. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me. 34. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum. 35. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus. 36. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob pascens greges Labanis reliquos. 37. Et accepit sibi Jacob baculum populi recentem, et corylum, et platanum, et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis. 38. Et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum. 39. Et incalescebant greges ad baculos, et pariebant greges variegatos, punctatos, et maculosos. 40. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis. 41. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum illum ad baculos. 42. Et ad dein coire gregem non posuit, et erat dein coeuntium, Labani, et primum coeuntium Jacobo. 43. Et diffudit se vir valde valde, et erat ei greges multi, et ancillae, et servi, et cameli, et asini. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3902 In capite praecedente per quatuor filios Jacobi ex Leah, actum est de statu Ecclesiae, seu hominis qui fit Ecclesia, quoad ascensum a vero quod fidei ad bonum quod amoris: in hoc capite per filios Jacobi ex ancillis Rachelis et Leae, et ex Leah, et denique ex Rachele, agitur de conjunctione veri naturalis per media cum bono spirituali; et hoc eo ordine quo fit apud hominem qui regeneratur.
Arcana Coelestia 3 #3903 Post conjunctionem illam describitur fructificatio et multiplicatio veri et boni, quae significatur per gregem quem sibi Jacob per gregem Labanis comparavit. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3904 Vers. 1, 2. 1Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et zelavit Rachel in sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego. Et accensus ira Jacob in Rachelem, et dixit, An pro Deo ego, Qui prohibet a te fructum ventris? "Vidit Rachel quod non pareret Jacobo" significat quod nondum interius verum agnitum: "et zelavit Rachel in sororem suam" significat indignationem quod non agnosceretur sicut externum: "et dixit ad Jacobum, Da mihi filios" significat quod a veri naturalis bono vellet habere vera interiora: "et si non, mortua ego" significat quod sic non resurgeret: "et accensus ira Jacob in Rachelem" significat indignationem a parte boni naturalis: "et dixit, An pro Deo ego" significat quod ei impossibile: "Qui prohibet a te fructum ventris" significat quod hoc ab interno. @1 In A verse 1 was at first treated separately, verse 2 and its explanation were inserted later.$
Arcana Coelestia 3 #3905 "Vidit Rachel quod non pareret Jacobo": quod significet quod nondum interius verum agnitum, constat a repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris seu verum interius, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex significatione "parere" quod sit agnoscere fide tum actu, de qua sequitur; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 3669, 3677, 1 3829, et in toto capite praecedente. Quod "parere" sit agnoscere fide tum actu, est quia per partus in Verbo significantur partus spirituales, n. 1145, 1255, 3860, 3868; spiritualis partus est veri et boni agnitio et fides, hic agnitio fide tum actu, nempe veri interioris per "Rachelem" repraesentati; quia non prius aliquid agnoscitur fide quam tum vivitur secundum id, idcirco dicitur agnitio fide tum actu; vera fidei quae non addiscuntur propter agere, sed solum propter scire, illa se adjungunt affectionibus mali et falsi, quare non sunt fidei apud illum qui addidicit, sed sunt interius contra fidem. @1 i 3775$
Arcana Coelestia 3 #3906 "Et zelavit Rachel in sororem suam": quod significet indignationem quod non agnosceretur sicut externum, constat a significatione "zelare" quod sit indignationis, et quidem propter quod non pareret sicut Leah; (c)a repraesentatione "Rachelis" quod sit verum interius, de qua mox supra n. 3905, et ex significatione "sororis," quae hic Leah, quod sit verum externum; quod "Leah" sit verum externum, videatur n. 3793, 3819. "Ita se habet cum illis qui regenerantur; discunt scire quid verum internum, sed principio non agnoscunt id tali fide ut vivatur secundum id; vera enim interna conjuncta sunt affectioni spirituali, quae non influere potest priusquam externa vera ad correspondentiam cum internis sunt adaptata; situt hoc verum internum pro exemplo, quod omne bonum sit a Domino, et quod non bonum sit quod a proprio hominis; [2] illud principio regenerationis sciri potest, sed usque non agnosci fide tum actu, id enim agnoscere fide et actu est perceptionem habere quod ita sit, et affectionem quod ita esse velit, et hoc in omni actu boni; tum perceptionem quod bonum ex proprio non possit aliter quam spectare se, ita praeferentiam sui prae aliis, consequenter contemptum aliorum, ac insuper meritum in bono quod 1agit; haec insunt vero extemo antequam ei conjunctum est verum internum, 2quae non conjungi possunt priusquam sui intuitio cessare, et intuitio proximi 3sentiri incipit; exinde patere potest quid intelligitur per indignationem quod verum internum non adhuc agnosceretur sicut externum.(s) @1 facit$ @2 quod non conjungi potest$ @3 i ex amore$
Arcana Coelestia 3 #3907 "Et dixit ad Jacobum, da mihi filios": quod significet quod a veri naturalis bono vellet habere vera interiora, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit veri naturalis bonum, de qua mox supra n. 3905; et a significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, hic vera interiora, quia a Rachele, per quam quod repraesentetur verum interius, videatur n. 3758, 3782, 3793, 3819.
Arcana Coelestia 3 #3908 "Et si non, mortua ego": quod significet quod sic non resurgeret, constat ex significatione "mori" quod sit non resurgere in vitam; uxores antiquis temporibus se dicebant mortuas, cum non filium seu filiam parerent, et quoque se ut tales credebant; quia nulla sui memoria seu quasi vita, in posteritate relicta maneret; sed quod tales se dicerent et crederent, erat quidem ob causas in mundo; sed quia omnis causa existit a causa priore se, ita omne causae in mundo naturali a causa in mundo spirituali, ita etiam haec; causa in mundo spirituali erat ex conjugio caelesti boni et veri, in quo partus non alii sunt quam vera fidei et bona charitatis, illa et haec ibi sunt filii et filiae, et quoque per filios et filias in Verbo significantur, 1is cui illi partus, nempe vera fidei et bona charitatis, non sunt, quasi mortuus est," hoc est, inter mortuos qui non resurgunt, nempe ad vitam seu caelum; inde constare potest quid per illa verba Rachelis "si non, mortua ego" significatur. @1 qui partus nempe vera fidei et bona charitatis si non sint, quasi mortui sunt$
Arcana Coelestia 3 #3909 "Et accensus ira Jacob in Rachelem": quod significet indignationem a parte boni naturalis, constat a significatione "accendi ira" quod sit indignari, de qua sequitur; et a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua supra; "in Rachelem" dicitur quia verum interius per Rachelem repraesentatum, a bono naturalis quod est Jacob, non adhuc agnosci fide et actu posset. Quod ira accendi sit indignari in sensu interno, est quia omnis affectio naturalis cum versus interiora, seu versus caelum ascendit, mitior fiat, et tandem mutetur in affectionem caelestem; quae enim in sensu litterae exstant, ut hic "accendi ira," sunt rudia respective, quia naturalia et corporea, sed mitia et lenia fiunt sicut a corporeo et naturali homine ad internum seu spiritualem elevantur; 1inde est, quod sensus litteralis 2sit talis quia ad captum naturalis hominis, et sensus internus non talis quia ad captum spiritualis hominis, accommodatus est; inde patet quod per "accendi ira" significetur indignari; ipsa indignatio spiritualis, minus caelestis, nec trahit aliquid ab ira naturalis hominis, sed ab interiore essentia zeli, qui nempe zelus, in externa forma apparet sicut ira, sed in interna non est ira, ne quidem indignatio irae, sed est triste quoddam tum votivo ut non ita sit, et in forma adhuc interiore est modo obscurum quoddam quod jucundum caeleste interpolat ex non bono et vero apud alium. @1 i quoque$ @2 i Verbi$
Arcana Coelestia 3 #3910 "Et dixit, An pro Deo ego?": quod significet quod ei impossibile, constat ex significatione "non pro Deo esse" quod sit impossibile, "Deus" enim in Verbo dicitur ex posse seu potentia, "Jehovah" autem ex esse seu essentia, videatur n. 300; inde est quod Deus dicatur tum agitur de vero, et Jehovah cum de bono, n. 2769, 2807, 2822, nam de vero praedicatur posse, cum de bono esse, per verum enim potentia est bono, nam per verum agit bonum omne quod existit: inde constare potest quod per haec verba, "an pro Deo ego?" in sensu interno significetur quod ei impossibile.
Arcana Coelestia 3 #3911 "Qui prohibet a te fructum ventris": quod significet quod hoc ab interno, constat a sensu qui resultat ea sensu interno vocum; "fructus ventris" enim in sensu interno significat simile cum partu, nempe agnitionem veri et boni fide et actu n. 3905, et adhuc magis, nempe conjunctionem veri et boni inde; agnitio illa et conjunctio haec, non existere potest ab externo homine sed ab interno; omne enim bonum influit a Domino per internum hominem in externum, et adoptat vera quae insinuata sunt per sensualia externi hominis, et facit ut homo agnoscat illa fide et actu, et ut adjungantur, et sic approprientur homini; quod omne bonum a Domino per internum hominem in vera quae in memoria externi hominis collecta sunt, influat, prius multoties ostensum est; id est quod intelligitur per explicationem illorum verborum, quod hoc ab interno.
Arcana Coelestia 3 #3912 Vers. 3-5. Et dixit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa. Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam Jacob; et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium. "Dixit, Ecce famula mea Bilhah" significat medium affirmans quod inter naturale verum ac interius verum: "veni ad illam" significat quod tum illo conjunctionis facultas: "et pariat super genua mea" significat agnitionem affectione interioris veri, ex qua conjunctio: "et aedificabor etiam ego ex illa" significat quod sic vita ei; "et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem" significat medium affirmativum adjunctum: "et venit ad illam Jacob" significat quod conjunctum: "et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium" significat receptionem et agnitionem.
Arcana Coelestia 3 #3913 Dixit, Ecce famula mea Bilhah": quod significet medium affirmans quod inter naturale verum (c)et interius verum, constat (c)ex significatione "famulae" tum ancillae, quod sit affectio cognitionum quae sunt exterioris hominis, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, et quia affectio illa est medium conjungendi vera interiora eum veris naturalibus seu externis, ideo hic per "famulam" significatur medium affirmans inter illa; et ex repraesentatione "Bilhae" quod sit quale illius medii. Per ancillas datas Jacobo a Rachele et Leah in mulieres ut procrearent sobolem, nihil aliud in sensu interno repraesentatum et significatum est quam tale quod inservit, hic pro medio conjunctionis, nempe interioris veri verum externo; per "Rachelem" enim repraesentatur interius verum, per "Leam" externum, n. 3793, 3819: agitur enim hic per duodecim filios Jacobi de duodecim communibus seu cardinalibus rebus per quas initiatur homo in spiritualia et caelestia dum regeneratur seu dum fit Ecclesia; [2] homo enim cum regeneratur seu fit Ecclesia, hoc est, cum fit a mortuo 1homine vivus seu 2a corporeo caelestis, per plures status a Domino ducitur; communes 3status sunt qui designantur per duodecim illos filios, et dein per duodecim tribus, quapropter "duodecim tribus" significant omnia fidei et amoris, ut n. 3858 ostensum videatur; communia enim involvunt omnia particularia et singularia, et haec se referunt ad illa. Cum homo regeneratur, tunc internus homo conjungendus est cum externo, proinde (t)bona et vera quae sunt interni hominis cum (t)bonis et veris quae sunt externi, ex veris et bonis enim homo est homo; illa non conjungi possunt absque mediis; media sunt talia quae aliquid trahunt ab una parte et aliquid ab altera, et quae faciunt ut quantum homo accedit ad unam, tantum subordinetur altera; haec media sunt quae significantur per "ancillas," media a parte interni hominis per "ancillas Rachelis," 4et media a parte externi hominis per "ancillas Leae." [3] Quod media conjunctionis erunt, constare potest ex eo quod naturalis homo ex se prorsus non concordet cum spirituali, sed quod in tantum discordet, ut prorsus ei oppositus sit; naturalis enim homo spectat et amat se et mundum, spiritualis autem non spectat 5se et mundum nisi quantum conducit ad promovendos usus in spirituali mundo, ita servitium ejus spectat et id amat ex usu et fine; naturalis homo tunc vitam habere sibi videtur, cum ad dignitates evehitur, ita ad supereminentiam super alios, at spiritualis homo vitam habere sibi videtur in humiliatione et quod minimus sit; nec dignitates spernit, modo per illas ut per media inservire possit proximo, societati communi, et Ecclesiae, et non reflectit super dignitates ad quas evehitur, propter se, sed propter illos usus qui ei fines sunt; naturalis homo in sua beatitudine est cum prae aliis opulentus 6est ac mundi opes possidet, at spiritualis homo in sua beatitudine est cum in cognitionibus veri et boni, quae sunt ei opulentia, et magis cum in exercitio boni secundum vera est; nec tamen spernit opulentiam, quia per illam in exercitio potest esse et in mundo; [4] ex his paucis constare potest quod status naturalis hominis et spiritualis sint sibi oppositi per fines, (m)sed quod usque conjungi possint; quod fit cum illa quae sunt externi hominis subordinata sunt et inserviunt finibus interni(n); ideo ut homo fiat spiritualis, necessum est ut 7illa quae sunt externi hominis ad obsequium redigantur, ita exuendi sunt fines pro se et mundo ac induendi fines pro proximo et pro regno Domini; illa exui et haec indui nequaquam possunt, ita non conjungi, nisi per media; haec media sunt quae significantur per "ancillas," et 8in specie per quatuor filios ab ancillis natos: [5] primum medium est affirmans seu affirmativum veri interni, nempe quod ita sit; cum affirmativum fit, tunc homo est in principio regenerationis, bonum 9ab interno operatur, et facit affirmationem; bonum illud non potest influere in negativum, ne quidem in dubitativum, antequam hoc affirmativum fit; id bonum dein se manifestat per affectionem, nempe per id quod homo afficiatur vero, seu incipiat delectari illo, primum quod sciat id, dein quod secundum id agat; ut pro exemplo, quod Dominus sit salus generi humano; nisi hoc fiat affirmativum ab homine, non possunt omnia illa quae de Domino ex Verbo aut in Ecclesia didicit, et in naturalis 10ejus memoria inter scientifica sunt, conjungi cum interno ejus homine, 11hoc est, cum illis quae ibi, possunt esse fidei, ita nec potest affectio influere, ne quidem in communia illius rei quae ad salutem hominis conducunt; at cum affirmativum fit, tunc innumerabilia accedunt, et implentur bono quod influit; nam bonum continue (t)influit a Domino, sed ubi non est affirmativum, non recipitur: est itaque affirmativum primum medium, et quasi primum habitaculum boni influentis a Domino: similiter se habet cum omnibus reliquis quae fidei vocantur. @1 A d homine$ @2 i quod idem$ @3 i illi$ @4 at$ @5 i ac amat$ @6 fit$ @7 redigantur illa quae externi hominis sunt ad obsequium$ @8 quoque$ @9 i a Domino$ @10 hominis$ @11 quae ibi sunt$
Arcana Coelestia 3 #3914 Quod "veni ad illam" significet quod cum illo conjunctionis facultas, constat ex significatione "venire ad aliquam" seu intrare cum matrimoniale intelligitur, quod sit conjunctio, hic conjunctionis facultas tum affirmativo, nam cum affirmativo primum conjunctionis erit, hoc est, quod ita sit.
Arcana Coelestia 3 #3915 "Et pariat super genua mea": quod significet agnitionem affectione interioris veri, ex qua conjunctio, constat ex significatione "parere" quod sit agnoscere fide tum actu, de qua supra n. 3905; et ex significatione "genuum" seu femorum quod sint illa quae amoris conjugialis sunt, de qua n. 3021, ita quae sunt conjunctionis veri quod fidei et boni quod amoris, nam haec conjunctio est ipsum conjugiale in regno Domini; ita "parere super genua mea" significat agnitionem veri interioris quod per "Rachelem" repraesentatur. Quod apud antiquos agnoscerentur filii et filiae pro legitimis qui nascebantur ab ancillis ex consensu uxoris, utque agnoscerentur, parerent super genua illorum, derivatum fuit ab Antiqua Ecclesia, cujus cultus constabat in ritualibus quae repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium erant; in illa, nempe Ecclesia, quia "parere" significabat agnitionem veri, et "genua" amorem conjugialem, ita conjunctionem boni et veri ex affectione, tale rituale acceptum fuit cum uxor sterilis esset, ne repraesentaret mortuos qui ad vitam non resurgunt; secundum illa quae mox supra n. 3908 dicta sunt. [2] Per 1illa verba in sensu interno significatur alter gradus 2affirmationis seu agnitionis, qui est ex affectione, affectio enim inerit agnitioni seu 3affirmationi ut fiat conjunctio, omnis enim conjunctio fit per affectionem, nam absque affectione vera non vitam habent; (m)sicut pro exemplo: scire haec vera quod proximus amandus, et quod in eo charitas consistat, et in hac vita spiritualis, est nude scientia, nisi affectio sit, hoc est, nisi hoc velit ex corde; absque affectione vera haec non vivunt, sed utcumque illa scit, usque non amat proximum, sed se prae illo, ac in vita naturali est, non in spirituali; affectio naturalis est quae dominatur super affectione spirituali, et quamdiu affectio naturalis dominatur, homo vocatur mortuus, nam vitam contrariam vitae caelesti 4habet; est vita caelestis ipsissima vita.(n) @1 haec$ @2 confirmationis$ @3 A alters con to af$ @4 quae est ipsa vita, habet$
Arcana Coelestia 3 #3916. "Et aedificabor etiam ego ex illa": quod significet quod sic vita ei, constat a significatione "aedificari" quod sit non mori, de qua n. 3908, proinde resurgere seu vivere.
Arcana Coelestia 3 #3917 "Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem": quod significet medium affirmativum adjunctum, constat ex repraesentatione "Bilhae"; et ex significatione "ancillae" quod sit medium affirmativum, de qua mox supra n. 3913; et ex significatione "dare in mulierem quod sit adjungere.
Arcana Coelestia 3 #3918 "Et venit ad illam Jacob": quod significet quod conjunctum, constat ex significatione "venire seu intrare ad aliquem" cum de matrimoniali praedicatur, quod sit conjunctio, de qua mox supra n. 3914.
Arcana Coelestia 3 #3919 "Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium": quod significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione "concipere" quod sit receptio; et a significatione "parere" quod sit agnitio, de quibus n. 3860, 3868, 3905, 3911; conceptiones enim et partus in spirituali sensu sunt receptiones veri ex bono, et inde agnitiones.
Arcana Coelestia 3 #3920 Vers. 6. Et dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam, et dedit mihi filium, et propterea vocavit nomen ejus Dan. "Dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam" significat in supremo sensu justitiam et misericordiam, in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae; "et dedit mihi filium" significat hoc verum agnitum: "propterea vocavit nomen ejus Dan" significat quale ejus.
Arcana Coelestia 3 #3921 "Dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam" quod significet in supremo sensu justitiam et misericordiam, in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae, constat ex significatione "judicare me Deus," et ex significatione "audire vocem meam"; quod "judicare me Deus" 1sit justitia Domini, constare potest absque explicatione, et quod "audire vocem meam" sit misericordia, pariter; Dominus enim omnes judicat ex justitia, et 2omnes audit ex misericordia; judicat ex justitia quia ex Divino Vero, et audit ex misericordia quia ex Divino Bono, ex justitia illos qui non recipiunt Divinum Bonum, et ex misericordia illos qui recipiunt, at usque dum ex justitia, etiam simul ex misericordia; in omni enim Divina justitia est misericordia, sicut in Divino Vero est Divinum Bonum; sed haec quia arcaniora sunt quam ut paucis possint dici, alibi, ex Divina Domini Misericordia, plenius exponentur; [2] quod "judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam" in sensu interno sint sanctum fidei, est quia fides quae 3praedicatur de vero, correspondet justitiae Divinae, et sanctum quod est bonum correspondet misericordiae Divinae Domini, et praeterea judicare seu judicium praedicatur de vero quod fidei, n. 2235; et quia de DEO dicitur quod judicavit, est bonum seu sanctum; inde patet quod (x)sanctum fidei sit quod simul significatur per utrumque; quoniam per utrumque simul significatur unum illud, conjunguntur 4ambo per et etiam; quod in externo sensu sit bonum vitae, est quoque ex correspondentia, nam sancto fidei correspondet bonum vitae; quod absque sensu interno non sciri possit quid significat "judicavit me Deus et etiam audivit me," patet ex eo quod in sensu litterae non ita cohaereant ut sistant unam intellectus ideam. [3] Quod in hoc versu et in sequentibus usque ad Josephum dicatur DEUS, et in proxime praecedentibus JEHOVAH, est quia in his agitur de regeneratione spiritualis hominis, et in praecedentibus 5de regeneratione caelestis hominis, Deus enim nominatur 6cum agitur de bono fidei quod est spiritualis hominis, at Jehovah cum de bono amoris quod est caelestis hominis, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; per "Jehudam" enim, ad quem continuabatur in capite praecedente, repraesentabatur caelestis homo, videatur n. 3881, per "Josephum" autem, ad quem continuatur in hoc capite, repraesentatur spiritualis homo, de quo in versu seq. 23 et 24; quod Jehovah nominatus sit cum contihuabatur ad Jehudam, videatur cap. praec. vers. 32, 33, 35; quod Deus nominetur ubi continuatur ad Josephum, videatur in hoc capite vers. 6, 8, 17, 18, 20, 22, 23, et postea iterum Jehovah, quia procedit a spirituali homine ad caelestem; hoc arcanum est quod in his reconditum latet, quod nemo scire potest nisi ex sensu interno, tum quoque nisi sciat quid caelestis homo, et quid spiritualis. @1 i in supremo sensu$ @2 simul$ @3 est verum$ @4 ita$ @5 i actum est$ @6 i in Verbo$
Arcana Coelestia 3 #3922 "Et dedit mihi filium": quod significet hoc verum agnitum, constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et ex significatione "dare filium" quod sit dare hoc verum, quod idem est ac agnoscere; omne enim verum quod agnoscitur, hoc datum est a Domino; "dare filium" simile quoque involvit ac parere; quod "parere" sit agnoscere, videatur n. 3905, 3915, 3919.
Arcana Coelestia 3 #3923 "Propterea vocavit nomen ejus Dan": quod significet quale ejus, constat a significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421; ipsum quale est in nomine Danis, dictus enim est a judicare, sed nomen ei tametsi a judicare inditum est, usque involvit illa quae significantur per omnia 1haec Rachelis verba, "Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam," hoc est, bonum vitae, et sanctum fidei, tum in supremo sensu justitiam et misericordiam Domini; commune illud Ecclesiae est quod significatur per Danem, et quod repraesentatur per tribum a Dane nominatam: hoc commune est primum quod affirmandum seu agnoscendum est antequam homo potest regenerari seu fieri Ecclesia; nisi illa affirmantur et agnoscuntur, reliqua quae fidei et quae vitae sunt, nequaquam recipi possunt, proinde nec affirmari, minus agnosci; qui enim solum affirmat apud se fidem, et non sanetum fidei, hoc est, charitatem, nam haec est sanctum fidei, et si non affirmat hoc per bonum vitae, hoc est, per charitatis opera, is non potest sapere essentiam fidei amplius, nam rejicit illam; affirmatio tum agnitio est primum commune apud hominem qui regeneratur, sed est ultimum apud hominem qui regeneratus est, quare "Dan" est primum apud regenerandum, ac "Joseph" est ultimum, est enim "Joseph" ipse spiritualis homo, at "Joseph" est primum apud regeneratum, et "Dan" est ultimum, quia regenerandus incohat ab affirmatione quod sit, nempe sanctum fidei et bonum vitae, at regeneratus qui est spiritualis, est in ipso bono spirituali, et inde spectat ut ultimum quod sit, nam confirmata apud illum sunt sancta fidei et bona vitae. [2] Quod "Dan" sit affirmativum quod primum erit cum regeneratur homo, constare quoque potest ab aliis locis in Verbo ubi Dan nominatur; ut ex prophetia Jacobi tunc Israelis de filiis suis, Dan judicabit populum suum, sicut una tribuum Israelis: erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retro; salutem Tuam exspecto Jehovah, Gen. xlix 16-18; "Dan" hic pro affirmativo veri, de quo nempe affirmativo dicitur quod "erit serpens super via, et aspis super semita," cum ratiocinatur de vero ex sensualibus; "mordens calcaneos equi," cum infima intellectualia seu scientifica consulit, et ex illis concludit; et quod tunc abducatur a vero, significatur per quod "cadat eques ejus retro," quare dicitur "salutem Tuam exspecto Jehovah"; quod "serpens" sit qui ratiocinatur ex sensualibus et scientificis de arcanis Divinis, videatur n. 195-197; quod "via" et "semita" sit verum, n. 627, 2333; quod "calcanei equi" sint infima intellectualia seu scientifica, n. 259; "equus" enim est intellectuale, n. 2761, 2762, cujus infimum est "calcaneus." [3] In prophetia Mosis de duodecim tribubus, Ad Dan dixit, Dan catulus leonis, exsilit e Bashane, Deut. xxxiii 22; "leo" in sensu interno Verbi significat verum Ecclesiae, ex fortitudine, verum enim est quod pugnat et vincit, inde "catulus leonis" pro primo veri, quod est affirmatio et agnitio; "ex Bashane" dicitur quia ex bono naturalis: apud Jeremiam, Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, propterea ut salveris, quamdiu facis commorari in medio tui cogitationes iniquitatis tuae; quia vox indicantis e Dane, et audire facientis iniquitatem e monte Ephraim, iv 14, 15; "e Dane" pro vero quod affirmandum, "e monte Ephraim" pro ex affectione ejus: [4] apud eundem, Exspecta pacem, et non bonum, ad tempus sanationis, et ecce terror: a Dane auditus fremitus equorum ejus, a voce hinnituum fortium ejus, contremuit omnis terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea; quia ecce Ego mittens in vos serpentes regulos, quibus non incantatio, et mordebunt vos, viii 15, 16 [17]; "a Dane auditus fremitus equorum" pro ratiocinatione de vero ex non "affirmativo, "terra quae contremuit, et cujus plenitudinem consumpserunt" pro Ecclesia et omnibus Ecclesiae; qui enim de vero ex non affirmativo seu ex negativo ratiocinantur, illi destruunt omnia fidei; [5] "serpentes reguli" pro ratiociniis, ut supra: apud Ezechielem, Dan et Javan adveniens in nundinis tuis dederunt ferrum tersum, casia et calamus in negotiatione tua fuit, xxvii 19; ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n. 1201; "Dan" pro veris primis quae affirmantur, "nundinae et negotiationes" pro acquisitionibus "veri et boni", n. 2967; "ferrum tersum" pro vero naturali, quod primum est, n. 425, 426; "casia et calamus" pro simili, sed ex quo bonum: [6] apud Amos, In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes in siti; jurantes in reatum Samariae, et dixerunt, Vivit Deus tuus Dan, et vivit via Beershebae, et cadent et non resurgent amplius, viii [13], 14; "vivit Deus Dan et vivit via Beershebae" pro quod in negativo omnium quae fidei et ejus doctrinae sunt; quod "via" sit verum, n. 627, 2333; "Beersheba" doctrina n. 2723, 2858, 2859, 3466; quod sit negativum omnium quae fidei sunt, est quia Dan erat ultimus terminus terrae Canaanis, et Beersheba primus, seu medium 4aut intimum terrae; per terram enim Canaanem repraesentatum est et significatum regnum Domini, ita Ecclesia, n. 1607, 3038, 3481; proinde omnia amoris et fidei, nam haec sunt regni Domini et Ecclesiae; inde omnia quae in terra Canaane repraesentativa fuerunt secundum distantias, situs, terminos, n. 1585, 1866, 3686; [7] primus terminus, seu medium aut intimum terrae fuerat Beersheba, antequam Hierosolyma, quia Abraham ibi fuit, tum Jishak, 5at ultimus terminus seu extimum 6erat Dan, inde cum omnia in uno complexu significarentur, dicebatur "a Dane usque ad Beershebam"; ut in Libro Secundo Samuelis, Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dane et usque ad Beershebam, iii 10: in eodem, Congregando (x)congregabitur universus Israel a Dane usque Beershebam, xvii 11: in eodem, Dixit David ad Joabum,... Pervagare omnes tribus Israelis a Dane usque Beershebam, xxiv 2, 15: in Libro Primo Regum, Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dane et usque Beershebam, v 5 [A. V. iv 25]; per quae in sensu historico intelliguntur omnia terrae Canaanis, sed in sensu interno omnia regni Domini, tum omnia Ecclesiae; [8] quod Dan sit 7primus terminus, et quoque quod sit ultimus, ut supra dictum, est quia affirmativum veri et boni est omnium primum cum incohat fides et charitas apud hominem, et ultimum cum homo in charitate et inde in fide est: 8inde etiam erat quod sors ultima caderet pro Dane cum hereditaretur terra Canaan, Jos. xix 40 seq; nam jacta fuit sors coram Jehovah, Jos. xviii 6; [9] inde contigit secundum repraesentationem cujusvis tribus; et quia Dani non cecidit sors inter hereditates reliquarum tribuum, sed ultra terminos illarum, Jud. xviii 1, etiam praetermissa est illa tribus apud Johannem in Apoc. vii 5-8, ubi agitur de duodecim millibus obsignatis; qui enim in solo affirmativo veri et quoque boni sunt, nec ulterius vadunt, non sunt in regno Domini, 9hoc est, inter obsignatos; scire vera et bona, et quoque affirmare illa, possunt quoque pessimi, sed ex vita cognoscitur qualis affirmatio est. [10] Memoratur etiam Dan, ut terminus, Gen. xiv 14, ubi de Abrahamo, quod persecutus hostes usque illuc, et per Dan ibi simile significatur; urbs Dan dicta, non quidem tunc exstructa fuit a Danis posteris, sed postea, Jos. xix 47; Jud. xvlii 29; sed ita etiam tunc temporis vocabatur primus terminus respective ad introitum in terram Canaanem, seu ultimus respective ad exitum, ac intimum ejus Hebron, et dein Beersheba, ubi Abraham et Jishak. @1 illa$ @2 affirmatione ejus$ @3 illorum$ @4 seu intimum ejus$ @5 et$ @6 i ejus$ @7 ultimus terminus a primo tum primus terminus ad ultimum$ @8 ideo$ @9 ita non$
Arcana Coelestia 3 #3924 Vers. 7, 8. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium secundum Jacobo. Et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali. "Concepit adhuc et peperit Bilhah ancilla Rachelis" significat, hic ut prius, receptionem et agnitionem: "filium secundum Jacobo" significat alterum verum commune: "et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui; significat in supremo sensu propriam Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali homine: "et vocavit nomen ejus Naphtali" significat quale ejus.
