URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM

Arcana Coelestia 3
Passage 3486

#3486 Explicata sunt ante caput praecedens xxvi, ibi n. 3353- 3356, illa quae Dominus locutus est et praedixerat de consummatione saeculi seu fine dierum Ecclesiae, apud Matthaeum, cap. xxiv, vers. 3-7; hic, ex Divina Domini Misericordia, explicare licet illa quae ibi ordine sequuntur, nempe quae apud eundem Evangelistam in illo capite a versu 8-14, ubi haec,1 Omnia haec initium dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum. Et tunc offendentur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem. Et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos. Et propter multiplicari iniquitatem refrigescet charitas multorum. Qui autem perseverans erit in finem, hic salvabitur. Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus; et tunc 2veniet finis. @1 i verba$ @2 erit I$

Arcana Coelestia 3
Passage 3487

#3487 Per illa verba quae praecedunt et quae explicata sunt n. 3353-3356, descriptus fuit primus status perversionis Ecclesiae, qui fuit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates; per haec autem verba describitur alter status perversionis Ecclesiae, qui est quod bonum et verum contempturi, et quoque aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas.

Arcana Coelestia 3
Passage 3488

#3488 Quod secundus status perversionis Ecclesiae per illa verba Domini apud Evangelistam descriptus sit, patet a sensu interno eorundem, qui talis est: "Omnia haec initium dolorum" significant illa quae praecedunt, nempe quae status primi perversionis Ecclesiae sunt, qui est, ut dictum, quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, proinde haereses; quod talia Ecclesiam ante plura saecula perverterint, patet inde quod Ecclesia in Christiano orbe divisa sit, et hoc secundum opiniones de bono et vero, ita quod perversio Ecclesiae 1a multo tempore retro incepta sit. "Tunc tradent vos in tribulationem, et 2 occident vos" significat quod bonum et verum periturum sit, primum per "tribulationem," quod est, per perversionem; dein per quod "occident" illa, quod est, per negationem; quod "occidere" cum praedicatur de bono et vero sit non recipi, ita negare, videatur n. 3387, 3395; per "vos" seu per apostolos significantur omnia fidei in uno complexu, ita tam bonum ejus quam verum; quod per duodecim apostolos illa significata sint, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272, 3354, et hic manifeste patet, 2non enim de apostolorum praedicatione sed de consummatione saeculi agitur. "Et eritis odio habiti 3 ab omnibus gentibus propter nomen Meum significat contemptum et aversionem pro omnibus quae sunt boni et veri; "odio habere" est contemnere et aversari, haec enim odii sunt; "ab omnibus gentibus" est ab illis qui in malo sunt; quod "gentes" sint illi, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; "propter nomen Meum" est propter Dominum, ita propter omnia quae ab Ipso; quod "nomen Domini" sit omne in uno complexu per quod colitur, ita omne quod est Ecclesiae Ipsius, videatur n. 2724, 3006. "Et tunc offendentur multi, et se invicem 4 tradent, et odio habebunt se invicem" significat propter illa inimicitias; "offendentur multi" est inimicitia inter se; Ipsum Humanum Domini est contra quod inimicitia; quod illud offendiculum 3et scandalum futurum sit, passim in Verbo praedicitur; "se invicem tradent" est inimicitia inter se ex falso contra verum; "et odio habebunt se invicem" est inimicitia inter se ex malo contra bonum. "Et multi pseudoprophetae 5 exsurgent, et seducent multos" significat praedicationes falsi; "pseudoprophetae," quod sint docentes falsa, ita "doctrina falsa, videatur n. 2534; "et seducent multos" est quod inde derivationes. "Et propter 6 multiplicari iniquitatem, refrigescet charitas multorum" significat cum fide exspirationem charitatis; "propter multiplicari iniquitatem" est secundum falsa fidei; "refrigescet charitas multorum" est exspiratio charitatis; utrumque enim pari passu vadit; ubi non est fides, ibi non est charitas, et ubi non est charitas, non est fides, sed charitas est quae recipit fidem, et nulla charitas quae rejicit fidem; inde origo omnis falsi et omnis mali. "Qui autem perseverans erit in finem, 5hic salvabitur 7 significat salvationem eorum qui in charitate; "perseverans in finem" est qui se non seduci patitur, ita qui non in 6tentationibus succumbit. 8 "Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus" significat quod hoc prius notum fiet in orbe Christiano; "praedicabitur" est quod notum fiet; "hoc evangelium regni" est hoc verum quod ita sit; "evangelium" est annuntiatio, "regnum" est verum; quod regnum sit verum, videatur n. 1672, 2547; "in tota habitata," nempe terra, est orbis Christianus; quod "terra" sit tractus ubi Ecclesia, ita orbis Christianus, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355; Ecclesia hic "habitata" vocatur a vita fidei, hoc est, a bono quod veri, "habitare" enim in sensu interno est vivere, et "habitatores" sunt bona veri, n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; "in testimonium" est ut sciant, 7ne praetexant quod ignoraverint; "omnibus gentibus" sunt malis, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588; cum enim in falso et 8malo sunt, non amplius sciunt quid verum et quid bonum, credunt tunc falsum esse verum, et malum esse bonum, et vicissim; cum in hoc statu est Ecclesia, "tunc veniet finis." In illis quae nunc sequuntur, et quae ante caput Geneseos quod sequitur, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt, agitur de illo statu Ecclesiae qui vocatur "abominatio desolationis," qui est tertius status. @1 ab eio tempore$ @2 nam non$ @3 aut$ @4 doctrinae$ @5 is I$ @6 pugnis tentationum$ @7 ne ignorantiam praetexent$ @8 i in$

Arcana Coelestia 3
Passage 3489

#3489 Quod talis sit Ecclesia, non apparet coram illis qui in Ecclesia sunt, nempe quod contemnant et aversentur omnia quae sunt boni et veri, tum quod inimicitias gerant contra illa, imprimis contra Ipsum Dominum; frequentant enim templa, audiunt praedicationes, in quodam sancto sunt cum ibi, ad Sacram Cenam eunt, et inter se quandoque de illis decenter loquuntur, ita aeque mali sicut boni, etiam inter se in civili charitate seu amicitia vivunt; inde est quod coram oculis hominum non aliquis contemptus, minus aversatio, et adhuc minus inimicitia contra bona et vera fidei, ita nec contra Dominum, appareat; sed illa sunt externae formae, quibus unus alterum seducit; at internae formae hominum Ecclesiae prorsus dissimiles sunt, etiam externis 1prorsus contrariae; internae formae sunt quae hic describuntur et quae sunt tales; hae quales sunt, 2apparet ad vivum in caelis, angeli enim non attendunt ad alia quam ad interna, hoc est, ad fines, seu ad intentiones et voluntates, et ad cogitationes inde; hae quam dissimiles externis sunt, constare potest ex illis qui ab orbe Christiano in alteram vitam veniunt, de quibus videatur n. 2121- 2126, 3in altera enim vita solum interna sunt secundum 2 quae 4ibi cogitant et loquuntur, nam externa cum corpore relicta sunt; ibi patet quod utcumque tales visi sunt pacifici in mundo, usque odio habuerint unus alterum, et odio habuerint omnia quae sunt fidei, 5cumprimis Dominum, 6nam cum solum Dominus coram illis in litera vita nominatur, sphaera non modo contemptus, sed etiam aversationis et inimicitiae contra Ipsum manifeste ab illis exspirat et circumfunditur, etiam ab illis qui secundum apparentiam sancte de Ipso 7locuti sunt, ut et qui praedicarunt; similiter cum nominatur charitas et fides: sunt 8tales in interna forma, quae ibi manifestatur, ut si dum in mundo vixerunt, externa illis soluta et adempta fuissent, hoc est, si non ibi timuissent vitae, (c)et timuissent leges, ac imprimis si non timuissent famae propter honores quos ambiverunt et affectaverunt, et propter opes quas concupiverunt et avide quaesiverunt, ruissent unus contra alterum ex intestino odio secundum conatus et cogitationes, et absque ulla conscientia diripuissent aliorum bona, et quoque absque ulla conscientia trucidavissent, quam maxime insontes; tales sunt Christiani hodie quoad interiora, praeter paucos quos non cognoscunt; inde patet qualis est Ecclesia. @1 apud plerosque$ @2 apparent$ @3 ibi$ @4 i illi$ @5 i et$ @6 quapropter cum modo$ @7 i in mundo$ @8 i enim$ CAPUT XXVII 1. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me. 2. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae. 3. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare inibi venationem. 4. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adhuc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior. 5. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum. 6. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo: 7. Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram JEHOVAH ante mortem meam. 8. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet. 9. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat. 10. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam. 11. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis. 12. Fortassis palpaverit me pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem. 13. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi. 14. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius. 15. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem. 16. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius. 17. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui. 18. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi? 19. Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede, et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua. 20. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit JEHOVAH DEUS tuus ad faciem meam. 21. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non. 22. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi. 23. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi, 24. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego. 25. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit. 26. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, illi mi. 27. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit JEHOVAH. 28. Et dabit tibi DEUS de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti. 29. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus. 30. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sua, et Esau frater ejus venit e venatione sua. 31. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua. 32. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau. 33. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit. 34. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi. 35. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam. 36. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem? 37. Et respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei ad servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi? 38. Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit. 39. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper. 40. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo. 41. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum. 42. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te. 43. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem. 44. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui. 45. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno? 46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth, si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae? CONTENTA

Arcana Coelestia 3
Passage 3490

#3490 1Prius, ubi de Jishako et Rebecca, actum est in sensu interno de Rationali quomodo Dominus illud in Se Divinum fecerat; nunc agitur in sensu interno de Naturali quomodo Dominus id in Se Divinum fecit; "Esau" est bonum ejus, et "Jacob" est verum; quippe Dominus cum in mundo fuit, totum Humanum Suum, tam interius quod est Rationale quam exterius quod est Naturale, et quoque ipsum Corporeum, in se Divinum fecit; et hoc secundum ordinem Divinum; secundum quem etiam Dominus hominem novum facit seu regenerat; quapropter in sensu repraesentativo hic quoque agitur de regeneratione hominis quoad ejus naturale, in quo sensu etiam "Esau" est bonum naturalis, et "Jacob" verum ejus; utrumque usque Divinum, quia omne bonum et verum quod regenerato, est a Domino. @1 A has two versions of this , one in vol. I, p. 12, the other in vol. II, p. 88 the latter is the one used in I. See Appendix volume.$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 3
Passage 3491

#3491 Vers. I. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum mojorem, et dixit ad eum, Fili mi, et dixit ad eum, Ecce me. "Fuit quod senuit Jishak" significat cum status adesset: "et caligabant oculi ejus a videndo" significat cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino: "et vocavit Esavum filium suum majorem" significat affectionem boni naturalis seu bonum vitae: "et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me" significat ex praeviso et proviso praesentiam.

Arcana Coelestia 3
Passage 3492

#3492 "Fuit quod senuit Jishak": quod significet cum status adesset, constat a significatione "senescere" quod sit novi status praesentia, "senectus" enim in Verbo significat et exuitionem status prioris et induitionem status novi, et 1hoc ex causa quia senectus est ultimum aetatis, cum corporea incipiunt exui, et cum illis amores qui sunt aetatis quae praecessit, et sic cum illustrari incipiunt interiora, nam remotis illis, illustrantur haec; tum quoque quia angeli, qui spiritualiter illa quae in Verbo percipiunt, non amplius senectutis alicujus ideam habent, sed pro illa ideam vitae novae, ita hic quod status adesset, nempe quod Divinum Rationale, quod per "Jishakum" repraesentatur, desideraret Naturale sibi correspondens, hoc est, quod Divinum etiam esset. @1 quidem$

Arcana Coelestia 3
Passage 3493

#3493 "Et caligabant oculi ejus a videndo": quod significet cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino, constat ex significatione "oculorum" quod sit visus interior seu rationalis, de qua n. 2701; et ex significatione "videre" quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, inde cum "caligare dicuntur oculi," significatur quod amplius non apperceptio, hic 1 non apperceptio illarum rerum quae in naturali; et quia haec significantur per illa verba, significatur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino; quomodo se res habet, constare potest ab illis quae prius de rationali et naturali apud hominem cum regeneratur, dicta et ostensa sunt, nempe quod rationale prius regeneretur quam naturale, ex causa quia rationale est interius et sic (x)propius Divino, et quoque quia est purius et sic aptius ad recipiendum Divinum quam naturale, etiam ex causa quia per rationale 2 regenerandum est naturale, videatur n. 3286, 3288, 3321 cum itaque rationale regeneratum est et non naturale, tunc illud apparet sibi "caligare," nam non est correspondentia; rationale enim visum suum habet a luce caeli, 2et naturale visum suum a luce mundi; nisi correspondentia sit, rationale nihil videre potest quod in naturali; est illi omne quod ibi sicut umbra, aut quoque sicut caligo; at vero cum correspondentia est, tunc apparent rationali illa quae sunt in naturali in luce, quia tunc illustrantur illa quae lucis mundi, ab illis quae lucis caeli sunt; illa tunc sicut pellucent; sed haec melius patent ab illis quae de 3correspondentia prius dicta et ostensa sunt, videantur n. 2987, 2989-2991, 3002, 3138, 3167, 3222, 3223, 3225, 3337, 3485. Per 4haec nunc aliqualiter capi potest quod per illa verba "caligabant oculi Jishaki a videndo" significetur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino, nempe id etiam Divinum facere, nam in sensu supremo agitur de Domino; quae sic illustrari possunt per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur, de quibus dictum; est enim regeneratio hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490. @1 i quod$ @2 at$ @3 correspondentiis$ @4 illa quae dicta sunt$

