|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM
Arcana Coelestia 3 #3650 Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18; Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat. Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam1. @1 i (tunicam)$
Arcana Coelestia 3 #3651 Quisque videre potest quod haec arcana contineant, et quod absque arcanis illis detectis, nusquam sciri possit quid illud, quod "qui in Judaea, fugient in montes"; et "qui super tecto domus, non descendet ad tollendum quid e domo"; et "qui in agro, non revertetur retro ad accipiendum vestem suam"; nisi sensus internus doceret quid significent et involvant, indagatores et interpretes Verbi potuissent in opiniones prorsus alienas abduci et dilabi; immo quoque illi qui Verbi sanctitatem corde negant, inde deducere quod talibus verbis solummodo fuga et evasio adventante hoste describeretur, proinde quod nihil sanctius inibi foret, cum tamen per illa Domini verba plene describitur status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei; ut a sequente explicatione eorum verborum constare potest.
Arcana Coelestia 3 #3652 Secundum sensum intemum haec ita se habent: "Cum ergo videritis abominationem desolationis" significat Ecclesiae vastationem, quae tunc est cum Dominus non amplius agnoscitur, proinde cum nullus amor et nulla fides in Ipsum; tum quando non amplius aliqua charitas erga proximum; et consequenter cum non aliqua fides boni et veri; cum haec sunt in Ecclesia, seu potius in tractu ubi Verbum, nempe in cogitatis cordis tametsi non in doctrina oris, tunc est desolatio, et illa quae dicta, sunt (t)ejus abominatio; inde "cum videritis abominationem desolationis" est cum aliquas talia observat; 2 quid tunc faciendum, sequitur vers. 16- 18. "Dictam a Daniele propheta" significat in sensu interno, a prophetis; nam ubi aliquis propheta nomine suo in Verbo nominatur, non est is propheta qui intelligitur, sed ipsum Verbum propheticum, quia nomina nusquam in caelum penetrant, n. 1876, 1888; verum per unum prophetam non simile significatur quod per alium; quid per Mosen, 1Eliam et Elisaeum, videatur in praefat. ad cap. xviii; et n. 2762; per "Danielem" autem significatur omne propheticum de Adventu Domini et de Ecclesiae statu, hic de ejus statu ultimo; de vastatione multum agitur apud Prophetas, et per illam ibi in sensu litterae significatur vastatio Ecclesiae Judaicae et Israeliticae, sed in sensu interno vastatio Ecclesiae in 3 communi, ita quoque vastatio quae nunc adest. "Stantem" in loco sancto" significat vastationem quoad omnia quae boni et veri sunt; locus sanctus est status amoris et fidei; quod "locus" sit status in sensu interno, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387; "sanctum" illius status est bonum quod est amoris et inde verum quod fidei; non aliud intelligitur per sanctum in Verbo, quia illa a Domino, Qui Ipsum Sanctum seu Sanctuarium est. "Qui legit, animadvertat" significat quod haec ab illis probe observanda sint qui in Ecclesia sunt, imprimis ab illis 4 qui in amore et fide, de quibus nunc agitur. "Tunc qui in Judaea, (x)fugiant in montes" significat quod illi qui ab Ecclesia, non aliunde spectabunt quam ad Dominum, ita ad amorem in Ipsum, et ad charitatem erga proximum; quod per "Judaeam" 2significetur Ecclesia, 3ostendetur infra; quod per "montem" Ipse Dominus, at per "montes" amor in Ipsum et charitas erga proximum, videatur n. 795, 796, 1430, 2722; secundum sensum litterae foret quod cum obsideretur Hierosolyma, sicut factum a Romanis, tunc non conferrent se illuc sed super montes, secundum illa apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, tunc qui in Judaea, fugiunto super montes, et qui in medio ejus, exeunto, qui vero in regionibus ne ingrediantur in eam, xxi 20, 21; 5 sed per "Hierosolymam" ibi similiter se habet, quod nempe in sensu litterae sit Hierosolyma quae intelligitur, sed in sensu interno Ecclesia Domini, videatur n. 402, 2117; omnia enim et singula quae in Verbo de populo Judaico et Israelitico memorantur, sunt repraesentativa regni Domini in caelis, et regni Domini in terris, hoc est, Ecclesiae, ut saepius ostensum; inde est quod per "Hierosolymam" in sensu interno nullibi Hierosolyma intelligatur, nec per "Judaeam" Judaea; sed fuerunt talia per quae repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia regni Domini; utque repraesentarent, etiam facta sunt; ita Verbum potuit scribi quod esset secundum captum hominis qui legeret, et secundum intellectum angelorum qui apud hominem; haec etiam causa fuit quod Dominus similiter locutus; si enim aliter, non adaequatum fuisset captui legentium imprimis tunc temporis, nec simul intellectui angelorum, ita non receptum ab homine, 4nec intellectum ab angelis. "Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e 6 domo sua" significat quod qui in bono charitatis sunt, non inde se conferrent ad illa quae sunt doctrinalium fidei; "tectum domus" in Verbo significat statum hominis superiorem, ita statum ejus quoad bonum; quae autem infra, significant statum hominis inferiorem, ita statum quoad verum: quid "domus," videatur n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538; cum statu hominis Ecclesiae se ita habet: cum is regeneratur, tunc verum discit propter bonum, est enim ei affectio veri propter illud; at postquam regeneratus est, tunc agit ex vero et bono; postquam ad hunc statum pervenit, tunc non conferre se debet ad statum priorem, nam si id faceret, de bono in quo est, ex vero ratiocinaretur, et sic statum suum perverteret; omnis enim ratiocinatio cessat, ac cessare debet, quando homo in statu est velle verum et bonum, tunc enim ex voluntate, proinde ex conscientia, cogitat et agit, et non ex intellectu, ut prius; si ex hoc iterum, incideret in tentationes 5in quibus succumberet; haec sunt quae significantur per quod "qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua." "Et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem 7 suam" seu tunicam significat quod qui in bono veri nec 6conferrent se a bono ejus ad doctrinale veri; "ager" in Verbo significat illum statum hominis quoad bonum; quid "ager," videatur n. 368, 2971, 3196, 3310, 3317, 3500, 3508; et "vestis seu tunica" significat id quod bonum investit, hoc est, doctrinale veri, nam hoc est sicut vestis bono; quod "vestis" id sit, videatur n. 297, 1073, 2576, 3301. Quisque videre potest quod altiora hic recondita lateant quam apparent in littera; Ipse enim Dominus illa locutus est. @1 et Eliam$ @2 i in sensu interno$ @3 sequitur; et$ @4 et perceptum$ @5 et$ @6 conferent$
Arcana Coelestia 3 #3653 Ex his nunc constare potest quod status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei in his versibus plene descriptus sit, et quod simul hortatio ad illos qui in illis sunt, quid tunc facient: sunt triplicis generis homines intra Ecclesiam, nempe qui in amore in Dominum sunt, qui in charitate erga proximum, et qui in affectione veri; 1qui in prima classe sunt, 2nempe qui in amore in Dominum3, in specie significantur per quod "qui in Judaea, fugiant in montes" in altera classe sunt illi qui in charitate erga proximum, et in specie significantur per "qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua": in tertia classe sunt illi qui in affectione veri, et in specie significantur per "qui in agro ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam." Videantur quae de his prius in Altera Parte n. 2454 dicta, et quae explicata sunt, et ibi quoque quid sit "reverti retro, et respicere post se. @1 illi$ @2 ita$ @3 i sunt,et$
Arcana Coelestia 3 #3654 Quod "Judaea" in Verbi sensu interno non significet Judaeam, sicut nec "Hierosolyma" Hierosolymam, constare potest a pluribus locis in Verbo: in Verbo non ita nominatur Judaea, sed terra Jehudae, et per eam ibi sicut per terram Canaanem significatur regnum Domini, proinde etiam Ecclesia, nam haec est regnum Domini in terris; et hoc ideo quia per Jehudam seu per Judaicam gentem repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Israelem seu Israeliticum populum regnum spirituale Ipsius; et quia repraesentatum, ideo quoque in Verbo cum nominantur, in sensu ejus interno non aliud 2 significatur; quod illa significentur,patebit exillis quae in sequentibus de Jehuda et terra Jehudae, ex Divina Domini Misericordia, dicentur; ac interea ex paucis his apud Prophetas; apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, circumdedit illam et elapidavit illam, et plantavit (c)illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in illa, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam; ...ponam illam in desolationem,...quia vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis, et vir Jehudae planta deliciarum Ipsius; et exspectavit judicium sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 1-3, 6, 7; ibi in sensu litterae de perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; "habitator Hierosolymae" est bonum Ecclesiae; quod "habitator" sit bonum, seu quod idem, qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod "Hierosolyma" sit Ecclesia, n. 402, 2117; "domus Israelis" similiter; quod "domus" sit bonum, n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538, et quod "Israel" Ecclesia, n. 3305; "vir Jehudae" consimiliter, per "virum" enim significatur verum, n. 265, 749, 1007, 3134, 3310, 3459, et per "Jehudam" bonum, sed cum differentia quod "vir Jehudae" sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc est, illi qui in tali vero: apud 3 eundem, Tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum: ... devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et agitabit manum super fluvium cum vehementia spiritus Sui; ... tunc erit semita reliquiis populi Ipsius, quae residuae erunt ab Asshure, xi 12, 13, 15, 16; agitur ibi in sensu litterae de reductione Israelitarum et Judaeorum e captivitate, sed in sensu interno de Ecclesia nova in communi, et apud unumquemvis in particulari qui regeneratur seu fit Ecclesia; "expulsi Israelis" pro illorum veris, "dispersa Jehudae" pro eorum bonis; "Ephraim" pro intellectuali illorum, quod non amplius repugnabit; "Aegyptus" pro scientificis, et "Asshur" pro 1ratiocinatione inde, quae perverterunt; "expulsi, dispersa, reliquiae, et residui" pro veris et bonis quae supersunt; quod "Ephraim" sit intellectuale, patebit alibi; quod "Aegyptus" sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325; quo "Asshur" sit ratiocinatio, n. 119, 1186, et quo "reliquiae" sint bona et vera a Domino recondita in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284: apud 4 eundem, Audite hoc domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, ...quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2; "aquae Jehudae" pro veris quae sunt ex bono amoris in Dominum, vera illa inde sunt ipsa bona charitatis, quae bona spiritualia vocantur et faciunt Ecclesiam spiritualem, internam quae "Israel," et externam quae "domus Jacobi"; inde patet quid significant "domus Jacobi vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt": apud eundem, 5 Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum, et possidebunt eum electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9; "ex Jehudah heres montium" in supremo sensu pro Domino, in sensu repraesentativo pro illis qui in amore in Ipsum, ita in bono utriusque amoris; quod "montes" sint illa bona, supra n. 3652 ostensum est: 6 apud Mosen, Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti fili mi, curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum? Gen. xlix 9; ibi quod per "Jehudam" in supremo sensu intelligatur Dominus, manifeste patet, et in sensu repraesentativo illi qui in bono amoris in Ipsum: apud Davidem, Cum exivit Israel ex Aegypto, domus Jacobi e populo barbaro, factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius, Ps. cxiv 1, 2; "Jehudah" etiam ibi pro caelesti bono, quod est amoris in Dominum, 7 et "Israel" pro caelesti vero seu spirituali bono: apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra, in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii 15, 16; ibi de Adventu Domini; "Jehudah" pro illis qui in bono amoris in Dominum, "Israel" qui in vero illius boni; quod non per "Jehudam" intelligatur Jehudah, nec per "Israelem" Israel, constare potest, quia Jehudah non salvatus, neque Israel amplius: similiter apud eundem, Reducam captivitatem Jehudae, et captivitatem lsraelis, et aedificabo eos sicut prius, xxxiii (x)7; pariter: apud eundem, in diebus illis, et in tempore illo, dictum Jehovae, venient filii Israelis, ipsi et filii Jehudae simul, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent, et Zionem quaerent via, quo facies eorum, l 4, 5: apud eundem, In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, non ibunt amplius post obfirmationem cordis sui mali, in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram, iii 17, 18: 8 apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae; ...et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus novum; ...hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies illos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, xxxi 27, 31, 33; quod Israel 1seu domus Israelis non intellecta sit, manifeste patet, quia dispersi inter gentes et nusquam e captivitate reducti sunt, consequenter quod nec Jehudah 2seu domus Jehudae intellecta, sed quod per illos in sensu interno significati (x)qui a regno spirituali et caelesti Domini sunt; cum illis "novum foedus3, et illorum in corde scripta 3 lex": "novum foedus" pro conjunctione cum Domino per bonum, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037; "lex in corde scripta" pro perceptione boni et veri inde, et quoque pro conscientia: apud Joelem, 9 Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen 4shittim: Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis erit, propter violentiam filiis Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua: et Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv 18-20; ex singulis ibi etiam patet quod per "Jehudam" non intelligatur Jehudah, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, sed quod illi qui in sancto amoris et charitatis 5, illi enim "in aeternum sedebunt," et "in generationem et generationem": apud Malachiam, 10 Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis; ...tunc suavis erit Jehovae minha Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1, 4; ibi de Adventu Domini; quod tunc non "Jehovae suavis fuerit minha Jehudae et Hierosolymae," constat; inde patet quod per Jehudam et Hierosolymam talia quae sunt Ecclesiae Domini, significentur: ita ubivis in Verbo alibi ubi Jehudah, Israel et Hierosolyma nominantur. Inde nunc constare potest quid per Judaeam apud Matthaeum significatur, quod nempe Ecclesia Domini, ibi vastata6 @1 ratiociniis$ @2 et$ @3 i est$ @4 AI have schittim, Sch Schittim, AV, RV Shittim, but RV in margin "the valley of accacias."$ @5 i sunt$ @6 In A this was originally the end of this preface. Chap. xxviii was started, but deleted and n. 3655 added.$
Arcana Coelestia 3 #3655 In illis quae apud Evangelistam praecedunt, actum est de primo et secundo statu perversionis Ecclesiae; quod primus status fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354; et quod secundus status fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488: hic nunc est tertius status de quo agitur, qui est desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum. CAPUT XXVIII 1. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. 2. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae. 3. Et DEUS Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te; et eris in coetum populorum. 4. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit DEUS Abrahamo. 5. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. 6. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. 7. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram. 8. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui. 9. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad 1mulierem. * * * * 10. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem. 11. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo. 12. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli DEI ascendentes et descendentes in illa. 13. Et ecce JEHOVAH stans super illa, et dixit, Ego JEHOVAH DEUS Abrahami patris tui, et DEUS Jischaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. 14. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae 2humi, et in semine tuo. 15. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus sum tibi. 16. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est JEHOVAH in loco hoc, et ego non scivi. 17. Et timuit, et dixit, Quam terribilis Locus hic, nihil hic nisi domus DEI, et haec porta caeli. 18. Et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput illius. 19. Et vocavit nomen loci illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore. 20. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit DEUS cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum. 21. Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit JEHOVAH mihi in DEUM. 22. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus DEI, et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi. @1 so A but d uxorem$ @2 so A but d terrae$ CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3656 Agitur hic in sensu supremo de Domino, quomodo Naturale Suum quoad verum et quoad bonum incepit Divinum facere; et describitur in communi per quae media. At in sensu reprae- sentativo, quomodo Dominus naturale hominis quoad verum et quoad bonum regenerat seu novum facit; processus in communi similiter est ibi, vers. 11-10.
Arcana Coelestia 3 #3657 Describitur in sensu interno supremo, quomodo Dominus Naturale Suum quoad verum inceperit Divinum facere ex ultimo ordinis, ut sic intermedia disponeret, et omnia et singula conjungeret Primo, hoc est, Ipsi Divino Suo: in sensu autem interno repraesentativo quomodo Dominus naturale humanum etiam ex ultimo ordinis regenerat, ac intermedia sic disponit ut per rationale illa Sibi conjungat: de qua re a vers. 111-22. @1 From pp. 555 and 562 it appears that vers. 1-9 and 10-22 would be more correct.$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3658 Vers. 1, 2. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae. "Vocavit Jischak ad Jacobum" significat perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino: "et benedixit illi" significat quod ita conjungeretur: "et praecepit illi, et dixit illi significat reflexionem et inde perceptionem: "Non accipies mulierem e filiabus Canaan" significat modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali: "surge" significat modo elevet illud bonum inde: "vade Paddanem Aram" significat cognitiones talis veri: "domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae" significat bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum.
Arcana Coelestia 3 #3659 "Vocavit Jischak ad Jacobum": quod significet perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino, constat a significatione "vocare ad aliquem" quod sit perceptio qualis, de qua n. 3609; ex repraesentatione "Jischaki" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini: Rationalis, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Dominus quoad verum naturale, de qua n. 1893, 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; hic autem et in sequentibus hujus capitis repraesentat "Jacob" bonum illius veri; inde patet quod per haec verba, "vocavit Jischak ad Jacobum" significetur 2 perceptio qualis a Domino quoad bonum veri. Quod "Jacob" hic repraesentet bonum illius veri, est quia nunc primogenituram Esavi tulerat, et quoque ejus benedictionem, et sic per illa induit personam Esavi, sed adhuc non amplius quam quoad bonum illius veri, quod, nempe verum", prius repraesentavit; omne enim verum, quodcumque et qualecumque sit, in se habet bonum, nam verum nisi ex bono non est verum, inde dicitur verum; per primogenituram quam tulit et per benedictionem, accepit id prae Esavo quod ejus posteritas succederet in promissionem factam Abrahamo et Jischako de terra Canaane, et sic quod per illum repraesentaretur Divinum Naturale Domini, sicut per "Jischakum" Divinum Rationale, et per "Abrahamum" Ipsum Divinum Ipsius; 1ut itaque repraesentativum in unam personam caderet, permissum fuit ut primogenituram Esavo ita auferret, et dein benedictionem; inde est quod Jacob nunc repraesentet bonum naturalis, sed hic in principio bonum illius veri, quod, nempe verum, mox 2prius repraesentavit. Adhuc quoque agitur de Esavo, ut in versu seq. 6-9 hujus capitis, ex causa ut bonum veri et verum boni interius Naturalis Domini repraesentaretur, quod per "Jacobum" adhuc non potest. Quid et quale est bonum veri, quod hic est "Jacob," ex sequentibus constabit. @1 et sic$ @2 supra$
Arcana Coelestia 3 #3660 "Et benedixit illi": quod significet quod ita conjungeretur, constat a significatione "benedici" quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584. (m)Quod Jischak pater nunc benedicat Jacobo filio, tametsi is cum fraude venerit, et abstulerit benedictionem Esavo, et ad illud factum Jischak horruerit, ut patet a capite praecedente xxvii vers. 33, 35, est quia nunc percepit quod Jacobi posteritas esset quae terram Canaanem possideret, non Esavi, inde confirmata est benedictio ab Jischako; sed fraus ad quam horruit Jischak, significabat et praedicebat fraudulentum in illa gente quoad repraesentativa, quod nempe nihil minus quam sincere aut corde repraesentaret Divina 1aut caelestia regni Domini, ita 2prorsus non sicut Antiqua Ecclesia, sed modo in externis separatis ab interno, (n)et ne quidem hoc, quia toties desciverunt in apertas idololatrias. 3Quid autem per conjungi seu 2 conjunctionem, quae per benedici in sensu interno significatur, intelligitur, prius dictum est, quod nempe naturale quoad bonum et quoad verum adjungeretur rationali, seu quod idem, externus homo interno; ut enim Dominus Naturale Suum Divinum faceret, bonum et verum tale ei inderet quae corresponderent cum bono et vero Divini Rationalis; absque bonis et veris correspondentibus non datur conjunctio: dantur bona et vera naturalis, seu propria naturalis hominis, innumerabilia, et tam innumerabilia ut ab homine vix queant sciri eorum genera communissima, utcumque cum nominatur bonum et verum naturale, appareat homini sicut unum simplex; totum enim naturale et omne quod ibi, non est aliud; et quia ita, constare potest quod bona et vera naturalis sint in quibus inesse possunt bona et vera rationalis, et quod bona et vera naturalis sint in quibus non inesse possunt bona et vera rationalis; consequenter quod bona et vera naturalis sint quae adjungi possint bonis et veris rationalis per correspondentiam; de his in hoc capite et in sequentibus agitur. 3 Scire illa bona et vera, et distinguere illa inter se, tum intueri qualia sunt, et sic quomodo apta 4sunt ut conjungantur, non ita apparet homini, quamdiu is non ex interiore seu ex illuminatione a luce caeli cogitat, ei enim talia tunc et obscura et injucunda apparent; sed usque sunt talia captui et intellectui angelorum adaequata, etiam captui spirituum; nam non cogitationes eorum interpolant curae rerum mundanarum, corporearum et terrestrium, ut prius cum vixerunt homines in mundo; hi, nempe angeli et spiritus, in intelligentiae amoenitate et sapientiae beatitudine sunt, cum talia illis ex sensu interno Verbi sunt; Divinum enim tunc affulget, quia in sensu supremo agitur de Domino, et in sensu repraesentativo de Ecclesia et regeneratione; inde in sphaera Divina Domini, et Ipsius finium et usuum sunt. @1 et$ @2 nihil minus quam$ @3 Sed quid per conjungi seu conjunctionem in sensu interno intelligatur$ @4 sint$
Arcana Coelestia 3 #3661 "Et praecepit illi, et dixit illi": quod significet reflexionem et perceptionem inde, constat ex significatione "praecipere" in historicis Verbi, 1quod sit reflectere, et ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619; 2862; reflexio est intuitio rei, quomodo se habet, tum qualis est exinde est perceptio. @1 before in historicis$
Arcana Coelestia 3 #3662 "Non accipies mulierem e filiabus Canaan": quod significet modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione "accipere mulierem" quod sit associari seu conjungi; ex significatione "filiarum" quod sint affectiones, de qua n. 568, 2362, 3024; et ex significatione "Canaanis" quod sit falsum et malum, de qua n. 1093, 1140, 1141, 1167, 1205, 1444, 1573, 1574, 1868.
Arcana Coelestia 3 #3663 "Surge": quod significet modo elevet illud bonum inde, constat ex significatione "surgere" quod involvat ubi dicitur, aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; hic elevationem a talibus quae significantur per "filias Canaan," ad talia quae significantur per "filias Labanis," de quibus sequitur.
Arcana Coelestia 3 #3664 "Vade Paddanem Aram": quod significet cognitiones talis veri, constat ex significatione "Aram" seu Syriae quod sint cognitiones, de qua n. 1232, 1234, 3249; quod "Paddan Aram" sint cognitiones veri, inde est quia erat in Syria fluviorum, ubi Nahor, Bethuel et Laban, per quam quod cognitiones veri significentur, videatur n. 3051; Paddan Aram etiam prius cap. xxv 20, et in sequentibus cap. xxxi 18 memoratur, et quoque in illis locis significat cognitiones veri.
Arcana Coelestia 3 #3665 "Domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae": quod significet bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum, constat ex repraesentatione "Bethuelis" quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865; ex repraesentatione "Labanis" quod sit affectio boni in naturali homine, seu affectio boni externi, et proprie bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3129, 3130, 3160, 3612; et ex significatione "accipere mulierem e filiabus ejus" quod sit associari seu conjungi affectionibus veri quae inde; quod "accipere mulierem" sit conjungi, patet, et quod "filiae" sint affectiones, videatur n. 568, 2362, 3024; inde constat quid illa verba significant, nempe quod bonum naturalis repraesentatum hic per "Jacobum" conjungeretur veris quae ex bono collaterali externo. Haec se ita habent: cum regeneratur 2 homo, tunc ducitur is a Domino primum sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adolescens, et tandem sicut adultus; 1vera quae sicut infans puer discit, sunt prorsus externa et corporea, nam interiora nondum potest capere; vera illa sunt non aliud quam cognitiones talium in quibus intime sunt Divina: sunt enim cognitiones rerum in quibus non intime aliquod Divinum, et sunt in quibus est; cognitiones in quibus intime est Divinum, sunt tales ut admittere possint vera interiora magis et magis successive et ordine, at cognitiones in quibus non est Divinum, sunt tales ut non admittant, sed respuant; sunt enim cognitiones boni et veri externi et corporei, sicut humus quae secundum suam indolem admittit semina hujus non alterius naturae, et unum genus seminum producit et alterum suffocat; cognitiones in quibus intime Divinum, admittunt in se verum et bonum spirituale et caeleste, ex Divino enim quod intus est et disponit, tales sunt; at cognitiones in quibus non Divinum, admittunt modo falsum et malum, nam sunt talis naturae; illae cognitiones veri externi et corporei quae admittunt verum et bonum spirituale et caeleste, significantur hic per "filias Labanis ex domo Bethuelis," at quae non admittunt, 3 signifi- cantur per "filias 2Canaan." Cognitiones quae ab infantia ad pueritiam addiscuntur, sunt sicut vasa communissima, quae adimplenda sunt 3bonis, ac sicut adimplentur, illustratur homo; si talia vasa sunt ut in illis possint esse bona genuina, tunc a Divino quod intus in illis, 4illustratur homo, et hoc successive magis et magis; at si 5talia sunt ut in illis non possint esse bona genuina, tunc non illuminatur; apparet quidem sicut illustretur, sed est ex lumine fatuo quod est falsi et mali, at usque obscuratur magis et magis per illa quoad bonum et verum. 4 Cognitiones tales sunt multiplices, et tam multiplices ut vix possint quoad genera recenseri, minus quoad species distingui; derivantur enim a Divino multipliciter per rationale in naturale; quaedam 6enim immediate influunt per bonum rationalis, et inde in bonum naturalis: etiam in verum hujus boni, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum, ac ibi quoque abeunt in varios rivos; et quaedam influunt mediate per verum rationalis 7in verum naturalis, etiam in bonum hujus veri, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum videatur n. 3573, 3616. Se habent illa sicut gentes, familiae, et domus ac in illis consanguinitates et affinitates, quod nempe sint qui in linea recta sunt a primo patre, et qui in linea obliqua seu collaterali magis et magis; in caelis haec distinctissima sunt, nam societates ibi omnes secundum genera et species boni et veri, ac inde proximitates, distinctae sunt, n. 685, 2508, 2524, 2556, 2739, 3612; quas etiam repraesentabant antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per id quod ita distincti in gentes, familias, et domos habitarent, n. 470, 471, 483, 1159, 1246; inde quoque erat quod mandatum ut illi qui ab Ecclesia repraesentativa erant, conjugia contraherent intra suae gentis familias, ita enim repraesentari potuit per illos caelum, et ejus societatum conjunctio quoad bonum et verum; sicut hic nunc per Jacobum quod "iret ad domum Bethuelis patris matris suae, et acciperet sibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris suae." 8Quod attinet ipsas cognitiones 5 veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, et, ut dictum, intus in se habent Divinum, et sic admittere possunt genuina bona, quales sunt apud infantes pueros qui dein regenerantur, sunt in genere tales, quales sunt historicorum Verbi, ut quae ibi dicuntur de Paradiso, de primo homine ibi, de arbore vitae in medio ejus, et de arbore scientiae, 9ubi serpens qui decepit; haec sunt cognitiones quae in se habent Divinum, et in se admittunt (t)bona et vera spiritualia et caelestia, quia repraesentant et significant illa; tales cognitiones etiam sunt reliqua quae in historicis Verbi, sicut quae ibi de tabernaculo sunt, deque templo, et (c)eorum constructionibus; 10pariter quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus; tum quoque de festis tabernaculorum, primitiarum messis et azymorum, et de similibus aliis; haec et talia, cum ab infante puero sciuntur et cogitantur, tunc ab angelis qui apud illum, cogitatur de Divinis quae repraesentant et significant; et quia angeli his afficiuntur, affectio eorum communicatur, et facit jucundum et volupe quod puero ex illis, et praeparat 11illius mentem ad recipiendum vera et bona genuina: talia et perplurima alia sunt cognitiones veri externi et corporei ex bono collaterali. @1 A had vera quae sicut infans discit, sunt prorsus externa seu corporea; but d infans...corporea; then continues puer discit sunt prorsus externa et corporea; finally ip infans before puer.$ @2 Cannaanis$ @3 i veris et$ @4 illuminatur $ @5 i vasa$ @6 nempe$ @7 i et inde$ @8 Quod ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, attinet, sunt, sicut dictum quales sunt apud infantes seu pueros primae aetatis, et intus in se habent Divinum et sic admittere possunt genuina vera et bona, tales cognitiones sunt historica Verbi (quales...aetatis is deleted, but similar words are in I)$ @9 e qua serpens decepit Evam$ @10 i quae quia in se Divinum recondunt, et sunt caelestium et spiritualium repraesentativa, etiam admittunt talia.$ @11 illorum$
Arcana Coelestia 3 #3666 Vers. 3-5. Et Deus Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te," et eris in coetum populorum. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. "Deus Shaddai benedicet tibi" significat tentationes illius veri et boni, per quas conjunctio: "et faciet fructificari te et multiplicari te" significat inde bona et vera: "et eris in coetum populorum" significat copiam: "et dabit tibi benedictionem Abrahami" significat conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis: "tibi et semini tuo cum te" significat cum bono et vero quod inde: "ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum" significat vitam instructionum: "quam dedit Deus Abrahamo" significat quae ex Divino: "et misit Jischak Jacobum" significat initium existentiae: "et ivit Paddanem Aram" significat hic ut prius, cognitiones illius veri: "ad Labanem filium Bethuelis Aramaei" significat bonum collaterale: "fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi" significat affinitatem ex matre cum bono veri quod "Jacob", cum boni vero quod "Esau."
