|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM
Arcana Coelestia 3 #3751 Ante caput praecedens xxviii, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum xxiv 15-18, praedixit; nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis; orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.
Arcana Coelestia 3 #3752 Quid haec verba significant, nusquam aliquis comprehendere potest nisi illustratus per sensum internum; quod non dicta sint de destructione Hierosolymae, apparet (c)a pluribus in illo capite, ut ex his, "Nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro, sed propter electos contrahentur dies illi" et ex sequentibus,1 "post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria," et ex 2aliis. 3Quod nec dicta sint de interitu mundi, etiam a pluribus in eodem capite patet, ut ex illis quae praecedunt "Qui tunc super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua, et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua"; tum ex his quae nunc allata, "Orate ne fiat fuga vestra in hieme, neque in sabbato"; et a sequentibus, "Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur; duae molentes, una assumetur, altera relinquetur." Sed patet quod dicta sint de ultimo tempore Ecclesiae, hoc est, de ejus vastatione; quae tunc vastata dicitur, cum amplius nulla charitas. @1 i quod$ @2 i pluribus$ @3 i Et$
Arcana Coelestia 3 #3753 Quisque qui sancte de Domino cogitat, et qui credit quod Divinum in Ipso fuerit, et quod ex Divino locutus sit, scire potest et credere quod illa, sicut reliqua quae Dominus docuit et locutus est, non de una gente dicta sint, sed de universo genere humano; et non de ejus statu mundano, sed de ejus statu spirituali; et quoque quod Domini verba 1comprehenderint illa quae sunt regni Ipsius et quae sunt Ecclesiae, haec enim Divina sunt et aeterna. Qui ita credit, ille concludit quod haec verba, "Vae in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis" non significent illos qui in utero gerunt et lactant; et quod haec, "Orate ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato" non significent fugam aliquam pro hoste mundano, et sic porro. @1 quia omnia Divina comprehenderint illa quae sunt totius Ipsius Regni in terris et in caelis et quae aeterna$
Arcana Coelestia 3 #3754 In illis quae praecedunt, actum est de tribus statibus perversionis boni et veri in Ecclesia, hic nunc agitur de quarto statu, qui etiam est ultimus; de primo statu, quod fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354: de secundo statu, quod fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488: de tertio statu, quod fuerit desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum, videatur n. 3651, 3652: de quarto statu hic nunc agitur, qui est profanationis boni et veri; quod ille status hic describatur, constare potest (c)a singulis ibi in sensu interno, qui talis est.
Arcana Coelestia 3 #3755 "Vae autem in utero gerentibus 1et lactantibus in diebus illis" significat illos qui imbuti sunt bono amoris in Dominum et bono innocentiae; "vae" est formula significans periculum damnationis aeternae; "in utero gerere" est concipere bonum amoris caelestis2; "lactare" est quoque innocentiae statum; "dies illi" sunt status in quibus tunc Ecclesia3, [2] "Orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato" significat remotionem ab illis, ne hoc praecipitanter fiat in statu nimii frigoris, et in statu nimii aestus; "fuga" est remotio a statu boni amoris et innocentiae, de quibus mox supra; "fuga in hieme" est remotio ab illis in statu nimii frigoris, frigus est quando aversatio pro illis, quae inducitur per amores sui; "fuga in sabbato" est remotio ab illis in statu nimii aestus; "aestus" est sanctum externum, cum intus amor sui et mundi. [3] "Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet" significat summum gradum perversionis ac vastationis Ecclesiae quoad bonum et verum, qui est profanatio; profanatio enim sancti inducit mortem aeternam et multo graviorem quam reliqui status mali, et eo graviorem quo interiora bona et vera sunt quae profanantur, quae interiora quia aperta sunt et nota in Ecclesia Christiana, et illa profanata, dicitur quod "tunc erit afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet." [4] "Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi" significant remotionem illorum qui ab Ecclesia, ab interioribus bonis et veris ad exteriora, ut usque salvari possint illi qui in vita boni (c)et veri sunt; per "contrahi dies" significatur status remotionis, per "non conservari ulla caro" significatur quod alioquin nemo salvari posset; per "electos" significantur illi qui in vita boni et veri sunt. @1 3751 and 3753 have aut$ @2 i et quoque imbuere illud$ @3 i est$
Arcana Coelestia 3 #3756 Quod ille sensus internus illorum verborum sit, ad plenum potuisset ostendi, ut quod per "illas quae in utero gerunt" significentur illi qui primum imbuunt bonum; perque "illas quae lactant" quod significentur qui imbuunt innocentiae statum; per "fugam," quod 1remotio ab illis; per "hiemem," quod aversatio bonorum illorum ex amore sui occupante interiora; et per "fugam in sabbato," profanatio, quae fit cum sanctum in externis est, et intus amor sui et mundi; sed quia eaedem voces et similes expressiones in sequentibus passim occurrunt, ibi, ex Divina Domini Misericordia, significatio illarum quod talis, ostendetur. @1 i dein$
Arcana Coelestia 3 #3757 Quid autem profanatio sancti, pauci sciunt, sed constare potest ex illis quae prius de illa dicta et ostensa sunt, quae videantur, nempe quod profanare possint qui sciunt, et agnoscunt, et imbuunt bonum et verum, non autem qui non agnoverunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398: ita quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod qui ab Ecclesia caelesti, profanare possint sancta bona, qui ab Ecclesia spirituali, possint sancta vera, n. 3399: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera interiora ne profanarent illa, n. 3398: quod gentes omnium minime profanare possint, n. 2051: quod profanatio sit commixtio ac conjunctio boni et mali, tum veri et falsi, n. (x)1001, 1003, 2426: quod id significatum sit per esum sanguinis, qui tam severe prohibitus est in Ecclesia Judaica, n. 1003: quod detineantur ideo quantum possibile est, ab agnitione et fide boni et veri, 1si non permanere in illis possint, n. 3398, 3402 et quod teneantur ideo in ignorantia, n. 301-303: et quod etiam ideo cultus fiat externus, n. 1327, 1328: quod interna vera non prius revelentur quam cum Ecclesia vastata est, quia tunc bonum et verum non amplius potest profanari, n. 3398, 3399: quod Dominus ideo tunc primum in mundum venerit, n. 3398: quantum periculi a profanatione sancti et Verbi, n. 571, 582. @1 illi qui$ CAPUT XXIX 1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram filiorum orientis. 2. Et vidit, et ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas; et lapis magnus super ore putei. 3. Et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus. 4. Et dixit illis Jacob, Fratres mei, unde vos? et dixerunt, E Harane nos. 5. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris? et dixerunt, Cognoscimus. 6. Et dixit illis, An pax ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege. 7. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes, potate gregem, et ite, pascite. 8. Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. 9. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel venit cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa. 10. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae. 11. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam et flevit. 12. Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille; et cucurrit et indicavit patri suo. 13. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani omnia verba illa. 14. Et dixit ei Laban, Utique os meum et caro mea tu, et habitavit cum eo mensem dierum. 15. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis? indica mihi, quid merces tua? 16. Et Labani duae filiae, nomen majoris Leah, et nomen minoris Rachel. 17. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat pulchra forma, et pulchra aspectu. 18. Et amabat Jacob Rachelem, et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore. 19. Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare illam viro alii, mane cum me. 20. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam. 21. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies mei, et veniam ad illam. 22. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium. 23. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam. 24. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam. 25. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare fraudasti me? 26. Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem natu ante primogenitam. 27. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam, in servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis. 28. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem. 29. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam. 30. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah, et servivit cum eo adhuc septem annis aliis. 31. Et vidit JEHOVAH quod exosa Leah, et aperuit uterum illius, et Rachel sterilis. 32. Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit JEHOVAH afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. 33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit JEHOVAH quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen ejus Shimeon. 34. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea vocavit nomen ejus Levi. 35. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Hac vice confitebor JEHOVAM; propterea vocavit nomen ejus Jehudah; et substitit a pariendo. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3758 In hoc capite in sensu interno per "Jacobum" agitur de Naturali Domini, quomodo Veri Bonum ibi conjunctum sit cum bono affini ex origine Divina, quod est "Laban"; primum per affectionem veri externi, quae est "Leah," et dein per affectionem veri interni, quae est "Rachel."
Arcana Coelestia 3 #3759 Postea per partum quatuor filiorum Jacobi ex Leah describitur in sensu supremo ascensus a vero externo ad bonum internum; at in sensu repraesentativo describitur status Ecclesiae, quae talis est ut non agnoscat et recipiat vera interna quae in Verbo, sed vera externa1; et quia ita, quod ad interiora ascendat secundum hunc ordinem, quod ei primum sit verum quod fidei dicitur, dein exercitium secundum id verum, postea ex illo charitas, et demum amor caelestis: hi quatuor gradus significantur per quatuor filios Jacobi ex Leah, nempe per Reubenem, Shimeonem, Levi, et Jehudam. @i ibi$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3760 Vers. 1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram filiorum orientis. "Sustulit Jacob pedes suos" significat elevationem naturalis: "et ivit terram filiorum orientis" significat ad vera amoris.
Arcana Coelestia 3 #3761 "Sustulit Jacob pedes suos": quod significat elevationem naturalis, constat a significatione "tollere" quod sit elevatio; et a significatione "pedum" quod sit naturale, de qua sequitur; elevatio quae hic significatur, est de qua in hoc capite agitur, quae est a vero externo ad bonum internum; in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum elevavit usque ad Divinum, secundum ordinem, ascendendo a vero externo per gradus ad bonum internum; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis cum illum regenerat, secundum similem ordinem, novum facit: quod homo qui 1in adulta aetate regeneratur, secundum ordinem in hoc capite et sequentibus in sensu interno descriptum progrediatur, paucis notum est; causa est, quia pauci super id reflectunt, etiam 2quia pauci hodie possunt regenerari, sunt enim ultima tempora Ecclesiae quando non amplius aliqua charitas, proinde non fides; et quia ita, ne quidem sciunt quid fides, tametsi in omnium ore est quod per fidem salvetur homo, inde adhuc minus sciunt quid charitas, et cum haec solum quoad voces modo nota sunt, 3et quoad essentiam ignota, inde est quod dictum quod pauci possint reflectere super ordinem secundum quem homo novus fit seu regeneratur, et quoque quod pauci regenerari possint. [2] Quia hic de naturali agitur et hoc repraesentatur per "Jacobum," non dicitur quod surrexerit et iverit terram filiorum orientis, sed quod sustulerit pedes suos; utrumque significat elevationem; quod "surgere" significet, videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; quod hic dicatur "tollere pedes," est respective ad naturale, nam "pedes" significant naturale, videatur n. 2162, 3147; quod "pedes" significent naturale seu naturalia, est ex correspondentia cum Maximo Homine, de qua ad finem capitum nunc, in quo, nempe Maximo Homine, illi qui ad provinciam pedum pertinent, sunt qui in naturali luce sunt, et parum in spirituali; inde quoque est quod quae infra pedes sunt, ut "planta et calcaneum," significent infima 4naturalia, videatur n. 259; et inde "calceus," qui etiam aliquoties nominatur in Verbo, naturale corporeum, quod ultimum est, n. 1748. @1 i dein$ @2 i ex causa$ @3 at$ @4 naturalis$
Arcana Coelestia 3 #3762 "Et ivit terram filiorum orientis": quod significet ad vera amoris, nempe elevationem, constat ex significatione "terrae filiorum orientis"; quod Aram seu Syria dicta sit terra filiorum orientis, patet quia illuc se contulit Jacob, videatur etiam n. 3249; quod per "Syriam" in genere significentur cognitiones boni n. 1232, 1234 ostensum est, at in specie per "Aram Naharaim" seu Syriam fluviorum significantur cognitiones veri, n. 3051, 3664; hic autem non dicitur quod iverit ad Aram seu Syriam sed "ad terram filiorum orientis," ut significetur id de quo in toto hoc capite agitur, nempe ascensus ad vera amoris: vera amoris dicuntur illa vera quae alibi vera caelestia appellata sunt, sunt enim cognitiones de charitate erga proximum, deque amore in Dominum; in sensu supremo, in quo agitur de Domino, sunt vera Divini amoris; [2] illa vera, nempe de charitate erga proximum et de amore in Dominum, discenda sunt antequam homo regenerari potest, et quoque agnoscenda et credenda, et quantum agnoscuntur, 1creduntur, (c)et vita imbuuntur, tantum quoque regeneratur homo, 2et tunc tantum implantantur illa naturali hominis, in quo sunt ut in sua humo; implantantur ibi primum per instructionem a parentibus et magistris, dein ex Verbo Domini, postea ex propria reflexione super illa, 3sed per illa solum reponuntur solum in memoria naturali hominis, ac inter cognitiones ibi referuntur; sed usque non agnoscuntur, creduntur, et imbuuntur, nisi sit vita secundum illa, tunc enim homo in affectionem venit, et quantum in 4affectionem ex vita venit, tantum naturali ejus, ut suae humo, implantantur; quae non ita implantantur, 5quidem apud hominem sunt, sed modo in memoria ejus sicut aliquod cognitivum aut historicum, quod non ad aliud conducit quam ut de illis loqui possit, et per illa captare famam, (c)et per hanc lucrari opes et honores; sed 6tunc non implantata sunt. [3] Quod per "terram filiorum orientis" significentur vera amoris, ita cognitiones veri quae tendunt ad bonum, 7constare potest a significatione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex significatione "orientis" quod sit amor, de qua n. 101, 1250, 3249; terra illorum est humus in qua sunt8; quod "filii orientis" sint illi qui in cognitionibus veri et boni, proinde in veris amoris, constare (t)etiam potest alibi ex Verbo, ut in Libro Primo Regum, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, v 10 [A.V. iv, 30]; ubi per "sapientiam filiorum orientis" significantur cognitiones interiores veri et boni, ita ii qui in illis sunt; per "sapientiam autem Aegyptiorum" scientia earundem quae in gradu inferiore est; quod per "Aegyptios" significentur 9scientifica in genere, videatur n. 1164, 1165, 1462: [4] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Surgite, ascendite contra Kedarem, devastate filios orientis, tentoria et greges eorum sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum sument, xlix 28 [29]; ibi quod per "filios orientis" intelligantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, constat ex eo (x)quod "sument tentoria et greges eorum, tum cortinas, et omnia vasa eorum, ut et camelos"; per "tentoria" enim significantur sancta boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, per "greges" bona charitatis, n. 343, 2566; per "cortinas" sancta vera, n. 2576, 3478, per "vasa" vera fidei, et scientifica, n. 3068, 3079, per "camelos" scientifica in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145; ita per "filios orientis" illi qui in illis 10sunt, hoc est, qui in cognitionibus boni et veri. [5] Quod sapientes ab 11orientalibus, qui venerunt ad Jesum, cum nasceretur, fuerint ex illis qui filii orientis dicti sunt, constare potest ex eo quod illi in cognitione fuerint quod nasciturus Dominus, et quod Adventum Ipsius sciverint ex stella quae illis apparuit in oriente, de quibus ita apud Matthaeum, Cum nasceretur Jesus in Bethlehem Judaeae, . . . ecce sapientes ab orientalibus venerunt in Hierosolymam, dicentes, Ubi est natus Rex Judaeorum? vidimus enim Ipsius stellam ab oriente, et venimus adorare Ipsum, ii 1, 2; quod apud filios orientis qui e Syria, tale propheticum ab antiquo fuerit, constat a prophetia Bileami de Adventu Domini, apud Mosen, Video Ipsum, et non nunc, conspicio Ipsum et non propinquus, orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17; quod Bileamus fuerit ex terra filiorum orientis seu ex Syria, patet ex his apud Mosen, Edidit Bileamus enuntiatum suum, et dixit, A Syria adduxit me Balakus rex Moabi, ex montibus orientis, Num. xxiii 7; sapientes illi qui venerunt ad Jesum cum nasceretur, vocantur magi, sed ita dicti sunt sapientes 12illo tempore, ut constat ex pluribus locis, ut Gen. xli 8; Exod. vii 11; Dan. ii 27; iv 3, 4 [A.V. 6, 7]; 1 Reg. v 10 [A.V. iv 30]; et passim apud Prophetas. [6] Quod "filii orientis" in opposito sensu significent cognitiones mali et falsi, ita illos qui in illis sunt, constat apud Esaiam, Recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; . . . involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, et simul depraedabuntur filios orientis, xi 14: apud Ezechielem, Contra filios Ammonis, Ecce Ego tradidi te filiis orientis in hereditatem, et collocabunt ordinationes suas in te, xxv 4, 10: in Libro Judicum, Cum seminavit Israel, et ascendit Midian et Amalek, et filii orientis, et ascenderunt 13supra illum, vi 3; "Midian" pro illis qui in falso, quia non in vitae bono, n. 3242; "Amalek" pro illis qui in falsis, quibus oppugnant vera, n. 1679; "filii orientis" pro illis qui in cognitionibus falsi. @1 i et$ @2 tantum illa implantantur naturali hominis, in quo seu ubi sunt$ @3 tunc reponuntur in memoria naturali hominis, et inter cognitiones ibi referuntur; sed usque illa fieri nequeunt, nempe ut agnoscantur, credantur et imbuantur, nisi sit vita secundum illa, tunc enim in affectione sunt,$ @4 affectione$ @5 etiam ibi quidem esse possunt, sed modo ut aliquod$ @6 apud hoc illa$ @7 i etiam$ @8 i hic naturale, ut supra dictum$ @9 scientia$ @10 after veri$ @11 Gk is plural, i.e., )$ @(12 tunc temporis$ @13 super$
Arcana Coelestia 3 #3763 Vers. 2, 3. Et vidit, et ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas; et lapis magnus super ore putei. Et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus. "Vidit" significat perceptionem: "ecce puteus" significat Verbum: "in agro" significat pro Ecclesiis: "et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum" significat sancta Ecclesiarum et doctrinalium: "quia e puteo illo potarunt catervas" significat quod inde scientia: "et lapis magnus super ore putei" significat quod occlusum esset: "et 1colligebantur illuc omnes catervae" significat quod omnes Ecclesiae et earum doctrinalia inde: "et devolvebant lapidem a super ore putei" significat quod recluderent: "et potabant gregem" significat quod inde doctrina: "et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus" significat quod interea esset occlusum. @1 an earlier draft in A has congregabantur$
Arcana Coelestia 3 #3764 "Vidit": quod significet perceptionem, constat a significatione "videre" quod sit percipere, de qua in sequentibus hujus capitis ad vers. 32, ubi de Reuben, qui a videre nominatus est.
Arcana Coelestia 3 #3765 "Ecce puteus": quod significet Verbum, constat a significatione "putei" quod sit Verbum, et quoque doctrina e Verbo, de qua n. 2702, 3096, 3424; Verbum hic "puteus" dicitur, quia agitur de naturali, quod in se spectatum Verbum modo ad sensum litteralem capit; at Verbum "fons" dicitur cum agitur de rationali, (c)ex quo Verbum secundum sensum internum potest percipi.
Arcana Coelestia 3 #3766 "In agro": quod significet pro Ecclesiis, constat ex significatione "agri" quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 2971; Ecclesia in Verbo significatur per terram, per humum, et per agrum, at cum differentia; quod "ager" sit Ecclesia, est inde quia illa sicut ager recipit semina boni et veri; Ecclesia enim Verbum habet, e quo illa; inde quoque est quod quicquid in agro est, etiam significet id quod est Ecclesiae, sicut sementis, messis, seges, triticum, hordeum, et reliqua, et quoque haec cum differentia.
Arcana Coelestia 3 #3767 "Et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum": quod significet sancta Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione "trium" quod sint sanctum, de qua n. 720, 901; ex significatione "catervarum gregis" quod sint illa quae sunt Ecclesiae, ita doctrinalia; in specie "grex" significat illos qui intra Ecclesiam sunt, ac discunt et imbuunt bona quae charitatis et vera quae fidei, et tunc pastor qui docet illa; in genere (t)autem "grex" significat omnes illos qui in bono sunt, ita qui ad Ecclesiam Domini in universo terrarum orbe pertinent; et quia omnes illi per doctrinalia introducuntur in bonum et verum, ideo etiam per "gregem" significantur doctrinalia; illa enim quae faciunt ut talis sit homo, ac ipse homo qui talis est, per eandem vocem in sensu interno intelligitur; [2] subjectum enim quod est homo, intelligitur ex eo ex quo est homo; inde est quod aliquoties dicatur quod nomina significent res, et quoque illos apud quos eae res sunt; sicut Tyrus et Zidon, quod significent cognitiones boni et veri, et quoque illos qui in cognitionibus illis sunt; et quod Aegyptus significet scientiam, et Asshur ratiocinationem, sed intelliguntur tunc ii qui in illis sunt, ita in reliquis; 1at loquela in caelo apud angelos" per res absque idea personarum 2fit, ita per universalia, et hoc ex causa quia sic comprehendunt innumerabilia, at imprimis ex causa quia omne bonum et verum tribuunt Domino, ac sibimet nihil, inde non determinatae sunt ideae loquelae illorum quam ad solum Dominum: ex his nunc patet unde est, quod "grex" dicatur significare Ecclesias, et quoque doctrinalia. "Catervae gregis" dicuntur "cubantes juxta 3puteum" quia ex Verbo doctrinalia; quod "puteus" sit Verbum, mox supra n. 3765 dictam est. @1 at usque in caelo apud angelos talis loquela est, ut$ @2 fiat$ @3 i illum, nempe$
Arcana Coelestia 3 #3768 "Quia e puteo illo potarunt catervas": quod significet quod inde scientia, nempe ex Verbo, constat a significatione "putei" quod sit Verbum, de qua mox supra n. 3765; (c)a significatione "potare" seu facere bibere quod sit instrui, de qua n. 3069; et (c)a significatione "catervarum" quod sint scientia doctrinalium, de qua etiam mox supra n. 3767; ex his patet quod per "e puteo potarunt catervas" significetur quod ex Verbo scientia doctrinalium boni et veri. In his quae sequuntur de Jacobo, in sensu 1supremo agitur de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et in hoc capite de initiatione; cac in sensu interno repraesentativo de illis qui regenerantur, quomodo Dominus naturalem eorum hominem renovat, et in hoc capite de initiatione; ideo hic 2agitur de Verbo et de doctrina inde, nam per doctrinam e Verbo initiatio et regeneratio: et quia haec significantur per "puteum" et per "tres catervas gregis," ideo haec historice memorantur; quae nisi illa significarent, leviora forent quam ut in Verbo Divino memorarentur: quid involvunt, constare potest, quod nempe omnis scientia et doctrina boni et veri sit ex Verbo: [2] naturalis homo quidem scire potest, et quoque percipere quid bonum et verum, sed modo bonum et verum naturale et civile, at bonum et verum spirituale non potest; hoc ex revelatione erit, ita ex Verbo; ut pro exemplo, homo scire potest 4ex rationali quod 5cuivis est, quod proximus sit amandus et quod Deus sit colendus, sed quomodo proximus amandus et quomodo Deus colendus, non sciri potes quam ex Verbo, ita quid bonum et verum spirituale; sicut quod ipsum bonum sit proximus, proinde illi qui in bono sunt, et hoc secundum bonum in quo sunt; et quod ideo bonum 6sit proximus quia in bono est Dominus, et quod sic in amore boni, ametur Dominus: [3] pariter, qui non Verbum habent nec scire possunt quod omne bonum sit a Domino, et quod id influat apud hominem et faciat affectionem boni, et quod illa affectio vocetur charitas; qui non Verbum habent nec scire possunt quis est Deus universi; quod sit Dominus, illos latet, cum tamen intimum affectionis seu charitatis, proinde intimum boni, spectabit Ipsum; inde patet quid bonum spirituale, quod non aliunde potest sciri quam ex Verbo: at quoad gentes, quamdiu in mundo sunt, id quidem non sciunt, at usque cum illae in mutua charitate inter se vivunt, in facultate sunt inde ut in altera vita de talibus instrui queant, et quod etiam facile recipiant et imbuant, videatur n. 2589-2604. @1 interno$ @2 i primum$ @3 after percipere$ @4 per rationale$ @5 ei$ @6 i hoc est, illi qui in bono sint,$
Arcana Coelestia 3 #3769 "Et lapis magnus super ore putei": quod significet quod occlusum esset, nempe Verbum, constare potest absque explicatione. Verbum occlusum dicitur dum solum quoad sensum litterae intelligitur, et omne id pro doctrinali assumitur quod ibi; et adhuc magis occlusum, cum illa pro doctrinalibus agnoscuntur quae favent cupiditatibus amoris sui et mundi, nam haec imprimis lapidem magnum super 1 os putei advolvunt, hoc est, occludunt Verbum; et tunc sicut non 2 sciunt, nec scire volunt, quod sensus aliquis interior in Verbo sit; cum tamen videre hoc possunt a pluribus locis ubi sensus litterae quoad interiorem sensum explicatur; et quoque ex doctrinalibus in Ecclesia receptis, ad quae omnem sensum litterae Verbi per explicationes varias referunt; [2] quid sit quod occlusum sit Verbum, constare (o)imprimis potest a Judaeis, qui omnia et singula explicant secundum litteram, et inde credunt quod (x)illi prae omnibus in universo terrarum orbe electi sint, et quod Messias venturus qui introducet eos in terram Canaanem, et illos supra omnes gentes et populos terrarum evehet; sunt enim in terrestribus corporeis 3 amoribus, qui tales sunt ut prorsus occludant Verbum quoad interiora; ideo etiam nondum sciunt an aliquod regnum caeleste sit, an victuri post mortem, quid internus homo, ne quidem quod detur aliquod 4 spirituale; minus quod Messias venerit ad salvandum animas; quod Verbum pro illis occlusum sit, satis constare potest etiam ex eo quod tametsi inter Christianos vivunt, usque tamen ne hilum ex doctrinalibus corum recipiant; secundum haec 5 apud Esaiam, Dicas populo huic, Audite audiendo, et ne intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline:... et dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum vastatae sunt urbes dum nullus habitator, et domus dum nullus homo, et humus vastata sit in solitudinem, vi 9-11; Matth. xiii 14, 15; Joh. xii 40, 41. [3] Quantum enim homo in amoribus sui et mundi est, et in eorum cupiditatibus, tantum occluditur ei Verbum; amores enim illi pro fine habent se, qui finis lumen naturale accendit, sed lucem caelestem exstinguit, sic ut acute videant illa quae sunt sui et mundi, et ne hilum quae sunt Domini et Ipsius regni; et cum ita est, quidem legere possunt Verbum, sed ex fine lucrandi honores et opes, aut ex fine ut appareant, aut ex 6 more et inde tracta consuetudine 7, aut ex pio, et usque non ex fine emendandi vitam; illis diversimode Verbum Occlusum est, quibusdam ita ut nequaquam scire velint aliud quam quod doctrinalia eorum dictant, qualiacumque sint; [4] ut si quis dixerit quod Petro non data sit potestas aperiendi caelum et claudendi illud, sed quod fidei amoris, quae per "claves Petri" significatur, quia obstat amor sui et mundi, nequaquam agnoscunt: et si quis dixerit quod sancti non colendi, sed unice Dominus, hoc nec recipiunt: si quis dixerit quod per panem et vinum in Sancta Cena intelligatur amor Domini erga universum genus humanum, et reciprocus hominis in Dominum, haec nec credunt: ac si quis dixerit quod fides nihil faciat nisi sit bonum fidei, hoc est, charitas, hoc inverse explicant; ita in reliquis: qui tales sunt, ne hilum videre possunt, nec volunt videre verum quod(t) 8 in Verbo, sed obstinate manent in suo dogmate; et ne quidem audire volunt quod sensus internus sit, in quo sanctitas et gloria Verbi; immo cum audiunt quod sit, ad solum auditum ex aversatione nauseant: ita Occlusum est Verbum; cum tamen Verbum tale 9 est ut usque in caelum, et per caelum ad Dominum apertum sit, et solum clausum respective ad hominem, quantum is in malis amoris sui et mundi quoad fines vitae, et in principiis falsi inde, est. Inde constare potest quid sit quod "lapis magnus super ore putei." @1 ore$ @2 quidem nec$ @3 corporeis et mundanis$ @4 i immo$ @5 et quoque ex his$ @6 amore I$ @7 tracto habitu$ @8 i est$ @9 sit$
Arcana Coelestia 3 #3770 "Et colligebantur illuc omnes catervae": quod significet quod omnes Ecclesiae et earum doctrinalia inde, constat ex significatione "catervarum" quod sint Ecclesiae, et quoque doctrinalia quae Ecclesiarum, de qua supra n. 3767, 3768; quae quod sint ex Verbo, significatur per "colligi illuc."
Arcana Coelestia 3 #3771 "Et devolvebant lapidem a super ore putei": quod significet quod recluderent, constat ex illis quae mox supra n. 3769 dicta sunt de significatione "lapidis magni super ore putei," quod sit quod Verbum occlusum esset; inde patet quod "devolvebant lapidem a super ore putei" sit quod recluderent.
Arcana Coelestia 3 #3772 "Et potabant gregem": quod significet quod inde doctrina, constat a significatione "potare" seu bibere facere quod sit instruere, de qua n. 3069, 3768; et a significatione "gregis" quod sint illi qui in bonis et veris fidei, de qua n. 343, 3767; ita "potare illum" est instruere ex Verbo, proinde doctrina.