Arcana Coelestia 3
Passage 3494

#3494 "Et vocavit Esavum filium suum majorem": quod significet affectionem boni naturalis seu bonum vitae, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322; et quia bonum naturalis est quod in affectione et vita apparet, ita est affectio boni naturalis seu bonum vitae quod hic per "Esavum" repraesentatur. 1Affectio boni in naturali et inde bonum vitae est quod "filius major" 2dicitur; at affectio veri et inde doctrina veri est quae "filius minor" 3; quod affectio boni et inde bonum vitae sit filius major, hoc est, primogenitus, patet manifeste ex eo quod infantes omnium primo sint in bono, sunt enim in statu innocentiae, inque statu amoris erga parentes et nutricem, et in statu charitatis mutuae erga infantes socios, sic ut cuivis homini bonum sit primogenitum; hoc bonum in quod ita initiatus est homo cum infans, permanet, nam quicquid ab infantia imbuitur, 4induit vitam, et quia permanet, fit bonum vitae; si enim homo absque tali bono quod ab infantia secum traxerat, foret, non foret homo, sed foret (x)magis ferus quam aliqua fera silvae; non quidem apparet quod adsit, quia omne id quod in infantili aetate imbuitur, hoc non apparet aliter quam sicut naturale, ut satis patet ab ambulatione, a reliquis motibus corporis, a moribus et decoris civilis vitae, tum ex loquela, et ex pluribus aliis; inde constare potest quod bonum sit "filius major," hoc est, primogenitus, et inde quod verum sit "filius minor," seu postea genitus, nam verum discitur non nisi quam in aetate puerili, adolescente et adulta. Utrumque tam bonum quam verum quod in naturali seu externo 2 homine, est "filius," nempe filius rationales seu interni hominis, nam quicquid existit in naturali seu externo homine, hoc influit a rationali seu interno homine, et ex (c)eo quoque existit et nascitur; quod inde non existit et nascitur, non est vivum humanum, foret 5sicut diceres quoddam sensuale corporeum absque anima: inde est quod tam bonum quam verum dicantur "filii," et quidem filii rationalis; sed usque non est rationale quod producit et gignit naturale, sed est influxus per rationale in naturale, qui influxus est a Domino; inde Ipsius filii sunt omnes infantes qui nascuntur, et dein cum sapientes fiunt; quantum etiam tunc simul infantes sunt, hoc est, in infantiae innocentia, in infantiae amore in parentem, tunc Dominum, et in infantiae charitate mutua erga infantes socios, tunc proximum, tantum a Domino ut filii adoptantur. @1 In A the rest of this follows n. 3495, but has directions for insertion here.$ @2 est$ @3 i est$ @4 i hoc$ @5 i enim$

Arcana Coelestia 3
Passage 3495

#3495 "Et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me": quod significet ex praeviso et proviso praesentiam, constat ex significatione "vocavit eum et dixit ad eum, Fili mi" quod sit ex praeviso et proviso, quia praedicatur de Divino Domini; et ex significatione "dixit ad eum, Ecce me" quod est responsum, quod sit praesentia.

Arcana Coelestia 3
Passage 3496

#3496 Vers. 2-4. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare mihi venationem. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adduc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior. "Dixit, Ecce quaeso senui" significat quod status adesset: "non scio diem mortis meae" significat vitam in naturali: "et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum" significat doctrinalia boni quae ei: "et exi agrum" significat ubi bona humus: "et venare mihi venationem" significat boni verum: "et fac mihi cupedias quemadmodum amavi" significat amoena inde quia ex bono: "et adduc mihi, et edam" significat appropriationem: "propterea ut benedicat tibi anima mea" significat adjunctionem ad suam vitam: "antequam morior" significat primum statum resuscitationis in naturali.

Arcana Coelestia 3
Passage 3497

#3497 Quod "dixit, Ecce quaeso senui" significet quod status adesset, constat ex illis quae de significatione "senescere" supra n. 3492 dicta sunt.

Arcana Coelestia 3
Passage 3498

#3498 "Non scio diem mortis meae": quod significet vitam in naturali, constat a significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; et ex significatione "mortis" quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326; ita per "diem mortis" significatur status resuscitationis vitae, seu quod idem, vita; quod in naturali, patet quia de vita ibi agitur. Quomodo haec se habent, non constare potest nisi sciatur quomodo se habet cum vita rationalis, et cum vita naturalis, seu quod idem est, cum vita interni hominis et cum vita externi; vita rationalis seu interni hominis distincta est a vita naturalis seu externi, et quidem ita distincta, ut vita rationalis seu interni hominis detur praeter a vita naturalis seu externi, sed vita naturalis seu externi hominis non dari potest absque vita rationalis seu interni; externus enim vivit ab interno, usque adeo ut si vita interni hominis cessaret, vita externi ilico fieret nulla; exteriora enim ita dependent ab interioribus, sicut posteriora a prioribus, aut sicut effectus a causa efficiente; si enim cessaret causa efficiens, effectus ilico nullus esset; ita quoque se habet cum vita externi hominis respective ad vitam 2 interni: hoc 1manifeste constare potest 2ab homine; cum enim homo est in mundo, seu vivit in corpore, rationale ejus est distinctum a naturali, usque adeo ut homo abduci possit a sensualibus externis quae sunt corporis, etiam aliqualiter a sensualibus interioribus quae sunt ejus naturalis hominis, et in rationali suo esse, ita in cogitatione spirituali; hoc adhuc melius patet ex eo quod cum homo moritur, sensualia externa quae sunt corporis, prorsus relinquat, et tunc vitam interioris sui hominis retineat; immo etiam quod scientifica quae sunt memoriae externae seu naturalis, quidem secum habeat, sed usque illa non fruatur, videatur n. 2475-2477, 2479-2483, 2485, 2486; inde patet quod rationalis seu internus homo distinctus sit ab externo; sed cum homo in corpore vivit, tunc rationale ejus non apparet distinctum a naturali, ex causa quia in mundo est, 3seu in natura, et quia ita, apparet vita rationalis in naturali, usque adeo ut non aliqua vita appareat esse rationali, si non simul naturali quod rationali tantum vitae appareat esse tunc, quantum ei naturale correspondet, videatur supra n. 3493. Inde constare potest quod sit vita in naturali correspondens, quae significatur per illa verba quae Jishakus ad Esavum dixit, "non scio diem mortis meae"; per "Jishakum" enim repraesentatur rationale, et per "Esavum" naturale, utrumque quoad bonum ibi. @1 manifestius$ @2 a vita hominis$ @3 proinde$

Arcana Coelestia 3
Passage 3499

#3499 "Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num": quod significet doctrinalia boni quae ei, constat a significatione "armorum, pharetrae et arcus" quod sint doctrinalia, de qua n. (x)2686, 2709, hic doctrinalia boni quae ei, nempe bono naturalis quod per "Esavum" repraesentatur.

Arcana Coelestia 3
Passage 3500

#3500 "Et exi agrum": quod significet ubi bona humus, constat (c)a significatione "agri" quod sit bonum Ecclesiae, 1tum bonum doctrinae, de qua n. 2971, 3196, 3310, 3317, ita bona humus. @1 seu$

Arcana Coelestia 3
Passage 3501

#3501 "Et venare mihi venationem": quod significet boni verum, constat ex significatione "venari et venationis" quod sit verum naturalis ex quo bonum vitae, de qua n. 3309, hic verum quod ex bono, quia ad Esavum dicitur, per quem, ut dictum, repraesentatur bonum naturalis.

Arcana Coelestia 3
Passage 3502

#3502 "Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi": quod significet amoena inde quia ex bono, constat a significatione "cupediarum" quod sint amoena, quae quia ex Esavo per quem repraesentatur bonum naturalis, est quia ex bono; (m)cupediae in lingua originali sunt jucunda et amoena saporis, et significant in sensu interno jucunda quae sunt boni et amoena quae sunt veri, ex causa quia sapor, sicut reliqui sensus 1corporis, correspondent caelestibus et spiritualibus, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agendum.(n) Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi sciatur quomodo naturale novum fit seu vitam accipit a rationali, hoc est, per rationale a Domino; naturale non novum fit, seu vitam accipit 2 rationali correspondentem, hoc est, regeneratur, nisi per doctrinalia seu cognitiones boni et veri, homo caelestis per cognitiones boni primum, at homo spiritualis per cognitiones veri primum; doctrinalia seu cognitiones boni et veri non possunt naturali homini communicari, ita nec (t)conjungi et appropriari nisi per jucunda et amoena illi accommodata, nam per viam externam seu sensualem insinuantur; quicquid non 2per jucundum quoddam aut amoenum intrat, id non inhaeret, ita nec permanet; haec sunt quae significantur per boni verum et amoena inde, et haec sunt de quibus in sequentibus agitur. @1 i externi$ @2 A had per jucundum quoddam, d jucundum quoddam, i and d affectionem, i and d jucundum quoddam, i amoenum quoddam$

Arcana Coelestia 3
Passage 3503

#3503 "Adduc mihi ut edam": quod significet appropriationem, constat a significatione "edere" quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168.

Arcana Coelestia 3
Passage 3504

#3504 "Propterea ut benedicat tibi anima mea": quod significet adjunctionem ad suam vitam, proinde vitam rationali correspondentem, constat ex significatione "benedici" quod sit donari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, 3017, 3406: bonum enim infantiae et inde vitae, quod idem est ac bonum naturalis, et quod repraesentatur per "Esavum," non est bonum spirituale, nam bonum infantiae est absque scientia et absque intelligentia, ita absque sapientia; bonum infantiae fit bonum spirituale per implantationem veri, ita per regenerationem, videatur n. 1616, 1802, 2280, 2290, 2291, 2299, 2304, 2305, 2307, 3494 f; inde correspondentia inter rationalia et naturalia, proinde adjunctio naturalis hominis ad vitam rationalis; haec adjunctio ad suam vitam, est quae significatur per "benedicat tibi anima mea."

Arcana Coelestia 3
Passage 3505

#3505 "Antequam morior": quod significet primum statum resuscitationis in naturali, constat a significatione "mori" quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326, 3498; quod hic primus status sit, patet ab eo quod bonum infantiae et inde bonum vitae sit, quod primam regenerationis est; qui status per Esavum 1huc usque repraesentatus est; sequentes status sunt de quibus in serie in hoc capite agitur. @1 hic repraesentatur$

Arcana Coelestia 3
Passage 3506

#3506 Vers. 5-7. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo, Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram Jehovah, ante mortem meam. "Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suam" significat affectionem veri, et vitam 1ex illa; "et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum" significat affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino adjungeretur: "et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo" significat perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero: "Ecce audivi patrem Num locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo" significat quod Divinum Bonum Divini Rationalis affectionem boni vellet: "Adduc mihi venationem" significat boni verum: "et fac mihi cupedias" significat desiderium et delectationem ex amoenitate inde: "et edam" significat appropriationem ita: "et benedicam tibi coram Jehovah" significat conjunctionem sic: "ante mortem meam" significat ita vitam in naturali. @1 inde$

Arcana Coelestia 3
Passage 3507

#3507 "Rebecca audiens in loquendo Jishak ad filium suum": quod significet affectionem veri et vitam ex illa, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono ibi, ita quod ipsa affectio veri; et ex significatione "audiens in loquendo Jishak" quod sit vita inde; "audire enim in loquendo" in sensu interno est influxus, ex eo quod "audire" in sensu repraesentativo sit obtemperare, n. 2542, et "loqui" sit velle (c)et influere, n. 2626, 2951, 3037, ita in supremo sensu "audiens in loquendo" est vita inde, nempe Divini Veri ex Divino Bono; "ad filium suum" in sensu interno est de bono naturalis, et inde vero naturalis: quod ille sensus eorum verborum sit, quia admodum discedit a sensu litterae qui historicus, non ita apparet; at usque talis est; angelicae enim ideae prorsus dissimiles sunt ideis humanis; 2 1angelicae sunt spirituales, et cum interius vadunt, sunt caelestes; humanae autem sunt naturales, et cum 2ex historicis sunt, sunt sensuales; sed usque a Domino talis correspondentia inter spiritualia quae sunt caeli et naturalia quae sunt mundi, per Verbum facta est, ut ideae naturales vertantur in spirituales, et hoc momento; inde est conjunctio caeli cum mundo per hominem, et quidem per Verbum, proinde per Ecclesiam in qua Verbum: quod correspondentia naturalium et spiritualium sit in omnibus et singulis quae usque mente capi et percipi possunt, ex Divina Domini Misericordia, constabit ex illis quae de Maximo Homine ad finem capitum sequentium, ab experientia dicendum. @1 sunt enim angelicae$ @2 in$

Arcana Coelestia 3
Passage 3508

#3508 "Et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum": quod significet affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino 1adjungeretur, constat a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua prius; inde est affectio boni rationalis in naturali, nam bonum quod in naturali, non est naturalis, sed est rationalis in naturali, videatur n. 3498; ex significatione "exire agrum ad venandum venationem ad adducendum" quod sit conatus ad comparandum sibi verum; "ager" enim est ubi bona humus, n. 3500; "venatio" est verum quod ex bono, n. 3501; "ad adducendum" est ad comparandum, ita ad adjungendum Divino 2 Rationali. Agitur hic, ut supra dictum, in supremo sensu de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, n. 3490; secundum ordinem est ut id fiat per verum, hoc est, per cognitiones boni et veri, nam absque illis naturale non potest illustrari a rationali, seu per rationale, ita non regenerari; cognitiones sunt vasa recipientia boni et veri a rationali influentis; 2vasa qualiter et quantum recipiunt, taliter et tantum illustrantur: vasa quae recipiunt bonum et verum a rationali, sunt ipsa vera naturalis, quae non sunt nisi quam scientifica, cognitiones, et doctrinalia; ex ordine illorum quae influunt, et ex ordine illorum quae ibi sunt inter se, fiunt bona; inde naturalis bonum. @1 conjungeretur I, but A changes conjungeretur to adjungeretur as in n. 3506 and also seven lines lower.$ @2 et quantum recipiunt, tantum illustrantur, vasa, quae recipiunt bonum et verum a Rationali, sunt ipsa vera naturalis, ex ordine illorum ibi fiunt bona,$