Arcana Coelestia 3 #3667 "Deus Shaddai benedicet tibi": quod significet tentationes illius veri et boni per quas conjunctio, constat ex significatione "Dei Shaddai" quod sint tentationes, de qua sequitur; et ex significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; quia per Jacobum (t)nunc repraesentatur bonum veri, ut supra n. 3659 ostensum, hic illud (t)bonum et verum per "tibi" intelligitur. Quod "Deus Shaddai" significet tentationes, est inde quia antiquis temporibus insigniverunt Supremum Deum, seu Dominum, variis nominibus, et hoc secundum attributa, et secundum bona quae ab Ipso, et quoque secundum vera, quae quod multiplicia sint, unusquisque novit; qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per omnes illas denominationes non intellexerunt nisi Unum Deum, nempe Dominum, Quem Jehovam appellarunt: at postquam Ecclesia a bono et vero descivit, et simul a sapientia illa, tunc coeperunt tot deos colere, quot denominationes Unius Dei fuerunt, usque adeo ut unaquaevis gens, et tandem unaquaevis familia pro suo Deo agnosceret unum ex illis; inde tot dii 2 (x)exstiterunt, qui etiam passim in Verbo 1nominantur; simile factum in familia Terahi patris Abrahami, et quoque in ipsa domo Abrahami; qui quod alios deos coluerit, videatur n. 1356, 2559, et quod imprimis Deum Shaddai, n. 1992; quod cultus ejus permanserit in domo illa, constat quoque ex his apud Mosen, Apparui Abrahamo, Jischako, et Jacobo, in Deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi 3; inde est quod dictum Abrahamo, Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer, Gen. xvii 1; et quod nunc ab Jischako dictum Jacobo, "Deus Shaddai benedicet tibi": quod ita sit, manifeste etiam patet (c)ab illis quae in hoc capite, quod postquam Dominus in somnio dixit Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jischaki, vers. 13, usque Jacob dein dixerit, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, vers. 20, 21; inde patet quod nec domus Jacobi agnoverit Jehovam, sed quod pro suo Deo agnosceret Illum si sibi benefaceret: prorsus sicut hodie in gentilismo Christiano. Quod autem (x)Deum Shaddai in specie attinet, 3 fuerat 2ita in Ecclesia Antiqua Dominus appellatus respective ad tentationes, et 2benedictiones et benefacta post tentationes, quod in Parte Altera n. 1992 ostensum; inde nunc est quod per "Deum Shaddai" in sensu interno significentur tentationes. Quod per tentationes fiat conjunctio boni et veri, videantur quae prius de tentationibus dicta et ostensa sunt et n. (x)2819 citata. @1 i Historico$ @2 after Antiqua$ @3 ad consolationes$
Arcana Coelestia 3 #3668 "Et faciet fructificari te et multiplicari te": quod significet inde bona et vera, constat ex praedicatione "fructificari" quod sit de bono, ac "multiplicari" quod sit de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.
Arcana Coelestia 3 #3669 "Et eris in coetum populorum": quod significet copiam, constare potest absque explicatione; "coetus populorum" in specie praedicatur de veris, per "populos" enim in Verbo significantur illi qui in 1vero sunt, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3581; at per "gentes illi qui in bono n. 1259, 1260, 1416, 1849. Quod hic dicatur "coetus populorum," est quia de bono veri per "Jacobum" repraesentato agitur; aliud enim est bonum quod ex vero, et aliud est bonum ex quo verum; bonum quod ex vero est quod hic est "Jacobus," et bonum ex quo verum est quod est "Esau"; bonum quod ex vero est inversum ad bonum ex quo verum; in bono quod ex vero, sunt illi qui regenerantur antequam regenerati sunt, at in bono ex quo verum, sunt iidem cum regenerati; quod status illorum inversus sit, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603. @1 A has veris changed to vero$
Arcana Coelestia 3 #3670 "Et dabit tibi benedictionem Abrahami": quod significet conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis, constat ex significatione "benedictionis" quod sit conjunctio, de qua supra n. 3660, 3667; et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Ipsum Divinum Domini, quod "Pater" vocatur, de qua n. 2011, 3251, 3439; et quia haec dicuntur ad Jacobum, per quem repraesentabitur Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum et Verum ibi, est conjunctio Ipsius Divini cum bono et vero Naturalis, quae per "dabit tibi benedictionem Abrahami" in sensu interno significatur. In sensu litterae est possessio terrae Canaanis quae per benedictionem Abrahami intelligitur, et quoque per verba quae sequuntur, "Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo"; secundum illum sensum etiam illa verba capiunt omnes qui credunt quod historica Verbi non caelestiora et arcaniora involvant, imprimis gens Judaica, quae etiam sibi prae omnibus gentibus et populis inde vindicat praerogativam; similiter intellexerunt illa patres (c)eorum, ac imprimis Jacobus, qui qualis fuerit, constare potest ex illis quae mox supra n. (x)3667 dicta sunt, quod nempe "non noverit Jehovam," nec agnoscere voluerit nisi corporea et mundana ei daret; sed quod nec Abraham, nec Jischak, nec Jacobus 1intellecti sint, sed quod per "Jacobum" repraesentetur Dominus quoad Naturale quod Divinum faceret, ab expilcationibus abunde patet: quod perinde sit qualis homo sit qui repraesentat, sive malus sive bonus, et quod malus aeque repraesentare possit, et 2repraesentaverit Divinum Domini, videatur 2 n. 665, 1097, 1361; idem potest constare ex repraesentativis quae etiam hodie; omnes enim reges, quicumque sunt et qualescumque sunt, per ipsum regium apud illos repraesentant Dominum; pariter omnes sacerdotes, quicumque et qualescumque sunt, per ipsum sacerdotale; ipsum regium et ipsum sacerdotale est sanctum, qualiscumque is est qui ministrat; inde est quod Verbum quod malus docet, aeque sanctum sit, etiam sacramentum baptismi et 3Sacra Cena, et similia; inde quoque constare potest quod nusquam aliquis rex sibi vindicare queat de sancto quod ejus regii est; nec aliquis sacerdos de sancto quod ejus sacerdotii est; quantum sibi ex illo vindicat seu id sibi tribuit, tantum furis spiritualis characterem, seu furti spiritualis notam, sibi imponit; et quoque quantum mali facit, hoc est, contra justum et aequum, et contra bonum et verum, tantum exuit rex reprae-sentativum sancti regii, et sacerdos sancti sacerdotii, ac repraesentat oppositum; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica tot leges latae sunt de sancto in quo essent imprimis sacerdotes, cum ministrarent; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur. @1 i in ipso sancto Verbi$ @2 repraesentaverint$ @3 sacrae caenae$
Arcana Coelestia 3 #3671 "Tibi et semini tuo cum te": quod significet cum bono et vero quod inde, constat ex repraesentatione Jacobi, qui hic est "tibi," quod sit 1bonum veri seu bonum quod ex vero, de qua supra; et ex significatione "seminis" quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; "cum te" significat quod adjunctum bono veri, quod est "Jacob." Se habet cum bono et vero, sicut cum seminibus, et cum humo; bonum interius est sicut semen quod producit sed non nisi quam in bona humo; bonum et verum exterius est sicut humus, in qua producitur; illud, nempe semen, quod est bonum et verum interius, non aliter radicari potest; inde est quod rationale hominis 2omnium primo regeneratur, nam ibi sunt semina, et dein naturale, ut hoc inserviat pro humo, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3493, 3576, 3620, 3623; et quia naturale est sicut humus, bonum et verum fructificari et multiplicari potest in rationali, quod non fieri posset nisi alicubi haberet humum, in qua semen suam radicem. Ex hac comparatione, sicut in speculo videri potest quomodo se habet cum regeneratione3, et cum plurimis arcanis ejus; intelligere bonum et 2 verum et velle illa, est rationalis, perceptiones boni et veri inde sunt sicut semina, at scire illa et agere illa est naturalis; ipsa scientifica et opera sunt sicut humus; quando homo afficitur scientificis quae confirmant bonum et verum, et magis cum jucundum appercipit in agendo illa, tunc sunt semina ibi ut in sua humo, et crescunt; inde bonum fructificatur et verum multiplicatur, et continue ex humo illa ascendunt in rationale, et hoc perficiunt; aliter se habet cum homo intelligit bonum et verum, et quoque interius 4percipit aliquid velle, sed usque non amat scire illa, et minus facere illa, tunc non fructificari potest bonum et multiplicari verum in rationali. @1 bonum quod ex vero seu bonum veri$ @2 before rationale$ @3 i hominis$ @4 vult illud$
Arcana Coelestia 3 #3672 "Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum": quod significet vitam instructionum, constat ex significatione "hereditare" quod sit vitam alterius habere, de qua n. 2658, 2851, hic vitam ex Divino, quod significatur per illa verba quae mox sequuntur; et ex significatione "peregrinationum" quod sint instructiones, de qua n. 1463, 2025; "terra" significat ubi vita. Vita instructionum, de qua hic, est vita boni ex vero, quod hic per "Jacobum" repraesentatur, cum enim vivitur secundum vera quibus instruitur homo, tunc est in vita instructionum.
Arcana Coelestia 3 #3673 "Quam dedit Deus Abrahamo": quod significet quae ex Divino, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus quoad Divinum quod Pater in Verbo vocatur, de qua n. 2010, 3251, 3439; quod "dedit Deus" sit appropriatum Ipsi, constare potest, nam quod (t)est datum, est illius cui datum; inde patet quod per "quam dedit Deus Abrahamo" significetur vita quae ex Divino.
Arcana Coelestia 3 #3674 "Et misit Jischak Jacobum": quod significet initium existentiae, constat ex eo quod nunc ingrediatur Jacob repraesentare bonum veri, ita initium existentiae Divini Naturalis Domini; quae enim in sequentibus de Jacobo apud Labanem dicuntur, 1continent illa; inde est quod "misit Jischak Jacobum" significet initium existentiae. @1 i in sensu interno$
Arcana Coelestia 3 #3675 "Et ivit Paddanem Aram": quod significet cognitiones illius veri, constat ex significatione "Paddanis Aram" quod sint cognitiones veri, de qua supra n. 3664.
Arcana Coelestia 3 #3676 "Ad Labanem filium Bethuelis Aramaei": quod significet bonum collaterale, constat ex repraesentatione "Labanis" quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua etiam supra n. 3665; et ex repraesentatione "Bethuelis" quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865, 3665, ex quo sicut ex communi stirpe bonum quod per "Labanem" repraesentatur; quod Bethuel cognominetur hic "Aramaeus," est quia per "Aram" seu Syriam significantur cognitiones 2 boni et veri, n. 1232, 1234, 3249, de quibus hic agitur. Verum externum ex quo bonum, quod hic est "Jacob," non aliud est quam cognitiones, nam hae sunt vera quae omnium 1primo hauriuntur, et quoque pro veris 2habentur ab illis qui in initio regenerationis sunt: sed cognitiones non sunt vera in se, sed ex Divinis quae in illis sunt, quae cum 3elucent, tunc primum fiunt vera; sunt interea modo sicut vasa communia, per quae et in quibus vera recipi possunt, sicut sint illa de quibus prius n. 3665 f.; et sicut sunt omnia scientifica quae primum discuntur. @1 primum$ @2 agnoscuntur$ @3 prodeunt$
Arcana Coelestia 3 #3677 "Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi": quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod "Jacob," cum boni vero quod "Esau," constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione "Esavi" quod sit boni verum, seu bonum es quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod "Jacob," cum boni vero quod "Esau"; se quoque prorsus similiter habent; sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa 2 quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.
Arcana Coelestia 3 #3678 Vers. 6-9. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad mulierem. "Vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo" significat cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod Jacob: "et miserit illum Paddanem Aram" significat initium existentiae per cognitiones illius boni: "ad accipiendum sibi exinde mulierem" significat sic conjunctionem per affectionem veri: "in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo" significat ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem: "Non accipies mulierem e filiabus Canaan" significat quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali: "et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam significat oboedientiam et affectionem: "et iverit Paddanem Aram" significat, hic ut prius, ad imbuendum cognitiones boni et veri illas: "et vidit Esau quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui" significat praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem: "et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami" significat conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina: "sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem" significat affectionem veri caelestis interius.
Arcana Coelestia 3 #3679 "Vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo": quod significet cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod "Jacob," constat ex significatione "videre" quod sit cogitare, cogitare enim non aliud est quam videre intus, seu visus internus; ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; ex significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua prius; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit veri bonum, de qua n. 3669, 3677; inde patet quod per "vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo" significetur cogitatio boni naturalis 2 de conjunctione per veri bonum. Quid autem sit cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, nec satis explicari potest ad captum, sed usque paucis explicandum: cogitatio boni naturalis est cogitatio rationalis seu interni hominis in naturali seu externo homine, et quidem ex ejus bono; rationalis enim seu internus homo est qui cogitat, non autem naturalis seu externus, nam ille seu internus homo est in luce caeli, in qua luce est intelligentia et sapientia a Domino, n. 3195, (x)3339, 3636, 3643, sed externus homo est in luce mundi, in qua nulla est intelligentia, et ne quidem vita; quapropter nisi internus homo cogitaret in externo, nusquam aliquid cogitari posset; sed usque apparet cogitatio homini sicut in ejus externo foret, nam ex illis quae 3 per sensus intrarunt et sunt mundi, cogitat; haec se habent sicut visus oculi; homo sensualis putat quod oculus videat ex se, cum tamen oculus modo est organum 1corporis, per quod internus homo videt illa quae extra corpus sunt seu quae in mundo; et quoque sicut se habet cum loquela; sensualis homo putaret quod os et lingua loqueretur ex se, et qui aliquantum sublimius cogitat, quod larynx et organa interiora2 aspirata a pulmone, cum tamen est cogitatio quae per organica illa loquitur, nam loquela nihil aliud est quam cogitatio loquens; tales fallaciae sensuum sunt perplures; similiter se habet cum omni vita apparente in externo homine, quod sit vita interni in illo, ut in suo organo materiali et corporeo; 3cum cogitatione ita est: homo 4 quamdiu in corpore vivit, cogitat ex rationali in naturali, verum aliter cum naturale correspondet rationali, et aliter cum naturale non correspondet; cum naturale correspondet, tunc homo rationalis est et spiritualiter cogitat; at cum naturale non correspondet, tunc non rationalis est, nec spiritualiter cogitare potest; apud illum enim cujus rationali correspondet naturale, aperta est communicatio ut influere possit lux caeli a Domino per rationale in naturale, et hoc illustrare intelligentia et sapientia; inde est ille rationalis et spiritualiter cogitat; at apud hunc cujus rationali non correspondet naturale, est clausa communicatio, et solum aliquid lucis in communi circum circa et per rimas influit per rationale in naturale; inde is non rationalis est, et non spiritualiter cogitat; homo enim sicut ei est influxus lucis caeli, ita cogitat; inde patet quod quisque homo cogitet secundum statum correspondentiae naturalis cum rationali quoad bonum et verum: sed spiritus et angeli non ita sicut homo cogitant; cogitatio quidem 5 eorum terminatur etiam in naturali, omnem enim naturalem memoriam et ejus affectiones secum habent, sed memoria illa non eis licet uti, n. 2475-2479; et tametsi illa non eis (t)licet uti, usque inservit illis pro plano aut sicut pro fundamento, ut ideae cogitationis illorum ibi terminentur, inde est quod cogitationis eorum ideae sint interiores, et loquela eorum non sit ex formis vocum, ut apud hominem, sed a formis rerum; inde patet quod illis quoque talis cogitatio, qualis est correspondentia naturalis eorum cum rationali; et quod spiritus sint qui rationales sunt et spiritualiter cogitant, et qui non rationales sunt et non spiritualiter cogitant, et hoc prorsus secundum affectiones et inde cogitationes rerum in vita corporis, hoc est, secundum statum vitae quam sibi in mundo acquisiverunt. Quid itaque cogitatio boni 6 naturalis sit, inde aliquantum patet quod nempe sit cogitatio in bono naturalis, 4(secundum ideam spirituum dicitur cogitatio boni naturalis, quod secundum ideam hominum dicitur cogitatio in bono naturalis:) in hoc, nempe in bono naturalis cogitat rationale, cum spectat 5bonum ut finem, ita cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, est cogitatio in naturali de fine, quomodo nempe (t)ei conjungi possit verum, et hoc secundum ordinem Divinum, per viam communem, quae est, ut saepe prius dictum, a talibus quae externa sunt, et sic quae in ordine ultima seu extrema sunt; ab his omnis regeneratio naturalis incohat; haec extrema seu ultima sunt cognitiones primae, quales sunt infantum et puerorum, de quibus 7 n. 3665 f.: in principio, boni verum, quod est "Esau," cum bono veri, quod est "Jacob," non conjunctum est in externa forma, nam bonum veri respective ad boni verum est inversum, n. 3669, at usque intime, hoc est, quoad fines, conjuncta sunt; finis enim veri quod ex bono, est ut adjungantur sibi vera secundum ordinem, ut dictum, et finis boni quod ex vero, similiter, et quia finis conjungit, ideo quoque conjunguntur, n. 3562, 3565; inversum ordinis primis temporibus est solum medium spectans finem. @1 corporeum$ @2 aspirate I$ @3 ita se habet cum cogitatione$ @4 A has no )$ @(5 finem boni$
Arcana Coelestia 3 #3680 "Et miserit illum Paddanem Aram": quod significet initium existentiae per cognitiones illius boni, constat ex significatione "miserit illum" quod sit initium existentiae, de qua supra n. 3674; et ex significatione "Paddanis Aram" quod sint cognitiones veri, de qua n. 3664; cognitiones boni dicuntur quia omnia vera sunt cognitiones boni; vera quae non ex bono, 1aut quae non spectant bonum ut finem, non sunt vera; at quatenus spectant doctrinam, dicuntur cognitiones veri. @1 et$
Arcana Coelestia 3 #3681 "Ad accipiendum sibi exinde mulierem": quod significet sic conjunctionem per affectionem veri, constat ex significatione "mulieris" quod sit affectio veri, de qua n. 1468, 2517, 3236, "quam accipere" est illi adjungi.
Arcana Coelestia 3 #3682 "In benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo": quod significet ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem, constat ex significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; et ex significatione "praecipere et dicere" quod sit reflexio et inde perceptio, de qua n. 3661.
Arcana Coelestia 3 #3683 "Non accipies mulierem a filiabus Canaan": quod significet quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione "accipere mulierem" quod sit associari 1et conjungi, et a significatione "filiarum Canaan" quod sint affectiones falsi et mali, de qua etiam supra n. 3662. @1 seu$
Arcana Coelestia 3 #3684 "Et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam": [quod significet oboedientiam et affectionem,] constat a significatione "audire ad aliquem" seu auscultare quod sit oboedire, de qua n. 2542; quod "ad patrem et matrem," significat oboedientiam ex affectione.
Arcana Coelestia 3 #3685 "Et iverit Paddanem Aram": quod significet ad imbuendum cognitiones boni et veri illius, constat ex significatione "ire" 1et proficisci quod sit vitae ordo et institutum, de qua n. 1293, 3335, hic itaque ad imbuendum secundum ordinem, nempe cognitiones boni et veri illius quae significantur per "Paddanem Aram," n. 3664, (x)3675. @1 seu$
Arcana Coelestia 3 #3686 "Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui": quod significet praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem, 1constat a significatione "videre" hic quod sit praevidentia et providentia, de qua n. 2837, 2839; ex repraesentatione "Esavi" quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Naturalis, de qua prius; ex significatione "filiarum Canaanis," hic filiarum Heth, quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622; et ex significatione ["malae] in oculis Jischaki patris sui" quod sit non conducere ad conjunctionem, nempe per naturalis bonum quod 2Esau, cum rationalis bono quod 3"Jischak"; inde patet quod per illa verba significetur praevidentia et providentia Domini quod affectiones veri illius, quia non ex genuino, non conducerent ad conjunctionem: haec quomodo se habent, constare potest ab explicatione ad cap. xxvi vers. 34, 35, ubi agitur de filiabus Heth quas Esau sibi acceperat mulieres; et ad cap. xxvii vers. 46, ubi agitur de Jacobo quod "non ex filiabus Canaan sumeret sibi mulierem": quod per "filias Canaan" hic significentur affectiones veri ex non genuino, et supra per "filias Canaan" affectiones falsi et mali, n. 3662, 3683, inde est quia Hittaei fuerunt in terra Canaane ab Ecclesia gentium, non ita in falso et malo sicut gentes aliae ibi, ut Canaanaei, Emoraei et Perizzaei; inde etiam per Hittaeos repraesentata est Ecclesia spiritualis Domini apud gentes, n. 2913, 2986. Quod 2 Antiquissima Ecclesia quae caelestis et ante diluvium, fuerit in terra Canaane, videatur n. 567; et quod Ecclesia Antiqua, quae post diluvium, 4etiam ibi, praeter in pluribus aliis regnis, n. 1238, 2385; inde ortum, quod omnes gentes ibi, et quoque omnes terrae ibi, et omnes fluvii ibi, induerint repraesentativa; nam antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per omnia objecta quae videbant, perceperunt talia quae sunt regni Domini, n. 920, 1409, 2896, 2897, 2995, ita 3 quoque per terras et fluvios ibi; illa repraesentativa post illorum tempora permanserunt in Ecclesia Antiqua, ita quoque repraesentativa locorum ibi; Verbum in Antiqua Ecclesia, de quo n. 2897-2899, etiam nomina locorum repraesentativa inde habuit, sicut etiam Verbum post illorum tempus, quod Moses et Prophetae vocatur; et quia ita erat, Abraham jussus est ut illuc iret, et ei promissio facta, 5ut posteri ejus possiderent illam terram, et hoc non ideo quia reliquis gentibus meliores 6erant, erant enim inter omnium pessimos, n. 1167, 3373, sed ut per illos Ecclesia repraesentativa institueretur, in qua nihil reflectebatur super 7personas, ac super loca, sed super res quae repraesentabantur, n. 3670, et sic quoque 8nomina Antiquissimae Ecclesiae, et Antiquae, retinerentur. @1 constare potest$ @2 i est$ @3 ex Jischaki but latter altered to Jischak$ @4 after regnis$ @5 quod$ @6 essent$ @7 personam I$ @8 retinerentur nomina antiquissimae Ecclesiae, et postea antiquae, quid repraesentarent et significarent, nota.$
Arcana Coelestia 3 #3687 "Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami": quod significet conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua supra; ex repraesentatione "Jishmaelis filii Abrahami" quod sit verum ex origine Divina; quod "Jishmael" repraesentet Ecclesiam spiritualem Domini, et 1proinde verum, videatur n. 1949-1951, 2078, 2691, 2699, 3268; et quod "Abraham" repraesentet Divinum Domini quod "Pater" vocatur, n. 2010, 3251, 3439, inde per "Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami" significatur verum ex origine Divina; quod "accipere uxorem" sit associari et conjungi, patet; inde constat quod per "ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami" significetur conjunctio boni illius cum vero ex origine Divina. @1 inde$
Arcana Coelestia 3 #3688 "Sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem": quod significet affectionem veri caelestis interius, constat ex significatione "sororis" quod sit verum intellectuale seu rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386; ex repraesentatione "Nebaioth" quod sit bonum quod est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 3268; inde "soror Nebaioth" significat affectionem veri caelestis, seu quod idem affectionem boni spiritualis; ex significatione "feminarum seu filiarum Heth" quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622, (x)3686, et ex significatione "accipere mulierem" quod sit associari et conjungi; inde patet quod per haec cum illis quae mox supra, significetur conjunctio boni per Esavum repraesentati cum vero ex origine Divina, ita cum affectione veri caelestis interius1. [2] Quomodo haec se habent, quidem prius dictum, sed talia sunt quae aegre cadunt sub intellectum, quamdiu communissima hujus rei nesciuntur, et praeterea talia mundus hodie non curat, 2quia terrestria sunt quae ei curae, non autem caelestia, 3quoniam sicut quoque dicitur, illa vident et sciunt, haec autem non vident nec sciunt; at quia non modo detegenda sunt quae in Verbi sensu interno continentur, sed etiam explicanda, licet exemplo illustrare quomodo se habet cum boni vero quod Esau repraesentat, et cum bono veri quod Jacob, et simul cum eo quod bonum veri sit inversum ad boni verum antequam regeneratus est homo, at postmodum quod conjuncta, ita cum illis quae hactenus dicta sunt: [3] sit pro exemplo homo qui talis est ut regenerari possit, hoc enim praevidet Dominus, et quia praevidet etiam providet; is primum sicut infans puer nondum scit quid opera charitatis erga proximum, quia nondum novit quid charitas, nec quid proximus; quapropter quia ex Verbo scit quod pauperibus dandum, et qui pauperibus dat quod merces illi sit in caelo, idcirco 4mendicantibus prae aliis benefacit, quia credit quod illi sint pauperes qui intellecti in Verbo, non expendens quod tales qui in plateis mendicant, quoad plurimam partem impiam et quoque scelestam vitam vivant, et omne quod cultus Divini est, spernant, seque dederint prorsus otio et inertiae; is 5qui regeneratur, in primo statu, nihilo minus" illis ex corde benefacit; haec 6bona sunt bona veri externi a quibus incohat; boni verum, quod interius est, influit ita in illa et operatur hoc secundum cognitiones in quibus puer est: [4] postmodum autem cum magis illustratur, tunc benefacere vult omnibus quos egenos et miseros credit, et vix adhuc discrimen facit inter egenos et miseros pios et impios, credens unumquemvis esse in simili respectu et gradu proximum; at cum in his magis illustratur, tunc facit discrimen, ac probis et bonis solum opem fert, sciens quod opem ferre malis sit malefacere multis, nam per beneficia et officia illis copiam facit malefaciendi aliis: tandem, cum ille regeneratur, non bonum facit nisi bonis et piis, quia tunc non homine cui benefacit, sed ipso bono apud illum, afficitur; et quia in bono (c)et pio Dominus est praesens, ita per affectionem erga bonum, 7etiam in Dominum testatur amorem; cum in illa charitate ex corde est, tunc regeneratus est; [5] inde patet quod ejus status prior fuerit inversus respective ad hunc statum, quod nempe bonum crediderit quod non bonum erat, sed quod usque id facere in principio regenerationis debuerit, quia cognitio rei apud (c)eum non ulterius vadit, et quia charitatis bonum interius non potuit influere in aliud verum quam quod cognitionis ejus fuit; tum quoque quod bonum interius semper adfuerit, et hoc operatum sit, et quod hoc se non prius manifestare potuerit quam cum per cognitiones successive illustratus fuerit de bonis et veris qualia essent: inde patet aliquantum quid bonum veri quod hic "Jacob" repraesentat, et quid boni verum quod "Esau," et quod haec 8primum inversa sint, sed postea quod conjuncta. @1 i quod verum,seu quae affectio veri repraesentatur per Machalath filiam Jischmaelis, sororem Nebajoth. (This was deleted in A but later marked for re-insertion.)$ @2 sunt terrestria$ @3 quia$ @4 i etiam$ @5 itaque qui postea$ @6 benefacta$ @7 quoque$ @8 i sibi$
Arcana Coelestia 3 #3689 Vers. 10, 11. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo. "Exivit Jacob e Beersheba" significat vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis: "et ivit Haranem" significat ad bonum et verum illius gradus: "et incidit in locum" significat statum: "et pernoctavit ibi, quia occidit sol" significat vitam in obscuro: "et sumpsit de lapidibus loci" significat vera illius status: "et posuit subcapitalia sua" significat communicationem communissimam cum Divino; "et cubuit in loco illo" significat tranquillitatem status.