Arcana Coelestia 3 #3925 Concepit adhuc et peperit Bilhah ancilla Rachelis": quod significet receptionem et agnitionem, constat a significatione "concipere" quod sit receptio, et a significatione "parere" quod sit agnitio, de quibus supra n. 3919; tum a significatione "ancillae" quod sit medium inserviens, de qua etiam supra n. 3913, 3917; nam hic agitur dc altero medio communi inserviente conjunctioni interni hominis cum externo.
Arcana Coelestia 3 #3926 "Filium secundum Jacobo": quod significet alterum verum commune, constat a significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus. @1 i non$
Arcana Coelestia 3 #3927 "Et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui": quod significet in supremo sensu propriam Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali homine, constat a significatione "luctationum Dei" et "luctari" quod sint tentationes; tentationes enim non aliud sunt quam luctationes interni hominis cum externo, seu spiritualis hominis cum naturali, uterque enim dominari videt, et cum agitur de dominio, fit pugna, quae hic est luctatio; quod "valere" sit vincere, constat absque explicatione. [2] Quod illa verba in sensu supremo significent propriam Potentiam, est quia Dominus omnes tentationes, cum fuit 1in mundo et in humano ibi, ex propria potentia sustinuit, et ex propria potentia vicit, secus ac omnis homo, qui nusquam ex propria potentia aliquam tentationem spiritualem sustinet et in illa vincit, sed Dominus apud illum; 2at videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod Dominus prae aliis gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1690, 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1815, 1820, 2776, 2786, 2795, 2813, 2816, 3318; quod Dominus ex propria Potentia pugnaverit et vicerit, n. 31616, 1692, 1813, 1815, et quod Dominus solus apud hominem pugnet, n. 1692. [3] Quod in sensu interno "luctationes Dei" et "valere" sint tentationes in quibus 4homo vincit, constat ab illis quae mox supra dicta sunt: quod autem in sensu externo sit resistentia a naturali homine, est quia omnis tentatio non aliud est; agitur enim in tentationibus spiritualibus, ut dictum, de dominio, quis nempe potestatem habebit, num homo internus aut num externus, seu quod idem, num spiritualis 5aut num naturalis, sunt enim inter se oppositi, n. 3913; cum enim homo in tentationibus est, tunc internus seu spiritualis ejus homo a Domino per angelos regitur, sed externus seu naturalis per spiritus infernales; pugna inter illos est quae sicut tentatio percipitur apud hominem: cum homo talis est et fide et vita, ut regenerari possit, tunc in tentationibus 6vincit, at cum talis est ut non regenerari possit, tunc in tentationibus succumbit: quod resistentia a naturali homine sit, significatur per verba quod "luctata sit cum sorore sua, per "Leam" enim, quae hic est soror, 7significatur affectio externi hominis, per "Rachelem" autem affectio interni, n. 3793, 3819. @1 A had in Humano altered to in mundo them back to Humano. I repeats omnes tentationes after ibi$ @2 sed$ @3 1661 seems more appropriate$ @4 indecipherable, perhaps is$ @5 vel$ @6 vincet I$ @7 repraesentatur$
Arcana Coelestia 3 #3928 "Et vocavit nomen ejus Naphtali": quod significet quale ejus, nempe quale tentationis in qua vincit, ut et quale resistentiae a naturali homine, constat ex significatione "nominis et vocare nomen quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421 ipsum quale est quod significatur per Naphtali, nam Naphtali luctationibus nominatus est; inde etiam per "Naphtali" repraesentatur alterum hoc verum commune Ecclesiae; est enim tentatio medium conjunctionis interni hominis cum externo, 1nam dissident inter se sed ad concordantiam et correspondentiam rediguntur per tentationes est quippe externus homo talis ut ex se non aliud concupiscat quam corporea et mundana; haec illi sunt jucunda vitae ejus; sed internus homo cum apertus est versus caelum et desiderat illa quae caeli sunt qualis est apud illos qui (t)regenerari possunt, tunc caelestia illi jucunda sunt; inter haec bina jucunda est pugna cum homo in tentationibus est; hoc homo tunc nescit, quia non scit quid jucundum caeleste, et quid jucundum infernale, minus quod in tantum opposita sint; sed angeli caelestes nequaquam possunt esse apud hominem in jucundo ejus corporeo et mundano antequam hoc redactum sit ad obsequium nempe ut jucundum corporeum et mundanum non amplius sit pro fine, sed pro usu inserviendi jucundo caelesti, ut supra n. 3913 ostensum est; hoc cum factum, tunc possunt angeli apud hominem esse in utroque, sed tunc jucundum apud illum fit beatum, et tandem felix in altera vita; [2] qui credit quod jucundum naturalis hominis ante regenerationem non sit infernale, et quod non possideatur a diabolicis spiritibus, multum fallitur; et is non scit quomodo se habet cum homine, quod nempe ante regenerationem possideatur quoad naturalem suum hominem a geniis et spiritibus infernalibus, utcumque ille apparet sibi quod sit sicut alius, tum quod in sancto cum reliqui: possit esse, (c)et de veris et bonis fidei ratiocinari, immo se confirmatum in illis credere; si non percipiat in se aliquid affectionis pro justo et aequo in functione sua, et pro vero et bono 2in coetu et in vita, sciat quod in jucundo tali sit in quali infernales 3, nam in jucundo ejus non alius amor est quam sui et mundi, qui cum faciunt jucundum, nulla inest charitas et nulla fides; hoc jucundum postquam praevaluit, non per aliud medium hebetatur et dissipatur quam per affirmationem et agnitionem sancti fidei et boni vitae, quod est primum medium significatum per "Danem," ut supra ostensum; et dein per tentationem, quae est alterum medium, et significatur per "Naphtali," nam hoc medium sequitur alterum; qui enim non affirmant et agnoscunt bonum et verum quae fidei et charitatis, non in aliquam tentationis pugnam venire possunt, quia nihil est intus quod repugnat malo et falso, ad quae naturale jucundum suadet. [3] In Verbo alibi ubi Naphtali nominatur, per illum status hominis post tentationes significatur, ut in prophetia Jacobi, tunc Israelis, Naphtali cerva dimissa, dans dicta elegantiae, Gen. xlix 21; "cerva dimissa" pro affectione veri naturalis in statu libero, qui post tentationes existit; (m)qui status etiam est quale quod est in tentationibus, quae significantur per Naphtali, pugnatur enim in tentationibus de libertate(n): pariter in prophetia Mosis: Ad Naphtali dixit; Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem possidebit, Deut. xxxiii 23; repraesentationes enim filiorum Jacobi, et tribuum, se habent secundum ordinem in quo recensentur, n. 3862; et in prophetia Deborae et Baraki: Zebulun populus qui devovit animam ad moriendum, et Naphtali super altitudinibus agri, Jud. v 18; ubi in sensu interno de pugnis tentationum quoque agitur, et est inter illos 4qui nihil mali timent, quia in veris et bonis, quod est "esse in altitudinibus agri." @1 dissident enim$ @2 i spirituali$ @3 i spiritus$ @4 i ibi$
Arcana Coelestia 3 #3929 Vers. 9-11. Et vidit Leah quod substitisset a pariendo, et accepit Zilpam ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem. Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium. Et dixit Leah, Venit turma; et vocavit nomen ejus Gad. "Vidit Leah quod substitisset a pariendo" significat quod non alia vera externa agnita fuerint: "et accepit Zilpam ancillam suam" significat medium affirmativum conjungens: "et dedit illam Jacobo ad mulierem" significat quod illud conjungeret: "et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium" significat agnitionem: "et dixit Leah, Venit turma" significat in supremo sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum fidei, in externo opera: "et vocavit nomen ejus Gad" significat quale ejus.
Arcana Coelestia 3 #3930 "Vidit Leah quod substitisset a pariendo": quod significet quod non alia vera externa agnita fuerint, constat a repraesentatione "Leae" quod sit verum externum, de qua n. 3793, 3819; a significatione "parere" quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919 inde quod "substitisset Leah a pariendo" est in sensu interno quod non alia vera externa agnita fuerint.
Arcana Coelestia 3 #3931 "Et accepit Zilpam ancillam suam": quod significet medium affirmativum conjungens, constat ex significatione "ancillae" quod sit medium affirmativum inserviens conjunctioni externi hominis cum interno, de qua n. 3913, 3917.
Arcana Coelestia 3 #3932 "Et dedit illam Jacobo ad mulierem": quod significet quod illud conjungeret, constat a significatione "dare in mulierem quod sit conjungere, ut supra" n. 3915, 3917.
Arcana Coelestia 3 #3933 "Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium": quod significet agnitionem, nempe veri externi, constat a significatione "parere" quod sit agnitio; a significatione "ancillae" quod sit medium affirmativum conjungens; et a significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147.
Arcana Coelestia 3 #3934 "Et dixit Leah, Venit turma": quod significet in supremo sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum fidei, in externo opera, constat a significatione "turmae" hic; quod "turma" in supremo sensu sit Omnipotentia et Omniscientia, est quia turma hic est multitudo, et multitudo cum praedicatur de Divino Domini, est multitudo infinita, quae non aliud est quam Omnipotentia et Omniscientia; sed omnipotentia praedicatur ex quantitate quae est magnitudinis, et omniscientia ex quantitate quae est multitudinis; tum omnipotentia praedicatur ex infinito bono, seu quod idem, ex Divino amore, ita ex Divina voluntate, omniscientia autem ex Infinito vero, seu quod idem, ex Divina intelligentia. Quod "turma" in sensu interno sit bonum fidei, est ex correspondentia, omnipotentiae enim Divinae Domini correspondet bonum quod est charitatis, et omniscientiae verum quod est fidei. [2] Quod "turma" in (t)sensu externo sint opera, est quia haec correspondent bono fidei; bonum fidei enim producit opera, nam dari bonum fidei non potest absque operibus, sicut bonum cogitare et bonum velle non absque bonum facere; 1illud est infernum, hoc est externum correspondens; porro cum operibus ita se habet: opera nisi correspondent bono fidei, non sunt opera charitatis, nec opera fidei, nam a suo 2interno non veniunt, sed sunt opera mortua, 3in quibus non bonum nec verum; at cum correspondent, tunc sunt opera vel charitatis vel fidei; opera charitatis sunt quae a charitate ut a sua anima fluunt, opera autem fidei sunt quae a fide; illa, nempe opera charitatis sunt apud regeneratum, opera autem fidei sunt apud illum qui nondum regeneratus est, sed qui regeneratur; se habent similiter ac se habent affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; regeneratus agit bonum ex affectione ejus, ita ex velle bonum; regenerandus autem agit bonum ex affectione veri, ita ex scire bonum; quae qualis differentia sit, saepius prius ostensum est; inde patet quid opera; [3] 4praeterea se habet bonum fidei ad opera, sicut comparative" voluntas hominis et inde cogitatio ad faciem ejus, quae, nempe facies, quod sit imago animi, hoc est, voluntatis hominis et inde cogitationis, notum est; si non sistitur voluntas et cogitatio in facie ut in sua imagine, tunc 5non est voluntas et cogitatio, 6vel est hypocrisis aut dolus, quia aliam faciem sistit quam vult et cogitat; similiter se habet cum omni actu corporis respective ad interiora quae sunt cogitationis et voluntatis; internum hominis vivit in externo ejus per actum seu per agere; si actus seu agere non est secundum ejus internum, 7indicium est quod vel non internum sit quod producit actum, 8sed motus ex consuetudine et habitu recurrens, vel (x)sit mentitum quid quale est in hypocrisi et in dolo; inde iterum patet quid opera: inde sequitur quod qui profitetur fidem, et magis qui bonum fidei, et negat opera, et magis 9si rejicit illa, 10is sit absque fide, et adhuc magis absque charitate. [4] Quia opera charitatis et fidei illa sunt, et homo nusquam in charitate et fide est nisi sit in operibus, ideo in Verbo toties nominantur opera, ut constare potest a sequentibus his locis; apud Jeremiam, Oculi Tui aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, xxxii 19: apud eundem, Convertimini unusquisque a via sua mala, et bona facite opera vestra, xxxv 15: apud eundem, Reddam eis secundum opus eorum, et secundum opus manuum eorum, xxv 14: apud Hosheam, Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9: apud Micham, Erit terra in desolationem super habitatores ejus, propter fructum operum illorum, vii 13: apud Zachariam, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Convertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:... cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis secundum vias nostras, et secundum opera nostra, sic fecit 11nobis, i 4, 6: apud Johannem, Beati mortui qui in Domino moriuntur a nunc; Immo, dicit spiritus, ut requiescant ex laboribus, opera enim illorum sequuntur illos, Apoc. xiv 13: apud eundem, Vidi mortuos parvos et magnos, stantes coram Deo, et libri aperti sunt: et liber alius apertus, qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum. Dedit mare eos, qui in illo, mortuos, et mors et infernus dedit eos, qui in illis, mortuos; judicati itaque sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. xx 12, 13: apud eundem, Ecce venio cito, merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus, Apoc. xxii 12: apud Johannem Evangelistam, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala; omnis qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo facta sunt, iii 19-21: apud eundem, Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera illorum mala sint, vii 7: apud eundem, Jesus ad Judaeos, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos facitis opera patris vestri, viii 39, 41: apud eundem, Si haec scitis, beati estis si feceritis illa, xiii 17: [6] apud Matthaeum, Luceto lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera.... Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, v 16, 19: apud eundem, Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operarii iniquitatis, vii [21], 21, 22: apud Lucam, Paterfamilias respondens dicit eis, Non novi vos unde sitis, tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 25-27: apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba, et facit illa, comparabo viro prudenti;... at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparabitur viro stulto, vii 24, 26: apud eundem, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus, xvi 27. [7] Ex his patet quod opera sint quae salvant hominem, et quae condemnant hominem, quod nempe bona opera salvent, et quod mala condemnent; in operibus enim est velle hominis; qui vult bonum, is facit bonum; qui autem non bonum facit, utcumque dixerit quod velit bonum, usque non vult illud cum non facit illud; est sicut dixerit, Volo id, sed non volo; et quia ipsa voluntas est in operibus, et voluntatis est 12charitas, et charitatis est fides, patet quid voluntatis seu quid charitatis et fidei est apud hominem13, cum non facit, et magis cum contraria facit, nempe tmala opera; [8] praeterea sciendum quod regnum Domini apud hominem incohetur a vita quae est operum, tunc enim in principio regenerationis est, at cum regnum Domini est apud hominem, terminatur illud in operibus, et tunc regeneratus est; internus enim homo tunc correspondenter inest in externo, et externi hominis sunt opera, (c)ac interni est charitas et inde fides, quare opera tunc sunt charitas: 14quia in operibus externi hominis existit ita vita interni hominis, ideo Dominus ubi de ultimo judicio agit, apud Matthaeum xxv 32-46, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in 15damnationem qui mala opera. Ex illis quae dicta sunt, etiam constare potest quid significat quod de Johanne legitur, quod ad pectus et in sinu16 Jesu, et quod illum prae reliquis amaverit, Joh. xiii 23, 25; xxi 20; repraesentabantur enim per "Johannem" bona opera, videatur Praefat. ad cap. xviii, et Praefat. ad cap. xxii Gen. Quid opera fidei, quae etiam fructus ejus ex apparentia vocari possunt, et quid opera charitatis, ex Divina Domini Misericordia, alibi plenius dicetur. @1 omne externum habet internum cui correspondet, sicut omne quod est in naturali homine habet in spirituali cui correspondet, omnis enim correspondentia est inter naturalem hominem et spiritualem; n... et quia ita est, sequitur, quod opera quae sunt naturalis hominis, absque correspondentia cum bono fidei, quod est spiritualis hominis, non sint$ @2 principio$ @3 i seu$ @4 porro$ @5 i vel$ @6 i utcumque dixerit quod sit$ @7 signum$ @8 tunc est actus modo consuetudo recurrens sicut automaton$ @9 qui$ @10 quod$ @11 i cum$ @12 ipsa$ @13 i est$ @14 i et$ @15 ignem aeternam$ @16 in sinu et ad pectus$
Arcana Coelestia 3 #3935 "Et vocavit nomen ejus Gad": quod significet quale ejus, constat a significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua supra; ipsum quale significatur per "ad," nempe quale boni fidei et quale operum; per quale significatur omne id quod usquam inest, hic bono fidei et operibus, et sunt innumerabilia, nam apud unumquemvis est quale varium; et est quoque contrarium apud illos qui non in bono fidei sunt, ita non in bonis operibus; hoc quale etiam significatur per Gad, cum is in opposito sensu nominatur. Bonum fidei quod est interni hominis, et bona opera quae sunt externi hominis, 1quae correspondent, ut supra ostensum, est tertium medium commune, quod agnoscendum fide et actu antequam homo intrare potest in regnum Domini, hoc est, per regenerationem fieri Ecclesia. @1 et correspondent bono fidei$
Arcana Coelestia 3 #3936 Vers. 12, 13. Et peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae; et vocavit nomen ejus Asher. "Peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo" significat agnitionem alterius: "et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae" significat in supremo sensu aeternitatem, in interno felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum affectionum1: "et vocavit nomen ejus Asher" significat quale. @1 A i (in Deo (esse contentus) et felix) esse contentus but better, felix, is a translation of Heb. Asher$
Arcana Coelestia 3 #3937 "Peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo": quod significet agnitionem alterius, nempe veri communis, constat ex significatione "parere" quod sit agnitio, de qua supra n. 3911, 3915, 3919; ex significatione "ancillae" quod sit medium affirmativum inserviens conjunctioni externi hominis cum interno, de qua n. 3913, 3917; ex significatione "filii" quod sit verum, hic verum commune, de qua supra n. 3926; et ex repraesentatione "Jacobi," tum "Leae," ut et "Zilpae," de quibus supra; ex his patet quis horum verborum sensus internus est, quod nempe sit agnitio alterius veri communis, quod pro medio inservit conjungendi externum hominem cum interno.