Arcana Coelestia 3
Passage 3509

#3509 "Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo": quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552, 2619; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Domini 1Naturale quoad verum, de qua n. 3305; inde patet quod per "Rebecca dixit ad Jacobum filium suum" significetur perceptio Domini ex Divino Vero de naturali vero. 2Quod Dominus ex Divino Bono Divini Rationalis, quod repraesentatur per "Jishakum," voluerit per bonum Naturalis, quod repraesentatur per "Esavum," comparare Sibi verum, per quod glorificaret seu Divinum faceret Naturale, sed quod 3Dominus ex Divino Vero divini Rationalis, quod repraesentatur per Rebeccam, voluerit per verum Naturalis, quod repraesentatur per "Jacobum," comparare Sibi verum, per quod glorificaretur seu Divinum fieret Rationale, non capi potest nisi illustretur per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur seu novus fit a Domino; et ne quidem ab hoc, nisi sciatur quomodo se habet cum rationali quoad bonum et quoad veram ibi; quapropter paucis dicendum: mens rationalis 2 est distincta in binas facultates, una facultas ejus vocatur voluntas, altera intellectus; quod a voluntate profluit cum regeneratur homo, vocatur bonum, quod ab intellectu, vocatur verum; antequam homo regeneratus est, voluntas non unum agit cum intellectu, sed illa vult bonum, hic autem verum, usque ita ut conatus voluntatis percipiatur admodum distinctus a conatu intellectus; sed hoc percipitur modo ab illis qui reflectunt, et sciunt quid voluntas et 4quae ejus, (c)et quid intellectus et 4quae ejus, sed non ab illis qui illa non sciunt ac ideo non reflectunt 5; et quia mens naturalis regeneratur per mentem rationalem, videatur n. 3493, et quidem secundum ordinem ita quod bonum 6rationalis non immediate influat in bonum naturalis ac (c)id regenerat, sed 7per verum quod est intellectus, ita secundum apparentiam ex vero 8rationalis: haec sunt de quibus in hoc capite in sensu interno agitur; "Jishakus" enim est mens rationalis quoad bonum quod est voluntatis, "Rebecca" est quoad verum quod est intellectus, "Esau" est bonum naturalis existens a bono rationalis, "Jacob" est verum naturalis existens a bono rationalis per verum ibi. Ex his constare potest qualia arcana in sensu interno Verbi continentur; 3 sed usque sunt paucissima 9 quae ad captum humanum describi possunt; quae transcendunt et non possunt describi, sunt indefinita; quo enim Verbum penitius vadit, hoc est, quo interius in caelum, eo sunt indefinitiora, et quoque ineffabiliora, non modo coram homine, sed etiam coram angelis 10inferioris caeli, et cum ad intimum caelum, percipiunt ibi angeli quod infinita sint, (c)et illis prorsus incomprehensibilia quia Divina: tale est Verbum. @1 Rationale I$ @2 Quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini$ @3 Divinum Verum Divini Rationalis Domini$ @4 quid$ @5 i non percipitur$ @6 quod est voluntatis$ @7 i bonum quod est voluntatis $ @8 i quod est$ @9 i et vix aliqua respictive$ @10 inferiorum caelorum$

Arcana Coelestia 3
Passage 3510

#3510 "Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo": quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis affectionem boni vellet, constat a repraesentatione Jishaki, hic "patris," quod sit Divinum Bonum Divini Rationalis, de qua prius; a significatione "loqui" quod sit velle, de qua n. 2626, 2951, 3037; et a repraesentatione "Esavi" quod sit affectio boni in naturali, de qua supra n. 3508.

Arcana Coelestia 3
Passage 3511

#3511 "Adduc mihi venationem": quod significet boni verum, constat ex significatione "venationis" quod sit boni verum, de qua supra n. 3501.

Arcana Coelestia 3
Passage 3512

#3512. "Et fac mihi cupedias": quod significet desiderium et delectationem ex amoenitate inde, constat ex significatione "cupediarum" quod sint amoena, de qua supra n. 3502, ita desiderium et delectatio ex amoenitate inde, nempe ex vero; nam ut in loco citato dictum est, vera in naturale hominis introducuntur per amoena ei convenientia, et quae non per amoena introducta sunt, non inhaerent, ita nec conjunguntur rationali per correspondentiam: etiam vera, sicut omnia alia scientifica, locum suum in memoria quae est naturalis hominis, sortiuntur secundum amoena et jucunda quae introduxerunt, ut patet ex eo quod eum amoena et jucunda illa redeunt, etiam res quae per illa introductae sunt, redeant, et quoque vicissim, cum res revocantur, etiam 1jucunda seu amoena quibus adjunctae sunt, simul excitentur. @1 jucundum seu amoenum, cui$

Arcana Coelestia 3
Passage 3513

#3513 "Et edam": quod significet appropriationem ita, constat ex significatione "edere" quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3503; appropriatio fit cum per amoena et delectabilia insinuantur vera seu cognitiones boni et veri, in naturale, et cum haec vera adjunguntur bono ibi, tunc fit communicatio cum vero et bono rationalis, ita cum rationali; haec communicatio est quae vocatur appropriatio, nam sunt rationalis in naturali; quae enim in rationali sunt, se 1habent ad illa quae in naturali, sicut particularia ad 2communia; notum est quod ex particularibus existat commune, et quod absque particularibus non 3existat aliquod commune;4 commune particularium rationalis est quod sistitur in naturali; et quia commune est, sub alia forma apparet, et hoc secundum ordinem particularium constituentium ita secundum formam inde; si singularia et inde particularia boni caelestis et veri spiritualis sunt quae formant commune in naturali, tunc existit forma caelestis et spiritualis, et in quadam imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid caeli; at si singularia et particularia non sunt boni et veri, sed mali et falsi, quae formant communia in naturali, tunc 5in imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid inferni. 6Talia sunt quae significantur 2 per edere et bibere in Sacra Cena, ubi etiam per edere et bibere significatur appropriatio, nempe per "edere" appropriatio boni et per "bibere" appropriatio veri; 7si bonum, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum formant internum seu rationalem hominem, et per hunc externum et naturalem correspondentem, tunc fit homo in particulari et communi imago caeli, proinde imago Domini"; at si contemptus Domini et boni ac veri fidei, 8atque odium 9erga proximum formant, tunc fit homo 10in particulari et communi imago inferni; et magis cum simul hoc fit in sancto, inde enim profanatio; haec sunt, 11quod, qui digne edunt et bibunt, illis vita aeterna approprietur, qui autem indigne edunt et bibunt, sibi mortem approprient. @1 i enim$ @2 commune$ @3 detur$ @4 i hoc$ @5 i quidem correspondent sibi mutuo, sed$ @6 haec$ @7 si bonum est, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum, quae per internum seu rationalem format externum seu naturalem, tunc fit homo in communi et in particulari imago caeli, proinde imago Domini;$ @8 et$ @9 in$ @10 in communi et in particulari$ @11 i quae significantur per illa verba$

Arcana Coelestia 3
Passage 3514

#3514 "Et benedicam tibi coram Jehovah": quod significet conjunctionem sic, constat ex significatione "benedicam tibi" quod sit adjunctio ad suam vitam, de qua supra n. 3504; hic quia dicitur "benedicam tibi coram Jehovah," est conjunctio; adjunctio praedicatur de communicatione veri naturalis cum bono rationalis, sed conjunctio de communicatione boni naturalis cum bono rationalis; nam parallelismus inter Dominum et hominem datur quoad caelestia quae sunt boni, non secundum spiritualia quae sunt veri, videatur n. 1832.

Arcana Coelestia 3
Passage 3515

#3515 "Ante mortem meam": quod significet ita vitam in naturali, constat ex significatione "mortis" quod sit resuscitatio in vitam, de qua supra n. 3498, 3505.

Arcana Coelestia 3
Passage 3516

#3516 Vers. 8-10. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam. "Nunc fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet" significat desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino Rationali erga verum naturale: "vade quaeso ad gregem" significat ad bonum naturale domesticum non conjunctum Divino Rationali: "et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos" significat illius boni vera: "et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat" significat quod inde delicias faciet: "et adducas patri tuo, et edat" significat Divino Bono Divini Rationalis, et appropriationem: "propterea ut benedicat tibi" significat conjunctionem sic: "ante mortem suam" significat resuscitationem in naturali.

Arcana Coelestia 3
Passage 3517

#3517 "Nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet": quod significet desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino 1Rationali erga verum naturale, constat a repraesentatione "Rebeccae" quae haec loquitur, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua prius; et ex repraesentatione "Jacobi" ad quem haec dicuntur, quod sit 2verum naturale, de qua etiam prius; quod desiderium et delectatio sit, patet absque explicatione. @1 A had Naturali, but R is written over N, cf. n. 3516.$ @2 A had Verum in Divino Naturali but alters to Verum Naturale$

Arcana Coelestia 3
Passage 3518

#3518 "Vade quaeso ad gregem": quod significet bonum naturale domesticum, non conjunctum Divino Rationali, constat a significatione "gregis" quod sit bonum, de qua n. 343, 415, 1565, hic bonum naturale quia ad Jacobum dicitur, et quidem domesticum quia domi erat, at ager 1unde venationem suam acciperet Esau, per quem bonum naturalis significatur, n. 3500, 3508, 2erat bonum non domesticum; alioquin "grex" in Verbo praedicatur de bono rationalis, sed tunc "armentum" de bono naturalis, videatur n. 2566; bonum naturale domesticum est id bonum quod homo a parentibus trahit, seu in quod nascitur, perquam distinctum a bono naturalis quod influit a Domino; quid et quale sit bonum naturale, videatur n. 3470, 3471; quapropter distinctionis causa, unum bonum vocatur bonum naturalis, alterum vero bonum naturale: praeterea unusquisque homo bonum domesticum accipit a patre, et 3a matre, quae etiam bona in se distincta sunt; quod a patre accipit, est interius, quod a matre, est exterius: apud Dominum, haec bona distinctissima fuerunt, nam Bonum quod habuit a Patre, fuit Divinum, quod autem a matre, 4hereditario malo contaminatum; illud Bonum in Naturali quod Dominus habuit a Patre, fuit Ipsius proprium quia ipsa vita Ipsius, et id est quod repraesentatur per "Esavum"; at bonum naturale quod Dominus traxit a matre, quia malo hereditario contaminatum, fuit in se malum, et id est quod intelligitur per bonum domesticum; hoc bonum, quamvis tale, usque inservivit pro reformatione naturalis, sed postquam inserviverat, rejectum est. Apud unumquemvis hominem qui regeneratur, 2 simile fit; bonum quod homo a Domino ut a 5novo Patre accipit, est interius, at bonum quod trahit a parentibus, est exterius; illud bonum quod a Domino accipit, vocatur bonum spirituale, hoc autem quod a parentibus trahit, bonum naturale; hoc bonum, nempe quod a parentibus trahit, inservit omnium primo pro reformatione ejus, per illud enim, ut per volupe et jucundum, introducuntur scientifica, et postmodum cognitiones veri; sed postquam inserviverit ut medium pro hoc usu, separatur inde, et tunc prodit 6spirituale, et se manifestat; hoc constare potest a multa experientia, ut solum ex eo cum puer primum instruitur, afficitur ille cupidine sciendi, primum non propter aliquem finem illi manifestum, sed ex voluptate quadam et jucunditate connata et aliunde; postea cum adolescit, afficitur cupidine sciendi propter aliquem finem, ut nempe prae aliis seu aemulis excellat; dein propter aliquem finem in mundo; 7at cum regenerandus, ex jucundo et amoeno veri; et cum regeneratur, quod fit in adulta aetate, ex amore veri, et dein ex amore boni; fines tunc qui praecesserant, et illorum jucunda, paulatim separantur, quibus succedit bonum interius quod a Domino, et se in affectione ejus manifestat: inde patet quod priora jucunda, quae apparuerunt in externa forma ut bona, inserviverint pro mediis: tales successiones mediorum 8sunt continuae; (s)se habent 3 haec comparative sicut arbor, quae prima aetate seu primo vere ramos suos foliis ornat, dein procedente aetate 9seu vere floribus decorat, et dein circa aestatem germinationes primas fructuum producit, quae dein fructus fiunt, et tandem in illis semina ponit, in quibus arbores similes novas, et integrum hortum potentia, et si disseminantur, actu, habet; talia comparativa sunt in natura, quae quoque sunt repraesentativa, nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini in caelis, inde regni Domini in terris seu in Ecclesia, et inde regni Domini apud unumquemvis regeneratum. Inde patet quomodo bonum naturale seu domesticum, tametsi mere jucundum externum, et quidem jucundum mundanum, inserviat pro medio producendi regeneratum seu spirituale, hoc est, bonum quod a Domino. Haec sunt quae per Esavum et Jacobum in hoc capite repraesentantur et significantur.(s) @1 ubi$ @2 quod$ @3 i accipit$ @4 i fuit$ @5 nova I$ @6 i bonum$ @7 ac$ @8 after tales$ @9 vel$

Arcana Coelestia 3
Passage 3519

#3519 "Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos": quod significet illius boni vera, constat ex significatione "haedorum caprarum" quod sint vera boni, de qua sequitur: quod "duo" fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt 2 ut sint aliquid. Quod "haedi caprarum" sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, 1et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris (c)et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis 3 generis; et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia 2adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod "agni et agnae" significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod "haedi et caprae" innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius. Quod verum 4 et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo: apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet eas, xi 6; ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; "agnus et haedus" pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur. Cum omne primogenitum Aegpti percuteretur, 5 mandatum fuit, Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis mactarent, et de sanguine darent super postes et super superliminare domuum,...et sic non esset illis plaga a percussore, Exod. xii 5, 7, 13; "primogenitum Aegypti" est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; "agni et haedi" sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per "mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum" repraesentata fuit. Cum 6 alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur "haedus caprarum"; ut cum visus Gideoni, Jud. vi 19; et Manoaho, jud. xiii 15, 16, 19; causa erat 3quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur 4in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. xviii 3; Marc. x 15; Luc. xviii 17;(m) quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, 5nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. xiii 22, 23 6Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, 7 sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per 7munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. xv 1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. xxxviii 17, 20, 23. Quod "haedus et capra" significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. i 10; iv 28; v 6; "peccatum per errorem" est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen, Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. xxiii 19; xxxiv 26; ubi per "primitias terrae quas afferrent domum Jehovae" significatur status innocentiae quae in infantia; et per "non elixare haedum in lacte matris suae" quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, 8 sed in sensu interno cohaerent. Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. xxv 4; xxvi 7; xxxv 5, 6, (x)23, 26; xxxvi 14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per "lanam caprarum" significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per "duos haedos caprarum bonos," de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non 8illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum. @1 aut$ @2 offerrentur$ @3 quia$ @4 i illi$ @5 et quod tuti eum$ @6 i Et$ @7 haedum caprarum in munus$ @8 illi I$

Arcana Coelestia 3
Passage 3520

#3520 Et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat": quod significet quod inde delicias faciet, constat a significatione "cupediarum" quod sint amoena ex bono, de qua supra n. 3502; hic deliciae vocantur quia vera non ex bono genuino, sed ex bono domestico, n. 3518.