Arcana Coelestia 3 #3690 "Exivit Jacob e Beersheba": quod significet vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis, constat a significatione "ire" quod sit vivere, de qua n. 3335, 3685; ita "exire" quod sit vivere remotius; et ex significatione "Beersheba" quod sit doctrina Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859, 3466; inde patet quod per "exivit Jacob 1e Beersheba" significetur vita remotior a doctrinalibus Divinis; vita remotior dicitur quando illa est in veris externis, et secundum illa vivitur, sicut est vita infantiae (c)et pueritiae eorum qui regenerantur, de quibus mox supra n. 3688 2. [2] Ut 3amplius pateat quid et qualis illa vita, adhuc paucis dicendum est: omnia historica Verbi sunt vera remotiora a doctrinalibus ipsis Divinis, at usque inserviunt infantibus et pueris ut per illa introducantur in doctrinalia veri et boni interiora, per gradus, et tandem (x)ad ipsa Divina; intime enim in illis est Divinum; 4cum infantes illa legunt et illis ex innocentia afficiuntur, tunc angeli apud illos in statu amoeno caelesti sunt, nam ii a Domino afficiuntur sensu interno, proinde illis quae historica repraesentant et significant; amoenitas caelestis angelorum est quae influit et facit delectationem apud infantes; ut is status primus sit, seu infantiae et pueritiae regenerandorum, ideo historica Verbi data sunt, ac ita conscripta ut omnia et singula etiam ibi in se Divina contineant. [3] Quantum illa remota sunt a doctrinalibus Divinis, patere potest ab exemplo ex historicis illis: qui primum modo novit quod Deus descenderit super montem Sinai, et dederit Mosi tabulas quibus inscripta fuerunt decem mandata, et quod Moses illas fregerit, ac Deus super aliis tabulis similia scripserit, is cum solum historico hoc delectatur, in vita veri externi est, remota a doctrinalibus Divinis: postea autem cum incipit delectari et affici ipsis mandatis seu praeceptis quae ibi, ac secundum illa vivit, tunc in vita veri, at usque adhuc remota ab ipsis doctrinalibus Divinis est; vita enim secundum illa est solum vita moralis, cujus praecepta omnibus qui in societate humana sunt, ex ipsa vita civili et legibus ibi notae; sicut quod Numen colendum, parentes honorandi, non occidendum, non adulterandum, non furandum; [4] sed qui regeneratur, a vita hac remotiore seu a vita morali per gradus inducitur in vitam propiorem doctrinalibus Divinis, hoc est, in vitam spiritualem; cum hoc fit, tunc mirari incipit cur talia mandata seu praecepta cum tanto miraculo e caelo demissa fuerint, et digito Dei inscripta tabulis, cum tamen unicuique populo nota sunt, et quoque scripta in legibus illorum qui nusquam aliquid e Verbo audiverunt; cum in hunc cogitationis statum venit, si inter illos est qui regenerari possunt, in interiorem statum adhuc a Domino perducitur, nempe in illum ut cogitet quod altiora inibi lateant, quae adhuc non novit; et cum Verbum in eo statu legit, tunc passim apud Prophetas, et imprimis apud Evangelistas, invenit quod singula illa praecepta (t)in se caelestiora contineant; sicut quod honorandi parentes, quod cum e novo nascuntur, hoc est, cum regenerantur, alium Patrem accipiant, [5] et quod tunc Illius filii fiant, et quod Ille sit qui honorandus, ita quod is sensus sit qui interius in illo praecepto latet; per gradus etiam discit quis novus ille Pater, quod nempe sit Dominus, et tandem quomodo Ille honorandus, quod nempe colendus, et quod tunc colatur quando amatur; cum ille qui regeneratur, in hoc vero est, et in vita secundum illud, tunc in doctrinali Divino est; (m)et tunc est in statu angelico, et inde 5spectat illa quae prius noverat, sicut succedentia ordine, et sicut fluentia ex Divino quasi secundum gradus scalae, supra quam Jehovah seu Dominus est, et super gradibus angeli 6Ipsius qui ascendunt et descendunt; ita videt illa quibus prius delectatus fuerat, secundum gradus remotiora a se:(n) similiter se habet cum reliquis praeceptis decalogi, videatur n. 2609; inde nunc constare potest quid sit vita doctrinalibus Divinis remotior, quae significatur per quod "exivit Jacob e Beersheba." @1 i et$ @2 i a Domino$ @3 Dei$ @4 i et$ @5 i a Domino$ @6 Dei$
Arcana Coelestia 3 #3691 "Et ivit Haranem": quod significet ad bonum et verum illius gradus, constat ex significatione "Haranis" quod sit bonum et verum externum, per "Haranem" enim significatur externum, et per "Labanem" qui ibi, bonum et verum, ita per Haranem hic externum bonum et verum; quod id per Haranem significetur, videatur n. 1430 3612; inde patet quod per "exivit Jacob e Beersheba et ivit Haranem in sensu interno significetur quod se contulerit remotius a doctrinalibus Divinis, ita ad bonum et verum externum. [2] Quod dicatur bonum et verum illius gradus, est quia bona et vera inter se prorsus distincta 1sunt secundum gradus; bona et vera interiora sunt in gradu superiore et exteriora in gradu inferiore; in (t)superiore gradu sunt bona et vera quae sunt rationalis, et in inferiore sunt bona et vera naturalis, in infimo sunt bona et vera sensualia quae sunt corporis; bona et vera interiora, seu quae in (t)superiore gradu sunt, influunt in bona et vera exteriora seu quae in gradu inferiore sunt, et sistunt ibi imaginem sui, paene sicut se sistunt affectiones interiores hominis in facie et ejus mutationibus; inde patet quod bona et vera interiora prorsus separata sint a bonis et veris exterioribus, seu quod idem, quae in superiore gradu, ab illis quae in inferiore, ac ita separata ut interiora seu quae in gradu superiore sunt, existere possint absque exterioribus seu quae in gradu inferiore; qui non distinctam notionem graduum habet, nec potest distinctam notionem bonorum 2interiorum et exteriorum habere; (m)nec quomodo se habet cum anima hominis seu cum ejus spiritu et 3corpore, (n)nec quomodo se habet cum caelis in altera vita; [3] quod tres caeli sint, notum est, et quod unum caelum sit interius altero, et quod tertium caelum sit intimum; caeli illi sunt distinctissimi inter se 4secundum gradus; qui in intimo seu tertio caelo, sunt propius Domino; qui in interiore seu secundo, sunt remotius; et qui in exteriore seu in primo, sunt adhuc remotius; communicatio inter illos caelos non aliter dari potest quam sicut communicatio intimorum hominis cum exterioribus ejus, nam homo qui in amore in Dominum est, et in charitate erga proximum, est quoddam exiguum caelum, correspondens in imagine tribus caelis; etiam ex tribus caelis est illi influxus boni et veri a Domino secundum similes gradus; quales sunt gradus inter se, constare potest a binis illis exemplis quae supra n. 3688 et 3690 allata sunt; [4] qui in ipso amore in Dominum sunt, adeo ut perceptionem amoris habeant, illi sunt in superiore gradu boni et veri, inque intimo (x)seu tertio caelo, ita propius Domino, et vocantur angeli caelestes; qui autem in charitate erga proximum sunt, adeo ut perceptionem charitatis habeant, non ita perceptionem amoris in Dominum, illi sunt in inferiore gradu boni et veri, inque interiore seu secundo caelo, et sic remotius a Domino, et appellantur angeli spirituales; qui autem in charitate erga proximum sunt solum ex affectione veri, adeo ut non perceptionem ipsius charitatis erga proximum habeant quam ex vero quo afficiuntur, illi sunt in adhuc inferiore gradu boni et veri, inque exteriore seu primo caelo, et sic adhuc remotius a Domino, et dicuntur spiritus boni; [5] inde aliquantum constare potest quomodo cum gradibus se habet, quod nempe illa quae in superiore gradu sunt, se sistant in imagine in illis quae in proxime inferiore; in amore in Dominum est proxima imago Domini, quae vocatur similitudo, quapropter illi qui in ipso amore in Dominum sunt, vocantur similitudines Ipsius; in charitate est quoque imago Domini, sed remotior, in ipsa enim charitate est Dominus praesens, quapropter qui in illa sunt, appellantur imagines Ipsius, videatur n. 50, 51, 1013; at qui in affectione veri, et inde in quadam specie charitatis erga proximum, illi quoque sunt imagines Domini, sed adhuc remotius: in hos gradus sunt distincti tres caeli, et secundum illos gradus influit Dominus cum Divino Bono et Vero, ita cum sapientia et intelligentia, (c)et cum caelesti gaudio et felicitate. @1 sint$ @2 i et verorum$ @3 i cum$ @4 quoad$
Arcana Coelestia 3 #3692 "Et incidit in locum": quod significet statum, constat a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837, 3356, (x)3387.
Arcana Coelestia 3 #3693 "Et pernoctavit ibi, quia occidit sol": quod significet vitam in obscuro, constat ex significatione "noctis" quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita "pernoctare" quod sit vivere in illo statu; et ex significatione "occidere sol" quod sit in obscuro, nam tunc est vespera, per quam quod obscurum significetur, videatur n. 3056. Per obscurum hic intelligitur obscurum intelligentiae quoad verum, et obscurum sapientiae quoad bonum, nam lux quae est angelis a Domino, in se habet intelligentiam et sapientiam, et quoque inde est, n. 1521, 1524, 1529, 1530, 3138, 3167, 3195, 13339, 3341, 3636, 3637, (x)3643; quare quantum in luce sunt, tantum quoque in intelligentia et sapientia, quantum autem non in luce, ita quantum in umbra, tantum non in intelligentia et sapientia, n. 2776, 3190, 3337: inde est quod illa quae intellectus sunt, etiam in familiari sermone dicantur lucis; (t)homo ignorat quod sit inde, quare credit ita solum comparative dici, sed praeter hoc etiam plura alia habet homo ex perceptione talium quae in altera vita, in qua est quoad spiritum, quae recepta sunt in sermone, quia interius agnita, sed obliterata per corporea quae talia sunt ut exstinguant illa quae sunt perceptionis in qua est interior ejus homo. [2] Quod "occasus solis" significet in Verbo falsum et malum, in quo sunt illi apud quos nulla charitas et fides, ita quoque ultimum tempus Ecclesiae, 2videatur n. 1837; et quoque quod significet obscurum quoad illa quae boni et veri sunt; quale obscurum est illis qui in gradu remotiore a doctrinalibus Divinis3, n. (x)3691; quod "occasus solis," seu "occidit sol" illa significet, constare potest ab his locis in Verbo; apud Micham, Nox vobis pro visione, et tenebrae vobis pro divinatione; et occidet sol super prophetas, et nigrescet super illos dies, iii 6; "occidet sol super prophetas" pro quod illis non amplius verum et veri intellectus; "prophetae" pro illis qui vera doctrinae docent, n. 2534: apud Amos, Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, et convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 9, 10; "occidere facere solem in meridie" pro obscuro quoad verum apud illos qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod "meridies" sit status lucis, seu cognitionum veri, videatur n. 1458, 3195 pr.: [3] apud Esaiam, Non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 20; ibi regno Domini; "non occidet amplius sol" pro quod in vita boni et sapientia erunt quia in amore et luce caelesti Domini; "luna non colligetur" pro quod in vita veri et intelligentia erunt quia in amore et luce spirituali Domini; quod Dominus sit in altera vita 4sol angelis caelestibus et luna spiritualibus, et quod inde illis sapientia et intelligentia, videatur n. 1053, 1521, 1529- 1531, 2441, 2495, 3636, 3643; inde constare potest quid in sensu interno Verbi sit ortus solis et occasus solis: [4] apud Davidem, Jehovah Deus mi, magnus es valde, gloriam et honorem induisti: Qui operit Se luce 5sicut veste; extendit caelos sicut cortinam;...fecit lunam pro festis statis, solem novit occasum suum, disponis tenebras et fiat nox, Ps. civ 1, 2, 19, 20; similiter hic "luna" pro intelligentia, et "sol" pro sapientia a Domino, "occasus solis" pro obscuro utriusque; "disponere tenebras ut fiat nox" pro statum obscuritatis moderari; angelis enim quod sint status mutationes inter summum lucis et minus lucis, seu inter summum sapientiae et minus sapientiae, et quod illae status mutationes sint sicut mane cum oritur sol, et sicut meridies cum in summo ortu, et sicut vespera cum occidit, et dein sicut mane iterum, ex Divina Domini Misericordia, alibi 6dicetur: [5] apud Joshuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphr atis, unive rsa terra Hitta eorum , et usque ad mare magnu m, occas um solis , erit termi nus veste r, i 4; ubi describitur extensio terrae Canaanis, quae quod in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481; 7quod fluvius Euphrates sit unus terminus ejus, nempe spiritualium et caelestium, n. 1866, et mare magnum et occasus solis alter, per quem repraesentatur ultimum, quod obscurum respective; quod omnes termini, et omnia loca, in terra illa repraesentent, videatur n. 1585: [6] apud Mosen, Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol, restitues illam ei, quia (x)haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle, in qua cubabit, Exod. xxii 25, 26: et alibi, Si vir pauper, non cubabis super pignore ejus, restituendo restitues ei pignus, antequam occidit sol, et cubet super veste sua, et benedicat tibi, et tibi erit justitia coram Jehovah Deo tuo, Deut. xxiv 12, 13: quod in hac lege sicut in reliquis, repraesentativum et significativum legis Divinae quae est boni et veri in regno Domini, insit, ex quo illa, a singulis patet; quod inest, ex quo illa lex, est quod non defraudandi socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt et ritualia; quod "vestis" talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; quod "restitueret antequam sol occideret" est antequam 8verum apud illum periret, et quia verum illud externum est, dicitur quod "vestis pro pelle in qua cubabit": [7] apud eundem, Anima quae tetigerit immundum, immunda erit usque ad vesperam, et non comedet de sanctis, sed cum laverit carnem suam aquis, et occiderit sol, mundus erit; et postea edet de sanctis, Lev. xxii 6, 7: et alibi, Qui non est mundus,...versus vesperam lavabit se aquis, et cum occiderit sol, intrabit in medium castrorum, Deut. xxiii 11, 12; quod haec lex quoque originem ducat a legibus boni et veri seu legibus ordinis quae in regno Domini, constare potest, alioquin non mandatum fuisset quod "immundus esset usque ad vesperam, et se tunc lavaret aquis, et postquam sol occidit, mundus esset"; lex ordinis in regno Domini ex qua illa, haec est, quod spiritus boni et angelici quando in statum amoris sui et inde in statum falsi labuntur, tunc paulum 9remittuntur in statum suum naturalem seu inferiorem, ac ibi cognitionibus boni et veri quoad illam rem imbuuntur, quae significantur per "lavare se aquis vespere"; quod "lavare se aquis" sit purificari a falsis, videatur n. 3147, 3148, et quod "aquae" sint cognitiones veri, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, et postquam in obscuro illo statu fuerunt qui significatur per "occasum solis," in priorem suum statum redeunt, quod significatur per quod mundi erunt, ac intrabunt in 10medium castrorum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. Ex his nunc patet quod "occasus solis" in Verbo significet statum obscurum quoad verum apud bonos, et statum falsi apud malos. @1 i 3222$ @2 de qua$ @3 i sunt$ @4 i sol et luna,$ @5 quasi$ @6 ostendetur$ @7 quod fluvius Euphrates sit extensio spiritualium et caelestium illius, n. 1866; quod mare sint cognitiones et scientifica in communi, n. 28, 2850, proinde illa quae sunt naturalis hominis, ejus enim sunt illa, et quia ibi est terminus seu ultimum planum ubi terminantur bona et vera interiora n. 3679, et ibi est obscurum respective, ideo quoque in lingua originali mare quoque significat occidentem; quod occasus solis, sit terminus ibi, ubi respective obscurum, inde patet. In the margin per quem repraesentatur ultimum quod est obscurum, is without marks for place of insertion, but the text of I suggests that it should be placed after occidentem. A further inseriton at foot of column, which apparently follows patet, reads quod omnes enim termini et omnia loca inter terminos interna illa repraesentant, videatur n. 1585.$ @8 bonum veri illius apud illum per privationem periret, et quia illa sunt externa$ @9 mittuntur$ @10 castra$
Arcana Coelestia 3 #3694 "Et sumpsit de lapidibus loci": quod significet vera illius status, constat a significatione "lapidum" quod sint vera inferiora, qualia sunt naturalis hominis, de qua n. 643, 1298.
Arcana Coelestia 3 #3695 "Et posuit subcapitalia sua": quod significet communicationem communissimam cum Divino, constat a significatione "subcapitalium" seu cervicalium quod sit communicatio cum externis, ita communissima; "cervix" enim seu collum quod sit communicatio interiorum cum exterioribus, seu quod idem, superiorum cum inferioribus, ac inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603, inde quae sub cervice seu collo, hoc est, cervicalia, significant hic communicationem intimorum seu Divinorum cum extimis, quae communicatio etiam est communissima; externum enim est commune respective ad internum, et extimum est communissimum, singularia enim interiorum apparent ut unum, ita ut commune in exterioribus; haec quoque sunt quae repraesentantur et significantur per "scalam statutam terrae, cujus caput pertingeret caelum, et angeli Dei ascenderent et descenderent in illa," de qua sequitur.
Arcana Coelestia 3 #3696 "Et cubuit in loco illo": quod significet tranquillitatem status, constat a significatione "cubare" quod sit in statu tranquillitatis esse; cubatio enim et dormitio non aliud est; quod "cubare" in sensu interno illud sit, constare quoque potest ab allis locis in Verbo, de quibus mox infra. Cum regenerandis, de quibus hic in sensu interno repraesentativo agitur, ita se habet, quod omnium primo sint in statu tranquillitatis, seu in statu pacis externae, nam pax externa seu 1in externis vocatur tranquillitas; producitur etiam a statu pacis Divino qui intime, et existit in externis per id quod cupiditates et falsitates removeantur, hae enim sunt quae omnem irrequiem causantur; omnis etiam homo in statu tranquillitatis est in principio vitae suae seu in infantia, sed quantum homo in vitam pergit, seu adolescit, tantum a statu illo se removet, quia se dat in curas mundanus, et inde anxietates per cupiditates amoris sui et mundi, et per falsitates inde: [2] 2paene consimiliter se habet cum vita nova apud hominem qui regeneratur; principio est ei status tranquillitatis, sed sicut in vitam novam transit, ita etiam in statum intranquillum; emergunt enim et prodeunt mala et falsa, quae prius imbuerat, et perturbant illum, et tandem usque adeo ut in tentationibus et vexationibus sit a turba diabolica, quae continue connititur statum vitae ejus novae destruere; sed usque est status pacis ei intime, qui nisi intime foret, non pugnaret, spectat enim continue illum in pugnis in quibus est, ut finem, qui nisi 3esset finis, nusquam ei foret vis et robur (x)ad pugnandum; inde quoque est quod vincat; et quia ille est finis, etiam post pugnas seu tentationes in illum statum venit; est ille sicut status veris, qui post statum autumni et hiemis succedit, seu sicut status aurorae qui post vesperam et noctem; quod status pacis in spiritualibus sit instar 4veris et aurorae in naturalibus, videatur n. 1726, 2780; et quod pax a bono et vero sit, et irrequies a malo et falso, n. 3170. [3] Quod "cubare" in Verbo significet tranquillitatis statum, constare potest ab his locis; apud Mosen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea observaveritis, et feceritis illa, . . . dabo pacem in terra, et cubabitis, et nemo terrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram, Lev. xxvi 3, 6; "cubare" manifeste de statu pacis et tranquillitatis; "fera mala" pro cupiditatibus mali, n. 45, 46, 908, quae "cessabunt"; "gladius" pro falso pugnante contra verum, n. 2799, quod "non transibit"; inde quoque patet quod pax et pacis tranquillitas sit a bono et vero, 5et quod destructio ejus a malis et falsis: [4] apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, xi (x)5, 6, 7; ubi de Domino et de statu pacis in regno Ipsius; "cubabunt una" pro quod non infestari poterunt ab ullo malo et falso: apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos confidenter, ii 18; 6pariter "cubare" pro statu tranquillitatis remotis falsis et malis, quae inducunt 7irrequiem: [5] apud Davidem, Ego cubabo et dormiam, et expergiscar, quia Jehovah sustentat me; non timebo a myriadibus populi, qui circumcirca ponunt se contra me, Ps. iii 6, 7 [A.V. 5, 6]; "cubare et dormire" pro statu tranquillitatis et securitatis: apud eundem, In pace simul cubabo et dormiam, quia Tu Jehovah solus confidenter me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8]: et apud eundem, In pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum ducet me; animam meam recreabit, Ps. xxiii 2, 3. Ex quibus patet quod status pacis et tranquillitatis per "cubare" describatur; et quod per "cubare in loco illo" significetur tranquillitas status, "locus" enim in sensu interno est status, n. 3692. @1 i apparens$ @2 se habet similiter$ @3 foret$ @4 i status$ @5 mala et falsa sint, quae statum illum apud hominem destruant$ @6 similiter$ @7 i in tentationes et faciunt$
Arcana Coelestia 3 #3697 Vers. 12-15. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et desendentes in illa. Et ecce Jehovah stans super illa, et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jishaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi. "Somniavit" significat praevidentiam: "et ecce scala statuta terrae" significat communicationem infimi veri et boni inde: "et caput ejus pertingens caelum" significat cum Divino: "et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa" significat infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo inversus, descensus: "et ecce Jehovah stans super illa" significat Dominum in supremo: "et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui" significat Dominum quod ex Ipso bonum illud: "et Deus Jishaki" significat Dominum quoad Divinum Humanum: "terram, qua tu cubans super ea, tibi dabo eam" significat bonum in quo esset, quod ex proprio: "et semini tuo" significat quod quoque verum: "et erit semen tuum sicut pulvis terrae" significat quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale: "et erumpes ad mare et ad orientem" significat extensionem infinitam boni: "et ad septentrionem et ad meridiem" significat extensionem infinitam veri; ita omnes status boni et veri: "et benedicentur in te omnes familiae humi" significat quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono: "et semini tuo" significat et vero: "et ecce Ego cum te" significat quod Divinum: "et custodiam te in omni quo eas" significat Divinam Providentiam: "et reducam te ad humum hanc" significat conjunctionem cum Divina doctrina: "quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi" significat quod nihil deerit quin effectum habitura.