Arcana Coelestia 3 #3938 "Et dixit Leah in beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae": quod significet in sensu supremo aeternitatem, in interno felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum affectionum, constat ex significatione "beatitudinis," et ex significatione "beatificabunt me filiae": "beatitudo" quod in sensu supremo sit aeternitas, non constare potest nisi ex correspondentia cum illis quae apud hominem sunt; nam quae Divina sunt, seu quae infinita, non capiuntur aliunde quam a finitis, quorum ideam habere potest homo; absque idea ex finitis, 1et principaliter absque idea ex illis quae sunt spatii et 2temporis, homo 3nihil potest comprehendere de Divinis, minus de Infinito; ne quidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, n. 3404, nam quoad corpus est in tempore, ita quod quae ex sensualibus externis; at angeli et spatio sunt, 4habent ideas status, inde es in Verbo significent status, videatur n. 1274, 1382, 2625;, 2788, 2837, 3254, 3356, 3827; [2] sed sunt bini status, nempe status qui correspondet spatio, et status qui correspondet tempori; status qui correspondet spatio, est status quoad "esse," et status qui correspondet tempori, est status quoad "existere," n. 2625; sunt enim duo quae faciunt hominem, nempe esse et existere; esse hominis non aliud est quam recipiens aeterni quod procedit a Domino; sunt enim homines, spiritus et angeli non nisi quam recipientia seu formae recipientes vitae a Domino; receptio vitae est de qua praedicatur "existere"; credit credat 5homo quod sit, et quidem ex se, cum tamen non est ex se, sed existit ita, ut dictum est; ESSE solum est in Domino, et id vocatur JEHOVAH; ex ESSE quod JEHOVAH, sunt omnia quae apparent sicut sint; sed Esse Domini seu Jehovah nusquam alicui communicari potest, solum Humano Domini. Hoc factum est Esse Divinum, hoc est, Jehovah; quod Dominus quoad utramque Essentiam sit Jehovah, videatur n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Existere praedicatur 6etiam de Domino, sed modo cum fuit in mundo ac induit ibi Divinum Esse; at cum factus Divinum Esse, tunc non amplius Existere de Ipso praedicari potest, aliter ac quoddam Procedens ab Ipso; quod procedit ab Ipso, est quod apparet sicut Existere in Ipso, at non est in Ipso, sed est ab Ipso, et facit ut homines, spiritus, et angeli existant, hoc est, vivant. Existere apud hominem, spiritum et angelum est vivere, et vivere ejus est felicitas aeterna; felicitas vitae aeternae est cui in supremo sensu correspondet aeternitas, quae a Divino Esse Domini. Quod felicitas vitae aeternae sit quae in sensu interno significatur per "beatitudinem," 7patet; 8tum quod jucundum affectionum in sensu externo, ita absque explicatione. [4] Sed est jucundum affectionum veri et boni quod correspondet felicitati vitae aeternae, quod significatur; omnes affectiones habent sua jucunda, sed quales affectiones, talia sunt jucunda; affectiones mali et falsi etiam habent sua jucunda, et antequam homo regeneratur, et accipit a Domino affectiones veri et boni, apparent illa jucunda sicut unica, usque adeo ut Credant quod non alia jucunda dentur, consequenter si privarentur illis quod prorsus perirent; at qui a Domino accipiunt jucunda affectionum veri et boni, per gradus vident et percipiunt qualia jucunda illius vitae sunt quae unica esse crediderunt, quod nempe vilia respective, immo spurca; et quo plus in jucunda affectionum veri et boni progressus fit, eo plus incipit homo vilipendere jucunda illa mali et falsi, et tandem aversari illa; [5] locutus quandoque sum cum illis in altera vita qui in jucundis 9mali et falsi fuerunt, et illis dicere datum, quod non prius vitam habeant quam cum privantur jucundis suis, sed dixerunt sicut tales in mundo quod si illis privarentur, nihil vitae amplius illis esset; sed respondere datum quod tunc primum vita incipiat, et cum illa vita felicitas qualis in caelo, quae ineffabilis est respective; sed hoc non potuerunt capere quia quod ignotum est, creditur nihil esse: similiter se habet cum omnibus illis in mundo qui in amore sui et mundi sunt, et inde in nulla charitate, illi jucundum illorum amorum sciunt, sed non jucundum hujus, nempe charitatis, quare etiam prorsus nesciunt quid charitas, et adhuc magis quod aliquod jucundum sit in charitate, cum tamen jucundum charitatis est quod implet universum caelum, et facit ibi beatitudinem et felicitatem, et si credere velis, etiam intelligentiam et sapientiam cum earum jucundis, nam in jucunda charitatis influit Dominus cum luce veri et flamma boni, inde cum intelligentia et sapientia; falsa autem et mala rejiciunt illa, suffocant et pervertunt, inde insipientia et insania; ex his constare potest quid jucundum affectionum est, et quale est, quod correspondet felicitati 10vitae aeternae. [6] (s)Homo hujus saeculi credit, si modo in ultima mortis hora confidentiam fidei habeat, in quacumque affectione per totum vitae suae cursum vixerit, possit venire in caelum; cum illis qui ita vixerunt et quoque ita crediderunt, etiam quandoque locutus sum; illi cum in alteram vitam veniunt, primum nihil aliud cogitant quam quod intrare possint in caelum, non attendentes ad vitam suam anteactam, quod nempe per illam vitam induerint jucundum affectionis mali et falsi ex amoribus sui et mundi qui illis pro finibus fuerant; illis dicere datum est quod unusquisque admitti possit in caelum, quia nulli a Domino caelum negatur, sed num ibi vivere possint, scire poterunt si admittuntur; aliqui qui constanter id crediderunt, etiam admissi sunt; sed quia ibi est vita 11amoris in Dominum et amoris erga proximum, quae omnem vitae sphaeram et felicitatem ibi facit, cum illuc venerunt, inceperunt angi, nam in tali sphaera non respirare potuerunt, et tunc sentire foeditatem suarum affectionum, ita cruciatum infernalem, quare inde se praecipitarunt, dicentes quod longe inde abesse velint, mirantes quod id sit caelum, quod illis infernum; inde patet quale jucundum unum est et quale jucundum alterum, et quod illi qui in jucundo 12affectionum mali et falsi sunt, nequaquam interesse possint illis qui in jucundo affectionis boni et veri, quodque opposita sint, sicut caelum et infernum; videantur n. 537-539, 541, 547, 1397, 1398, 2130, 2401. [7] Porro quod felicitatem vitae aeternae attinet, homo qui in affectione boni et veri est, cum vivit in mundo, non potest illam percipere, sed loco ejus jucundum quoddam;(s) causa est quia in corpore est, et cum in corpore, est in curis mundanis et inde in anxietatibus; haec faciunt ut felicitas vitae aeternae quae intus" in illo est, non manifestari possit aliter tunc, nam cum illa ab interiore influit in curas et anxietates, quae sunt exterius apud hominem, tunc inter curas ibi et anxietates illabitur, et fit 13quoddam jucundum obscurum, at usque est jucundum in quo beatum est, et in hoc 14felix; contentum esse in Deo est tale; at cum homo exuitur corpore, et simul mundanis illis, tunc felicitas quae latuit ita in obscuro in 15interiore ejus homine, prodit et se revelat. [8] Quia affectio toties nominatur, dicendum est quid per affectionem intelligitur: est affectio nihil aliud quam amor sed continuum ejus; homo enim afficitur vel malo et falso, vel bono et vero, ex amore; hic amor quia in omnibus et singulis ejus adest et inest, non percipitur ut amor, sed variatur secundum res, et secundum status et eorum mutationes, et hoc continue in singulis quae homo vult, cogitat et agit; hoc continuum amoris est quod vocatur affectio, estque id continuum 16quod regnat in hominis vita et quod facit omne jucundum apud illum, et quia hoc, facit ipsam ejus vitam, nam vita hominis non est nisi quam jucundum quod est affectionis ejus, ita non nisi quam affectio quae est amoris ejus; amor est velle hominis, et inde est ejus cogitare, et sic est ejus agere. @1 proinde$ @2 i quae sunt$ @3 quamdiu in corpore, nihil potest cogitare, n. 3404, corpus enim est in tempore et in spatio; starting at cogitare, over this is interpolated comprehendere de Divinis, minus de Infinito; nequidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, homo enim corpore suo, ita in cogitatione ex sensualibus et corporeis, cum est in mundo$ @4 i pro ideis ex illis$ @5 i enim$ @6 quoque$ @7 i inde$ @8 et quod jucundum affectionum sit, quod in sensu externo, significatur, constare potest absque explicatione;$ @9 i affectionum$ @10 aeterno$ @11 affectionis$ @12 affectionis$ @13 quod$ @14 felicitas$ @15 interno$ @16 illud vitae hominis quod regnat$
Arcana Coelestia 3 #3939 "Et vocavit nomen ejus Asher": quod significet quale, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, ut supra; ipsum quale est quod "Asher" repraesentat; Asher in lingua originali significat beatitudinem, sed involvit omnia illa quae significantur per verba matris ejus Leae, "in beatitudine mea quia beatificabunt me filiae," nempe jucundum affectionum correspondens felicitati vitae aeternae; est hoc quartum 1commune quod externum hominem eum interno conjungit; cum enim homo percipit in se jucundum illud correspondens, tunc incipit externus ejus homo conjungi interno; sunt 2jucunda quae sunt affectionum veri et boni, quae conjungunt, nam absque jucundis affectionum nihil conjungitur, est enim in illis vita hominis; quod per affectiones omnis conjunctio, videatur n. (x)3024, 3066, 3336, 3849, 3909; per "filias quae beatificabunt" significantur Ecclesiae; quod "filiae" 3in sensu interno verbi sint Ecclesiae, videatur n. 2362. Hoc nunc dictum est a Lea, quia per "partus ancillarum" significantur vera communia quae sunt media inservientia conjunctioni, ut existat apud hominem Ecclesia; cum enim homo id jucundum seu illam affectionem percipit, tunc incipit ille Ecclesia fieri, et quia ita, dicitur hoc de quarto seu ultimo illo ex ancillis. [2] In Verbo passim nominatur Asher, sed ibi significatur per illum, ut quoque per reliquos, quale de quo ibi agitur, hoc est, quales sunt in illo statu, de quo res ibi est; et quoque se habet quale eorum secundum ordinem in quo nominantur, sicut aliter cum a Reubene seu fide principium ducitur, aliter cum a Jehuda seu amore caelesti, et aliter cum a Josepho seu ab amore spirituali; nam essentia et qualitas principii derivatur et transit in sequentes; inde significationes eorum variae in locis ubi nominantur: hic ubi de nativitate eorum agitur, per 4illos significantur communia Ecclesiae, proinde omnia fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam; et hoc ex causa quia in illis quae praecedunt, agitur de regeneratione hominis, seu de statibus hominis antequam fit Ecclesia, et in supremo sensu de 5Domino, quomodo Humanum Suum Divinum fecit; ita de ascensu per scalam quae in Bethel visa est Jacobo, usque ad Jehovam. @1 i medium$ @2 i enim$ @3 These words after Ecclesiae$ @4 duodecim$ @5 Humano Domini, quomodo illud$
Arcana Coelestia 3 #3940 Vers. 14-16. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui. Et dixit illi, An parum sumpsisse te vivum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa. "Ivit Reuben in diebus messis triticorum" significat fidem quoad statum ejus amoris et charitatis: "et invenit dudaim in agro" significat illa quae amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris: "et adduxit illos ad Leam matrem suam significat applicationem ad affectionem veri externi: "et dixit Rachel ad Leam" significat perceptionem affectionis et desiderium veri interioris: "Da quaeso mihi de dudaim filii tui" significat illorum quae amoris conjugialis sunt quibus mutuo et vicissim conjungeretur: "et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum" significat quod conjugiale desiderium sit: "et sumes etiam dudaim filii mei" significat quod sic conjugiale subtraheret boni naturalis cum vero externo: "et dixit Rachel" significat consensum: "Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui" significat quod conjungeretur1: "et venit Jacob de agro in vespera" significat veri bonum in statu boni, sed in obscuro quale naturali: "et exivit Leah obviam ei" significat desiderium a parte affectionis veri externi: "et dixit, Ad me venies" significat quod ei conjungeretur: "quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei" significat quod sic ex proviso constipulatum: "et cubuit cum illa in nocte illa" significat conjunctionem. @1 i amore conjugiali$
Arcana Coelestia 3 #3941 "Ivit Reuben in diebus messis triticorum": quod significet fidem quoad statum ejus amoris et charitatis, constat a repraesentatione "Reubenis" quod sit fides quae primum regenerationis est, de qua n. (x)3862, 3866; ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; ex significatione "triticorum" quod sint amor et charitas, de qua sequitur; inde "messis triticorum" est status procedens amoris et charitatis. Actum est per "quatuor filios Jacobi ex ancillis," de mediis conjunctionis externi hominis cum interno; agitur nunc de conjunctione boni et veri 1per reliquos filios, quare primum de "dudaim" per quos significatur conjunctio haec seu conjugiale. Quod "messis triticorum" sit status procedens amoris et charitatis, est quia "ager" significat Ecclesiam, ita quae sunt Ecclesiae, et "semina quae seruntur in agro" significant illa quae sunt (t)boni et veri; et quae 2enascuntur ex illis ut tritica, hordea, et plura, illa quae sunt amoris et charitatis, ut et fidei; status Ecclesiae quoad illa comparantur ideo sementi et messi, ut et (t)vocantur sementis et messis, ut Gen. viii 22, n. 932. [2] Quod "tritica" sint illa quae sunt amoris et charitatis, constare quoque potest a sequentibus locis; apud Mosen, Jehovah equitare facit eum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici; et sanguinem uvae bibis merum, Deut. xxxii 13, 14; ibi agitur in sensu interno de Ecclesia Antiqua, et ejus statu cum instaurata, omnia amoris et charitatis, et omnia fidei quae ibi, per significativa describuntur; "adeps renum tritici" est 3caeleste amoris et charitatis: et quia "adeps" seu pinguedo significat caeleste, n. 353, et "triticum" amorem, ideo passim in Verbo conjunguntur; ut quoque apud Davidem, Utinam populus Meus oboediens Mihi, Israel in viis Meis ambularent,... cibaret eos 4adipe tritici, et e petra melle satiabo eos, Ps. lxxxi 14, 17 [A.V. 13, 16]: et alibi apud eundem, Jehovah, Qui ponit terminum tuum pacem, adipe triticorum satiat te, Ps. cxlvii 14. [3] Quod "triticum" sit amor et charitas, apud Jeremiam, Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt portionem agri Mei, redegerunt portionem agri Mei ad desertum solitudinis:... super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae, nulla pax ulli carni, severunt tritica, et spinas messuerunt, xii 10, 12, 13; "vinea et ager" pro Ecclesia, "desertum solitudinis" pro vastatione ejus, "gladius devorans" pro vastatione veri, "nulla pax" pro nullo bono afficiente, "serere tritica" pro bonis quae sunt amoris et charitatis, metere spinas" pro mala et falsa quae sunt amoris sui et mundi; quod "vinea" sit Ecclesia spiritualis, n. 1069; "ager" quod Ecclesia quoad bonum, n. 2971; "desertum" quod vastatio, n. 1927, 2708; "gladius devorans" quod vastatio veri, n. 2799; "pax" quod bonum afficiens, n. 3780: [4] apud Joelem, Vastatus est ager, luxit humus, quia vastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super triticum, et super hordeum, quia periit messis agri:... cingimini et plangite sacerdotes, ejulate ministri altaris, i [10], 11, 13; quod hic status Ecclesiae vastatae sit qui describitur, cuivis patet; ita quod "ager et humus" sit Ecclesia, "frumentum" (t)ejus bonum", et "mustum" verum, n. 3580; "triticum" quod amor caelestis, "hordeum" amor spiritualis; et quia de statu Ecclesiae agitur, dicitur "cingimini et plangite sacerdotes, et ejulate ministri altaris": [5] apud Ezechielem, Spiritus Jehovae, ad prophetam; Sume tibi tritica, et hordea, et fabam, et lentes, et milium, et zeas, et des illa in vas unum, et fac illa tibi ad panem,... cum stercore fimi hominis facies placentam ad oculos eorum; sic comedent filii Israelis panem suum immundum, iv 9, 12; ibi de profanatione boni et veri; "tritica, hordea, faba, lentes, milium, zeae" pro generibus boni et inde veri; "panis" inde seu placenta cum stercore fimi humani, pro profanatione eorum omnium: [6] apud Johannem, Vidi cum ecce equus niger, et sedens super (c)illo habens libram in manu sua; audivi vocem e medio quatuor animalium 5dicentem, choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario; oleo autem et vino damnum ne inferas, Apoc. vi ,] 6; ubi etiam de vastatione boni et veri; "choenix tritici denario" pro quod amor ita rarus, "tres choenices hordei denario" pro quod charitas: [7] apud Ezechielem, Jehudah et terra Israelis fuerunt mercatores tui, triticis 6minnith et pannag, et melle et oleo, et balsamo dederunt negotiationes tuas, xxvii 17; ubi de Tyro, per quam cognitiones boni et veri significantur, bona amoris et charitatis, et illorum felicia sunt "tritica minnith et pannag, et mel, oleum, balsamum"; "Jehudah" est caelestis Ecclesia, 7"terra Israelis" est spiritualis 8, e quibus illa; "negotationes" sunt acquisitiones: [8] apud Mosen, Terra tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranatae, terra olivae 9olei et mellis, Deut. viii 8; descriptio terrae Canaanis, 10quae in sensu interno est regnum Domini, n. 1413, 1437, 1585, 1607, 3038, 3705; bona amoris et charitatis ibi sunt "triticum et hordeum," bona fidei sunt "vitis et ficus": [9] apud Matthaeum, Cujus ventilabrum in manu Ipsius, et perpurgabit aream Suam, et colliget triticum Suum in horreum, paleam autem comburet igne inexstinguibili, iii 12 Luke iii 17; Johannes Baptista ita de Domino; "triticum" pro bonis amoris et charitatis, "palea" pro illis in quibus nihil boni: apud eundem, Sinite una crescere utraque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum, xiii 30; "zizania" pro malis et falsis, "triticum" pro bonis; 11comparationes sunt, sed comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa. @1 conjunctio haec, seu conjugiale boni et veri est quod significatur per dudaim$ @2 nascuntur ibi$ @3 amor et charitas$ @4 i ex$ 5 dicentium I 6 Minnith is generally regarded as a place-name and pannag as some kind of confection. 7 i et 8 i Ecclesia 9 I i comma 10 in sensu interno Regni Domini 11 comparativa
Arcana Coelestia 3 #3942 "et invenit dudaim in agro": quod significet illa quae amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris, constat ex significatione "dudaim" quod sint illa quae amoris conjugialis, de qua sequitur; et a significatione "agri" quod sit Ecclesia, proinde verum fidei et bonum charitatis, quia haec faciunt Ecclesiam, de qua n. 368, 2971, 3196, 3310, 3500, 3508, 3766. Quid dudaim, interpretes non sciunt; quod fructus aut flores fuerint, opinantur, qui etiam secundum cujusvis 1opinionem nominantur; sed quodnam genus 2, non interest scire; (x)modo quod apud antiquos qui ab Ecclesia fuerunt, omnes fructus et flores significativi fuerint; noverant enim quod universa natura esset theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod omnia quae in tribus 3ejus regnis repraesentaverint, et singula aliquod speciale in mundo spirituali, ita quoque singuli fructus et singuli flores; quod per "dudaim" significatum sit conjugiale boni et veri, ex serie rerum in sensu interno hic constare potest; tum quoque ex derivatione illius vocis in lingua originali, derivatur enim a voce dudim, quae significat amores et per illos conjunctionem; quod inde dudaim, et quod conjugiale significet, patet ab his, Mane surgemus ad vineas, videbimus si effloruerit vitis, protruserit uvam, flores protulerint malogranatae, ibi dabo amores meos (dudim) tibi; dudaim dederunt odorem, Cant. vii 13, 14 [A.V. 12, 13]; [2] inde patet quid "dudaim"; quod Librum, 4in quo illa qui Canticum vocatur, attinet, non est inter illos qui vocantur Moses et Prophetae, quia non sensum internum habet, sed conscriptus est stilo 5antiquo, plenus significativis, ex libris Antiquae Ecclesiae corrasis, et perplurimis quae in Antiqua Ecclesia amorem caelestem et spiritualem, imprimis conjugialem, significarunt; quod is talis liber sit, patet etiam ex eo quod in sensu litterae, secus ac in libris qui Moses et Prophetae dicuntur, plura quae indecentia sunt, exstent; sed quia talia quae significativa amoris caelestis et conjugialis sunt, ibi congesta sunt, inde apparet sicut mysticum quoddam inibi quoque foret. [3] Ex significatione "dudaim" nunc constare potest quod per quod "Reuben invenerit dudaim in agro," significetur conjugiale quod in vero et bono amoris et charitatis, hoc est, quod conjungi 6potest; nam conjugiale non aliud est in sensu spirituali quam id verum quod conjungi potest bono, et id bonum quod conjungi 6potest vero; inde etiam est omnis amor conjugialis, n. 2728, 2729, 3132; quapropter amor conjugio genuinus non datur, nisi sint in bono et vero, ita simul in conjugio caelesti. @1 conjecturam$ @2 i fuerit$ @3 regnis, naturae$ @4 A o, I has in quo illo$ @5 veteri$ @6 possit$
Arcana Coelestia 3 #3943 "Et adduxit illos ad Leam matrem suam": quod significet applicationem ad affectionem veri externi, constat a significatione "adducere" quod hic sit applicatio, et ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819.
Arcana Coelestia 3 #3944 "Et dixit Rachel ad Leam": quod significet perceptionem affectionis, et desiderium veri interioris, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod sit affectio et desiderium illius veri, etiam patet ab illis quae mox sequuntur, dicit enim Rachel, "Da quaeso mihi de dudaim filii tui."
Arcana Coelestia 3 #3945 "Da quaeso mihi de dudaim filii tui": quod significet illorum, nempe affectionem et desiderium, quae amoris conjugialis sunt, quibus mutuo et vicissim conjungeretur, constat a significatione "dudaim" quod sint illa quae amoris conjugialis sunt, de qua supra n. 3942; quod sit affectio et desiderium, constat, n. 3944; quod amor conjugialis sit conjunctio mutuo et vicissim, videatur n. 2731.
Arcana Coelestia 3 #3946 "Et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum": quod significet quod conjugiale desiderium sit, constat ex significatione "sumere virum" qui quoque alterius est, ut hic Jacobum, qui quoque est Leae, quod involvat mutuum amorem inter illos; inde est quod per illa verba "an parum sumpsisse te virum meum significetur conjugiale desiderium.
Arcana Coelestia 3 #3947 "Et sumes etiam dudaim filii mei": quod significet quod sic conjugiale subtraheret boni naturalis cum vero externo, constat ex significatione "sumere" quod hic sit subtrahere; a significatione "dudaim" quod sit conjugiale, de qua n. 3942; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, hic verum externum quia est Leah quae dicit, quae quod sit verum externum, supra ostensum est".
Arcana Coelestia 3 #3948 "Et dixit Rachel, idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui": quod significet consensum quod conjungeretur, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3949 "Et venit Jacob de agro in vespera": quod significet veri bonum in statu boni, sed in obscuro quale naturali, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit veri bonum naturalis, de qua n. 3669, 3677, 3775, 3829; ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 2971, ita bonum; et ex significatione "vesperae" quod sit obscurum, de qua n. 3056, 3833.
Arcana Coelestia 3 #3950 "Et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies": quod significet desiderium a parte affectionis veri externi quod ei conjungeretur, constare potest ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua supra; quod sit desiderium ut conjungeretur, patet absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3951 "Quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei": quod significet quod sic ex proviso constipulatum, constat ex significatione "conducendo conducere" quod sit constipulatum, ut quoque ab illis quae praecedunt, patet; quod ex proviso, est quia omnis conjunctio veri cum bono, et boni cum vero apud hominem, fit ex proviso, hoc est, ex Providentia Domini; agitur enim hic de conjunctione boni cum vero, et veri cum bono, ita de bono quod appropriatur homini; bonum enim non est bonum apud hominem priusquam id conjunctum est cum vero; et quia omne bonum venit a Domino, hoc est, omnis appropriatio boni per conjunctionem ejus cum vero, ideo (t)dicitur hic ex proviso; Providentia Domini imprimis versatur circa conjunctionem illam; per illam homo fit homo, et distinguitur a brutis animalibus, et in tantum fit homo, in quantum recipit ex illa, hoc est, quantum sinit ut Dominus id operetur; hoc itaque est bonum apud hominem; aliud bonum quod spirituale est, et manet in aeternum, non datur: et quoque bona externi hominis, quae sunt jucunda vitae cum homo vivit in mundo, tantum bona sunt, quantum ex illo bono in se habent; sicut bonum divitiarum; quantum divitiae in se habent bonum spirituale, hoc est, pro fine bonum proximi, bonum patriae seu publicum, et bonum Ecclesiae, tantum bona sunt; at qui concludunt quod bonum spirituale, de quo dictum, non dari possit in opulentia mundana, et idcirco sibi persuadent 1ut caelo vacent, quod se abdicare illis debeant, multum falluntur; si enim illis se abdicant, aut se illis deprivant, dein nulli benefacere possunt, nec ipsi in mundo nisi in miseria vivere, ita non amplius pro fine habere possunt bonum proximi, et bonum patriae, ne quidem bonum patriae seu publicum quidem bonum Ecclesiae, (m)sed modo semet ut salventur, ac aliis majores fiant in caelis; praeterea cum cum se abdicant mundanis, se quoque(n) contemptui exponunt, qui quoque illos viles in conspectu aliorum, proinde inutiles 2facit serviendi et officia praestandi; sed cum pro fine habent haec, tunc pro fine etiam seu medio habent statum ut in facultate sint faciendi finem; [3] se habet hoc prorsus similiter ac cum nutritione hominis; nutritio pro fine habet ut mens sana sit in corpore sano; si homo deprivat corpus sua nutritione, tunc se etiam deprivat statu finis; quare qui spiritualis homo est, is nutritionem non contemnit, nec quoque voluptates ejus, sed non pro fine habet, sed pro medio inserviendi fini; ex hoc ut ab exemplo concludi potest ad reliqua. @1 quod ut melius caelo studeant$ @2 faciunt I$
Arcana Coelestia 3 #3952 "Et cubuit cum illa in nocte illa": quod significet conjunctionem, constare etiam potest absque explicatione. Quod praecedentia ad maximam partem solum quoad vocum significationes in sensu interno explicata sint, in causa est quia talia sunt ut non comprehendi possint nisi in una serie exponantur; agitur enim de conjunctione veri cum bono et boni cum vero, quae conjunctio est conjugiale in spirituali sensu intellectum, hoc est, quae facit apud hominem et in Ecclesia conjugium caeleste; arcana conjugii hujus nempe caelestis in illis descripta sunt ac ibi revelata, quae sunt haec: conjugium caeleste est, ut dictum, boni cum vero et veri cum bono, sed non inter bonum et verum unius ejusdemque gradus, sed inter bonum et verum inferioris gradus et superioris, hoc est, non inter bonum externi hominis et verum ejusdem, sed inter bonum externi hominis et verum interni, seu quod idem, non inter bonum naturalis hominis et ejus verum, sed inter bonum naturalis hominis et verum spiritualis 1; [2] haec conjunctio est quae facit conjugium; similiter se habet in interno seu spirituali homine; ibi inter bonum et verum non est conjugium caeleste, sed inter bonum spiritualis hominis et verum caelestis hominis, caelestis enim homo est in superiore gradu respective; nec conjugium caeleste est inter bonum et verum ibi, sed inter bonum caelestis hominis et Verum Divinum quod procedit a Domino; inde quoque patet quod ipsum conjugium Divinum Domini non sit inter Bonum Divinum et Verum Divinum in 2Divino Humano Ipsius, sed inter Bonum 3Divini Humani et Ipsum Divinum, hoc est, inter Filium et Patrem, nam Bonum 3Divini Humani Domini est quod in Verbo vocatur "Filius 4Dei," et Ipsum Divinum "Pater." [3] Haec arcana sunt quae continentur in sensu interno 5in illis quae dicuntur de dudaim: quisque videre potest quod inibi aliquod arcanum sit; nam memorare quod Reuben in agro invenerit dudaim, et Rachel desideraverit illos, et pro quod accepit illos, spoponderit quod vir eorum cubaret cum illa, et quod Leah obviam iverit Jacobo cum ex agro venit in vespera, et dixerit quod conduxerit illum pro dudaim, haec leviora forent quam ut aliquod historicum Verbi facerent nisi Divinum quoddam inibi reconditum esset; sed quodnam Divinum, nemo scire potest nisi sciat quid per filios Jacobi, et 6per tribus ab illis nominatas significatur; tum nisi sciat seriem rei in sensu interno; et insuper nisi sciat 7quid conjugium caeleste est, nam de hoc agitur, quod nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri interni hominis; sed hoc arcanum ut manifestius sciatur, licet adhuc illustrare." [4] Externi hominis vera sunt scientifica et doctrinalia quae hausit 8primum 9per parentes, tum per magistros, 10dein per libros, et tandem proprio studio; bonum externi hominis est volupe et jucundum quod percipit in illis; scientifica quae sunt vera, et jucunda quae sunt bonum, conjunguntur, sed non faciunt apud illum conjugium caeleste, nam apud illos qui in amore sui et mundi sunt et inde in malo et falso, etiam scientifica, immo doctrinalia, conjuncta jucundis sunt, sed sunt jucunda amorum illorum, cum quibus 11etiam vera conjungi possunt; sed usque sunt tales extra conjugium caeleste: at cum volupe aut jucundum, quod est bonum externi seu naturalis hominis, ex amore spirituali est, hoc est, ex amore erga proximum, erga patriam seu publicum, erga Ecclesiam, erga regnum Domini, et magis, ex amore caelesti qui est in Dominum, et haec ab interno seu spirituali homine influunt in jucundum externi seu naturalis hominis, et id faciunt, tunc conjunctio illa cum scientificis et doctrinalibus externi seu naturalis hominis, facit apud eum conjugium caeleste; hoc non dari potest apud malos, sed apud bonos, qui nempe pro fine habent illa; sed quomodo se habet cum influxu interni seu spiritualis hominis in externam seu naturalem, videantur quae prius n. 3286, 3288, 3314, 3321 de illis dicta sunt; haec cum prius cognita sunt, tunc sciri potest, quid per singula illa quae 12supra solum quoad sensum internum vocum explicata sunt, significatur, ut quod "Reuben," qui est verum fidei quod primum regenerationis est, "dudaim invenerit," quod "ad matrem suam Leam," quae est affectio veri externi, "adduxerit," quod "Rachel," quae est affectio veri interioris, "illos desideraverit," et quod etiam "ei dati sint," quod (t)Leah ideo "cubuerit cum viro suo, Jacobo," qui est bonum veri in naturali homine; tum in consequentibus quod 13nati sint Jacobo filii ex Leah, "Jisaschar et Zebulun," per quos significantur et repraesentantur illa quae amoris conjugialis sunt, ita quae conjugii caelestis, et 14dein Josephus, per quem significatur et repraesentatur" regnum spirituale Domini, quod est ipsum conjugium de quo agitur. @1 i hominis$ @2 Domino I$ @3 Divinum$ @4 A d Dei$ @5 verborum quae de dudaim dicta sunt$ @6 ab illis nominatas tribus,$ @7 quid conjugiale est, in sensu spirituali, quod nempe sit conjunctio boni cum vero, nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri Interni hominis; sed ut sciatur quomodo se habet cum conjunctione hac, quae facit apud hominem conjugium caeleste, licet manifestius illud adhuc illustrare;$ @8 i et didicit$ @9 i per sensualia, dein$ @10 denique$ @11 i scientifica$ @12 hactenus$ @13 per filios Jacobi ex Leah Jisascharem et Zebulonem repraesententur$ @14 per Josephum$
Arcana Coelestia 3 #3953 Vers. 17, 18. Et audivit Deus ad Leam, et concepit et peperit Jacobo filium quintum. Et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo; et vocavit nomen ejus Jisaschar. "Audivit Deus ad Leam" significat amorem Divinum: "et concepit et peperit Jacobo filium quintum" significat receptionem et agnitionem: "et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo" significat in supremo sensu Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem, in externo amorem mutuum: "et vocavit nomen ejus Jisaschar" significat quale.
Arcana Coelestia 3 #3954 "Audivit Deus ad Leam": quod significet amorem Divinum, constat ex significatione "audire ad aliquem" cum praedicatur de Deo seu Domino, quod sit amor Divinus; audire enim ad aliquem est facere quod precatur et optat, hoc quia ex Divino Bono, et Divinum Bonum ex Divino amore venit, per audire ad aliquem in supremo sensu est amor Divinus qui significatur; ita enim se habet cum sensu interno Verbi, quod cum sensus litterae ascendit versus caelum, et ibi intrat in sphaeram ubi ex Domino et de Domino deque illis quae (t)sunt Domini, cogitatur, demum percipiatur ab angelis ita; nam sensus internus est Verbum angelis, cui 1pro plano seu medio 2cogitandi inservit sensus litterae; sensus enim litterae non venire potest ad angelos quia de mundanis, terrestribus et corporeis in plerisque locis agit, de quibus non cogitare possunt angeli quia in spiritualibus et caelestibus sunt, et sic longe supra illa; ideo datum est Verbum quod potest homini inservire et simul angelis; in eo differt Verbum ab omni alio scripto. @1 i quasi$ @2 i ita$
Arcana Coelestia 3 #3955 "Et concepit et peperit Jacobo filium quintum": quod significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione "concipere" quod sit receptio, et "parere" quod sit agnitio, de quibus supra n. 3860, 3868, 3905, 3911, 3919.