Arcana Coelestia 3
Passage 3521

#3521 Et adducens patri tuo, et edat": quod significet Divino Bono Divini Rationalis et appropriationem, constat a repraesentatione "Jishaki," hic patris, quod sit Divinum Bonum Divini Rationalis, de qua prius; et a significatione "edere" quod sit appropriatio, de qua supra n. 3513; sed quod 1verum ex bono domestico non appropriatum sit, constabit a sequentibus. @1 non adpropriatum sit hoc verum, patebit$

Arcana Coelestia 3
Passage 3522

#3522 "Propterea ut benedicat tibi": quod significet conjunctionem sic, constat a significatione benedicere quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514.

Arcana Coelestia 3
Passage 3523

#3523 "Ante mortem suam": quod significet resuscitationem in naturali, constat a significatione "mortis" quod sit resuscitatio, de qua etiam supra n. 3498, 3505; quod in naturali, patet.

Arcana Coelestia 3
Passage 3524

#3524 Vers. 11-13. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam, Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis. Fortassis palpaverit ne pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi. "Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam" significat perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero: "Ecce Esau frater meus vir pilosus" significat quale boni naturalis respective: "et ego vir levis" significat quale veri naturalis respective: "fortassis palpaverit me pater meus" significat perceptionis intimum gradum: "et ero in oculis ejus sicut seducens" significat rejectionem quia apparenter contra ordinem: "et adducam super me maledictionem et non benedictionem" significat disjunctionem: "et dixit illi mater ejus" significat perceptionem ex Divino Vero: "Super me maledictio tui, fili mi" significat quod nulla disjunctio: "tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi" significat ex effectu.

Arcana Coelestia 3
Passage 3525

#3525 "Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam": quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 3509; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit naturale verum, de qua n. 3305; et ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; quod perceptio ex Divino Vero de naturali vero significetur, non ex naturali vero de Divino Vero, secundum apparentiam ex sensu litterae, est quia omnis apperceptio quae est naturali, est ex rationali, hic itaque quia praedicatur de Domino, ex Divino Vero Divini Rationalis.

Arcana Coelestia 3
Passage 3526

#3526 "Ecce Esau frater meus vir pilosus": quod significet quale boni naturalis respective, constat ex 1repraesentatione Esavi quod sit bonum naturalis, de qua supra n. 3494, 3504; et ex significatione "viri pilosi" quod sit quale ejus, nempe boni; quod "pilosum" significet naturale imprimis quoad verum, videatur n. 3301, et quae nunc sequuntur. @1 significatione I$

Arcana Coelestia 3
Passage 3527

#3527 "Et ego vir levis": quod significet quale veri naturalis respective, constat a repraesentatione "Jacobi," qui hic est "ego," quod sit naturale quoad verum, de qua n. 3305; et ex significatione "viri levis" quod sit quale ejus, de qua sequitur. Antequam sciri 1potest quid haec significant, sciendum quid pilosum, et quid leve; apud hominem 2ejus interiora in quadam imagine se sistunt in ejus exterioribus, imprimis in facie et ejus vultu; intima ejus ibi hodie non apparent, sed interiora quodammodo nisi ex infantia didicerit simulare, tunc enim alium quasi animum sibi assumit, et consequenter alium vultum inducit, nam animus est qui apparet ex facie; hoc prae aliis ex actuali vita, ita ex assuetudine imbuerunt hypocritae, et eo magis quo plus dolosi sunt; apud illos qui tales non sunt, bonum rationale in facie apparet ex quodam vitae igne, et verum rationale ex ejus ignis luce; haec homo ex connata quadam scientia, absque studio, novit, nam est ejus spiritus vita quoad bonum et quoad verum qui se ita manifestat, et quia homo est spiritus corpore amictus, tale ex perceptione 3sui spiritus, ita ex se, novit; inde est quod 4homo quandoque afficiatur ex: vultu alterius, tametsi hoc non sit ex vultu, sed ex mente quae ita elucet; naturale autem apparet 5ex facie in obscuriore vitae igne, et obscuriore vitae luce; 6at corporeum 7vix nisi quam in calore et candore, et in 8mutatione status eorum secundum 2 affectiones: quia ita interiora in facie imprimis sicut in imagine se manifestant, antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt et prorsus nesciverunt quid esset simulatio, et adhuc minus quid hypocrisis et dolus, alterius mentes conspicuas ut in forma, in facie ejus videre potuerunt, ideo quoque per faciem significabantur voluntaria et intellectualia, seu interiora rationalia quoad bonum et 9verum, n. 358, 1999, 2434, et quidem interiora illa quoad bonum per sanguinem et ejus rubedinem, ac interiora quoad vera per resultantem inde formam et ejus candorem; at vero 10interiora naturalia inde excrescunt, qualia sunt pili et squamae cutis, nempe 11quae ex naturali quoad bonum per "pilos," et quae ex naturali quoad verum per "squamas"; consequenter illi qui in naturali bono (x)fuerunt, vocabantur "viri pilosi," qui autem in naturali vero, 12 "viri leves"; ex his constare potest quid per haec verba, "Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis," in sensu interno significatur, quod nempe quale boni naturalis respective, et quale veri naturalis respective. Inde quoque patet quid Esau repraesentat, nempe quod bonum naturalis, 13nam Esau dictus est ex piloso, Gen. xxv 25, et Edom ex rubicundo, Gen. xxv 30; 14mons Seir ubi habitabat, etiam 15significat tale, nempe comosum; et quia hoc, erat 16mons per quem ascendebatur ad Seir, qui dicebatur mons glaber seu levis, de quo Jos. xi 17; xii 7, quod etiam repraesentativum erat veri ascendentis ad bonum. 17Quod 3 "pilosum" praedicetur de bono et inde vero, et quoque in opposito sensu de malo et inde falso, n. 3301 ostensum est; quod autem "leve" praedicetur de vero, ac in opposito sensu de falso, patet quoque ab 18his locis in Verbo; 19apud Esaiam, Incalescentes in diis sub omni arbore viridi,...in levibus vallis portio tua, lvii 5, 6; ubi "incalescere" praedicatur de malo, "levia vallis" de falso: apud eundem, Corroborat faber conflatorem, levigantem malleum cum contusione incudis, dicens 20ad juncturam, Bonum id, xli 7; ubi "corroborat faber conflatorem"21 praedicatur de malo, "levigans malleum" de falso: apud Davidem, Leve faciunt butyra os tuum, cum appropinquat cor ejus, mollia sunt verba prae oleo, Ps. lv 22 [A. V. 21]; 22ubi "leve os" seu blandum de falso, "cor et inde mollia" de malo: apud eundem, Sepulcrum apertum guttur eorum, lingua sua levia loquuntur, Ps. v 10; "sepulcrum apertum guttur" de malo, "lingua levia loquens" de falso: apud Lucam, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt obliqua in directum, et aspera in vias planas, iii 5; "vallis" pro humili, n. 1723, 3417; "mons et collis" pro elato, n. 1691 "obliquum in directum" pro quod ignorantiae malum in bonum "longitudo" enim et quae longitudinis sunt, praedicantur de bono n. 1613, "aspera in vias planas" pro quod ignorantiae falsa in veri quod "via" praedicetur de vero, n. 627, 2333. @1 possit$ @2 i omnia$ @3 ejus$ @4 afficiatur homo$ @5 in$ @6 et$ @7 non$ @8 mutationibus$ @9 i quoad$ @10 i ejus$ @11 i illa$ @12 i vocabantur$ @13 et quod etiam significatur per pilosum et rubicundum; et dictus Esau$ @14 i et$ @15 a comoso$ @16 this mountain was called (Halaq) smooth or bare$ @17 quod sicut pilosum praedicatur de bono, ita laeve de vero, et quoque in opposito sensu sicut pilosum praedicatur de malo et de falso quod inde, ita laeve de falso et de malo quod inde$ @18 aliis$ @19 i ut$ @20 Sch has de junctura$ @21 i etiam$ @22 ibi$

Arcana Coelestia 3
Passage 3528

#3528 "Fortassis palpaverit me pater meus": quod significet perceptionis intimum gradum, constat a significatione "palpare" et si sentire quod sit perceptionis intimum et omne; et a significatione "patris" quod sit bonum, hic Divinum, quia de Domino agitur: 1quod "palpare" sit perceptionis intimum et omne, inde est quia omne sensitivum se refert ad sensum tactus, et id derivatur ac existit a perceptivo, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum externum, et perceptivum non aliud quam sensitivum internum; quid perceptivum seu perceptio, videatur n. 104, 371, 495, 503, 521, 536, 1383-1398, 1616, 1919, 2145, 2171, 2831 pr. Praeterea omne sensitivum et omne perceptivum, quod tam varium apparet, ad unicum sensum communem et universalem, nempe ad sensum tactus, se refert; sunt varietates, sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva externa, non nisi quam genera ejus, oriunda ex sensitivo interno, hoc est, a perceptivo"; haec per multam experientiam confirmari possunt, se de illa, ex Divina Domini Misericordia, suo loco: inde patet quod "palpare 2 "in sensu interno sit perceptionis intimum et omne. Praeterea, omne perceptivum quod est internum sensitivum, existit ex bono, non autem ex vero, 3nisi a bono per verum, vita enim Divina Domini influit in bonum, et per illud in verum, ac ita sistit perceptionem, inde constare potest quid significat "si palpaverit me pater meus, quod nempe perceptionis intimum et omne a bono, ita a Divino Domini. @1 A has quod palpare sit perceptionis intimum et omne, inde est, quia non modo omne sensitivum se refert ad sensum tactus, sed etiam omne perceptivum, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum, sed in externis, et perceptivum nec aliud, sed in internis, et omne sensitivum quod est in externis, existit a perceptivo quod est in internis, est modo differentia, qualis inter exteriora et interiora, seu quod idem, inter inferiora et superiora; et praeterea, omne sensitivum in externis et perceptivum in internis, quae tam varia apparent, se ad unicum sensum communem et universalem, nempe ad sensum tactus, se referunt, sunt varietates, sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva in externis, non nisi quam genera ejus, oriunda ex perceptivo interno. (The last word is incomplete. A had oriunda ex vita perceptionis, quae in internis, but alters to oriunda ex perceptivo int [erno]).$ @2 i quod est sensus tactus$ @3 sed$

Arcana Coelestia 3
Passage 3529

#3529. "Et ero in oculis ejus sicut seducens": quod significet rejectionem quia apparenter contra ordinem, constat ex significatione "esse in oculis ejus" quod sit appercipi qualis est; per "oculum" enim significatur apperceptio visus interni, n. 212, 2701, 2789, 2829, 3198, 3202; et ex significatione "seducentis" seu seductoris quod sit contra ordinem, hic 1apparenter; omnis seductio non aliud est; inde foret rejectio; quid autem significatur per 2apparenter contra ordinem, ex sequentibus patebit. @1 before contra$ @2 i quod$

Arcana Coelestia 3
Passage 3530

#3530 "Et adducam super me maledictionem et non benedictionem": quod significet disjunctionem, constat ex significatione "maledictionis" quod sit disjunctio seu aversio a bono, de qua n. 245, 379, 1423; et a significatione "benedictionis" quod sit conjunctio cum bono, de qua n. 3504, 3514.

Arcana Coelestia 3
Passage 3531

#3531 "Et dixit illi mater ejus": quod significet perceptionem ex Divino Vero, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione Rebeccae, hic "matris," quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013.

Arcana Coelestia 3
Passage 3532

#3532 "Super me maledictio tui, fili mi": quod significet quod nulla disjunctio, constat ex significatione "maledictionis" quod sit disjunctio, de qua mox supra n. 3530; et quia perceptio ex Divino fuit, n. 3531, significat quod nulla disjunctio.