Arcana Coelestia 3 #3698 "Somniavit": quod significet praevidentiam, constat a significatione "somniare" quod in sensu interno sit futura praedicere somnia enim prophetica quae Divina, 1futurorum praedictiones fuerunt, ut constare potest ab illis de quibus in Verbo, n. 1975, 1976; quia illa per "somnia" et "somniare" in sensu interno significantur, in sensu supremo in quo agitur de Domino, significatur praevidentia; ex praevidentia enim Divina Domini praedictiones sunt; quod non aliunde praedictiones de rebus quae non secundum communem naturae ordinem fluunt ac inde praevideri possunt, constare potest ex Verbo, etiam ab his apud Mosen, Quando propheta locutus fuerit in nomine Jehovae, sed non factum fuit verbum, et non evenit istud verbum, quod non locutus est Jehovah, in arrogantia locutus est istud propheta Deut. xviii 22. [2] Et tametsi praedictiones rerum quae evenerunt, fuerint a malis et cultoribus alius dei, apud eundem, Si surgit in medio tui propheta vel somnians somnium, et dat tibi signum, et vel prodigium, et fit signum et prodigium quod locutus ad te, dicendo, Eamus post deos alios non novisti et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, aut somnianti somnium istud, quia tentat Jehovah Deus vos, Deut xiii 2-4; a quibus patet quod ipsa praedictio sit a Divino, sed suasio ad colendum alios deos a proprio prophetae, cui 2id permissum, tentandi causa sicut dicitur; inde quoque est, et ex aliis causis, quod 3pluries olim qui baales et alios deos coluerunt, etiam prophetaverint, visione viderint, et somnia somniaverint, et quoque quod evenerint quae locuti, et 4perpluries seduxerint, de quibus apud Jeremiam xxiii; praeter alios qui dicti divinatores, auguratores, praestigiatores, pythones, qui inter illos fuerunt, qui magiae naturali studuerunt, ex qua nihil Divini potuit praedici, sed solum quod contra Divinum 5esset, hoc est, contra Dominum, et contra bonum amoris et verum fidei in Ipsum; hoc magicum 6qualecumque in externa forma apparet. @1 i non aliud quam$ @2 i ita$ @3 plures$ @4 perplures$ @5 i et quicquid praedicitur contra Divinum$ @6 i est$
Arcana Coelestia 3 #3699 "Et ecce scala statuta terrae": quod significet communicationem infimi veri et boni inde, constat ex significatione "scalae" quod sit communicatio, de qua sequitur; et ex significatione "terrae" quod sit infimum, nam mox dicitur quod "caput ejus pertingeret caelum," quod est supremum; inde patet quod scala quae inter terram et caelum, seu inter infimum et supremum, sit communicatio; quod communicatio infimi veri et inde boni sit quae per "scalam statutam terrae" significatur, patet ex eo quod de illius gradus vero et inde bono quod per Jacobum hic repraesentatur, in sensu interno hic agatur. [2] In lingua originali vox scalae 1derivatur a voce quae significat semitam seu 2viam, quae quod praedicetur de vero, videatur n. 627, 2333; etiam cum apud angelos de vero est sermo, sistitur id repraesentative in mundo spirituum per vias, videatur n. 189, 3477; inde patet quid "scala" significat, cujus una extremitas est statuta terrae, et altera pertingit caelum, quod nempe communicatio veri quod infimo loco est, cum vero quod 3supremo, de qua communicatione sequitur; quod sint vera et bona infima, et vera et bona suprema, et inter illa gradus sicut scalae, videatur n. 3691. @1 est ex derivatione vocis$ @2 Heb [ ] (sullam) ladder; [ ] (mesillah) highway, but in n. 627, 2333 "way" is expressed in the Heb by [ ] (derek)$ @3 i in$
Arcana Coelestia 3 #3700 "Et caput ejus pertingens caelum": quod significet cum Divino, nempe quod communicatio, constat a significatione "capitis scalae" seu summitatis ejus quod sit supremum; et a significatione "caeli" quod sit Divinum; caelum enim in supremo sensu in quo agitur de Domino, est ipsum Divinum, at in sensu repraesentativo in quo agitur de homine qui regeneratur, est intimum bonum et inde verum quod a Domino, quale est in caelo, et ex quali est ipsum caelum; hoc quoque Divinum dicitur quia a Domino; est enim Dominus, seu quod idem, Divinum quod a Solo Domino, Omne in omnibus caeli; quod non a Divino ibi, hoc non est caeli; inde est quod atiquoties prius dictum quod Dominus sit ipsum caelum, et quod in Domino sint qui in caelo.
Arcana Coelestia 3 #3701 "Et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa": quod significet infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein cum ordo est inversus, descensus, constat ex significatione "angelorum" quod si aliquid Divinum Domini, quod per illos in Verbo cum nominantur intelligitur, de qua n. 1925, (x)2319, 2821, 3039; hic quod sit Divinum Verum, constat ex eo quod dicantur "angeli Dei," Deus enim dicitur cum in sensu interno agitur de vero, at Jehovah cum de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; inde est quod tametsi Jehovah mox nominatur et dicitur "Jehovah stans super illa", usque hic angeli Dei nuncupentur, nam agitur de vero ex quo bonum, quod hic est "Jacob," ut pluries supra dictum: quod per "ascendentes et descendentes in scala" significetur in sensu supremo infinita et aeterna communicatio et inde conjunctio, constare potest absque ulteriore explicatione; (m)de ipso Divino Domini et Divino Humano Ipsius, non praedicari potest communicatio et inde conjunctio, nisi simul dicatur infinita et aeterna, nam in Domino omne est infinitum et aeternum, infinitum respective ad Esse, et aeternum ad Existere.(n) 1Ex illis quae hactenus dicta sunt, patet quod per "scalam statutam terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa" significetur in summa ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo est inversus, descensus. [2] Quomodo cum hoc ascensu et descensu se habet, constare potest ex illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3607, 3610, 3665, 3690 dicta et ostensa sunt; sed quia hic ordo, qui est regenerationis hominis et describitur hic et in sequentibus in sensu interno, in Ecclesia prorsus est ignotus, idcirco licet adhuc illustrare qualis sit: notum est quod homo in naturam parentum suorum, et avorum, ut et atavorum qui usque a saeculis, nascatur, ita in malum hereditarium omnium illorum successive cumulatum, usque adeo ut non sit 2nisi malum, quantum a se; inde trahit quod tam quoad intellectum quam quoad voluntatem prorsus deperditus sit, et ex se nihil boni velit, et inde nihil veri intelligat, proinde quod sit malum quod dicit bonum, immo credit bonum, et falsum quod dicit verum, immo credit verum; sicut pro exemplo, amare se prae aliis, sibi velle melius quam aliis, cupere quae alius sunt, et sibi soli studere, non aliis nisi sit propter se; haec quia cupit ex se, 3etiam vocat bona, et quoque vera; et porro, si aliquis illum quoad bona illa et vera, ut illa vocat, laedit, seu laedere tentat, odit, etiam ex animo vindicat, et ejus perniciem cupit, et quoque quaerit, et in eo jucundum percipit, et hoc quo plus se in illis actualiter confirmat, hoc est, quo frequentius actualiter id exercet; [3] talis cum in alteram vitam venit, similiter cupit; ipsa natura quam per actualem vitam contraxit in mundo, manet, ac ipsum jucundum illud manifeste percipitur, quapropter non potest in aliqua societate caelesti esse in qua unusquisque aliis melius vult quam sibi, sed in aliqua societate infernali cui simile jucundum; haec natura est quae exstirpanda cum vivit in mundo, quod nusquam fieri potest quam per regenerationem a Domino, hoc est, per id quod prorsus aliam voluntatem et alium inde intellectum (x)accipiat, hoc est, ut novus fiat quoad utramque illam facultatem; at hoc ut fiat, debet omnium primo renasci 4ut infans, et discere quid malum et falsum, et discere quid bonum et verum, nam absque scientia seu cognitione non potest imbui aliquo bono: ex se enim nihil aliud pro bono agnoscit quam malum, et pro vero quam falsum; [4] hoc ut fiat, cognitiones ei tales insinuantur quae non sunt prorsus contrariae illis quas prius habuerat, sicut quod omnis amor incipiat a se; quod sibi primum studendum et postmodum aliis; quod talibus qui pauperes et miseri externa forma apparent, benefaciendum qualescumque intus sint; similiter quod viduis et pupillis quia ita nominantur; et tandem quod inimicis in genere, quicumque sint; etiam quod sic mereri possit caelum. Hae et similes cognitiones sunt infantiae novae vitae ejus, et sunt tales quae quia aliquid trahunt ex priore vita seu prioris vitae natura, etiam aliquid ex nova vita, in quam sic introducitur, et inde sunt tales ut admittant in se quae conducunt ad novam voluntatem formandum et ad novum intellectum; haec sunt bona et vera infima, a quibus incohant illi qui regenerantur, quae quia admittunt in se vera interiora seu propiora Divinis, etiam per illa exstirpari possunt falsa quae prius crediderat vera esse; [5] sed qui regenerantur, non addiscunt talia nude sicut scientiae, sed ut (x)vitae, nam vera illa faciunt; sed quod faciant illa, est ex principio novae voluntatis quam insinuat Dominus, illis prorsus nescientibus, et quantum ex nova illa voluntate recipiunt, tantum quoque ex illis cognitionibus recipiunt, ac in actum mittunt, et credunt; at quantum non recipiunt a nova voluntate, tantum quidem discere talia possunt, 5sed non in actum mittere, quia student modo scientiae non vitae; [6] ille status est infantiae et (x)pueritiae 6quoad novam vitam quae successura est loco vitae prioris, sed status adolescentiae et juventutis (c)ejus vitae est quod non 7respiciant ad aliquam personam, qualis in forma externa apparet, sed qualis est quoad bonum, primum in vita civili, dein in vita morali, et tandem in vita spirituali, et bonum est quod homo tunc priore loco incipit habere et amare, et ex bono personam; et tandem cum adhuc magis perficitur, illis qui in bono sunt, studet benefacere, et hoc secundum boni quale apud illos; et tandem jucundum appercipit in benefaciendo illis; quia jucundum in bono, etiam amoenum in illis quae confirmant; confirmantia illa agnoscit pro veris, et quoque vera novi ejus intellectus sunt quae fluunt ex bonis quae ejus novae voluntatis; [7] in simili gradu in quo jucundum in bono illo appercipit, et (x)amoenum in veris illis, etiam (x)injucundum in 8malis prioris vitae, et inamoenum in falsis illius, sentit; inde nunc separantur illa quae prioris voluntatis sunt ab illis quae novae voluntatis sunt, et quae prioris intellectus sunt ab illis quae novi intellectus, et hoc non secundum affectionem sciendi illa, sed secundum affectionem faciendi illa; consequenter tunc videt quod vera infantiae ejus fuerint inversa respective, et quod eadem paulatim in alium ordinem redacta sint, nempe sibi mutuo subordinata, ita quod quae priore loco primum fuerunt, nunc sint loco posteriore, sic quod per illa vera, quae infantiae et pueritiae ejus fuerunt, angeli Dei sicut per scalam a terra ad caelum ascenderint, sed postmodum per vera quae ejus adultae aetatis sunt, angeli Dei sicut per scalam a caelo ad terram descendant. @1 Ita$ @2 aliud quam$ @3 etiam vocat bonum, et quoque verum; et porro si aliquis illum quoad bonum illud et verum laedit$ @4 sicut$ @5 i et reponere in memoria inter scientifica alia$ @6 i ejus$ @7 respiciat$ @8 malo$
Arcana Coelestia 3 #3702 "Et ecce Jehovah stans super illa": quod significet Dominum in supremo, constare potest ex eo quod Jehovah toties in Verbo Veteris Testamenti nominatus sit Dominus, videatur n. 1736, 3023, 3035; et quod in Verbo Novi Testamenti nullibi dicatur Jehovah, sed pro Jehovah Dominus, n. 2921; quod "stare super illa" sit esse in supremo, constat absque explicatione. Arcanum quod in sensu interno horum verborum latet, est quod omnia bona et vera a Domino descendant, et ad Ipsum ascendant, hoc est, quod sit Primus et Ultimus; nam ita creatus est homo ut Divina Domini per illum descendant usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum ascendant, sic ut homo esset medium uniens Divini cum naturae mundo, et uniens mundi naturae cum Divino, et sic per hominem, ut per medium uniens, 1ipsum ultimum naturae ex Divino viveret, quod foret, si homo secundum ordinem Divinum 2vixisset; [2] quod ita creatus sit homo, patet ex eo quod ille quoad corpus suum sit parvulus mundus, omnia enim naturae mundi arcana in illo reposita sunt, quicquid enim arcani est in aethere et ejus modificationibus, hoc repositum est in oculo; et quicquid in aere, hoc in aure; 3et quicquid invisibile fluitat et agit in aere, hoc in organo odoratus ubi percipitur, et quicquid invisibile in aquis et reliquis fluidis, in organo gustus, etiam ipsae mutationes status in sensu tactus ubivis; praeter quod quae adhuc magis recondita sunt, perciperentur 4in organis ejus interioribus, si vita ejus foret secundum ordinem; inde patet quod descensus Divini foret per hominem in ultimum naturae, et ab ultimo naturae ascensus ad Divinum, si modo Dominum ut suum finem Ultimum et Primum agnosceret fide cordis, hoc est, amore. [3] In tali statu fuerunt antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, nam quicquid illi aliquo sensu capiebant, hoc fuit illis medium cogitandi de illis quae sunt Domini, ita de Domino et de Ipsius regno; jucundum quod ex mundanis et terrestribus capiebant, fuit inde, videatur n. 1409, 2896, 2897, 2995; 5immo etiam cum ita naturae inferiora et ultima contemplarentur, apparebant illa coram oculis (c)eorum sicut viverent, nam vita, ex qua descendebant, erat in eorum visu interno et perceptione, et quae oculis eorum 6sistebantur, erant sicut imagines illius vitae, quae tametsi inanimatae, usque illis animabantur ita; talem perceptionem habent caelestes angeli de omnibus illis quae in mundo sunt, quod saepius percipere datum; etiam inde talem perceptionem habent infantes, videatur n. 2297, 2298; 7exinde patet quales sunt per quos Divina Domini descendunt usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum 8ascendunt, et 9repraesentant Divinam communicationem et inde conjunctionem, quae in sensu supremo significatur per "angelos ascendentes et descendentes in scala statuta terrae, cujus caput pertigit caelum, super qua Jehovah stabat." @1 viveret ex Divino ipsum ultimum naturae$ @2 viverit$ @3 et quicquid invisibile fluitat in aere hoc percipitur in organo odoratus, et quicquid invisibile in aquis in organo gustus$ @4 ab$ @5 From immo to 2298 is in margin of A and follows Jehovah stabat at end of [].$ @6 videbantur for sistebantur$ @7 illi fuerunt tales, ut Divina Domini per illos descenderent usque$ @8 ascenderent$ @9 repraesentabant$
Arcana Coelestia 3 #3703 "Et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui": quod significet Dominum quod ab Ipso bonum illud, constare potest ex eo quod Jehovah sit ipsum Divinum Esse Domini, Qui "Deus Abrahami" dicitur ex Divino Bono; quod "Abraham" repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 2172, 2198, et quia Divinum Bonum est ex quo sunt omnia bona caelestia et spiritualia, et (t)inde quoque omnia vera, ideo dicitur hic "Abraham pater," et quidem pater tuus, hoc est, Jacobi, cum tamen Jishak ejus pater esset; quod "pater" in sensu interno sit bonum, est inde quia bonum est ex quo omnia et singula sunt, et verum per quod omnia et singula existunt, ita ex conjugio boni et veri; ipsum caelum, quod non nisi quam ex 1Divino Conjugio Boni et Veri consistit, est ex Divino Conjugio Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino; [2] 2in universa natura etiam omnia et singula ad bonum et verum se referunt; in hac enim, seu natura, repraesentantur caelestia et spiritualia bona et vera quae sunt caeli, et in caelo repraesentantur Divina Bona et Vera quae sunt Domini; inde constare potest quod bonum sit instar patris, et verum sit instar matris, et quod ideo per patrem in sensu interno Verbi significetur bonum, et per matrem verum, et quidem bonum et verum ex quibus bona et vera inferiora seu derivata, quae respective sunt sicut filiae et filii, et quoque inde filiae et filii in Verbo vocantur n. 489-491, 2362, et quoque sunt respective sicut fratres et sorores, sicut nepotes et pronepotes, sicut generi, socrus, nurus, verbo sicut consanguinitates et affinitates in omni gradu, et hoc ex conjugio boni quod pater, cum vero quod mater; quod omnia et singula in caelis se habeant secundum consanguinitates 3 amoris et fidei in Dominum, seu quod idem, boni et veri, videatur n. 685, 917, 2739, 3612, et quod antiquissimi ideo omnia et singula comparaverint conjugiis, n. 54, 55; videantur etiam, n. 718, 747, 1432, 2508, 2516, 2524, 2556. [3] Quod "pater" in sensu interno Verbi sit bonum, constare potest ex plurimis locis, ut ab his sequentibus; apud Esaiam, Attendite ad Me, 4sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, spectate ad petram excisi estis, et ad effossionem foveae effossi estis; spectate ad Abrahamum patrem vestrum, et ad Saram 5parturivit vos, nam unicum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, li 1-3; ibi de Domino et Ipsius Adventu agitur, ut ex singulis patet, Qui quoad Divinum Verum 6vocatur "petra et fovea," et quoad Divinum Bonum "Abraham pater," et quia Divinum conjugium Boni et Veri repraesentatur per Abraham et Saram, videatur n. 1468, 1901, 1965, 1989, 2011, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2833, 2836, 2904, 3245, 3251, 3305 f., 7dicitur Abraham pater et Sarah parturivit vos; inde est quod dicatur quod "spectarent ad petram et ad foveam," ac ad "Abrahamum patrem et Saram"; et inde est quod immediate sequatur quod "Jehovah consolabitur Zionem," quae quod sit Ecclesia caelestis, videatur n. 2362, et quod "consolabitur vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae." [4] Simile per Abrahamum, ubi pater nominatur, alibi in Verbo, significatur, ut apud Johannem, Jesus dixit, Ego quod vidi apud Patrem Meum loquor, sic vos etiam quae vidistis apud patrem vestrum facitis; responderunt et dixerunt Ipsi, Pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis,... vos facitis opera patris vestri, viii 38, 39: et apud Matthaeum, Ne praesumite dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abrahamum, dico vobis, quod possit Deus ex lapidibus his excitare liberos Abrahamo; en securis ad radicem arborum jacet, omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur, iii 9, 10: et apud Lucam, Lazarus pauper cum moreretur, sublatus ab angelis in sinum Abrahami; mortuus etiam dives et sepultus, cum in inferno esset, tollens oculos suos. . . videret Abrahamum e longinquo, et Lazarum in sinubus ejus; (c)ille exclamans dixit, Pater Abraham miserere mei, . . . rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei, xvi 19 ad f.; in illis locis quod non Abraham intellectus sit, sed Dominus quoad Divinum Bonum, patet; quod Abraham nesciatur in caelo, et cum ille nominatur e Verbo, quod intelligatur Dominus, videatur n. 1834, 1876, 1989, 3305 f. [5] Quod "pater" sit bonum in sensu interno, constare potest 8ab his locis; apud Mosen, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra, quam Jehovah Deus tuus dat tibi, Exod. xx 12; Deut. v 16; quod hoc praeceptum, sicut reliqua decalogi, sit verum in utroque sensu, et quod in sensu interno "honorare patrem et matrem" sit amare bonum et verum, et in bono et vero Dominum, videatur n. 2609, 3690; quod "dies super terra" sint status boni inde in regno Domini, constat ex significatione "dierum" quod sint status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione "Canaanis" quae hic est "terra," quod sit regnum Domini, n. 1607, 3038, 3481, et quod prolongari praedicetur de bono, n. 1613. [6] Quia per "patrem et matrem" illa significata sunt, ideo in Ecclesia repraesentativa Judaica plures leges latae sunt de parentibus et filiis, in quibus omnibus in sensu interno significatur bonum et verum, et in sensu supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut apud Mosen, Qui percusserit patrem suum et matrem suam, moriendo morietur:. . . si quis maledixerit patri suo vel matri suae, moriendo morietur, Exod. xxi 15, 17: apud eundem, Quisquis vir qui maledixerit patri suo aut matri suae, occidendo occidetur: qui patri suo et matri suae maledixerit, sanguines ejus super eo, Lev. xx 9; Maledictus qui vilipendit patrem suum et matrem suam, et dicet omnis populus amen, Deut. xxvii 16, 17: apud Ezechielem, Ecce principes Israelis, vir juxta brachium suum, fuerunt in te, ut effundere sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in te, xxii 6, 7: apud Mosen, Cum fuerit viro filius refractarius et rebellis, nullatenus oboediens voci patris sui, aut voci matris suae; et licet castigaverint illum, non tamen oboediverit illis, apprehendent illum pater ejus et mater ejus, et educent illum ad seniores urbis, et ad portam loci sui,. . . et lapidabunt illum omnes viri urbis ejus lapidibus, ut moriatur, Deut. (x)xxi 18, 19, 21; [7] in quibus omnibus locis per "patrem et matrem" in sensu litterae intelligitur pater et mater, sed in sensu interno bonum et verum, et in supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut quoque Ipse Dominus docet apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis fecerit voluntatem Patris Mei Qui est in caelis, ille Meus frater et soror, et mater est, xii 49 [A.V. 49, 50]: et apud eundem, Vos nolite vocari magister, unus enim est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis; et patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester Qui in caelis, xxiii 8, 9; vocari magister et vocari pater in terra non hic interdicitur, sed agnoscere corde alium patrem quam Dominum, hoc est, cum nominatur magister et pater, ut intelligatur 9Dominus Qui in supremo sensu per illos repraesentatur; secundum illa quae mox supra n. 3702 de antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, dicta, quod quicquid in terra perceperunt, pro medio cogitandi de Domino illis fuerit. [8] Simile involvit quod Dominus dixit ad unum discipulorum qui dixit, Domine, permitte mihi prius abire, et sepelire patrem meum, Jesus dixit illi, Sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos, Matth. viii 21, 22; pater enim in terra respective ad Patrem in caelo, seu ad Dominum, est sicut mortuus ad vivum; sicut ipsa lex de honorandis parentibus est quasi mortua, nisi in illa sit honor, cultus, ac amor in Dominum, illa enim lex ab hac Divina descendit, et quia ab hac descendit, ipsum vivum quod est in illa lege, est inde, quare dixit Dominus, "sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos": simile quoque significat quod Elias dixit ad Elisaeum, Praeterivit Elias praeter Elisaeum, et projecit togam suam super eum, qui reliquit boves, et cucurrit post Eliam, et dixit, Osculer quaeso patrem meum et matrem, deinde ibo post te; dixit ergo ei, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. xix 19, 20; [9] quod per "Eliam" repraesentatus sit Dominus, videatur Praef. ad cap. xviii; et n. 2762: apud Malachiam, En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres illorum, ne veniem et percutiam terram devotione, iii 23, 24 [A.V. iv 5, 6]: et apud Lucam, Angelus ad Zachariam de Johanne filio ejus, Praecedet coram Domino in spiritu et virtute Eliae; ad convertendum corda patrum ad filios, i 17; quod hic per "patres et filios" non patres et filii intelligantur, patet, sed quod bona et vera Ecclesiae, quae Dominus restauraturus: [10] apud Malachiam, Magnificetur Jehovah desuper termino Israelis, filius honorabit patrem, et servus dominum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus? si Dominus Ego, ubi timor Mei? i 6; 10"filius" pro illis qui in Ecclesiae bono sunt, et 11"servus" pro illis qui in Ecclesiae vero; ibi manifeste "Pater" pro Domino quoad Divinum Bonum, et "Dominus" quoad Divinum Verum: apud Davidem, [11] Pater meus et mater mea deseruerunt me, et Jehovah colligit me, Ps. xxvii 10; "pater et mater" pro bono et vero, quae deseruisse illum dicuntur, 12cum ex se nihil boni agi et nihil bono sciri posse animadvertitur; quod non Davidem pater et mater deseruisse intelligatur, patet: apud eundem, [12] Pulcher es longe prae filiis hominum, ...tota gloriosa filia regis, intus de implexis auri vestis ejus, loca patrum tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in tota terra, Ps xlv 3, 14, 17 [A.V. 2, 13, 16]; ubi de Domino; "loco patrum erunt filii tui" pro quod Divina Vera erunt sicut Divina Bona, "filia regis" pro amore veri, "de implexis auri vestis" pro quali illius veri ex bono; (s)quia agitur de Domino ac Divino Humano Ipsius, ut ex toto psalmo et singulis ejus patet, constare potest quod omnia et singula ibi sint in simili praedicatione, ita quod non per "filiam regis" filia regis intelligatur, nec quod "ex implexis auri vestis ejus," nec quod "loco patrum erunt filii," nec quod "hi principes in tota terra," sed quod Divina caelestia et spiritualia sint quae per unumquodvis significantur; quod "filia" sit affectio seu amor, videatur n. 490, 491, 2362; quod "rex" sit Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; quod "aurem" sit bonum, n. 113, 1551, 1552; quod "implexum" praedicetur de scientifico naturali, n. 2831, hic itaque de Divino vero naturali; quod "vestis" sint talia vera quae investiunt bonum, n. 297, 2576; quod "filii qui loco patrum" sint vera boni, 13hic Divina Vera sicut Divina Bona, n. 264, 498, 491, 533, 1147, 1729, 1733, 2159, 2623, 2803, 2813; quod "principes in tota terra" sint primaria regni et Ecclesiae Domini; quod "principes" sint primaria, n. 1482, 2089, quod "terra" sit regnum et Ecclesia Domini, n. 