Arcana Coelestia 3 #3773 "Et reducebant lapidem super os putei ad locum suum": quod significet quod interea esset occlusum, constat ex illis quae de lapide super ore putei n. 3769, 3771 dicta sunt. Cum his quod nempe Verbum reclusum sit Ecclesiis, et dein quod occlusum, ita se habet: in principio cum aliqua Ecclesia instauratur, tunc primum est illis Verbum occlusum, sed dein recluditur, providente ita Domino, et inde 1 discunt quod 2 omnis doctrina fundetur super his duobus praeceptis quod amandus (o)sit Dominus supra omnia, et proximus sicut ipse; quando haec duo praecepta pro fine sunt, tunc reclusum est Verbum, omnis enim Lex, et omnes Prophetae, hoc est, totum Verbum, (o)sic ab illis dependent, adeo 3 ut omnia inde sint, et sic ut omnia ad illa se referant; et quia 4 tunc in principiis veri et boni 5 sunt, illustrantur in singulis quae in Verbo vident; Dominus enim per angelos tunc est apud illos, et illos tametsi nesciunt, docet, et quoque in vitam veri et boni ducit; [2] hoc quoque constare potest ab omnibus Ecclesiis quod tales fuerint in infantia sua, et quod coluerint Dominum ex amore et amaverint proximum ex corde; at temporis successu Ecclesiae ab his binis praeceptis se removent, et a bono amoris et charitatis deflectunt ad illa quae fidei vocantur, ita a vita ad doctrinam, et quantum hoc fit, tantum occluditur Verbum; haec sunt quae significantur per illa verba in sensu interno "Ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas, et lapis magnus super ore putei: et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem, et reducebant lapidem super os putei ad locum suum." @1 discit$ @2 i omnis cultus Divinus et$ @3 ac ita dependent$ @4 sic$ @5 si tunc$
Arcana Coelestia 3 #3774 Vers. 4-6. Et dixit illis Jacob, Fratres mei, unde vos? et dixerunt, E Harane nos. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris? et dixerunt, Cognoscimus. Et dixit illis, An pax ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege. "Dixit illis Jacob" significat verum boni: "Fratres mei, unde vos?" significat charitatem ibi ex qua origine: "et dixerunt, E Harane nos" significat ex bono communis stirpis: "et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris?" significat num illis bonum ejus stirpis: "et dixerunt, Cognoscimus" significat affirmationem 1: "et dixit illis, An pax ei?" significat nonne illud ex regno Domini?: "et dixerunt, Pax" significat affirmativum: "et ecce Rachel filia ejus" significat affectionem veri interioris: "venit tum grege" significat doctrinalia interiora. @1 affirmativum I$
Arcana Coelestia 3 #3775 "Dixit illis Jacob": quod significet verum boni, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius; 1 quia omnia et singula ubivis se ad bonum et verum referunt, n. 3166, 3513, 3519, ita etiam quae in naturali, et quia bonum et verum in naturali cum regeneratur homo, in alio statu est in principio quam in progressu et in fine, ideo per "Jacobum" repraesentatur naturale quoad verum et bonum secundum statum, hic quoad verum boni; sed varia illa ubivis singillatim exponere, foret res in obscurum mittere, imprimis apud illos qui non distinctam ideam de vero et bono habent, et minus adhuc de vero per quod 2 bonum, et de vero quod ex bono. @1 i et$ @2 quod producit$
Arcana Coelestia 3 #3776 "Fratres mei, unde vos?": quod significet charitatem ibi ex qua origine, constat ex significatione "fratrum" quod sint illi qui in bono, et inde quod sit ipsum bonum, proinde charitas, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione "unde vos" quod sit ex qua origine. Ex his quoque patet, 1 quod quae in sensu litterae sunt interrogationis, et quod determinatum ad personas, in sensu interno in ideam indeterminatam 2 ad aliquem cadant; historica enim litterae nulla fiunt in caelo apud angelos cum relinquunt hominem, et intrant caelum; inde constare potest quomodo se habet cum interrogatione Jacobi ad viros Haranis, "Fratres mei, unde vos?" quod significet charitatem ibi ex qua origine. (s)Cum his ita se habet: charitas quae externa forma sicut charitas apparet, non semper est charitas in forma interna; ex fine cognoscitur qualis est et unde est; charitas quae ex fine 3 fit propter se aut propter mundum, non est charitas in forma interna, immo nec dicenda est charitas; at charitas quae ex fine fit 3 propter proximum, propter commune bonum, propter caelum, ac ita propter Dominum, est ipsa charitas, et habet in se affectionem benefaciendi ex corde, et inde jucundum vitae, quod in altera vita beatum fit: hoc scire maxime interest, ut homo sciat quid regnum Domini in se: de inquisitione de hac charitate, seu quod idem, de hoc bono, in his versibus nunc agitur; et hic primum quaeritur ex qua origine charitas, quod significatur per "fratres mei, unde vos?"(s) @1 i quomodo se habet cum sensu interno$ @2 A alters to non determinatam$ @3 est$
Arcana Coelestia 3 #3777 "Et dixerunt, E Harane nos": quod significet ex bono communis stirpis, constat ex significatione Haranis, quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612.
Arcana Coelestia 3 #3778 "Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris?" quod significet num illis bonum ejus stirpis, constat ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665; et ex repraesentatione "Nahoris" quod sit communis illa stirps, ex qua bonum quod "Laban"; "cognoscere" quod sit in sensu interno esse inde, ex serie patet. Quomodo se habet cum repraesentatione boni collateralis per Nahorem, Bethuelem et Labanem, paucis dicendum est: Terahus, qui fuit pater trium filiorum, nempe Abrami, Nahoris, et Haranis, Gen. xi 27, repraesentat communem stirpem ex qua Ecclesiae; ipse Terahus quidem fuit idololatra, 1 at repraesentativa non spectant personam sed rem, videatur n. 1361; et 2 quia Ecclesia repraesentativa Judaica incohabatur in Abrahamo, et instaurabatur apud posteros ejus a Jacobo, induit Terahus et tres ejus filii repraesentationem Ecclesiarum; Abram induit repraesentationem genuinae Ecclesiae, qualis est apud illos qui Verbum habent, at Nahor ejus frater induit repraesentationem Ecclesiae qualis apud gentes quae non Verbum habent; quod Ecclesia Domini sparsa sit per universum terrarum orbem, et quoque sit inter gentes quae in charitate vivunt, patet ab iis quae de gentibus passim ostensa sunt. [2] Inde nunc est quod per Nahorem, ejus filium Bethuelem, et hujus filium Labanem repraesentetur bonum communis stirpis collaterale, hoc est, bonum in quo sunt illi qui ab Ecclesia Domini apud gentes; hoc bonum differt in eo a bono communis stirpis in linea recta, quod non sint vera genuina quae bono illorum conjunguntur, sed quod pleraque sint apparentiae externae quae fallaciae sensuum vocantur, nam Verbum non habent ex quo illustrari possunt; bonum quidem in sua essentia unicum est, sed accipit quale a veris quae ei implantantur, inde varium fit; vera quae 3 gentibus apparent ut vera, sunt in genere quod colant aliquem Deum, a quo suum bonum petunt, et cui id tribuunt, et quamdiu in mundo vivunt, ignorant quod ille Deus sit Dominus; et quoque quod Deum suum sub imaginibus quas sanctas habent, adorent; praeter alia plura; sed usque illa non impediunt quin salventur aeque ac Christiani, modo in amore in Deum suum, et in amore erga proximum vivunt; nam sic in facultate sunt recipiendi vera interiora in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2051, 2284, 2589- 2604, 2861, 2863, 3263: inde patet quid per bonum communis stirpis collaterale intelligitur 4; quod per Nahorem repraesententur illi extra Ecclesiam, qui in fraternitate ex bono sunt, videatur n. 2863, 2864, 2868; quod per Bethuelem repraesentetur bonum gentium primae classis, n. 2865, 3665; quod per Labanem affectio boni externi seu corporei, et proprie bonum communis stirpis collaterale, n. 3612, 3665. Cum hoc bono ita se habet, quod omnium primo inserviat homini pro medio comparandi sibi bonum spirituale, est enim externum corporeum, et ex apparentiis externis, quae in se sunt fallaciae sensuum; in pueritia homo non aliud pro vero et bono agnoscit, et tametsi docetur quid bonum et verum internum, usque non de hoc aliam ideam habet quam corpoream; et quia talis est prima idea, ideo tale bonum et verum est primum medium per quod introducuntur vera et bona interiora; hoc arcanum est quod hic per Jacobum et Labanem repraesentatur. @1 sed$ @2 at$ @3 illis$ @4 significatur$
Arcana Coelestia 3 #3779 "Et dixerunt, Cognoscimus": quod significet affirmationem, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3780 "Et dixit illis, An pax ei?": quod significet nonne illud ex regno Domini, nempe bonum, constat a significatione "pacis," de qua sequitur: in sensu historico de Labane quaeritur an pax ei, at in sensu interno de bono quod per "Labanem" repraesentatur; quod "Laban" sit bonum communis stirpis collaterale, hoc est, quale apud gentes quae in Ecclesia communi, hoc est, 1 in regno Domini sunt, videatur mox supra n. 3778; inde patet quod 2 per illa verba significetur, nonne illud ex regno Domini? [2] Quod "pacem" attinet, significat illa in supremo sensu Ipsum Dominum, et inde in sensu interno regnum Ipsius, estque 3 pax Divinum Domini intime afficiens bonum in quo sunt illi qui ibi 4; quod haec significentur per pacem in Verbo, constare potest a pluribus locis 5, ut apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabitis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; ubi "Princeps pacis" manifeste pro Domino, et multiplicans principatum et pacem" pro illis quae in regno Ipsius, ita pro ipso regno: apud eundem, Erit opus justitiae pax, et labor justitiae quies, et securitas in aeternum; et habitabit populus Meus in habitaculo pacis, xxxii 17, 18; ibi de regno Domini, ubi "pax, quies, et securitas" sibi succedunt; "habitaculum pacis" pro caelo: apud eundem, Angeli pacis amare flent; vastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, xxxiii 7, 8; "angeli pacis" pro illis qui in regno Domini, ita 6 pro ipso regno, et in supremo sensu pro Domino; "vastatae semitae, et cessavit transiens viam" pro quod non alicubi verum amplius; quod "semitae et viae" sint vera, videatur n. 627, (x)2333 apud eundem, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, [evangelizantis bonam, audire facientis salutem] dicentis Zioni, Regnat 7 Deus tuus, lii 7; "evangelizans et audire faciens pacem" pro regnum Domini: apud eundem, Montes recedent, et colles dimovebuntur, sed misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, liv 10: apud eundem, Viam pacis non noverunt; nec judicium in orbitis eorum, lix 8: [4] apud Jeremiam, Colligam pacem Meam a cum populo hoc, dictum Jehovae, miserationem et misericordiam, xvi 5: apud eundem, Vastatae sunt caulae pacis, propter ardorem [irae] Jehovae, xxv 37: apud eundem, Propheta qui prophetat de pace, cum venit verbum prophetae 8, cognoscetur propheta, quod miserit illum Jehovah [in veritate,] xxviii 9: apud eundem, Ego novi cogitationes, quas Ego cogitans super vos, dictum Jehovae, cogitationes pacis, xxix 11: apud Haggaeum, Major erit gloria domus hujus posterioris, quam prioris, nam in loco hoc dabo pacem, ii 9. apud Zachariam, Semen pacis erunt, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12: apud Davidem, Custodi integritatem et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. xxxvii 37: apud Lucam, Jesus ad discipulos; [In] quam domum intraveritis, primum dicite, Pax domui huic; et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur, x 5, 6: apud Johannem, Pacem relinquo vobis, pacem Meam do vobis; non sicut mundus dat, Ego do vobis, xiv 27: apud eundem Jesus dixit, Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis xvi 33. [5] In omnibus his locis "pax" in supremo sensu significat Dominum; in repraesentativo regnum Ipsius, et 9bonum a Domino ibi, ita 10 Divinum quod influit in bonum seu in affectiones boni, (o)quod et facit ex intimo gaudia et felicitates: inde patet quid per haec benedictionis verba, Levabit Jehovah facies Suas ad te, et ponet tibi pacem, Num. vi 26, intelligitur; et quid per salutationem sollemnem ab antiquo, "Pax vobis"; et eandem a Domino ad apostolos dictam, Joh. xx 19, 21, 26 videatur etiam de "pace," n. 92, 93, 1726, 2780, 3170, 3696. @1 ita$ @2 quid I$ @3 proinde ipsum bonum a Domino ibi, et est$ @4 i hoc est illos qui in bono sunt$ @5 i ibi$ @6 i pax$ @7 Rex AI$ @8 Jehovae I$ @9 i ipsum$ @10 quia et$
Arcana Coelestia 3 #3781 "Et dixerunt, Pax": quod significet affirmativum, constare potest absque explicatione, nam est responsum affirmans.
Arcana Coelestia 3 #3782 "Et ecce Rachel filia ejus": quod significet affectionem veri interioris, constat ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris; et "Leae" quod sit affectio veri exterioris, de quibus in sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3783 "Venit cum grege": quod significet doctrinalia interiora constat ex significatione "gregis" quod sit Ecclesia, et quoque doctrinalia de qua n. 3767, 3768, 3772, hic doctrinalia, interiora, quia dicitur de Rachele quod illa "veniret cum grege.
Arcana Coelestia 3 #3784 Vers. 7, 8. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes 1, potate gregem, et ite, pascite. Et dixerunt, Non possumus usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. "Dixit, Ecce adhuc dies magnus" significat quod nunc status procedens: "non tempus colligi pecudes 2 significat quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: "potate gregem, et ite, pascite" significat usque instructionem inde paucis: "et dixerunt, Non possumus usque quodque colligantur omnes catervae" significat quod simul esse debeant: "et devolvant lapidem a super ore putei" significat quod sic retegantur illa quae sunt Verbi: "et potabimus gregem" significat quod tunc instruantur. @1 singular A$ @2 pecudem AI$
Arcana Coelestia 3 #3785 "Dixit, Ecce adhuc dies magnus": quod significet quod nunc status procedens, constat ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462; quod "ecce adhuc magnus" sit procedens, ex serie patet.
Arcana Coelestia 3 #3786 "Non tempus colligi pecudes1: "quod significet quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione "temporis" quod sit status in genere, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356; ex significatione "colligi" quod sit in unum esse; et a significatione "pecudum 1 "quod sint in genere bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: quod pecudes 1 in genere significent illa, est quia animalia in ritualibus Ecclesiae repraesentativae et in Verbo sunt affectiones boni aut veri, ut constare potest ex illis quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, , 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, ostensa sunt; et quia bona et vera sunt Ecclesiarum et doctrinalium, et de illis in sensu interno agitur, patet, quod per "non tempus colligi pecudes 1 "significetur quod nondum in unum sint bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: cum his se ita in sensu repraesentativo habet: apud hominem qui exuit veterem statum et induit novum, hoc est, qui regeneratur, prius quam id fit, addiscet et imbuet bona et vera quae Ecclesiae et doctrinalium, cognitiones enim, tum affectiones pro illis, sunt vasa quae recipient novam vitam, inde est quod nemo nisi in procedente aetate, seu in statu pleno, regenerari possit, videantur n. 677, 679, 711, 1555, 2046, 2063, 2636, 2] 2697, 2979, 3203, 3502, 3508, 3510, 3665, 3699, 3701 ostensa sunt (o) similiter se habet in communi cum Ecclesia; eum haec instauratur, primum erunt in unum doctrinalia boni et veri, haec enim sunt super quibus exstruitur; habent etiam doctrinalia inter se nexum seque mutuo spectant, quare nisi in unum prius sint, mancum erit 3, et quae deficiunt, a rationali hominis supplenda (o)essent, quod quantum 4 caecutit et hallucinatur in spiritualibus et Divinis dum ex se concludit, prius passim ostensum est; ideo Ecclesiae datum est Verbum, in quo omnia doctrinalia boni et veri sunt; Ecclesia in communi se habet in hoc, sicut in particulari cum homine qui regeneratur, hic enim est Ecclesia in particulari; apud hominem 5 quod prius simul esse debeant doctrinalia boni et veri quae Ecclesiae, antequam regeneratur, supra dictum est; haec sunt quae in sensu interno significantur per "ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes." @1 singular A$ @2 This serious ommission, evident from the confusion in the references, can be explained as due to a printer"s error. If the group of numbers beginning at line 8 were written in MS "45, 46, ... 715" on one line, and the remainder, "776, ... 3519" on next line, and the group beginning at line 19 also split, "677,... 2636" on one line, and "2679,...3701" on next line, then the ommission can be accounted for by the compositor, when he had set up the first line of first group, looking back for second line and by mistake going to second line of second group.$ @3 esset$ @4 i nempe rationale$ @5 hunc$
Arcana Coelestia 3 #3787 "Potate gregem, et ite, pascite": quod significet usque instructionem inde paucis, constat ex significatione "potare gregem quod sit instruere e Verbo, de qua n. 3772; et a significatione "ite, pascite" quod sit inde vita et doctrina; quod "ire" sit vita, videatur n. 3335, 3690, et quod "pascere" sit doctrina, n. 343, et in sequentibus; arcanum quod inibi latet, est quod pauci sint qui usque ad statum plenum perveniunt, de qua n. 2636, et sic qui regenerari possunt.
Arcana Coelestia 3 #3788 "Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae": quod significet quod simul esse debeant, constat a significatione "colligi" quod sit in unum seu simul esse, ut supra n. 3786; et a significatione "catervarum" quod sint doctrinalia, de qua n. 3767, 3768: quid haec verba involvunt, constare potest ab illis quae mox supra n. 3786, 3787 dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3789 "Et devolvant lapidem a super ore putei": quod significet quod sic retegantur illa quae sunt Verbi, constat ex significatione "devolvere lapidem" quod sit retegi 1, de qua n. 3769, 3771, 3773; et a significatione "putei" quod sit Verbum, de qua n. 3424, 3765. @1 retegere$
Arcana Coelestia 3 #3790 "Et potabimus gregem": quod significet quod tunc instruantur, constat ex significatione "potare gregem" quod sit instruere: de qua n. 3772, 3787: haec quoque ab illis quae praecedunt, patent.
Arcana Coelestia 3 #3791 Vers. 9-11. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel veni cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam, et flevit. "Adhuc ille loquens cum illis" significat cogitationem tunc: "et Rachel venit cum grege" significat affectionem veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae: "qui patri ejus" significat ex bono quoad originem: "quia pastor illa" significat quod affectio veri interioris quod in Verbo, doceat: "et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae" significat agnitionem affectionis illius veri ex qua origine: "et gregem Labanis fratris matris suae" significat Ecclesiam et doctrinam inde: "et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei" significat Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad interiora: "et potavit gregem Labanis fratris matris suae" significat instructionem: "et osculatus est Jacob Rachelem" significat amorem erga vera interiora: "et sustulit vocem suam et flevit" significat amoris ardorem.
Arcana Coelestia 3 #3792 "Adhuc ille loquens cum illis": quod significet cogitationem tunc, constat ex significatione "loqui" in historicis Verbi quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; quod tunc, patet quia ipso tempore cum loquebatur cum illis, seu quod idem, "adhuc ille loquens cum i1lis", Rachel venit.
Arcana Coelestia 3 #3793 "Et Rachel venit cum grege": quod significet affectionem veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae, constat a repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris; et ex significatione "gregis" quod sit Ecclesia et quoque doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Ut sciatur quomodo se habet 1 cum repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, et cum "Leae" quod sit affectio veri exterioris, paucis dicendum: naturale quod per "Jacobum" repraesentatur, ex bono et vero consistit, et in eo, nempe naturali (o), sicut in omnibus et singulis in homine, immo in universa natura, conjugium boni et veri esse debet; absque conjugio boni et veri nihil producitur, omnis productio et omnis effectus est inde; in naturali apud hominem cum nascitur, non est conjugium boni et veri, quia solus homo non in ordinem Divinum nascitur; est quidem bonum innocentiae et charitatis, quod in prima infantia influit a Domino, sed non est aliquod verum cui bonum illud copuletur; in aetate progrediente hoc bonum quod in infantia insinuatum ei est a Domino, versus inferiora intrahitur, et ibi tenetur a Domino, ut per id temperentur status vita quos postea induit; inde est quod homo absque bono infantiae suae ac primae pueritiae omni fero animali pejor et magis ferus foret; eum bonum id infantiae intrahitur, tunc in naturale hominis succedit et intrat malum, cui se copulat falsum, et fit conjunctio et quasi conjugium mali et falsi apud eum; ut itaque salvetur homo, regenerandus est, et removendum 2 malum, ac 3 insinuandum bonum a Domino, et secundum bonum quod recipit, insinuatur ei verum ut fiat boni et veri copulatio, seu quasi conjugium; [2] haec sunt quae repraesentantur per Jacobum, et per binas ejus uxores, nempe Rachelem et Leam; "Jacobus" ideo nunc induit repraesentationem boni naturalis, et "Rachel" repraesentationem veri 4 ; sed quia omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, est affectio veri copulandi bono quam Rachel repraesentat; praeterea in naturali sicut in rationali datur interius et exterius; "Rachel" repraesentat affectionem veri interioris, et "Leah" affectionem veri exterioris. "Laban," qui pater illarum, repraesentat bonum communis stirpis, sed collaterale, ut dictum, quod bonum est id quod in collaterali linea correspondet vero rationalis quod est "Rebecca," n. 3012, 3013, 3077, inde 5 filiae ex illo bono repraesentant affectiones in naturali, nam hae sunt ut filiae ea bono illo ut ex patre; et quia affectiones illae copulandae sunt bono naturali, ideo repraesentant affectiones veri, una affectionem veri interioris, altera affectionem veri exterioris. [3] Cum regeneratione hominis quoad ejus naturale, prorsus similiter se habet ac cum Jacobo et cum binis Labanis filiabus Rachele et Leah 6; qui itaque Verbum hic secundum sensum ejus internum videre et capere potest, is arcanum hoc videt sibi detectum; sed hoc nullus alius videre potest quam qui in bono et vero est; alii, utcumque perceptionem rerum in illis quae vitae moralis et civilis sunt 7, habent, et apparent sicut intelligentes, nihil tale usque ad agnitionem videre possunt, non enim sciunt quid bonum et verum, malum enim putant bonum, et falsum verum, quapropter ilico cum bonum dicitur, idea mali sistitur, et cum verum dicitur, idea falsi; inde est quod nihil percipiant de his quae in sensu interno continentur 8, sed ad primam auditionem oboriantur tenebrae, quae lucem exstinguunt. @1 habet after exterioris$ @2 exstirpandum$ @3 et loco ejus$ @4 i affectionis$ @5 after bono$ @6 i cum bonum naturalis per Jacob et affectiones veri bono illo copulandis per Rachelem et Leam intelliguntur. A had at first veris for affectiones veri; this explains copulandis, which A omits to change.$ @7 in vita morali et civili$ @8 significantur$
Arcana Coelestia 3 #3794 "Qui patri ejus": quod significet ex bono quoad originem, constat ex repraesentatione "Labanis" qui hic "pater," quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778; et quoque ex significatione "patris" quod sit bonum, de qua n. 3703.
Arcana Coelestia 3 #3795 "Quia pastor illa" seu pascens illa: quod significet quod affectio veri interioris quod in Verbo, doceat, constat ex significatione "pastoris seu pascentis" quod sit qui ducit et docet, de qua n. 343; et ex repraesentatione "Rachelis," quae hic est "illa," quod sit affectio veri interioris, de qua mox supra, n. 3793; quod ex Verbo, est quia ad puteum cum grege ivit; "puteus" quod sit Verbum, videatur n. 3765; et praeterea affectio veri interioris est quae docet, ex illa (o)enim affectione Ecclesia est Ecclesia, et pastor est pastor. Quod "pastor et pascens" in Verbo significet illos qui ducunt et docent, est quia "grex" significat illos qui ducuntur et docentur, proinde Ecclesias et quoque doctrinas quae sunt Ecclesiae, n. 3767, 3768, 3783; quod pastor et grex illa significent, in Christiano orbe notissimum est, ita enim vocantur illi qui docent et discunt 1, quapropter illa ex Verbo confirmare supersedetur. @1 qui$
Arcana Coelestia 3 #3796 "Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae": quod significet agnitionem affectionis illius veri ex qua origine, constat ex significatione "videre" quod hic sit agnoscere, ut patet a serie; et ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua supra n. 3793; "filia Labanis fratris matris suae" involvit originem, quod nempe ex bono collaterali quod fraternitate conjunctum esset vero rationali per "Rebeccam matrem Jacobi" repraesentato. [2] Cum affectionibus veri et boni ita se habet: genuinae affectiones veri et boni, quae percipiuntur ab homine, sunt omnes ex origine Divina quia a Domino, sed in via cum descendunt, in varios et diversos rivos abeunt, et ibi novas sibi origines formant, sicut enim influunt in affectiones non genuinas et (o) spurias, et in affectiones mali et falsi apud hominem, ita variantur; sistunt se in externa forma saepe similes genuinis, sed usque in forma interna 1 tales sunt; unicum indicium ex quo cognoscuntur 2, est ex fine; si ex fine sunt propter se aut mundum, tunc affectiones illae non genuinae sunt; si autem ex fine sunt propter bonum proximi, bonum societatum, bonum patriae, et magis si propter bonum Ecclesiae, et bonum regni Domini, sunt genuinae, nam tunc sunt propter Dominum, Dominus enim in illis bonis est; [3] at usque sapientis est scire fines apud se, quandoque apparet quasi fines sint propter se cum tamen non sunt, nam homo talis est ut in singulis reflectat super se, et hoc ex more et habitu; at si quis scire velit fines apud se, modo attendat ad jucundum quod percipit in se ex laude et gloria sui, et ad jucundum quod percipit ex usu separato a se; si hoc 3 jucundum percipit, tunc est in affectione genuina; attendere etiam debet ad varios 4 status in quibus est, nam ipsi status plurimum variant perceptionem; haec potest homo apud se explorare, sed apud alios non potest, nam fines affectionis cujusvis soli Domino noti sunt; inde est quod Dominus dixit, Non judicate, ne judicemini; non condemnate, ne condemnemini, Luc. vi 37; possunt enim mille apparere in simili affectione quoad verum et bonum, et tamen unusquisque est in dissimili quoad originem, hoc est, finem; [4] quod finis faciat ut affectio sit talis, quod nempe sit genuina, vel spuria, vel falsa, inde est quia finis est ipsa vita hominis; pro fine enim habetur ab homine quod est vitae ejus, seu quod idem, quod est amoris ejus; cum bonum proximi, bonum commune, bonum Ecclesiae et regni Domini, est finis, tunc est homo quoad animam suam in regno Domini, ita apud Dominum, regnum enim Domini non est nisi quam regnum finium ac usuum propter bonum generis humani, n. 3645; ipsi angeli qui apud hominem, non sunt nisi quam in finibus ejus; quantum homo est in tali fine, in quali est regnum Domini, tantum angeli delectantur illo, et conjungunt se illi ut fratri; quantum autem homo est in fine sui, tantum angeli recedunt, et tantum accedunt spiritus mali ab inferno, nam in inferno non alius finis regnat; ex his constare potest quantum interest explorare et scire ex qua origine affectiones sunt 5, quae non aliunde sciri possunt 6 quam ex fine. @1 i non$ @2 cognoscantur$ @3 i in$ @4 A d varios$ @5 sint$ @6 potest$
Arcana Coelestia 3 #3797 "Et gregem Labanis fratris matris suae": quod significet Ecclesiam et doctrinam inde, constat ex significatione "gregis" quod sit Ecclesia et doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Quod hic etiam Laban dicatur frater matris suae, est quia per id quoque significatur agnitio ex qua origine, ut mox supra.
Arcana Coelestia 3 #3798 "Et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei" quod significet Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad interiora, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius, hic quoad bonum ibi; et ex significatione "devolvere lapidem a super ore putei" quod sit retegere Verbum quoad interiora, de qua n. 3769, 3771, 3773, 3789. Quod sensus internus supremus hic sit quod Dominus ex bono naturali retexerit Verbum quoad interiora, est quia per "Jacobum" hic repraesentatur bonum in Naturali, induit enim Jacob repraesentationem boni, quia ei nunc adjungendum est verum per affectionem quam "Rachel" repraesentat, videatur mox supra n. 3775, 3793, et quod ex bono retegatur Verbum quoad ejus interiora, n. (x)3773; [2] quod ex bono retegatur Verbum, patet manifeste; unusquisque ex amore in quo est, videt illa quae amoris illius (x)sunt, et quae videt, vocat vera quia consentanea ei; est in amore cujusvis lux vitae ejus, amor enim se habet sicut flamma ex qua lux; qualis itaque amor seu flamma, talis est ei lux veri; qui in amore boni sunt, videre possunt quae illius amoris sunt, proinde vera quae in Verbo, et haec quantum et qualiter in amore boni sunt, influit enim tunc e caelo, hoc est, per caelum a Domino (o)lux seu intelligentia; inde est quod, sicut prius dictum, nemo possit videre et agnoscere interiora Verbi nisi qui in bono est quoad vitam.
Arcana Coelestia 3 #3799 "Et potavit gregem Labanis fratris matris suae": quod significet instructionem, constat a significatione "potare gregem" quod sit instructio, de qua n. 3772. Quod hic 1 tertio Laban dicatur "frater matris suae," est quia indicatur origo ex qua grex et ex qua Rachel, hoc est, doctrina et affectio veri interioris. @1 i te I$
Arcana Coelestia 3 #3800 "Et osculatus est Jacob Rachelem": quod significet amorem erga vera interiora, constat ex significatione "osculari" quod sit unitio et conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, (x)3574, proinde amor, quia amor in se spectatus est unitio et conjunctio ex affectione; et ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3793; inde patet quod per "osculatus est Jacob Rachelem" significetur amor erga vera interiora.
Arcana Coelestia 3 #3801 "Et sustulit vocem suam et flevit": quod significet amoris ardorem, constat ex significatione "tollere vocem et flere" quod sit amoris ardor; fletus enim est tristitiae et 1 est amoris, estque utriusque summus gradus 2. @1 i quoque$ @2 ut notum est$
Arcana Coelestia 3 #3802 Vers. 12, 13. Et indicabat 7acob Racheli, quod frater patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille, et cucurrit et indicavit patri suo. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labaati omnia verba illa. "Indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille" significat affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban: "et quod filius Rebeccae ille" significat affinitatum conjunctionem: "et cucurrit et indicavit patri suo" significat agnitionem per interiora vera: "et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae" significat agnitionem boni affinis: "et cucurrit obviam ei" significat convenientiam: "et amplexus eum" significat affectionem: "et osculatus eum" significat initiationem: "et adduxit eum ad domum suam" significat ad conjunctionem: "et narravit Labani omnia verba illa" significat ex veris.