Arcana Coelestia 3
Passage 3533

#3533 "Tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi": quod significet ex effectu, constare potest (c)ex significatione "auscultare voci" quod sit oboedire; et ex "vadere, accipere mihi" quod sit facere; et quia hoc ad naturale quoad verum, repraesentatum per Jacobum, dictum est, a rationali quoad verum, hic Divino, 1per Rebeccam repraesentato, non aliud significatur quam ex effectu; naturale enim 2ex effectu videt, at rationale ex causa. @1 quod Rebecca$ @2 i nihil nisi$

Arcana Coelestia 3
Passage 3534

#3534 Vers. 14-17. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui. "Ivit, et accepit, et adduxit matri suae" significat statum oboedientiae veri naturalis: "et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater ejus" significat delectabilia, non autem desiderabilia: "et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum" significat veri genuina boni: "quae cum illa in domo" significat quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis: "et induit Jacobum filiam suum minorem" significat affectionem veri, seu vitam boni ex vero: "et pelles haedorum caprarum indui fecit" significat externa vera boni domestici: "super manus illius" significat secundum facultatem recipiendi: "et super levitatem collorum illius" significat ut non appareret verum disjungens: "et dedit cupedias" significat delectabilia inde: "et panem" significat bonum inde: "quae fecit" significat quae a Divino Vero: "in manum Jacobi filii sui" significat quod (x)talis esset affectio veri naturalis.

Arcana Coelestia 3
Passage 3535

#3535 "Ivit, et accepit, et adduxit matri suae": quod significet statum oboedientiae veri naturalis, constare potest ex illis quae mox supra n. 3533 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.

Arcana Coelestia 3
Passage 3536

#3536 "Et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius": quod significet delectabilia, non autem desiderabilia: constat a repraesentatione Rebeccae, quae hic "mater," quod sit Divinum: Rationale quoad verum; et ex significatione "cupediarum" quod sint amoena quae veri, de qua supra n. 3502; quod hic delectabilia non desiderabilia, est quia non ex "venatione Esavi," hoc est, ex vero boni genuini, n. 3501, sed "ex haedis caprarum qui ex grege," hoc est, ex vero boni domestici, n. 3518, 3519; quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3502, 3512, 3518, 3519 dicta sunt.

Arcana Coelestia 3
Passage 3537

#3537 "Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum": quod significet vera genuina boni, constat ex significatione "vestium desideriorum" quod sint vera genuina; quod "vestes" sint vera inferiora respective, videatur n. 2576, "desideriorum" sunt genuina, quia genuini boni naturalis, quod repraesentatur per "Esavum filium majorem," n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3527.

Arcana Coelestia 3
Passage 3538

#3538 "Quae cum illa in domo": quod significet quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis, constat ex repraesentatione Rebeccae, quae hic est "illa," quod sit Divinum Verum Divini Rationalis: de qua prius; et ex significatione "domus" quod hic sit Divinum Bonum, quia praedicatur de Domino; quod "domus" sit bonum, videatur n. 710, 2233, 12234, 2559, 3128; quod illa significentur per ea verba "quae cum illa in domo," est quia per "domum" significatur rationale tam quoad bonum quam quoad verum, seu quod idem, tam quoad voluntarium, hoc enim est boni, quam quoad intellectuale, quia hoc est veri; quando rationale ex voluntario seu bono agit per intellectuale seu verum, tunc mens rationalis vocatur "una domus"; inde etiam ipsum caelum vocatur "domus Dei," quia ibi non nisi quam bonum et verum est, ac bonum agit per sibi unitum aut conjunctum verum; hoc quoque repraesentatur in conjugialis inter maritum et 2uxorem, qui unam domum constituunt, ex causa quia amor 3conjugialis existit a conjugio Divino boni et veri, n. 2728, 2729, 3132, et est voluntas utrique ex bono, sed cum differentia sicut bonum se habet ad 4suum verum, 5quare etiam per "maritum" significatur bonum, et per 2uxorem verum; cum enim una domus est, tunc bonum est omne ibi, ac verum quia est boni, etiam est bonum. Quod dicatur "cum illa in domo," non cum illo seu cum illis, est quia de statu conjunctionis veri et boni, seu de statu antequam plene unita aut conjuncta sunt, agitur; de quo statu nunc sequitur. @1 2234 has no. ref. to domus$ @2 i ejus$ @3 i genuinus$ @4 ejus$ @5 inde est quod$

Arcana Coelestia 3
Passage 3539

#3539 "Et induit Jacobum filium suum minorem": quod significet affectionem veri seu vitam boni ex vero, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit Divinum Verum Divini Naturalis; et ex significatione "induere" quod hic sit communicare, ac imbuere, nempe vera boni, quae per "vestes Esavi" n. 3537 significantur, ita affectionem veri naturalis, quae hic idem est cum vita boni ex vero. Quomodo haec intelligenda sunt, 1sciri potest ab illas quae supra n. 3518 dicta sunt; sed quia talia sunt quae hodie ignotissima, licet (t)eadem adhuc ad captum aliquatenus explicare: agitur in hoc capite 2de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo de regeneratione hominis quoad ejus naturale, videatur n. 3490. Cum homine ita se habet: regeneratio pro fine habet ut homo 2 novus fiat quoad internum suum hominem, ita quoad animam seu spiritum; sed non novus fieri seu regenerari potest homo quoad illum nisi quoque quoad externum; nam tametsi homo post mortem fit spiritus, usque secum habet in altera vita illa quae sunt externi hominis, nempe affectiones naturales, et quoque doctrinalia, etiam scientifica, verbo omnia quae sunt memoriae exterioris seu naturalis, videatur n. 2475-2483; haec enim sunt plana in quibus terminantur interiora ejus; qualiter itaque illa disposita sunt, taliter interiora cum influunt, fiunt, nam inibi modificantur; exinde patet quod homo non modo regenerandus sit, seu novus fieri debeat quoad internum hominem seu rationalem, sed etiam quoad externum seu naturalem; et nisi hoc, nec foret aliqua correspondentia; quod correspondentia sit inter 3internum hominem et hujus spiritualia, ac externum et hujus 3 naturalia, videatur n. (x)2987, 2989-2991, 3002, 3493 status regenerationis hominis, in sensu repraesentativo in hoc capite, per Esavum et Jacobum describitur; et hic primus ejus qualis est, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est; est enim status plane inversus respective ad illum statum in quo est homo cum (t)regeneratus est; in illo enim statu, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est, tunc intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agunt; at cum regeneratus est, tunc voluntaria quae sunt boni; quod intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agant in primo statu, repraesentatum est per Jacobum quod primogenituram Esavi sibi vindicaverit, videatur n. 3325, 3336; tum quod benedictionem 4, de qua hic agitur; et quod status plane inversus sit, repraesentatur per quod Jacobus mentitus Esavum, quod nempe vestibus Esavi indutus, et quod pellibus haedorum caprarum; hoc enim statu, rationale verum, nondum ita conjunctum rationali bono, seu quod idem, intellectus non ita conjunctus cum voluntate, sic influit et agit in naturale, ac (c)ea quae ibi5, sic inverse disponit: 4 hoc quoque constare potest a pluri experientia, 6imprimis ex illa quod homo 7intellectu possit appercipere et naturale inde scire plura quae bona et vera sunt, sed usque voluntas adhuc non possit secundum illa facere; ut pro exemplo: quod amor et charitas sit essentiale apud hominem, hoc potest intellectualis facultas hominis videre et confirmare, sed antequam regeneratus est homo, 8voluntaria non potest agnoscere; sunt quoque 9in prorsus nullo amore in Dominum et in nulla charitate erga proximum, qui hoc bene capiunt: pariter quod amor sit ipsa vita hominis, et quod talis vita, qualis amor: ut et quod omne jucundum et omne amoenum sit ex amore, proinde omne gaudium et omnis felicitas; et quoque inde, qualis amor, tale gaudium et talis felicitas; etiam id potest homo ex intellectu capere, tametsi voluntas dissentit aut etiam in contrarium it, quod felicissima vita sit ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, quia Ipsum Divinum influit in illam; et vicissim quod infelicissima vita sit ex amore sui et amore mundi, quia infernum influit in illam: inde etiam 5 coram intellectu perceptibile potest esse, non autem coram voluntate, quod amor in Dominum sit vita caeli, et quod amor mutuus sit anima ex illa vita; quapropter quantum homo non ex voluntatis suae vita cogitat, nec super vitam inde suam reflectit, tantum id intellectu percipit, sed quantum ex vita voluntatis suae, tantum non percipit, immo negat. Etiam coram intellectu clare potest apparere quod humiliatio sit in quam apud hominem influere possit Divinum, ex causa quia in (c)eo statu removentur amores sui et mundi, proinde infernalia quae obstant; sed usque, quamdiu voluntas non nova est, et 10huic unitus intellectus, homo in humiliatione cordis non potest esse; immo quantum homo in vita mali est, hoc est, quantum ejus voluntas est ad malum, tantum hoc non potest; etiam tantum ei hoc obscurum est, et quoque tantum illud negat: inde etiam homo intellectu percipere potest quod humiliatio hominis non sit propter amorem gloriae in Domino, sed propter amorem Divinum, quod Dominus ita cum bono et vero influere possit, et hominem beatum et felicem facere; at quantum voluntas consulitur, tantum hoc obscuratur; similiter se habet in perpluribus aliis. Haec facultas, nempe quod 6 intelligere possit quid bonum et verum tametsi non vult illud, data est homini ut possit reformari et regenerari; eapropter illa facilitas est tam penes malos quam apud bonos, immo penes malos quandoque acutior; sed cum hac differentia, quod penes malos non sit aliqua affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae ex vero, quapropter nec possunt reformari; at apud bonos est affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae 11, et propterea hi possunt reformari: sed status primus reformationis horum est quod verum doctrinae appareat illis primo loco esse et bonum vitae secundo, nam ex vero agunt bonum; at secundus status eorum est quod bonum vitae sit primo loco et verum doctrinae secundo, nam ex bono agunt bonum, hoc est, ex voluntate boni; et cum hoc fit, tunc quia voluntas est conjuncta intellectui, sicut conjugio, homo regeneratus est. De binis his statibus, in illis quae de Esavo et Jacobo in sensu interno agitur. @1 videri$ @2 in sensu supremo de Naturali, quomodo Dominus id in Se Divinum fecit$ @3 spiritualia et naturalia$ @4 A had benedictionem Esavi, but alters Esavi to sui$ @5 sunt$ @6 i ac$ @7 i ex$ @8 after agnoscere$ @9 qui prorsus in$ @10 haec unita intellectui$ @11 i ex vero$

Arcana Coelestia 3
Passage 3540

#3540 "Et pelles haedorum caprarum indui fecit": quod significet externa vera boni domestici, constat a significatione "pellium" quod sint externa, de qua sequitur; et ex significatione "haedorum caprarum," quia ex grege qui domi, quod sint vera boni domestici, de qua n. 3518, 3519; ibi etiam patet quid bonum domesticum, et quid vera inde; unumquodvis bonum sua vera habet, et 1unaquaevis vera suum bonum, 2quae sibi conjuncta erunt, ut 3sit aliquid. quod "pelles" significent externa, est quia pelles extima sunt animalis, in quas interiora ejus terminantur, similiter ac cutis seu cuticulae apud hominem; hoc ducit suum significativum a repraesentativo in altera vita; sunt 4ibi qui ad provinciam cutis referuntur, de quibus, cum de Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum sequentium; et sunt illi qui solum in externo bono et ejus veris sunt; inde cutis et quoque "pellis" (t)significat externa; quod etiam patet a Verbo, ut apud (x)Jeremiam, Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. Num convertet Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas? etiam vos potestis bonum facere, docti malum facere, xiii 22, 23; ibi "fimbriae" sunt externa vera, "calcanei" extima bona; quod "calcaneum et calcei" sint infima naturalia, videatur n. 259, (x)1748; et quia vera et bona illa ex malo sunt, ut dicitur, comparantur "Aethiopi" 2 seu nigro et ejus "pelli," tum "pardo et ejus maculis": apud Mosen, Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol restitues illam ei, quia haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle in qua cubabit, Exod. xxii 25, 26; sicut omnes leges, etiam civiles et forenses, quae in Verbo, correspondentiam habent cum legibus boni et veri quae in caelo, et inde latae sunt, ita quoque haec, nam alioquin prorsus lateret, cur "oppigneratam vestem, antequam sol occidit, 5restituerent," et cur dicitur quod "vestis ejus pro pelle in qua cubabit"; correspondentia patet a sensu interno, quae est quod non defraudandi sint socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt, (c)et ritualia; quod "vestis" talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; "sol" autem est bonum amoris seu vitae quod inde, n. 1529, 1530, 2441, 2495; ne hoc pereat, significatur per quod "antequam sol occidit restitueret"; et quia illa sunt externa interiorum, seu terminationes horum, dicitur quod "vestis pro pelle in qua cubabit." Quia pelles significabant externa, 3 mandatum est, Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum ruforum, et superius pelles melium, Exod. xxvi 14; "tentorium" enim erat repraesentativum trium caelorum, ita caelestium et spiritualium quae sunt regni Domini; "aulaea" quae circum, repraesentabant naturalia, quae sunt externa, n. 3478, quae sunt "pelles arietum et pelles melium"; et quia externa sunt quae integunt interna, seu naturalia quae spiritualia et caelestia, sicut corpus suam animam, ideo mandatum erat illud; pariter, Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur castra velo tegumenti obtegerent arcam testimonii, et darent super illud operimentum pellem melis;...et super mensam et quae super illa, expanderent pannum coccinei dibaphi, et (x)operirent illud operimento, pelle melis;... pariter darent candelabrum et omnia vasa ejus sub operimento ex pelle melis;...tum omnia vasa ministerii...darent sub pannum hyacinthini, et operirent illa operimento, pelle melis, Num. iv 5, 6, 8, 10-12; quisque qui sancte de Verbo cogitat, scire potest quod 6Divina per omnia illa repraesentata sint, et sicut per arcam, per mensam, per candelabrum, et vasa ministerii, etiam per indumenta ex coccineo dibapho et hyacinthino, tum per operimento ex pelle melium, et quod per haec repraesentata sint Divina quae in externis. Quia "prophetae" 4 repraesentabant docentes, et inde doctrinam boni et veri ex Verbo, n. 2534, (c)et "Elias" ipsum Verbum, n. 2762, similiter "Johannes," qui ideo dicitur Elias qui venturus, Matth. xvii 10-13; idcirco ut repraesentarent Verbum quale est in externa forma, hoc est, in littera, Elias cingulo pellis cinctus 7ad lumbos suos fuit, 2 Reg. i 8; Et Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum pellis circa lumbum suum, Matth. iii 4. Quia "pellis et cutis" significabat externa, quae sunt naturalia respective ad spiritualia et caelestia, et in Antiqua Ecclesia sollemne fuit per significativa loqui et scribere, ideo etiam apud Hiobum, qui Antiquae Ecclesiae liber est, pellis et cutis idem significat, ut ab aliquibus locis apud illum constare potest, et quoque ab hoc, Novi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulverem surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum, xix 25, 26; "cute circumdari" pro naturali, quale secum homo post mortem habet; de quo n. 3539; "ex carne videre Deum" est ex proprio vivificato; quod id sit "caro," videatur n. 148, 149, 780; quod Liber Hiobi sit Antiquae Ecclesiae liber, patet, ut dictum, (c)a stilo ibi repraesentativo et significativo, sed non est ex illis libris qui vocantur Lex et Prophetae, ex causa quia non habet sensum internum qui solum de Domino et Ipsius regno agit; hoc enim unicum est quod facit Librum genuini Verbi. @1 T alters to unumquodvis verum.$ @2 A had unum absque alio non dari potest, nam bina illa, but deletes all this and ip quae$ @3 sint I T$ @4 i enim$ @5 restitueret$ @6 after illa$ @7 in lumbis suis $