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355(s): apud Mosen, [13] Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis, juxta diem hunc, quare circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius, Deut. x 15, 16; "patres" hic in sensu interno pro Ecclesia Antiqua et Antiquissima, qui ita dicti ex amore boni et veri in quo fuerint, 14ex amore boni antiquissimi qui caelestes homines fuerint, et ex amore veri antiqui qui spirituales; illorum bona et vera in Ecclesia sunt quae vocantur semen quod 15Jehovah elegit; quod non Abraham 16Jishak et Jacob, (c)et hujus duodecim filii sint hic patres, 17et populus Israeliticus et Judaicus semen, constare potest; sed dicitur de illis et ad illos ut sensus internus aliquod externum 18et sic intelligibile homini habeat: [14]apud Esaiam, Efferent se puer contra senem, et vilis contra honoratum, quia apprehendet vir fratrem suum in domo patris sui, Vestis tibi, princeps eris nobis; ...dicet, In domo mea non panis, (et non vestis) ne ponite me principem populi, iii [5], 7; ibi de statu Ecclesiae perverso in sensu interno agitur, quando non amplius agnoscitur verum pro vero, nec scitur quid bonum; "apprehendet vir fratrem in domo patris sui" pro agnoscere pro bono quodcumque, "vestis" pro vero, n. 1073, 2576; "princeps" pro primario 19doctrinae inde, n. 1482, 2089; "in domo non panis non vestis" pro quod non bonum nec verum; quod panis sit bonum, n. 276, 680, 3478; quod vestis verum, n. 297, 2576. [15]20Ex repraesentativis boni et veri per patrem et matrem, tum per filias et filios, in Ecclesiis repraesentativis plures leges fuerunt quae suum Divinum inde habuerunt, sicut hae sequentes: Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, patrem suum illa profanans, igne comburetur, Lev. xxi 9; "filia sacerdotis" pro affectione boni, "pater" pro boni ex quo affectio illa, "scortari" 21pro profanare 22bonum; 23 quid scortari, videatur n. 2466, 2729, 3399; et quid profanare n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3399: 24tum, Si filia sacerdotis facta fuerit vidua aut repudiata, et semen nullum ei, redibit ad domum patris sui, secundum adolescentiam suam, de pane patris sui comedet; omnis alienus non comedet de eo, Lev. xxii 13: [16]etiam haec lex, Si videris in captivitate uxorem pulchra forma, et desideraveris eam, ut accipias tibi in mulierem, deduces eam in medium domus tuae, et tondebit caput suum, et faciet ungues suos, et removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum et matrem suam mense dierum, et postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in mulierem, Deut. xxi 11-13; in hac lege omnia et singula (t)sunt repraesentativa veri naturalis, quod postquam purificatum est a falsis, adoptatur a bono; verum tale significatur per "uxorem in captivitate, pulchram forma,"purificatio a falsis per "deducere in medium domus, tondere caput, facere ungues, removere vestem captivitatis, et deflere patrem et matrem," adoptatio per "postea intrare ad illam, cognoscere illam, et accipere in mulierem." [17]Leges conjugiorum, quod intra tribum et intra familiam contraherentur; et quoque leges hereditatum, quod non transirent de tribu ad tribum, de quibus in Verbo, etiam inde suam originem habuerunt, nempe ex conjugio caelesti et spirituali in regno Domini, seu boni et veri, quae significantur per "patrem et matrem": similiter leges quae latae sunt de gradibus licitis et vetitis: unaquaevis lex de illis in Verbo se intus refert ad legem consociationis et conjunctionis boni et veri in caelo; et ad consociationes 25mali et falsi in inferno, quae separate ab illis; de gradibus licitis et vetitis, videatur Lev. xx; 26de hereditatibus qoud non transirent de tribu in tribum; 27et de conjugiis quod contraherentur intra tribum, Num. (x)xxvii 7-9, et alibi: quod 28in caelis omnia et singula se habeant secundum consanguinitates et affinitates boni et veri29, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [18]30Quia "populus Israeliticus" regnum Domini in caelis repraesentabat, ac ita ordinem ibi caelestem, etiam mandatum fuit, ut distinguerentur secundum tribus, et secundum familias, et secundum domos patrum suorum, videatur Num. xxvi 1 ad f.; et quoque quod secundum illum ordinem casta metarentur circum tentorium conventus, et quoque quod secundum similem ordinem proficiscerentur, de quibus ita apud Mosen, Vir sub vexillo suo, in signis suis juxta domum patrum illorum castra metabuntur filii Israelis, e regione circum tentorium conventus; ...et quod sic quoque proficiscerentur, Num. ii 2, 34; quare Cum Bileamus videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super illum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, dicens: ...Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel; sicut (x)valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, et quae sequuntur, num. xxiv 2, 5, 6 seq.; in qua prophetia quod non Jacob nec Israel in terris, quae per ordinem illum in quo tunc illos conspiciebat, repraesentata sunt, a singulis ibi verbis patet. [19]Ex his quoque sciri potest quid per "orphanos seu pupillos," hoc est, qui absque patre sunt, in sensu interno Verbi significatur, quod nempe illi qui in innocentiae et charitatis statu sunt, et desiderant scire et agere bonum et non possunt; in quali statu sunt illi imprimis qui extra Ecclesiam sunt, quorum curam habet Dominus, ac ut filios in altera vita adoptat; et quia illi per "orphanos" significantur, ideo. cum illi nominatur in Verbo, plerisque in locis etiam nominatur peregrini et viduae; per "peregrinos" enim significantur illi qui in bonis et veris instruuntur, n. 1463; et per "viduas" illi qui in statu boni sunt et non ita in vero, et qui in statu veri et non ita in bono, et tamen in illis esse desiderant; quia per illos tres, nempe orphanos, peregrinos et viduas, consimile quid in serie significatur, ideo in plerisque locis, ut dictum, simul nominatur, videatur Deut. xiv 29; xvi 11, 14; xxiv 17, 19; Jer. vii 6; xxii 3; Ezech. xxii 6, 7; Zach. vii 10; Ps. xciv 6; cxlvi 9. Ex his nunc constare potest quid "pater" in genuino sensu significat, quod nempe bonum, 31et quod in supremo sensu Dominum. [20]At quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam "pater," et in illo significat verum, in opposito significat falsum; quod ita sit, constare potest a sequentibus his locis: apud Davidem, In memoriam revocabitur iniquitas patrum illius apud Jehovam, et peccatum matris illius non delebitur, Ps. cix 14: apud eundem, Recesserunt et perfide egerunt, sicut patres eorum, aversi sunt sicut arcus fraudis, Ps. lxxviii 57: apud Mosen, Donec residui inter vos contabescant in iniquitate sua, in terris hostium vestrorum, et etiam in iniquitatibus patrum illorum, cum illis contabescent, Lev. xxvi 39: apud Esaiam, Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, et non resurgant et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus, xiv 21: apud eundem, Retribuam iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, lxv 7: [21]apud Jeremiam, Pudefacti sunt domus Israelis, illi, reges illorum, principes illorum, et sacerdotes illorum, et prophetae illorum, dicentes ligno, Pater meus tu, et lapidi, Tu genuisti me, quia obverterunt mihi cervicem non facies, ii 26, 27: apud eundem, Ego dans coram populo hoc offendicula, et offendent in illis patres et filii una, vicinus et 32socius ejus, et peribunt, vi 21: apud eundem, Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et feminae depsentes massam, ad faciendum placentas Melecheth, vii 18: apud Ezechielem, Faciam in te quae non feci, et quae non facturus sum talia amplius, propter abominationes tuas, ideo patres comedent filios suos, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia, et dispergam omnes reliquas tuas in omnem ventum, v 9, 10; ibi de profanatione sancti: apud eundem, Sic dixit Dominus (x)Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae et generationes tuae de terra Canaanaei, pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3: [22]apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt illos; atque adeo eritis odio habiti a quibuscumque propter nomen Meum....Veni ad dissidendum hominem contra patrem illius, et (x)filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici illius: quisquis amat patrem et matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium et filiam supra Me, non est Me dignus, x 21, 22, 35-37; Luc. xii 49, 52, 53: apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, vitae aeternae sortietur hereditatem, xix 29; Luc. xviii 29, 30; Marc. x 29, 30: apud Lucam, Si quis venit ad Me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et liberos, et fratres et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse, xiv 26: [23]apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, quia eritis odio habiti ab omnibus propter nomen Meum, xiii 12, 13; Luc. xxi 16, 17; ibi de consummatione saeculi, et describitur status Ecclesiae perversae quoad bonum et verum, quod nempe malum insurget contra verum, et falsum contra bonum: quod per "patrem" in opposito sensu significetur malum, ex nunc allatis locis patet, etiam ab hoc apud Johannem, Jesus dixit, Si Deus (t)vester Pater esset, amaretis Me, Ego enim ex Deo exivi et venio: ...vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo, quando loquitur mendacium, ex propiis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 38, 39, 41, 42, 44. @1 bonis et veris$ @2 universa etiam natura, in qua omnia et singula se quoque ad Bonum et Verum referunt$ @3 i et affinitates$ @4 spectantes I$ @5 Sch i (qua)$ @6 dicitur$ @7 This clause precedes videatur$ @8 a sequentibus$ @9 id quod$ @10 pater I$ @11 dominus I$ @12 cum ex se nihil boni agere, et nihil veris ire posse animadvertit, sed a Domino, quod est a Jehovah colligi. A continues but deletes quod non pater et mater illum deseruisse intelligatur, patet $ @13 seu$ @14 in I$ @15 Deus I$ @16 Isacus$ @17 nec$ @18 i determinatum$ @19 doctrinali$ @20 Quia pater repraesentabat et inde significabat bonum, et mater verum, ad in supremo sensu Dominum, ideo lex lata; (last two words deleted but necessary).$ @21 i sic$ @22 i verum et$ @23 Before filia sacerdotes A has quid scortari in sensu interno, videatur n. 2466, 2729, 3399.$ @24 in place of tum a has etiam sequentes leges ex repraesentativis boni et veri per patrem, matrem, filiam et filium, plures leges latae sunt quae quoad originem inde sunt, ut quae apud Mosen$ @25 oppositae seu inferni$ @26 et quod haereditates$ @27 quodque conjugia contraherent$ @28 enim$ @29 i in caelis$ @30 i et$ @31 ac$ @32 socrus I$
Arcana Coelestia 3 #3704 "Et Deus Jishaki": quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini, et qia rationale est in quo incohat Humanum, n. 2194, et sic ex quo et per quod est Humanum, ideo hic per Deum Jishaki significatur Divinum Humanum Domini. Quia omnia et singula in caelo, et omnia et singula apud hominem, immo in universa natura, se referunt ad bonum et verum, ideo quoque Divinum Domini distinguitur in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum Domini vocatur "Pater," et Divinum Verum "Filius"; sed Divinum Domini 1non est nisi quam Bonum, immo Ipsum Bonum, at Divinum Verum est Divinum Bonum Domini ita apparens in caelo seu coram angelis; se habet hoc sicut sol; ipse sol in sua essentia non est nisi quam ignis, sed lux quae inde apparet, non est in sole, sed a sole; quod Dominus quoad Divinum Bonum repraesentetur per "solem," et quoque quod sit in altera vita Sol universo caelo, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2495, 3636, 3643; et quod Dominus quoad Divinum Verum repraesentetur per "lucem," et quoque sit in altera vita Lux universo caelo, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3636, 3643. Ita Dominus in Sua Essentia non est nisi quam Divinum Bonum, et hoc quoad utrumque, nempe quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum; sed Divinum Verum non est in Divino Bono, sed a Divino Bono, ita enim Divinum Bonum apparet, ut supra dictum, in caelo; et quia Divinum Bonum apparet ut Divinum Verum, 2ideo propter captum hominis distinguitur Divinum Domini in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum est quod in Verbo dicitur "Pater," et Divinum Verum quod dicitur "Filius": hoc arcanum est quod latet in eo quod Ipse Dominus toties de Patre Suo loquatur sicut distinctus et quasi alius ab Ipso, et tamen alibi quod unus sit cum Ipso: quod "pater" in sensu interno sit bonum, et in sensu supremo 3Dominus quoad Divinum Bonum, mox supra n. 3703 ostensum est, et quod "filius" sit verum, et "Filius Dei 4ac Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 1729, (x)1733, (x)2159, 2803, 2813; 5et id etiam constat ex omnibus illis locis 6ubi Dominus Patrem Suum nominat, et Se Filium. [3]Quod Dominus in Verbo Veteris Testamenti sit qui vocatur Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2921; at quod ibi quoque dicatur Pater, constat ex his locis: apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 6 (A.V. 5); manifeste patet quod "Puer natus nobis et Filius datus nobis" sit Dominus, ita qui appellatur "Pater aeternitatis": apud Jeremiam, Ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus, xxxi 9; 7ibi agitur de Domino, "Qui quod sit Deus Israelis et Sanctus Israelis", videatur n. 3305, hic "Israeli Pater": apud Malachiam, Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? ii 10; "creare" hic in sensu interno "pro regenerare, ut quoque alibi in Verbo, videatur n. 16, 88, 472, et quia 10Dominus est solus Regenerator et Redemptor, est Ille qui hic Pater et Deus dicitur; ut quoque apud Esaiam, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, ab aeterno nomen Tuum, lxiii 16: [4]apud eundem, Induam illum tunica tua, et cingulo tuo roborabo eum, et dominium tuum dabo in manum ipsius, ut sit in patrem habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae, et dabo clavem domus Davidis super humerum ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens; et figam illum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, de vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, xxii 21-24; quod Dominus sit qui in sensu interno hic repraesentatur et significatur, et "pater habitatori Hierosolymae et domui Jehudae vocatur," manifeste patet; Ille enim est "super cujus humero clavis domus Davidis, qui aperit et non claudens, et qui claudit et non aperiens," videatur Praefatio ad cap. xxii, et Illi est "thronus gloriae Patris Ipsius," et super Quo et a Quo omnia sancta, quae hic "vasa" vocantur, sancta caelestia "vasa craterum," et sancta spiritualia "vasa nabliorum." [5]Quia reges et sacerdotes repraesentabant Dominum, "reges" per regium quod illis, Dominum quoad Divinum Verum, et "sacerdotes" Dominum quoad Divinum Bonum, n. 3670, ideo sacerdotes vocabantur "patres," ut constare potest in Libro Judicum, Dixit Michah ad Levitam, Mane mecum, et esto mihi in patrem et sacerdotem, xvii 10: similiter dicebant filii Danis ad eundem, Tace, pone manum tuam super os tuum, et abi nobiscum, et esto nobis in patrem et sacerdotem, xviii 19; quod ipsi reges illos similiter vocaverint, in Libro Secundo Regum, Dixit rex Israelis ad Elisaeum, Num percutiam, pater mi? dixit, Non percuties, vi 21, 22; et Joash rex ad Elisaeum cum moreretur, Joash rex flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14; quod "reges" vocaverint, erat quia repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et "sacerdotes" quoad Divinum Bonum, et quia verum ad bonum se habet ut filius ad patrem, nam verum est a bono; hoc [6]11notissimum est in altera vita, et quia ita, in caelo non alium nominant "Patrem," nec alium percipiunt per "Patrem" in Verbo Evangelistarum quam Dominum, videatur n. 15, 1729; omnes infantes ibi docentur, cum initiantur in bonum amoris et verum ejus, agnoscere solum Dominum pro Patre; immo etiam sollicita cura 12novitii qui in caelum veniunt, quod unus sit Deus, et qui intra Ecclesiam fuerunt, quod omne Trinum sit in Domino; nam ex orbe Christiano paene omnes secum habent ideam trium deorum, tametsi ore dixerant non esse nisi unum Deum; nam cogitare unum, cum idea trium prius intravit, et unusquisque ex his nominatur Deus, et quoque distinguitur quoad attributa et munia ab altero, et etiam separatim colitur, hoc non humanum est; inde est quod cultus trium deorum sit in corde, at unius solum in ore. [7]Quod in Domino omne Trinum sit, est in orbe Christiano notam, sed usque in altera vita 13cogitatur parum de Domino, immo quoque Humanum Ipsius multis scandalum est, quia Humanum distinguunt a Divino, nec illud credunt Divinum; justificari se dicit homo, et sic purum et paene sanctum fieri, sed glorificatum fuisse Dominum, hoc est, Divinum factum Humanum Ipsius, non cogitant, cum tamen conceptus sit ab Ipso Jehovah, et praeterea nemo justificari potest, minus sanctificari, quam a Divino, et quidem a Divino Humano Domini, quod repraesentatur et significatur in Sacra Cena, et 14apertis verbis dicitur quod panis sit corpus Ipsius et vinum sanguis: [8]quod Dominus sit unus cum Patre, quodque ab aeterno, et quod universum regat, ita quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, constat manifeste ex Verbo: QUOD SIT UNUS PATRE, apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris, (Ille exposuit), i 18: apud eundem, Quaerebant Judaei interficere Jesum, ...quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus et dixit, Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a Se Ipso quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quae 15namque Ille facit, haec etiam Filius similiter facit: ...quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat; neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorent Filium quemadmodum honorant Patrem; qui non honorat Filium, non honorat Patrem, Qui misit Ipsum, ...quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se Ipso: ...Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me, neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ejus vidistis; ...scrutamini Scripturas, ...illae sunt quae testantur de Me, v 1 ad f.; per "Patrem" ibi intelligitur, ut dictum, Divinum Bonum, et per "Filium" Divinum Verum, utrumque in Domino; a Divino Bono quod "Pater," non potest procedere seu exire quam Divinum, et hoc quod procedit seu exit, est Divinum Verum quod "Filius": [9]apud eundem, Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad Me; non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem, vi 44-48: apud eundem, Dicebant Ipsi, Ubi est Pater tuus? respondit Jesus, Neque Me nostis, neque Patrem Meum, si Me nossetis, etiam Patrem Meum nossetis, viii 18, 19: apud eundem, Ego et Pater unum sumus: si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, x 30, 38: apud eundem, Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me, et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me; Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii (x)44-46; quod "Ipsum miserit Pater" in sensu interno significat quod procedat a Patre; ita hic et alibi, ubi dicit Dominus quod Pater miserit Ipsum; quod "lux" sit Divinum Verum, videatur supra: [10]apud eundem, Ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me; si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: dicit Ipsi Philippus, Domine, monstra nobis Patrem, dixit Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me sit? verba quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me: ...quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio, xiv 6-11 (13): apud eundem, Qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me, qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 21, 23; qui in Divino Vero, sunt qui "praecepta habent et faciunt illa,"[11]et qui in Divino Bono qui "amant," inde dicitur quod "amabitur a Patre," et "ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus," nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; quare dicitur apud eundem, In illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, ibid. vers. 20; et alibi, Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, ...ut sint unum sicut Nos, xvii 11; ex his constat quod Dominus Patrem dicat ex Divino Bono quod Ipsi, et "Filium" ex Divino Vero quod ex Divino Bono; ita quod non duo sint sed unum: "quod autem Dominus ita locutus sit, erat ut reciperetur Verbum tam in terra quam in caelo, et quoque quia antequam glorificatus fuit Dominus, erat Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est, ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex Quo omne Divinum Bonum et Divinum Verum. [12]QUOD FUERIT AB AETERNO, constare potest ex eo quod Dominus sit Qui locutus per prophetas, et quod Ipse, tam inde quam ex eo quod ab Ipso Divinum Verum esset, dictus fuerit Verbum, de quo apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum ....Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, i 1-4, 14; Verbum pro omni vero in caelis et in terris quod a Divino: [13]quod ab aeterno, 17manifeste docet alibi apud Johannem, Dixit Johannes, Hic erat, ...qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: medius inter vos stat, quem vos non nostis, ille est qui post me venturus est, qui ante me fuit, i 15, (26), 27, 30: apud eundem, Si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius vi 62: apud eundem, Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, priusquam Abraham fuit, Ego sum, viii 58: apud eundem, Sciebat quod a Deo exiverit, et ad Deum abiret, xiii 3: apud eundem, Ipse Pater amat vos, quod vos Me amastis, et credidistis quod Ego a Deo exiverint: exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et eo ad Patrem, xvi 27, 28: apud eundem, Ego glorificavi Te super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut facerem; nunc ergo glorifica Me Pater apud Te Ipsum gloria, quam habui antequam mundus esset apud Te ....Ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi, quia amasti Me ante fundationem mundi, xviii 4, 5, 24: apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 6 (A. V. 5). [14]18QUOD DOMINUS UNIVERSAM REGAT, constat apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, xi (x)7: apud eundem, Jesus dixit discipulis, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18: apud Johannem, Pater omnia dedit in manum Filii, qui credit in Filium habet vitam aeternam, iii 35, 36: Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22: apud eundem, Sciebat Jesus, quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, xiii 3: apud eundem, Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, xvi 15: apud eundem, Jesus dixit, Glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, xvii 1, 2: apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis, non amplius sum in mundo, Ego namque ad Te venio, xvii 10, 11: apud Lucam, Omnia tradita sunt Mihi a Patre Meo, x 22. [15]19Ex his nunc constat quod Divinum Bonum sit quod "Pater" vocatur, et 20Divinum Verum quod "Filius"; et quod Dominus ex Divino Bono per Divinum Verum omnia et singula in universo regat: quia ita, et hoc tam manifestum ex Verbo, mirum est quod non in Christiano orbe, sicut in caelo, Dominum solum agnoscant et adorent, et sic unum Deum; sciunt enim (c)et docent, quod omne Trinum in Domino sit. Quod Spiritus Sanctus, qui quoque pro Deo distincto a Filio et Patre colitur, sit sanctum spiritus, seu sanctum quod per spiritus seu angelos procedit a Domino, hoc est, a Divino Ipsius Bono per Divinum Verum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, manifestabitur. @1 i tam Ipsum Divinum quam Divinum Humanum$ @2 i in caelo$ @3 i sit$ @4 seu$ @5 insuper$ @6 i apud Evangelistas$ @7 ubi$ @8 quod Dominus sit qui in Verbo Veteris Testamenti vocatur Deus Israelis, et Sanctus Israelis$ @9 est$ @10 est Dominus after Redemptor$ @11 notum$ @12 i ab angelis instruuntur$ @3 i a Christianis$ @14 aperte$ @15 nempe I$ @16 quod autem ita loquutus, erat ex causa, ut reciperetur Verbum Ipsius, et quia antequam glorificatus, erat Ipse Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex quo omne Divinum Verum: quod fuerit Divinum Bonum, ab aeterno, et ab Ipso ut a Divino Bono omne Divinum Verum.$ @17 i etiam$ @18 et quia ita, non alius est quam Dominus qui ex Divino Bono per Divinum Verum universum tam caelum quam omne quod sub caelo est, regit et gubernat, quod etiam manifeste docet,$ @19 Inde etiam patet$ @20 i quod$
Arcana Coelestia 3 #3705 "Terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam": quod significet bonum in quo esset, quod ex proprio, constat ex significatione "terrae" quod hic sit bonum naturalis, de qua sequitur; ex significatione "qua tu cubans super ea" quod sit in quo esset; et ex significatione "tibi dare eam" quod sit ex proprio, de qua etiam sequitur. Quod "terra" significet bonum naturalis, quod per Jacobum postea repraesentabitur, inde est quia per "terram Canaan" significatur regnum Domini, n. 1413, 1437, 1585, 1607, 1866; et quia significat regnum Domini, etiam in supremo sensu significat Dominum, n. 3038; nam Dominus est omne in omnibus regni Sui, et quicquid ibi non est ab Ipso, et spectat Ipsum, non est regni Ipsius; regnum Domini etiam in Verbo significatur per "caelum et terram," n. 1733, 1850, 2117, 2118 f.; sed tunc interius ejus per "caelum," et exterius per "terram," n. 82, 1411, 1733, 3355 f.; consequenter in supremo sensu "caelum" significat Dominum quoad Divinum Rationale Ipsius, et "terra" quoad Divinum Naturale; hic ideo, "terra qua tu cubans" significat Bonum Naturalis in quo esset, quod per "Jacobum" repraesentaretur; quod "Jacob" sit Dominus quoad Divinum Naturale, supra pluries dictum; [2]praeterea, quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620, 636, (x)1066, 2571, 3368, 3379; hoc ex causa quia "Canaan," quae Terra Sancta vocatur, significat regnum Domini in communi, et cum caelum simul nominatur, tunc, ut dictum, caelum significat interius, et terra exterius; et quia ita, etiam significat regnum Domini in terris, hoc est, Ecclesiam, et quia 1haec, etiam significat hominem qui est regnum Domini aut qui est Ecclesia, ita apud illum caelum quod interius est, et terra quod exterius, seu quod idem, 2caelum rationale et "terra" naturale, nam rationale est interius apud hominem, et naturale 3exterius; et quia terra haec significat, etiam significat illud quod facit ut sit regnum Domini, nempe bonum amoris quod ex Divino; inde patet quomodo terrae significatio in Verbo 4est varia. [3]Quod "dabo tibi" sit ex proprio, constare potest ex significatione "dare" in Verbo, cum praedicatur de Domino; Dominus enim, ut mox supra ostensum, est Divinum Bonum et quoque Divinum Verum, et illud est quod vocatur "Pater," et hoc quod "Filius"; 5et quia Divinum Bonum est Ipsius, proinde proprium, sequitur quod per "dare tibi," cum dicitur a Jehovah, et praedicatur de Domino, sit ex proprio. Inde patet quid in sensu interno significatur per illud quod Dominus toties dixit, quod Pater Ipsi dederit, quod nempe Sibimet Ipsi; ut apud Johannem, Pater glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam....Ego Te glorificavi super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut facerem....Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo; Tui (x)erant, et Mihi illos dedisti ...nunc cognoverunt, quod omnia, quae dedisti Mihi, a Te sint; quia verba, quae dedisti Mihi, dedi eis ...Oro pro illis quos dedisti Mihi, quia Tui erant; omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, xvii 1, 2, 4, 6-106; ubi quod "dederit Pater" est quod ex Divino Bono quod Ipsi, ita ex proprio; [4](m)inde constare potest quantum arcani latet in singulis verbis quae Dominus locutus est; 7tum quantum discrepat sensus litterae a sensu interno, et magis a sensu supremo; 8quod Dominus ita locutus sit, erat ut homo, qui tunc prorsus nescivit aliquod verum Divinum, usque suo modo verbum capere posset, et sic recipere; et angeli suo modo, hi enim sciebant quod Jehovah 9ac Ipse unum essent, et quod Pater esset Divinum Bonum, inde quoque sciebant quod cum dixit quod 10Pater Ipsi daret, esset quod 11Ipse Sibi dederit, et quod sic ex proprio. @1 illa$ @2 caelum quod Rationalis et terra quod naturalis$ @3 i est$ @4 sit$ @5 A has quoad Essentiam fuit Dominus Divinum Bonum, quia conceptus a Jehovah; at quoad existentiam fuit Divinum Verum, hoc enim ex Divino Bono quod erat Ipsius proprium ex conceptione, fecit Divinum ex propria potentia. There is a line through the part after a Jehovah which looks accidental.$ @6 i et alibi$ @7 et$ @8 sed sensus literae talis est$ @9 unum esset cum Ipso$ @10 daret Ipsi Pater$ @11 Ipsi$
Arcana Coelestia 3 #3706 Quod "et semini tuo" significet quod quoque verum, constat ex significatione "seminis" quod sit verum fidei, de qua n. 255, 880, 1025, 1447, 1610, 2848, 3038, 3310, 3373.