Arcana Coelestia 3 #3803 "Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille": quod significet affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban, constat ex significatione "indicare" quod sit notum facere; a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum, de qua prius; ex repraesentatione "Rachelis" cui notum factum, quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3793; ex significatione "fratris" qui hic Jacob, quod sit bonum, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione "patris," qui hic Laban, quod quoque" sit bonum, de qua n. 3703; inde et ex serie patet quod per "indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille" significetur affinitas boni quod "Jacob," et boni quod "Laban"; sed ipsam affinitatem exponere, et inde utriusque conjunctionem 1 per affectionem veri interioris quae "Rachel," foret rem in obscurum mittere, quia pauci sciunt quid bonum naturalis, et quod hoc distinctum sit a bono rationalis, et quid bonum communis stirpis collaterale, et quoque quid affectio veri interioris; qui non aliquam ideam de his sibi comparavit ex propria indagatione, levem si aliquam accipit ex descriptione, tantum enim homo ex aliis recipit, quantum vel ex proprio habet, vel per intuitionem rei apud se sibi acquirit, reiiqua praeterlabuntur; satis est scire quod innumerabiles affinitates boni et veri sint, et quod secundum illas sint societates caelestes, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [2] Quod Jacob se dicat fratrem Labanis cum tamen erat filius sororis ejus, est quia ex bono omnes fratres sunt, inde quoque est quod Laban Jacobum vicissim fratrem appellet, vers. 15; bonum enam est quod facit consanguineum, et quod conjungit, nam bonum est amoris, et amor est conjunctio spiritualis; inde erat quod in antiquis Ecclesiis omnes illi qui in bono fuerunt dicti sint fratres, etiam in Ecclesia Judaica, sed quia haec omnes alios vilipendit, et se solos electos putavit, modo illos appellabat fratres qui nati Judaei fuerunt, et reliquos socios, aut 2 alienos; primitiva Ecclesia Christiana etiam omnes vocabat fratres qui in bono, at postea solum illos qui intra suum coetum fuerunt; sed fratris nomen cum bono apud Christianos evanuit, et quando verum loco boni, seu fides loco charitatis successit, tunc non ex bono se amplius dicere potuerunt fratres, sed proximum; hoc quoque secum habet doctrina fidei absque vita charitatis, quod infra se videatur esse fraternitas cum viliore se; fraternitas enim apud eos non originem ducit a Domino ac inde a bono, sed a se, et inde honore et lucro. 3 "Et quod filius Rebeccae ille": quod significet affinitatum conjunctionem, constare potest absque explicatione; Rebecca enim, quae mater Jacobi et soror Labanis, erat ex qua conjunctio. @1 conjunctionem utriusque boni$ @2 et$ @3 In A this paragraph is numbered 3803, but the number is deleted.$
Arcana Coelestia 3 #3804 "Et cucurrit et indicavit patri suo": quod significet agnitionem per interiora vera, constat ex significatione "currere et indicare" quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et ex significatione "patris sui" quod sit bonum quod "Laban"; quod per vera interiora, repraesentatur per "Rachelem," quae est affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se(t) habet: bonum quod "Jacob" repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut omne bonum in genere, 1 cognoscitur et agnoscitur quod sit, non autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum; [2] inde est quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni, cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum; tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret; in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera. @1 i quidem$
Arcana Coelestia 3 #3805 "Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae": quod significet agnitionem boni affinis, constat similiter ex illis quae resultant ex significatione vocum (o)illarum in sensu interno; est reciproca agnitio, quae ita describitur. Agitur hic, ut patet, de electione boni, quae electio praecedit 1 conjugium boni et veri. @1 A has conjunctionem as in 3806, 3808, 3809, 3810.$
Arcana Coelestia 3 #3806 "Et cucurrit obviam ei": quod significet convenientiam, constat ex significatione "currere obviam" quod sit convenientia, nam spectat conjunctionem, de qua sequitur; convenientia seu similitudo, ut notum est, conjungit.
Arcana Coelestia 3 #3807 "Et amplexus eum": quod significet affectionem, constat ex significatione "amplecti" quod sit affectio; interior enim affectio in ullum gestum labitur, nam unicuique 1 affectioni sunt gestus in corpore qui correspondent; quod affectioni in communi (o)sit amplexatio, notum est. @1 unicuique enim$
Arcana Coelestia 3 #3808 "Et osculatus eum": quod significet initiationem, constat ex significatione "osculari" quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 3800; hic initiatio ad illam conjunctionem, initiatio enim est praecedens conjunctio.
Arcana Coelestia 3 #3809 "Et adduxit eum ad domum suam": quod significet ad conjunctionem, constat a significatione "adducere ad domum" quod sit ad se, ipse enim homo in sensu interno vocatur "domus," videatur n. 3128, 3142, 3538, et hoc ex bono, quod proprie est "domus," n. 2233, 2331, 3652, 3720, hic itaque ad bonum quod per Labanem repraesentatur; quapropter per adducere ad domum suam hic significatur conjunctio. Hic in sensu interno plene describitur processus conjunctionis boni naturalis quod "Jacob," cum bono collaterali quod "Laban"; sunt haec quinque quae processum illum constituunt, nempe mutus agnitio, convenientia, affectio, initiatio et conjunctio; mutua agnitio significata est per quod "Rachel cucurrit et indicavit patri suo," et per quod "Laban audivit famam Jacobi filii sororis suae," de qua n. 3804, 3805; convenientia per quod "Laban cucurrit obviam ei," de qua n. 3806; affectio per quod "Laban amplexus eum," de qua n. 3807; initiatio per quod "osculatus eum," de qua n. 3808; et conjunctio, per quod "adduxerit eum ad domum suam," de qua hic.
Arcana Coelestia 3 #3810 "Et narravit Labani omnia verba illa": quod significet ex veris, nempe agnitio, convenientia, affectio, initiatio et conjunctio, constat ex serie, et quoque ex verbis secundum sensum internum explicatis, a quibus haec clausula 1; videantur 2 quae mox supra n. 3804 dicta sunt. @1 i sequitur$ @2 de his$
Arcana Coelestia 3 #3811 Vers. 14, 15. Et dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu; et habitavit cum eo mensem dierum. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis, indica mihi quid merces tua? "Dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu significat conjuncta quoad vera et quoad bona: "et habitavit cum eo mensem dierum" significat vitae statum novum: "et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu" significat quia consanguinei ex bono: "et servires mihi gratis, indica mihi quid merces tua" significat quod erit medium conjunctionis.
Arcana Coelestia 3 #3812 "Dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu": quod significet conjuncta quoad vera et quoad bona, constat a significatione os meum et caro mea tu" quod sit conjunctio; antiquis formula fuit dicendi de illis qui ex una domo, aut ex una familia, aut in aliqua cognatione fuerunt, "os meum et caro mea," videatur n. 157; inde est quod per illa verba significetur conjunctio: quod quoad vera et quoad bona, est quia omnis conjunctio spiritualis fit per illa, et omnis conjunctio naturalis se refert ad illa; et praeterea per "os et carnem" significatur proprium hominis, per "os" proprium ejus intellectuale, et per "carnem" proprium ejus voluntarium, ita per "os" proprium quoad verum, nam hoc intellectualis est, et per "carnem" proprium quoad bonum, nam hoc voluntatis est, videatur n. 148, 149. [2] Quod proprium in genere concernit, est illud duplex, unum infernale, alterum caeleste; infernale accipit homo ab inferno, caeleste accipit a caelo, hoc est, per caelum a Domino; omne enim malum et inde falsum ab inferno influit, et omne bonum et inde verum a Domino: hoc novit homo ex doctrina fidei, sed vix unus inter myriades credit; inde est quod homo malum quod influit ab inferno, sibi appropriet seu suum faciat, et quod bonum quod a Domino, non afficiat illum, proinde non imputetur ei; quod homo non credat malum influere ab inferno, et bonum a Domino, est quia in amore sui est, qui amor hoc secum habet, usque adeo ut indignetur valde cum dicitur quod omne influat; inde nunc est quod omne proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047; at quod homo credat quod malum ab inferno, et bonum a Domino, est ex eo quod non in amore sui sit, sed in amore erga proximum et in amore in Dominum, hic amor hoc secum habet; inde est quod homo a Domino accipiat proprium caeleste, de quo n. 155, 164, 731, 1023, 1044, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891. [3] Proprium hoc in utroque sensu significatur per "os et carnem"; inde est quod per "ossa" in Verbo significetur verum et in opposito sensu falsum, et per "carnem" bonum et in opposito sensu malum; quod per "ossa" illud significetur, ex sequentibus locis constare potest; apud Esaiam, Ducet te Jehovah jugiter, et saturabit in ariditatibus animam tuam, et ossa tua expedita reddet, ut sis sicut hortus irriguus, lviii 11; "ossa expedita reddere" pro vivificare proprium intellectuale, hoc est, illustrare intelligentia, inde dicitur "ut sis sicut hortus irriguus"; quod "hortus" sit intelligentia, videatur n. 100, 108, 1588: apud eundem, Tunc videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt, lxvi 14; [4] "ossa sicut herba germinare" pro simili: apud Jeremiam, Albi erant naziraei prae nive, candidi erant prae lacte: rubuerunt ossa prae gemmis, sapphirus polities eorum; obscurata est prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis adhaesit cutis eorum ossi eorum, exaruit, facta est sicut lignum, Thren. iv 7, 8; "naziraeus" pro homine caelesti, n. 3301; "albi prae nive et candidi prae lacte" pro quod in caelesti vero; quod verum quia ex amore boni, dictum quod "rubuerunt ossa prae gemmis"; "albedo et candor" prae dicitur de vero, n. 3301, "rubedo" de bono, n. 3300, "gemmae" de veris quae ex bono, n. 114; per 1 "adhaesit cutis ossi eorum" describitur status mutatus quoad caelestia amoris, quod nempe "non caro ossi," hoc est, non amplius bonum, tunc enim omne verum fit instar "cutis quae adhaeret ossi, exarescit et fit sicut lignum": [5]apud Ezechielem, Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad eos, Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone, et etiam infunde in eam aquas, colligendo frusta ejus in eam, omne frustum bonum, femur et humerum, electione ossium imple, electionem gregis accipiendo, et etiam focus ossium sub illa, ...etiam coquantur ossa in medio ejus, xxiv 3-5, 10; "olla" pro violentia illata bono et vero, inde vocatur illa "urbs sanguinum" ibi vers. 6; "frusta, frustum bonum, femur et humerus in illam collecta" sunt carnes, quae sunt bona; "electio ossium, qua olla impleta" pro veris; "focus ossium" pro affectione veri; "coquantur ossa in medio ejus" pro violentia illis illata; quod in hac parabola recondita sint arcana quae Divina, quisque videre potest, tum quod illa nequaquam sciri queant, nisi sciatur quid in sensu interno significatur per ollam, per frusta, femur et humerum, per electionem ossium, per focum ossium, 2per coqui: apud Micham, Nonne vestrum nosse judicium? odio habentes bonum, et amantes malum, rapientes cutem eorum desuper illis, et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi Mei, et cutem ejus desuper eis detraxerunt, et ossa eorum diffregerunt, ac diviserunt sicut in ollam, et sicut carnem in medium lebetis? iii (1), 2, 3; similiter: [6]apud Ezechielem, Eduxit me in spiritu Jehovae, et posuit me in medio vallis, quae erat plena ossibus; ...dixit ad me, Num vivent ossa haec? dixit ad me, Propheta Super ossibus his, et dic ad (c)illa, Ossa arida, audite verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens 3spiritum in vos, ut vivatis, dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum ut vivatis....Prophetavi, ...et accesserunt ossa, os ad os suum, vidi cum ecce super illis nervi, et caro ascendit, et obducta est super illis cutis superius, et spiritus non erat in illis, ...et venit in ea spiritus, et revixerunt, et steterunt super pedibus suis, (x)xxxvii 1 seq.; agitur ibi in communi de instauratione Ecclesiae apud gentes, et in particulari de regeneratione hominis; "ossa arida" pro proprio intellectuali, quod inanimatum est antequam vitam boni a Domino accipit; per illam animatur seu fit vivum; "caro" quam Dominus ascendere facit super ossa 4est proprium voluntarium quod proprium caeleste vocatur, ita 4est bonum; "spiritus" 4est vita Domini, quae cum influit in bonum hominis quod ex proprio videtur sibi velle et facere, tunc bonum vivificatur, et ex bono verum, et fit ex ossibus aridis homo: [7]apud Davidem, Dissoluta sunt omnia ossa mea, factum est cor meum sicut cera, ...numerare possum omnia ossa mea, ...5diviserunt vestes meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. xxii 15, 18, 19 (A.V. 14, 17, 18); ibi de tentationibus Domini quoad Divina Vera, quae propria Domini; et inde vocantur "ossa mea," et quoad Divinum Bonum quod proprium Domini, et inde vocatur "cor meum": quod "cor" sit bonum, videatur n. 3313, 3635; et quia "ossa" significant vera illa, quae "numerare" est per ratiocinia et falsa dissipare velle; ideo etiam immediate sequitur quod "diviserint vestes et super vestimentum jecerint sortem," nam "vestes" etiam sunt vera, sed exteriora, n. 297, 1073, 2576; "dividere illas et jacere sortem super vestimentum" simile involvit, 6ut quoque apud Matthaeum xxvii 35: 7apud eundem, Anima mea exsultat in Jehovah, laetetur in salute Ipsius, omnia ossa mea dicant, Quis sicut Tu? Ps. xxxv 9, 10; manifeste quod "ossa" in spirituali sensu sint intellectuale proprium: apud eundem, Audire facies me gaudium et laetitiam, exsultabunt ossa contrivisti, Ps. li 10 (A.V. 8); "exsultabunt ossa quae contrivisti" pro recreatione per vera post tentationes. [8]Quia "os" significabat proprium intellectuale, seu proprium quoad verum, et in supremo sensu Divinum Verum quod Proprium Domini, inde ex statuto Paschatis erat quod non frangerent os agni paschalis, de qua re ita apud Mosen, In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras, et non os frangetis in eo, Exod. xii 46; et alibi, Non relinquent de eo usque ad mane, et os non frangent de eo, Num. ix 12; "os non frangere," in supremo sensu, pro non violare Verum Divinum, et in sensu repraesentativo pro non violare verum cujusvis boni, quale enim boni et forma boni est ex veris, et est verum sustentaculum boni, sicut ossa sunt carnis. [9]Quod Verbum, quod est ipsum Verum Divinum, vivificet mortuos, repraesentatum est per quod Vir revixerit, et surrexerit super pedes suos, qui conjectus in sepulcrum Elisaei tangeret ossa ejus, 2 Reg. xii 21; quod "Elisaeus" repraesentaverit Dominum quoad Verum Divinum seu Verbum, videatur n. 2762. Quod ossa in opposito sensu significent falsum quod ex proprio, patet ab his locis; apud Jeremiam, In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa habitatorum Hierosolymae (c)a sepulcris eorum, et expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, viii 1, 2: apud Ezechielem, Dabo cadavera filiorum Israelis coram idolis eorum, et dispergam ossa vestra circum altaria vestra, vi 5: apud Mosen, Deus qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi, comedet gentes hostes suos, et ossa eorum franget et tela 8ejus conteret, Num. xxiv 8: in Libro Secundo Regum, Joshias rex comfregit statuas, et excidit lucos, et implevit locum eorum ossibus hominis; ...sumpsit ossa ex sepulcris, et combussit super altari, ut immundum redderet illud; ...sacrificavit omnes sacerdotes excelsorum qui ibi, super altaribus, et combussit ossa hominum Super iis, xxiii 14, 16, 20: apud Mosen, Anima quae tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies, Num. xix 16, 18.(n) [10]Quia "ossa" significant falsa, et "sepulcra" mala in quibus illa, et quia hypocrisis est malum apparens extrinsecus ut bonum, sed intus est foedum a falsis et profanis, ideo Dominus ita 9dicit apud Matthaeum, Vae vobis scribae et Pharisaei, hypocritae, quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie; sic etiam vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii 27, 28. Ex his nunc patet quod per "ossa" significetur proprium intellectuale tam quoad verum quam quoad falsum. @1 i quod$ @2 i et$ @3 spiritus I$ @4 pro with ablatives following.$ @5 i illi vident, spectant me,$ @6 idem repraesentatum et significatum fuit, per quod diviserint vestes et jecerint sortem super illos, Matth. xxvii 35.$ @7 i apud Eundem, Jehovah custodit omnia ossa mea, unum de illis non frangetur, Ps. xxxiv 21; etiam ibi in sensu interno de Domino, ubi omnia ossa mea sunt vera Divina Domini, non frangi pro non dissipari.$ @8 I has eorum, but Heb. is sing, as in 4402f. The Hebrew meaning is disputed, some translate "shall crush his darts," others "shall crush (them) with His darts." S accepts the former.$ @9 de illis$
Arcana Coelestia 3 #3813 Quod "carnem" attinet, significat illa in sensu supremo Proprium Divini Humani Domini, quod est Divinum Bonum, in sensu respectivo proprium "hominis voluntarium" vivificatum a Proprio Divini Humani Domini, hoc est, a Divino Bono Ipsius; hoc proprium est quod vocatur proprium caeleste, quod in se est solius Domini appropriatum illis qui in bono 1sunt et inde in vero; tale proprium est angelis qui in 2caelis, et hominibus qui quoad interiora sua seu quoad spiritum sunt in regno Domini; at in opposito sensu "caro" significat proprium hominis voluntarium, quod in se non nisi quam malum est, et quia non vivificatum a Domino vocatur mortuum, et inde homo ille dicitur mortuus. [2]Quod "caro" sit in supremo sensu Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum Bonum Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo, caro Mea est, quam Ego dabo pro mundi vita. Pugnarunt inter se invicem Judaei, dicentes, Quomodo potest Hic dare carnem ad 3edendum? Dixit ergo illis Jesus, Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis: qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die, nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo; ...hic est panis qui e caelo descendit, vi 51-58; quod hic "caro" sit Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum Bonum, manifeste patet, estque illa quae in Sancta Cena vocatur "corpus"; quod corpus ibi seu caro sit Divinum Bonum, et sanguis Divinum Verum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3464, 3735; et quia panis et vinum idem significant cum carne et sanguine, "panis" nempe Divinum Bonum Domini, et "vinum" Divinum Verum Ipsius, 4ideo haec loco illorum mandata sunt"; inde est quod Dominus dicit, "Ego sum panis vivens, panis quem Ego dabo, caro Mea est; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo, hic est panis qui e caelo descendit"; "comedere" quod sit communicari, conjungi, et appropriari, videatur n. 2187, 2343, 3168, 3523 f., 3596. [3]Idem repraesentabatur in Ecclesia Judaica per quod "carnem sacrificiorum comederent Aharon, filii ejus, et ipsi qui sacrificabant, (c)ac alii qui mundi erant, et quod hoc sanctum esset," videatur Exod. xii 7-9; xxix 30-34; Lev. vii 15-21; viii 31; Deut. xii 27; xvi 4; 5quare "si immundus comederet de carne illa, exscinderetur e populis suis," Lev. vii 21; quod haec dicta sint "panis," videatur n. 2165; quod caro illa "caro sanctitatis" vocata sit, Jer. xi 15; Hagg. ii 12; et "caro muneris, quae super mensis in regno Domini," Ezech. xl 43, ubi de novo Templo; per quod cultus Domini in regno Ipsius significari constat. [4]Quod "caro" in sensu respectivo sit proprium voluntarium apud hominem a Divino Bono Domini vivificatum, constat quoque ab his locis; apud Ezechielem, Dabo illis cor unum; et spiritum novum dabo in medio vestri, et removebo cor lapidis e carne eorum, et dabo illis cor carnis, xi 19; xxxvi 26; "cor lapidis e carne eorum" pro voluntario et proprio non vivificato, "cor carnis" pro voluntario et proprio vivificato; quod "cor" sit repraesentativum boni voluntarii, videatur n. 2930, 3313, 3635: apud Davidem, Deus, Deus meus Tu, mane quaero Te, sitit anima mea Tibi, desiderat Te caro mea in terra siccitatis, et lassus sine aquis, Ps. lxiii 2 (A.V. 1): apud eundem, Desiderat anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum, Ps. (x)lxxxiv 3 (A. V. 2): [5]apud Hiobum, Cognovi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulvere surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum, Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et non alius, xix 25-27; "cute circumdari" pro naturali, quale secum homo post mortem habet, de qua n. 3539; "ex carne videre Deum" pro ex proprio vivificato, ideo dicit, "Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et non alius"; quia in antiquis Ecclesiis notum fuit quod "caro" significaret proprium, et Liber Hiobi est liber Ecclesiae Antiquae, n. 3540 f., 6ita ex significativo de his, ut de pluribus aliis, secundum morem illius temporis, locutus est: qui itaque inde deducunt quod ipsum cadaver a quatuor ventis colligetur, et resurget, non sciunt sensum internum Verbi; (m)qui sensum internum norunt, sciunt quod in alteram vitam venturi sint corpore, sed puriore, sunt enim ibi corpora puriora, nam se mutuo vident, inter se mutuo loquuntur, omni sensu quali in corpore gaudent, sed exquisitiore; corpus quod homo circumfert in terra, est pro usibus ibi, ideo consistit ex ossibus et carne, 7et corpus quod spiritus in altera vita circumfert, est pro usibus ibi, et non consistit ex ossibus et carne, sed ex talibus quae illis correspondent, videatur n. 3726.(n) [6]Quod "caro" in opposito sensu significet proprium hominis voluntarium, quod in se non nisi quam malum est, constat ex his locis; apud Esaiam, Vir carnem brachii sui comedent, ix 19 (A. V. 20): apud eundem, Cibabo oppressores (x)tuos carne ipsorum, et sicut musto sanguine eorum inebriabuntur, xiix 26: apud Jeremiam, Cibabo 8eos carne filiorum eorum, et carne filiarum eorum, et vir carnem socii sui comedent, xix 9: apud Zachariam, Reliquae comedent quaelibet carnem alterius, xi 9: apud Mosen, Castigabo vos (x)septuplo propter peccata vestra, et comedatis carnem filiorum vestrorum, et carnem filiarum vestrarum comedetis, Lev. xxvi 28, 29; proprium voluntarium seu natura hominis ita describitur, est enim non nisi quam malum et inde falsum, ita odium contra vera et bona, quae significantur per "comedere carnem brachii sui, carnem filiorum et filiarum, carnem alterius: apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, Venite et congregamini ad cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18; Ezech. xxxix 17-20; quod per "carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum et sedentium super illis, liberorum et servorum" non significentur talia, unicuique constare potest, ita quod per "carnes" significentur alia quae hactenus ignota sunt; quod mala quae ex falsis, et mala ex quibus falsa, quae ex proprio voluntario hominis, ex singulis patet. [8]Quia falsum quod ex proprio intellectuali hominis resultat, in sensu interno est "sanguis," et malum quod ex proprio voluntario ejus, est "caro," Dominus de homine regenerando ita loquitur, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, Joh. i 12, 13; inde est quod per "carnem" in genere intelligatur omnis homo, videatur n. 574, 1050 f.; nam sive hominem dicas, sive proprium hominis, idem est. [9]9Quod per "carnem" in supremo sensu significetur Divinum Humanum Domini, 10patet a loco supra allato, et quoque ab hoc apud Johannem, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre, i 14; ex hac carne vivificatur omnis caro, hoc est, ex Divino Humano Domini omnis homo, per appropriationem amoris Ipsius, quae appropriatio significatur per "comedere carnem Filii hominis," Joh. vi 51-58; et per comedere panem in Sancta Cena, panis enim est corpus seu caro, Matth. xxvi 26, 27. @1 after vero$ @2 caelo$ @3 comedendum$ @4 A had ita symbola carnis et sanguinis Domini facta sunt but later moved symbola to follow Domini$ @5 et$ @6 idea$ @7 at$ @8 vos AI$ @9 i; et$ @10 ut patet a locis supra allatis$
Arcana Coelestia 3 #3814 "Et habitavit cum eo mensem dierum": quod significet vitae statum novum, constat a significatione "habitare" quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613; et ex significatione "mensis dierum" quod sit status novus; quod omnia tempora sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, ita anni, menses et dies; quales autem status significent, constat ex numeris (c)eis appositis; cum autem in singulari dicitur annus, mensis aut dies, significatur integer status, ita finis prioris et principium sequentis, ut quoque in explicationibus passim ostensum; hic itaque per "mensem" finis prioris status et principium sequentis, ita status novus; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Tandem fiet de mense in mensem suum, et de sabbato in sabbatum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Me, dixit Jehovah, lxvi 23: apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc. xxii 1, 2; "juxta mensem quemvis reddens fructum suum" pro novo semper statu quoad boni receptionem, et inde exercitium: apud Mosen, Recense filios Levi, juxta domum patris eorum, et juxta familias eorum, omnem masculum, a filio mensis et supra recensebis illos....Recense omnem primogenitum masculum filiorum Israelis a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum eorum, Num. 1iii 15, 40; quia finis prioris status et principium sequentis, [2]seu novus status, per "mensem" significabatur, mandatum est ut recensio eorum fieret "a filio mensis et supra": apud eundem, Si videris in captivitate mulierem pulchram forma, et desideraveris illam, ut accipias tibi in uxorem, ...removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum, et matrem suam mense dierum, ...postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in uxorem, Deut. xxi 11, 13; hic manifeste "mensis dierum" pro fine status prioris et principio sequentis seu novi. @1 AI have Num. xi 18, 19, 20, but this refers, not to the sons of Levi but to the eating of quails "not for one day...but for a whole month."$
Arcana Coelestia 3 #3815 "Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu": quod significet quia consanguinei ex bono, constat a repraesentatione "Labanis" quod sit bonum communis stirpis collaterale, et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de quibus supra; et a significatione "fratris" quod sit bonum, de qua n. 3803, hic consanguineum quia dicitur a Labane ad Jacobum, proinde a bono ad bonum 1; omnis etiam consanguinitas originem ducit a bono, nam bonum est amoris; est proximus gradus amoris in linea descendente qui dicitur consanguineus, et intelligitur in sensu proprio per "fratrem": quod in mundo spirituali seu caelo non aliae consanguinitates et affinitates dentur quam amoris in Dominum et amoris erga proximum, seu quod idem, quam boni, constare mihi potuit ex eo quod omnes societates quae caelum constituunt, et innumerabiles sunt, inter se distinctissimae sint, secundum gradus et differentias amoris et inde fidei, videatur n. 685, 917, 2739, 3612; [2]tum ex eo quod ibi se mutuo (t)agnoscant non ex quadam state quae fuerat illis in vita corporis, sed solummodo ex bono et inde vero, non pater filium aut filiam, nec frater fratrem aut sororem, ne quidem maritus uxorem, nisi fuerint in simili bono, conveniunt quidem cum primum in alteram vitam veniunt, sed dissociantur, nam Ipsum bonum, seu amor et charitas, determinat et addicit quemcumque suae societati; in societate in qua unusquisque est, incohat consanguinitas, et inde progrediuntur affinitates usque ad circuitus. @1 quia frater meus tu$
Arcana Coelestia 3 #3816 "Et servires mihi gratis? indica mihi, Quid merces tua?" quod significet quod erit medium conjunctionis, constat a significatione "servire gratis" quod sit absque obligatorio; et ex significatione "mercedis" quod sit medium conjunctionis; "merces" aliquoties nominatur in Verbo, et ibi non aliud in sensu interno significat quam medium conjunctionis; causa est quia angeli prorsus nihil audire volunt de mercede, quod sit propter aliquid apud illos, 1immo aversantur prorsus ideam mercedis pro aliquo bono seu beneacto; sciunt enim quod apud unumquemvis quod proprium seu suum est, non sit nisi malum, et quia ita, quicquid faciunt ex proprio seu suo, contrarium mercedi secum haberet, et quod omne bonum sit ex Domino, et quod influat, et hoc ex sola misericordia, ita non a se, propter quod de mercede cogitent, immo ipsum bonum non fit bonum cum de mercede propter id cogitatur, nam finis propter se ilico se adjungit, qui finis quantum se adjungit, tantum inducit negationem quod a Domino et quod a misericordia, proinde tantum removet influxum, consequenter tantum 2a se caelum et beatitudinem quae bono et ejus affectioni inest; affectio boni seu amor in Dominum et amor erga proximum in se habet beatum et felix; ipsi affectioni et amori hoc inest; ex affectione et ejus beatitudine aliquid facere et simul propter mercedem, sunt sibi prorsus opposita; inde nunc est quod angeli per mercedem cum ea nominatur in Verbo, non percipiant aliquid mercedis, sed id quod gratis et ex misericordia a Domino illis donatur; 3at merces pro medio conjunctionis inservit illis qui nondum 4initiati sunt5, [2]qui enim nondum initiati sunt bono et ejus affectioni, hoc est, qui nondum plene regenerati, illi non possunt aliter quam etiam de mercede cogitare, quia bonum quod faciunt, non faciunt ex affectione boni, sed ex affectione beati et felicis propter se, 6et simul ex timore pro inferno; sed cum regeneratur homo, tunc invertitur hoc, et fit affectio boni, quae cum est, non amplius mercedem spectat; [3]hoc illustrari potest ab illis quae in vita civili 7, qui habet amorem patriae, et in tali affectione erga patriam est ut sit ei voluptas ex bene velle ei benefacere, is, si (c)ei hoc negaretur, doleret et supplicaret ut ei copia benefaciendi daretur, hoc enim affectionis ejus est, proinde 8voluptatis et beatitudinis; talis etiam honoratur et ad dignitates evehitur quia hae sunt illi media patriae inserviendi, tametsi vocantur mercedes; at qui in nulla affectione patriae sunt, sed modo in affectione sui et mundi, ii propter honores et opes faciunt, quas etiam ut fines spectant; tales praeferunt se patriae, seu suum bonum communi bono, et sunt sordidi respective, et usque volunt prae aliis apparere quod ex sincero amore faciant quod faciunt; at cum de eo apud se cogitant, negant quod aliquis hoc faciat, et mirantur quod aliquis possit: qui tales sunt in vita corporis respective ad patriam seu publicum ibi, tales etiam sunt in altera vita respective ad regnum Domini ibi, sequitur enim unumquemvis affectio ejus seu amor, nam affectio seu amor est vita cujusvis. @1 ideo$ @2 ab illis$ @3 , quod$ @4 i ita$ @5 ; for,$ @6 sed apud non regeneratos affectio haec primum apparet ut finis, sed est medium conjunctionis, inde etiam patet, quod quantum homo pro fine habet mercedem, tantum non sit in affectione boni;$ @7 i fiunt nempe$ @8 i ejus$
Arcana Coelestia 3 #3817 Vers. 16, 17. Et Labani duae filiae, nomen majoris Leah, et nomen minoris Rachel. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat pulchra forma, et pulchra aspectu. "Labani duae filiae" significat affectiones veri ex bono quod ex stirpe communi: "nomen majoris Leah" significat affectionem veri externi cum quali: "et nomen minoris Rachel" significat affectionem veri interni cum quali: "et oculi Leae debiles" significat affectionem veri externi quoad intellectum ejus quod talis: "et Rachel erat pulchra forma et pulchra aspectu" significat affectionem veri interioris quoad spirituale quod talis.
Arcana Coelestia 3 #3818 "Labani duae filiae": quod significet affectiones veri ex bono quod ex stirpe communi, constat a repraesentatione "Labanis" quod sit bonum communis stirpis, sed a latere, de qua n. 3612, 3665, 3778; et (c)a significatione "filiarum" quod sint affectiones, de qua n. 2362, hic affectiones veri quae ex bono quod "Laban," videatur n. 3793.