Arcana Coelestia 3
Passage 3541

#3541 "Super manus illius": quod significet secundum facultatem recipiendi, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, ita facultas recipiendi.

Arcana Coelestia 3
Passage 3542

#3542 "Et super levitatem collorum illius": quod significet ut non appareret verum disjungens, constat ex praedicatione "levis seu levitatis" quod sit de vero, de qua n. 3527; et ex significatione "collorum" quod sit conjungens, de qua sequitur; hic itaque, quia erat apparentia "super levitatem collorum illius," est ut non appareret verum disjungens. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3539 dicta et ostensa sunt, quod nempe illud bonum et illa vera quae ex intellectu et non simul ex voluntate profluunt, non bonum nec vera sint, utcumque ita externa forma apparerent, 1et si voluntas mali sit, disjungunt bonum et vera, non conjungunt; at si aliquid voluntatis boni est, tunc non disjungunt sed conjungunt, tametsi in inverso ordine disposita sunt, nam per illa homo regeneratur; et quia sic disposita inserviunt primum pro regenerando homine, dicitur quod sic verum disjungens non appareret; sed de his in sequentibus plura. 2 Quod "collum" significet conjungens, inde est quia superiora apud hominem quae sunt capitis, cum inferioribus ejus quae sunt corporis, communicant inter se per intercedens collum; inde est quod tam influxus quam communicatio, proinde conjunctio, significetur per intermedium illud; quod adhuc melius constare poterit a correspondentiis Maximi Hominis cum illis quae sunt corporis humani, de quibus ad fines capitum; simile inde per "collum" significatur in Verbo; ut apud Esaiam, Spiritus Ipsius sicut fluvius inundans, usque ad collum dimidiabit, xxx 28; 2ibi "fluvius inundans" pro falso ita superfluente; "ad collum dimidiare" pro intercludere (c)et intercipere communicationem et inde conjunctionem superiorum cum inferioribus, quae intercluditur et intercipitur cum spirituale bonum et verum non recipitur: apud 3 Habakkuk, Percussisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum, iii 13; percutere caput de domo impii" pro destruere principia falsi; "denudando fundamentum 3usque ad collum" pro intercipiendo sic conjunctionem: apud Jeremiam, Praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum, impulit vires meas, dedit me 4Dominus in manus, non possum resurgere, Thren. i 14; "praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum pro quod falsa versus interiora seu rationalia. Quia per "collum" significabatur 4 communicatio et conjunctio illa, ideo per "vincula colli" significata est interceptio, proinde desolatio veri, quae tunc existit quando spiritualia, quae 5continue influunt a Domino, non amplius admittuntur in 6rationale hominis, et consequenter nec in naturale ejus; interceptio seu desolatio illa est quae repraesentatur apud Jeremiam, Per quod faceret sibi vincula et juga, et daret ea super collum suum, ac mitteret ad populos,...et diceret, quod servirent Nebuchadnezzari regi Babelis,...et qui non traderent collum suum sub jugum ejus, quod gladio, fame et peste visitarentur; at qui subderent collum suum, relinquerentur super terra, Jer. xxvii 2, 3, 8, 11; "dare collum sub jugum regis Babelis et servire ei" pro desolari quoad verum et vastari quoad bonum; quod "Babel" sit quae vastat, videatur n. 1327 f.; et quod vastentur ne profanentur sancta, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3399, 3402; et quia intercepto influxu boni et veri, servitur malo et falso, 7ideo etiam dare collum sub jugum est servire: apud eundem, Dixit Jehovah, Frangam jugum Nebuchadnezzaris regis Babelis intra biennium dierum, desuper collo omnium gentium, xxviii 11; pro quod a vastatione liberandi: apud Esaiam, Excute te e pulvere; surge, sede, Hierosolyma; aperi vincula colli tui, captiva filia Zionis, lii 2; "aperire vincula colli" pro admittere et recipere bonum et verum: (m)apud Micham, Ecce Ego cogitans super familiam hanc malum, ex quo non extrahetis colla vestra, et non ibitis erecti, quia tempus mali illud, ii 3; "e malo non extrahere colla" pro non admittere verum; non ire erecti" pro sic non spectare ad superiora seu illa quae caeli sunt, n. 248. @1 sed$ @2 ubi$ @3 i nempe capitis$ @4 Deus I$ @5 continuo A I$ @6 rationali I$ @7 est dare collum sub jugum etiam servire$

Arcana Coelestia 3
Passage 3543

#3543 "Et dedit cupedias": quod significet delectabilia inde, constat ex significatione "cupediarum" quod sint amoena, 1tum delectabilia, de qua supra n. 3502, 3536. @1 et$

Arcana Coelestia 3
Passage 3544

#3544 "Et panem": quod significet bonum inde, constat (c)ex significatione "panis" quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478.

Arcana Coelestia 3
Passage 3545

#3545 "Quae fecit": quod significet quae a Divino, constat a repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et quia de Rebecca dicitur quod "fecerit," significatur quod ex Divino.

Arcana Coelestia 3
Passage 3546

#3546 "In manum Jacobi filii sui": quod significet quod talis esset affectio veri naturalis, constat ex eo quod haec clausula sit praecedentium, et tunc talis "Jacobus," per quem repraesentatur verum naturale, n. 3305, 3509, 3525, nempe quod "indutus quoad manus et collum pellibus haedorum caprarum, in manu habuerit cupedias quas patri suo Jishako apportaret.

Arcana Coelestia 3
Passage 3547

#3547 Vers. 18-20. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi, et dixit, Ecce me, quis tu fili mi? Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam. "Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?" significat statum perceptionis ex praesentia illius veri: "et dixit Jacob ad patrem suum" significat apperceptionem veri naturalis: "Ego Esau primogenitus tuus" significat quod crederet esse ipsum bonum naturale: "feci quemadmodum locutus es ad me" significat oboedientiam: "surge quaeso, sede, et ede e venatione mea" significat verum affectionis talis boni: "propterea ut benedicat mihi anima tua" significat conjunctionem: "et dixit Jishak ad filium suum" significat perceptionem: "Quid hoc festinasti invenire, fili mi?" significat productionem tam festinam: "et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam" significat providentiam.

Arcana Coelestia 3
Passage 3548

#3548 "Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?": quod significet statum perceptionis ex praesentia illius veri, constare potest a repraesentatione "Jishaki" qui hic pater, et (c)a repraesentatione "Jacobi" qui hic filius, de quibus aliquoties prius; tum a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua etiam prius; inde et ex reliquis patet quod sit status perceptionis ex praesentia illius veri quod per "Jacobum" repraesentatur; sed quale hoc verum sit quod nunc per Jacobum repraesentatur, patet a sensu interno illorum quae praecedunt et quae sequuntur, quod nempe externa forma appareat sicut bonum et boni verum, quae repraesentantur per "Esavum" et significantur per ejus venationem, sed quod non tale in forma interna: naturale quoad verum apud hominem qui regeneratur, hoc est, antequam regeneratus est, tale apparet, non quidem coram homine, nam is nihil novit de (t)bono et vero apud se cum regeneratur, sed coram oculis angelorum, qui talia in luce caeli vident; homo ne quidem novit quid bonum et 1verum naturalis, et quia non novit, 2non potest percipere, et quia non percipit in communi nec potest percipere in particulari, ita non differentias, minus mutationes status eorum; et quia non haec, aegre potest capere ex aliqua descriptione quomodo cum hoc bono et ejus vero se habet; at quia de illis in hoc capite agitur, in sequentibus, quantum possit ad captum, venit exponendum. @1 quid$ @2 nec$

Arcana Coelestia 3
Passage 3549

#3549 "Et dixit Jacob ad patrem suum": quod significet apperceptionem veri naturalis, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua prius, hic appercipere quia ex naturali; et ex repraesenatatione "Jacobi" quod sit verum naturale, de 1qua etiam prius. @1 quibus$

Arcana Coelestia 3
Passage 3550

#3550 "Ego Esau primogenitus tuus": quod significet quod crederet esse ipsum bonum naturale, constat ex repraesentatione "Esavi," et a significatione "primogeniti" quod sit bonum, et quidem bonum naturale quod repraesentatur per Esavum; ita enim se habet cum vero quod est homini antequam regeneratus est, quod credatur esse ipsum bonum; qui perceptionem habent, illi sciunt quod non bonum sit, sed quod verum sub forma boni; at qui non perceptionem habent, non aliter sciunt: hoc quoque a sequentibus melius patebit.

Arcana Coelestia 3
Passage 3551

#3551 "Feci quemadmodum locutus es ad me": quod significet oboedientiam, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 3
Passage 3552

#3552 "Surge quaeso, sede, et ede e venatione mea": quod significet verum affectionis talis boni, constat ex significatione "surgere" quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; ex significatione "sedere" quod involvat aliquid tranquillitatis; a significatione "edere" quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 3168; et ex significatione "venationis" quod sit verum quod ex bono, qua n. 3501; hic inde 1affectio talis boni ex qua verum; quae enim "surgere, sedere et edere" in sensu interno significant, sunt affectionis, quapropter affectio solum pro illis dicitur. @1 i in sensu interno$

Arcana Coelestia 3
Passage 3553

#3553 "Propterea ut benedicat mihi anima tua": quod significet conjunctionem, constat a significatione 1benedici" quod sit conjunctio de qua supra n. 3504, 3514, 3530. @1 benedicere$

Arcana Coelestia 3
Passage 3554

#3554 "Et dixit Jishak ad filium suum": quod significet perceptionem, nempe Rationalis per "Jishakum" repraesentati de Naturali quod per "Jacobum," et quod "dicere" sit percipere, saepius prius ostensum est".

Arcana Coelestia 3
Passage 3555

#3555 "Quid hoc festinasti invenire, fili mi?": quod significet productionem tam festinam, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 3
Passage 3556

#3556 "Et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam": quod significet providentiam, constare potest etiam absque explicatione: providentia de qua hic, est quod bonum et inde vera ita 1ordine disponantur apud hominem dum regeneratur, nempe appareant extra, aut ibi sistantur in tali facie, sicut bonum genuinum et inde vera genuina forent, cum tamen non talia sunt, sed bonum domesticum, ut supra dictum, et vera inde, inservientia 2solum pro regenerando homine, ita pro 3introducendis bonis et veris crassioris naturae, quia talia conducunt. @1 i ex$ @2 i tunc$ @3 intromittendis$

Arcana Coelestia 3
Passage 3557

#3557 Vers. 21-23. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi. "Dixit Jishak ad Jacobum" significat perceptionem de naturali hoc: "Accede quaeso, et palpabo te, fili mi" significat perceptionem (c)a praesentia intimam: an tu is filius meus Esau, si non" significat quod non esset bonum naturale: "et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum" significat praesentiae statum: "et palpavit illum" significat inde perceptionem omnem: "et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi" significat quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis: "et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae" significat quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale: "et benedixit illi" significat inde conjunctionem.

Arcana Coelestia 3
Passage 3558

#3558 "Dixit Jishak ad Jacobum": quod significet perceptionem de naturali hoc, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua prius; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit naturale quoad verum 1, hic 2modo naturale quia etiam repraesentabat apparenter, seu simulabat externa forma Esavum, ita quoque naturale quoad bonum, quod est "Esau," et quoque "venationem ejus" quae est verum quod illius boni, n. 3501: quod toties dicatur "dixit," etiam est causa quia 3ita novum incohat, seu nova perceptio, 4videatur n. 2061, 2238, 2260. @1 i de quo prius$ @2 solum$ @3 aliquid$ @4 nam id significatur etiam per dixit$

Arcana Coelestia 3
Passage 3559

#3559 "Accede quaeso et palpabo te, fili mi": quod significet perceptionem (c)a praesentia intimam, constat ex significatione "accedere" quod sit praesentia; et ex significatione "palpare" quod sit perceptio intima et omnis, de qua n. 3528.