Arcana Coelestia 3 #3707 Quod "erit semen tuum sicut pulvis terrae" significet quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale, constat a significatione "seminis" quod sit verum, de qua mox supra n. 3706, inde "semen tuum" seu Jacobi, est Divinum Verum Naturale, per "Jacobum" enim repraesentari Divinum Naturale Domini, supra ostensum est; et ex significatione "pulveris terrae" quod sit bonum, de qua n. 1610; inde "erit semen tuum sicut pulvis terrae" est in sensu interno quod Divinum Verum naturale erit sicut Divinum Bonum naturale. Quod "pulvis terrae" significet bonum, inde est quia per "terram" significatur regnum Domini, 1proinde bonum, ut mox supra n. 3705 ostensum; pulvis illius terrae (t)est ideo bonum, sed bonum naturale, quia per terram, ut quoque ibi ostensum, significatur id quod inferius est in regno Domini, ita naturale, cum caelum, quando quoque nominatur, id quod interius (2)seu rationale: inde est quod fructificatio boni et multiplicatio veri passim in Verbo exprimatur per quod (t)semen erit sicut stellae caelorum, et sicut pulvis terrae; per "stellas caelorum" tunc significantur rationalia, et per "pulverem terrae" naturalia, quae ita crescent. Quid sit, quod verum naturale erit sicut bonum naturale, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, explicabitur. @1 et inde bonum amoris$ @2 i est$
Arcana Coelestia 3 #3708. "Et erumpes ad mare et ad orientem": quod significet extensionem infinitam boni, et "ad septentrionem et ad meridiem" quod significet extensionem infinitam veri, ita omnes status boni et veri, constat a significatione "erumpere" quod sit extensio, hic extensio infinita quia praedicatur de Domino; a significatione "maris" seu occidentis quod sit bonum adhuc obscurum, ita incipiens; a significatione "orientis" quod sit bonum lucidum, ita perfectum; ex significatione "septentrionis" quod sit verum adhuc in obscuro; et a significatione "meridiei" quod sit verum in luce. [2]Multis in locis in Verbo nominatur mare seu occidens, oriens, septentrio et meridies, sed quia nondum alicui notum fuit quod illa sicut omnia et singula sensum internum habuerint in quo non mundana secundum sensum litterae, sed spiritualia et caelestia, ac in supremo sensu Divina Ipsius Domini, significarent, ideo non aliud scire potuerunt quam quod per "occidentem, orientem, septentrionem, et meridiem," solummodo plagae mundi in Verbo intelligantur, et per "erumpere ad illas plagas," multiplicatio; sed quod per illa non plagae significentur, nec multiplicatio alicujus populi, sed status boni et veri, ac eorum extensio, constare potest ab omnibus locis in Verbo cumprimis apud Prophetas, ubi nominantur; quid enim sit occidens, oriens, septentrio et meridies, in caelo prorsus nescitur; Sol enim ibi, qui est Dominus, non est sicut sol mundi, qui oritur et occidit, et per summam suam altitudinem facit meridiem, et per minimam facit noctem, sed constanter apparet, verum secundum status illorum qui recipiunt lucem inde, lux enim inde in se habet sapientiam et intelligentiam, videatur n. 1619- 1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3485, 3636, 3643; quare secundum statum sapientiae et intelligentiae cujusvis apparet; apud illos qui in bono et vero sunt, in calore et luce, sed caelesti et spirituali, sicut sol cum est in suo ortu et in meridie, at apud illos qui non in bono et vero, sicut sol cum est in occasu et in nocte; inde patet quod per "orientem, meridiem, occidentem et septentrionem" status boni et veri in sensu interno "Verbi significentur. [3]Sciendum quod status boni et veri in Verbo non solum describantur per plagas, de quibus dictum, sed etiam per tempora seu status anni, nempe per ver, aestatem, autumnum et hiemem, ut et per tempora seu status diei, nempe per mane, meridiem, vesperam et noctem, et hoc ex simili causa; sed cum agitur de extensione boni et veri, describitur per plagas; quid autem unumquodvis in specie significat, constare potest a locis ubi in Verbo nominantur; quod "oriens" sit Dominus et quod bonum amoris et charitatis quod a Domino, prius n. 101, 1250, 3249 ostensum est, et quod "meridies" sit verum in luce, n. 2458, (x)3195 pr.: [4]quid autem "occidens" et quid "septentrio" in sensu genuino, et quid in sensu opposito, constare potest ex his locis; apud Esaiam, Ne timeto, quia tecum Ego, ab oriente adducam semen tuum, et ab 2occidente colligam, dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 5, 6; de nova Ecclesia spirituali quae ibi Jacob et Israel; "ab oriente adducere semen et ab occidente colligere" pro illis qui in bono, "dicere septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe" pro illis qui in vero: [5]apud Davidem, Dicent redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis, et ex terris congregavit illos, ab ortu et ab occasu, a septentrione et a mari, errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem habitationis non invenerunt, Ps. cvii 2, 3, 4; de illis qui in ignorantia boni et veri, "ab ortu et ab occasu" pro illis qui in ignorantia boni, "a septentrione et a mari" pro illis qui in ignorantia veri; de illis qui in ignorantia boni praedicatur quod errarint in deserto", qui in ignorantia veri praedicatur quod "in solitudine viae", et de (x)ignorantia utriusque, quod "urbem habitationis non invenerint"; quod "urbs" sit doctrinale veri, videatur n. 402, 2449, 2943, 3216, et quod "habitatio" praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712: [6]apud Esaiam, Ecce hi e longinquo venient, et ecce illi e septentrione, et ab occidente, et illi e terra Sinim, xlix 12; "septentrio" pro illis qui in obscuro quoad verum, "occidens" pro illis qui in obscuro quoad bonum, qui "e longinquo venire" dicuntur, quia remoti a luce quae a Domino: [7]apud Amos, Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terra, ...et vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad ortum discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, et non invenient, viii 11, 12; "fames" pro penuria et defectu cognitionum, n. 1460, 3364; "vagari a mari ad mare" pro inquirere ubi sunt cognitiones; quod 3maria sint cognitiones in genere, n. 28, 2850; "a septentrione usque ad ortum discursitare" pro ab illis cognitionibus quae in obscuro ad illas quae in luce; quod sint cognitiones, patet, nam dicitur, "ad quaerendum Verbum Jehovae et non invenient": [8]apud Jeremiam, Clama verba haec septentrionem versus, et dicite, Revertere aversa Israel, non faciam cadere faces Meas super vos, quoniam misericors Ego; ...in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram, quam hereditare feci patribus vestris, iii 12, 18; de restauratione Ecclesiae a gentibus; "septentrio" pro illis qui in ignorantia veri, et tamen in vita boni; quod hic non septentrio nec terra septentrionis intelligatur, patet, Israel enim non amplius fuit: [9]apud eundem, Vivus Jehovah qui ascendere fecit filios Israelis e terra septentrionis, xvi 15; "septentrio" similiter pro ignorantia 4veri: apud eundem, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, xxxi 8; "terra septentrionis" pro ignorantia boni quia veri; et quia terra "Canaan" repraesentabat regnum Domini, et inde quoque bonum, videatur supra n. 3705, et quae in medio ejus, ut "Zion et Hierosolyma," 5intimum bonum cui conjunctum verum, inde illa quae inde distabant, repraesentabant obscurum quoad bonum et verum; omne hoc quod in obscuro, vocatur "terra septentrionis," et quoque "latera terrae"; [10]praeterea quia omne bonum quod influit cum luce a Domino, in obscuro hominis terminatur, 6septentrio etiam vocatur "conventus," ut apud Esaiam, Dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis, xiv 13: apud eundem, Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philistaea tu tota, quia a septentrione fumus venit, (nec) solitarius in conventibus, xiv 31: apud Davidem, Magnus Jehovah, et laudatus valde in urbe Dei nostri, monte sanctitatis Ipsius, ...gaudium totius terrae, mons Zionis, latera septentrionis, urbs regis magni, Ps. xlviii 2, 3 (A.V. 1, 2): porro apud eundem, Tibi caeli, etiam Tibi terra, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, septentrionem et dextrum Tu creasti, Ps. lxxxix 12, 13 (A.V. 11, 12); "septentrio" hic pro illis qui remotiores sunt a luce boni et veri, "dextrum" pro illis qui propiores; quod hi ad dextrum Domini sint, videatur n. 1274, 1276: [11]apud Zachariam, Vidit quatuor currus exeuntes inter duos montes aeris, ...illis equi rufi, nigri, albi et grandinati robusti; ...dixit angelus, Hi quatuor venti caelorum, exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae, equi nigri exeuntes in terram septentrionis, et albi exiverunt post illos, et grandinati exiverunt in terram austri: ...exeuntes ad terram septentrionis, quiescere faciunt spiritum meum in terra septentrionis, vi 1-8; "currus exeuntes inter duos montes aeris" pro doctrinalibus boni; quod "currus" sint doctrinalia, patebit alibi; quod "mons" sit amor, videatur n. 795, 1430, 2722, inde duo montes sunt bini amores, 7caelestis qui in Dominum, et 8spiritualis qui erga proximum; quod "aes" sit bonum inde quod in naturali, n. 425, 1551; quod "equi" sint intellectualia, ita intellectus doctrinalium boni, n. 2760-2762, 3217; "terra austri" seu meridiei pro illis qui in boni et veri ignorantia, sed in vita boni in qua sunt gentes probae, apud quas cum nova Ecclesia instauratur, 9ibi spiritus Dei quiescere dicitur: [12]apud Jeremiam, Jehovah Qui ascendere fecit, et Qui reduxit semen domus Israelis e terra ad septentrionem, et ex omnibus terris, quo depuli illos, ut habitarent super terra sua, xxiii 8, "e terra ac septentrionem" pro ab obscuro ignorantiae boni et veri: apud eundem, Num frangetur ferrum, ferrum a septentrione et aes? xv 12; "ferrum" pro vero naturali, n. 425, 426; "aes" pro bono naturali, n. 425, 1551; haec "a septentrione" dicuntur quia a naturali ubi obscurum respective et terminus; quod propheticum hoc non significet quod (c)a septentrione ferrum et aes, patet absque explicatione, nam quid Divini, immo quid cohaerentiae cum illis quae antecedunt et consequuntur, si intelligeretur quod ferrum et aes inde: [13]apud Matthaeum, Dico vobis, quod multi ab oriente usque et ab occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Jishako et Jacobo, viii 11; Luc. xiii 29; 10multi ab oriente usque et ab occidente" pro illis qui in cognitionibus et vita boni, et qui in obscuro ac ignorantia11, ita qui intra Ecclesiam et qui extra; quod enim status boni per orientem et occidentem significentur, supra dictum; (s)quod "accumbere cum Abrahamo, Jishako et Jacobo" sit esse cum Domino, videatur n. 3305 f. Quod similiter, nempe ab oriente et occidente venturi sint, qui apud Dominum in regno Ipsius seu in Ecclesia Ipsius erunt, apud Prophetas dicitur; ut apud Esaiam, 12Ab oriente adducam semen tuum, et ab 13occidente colligam te, xliii 5: alibi, Timebunt ab occidente nomen Jehovae, et ab oriente gloriam Ipsius, lix 19: alibi, Cognoscent ab ortu solis et ab occasu, quod nullus praeter Me; Ego Jehovah, et nemo amplius, xlv 6: 14et alibi, Excitabo e septentrione et veniet, ab ortu solis invocabit nomen Meum, xli 25.(s) [14] Praeterea, quod per orientem, occidentem, meridiem et septentrionem, talia significentur, manifeste constare potest ex constructione Tabernaculi; ex castrametatione et profectione filiorum Israelis; ex descriptione terrae Canaanis; tum a descriptione novi Templi, novae Hierosolymae, et novae Terrae; 15EX CONSTRUCTIONE TABERNACULI, quod omnia ibi secundum plagas ordinata sint, videatur Exod. xxxviii; 16ut quid ad angulum orientis et occidentis, et quid ad angulum meridiei et septentrionis, Exod. xxvi 18, 20, 22, 27; xxvii 9, 12, (x)13: et quod candelabrum e regione mensae ad latus habitaculi versus meridiem, mensa autem ad latus septentrionis, Exod. xxvi 35; xl 22. [15] EX CASTRAMETATIONE et PROFECTIONE FILIORUM ISRAELIS, etiam secundum plagas, quod nempe castrametarentur circum Tentorium conventus, tribus Jehudae, tribus Jisascharis, tribus Zebulonis versus orientem; tribus Reubenis, Shimeonis et Gadis versus meridiem; tribus Ephraimi, Menashes, et Benjaminis versus occidentem; tribus Danis, Asheris et Naphthali, versus septentrionem, Num. ii 1 ad f.: tum quod ex Levitis Gershonitae versus occidentem, Kehathitae versus meridiem, Meraritae versus septentrionem, et quod Moses, Aharon et filii ejus ante Habitaculum versus orientem, Num. iii 23-38, per quae repraesentatus erat caelestis ordo qui in regno Domini secundum status boni et veri; et quod versus meridiem conclamatione clangerent ad profectiones, Num. x 6; et quod sicut castrametati, etiam sic profecti sint, Num. ii 34. [16] EX DESCRIPTIONE TERRAE CANAANIS, quae per Mosen primum descripta est quoad terminos circumcirca, et quidem ad angulum meridiei, ad angulum occidentis, angulum septentrionis et angulum orientis, Num. xxxiv 2-12; dein cum per sortem data tribubus, Josh. xv-xix; inde et quoque ab antiquissimis qui in terra Canaane habitarunt, omnia ibi loca secundum situm, distantiam, et terminos quoad plagas repraesentativa et significativa facta sunt, n. 1607, 1866. [17] Ex DESCRIPTIONE NOVI TEMPLI, NOVAE HIEROSOLYMAE, et NOVAE TERRAE, etiam secundum plagas, apud Ezechielem: ut, quod structura urbis esset a meridie: de porta aedificii, cujus facies versus orientem, versus septentrionem, et versus meridiem, xl 2, 6, 19, 20-46. De mensura Templi, et ejus ostio versus septentrionem et meridiem, xli II: de atrio versus septentrionem, orientem, meridiem et occidentem, xlii 1, 4, 11, (x)16-19; et quod gloria Jehovae Dei Israelis 17intraret a via orientis, xliii 1, 2, 4; de portis atrii, (x)xliv 1, 2, 4; (x)xlvi 1, 9, 10, 19, 20: de terminis terrae sanctae xlvii, versus septentrionem, vers. 15-17; versus orientem, vers. 18; versus meridiem, vers. 19; versus occidentem, vers. 20: et de hereditatibus juxta plagas pro unaquavis tribu, xlviii: et de portis Sanctae Hierosolymae ab oriente, septentrione, meridie et occidente, Apoc. xxi 13. Ex his manifeste patet quod quatuor mundi plagae secundum quas sancta illa, seu repraesentativa sancti, fuerunt ordinata, in sensu interno non plagas illas, sed status boni et veri in regno Domini significent. [18] Quod septentrio et occidens in sensu opposito significent falsum et malum, constare potest (c)a sequentibus locis; apud Jeremiam, Factum verbum Jehovae ad me secundo, dicendo, Quid tu videns? dixi, Ollam apertam ego videns, et facies ejus versus septentrionem; et dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae; en Ego vocans omnes familias septentrionis ut veniant, i 13-15: apud eundem, Erigite signum Zionem versus, convenite, ne subsistite, quia malum Ego adducens a septentrione, et confractionem magnam, iv 6: apud eundem, Vox strepitus ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae vastitatem, x 22: apud eundem, In Tekoa clangite buccina, . . . quia malum prospicit ex septentrione, et confractio magna; . . . ecce venit populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae, vi 1, 22: apud eundem, Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, . . . Hierosolymam et urbes Jehudae, et reges ejus, . . . Pharaonem regem Aegypti, . . . et omnem turbam occidentalem, . . . omnes reges Arabiae, et omnes reges occidentis habitantes in deserto, . . . et omnes reges septentrionis, propinquos et longinquos, xxv 17-26: [19] apud eundem, Non effugiet celer, nec eripiet se fortis, septentrionem versus, juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt. Quis hic sicut flumen ascendit? . . . Aegyptus sicut flumen ascendit, . . . dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in ea. . . . Sed dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, . . . quia sacrificium Domino Jehovih Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium Euphratis. . . . Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium a septentrione venit, . . . pudefacta est filia Aegypti, tradita est in manum populi septentrionis, xlvi 6-10, 20, 24: apud eundem, Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae sicut flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2: [20] apud eundem, Locutus est Jehovah contra Babelem, ascendet contra eam gens (c)a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, ut non sit habitans in ea, l [1], 3: apud eundem, Ecce Ego excitans et ascendere faciens contra Babelem congregationem gentium magnarum e terra septentrionis, et instruent aciem contra eam, inde capietur; ecce populus veniens e septentrione, et gens magna, et reges multi excitabuntur e lateribus terrae, l 9, 41: apud eundem, Tunc canent super Babele caeli et terra, et omne quod in iis, quia e septentrione venient illi vastatores, li 48: apud Ezechielem, Dic Gogo, . . . Venies e loco tuo a lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, . . . ascendes contra populum Meum Israelem, sicut nubes, ad obtegendum terram, xxxviii 14-16: apud eundem, Ecce Ego contra te Goge princeps, . . . reverti faciam te, sextabo te, et faciam (x)ascendere te a lateribus septentrionis, et adducam te super montes Israelis; . . . super montibus Israelis cades, . . . super faciebus agri cades, xxxix 1, 2, 4, 5: apud Zachariam, Heu fugite e terra septentrionis, dictum Jehovae, nam sicut quatuor ventos caelorum expandam vos: heu Zion, eripe te, quae habitas cum filia Babelis, ii 10, 11. [21] Inde patet quid per "septentrionem" in sensu opposito significatur quod nempe falsum ex quo malum, et falsum quod a malo; falsum ex quo malum, quia oriundum (c)ex ratiocinatione de Divinis et contra Divina ex scientificis quae naturalis hominis, dicitur "populus septentrionis esse ex Aegypto"; quod "Aegyptus" sit tale scientificum, videatur n. 1164, 1165, 2588 f.; falsum quod ex malo, quia oriundum a cultu externo apparente sancto cujus interiora sunt profana, dicitur "gens septentrionis e Babele"; quod "Babel" tale sit, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; quod etiam "Babel" sit quae vastat, n. 1327: (m)utrumque, nempe 18falsum ex quo malum, et falsum quod ex malo, dicitur ex Gogo, nam "Gogus" est cultus in externis absque interno, et inde idololatricus, qualis fuit 19Judaeorum omni tempore; quod Gogus tale sit, videatur n. 1151.(n) [22] Ex obscuro quod est naturalis hominis, 20tam exoritur verum, 20quam oritur falsum; quando homo (t)se illuminari patitur per Verbum a Domino, tunc obscurum ejus fit lucidum, aperitur enim via interna, ita fit influxus et communicatio per caelum a Domino; at quando se non illuminari patitur per Verbum a Domino, sed per propriam intelligentiam, tunc obscurum ejus fit tenebrosum, ita falsum, (m)clauditur enim via interna, et non fit influxus et communicatio per caelum a Domino, modo talis ut apparere possit sicut homo externa forma, cogitando ex malo et falso, et quoque loquendo;(n) inde est quod "septentrio" apud illos verum, et apud hos falsum significet; illi enim ab obscuro ascendunt, hoc est, elevantur ad lucem, hi autem ab obscuro descendunt, hoc est, se removent a luce; 21ita illi ad meridiem feruntur, hi autem ad tartara. [23] Quod "septentrio" sit caligo falsi, et "meridies" lux veri, evidenter patet apud Danielem ubi agitur de ariete et hirco caprarum; ut et de rege meridiei et rege septentrionis; de ariete et hirco caprarum, Quod aries cornuferiret versus occidentem, et versus septentrionem, et versus meridiem, ita ut omnes bestiae non consisterent coram eo; . . . et quod hircus caprarum veniret ab occidente super omnes facies terrae: . . . et ex uno cornu 22ejus exiret cornu, quod cresceret valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, viii 4, 5, 9: 23de rege meridiei et rege septentrionis, ubi per "regem meridiei" significantur illi qui in cognitionibus veri, et per "regem septentrionis" illi qui in falso24, Quod sub finem annorum consociabunt se, ita ut filia regis meridiei veniet ad regem septentrionis ad faciendum rectitudines, sed non obtinebit brachium vires: . . . surget e stemmate. . . qui veniet in munimentum regis septentrionis, . . . et praevalebit; . . . et captivitatem abducet in Aegyptum: . . . veniet in regnum rex meridiei, . . . et pugnabit cum rege septentrionis: . . . revertetur rex septentrionis, et sistet multitudinem magnam prae priore: . . . multi stabunt contra regem meridiei: . . . veniet rex septentrionis. . . et capiet urbem munitionum, . . . et destruet multa: . . . rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno, sed non consistet, quia cogitabunt contra illum cogitationes: . . . post redibit, . . . sed non erit sicut prius; . . . populus cognoscentium Deum suum confirmabunt se: . . . tandem in tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella in illum irruet rex septentrionis cum curru et equitibus; . . . in terra decoris multi corruent: . . . sed rumores terrebunt (c)eum ab ortu et a septentrione, ut exeat cum ira magna; . . . venturus est ad finem suum, nec auxilians illi, xi 1 ad f. Quod "rex meridiei" sint illi qui in luce veri, et "rex septentrionis" illi qui in umbra primum, et dein in caligine falsi, 25a singulis ibi constare potest, 26ita quod status Ecclesiae, quomodo 27successive pervertitur, describatur: "reges meridiei et septentrionis" vocantur, quia per "reges" in sensu interno Verbi significantur vera, et in opposito falsa, n. 1672, 2015, 2069; et per "regna" illa quae sunt veri, ac in opposito sensu illa quae sunt falsi, n. 1672, 2547. @1 in Verbo$ @2 occasu$ @3 mare sit$ @4 et sic obscuro quoad verum$ @5 illa quae in ipsius bono cui conjectum verum$ @6 inde quoque septentrio$ @7 i nempe amor$ @8 i amor$ @9 spiritus Dei quiescit$ @10 qui$ @11 i illarum$ @12 A places this third in the series of quotations.$ @13 occasu$ @14 apud Eundem$ @15 i quod ibi singula etiam juxta plagas ordinata sint, ex causa repraesentationis et significationis status boni et veri per illas, patet.$ @16 et$ @17 veniret$ @18 falsum ex malo et malum ex falso, per Gogum significatur$ @19 Judaicus$ @20 et$ @21 hoc est$ @22 hirci caprarum$ @23 i et$ @24 i de quibus haec$ @25 after describatur$ @26 et$ @27 successu temporis$
Arcana Coelestia 3 #3709 Quod "benedicentur in te omnes familiae humi" significet quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono, constat ex significatione "benedici" quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex significatione "familiarum" quod sint bona et quoque vera boni, de qua n. 1159, 1261; et ex significatione "humi" quod sit id quod Ecclesiae, consequenter doctrina boni et veri in naturali seu externo homine, qui hic per "Jacobum" repraesentatur, de qua n. 268, 566, 990, 3671: inde patet quod per "benedicentur in te omnes familiae humi" significetur quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono. Vera boni doctrinae sunt doctrinalia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quae conjungi bono in naturali homine dicuntur quando volupe et jucundum est scire illa propter facere illa.
Arcana Coelestia 3 #3710 "Et in semine tuo": quod significet et vero, nempe quod conjunguntur, constat ex significatione "seminis" quod sit verum, de qua n. 29, 1025, 1447, 1610, 2848, 3373.
Arcana Coelestia 3 #3711 Quod "ecce Ego cum te" significet quod Divinum; et quod "custodiam te in omni quo eas" significet Divinam Providentiam, constat ex eo quod "Ego" hic sit Jehovah, ita Divinum Domini; et ex significatione "custodire in omni quo eas" quod sit Providentia ex Divino, et quia agitur de Domino, est Divina Providentia: per Divinum et Divinam Providentiam hic intelligitur quod Dominus etiam Naturale Suum Divinum faceret.
Arcana Coelestia 3 #3712 "Et reducam te ad humum hanc": quod significet conjunctionem cum Divina doctrina, constat a significatione "reducere" quod sit iterum conjungere; et a significatione "humi" quod sit doctrina boni et veri in naturali homine, de qua n. 268, 566, 990, hic Divina doctrina, quia per Jacobi peregrinationem apud Labanem repraesentantur intercedentia media, per quae Dominus Naturale Divinum fecit, et per Jacobi reductionem seu reditum ad terram Canaanem repraesentatur intercedentium mediorum finis, quod nempe Naturale Divinum fecerit; ita per "reducam te ad humum hanc" significatur conjunctio cum Divina doctrina. Divina doctrina est Divinum Verum, et Divinum Verum est omne Verbum Domini; ipsa Divina doctrina est Verbum in sensu supremo in quo unice agitur de Domino; inde Divina doctrina est Verbum in sensu interno in quo agitur de regno Domini in caelis et in terris; [2] Divina doctrina est quoque Verbum in sensu litterali, 1in quo agitur de illis quae in mundo et super terris sunt; at quia sensus litteralis in se continet sensum internum, et hic supremum, et 2prorsus correspondet per repraesentativa et significativa, ideo etiam doctrina inde est 3Divina: quia Jacob repraesentat Divinum Naturale Domini, etiam repraesentat Verbum quoad sensum litteralem, nam quod Dominus sit Verbum, hoc est, omne Divinum Verum, notum est; naturale Verbi non aliter se habet ac sensus ejus litteralis, est enim hic nubes respective, videatur Praefat. ad cap. xviii; at rationale ejus seu spirituale interius Verbi se habet ut sensus internus, et quatenus Dominus est Verbum, 4dici potest quod is repraesentetur per "Jishakum"; sensus autem supremus per "Abrahamum"; inde patet quid sit conjunctio cum Divina doctrina, cum praedicatur de Divino Naturali Domini, quod repraesentatur per "Jacobum"; verum enim vero haec se ita non habent in Domino, omne enim in Ipso est Divinum Bonum, non autem Divinum Verum, minus Divinum Verum Naturale, sed Divinum 5Verum est Divinum Bonum apparens in caelo coram angelis et in terra coram hominibus, et tametsi 6est apparens, usque est Divinum Verum quia est a Divino Bono, sicut lux quod solis sit quia a sole, videatur n. 3704. @1 sed in hoc sensu agit Verbum$ @2 i ei$ @3 i quoque$ @4 repraesentatur hic$ @5 Bonum apparet sicut Divinum Verum$ @6 apparet$
Arcana Coelestia 3 #3713 "Quia non relinquam te donec quod fecero quod locutus tibi": quod significet quod nihil deerit quin effectum habitura, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3714 Vers. 16, 17. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi. Et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli. "Expergefactus Jacob e somno suo" significat illustrationem: "et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc" significat Divinum in hoc statu: "et ego non scivi" significat in obscuro: "et timuit" significat alterationem sanctam: "et dixit, Quam terribilis locus hic" significat sanctitatem status: "nihil hic nisi domus Dei" significat regnum Domini in ultimo ordinis: "et haec porta caeli" significat ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter 1introitus. @1 i sicut$
Arcana Coelestia 3 #3715 "Expergefactus Jacob e somno suo": quod significet illustrationem, constat a significatione "somni" quod sit status obscurus respective ad vigiliam quae est status lucidus, inde "a somno expergisci" in spirituali sensu est illustrari.
Arcana Coelestia 3 #3716 "Et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc": quod significet Divinum in hoc statu, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837, 3356, 3387; quod Jehovah sit Divinum, constat; inde patet quod per "dixit, Certe est Jehovah in loco hoc" significetur perceptio quod Divinum in hoc statu.