Arcana Coelestia 3 #3819 "Nomen majoris Leah": quod significet affectionem veri externi cum quali, "et nomen minoris Rachel" quod significet affectionem veri interni cum quali, constat ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi; et "Rachelis" quod sit affectio veri interni; de quibus n. 3793; et ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; "major" dicitur Leah quia verum externum prius 1discitur, et "minor" Rachel quia verum internum deinceps, seu quod idem, homo prius afficitur externis veris, et deinceps internis; sunt enim externa vera plana internorum, nam sunt communia in quae singularia insinuantur; homo absque idea communi rei nihil singulare comprehendit; inde est quod in Verbi sensu litterali communia vera sint, in sensu autem interno singularia; illa sunt quae vocantur externa, haec autem interna; et quia vera absque affectione non sunt vera quia nullius vitae, ideo cum vera externa et interna dicuntur, intelliguntur affectiones illorum. @1 dicitur I$
Arcana Coelestia 3 #3820 "Et oculi Leae debiles": quod significet affectionem veri externi quoad intellectum ejus quod talis, constat ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, et mox supra n. 3819; ex significatione "oculorum" quod sint intellectus, de qua n. 2701; et ex significatione "debilis" quod sit respective talis. Quod affectiones veri externi sint quoad intellectum debiles, seu quod idem, qui in illis sunt, constare potest ab externis, hoc est, communibus ideis quae nondum illustratae sunt a singularibus, quod infirmae sint et vacillent, 1et quasi ad quemcumque ventum ferri, hoc est, ad quamcumque opinionem trahi se patiantur, at cum eaedem illustratae sunt a singularibus, quod firmae evadant et consistant, nam inde illis essentialia et formalia, quae significantur per "pulchram forma et pulchram aspectu" quae "Racheli," per quam affectiones interioris veri repraesentantur. [2]Quid externa vera 2et affectiones eorum, et quid interna vera et eorum affectiones, et quod illae sint "debiles oculis" respective, et hae "pulchrae forma et aspectu," sit pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quad pauperibus benefaciendum, nec sciunt discernere quinam vere pauperes sunt, minus quod per pauperes in Verbo intellecti sint illi qui spiritualiter tales sunt, inde aeque benefaciunt malls quam bonis, non scientes quod benefacere malis sit malefacere bonis, nam sic datur malis copia bonis malefaciendi, quare illi qui in simplici tali zelo sunt, ab astutis et dolosis quam maxime infestantur; at qui in internis veris sunt, sciunt quinam pauperes sunt, et discernunt inter quoscumque, et cuivis secundum quale ejus benefaciunt. [3]Sit quoque pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod amandus proximus, et 3credunt quod unusquisque in simili gradu proximus sit, et sic quod unusquisque simili amore amplectendus, et 4ita se seduci patiuntur; qui autem in internis veris sunt, 5scient in quo gradu quisque proximus est, et quod unusquisque in dissimili, inde innumerabilia sciunt prae illis, proinde se non abduci patiuntur a solo nomine proximi, et ad faciendum malum ex persuasione boni quam inducit nomen. [4]Sit etiam pro exemplo: qui solum in externis veris sunt, putant quod docti sicut stellae lucebunt in altera vita, et quod omnes qui in vinea Domini laborarunt, mercedem prae aliis habebunt; at qui in internis veris sunt, sciunt quod per doctos, sapientes et intelligentes" significentur illi qui in bono sunt, utcumque non in aliqua sapientia et intelligentia humana, et quod illi sicut stellae lucebunt; et quod qui in vinea 6laborant, quisque secundum affectionem boni et veri ex qua laborat, mercedem 6obtineant, et quod qui propter se et mundum, hoc est, propter excellentiam sui et opulentiam 7laborant, mercedem suam 8habeant in vita corporis, sed in altera vita sors 8illis sit cum malis ibi, Matth. vii 22, 23. Inde patet quam debiles intellectu sunt illi qui solum in externis veris 8; et quod interna vera sint, quae essentiam et formam illis dant, et quoque qualificant bonum apud illos. At usque qui in externis veris sunt, et simul in simplici bono cum in mundo vivunt, illi in altera vita interna vera et inde sapientiam recipiunt, nam ex simplici bono in statu et facultate sunt illa recipiendi. @1 i et mutent$ @2 seu$ @3 i inde$ @4 sic$ @5 sciunt$ @6 singular$ @7 ut finem laborat$ @8 i sunt$
Arcana Coelestia 3 #3821 "Et Rachel erat pulchra forma et pulchra aspectu": quod significet affectionem veri interioris quoad spirituale (x)quod talis, constat ex illis quae mox supra dicta sunt; per "formam" significatur essentia, et per "aspectum" pulchritudo inde.
Arcana Coelestia 3 #3822 Vers. 18-20. Et amabat Jacob Rachelem, et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore. Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare me illam viro alii; mane cum me. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam. "Amabat Jacob Rachelem" significat boni amorem erga verum internum: "et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore" significat studium, et tunc statum sanctum ut cum interno vero conjungeretur: "et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi prae dare me illam viro alii; mane mecum" significat medium conjunctionis per verum interius cum illo bono: "et servivit Jacob pro Rachele septem annis" significat effectum: "et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam" significat statum amoris.
Arcana Coelestia 3 #3823 "Amabat Jacob Rachelem": quod significet boni amorem erga verum internum, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua n. 3599, 3659, 3775; et ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interni, de qua n. 3793, 3819, hic verum internum conjungendum bono naturalis, pro qua conjunctione amor.
Arcana Coelestia 3 #3824 "Et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore": quod significet studium et tunc statum sanctum ut cum interno vero conjungeretur, constat a significatione "servire" quod sit studium; a significatione "septem" quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; quod sit propter conjunctionem, constat; inde patet quod per "serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore" significetur studium et tunc status sanctus ut cum interno vero conjungeretur. [2]Interna vera conjungi naturali dicuntur cum discuntur, agnoscuntur et creduntur; in naturali hominis seu in hujus memoria sunt vera tam externa quam interna, et ibi ut scientifica doctrinalia, sed non prius conjuncta sunt quam cum homo illis propter usum vitae afficitur, seu propter vitam amantur, nam tunc bonum illis copulatur, per quod conjunguntur cum rationali, proinde cum interno homine; per hanc viam est influxus vitae in illa a Domino.
Arcana Coelestia 3 #3825 "Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare me illam viro alii; mane mecum": quod significet medium conjunctionis per verum interius cum illo bono, constat ex significatione "mercedis," de qua hic respondetur et illis verbis affirmatur, quod sit medium conjunctionis, de qua n. 3816; quod Rachel quae hic est "illam," sit verum interius, et quod Jacob qui hic est "tibi," sit bonum, prius ostensum est. Quod conjunctionem boni quod "Jacob" cum bono quod "Laban," per verum interius quod "Rachel," attinet, est arcanum quod ad captum non facile describi potest; clara idea utriusque boni, tum quoque affectionis veri interioris, prius habenda est; intellectus omnis rei etiam secundum ideas 1est, nullus si nulla ejus idea, obscurus si obscura, perversus si perversa, clarus si clara; et quoque secundum affectiones per quas idea etiam si clara quoque variatur; [2]paucis usque dicendum: apud omnem hominem qui regeneratur, bonum ejus naturalis quale hic repraesentatur per "Jacobum," conjungitur primum cum bono quale hic repraesentatur per "Labanem," per 2affectionem veri interioris, quae hic repraesentatur per "Rachelem," et postea cum bono rationalis et vero ejus, quae sunt "Jishakus et Rebecca"; per primam illam conjunctionem est homo in statu recipiendi vera interna seu spiritualia, quae sunt media conjunctionis naturalis cum rationali, seu externi hominis cum interno. @1 before secundum$ @2 verum interius quale$
Arcana Coelestia 3 #3826 "Et servivit Jacob pro Rachele septem annis": quod significet effectum, constat ex significatione horum verborum, quod sit studium et tunc status sanctus ut cum interno vero conjungeretur, de qua supra n. 3824; hic quod sit effectus ejus rei, patet.
Arcana Coelestia 3 #3827 "Et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam: quod significet statum amoris, quod nempe absque taedio, constat ex significatione "esse in oculis ejus" quod sit ita apparere; ex significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 893, 2788, 3462, 3785; inde "sicut dies aliqui in amando illo eam" est status amoris; cum homo est in statu amoris seu affectionis caelestis, tunc est in statu angelico, nempe non quasi in tempore, si non affectioni illi inest impatientia, haec enim est affectio corporea, in qua quantum est homo, tantum est in tempore, sed quantum non simul in 1illa, tantum non est in tempore; hoc patet in quadam imagine a jucundis et laetis quae sunt affectionis seu amoris, quod cum homo in his est, non appareat ei tempus, est enim in interno homine tunc; per affectionem genuini amoris abstrahitur homo a corporeis et mundanis, nam elevatur mens ejus 2versus caelum, ita abstrahitur ab illis quae sunt temporis; tempus enim apparens quid 3est ex reflexione super illa quae non affectionis seu amoris sunt, ita quae taedii 5; inde etiam patet quid significat quod "septem anni fuerint in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam." @1 hac$ @2 ad$ @3 before apparens$ @4 i sunt$
Arcana Coelestia 3 #3828 Vers. 21-24. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies mei, et veniam ad illam. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam. "Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam" significat quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris: "quia impleti dies mei, ut veniam ad illam" significat quod nunc status: et collegit Laban omnes viros loci" significat omnia vera illius status: "et fecit convivium" significat initiationem: "et fuit in vespera" significat statum adhuc obscurum: "et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam" significat quod solum conjunctio adhuc esset cum affectione veri externi: "et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam" significat externas affectiones seu externa vincula quae media inservientia.
Arcana Coelestia 3 #3829 "Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam": quod significet quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua prius, hic bonum commune 1quia quae naturalis sunt, communia respective sunt, sunt enim innumerabilia quae ab interno homine influunt in naturalem seu externum, quae in hoc apparent ut commune unum, et adhuc magis antequam particularia communium recepta sunt, ut hic; inde est quod bonum quod per "Jacobum" repraesentatur, nunc dicatur bonum commune; quod sit conjunctio cum affectione veri interioris, constat nam Rachel, quae hic est "mulier mea," repraesentat affectionem veri interioris, ut supra ostensum.
Arcana Coelestia 3 #3830 "Quia impleti dies mei ut veniam ad illam": quod significet quod nunc status, constat a significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; quod "impleti sint dies ut veniam ad illam" significet quod status ille nunc sit, patet absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3831 "Et collegit Laban omnes viros loci": quod significet omnia vera illius status, constat a significatione "virorum" quod sint vera, de qua n. 3134; et (c)a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387.
Arcana Coelestia 3 #3832 "Et fecit convivium": quod significet initiationem, constat a significatione "convivii" quod sit appropriatio et conjunctio, de qua n. 3596, hic initiatio quia haec praecedit conjunctionem, ac spondet et testatur eam. Convivia quae antiquitus fiebant apud illos qui in significativis et repraesentativis fuerunt, non aliud significabant quam initiationem in amorem mutuum, qui charitatis; et convivia nuptialia initiationem in amorem conjugialem, et convivia sancta initiationem in amorem spiritualem et caelestem, et hoc ex causa quia per "convivari" seu "comedere et bibere" significabatur appropriatio et conjunctio, ut n. 23596 ostensum est; [2]quia haec significabantur, etiam Dominus in tali sensu dixit, Quod multi ab oriente usque et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, in regno caelorum Matth. viii 11: et alibi ad discipulos, Ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, Luc. xxii 30: et cum instituit Sanctam Cenam, dixit, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem 3illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. xxvi 29; quisque videre potest quod per "accumbere, comedere, et bibere in regno Domini" non significetur accumbere, comedere, et bibere, sed quod tale quod ibi est, nempe 4quod appropriatio boni amoris et veri fidei per illa intelligatur, ita quod illud quod cibus spiritualis et cibus caelestis vocatur; manifeste quoque ex illis verbis patet quod sensus internus illis quae Dominus locutus est, insit, et quod absque intellectu ejus non sciri possit 5quid sit cum Abrahamo, Isaco et Jacobo accumbere, super mensa in regno Domini comedere et bibere, et ex genimine illius vitae cum illis bibere in regno Patris; immo nec sciri possit quid per comedere panem et bibere vinum in Sancta Cena 6intelligatur. @1 i dicitur$ @2 The number here referred to seems to be the last cited, viz. 3596, as a comparison will show. AI have 3134. Possibly 3734 was intended.$ @3 illam as Sch.$ @4 bonum amoris et verum fidei, et quod eorum appropriatio$ @5 quid foret quod cum Abrahamo, Jischako et Jacobo accumberent, quod super mensa Domini in Regno Ipsius comederent et biberent, et quod Dominus ex illo genimine vitis cum illis biberet novum in Regno Patris sui; proinde nec sciri posset$ @6 intelligitur$
Arcana Coelestia 3 #3833 "Et fuit in vespera": quod significet statum adhuc obscurum, constat a significatione "vesperae" quod sit status obscurus, de qua n. 3056; etiam convivia quae in vespera fiebant, seu cenae, nec aliud apud antiquos qui in ritualibus congruis fuerunt, significabant quam statum 1initiationis qui praecedit 2conjunctionem, qui status est obscurus respective ad statum conjunctionis; cum enim initiatur homo in verum et inde in bonum, est ei omne quod tunc discit, obscurum, at cum conjungitur ei bonum et inde spectat verum, tunc fit ei clarum, et hoc successive magis et magis, non enim tunc amplius in dubio est num sit aut num ita sit, sed novit quod sit et quod ita sit; cum homo in hoc statu est, tunc innumerabilia scire incipit, [2](x)procedit enim tunc a bono et vero quae credit et percipit, quasi a centro ad 3peripherias, et quantum procedit, tantum illa quae circumcirca sunt, videt, et successive adhuc extensius, continue enim terminos educit et dilatat; et quoque dein a quavis re in spatio intra terminos incohat, et inde ut ex novis centris novas peripherias educit, et sic porro; inde lux veri a bono in immensum crescit, et fit 3sicut continuum lucidum, nam in luce caeli tunc est quae a Domino; at qui in dubio sunt, et disquirunt num sit et num ita sit, illis innumerabilia illa, immo indefinita ne hilum apparent; sunt eis omnia et singula prorsus obscura, et 4spectantur illa vix ut unum quod sit, sed ut unum quod non sciunt 5num sit; in tali statu est sapientia et intelligentia humana hodie, posse ingeniose ratiocinari num sit, sapientis est, et ratiocinari quod non sit, 7adhuc magis sapientis est: [3]ut pro exemplo, num detur sensus internus Verbi quem vocant mysticum; antequam hoc creditur, ne hilum de innumerabilibus illis scire possunt quae in sensu interno sunt, quae tot sunt ut universum caelum cum infinita varietate impleant: sit etiam pro exemplo, qui ratiocinatur de Providentia Divina, num sit modo universalis, et non in singularibus; ille nec scire potest innumerabilia illa arcana quae Providentiae sunt, quae tot sunt, quot contingentia usque a cujusvis primo vitae ad ultimum, aque mundi creatione ad ejus finem, immo quae in aeternum: sit quoque pro exemplo, qui ratiocinatur num aliquis in bono possit esse quia voluntas hominis radicitus depravata est, is nusquam scire potest omnia illa arcana quae regenerationis sunt, et ne quidem quod nova voluntas implantetur a Domino, et hujus rei arcana; ita in omnibus reliquis; inde sciri potest in quali obscuro sunt illi qui tales sunt, et quod ne quidem primum limen sapientiae videant, minus id tangant. @1 obscurum$ @2 statum initiationis$ @3 i omnes$ @4 i etiam$ @5 spectant$ @6 an$ @7 A ip above this quodnam est$
Arcana Coelestia 3 #3834 "Et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam": quod significet quod solum conjunctio adhuc esset cum affectione veri externi, constat ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; "adducere illam ad eum" quod sit conjunctio qualis conjugialis, patet. Haec ita se habent: qui in affectione veri interni est, hoc est, qui in desiderio sciendi arcana interiora regni Domini, principio non illa ei conjuncta sunt, tametsi illa scit, et quandoque tametsi illa agnoscit et quasi credit, sunt enim adhuc affectiones mundanae et corporeae quae adsunt, et quae faciunt ut quidem illa 1accipiat et quasi credat; sed quantum illae affectiones adsunt, tantum vera illa non conjungi possunt; est solum affectio veri ex bono et affectio boni quae applicat illa sibi; quantum homo in his affectionibus est, tantum vera interiora ei conjunguntur, nam vera sunt vasa recipientia boni; [2]Dominus enim providet ne caelestia et spiritualia vera, qualia sunt omnia 2interiora vera, conjungantur affectionibus aliis quam genuinis; inde est quod communis affectio veri ex bono praecedat, et vera quae ei insinuantur, non sint nisi communia vera; status veri se prorsus habent secundum status boni, seu status fidei secundum statum charitatis, ut pro exemplo, mali etiam possunt scire quod Dominus regat universum caelum, tum quod caelum sit amor mutuus et amor in Dominum, ut et quod inde illis conjunctio cum Domino, et inde illis sapientia, et quoque inde illis felicitas, immo possunt in persuasione esse quod ita sit, at usque non verum fidei, et minus adhuc bonum amoris illis 3conjuncta sunt; ex vita cognoscitur num 3conjuncta (x)sint, sicut arbor ex fructu; se habet hoc sicut uvae in quibus nulli nuclei, quae cum in terram utcumque fecundam demittuntur, in fimum fatiscunt; et se habet sicut lumen fatuum noctu, quod 4veniente sole ilico dissipatur; sed de hac re plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicentur. @1 arripiat$ @2 interna$ @3 A alters from singular to plural.$ @4 exoriente$
Arcana Coelestia 3 #3835 "Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam": quod significet externas affectiones seu externa vincula quae media inservientia, constat ex significatione "ancillae" quod sint affectiones externae, de qua n. 1895, 2567; quod "dederit Laban" significat quod sint ex bono communis stirpis collaterali, inde enim tales affectiones sunt; vocantur illae vincula externa quia omnes affectiones sunt vincula, videatur n. 1077, 1080, 1835, 1944; nam nihil aliud tenet hominem in vinculis quam affectio ejus; affectio cujusvis non quidem apparet ei ut vinculum, sed usque ita vocatur, ex eo quod regat hominem ac teneat illum sibi vinctum; affectiones autem internae vocantur vincula interna, sicut affectiones veri et boni vincula conscientiae; his correspondent vincula externa seu affectiones externae, nam omne internum habet correspondens externum; quia per externa introducitur homo qui regeneratur, ad interna, et hic de statu illo agitur, ideo hic memoratur quod "ancilla Labanis data sit Leae filiae in ancillam", quibus significatur quod tales affectiones quae pro mediis inserviunt, quae quod extimae fuerint, quales sunt illae quae vocantur affectiones corporis, patet ex eo quod per Leam repraesententur affectiones veri externi; sed de his quoque, ex Divina Domini Misericordia, plura alibi.
Arcana Coelestia 3 #3836 Vers. 25, 26. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare fraudasti me? Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem ante primogenitam. "Fuit in mane" significat illustrationem in illo statu: "et ecce illa Leah" significat quod conjunctio cum vero externo: "et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi?" significat indignationem: "nonne pro Rachele servivi cum te?" significat quod studium esset pro affectione veri interni: "et quare fraudasti me?" significat indignationem majorem: "et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro" significat quod non talis sit status: "dare minorem ante primogenitam" significat ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi.
Arcana Coelestia 3 #3837 "Fuit in mane": quod significet illustrationem in illo statu, constat a significatione "mane" quod sit illustratio, de qua n. 3458, 3723; et quia omne tempus significat statum, n. 2625, 2788, 2837, 3356, sic etiam tempus matutinum seu mane illustrationem illius status, seu in illo statu; illustratio spectat id quod mox sequitur, nempe quod agnoverit quod conjunctio modo esset cum vero externo.
Arcana Coelestia 3 #3838 "Et ecce illa Leah": quod significet quod conjunctio cum vero externo, constat a repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819, cum qua quod conjunctio significetur, patet, quia illa erat quae pro Rachele data 1erat in mulierem; quid haec involvunt, constare potest ab illis quae de conjunctione cum veris externis prius quam cum veris internis supra n. 3834 dicta sunt, et ab illis quae infra ad n. 3843 dicentur. @1 esset$
Arcana Coelestia 3 #3839 "Et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi?": quod significet indignationem, constat ex affectione in his verbis, et in illis quae sequuntur, quod sit indignationis, patet, quae secundiim seriem historicam in illa verba cadit; sunt bina quae sensum internum Verbi constituunt, nempe affectiones et res; affectiones quae in verbis Verbi latent, non patent coram homine, sed intime ibi reconditae sunt, nec patere possunt, quia homo dum in corpore vivit, in mundanis et corporeis affectionibus est, quae commune non habent cum illis affectionibus quae in sensu interno Verbi; sunt enim ibi affectiones amoris spiritualis et caelestis, quas homo eo minus percipere potest quia pauci sunt qui in illis sunt, et illi pauci sunt plerique simplices qui super affectiones reflectere non possunt; reliqui ne quidem sciunt 1quid genuina affectio; affectiones illae in charitate erga proximum, et in amore in Deum sunt; qui in illis non sunt, credunt quod nonsint aliquid, cum tamen hae affectiones implent universum caelum, et hoc cum varietate ineffabili: tales affectiones sunt cum illarum varietatibus, quae reconditae sunt in sensu interno Verbi, et ibi sunt non solum in unaquavis serie, sed etiam in unaquavis voce, immo in unaquavis iota, et elucent coram angelis cum Verbum legitur ab illis qui in simplici bono, et simul in innocentia sunt, et hoc, ut dictum, cum indefinita varietate; [2]sunt 2imprimis binae affectiones quae e Verbo coram angelis elucent, nempe affectiones veri et affectiones boni, affectiones veri 3coram angelis spiritualibus, et affectiones boni coram angelis caelestibus; hae nempe affectiones boni quae sunt amoris in Dominum, sunt coram homine prorsus 4ineffabiles, inde etiam sunt incomprehensibiles; at affectiones veri quae sunt amoris mutui, quoad communissima aliquatenus comprehendi possunt, sed solum ab illis qui in amore genuino mutuo sunt, et hoc non ex quadam perceptione interna 5nisi obscura; [3]ut pro exemplo, affectio indignationis de qua hic: homo qui non novit quid affectio charitatis ex eo quod in illa non sit, non aliam ideam de illa habere potest quam talis indignationis qualis est apud hominem, cum ei malum fit, quae est indignatio irae, sed talls indignatio non 6est apud angelos, sed est indignatio prorsus alia, quae non irae est sed zeli, in qua nihil mali inest, et tam longe abest ab odio, aut vindicta, aut a retributione mali pro malo, quantum abest caelum ab inferno, nam scaturit ex bono; sed qualis illa 7est, non potest, ut dictum, aliquibus verbis exprimi; similiter se habet cum reliquis affectionibus quae ex bono et vero sunt, et quae boni et veri sunt. [4]Hoc quoque patet ab eo quod angeli (t)sint modo in finibus, et in finium usibus, n. 1317, 1645, 3645; fines non aliud sunt quam amores seu affectiones, n. 1317, 1568, 1517, 19O9, 3425, 3796, nam quod homo amat, hoc pro fine habet; et quia ita, sunt in affectionibus rerum quae in Verbo, et hoc cum omni varietate secundum affectionum genera in quibus angeli sunt; inde satis constare potest quam sanctum sit Verbum, nam amori Divino seu amori qui a Divino, inest sanctitas, et inde 8rebus quae ibi. @1 quid affectio genuina charitatis et amoris sit$ @2 in genere$ @3 i elucent$ @4 inenuntiabiles$ @5 sed$ @6 percipitur ab angelis$ @7 sit$ @8 rei$
Arcana Coelestia 3 #3840 "Nonne pro Rachele servivi cum te?": quod significet quod studium esset pro affectione veri interni, constat ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interni, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a significatione "servire" quod sit studium, de qua n. 3824.
Arcana Coelestia 3 #3841 "Et quare fraudasti me?": quod significet indignationem majorem, constare potest ab illis quae mox supra n. 3839 dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3842 "Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro": quod significet quod non talis sit status, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, (x)2625, 2837, 3356, 3387; inde patet quod "non (t)ita fit in loco nostro" significet quod non talis sit status.
Arcana Coelestia 3 #3843 "Dare minorem ante primogenitam": quod significet ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi, constat a 1repraesentatione "Rachelis," quae hic est "minor," quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex repraesentatione "Leae," quae hic est "primogenita," quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; inde patet quod per "dare minorem ante primogenitam" significetur ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi; haec quomodo se habent, supra n. 3834 paucis explicata sunt, (s)et porro ab his: qui non statum hominis novit, is credere potest quod conjunctio detur cum veris non modo externis, sed etiam cum internis, cum illa et haec novit, seu cum illa et haec in memoria sua habet; sed (t)usque non est conjunctio priusquam 2vivit secundum illa, nam vita manifestat conjunctionem; [2]se habet hoc sicut omne quod implantatur homini a pueritia; hoc non fit ejus proprium priusquam 3agit secundum id, et hoc affectione, imbuit enim tunc ejus voluntatem, et in actum non magis ex scientia seu doctrina mittitur,sed ex jucundo quodam ei ignoto, et quasi ex indole aut natura; quisque enim indolem 4sibi comparat per 5frequentem usum seu habitum, et hunc ex illis quae didicit; hoc fieri non potest, priusquam illa quae per doctrinas hausit, ab externo homine insinuata sunt interiori, cum enim in interiore homine sunt, tunc non magis ex memoria sensuali sed ex indole agit, tandem ita ut sponte fluant in actum, inscripta enim tunc sunt memoriae interiori hominis, et quae ex hoc prodeunt, apparent sicut innata; ut constare potest a linguis quas homo in pueritia hausit, tum a facultate ratiocinandi, et quoque a conscientia; inde patet quod vera doctrinae etiam interiora non sint conjuncta homini priusquam vitae sunt. Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura 6dicentur.(s) @1 significatione$ @2 i homo$ @3 agat$ @4 i aut naturam$ @5 habitum, ac habitum$ @6 dicenda$
Arcana Coelestia 3 #3844 Vers. 27-30. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam in servitium, quod servias cum me adhuc septem annis aliis. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei Rachelem, filiam suam ei in mulierem. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah; et servivit cum eo adhuc septem annis aliis. "Imple septimanam hanc," significat adhuc studii successionem: "et dabimus tibi etiam illam in servitium, quod servias cum me adhuc septem annis aliis" significat quod tunc status plenus studii: "et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc" significat effectum illorum "et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem" significat tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris: "et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam" significat exteriores affectiones quae vincula seu media inservientia: "et venit etiam ad Rachelem" significat conjunctionem cum affectione veri interni: "et amavit etiam Rachelem prae Leah" significat amorem veri interni prae vero externo: "et servivit cum eo adhuc septem annis aliis" significat studium sanctum.
Arcana Coelestia 3 #3845 "Imple septimanam hanc": quod significet adhuc studii successionem, constat a significatione "implere" quod hic 1sit servire seu implere serviendo, ita quod sit studium, de qua n. 3824; et a significatione "septimanae" quod sit status et quoque integra periodus, de qua n. 728, 2044, hic itaque status et periodus sequens, proinde successivum; se habet eum significatione "septimanae" sicut cum significatione mensis, de qua n. 3814, quod cum in singulari nominatur, sit finis status prioris et principium status sequentis, ita status novus, quem implere est a principio ad finem; quod "septimana," sicut omnia tempora in specie, sit status et quoque periodus, est quia omnes status etiam suas periodos habent, hoc est, suum principium, successivum et finem, 1ast haec non ut tempora percipiuntur in altera vita, sed ut status et eorum volutiones. Hic manifeste patet quid per "septimanam" ab antiquis intellectum sit, nempe in proprio sensu omnis periodus distincta in septem, sive dierum fuerit, sive annorum, sive saeculorum, ita sive magna fuerit sive parva, hic quod sit periodus septem annorum, patet; et quia "septem" apud illos significabant sanctum, 2n. 84-87, 395, 433, 716, 881, "septimana" inde significabat sanctam periodum, et quoque sanctum periodi. @1 est$ @2 at$ @3 i videatur$
Arcana Coelestia 3 #3846 "Et dabimus tibi etiam illam in servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis": quod significet quod tunc status plenus studii, constat ex significatione "servitii et servire" quod sit studium, de qua n. 3824; et a significatione "septem annorum" quod sit idem cum septimana, nempe status et integra periodus 1, ut mox supra n. 3845, ita status plenus qui quoque sanctus, ut 2n. 3824; per "dabimus tibi etiam illam" significatur quod tunc conjunctio cum affectione veri interni. Quod "servire" sit studium in sensu interno, est quia labor qui est externi hominis, est studium 3in interno; inde studium vocatur mentis labor. @1 i status$ @2 i supra$ @3 interni in illo$
Arcana Coelestia 3 #3847 "Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc": quod significet effectum illorum, constat a significatione "implere septimanam" quod sit studii successio, ut supra n. 3845; hic quod sit effectus ejus, patet.
Arcana Coelestia 3 #3848 "Et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem": quod significet tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum naturalis, de qua prius; ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua etiam prius; quod "dare in mulierem" sit conjunctio, patet. Quia omnis conjunctio 1boni cum vero primum apparenter procedit ab exterioribus ad interiora ordine, et tandem ad intima, ideo hic dicitur affectio veri interioris, ipsa enim affectio quae est veri, influit a bono; conjunctio boni cum affectione veri interni est tunc primum, quando bonum naturalis conjungitur vero rationali, et per hoc bono rationali; haec conjunctio repraesentatur per Jacobum post partum duodecim filiorum, cum rediit ad domum matris et patris sui, de qua re in sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3849 "Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam": quod significet exteriores affectiones, quae vincula seu media inservientia, constat ex illis quae supra n. 3835 dicta sunt; quod per "Bilham ancillam" significentur exteriores affectiones, et per "Zilpam ancillam Leae" externae affectiones, est quia per "Rachelem" repraesentatur affectio veri interni, et per "Leam" affectio veri externi; exteriores affectiones sunt affectiones naturales inservientes internis. Quod affectiones illae sint media inservientia conjunctioni veri cum bono, inde est quia nihil quod doctrinae est, immo nec quicquam quod scientiae est, intrare possit apud hominem, nisi per affectiones; in affectionibus enim est vita, non autem in veris doctrinae ac scientiae absque illis; quod ita sit, patet manifeste; absque affectione enim ne quidem cogitare potest homo, immo nec potest ullam vocem eloqui; 1qui attendit, percipiet quod vox absque affectione sit quasi vox automati, ita modo sonus absque vita, 2et quantum affectionis et quale affectionis inest, tantum vitae et tale vitae insit; inde patet quid vera sunt absque bono, et quod veris insit affectio ex bono; [2]idem quoque 3scire potest ab intellectu hominis quod nullus sit nisi ei voluntas insit, vita enim intellectus est ex voluntate; inde quoque patet quid vera absque bono, quod nempe nulla sint, et quod a bono trahant suam vitam, nam ad intellectualem partem pertinent vera, et ad voluntariam bonum; judicare inde quisque potest quid fides sit quae veri, absque charitate quae boni, et quod fidei vera absque charitatis bono mortua sint, (m)nam, ut dictum, quantum affectionis et quale affectionis veris inest, tantum vitae et tale vitae inest(n) sed quod 4vera usque animata appareant tametsi non est bonum charitatis, est ex affectionibus amoris sui et mundi, quae non aliam vitam habent quam quae in spirituali sensu vocatur mors et est vita infernalis. Affectio dicitur, et per illam intelligitur amoris continuum. [3]Ex his nunc constare potest quod affectiones sint media inservientia conjunctioni veri cum bono; et quod affectiones sint quae introducunt vera, et quoque quae disponunt vera in ordinem, affectiones genuinae quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, in ordinem caelestem, at affectiones malae quae sunt amoris sui et mundi, in ordinem infernalem, hoc est, in oppositum ordini caelesti. [4]Extimae affectiones sunt quae sunt corporis, et vocantur appetitus et voluptates; quae proxime interiores sunt, sunt animi, et vocantur affectiones naturales; internae autem sunt mentis rationalis, et vocantur affectiones spirituales; ad has affectiones, nempe ad mentis spirituales, introducuntur vera quae sunt doctrinalium, per affectiones exteriores et extimas, seu per naturales et corporeas; hae inde sunt media inservientia, et significantur per ancillas datas Racheli et datas Leae a Labane: quod illae Labanis ancillae dicantur 5, significat quod originem 6duxerint a bono quod per Labanem repraesentatur, de quo bono prius actum est; vera enim quae primum discuntur, non per affectiones alias primum insinuari possunt; affectiones genuinae tempore veniunt, nec nisi quam cum homo ex bono agit. @1 i constare hoc potest cuivis, si attendat,$ @2 at$ @3 sciri$ @4 A had sicut animata appareant, est ex and c. but altered absque illis usque vivere appareant est ex and c.$ @5 i fuisse$ @6 i affectiones illae$
Arcana Coelestia 3 #3850 "Et venit etiam ad Rachelem": quod significet conjunctionem cum affectione veri interni, constat a significatione "venire ad" quod sit conjungi; et a repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interni, de qua prius.