Arcana Coelestia 3
Passage 3560

#3560 "An tu is filius meus Esau, si non": quod significet quod non esset bonum naturale, constat ex dubitatione quae in his et in mox sequentibus; et quia rationale est quod percipit quid et quale naturale, est perceptio quod non esset, nempe bonum naturale seu "Esau."

Arcana Coelestia 3
Passage 3561

#3561 "Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum": quod significet praesentiae statum, constare potest ab illis quae praecedunt ita absque ulteriore explicatione.

Arcana Coelestia 3
Passage 3562

#3562 "Et palpavit illum": quod significet perceptionem omnem, constat (c)ex significatione "palpare" quod sit perceptio intima et omnis, de qua supra n. 3528, 3559, hic perceptio omnis, quia omnium perceptio est ab intima, hoc est, qui in intima perceptione sunt, in perceptione omnium sunt quae infra, nam quae infra, non sunt nisi quam derivationes et compositiones inde; est enim intimum omne in omnibus inferiorum sui, nam quod inferius est, nisi sit ab interioribus, seu quod idem, a superioribus, sicut effectus a sua causa efficiente, non existit: inde patet cur finis facit hominem felicem vel infelicem in altera vita, finis enim est intimum omnis causae, usque adeo ut si non finis sit in causa, immo nisi sit omne ejus, non sit causa; similiter est finis intimum omnis effectus, nam effectus a causa tali est, 1et quia ita est, quicquid apud hominem est, trahit suum esse a fine qui apud eum, et inde in altera vita in tali statu est in quali ejus finis, videantur. 1317, 1568, 1571, 1645 1939, 3425. Inde constare potest quod "palpare," quia significat perceptionem intimam, inde significet perceptionem omnem. @1 ita omne causa, proinde omne finis$

Arcana Coelestia 3
Passage 3563

#3563 "Et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi": quod significet quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis, constat a praedicatione "vocis" quod sit de vero, et a praedicatione "manus" quod sit de bono; quod "vox" praedicetur de vero, patet ab illis quae in Parte Prima n. 219, 220 allata sunt, et ex eo quod dicatur "vox vox Jacobi," per quem quod repraesentetur verum naturale, supra passim ostensum est; et quod manus praedicetur de bono, est quia per "manum" significatur potentia et facultas, n. (x)878, 3541, quae non aliunde est quam ex bono; omnis potentia et facultas vero est inde, tametsi apparet 1 a vero; etiam patet ex eo quod dicatur, "manus manus Esavi," per quem quod repraesentetur bonum naturale, etiam supra ostensum est; quod illa inversi ordinis sint, patet ex eo quod secundum ordinem sit, ut bonum quod voluntatis, sit intus, et verum quod intellectus, sit extus; sed haec, ut supra dictum, talia sunt quae quia pauci in aliqua cognitione de talibus sunt, non ad captum exponi ita possunt, nam etiamsi clarissime exponerentur, non tamen, cum cognitio deest, capiuntur; sed usque dicendum quomodo se habet, quia de hac re agitur: bonum naturalis non aliunde apud hominem existit quam a 2 bono interiore, hoc est, a bono rationalis; naturale non aliunde bonum habere 2potest; sed influxus facit ut tale ibi sit bonum quale est; et quia bonum naturalis non est aliunde, etiam verum naturalis est inde, ubi enim bonum, ibi est verum; utrumque erit ut sit aliquid; sed influxus etiam facit ut tale sit ibi verum quale est. Influxus est talis; bonum rationalis influit in naturale per duplicem viam, nempe per viam brevissimam, in ipsum bonum naturalis, ita immediate, et per bonum 3naturalis ibi in verum; hoc bonum et hoc verum est quod repraesentatur per Esavum et ejus venationem; bonum rationalis etiam influit in naturale per viam minus brevem, nempe per verum rationalis, et per illum influxum format aliquod simile bono, sed est verum: secundum ordinem ita fit quod bonum rationalis influat 3 in bonum naturalis, et simul in verum, immediate, et quoque per verum rationalis in bonum ibi, ita mediate, similiter in verum naturalis immediate et mediate; cum ita fit, tunc influxus est secundum ordinem; talis influxus est apud illos qui regenerati sunt; sed alius influxus est antequam regenerati, ut supra 4dictum, nempe quod bonum rationalis non immediate in bonum naturalis influat, sed mediate per verum rationalis, et sic sistat aliquid simile boni in naturali, sed non est genuinum bonum, 5et inde non genuinum verum, sed est tale quod quidem intime habet bonum, ex influxu per verum rationalis, sed non amplius; ideo etiam bonum existit ibi sub alia forma, nempe extus sicut bonum quod repraesentatur per "Esavum," sed intus sicut verum quod repraesentatur per "Jacobum," quod quia non secundum ordinem est, dicitur esse inversi ordinis; sed usque respective ad id quod ita non aliter regenerari possit homo, est secundum ordinem. Scio 4 quod haec tametsi clare dicta sunt, et consequenter clare ab illis percipi possunt qui in cognitione talium sunt, usque sint obscura coram illis qui non sciunt quid influxus, et magis qui non sciunt quod rationale distinctum sit a naturali, et adhuc magis coram illis qui non aliquam distinctam ideam habent de bono et de vero: sed quale sit bonum naturale et verum naturale in statu ante regenerationem, solum manifestum esse potest ex affectionibus tunc; cum homo afficitur vero non propter fines vitae, sed propter alios fines, ut nempe eruditus fiat, et hoc ex quadam affectione aemulationis, seu ex quadam affectione invidiae infantilis, et quoque ex quadam affectione gloriae, tunc est bonum naturalis et verum naturalis in tali ordine qualis hic per "Jacobum" repraesentatur, proinde est in ordine inverso respective, nempe tunc voluntarium quod est boni, est extus, et intellectuale quod 5 veri, est intus; at in statu post regenerationem haec se aliter habent; tunc non modo afficitur homo vero propter fines vitae, sed adhuc plus afficitur ipso bono vitae, et affectiones priores, nempe aemulationis, 6invidiae infantilis et gloriae se separant, et hoc usque ut appareat quasi quod dissipatae sint, tunc enim bonum quod voluntatis, (t)est intus, et verum quod intellectus, est extus, sed usque ita ut verum (t)agat unum cum bono, quia ex bono; hic ordo est genuinus; et ad hunc ordinem formandum intendit prior ordo, nam voluntarium 7quod tunc extus est, admittit plura quae inserviunt pro regeneratione, 8est sicut spongia quae haurit aquas tam limpidas quam lutulentas; ita quoque talia, quae alioquin respuerentur, et tamen inserviunt pro mediis, et quoque pro ideis formandis de bonis et veris 9, praeter pro aliis usibus. @1 veri$ @2 patet I$ @3 naturale$ @4 i passim$ @5 nec inde$ @6 invidia I$ @7 i seu bonum$ @8 i inde$ @9 i genuinis$

Arcana Coelestia 3
Passage 3564

#3564 Quod "non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae" significet quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale, patet ex eo quod non agnoverit Jacobum pro Jacobo, hoc est, verum quod "Jacobus" repraesentat, sed quod perceperit "Esavum," hoc est, bonum naturale quod extus, et hoc propter influxum, de quo mox supra n. 3563; inter bonum enim interius et bonum exterius datur communicatio, quia parallelismus, n. 1831, 1832, 3514, non autem inter bonum et verum, nisi influxus boni in verum sit talis qualis mox supra descriptus est.

Arcana Coelestia 3
Passage 3565

#3565 "Et benedixit illi: quod significet inde conjunctionem constat ex significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530; sed in hoc statu conjunctio non alia fuit quam quae n. 3563 descripta est; intima conjunctio fuit, sed non media, cum vero per "Jacobum" repraesentato, ita 1per finem qui est intimum bonum qui fuit ut sic non aliter fieri potuerit; cum finis est, tunc primum est conjunctio intimorum cum extremis; media conjunctio successive venit; hoc operatur finis, nam in fine latet omnis progressio; Dominus enim per fines agit, et per illos intermedia successive in ordinem disponit; inde est conjunctio, quae significatur per quod "Jishak benedixit Jacobo." @1 finis qui$

Arcana Coelestia 3
Passage 3566

#3566 Vers. 24, 25. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit. "Dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego" significat statum affectionis veri naturalis quod crederet tunc esse bonum naturale, ex forma externa: et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei" significat desiderium conjungendi sibi verum naturale per bonum: "ideo ut benedicat tibi anima mea" significat conjunctionem; "et attulit illi, et edit" significat conjunctionem boni primum: "et adduxit illi vinum, et bibit" significat conjunctionem veri deinde.

Arcana Coelestia 3
Passage 3567

#3567 "Dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego": quod significet statum affectionis veri naturalis quod crederet tunc esse bonum naturale ex forma externa, constare potest ex interrogatione Jishaki "tu is filius meus Esau?" per quam non aliud in sensu interno significari potest quam influxus rationalis ex bono in naturale verum per "Jacobum" repraesentatum; et ex responso, "dixit, Ego," quod crederet tunc se esse bonum, videantur quae supra n. 3550.

Arcana Coelestia 3
Passage 3568

#3568 "Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei": quod significet desiderium conjungendi sibi verum naturale per bonum, constat ex significatione "edere" quod sit conjungere et appropriare, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.; et ex significatione "venationis filii mei" quod sit verum boni, de qua n. 3309, 3501, 3508; quod desiderium sit, patet.

Arcana Coelestia 3
Passage 3569

#3569 "Ideo ut benedicat tibi anima mea": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, (x)3530, 3565.

Arcana Coelestia 3
Passage 3570

#3570 "Et attulit illi, et edit": quod significet conjunctionem boni primum; "et adduxit illi vinum, et bibit": quod significet conjunctionem veri deinde, constat a significatione "edere" quod sit conjungi et appropriari quoad bonum, de qua mox supra n. 3568; ex significatione "vini" quod sit verum quod ex bono, de qua n. 1071, 1798; et ex significatione "bibere" quod sit conjungi et appropriari quoad verum, 1n. 3168. Cum hoc, quod 2bonum rationalis quod per Jishakum repraesentatur, 3conjungat sibi bonum primo et verum deinde, et hoc per naturale quod est "Jacobus," ita se habet: naturale cum est in illo statu, quod extus sit bonum et intus verum, de quo supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, tunc admittit plura quae non bona sunt, usque tamen utilia, qualia sunt media ad bonum suo ordine; at 4rationalis bonum non conjungit et appropriat sibi alia inde quam quae bono suo conveniunt, nam bonum non aliud recipit; quicquid disconvenit: rejicit; reliqua in naturali relinquit ut inserviant pro mediis admittendi 2 et introducendi plura sibi convenientia: est rationale in interno homine; quid ibi 5peragitur, non novit naturale, nam supra ejus apperceptionis sphaeram est; inde est quod homo qui naturalem modo vitam vivit non possit quicquam scire de illis quae apud eum in interno ejus homine, seu in rationali ejus, (x)peraguntur; Dominus disponit illa homine prorsus nesciente; inde est quod homo nihil sciat quomodo regeneratur, et vix quod regeneretur: si autem scire velit, attendat modo ad fines quos intendit, quos raro alicui detegit; si fines 6ac bonum sint, nempe quod plus studeat proximo et Domino quam sibi, tunc in regenerationis statu est; at si fines 7ad malum sint, nempe quod plus studeat sibi quam proximo et Domino, sciat quod tunc in 3 nullo statu regenerationis sit; homo per fines vitae suae est in alter vita, per fines boni in caelo cum angelis, sed per fines mali in finem cum diabolis; fines apud hominem non aliud sunt quam ejus amores, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; et quia ejus amores sunt, sunt fines ejus vita intima, videantur n. 1317, 1568, 1571, 1645, 1909, 3425, 3562, 3565: fines boni apud hominem sunt in ejus rationali, et illi sunt qui vocantur rationale quoad bonum, seu rationalis bonum; per fines boni 8, seu per bonum ibi, disponit Dominus omnia quae in naturali, nam finis est sicut anima, et naturale est sicut animae illius corpus; qualis est anima, tali circumdatur illa corpore, ita quale est rationale quoad bonum, tali circumvestitur illud naturali: 4 notum est quod anima hominis incohet in ovo matris, et perficiatur dein in utero ejus, ac ibi circumdetur tenello corpore, et quidem tali ut anima per illud possit convenienter agere in mundo in quem nascitur; similiter se habet, cum homo iterum nascitur, hoc est, cum regeneratur; nova anima quam tunc accipit, est finis boni, qui incohat in rationali, 9ibi primum sicut in ovo, et dein ibi perficitur sicut in utero; tenellum corpus quo illa anima circumdatur, est naturale, ac ibi bonum, quod tale fit ut secundum animae fines obedienter agat; vera ibi se habent sicut fibrae in corpore, nam ex bono formantur vera, n. 3470 inde constat quod imago reformationis hominis sistatur in formatione ejus in utero; et si credere velis, est quoque bonum caeleste et verum spirituale quod a Domino, quod illum format, et tunc indit potentiam ut possit utrumque illud successive recipere, et quidem qualiter et quantum spectat sicut homo ad fines caeli, et non sicut animal brutum ad fines mundi. Quod rationale quoad bonum sibi conjungat bonum 5 primo et verum deinde per naturale, quae significantur per quod "Jacob attulerit cupedias et panem Jishako, et is ederit, et adduxerit illi vinum, et is biberit," etiam illustrari potest per officia quae corpus praestat animae suae; anima est quae dat corpori appetere cibos, et quoque quae dat sapere; cibaria introducuntur per jucundum appetitus et per jucundum saporis, ita per bonum externum, sed cibaria quae introducuntur, non omnia intrant vitam, sed quaedam inserviunt sicut menstrua pro digerendis, quaedam pro temperandis, quaedam pro aperiendis, quaedam pro introducendis in vasa; bona vero electa introducuntur in sanguinem, et fiunt sanguis; ex illo sibi anima conjungit talia quae usui sunt; similiter se habet cum rationali et cum 6 naturali; appetitui et sapori correspondent desiderium et affectio 10sciendi verum, ac cibariis correspondent scientifica et cognitiones, n. 1480; et quia correspondent, etiam similiter se habent; anima quae est bonum rationalis, dat desiderare illa et affici illis, ita illa quae scientiae et doctrinae sunt, introducit per jucundum quod est desiderii, et per bonum quod est affectionis; at quae introducit, non omnia sunt talia ut fiant bonum vitae, sed quaedam inserviunt 11ut media pro quasi digerendis et temperandis, quaedam pro aperiendis et introducendis, bona autem quae sunt vitae, sibi applicat, et sic illa sibi conjungit, et ex illis format sibi vera: inde patet quomodo rationale disponit naturale ut inserviat sibi sicut animae, seu quod idem, ut inserviat fini, qui est anima, ad se perficiendum ut possit esse usui in regno Domini. @1 i de qua$ @2 rationale quod bonum$ @3 conjunxerit$ @4 Rationale bonum$ @5 agitur$ @6 boni$ @7 mali$ @8 i ibi$ @9 et ibi$ @10 i veri et$ @11 sicut$