Arcana Coelestia 3 #3717 "Et ego non scivi": quod significet in obscuro, constare potest absque explicatione; "non scire" enim et ignorare est obscurum quoad illa quae sunt visus intellectualis. Ex "non scire" 1et ignorare quod sit obscurum, ut quoque ex expergisci (c)e somno quod sit illustrari, patet quid sensus internus et qualis est, quod nempe illa quae sunt sensus litteralis sint, talia qualia apparent coram visu externo aut alio aliquo sensu, et quoque secundum illos sensus capiuntur, at illa quae sunt sensus interni, talia sunt qualia apparent coram visu interno 2aut alio ibi sensu; quae itaque in sensu litterali sunt, et ab homine capiuntur secundum sensus externos, hoc est, secundum illa quae (t)sunt in mundo, aut secundum ideam inde, eadem ab angelis 3percipiuntur secundum sensus internos, hoc est, secundum illa quae sunt in caelo aut secundum ideam inde; se habent illa et haec sicut quae in luce mundi, ad illa quae in luce caeli; quae in luce mundi, sunt mortua respective ad ea quae in luce caeli, in luce caeli enim est sapientia et intelligentia a Domino, n. 3636, 3643; quapropter cum obliterantur seu absterguntur illa quae sunt lucis mundi, remanent illa quae sunt lucis caeli, ita loco terrestrium caelestia, 4et loco naturalium spiritualia; sicut, quod supra dictum, nescire 5et ignorare, quod sit in statu obscuro esse de bono et vero, et quod "expergisci a somno" sit illustrari; ita in omnibus reliquis. @1 aut$ @2 et$ @3 percipientur$ @4 seu$ @5 aut$
Arcana Coelestia 3 #3718 "Et timuit": quod significet alterationem sanctam, constat ex significatione "timoris" quod sit alteratio sancta, ut ab illis quae incontinenter sequuntur, patet, nam dicit "quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli" in quibus verbis quod alteratio sancta insit, constare potest. Quid "timor" in sensu interno, videatur n. 2826; est in genere duplex, timor in non sancto, et timor in sancto; timor in non sancto est in quo sunt mali, at timor in sancto est in quo sunt boni; hic timor, nempe in quo sunt boni, vocatur timor sanctus, et est admirationis pro Divino, et quoque est amoris; amor absque timore sancto est quasi insulsum quid, seu sicut cibus in quo nihil salis, et inde non sapor, sed amor cum timore est quasi cibus salitus qui tamen non a sale sapit; timor amoris est ne aliquo modo laedatur Dominus, nec aliquo modo proximus, ita ne aliquo modo bonum et verum, proinde ne sanctum amoris et fidei, et inde cultus; sed timor ille est varius, non similis uni prout alteri; in genere quantum amoris boni et veri alicui est, tantum timoris est ne bonum et verum laedatur, sed usque tantum non apparet ut timor; at quantum minus amoris boni et veri est, tantum minus timoris est pro eo, et tantum apparet non ut amor sed ut timor, inde his timor pro inferno; at ubi nihil amoris boni et veri est, ibi nihil timoris sancti, sed modo timor jacturae honoris, lucri, famae propter illa, tum poenarum ac mortis, qui timor est externus, et praecipue afficit corpus et naturalem hominem, ejusque cogitationes; at ille timor, 1nempe timor sanctus, praecipue afficit spiritum seu internum hominem, ejusque conscientiam. @1 hoc est$
Arcana Coelestia 3 #3719 "Et dixit, Quam terribilis locus hic": quod significet sanctitatem status, constat a significatione "timoris" quod sit alteratio sancta, de qua mox supra n. 3718; et quia vox terribilis in lingua originali ex eadem voce ex qua timor, derivatur, est sanctitas quae per illam significatur; et quia timor in sensu interno sanctum significat, ut mox supra dictum, etiam per eandem vocem in lingua originali significatur veneratio ac reverentia, quae quoque est timor sanctus; et ex significatione "loci" quod sit status, de qua mox supra, n. 3716.
Arcana Coelestia 3 #3720 "Nihil hic nisi domus Dei": quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, constat ex significatione "Domus Dei": in Verbo multis in locis memoratur Domus Dei, et in sensu externo seu secundum litteram significat aedem ubi cultus sanctus, sed in sensu interno significat Ecclesiam, inque sensu universaliore caelum, ac in universalissimo universum regnum Domini; in supremo autem sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum; sed in Verbo nunc dicitur Domus Dei, nunc Templum; utrumque simile significat, sed cum differentia quod "Domus Dei" dicatur ubi agitur de bono, at "Templum" ubi de vero; inde patet quod per Domum Dei significetur Ecclesia Domini caelestis, inque universaliore sensu caelum angelorum caelestium, in universalissimo regnum caeleste Domini, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum; et quod per Templum significetur Ecclesia Domini spiritualis, inque universaliore sensu caelum angelorum spiritualium, in universalissimo regnum spirituale Domini, ac in supremo Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 2048. Quod "Domus Dei" significet caeleste quod boni, et quod "Templum" spirituale quod veri, est inde quia "domus" in Verbo significat bonum, videatur n. 710, 2233, 12559, 3128, 3652, et quia construebatur ex lignis apud antiquissimos, ex causa quia "lignum" significabat bonum, n. 643, 1110, 2784, 2812; "Templum" autem significat verum quia construebatur ex lapidibus; quod "lapides" sint vera, videatur n. 643, 1296, 1298: [2] quod ligna et lapides talia significent, non 2modo constat ex Verbo ubi nominantur, sed etiam ex repraesentativis in altera vita; qui enim meritum in bonis operibus ponunt, illa apparent sibi scindere ligna; et qui meritum in veris ponunt, quod nempe crediderint se vera prae aliis novisse, et tamen male vixerunt, apparent sibi scindere lapides; quae saepius mihi visa sunt; inde mihi constare potuit quid significatio ligni 3et lapidis, nempe quod ligni sit bonum, et lapidis sit verum; pariter ex eo quod quando visa mihi domus lignea, ilico obvenerit idea boni, et cum visa domus lapidea, obvenerit idea veri; de qua re etiam ab angelis instructus sum: inde est cum in Verbo memoratur Domus Dei, angelis obveniat idea boni, et talis boni de 4quali in serie agitur; et cum memoratur Templum, quod obveniat idea veri, et talis veri de 4quali in serie agitur. Inde quoque 5concludi potest, quam alte et penitus recondita6 sunt arcana caelestia in Verbo. [3] Quod per "Domum Dei" hic significetur regnum Domini in ultimo ordinis, est quia agitur de Jacobo, per quem quod repraesentetur Divinum Naturale Domini, prius saepe ostensum; naturale est in ultimo ordinis, nam in illo terminantur interiora omnia, ac ibi simul sunt, et quia simul ibi sunt, et sic simul conspiciuntur innumerabilia ut unum, est ibi obscurum respective; de obscuro ibi respective, etiam prius aliquoties actum. @1 2234 AI$ @2 solum$ @3 quod sit bonum, et lapidis quod sit verum, originem habuit a repraesentativis in altera vita$ @4 quo$ @5 constare$ @6 sint$
Arcana Coelestia 3 #3721 "Et haec porta caeli": quod significet ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter sicut introitus, constat ex significatione "portae" quod sit illud per quod exitus et introitus; 1quod hic sit ultimum in quod desinit ordo, est quia agitur de naturali quod per "Jacobum" repraesentatur; quid porta, constat ex illis quae n. 2851, 3187 dicta et ostensa sunt, et quod naturale sit ultimum ordinis, ab illis quae n. 775, 2181, 2987-3002, 3020, 3147, 3167, 3483, 3489, 3513, 3570, 3576, 3671 allata sunt: 1quod per id ultimum e natura apparenter sit sicut introitus, est quia mens naturalis apud hominem est, per quam illa quae sunt caeli, hoc est, 2quae 3Domini, influunt et descendunt in naturam, et per eandem mentem illa quae sunt naturae, ascendunt, videatur n. 3702; sed quod sit apparenter introitus a natura per mentem naturalem in interiora, constare potest ex illis quae passim prius dicta et ostensa sunt; [2] apparet coram homine quod objecta mundi per sensus ejus corporis seu externos intrent, et afficiant interiora, et sic quod introitus 4sit ab ultimo ordinis in illa quae intus sunt, at quod illud sit apparentia 5et fallacia, patet ex communi regula quod posteriora non possint influere in priora, seu quod idem, inferiora in superiora, seu quod idem, exteriora in interiora, seu quod adhuc idem, illa quae sunt mundi et naturae in illa quae sunt caeli et spiritus; illa enim crassiora sunt, haec puriora, et crassiora illa quae sunt externi seu naturalis hominis, existunt et subsistunt ab illis quae sunt interni seu rationalis hominis, quae non afficere possunt puriora, sed afficiuntur a purioribus; verum quomodo se habet cum hoc influxu, quia ipsa apparentia et fallacia prorsus contrarium persuadent, 6seorsim, ex Divina Domini Misericordia, ubi de influxu, dicetur; inde nunc est quod dicatur quod per ultimum, in quod desinit ordo, sit a natura apparenter sicut introitus. @1 i et$ @2 i illa$ @3 per caelum a Domino$ @4 foret$ @5 proinde fallacia sensus$ @6 see n. 6053-8 and 6189-6215 for special treatment of this subject$
Arcana Coelestia 3 #3722 Vers. 18, 19. Et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput illius. Et vocavit nomen loci illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore. "Mane surrexit Jacob in matutino" significat illustrationis statum: "et sumpsit lapidem" significat verum: "quem posuit subcapitalia sua" significat cum quo communicatio cum Divino: "et posuit illum statuam" significat sanctum terminum: "et fudit oleum super caput illius" significat sanctum bonum ex quo: "et vocavit nomen loci illius Bethel" significat status quale: "et utique Luz nomen urbis priore" significat status prioris quale.
Arcana Coelestia 3 #3723 "Mane surrexit Jacob in matutino": quod significet illustrationis statum, constat a significatione "mane surgere in matutino" quod sit illustrationis status, de qua n. 3458; "surgere" enim in Verbo ubi nominatur involvit aliquid elevationis, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; et "mane" significat lucis caelestis adventum, ita hic elevationem ab obscuro in lucem illam, proinde illustrationis statum.
Arcana Coelestia 3 #3724 "Et sumpsit lapidem": quod significet verum, constat a significatione "lapidis" quod sit verum, de qua n. 11296, 1298, 3720. @1 i 643$
Arcana Coelestia 3 #3725 "Quem posuit subcapitalia sua": quod significet cum quo communicatio cum Divino, constat ex significatione "subcapitalium" seu cervicalium, quod sint communicatio communissima, de qua supra n. 3695.
Arcana Coelestia 3 #3726 "Et posuit illum statuam": quod significet sanctum terminum, constat a significatione "statuae," de qua sequitur. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae praecedunt, quod nempe de ordine agatur quo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ac in sensu repraesentativo quomodo Dominus naturale hominis novum facit seu regenerat; qualis ille ordo sit, supra passim dictum et ostensum est, quod nempe inversus sit cum regeneratur homo, et primo loco ponatur verum, et quod restitutus cum homo regeneratus est, et bonum primo loco 1tunc sit, et verum ultimo, de qua re videatur n. 3325, 3330, 3332, 3336, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3688: hoc repraesentatum fuit per "scalam per quam angeli ascendebant et descendebant," ubi primum dicitur quod ascenderent, et dein quod descenderent, n. 3701; de ascensu nunc agitur, quod nempe ab ultimo ordinis, de quo mox supra n. 3720, 3721; hic nunc quod sit verum quod ultimum ordinis est; hoc ultimum est quod vocatur sanctus terminus, et significatur per "lapidem quem sumpsit Jacob et posuit in statuam." Quod verum sit ultimum ordinis, inde constare potest quod bonum non possit in bonum terminari sed in verum, nam verum est recipiens boni, n. 2261, 2434, 3049, 3068, 3180, 3318, 3387, 3470, 3570; [2] bonum apud hominem absque vero, seu absque conjunctione cum vero, est bonum quale apud infantes, quibus nihil adhuc sapientiae est quia nihil intelligentiae; at quantum infans procedente aetate recipit verum ex bono, seu quantum apud illum conjungitur verum bono, tantum fit homo; inde patet quod bonum sit primum ordinis, et verum sit ultimum: inde est quod homo ex scientificis quae sunt vera naturalis hominis, et dein ex doctrinalibus quae sunt vera spiritualis hominis in naturali ejus, incohare debeat ut initietur in intelligentiam sapientiae, hoc est, ut intret in vitam spiritualem, ex qua homo fit homo, n. 3504; ut pro exemplo, ut homo possit sicut spiritualis homo amare proximum, primum discere debet quid spiritualis amor seu charitas, et quis proximus; antequam haec novit, quidem amare potest proximum, sed ut naturalis homo, non ut spiritualis, hoc est, ex bono naturali, non ex bono spirituali, videatur n. 3470, 3471; at postquam illa novit, tunc cognitionibus illius rei implantari potest spirituale bonum a Domino; ita se habet cum omnibus reliquis quae cognitiones, vel doctrinalia, vel in genere vera, dicuntur. [3] Dicitur quod cognitionibus implantari queat bonum a Domino, tum quod verum sit recipiens boni; qui non aliam ideam de cognitionibus ut et de veris habent quam quod sint res abstractae, qualem ideam quoque de cogitationibus plerique habent, illi nequaquam capere possunt quid 2sit quod cognitionibus implantetur bonum, et quod verum sit recipiens boni; sed sciendum quod cognitiones 3et vera non magis res abstractae sint a purissimis substantiis quae sunt interioris hominis seu ejus spiritus, quam visus est abstractus ab organo suo seu oculo, aut auditus a suo organo seu aure; sunt puriores substantiae quae reales, ex quibus existunt, quarum variationes formae animatae et modificatae per influxum vitae a Domino illa sistunt, et (c)illarum convenientiae et harmoniae successive aut simul, sunt quae afficiunt, ac faciunt id quod vocatur pulchrum, amoenum, et jucundum; [4] ipsi spiritus sunt formae, hoc est, ex continuis formis consistunt aeque ac homines, sed ex purioribus, et ad visum corporeum seu oculi non conspicuis; sed quia formae illae seu substantiae non conspicuae sunt corporeo oculo, homo hodie non aliter capit quam quod cognitiones 4et cogitationes sint res abstractae, inde quoque insania nostri saeculi, quod non credant in se spiritum habere victurum post mortem corporis5, cum tamen ille est substantia magis multo realis quam substantia materialis ejus corporis: immo, si credere velis, est spiritus post solutionem a corporeis ipsum illud corpus purificatum, quod plures dicunt se habituros tempore ultimi judicii, cum primum se resurrecturos credunt; quod spiritus, seu quod idem, animae, corpore praediti sint, se mutuo ut in clara die videant, inter se loquantur, se mutuo audiant, et multo exquisitiore sensu polleant quam cum fuerunt in corpore seu in mundo, ab illis quae ab experientia tam copiose relata sunt, manifeste constare potest. @1 est$ @2 i hoc$ @3 seu$ @4 sicut$ @5 i ejus$
Arcana Coelestia 3 #3727 Quod significationem "statuae" attinet, quod sit sanctus terminus, ita ultimum ordinis, inde est quia antiquissimis temporibus ponebantur lapides ubi termini eorum erant, qui discriminabant unius possessionem aut hereditatem ab alterius, et erant in signum et in testem quod ibi termini; antiquissimi, qui in singulis objectis (c)et in singulis statutis caeleste quoddam et spirituale cogitabant, n. 1977, 2995, etiam in his lapidibus quos statuebant, cogitabant ex illis de ultimis in homine, proinde de ultimo ordinis, quod est verum in naturali homine: ab antiquissimis illis qui fuerunt ante diluvium, habuerunt hoc antiqui qui post diluvium, n. 920, 1409, 2179, 2896, 2897, et lapides illos quos in terminis statuebant, sanctos habere coeperunt, ex causa, ut dictum, quia sanctum verum quod in ultimo ordinis, significabant, etiam lapides illos "statuas" vocabant; inde factum quod statuae essent in cultum, et quod erigerent tales ubi suos lucos (x)habebant, et postmodum ubi sua templa, et quoque quod inungerent illos oleo, de qua re mox sequitur; constabat enim Antiquae Ecclesiae cultus ex (t)perceptivis et significativis" antiquissimorum qui ante diluvium, ut ex locis mox citatis 1patet: antiquissimi quia loquebantur cum angelis et simul cum illis erant quando in terra, a caelo 2habuerunt quod "lapides" significarent verum, et quod 3ligna" bonum, videatur mox supra n. 3720; inde nunc est quod statuae significent sanctum terminum, 4ita verum quod "ultimum ordinis est apud hominem; 5bonum enim quod per internum hominem influit a Domino, terminatur in externo homine, et in vero ibi; cogitatio hominis, loquela ejus, et actio, quae sunt ultima ordinis, non aliud sunt quam vera ex bono, sunt enim imagines 6seu formae boni; 7nam pertinent ad partem intellectualem hominis, at bonum quod in illis, et ex quo, ad partem voluntariam. [2] Quod statuae erigerentur in signum, et in testem, et quoque in cultum, et quod in sensu interno significent sanctum terminum, seu verum in naturali hominis quod ultimum ordinis est, constare potest ab aliis locis in Verbo; ut in sequentibus, ubi agitur de foedere inter Labanem et Jacobum, Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te: et accepit Jacob lapidem et erexit illum statuam: . . . dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te, testis acervus hic, et testis statua, quod ego non transibo ad te acervum hunc, et quod tu non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc, ad malum, Gen. xxxi 44, 45, 51, 52; quod hic per "statuam" significetur verum, in explicatione ad illum locum videbitur: [3] apud Esaiam, In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: . . . in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus, Jehovae; quae erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, xix 18-20; "Aegyptus" pro scientificis quae naturalis hominis8; "altare" pro cultu Divino in genere, factum enim est altare primarium repraesentativum cultus in Ecclesia altera Antiqua ab Ebero incepta, n. 921, 1343, 2777, 2811; 9medium terrae Aegypti, pro primario (c)et intimo cultus, n. 2940, 2973, 3436; "statua" 10pro vero quod ultimum ordinis in naturali; quod in termino, in signum et in testem, patet: [4] apud Mosen, Scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit in mane, et aedificabat altare juxta montem 11Sinai, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, Exod. xxiv 4; ubi "altare" similiter erat repraesentativum omnis cultus, 12et quidem repraesentativum boni in cultu; "duodecim autem statuae" repraesentativum veri quod ex bono in cultu; quod "duodecim" sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272; quod "duodecim tribus" sint pariter omnia veri Ecclesiae, in capite sequente, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [5] Quia altaria fuerunt repraesentativa omnis boni cultus, et Ecclesia Judaica instituta fuit ut repraesentaret Ecclesiam caelestem, quae non aliud verum agnovit quam quod ex bono, quod 13caeleste verum appellatur, nam verum ne minime separare voluit a bono, usque adeo ut ne quidem nominare aliquid fidei seu veri vellet nisi cogitaret de bono, et id ex bono, videatur n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, 3246, ideo repraesentativum veri fuit per lapides altaris, et interdictum quod per statuas, ne sic separaretur verum a bono ac repraesentative coleretur verum loco boni; quare ita apud Mosen, Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris juxta altare Jehovae Dei tui quod facies tibi, et non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 21, 22; colere enim verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate, est contra Divinum, quia contra ordinem, [6] quod significatur per quod "non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus": sed quod usque erexerint, et sic repraesentaverint illa quae sunt contra ordinem, constat apud Hosheam, Israel secundum multiplicare fructum suum, multiplicat altaria, secundum bonum terrae suae, faciunt bene statuas; sed evertet altaria eorum, vastabit statuas eorum, x 1, 2: in Libro Primo Regum, Fecit Jehudah malum in oculis Jehovae, . . . et aedificarunt sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi, xiv [22], 23: in Libro Secundo Regum, Filii Israelis statuerunt sibi statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi,xvii 10: in eodem Libro, Hiskiah removit excelsa, et confregit statuas, et excidit lucum, et contudit serpentem aeneum, quem fecerat Moses, quia suffiebant illi, xviii 4. [7] Quia gentes per traditiones etiam habuerunt quod sanctum cultus repraesentaretur per altaria et per statuas, et tamen illi in malo et falso essent, ideo per "altaria apud gentes" significantur mala cultus, et per statuas 14falsa, quare mandatum ut destruerentur: apud Mosen, Altaria gentium evertetis, et statuas eorum confringetis, et lucos eorum exscindetis, Exod. xxxiv 13; Deut. vii 5; xii 3: apud eundem, Non incurvabis te diis gentium, et non coles illos, et non facies juxta opera eorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas eorum, Exod. xxiii 24; "dii gentium" pro falsis, "opera15 "pro malis, "confringere statuas" pro destruere cultum ex falso: [8] apud Jeremiam, Nebuchadnezzar rex Babelis confringet statuas domus solis quae in terra Aegypti, et domos deorum Aegypti comburet igne, xliii 13: apud Ezechielem, Nebuchadnezzar rex Babelis per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram descendere faciet, xxvi 11; ubi de Tyro; "Nebuchadnezzar rex Babelis" pro illo quod vastat, n. 1327 f.; "ungulae equorum" pro 16infimis intellectualibus, qualia sunt scientifica 17ex meris sensualibus; quod "ungulae" 18infima sint, alibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur; "equi" pro intellectualibus, n. 2760-276219; "plateae" pro veris, et in opposito sensu pro falsis, n. 2336, "quas conculcare" est destruere cognitiones veri quae per "Tyrum" significantur; quod "Tyrus," de qua hic agitur, sint cognitiones veri, n. 1201; "populum gladio occidere" pro vera per falsum destruere; quod "populus" praedicetur de veris, n. 1259, 1260, 3295, 3581; et quod "gladius" sit falsum pugnans, n. 2799; inde patet quid sit "statuas roboris in terram facere descendere"; quod "robur" praedicetur de vero et de falso, ex Verbo etiam constat. @1 before ex$ @2 didicerunt$ @3 lignum$ @4 et sic$ @5 nam ut dictum bonum, quod a Domino per internum hominem influit terminatur in externo seu naturali homine in verum, non aliud est cogitatio humana, non aliud loquela hominis, actio hominis nec aliud$ @6 ac$ @7 et$ @8 i n. 1164, 1165, 1186, 1462$ @9 in medio Aegypti, seu medium$ @10 i apud terminum Jehovae$ @11 (Sinai)$ @12 ita$ @13 (c)boni verum$ @14 i eorum$ @15 i gentium$ @16 scientificis quae infimo loco$ @17 sensualia$ @18 talia$ @19 i 3217, hic infima intellectualia, quae sunt ungulae equorum$
Arcana Coelestia 3 #3728 "Et fudit oleum super caput illius": quod significet sanctum bonum, constat a significatione "olei" quod sit caeleste amoris seu bonum, de qua n. 886, 3009; ex significatione "capitis" quod sit id quod superius est, seu quod idem, id quod interius; quod bonum sit superius seu interius, et verum sit inferius seu exterius, multis in locis ostensum est; inde patet quid per ritum illum antiquum quod fuderint oleum super caput statuae, significatum, quod nempe 1verum non esset absque bono, sed ex bono, ita quod bonum dominaretur, sicut caput super corpus; verum enim absque bono non est verum, sed est sonus nullius vitae, et tale ut dissipetur ex se, 2in altera vita dissipatur etiam apud illos qui prae aliis verum seu 3doctrinalia fidei, etiam qui 3doctrinalia amoris sciverunt si non in bono 4vixerunt, ac ita si non ex bono verum retinuerint; [2] inde Ecclesia non est Ecclesia ex vero separato a bono, proinde non a fide separata a charitate, sed (c)a vero quod ex bono, seu (c)a fide quae ex charitate; etiam simile significatur per illa quae Dominus ad Jacobum dixit, Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum,Gen. xxxi 13: et per quod Jacob iterum statuit statuam, statuam lapidis, et libavit super illa libamen, et fudit super (c)illa oleum, Gen. xxxv 14; per "libare libamen super statua" significatur Divinum bonum fidei, et per "fundere oleum super (c)illa" Divinum bonum amoris. Quod fundere oleum super lapidem, absque significatione alicujus rei caelestis ac spiritualis, foret quoddam ridiculum et idololatricum, quisque videre potest. @1 bonum esset ex quo verum$ @2 i quoque$ @3 vera$ @4 vixerint$
Arcana Coelestia 3 #3729 "Et vocavit nomen loci Bethel": quod significet status quale, constat ex significatione "nominis" et "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; status quale est quod significatur per "Bethel"; Bethel in lingua originali significat domum Dei, quae quod sit bonum in ultimo ordinis, videatur 1n. 3720. @1 i supra$
Arcana Coelestia 3 #3730 "Et utique Luz nomen urbis priore": quod significet status prioris quale, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua mox supra n. 3729, et ex significatione "urbis" quod sit doctrinale veri, de qua n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; "Luz" in lingua originali significat recessionem, ita disjunctionem, quae fit quando doctrinale veri seu verum primo loco ponitur, et bonum negligitur, ita cum solum verum in ultimo ordinis est; at cum verum una cum bono est in ultimo ordinis, tunc non est recessio seu disjunctio, sed accessio seu conjunctio; hoc est status quale quod per "Luz" significatur.
Arcana Coelestia 3 #3731 Vers. 20-22. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum; Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus Dei; et omne quod dederis mihi decimando decimabo illud tibi. "Vovit Jacob votum, dicendo" significat Providentiae statum: "si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans" significat continuum Divinum: "et dederit mihi panem ad edendum" significat usque ad conjunctionem cum Divino Bono: "et vestem ad induendum" significat conjunctionem cum Divino Vero: "et rediero in pace ad domum patris mei" significat usque ad perfectam unionem: "et erit Jehovah mihi in Deum" significat quod Divinum Naturale etiam Jehovah: "et lapis hic quem posui statuam" significat verum quod ultimum: "erit domus Dei" significat, hic ut prius, regnum Domini in ultimo ordinis, in quo superiora ut in sua domo: "et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi" significat quod omnia et singula ex propria potentia Divina fecerit.