Arcana Coelestia 3 #3956 "Et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo": quod significet in supremo sensu Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem, in externo amorem mutuum, constare potest ex significatione "mercedis"; merces in Verbo passim nominatur 1, sed pauci sciunt quid per mercedem ibi significatur; notum est in Ecclesiis quod per bona quae facit homo, nihil mereri possit, nam bona quae facit, non sunt illius sed Domini, et quod mereri seu meritum spectet hominem, ita quod se 2conjungat cum amore sui, 3et cum cogitatione praeminentiae sui super alios, consequenter cum contemptu aliorum, quapropter 4opera quae fiunt propter mercedem, non sunt bona in se, non enim scaturiunt a genuino fonte, nempe ex charitate erga proximum; charitas erga proximum in se habet quod velit ei 5tam bene quam sibi, et apud angelos quod ei velint melius quam sibi; 6ipsa affectio charitatis talis est; quare etiam affectio charitatis aversatur omne meritum, proinde omne benefactum spectans mercedem; merces illis qui in charitate sunt, est quod possint benefacere, et quod liceat benefacere, et quod benefactum acceptetur; hoc est ipsum jucundum, immo beatum, quod est apud illos qui in affectione charitatis sunt; [2] inde constare potest quid merces quae memoratur in Verbo, quod nempe sit jucundum et beatum affectionis charitatis, seu quod idem, jucundum et beatum amoris mutui, n. 3816, nam affectio charitatis et amor mutuus, idem est; videantur quae de his prius n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400 dicta sunt"; ex his patet quod per "mercedem" hic in sensu externo significetur amor mutuus. Quod per mercedem in sensu adhuc superiore, seu in interno, significetur amor conjugialis caelestis, constare potest ex illis quae prius n. 2618, 2739, 2741, 2803, 3024 f., 3132, (x)3952, de conjugio caelesti dicta sunt, quod nempe sit conjunctio boni et veri, et quod amor mutuus sit ex conjunctione illa, seu ex conjugio illo, n. 2737, 2738; inde constare potest quod "merces" in sensu interno sit amor conjugialis caelestis. [3] Quod "merces" in sensu supremo sit Divinum Bonum Veri et Verum Boni, patet ex eo quod inde sit conjugium caeleste; in Domino enim 7est illa unio, et ab Ipso procedit", quae cum influit in caelum facit conjugiale boni et veri, et per hoc amorem munuin. Ex his quae dicta sunt, et ex illis quae praecedunt, patet quid rperi haec verba Leae, "Dedit Deus rnercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo" in sensu interno significatur; per "ancillam" enim significatum est naedium affirrnativurn inserviens conjunctioni externi et interni honainis, n. 3913, 3917, 393Ij ita antequam affirmata sunt et agnita" quae per "filios ancillarum" significata sunt, non potest aliqua conjunctio boni et veri existere, ita nec amor mutuus; affirmationes erim illae necessario praecedent; haec sunt quae intelliguntur per illa verba. @1 i ubi de vita aeterna agitur$ @2 I has se after amore$ @3 proinde etiam cum praeeminentia$ @4 i etiam$ @5 ita bene ut$ @6 etiam I$ @7 i in Quo$
Arcana Coelestia 3 #3957 "Et vocavit nomen ejus Jisaschar": quod significet quale, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, ut supra n. 3923, 3935; nominatus enim est Jisaschar a "mercede," inde involvit illa quae supra de mercede dicta sunt, et simul illa quae significantur per reliqua verba Leae. Quia per Jisascharem significatur merces, et merces in sensu 1externo est amor mutuus, ac in 2interno conjunctio boni et veri, licet referre quod paucissimi hodie in orbe Christiano sciant quod merces illud sit, et hoc ex causa quia non sciunt quid amor mutuus, et adhuc minus quod bonum conjungendum sit vero, ut homo possit esse in conjugio caelesti; cum perpluribus qui ex orbe Christiano fuerunt, in altera vita de illa re loqui datum est, et quoque cum doctioribus, at quod mirandum, vix aliquis eorum cum quibus loqui datum, de illa re aliquid noverat; cum tamen plura de illis scire 3potuerunt ex seipsis, modo ratione sua uti voluerint; sed quia non solliciti fuerunt de vita post mortem, sed solum de vita in mundo, talia illis curae non fuerunt: quae scire ex seipsis potuerant, modo, ut dictum, ratione sua uti voluerint, sunt sequentia: [2] Primum, quod dum exuitur homo corpore, multo illustriore intellectu polleat quam cum in corpore vivit, ex causa quia cum in corpore est, corporea et mundana cogitationes ejus occupant, quae inducunt obscurum; at cum exutus est corpore, quod talia non interpolent, sed quod sit sicut illi qui in interiore cogitatione sunt per abstractionem mentis suae a sensudibus externis; inde potuerunt scire 4 quod status post mortem sit muito perspicuior et illustrior quam status ante mortem, et cum moritur homo quod transeat ab umbra in lucem respective, quia ab illis quae sunt mundi ad illa quae sunt caeii, et ab illis quae sunt corporis ad illa quae sunt spiritus; at, quod mirum, tametsi haec intelligere possunt, usque contrarium cogitant, quod nempe status vitae in corpore sit perspicuus respective, et status vitae post exuitionem corporis sit obscurus. [3] Alterum quod scire possunt si modo ratione sua utantur, est quod vita quam sibi comparavit homo in mundo, illum sequatur, seu quod 5in tali sit post mortem; scire enim possunt quod nemo exuere possit vitam ab infantia sibi comparatam nisi prorsus moriatur, et quod illa vita momento non transmutari possit in aliam, minus in oppositam; ut pro exemplo: qui vitam doli sibi comparavit et in eo vitae suae jucundum habuit, quod vitam doli non exuere possit, 6sed quod in illa vita quoque sit post mortem; aut qui in amore sui et inde in odiis et vindictis 7contra illos qui non inserviunt, aut in similibus aliis, quod in illis post vitam corporis maneant, sunt enim 8illa quae amant, et quae faciunt jucunda vitae eorum, proinde ipsissimam vitam; et quod sic auferri illis talia nequeant nisi simul exstinguatur omne vitae eorum 9; similiter in reliquis. [4] Tertium quod homo scire potest ex se, est quod cum in alteram vitam transit, relinquat plura, sicut curas pro victu, curas pro amictu, curas pro habitatione, et quoque curas pro conquirendis pecuniis et opibus, nam talia ibi non sunt, etiam curas ut evehatur in dignitates, de quibus homo tantum cogitat in vita corporis; et quod pro illis alia succedant quae non sunt regni terrestris. [5] Inde Quartum sciri potest, quod qui nihil aliud cogitavit in mundo quam talia, sic ut illa totum occupaverint, et in illis solis vitae 10jucundum acquisiverit, non aptus sit esse inter illos quibus jucundum est caelestia, seu quae sunt caeli, cogitare. [6] Inde quoque Quintum quod si externa illa quae sunt corporis et mundi, illis auferuntur, homo tunc sit qualis fuit intus, nempe quod sic cogitet et sic velit; si cogitationes intus tunc fuerant doli, machinationes, aspiratio ad dignitates, ad lucra, ad famam propter illa, si odia et vindictae et similia, quod tunc talia cogitet, ita quae sunt inferni, utcumque propter fines illos coram hominibus celaverit cogitationes suas, et in externa forma apparuerit honestus, et induxerit fidem aliis quod talia non volvat; quod externa illa seu simulationes honesti etiam 11auferantur in altera vita, etiam sciri potest, quia 12exuuntur externa cum corpore, 13et externa non magis usui sunt; inde qualis homo tunc appariturus angelis, quisque ex se concludere potest. [7] Sextum quod etiam sciri potest, est quod caelum seu Dominus per caelum continue operetur, et influat cum bono et vero, tunc si non apud illos in interiore eorum homine qui post mortem corporis vivit, sit aliquod recipiens boni et veri, sicut humus aut planum, quod bonum et verum influens non recipi possit, et quod ideo homo cum vivit in mundo, sollicitus esse debeat ut sibi interius tale planum comparet; hoc non comparari potest quam per quod cogitet bonum erga proximum, quodque velit ei bonum, et inde faciat ei bonum, et sic acquirat sibi jucundum vitae in talibus; hoc planum acquiritur per charitatem erga proximum, hoc est, per amorem mutuum; hoc planum est quod vocatur conscientia; in hoc influere potest bonum et verum a Domino, et inibi recipi, non autem ubi nulla charitas, proinde nulla conscientia est, ibi influens bonum et verum transfluit et vertitur in malum et in falsum. [8] Septimum quod homo scire potest (c)a se, est quod amor in Deum et amor erga proximum sint quae faciunt ut homo sit homo, distinctus a brutis animalibus, et quod illa constituant vitam caelestem sea caelum, et quod opposita constituant vitam infernalem seu infernum. Sed quod homo haec non sciat, est quia non vult scire, vivit enim vitam oppositam, tum quia non credit vitam post mortem dari, tum quoque quia principia fidei captaverat et nulla charitatis, et inde secundum plurium doctrinalia credit quod si vita post mortem detur, salvari possit ex fide, utcumque vixerit, et hoc si fidem acciperet in ultima hora 14cum moritur. @1 proxime interiori$ @2 adhuc interiori$ @3 potuerint$ @4 i ad minimum concludere$ @5 illam securn ferat$ @6 ita quod in vita doli$ @7 sunt ac$ @8 amores illorum, proinde jucunda, ita ipsissima vita eorum;$ @9 i jucundum$ @10 i suae$ @11 i eis$ @12 exuerat$ @13 nec ibi alicui$ @14 dum$
Arcana Coelestia 3 #3958 Vers. 19, 20. Et concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo. Et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios, et vocavit nomen ejus Zebulun. "Concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo" significat receptionem et agnitionem: "et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios" significat in sensu supremo Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in sensu interno conjugium caeleste, in externo amorem conjugialem: "et vocavit nomen ejus Zebulun," significat quale.
Arcana Coelestia 3 #3959 "Concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo": quod significet receptionem et agnitionem, nempe veri, constat ex significatione "concipere" quod sit recipere, et "parere" quod sit agnoscere, de quibus supra n. 3955; et ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373.
Arcana Coelestia 3 #3960 "Et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios": quod significet in sensu supremo Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in sensu interno conjugium caeleste, in externo amorem conjugialem, constat ex significatione "cohabitare," et quoque ex reliquis verbis quae Leah tunc locuta: quod "cohabitare seu cohabitatio" sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, est quia Ipsum Divinum quod Pater vocatur, est in Divino Humano quod Filius Dei dicitur, mutuo et vicissim, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem, Jesus dixit,... Philippe, qui vidit me, vidit Patrem,... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 9-11; x 38; quod haec unio sit ipsum Conjugium Divinum, videatur n. 3211, 3952; estque unio illa non cohabitatio, sed 1per cohabitationem in sensu litterae exprimitur; quae enim unum sunt, sicut duo sistuntur in sensu litterae, prout etiam Pater et Filius, immo ut tres, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et hoc ob plures causas, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2] Quod "cohabitare seu cohabitatio" in sensu interno sit conjugium caeleste, inde est, nam ex Conjugio Divino, quod est unio Patris et Filii, seu Ipsius Divini Domini cum Divino Humano Ipsius, existit conjugium caeleste; conjugium caeleste est quod regnum Domini vocatur et quoque caelum, et hoc quia existit (c)a Conjugio Divino, quod est Dominus 2; hoc nunc est quod in sensu interno significatur per "cohabitationem," inde quoque caelum vocatur habitaculum Dei, ut apud Esaiam, Prospice (c)a caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui; ubi zelus Tuus, et virtutes Tuae? commotio viscerum Tuorum, et miserationes Tuae ad me, se continuerunt, lxiii 15; "habitaculum sanctitatis" pro regno caelesti et "habitaculum decoris" pro regno spirituali; habitaculum ibi est ex eadem voce, ex qua hic cohabitare et Zebulun. [3] Quod "cohabitare seu cohabitatio" in sensu externo sit amor conjugialis, est quia omnis genuinus amor conjugialis non aliunde existit quam (c)ex conjugio caelesti quod est boni et veri, 3et hoc a Conjugio Divino, quod est Dominus quoad Ipsum Divinum Ipsius et Divinum Humanum; videantur quae de his prius dicta sunt, quod nempe conjugium caeleste sit ex Divino Bono quod in Domino, et a Divino Vero quod ab Ipso, n. 2508, 2618, 2803, 3132 quod inde amor conjugialis, n. 2728, 2729 quod qui in genuino amore conjugiali (c)sunt, in intimis vitae cohabitent, n. 2732; ita 4in amore boni et veri, nam haec sunt intima vitae: quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 2737, 2738, 2739 quod conjugium boni et veri sit in caelo, in Ecclesia, apud unumquemvis ibi, in singulis naturae, n. 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2712, 2758: quod in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, ita in supremo sensu Ipse Dominus: 5quod per Jesum Christum significetur Conjugium Divinum, n. 3004. [4] Haec sunt quae significantur non solum per "cohabitare," seu per haec verba "vice hac cohabitabit mihi vir meus", sed etiam per illa quae praecedunt "dotavit me Deus me dote bona", sed per illa significatur verum boni, per haec autem bonum veri, utrumque enim facit conjugium caeleste: et quia hoc est conclusio, dicitur "quia peperi illi sex filios," "sex" enim hic significant simile ac duodecim, nempe omnia fidei et amoris; numerus dimidius (c)et duplus ejusdem significationis est in Verbo quando de simili re agitur. @1 unio illa in sensu interno per cohabitationem$ @2 i inde vocatur Regnum Domini aut caelum conjugium caeleste, et hoc ex conjugio boni et veri, ac veri et boni, quod ibi a Domino$ @3 i ut dictum$ @4 i quoque$ @5 nam per Jesum Christum significatur; n. 3004 implies per nomina Jesum Christum$
Arcana Coelestia 3 #3961 "Et vocavit nomen ejus Zebulun": quod significet quale, constat a significatione "vocare nomen" quod sit quale, de quia supra; nominatus est Zebulun a "cohabitare," inde involvit illa quae mox supra n. 3960 de cohabitatione dicta sunt, et simul illa quae per reliqua verba Leae significantur.
Arcana Coelestia 3 #3962 Vers. 21. Et postea peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinah. "Postea peperit filiam" significat affectionem omnium, tum Ecclesiam fidei in qua bonum: "et vocavit nomen ejus Dinah" significat quale.
Arcana Coelestia 3 #3963 "Postea peperit filiam": quod significet affectionem omnium, tum Ecclesiam fidei in qua bonum, constat a significatione "filiae" quod sit affectio, tum Ecclesia, de qua n. 2362, sed cujus rei affectio, ac qualis Ecclesia, ex adjectis 1patet, sicut Ecclesia caelestis ex adjecta Zione, quae filia Zionis vocatur, Ecclesia spiritualis ex adjecta Hierosolyma, quae filia Hierosolymae dicitur, et sic porro; hic ubi nihil adjectum est, significatur per filiam Ecclesia fidei in qua bonum; de communibus enim veris quae sunt fidei in qua bonum, et de eorum receptione et agnitione huc usque actum est, illa nempe vera per "decem filios Jacobi," de quibus 2supra, significata sunt, ut 3ostensum est; et quia immediate post illos memoratur filia 4quod nata, ex serie patet quod sit Ecclesia, in qua illa omnia; [2] sive dicas Ecclesiam fidei in qua bonum, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, et quoque si dicas affectionem omnium, nempe communium verorum; nam ex affectione veri in quo bonum, et boni ex quo verum, est Ecclesia; non autem ex affectione veri in quo non bonum, nec ex affectione boni ex quo non verum; qui se dicunt ab Ecclesia esse, qui in affectione veri sunt et non in bono veri, hoc est, non vivunt secundum vera, multum falluntur; sunt extra Ecclesiam tametsi intra coetum sunt, sunt enim in affectione mali, cum quo verum non conjungi potest; affectio veri eorum non est ex Domino sed est ex se, nam semet spectant ut per cognitiones veri lucrentur famam, et inde honores et opes, non autem spectant Ecclesiam, nec regnum Domini, minus Dominum; qui autem in affectione boni sunt ex quo non verum, nec illi ab Ecclesia sunt tametsi intra coetum, nam in bono naturali sunt non in bono spirituali, ac in 5quodlibet malum et quoque falsum se duci patiuntur, modo inducatur malo species boni, et falso species veri, de quibus videatur n. 3470, 3471, 3518. @1 in Verbo$ @2 hucusque$ @3 i supra$ @4 quae$ @5 quodcunque$
Arcana Coelestia 3 #3964 "Et vocavit nomen ejus Dinah": quod significet quale, constat ex significatione "nominis et vocare nomen" quod sit quale, de qua supra; 1quale, quod Dinah repraesentat et significat, est omne quod est Ecclesiae fidei in qua bonum, de qua mox supra; idem etiam a derivatione nominis ejus patet, 2in lingua enim originali 3significat Dinah judicium; quod "judicium" in Verbo praedicetur de vero quod fidei, videatur n. 2235; et quod "judicare" in sensu interno sit sanctum fidei, et in externo bonum vitae, n. 3921; haec sunt Ecclesiae. @1 quod Dinah significet quale, quod nempe Ecclesiae fidei in qua bonum$ @2 nam in lingua$ @3 derivatum est a Judicio$
Arcana Coelestia 3 #3965 Vers. 22-24. Et recordatus est Deus Rachelis, et audivit ad illam Deus, et aperuit uterum illius. Et concepit, et peperit filium, et dixit, Collegit Deus ignominiam meam. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum. "Recordatus est Deus Rachelis, et audivit ad illam Deus" significat Praevidentiam et Providentiam: "et aperuit uterum illius" significat facultatem recipiendi et agnoscendi: "et concepit, et peperit filium" significat receptionem et agnitionem: "et dixit, Collegit Deus ignominiam meam; et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum" significat in sensu supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in sensu interno regnum spirituale seu bonum fidei, in externo salvationem, ac fructificationem et multiplicationem.
Arcana Coelestia 3 #3966. "Recordatus est Deus Rachelis, et audivit ad illam Deus": quod significet Praevidentiam et Providentiam, constat ex significatione "recordari" cum praedicatur de Deo, (x)ut hic, quod sit Praevidentia; "recordari" enim est videre ad aliquem; quod "videre" in supremo sensu sit Praevidentia, videatur n. 3863; et ex significatione "audire ad aliquem" cum praedicatur de Deo, quod sit Providentia, de qua n. 3869.
Arcana Coelestia 3 #3967 "Et aperuit uterum illius": quod significet facultatem recipiendi et agnoscendi, constat ex significatione "aperire uterum" quod sit dare facultatem concipiendi et pariendi, ita in sensu interno facultatem recipiendi et agnoscendi, nempe bona veri et vera boni; quod "concipere et parere" sit receptio et agnitio, supra passim ostensum est.
Arcana Coelestia 3 #3968 "Et concepit, et peperit filium": quod significet receptionem et agnitionem, ut supra n. 3919, 3925, 3955, 3959.
Arcana Coelestia 3 #3969 "Et dixit, Collegit Deus ignominiam meam, et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum": quod significet in sensu supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in sensu interno regnum spirituale seu bonum fidei, in externo salvationem, ac fructificationem et multiplicationem, constat ex repraesentatione "Josephi" in Verbo, de qua sequitur, tum ex significatione "collegit Deus ignominiam meam," ut et "addat Jehovah mihi filium alterum," Josephus enim a "colligere et addere" nominatus est: "collegit Deus ignominiam meam" significat quod Rachel nunc non amplius sterilis, ita non mortua esset, ut de se dixit ad Jacobum, vers. 1 hujus capitis, n. 3908; per "Rachelem" enim repraesentatur affectio veri interioris, seu interior homo quoad verum, n. 3758, 3782, 3793, 3819; interior homo quoad verum et bonum sicut mortuus est, si non exterior seu naturalis homo ei correspondeat quoad bona et vera, videatur n. 3493, 3620, 3623; illi utrinque conjuncti erunt, usque ut non duo sint, sed simul unus homo; [2] haec conjunctio non potest existere priusquam naturalis seu externus homo praeparatus est, hoc est, priusquam 1recepit et agnovit communia vera, quae significata sunt per decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, et priusquam bonum naturalis hominis conjunctum 2est cum veris ibi, quae conjunctio significata est per ultimum filium Jacobi ex Lea, nempe per Zebulonem, qui a cohabitatione dictus est, n. 3960, 3961; postquam haec conjunctio facta est, tunc interior homo et exterior conjugium caeleste ineunt, de quo, n. 3952; causa quod non prius, est arcanissima, est enim bonum interioris hominis quod tunc se conjungit cum bono exterioris, et per hoc cum vero ibi, et quoque bonum interioris hominis per affectionem veri ibi cum bono exterioris hominis, et quoque cum vero ibi, ita immediate et mediate, de qua conjunctione immediata et mediata videatur n. 3314, 3573, 3616: quia tunc primum conjungitur interior homo cum exteriore, et priusquam haec conjunctio facta est, interior homo est quasi nullus, ita quasi mortuus, ut supra dictum, ideo dicitur "Collegit Deus ignominiam meam"; hoc nunc est quod significatur per "ignominiam" quam Deus collegisse, hoc est, abstulisse, seu a qua liberavisse, dicitur. [3] Per verba autem quae sequuntur, nempe per "addat Jehovah mihi filium alterum," a quibus Josephus nominatus est, significatur alterum arcanum quod est hoc; per "Josephum" repraesentatur regnum spirituale Domini, ita spiritualis homo, nam in unoquovis spirituali homine est regnum illud; sunt duo quae 3spiritualem hominem constituunt, nempe charitas et fides, seu quod idem, bonum et verum; charitas ex qua fides, seu bonum ex quo verum, est quod repraesentatur per Josephum; 4et fides in qua charitas, seu verum in quo bonum, est quod significatur per filium alterum, et repraesentatur per Benjaminem," de quo Gen. xxxv 16-18; ita est "Josephus" caelestis spiritualis homo, et "Benjamin" spiritualis caelestis; quae differentia qualis sit, constare potest ab illis quae prius de bono ex quo verum, et de vero in quo bonum, saepius dicta sunt; hoc nunc est quod significatur per 5altera verba Rachelis "Addat Jehovah mihi filium alterum": sed haec arcana non videri possunt nisi ab illis qui in charitate fidei sunt, nam illi quoad interiora in luce caeli sunt, in qua luce etiam est intelligentia; non autem ab illis qui solum in luce mundi sunt, nam in hac luce non est intelligentia, nisi quantum haec in se lucem caeli habet"; angelis qui in luce caeli sunt, haec inter communissima sunt. [4] Ex his nunc constare potest quod per illa verba, nempe "collegit Deus ignominiam meam, et addat Jehovah mihi filium alterum," in sensu supremo significetur Dominus quoad Divinum Spirituale; et in sensu interno regnum spirituale Domini, seu bonum fidei, nam hoc est spirituale quod in illo regno; quod autem in sensu externo per illa verba significetur salvatio, ac fructificatio et multiplicatio, est quia est consequens, n. 3971. Quid autem regnum spirituale Domini, constare potest ab illis quae de illo regno multoties prius dicta et ostensa sunt, quod nempe sint illi qui in charitate et inde in fide sunt; distinguitur hoc regnum a regno caelesti Domini, in hoc enim sunt illi qui in amore in Dominum sunt, et inde 6charitate; hi constituunt caelum tertium seu intimum, spirituales autem caelum secundum seu interius. (m)Quod primum dicatur Deus, nempe "collegit DEUS ignominiam meam," et mox Jehovah, nempe "addat JEHOVAH mihi filium alterum," est causa quia prius spectat ascensum a vero ad bonum, at posterius descensum a bono ad verum; spiritualis homo est in bono fidei, hoc est in bono ex quo verum, at antequam fit spiritualis est in vero fidei, hoc est, in vero in quo bonum; "Deus" enim dicitur cum agitur de vero, 7"Jehovah" autem cum de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2807, 3921. Quod per "Josephum" repraesentetur regnum spirituale Domini, seu homo spiritualis, ita bonum fidei, constare etiam potest ex illis locis in Verbo ubi nominatur, ut in prophetia Jacobi tunc Israelis: Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super muro, et exacerbabunt illum et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii: et sedebit in firmitudine arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius, a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis: a Deo patris tui, et auxiliabitur tibi, et cum Shaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis subtus, benedictionibus uberum et uteri: benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum usque ad desiderium collium saeculi, erunt capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Gen. xlix 22-26; in verbis his propheticis continetur 8in supremo sensu descriptio Divini Spiritualis Domini, 9in sensu interno regni spiritualis Ipsius; quid singula involvunt, in explicatione capitis illius, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. [7] Similiter in prophetia Mosis, Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente subtus; et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium; et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi; et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo; venient capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Deut. xxxiii 13-17. (m)Quia per "Israelem" repraesentatur Ecclesia spiritualis Domini, n. 3305, 3654, idcirco Jacob tanc Israel ante mortem suam, dixit ad Josephum, Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam ego veniens ad te in Aegyptum, mei erunt Ephraim et Menasseh, sicut Reuben et Shimeon:... angelus qui redemit me ex omni malo, benedicat pueris, ut vocetur in iis nomen meum, et nomen patrum meorum, Abrahami et Jishaki, et crescant in multitudinem in medio terrae, Gen. xlviii 5, 16; sunt enim duo quae constituunt Ecclesiam spiritualem, intellectuale et voluntarium; intellectuale est quod repraesentatur per "Ephraim," et voluntarium quod per "Menasheh"; inde patet cur duo Josephi filii a Jacobo tunc Israele adoptati sunt et agniti pro suis; Ephraim etiam in Verbo imprimis prophetico saepius nominatur, et ibi per illum significatur intellectuale veri et boni, quod est Ecclesiae spiritualis(n): [9] apud Ezechielem, Jehovah dixit, Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; et sume lignum unum, et scribe super illud Josepho, lignum Ephraim, et omnis domus Israelis sociorum ejus; et conjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 10mea;... sic dixit Dominus Jehovih, Ego, ecce Ego accipiens lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis, sociorum ejus, et addam illos super ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu Mea;... et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum, xxxvii 16, 17, 19, 22; agitur ibi de regno Domini caelesti et spirituali, regnum caeleste est "Jehudah," n. 3654, 3881, 3921 f.; regnum spirituale est "Josephus," et quod regna illa non duo erunt sed unum; facta etiam sunt in unum per Adventum Domini in mundum; [10] quod per Adventum Domini salvati sint spirituales, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2833; illi sunt de quibus Dominus loquitur apud Johannem, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor, x 16; id est quod significatur per "duo ligna," nempe Jehudae et Josephi, quae conjungentur in unum, et erunt unum in manu Domini et sicut in gentem unam, sunt etiam unum in regno Domini; caelestes enim constituunt caelum tertium quod est intimum, spirituales autem caelum secundum quod est interius, ac ibi sunt unum, quia influit unum in alterum, nempe caeleste in spirituale; est spirituale regnum sicut planum caelesti, ita constabilita sunt; Divinum enim caeleste in tertio seu intimo caelo est amor in Dominum, caeleste spirituale ibi est charitas; haec, nempe charitas, est principale in secundo caelo seu interiore ubi spirituales sunt, inde patet qualis influxus, et quoque qualis per influxum constabilitio; (m)"lignum" significat bonum, tam bonum amoris in Dominum, quam bonum charitatis erga proximum n. 2784, 2812, 3720, ideo mandatum ut scriberentur Jehudah et Josephus super lignis, quae unum 11fierent(n): [11] apud Zachariam, Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo et habitare faciam illos, quia misertus illorum, et erunt quemadmodum non reliquissem illos, quia Ego Jehovah Deus illorum et respondebo illis, x 6; ibi etiam de binis regnis, nempe caelesti et spirituali, agitur, caeleste regnum est "Jehudah," et spirituale est "Josephus"; deque salvatione spiritualium: [12] apud Amos, Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis,... quaerite Jehovam, et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi, et comedat, et nemo exstinguens;... odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah Deus Zebaoth reliquiarum Josephi, v 4, 6, 15; ibi etiam spirituales per "Josephum" significantur; (m)"domus 12Israelis" est Ecclesia spiritualis, n. 3305, 3654, "Josephus" est bonum illius Ecclesiae, quare dicitur "dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi(n): [13] apud Davidem, Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum, insidens cherubis, effulge coram Ephraim, et Benjamin, et Menasheh, excita potentiam Tuam, et ito in salvationem nobis, Ps. lxxx (x)2, 3 [A.V. 1, 2]; similiter, ibi etiam "Josephus" est homo spiritualis, "Ephraim, Benjamin et Menasheh" sunt tria quae illius Ecclesiae sunt: [14] apud eundem, Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri, quia statutum Israeli hoc, judicium Deo Jacobi, testimonium 13Jehosepho posuit illud, in exeundo illo contra terram Aegypti; labium non noveram audivi, Ps. lxxxi 3-6 [A. V. 2-5]; quod "Jehosephus" hic sit spiritualis Ecclesia seu spiritualis homo, a singulis verbis et vocibus ibi patet, sunt enim voces in Verbo quae spiritualia exprimunt, et sunt voces quae caelestia, et hoc constanter ubivis, hic sunt voces quae spiritualia, ut "cantus, tympanum, cithara cum nablio, clangere in mense buccina, in feria ad diem festi," inde quoque patet quod de spirituali Ecclesia quae est "Josephus," agatur: [15] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes, (x)xlvii 13; ibi de regno spirituali Domini agitur, quare dicitur "Josepho funes." Divinum Spirituale Domini est quod etiam vocatur regium Ipsius, nam regium Domini est Divinum Verum, at sacerdotale Ipsius est Divinum Bonum, n. 2015, 3009, 3670; ipsum regium Domini est quod repraesentatur per "Josephum," quod rex factus in terra Aegypti, de qua repraesentatione, ex Divina Domini Misericordia, ibi. [16] Quod Divinum Spirituale Domini, seu Divinum Verum, attinet, quod per "Josephum" in supremo sensu repraesentatur, id non est in Domino, sed a Domino, Dominus enim non est nisi Divinum Bonum, sed a Divino Bono procedit Divinum Verum; se habet hoc comparative sicut sol et ejus lux; in sole non est lux, sed 14procedit a sole, seu sicut ignis; in igne non est lumen sed lumen procedit ab igne; Ipsum Divinum Bonum etiam in Verbo comparatur soli, tum igni, et quoque vocatur sol et ignis; regnum caeleste Domini vivit ex bono quod procedit a Domino, regnum autem spirituale a vero inde, quapropter Dominus in altera vita apparet caelestibus ut Sol, at spiritualibus ut Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643; est enim calor et est lux quae procedunt a sole; calor comparative est bonum amoris, quod etiam calor caelestis et spiritualis vocatur, lux comparative est verum inde, quod quoque lux spiritualis dicitur, videatur n. 3636, 3643, sed calori caelesti et luci spirituali qua procedunt a Domino ut a sole in altera vita, inest bonum amoris et verum fidei, ita sapientia et intelligentia, n. 1521-1523, 1542, 1619-1632, 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862; quae enim a Domino procedunt, sunt viva; [17] inde constare potest quid Divinum Spirituale est, et unde regnum spirituale, et regnum caeleste, et quod regnum spirituale sit bonum fidei, hoc est, charitas, quae influit a Domino immediate, et quoque mediate per regnum caeleste. Divinum Spirituale, (m)quod (t)a Domino procedit, in Verbo vocatur Spiritus veritatis estque sanctum verum, et non est alicujus spiritus, sed est Domini, per spiritum a Domino missum, ut constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud Johannem, Quando venerit Ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem, non enim loquetur a Se Ipso, sed quaecumque audiverit, loquetur, 15Ille etiam futura annuntiabit vobis: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14. @1 receperit et agnoverit$ @2 sit$ @3 illum$ @4 at$ @5 haec$ @6 in$ @7 at Jehovah$ @8 after Domini$ @9 after Ipsius, and here has et$ @10 Heb tua, A V and R V have "in thy hand."$ @11 fient$ @12 enim$ @13 so Heb of Psalm; Sch has Josepho$ @14 i lux$ @15 etiamque$ * * * *
Arcana Coelestia 3 #3970 Vers. 25, 26. Et factum, cum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis, et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi. "Factum cum peperisset Rachel Josephum" significat agnitionem spiritualis per Josephum repraesentati: "et dixit Jacob ad Laban" significat veri naturalis bonum ad bonum collaterale ab origine Divina, per quod conjunctio interiorum: "mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam" significat quod tunc desiderium naturalis per Jacobum repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis: "da feminas meas" significat quod affectiones veri ejus essent: "et natos meos significat etiam vera inde: "quod servivi tibi pro illis" significat ex propria potentia: "et eam" significat conjunctionem cum Divino Rationalis: "quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi" significat laborem et studium ex potentia propria.