Arcana Coelestia 3 #3851 "Et amavit etiam Rachelem prae Leah": quod significet amorem veri interni prae vero externo, constat a repraesentatione utriusque, quod "Rachel" sit verum internum et "Leah" verum externum; quid verum internum et quid verum externum, videatur n. 3820.
Arcana Coelestia 3 #3852 "Et servivit cum eo adhuc septem annis aliis": quod significet studium sanctum, constat a significatione "servire" quod sit studium, de qua n. 3824, 3846; et a significatione "septem" quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 3824; studium sanctum dicitur studium per quod interna vera conjunguntur bono, 1nam interna vera spectant omnia Dominum et conjunguntur per amorem in Ipsum; 2amor hic est ipsum sanctum. @1 quia$ @2 qui amor est ipsum sanctum in caelis et in terris. A previous but deleted form was qui amor est ipsum sanctum, quia a Domino, Qui Ipsum Sanctum est.$
Arcana Coelestia 3 #3853 Vers. 31. Et vidit Jehovah quod exosa Leah, et aperuit uterum illius, et Rachel sterilis. "Vidit Jehovah" significat praevidentiam et providentiam Domini: "quod exosa Leah" significat quod 1affectio veri externi non ita cara, quia longius a Divino: "et aperuit uterum illius" significat quod inde doctrinae Ecclesiarum: "et Rachel sterilis" significat quod interiora vera non reciperentur. @1 non chara$
Arcana Coelestia 3 #3854 "Vidit Jehovah": quod significet praevidentiam et providentiam Domini, constat a significatione "videre," 1cum praedicatur de Domino, quod sit praevidentia et providentia, de qua in sequente versu, ubi de Reuben, qui a "videre" dictus est; quod Jehovah sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. [2]Quod praevidentiam et providentiam in genere attinet, est praevidentia respective ad hominem, providentia respective ad Dominum; praevidit Dominus ab aeterno quale genus humanum futurum, et quales singuli in genere humano, 2et quod malum continue cresceret, tandem ita ut homo ex se rueret ad infernum, 2quapropter providit Dominus non solum media per quae ab inferno flecti posset, et duci ad caelum, sed etiam ex providentia continue flectit et ducit; praevidit 3etiam Dominus quod nusquam aliquod bonum radicari posset apud hominem nisi in libero ejus, nam quod radicatur in non libero, ad primum mali adventum et ad primum tentationis, dissipatur; hoc praevidit Dominus, et quoque quod sic homo a semet seu a suo libero, ad profundissimum infernum vellet, 3quapropter (x)providit Dominus quod si non se duci pateretur in libero ad caelum, usque flecteretur ad infernum mitius; at si se duci pateretur in libero ad bonum, quod ad caelum; inde patet quid praevidentia et providentia, et quod quae praevidentur, ita provideantur; [3]inde constare potest quantum homo errat, qui credit quod Dominus non singularissima apud hominem praeviderit et videat, et quod non in singularissimis 5praevideat et ducat, cum tamen ita se habet quod praevidentia et providentia Domini sit in omnium minutissimis singularissimorum apud hominem; et in tam 6minutissimis, ut impossibile sit aliqua cogitatione comprehendere unum 7myriadis myriadum illorum; unumquodvis enim minimum momentum vitae hominis habet seriem consequentiarum continuam in aeternum, est enim unumquodvis ut principium novum sequentium, et sic omnia et singula momenta vitae tam intellectus quam voluntatis 8cujus; et quia Dominus ab aeterno praevidit, qualis futurus, et qualis in aeternum, constat quod providentia in singularissimis adsit, quae regit et flectit, ut dictum, ut talis sit, et hoc per continuam moderationem liberi ejus; sed de hac re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur. @1 i in supremo sensu, seu$ @2 ita$ @3 quare$ @4 enim$ @5 provideat$ @6 minimis$ @7 myriadem$ @8 before tam$
Arcana Coelestia 3 #3855 "Quod exosa Leah": quod significet quod affectio veri externi non ita cara, quia longius a Divino, constat a significatione "exosae" quod sit non cara; et ex repraesentatione "Leae" quod sit affectio veri externi, de qua prius; quod vera externa a Divino remotiora sint quam interna, constare potest ex eo quod externa existant ab internis, sunt enim externa imagines et formae ex myriadibus internorum compositae, quae ut unum apparent; et quia externa talia sunt, longius a Divino sunt, 1nam Divinum est supra intimum seu in supremo; influit 2Dominus e supremo in intima hominis, et per haec in ejus interiora, et per haec iterum in externa, ita mediate, et praeterea etiam immediate: et quia externa sunt longius a Divino, ideo etiam inordinata sunt respective, nec ita in ordinem se redigi patiuntur sicut interna; [2]se habet hoc sicut semina, quae intus perfectiora sunt quam extus, (c)ac intus tam perfecta ut inde producere possint totam plantam aut totam arborem suo ordine cum foliis et fructibus, quorum formae externae facile possunt laedi a quibuscumque injuriis, non autem ita internae seu intimae seminum, quae in natura 3interiore et perfectiore sunt; similiter se habet cum 4hominis internis et externis, quare etiam cum regeneratur homo, prius regeneratur quoad rationale quam quoad naturale, n. 3493, ac naturale et serius et aegrius, quia ibi plura inordinata sunt, ac injuriis a corpore et a mundo exposita; et quia ita, dicitur quod haec non ita cara sint; quantum autem concordant cum internis, et quantum conducunt ad vitam et ad visum internorum in se, ut et quantum ad regenerationem hominis, tantum etiam cara sunt. @1 quod$ @2 i enim$ @3 puriore$ @4 after externis$
Arcana Coelestia 3 #3856 "Et aperuit uterum illius": quod significet quod inde doctrinae Ecclesiarum, constat ex significatione "aperire uterum" seu concipere et parere, quod sit fieri Ecclesia, et quia hoc fit per doctrinalia, per "aperire uterum" significantur doctrinae Ecclesiarum; quod per conceptiones et partus in Verbo 1significentur conceptiones et partus spirituales, quales sunt eum homo e novo nascitur 2, videatur n. 1145, 1255, 1330, 2584; quomodo haec se habent, patebit ab illis quae mox sequuntur. @1 significantur$ @2 i hoc est, cum regeneratur a Domino$
Arcana Coelestia 3 #3857 "Et Rachel sterilis": quod significet quod interiora vera non reciperentur, constat ex repraesentatione "Rachelis" quod sit affectio veri interioris, de qua prius; et a significatione "sterilis" quod sit quod inde non doctrinae, ita nec Ecclesiae; opponitur enim illis quae de Leah dicuntur, nempe quod "Jehovah aperuerit uterum illius," per quae significatum quod inde doctrinae Ecclesiarum: causa quod interiora vera non reciperentur, est quia interiora vera sunt talia ut transcendant fidem hominis, 1quippe non cadunt in ideas ejus, et non sunt secundum apparentias externas seu fallacias sensuum. a quibus 2omnis homo se duci patitur, nec credit nisi aliquo modo cum eis coincidant; [2]ut pro exemplo: 3interius verum est quod tempora et spatia non dentur in altera vita, sed loco illorum status; homo qui in tempore et spatio est dum vivit in terra, omnes suas ideas ab: illis habet, usque adeo ut absque illis nihil possit cogitare, n. 3404; quare nisi status qui in altera vita, describerentur per tempora et spatia coram homine, seu per talia quae inde trahunt 4formas, nihil perciperet, ita nihil crederet, consequenter non reciperet, ita foret doctrina sterilis proinde nulla Ecclesia. [3]Sit quoque pro exemplo: nisi affectiones caelestes et spirituales describerentur per talia quae sunt affectionum mundanarum et corporearum, homo nec aliquid perciperet, nam in his est, et inde 5notiones de affectionibus caelestibus et spiritualibus habere potest, cum tamen inter se ita differunt, aut ita distant, 6prout caelum a terra, n. 3839; ut pro exemplo gloria caeli, seu angelorum in caelo; nisi homo secundum ideam gloriae quae est in mundo, sibi formaret ideam gloriae in caelo, non caperet, ita nec agnosceret; [4]similiter in omnibus reliquis; quapropter Dominus in Verbo locutus est secundum captum hominis et secundum apparentias ejus; sensu 7Verbi litteralis est talis, sed usque talis ut sensum internum in se habeat, in quo interiora vera sunt; inde nunc est quod de Leah dicatur quod "Jehovah aperuerit uterum ejus," et quod "Rachel sterilis"; per "Leam" enim repraesentatur affectio veri exterioris, et per "Rachelem" affectio veri interioris, ut dictum; sed a Domino provisum est, quia exteriora vera sunt prima vera quae homo discit, quod per illa possit in interiora vera; haec sunt quae significantur per quod Deus tandem recordatus sit Rachelis, et exaudiverit illam, et aperuerit uterum illius, Gen. xxx 22. [5]Haec constare possunt ab Ecclesiis quae ab antiquo tempore fuerunt, et ab earum doctrinalibus, quod nempe doctrinalia illarum ab externis veris formata fuerint; ut ab Ecclesia Antiqua quae fuit post diluvium; ejus doctrinalia quoad plurimam partem fuerunt externa repraesentativa et significativa 8, in quibus interna vera recondita erant; maxima pars in cultu sancto fuerunt cum in externis 9; si quis in principio dixisset illis quod repraesentativa et significativa illa non essent essentialia cultus Divini, sed spiritualia et caelestia quae repraesentabant et significabant, prorsus rejecissent, et sic nulla facta fuisset Ecclesia; adhuc magis Ecclesia Judaica, si quis dixisset illis quod ritualia suum sanctum haberent a Divinis Domini quae in illis, prorsus non agnovissent; talis etiam fuit homo cum Dominus venit in mundum, [6] et adhuc magis corporeus, et prae reliquis illi qui ab Ecclesia erant 10; hoc patet manifeste ab ipsis discipulis qui continue apud Dominum fuerunt, et tam multa audiverunt de regno Ipsius, usque tamen nondum potuerunt percipere interiora vera, non enim aliam notionem habere potuerunt de Domino quam sicut hodie Judaei de Messia quem exspectant, quod populum illum ad dominatum et gloriam super omnes gentes in universo eveheret; et 11postquam tam multa a Domino audiverunt de regno caelesti, usque nec aliud cogitare potuerunt quam quod regnum caeleste 12foret sicut regnum terrestre, et quod ibi Deus Pater supremus esset, et post illum Filius, et postea illi duodecim, et sic ordine regnarent; quare etiam Jacobus et Johannes petierunt ut unus a dextris Ipsius sederet, et alter a sinistris, Marc. x 35-37, et quod indignarentur reliqui discipuli quod Illi iis majores esse vellent, Marc. x 41; Matth. xx 24; quapropter etiam Dominus postquam docuit illos quid esset maximus esse in caelo, Matth. xx 25-28; Marc. x 42-45, usque secundum conceptum eorum locutus est, quod nempe sederent super duodecim thronis, et judicarent duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28; [7]si dictum illis fuisset quod per "discipulos" non illi intellecti sint, sed omnes illi qui in bono amoris et fidei, n. 3354, 3488, tum quoad 13non in regno Domini sint throni, nec principatus et dominatus sicut in mundo, et quod ne quidem minimum unius hominis judicare possent, n. 2129, 2553, rejecissent verbum, et quisque ad negotium suum ivisset, relicto Domino; quod Dominus ita locutus sit, erat ut reciperent, et per illa introducerentur in vera interna, nam in externis illis quae Dominus locutus erat, recondita latuerunt interna quae patent tempore, et cum haec patent, externa illa dissipantur, et inserviunt solum pro objectis aut mediis cogitandi de internis. Inde nunc sciri potest quid intelligitur per id quod Jehovah primum aperuerit uterum Leae, et pepererit Jacobo filios, et quod Rachel postea. @1 quia$ @2 i paene$ @3 interiora vera sunt$ @4 i suam successionem et formam$ @5 notionem$ @6 ut A, procul I$ @7 ejus$ @8 i quae externa fuerunt$ @9 i illis$ @10 i nempe Judaei$ @11 tandem$ @12 i de quo talia audiverant$ @13 in Regno Domini non throni$
Arcana Coelestia 3 #3858 Quia in nunc sequentibus agitur de duodecim filiis Jacobi, et ex illis ut patribus duodecim tribus Israelis nominatae sunt, in antecessum hic dicendum quid "tribus" significant, et cur duodecim fuerint; nemo adhuc novit arcanum quod in his latet, quia historica Verbi crediderunt nude historica esse, et non in illis plus Divini 1, quam quod servire potuerint ad applicationes cum de rebus sanctis agitur; inde etiam crediderunt quod duodecim tribus nihil aliud significaverint quam partitiones populi Israelitici in tot distinctas gentes seu familias communes, cum tamen Divina involvant, nempe tot partitiones universales fidei et amoris, proinde quae regni Domini in caelis et in terris sunt, et 2quidem unaquaevis tribus aliquod universale; quid autem unaquaevis 3significat, ex mox sequentibus patebit ubi de filiis Jacobi a quibus tribus illae nominatae sunt, agitur; in genere 5"duodecim tribus" significarunt omnia doctrinae veri et boni, seu fidei et amoris, haec enim, nempe verum et bonum, seu fides et amor, faciunt regnum Domini, nam illa quae sunt veri seu fidei, sunt omne cogitationis ibi, et illa quae sunt boni seu amoris, sunt omne affectionis; et quia Ecclesia Judaica fuit instituta ut repraesentaret regnum Domini, ideo 5partitiones populi illius in duodecim tribus illa 6significabant: hoc est arcanum quod prius non detectum fuit; [2]quod "duodecim" significent omnia in genere, prius n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272 ostensum est; quod autem "tribus" significent illa quae sunt veri et boni, seu fidei et amoris, ita "duodecim tribus" omnia illorum, licet hic antequam de singulis in specie agitur, ex Verbo confirmare; apud Johannem, Civitas sancta Hierosolyma nova habens portas duodecim et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis; munus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni. . . . Mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille, . . . et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi 12, 14, 16, 17, 21; quod "civitas sancta," seu Nova Hierosolyma, sit nova Ecclesia Domini, patet a singulis quae ibi; in illis quae praecedunt, agitur de statu Ecclesiae qualis ante finem ejus futurus, hic de nova Ecclesia; et quia ita, sunt "portae, murus, fundamenta" non aliud quam quae sunt Ecclesiae, quae sunt illa quae charitatis et fidei, haec enim Ecclesiam faciunt;[3]inde unicuivis constare potest quod per "duodecim" toties ibi nominata, tum per "tribus," ut et per "apostolos," non duodecim, nec tribus, nec apostoli intelligantur, sed quod per "duodecim" omnia in uno complexu, ut ostensum videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272; similiter per numerum centum quadraginta quatuor, hic enim est duodecies duodecim; et quia per duodecim significantur omnia, inde patet quod per "duodecim tribus" significentur omnia quae sunt Ecclesiae, quae quod sint verum et bonum, seu fides et amor, 7supra dictum est; similiter per "duodecim apostolos," per quos quoque quod omnia Ecclesiae, hoc est, omnia fidei et amoris repraesentata sint, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3857; inde nunc dicitur numerus ille "mensura hominis, hoc est, angeli," per quod intelligitur status veri et boni; quod "mensura" sit status, videatur n. 3104; quod "homo" sit id quod Ecclesiae, patet ab illis quae de significatione hominis, n. 478, 479, 565, 768, I871, 1894 dicta sunt, et quoque ex eo quod regnum Domini dicatur Maximus Homo, et hoc ex bono et vero, quae a Domino, de quo ad finem capitum n. 3624-3649, 3741-3750; quod "angelus" sit idem, n. 1705, 1754, 1925, 2821, 3039. [4]Similiter 8ut apud Johannem, etiam apud Prophetas in Veteri Testamento agitur de nova Hierosolyma, et per illam similiter significatur nova Ecclesia Domini, ut apud Esaiam lxv 18, 19, seq: apud Zachariam xiv; imprimis apud Ezechielem xl-xlviii, ubi per novam Hierosolymam, per novem Templum, et per novam terram describitur in sensu interno regnum Domini in caelis, et regnum Domini in terris, quod est Ecclesia; ex illis ibi constare potest manifestius quam alibi quid per "terram," per "Hierosolymam," per Templum, et per omnia quae ibi significata sunt, et quoque quid per "duodecim tribus," nam de divisione terra" et "hereditate ejus secundum tribus" agitur, et quoque de "civitate, et ejus muris, fundamento, portis," et de omnibus quae "Templi" ibi erunt, a quibus solum illa quae de tribubus dicuntur 9, hic afferre licet, Dixit Dominus Jehovih, Hic est terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis: . . . dividetis terram hanc juxta tribus Israelis; sed fiet, per sortem dividetis eam in hereditatem, et peregrinis peregrinantibus in medio vestri, . . . cum vobis jacient sortem in hereditatem, in medio tribuum Israelis Ezech. xlvii 13, 21-23: Quoad terram, erit principi ad possessionem in Israele et non affligent amplius principes populum Meum, et terram dabunt domui Israelis secundum tribus eorum, xlv 8: De hereditatibus, quomodo designatae singulis tribubus, quae ibi etiam nominantur, videatur xlviii i seq.: et de portis civitatis juxta nomina tribuum Israelis, ibid. vers. 31-34; [5]quod per tribus ibi non (t)tribus intellectae sint, evidenter patet, decem enim tribus jamdum tunc fuerunt per universum terrarum orbem 10dispersae, et postea nec redierunt, nec usquam redire possunt, nam gentes factae sunt, et tamen singulae nominantur quomodo hereditaturae terram, et qui termini cuivis, quis nempe terminus tribui Danis, vers. 2, quis terminus tribui Asheris, vers. 3, quis Naphtali, Menasheh, Ephraim, Reubenis, Jehudae, et de (t)hereditate Levitarum, quis Benjaminis, quis Shimeonis, quis Jisascharis, Zebulonis, Gadis, ibid. vers. 4-29; tum quoque quod ibi duodecim portae juxta nomina tribuum Israelis, quod portae tres versus septentrionem, Reubenis, Jehudae, Levi; portae tres versus orientem, Josephi, Benjaminis, Danis; portae tres versus meridiem, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; portae tres versus occidentem, Gadis, Asheris, Naphtali, ibid. vers. 31-34; [6]inde patet quod per "duodecim tribus" significentur omnia illa quae sunt regni Domini, proinde quod sint omnia fidei et amoris, quia haec faciunt regnum Domini, ut supra dictum. Quia duodecim tribus omnia regni Domini significabant, etiam duodecim tribus per "castrametationes" et quoque per "profectiones" illud repraesentabant, de quibus apud Mosen Quod castrametarentur juxta tribus circum Tentorium conventus, versus orientem, Judas, Jisaschar, Zebulun; versus meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; versus occidentem, Ephraim Menasheh, Benjamin; versus septentrionem, Dan, Asher, Naphtali; et quod sicut castrametati, ita 11profecti, Num. ii 1 ad fin: quod in his repraesentaverint regnum Domini, patet manifeste )a prophetia Bileami, in qua ita, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum suum, et dixit,. . . Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 2, 3, 5, 6; quod Bileamus illa ex Jehovah locutus, manifeste dicitur ibi xxii 8, 18, 19, 35, 38; xxiii 5, 12, 16, 26; xxiv 2, 13. [7]13Ex his etiam patet quid per hereditates terrae Canaanis secundum tribus repraesentatum 14fuerat, de quibus apud Mosen Quod tolleret summam coetus filiorum Israelis juxta domum patrum eorum, a filio viginti annorum, omnis exiens in exercitum Israelis; per sortem distribueretur terra, juxta nomina tribuum patrum eorum accipient hereditatem, Num. xxvi (2), 7-56; (x)xxxiii 54; xxxiv I9-29; et quod per Joshuam divisa sit terra "per sortem secundum tribus," Jos. xiii, xv-xix; quod repraesentatum sit regnum Domini, ut dictum, a singulis patet, terra enim Canaan illud significavit, videatur n. 1585, 1607, 3038, 3481, 3705: [8]14quod vocentur "exercitus," et dicatur quod "secundum exercitus castrametarentur, et secundum exercitus proficiscerentur," Num. ii 4, 6, 8, 11, 13, 15, 19, 21, (22), 23, 26, 28, 30, est quia "exercitus" idem significabat, nempe vera et bona, videatur n. 3448; et "Dominus" Jehovah Zebaoth seu Jehovah Exercituum, n. 3448; "exercitus Jehovae" inde appellati sunt eum exierunt 16Aegypto, ut apud Mosen, Factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, factum est in ipso die hoc exirent omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 41; quisque scire potest quod qui 17tales fuerunt in Aegypto, et dein tales in deserto, non appellati sint "exercitus Jehovae" quam repraesentative in nullo enim bono nec vero fuerunt, pessima gens inter omnes. [9]Inde quoque manifeste patet quid per nomina duodecim tribuum in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim dictum, significatum sit, de quo ita apud Mosen, Erunt ibi quatuor ordines, duodecim lapides, lapides hi erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli cuivis supra nomen ejus erunt pro duodecim tribubus, Exod. xxviii (17), 21; xxxix 14; "Aharon" enim repraesentabat Divinum sacerdotium Domini, quare etiam omnia illa quibus indutus fuit, Divina caelestia et spiritualia significabant, 18at quae significaverint, 19ex Divina Domini Misericordia, constabit ubi de illis agendum; 20in ipso pectorali quia sanctissimum fuit, repraesentationes erant omnium quae amoris et fidei in Dominum sunt; haec sunt Urim et Thummim; quod lapidibus pretiosis insculpta essent nomina, erat quia "lapides" in genere significant vera, n. 1298, 3720; "lapides pretiosi" vera quae pellucent a bono, n. 114; et quia singularum tribuum nomina significabant quale, idcirco etiam designabatur lapis specialis pro unaquavis tribu, Exod. xxviii 17-20; xxxix (x)10-13, qui lapis per colorem et pellucidum suum exprimebat quale quod significabatur per unamquamvis tribum; inde erat quod Jehovah seu Dominus per Urim et Thummim responsa dederit. [10]Per binos lapides 21Shoham, qui super binis humeris ephodi, simile etiam repraesentabatur, sed in minore gradu quam per duodecim super pectorali; "humeri" enim significabant omnem potentiam, ita omnipotentiam Domini, n. 1085; "pectus" autem, seu "cor et pulmones," 22amorem Divinum caelestem et spiritualem, "cor" amorem Divinum caelestem "pulmones" amorem Divinum spiritualem, videatur n. 3635, et ad finem hujus capitis ubi de Maximo Homine et de correspondentia ejus cum provincia cordis et cum provincia pulmonum agitur; de binis lapidibus super humeris ephodi ita apud Mosen, Sumes duos lapides shoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis, sex de nominibus super lapide uno, et nomina sex reliqua super lapide altero, juxta generationes eorum; . . . pones duos lapides super humeris ephodi, lapides recordationes filiorum Israelis, Exod. xxviii 9-11, (12); xxxix 6, 7. [11]23Quia "tribus" significabant illa quae sunt veri et boni, seu quae sunt fidei et amoris, et (x)unaquaevis tribus universale quoddam eorum, et "tribus Levi" amorem, ut patebit ab explicatione ad vers. 34 hujus capitis, inde sciri potest quid significabatur per quod baculos, unum pro unaquavis tribu, ponerent in Tentorio conventus, et quod solum baculus Levi floruerit amygdalis, de quibus ita apud Mosen, Acciperet duodecim baculos, anum baculum pro capite domus patrum eorum, . . . et relinquerentur in Tentorio conventus, et nomen Aharonis scriberet super baculo Levi,. . . baculus Aharonis ponebatur in medio eorum: . . . postridie ecce effloruit baculus Aharonis pro tribu Levi, produxit florem, ut floreret flos, et ferret amygdala, Num. xvii 17-23; significabatur quod amor omnium essentiale et principale esset in regno Domini, et quod inde omnis fructificatio; et quod Aharonis nomen super illo esset, erat quia Aharon repraesentabat Dominum quoad Divinum sacerdotium Ipsius; quod per sacerdotium Domini significetur Divinum Bonum, quod est amoris et (x)misericordiae Ipsius, et per regium Domini, Divinum Verum quod ex Divino Bono, videatur n. 1728, 2015 f., 3670. [12]Ex his nunc quae allata sunt, constare potest quid per "tribus," et per "duodecim tribus," in sequentibus locis significatur; ut apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum, centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu Israelis, ex tribu Jehudae duodecim millia obsignati; ex tribu Reubenis duodecim millia obsignati ex tribu Gad duodecim millia obsignati; ex tribu Asher duodecim millia obsignati; ex tribu Naphtalim duodecim millia obsignati; ex tribu Menasheh duodecim millia obsignati; ex tribu Shimeonis duodecim millia obsignati; ex tribu Levi duodecim millia obsignati; ex tribu Jisaschar duodecim millia obsignati; ex tribu Zebulon duodecim millia obsignati; ex tribu Joseph duodecim millia obsignati; ex tribu Benjamin duodecim millia obsignati, Apoc. vii 4-8: apud Mosen, Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis, . . . cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, secundum numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8: apud Davidem, Hierosolyma aedificata sicut civitas quae cohaeret sibi una, eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae, Ps. cxxii 3, 4: [13]apud Joshuam, Cum transiret arca foederis Domini totius terrae coram vobis in Jordanem, sumeret duodecim viros de tribubus, Israelis, virum unum de tribu; fiet quando quieverint plantae pedum sacerdotum portantium arcam Jehovae Domini totius terrae in aquis Jordanis, aquae Jordanis exscindentur, . . . consistent cumulo uno, iii 11-177 porro Tollite e medio Jordanis, de statione pedum sacerdotum, praeparando duodecim lapides, quos transferetis vobiscum, . . . et vir lapidem unum super humero suo, juxta numerum tribuum Israelis, ut sit in signum, . . . quod excisae sint aquae Jordanis. . . . Insuper duodecim lapides erexit Joshua in medio Jordanis, sub statione pedum sacerdotum portantium arcam foederis, iv 1-9: tum, quod Elias sumpserit duodecim lapides, juxta numerum tribuum filiorum Jacobi, ad quem factum est verbum, Israel erit nomen tuum, ac struxerit altare in nomen Jehovae, 1 Reg. xviii 31, 32. [14](m)Quod "tribus" sint bona amoris et vera fidei, etiam constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30; ubi per quod "plangent omnes tribus terrae significatur quod nulla amplius agnitio veri et vita boni, agitur enim ibi de consummatione saeculi: similiter apud Johannem, Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum perfoderunt, et lugebunt super Ipso omnes tribus terrae, Apoc. i 7; quid sit "venite in nubibus caeli," videatur Praefatio ad cap. xviii Gen.(n) Praeterea videantur quae per experientiam de "duodecim" mihi ostensa sunt, de qua n. 2129, 2130. [15]Quod omnia fidei et amoris dicta sint "tribus," est inde (x)quia eadem vox in lingua originali etiam significat sceptrum et baculum; quod "sceptrum" ut et "baculus" sit potentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi ostendetur; exinde involvit nomen tribus id quod bonis et veris insit omnis potentia a Domino; 24ideo quoque angeli "potentiae" nominati sunt, et quoque "principatus," nam principes significat primaria charitatis et fidei, ut duodecim principes qui ab Ishmaele, Gen. xxv 16, videatur 252089, tum principes qui tribubus praeerant, Num. vii 1 ad f., xii 4-16. [16](m)Ex his, quae hactenus de duodecim tribubus dicta sunt, sciri potest cur discipuli Domini, qui postea vocati sunt apostoli, numero duodecim fuerint, et quod illi repraesentaverint Ecclesiam Domini quoad bona et vera similiter ac tribus, n. (x)2129, 3354, 3488, (x)3857; quod "Petrus" repraesentaverit fidem, "Jacobus" charitatem, et "Johannes" opera charitatis, videatur Praefatio ad cap. xviii, et Praef. ad cap. xxii Gen.; tum n. 3750; quod etiam manifeste patet ab iis quae Dominus de illis et cum illis 26locutus est.(n) @1 i inesse$ @2 sic$ @3 significet$ @4 i autem$ @5 i per$ @6 significabantur$ @7 constat$ @8 ac$ @9 i apud Ezechielem$ @10 before jamdum$ @11 i quoque$ @12 ab hac$ @13 i inde quia propheticum Divinum erat, per illa quae ab illo dicta sunt, non alia quam Divina possunt significari, ita quae sunt Regni Domini, nempe caelestis ordo secundum bona et vera, qualis est in caelo, et qualis etiam est in Ecclesia, quae quod sit secundum caelestem ordinem, homo quidem nescit, sed usque ita est, et aliquatenus ab illis quae de Maximo Homine et de ejus influxu in hominem in particulari et in Ecclesiam in communi constare potest. The reason for this omission is not clear. From inde quia to significari was deleted, but the deletion is clearly negatived by dots below it, and the remainder is unmarked.$ @14 fuerit$ @15 vocantur etiam exercitus$ @16 i ab$ @17 i postea$ @18 et$ @19 i etiam$ @20 ipsum pectorale$ @21 A has sardonychis, as Sch, but alters to shoham. A V has onyx$ @22 i haec enim sunt pectoris$ @23 i et$ @24 inde$ @25 A has only 2089, I 3089 by misreading of the 2. T corrected to 2089 and also i 3272$ @26 i omnibus aut singulis in specie$
Arcana Coelestia 3 #3859 Vers. 32. Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit Jehovah afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. "Concepit Leah, et peperit filium" significat conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum: "et vocavit nomen ejus Reuben" significat quale ejus quod describitur: "quia dixit, quod vidit Jehovah" significat in supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum, in externo visum, hic fidem a Domino: "afflictionem meam" significat statum perveniendi ad bonum: "quia nunc amabit me vir meus" significat quod inde bonum veri.