Arcana Coelestia 3 #3732 "Vovit Jacobus votum": quod significet Providentiae statum, constat a significatione "vovere votum" quod in sensu interno sit velle ut Dominus provideat, inde in sensu supremo, in quo agitur de Domino, est providentiae status. Quod "vovere votum" sit in sensu interno velle ut Dominus provideat, est ex eo quia votis inest desiderium et affectio ut fiat quod volunt, ita ut provideat Dominus; est aliquid constipulationis, et simul aliquid debiti a parte hominis quod sibi suscepit, si optato potiretur, ut hic a Jacobo quod Jehovah esset illi in Deum, et lapis quem posuit statuam, esset Domus Dei, et quod decimaret omne quod dederit illi, si Jehovah custodiverit illum in via, et dederit illi panem ad edendum, et vestem ad induendum, ac redierit in pace ad domum patris Sui; inde patet quod vota tunc temporis fuerint singularia pacta, imprimis ad agnoscendum Deum pro suo Deo, si provideret illis quae desiderabant, 1et quoque quod rependerent Ipsi per aliquod munus si provideret. [2] Ex his manifeste patet quales fuerunt patres gentis Judaicae, sicut hic Jacob, quod nondum agnoverit Jehovam, et quod adhuc in electione fuerit, num Illum aut alium pro suo Deo agnosceret; hoc singulare fuit in gente illa, usque a patribus eorum, quod quisque suum Deum habere vellet, et qui Jehovam colebat, esset modo quod aliquem deum qui Jehovah appellaretur, et per hoc nomen distinctus esset a diis aliarum gentium, ita quod cultus eorum, etiam in hoc, idololatricus fuerit, nam cultus solius nominis, etiamsi Jehovae, non est nisi idololatricus, n. (x)1094: sicut qui se Christianos vocant, et dicunt se colere Christum et non vivunt secundum praecepta Ipsius; illi Ipsum idololatrice colunt quia solum Ipsius nomen, est enim falsus Christus quem colunt, de quo apud Matthaeum xxiv 23, 24; n. 3010. @1 at$
Arcana Coelestia 3 #3733 "Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans": quod significet continuum Divinum, constat ex significatione "esse Deus cum aliquo, et custodire in via, quam ambulat" quod sit continuum Divinum; praedicatur enim de Domino, Qui quoad Ipsam Essentiam vitae 1fuit Jehovah, inde universa vita Ipsius a prima infantiae ad ultimam, fuit continuum Divinum, et hoc usque ad perfectam unionem Essentiae Humanae cum Divina. @1 i Suae$
Arcana Coelestia 3 #3734 "Et dederit mihi panem ad edendum": quod significet usque ad conjunctionem cum Divino Bono, constat a significatione "panis" quod sit omne bonum caeleste et spirituale quod a Domino, et in sensu supremo Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et ex significatione "edere" quod sit communicari, appropriari, et conjungi, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f., 3596.
Arcana Coelestia 3 #3735 "Et vestem ad induendum": quod significet conjunctionem cum Divino Vero, constat a significatione "vestis" quod sit verum, de qua n. 1073, 2576, hic Divinum Verum quia agitur de Domino; et ex significatione "induere" quod sit ei appropriari et conjungi. 1Sensus internus Verbi qualis est, ex his et reliquis constare potest, quod nempe cum in sensu litterae agitur de pane, et de veste, et quoque ubi historice hoc dicitur, ut hic, si Deus dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum," angeli qui apud hominem tunc, nihil cogitent de pane, sed de bono amoris, et in (t)sensu supremo de Divino Bono Domini, et non de veste, sed de vero, ac in supremo sensu de Divino Vero Domini; sunt illis talia quae in sensu litterae solum objecta cogitandi de caelestibus (c)et Divinis, nam 2talia sunt vasa quae in ultimo ordinis; [2] ita cum ab homine quando in sancto est, cogitatur de pane, ut de pane in Sacra Cena, aut de pane quotidiano in Oratione Domini, tunc cogitatio illa quae est homini de pane, inservit angelis qui apud hominem pro objecto cogitandi de bono amoris quod a Domino, nam angeli cogitationem hominis de pane nihil capiunt, sed loco ejus illis est cogitatio de bono, talis enim correspondentia est; similiter cum ab homine cum in sancto est, cogitatur de veste, quod cogitatio angelis tunc sit de vero; ita se habet cum omnibus reliquis quae in Verbo; inde qualis conjunctio caeli et terrae per Verbum est, constare potest, nempe quod talis ut homo qui 3sancte legit Verbum, per correspondentias tales arcte conjunctus sit cum caelo, et per caelum cum Domino, tametsi homo solum in cogitatione est de illis in Verbo quae in ejus sensu litterae sunt; ipsum sanctum quod apud hominem tunc, est ex influxu cogitationum et affectionum caelestium et spiritualium quae tales apud angelos; [3] ut talis influxus esset, ac inde conjunctio hominis cum Domino, a Domino instituta fuit Sancta Cena, ubi apertis verbis dicitur quod panis et vinum sit Dominus; corpus enim Domini significat Divinum Ipsius amorem ac reciprocum apud hominem, qualis amor est apud angelos caelestes, et sanguis similiter Divinum Ipsius amorem, et reciprocum apud hominem, sed qualis amor est apud angelos spirituales. Inde patet quantum Divini in singulis Verbi inest, tametsi homo, quid sit, 4et quale sit, ignorat. 5At qui in vita boni fuerunt cum in mundo, illi in cognitiones et perceptionem omnium illorum veniunt post obitum, tunc enim exuunt terrestria et mundana, (c)et induunt caelestia, ac similiter in idea spirituali ac caelesti sunt, in 6qua angeli. @1 Qualis sensus internus$ @2 sunt ultima illorum vasa$ @3 in sancto$ @4 imo$ @5 A has rest of in singular and first verb is fuerat, into which n was later inserted. I has venit, exuit, induit and est.$ @6 quali$
Arcana Coelestia 3 #3736 "Et rediero in pace ad domum patris mei": quod significet usque ad perfectam unionem, constare potest ex eo quod "domus patris" cum praedicatur de Domino, sit Ipsum Divinum, in Quo Dominus ab ipsa conceptione fuit; "redire ad illam domum" est ad ipsum Divinum Bonum quod "Pater" vocatur; quod id sit Pater, videatur n. 3704; "redire ad illam domum" quod sit uniri, constare potest: simile intellectum est a Domino, ubi dixit quod "exiverit a Patre, ac venerit in mundum," et quod "rursus iret ad Patrem"; nempe per "exiverit a Patre," quod Ipsum Divinum assumpserit Humanum; per "venerit in mundum," quod fuerit sicut homo; et per "iret ad Patrem," quod univerit Essentiam Humanam Essentiae Divinae: hoc intellectum fuit per haec quae Dominus locutus apud Johannem, Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, vi 62: apud eundem, Scivit Jesus quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, et quod a Deo exivisset, et ad Deum abiret; . . . filii, adhuc breve vobiscum sum, . . . quo Ego abeo, vos non potestis venire, xiii 3, 33: apud eundem, Nunc abeo ad Ipsum Qui misit Me, at nemo ex vobis (x)quaerit Me, Quo abis? . . . prodest vobis, ut Ego abeam, si enim non abirem, paracletus non veniret ad vos, si vero abivero, mittam illum ad vos. . . . Pusillum cum non videbitis Me, et rursus pusillum cum videbitis Me [quia Ego abeo ad Patrem. Dixerunt ex discipulis Ipsius ad se invicem, Quid est quod dicit nobis? Pusillum cum non videbitis Me, et rursus pusillum cum videbitis Me], et (x)quia Ego abeo ad Patrem, xvi 5, 7, 10, 16, 17: apud eundem, Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, xvi 28; "abire ad Patrem" est, in illis locis, Essentiam Humanam unire Essentiae Divinae.
Arcana Coelestia 3 #3737 "Et erit Jehovah mihi in Deum": quod significet quod Divinum Naturale etiam Jehovah, constare potest ex serie rerum in sensu interno supremo, in quo agitur de unitione Humani Domini cum Divino Ipsius; sed ut hic sensus appareat, abstrahenda est cogitatio ab historico de Jacobo, et tenenda in Divino Humano Domini, et hic in Divino Naturali Ipsius, quod per "Jacobum" repraesentatur. Ipsum humanum, ut aliquoties prius dictum, constat ex rationali, quod idem est cum interno homine, et ex naturali, quod idem est cum externo homine, et quoque ex corpore, quod naturali inservit pro medio seu extimo organo vivendi in mundo, et per naturale inservit rationali, et porro per rationale inservit Divino. Dominus quia venit in mundum ut Divinum faceret totum Humanum in Se, et hoc secundum Divinum ordinem, et per "Jacobum" repraesentatur Naturale Domini, et per ejus peregrinationis vitam in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ideo hic ubi dicitur "si rediero in pace ad domum patris mei, erit Jehovah mihi in Deum," significatur unitio Humani Domini cum Divino Ipsius, et quod quoad Divinum Naturale etiam erit Jehovah 1per unitionem Divinae Essentiae cum Humana, et 2Humanae cum Divina:3 non intelligitur unitio qualis est duorum qui inter se distincti sunt, et solum per amorem conjuncti, sicut pater cum filio, cum pater amat filium et filius patrem, aut sicut 4cum frater amat fratrem, aut sicut amicus amicum, sed est realis unitio in unum, ut non duo sint, sed unum, quod etiam Dominus pluribus in locis docet; et quia unum, etiam omne Humanum Domini est Divinum Esse seu Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035. @1 A inserts ; and has Per$ @2 Humana I$ @3 A has ;$ @4 i est$
Arcana Coelestia 3 #3738 "Et lapis hic, quem posui statuam": quod significet verum quod ultimum, constat ex illis quae supra n. 3724, 3726, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 #3739 "Erit domus Dei": quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, in quo superiora ut in sua domo, constat quoque ab illis quae supra n. 3720 dicta sunt, ubi etiam eadem verba, et praeterea ab illis quae n. 3721; cum hoc quod superiora in ultimo ordinis sint ut in sua domo, ita se habet: ordo talis a Domino institutus est ut superiora influant in inferiora, (c)ac ibi sistant sui imaginem in communi, proinde quod ibi sint simul in quadam forma communi, (c)ac ita ordine a Supremo, hoc est, a Domino; inde est quod proxima imago Domini sit caelum intimum quod caelum innocentiae et pacis est, ubi caelestes; hoc caelum, quia proximum 1Domino, vocatur 2Ipsius similitudo: caelum alterum, quod nempe succedit, ac in inferiore gradu est, est imago Domini, quia in illo caelo simul ut in quodam communi sistuntur illa quae in superiore caelo; caelum ultimum, quod huic iterum succedit, similiter se habet ad illud, nam particularia et singularia proxime superioris caeli influunt in id caelum, et ibi sistuntur 3in communi, in forma correspondente. [2] Similiter se habet apud hominem; is enim ad effigiem trium caelorum creatus et formatus est; quod intimum est apud illum, influit similiter in id quod inferius est, et hoc similiter in id quod infimum seu ultimum: ex tali influxu et concursu in illis quae infra sunt, et tandem in illis quae ultima, consistit naturale et corporeum: inde est nexus ultimorum cum Primo, absque quo nexu quod ultimum est in ordine, ne quidem minimo momento subsisteret. Inde patet quid intelligitur per hoc quod superiora in ultimo ordinis sint ut in sua domo. Sive dicas superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, perinde est, nam coram homine apparent interiora ut superiora, et ideo ponit homo caelum in alto, cum tamen est in interno. @1 i est$ @2 ejus$ @3 ut communia, ita perplura ut unum$
Arcana Coelestia 3 #3740 "Et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi": quod significet quod omnia et singula ex propria potentia Divina fecerit, constat ex significatione "dare" cum praedicatur de Domino, quod sit quod Sibimet Ipsi dederit, de qua n. 3705 f., ita quod ex propria potentia; et ex significatione "decimare, et decimarum" quod sint bona et vera, quae in interioribus apud hominem 1reconduntur a Domino, quae bona vocantur "reliquiae," de quibus n. 576, 1738, 2280; quae cum praedicantur de Domino, sunt Divina Bona et Divina Vera, quae Dominus Sibi propria potentia comparavit, videatur n. 1738, 1906. @1 recondita$ Continuatio de Maximo Homine et Correspondentia cum illo
Arcana Coelestia 3 #3741 Regnum caeleste est instar unius hominis quia singula ibi correspondent soli Domino, nempe Ipsius Divino Humano, Qui solus est Homo, n. 49, 288, 565, 1894; ex correspondentia, imagine et similitudine cum Ipso caelum dicitur Maximus Homo; ex Divino Domini sunt omnia caelestia quae sunt boni, et omnia spiritualia quae sunt veri, in caelo; omnes angeli ibi sunt formae, seu substantiae formatae 1secundum receptionem Divinorum quae a Domino; 2Divina Domini recepta apud illos sunt quae vocantur caelestia et spiritualia, cum Divina vita ac inde Divina lux in illis ut recipientibus existit et modificatur: [2] inde est quod etiam formae et substantiae materiales apud hominem quoque tales sint, sed in inferiore gradu, quia crassiores et magis compositae; quod hae quoque sint formae recipientes caelestium et spiritualium, patet manifeste a signis prorsus visibilibus, ut ex cogitatione quae influit in organicas formas linguae et producit loquelam; ex affectionibus animi quae se sistunt videndas in facie; exque voluntate quae per formas musculares fluit in actiones; et sic porro; cogitatio et voluntas, quae illa producunt, sunt spiritualia et caelestia, formae autem seu substantiae quae recipiunt illa, et mittunt in actum, sunt materiales; quod hae prorsus ad receptionem illorum formatae sint, constat; inde patet quod ab illis sint, et quod nisi 3ab illis, non tales existere potuerint. @1 ad$ @2 et$ @3 i ea$
Arcana Coelestia 3 #3742 Quod vita unica sit, et illa a solo Domino, et quod angeli, spiritus et homines sint modo recipientes vitae, a tam multiplici experientia mihi notum factum est, ut ne quidem minimum dubium sit relictum; ipsum caelum in perceptione est quod ita sit, usque adeo ut angeli percipiant manifeste influxum, tum quoque quomodo influit, ut et quantum et qualiter recipiunt; cum in statu pleniore receptionis sunt, tunc in sua pace et felicitate sunt, alioquin in statu irrequiei et alicujus anxietatis; at usque appropriatur illis vita Domini, ita ut percipiant sicut vivant ex se, sed 1tamen sciunt quod non ex se; appropriatio vitae Domini venit ex amore et misericordia Ipsius erga universum genus humanum, quod nempe unicuique dare velit Se et quod Suum est, et quod actualiter det quantum recipiunt, hoc est, quantum sicut Ipsius similitudines et imagines in vita boni et in vita veri sunt; et quia talis Divinus conatus 2continue ex Domino est, vita Ipsius, 3ut dictum, appropriatur. @1 usque$ @2 continuo I$ @3 i ita$
Arcana Coelestia 3 #3743 Qui autem non in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, consequenter non in vita boni ac veri, illi non agnoscere possunt quod unica vita sit quae influit, et minus quod illa vita sit a Domino; sed omnes illi indignantur immo aversantur cum dicitur quod non vivant a se; amor sui est qui id facit; et quod mirum, tametsi illis per vivas experientias in altera vita ostenditur quod non vivant a se, et tunc convicti 1dicunt quod ita sit, usque tamen postea in eadem opinione perstant et putant quod si ab alio viverent, et non a se, omne jucundum vitae eorum periret, non scientes quod prorsus contrarium sit. [2] Inde est quod mali approprient sibi malum quia non credunt quod mala sint ab inferno, et quod non appropriari illis possit bonum quia credunt bonum esse a se, et non a Domino. At usque mali, et quoque infernales, sunt formae recipientes vitae a Domino, sed tales formae ut bonum et verum vel rejiciant, vel suffocent, vel pervertant; et sic apud illos bona et vera, quae sunt ex vita Domini, fiunt mala et falsa; se habet hoc sicut lux solis, quae tametsi unica et candida, usque sicut per formas percurrit, seu in illas influit, variatur, inde colores pulchri et jucundi, et quoque impulchri et injucundi. @1 after sit$
Arcana Coelestia 3 #3744 Inde nunc constare potest quale est caelum, et unde est quod appelletur Maximus Homo: 1at varietates ibi quoad vitam boni et veri sunt innumerabiles, et se habent secundum receptionem vitae a Domino; sunt prorsus in ratione in qua sunt organa, membra, et viscera in homine, quae omnia sunt formae in perpetua (x)varietate recipientes vitae ab anima sua, seu potius per animam a Domino, et tamen quamvis in tali varietate sunt, usque simul constituunt unum hominem. @1 ut I$
Arcana Coelestia 3 #3745 Quanta et qualis varietas est, constare potest a varietate in corpore humano; notum est quod unum organum et membrum non sit simile alteri, sicut organum visus non est simile organo auditus, pariter organum olfactus, et organum gustus, et quoque organum tactus quod se per universum corpus diffundit; sic etiam membra, ut brachia, manus, lumbi, pedes, plantae; et quoque viscera quae intus latent, ut illa quae sunt capitis, nempe cerebrum, cerebellum, medulla oblongata, et medulla spinalis, cum omnibus organulis, viscerulis, vasis, et fibris, ex quibus illa; tum (c)ea quae sunt corporis infra caput, ut cor, pulmones, ventriculus, hepar, pancreas, lien, intestina, mesenterium, renes; et quoque (c)ea quae generationi dicata sunt in utroque sexu; quae omnia et singula quod inter se dissimilia sint quoad formas, et quoad functiones, et tam dissimilia ut prorsus differant, notum est; similiter formae intra formas, quae quoque tali varietate sunt ut non una forma, ne quidem una particula sit prorsus similis alteri, nempe ita similis, ut loco alterius substitui possit, absque aliqua, etiamsi pusilla, alteratione. Haec omnia et singula correspondent caelis, sed ita ut quae corporea et materialia sunt apud hominem, ibi sint caelestia et spiritualia; ac ita correspondent ut inde existant et subsistant.
Arcana Coelestia 3 #3746 In genere omnes varietates se referunt ad illa quae sunt capitis, ad illa quae sunt thoracis, ad illa quae sunt abdominis, et ad illa quae sunt membrorum generationis; pariter ad ea quae sunt interiora et quae sunt exteriora ubivis.
Arcana Coelestia 3 #3747 Locutus sum aliquoties cum spiritibus de eruditis nostri saeculi, quod nihil sciant quam distinguere hominem in internum et externum, et hoc non (c)ex reflexione ad interiora cogitationum et affectionum apud se, sed ex Verbo Domini; et quod usque nesciant quid internus homo, et magis quod plures dubitent num sit, et quoque negent, ex causa quia non vivunt vitam interni sed externi hominis; et quod multum eos seducat, quod animalia bruta appareant illis similia quoad organa, viscera, sensus, appetitus et affectus: et dictum quod eruditi minus sciant de talibus quam simplices, et quod usque videantur sibi multo plura scire; disceptant enim de commercio animae et corporis, immo de ipsa anima quid sit, cum tamen simplices sciunt quod anima sit internus homo, et quod sit spiritus ejus qui post mortem corporis victurus est, tum quod sit ipse homo qui in corpore; [2] praeterea quod eruditi plus quam simplices assimilent se brutis, et adscribant omnia naturae et vix quicquam Divino; tum quod non reflectant quod homo, secus ac bruta animalia, possit cogitare de caelo et de Deo, ac sic elevari supra se, consequenter per amorem conjungi Domino, ac ita quod post mortem non possint quin vivant in aeternum; et quod 1imprimis ignorent quod omnia et singula apud hominem dependeant per caelum a Domino, et quod caelum sit Maximus Homo cui correspondent omnia et singula quae in homine, et quoque singula quae in natura; et forte cum haec audituri et lecturi, quod illis talia paradoxa erunt ut nisi experientia confirmaret, rejicerent sicut quoddam phantasticum; similiter cum audituri 2quod tres gradus vitae in homine sint sicut sunt tres gradus vitae in caelis, hoc est, tres caeli, et quod homo tribus caelis ita correspondeat ut sit in imagine ipse parvulum caelum cum in vita boni et veri est, et per illam vitam imago Domini. [3] Instructus sum de gradibus illis vitae, quod ultimus gradus vitae sit qui externus 3seu naturalis homo vocatur, per quem homo similis est animalibus quoad concupiscentias et phantasias; quodque alter gradus sit qui internus et rationalis homo dicitur, per quem homo supra animalia est, nam per illum cogitare et velle potest 4bonum et verum, et imperare naturali homini, ejus concupiscentias et inde phantasias inhibendo et quoque rejiciendo, et insuper 5intra se de caelo, immo de Divino, reflectendo, quod animalia bruta prorsus nequeunt. Quod tertius gradus vitae sit qui ignotissimus homini, et quod sit usque ille per quem Dominus in mentem rationalem influit, unde ei facultas cogitandi sicut homo, et unde ei conscientia, et unde ei perceptio boni et veri, et quoque a Domino elevatio 6versus Se: sed haec remota sunt ab eruditorum hujus saeculi ideis, qui (t)modo disceptant num (x)sit, et tamdiu 7non scire possunt quod sit, et minus quid sit. @1 alte$ @2 i sint$ @3 et$ @4 i quod$ @5 supra$ @6 i usque$ @7 i prorsus$
Arcana Coelestia 3 #3748 Quidam spiritus qui dum vixit in mundo, inter vulgus eruditum famigeratus, subtilis ingenio ad confirmanda falsa, et admodum crassus quantum ad bona et vera; is putabat sicut prius in mundo, quod omnia sciret, nam tales (t)se credunt sapientissimos, et illos nihil latere, et quales fuerunt in vita corporis, tales sunt in altera vita; 1omnia enim quae sunt vitae alicujus, hoc est, quae sunt amoris et affectionis, sequuntur illum, et insunt ei sicut anima suo corpori, quia animam suam quoad quale ex illis formavit: ille qui tunc spiritus, ad me venit et mecum locutus est, et quia talis, interrogavi quis plus intelligit, qui multa falsa novit, quam qui paucum veri; respondit qui paucum veri, quia putabat falsa quae novit fuisse vera, et sic quod sapiens; [2] ratiocinari dein voluit de Maximo Homine, et de influxu in singula hominis inde, sed cum nihil intellexit de eo, dicebam ei, quomodo intelligit quod cogitatio quae est spiritualis, moveat totam faciem, et sistat 2sui vultum; et quoque moveat omnia organa loquelae, et hoc distincte ad perceptionem spiritualem ejus cogitationis; et quod voluntas moveat musculos totius corporis, et millia fibrarum quae sparsae sunt, ad unam actionem, cum illud spirituale sit quod movet, et hoc corporeum quod movetur; sed nescivit quid responderet locutus 3porro de conatu, num sciat quod conatus producat actus et motus, et quod actui et motui insit conatus ut existat et subsistat; dixit quod hoc nesciret; quare dictum ei, quomodo tunc velit ratiocinari cum ne quidem sciat principia, et quod tunc se habeat ratiocinatio sicut pulvis sparsus nullius cohaerentiae, quem falsa 4dissipant ita ut tandem nihil sciat, ita nihil credat. @1 nam omnia$ @2 ejus$ @3 i sum$ @4 i tunc$
Arcana Coelestia 3 #3749 Quidam spiritus inopinato ad me venit ac influebat in caput, secundum influxus in partes corporis etiam dignoscuntur spiritus, mirabar quis esset et unde, sed postquam aliquantum tacuisset, dicebant angeli qui apud me, quod ex spiritibus apud aliquem eruditum hodie adhuc in mundo viventem, desumptus sit, qui, nempe eruditus, famam eruditionis prae aliis captaverat; dabatur etiam tunc per spiritum illum intermedium communicatio cum cogitatione illius hominis; quaerebam spiritum quam ideam habere posset eruditus ille de Maximo Homine et de ejus influxu, ac inde correspondentia; dicebat quod nullam posset: deinde quam ideam haberet de caelo; dicebat non aliquam, solum blasphemias, sicut quod ibi instrumentis musicis plauderent, ac talibus quibus rustici solent sonorum quoddam edere: et tamen ille aestimatus est prae aliis, et creditur quod sciat quid influxus, et quid anima, et quid commercium ejus cum corpore; fortassis etiam creditur quod prae aliis sciat quid caelum: inde constare 1potest quales illi hodie sunt qui alios docent, quod nempe ex meris scandalis sint contra bona et vera fidei, tametsi aliud evulgant. @1 potuit$
Arcana Coelestia 3 #3750 Qualem ideam de caelo habent, etiam illi qui prae omnibus aliis creduntur communicationem cum caelo, et inde influxum habere, etiam mihi ad vivum ostensum est: qui supra caput apparent, sunt ii qui in mundo se coli voluerunt ut dii, et apud quos amor sui ad summum per gradus potentiae, et ad summum per imaginarium liberum inde evectus est; et 1sunt simul dolosi sub specie innocentiae et amoris in Dominum; [2] illi apparent in alto supra caput ex phantasia altitudinis, sed usque sub pedibus in inferno sunt; unus ex illis ad me se demittebat; et dictum ab aliis quod fuerit in mundo pontifex; locutus est mecum admodum blande, et primum de Petro et ejus clavibus, quos putabat se habuisse; sed cum quaereretur de potestate intromittendi in caelum quoscumque libebat, tam crassam ideam habebat de caelo ut repraesentaret sicut januam per quam introitus; dicebat quod illam gratis aperuerit pauperibus, sed quod divites aestimati, et quod sanctum fuisset id quod dederant; interrogatus num credat quod remanserint ibi illi quos intromiserat, dixit, quod hoc non sciat, si non, quod inde exeant; porro dictum quod scire interiora eorum non 2posset, num digni, forte praedones qui in inferno erunt; dixit quod hoc non ei curae fuerit, si non digni, quod queant emitti; sed instruebatur quid per claves Petri intellectum, quod nempe fides amoris (c)et charitatis, et quia solus Dominus dat talem fidem, quod solus Dominus sit Qui intromittit in caelum, et quod Petrus non appareat alicui, et quod simplex spiritus sit qui non plus potestatis habet quam alius. De Domino non aliam opinionem habuit quam quod colendus, quantum dat potestatem talem, at si non daret, perceptum quod cogitaret quod non magis colendus: porro cum locutus cum illo de interno homine, de eo spurcam ideam habuit. [3] Qualem respirationis libertatem, plenitudinem, et jucunditatem habuerit, cum super solio suo in consistorio sederit, et ex spiritu sancto se locutum crediderit, mihi ad vivum ostensum est; mittebatur in similem statum (m)in quo fuerat cum ibi,(n) nam in altera vita quilibet facile in statum vitae quem habuit in mundo, mitti potest, quia status vitae suae quemlibet post mortem manet, et communicata est mecum respiratio qualis ei tunc fuerat, erat libera cum jucunditate, lenta, regularis, alta, implens pectus, 3sed cum contradicebatur, tunc in abdomine erat, ex respirationis continuo, aliquid quasi se volvens ac repens; et cum putaret Divinum esse quod pronuntiabat, percepit id ex quadam respiratione magis tacita et quasi consentiente. [4] Ostensum mihi dein, a quibus pontifices tales tunc reguntur, quod nempe a sirenum turba quae supra caput, quae imbuerunt naturam et vitam insinuandi se in affectiones quascumque animo imperandi, et 4subjiciendi sibi alios, ac perdendi quoscumque sui causa, quibus sanctitas et innocentia est pro medio; timent sui, et caute agunt, at data occasione in crudelia absque ulla misericordia, sui causa, ruunt5. @1 after dolosi$ @2 potuisset$ @3 at$ @4 after medio$ @5 i 3751. continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia ibi cum corde et pulmone ad finem capitis sequentis.$ |
|