Arcana Coelestia 3 #3971 "Factum cum peperisset Rachel Josephum": quod significet agnitionem spiritualis per "Josephum" repraesentati, constat a significatione "parere" quod sit agnoscere, de qua n. 3905, 3911, 3915, 3919; ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3829; et ex repraesentatione "Josephi" quod sit regnum spirituale, ita homo spiritualis, de qua n. 3969, proinde spirituale; nam spirituale 1quia a Domino, est quod facit hominem spiritualem, tum regnum spirituale. In illis quae praecedunt, per filios Jacobi ex ancillis et 2Leah, actum est de receptione et agnitione verorum communium, et denique de conjunctione illorum cum interiore homine, ita de regeneratione hominis usque dum fit spiritualis; "Josephus" est spiritualis ille homo; in his quae nunc immediate sequuntur, agitur de fructificatione et multiplicatione veri et boni, quae significantur per "gregem" quem sibi Jacob per gregem Labanis comparavit; [2] postquam enim conjunctio facta interioris hominis cum externo, seu spiritualis cum naturali, fit fructificatio boni et multiplicatio veri, est enim conjunctio illa conjugium caeleste apud hominem; ab hoc conjugio 3illa nascuntur; inde quoque est quod per "Josephum" in sensu externo significetur fructificatio et multiplicatio, n. 3965, 3969: fructificatio dicitur de bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. @1 quod$ @2 i ex$ @3 fructificatio boni et multiplicatio veri existit$
Arcana Coelestia 3 #3972 "Et dixit Jacob ad Laban": quod significet veri naturalis bonum ad bonum collaterale ab origine Divina, per quod conjunctio interiorum, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit veri naturalis bonum, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829; et ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum collaterale ab origine Divina, de qua n. 3612, 3665, 3778; quod conjunctio interiorum fiat per illud bonum, prius aliquoties explicatum est, videatur n. 3665, 3690, et alibi: hoc bonum etiam est quod significatur per "gregem Labanis," per quem Jacob sibi suum gregem comparavit, de quibus in sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3973 "Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam quod significet quod tunc desiderium naturalis per "Jacobum" repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis, constat a repraesentatione "Jacobi," qui haec loquitur, quod sit veri naturalis bonum, de qua mox supra n. 3972; ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione "terrae" hic quod sit Divinum Rationalis, nam per "terram meam" intelliguntur Jishakus pater ejus, et Rebecca mater ejus, ad illos enim voluit mitti (c)et ire; quod "Jishakus" sit Divinum 1Rationale quoad Bonum, videatur n. 2083, 2630, 3012, 3194, 3210, et quod "Rebecca" sit Verum Divinum conjunctum Bono Divino Rationalis, n. 3012, 3013, 3077 quod desiderium conjunctionis sit, patet ab affectione quae in verbis. @1 Rationalis$
Arcana Coelestia 3 #3974 "Da feminas meas": quod significet quod affectiones veri ejus essent; "et natos meos" quod significet etiam vera inde, constat a significatione feminarum seu mulierum quod sint affectiones veri, mulier ejus "Leah" affectio veri externi, et "Rachel" affectio veri interioris, de 1quibus saepius supra; et a significatione "natorum" quod sint vera inde; per "filios" enim significantur vera n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, per "natos 2nempe ex feminis" vera inde. Apud antiquos statutum fuit quod feminae quae darentur servis, essent domini apud quem servirent, et quoque nati ex illis, ut constare potest apud Mosen, Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit liber gratis: si dominus ejus dederit ei mulierem, et peperit ei filios aut filias, mulier et nati ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. xxi 2, 4; 3hoc quia statutum fuit etiam in Antiqua Ecclesia, et ind enotum Labani, ideo vindicabat sibi et feminas et natos Jacobi, ut patet in capite seq. xxxi, Laban dixit ad Jacobum, Filiae, filiae meae, et filii, filii mei, et grex, grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc illud, vers. 43; hoc quia novit Jacob, dicit 4ad Labanem, "Da feminas meas et natos meos"; sed per statutum illud de quo apud Mosen in loco citato, repraesentabatur jus 5interni seu rationalis hominis in bona et vera externi seu naturalis, quae sibi comparavit; per "servum" enim reprae sentabatur verum naturalis quale est in principio antequam vera genuina insinuantur; verum quod in principio, non est verum sed apparet ut verum, at usque inservit pro medio introducendi genuina vera et bona, ut prius ostensum; quapropter cum bona et vera per illud seu ejus servitium insinuata sunt, tunc illud dimittitur, et retinentur genuina sic comparata; repraesentationis hujus causa illa lex de servis lata est. [2] At quod Jacobum attinet, non erat servus emptus, sed ex familia illustriore quam Laban; ipse, nempe Jacob, emit sibi filias Labanis, ita quoque natos ex illis, per servitium suum, erant enim illi pro mercede"; quapropter Laban non congrue de his sentivit; et praeterea per "servum Hebraeum" significabatur verum quod inservit introducendis bonis et veris genuinis", et per 6mulierem ejus affectio boni naturalis; aliter per Jacobum; per illum repraesentatur bonum veri naturalis, 7et per "feminas ejus" affectiones veri; per "Labanem" nec repraesentatur id quod per dominum in lege citata de servo Hebraeo, nempe rationale, sed bonum collaterale, n. 3612, 3665, 3778, quod tale est ut non sit bonum genuinum sed apparens ut genuinum, et inservit pro introducendis veris, n. 3665, 3690; quae sic Jacobi fuerunt. [3] Haec quae nunc allata sunt, quidem talia sunt ut non in captum nisi paucissimorum cadant, quia plerique non sciunt quid verum et bonum naturalis, et quod haec distincta sint a vero et bono rationalis; et minus, quod bona et vera non genuina, 8et usque apparentia ut genuina, inserviant introducendis veris et bonis genuinis, cumprimis in principio regenerationis; sed usque quia haec sunt quae continentur in sensu interno horum verborum, et quoque in sensu interno sequentium de grege Labanis, ex quo Jacob sibi comparavit gregem, non reticenda sunt; forte erunt qui capiunt; qui in desiderio talia sciendi sunt, hoc est, qui in affectione boni et veri spiritualis, illi in talibus illustrantur 9. @1 qua$ @2 i autem$ @3 quale etiam Laban vindicavit$ @4 i hic$ @5 A d interni and i interioris$ @6 foeminas illorum affectiones$ @7 perque$ @8 sed$ @9 i a Domino$
Arcana Coelestia 3 #3975 "Quod servivi tibi pro illis": quod significet ex propria potentia, constat ex significatione "servire" quod sit labor et studium, de qua n. 3824, 3846; quae cum praedicantur de Domino, est propria potentia, 1nam Dominus ex propria potentia Divina Bona et Divina Vera Sibi comparavit, et Humanum Suum Divinum fecit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2632, 2816, 3382. @1 nam Dominus Humanum suum Divinum fecit proinde sibi Divina bona et vera comparavit propria potentia$
Arcana Coelestia 3 #3976 "Et eam": quod significet conjunctionem cum Divino Rationalis, constat ex significatione "ire," nempe ad locum suum et ad terram suam, ut supra n. 3973, per quae significatur desiderium conjunctionis cum Divino Rationalis.
Arcana Coelestia 3 #3977 "Quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi": quod significet laborem et studium ex potentia propria, constare potest (c)ex illis quae mox supra n. 3975 dicta et allata sunt, ita absque ulteriore explicatione. Quid porro haec involvunt, patet ab illis quae supra n. 3974 1dicta sunt, tum a sequentibus. @1 allata$
Arcana Coelestia 3 #3978 Versi 27-30. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, 1expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit acquisitio tua mecum. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem, et benedixit Jehovah tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam etiam ego domui meae? "Dixit ad eum Laban" significat perceptionem ex illo bono quod significatur per Laban: "Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis" significat propensionem: "expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te" significat quod ex Divino, propter bonum naturalis cui inserviturum: "et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam" significat quod ex se daret quod vellet: "et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi" significat quod noverit ejus animum et potentiam: "et qualis fuit acquisitio tua mecum" significat etiam quod ex Divino: "quia parum quod fuit tibi ante me" significat quod sterile ejus bonum 1antequam conjungatur: "et erupit ad multitudinem" significat fecunditatem dein: "et benedixit Jehovah tibimet ad pedem meum" significat quod a Divino quod naturali: "et nunc quando faciam etiam ego domui meae?" significat quod nunc fructificabitur inde bonum suum. @1 Heb (nahash) "to divine, to practise enchantments." It occurs also in Gen. xliv 5, 15, in reference to Joseph"s cup, where S renders it by divino.$ @2 nisi as n. 3984.$
Arcana Coelestia 3 #3979 "Dixit ad eum Laban": quod significet perceptionem ex illo bono quod significatur per "Laban," constat a significatione "dicere" quod sit perceptio, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum collaterale ex Divino, de qua n. 3612, 3665, 3778: quod sit perceptio ex illo bono quae significatur per "dixit ad eum Laban," est quia personae in Verbo non aliud significant quam res, in supremo sensu Divinas apud Dominum, in sensu interno quales apud hominem de quibus agitur; ita per binas personas, binas res apud eundem.
Arcana Coelestia 3 #3980 "Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis": quod significet propensionem, constat ex significatione "invenire gratiam in oculis alicujus" quod sit propensio: de bono quod significatur per "Laban," praedicatur propensio, cum adesse vult; qui reflectit seu reflectere potest super affectiones boni et veri quae apud se, et quoque super jucundum et volupe, animadvertet propensionem unius prae altero; sed absque reflexione haec et similia non apparent.
Arcana Coelestia 3 #3981 "Expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te": quod significet quod ex Divino, propter bonum naturalis cui inserviturum, constat ex significatione "experiri quod benedixerit Jehovah" quod sit pro certo nosse quod ex Divino; quod propter bonum naturalis cui inserviturum, significatur per "propter te"; "Jacobus" enim est bonum veri naturalis, n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, et "Laban" est bonum collaterale quod inservit, ut supra passim ostensum, videatur etiam infra n. 3982, 3986.
Arcana Coelestia 3 #3982 "Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam": quod significet quod ex se daret quod vellet, constare potest absque explicatione. Quae hactenus dicta sunt, talia sunt 1quae ad intellectum clare explicari nequeunt, tam quia mens ab historicis de Labane et Jacobo non deflecti potest momento ad spiritualia, de quibus in sensu interno 2agitur, historicum enim semper adhaeret, et implet ideam, quod tamen quasi nullum erit, ut comprehendantur in serie quae non historica sunt, quam quia notio clara habenda erit de bonis illis quae per utrumque, nempe "Labanem et Jacobum" repraesentantur, et quod bonum quod repraesentatur per "Labanem sit tale quod modo bonum utile sit, nempe ad introducendum vera et bona genuina, et cum utilitatem illam praestiterit, dein relinquatur: de illo bono quale sit, prius actum est; se habet sicut immaturum quid in primis fructibus, per quod succus introducitur, quod cum inserviverit, postea marcescit, et fructus maturescunt per alias fibras, et tandem per fibras succi genuini; notum est quod homo in infantia et pueritia plura discat, ob illum solum usum ut per illa ut per media discat utiliora, et successive per haec adhuc utiliora, usque demum illa quae sunt vitae aeternae, et cum haec discit, quod priora paene obliterentur: similiter ducitur homo cum e novo nascitur a Domino, per affectiones boni et veri plures quae non sunt affectiones boni et veri genuini, sed modo utiles ad capienda illa, dein ad imbuenda illa, quibus cum homo imbutus est, tunc oblivioni dantur priora et relinquuntur, quia solum pro mediis inserviverant: ita quoque se habet cum bono collaterali quod significatur per "Labanem," respective ad bonum veri quod significatur per "Jacobum," ut et per gregem utriusque, de quibus in sequentibus. [3] Haec arcana sunt quae continentur in his et in sequentibus, sed historice tradita sunt ut Verbum cum delectatione legatur, etiam a pueris et simplicibus, ob finem ut cum illi in sancto jucundo ex sensu historico sunt, angeli apud illos in sanctitate sensus interni sint, qui, nempe sensus internus, adaequatus est intelligentiae angelicae, 3cum sensus externus adaequatus intelligentiae humanae, inde consociatio hominis cum angelis, quod homo prorsus nescit, sed modo percipit inde quoddam jucundum, in quo sanctum. @1 ut$ @2 i hic$ @3 sensus enim$
Arcana Coelestia 3 #3983 "Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi": quod significet quod noverit ejus animum et potentiam, "constare potest ex serie rerum in sensu interno; quod "nosse qualis sit" sit nosse animum, patet; et "qualis sit in servitio, seu qualiter servivi" quod sit nosse potentiam, constare potest a significatione "servire" hic quod sit propria potentia, de qua n. 3975, 3977; nam per "Jacobum" repraesentatur Divinum 1Naturale Domini quoad bonum veri, cui potentia 2: inde sequitur quod "qualis fuit acquisitio mecum" significet etiam ex Divino. @1 i et qualis fuit acquisitio tua mecum, quod significet etiam quod ex Divino$ @2 Naturalis I$ @3 i ut supra ostensum$
Arcana Coelestia 3 #3984 "Quia parum quod fuit tibi ante me": quod significet quod sterile ejus bonum nisi conjungatur, etiam constare potest a serie in sensu interno; agitur enim de qualitate boni per "Labanem" repraesentati, antequam conjunctum fuit cum bono veri, quod est Jacob," quod "fuerit parum utile," hoc est, sterile; sed quomodo cum his se habet, a nunc sequentibus patebit.
Arcana Coelestia 3 #3985 "Et erupit ad multitudinem": quod significet fecunditatem dein, constat a significatione "erumpere ad multitudinem" quod sit fecunditas, nempe postquam conjunctum fuit.
Arcana Coelestia 3 #3986 "Et benedixit 1tibi Jehovah" ad pedem meum": quod significet a Divino quod naturali, constat a significatione "benedicere Jehovah" quod sit donari bono, de qua n. 3406, et quod sit conjunctio, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, ita "benedicere Jehovah" est donari bono Divino per conjunctionem, hic cum bono naturalis quod per "Jacobum" repraesentatur; naturale est quod per "pedem" significatur; quod "pes" sit naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, et porro constabit (c)a correspondentia Maximi Hominis cum singulis apud hominem ad finem capitum; inde patet quod per "benedixit tibi Jehovah ad pedem meum" significetur a Divino quod naturali. [2] Arcanum quod in bis et in illis quae mox praecedunt, latet reconditum, paucis si ulli notum est, quapropter revelandum; bona quae apud homines tam intra Ecclesiam quam extra Ecclesiam, sunt prorsus varia, et tam varia ut bonum unius hominis non sit prorsus simile bono alterius; varietates existunt a veris cum quibus bona conjunguntur, omne enim bonum habet suum quale a veris, et vera habent suum essentiale a bonis, varietates etiam existunt ab affectionibus quae sunt amoris cujusvis, quae radicantur et appropriantur homini per vitam ejus; sunt apud hominem, etiam intra Ecclesiam, pauca vera genuina, et adhuc pauciora apud hominem extra Ecclesiam, inde raro sunt affectiones veri genuini; [3] sed usque illi qui in bono vitae sunt, seu qui in amore in Deum et in charitate erga proximum vivunt, salvantur; quod salvari possint, est inde quia Divinum Domini inest bono amoris in Deum et bono charitatis erga proximum, et ubi Divinum inest, ibi disponuntur omnia in ordinem, ut conjungi possint cum genuinis bonis et genuinis veris quae in caelis; quod ita sit, constare potest (c)a societatibus quae 2caelum constituunt, quae innumerabiles sunt, et quarum omnes et singulae quoad bonum et verum variae sunt, at usque simul sumptae unum caelum 3conformant; se habent illae sicut membra et organa corporis humani, quae tametsi ubivis varia, usque tamen unum hominem 4constituunt; unum enim nusquam constituitur cum pluribus ab unis iisdem, seu prorsus similibus, sed a variis harmonice conjunctis; varia harmonice conjuncta sistunt omne unum; similiter se habet cum bonis et veris in mundo spirituali, quae tametsi varia sunt adeo ut non prorsus similia 5apud unum sicut apud alterum, usque unum faciunt a Divino 6per amorem et charitatem amor enim et charitas est conjunctio spiritualis; varietas eorum es caelestis harmonia, quae facit tale concors ut unum sint in Divino, hoc est, in Domino; [4] praeterea bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, utcumque 7vera varia sunt, et veri affectiones variae, usque sunt receptibilia veri et boni genuini, sunt enim, ut ita dicatur, non dura et resistibilia, sed quasi mollia et cedentia, patiuntur enim se duci a Domino, et sic flecti ad bonum, et per bonum a Ipsum; aliter qui in amore sui et mundi sunt, illi non patiuntur enim se duci et flecti a Domino, et ad Dominum, sed duriter resistunt, nam semet ducere volunt, et magis adhuc cum iidem in principiis falsi confirmatis sunt; [5] quamdiu tales sunt, non admittunt Divinum. Ex hi nunc constare potest quid in sensu interno significatur per illa verba quae Jacobus ad Labanem locutus est; per "Labanem" enim significatur tale bonum quod non genuinum est, quia non ei genuina vera implantata sunt, sed usque tale ut ei conjungi possint et in quo Divinum possit esse; quale bonum solet esse apud infantes pueros antequam receperint genuina vera; et quale bonum etiam apud simplices intra Ecclesiam qui pauca vera fidei sciunt, sed usque in charitate vivunt; et quale etiam apud gentes probas quae in sancto cultu suorum deorum sunt; per tale bonum introduci possunt vera et bona genuina, ut constare potest ab illis quae de infantibus et simplicibus intra Ecclesiam n. 3690 dicta sunt; et quae de gentibus probis extra Ecclesiam n. 2598-2603. @1 cap. xxx and n. 3978 have Jehovah tibimet$ @2 caelos$ @3 constituunt$ @4 conformant$ @5 i sint$ @6 Domini$ @7 varia sunt vera et variae affectiones veri$
Arcana Coelestia 3 #3987 "Et nunc quando faciam etiam ego domui meae?": quod significet quod nunc fructificabitur inde bonum suum, constat ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. (x)2231, 2233, 3128, 3652, 1hic "domus mea," quod sit bonum quod per Jacobum 2significatur; "huic domui facere" quod sit fructificari inde bonum, patet ex eo quod nunc de fructificatione boni et multiplicatione veri agatur quia nunc conjunctio facta est interioris hominis cum externo; per "Josephum" enim ultimo natum fructificatio illa significatur n. 3965, 3969, 3971, et per "gregem" quem sibi Jacobus per gregem Labanis comparavit, de quo sequitur, 3fructificatio illa describitur. Quod bonum non fructificetur, nec verum multiplicetur, priusquam conjunctio facta est externi hominis cum interno, constare potest ex eo quod interioris hominis sit velle bonum alteri, et inde cogitare bonum, et externi hominis sit facere bonum, et inde docere bonum; nisi facere bonum conjunctum sit cum velle bonum, ac docere bonum cum cogitare bonum, non est bonum ei, mali enim possunt velle malum et facere bonum, tum cogitare malum et docere bonum, sicut notum potest esse unicuique; hypocritae et profani in illo studio et in illa arte sunt prae aliis, immo adeo ut mentiri possint lucis angelos, cum tamen intus sunt diaboli; inde constare potest quod bonum apud neminem fructificari possit nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum, et docere bonum sit conjunctum cum cogitare bonum, hoc est, nisi externus homo conjunctus sit cum interno. @1 i 3720, possibly omitted as referring to domus Dei$ @2 repraesentatur$ @3 significatio I$
Arcana Coelestia 3 #3988 Vers. 31-33. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi quicquam, si facis mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum custodiam. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me. "Dixit, Quid dabo tibi?" significat cognitionem: "et dixit Jacob" significat responsum: "Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc" significat quod ex parte boni quod ex vero adducetur: "revertar, pascam, gregem tuum custodiam" significat quod bonum per Labanem significatum adhibendum usui: "transibo per omnem gregem tuum hodie" significat quod percipit omne bonum quale est: "removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum" significat quod separabitur omne bonum et verum quod ejus, cum quo mixtum malum quod est "punctatum, et cum quo mixtum falsum quod est "maculosum": "et omne pecus nigrum in agnis" significat proprium innocentiae, quod est boni per Labanem significati: "et maculosum et punctatum in capris" significat quod dein suum erit omne bonum veri, in quo mixtum falsum et malum: "et erit merces mea" significat quod a semet: "et respondebit mihi justitia mea" significat sanctitatem Divinam quae ipsi: "in die crastino" significat in aeternum: "quia venis super mercedem meam coram te" significat proprium ipsius: "omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris" significat quod non ex bono per Labanem intellecto est mixtum malo et falso in veri bonis: "et nigrum in agnis" significat statum innocentiae primum: "furatum illud a me significat quod ipsius non esset.
Arcana Coelestia 3 #3989 "Dixit, Quid dabo tibi": quod significet cognitionem constare potest quia est sollicitatio et interrogatio ad cognoscendum quid et quantum mercedis habere vellet. "Et dixit Jacob" quod significet responsum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3990 "Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc" quod significet quod ex parte boni quod ex vero adducetur, constat ex significatione "non dare quicquam" quod sit non adduci a bono quod per "Labanem" repraesentatur, sed a bono quod per "Jacobum, quod est bonum veri, n. 3669, 3677, 3829; quid autem adducendum, describitur in sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3991 "Revertar, pascam, gregem tuum custodiam": quod significet quod bonum per Labanem repraesentatum adhibendum usui, nempe introducendi bona et vera genuina, ut supra ostensum, constat (c)a significatione "gregis," hic Labanis, quod sit bonum per illum repraesentatum; "reverti, pascere, et gregem ejus custodire" est adhibere 1usui, ut quoque a sequentibus patet, nam Jacob per illum gregem sibi comparavit suum, inserviebat enim sibi pro medio, ita pro usu. @1 i illi$
Arcana Coelestia 3 #3992 "Transibo per omnem gregem tuum hodie": quod significet quod percipit omne bonum quale est, constat ex significatione "gregis" quod sit bonum, de qua n. 343, 3518; et a significatione "transire per omnem illum" quod sit scire et percipere quale est.