Arcana Coelestia 3 #3860 "Concepit Leah, et peperit filium": quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum, constat a significatione "concipere et parere" quod in sensu interno sit regenerari; homo enim qui regeneratur, e novo concipitur et nascitur, 1quapropter regeneratio dicitur renascentia, sed spiritualis; nascitur quidem homo sicut homo a parentibus, sed non fit homo antequam renatus est a Domino; vita spiritualis et caelestis est quae facit hominem, 2nam haec distinguit illum a brutis animalibus; haec conceptio et hic partus est qui significatur in Verbo per conceptiones et partus qui ibi memorantur; et per haec quod "concepit Leah et peperit filium"; quod generationes et nativitates sint fidei et amoris, quae significantur, videatur n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 3856. Quod conceptiones illae et partus (x)fiant ab externo ad internum, significatur per quod "Leah concepit et peperit," per "Leam" enim repraesentatur affectio veri externi, n. 3793, 3819, et per "Reuben" verum fidei, qoud est primum regenerationis, et externum a quo incohatur. Quomodo cum his se habet, ex omnibus illis quae sequuntur de liberis Jacobi ex Leah et ex Rachele, patebit. @1 quare$ @2 i seu ex qua homo$
Arcana Coelestia 3 #3861. "Et vocavit nomen ejus Reuben": quod significet quale ejus quod describitur, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale describitur per "quod vidit Jehovah afflictionem meam, et nunc amabit me vir meus," quae sunt Reuben; quod nomina in Verbo omnia significent res, saepius ostensum est, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888; et quod nomina apud antiquos significativa status inderentur, n. 340, 1946, 2643, 3422; quod hic nomina omnium filiorum Jacobi significent Ecclesiae universalia, videbitur; ipsum universale etiam inditum est cujusvis nomini; 1sed quodnam universale, nusquam aliquis scire potest nisi sciat quid voces ex quibus quisque vocatus, in sensu interno involvunt, sicut quid in sensu interno "vidit," ex qua voce Reuben vocatus est, quid "exaudivit," ex qua voce Shimeon, quid "adhaesit" ex qua Levi, et quid "confiteri" ex qua Jehudas, et porro ex quibus reliqui. @1 sed quodnam universale sit, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quid significatio vocis, ex qua quisque vocatus, in sensu interno sit; ut quid in sensu interno vidit, ex qua voce Reuben vocatus est, quid audiverit, ex qua voce Schimeon, quid adhaesit, ex qua Levi et quid confiteri, ex qua Jehudas, et porro ex qua reliqui; ut illi qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, id scirent, ideo ubivis dictum et explicatum est, ex qua origine esset nomen cujusvis.$
Arcana Coelestia 3 #3862 Supra n. 3858 ostensum est quod "duodecim tribus" significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, nunc quia de singulis Jacobi filiis, ex quibus tribus nominatae sunt, agitur, ideo hic alterum arcanum aperiendum est, quid nempe involvunt. Quod omnis calor caelestis et spiritualis, seu amor et charitas, in externa forma in caelo percipiatur sicut flammeum a sole, et quod omnis lux caelestis et spiritualis, seu fides, in externa forma in caelo appareat sicut lux quae a sole, tum quod calor ille caelestis et spiritualis in se habeat sapientiam, et quod lux inde in se habeat intelligentiam, et hoc quia a Domino, Qui ibi est Sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2441, 2495, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3338, 3339 3341, 3413, 3485, 3636, 3643; inde patet quod omne bonum sit ex calore qui a Domino ut Sole, et quod omne verum sit ex luce inde; et quoque inde patet quod omnes affectiones quae sunt amoris seu boni, sint variationes caloris illius caelestis et spiritualis qui a Domino, et quod inde sint mutationes status; et quod omnes cogitationes quae sunt fidei seu veri, sint variegationes lucis illius caelestis et spiritualis quae a Domino, et quod inde sit intelligentia; in his sunt omnes angeli qui in caelo; eorum affectiones et cogitationes non aliunde sunt, et non aliud; hoc patet ab (c)eorum loquelis, quae quia inde 1, sunt variegationes seu modificationes caelestis lucis 2in qua caelestis calor, quare etiam ineffabiles sunt, et tali varietate (c)ac plenitudine ut incomprehensibiles, n. 3342, 3344, 3345. [2]Ut haec repraesentative sisterentur in mundo, singulis Jacobi filiis indita sunt nomina, 3quae universalia boni et veri, seu amoris et fidei, significarent, ita universalia quoad variationes caloris caelestis et spiritualis, et quoad variegationes lucis inde; ipse ordo universalium illorum est qui determinat flammam et splendorem inde; cum ordo incohat ab amore, tunc flammeum apparet omne quod in genuino ordine inde sequitur, cum autem ordo incohat a fide, tunc lucidum apparet omne quod in genuino ordine sequitur, sed cum omni differentia secundum illa quae sequuntur; (m)4at si non secundum genuinum ordinem, quod obscurum cum omni differentia;(n) sed de ordine et inde differentia, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; inde nunc est quod Dominus per Urim et Thummim dederit responsa, et quod secundum statum rei responsa tulerint, per luces et earum exsplendescentiam ex lapidibus pretiosis et pellucidis, quibus nomina duodecim tribuum inscripta fuerunt; nam, ut dictum, nominibus inscripta fuerunt universalia amoris et fidei quae in regno Domini, proinde universalia flammae et lucis, per quas illa quae amoris et fidei sunt, in caelo repraesentantur. [3]Primum itaque ex Verbo licet confirmare quod ordo nominum in quo nominantur tribus, varius sit in Verbo, et hoc secundum statum rei de quo ibi agitur; et quod inde sciri possit quod responsa a Domino per Urim et Thummim data, fuerint exsplendescentiae lucis secundum status rei ex ordine; omnis enim lux caeli variatur secundum status rei, et status rei secundum ordinem boni et veri, quid autem veri et boni per unumquemvis significatur, patebit ab explicatione, quod nempe per Reuben significetur fides a Domino, per Shimeonem fides voluntatis quae a Domino; per Levi amor spiritualis seu charitas; per Jehudam Divinum amoris et caeleste regnum Domini, quid autem per octo reliquos, in capite sequente dicetur. Ordo eorum secundum nativitatem est qui hic describitur, in quo ita sequuntur: Reuben, Shimeon, Levi, Jehudas, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin; videatur hujus capitis vers. 32-35; xxx 6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; xxxv 18; qui ordo est secundum statum rei de (x)qua hic agitur, qui est regenerationis hominis, tunc enim a vero fidei incohatur quod est "Reuben," et progressus fit inde ad velle verum quod est "Shimeon": inde ad charitatem 1quae est Levi; ita ad Dominum, Qui in supremo sensu est "Jehudas"; quod conceptio et partus spiritualis seu regeneratio sit ab externo ad internum, mox supra n. 3860 dictum, hoc est, a vero fidei ad bonum amoris. [4]Antequam venit Jacob ad Jishakum patrem suum in Mamre Kiriath Arba, in hoc ordine nominantur: Reuben Shimeon, Levi, Jehudas, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Gen. xxxv 23-26, ubi primo loco sunt qui a Leah et Rachele, et postremo qui ab ancillis, et hoc secundum statum rei, de qua ibi agitur. Alio adhuc ordine recensentur, cum profecti venerunt Aegyptum, de (x)quo Gen. xlvi 9-19; et alio ordine cum ante mortem benedicti a Jacobo, tunc Israele, Gen. xlix 3-27 et alio cum benedicti a Mose, Deut. xxxiii 6-24. In hoc ordine fuerunt cum castrametati sunt circum Tentorium conventus: ad orientem Judas, Jisaschar, Zebulon; ad meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; ad occidentem, Ephraim, Menasheh, Benjamin; ad septentrionem, Dan, Asher, Naphtali, Num. ii 1 ad fin. 6(m)Quo ordine steterunt ad benedicendum populo super monte Gerizim, et ad maledicendum super monte Ebal, videatur Deut. xxvii 12, 13. (n)Cum principes viri singuli: de tribu mitterentur ad explorandum terram, recensentur hoc ordine: Reuben, Shimeon, Jehudah, Jisaschar, Ephraim, Benjamin, Zebulon, Joseph seu Menasheh, Dan, Asher, Naphtali, Gad, Num. xiii 4-16. Alio autem ordine principes qui in hereditatem darent terram, Num. xxxiv 19-29. Quo ordine jacta et exiit sors cum terra data in hereditatem, videatur Jos. xiii-xix. [5]Ubi de terminis terrae novae seu sanctae quam hereditaturae tribus, apud Ezechielem agitur, memorantur hoc ordine: Dan, Asher, Naphtali, Menasheh, Ephraim, Reuben, Jehudah, Benjamin, Shimeon, Jisaschar, Zebulon, Gad, omnes ab angulo ad orientem ad angulum maris seu occidentis, praeter Gadem qui ad angulum meridiei versus meridiem xlviii (x) 1- 7, 23-26: et ubi de portis civitatis novae seu sanctae, hoc ordine: versus septentrionem tres portae Reubenis, Jehudae, Levi; versus orientem tres portae, Josephi, Benjaminis, Danis; versus meridiem tres portae, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; versus occidentem tres portae, Gadis, Asheris, Naphtali, Ezech. xlviii 31-34. Ordo obsignatorum, duodecim millia e quavis tribu, videatur Apoc. vii 5-8. In his omnibus locis recensitio tribuum se habet prorsus secundum statum rei de qua "ibi" agitur, cui ordo correspondet; ipse status rei patet ab illis quae ibi praecedunt et quae sequuntur. [6] Qualis ordo lapidum pretiosorum in Urim et Thummim fuerit, in Verbo memoratur et describitur, sed quibusnam tribubus singuli lapides corresponderent, non memoratur; erant enim omnia lucis e flamma caelesti, hoc est, omnia veri ex bono, seu omnia fidei ex amore, quae repraesentabant, et quia haec repraesentabant, ipsa lux caelestis miraculose translucebat secundum statum rei, de qua interrogabatur et responsum dabatur, "fulgens et splendens" pro affirmativo boni et veri, praeter variegationes quoad colores secundum differentias status boni et veri, sicut in caelo in quo per luces et earum discriminationes omnia caelestia et spiritualia exprimuntur 7, et hoc modo ineffabili et prorsus incomprehensibili ab homine, nam, ut aliquoties ostensum, luci caelesti inest vita a Domino, proinde sapientia et intelligentia; inde lucis discriminationibus omne quod est vitae 8, hoc est, omne quod est sapientiae et intelligentiae, (c)ac flammae, fulguris et splendoris discriminationibus omne quod est vitae boni, et vitae veri ex bono, seu amoris in Dominum et fidei inde; hoc nunc fuit Urina et Thummim, quod super pectorali ephodi et super corde Aharonis; quod patet etiam ex eo quod Urim et Thummim significent luces et perfectiones, et quod pectorale super quo erat, vocabatur pectorale judicii, ex eo quod judicium sit intelligentia et sapientia, n. 2235; quod hoc super corde Aharonis, erat quia per "cor" significatur amor Divinus, n. 3635, et ad finem hujus capitis; inde etiam lapides illi pretiosi erant in fundis auri, "aurum" enim in sensu interno est bonum quod est amoris, n. 113, 1551, 1552, et "lapis pretiosus" verum quod pellucet ex bono, n. 114. [7] De Urim et Thummim ita apud Mosen, Facies pectorale judicii, opus excogitationis, sicut opus ephodi facies illud, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto facies illud; quadratum erit duplicatum,... et implebis in illo impleturas lapidis, quatuor ordines lapidis erunt;... fundae ex auro erunt in impleturis eorum et lapides erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli singuli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus, Exod. xxviii 15-21; xxxix 8-14; lapides quinam in unoquovis ordine, etiam ibi designantur; et porro, Non recedet pectorale a super ephodo; et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, in ingrediendo illo ad sanctum, in memoriale coram Jehovah jugiter et dabis ad pectorale judicii Urim et Thummim, et erunt super corde Aharonis in ingrediendo illo coram Jehovah; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, Exod. xxviii 28-30; Lev. viii 7, 8. Quod Jehovah seu Dominus per Urim interrogatus sit et responsa dederit, apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Sume Joshuam filium Nunis,... dabis de gloria tua super eum, ut oboediat omnis congregati filiorum Israelis: coram Eleazare sacerdote stabit, et interrogabit eum in judicio Urim coram Jehovah, Num. xxvii 18, 20, 21: et apud Samuelem, Interrogavit Shaul Jehovam, et non respondit illi Jehovah etiam per somnia, nec per Urim, nec per prophetas, I Sam. xxviii 6. @1 i sunt$ @2 illius in qua calor, inde$ @3 quae universale quoddam quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem, significarent, ita universale quoddam quoad$ @4 et$ @5 quod I$ @6 A i Secundum eundem ordinem, etiam principes tribuum adduxerunt munus ad initiandum altare, Num. vii 1-fin. Probably omitted in error by confusion of references.$ @7 significantur$ @8 T i veri$
Arcana Coelestia 3 #3863 "Quia dixit, quod vidit Jehovah": quod significet i supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum in externo visum, hic fidem a Domino, constat a significatione "videre", de qua sequitur. Ex illis quae praemissa sunt, constare potest quo duodecim tribus ex duodecim filiis Jacobi nominatae, significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, ita omnia Ecclesiae, et quo unaquaevis tribus aliquod universale, ita duodecim tribus duodecim universalia, quae in se comprehendunt et 1 sub se concludunt omnia et singula quae sunt Ecclesiae et in universali sensu omnia quae sunt regni Domini; universale quod "Reuben" significat est fides; quo haec, nempe fides, sit primum universale, est ex eo quia homo cum 2 regeneratur seu (x)fit Ecclesia, primum discet et imbuet illa quae fidei sunt, hoc est, quae veri spiritualis, nam per doctrinam fidei seu veri introducitur; homo enim talis est ut ex se non sciat quid bonum caeleste, 3 sed hoc discet ex doctrina, quae doctrina fidei vocatur; [2] omnis 4 doctrina fidei spectat vitam ut finem, et quia vitam, spectat bonum, nam bonum est vitae 5. Apud antiquos controversum fuit, quodnam primogenitum Ecclesiae sit, num verum quod est fidei, vel num bonum quod est amoris; qui verum quod est fidei primogenitum dixerunt, ex apparentia externa concluserunt, et id primogenitum statuerunt quia primum discitur et discendum est et quia homo per id introducitur ad bonum; sed nesciverunt quod bonum essentialiter primogenitum sit, et quod id a Domino per internum hominem insinuetur ut adoptet et recipiat verum quod per externum introducitur, et quod bono insit vita a Domino, et quod vero nulla vita nisi quae per bonum, sic ut bonum sit anima veri, (c)ac appropriet (c)et induat sibi verum, sicut anima corpus; inde constare potest quod secundum apparentiam externam verum primo loco sit, et quasi primogenitum, cum regeneratur homo, tametsi bonum essentialiter primo loco est et primogenitum, et fit quoque cum homo regeneratus est; quod ita sit, videatur n. 3539, 3546, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701. [3] Quia agitur in hoc capite et in illis quae praecedunt, de regeneratione naturalis, et hic 6 de primo ejus statu, qui est introductionis per verum ad bonum, ideo primus filius Jacobi seu Reuben nominatus est a "videre Jehovah," quod in sensu interno significat fidem a Domino. Fides in se spectata est fides intellectu et fides voluntate; scire et intelligere verum quod est fidei, dicitur fides intellectu, at velle verum quod est fidei, dicitur fides voluntate; illa, nempe fides intellectu, est quae significatur per "Reuben," haec autem nempe fides voluntate, est quae significatur per "Shimeonem": quod fides intellectu, seu intelligere verum, praecedat fidem voluntate seu velle verum, 7 cuivis constare potest; quod enim homini ignotum est, ut est bonum caeleste, hoc prius scire debet quod sit et intelligere quid sit, antequam id velle potest. [4] Quod videre in sensu externo significet visum, constat absque explicatione; quod videre 8 in sensu interiore significet intellectum, etiam constare potest, visus enim interni hominis non aliud est quam intellectus, quare etiam intellectus in communi loquela vocatur visus internus, et de eo quoque praedicatur lux sicut de visu externo, et vocatur lux intellectualis: quod "videre" in sensu interno sit fides a Domino, constat ex eo quod intellectus interior non alia objecta habeat quam illa quae sunt veri et boni, haec enim sunt fidei; interior ille intellectus, seu internus 9 visus, (x)qui pro objectis habet vera quae sunt fidei, se non ita manifestat sicut intellectus qui pro objectis habet vera quae sunt vitae civilis et moralis, ex causa quia intra hunc est et in luce caeli, quae lux in obscuro est quamdiu homo est in luce mundi; at usque apud illos qui regenerati sunt, se 10 revelat: imprimis per conscientiam. Quod "videre" in supremo sensu sit praevidentia, constare potest, nam intelligentia quae praedicatur de Domino, est intelligentia infinita, quae non aliud est quam praevidentia. [5] Quod per "videre," ex quo Reuben nominatus est, in sensu interno significetur fides a Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, quorum haec licet afferre; apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super 11 signo, et erit, omnis qui morsus fuerit, et viderit illum et vivet: fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signo 11 et fuit si momordit serpens virum, et inspexit serpentem aeris revixit, Num. xxi 8, 9; "serpens aeneus" quod repraesentaverit Dominum quoad sensuale externum, seu naturale, videatur n. 197; quod "aes" sit naturale, n. 425, 1551; (x)quod fides in Ipsum repraesentata sit per quod revixerint, qui viderunt, seu inspexerunt illum, Ipse Dominus docet apud Johannem Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat, iii 14, 15: [6] apud Esaiam, Dominus dixit, Abi et dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite, impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, vi 9, 10; quod ibi "videre videndo et non cognoscere" sit intelligere quod verum et usque non agnoscere, patet; ac quod "oculos (x)oblinere ne forte videat oculis suis" sit privare intellectu veri, et quod fides in Dominum sit quae 12 hic per "videre" significatur, constat a Domini verbis apud Matthaeum xiii 13, 14; et apud Johannem xii 36, 37, 39, 40: [7] apud Ezechielem, Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum, sed non vident, quibus aures ad audiendum et non audiunt, xii 2; 13 quod "oculi ad videndum sed non vident" pro quod possint intelligere vera quae fidei, sed non volunt, et hoc propter mala, quae sunt "domus rebellionis," quae mendacem lucem falsis et tenebras veris inducunt, secundum haec apud Esaiam, Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, qui dixerunt videntibus, Ne videatis; et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini nobis blanditias, videte illusiones, xxx 9, 10: apud Esaiam, Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix 1 (A.V.2) "videre lucem magnam" pro vera quae sunt fidei, recipere et credere, super illos qui in fide sunt, "lux" caelestis dicitur "effulgere," nam lux quae in caelo, est Divinum Verum a Divino Bono 14: [8] apud eundem, Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas, et capita vestra, videntes, obtexit, xxix 10; "occludere oculos" pro intellectum veri; quod oculus sit intellectus, videatur n. 2701; "videntes obtegere" pro illos qui sciunt et docent vera fidei; "videntes" olim dicti sunt prophetae, qui quod sint docentes, tum vera doctrinae, videatur n. 2534 apud eundem, Sacerdos et propheta errant per siceram,... errant inter videntes, titubant judicio, xxviii 7; similiter; quod judicium quo titubant, sit verum fidei, videatur n. 2235: apud eundem, Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, xxxii 3; similiter: apud eundem, Regem in pulchritudine sua spectabunt oculi tui, videbunt terram longinquitatum, xxxiii 17; "spectare regem in pulchritudine" pro vera fidei quae a Domino, quae pulchra dicuntur a bono; "videre terram longinquitatum" pro bonum amoris; quod "rex" sit verum fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, 15, 3009, 3670; quod "pulchrum" dicatur a bono, n. 553, 3080, 3821; quod "terra" sit bonum amoris, n. 620, 636, 3368, 3379 apud Matthaeum, Beati mundi corde, quia hi ipsi Deum videbunt, v 8; "videre Deum" quod sit credere in Ipsum, ita fide Ipsum videre, patet; qui enim in fide sunt, ex fide vident Deum, nam Deus est in fide, et Deus id in fide quod vere fides est: [10] apud eundem, Si oculus tuus scandalizaverit te, erue (c)illum,... bonum est tibi luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis, xviii 9; hic quod "oculus" non sit oculus, nec quod is eruendus, patet, is enim non scandalizat, sed intellectus veri, qui hic est "oculus," n. 2701; quod melius sit non scire et capere vera fidei, quam scire et capere illa, et usque vivere vitam mali, significatur per "bonum esse 16 luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis": [11] apud eundem, Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt: amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, xiii 13-17; Joh. xii 40; "videre" pro scire et intelligere illa quae sunt fidei in Dominum, ita pro fide; nam quod viderint Dominum, et viderint miracula Ipsius, non inde beati fuerunt, sed quod crediderint, ut constare potest ab his verbis apud Johannem, Dixi vobis, quod et videritis Me, et non credatis; haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam: non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem; amen, amen, dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam, vi 36, 40, 46, 47; "videre et non credere" pro scire vera fidei et non recipere, "videre et credere" pro scire illa et recipere; quod "non Patrem viderit quis nisi qui apud Patrem" pro quod non agnosci possit Divinum Bonum nisi per Divinum Verum; quod "Pater" sit Divinum Bonum et "Filius" Divinum Verum, videatur n. 3704; inde sensus internus est quod nemo caeleste bonum possit habere nisi agnoscat Dominum: [12] similiter apud eundem, Deum nemo vidit usquam 17, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18: et apud eundem, Jesus dixit, Qui videt Me, videt Illum, Qui misit Me; Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 45, 46; ibi quod "videre" sit credere seu fidem habere, manifeste dicitur: et apud eundem, Jesus dixit, Qui cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum,... qui (x)vidit Me, vidit Patrem, xiv 7, 9: apud eundem, Spiritum veritatis mundus non potest recipere, quoniam non videt illum neque cognoscit illum:... non relinquam vos orphanos, venio ad vos, adhuc parum dum mundus Me non amplius videbit, vos autem videbitis Me, quia Ego vivo, et vos vivetis, xiv 17-19; "videre" pro fidem habere, solum enim per fidem videtur Dominus, fides enim est 18 oculus amoris, nam ab amore per fidem videtur Dominus, est amor 19 vita fidei, quare dicitur, "vos videbitis Me, quia Ego vivo et vos vivetis": [13] apud eundem, Dixit Jesus, In judicium Ego in mundum hunc veni, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant; Pharisaei... dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videmus, ideo peccatum vestrum manet, ix 39-41; videntes" pro illis qui putant se intelligentes esse prae reliquis, de quibus dicitur quod "caeci fient," hoc est, non accepturi fidem; quod "non videre" seu caecus esse praedicetur de illis qui in falsis, tum de illis qui in ignorantia, videatur n. 2383: apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 10; similiter: apud eundem, Dico vobis vere, Sunt quidam hic stantium, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei, ix 27; Marc. ix 1; "videre regnum Dei" pro credere: apud eundem, Jesus dixit ad discipulos, Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis, xvii 22; ibi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius aliqua fides: [14] apud eundem, Factum est cum Jesus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis, illorum autem aperti sunt oculi, et cognoverunt Ipsum, xxiv 30, 31; per hoc significatum est quod Dominus per bonum appareat, non autem per verum absque bono; "panis" enim est bonum amoris, n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813. (s)Ex his et pluribus allis locis constat quod "videre" in sensu interno sit fides a Domino, nam non alia datur fides quae est fides, quam quae a Domino, haec quoque 20 dat hominem videre, hoc est, credere; fides autem a se, seu a proprio hominis 21 non est fides, nam haec facit videre falsa ut vera, et vera ut falsa, et si vera ut vera, usque non videt quia non credit, videt enim se in illis, non autem Dominum. [15] Quod "videre" sit fidem habere in Dominum, (x)patet manifeste ab illis quae de luce caeli saepius dicta sunt, quod nempe lux caeli quia est a Domino, secum habeat intelligentiam et sapientiam; proinde fidem in Ipsum, nam fides in Dominum intus in intelligentia et sapientia est, quapropter videre ex illa luce, sicut vident angeli non aliud potest significare quam fidem in Dominum; est etiam Ipse Dominus in luce illa quia procedit a Domino; illa lux etiam est quae lucet in conscientia illorum qui fidem in Ipsum habent, tametsi homo hoc nescit quamdiu in corpore vivit, nam tunc lux mundi illam lucem obscurat. (s) @1 aut$ @2 dum$ @3 et$ @4 i enim$ @5 vita I$ @6 ac$ @7 i quod est fidei$ @8 autem$ @9 intimus$ @10 before apud$ @11 I has ligno, but Heb is ) (nes) standard or pole.$ @12 quod verum fidei in Dominum sit quod$ @13 quibus$ @14 A had Verum Divinum ex Bono Divino but alters to this.$ @15 AI i 2015f.$ @16 quod bonum sit$ @17 unquam$ @18 nam fides est sicut$ @19 enim$ @20 est quae$ @21 persuasio$
Arcana Coelestia 3 #3864 "Afflictionem meam," nempe "quod vidit Jehovah": quod significet statum perveniendi ad bonum, constat a significatione "afflictionis" quod sit tentatio, de qua n. 1846, quae quia est medium per quod pervenitur ad bonum, hic per "afflictionem meam" significatur status a vero quod est externum, perveniendi ad bonum quod est internum.
Arcana Coelestia 3 #3865 "Quia nunc amabit me vir meus": quod significet quod inde bonum veri, constat a significatione "amabit" quod sit inde bonum, omne enim bonum est amoris, quare id per amare hic significatur; et ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134. Quid bonum veri, prius aliquoties explicatum est, quod nempe sit affectio veri 1 propter vitam, nam vita est bonum quod spectatur in vero ab illis qui postea regenerantur; absque vita secundum verum 2 nulla fit conjunctio veri cum bono, proinde nulla appropriatio: hoc evidenter constare potest unicuivis, si attendat ad illos qui male vivunt et ad illos qui bene vivunt, quod nempe qui male vivunt, tametsi in pueritia et in juventute doctrinalia Ecclesiae aeque ac alii calluerint, usque si explorentur quid credant de Domino, de fide in Ipsum, et de veris Ecclesiae, comperies quod ne hilum credant; at qui bene vivunt, quod quisque eorum fidem veris quae credunt vera esse, habeant: qui autem docent vera, ut antistites Ecclesiae, et male vivunt, quidem se dicent credere, sed usque corde non credunt; apud quosdam est persuasivum quod mentitur fidem, sed persuasivum est tale quod sit scientificum confirmatum non propter quod verum sit, sed propter quod id profitendum sui officii, honoris et lucri causa; hoc non altius vadit quam per aures in memoriam, et a memoria exit in labia, non autem in cor et inde in confessionem. Inde patet quod vita doceat qualis agnitio veri sit, hoc est, qualis fides; et quod fides separata a bono vitae dicat quod utcumque homo vivit, usque ex gratia salvari possit; et quod ratiocinetur contra illud doctrinae quod unumquemvis vita ejus maneat post mortem. @1 ejus$ @2 vitae bono$
Arcana Coelestia 3 #3866 Ex sensu interno verborum, quae Leah dixit de Reubene cum natus, nempe ex his, "vidit Jehovah afflictionem meam quia nunc amabit me vir meus," constare potest quid Ecclesiae "Reuben" aut tribus a Reubene nominata, significet, quod nempe id quod primum regenerationis est, seu quod primum est cum homo fit Ecclesia, quod nempe sit verum doctrinae per quod ad bonam vitae pervenire possit.
Arcana Coelestia 3 #3867. Vers. 33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen ejus Shimeon. "Concepit adhuc et peperit filium" significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo versus interiora magis: "quia audivit Jehovah" significat in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino: "quod exosa ego" significat statum fidei si non voluntas ei correspondens: "et dedit mihi etiam hunc" significat successivum: et vocavit nomen ejus Shimeon," significat quale ejus.