Arcana Coelestia 3 #3993 "Removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum": quod significet quod separabitur omne bonum et verum quod ejus cum quo mixtum malum quod est "punctatum," et cum quo mixtum falsum quod est "maculosum," constat ex significatione "removere" quod sit separare; et (c)ex significatione "pecudis," quae hic sunt caprae et agni, quod sint bona et vera, de qua n. 1824, 3519. Quod his et sequentibus hujus capitis arcana insint, inde videri potest quod perplura sint quae 1in Verbo Divino non memoratu digna forent, nisi in illis arcaniora sint quam qualia apparent in littera, sicut quod Jacob pro mercede petierit pecus punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis; quod dein in canaliculis posuerit baculos ex corylo et platano decorticatos ad album ante greges Labanis; cum incalescerent, et quoad agnos quod dederit facies gregis ad variegatum et nigrum in grege Labanis; et quod sic non bona sed 2mala arte dives factus; in his non aliquid Divinum apparet, cum tamen Verbum in omnibus et singulis et quoad minimam iotam Divinum est; et praeterea hoc scire nihil prodest, ne quidem minimum ad salutem, cum tamen Verbum quia Divinum, non nisi quam talia quae conducunt ad salutem et ad vitam aeternam, in se continet; [2] 3ex illis et ex similibus alibi, quisque concludere potest quod arcanum inibi sit, et quod singula, tametsi talia sunt in sensu litterae, diviniora ferant intus; quid autem intus ferunt, nusquam alicui constare potest nisi ex sensu interno, hoc est, nisi sciat quomodo haec percipiuntur ab angelis, 4ii enim in sensu spirituali sunt cum homo in historico naturali; qui bini sensus, quam remoti appareant a se invicem, tametsi conjunctissimi sunt, ab his et reliquis luculenter patere potest. Ipsum arcanum quod in his et sequentibus hujus capitis inest, quidem aliquatenus sciri potest ab illis quae prius de Labane et de Jacobo dicta sunt, quod nempe "Laban" sit tale bonum per quod bona et vera genuina introduci possint, et quod "Jacob" sit bonum veri; sed quia pauci sciunt quid sit naturale correspondens bono spirituali, et pauciores quid bonum spirituale, et quod correspondentia esse debeat, et adhuc pauciores quod bonum quoddam apparens ut bonum sit medium introducendi bona et vera genuina, ideo arcana quae de illis agunt, non facile ad captum possunt exponi, nam in umbram intellectus cadunt, et est sicut 5quis aliena lingua loquitur, et in ea utcumque clare exponit rem, usque audiens non intelligit; sed tametsi ita est, usque dicendum quia quid Verbum in sensu interno recondit, aperiendum est. Agitur hic in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu 6repraesentativo de naturali apud hominem quomodo Dominus id regenerat, et redigit ad correspondentiam cum interiore ejus homine, hoc est, cum illo qui victurus post obitum corporis, 7et tunc spiritus hominis vocatur, qui cum solutus est a corpore, secum habet omnia quae externi hominis sunt, praeter ossa et carnem; nisi correspondentia interni hominis cum externo facta 8fuerit in tempore seu in vita corporis, postmodum non fit; de conjunctione utriusque per regenerationem a Domino in sensu interno hic agitur. [4] Actum est de communibus veris, quae homo recipere et agnoscere debet antequam regenerari potest; per "decem filios Jacobi ex Lea et ancillis" illa significata sunt; et postquam illa receperit et agnoverit, de conjunctione externi hominis cum interiore, seu naturalis cum spirituali, quod significatum est per "Josephum"; nunc secundum ordinem agitur de fructificatione boni et multiplicatione veri, quae tunc primum existit quando conjunctio facta est, et tantum existit quantum conjunctio fit; haec sunt quae significantur per gregem quem sibi Jacobus comparavit per gregem Labanis; "grex" ibi significat bonum et verum, ut alibi multoties in Verbo, "grex Labanis" bonum quod per Labanem repraesentatur, quod quale sit, supra dictum est; "grex Jacobi" significat bonum et verum genuinum, quod comparatur per illud. [5] Sed quomodo bona et vera genuina comparantur, hic describitur; sed hoc nullatenus comprehendi potest nisi sciatur quid per punctatum, quid per maculosum, quid per nigrum, et quid per album, in sensu interno significatur, quapropter hic primum de illis agendum: punctatum et maculosum est quod ex nigro et albo; "nigrum" significat in genere malum, in specie proprium hominis, quia hoc non nisi quam malum est; "tenebricosum" autem significat falsum, et in specie principia falsi; "album" in sensu 9interno significat verum, proprie Justitiam et Meritum Domini, et inde justitiam et meritum Domini apud hominem; hoc album vocatur candidum, splendet enim a luce quae a Domino; "album" autem in opposito sensu significat justitiam propriam, seu meritum proprium; verum enim absque bono secum habet tale meritum, nam cum quis facit bonum, non ex bono veri, tunc semper vult retribui, nam propter se facit, at cum 10verum facit ex bono, tunc illustratur 11illud ex luce quae a Domino; inde patet quid "maculosum," quod nempe sit verum cum quo mixtum falsum; et quid "punctatum," quod nempe sit bonum cum quo mixtum malum. [6] Apparent actualiter colores in altera vita tam pulchri et splendidi ut non describi queant, n. 1053, 1624; sunt illi ex variegatione lucis et umbrae in albo et nigro, sed lux ibi, tametsi ut lux coram oculis apparet, non tamen est sicut lux in mundo; lux in caelo in se habet intelligentiam et sapientiam, nam Divina Intelligentia et Sapientia a Domino ut lux ibi sistitur, et quoque illuminat universum caelum, n. 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3339-3341, 3485, 3636, 3643, 3862; umbra etiam in altera vita, tametsi ut umbra apparet, non tamen est sicut umbra in mundo, umbra enim ibi est absentia lucis, proinde carentia intelligentiae et sapientiae; inde nunc album et nigrum, quae quia ex luce ibi in qua est intelligentia et sapientia, et ex umbra quae est carentia earum, existunt, patet quod per illa, nempe per album et nigrum, significentur talia quae supra dicta sunt; inde nunc colores qui sunt modificationes lucis et umbrae in albis et nigris, ut in planis, variegationes inde sunt quae vocantur colores, n. 1042, 1043, 1053; [7] 12ex his nunc constare potest quid punctatum, seu signatum et discretum punctis, nempe nigris et albis, quod sit bonum cum quo mixtum malum, tum quid maculosum quod sit verum cum quo mixtum falsum; haec sunt quae ex bono Labanis desumpta sunt, inservitura introducendis bonis et veris genuinis; sed quomodo haec inservire possint, est arcanum, quod quidem clare sisti potest coram illis qui in luce caeli sunt, quia in hac, ut dictam, est intelligentia, sed non clare coram illis qui in luce mundi sunt, nisi lux mundi illorum illustrata sit a luce caeli, ut apud illos qui regenerati sunt; quisque enim regeneratus videt bona et vera in naturali suo lumine ex luce caeli, nam lux caeli facit visum ejus intellectualem, et lumen mundi visum naturalem; at quomodo se habent, paucis usque dicendum est; [8] apud hominem non datur bonum purum, seu bonum cum quo non mixtum est malum, nec verum purum, seu verum cum quo non mixtum est falsum; voluntarium enim hominis non est nisi quam malum, e quo continue in intellectuale ejus influit falsum, nam sicut notum est, homo hereditario secum trahit malum successive a parentibus cumulatum; ex hoc 13ipse actualiter producit malum et facit suum, et adhuc malum a se superaddit; sed mala apud hominem sunt varii generis; sunt mala cum quibus bona non misceri possunt, et sunt mala cum quibus possunt; similiter falsa; nisi hoc foret, nusquam aliquis homo potuisset regenerari; mala et falsa cum quibus non misceri possunt bona et vera, sunt quae contraria sunt amori in Deum, et amori erga proximum, sicut sunt odia, vindictae, crudelitates, et inde contemptus aliorum prae se; tum quoque inde persuasiones falsi; at mala et falsa cum quibus misceri possunt bona et vera, sunt quae non contraria sunt amori in Deum et amori erga proximum, ut pro exemplo: [9] si quis amat se prae aliis, et ex illo amore studet excellere aliis in vita morali et civili, in scientificis et doctrinalibus, et ad dignitates evehi, et quoque ad opes prae aliis et tamen agnoscit et adorat Deum, officia ex corde praestat proxima ac justum et aequum ex conscientia agit, malum illius amoris sui es cum quo bonum et verum misceri possunt; est enim 14malum quod proprium est hominis, (x)in quod hereditario nascitur, quod si ei cito auferretur, foret ignem vitae ejus primae exstinguere; at qui amat se prae aliis, et ex illo amore contemnit alios prae se, odio habet qui non honorant, et quasi adorant, et jucundum odii in vindicta e crudelitate propterea sentit, talis amoris malum est cum quo bonum et verum misceri non possunt, nam sunt contraria. [10] Sit quoque pro exemplo, si quis credit se purum esse a peccatis, et ita abstersum sicut qui per aquas abluitur a sordibus, cum semel paenitentiam egit, et (x)poenitentialia imposita absolvit, aut post confessionem enuntiatum tale a confessore audivit, aut postquam sacram cenam frequentavit is si novam vitam vivit, in affectione boni et veri, illud falsum est cum quo bonum mixtum esse potest; at 15si vivit vitam carnis et mundi, ut prius, tunc est falsum cum quo bonum misceri nequit. Porro, qui credit salvari hominem ex bene credere, et non ex bene velle, et tamen bene vult et inde bene facit, id falsum est cui adjungi potest bonum et verum, non autem si non bene vult et inde bene facit. [11] Tum, si quis ignorat quod resurgit homo post mortem et inde non credit resurrectionem, ut et qui novit sed usque dubitat et paene negat, et tamen in vero et bono vivit, cum illo falso etiam misceri potest bonum et verum; at qui in falso et malo vivit, tunc cum falso illo non misceri potest, quia contraria sunt, et falsum destruit verum, et malum destruit bonum. [12] (m)Adhuc, simulatio et astutia quae pro fine habet bonum, sive proximi, sive patriae, sive Ecclesiae, est prudentia; mala quae ei admixta sunt, misceri possunt cum bono, ex fine et propter finem; at simulatio et astutia quae pro fine habet malum, non est prudentia, sed est astus et dolus; cum hoc bonum nullatenus potest conjungi, nam dolus qui est finis mali, inducit infernale omnibus et singulis quae apud hominem, ac in medio ponit malum, (c)et ad peripherias rejicit bonum, qui ordo est ipse ordo infernalis(n): ita in innumerabilibus aliis. [13] Quod sint mala et falsa 16quibus adjungi 17queunt bona et vera, solum constare potest ex eo quod tot diversa dogmata et doctrinalia sint quorum 18plura sunt prorsus haeretica, et tamen in unoquovis 19sunt qui salvantur: tum quod inter gentes quae extra Ecclesiam sunt, etiam sit Ecclesia Domini, et tametsi in falsis sunt, usque illi qui 19vitam charitatis vivunt, salventur n. 2589-2604, quod fieri nequicquam potuisset nisi mala sint cum quibus misceri 20possunt bona, et falsa cum quibus vera; mala enim cum quibus miscentur bona, et falsa cum quibus vera, mirabiliter in ordinem disponuntur a Domino, non enim conjunguntur, minus uniuntur, sed adjunguntur et applicantur, et quidem ita ut in medio quasi in centro sint bona cum veris, et per gradus ad circuitus seu peripherias, talia mala et falsa; inde est quod haec illustrentur ab illis, et variegentur sicut alba et nigra a luce e medio aut e centro; 21hic est ordo caelestis. Haec sunt quae per "punctata et maculosa" in sensu interno significantur. @1 after digna$ @2 i potius$ @3 exinde$ @4 i cum leguntur ab homine$ @5 qui$ @6 interno$ @7 qui$ @8 sit$ @9 bono$ @10 habet bonum$ @11 verum$ @12 inde$ @13 etiam$ @14 proprium hominis, in quod etiam haereditario nascitur, quod si cito auferretur$ @15 cum$ @16 i cum$ @17 queant$ @18 perplurima$ @19 sint$ @20 in vita$ @21 possint$ @22 et hic ordo$
Arcana Coelestia 3 #3994 "Et omne pecus nigrum in agnis": quod significet proprium innocentiae quod est boni per "Labanem" significati, constat a significatione "nigri" quod sit proprium, de qua mox supra n. 3993; et a significatione 1"agni" quod sit" innocentia, de qua sequitur. Cum proprio innocentiae, quod significatur per "nigrum in agnis," ita se habet: in omni bono erit innocentia ut sit bonum; charitas absque innocentia non est charitas, minus adhuc amor in Dominum, quapropter innocentia est ipsum essentiale amoris et charitatis, proinde boni; proprium innocentiae est quod sciatur, agnoscatur et credatur, non ore sed corde, quod nihil nisi malum sit a se, et omne bonum a Domino; proinde quod proprium ejus non nisi quam nigrum sit, nempe tam proprium voluntarium quod est malum, quam proprium intellectuale quod est falsum; cum homo in hac confessione et fide ex corde est, tunc influit Dominus cum bono et vero, et insinuat ei proprium caeleste, quod est candidum et splendens; nusquam aliquis in vera humiliatione potest esse nisi sit in illa agnitione et fide ex corde, nam tanc in sui annihilatione est, immo in sui aversatione, et 2sic in absentia a se, ita tunc est in statu recipiendi Divinum Domini; inde est quod Dominus cum bono influat in cor humile et contritum; [2] tale est proprium innocentiae quod hic significatur per "nigrum in agnis," quod Jacobus sibi elegit, at "album in agnis" est meritum quod ponitur in bonis quod "album" sit meritum, supra n. 3993 dictum est; hoc non elegi Jacobus, quia innocentiae contrariatur, qui enim meritum ponit in bonis, is agnoscit et credit quod omne bonum sit a semet, nam in bonis quae facit, se spectat non Dominum, inde retributionem postulat ex merito; quare etiam talis contemnit alios prae se, immo etiam condemnat, proinde tantum recedit ab ordine caelesti, hoc est, a bono et vero. Exinde constare potest quod charitas erga proximum et amor in Dominum nusquam dabiles sint nisi eis insit innocentia consequenter quod nemo nisi ei aliquid innocentiae sit, venire possit in caelum, secundum Domini verba, Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud, Marc. x 15; Luc. xviii 17; per "infantem" hic et alibi in Verbo significatur innocentia; videantur quae prius de his dicta sunt, nempe quod infantia non sit innocentia: sed quod innocentia habitet in sapientia, n. 2305, (x)3494; qualis innocentia infantiae, et qualis innocentia sapientiae, n. 2306, 3183; tum quale proprium innocentia et charitate a Domino vivificatum, n. 154; quod innocentia faciat ut bonum sit bonum, n. 2526, 2780. [3] Quod "agni" significent innocentiam, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec 3in fidem licet afferre; apud Esaiam, Commorabitur lupus cum 4agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et bos una, et puer parvus ducet (c)eos: xi 6; ibi de regno Domini, ac de statu pacis et innocentiae ibi; "lupus" pro illis qui contra innocentiam sunt, "agnus" pro illis qui in innocentia; similiter alibi apud eundem, Lupus et 5agnus pascent simul, et leo sicut bos comedet paleam, et serpenti pulvis panis ejus; non malefacient, et non perdent in toto monte sanctitatis Meae, lxv 25; "lupus" ut supra, pro illis qui contra innocentiam, et "agnus" pro illis qui in innocentia: quia lupus et agnus opposita sunt, etiam Dominus ad septuaginta quos emisit, dixit, apud Lucam, Ecce Ego mitto vos sicut 6agnos in medium luporum, x 3: apud Mosen, Sugere facit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe 7agnorum et arietum, filiorum Bashanis, Deut. xxxii 13, 14; ibi in sensu interno de caelestibus Ecclesiae Antiquae; "adeps agnorum" pro charitate innocentiae. [4] Agni in lingua originali per varia nomina exprimuntur, et per illa diversi 8gradus innocentiae significantur, nam, ut dictam, in omni bono erit innocentia ut sit bonum, et inde quoque in vero, 9hic agni exprimuntur per 10vocem per quam etiam oves, sicut 11 Lev. i 10; iii 7; v 6; xvii 3; xxii 19; Num. xviii 17, et est innocentia fidei quae est charitatis quae significatur: per alias voces alibi, ut apud Esaiam, Mittite 7agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae Zionis, xvi 1; adhuc 12per aliam vocem apud eundem, Dominus Jehovih in robusto venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi;... sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget 13agnos, et in sinu suo portabit, lactentes ducet, xl 9, 10, (11); "in brachium colligere agnos et in sinu portare" pro illos qui sunt in charitate in qua innocentia: [5] apud Johannem, Jesus manifestatus Petro dixit, Simon Jona amasne Me plus quam hos? dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te, dicit illi, Pasce 14agnos meos: dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me, dicit Ipsi, Immo Domine, tu scis quod amem Te; dicit illi, Pasce oves meas, xxi 15, 16; per "Petrum," hic ut atibi, significatur fides, videatur Praefatio ad cap. xviii, et Praefatio ad cap. xxii Gen. et n. 3750, et quia fides non est fides nisi sit ex charitate erga proximum, et sic ex amore in Dominum, nec charitas et amor est charitas et amor nisi sit ex innocentia, inde est quod Dominus primum interroget num amet se, hoc est, num amor sit in fide, et dein dicit, "Pasce agnos meos," hoc est, illos qui in innocentia sunt; et dein post eandem interrogationem dicit, "Pasce oves meas," hoc est, illos qui in charitate. [6] Quia Dominus est ipsa innocentia, quae est in regno Ipsius, nam ab Ipso omne innocentiae est, inde vocatur Dominus 15"Agnus," ut apud Johannem, Postridie vidit Johannes Baptista Jesum venientem ad illum, et dixit, Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, i 29, 36: et in Apocalypsi Cum 16Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum Ipso vocati et electi, xvii 14; et praeterea alibi in Apocalypsi, ut v 6; vi 1, 16; vii 9, 14, 17; xii 11; xiii 8; xiv 1, 4; xix 7, 9; xxi 22, 23 (x)27; xxii 1, 3. Quod agnus paschalis sit Dominus in supremo sensu, notum est, "Pascha" enim significabat glorificationem Domini, hoc est, induitionem Divini 17quoad Humanum, et in sensu repraesentativo significat regenerationem hominis; et "agnus paschalis" id quod essentiale regenerationis est, nempe innocentiam; nemo enim regenerari potest nisi per charitatem in qua innocentia. [7] Quia innocentia est primarium in regno Domini, et est ipsum caeleste ibi, et sacrificia et holocausta repraesentabant (t)spiritualia et caelestia regni Domini, ideo ipsum essentiale regni Ipsius quod est innocentia, repraesentabatur per "agnos"; quare holocaustum juge seu quotidianum fiebat ex agnis, uno in mane, et altero inter vesperas, 18Exod. xxix 37-39; Num. xxviii 3, 4, et duplum diebus sabbati, Num. xxviii 9, 10; et per adhuc plures agnos in statis festis, Lev. xxiii 12; Num. xxviii 11, 14, 19, 27; xxix i ad fin. Quod puerpera post exactos dies munditiae, in holocaustum offerret agnum 19, et pullum columbae aut turturem, Lev. xii 6, erat ut significaretur effectus amoris conjugialis, qui, nempe amor conjugialis, quod sit innocentia, videatur n. 2736, et quia per "infantes" innocentia significatur. @1 agnorum quod sint$ @2 quasi in absentia$ @3 A d in fidem$ @4 Heb (kebes)$ @5 Heb (taleh)$ @6 Gk. (aren)$ @7 Heb (kar)$ @8 status$ @9 i.e. in Gen. xxx 32$ @10 Heb (keseb) and (kisbah)$ @11 i etiam$ @12 alia voce$ @13 Heb (telaim)$ @14 Gk. (arnion)$ @15 Gk. (amnos)$ @16 In Apoc. (arnion) occurs always for "lamb".$ @17 i etiam$ @18 Heb (kebes) in all these refs.$ @19 i anniculum$
Arcana Coelestia 3 #3995 "Et maculosum et punctatum in capris": quod significet quod dein suum erit omne bonum veri in quo mixtum falsum et malum, constat ex significatione "maculosi" quod sit falsum, et a significatione "punctati" quod sit malum, de quibus mox supra n. 3993; et a significatione "caprarum" quod sit bonum veri, seu charitas fidei, de qua n. 3519; quod omne id suum erit, significatur etiam per id quod sequitur "Et erit merces mea." [2] Quid bonum veri, seu charitas fidei, paucis dicendum: cum regeneratur homo, tunc apparenter praecedit verum quod fidei, et apparenter sequitur bonum quod charitatis; at cum "homo regeneratus est", tunc manifeste praecedit bonum quod charitatis, et manifeste sequitur verum quod fidei; sed quod prius sit apparentia, hoc autem essentialiter ita, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3616, 3701; cum enim homo regeneratur, facit ille bonum ex vero quod didicit, nam ex vero discit quid bonum, sed usque est intus bonum quod hoc operatur; influit enim bonum a Domino per viam internam seu per viam animae, et influit verum per viam externam, seu per viam sensualem quae corporis; verum quod per hanc viam intrat, adoptatur a bono quod intus, et ei conjungitur, et hoc eousque dum homo regeneratus est; tunc versura fit, et a bono agitur verum; inde patet quid bonum veri, et quid boni verum; inde est quod tam multi hodie dicant quod 1bona charitatis sint fructus fidei, apparet enim ita in principio regenerationis; ex apparentia id concludunt, nec sciunt aliter, quia pauci sunt qui regenerantur, et nemo id scire potest quam qui regeneratus est, hoc est, qui in affectione boni est seu in charitate; ex affectione boni seu charitate hoc videri potest clare, et quoque percipi; qui autem non regenerati sunt, ne quidem sciunt quid affectio boni seu quid charitas, sed ratiocinantur de illa sicut de re aliena, seu de re extra illos; quapropter charitatem vocant fructum fidei, cum tamen fides est ex charitate; sed usque non tanti interest ut simplices sciant quid prius et quid posterius, modo in charitate vivant, nam charitas est vita fidei. [3] Per pecus hic significantur tam agni, quam oves, haedi, caprae, arietes, hirci, sed nominantur solum agni et caprae, et hoc est causa quia per "agnos" significatur innocentia, et per "capras" charitas fidei, de his enim in sensu interno hic agitur; inde quoque est quod maculosum in lingua originali exprimatur per 2vocem quae quoque significat agnos, ut apud Esaiam xl 10 [11]; et punctatum per 3vocem, quae quoque significat pecuarium, ut 2 Reg. iii 4; Amos i 1. @1 bonum charitatis sit$ @2 Heb. tala$ @3 Heb. noqed herdsman, naqod speckled.$
Arcana Coelestia 3 #3996 "Et erit merces mea": quod significet quod a semet, constat a significatione "mercedis" quod sit illius, nempe Jacobi, propter servitium, quae quod significent ex propria potentia, seu quod idem, a semet, videatur supra n. 3975, 3977, 3983.
Arcana Coelestia 3 #3997 "Et respondebit mihi justitia mea": quod significet sanctitatem Divinam quae Ipsi, constat ex significatione "justitiae" quod praedicetur de bono, de qua n. 612, 2235; cum autem dicitur de Domino, ut hic, est sanctitas Divina, nam omne bonum spirituale et caeleste procedit a Divino Sancto Domini.
Arcana Coelestia 3 #3998 "In die crastino": quod significet in aeternum, constat a significatione "diei crastini": in Verbo cum nominatur heri, hodie aut cras, tunc in supremo sensu significetur aeternum, "heri" ab aeterno "hodie" aeternum, et "cras" in aeternum, quod "hodie" sit aeternum videatur n. 2838; tempora enim in Verbo significant status, 1sicut saecula, anni, menses, septimanae, dies, horae, quod saepius ostensum at apud Dominum non sunt status, sed omne ibi est aeternum et infinitum; inde patet quod per "diem crastinum" significetur in aeternum.
Arcana Coelestia 3 #3999 "Quia venis super mercedem meam coram te": quod significet proprium Ipsius, constat ex significatione "mercedis," cum praedicatur de Domino, quod sit proprium, quod nempe ex proprie potentia acquisitum, de qua supra n. 3975, 3977, 3982, 3996.
Arcana Coelestia 3 #4000 "Omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris": quod significet quod non ex bono per Labanem intellecto est mixtum malo et falso in veri bonis, constat ex illis quae supra n. 3993, 3995 dicta sunt, ubi similia. Arcana Coelestia 3 Passage 4001
#4001 "Et nigrum in agnis": quod significet statum innocentiae primum, constat a significatione "nigri" quod sit proprium, et a significatione "agni" quod sit innocentia, de quibus mox supra n. 3994 quod "nigrum in agnis" hic sit status innocentiae primus, est quia proprium hominis qui regeneratur, primum regnat, nam ex proprio putat bonum facere, et quoque sicut ex proprio faciet ut donari possit propria caelesti, videatur n. 1712, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891; inde est quod per 2"nigrum in agnis" hic significetur status innocentiae primus. @1 ita$ @2 proprium AI$
Arcana Coelestia 3 Passage 4002
#4002 "Furatum illud a me": quod significet quod illius non esset, constare potest absque explicatione: durius quidem hoc sonat in sensu litterae, sed cum expressio illa versus caelum transit, durum illud abstergitur, et fit lene et mite; sicut etiam apud Matthaeum, Vigilate, quia non scitis qua hora Dominus vester venturus est; illud cognoscite, si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam, xxiv 42, 43: apud Johannem, Nisi evigilaveris, veniam super te sicut fur, et non cognosces qua hora venturus sim super te, Apoc. iii 3: apud eundem, Ecce vento sicut beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, Apoc. xvi 15; de Domino, ubi "sicut fur" non aliud significat quam inopinato et inexspectato. "Furari" in sensu interno est vindicare sibi id quod Domini est, nempe bonum et verum, et quia in principio regenerationis id omnes faciunt, et id primus innocentiae status est, videatur mox supra n. 4001, ideo mitior vox est quam sonat in littera; proinde quod "furatum illud a me" significet quod illius non esset.