Arcana Coelestia 3 #3868 "Concepit adhuc et peperit filium": quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo versus interiora magis, constat ab illis quae supra n. 3860 dicta sunt, ubi eadem verba. Ab externo versus interiora magis progredi dicitur, cum a scientia quae est intellectus ad voluntatem, aut spiritualiter loquendo, a vero quod est fidei ad charitatem; intellectus enim est id quod procedit a voluntate, et in quadam forma visuali manifestat voluntatem, similiter fides procedit a charitate et in quadam forma manifestat charitatem; inde patet quod externum voluntatis sit intellectus, et externum charitatis sit fides, seu quod idem 1, quod internum intellectus sit voluntas, et internum fidei sit charitas; quare progredi ab externo ad interiora magis, est a fide intellectu ad fidem voluntate; proinde a fide ad charitatem, quae repraesentatur per "Levi," de quo mox sequitur. [2] (m)Sciendum quod per fidem cum illa distinguitur a charitate, intelligatur verum quale est doctrinae, seu quale est in confessione quae "fides Apostolica" vocatur, et hoc secundum sensum communem in Ecclesia, nam fidem habere veris creditur esse fides per quam salus; sunt pauci qui sciunt quod fides sit fiducia ac confidentia, et inter illos paucos adhuc pauci qui sciunt quod fiducia seu confidentia sit ex charitate, et non dabilis apud aliquem qui non charitatis vitam habuit.(n) @1 A d idem, i simile$
Arcana Coelestia 3 #3869 "Quia audivit Jehovah": quod significet in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino, constat a significatione "audire"; quod audire sit auditus, non opus habet explicatione; quod autem audire in sensu interiore sit oboedientia 1, et in sensu interno fides voluntate, constat (c)a plurimis locis in Verbo, de quibus sequitur; tum ex quali auditus respective ad quale visus; quod visus in sensu interiore sit intellectus et in sensu interno sit fides intellectu, videatur n. 3863, et hoc 2 ex eo quia res per visum internum apparent quales sunt, ita capiuntur aliqua fide sed intellectuali; quae autem audiuntur cum ad interiora penetrant, etiam in simile visui mutantur, videntur enim interius quae audiuntur, quare per auditum quoque significatur id quod per visum, nempe id quod intellectus, (o) ut et quod fidei est, sed auditus simul persuadet quod ita sit, et afficit non modo partem intellectualem hominis, sed etiam ejus voluntariam, ita interius vadit, nempe ad voluntatem, et efficit 3 ut velit quod videt, inde est quod "audire" significet intellectum rei et simul oboedientiam, et in spirituali sensu fidem voluntate: [2] quia in audire id latet, nempe oboedientia et fides voluntate, ideo (c)ea etiam significantur per audire, auscultare, 4 attendere, in communi sermone, nam audiens esse est oboediens esse, et auscultare alicui, est quoque oboedire; interiora enim rei quandoque ita insunt vocibus loquelae hominis, ex causa quia spiritus hominis est qui cogitat, et percipit sensum vocem loquelae, et is est in quadam communione cum spiritibus et angelis, qui in principiis vocum sunt; praeterea talis est circulus rerum apud hominem quod quicquid per aurem et oculum, seu per auditum et visum, intrat, transeat in ejus intellectum, et per intellectum in voluntatem, et a voluntate in actum, ita quoque verum fidei; id primum fit verum 5 fidei scientia, dein verum 6 fidei voluntate, et denique verum fidei actu, ita charitas; fides scientia seu intellectu est "Reuben," ut ostensum est", fides voluntate est "Shimeon," fides voluntate cum fit charitas 7 est "Levi." [3] Quod "audire" in supremo sensu sit praevidentia, ex illis quae de videre quod in supremo sensu sit praevidentia, supra n. 3863 dicta sunt, constare potest, nam praevidere Domini est videre ab aeterno in aeternum quod ita sit, at providere Domini est regere ut ita sit, et flectere 8 liberum hominis ad bonum, quantam praevidet quod homo se in libero flecti 9 patitur, videatur n. 3854. [4] Quod per "audire Jehovah," ex quo Shimeon nominatus, in sensu interiore significetur oboedientia, et in sensu interno fides voluntate a solo Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, ut ab his quae sequuntur; apud Matthaeum, Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, in Quo Mihi complacuit, Ipsum audite, xvii 5; "Ipsum audire" pro Ipsi fidem habere, et Ipsius praeceptis oboedire, ita fidem voluntate habere: apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, quod veniet hora,... quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent. Ne miremini hoc, quoniam venit hora, in qua omnes qui in monumentis audient vocem Ipsius, v 25, 28; "audire vocem Filii Dei 10 "pro fidem habere verbis Domini, et velle illa; qui fidem voluntatis habent, illi vitam accipiunt, quare dicitur "qui audient vivent": [5] apud eundem, Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt.... Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor;... oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me, x 2, 3, 16, 27; "audire vocem" manifeste pro oboedire ex fide voluntatis: apud eundem, Omnis qui est ex veritate, audit (t)vocem Meam, xviii 37; similiter: apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos,... si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31; "audire Mosen et Prophetas" pro scire quae in Verbo 11, et fidem ei habere 12, ita quoque velle illa, nam fidem habere absque velle, est videre et non audire, at fidem habere cum velle est videre 13 et audire; quare utrumque, nempe videre et audire, passim in Verbo simul dicitur, et per "videre" significatur id quod per "Reuben," et per "audire" id quod per "Shimeonem," nam conjuncta sunt sicut frater fratri. [6] Quod videre et audire conjunctim dicantur, constat ex his locis; apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; et completur in illis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis: incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant, et corde intelligant.... Vestri vero beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, et non audiverunt, xiii 13-17; Joh. xii (x)40; Esai. vi 9: apud Marcum, Dixit Jesus ad discipulos, Quid disputatis quod panes non habetis, nondum ne intelligentes estis, neque intelligitis, adhucne obduratum habetis cor vestrum, oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? viii 17, 18: [7] apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 17, 18: 14 apud Esaiam, Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv 5: apud eundem, Tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18: apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18: apud eundem, Educ populum caecum cui oculi erunt 15, et surdos quibus aures, xliii 8: apud eundem, Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, xxxii 3: apud eundem, Sint oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audiant verbum, xxx 20, 21: apud eundem, Qui obturat aurem suam ne audiat sanguines; et occludit oculos suos ne videant malum, hic in altis habitabit, xxxiii 15, 16: apud Ezechielem, Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum sed non vident, quibus aures ad audiendum, et non audiunt, xii 2. In his locis utrumque dicitur quia unum sequitur alterum, nempe fides intellectu quae est "videre" et fides voluntate quae est "audire, alioquin unum satis fuisset; inde etiam patet quare unus filius Jacobi nominatus est 16 a videre, et alter ab audire. [8] Quod "videre" significet fidem scientia seu intellectu et "audire" fidem oboedientia seu voluntate, est ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis; qui intellectuales sunt et in fide inde, illi ad oculi provinciam pertinent, et qui oboedientes sunt et in fide inde, illi ad auris provinciam pertinent; quod ita sit, videbitur ex illis quae ad finem capitum, de Maximo Homine, et correspondentia omnium quae in corpore humano cum illo, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; [9] inde nunc est quod "oculus" in sensu interno sit intellectus, videatur n. 2701, et quod "auris" sit oboedientia, et in sensu spirituali fides inde, seu fides 17 voluntate; ut quoque constat ex his locis; apud Esaiam, Etiam, non audivisti, etiam non novisti, etiam ex tunc non aperuit se auris tua? xlviii 8: apud eundem, Dominus Jehovih excitabit mihi aurem ad audiendum, quasi instructi:... Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, l 4, 5: apud eundem, Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra, lv 2, 3: apud Jeremiam, Ad quem loquar et testificer, ut audiant? ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare, vi 10: apud eundem, Hoc praecepi iis, dicendo, Audite vocem Meam, tunc ero vobis in Deum, et vos eritis Mihi in populum,... et non audiverunt, nec inclinarunt aurem suam, vii 23, 24, 26: apud eundem, Audite mulieres verbum Jehovae, et accipiat auris vestra verbum oris Ipsius, ix 19 [A.V. 20]: apud eundem, Non inclinastis aurem vestram, et non oboedivistis Mihi xxxv 15: apud Ezechielem, Fili hominis, omnia verba Mea, quae locutus sum ad te recipe in cor tuum, et auribus tuis audi, iii 10: apud eundem, Dabo zelum Meum contra te, et agent tecum in excandescentia, nasum tuum, et aures tuas removebunt, xxiii 25; "nasum et aures removere" pro perceptionem veri et boni, et fide oboedientiam: apud Zachariam, Renuerunt attendere, et dederunt humerum refractarium et aures suas aggravarunt, ut non (x)audirent, et cor suum posuerunt adamantem, ut non audirent legem, vii 11, 12: [10] apud Amos, Sic dixit Jehovah, Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura, vel particulam auris, ita eripientur filii Israelis in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12; "eripere duo crura" pro voluntatem boni, "particulam auris" pro voluntatem veri; quod "particula auris" id sit, solum constare potest ut dictum, ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis 18, secundum quae Verbi sensus internus est, et quoque ritualia in Ecclesia Israelitica et Judaica; inde erat cum Aharon et filii ejus inaugurarentur ministerio, quod inter alia mandatum sit, Ut "Moses sumeret" de sanguine arietis, et daret super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus; et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, Exod. xxix 20; per hoc rituale repraesentabatur fidei voluntas, in quam sicut sacerdos etiam initiaretur; quod rituale hoc sanctum esset, quisque scire potest, quia (t)a Jehovah mandatum Mosi, ita quoque quod sanctum dare sanguinem super auriculam auris, sed quodnam sanctum, non sciri potest nisi ex rerum interno sensu 19 in Verbo, qui hic est quod sanctum fidei ex voluntate custodiretur. [11] Quod per "aurem" significetur oboedientia, et in sensu interno fides inde, manifestius adhuc patet ex rituali de servo qui non servitio exire vellet, de quo ita apud Mosen, Si servus vel ancilla non servitio exire vellet 20, adducet eum dominus ejus ad Deum, et adducet eum ad januam, aut ad postem, et perforabit dominus ejus aurem subula, et serviet illi in perpetuum, Exod. xxi [5], 6; Deut. xv 17; "perforare aurem subula ad postem" pro perpetuo servire seu oboedire, in sensu spirituali pro non velle intelligere verum, sed velle verum ex oboedientia, quod respective non liberum est. [12] (m)Quia oboedientia fidei per "aures," et oboedire per 21 "audire" in sensu interno intelligitur, constat quid per haec verba Domini, quae toties dixit, significatur, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23; vii 16; Luc. viii 8; xiv 35; Apoc. ii 7, 11, 29; iii 13, 22. (n) [13] Quod "audire" in sensu supremo sit providentia, et "videre" sit praevidentia, constat ex illis locis in Verbo, in quibus de Jehovah seu Domino praedicantur oculi, ut et aures; ut apud Esaiam, Inclina Jehovah aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide, xxxvii 17: apud Danielem, Inclina, Deus mi, aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide vastitates nostras, ix 18: apud Davidem, Deus inclina aurem Tuam ad me, et audi sermonem meum, Ps. xvii 6: apud eundem, Inclina ad me aurem Tuam, et serva me, Ps. lxxi 2: apud eundem, Adverte aurem ad precationes meas, ob veritatem Tuam, responde mihi ob justitiam Tuam, Ps. cxliii 1: apud Jeremiam, Jehovah, vocem meam audivisti, ne abscondas aurem Tuam ad suspirationem meam, ad clamorem meum, Thren. iii 56: apud Davidem, Jehovah ne abscondas facies Tuas a me, in die quo angustia mihi, inclina ad me aurem Tuam, in die clamo, responde mihi, Ps. cii 3 (A.V. 2). [14] Quod non aures Jehovae nec oculi sicut homini, notum est, sed quod sit attributum praedicabile de Divino 22, quod per aurem et per oculum significatur, nempe infinitum velle, et infinitum intelligere, infinitum velle est providentia, et infinitum intelligere est praevidentia; haec per aurem et oculum, cum tribuuntur Jehovae, in sensu supremo intelliguntur. Ex his nunc patet quid per "audivit Jehovah," ex quo Shimeon nominatus, in omni sensu significatur. @1 obedire$ @2 quidem$ @3 facit$ @4 i et$ @5 intellectu$ @6 i fit$ @7 tum fides voluntatis fit charitas, quae$ @8 velle quod ita sit, proinde regere$ @9 ex libero regi$ @10 hominis AI$ @11 ibi$ @12 habere illis$ @13 fidem habere I$ @14 The following seven refs. are from Is. chaps. 29, 30, 32, 33, 35, 42 and 43, I arranges these 35, 29, 42, 43, 32, 30, 33, but in A their order is 35 29, 30, 43, 33, 32, 42; refs. from 30, 43 and 33 are in margin.$ @15 sunt as n. 6989.$ @16 sit$ @17 i quod idem$ @18 A alters to significatione$ @19 intellectu$ @20 exire vellet e servitio$ @21 ip ei$ @22 Jehovae$
Arcana Coelestia 3 #3870 "Quod exosa ego": quod significet statum fidei si non voluntas ei correspondens, constat ex significatione "exosae" quod sit non amata, talis enim est status fidei, si non voluntas ei correspondet. 1 Agitur in sensu interno de progressu regenerationis hominis ab externo ad internum, hoc est, a vero fidei ad bonum charitatis; verum quod fidei, est externum, et bonum quod charitatis, est internum; ut verum quod est fidei, vivat 2, inducetur ad voluntatem ut ibi vitam accipiat, verum enim ex scire non vivit, sed ex velle; per novum velle, quod Dominus creat apud hominem, influit vita ab Ipso; prima vita se manifestat per oboedientiam, quae est primum voluntatis; altera per affectionem faciendi verum, quae est progressivum voluntatis, 3 quae tunc est quando jucundum et beatum in faciendo verum percipitur; nisi fidei progressus talis fiat, verum non 4 fit verum, sed fit quoddam separatum a vita, quandoque confirmativum falsi, et quandoque persuasivum, ita quoddam spurcum, nam se copulat cum affectioni mala hominis seu ejus cupiditate, hoc est, cum voluntate propria ejus quae contraria charitati est; talis est fides quae a multis hodie creditur esse fides, et sola absque charitatis operibus salvare; [2] sed haec fides nempe separata a charitate, et inde contraria charitati, repraesentatur in sequentibus per "Reubenem, quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui," Gen. xxxv 22, et quam detestatur Jacob, tunc Israel, hi verbis, Reuben, primogenitus meus, tu robur meum, et principium virtutis meae,... levis es sicut aqua 5, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc polluisti 6, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4; hujus fidei nempe separatae a charitate, voluntas et affectio contraria charitati, describitur ibi quoque per Shimeonem et Levi, his verbis, Shimeon et Levi fratres, arma violentiae machaerae eorum, in arcanum eorum non veniat anima mea, in coetu eorum ne uniat se gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua enervarunt bovem; maledictus furor eorum, quia vehemens, et ira eorum quia gravis, dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7; quod sit fides separata a charitate, quae per illos describitur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. @1 i Hoc se ita habet$ @2 i fiat verum, et$ @3 i ita per charitatem, cf. n. 3876.$ @4 non fit fides, ita nec verum$ @5 aquae$ @6 In 6341 S has prophanasti, and we follow his punctuation in that ref. Here A and I have no comma after polluisti but one after meum$
Arcana Coelestia 3 #3871 "Et dedit mihi etiam hunc": quod significet successivum, nempe fidem oboedientia seu voluntate, quae quod succedat fidei scientia seu intellectu, supra ostensum est; hoc significatur per "dedit mihi etiam hunc."
Arcana Coelestia 3 #3872 "Et vocavit nomen ejus Shimeon": quod significet quale ejus, constat a significatione "nominis et vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale continetur in sensu interno verborum quae Leah dixit, "Audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc," hoc quale est quod significatur per "Shimeonem," tum per tribum ab illo nominatam; estque 1 id alterum universale Ecclesiae, seu alterum cum homo regeneratur et fit Ecclesia; est nempe oboedientia seu voluntas faciendi verum quod est fidei, in quam oboedientiam et in qua voluntate implantatur charitas quae succedit, et significatur per "Levi." @1 est$
Arcana Coelestia 3 #3873 Vers. 34. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea vocavit nomen ejus Levi. "Concepit adhuc et peperit filium" significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc magis; "et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me" significat in sensu supremo amorem et misericordiam, in interno charitatem, in externo conjunctionem, hic amorem spiritualem: "quia peperi ei tres filios" significat successivum: "propterea vocavit nomen ejus Levi" significat quale ejus.
Arcana Coelestia 3 #3874 "Concepit adhuc et peperit filium": quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc magis, constat ab illis quae supra n. 3860, 3868 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 #3875 "Et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me": quod significet in sensu supremo amorem et misericordiam, in interno charitatem, in externo conjunctionem, hic amorem spiritualem, constat a significatione "adhaerere": quod adhaerere in sensu externo seu proxime interiore sit conjunctio, constare potest absque explicatione; quod "adhaerere" in sensu interno sit charitas, patet ex eo quod charitas, seu quod idem, amor mutuus, sit conjunctio spiritualis, est enim conjunctio affectionum quae voluntatis, et inde convenientia cogitationum quae intellectus, ita conjunctio mentium quoad utramque partem; quod adhaerere in sensu supremo sit amor et misericordia, inde patet, nam infinitum et aeternum quod praedicatur de charitate seu amore spirituali, est misericordia 1, quae est amor Divinus erga genus humanum in tantis miseriis constitutum; cum enim homo non est nisi malum ex se, et in illo, quantum ex illo, non nisi quam infernale, ac inspicitur a Domino ex Divino Amore, tunc quod elevetur ab inferno in quo est a se, et liberetur, dicitur misericordia, hinc quia misericordia est ex Divino Amore, significatur per "adhaerere" in supremo sensu et amor et misericordia. [2] Quod "adhaerere" in sensu interno significet amorem spiritualem, seu quod idem, charitatem erga proximum, constare (t)potest etiam (c)ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Ne dicat filius alienigenae, qui adhaesit ad Jehovam, dicendo, Separando separat me Jehovah a cum populo Suo:... filii alienigenae, qui adhaerent ad Jehovam, ad ministrandum Ipsi, et ad diligendum nomen Jehovae, erunt Ipsi in servos, lvi 3, 6; "adhaerere ad Jehovam" pro praecepta observare, quod est amoris spiritualis, nemo enim praecepta Dei ex corde observat nisi qui in bono charitatis erga proximum est: apud Jeremiam In diebus illis... venient filii Israelis, illi et filii Jehudae, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent; Zionem interrogabunt de via, eo facies eorum, Venite et adhaereamus ad Jehovam foedere saeculi, non oblivioni datur, l 4, 5; "adhaerere ad Jehovam" similiter pro praecepta observare ex corde, hoc est, ex bono charitatis: [3] apud Zachariam, Adhaerebunt gentes multae ad Jehovam in die illo, et erunt Mihi in populum, ii 15; similiter: apud Esaiam, Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, et ponet eos super terram eorum, et adhaerebit peregrinus eis, et adjungent se ad domum Jacobi, xiv 1; "adhaerere peregrinus eis" pro in simili observantia legis esse; "adjungere se ad domum Jacobi" pro esse in bono charitatis, in quo illi qui per domum Jacobi significantur: apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet, non potestis Deo servire et Mammonae, vi 24; ibi caeleste amoris est "amare," et spirituale amoris est "adhaerere," utrumque dicitur quia distincta sunt, alioquin unum satis fuisset. [4] Illi qui in spirituali amore sunt, vocantur ideo "filii Levi," ut apud Malachiam, Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit?... sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et sicut argentum, iii 2, 3. Quod in supremo sensu Dominus sit "Levi," ex amore Divino et misericordia erga illos qui in amore spirituali sunt, apud eundem, Ut cognoscatis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ad esse foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum erit cum illo vitae et pacis.... Vos recessistis a via, impingere fecistis multos in legem, corrupistis foedus Levi, ideo dedi vos contemptos, ii 4, 5, 8, 9. Et quia Divinus Amor seu Misericordia Domini in supremo sensu per "Levi" intellectus est, et in sensu interno spiritualis amor, ideo tribus Levi sacerdotium facta est, nam "sacerdotium" in sensu interno Verbi non aliud est quam sanctum amoris, et "regium" sanctum fidei, n. 1728, 2015 f., 3670. [5] Quia per vocem "adhaerere" ex qua Levi nominatus est, significatur amor spiritualis, qui idem est ac amor mutuus, etiam per eandem vocem 2 in lingua originali significatur mutuo dare et accipere, et quoque per mutuo dare et accipere, in Ecclesia Judaica, repraesentatus est amor mutuus, de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi; amor mutuus in eo differet ab amicitia, quod amor mutuus spectet bonum quod apud hominem, et quia est erga bonum, est erga illum qui est in bono; amicitia autem spectat hominem, quae tunc quoque amor mutuus est, cum spectat hominem ex bono seu propter bonum, at cum non ex bono seu propter bonum, sed propter semet quod vocat bonum, tunc amicitia non est amor mutuus, sed accedit ad amorem sui, et quantum accedit, tantum est amori mutuo oppositus; amor mutuus est in se non aliud quam charitas erga proximum, nam per "proximum" in sensu interno non aliud significatur quam bonum, ac in supremo sensu Dominus, quia ab Ipso omne bonum, et Ipse est Ipsum Bonum, videatur n. 2425, 3419; amor ille mutuus seu charitas erga proximum, est qui intelligitur per amorem spiritualem, et qui significatur per "Levi." Etiam in Verbo amor caelestis, et quoque amor conjugialis, in sensu litterae per "adhaerere" exprimitur, sed est ex alia voce 3 in lingua originali quam ex qua Levi dictus est; [6] illa vox significat adhuc arctiorem conjunctionem; ut in sequentibus locis; apud Mosen, Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, et Ipsi adhaerebis, Deut. x 20; Post Jehovam Deum vestrum ibitis, et Ipsum timebitis, et praecepta Ipsius servabitis, et vocem Ipsius audietis, et Ipsi servietis, et Ipsi adhaerebitis, Deut. xiii 5 [A.V. 4]; Ad amandum Jehovam Deum vestrum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, Deut. xi 22; Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et
Arcana Coelestia 3 #3876 "Quia peperi ei tres filios": quod significet successivum, constat ab illis quae supra n. 3871 dicta sunt; successivum quod significatur hic per "tres filios," est quod charitas nunc veniat; cum enim regeneratur homo, hoc est, cum fit Ecclesia, primum erit ei 1 scire et intelligere quid verum fidei, alterum erit 2 velle et facere illud, tertium est affici illo; cumque homo afficitur vero, hoc est, cum jucundum et beatum percipit in faciendo secundum verum, tunc est in charitate seu amore mutuo; hoc successivum est quod per "peperi ei tres filios" hic intelligitur 3. @1 est$ @2 quo$ @3 significatur$
Arcana Coelestia 3 #3877 "Propterea vocavit nomen ejus Levi": quod significet quale ejus, constat a significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua supra n. 3871; quale est quod continetur in illis verbis "Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios" de quibus 1 mox supra n. 3875, 3876; hoc quale est quod significatur per Levi, tum per tribum ab illo nominatam; estque 2 id tertium universale Ecclesiae, seu tertium cum homo regeneratur aut fit Ecclesia; estque charitas. Se habet ita cum charitate quod in se contineat velle verum, et per hoc in se contineat intelligere verum, nam qui in charitate est, illa habet 3; at antequam homo ad charitatem venit, tunc primum in externo erit, nempe in intelligere verum, dein in velle verum, demum in affici vero, quod est charitas; in charitate cum homo est, tunc spectat Dominum, Qui per "Jehudam," quartum filium Jacobi, in sensu supremo significatur. @1 quo$ @2 est$ @5 haec$
Arcana Coelestia 3 #3878 Vers. 35 Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Hac vice confitebor Jehovam, propterea vocavit nomen ejus Jehudah; et substitit a pariendo. "Concepit adhuc, et peperit filium" significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc magis: "et dixit, Hac vice confitebor Jehovam" significat in sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo doctrinam inde, hic Divinum amoris, et caeleste regnum Ipsius: "propterea vocavit nomen ejus Jehudah" significat quale ejus: "et substitit a pariendo" significat per scalam ascensum a terra usque ad Jehovam seu Dominum.
Arcana Coelestia 3 #3879 "Concepit adhuc, et peperit filium": quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc magis, constat ab illis quae supra n. 3860, 3868 dicta sunt, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 3 #3880 "Et dixit, Hac vice confitebor Jehovam": quod significet in sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo doctrinam inde, hic Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, constat a significatione "confiteri": quod confiteri in sensu externo seu proxime interiore significet doctrinam ex Verbo, patet, confessio enim non aliud est, etiam in communi sermone, quam declaratio suae fidei coram Domino, ita comprehendit in se illa quae homo credit, proinde quae ei sunt doctrina: quod "confiteri" in sensu interno sit Verbum, inde sequitur, omnis enim doctrina fidei et charitatis ex Verbo erit; ex se enim homo de caelestibus et spiritualibus nihil novit, quare ex revelatione Divina quae est Verbum: quod "confiteri" in sensu supremo sit Dominus, est quia Dominus est Verbum, proinde doctrina ex Verbo, et quia Verbum in sensu interno Dominum solum spectat et de Ipsius regno agit, n. 1871, 2859, 2894, 3245, 3305 pr., 3393, 3432, 3439, 3454; inde est quod per "confiteri Jehovam" significetur Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, Dominus enim est Ipse Divinus Amor, et influxus hujus facit regnum Ipsius, et hoc per Verbum quod ab Ipso; quod per "Jehudam" qui a confiteri Jehovam nominatus est, significetur Divinum amoris, et caeleste regnum Domini 1, prius n. 3654 ostensum videatur; inde est quod dicatur quod hic "confiteri" sit illud. [2] Quid autem confiteri et 2 confessio sit, constare potest a locis in Verbo, ubi memoratur; ut apud Esaiam, Dices in die illo, Confitebor Tibi Jehovah, quod succensuisti mihi, reversa est ira Tua, et consolatus es me:... et dicetis in dic illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populo opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, xii 1, 4: apud Davidem, Confitemur Tibi Deus, confitemur, et propinquum nomen Tuum, enarrant mirabilia Tua, Ps. lxxv 2 [A. V. 1]: apud eundem, Psalmus ad confessionem. Jubilate Jehovae omnis terra,... Ille fecit nos, et non nos, populum Suum et gregem pascui Sui; ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius: 3 intrate per portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, quia bonus Jehovah, in aeternum misericordia Ipsius, et usque in generationem et generationem veritas Ipsius, Ps. c 1-5; ibi quid "confiteri" et confessio sit, patet, quod nempe sit agnoscere Jehovam seu Dominum, et quae Ipsius sunt; agnitio illa quod sit doctrina et Verbum, patet: [3] apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus,... laetitia et gaudium invenietur in (c)illa, confessio et vox cantus, li 3: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, et aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur, et exibit ab iis confessio et vox ludentium, xxx 18, 19: apud Davidem, Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae Altissimi, Ps. vii 18 [A.V. 17]: apud eundem, Quando transivero ad domum Dei voce 4 cantus et confessionis, multitudine festum agente, Ps. xlii 5 [A.V. 4]: apud eundem, Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos, quia magna usque ad caelum misericordia Tua, Ps. lvii 10, 11 [A.V. 9, 10]; [4] ex his locis patet quod confessio se ad caeleste amoris referat, distinguitur enim ab illis quae sunt spiritualis amoris, nam dicitur 5 "confessio et vox cantus," "confessio et vox ludentium," "confitebor Tibi inter gentes et psallam Tibi inter populos"; confessio et confiteri est caeleste, vox cantus, vox 6 ludentium, tum psallere sunt spiritualia, etiam confiteri inter "gentes" dicitur, et psallere inter "populos," quia per "gentes" significantur illi qui in bono 7, et per "populos" illi qui in vero 8, amore; in Verbo enim apud Prophetas plerumque 9 binae expressiones occurrunt, quarum una se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, ut sit conjugium Divinum in singulis Verbi, ita 10 conjugium boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132; exinde etiam patet quod confessio involvat caeleste amoris, et quod confessio genuina seu quae ex corde, non sit nisi ex bono; at quae ex vero, dicitur "vox cantus, vox ludentium, et psallere"; [5] similiter in his locis, apud Davidem, Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione, Ps. lxix 31 [A.V. 30]: apud eundem, Ego confitebor Tibi instrumento nablii 11, veritatem Tuam Deus mi, canam Tibi in cithara, Sancte Iraelis, Ps. lxxi 22; quod per "canere cithara," et per reliqua instrumenta chordacea significentur spiritualia 12, videatur n. 418-420: apud eundem, Intrate portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, Ps. c 4; "confessio et confiteri" est ex amore boni, "laus" autem et "benedicere" ex amore veri: apud eundem, Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara, Ps. cxlvii 7: apud eundem, Confitebor Tibi in congregatione magna, in populo numeroso laudabo Te, Ps. xxxv (x)18: apud eundem, Confitebor Jehovae ore meo, et in medio multorum laudabo Ipsum, Ps. cix 30: apud eundem, Nos populus Tuus, et grex pascui Tui, confitebimur Tibi in aeternum, in generationem et generationem enumerabimus laudem Tuam, Ps. ixxix 13: (m)apud eundem, Confiteantur Jehovae misericordiam Ipsius, et mirabilia Ipsius is hominis, sacrificent sacrificia confessionis, et annuntient opera Ipsius cum cantu, Ps. cvii 21, 22. (n) [6] Quod in his locis binae expressiones unius rei sint, patet, quae apparerent sicut inanes repetitiones, nisi una involveret caeleste quod est bonum, et altera spirituale quod est verum, ita conjugium Divinum; ipsum regnum Domini est tale conjugium; hoc arcanum est in Verbo ubivis, sed detegi nusquam potest nisi per sensum internum, et inde cognitionem quaenam vox ad caelestem classem, et quaenam ad spiritualem pertinet; [7] at in genere sciri debet quid caeleste, et quid spirituale, de quibus saepius prius. Ipsa confessio cordis, quia est ex caelesti amore, est in genuino sensu confessio, homo qui in hac est, is 13 agnoscit quod omne bonum a Domino, et quod omne malum a seipso, in qua agnitione cum est 14, in statu humiliationis est; agnoscit enim tunc quod Dominus sit omne apud ipsum, et quod ipse sit nihil respective, ex quo statu eum fit confessio, tunc est ex caelesti amore 15. [8] Sacrificia autem confessionis quae fuerunt in Ecclesia Judaica, erant gratiarum actiones, et vocabantur in universali sensu sacrificia eucharistica et retributoria, quae 16 erant duplicis generis, nempe confessionis et votiva; quod sacrificia confessionis involverint caeleste. Amoris, constare potest ab institutione eorum, de qua ita apud Mosen, Haec lex sacrificii eucharisticorum, quod offeretur Jehovae; si pro confessione obtulerit illud, tunc offeret praeter sacrificium confessionis placentas azymas mixtas oleo, et lagana azyma uncta oleo, et similaginem bullatam 17, placentas mixtas oleo, super placentas panis fermentatas offeret munus suum, praeter sacrificium confessionis, Lev. vii 11-13, 15; per omnia illa quae ibi memorantur, ut per "placentas azymas mixtas oleo," per "lagana azyma uncta oleo," per "similaginem bullatam," "placentas panis fermentatas" significantur caelestia amoris et fidei, et inde confessiones, et quod erunt in humiliatione; quod "similago" et inde placentae sint caeleste amoris et inde spirituale fidei" quod est charitas, videatur n. 2177; quod "azymum" sit purificatio a malis et falsis, n. 2342; quod "oleum" sit caeleste amoris, n. 886, 3728; quod "panis" etiam, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735. [9] Votiva autem quae erant alterum genus eucharisticorum, in sensu externo significabant retributionem, in interno voluntatem ut Dominus provideret, in supremo Providentiae statum, videatur n. 3732; inde est quod utrumque passim in Verbo memoretur, ut apud Davidem, Sacrifica Deo confessionem, et exsolve Altissimo vota tua:... sacrificans confessionem honorat Me, et qui disponit viam ei monstrabo salutem Dei, Ps. l 14, 23: apud eundem, Super me Deus, vota Tua, retribuam confessiones Tibi, Ps. lvi 13 [A.V. 12]: apud eundem, Tibi sacrificabo sacrificium confessionis, et nomen Jehovae invocabo, vota mea Jehovae solvam, Ps. cxvi 17, 18: [10] apud Jonam, Ego cum voce confessionis sacrificabo Tibi, quod vovi exsolvam, ii 10 [A.V. 9]. Ex his nunc patet quid sit confessio, ex qua Jehudah nominatus, quod nempe in supremo sensu sit Dominus et Divinum amoris, in interno Verbum, tum caeleste regnum Domini, et in sensu exteriore doctrina ex Verbo, quae est Ecclesiae caelestis; quod illa significentur per Jehudam in Verbo 18, constare potest a nunc sequentibus. @1 Ipsius$ @2 seu$ @3 Sch has here (vel juxta keri) i.e. (or according to margin of Massoretic text). This S omitted, but two alternative readings of the same text are actually given here.$ @4 in$ @5 dicitur enim$ @6 i et$ @7 i caelesti seu$ @8 i spirituali seu$ @9 ubivis$ @10 hoc est$ @11 Heb. (nebel) psaltery, lyre.$ @12 fidei$ @13 haec$ @14 i homo$ @15 auditur$ @16 et$ @17 S adopts this from Sch; L. bullatus "boiling" or "bubbling," but also "sodden" or "half-cooked." The Heb. is from (rabak) "to soak" or perhaps "to fry."$ @18 illa quoque repraesentabat Jehudah in Verbo, ut$