Arcana Coelestia 3 Passage 4003
#4003 Vers. 34-36. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob pascens greges Labanis reliquos. "Dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum significat consensum: "et removit in die isto capros variegatos et maculosos" significat quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato: "et omnes capras punctatas et maculosas" significat illorum bona in quibus mixta mala et falsa: "omne in quo album" significat verum: et omne nigrum in agnis" significat proprium innocentiae: "et dedit in manum filiorum ejus" significat quod darentur illa veris: "et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum" significat statum illorum prorsus separatum: "et Jacob pascens greges Labanis reliquos" significat quod ex relictis desumeret illa bona et vera quae conjungerentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 4004
#4004 "Dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum": quod significet consensum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 Passage 4005
#4005 "Et removit in die isto capros variegatos et maculosos": quod significet quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato, constat ex significatione "removere" quod sit separare; ex significatione "caprorum" quod sint vera boni, de qua sequitur; ex significatione "variegatorum" quod sint quae sparsa et mixta malis, de qua etiam sequitur; et ex significatione "maculosorum" quod sint quae sparsa et mixta falsis, de qua supra. Hic nominantur capri et dein caprae, ex causa quia "capri" significavit vera boni et "caprae" bona veri, inter quae qualis differentia sit, videatur supra n. 3995. [2] In Verbo accurata distinctio fit inter masculos et femellas, ut patet a sacrificiis et holocaustis, in quibus specifice mandatum 1quod offerretur sive agnus vel agna, sive capra vel caper, sive ovis vel aries, et sic porro; ex 2quibus constare potest quod aliud significatum fuerit per masculum et aliud per femellam; per masculum in genere significatur verum et per femellam bonum; hic itaque per "capros" vera boni, et per "capras," quae mox nominantur, bona quae illis adjuncta; et quia talis differentia est, etiam dicitur quod "removerit capros variegatos," non autem punctatos prout de capris; "variegatum" enim significat verum sparsum et mixtum malis, at "punctatum" significat bonum sparsum et mixtum malis, de quo supra n. 3993; verum mixtum malis, est proprie intellectus, sed bonum mixtum malis est proprie voluntatis; haec differentia est. Quod haec a bono per Labanem significato sint, patet quia a grege Labanis; per "gregem" enim in Verbo significatur bonum et verum, seu quod idem, illi qui in bono et vero sunt, ita qui 3ab Ecclesia Domini. [3] Arcanum hoc ulterius exponi nequit quia non patere potest nisi ad captum instructum de veris et bonis, et simul illustratum; sciendum eram est quid vera boni, et quid bona inde, tum quod ex uno bono, quod hic per Labanem repraesentatur, tot varia possint separari; qui non in cognitione de his sunt, nec sciunt quod in unoquovis bono sint innumerabilia, et quidem tot ut vix possint a scientissimo in communia genera dispesci; sunt enim bona comparata per vera, sunt vera inde nata, et per haec iterum bona comparata; sunt vera nata ex bonis, et hoc quoque in serie; sunt bona mixta malis, et vera mixta falsis, de quibus supra n. 3993; et horum mixtiones et temperaturae tam variae et multiplices ut myriadum myriades excedant, et quoque variantur secundum omnes vitae status, et vitae status in genere secundum aetates, et in specie secundum affectiones quascumque: inde aliquantum capi potest quod a Labanis bono separari potuerint tot varia; 4quorum quaedam adjuncta sunt veris (t)per filios Jacobi significatis, quaedam relicta, et ex his alia derivata: sed haec talia sunt, ut dictum, quae non cadunt in intellectum nisi instructum et simul illustratum. @1 quid$ @2 quo$ @3 i sunt$ @4 et quaedam adjungi$
Arcana Coelestia 3 Passage 4006
#4006 "Et omnes capras punctatas et maculosas": quod significet illorum bona, in quibus mixta mala et falsa, constat ex significatione ?(aprarum) "quod sint veri bona, de qua n. 3995, hic bona quae veris, ?) (quibus mox supra n. 4005, adjuncta sunt; ex significatione "punctatorum" quod sint bona cum quibus mixta mala et ex significatione "maculosorum" quod sint vera cum quibus mixta falsa, de quibus n. 3993, 3995.
Arcana Coelestia 3 Passage 4007
#4007 "Omne in quo album": quod significet in quo verum, constat ex significatione "albi" quod sit verum, proprie autem Justitia et Meritum Domini, et inde justitia et meritum Domini apud hominem, de qua 1n. 3301, 3993; quod "album" sit illud, est quia lux caeli quae a Domino, ex qua luce splendor et candor, significat verum; quod itaque illustratur a luce illa, et fit splendidum et candidum, est id quod vocatur (t)justitia et meritum Domini apud hominem; 2qui illam, nempe Justitiam Domini, agnoscunt et ex bono recipiunt, ac justitiam propriam rejiciunt, sunt qui in specie significantur per "justos," de quibus Dominus apud Matthaeum, Justi fulgebunt ut sol in regno 3Patris, xiii 43; quod album splendens seu candidum sit illud, patet etiam ex aliis, locis in Verbo, ut apud Mosen, Ruber oculis 4prae vino, et albus dentibus 4prae lacte, Gen. xlix 12; ibi de Jehudah, per quem quod repraesentetur Dominus quoad Divinum amoris Ipsius, et in sensu interno regnum caeleste, ita homo caelestis, videatur n. 3881; "ruber oculis 4prae vino" significat Divinam Sapientiam, "albus dentibus 4prae lacte" significat Justitiam: apud Davidem, Purificabis me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et prae nive albus fiam, Ps li 9 [A.V. 7]; "lavare et prae nive albus fieri" pro purificari a peccatis, per receptionem et induitionem justitiae Domini: apud Johannem, In medio septem candelabrorum similis Filio hominis,... caput Ipsius et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, et oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14: apud eundem, Habes pauca nomina in Sardis qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5: apud eundem, Consulo tibi ut emas a Me aurum 5igne purificatum, ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. iii 18: apud eundem, 6Datae sunt unicuique animae sub altari stolae albae, Apoc. vi 9, 11: apud eundem, Vidi stantes coram throno, et coram Agno, indutos stolis albis:... unus seniorum dixit mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt? cui dixi, Domine, tu scis; dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine Agni, Apoc. vii 9, 13, 14: apud eundem, Angeli induti linteo albo et splendido, et circumcincti circum pectora cingulis aureis, Apoc. xv 6: apud eundem, Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, Apoc. vi 2; et alibi, Postea vidi caelum apertum, cum ecce equus albus;... exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum Apoc. xix 11, 14; [4] in omnibus his locis per "album" significatur verum fidei; vestimenta alba et stolae albae non aliud sunt; sed verum fidei non illis est qui credunt habere fidem ex semet, ita sapere ex semet, sed illis qui credunt a Domino, nam illis fides et sapientia datur; 7hi enim sibi nihil veri et boni tribuunt, minus per vera et bona apud se mereri credunt, et adhuc minus per illa justificari, sed solum tribuendo illa Domino, ita omnia gratiae et misericordiae; hoc est "induere vestimenta alba," et quoque "dealbari in sanguine Agni": sunt duo quae exuunt omnes illi qui intrant in caelum, nempe proprium et inde confidentiam, 8atque meritum sui seu justitiae propriae, ac induunt proprium caeleste quod est a Domino, ac meritum seu justitiam Domini, et quantum haec, tantum interius in caelum veniunt: haec in specie significantur per rubrum et per album, per "rubrum" bonum amoris quod illis tunc, et per "album" verum fidei. @1 i supra$ @2 i et$ @3 see note to n. 612$ @4 a$ @5 A and Sch have igne purificatum ex igne, Gk. pepuromenos ek puros$ @6 i Animabus sub altari$ @7 illi$ @8 ac$
Arcana Coelestia 3 Passage 4008
#4008 "Et omne nigrum in agnis": quod significet proprium innocentiae, constat ex illis quae supra n. 3994 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 Passage 4009
#4009 "Et dedit in manum filiorum ejus": quod significet quod darentur illa veris, constat a significatione "filiorum" quod sint vera; de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373; "dare in manum illorum" est juri et arbitrio eorum, per "manum" enim significatur potentia, n. 878, 3387, vera quae per filios hic significantur, sunt 1quae vocantur sensualia, sunt enim sensualium, et sunt extima mentis naturalis; naturale enim hominis ab una parte communicat cum sensualibus quae sunt corporis, et ab altera parte cum rationalibus quae sunt mentis rationalis, per intermedia illa fit quasi ascensus a sensualibus quae sunt corporis et aperta sunt versus mundum, ad rationalia quae sunt mentis rationalis, et aperta sunt versus caelum, ita quoque descensus ab illis, nempe a caelo ad mundum; hoc fit in solo homine: hic ascensus et descensus est, de quo agitur in sensu interno horum capitum; ac ut repraesentative sistantur omnia et singula, repraesentatur rationale per "Jishakum et Rebeccam," naturale per "Jacobum et binas ejus mulieres," et sensuale per "horum filios"; at quia in sensuali ut in ultimo ordinis, priora simul sunt, unusquisque filius aliquod commune repraesentat in quo illa, ut supra ostensum est. @1 i illa$
Arcana Coelestia 3 Passage 4010
#4010 "Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum": quod significet statum illorum prorsus separatum, constat ex significatione "ponere viam" quod sit separari; a significatione "trium" quod sit ultimum, completum, seu finis, de qua n. 1825, 2788, ita prorsus separatum; et a significatione "dierum" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462.
Arcana Coelestia 3 Passage 4011
#4011 "Et Jacob pascens greges Labanis reliquos": quod significet quod ex relictis desumeret illa bona et vera quae conjungerentur, constat ex significatione "gregem" quod sint bona et vera, de 2qua n. 343, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783; "pascere greges reliquos" quod sit ex relictis desumere illa, nempe bona et vera quae conjungerentur, a sequentibus patet, ibi enim de illa re agitur. @1 quibus$
Arcana Coelestia 3 Passage 4012
#4012 Vers. 37-40. Et accepit sibi Jacob baculum populi recentem, et corylum, et platanum, et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis. Et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum. Et incalescebant greges ad baculos, et pariebant greges variegatos, punctatos, et maculosos. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis. "Accepit sibi Jacob baculum populi recentem" significat propriam potentiam naturalis boni: "et corylum, et platanum" significat potentiam inde naturalium veritatum: "et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi quo super baculis" significat dispositionem veri interioris potentiae: "et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus" significat praeparationem ulteriorem: "in potatoriis aquae quo veniebant greges ad bibendum" significat veri affectiones: "e regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum" significat usque ad affectionis ardorem ut conjungerentur: "et incalescebant greges ad baculos" significat effectum ex propria potentia: "et pariebant greges variegatos, punctatos et maculosos" significat quod inde ipsi naturali bono, ex bono medio significato per Labanem, talia: "et agnos separavit Jacob" significat quoad innocentiam: "et dedit facies gregis ad variegatum" significat ad vera sparsa malis et falsis: "et omne nigrum" significat ad statum talem: "in grege Labanis" significat in bono per Labanem significato, "et posuit sibi catervas soli sibi" significat separationem bonorum et verorum ex propria potentia: "et non posuit eos ad gregem Labanis" significat separationem absolutam a bono per Labanem significato.
Arcana Coelestia 3 Passage 4013
#4013 "Accepit sibi Jacob baculum populi recentem": quod significet propriam potentiam naturalis boni, constat a significatione "baculi" quod sit potentia; et a significatione "populi" quod sit bonum naturalis, de qua sequitur: "baculus" passim nominatur in Verbo, et ubivis significat potentiam, tam ex eo quod pastores illo usi sint, potentiae exercendae causa super greges, quam quoque quia inserviebat sustentationi corporis, et quasi pro manu dextra; per "manum" enim significatur potentia, n. 878, 3387; et quia illa significatio baculi fuit, etiam reges antiquitus illo usi sunt, inde insigne regium curtus baculus et quoque sceptrum; nec solum reges illo usi sunt, sed etiam sacerdotes 1et prophetae, ut quoque illi (t)per baculum significarent" potentiam quae illis, sicut Aharon et Moses; quare Mosi toties mandatum est ut extenderet baculum suum, et alibi ut manum, cum miracula fiebant; et hoc quia per "baculum" et per "manum" Divina potentia significabatur; ex significatione "baculi" quod sit potentia, etiam magi Aegyptii illo usi sunt cum magica miracula facerent; inde hodie magi repraesentantur per baculos in manu. [2] Ex 1his constare potest quod per "baculos" significetur potentia: sed in lingua originali, baculi qui pastoribus, et qui regibus, tum qui sacerdotibus et prophetis, alia 3voce exprimuntur; hic voce qua exprimitur baculus viatorum, tum quoque pastorum, ut constare potest ex locis alibi, ut Gen. xxxii 11; Exod. xii 11; 1 Sam. xvii 40, 43; Zach. xi, 7, 10; hic quidem baculus non nominatur sicut sustentans manum, sed sicut virga excisa ab arbore, nempe "a populo, corylo, et platano," ad ponendum in potatoriis ante facies gregis, sed usque 4ejusdem significationis est; per illum enim in sensu interno potentia naturalis boni, et inde naturalium veritatum, describitur. [3] Quod "populum" attinet, ex qua baculus factus, sciendum quod arbores in genere significent perceptiones et cognitiones, perceptiones cum praedicantur de caelesti homine, at cognitiones cum de spirituali, videatur n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972; inde arbores in specie significant bona et vera, nam haec sunt perceptionum et cognitionum; quaedam species arborum bona et vera interiora quae sunt spiritualis hominis, ut olivae et vites, quaedam species bona et vera exteriora quae sunt naturalis hominis, ut "populus, corylus, 5platanus"; et quia antiquitus unaquaevis arbor aliquam speciem boni et veri significabat, inde in lucis cultus fuit secundum arborum species, n. 2722 6populus, quae hic nominatur, est populus alba, ita dicta ab 7albedine, e qua derivatio; inde erat quod per "populum" significatum fuerit bonum quod ex vero, seu quod idem, bonum veri, ut quoque apud Hosheam iv 13, sed hic falsificatum. @1 i ut$ @2 quibus$ @3 baculus here (Gen. xxx 37-41) translates Heb maqqel. Moses" rod is matteh, sceptre is shebet, the staff for bearing temple furniture is bad, staff as a support is misheneth.$ @4 quis eadem vox$ @5 i et$ @6 Heb. libneh$ @7 Heb. libnah$
Arcana Coelestia 3 Passage 4014
#4014 "Et corylum, et platanum": quod significet potentiam inde naturalium veritatum, constat ex significatione "coryli et platani" quod sint naturales veritates: quod haec significatio istarum arborum sit, non ita constare potest ex aliis locis in Verbo quia alibi non nominantur, praeter platanum apud Ezechielem, Cedri non occultarunt illam in horto Dei, abietes non pares fuerunt ramis ejus, et platani non fuerunt sicut rami ejus, omnis arbor non par fuit illi in pulchritudine ejus, xxxi 8; ibi de scientificis et rationalibus apud hominem spiritualis Ecclesiae agitur; "hortus Dei" est Ecclesia spiritualis, "cedri" sunt rationalia, "abietes et platani" sunt naturalia, "abietes" naturalia quoad bonum, 1"platani" quoad verum. @1 i et$
Arcana Coelestia 3 Passage 4015
#4015 "Et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis": quod significet dispositionem veri interiori potentiae, constat ex significatione "decorticare" et "decorticationum" quod sint detractiones exteriorum, ut pateant interiora, ita denudationes; a significatione "albi" quod sit verum, de qua supra n. 3993, 4007; et a significatione "baculi" quod sit potentia, de qua mox supra n. 4013, hic potentia interior quia "super baculis sub cortice" dispositio veri interioris potentiae, est potentia interioris hominis in exteriorem, seu spiritualis hominis in naturalem; omnis enim dispositio boni et veri in naturali homine venit a spirituali homine, hoc est, per spiritualem hominem a Domino, et quidem per verum ibi; influit enim Dominus in 1spiritualis seu interioris hominis bonum, et per verum ibi in naturalem, non autem per bonum immediate priusquam homo regeneratus est; quare omnis dispositio in naturali homine fit ab interiore; naturale seu naturalis homo nusquam aliter disponi potest, hoc est, regenerari; [2] quod ab interiore, patet ex agnitione ver quae nisi sit ab interiore, non est agnitio, tum quoque a conscientia quae est agnitio veri ab interiore, et quoque a perceptione; quia dispositio ab interiore fit per verum, ideo de vero praedicatur potentia 2tum quoque baculus per quem potentia significatur, 3ut et manus per quam etiam significatur potentia, n. 3091, ut a perpluribus locis in Verbo, confirmari potest; non quod vero insit potentia a se sed bono, et sic vero ex bono, hoc est, vero per bonum a Domino; inde aliquantum constare potest quid sit dispositio veri interioris potentiae. In supremo sensu, in quo agitur de Domino, significatur potentia propria, nam Divino est potentia propria, quia non ab alio. @1 spiritualem seu interiorem hominem in bonum$ @2 et ideo quoque de vero praedicatur$ @3 tum quoque$
Arcana Coelestia 3 Passage 4016
#4016 "Et constituit baculos quos decorticavit in canalibus": quod significet praeparationem ulteriorem, constat ex illis quae sequuntur, nam ibi agitur de effectu (t)interioris potentiae veri in naturali; per "baculos" enim significatur potentia, n. 4013, 4015, per "decorticare" dispositio ab interiore, n. 4015, et per "canales" ver bonum in naturali, n. 3095.
Arcana Coelestia 3 Passage 4017
#4017 "In potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum" quod significet veri affectiones, constat a significatione "aquae" quod sint cognitiones et scientifica, quae sunt vera naturalis, de qua n. 28, 2702, 3058; ex significatione "potatoriorum seu aqualium," qui quia sunt continentes aquae, in sensu interno sunt bona 1veri, bona enim sunt continentia 2veri, de qua n. 3095; ex significatione "venire ad bibendum" quod sit affectio veri; quod "venire ad bibendum" sit affectio veri, est quia involvit sitim, "sitis" enim in Verbo significat appetitionem (c)et desiderium, ita affectionem sciendi et hauriendi verum, et hoc quia "aqua" significat verum in genere; "fames" autem appetitionem et desiderium, ita affectionem imbuendi bonum, et hoc quia "panis," qui pro cibo in genere sumitur n. 2165, significat bonum; inde patet quod per illa verba significentur veri affectiones. @1 , quia bona similiter$ @2 i nempe$
Arcana Coelestia 3 Passage 4018
#4018 "E regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum": quod significet usque ad affectionis ardorem ut conjungerentur, constat ex significatione "incalescere in veniendo ad bibendum" quod sit affectionis ardor; quod "incalescere" sit ardor, 1patet, et quod "venire ad bibendum" sit affectio veri, videatur mox supra n. 4017; "e regione gregum" quod sit ut conjungerentur, nempe vera et bona naturali, 2est quia involvit intuitionem et inde excitatam affectionem, spiritualia enim ita conjunguntur; et praeterea omnis implantatio veri et boni, tum omnis conjunctio, fit per affectionem; vera et bona quae discuntur quibus homo non afficitur, in memoriam quidem intrant, sed tam leviter ibi haerent, sicut pluma parieti, quae dissipatur levissimo aspirante vento; [2] cum rebus quae in memoriam 3intrant, ita se habet: quae absque affectione intrant, cadunt in umbram ejus, at quae cum affectione, veniunt in lucem ibi; quae ibi in luce sunt, videntur et apparent clare et vive ad similis rei excitationem quamcumque, non autem ita quae circum latent in umbra; affectio quae est amoris hoc secum habet; inde constare potest quod omnis implantatio veri, et ejus conjunctio cum bono fiat per affectionem, et quo major affectio, eo fortior conjunctio; [3] affectionis ardor est hic intima affectio; sed vera implantari et bono conjungi nequeunt, nisi per affectiones veri et boni, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus a charitate erga proximum, et ab amore in Dominum; at mala et falsa per affectiones mali et falsi, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus (c)ab amore sui et mundi; quia res ita se habet, et hic de conjunctione (t)boni et veri in naturali homine in sensu interno agitur, ideo hic et in sequentibus memoratur de "incalescentia gregis cum venirent ad bibendum," per quae talia significantur. @1 constat$ @2 inde constare potest quod involvat$ @3 i hominis$
Arcana Coelestia 3 Passage 4019
#4019 "Et incalescebant greges ad baculos": quod significet effectum ex propria potentia, constat ex significatione "incalescere" hic quod sit effectus, nempe affectionis, n. 4018; et ex significatione "baculorum" quod sit propria potentia, de qua supra n. 4013, 4015.
Arcana Coelestia 3 Passage 4020
#4020 "Et pariebant greges variegatos, punctatos et maculosos quod significet quod inde naturali bono, ex bono medio significat per "Labanem," talia, constat ex significatione "parere" quod sit agniti et conjunctio, de qua n. (x)3911, 3915; ex significatione "variegatorum" quod sint vera cum quibus mixta mala, n. 4005; (c)ex significatione "punctatorum" quod sint bona cum quibus mixta mala; et ex significatione "maculosorum" quod sint vera cum quibus mixta falsa, de quibus n. 3993, 3995, 4005; talia sunt quae hic significantur, et qua ex bono per "Labanem" significato cesserunt bono veri naturalis quo per "Jacobum" repraesentatur.
Arcana Coelestia 3 Passage 4021
#4021 "Et agnos separavit Jacob": quod significet quoad innocentiam, constat (c)ex significatione "agnorum" quod sit innocenti de qua supra n. 3994; quoad innocentiam dicitur, quia in illis qua nunc sequuntur, agitur de dispositione boni et veri naturalis ad innocentiam recipiendam et inaptandam.
Arcana Coelestia 3 Passage 4022
#4022 "Et dedit facies gregis ad variegatum": quod significet ad vera sparsa malis et falsis, constat ex significatione "variegati" quod sit verum sparsum et mixtum malis, de qua n. 4005, 4020.
Arcana Coelestia 3 Passage 4023
#4023 "Et omne nigrum": quod significet ad statum talem, (t)nempe qui significatur per "nigrum in agnis," de quo statu videatur n.3994, 4001.
Arcana Coelestia 3 Passage 4024
#4024 "In grege Labanis": quod significet in bono per Labanem significato, constat a significatione "gregis," et a repraesentatione "Labanis" quod sit bonum, nempe medium, per quod bona et ver naturali, de quibus supra.
Arcana Coelestia 3 Passage 4025
#4025 "Et posuit sibi catervas soli sibi": quod significet separationem bonorum et verorum ex propria potentia, constat significatione "catervarum" nempe gregis quod sint bona et vera; et e significatione "ponere sibi soli sibi" quod sit separare illa quae ex propria potentia comparata sunt: in sensu 1supremo hic agitur de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et hoc ex propria potentia, sed usque per media secundum ordinem; illa bona et vera quae Divina in Se fecit, sunt hic catervae, quae "Sibi soli Sibi." @1 i enim$
Arcana Coelestia 3 Passage 4026
#4026 "Et non posuit eos ad gregem Labanis": quod significet separationem absolutam a bono per Labanem significato, constat ex illis quae nunc dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione; bona enim et vera Divina prorsus separata sunt ab illis bonis et veris quae aliquid trahunt (c)ab humano, nam transcendunt, et fiunt infinita.
Arcana Coelestia 3 Passage 4027
#4027 Haec quae hactenus quoad sensum internum vocum explicata sunt, interiora sunt, et inde arcaniora quam ut possint ad intellectum clare exponi; agitur enim in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis novum facit cum illum regenerat; omnia illa sistuntur hic plene in sensu interno: [2] quae ibi continentur in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale apud Se ex propria potentia Divinum fecit, sunt talia quae intellectum etiam angelicum excedunt; aliquid de illis in regeneratione hominis 1videri potest, quia regeneratio hominis est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490 de hac aliquam ideam habere potest homo, at non alius quam qui regeneratus est, sed tamen obscuram quamdiu in corpore vivit; corporea enim et mundam in quibus etiam est, jugiter affundunt umbras, ac detinent mentem in inferioribus; sed illi qui non regenerati sunt, nihil prorsus de illa re capere possunt; extra cognitiones sunt quia extra perceptiones; immo nesciunt prorsus quid regeneratio, nec credunt dari posse, ne quidem sciunt quid affectio charitatis per quam regeneratio 2, inde nec quid conscientia, minus adhuc quid internus homo, et adhuc minus quid correspondentia interni hominis cum externo; verba quidem scire possunt et plures sciunt, sed rem ignorant; quapropter cum notio harum rerum deest, utcumque clare exponerentur arcana quae in sensu interno hic continentur, usque foret sicut aliquid ad visum sistere in tenebris, aut aliquid loqui ad surdos; et praeterea affectiones amoris sui et mundi quae apud illos regnant, (x)talia nec scire, ne quidem audire sinunt, rejiciunt enim ilico, immo respuunt; aliter qui in affectione charitatis sunt, ii delectantur talibus, nam angeli apud illos in suo felici sunt cum homo in talibus est, ex causa quia tunc in illis sunt quae agunt de Domino in Quo sunt, et in illis quae agunt de proximo et de ejus regeneratione; ex angelis, hoc est, per angelos a Domino, influit jucundum et beatum apud hominem qui in affectione charitatis est, cum illa legit, et magis cum sanctum illis inesse credit, et adhuc magis cum aliquid capit quod in sensu interno continetur. [3] Agitur ibi de influxu Domini in bonum interni hominis, et quidem per bonum in verum ibi; agitur etiam de influxu inde in externum seu naturalem hominem, et de affectione (t)boni et veri in quam fit influxus, et quoque de receptione veri et de ejus conjunctione cum bono ibi, praeter de bono quod pro medio inservit, et hic per "Labanem et ejus gregem" significatur. De his angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, seu quibus sensus internus est Verbum, innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix aliquid ad intellectum hominis venire potest, et quod venit, in obscurum ejus cadit, quae causa est quod haec non singularius explicentur. @1 i ut in imagine$ @2 i sit or perhaps fit$
Arcana Coelestia 3 Passage 4028
#4028 Vers. 41, 42. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum illum ad baculos. Et ad dein coire gregem non posuit: et erat dein coeuntium Labani, et primum coeuntium Jacobo. "Fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium" significat illa quae spontanea essent: "et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis ad incalescendum illum ad baculos" significat ex propria potentia evocata et conjuncta: "et ad dein coire gregem non posuit" significat coacta: "et erat dein coeuntium Labani" significat quod illa relinquerentur: "et primum coeuntium Jacobo" significat quod spontanea seu quae ex libero suo conjungerentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 4029
#4029 "Fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium" quod significet illa quae spontanea essent, constat a significatione "incalescere" quod sit affectionis ardor et effectus, de qua supra n. 4018, 4019; a significatione "gregis" quod sit verum et bonum, de qua etiam supra; et ex significatione "primum coeuntium" quod sint spontanea quod primum coeuntes sint spontanea, ex nexu rerum in sensu interno patet, tum ex eo quod quicquid est ex affectione, est spontaneum, et maxime quod ex affectionis ardore qui per "incalescere" significatur quare in hoc versu incalescere bis dicitur; ut et ex derivatione vocis illius in lingua originali quod sit conjunctio per intimum amoris, de conjunctione veri et boni in naturali hic agitur, quae non nisi qua: (o)per spontaneum, hoc (x)est, in libero fit; inde constare potest quod "in omni incalescere gregis primum coeuntium," seu "in omni incalescentia primum coeuntium ex grege" significet vera et bona quae spontanea seu ex libero sunt, seu quod idem, quae ex summa affectione; quod omne id quod est amoris seu affectionis, sit liberum, videatur n. 2870: quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero, et quod nulla conjunctio in coacto, n. 2875, 3145, 3146, 3158; inde quod omnis reformatio et regeneratio fiat per liberum, n. 1937, 1947, 2876-2881, si per coactum fieri posset, quod omnes salvarentur, n. 2881.
Arcana Coelestia 3 Passage 4030
#4030 "Et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis ad incalescendum illum ad baculos": quod significet ex propria potentia evocata et conjuncta, constat ex significatione "baculorum" quod sit potentia et cum praedicatur de Domino quod sit propria potentia, de qua n. 4013, 4015; et ex significatione "ponere ad oculos in canaliculis ad incalescendum" quod sit evocare ut conjungerentur, ut patet ab illis quae supra n. 4018 et alibi de significatione earum vocum dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 Passage 4031
#4031 "Et ad dein coire gregem non posuit": quod significet coacta, constat ex significatione "dein coire"; quod primum coire sit spontaneum, seu liberum, supra n. 4029 ostensum est; quod "dein coire" sit coactum seu non liberum, inde et quoque a nexu rerum in sensu interno patet; ut et ex eo quod hic non incalescere ut de primum coeuntibus dicatur, per "incalescere" enim significatur affectio, et ibi affectionis ardor; quodcumque non (t)est ex affectione, est ex non spontaneo seu non libero, nam omne spontaneum seu liberum est affectionis seu amoris, n. 2870; patet quoque ex derivatione vocis 1hujus in lingua originali quod sit deficientia, cum enim deficit affectionis ardor, tunc cessat liberum, et quod tunc fit, dicitur non liberum, et tandem coactum. [2] Quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero seu ex spontaneo, proinde omnis reformatio et regeneratio, ex locis supra n. 4029 citatis, constare potest, consequenter quod in non libero, seu per coactum, nulla conjunctio ita nulla regeneratio fieri possit; quid liberum et unde liberum, videatur n. 2870-2893, ubi de libero hominis actum est: qui non novit quod nulla conjunctio veri et boni, hoc est, appropriatio, ita quod nulla regeneratio, fieri possit nisi in libero hominis, is dum ratiocinatur de Providentia Domini, de salvatione hominis, et de plurium damnatione, in meras umbras, et inde in graves errores se conjicit; putat enim quod si Dominus velit, salvare possit unumquemvis, et hoc per innumerabilia media, sicut per miracula, per mortuos qui resurgent, per revelationes immediatas, per angelos qui a malis detinebunt, et ad bonum vi forti manifesta impellent, perque status plures in quos cum inducitur homo, paenitentiam agat, et perplura alia; sed non novit quod omnia haec media coacta sint, et quod per illa homo reformari nequeat, nam quicquid cogit hominem, hoc non indit ei aliquam affectionem, et si tale sit ut indat, alligat se affectioni mali; apparet enim sicut aliquod sanctum infundat, etiam infundit, sed usque cum (t)status mutatur, ad affectiones suas priores, nempe mala et falsa, redit, et tunc sanctum illud se conjungit cum malis et falsis et fit profanum, quod tale est ut inducat in infernum omnium gravissimum; agnoscit enim primum et credit, et quoque sancto afficitur, et dein negat, immo aversatur; quod qui 2semel agnoscunt corde et dein negant, sint qui profanant, non autem qui non agnoverunt corde, videatur n. 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3898; inde hodie manifesta miracula non fiunt, sed miracula non manifesta, seu inconspicua, quae talia sunt ut sanctum non infundant, nec demunt homini liberum; et inde mortui non resurgunt, et per revelationes immediatas, et per angelos homo a malis detinetur, et ad bonum vi forti manifesta fertur; [4] est liberum hominis in quod Dominus operatur, et per quod illum flectit; omne enim liberum est amoris 3seu affectionis ejus, proinde voluntatis ejus, n. 3158; si non recipit bonum et verum in libero, non potest appropriari ei, seu fieri ejus; id enim ad quod cogitur4, non est ejus, sed est illius qui cogit, nam non facit (c)ex se, tametsi fit per se; apparet quandoque quasi homo ad bonum cogatur, sicut in tentationibus 5et pugnis spiritualibus, sed quod tunc ei fortius liberum sit quam extra illas, videatur n. 1937, 1947, 2881; (m)apparet etiam quasi homo ad bonum cogatur, cum semet ad illud cogit, sed aliud est semet cogere, et aliud est cogi, qui semet cogit, est ex libero quod est intus, at cogi est ex non libero(n): quia ita est, constare potest in quas umbras et inde in quos errores se conjicere possunt, qui ratiocinantur de Providentia Domini, deque salvatione hominis, ac de plurium damnatione, et non norunt quod liberum sit per quod Dominus operatur, et 6nullatenus per coactum; quia coactum in rebus sancti nisi recipitur a libero, 7periculosum est. @1 illius$ @2 simul I$ @3 i ejus$ @4 i homo$ @5 seu$ @6 i quod$ @7 quod intus$
Arcana Coelestia 3 Passage 4033
#4033. 1 "Et erat dein coeuntium Labani": quod significet quod illa relinquerentur, nempe coacta; "et primum coeuntium Jacobo" quod significet quod spontanea, seu quae ex libero suo, conjungerentur, constat ab illis quae mox supra n. 4029, 4032 dicta sunt: per coacta hic significantur quae non conjuncta fuerunt, nec conjungi potuerunt; et per spontanea illa quae conjuncta fuerunt, ut et talia qua conjungi potuerunt; quod etiam haec, est quia spontanea se habent secundum affectiones et earum quale. Postquam bonum quod per "Labanem et ejus gregem" significatur, illis usibus, de quibus supra, 2inserviverat, tunc separatur; de separatione agitur in capite sequente. @1 no n. 4032 occurs in A or I$ @2 inserviverit$
Arcana Coelestia 3 Passage 4034
#4034 Vers. 43. Et diffudit se vir valde valde, et erat ei greges multi, et ancillae, et servi, et cameli, et asini. "Diffudit se vir valde valde" significat multiplicationem: "et erat ei greges multi" significat bona et vera interiora inde: "et ancillae et servi" significat bona et vera media: "et cameli et asini significat vera boni exteriora et externa.
Arcana Coelestia 3 Passage 4035
#4035 "Et diffudit se vir valde valde": quod significet multiplicationem, nempe boni et veri, constat a significatione "diffundere se" quod sit multiplicari; quod in immensum, significatur per "valde valde."
Arcana Coelestia 3 Passage 4036
#4036 "Et erat ei greges multi": quod significet bona et vera interiora inde, constat a significatione "gregum" quod sint bona et vera, de qua n. 343; et quod interiora, n. 2566, 3783.
Arcana Coelestia 3 Passage 4037
#4037 "Et ancillae et servi": quod significet bona et vera media, hoc est, ipsa naturalia, constat ex significatione "ancillarum" quod sint affectiones 1naturalis, proinde bona ibi, de qua n. 1895, 2567, 3815, 3835; et ex significatione "servorum" quod sint scientifica quae sunt vera naturalis hominis, de qua n. 2567, 3019, 3020, 3409. @1 in naturali$
Arcana Coelestia 3 Passage 4038
#4038 "Et cameli et asini": quod significet vera boni exteriora et externa, constat ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia naturalis hominis, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; scientifica communia sunt vera boni inferiora seu exteriora; et ex significatione "asinorum" quod sint vera boni naturalis adhuc inferiora seu externa, de qua n. 2781. Quid bona et vera interiora, tum media, ut et exteriora et externa, constare potest ab illis quae n. 4009 dicta sunt. Apud hominem sunt tria in communi, nempe corporeum, naturale, et rationale; corporeum est extimum, naturale est medium, rationale est interius; quantum apud hominem regnat unum prae altero, tantum dicitur vel corporeus, vel naturalis, vel rationalis; hae tres partes hominis mirabiliter communicant, nempe corporeum cum naturali, et naturale cum rationali; [2] homo cum primum nascitur, est mere corporeus, sed facultas inest ut perfici possit, postea fit naturalis, tandem rationalis; inde quod communicatio unius cum altero sit, constare potest; corporeum cum naturali communicat per sensualia, et hoc distincte per illa quae pertinent ad intellectum et quae pertinent ad voluntatem; nam utrumque perficiendum est apud hominem ut fiat et sit homo; sensualia visus et auditus imprimis sunt quae perficiunt facultatem ejus intellectualem, tria reliqua sensualia spectant imprimis voluntatem; corporeum hominis per sensualia illa communicat cum naturali ejus, quod est pars media, ut dictum; quae enim intrant per sensualia, se reponunt in naturali sicut in quodam receptaculo; hoc receptaculum est memoria; jucundum ibi, volupe, et cupidum pertinent ad voluntatem, et vocantur bona naturalia, at scientifica ibi ad intellectum et vocantur vera naturalia; [3] naturale hominis per haec quae nunc dicta sunt, communicat cum rationali ejus, quod est pars interior, ut dictum; quae se elevant inde versus rationale, ea se reponunt in rationali etiam sicut in quodam receptaculo; hoc receptaculum est memoria interior, de qua n. 2469-2480; beatum ibi et felix pertinent ad voluntatem, et sunt boni rationalis, ac intuitiones interiores rerum et perceptiones pertinent ad intellectum, et quae 1harum sunt, vocantur vera rationalia; haec tria sunt quae constituunt hominem; inter illa tria dantur communicationes, sensualia externa sunt per quae corporeum hominis communicat cum naturali ejus, et sensualia interiora sunt per quae naturale hominis communicat cum rationali ejus; quae itaque in naturali hominis trahunt ex sensualibus externis, quae sunt propria corporis, sunt quae vocantur vera boni exteriora et externa; quae autem ex sensualibus internis, quae sunt propria ejus spiritus et communicant cum rationali, sunt quae vocantur bona et vera interiora; quae inter illa sunt, et participant de utroque sunt quae vocantur bona et vera media; haec tria sunt in ordine ab interioribus, quae significantur in sensu interno per "greges," per "ancillas et servos," et per "camelos et asinos." 1 illorum I Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia, et de Correspondentia cum Cerebro et Cerebello
Arcana Coelestia 3 Passage 4039
#40391 De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine seu cum caelo ad finem capitis praecedentis actum est; hic de correspondentia cerebri et cerebelli, et medullarum quae illis annexae sunt, agendum est. Sed antequam de correspondentia agitur, aliqua praemittenda sunt de forma cerebri in communi, unde illa, et quid repraesentat. @1 In A n. 4039 to 4044 were numbered 1 to 7, but later altered as here.$
Arcana Coelestia 3 Passage 4040
#4040 Apparent in cerebro cum denudatur a cranio et a tegumentis quae circum circa sunt, circumvolutiones et gyri mirabiles, in quibus positae sunt substantiae quae corticales vocantur; ex his fibrae excurrunt quae medullam cerebri constituunt; hae fibrae procedunt inde per nervos in corpus, et ibi functiones agunt secundum cerebri nutus et arbitria; haec omnia sunt prorsus secundum formam caelestem; talis enim forma est caelis impressa a Domino, et talis inde illis quae in homine, ac imprimis ejus cerebro et cerebello.
Arcana Coelestia 3 Passage 4041
#4041 Forma caelestis est stupenda, et prorsus excedit omnem intelligentiam humanam, est enim longe supra ideas formarum quas homo ex mundanis, etiam per analytica, usquam capere potest; secundum illam formam sunt omnes societates caelestes ordinatae, et quod mirum, est gyratio secundum formas, quam nempe gyrationem, angeli et spiritus non sentiunt; se habet hoc sicut fluxus telluris circum axem quotidie, et circum solem quotannis, quem incolae non appercipiunt: mihi ostensum est qualis forma caelestis est in sphaera intima; erat qualis forma circumvolutionum quae apparent in cerebris humanis; fluxum illum seu gyrationes illas perceptibiliter mihi videre dabatur; hoc perstabat per aliquot dies: inde constare mihi potuit quod cerebrum formatum sit secundum formam fluxionis caeli; sed quae interiora ibi sunt, et quae non apparent ad oculum, sunt secundum formas interiores caeli, quae prorsus incomprehensibiles sunt; et dictum ab angelis, quod inde videri possit quod homo secundum formas trium caelorum creatus sit, et quod sic ei impressa sit imago caeli, adeo ut homo sit in minima forma parvulum caelum, et quod inde correspondentia ejus cum caelis.
Arcana Coelestia 3 Passage 4042
#4042 Inde nunc est quod per hominem solum datur descensus e caelis in mundum, et ascensus e mundo in caelos; cerebrum est et ejus interiora per quae descensus et ascensus fit, ibi enim sunt ipsa principia, seu fines primi et ultimi, a quibus effluunt et derivantur omnia et singula quae in corpore; ibi etiam est unde cogitationes quae intellectus, et unde affectiones quae voluntatis.
Arcana Coelestia 3 Passage 4043
#4043 Quod formae adhuc interiores, quae etiam universaliores sunt, non comprehensibiles sint, ut dictum, est causa quia formae cum nominantur, secum ferunt ideam spatii et quoque temporis, cum tamen in interioribus ubi est caelum, non percipitur aliquid per spatia et per tempora, quia haec propria sunt naturae, sed per status et eorum variationes et mutationes; at quia variationes et mutationes nec concipi possunt ab homine absque talibus quae sunt formae, et formae, ut dictum, non absque talibus quae sunt spatii et temporis, cum tamen talia non sunt in caelis, inde constare potest, quam incomprehensibilia sunt illa, et quoque quam ineffabilia; omnes 1quoque voces humanae quibus illa effanda et comprehendenda sunt, quia naturalia involvunt, nec adaequatae sunt exprimendis illis; in caelis talia sistuntur per variationes lucis caelestis, et flammae caelestis quae a Domino, et hoc in tali et tanta plenitudine, ut millia et millia perceptionum vix cadere possent in aliquid perceptibile apud hominem: sed usque illa quae in caelis fiunt, repraesentantur in mundo spirituum per formas, ad quas similitudine accedunt formae quae in mundo apparent. @1 etiam$
Arcana Coelestia 3 Passage 4044
#4044 Repraesentationes non aliud sunt quam imagines spiritualium in naturalibus, et cum illa rite repraesentantur in his, tunc correspondent: at qui non novit quid spirituale est, sed solum quid naturale, is putare potest quod tales repraesentationes et inde correspondentiae non dari possent, dicere enim apud se, quomodo potest spirituale agere in materiale; sed si velit reflectere super illa quae in se quolibet momento fiunt, aliquam ideam illorum sibi poterit comparare, nempe quomodo voluntas potest agere in musculos corporis et sistere reales actiones, et quoque quomodo cogitatio potest agere in organa loquelae, movendo pulmones, tracheam, guttur, linguam, labia, et sistere loquelam, tum quomodo affectiones agere possint in faciem, et ibi sistere sui imagines, adeo ut inde sciat saepe alter quid cogitet et velit; haec possunt dare aliquam ideam repraesentationum et correspondentiarum; quia nunc talia sistuntur in homine, et quia non datur aliquid quod subsistere potest a se, sed ab alio, et hoc rursus ab alio, et demum a Primo, et id per nexum correspondentiarum, inde 1possunt illi qui aliqua judicii extensione 2gaudent, concludere quod inter hominem et caelum correspondentia sit, et porro quod inter caelum et Dominum, Qui Primus. @1 potest$ @2 gaudet$
Arcana Coelestia 3 Passage 4045
#4045 Quia correspondentia talis datur, et caelum distinctum est in plures minores caelos, et hi in adhuc minores, et ubique in societates, sunt ibi caeli qui referunt cerebrum et cerebellum in communi, ac in caelis illis qui referunt partes seu membra quae in cerebris, sicut qui referunt duram matrem, qui tenuem seu piam matrem, qui sinus, tum qui corpora et cava ibi, ut qui corpus callosum, corpora striata, glandulas minores, ventriculos, infundibulum, et sic porro; quales itaque sunt, qui unum ac alterum referunt, mihi detectum est, ut constare potest a sequentibus.
Arcana Coelestia 3 Passage 4046
#4046 Apparebant plures spiritus ad mediam distantiam supra caput qui agebant in communi per modum pulsus cordis, sed erat quasi reciproca undulatio deorsum et sursum, cum aspiratione quadam frigida in frontem meam; exinde concludere potui, quod mediae sortis essent, nempe quod tam ad cordis quam ad pulmonum provinciam pertinerent, et quoque quod non essent spiritus interiores; postea iidem sistebant lumen flammeum, crassum sed usque luminosum, quod primum apparuit sub sinistra parte menti, postea sub oculo sinistro, dein supra oculum, sed erat obscurum, at usque flammeum non candidum, ex quibus scire potui quales essent, nam lumina indicant affectiones, tum quoque gradus intelligentiae: postea cum adhiberem manum ad sinistram cranii seu capitis partem, sensi pulsum sub palma, undulantem similiter deorsum et sursum, ex quo indicio sciebam quod ad cerebrum pertinerent. Cum quaesivi quinam essent, non loqui volebant; dicebatur ab diis quod non libenter loquuntur; tandem adacti ad loquendum, dicebant quod sic detegerentur quales essent; percepi quod inter illos essent qui constituunt provinciam durae matris, quae est integumentum commune cerebri seu cerebelli; [2] detectum dein quales illi essent, nam ex loquela cum illis hoc scire dabatur; erant sicut cum vixerunt homines, qui nihil cogitarunt de spiritualibus et caelestibus, nec de illis locuti, quia tales quod nihil aliud crediderint esse quam naturale, et hoc quia non penetrare potuerunt ultra, sed tamen id non confessi; usque tamen sicut alii coluerunt Divinum, precibus vacarunt, et boni cives fuerunt. [3] Erant postea alii qui quoque in pulsum influebant, sed non per undulationem deorsum et sursum, verum transversim; alii iterum qui non reciproce, sed magis continue; et quoque alii a quibus pulsus actus subsiliebat ab uno loco in alterum; 1dicebant quod illi referrent lamellam durae matris exteriorem; et quod inter tales essent qui cogitarunt de spiritualibus et caelestibus modo ex talibus quae sunt objecta sensuum externorum, quae interiora 2erant, non aliter capientes; mihi auditi sicut ex sexu feminino; qui ratiocinantur ex sensualibus externis, proinde ex mundanis et terrestribus, de illis quae sunt caeli seu de spiritualibus fidei et amoris, quo magis illa unum faciunt et confundunt, eo exterius vadunt, usque ad cutem capitis externam, quam repraesentant; at usque sunt intra Maximum Hominem tametsi in extremis ejus, si vitam boni egerunt; 3unusquisque enim qui in vita boni ex affectione charitatis est, salvatur. @1 dicebatur$ @2 essent$ @3 quam unusquisque$
Arcana Coelestia 3 Passage 4047
#4047 Apparebant quoque alii supra caput quorum actio communis influens 1supra caput erat fluida transversim ab anteriore retrorsum; et apparebant quoque alii, (x)quorum actio influens erat a tempore utroque versus meditullium cerebri; perceptum quod illi essent qui pertinerent ad provinciam piae matris, quae est integumentum alterum, et propius investit cerebrum et cerebellum, et per fila emissa cum illis communicat; quales essent, scire dabatur ex loquela eorum, nam mecum locuti sunt; fuerunt sicut in mundo, quod non multum suae cogitationi fiderent, et sic se determinarent ad aliquid certum cogitare de rebus sanctis, sed quod penderent ab aliorum fide, non ventilantes num verum esset; quod tales essent, etiam ostensum mihi per influxum perceptionis illorum in Orationem Domini cum illam legerem, nam omnes quotcumque sunt spiritus et angeli, ex oratione Domini sciri potuerunt quales essent, et hoc per influxum idearum cogitationis et affectionum illorum in contenta orationis; inde etiam perceptum quod tales essent; et insuper quod inservire possent angelis pro mediis; sunt enim spiritus medii inter caelos per quos communicatio, ideae enim illorum non erant clausae sed apertiles, ita illi patientes se agi, et facile admittentes est excipientes influxum; praeterea erant modesti et pacifici; ac dicebant se esse in caelo. @1 A has supra cerebrum, but SD 1727, from which this is copied, has in cerebro, a much likelier reading.$
Arcana Coelestia 3 Passage 4048
#4048 Erat quidam prope ad caput meum qui mecum locutus; ex sono percepi quod in statu tranquillitatis, sicut cujusdam pacifici somni esset interrogavit hoc e illud, sed cum tali prudentia ut vigil non prudentius; perceptum quod angeli interiores per illum locuti sint, et is in statu esset ut perciperet et produceret; quaesivi de statu illo, et ei dixi quod ei talis status respondit quod non loquatur aliud quam bonum et verum, et quod appercipiat num aliud, et si aliud influeret, quod non admittat seu eloquatur; de statu suo dicebat quod pacificus esset, et illum quoque per communicationem percipere dabatur; dictum quod tales sint qui sinus seu vasa majora sanguines in cerebro referunt; et qui similes illi, Sinum Longitudinalem, qui est inter bina cerebri hemisphaeria, ac ibi in statu quieto, utcumque cerebrum utrinque tumultuatur.
Arcana Coelestia 3 Passage 4049
#4049 Erant quidam supra caput paulo antrorsom qui mecum locuti; loquebantur amoene, et influebant satis leniter; distinguebantur ab aliis 1per id quod illis cupido et desiderium jugiter esset vere in caelum; dicebatur quod tales sint qui ventriculos seu cava majora cerebri referunt, et ad provinciam illam 2pertinent; causa quoque addita, quod melior species lymphae quae inibi, talis sit quod nempe redeat in cerebrum, 3cui inde ei talis conatus: cerebrum est caelum, et conatus est cupido et desiderium; correspondentiae sunt tales. @1 in eo$ @2 pertinerent$ @3 etenim inde ei$
Arcana Coelestia 3 Passage 4050
#4050 Facies quaedam supra fenestram caeruleam mihi primum apparuit, quae facies se mox recepit intus, tunc mihi visa stellula circa regionem oculi sinistri, dein stellulae plures rutilae, quae coruscabant albe; postea visi mihi sunt parietes sed non tectum, parietes modo a sinistro latere, demum quasi caelum stelliferum; et quia haec visa in loco ubi mali, putabam aliquid tetrum esse quod mihi objiceretur videndum; sed mox disparabatur paries et caelum, et apparuit puteus e quo sicut candidus nimbus 1aut vapor prodiit; videbatur etiam tanquam aliquid exantlaretur ex puteo; quaerebam quid illa significarent et repraesentarent; dicebatur quod repraesentatio esset infundibuli in cerebro, supra quod esset cerebrum quod significatur per caelum, et quod dein videbatur, esset illud vas quod significatur per puteum, et vocatur infundibulum, et quod nimbus seu vapor qui inde, esset lympha quae pertransit et inde exantlatur; et quod lympha illa duplicis generis esset, nempe quae mixta cum spiritibus animalibus, 2quae inter lymphas utiles, et quae mixta cum serositatibus quae inter lymphas excrementitias: [3] ostensum mihi dein quales illi qui ad hanc provinciam pertinent, sed modo qui vilioris sortis essent; etiam quoque visi, discurrunt huc et illuc, applicant se illis quos vident, attendunt ad singula, ac quae audiunt, nuntiant aliis, ad suspiciones proclives, impatientes, irrequieti; ad imitationem illius lymphae quae inibi et fertur cis et retro; ratiocinia eo sunt fluida ibi quae repraesentant; [4] sed hi sunt mediae sortis; at qui excrementitias lymphas ibi referunt, sunt qui spirituales veritates deducunt ad terrestria, et ibi conspurcant illas, sicut pro exemplo: qui cum audiunt aliquid de amore conjugiali, ad scortationes et adulteria applicant, et sic quae amoris conjugialis sunt, ad haec deducunt; ita in ceteris; hi antrorsum ad aliquam distantiam ad dextrum apparuerunt. Qui autem bonae sortis sunt, similes sunt illis de quibus mox supra n. 4049. @1 seu$ @2 et quae mixta cum serositatibus, illa inter lymphas utiles est, haec inter excrementitias$
Arcana Coelestia 3 Passage 4051
#4051 Sunt societates quae referunt regionem illam quae in cerebro vocatur isthmus, 1et quoque qui referunt nodulos fibrarum in cerebro, qui apparent sicut glandulares, e quibus fibrae effluunt ad varias functiones, quae nempe fibrae unum agunt in principiis illis seu glandulis, sed diversimode in extremis; una societas spirituum quibus talia correspondent, mihi oblata est, de qua haec; venerunt spiritus antrorsum; alloquebantur me, dicentes quod homines sint, sed 2his respondere datum quod non homines sint corpore praediti sed spiritus, et sic quoque homines, quia omne spiritus conspirat ad id quod hominis est, etiam ad formam homini corpore praedito similem, spiritus enim est internus homo, tum quia homines sunt ex intelligentia et sapientia, et non ex forma, inde quod spiritus boni, et magis angeli sint homines prae illis qui in corpore, quia magis in luce sapientiae; [2] post hoc responsum dicebant quod plures sint in societate, in qua unus alteri non similis, sed quia mihi impossibile visum quod societas dissimilium in altera vita dari queat, locutus sum de illa re eum illis, et tandem instructus quod tametsi dissimiles, usque consocientur quoad finem, qui illis unus; dixerunt porro quod tales sint ut quisque dissimiliter agat et quoque dissimiliter loquatur quam alter, et tamen simile volunt et cogitant; hoc quoque illustrabant exemplo: eum unus in societate dicit de angelo quod minimus sit in caelo, alter dicit quod maximus, et tertius quod nec minimus nec maximus, et sic eum pluri varietate, 3quoad cogitationes usque unum agunt, quod nempe qui minimus vult esse, sit maximus, et quod maximus sit inde respective, et quod nec minimus nec maximus, quia non cogitant de supereminentia; similiter in reliquis; ita consociantur in principiis, sed diversimode agunt in extremis: applicabant se auri meae, et dicebant quod boni spiritus sint, et quod mos eorum loquendi sit talis; dicebatur de illis quod non sciatur unde veniunt, et quod inter societates vagabundas sint. @1 i estque parva regio quasi interstitialis inter cerebrum et cerebellum$ @2 illis$ @3 quod I$
Arcana Coelestia 3 Passage 4052
#4052 Praeterea talis est correspondentia cerebri eum Maximo Homine quod qui in principiis boni sunt, referant illa in cerebro quae principia ibi sunt et vocantur glandulae seu substantiae corticales; at qui in principiis veri sunt, referant illa in 1cerebris quae a principiis illis effluunt et vocantur fibrae; at usque eum hoc discrimine quod qui correspondent dextrae parti cerebri, sint qui in voluntate boni 2sunt, et inde in voluntate veri; at qui correspondent sinistrae parti cerebri, sint qui in intellectu boni et veri et inde in affectione eorum; hoc inde est quia illi qui in caelo sunt ad dextrum Domini, sunt qui in bono ex voluntate, at qui ad sinistrum Domini, sunt qui in bono ex intellectu; illi sunt qui caelestes vocantur, hi autem qui spirituales. @1 cerebro$ @2 after veri$
Arcana Coelestia 3 Passage 4053
#4053 Quod tales correspondentiae sint, nemo hactenus novit, et scio quod miraturi cum audiunt, et hoc ex causa quia non sciunt quia internus homo et quid externus, et quod internus homo sit in spirituali mundo et externus in naturali, et quod internus homo sit qui vivit in externo et qui influit in hunc et regit hunc; inde, tum ex illis quae supra n. 4044 allata sunt, usque 1sciri potest quod influxus sit, et quod correspondentia; quod ita sit, notissimum est in altera vita; tum quod naturale non aliud sit quam repraesentatio spiritualium, a quibus existit et subsistit; et quod naturale taliter repraesentet, qualiter correspondet.
Arcana Coelestia 3 Passage 4054
#4054 Cerebrum sicut caelum est in sphaera finium qui sunt usus, quicquid enim influit a Domino, est finis spectans generis humani salvationem; hic finis est qui regnat in caelo, et quoque qui inde regnat in cerebro, cerebrum enim ubi mens hominis, spectat fines in corpore, ut nempe corpus inserviat animae, ut anima sit felix in aeternum. At dantur societates quae nullum finem usus habent, solum ut inter amicos et amicas sint, et ibi in voluptatibus, ita qui solis sibi indulgent, et solam pelliculam curant, si forte domestica aut si publica, sunt pro eodem fine; talium spirituum societates hodie plures sunt quam usquam credi potest; illi ut primum alluunt, sphaera eorum operatur, et apud alios exstinguit affectiones veri et boni, quae cum exstinctae sunt, tunc illi in suae amicitiae voluptate sunt: illi sunt obstipationes cerebri, et stupiditates ei inducunt: talium societates 1plures apud me fuerunt, et perceptum ab hebetudine, lentore, et privatione affectionis, quod adessent; et 2aliquoties etiam cum illis locutus sum: sunt pestes et pernicies, tametsi in vita civili cum fuerunt in mundo, apparuerint sicut boni, (t)jucundi, faceti, et quoque ingeniosi, nam decora sciunt ac insinuationes per illa, imprimis in amicitias; quid amicus esse bono, seu amicitia boni, non sciunt, nec scire volunt; sors illos tristis manet; vivunt demum in squalore, et in tali stupiditate ut vix aliquid humani quoad captum illis residuum sit: finis enim facit hominem, et qualis finis talis homo, proinde tale humanum (c)ei post mortem.
Arcana Coelestia 3 Passage 4055
#4055 Continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia, ad finem capitis sequentis. @1 scire I$ @2 pluries$ @3 saepius quoque$ FINIS PARTIS TERTIAE |
|