Arcana Coelestia 3 #3881 "Propterea vocavit nomen ejus Jehudah": quod significet quale ejus, constat a significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale continetur in sensu interno verborum horum quae Leah dixit, "Hac vice confitebor Jehovam," de quo mox supra n. 3880, quod nempe in sensu supremo sit Dominus et Divinum Amoris Ipsius, in sensu interno Verbum 1, tum caeleste regnum Domini 2, et in exteriore doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis; quod haec in Verbo per "Jehudam," ubi nominatur, significentur, vix adhuc aliquis novit, ex causa quia historica creduntur historica, et prophetica esse talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua ex quibus dogmatica hauriri possunt 3; quod sensus spiritualis insit, hoc non creditur, quia quid sensus spiritualis "Verbi", immo quid spirituale, non hodie scitur, et hoc imprimis ex causa quia vita naturalis est quae vivitur, quae talis est ut cum pro fine habetur seu unice amatur, et cognitiones et fidem obliteret, usque adeo ut cum dicatur vita spiritualis et sensus spiritualis, sit quoddam quasi nullum, aut quoddam inamoenum et triste ad quod nauseatur, sicut ad discors cum vita naturali; quia genus humanum in tali statu hodie est, ideo non aliud per nomina in Verbo capit, nec capere vult, quam gentes, populos, personas, regiones, urbes, montes, fluvios 4, quae nominantur, cum tamen nomina in sensu spirituali significant res; [2] quod per "Jehudam" significetur in sensu interno Ecclesia caelestis Domini, et in universali sensu regnum caeleste Ipsius, inque sensu supremo Ipse Dominus, constare potest a pluribus locis in Veteri Testamento ubi Jehudah nominatur, ut ab his quae sequuntur; apud Mosen, Jehudah tu, laudabunt te fratres tui, manus tua in cervice hostium tuorum, incurvabunt se tibi filii patris tui; catulus leonis Jehudah, a praeda, fili mi, ascendisti; curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum; non recedet sceptrum a Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Shiloh, et huic congregatio populorum: ligans ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber (x)oculis a vino, et candidus dentibus a lacte, Gen. xlix 8-12; [3] hoc propheticum Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, nemo scire potest quid sit, ne quidem unam expressionem, nisi ex sensu interno, ut quid "laudabunt illum fratres ejus, et incurvabunt se ei filii patris ejus," quod "sicut catulus leonis a praeda ascendat," quod "sicut leo curvet se et cubet," quid "Shiloh," quid "ligare ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae," quid "lavare in vino vestimentum, et in sanguine uvarum velamen," quid "ruber oculis a vino," et quid "albus dentibus a lacte"; haec nusquam ab aliquo, ut dictum, capi possunt nisi ex sensu interno, cum tamen omnia et singula significent caelestia regni Domini et Divina, et per illa praedicitur quod caeleste regnum Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, per "Jehudam" repraesentaretur, de quibus omnibus, ex Divina Domini Misericordia, in explicationibus ad illud caput dicetur 5. [4] Similiter se habet alibi, imprimis apud Prophetas, ubi Jehudah nominatur, ut apud Ezechielem, Tu fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illo Jehudae et filiis ejus Israel socii ejus 6, et sume lignum unum, et scribe super illo 7 Josepho, lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus, et conjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in una in manu mea 8:... faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem; servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis; et in judiciis Meis ambulabunt, et statuta Mea custodient, et facient illa, et habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri, et habitabunt super ea illi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in aeternum, et David servus Meus princeps illis in aeternum, et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; dabo illis et multiplicabo illos, et dabo sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxvii 15-28; qui per "Jehudam" intelligit Judam, per "Israelem" Israelem, per "Josephum" Josephum, per "Ephraimum" Ephraimum, et per "Davidem" Davidem, credet quod omnia illa secundum sensum litterae ita futura sint, nempe quod Israel rursus consociabitur cum Jehuda, et quoque quod tribus Ephraim, tum quod David regnaturus, et quod habitaturi sic super terra data Jacobo in aeternum, et quod cum illis tunc foedus aeternitatis, et in medio eorum sanctuarium in aeternum; cum tamen ne hilum intellectum sit ibi de gente illa, sed de regno caelesti Domini quod est "Jehudah," et de regno spirituali Ipsius quod est "Israel," et de Domino Qui est "David"; inde manifeste patet quod per nomina non intelligantur personae, sed quod caelestia et Divina. [5] Similiter se habet cum illis quae apud Zachariam, Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth: in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae: sic dixit Jehovah Zebaoth. In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, et apprehendent alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus cum vobis, quia audivimus Deum vobiscum, viii ,] 23; qui secundum litteram haec capiunt, dicent sicut gens illa Judaica adhuc credit, quod quia prophetia 9 illa nondum 10 completa est, complebitur, ita quod "redituri in terram Canaanem," et quod "secuturi illos multi ex omni gente et lingua," et quod "apprehensuri alam viri Jehudaei, et precaturi, ut liceret illos sequi," et quod apud illos tunc Deus, nempe Messias, quem Christiani dicunt Dominum fore, ad quem prius convertendi; haec fides verborum foret, si per "virum Jehudaeum" intelligeretur vir Judaeus; cum tamen ibi in sensu interno agitur de nova Ecclesia spirituali apud gentes, et per "virum Jehudaeum" significatur fides salvans quae est ex amore in Dominum. [6] Quod per "Jehudam" non Jehudah intellectus sit, sed, ut dictum, in sensu interno caeleste regnum Domini, quod in Ecclesia apud Jehudam 11 seu (x)Judaeos instituta repraesentatum fuit, etiam manifeste constare potest a sequentibus locis; apud Esaiam, Dominus cum tollet signum gentibus, congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae; tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum, xi 12, 13: apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et excitabo Davidi germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod 12 vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6: apud Joelem, Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester habitans in Zione, monte sanctitatis Meae, et erit 13 Hierosolyma sanctitas:... et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen shittim;... Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv [A.V. iii] 17, 18, 20: [7] apud Zachariam, In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos Meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate: et dicent duces Jehudae in corde suo, Confirmabo mihi habitatores Hierosolymae in Jehovah Zebaoth Deo illorum: in die illo ponam duces Jehudae sicut focum ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, et comedent ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca; et habitabitur Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma; et salvabit Jehovah tentoria Jehudae primum, ut non extollat se gloria domus Davidis, et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae;... et domus Davidis sicut Deus, sicut angelus Jehovae coram illis:... et effundam super domum Davidis, et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae, xii 4-10; agitur ibi de regno caelesti Domini, quod ibi non dominaturum verum super bonum, sed quod verum subordinatum erit bono; illud nempe verum significatur per "domum Davidis" et per "habitatorem Hierosolymae 14," et hoc seu bonum per "Jehudam"; inde patet cur primum dicitur quod "non extollet se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam," et dein dicitur quod "domus" Davidis erit sicut Deus, et sicut angelus Jehovae," et quod "super illam et super habitatorem Hierosolymae effundetur spiritus gratiae"; talis enim status est, quum bono subordinatum est verum, seu amori fides: "equus qui percutietur stupore, et equus populum caecitate" est propria intelligentia, videatur n. 2761, 2762, 3217: [8] (m)apud eundem, In die illo erit super tintinnabulis equorum sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, xiv 20, 21; ibi de regno Domini agitur(n): apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit,... quis sustinet diem Adventus Ipsius?... tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores, iii 1, 2, 4; manifeste ibi de Adventu Domini, quod tunc non suavis minhah Jehudae et Hierosolymae fuerit," notum est, sed quod suavis cultus ex amore qui est "minhah Jehudae," et cultus ex fide inde, qui est "minhah Hierosolymae": [9] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah Zebaoth,... Adhuc dicent verbum hoc in terra Jehudae, et in urbibus ejus, in convertendo captivitatem eorum, Benedicat tibi Jehovah, habitaculum justitiae, mons sanctitatis, et habitabunt in ea Jehudah, et omnes urbes ejus una.... Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Jehudae semine hominis, et semine bestiae.... Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, xxxi 23, 24, 27, 31, 32: apud Davidem, Dominus elegit tribum Jehudae, montem Zionis, quem amavit, et aedificavit sicut celsitudines 15 sanctuarium Suum, sicut terram fundavit in aeternum, Ps. lxxviii 68, 69. [10] Ex his locis et perplurimis aliis, quae praetereuntur, constare potest quid per "Jehudam" in Verbo significatur, non quod per illam gens Judaica, haec enim nihil minus fuit quam caelestis Ecclesia seu caeleste regnum Domini, nam 16 quoad amorem in Dominum, et charitatem erga proximum, et quoad fidem, fuit gens omnium pessima, et hoc a primis patribus suis, nempe filiis Jacobi, usque ad hodiernum tempus; sed quod usque tales repraesentare potuerint caelestia et spiritualia regni Domini, videatur n. 3479-3481; quia in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur, n. 665, 1097 f., 1361, 3147, 3670. [11] Cum autem non permanserunt in ritualibus a Jehovah seu Domino mandatis, sed deflexerunt ab illis ad idololatrias, tunc non amplius illa repraesentabant, sed illa quae opposita sunt, nempe infernalia et diabolica, secundum Domini verba apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit viii 44; quod tale per "Jehudam" in opposito sensu significetur, constare potest ab his 17 apud Esaiam, Impegit Hierosolyma, et Jehudah cecidit, quia lingua eorum, et opera eorum contra Jehovam, ad rebellandum oculis gloriae Ipsius, iii 8: apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele et in Hierosolyma, et profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam Dei alieni, ii 11; et praeterea in 18 sequentibus locis, Esai. iii 1 seq.; viii 7, 8; Jer. ii 28; iii 7-11; ix 25 [A.V. 26]; xi 9, 10, 12; xiii 9; xiv 2; xvii 1; xviii [11], 12, 13; xix 7; xxxii 35; xxxvi 31; xliv 12, 14, 26, 28; Hos. v 5; viii 14; Amos ii 4, 5; Zeph. i 4; et alibi multoties. @1 i sit$ @2 Ipsius$ @3 historica enim quisque credit historica, et prophetica esse talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua ex quibus aliquod dogmaticum haurire queant,$ @4 et urbes$ @5 see n. 6362-6381.$ @6 A has scribe super illud Jehudae et filiis ejus, Israel socii ejus; I has scribe super illo Jehudae et filii ejus, Israel socii ejus; Sch has scribe super illud Jehudae, et filiis Jisraelis, sociis ejus:$ @7 illud$ @8 Heb tua, AV and RV have "in thy hand."$ @9 i adhuc$ @10 non$ @11 illos$ @12 quo$ @13 sit$ @14 Hierosolymam$ @15 altitudines A excelsa Sch,$ @16 quae$ @17 patet$ @18 a$
Arcana Coelestia 3 #3882 "Et substitit a pariendo": quod significet per scalam ascensum a terra usque ad Jehovam seu Dominum, constat a significatione "parere seu partus" quod sit verum et bonum, nam haec sunt partus in sensu spirituali, homo enim regeneratur seu e novo nascitur per verum et bonum; haec etiam sunt quae significata sunt per quatuor partus Leae, Reubenem 1, Shimeonem, Levi et Jehudam; per "Reubenem" verum quod primum regenerationis seu renascentiae est, hoc modo est quoad scientiam, ita scire verum; per "Shimeonem" verum quod alterum regenerationis seu renascentiae est, hoc verum est quoad voluntatem, ita velle verum; per "Levi" verum quod tertium regenerationis seu renascentiae est, hoc quoad affectionem est", ita affici vero, quod idem est cum charitate; per "Jehudam" autem bonum quod quartum regenerationis seu renascentiae est, quod est caeleste amoris; cum regeneratus seu e novo natus ad hoc pervenit, tunc apparet ei Dominus, ascenderat enim tunc ab infimo gradu sicut per scalam usque ad gradum ubi Dominus; [2] hic etiam ascensus est qui significatus est per scalam in somnio visam Jacobo statutam terrae cujus caput pertingeret caelum, et in qua angeli Dei ascenderent et descenderent, et super qua Jehovah seu Dominus staret, de qua i capite praecedente xxviii, vers. 12; inde patet quod per "substitit a pariendo" illud significetur. Quod per concipere et parere quater dicta, progressus ab externo ad internum, seu a vero ad bonum, hoc est, e terra ad caelum, significatus sit, videatur n. 3860, 3868, 3874, 3879 Descensus dein sequitur, descendere enim homo non potest nisi prius ascenderat; descensus autem non aliud est quam ex bono prospicere verum, sicut a monte, ad quem homo enisus est, illa quae infra jacent quod tunc uno intuitu comprehendere possit innumerabilia prae 2 illis qui infra aut in valle stant, unicuique patet; similiter (t)se prorsus habet cum illis qui in bono sunt, hoc est, in amore in Dominum e in charitate erga proximum, prae illis qui modo in vero sunt, hoc est in sola fide. @1 i nempe per$ @2 pro$ Continuatio de Maximo Homine, et de Correspondentia hic de Correspondentia cum Corde et Pulmone
Arcana Coelestia 3 #3883 Quid Maximus Homo, et quid correspondentia cum illo, prius dictum est, quod nempe Maximus Homo sit universum caelum, quod ii communi est similitudo et imago Domini, et quod correspondentia sit Divini Domini cum caelestibus et spiritualibus ibi, et caelestium ac spiritualium quae ibi, cum naturalibus quae in mundo, et principaliter cum illis quae apuc hominem; ita Divini Domini per caelum seu Maximum Hominem cum homine et cum singulis quae apud hominem, usque adeo ut homo inde existat, re perpetuo existat, hoc est, subsistat.
Arcana Coelestia 3 #3884 Quia prorsus ignotum est in mundo quod correspondentia si caeli seu Maximi Hominis cum singulis apud hominem, et quod homo inde existat et subsistat, ac ideo apparitura ut paradoxa et incredibilia quae de illa dicentur, licet illa quae experientiae et inde apud me confirmatae fidei sunt referre. Quondam cum aperiretur mihi caelum interius, et ibi cum angelis loquerer, licebat sequentia observare: sciendum quod tametsi ibi essem, usque non essem extra me sed in corpore, caelum enim est in homine, in quocumque loco ille sit; ita cum beneplacet Domino, homo potest in caelo esse, et usque non abduci a corpore; inde operationes caeli communes dabatur percipere tam manifeste sicut id quod aliquo sensu: quatuor operationes erant quas tunc percepi, primam in cerebrum 1 ad sinistrum tempus, quae operatio erat communis quoad organa rationis; sinistra enim pars cerebri correspondet rationalibus seu intellectualibus, dextra autem affectionibus seu voluntariis. [2] Alteram operationem communem percepi in respirationem pulmonum, quae respirationem meam molliter ducebat, sed ab interiore, ita ut non opus haberem per aliquod meae voluntatis spiritum ducere seu respirare; ipsa respiratio caeli tunc percepta mihi fuit manifeste; est illa interna, ac ideo imperceptibilis homini; sed influit per mirabilem correspondentiam in respirationem hominis, quae externa est seu corporis; quo influxu si privaretur homo, momento occumberet mortuus. [3] Tertia operatio quam percepi, erat in cordis systolen et diastolen, quae tunc mihi mollior erat quam usquam alias; tempora pulsus erant regularia, intra respirationis unamquamvis vicem 2 circiter tria, usque tamen talia ut desinerent in pulmonica, et sic pulmonica regerent; quomodo cordis vices se insinuabant in pulmonum vices, ad finem cujusvis respirationis quodammodo observare dabatur; vices pulsus tam observabiles erant ut potuissem illas numerare; erant distinctae et molles. [4] Quarta operatio communis erat in renes, quam quoque percipere datum, sed obscure. Ex his patuit quod caelo seu Maximo Homini sint pulsus cardiaci, et quod sint respirationes; et quod pulsus cardiaci caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum corde, et cum ejus systolicis et diastolicis motibus, et quod respirationes caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum pulmone et ejus respirationibus 3; sed quod utrumque inobservabile sit homini, quia imperceptibile propterea quod interna sint 4. @1 cerebro$ @2 vices$ @3 animationibus$ @4 nam interna sunt$
Arcana Coelestia 3 #3885 Quondam etiam cum abducerer ab ideis quae a sensualibus corporis, apparebat mihi lux caelestis, ipsa illa lux abduxit me magis ab illis 1, nam luci caeli spiritualis vita inest, videatur n. 1524, 2776, 3167, 3195, 3339, 3636, 3643; in qua cum essem, apparebant corporea et mundana sicut infra me, quae tamen usque appercipiebam sed sicut remotiora a me, et ad me non pertinentia; visus tunc eram mihi in caelo esse capite non corpore; in illo statu etiam observare dabatur respirationem communem caeli, tum qualis esset; erat interior, facilis, spontanea, et correspondens meae respirationi ut 2 tria ad unum; similiter etiam observare dabatur pulsuum cordis reciprocationes: et tunc informabar ab angelis quod inde pulsus cordis et respirationes omnibus et singulis in tellure; et quod dissimilibus momentis fiant, causa esset quod et pulsus cardiacus et respiratio pulmonaris quae in caelis, abeant in continuum quoddam, et sic in conatum, qui talis est ut 3 excitet motus illos varie secundum cujusvis statum. @1 ideis$ @2 i in ratione$ @3 et quod conatus talis sit, quod$
Arcana Coelestia 3 #3886 Sed sciendum quod variationes quoad pulsus et quoad respirationes in caelis1 sint multiplices, et quod tot sint quot societates 2, se enim ibi habent secundum status eorum cogitationis et affectionis, et hi secundum status fidei et amoris; sed communis pulsus et communis respiratio se habet sicut supra dictum est. Quondam etiam observare dabatur cardiacos pulsus eorum, qui ab occipitii provincia erant, et singillatim pulsus caelestium ibi, (c)et singillatim pulsus spiritualium ibi; caelestium erant taciti et lenes, spiritualium autem fortes et vibratorii; momenta pulsus caelestium ibi erant ad spiritualium ut quinque 3 ad duo; influit enim pulsus caelestium in pulsum spiritualium et sic exit et transit in naturam. Et quod mirabile, angelorum caelestium sermo non auditur ab angelis spiritualibus, sed percipitur sub specie 4 pulsus cordis et id ex causa quia sermo angelorum caelestium non intelligibilis est angelis spiritualibus, fit enim ille 5 per affectiones quae sunt amoris 6, at spiritualium per ideas intellectuales, videatur n. 1647, 1759, 2157, 3343; et illae pertinent ad cordis provinciam, hac autem ad pulmonum. @1 caelo$ @2 i ibi$ @3 It is interesting to note that this ratio is also that of the sun"s attractive force as compared with the moon"s at the earth"s surface.$ @4 sicut species$ @5 quia$ @6 i fit$
Arcana Coelestia 3 #3887 In caelo seu in Maximo Homine sunt bina regna, unum vocatur caeleste, alterum spirituale; regnum caeleste constituitur ab angelis qui caelestes vocantur, et illi sunt qui in amore in Dominum fuerunt, ac inde in omni sapientia, nam sunt prae aliis in Domino, et inde prae aliis in statu pacis et innocentiae; apparent aliis sicut infantes, nam status pacis et innocentiae illam apparentiam sistit 1; vivit quasi coram illis quicquid ibi est, nam quod immediate a Domino venit, hoc vivit; hoc est regnum caeleste. Alterum regnum vocatur spirituale; hoc constituitur ab angelis qui spirituales vocantur, et ibi sunt qui in bono charitatis erga proximum fuerunt; jucunditatem vitae in eo ponunt quod benefacere possint aliis absque retributione, hoc illis est retributio quod aliis liceat bonum facere; quo plus hoc volunt et desiderant, eo in majore intelligentia et felicitate sunt, nam quisque in altera vita intelligentia et felicitate a Domino donatur secundum usum quem ex affectione voluntatis praestat; hoc est regnum spirituale. [2] Qui in caelesti regno Domini sunt, pertinent omnes ad provinciam cordis; et qui in spirituali regno, pertinent omnes ad provinciam pulmonum. Influxus a caelesti regno in spirituale se habet similiter sicut influxus cordis in pulmones; tum sicut influxus omnium quae 2 cordis sunt in illa quae pulmonum; cor enim in universo corpore et in singulis ejus regnat per vasa sanguinea, et quoque pulmo in singulis ejus per respirationem; inde est ubivis in corpore sicut influxus cordis in pulmones, sed secundum formas ibi et secundum status; inde existit 3 omnis sensatio, ut et omnis actio, quae propriae sunt corporis; quod etiam constare potest ab embryonibus et infantibus recens natis; hi non aliquam 4 sensationem corpoream habere possunt, nec aliquam actionem voluntariam, priusquam aperti illis sunt pulmones, et inde influxus unius in alterum datus. In spirituali mundo similiter se habet, sed cum differentia quod ibi non corporea et naturalia sint 5, sed caelestia et spiritualia quae sunt bonum amoris et bonum fidei, inde cardiaci motus apud illos sunt 6 secundum status amoris, et respiratorii motus secundum status fidei; influxus unius in alterum facit ut spiritualiter sentiant et spiritualiter agant. Haec non possunt aliter apparere homini quam sicut paradoxa, quia de bono amoris et vero fidei non aliam ideam habet quam quod sint abstracta quaedam absque potentia aliquid efficiendi, cum tamen contrarium est, nempe quod inde sit omnis perceptio et sensatio, et omnis vis et actio, etiam quae in homine. @1 facit$ @2 i in corpore$ @3 venit$ @4 i prius$ @5 sunt$ @6 est AI$
Arcana Coelestia 3 #3888 Bina illa regna sistuntur in homine per bina illa regna quae apud illum, nempe per regnum voluntatis et per regnum intellectus, quae bina constituunt hominis mentem, immo ipsum hominem; voluntas est cui correspondet pulsus cordis, et intellectus est cui correspondet respiratio pulmonis; inde quoque est quod in corpore hominis etiam sint bina regna, nempe cordis et pulmonum; qui hoc arcanum novit, etiam nosse potest quomodo se habet cum influxu voluntatis in intellectum, ac intellectus in voluntatem, consequenter cum influxu boni amoris in verum fidei, et reciproce, ita quomodo se habet cum regeneratione hominis; sed qui in ideis corporeis solum sunt, hoc est, qui in voluntate mali et intellectu falsi, haec non capere possunt, ii enim de spiritualibus et caelestibus non aliter cogitare possunt quam sensualiter et corporee, proinde non nisi quam ex caligine de illis quae sunt lucis caelestis seu veri fidei, et ex frigore de illis quae sunt flammae caelestis seu boni amoris, utrumque, nempe caligo illa et frigus illud, exstinguit adeo caelestia et spiritualia ut appareant eis sicut nulla.
Arcana Coelestia 3 #3889 Ut scirem non modo quod correspondentia sit caelestium quae sunt amoris cum motibus cordis, et spiritualium 1 quae sunt fidei ex amore cum motibus pulmonum, sed etiam quomodo se haberet, dabatur per insigne temporis spatium interesse angelis, qui hoc ad vivum ostenderent; formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros, instar cordis et instar pulmonum, cum omnibus contexturis 2 interioribus et exterioribus quae in illis; et tunc sequebantur fluxum caeli spontaneo modo, nam caelum connititur in talem formam ex influxu amoris a Domino; ita sistebant singula quae in corde, et dein unionem inter cor et pulmones, quam etiam repraesentabant per conjugium boni et veri; ex eo etiam patuit quod cor correspondeat caelesti quod est boni, et pulmones spirituali quod est veri; et quod utriusque conjunctio in forma materiali se habeat sicut cordis et pulmonum: et dictum quod similiter se habeat in universo corpore, nempe in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis, et quae ibi sunt pulmonum; ubi enim non ambo agunt 3, et unumquodvis 4 distincte suas vices, ibi non potest esse aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali. @1 i correspondentia$ @2 illis$ @3 i illa$ @4 unumquodlibet$
Arcana Coelestia 3 #3890 Prius aliquoties dictum est quod caelum seu Maximus Homo in innumerabiles societates distinctum sit, et in genere in totidem quot sunt organa et viscera in corpore, et quod singulae societates ad unum illorum pertineant, n. 3745; tum quod societates, tametsi innumerabiles sunt et variae, usque unum agant, sicut omnia quae in corpore 1, tametsi varia sunt unum, societates quae inibi 2 ad cordis provinciam pertinent, caelestes societates sunt, et sunt in medio seu in intimis; quae autem ad pulmonum provinciam inibi pertinent, spirituales sunt, et sunt circumcirca et in exterioribus; influxus a Domino est per caelestes in spirituales, seu per mediam in circuitus, hoc est, per intima ad exteriora; hoc inde est quia Dominus per amorem seu miseri cordiam influit 3, inde omne caeleste quod in regno Ipsius, et per amorem seu misericordiam in bonum fidei, inde omne spirituale quod in regno Ipsius, et hoc cum ineffabili varietate, sed varietas non existit ex influxu, sed e receptione. @1 homine$ @2 A d inibi, i in unoquovis$
Arcana Coelestia 3 #3891 Quod non modo universum caelum sicut unus homo respiret, sed etiam singulae societates in consortio, immo quod omnes angeli et spiritui testatum mihi factum est per vivas experientias perplures, adeo ut nullum dubium mihi sit relictum; immo mirantur spiritus, si quisquam de eo dubitaret sed quia pauci sunt qui de angelis et spiritibus aliam ideam habent quam qualem de immateriali, ac inde quod forent modo cogitationes, ita quod vix substantiae, minus quod sicut homines sensu visus, sensu auditus, et sensu tactus gauderent, et adhuc minus quod illis respiratio, et inde illis vita sicut homini sed interior, qualis est vita spiritus respective ad hominis 2, ideo licet adhuc experientias adducere: [2] quondam praedicebatur mihi antequam dormitum irem quod essent plures qui contra me conspirarent animo me interimendi per suffocationem, sed nihil ad eorum minas attendi, quia tutus a Domine quare secure indormiebam; verum nocte media expergefactus sensi manifeste quod non respirarem a me, sed quod ex caelo; respiratio enim non erat mea, sed usque respirabam. Alioquin innumeris vicibus datum est sentire animationem seu respirationem spirituum et quoque angelorum, per id quo illi in me respirarent, et quod mea respiratio usque simul adesset distincta ab illorum; sed hoc sentire nemo potest nisi cui aperta sunt interiora, et per illud communicatio data cum caelo. @1 before per amorem$ @2 spiritui respective ad hominem$
Arcana Coelestia 3 #3892 Ab antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, et prae reliqui in amore in Dominam, informatus sum quod illi non respirationem externam qualem posteri illorum, sed internam habuerint, et quod respiraverint cur angelis cum quibus in consortio fuerunt, ex causa quia in caelesti amore fuerunt informatus etiam quod status eorum respirationis se habuerint prorsus secundum status amoris eorum et inde fidei, de quibus videantur quae prius n. 608, 805, 1118-1120 relata sunt.
Arcana Coelestia 3 #3893 Erant chori angelici qui simul celebrabant Dominum, et hoc ex cordis laetitia; audita erat celebratio quandoque ut ex dulci cantu, vox enim sonora est spiritibus et angelis inter se, et audiuntur sibi tam bene a homo homini 1, sed cantus humanus quoad suavitatem et harmoniam, qua caelestis, non illi comparabilis est; ex soni varietate percepi quod plures chori essent; instruebar ab angelis qui apud me, quod illi ad provinciam pulmonum et eorum functiones pertinerent, illis enim est cantus quia hoc officium est pulmonum, hoc 2 etiam per experientiam scire dabatur; licebat illis regere respirationem meam, quod fiebat tam leniter et dulce et quoque interius ut vix ullam (t)meam respirationem sentirem: instruebar etiam quod distincti essent illi qui respirationi involuntariae et respirationi voluntariae dicati sunt; dicebatur quod qui involuntariae respirationi dicati sunt, adsint cum homo dormit, nam ut primum homo dormit, cessat ejus voluntarium respirationis, et excipit respirationis involuntarium. @1 i inde illis quoque est cantus$ @2 quod$
Arcana Coelestia 3 #3894 1 Quia ut supra n. 3892 dictum, respirationes angelorum et spirituum se habent prorsus secundum statas eorum amoris et inde fidei, inde est quod una societas non respiret similiter ac altera; tum quod mali qui in amore sui et mundi et inde in falso sunt, non possint interesse bonorum consortio, sed cum ad illos accedunt, videantur sibi non posse respirare, sed quasi suffocari, et quod inde ut semimortui ac sicut lapides decidant usque in infernum, ubi rursus suam respirationem recipiunt, quam communem habent cum illis qui ibi; inde constare potest quod illi qui in malo et falso sunt, non possint esse in Maximo Homine seu in caelo, cum enim respiratio illorum ad approximationem illuc 2 cessare incipit, tunc quoque omnis illorum apperceptio et cogitatio, et quoque omnis illorum conatus faciendi malum et persuadendi falsum, et cum conatu 3 perit illis omnis actio et motus vitalis, quare non possunt aliter quam se praecipites inde dejicere. @1 A has 3893, I 3894, both have 3894 for next number.$ @2 ibi$ @3 ad malum faciendum et ad falsum persuadendum, imo$ a. Quia ita est, et probi dum in alteram vitam veniunt, primum remittuntur in vitam quam in mundo habuerunt, n. 2119, ita quoque in amores et voluptates illius vitae; ideo nondum antequam praeparati sunt, in consortio angelorum possunt esse, etiam quoad respirationem; quapropter cum praeparantur, primum inaugurantur in vitam angelicam per concordes respirationes, et simul tunc veniunt in perceptiones interiores et in liberum caeleste: hoc fit in societate (x)plurium, seu in choris, in quibus unus respirat similiter ac alter, tum similiter percipit, et similiter ex libero agit; quod quomodo fit, etiam ad vivum mihi ostensum est.
Arcana Coelestia 3 #3895 Persuasivum mali et falsi, etiam persuasivum veri cum homo in vita mali est, tale in altera vita est ut quasi suffocet alios, et quoque probos spiritus antequam inaugurati sunt in respirationem angelicam, quapropter illi qui in persuasivo sunt, removentur a Domino et detinentur in inferno, ubi onus alteri non (x)nocere potest, ibi enim unius persuasivum paene simile est alterius, ac inde respirationes concordant: quidam 1 qui in tali persuasivo erant, ad me venerunt animo me suffocandi, et quoque aliquid suffocationis intulerunt, sed a Domino liberatus sum; infans tunc a Domino missus 2 est, a cujus praesentia ita angebantur ut illi vix respirare possent, in quo statu tenebantur usque ad supplicationes, et sic detrusi sunt in infernum. [2] Persuasivum veri cum homo in vita mali est, tale est quod persuadeat sibi verum esse quod verum, non propter finem boni, sed propter finem mali, ut nempe lucretur persuasivo possunt opes, (m)omnium pesssimi in tali persuasivo possunt esse, etiam in apparente zelo, usque adeo ut damnent ad infernum omnes qui non in vero sunt, utcumque in bono, de quo persuasivo videatur n. 2689, 3865(n); tales in principio cum veniunt in alteram vitam, credunt se angelo sed ad angelicam aliquam societatem non approximare possunt, ex suomet persuasivo ibi quasi suffocantur; illi sunt de quibus Dominus locutus est apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in (t)die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operatores iniquitatis, [vii 22, 23]. @1 i quondam etiam$ @2 i ad illos$
Arcana Coelestia 3 #3896 Continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia, ad finem capitis sequentis. 1 @1 A has here Obs. (videantur quae prius ibi excerpta sunt, num inseri alicubi possent).$ |
|