Arcana Coelestia 3
Passage 3571

#3571 Vers. 26-29. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, fili mi. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii me sicut odor agri, cui benedixit Jehovah. Et dabit tibi Deus de rore caeli: et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus. "Dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso" significat perceptionis adhuc interioris gradum: "et osculare me, fili mi" significat num uniri possit: "et accessit, et osculatus est illum" significat praesentiam et unitionem: "et odoratus est odorem vestium illius" significat gratum ex boni vero quod percepit: "et benedixit illi" significat conjunctionem ita: "et dixit, Vide, odor filii mei" significat gratum ex boni vero: "sicut odor agri" significat ut ex bona humo ex qua verum: "cui benedixit Jehovah" significat quod multiplicatur et fructificatur ex Divino: "et dabit tibi Deus de rore caeli" significat ex Divino Vero: "et de pinguedinibus terrae" significat ex Divino Bono: "et multitudinem frumenti" significat inde bonum naturale: "et musti" significat inde verum naturale: "servient tibi populi" significat vera Ecclesiae, 1seu Ecclesias spirituales: "et incurvabunt se tibi populi" significat vera boni: "esto herus fratribus tuis" significat dominium primum apparens affectionis veri naturalis super affectiones boni naturalis: "et incurvabunt se tibi filii matris tuae" significat super affectiones reliquas veri: "maledicentes tibi maledictus" significat quod qui se disjungit, disjunctus erit: "et benedicentes tibi benedictus" significat qui se conjungit, conjunctus erit. @1 A had these words but deletes them, both A and I omit in n. 3581.$

Arcana Coelestia 3
Passage 3572

#3572 "Dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso": quod significet perceptionis adhuc interioris gradum, constat (c)ex significatione "dicere quod accederet" quod sit perceptionis interioris gradus ex praesentia; "accedere" non aliud est.

Arcana Coelestia 3
Passage 3573

#3573 "Et osculare me fili mi": quod significet num uniri possit, constat ex significatione "osculari" quod sit unitio et conjunctio ex affectione; osculatio quae est externum, non aliud est quam "conjunctionis affectio" quae est internum; correspondent etiam. Agitur hic, 1ut patet ab illis quae supra dicta sunt, in supremo sensu de glorificatione Naturalis in Domino, hoc est, quomodo Dominus in Se Naturale Divinum fecit; in sensu autem repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, ita de conjunctione naturalis cum rationali; naturale enim non prius regeneratum est quam cum conjunctum est rationali; conjunctio illa fit per influxum immediatum et mediatum rationalis in bonum et 2verum naturalis, nempe a rationalis bono immediate in naturalis bonum, et per hoc in naturalis verum; mediate per rationalis verum in naturalis verum et inde in naturalis bonum; de his conjunctionibus agitur; hae nusquam existere possunt 2 quam per media a Divino provisa, et quidem per talia quae homini ignotissima sunt, et quorum vix aliquam ideam habere potest per illa quae sunt lucis mundi, hoc est, quae sunt luminis naturalis apud illum, sed per illa quae sunt lucis caeli, hoc est, quae lucis rationalis; sed usque omnia illa media in sensu interno Verbi detecta sunt, et patent coram illis qui in sensu illo sunt, ita coram angelis, qui de illa re innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix unum ad captum hominis adaequate evolvi et explicari potest: sed ab effectibus et 3 eorum signis aliquatenus coram homine patet quomodo conjunctio illa se habet; mens enim rationalis, hoc est, interius voluntarium et intellectuale apud hominem, se repraesentare debet in ejus mente naturali, sicut haec mens in facie et ejus vultu, usque adeo ut sicut facies est vultus mentis naturalis, ita mens naturalis debeat esse vultus mentis rationalis; cum conjunctio est, ut apud illos qui regenerati sunt, tunc quicquid homo interius in rationali suo vult et cogitat, se conspicuum sistit in naturali ejus, et hoc se conspicuum in facie; talis est facies angelis, et talis fuit facies antiquissimis qui caelestes homines fuerunt; nihil enim timuerunt ut alii scirent eorum fines et intentiones, nam nihil aliud voluerunt quam bonum; qui enim se duci patitur a Domino, nusquam aliud intendit et cogitat; cum talis status est, tunc rationale quoad bonum conjungit se immediate cum bono naturalis, et per hoc cum veris ejus, et quoque mediate per verum sibi in rationali conjunctum cum vero naturalis, et per hoc cum bono ibi; inde fit conjunctio indivulsa: sed quantum homo ab hoc statu hodie sit remotus, 4 ita a statu caelesti, constare potest ex eo quod prudentiae civilis credatur esse, aliud loqui, tum aliud agere, etiam aliud vultu ostendere quam quod cogitat et intendit, immo etiam disponere ipsam mentem naturalem ita ut cum facie ejus unum agat contra illa quae interius cogitat et vult ex fine mali; hoc antiquissimis enorme facinus fuit, et tales e societate illorum 3ut diaboli ejecti sunt: ex his ut ab effectibus et eorum signis patet quid conjunctio rationalis seu interni hominis quoad bonum et verum cum naturali seu externo ejus homine; et sic qualis est homo angelus, et qualis homo diabolus. @1 ut ex illis quae supra dicta sunt, quoque constare potest, de regeneratione Naturalis, at in sensu supremo de glorificatione Naturalis in Domino, et quia in sensu repraesentativo agitur de naturalis regeneratione apud hominem, etiam agitur de ejus conjunctione cum Rationali.$ @2 i in$ @3 A d sicut diaboli$

Arcana Coelestia 3
Passage 3574

#3574 "Et accessit et osculatus est illum": quod significet praesentiam et unitionem, constat a significatione "accedere" quod sit praesentia, et ex significatione "osculari" quod sit unitio seu conjunctio ex affectione 1, n. (x)3573; quod "osculari" id significet, patet etiam ab (x)aliis locis in Verbo, ut apud Davidem, Servite Jehovae in timore,...et osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii ,] 12; ubi de Domino, Cujus Divinum Humanum est "Filius," "osculari Ipsum" est conjungi Ipsi per amoris fidem: apud eundem, Misericordia et veritas occurrant, justitia et pax osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10]; "justitia et pax osculentur" pro conjungant se: apud Hosheam, Locutus est Ephraim horrorem,...et reus factus est in baale; ...et nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis ipsis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos osculantur, xiii 1, 2; 2 "Ephraim" pro intelligentia, hic propria, hoc est, 2pro illis qui" non a Domino sapere se credunt et volunt; "fusile ex argento suo" pro bono falsificato"; "opus artificum totum" pro intelligentia propria; qui tales sunt, dicuntur (t)osculari vitulos, hoc est, magiam amplecti et ei se adjungere: in Libro Primo Regum, Jehovah dixit ad Eliam, Superesse feci in Israele septem millia, omnia genua quae non incurvaverunt se baali, et omne os quod non osculatum est illum, xix 18; "osculari" pro 3ex affectione se conjungere, ita colere. @1 i de qua mox supra$ @2 qui ex se$ @3 colere et ex affectione se conjungere$

Arcana Coelestia 3
Passage 3575

#3575 "Et odoratus est odorem vestium illius": quod significet gratum ex boni vero quod percepit, constat ex significatione "odoris" quod sit gratum, de qua n. 925, et "odorari" quod sit percipere quod gratum; et ex significatione "vestium" quod sit verum, de qua n. 297, 1073, 2576; quae quia erant Esavi, qui hic est "illius," et per "Esavum" repraesentatur bonum naturalis, est boni verum quod significatur. Boni verum est illud quod per influxum rationalis immediatum et mediatum, de quo 1supra n. (x)3573, in naturali producitur; hoc verum erat quod desiderabatur; sed quia illud per immediatum influxum a rationalis bono produci non posset, nisi simul per mediatum, hoc est, per rationalis verum, et hoc non nisi per plura media, quae sunt illa quae per "Esavum et Jacobum" in sensu interno hic describuntur, ideo per "odorari odorem vestium illius" significatur boni verum, quod percipiebatur". @1 i mox$

Arcana Coelestia 3
Passage 3576

#3576 "Et benedixit illi: quod significet conjunctionem ita, constat ex significatione "benedici" quod sit conjunctio de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565. Ex singulis his quae de Esavo et Jacobo dicuntur, constare potest quod 1rationalis bonum se intime conjunxerit cum bono naturalis, et per bonum ibi cum vero; "Jishak" enim repraesentat rationale quoad bonum, "Rebecca" rationale quoad verum, "Esau" bonum naturalis, et "Jacob" verum ejus; quod rationale quoad bonum, quod est "Jishak," se conjunxerit intime cum bono naturalis quod est "Esau," et non cum vero naturalis quod est "Jacob" nisi mediate, patet ex eo quod Jishak in mente habuerit Esavum cum benedictionem dixit ad Jacobum, 2nec de Jacobo tunc cogitaverit, sed de Esavo; qui benedictionem dicit, benedicit illi de quo cogitat, non tunc illi de quo non cogitat; omnis benedictio exit ab interiore; quae ore pronuntiatur, in se ex velle et cogitare (x)benedicentis vitam habet, 3inde essentialiter est ejus cui vult et de quo cogitat; qui excipit illam, et sic facit illam 4suam, est sicut quod furatum quod alteri restituendum; quod Jishak cum benedixit, de Esavo cogitaverit et non de Jacobo, constare potest ex omnibus et singulis quae praecedunt, ut ex vers. 18, 19, ubi Jishak dixit ad Jacobum, "Quis tu fili mi? et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus"; ex vers. 21-23, Dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso et palpabo te fili mi, an tu is filius meus Esau, si non"; et postquam palpavit illum, dixit, "Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi, et non agnovit illum"; tum ex vers. 24, "Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego"; et tandem cum osculabatur illum, "Odoratus est odorem vestium illius," nempe Esavi, et cum tunc 5benedicebat, dixit, "Vide, odor filii mei"; inde constat quod per filium cui benedixit, non alius intellectus sit quam Esau; quare etiam cum ab Esavo audivit quod 6fuisset Jacob, "horruit Jishak horrore magno valde," vers. 33, "Et dixit, Venit frater tuus in fraude, vers. 35, quod autem Jacob retinuerit benedictionem, secundum illa quae dicuntur vers. 33-37, est quia verum per "Jacobum" repraesentatum quoad tempus apparenter dominaturum esset, ut supra aliquoties ostensum; 2 at post exactum reformationis et regenerationis tempus, tunc ipsum bonum quod intime latuit et inde disposuit omnia et singula quae apparuerunt esse veri seu quae verum sibi tribuerat, prodit et palam dominatur; quae significantur per illa quae Jishak ad Esavum dixit, "Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo," vers. 40; quorum sensus internus est quod quamdiu conjungitur verum bono, sit bonum inferiore loco 7quoad apparentiam, sed quod priore loco erit; et tunc erit rationalis conjunctio cum bono naturalis, et per hoc cum vero; ac ita verum fiet boni; proinde tunc "Esau" repraesentabit ipsum bonum naturalis et "Jacob" ipsum verum ejus, conjuncta rationali; ita in supremo sensu Divinum Naturale Domini, "Esau" quoad Divinum Bonum, et "Jacob" quoad Divinum Verum ibi. @1 Rationale quoad$ @2 nec aliud tunc cogitaverit quam$ @3 et essentialiter ejus est$ @4 i ut$ @5 benedixit$ @6 esset$ @7 ad$

Arcana Coelestia 3
Passage 3577

#3577 "Sicut odor agri": quod significet ut ex bona humo e qua verum, constat (c)ex significatione "odoris agri" quod sit perceptio veri ex bono, sicut exhalationis 1e messe in agro; quod "ager" sit bona humus, videatur n. 3500. Quod "odor" sit perceptio, inde est quia jucunda boni et amoena veri, quae percipiuntur in altera vita, etiam ibi per correspondentes odores se manifestant, videatur n. 1514, 1517-1519; inde et ex correspondentiis, patet quod "odor" non aliud sit quam perceptivum, sed naturale, correspondens perceptivo spirituali. @1 messis$

Arcana Coelestia 3
Passage 3578

#3578 "Cui benedixit Jehovah": quod significet quod multiplicatur et fructificatur ex Divino, constat ex significatione "benedicere Jehovah" 1quod sit multiplicari quoad verum, et fructificari quoad bonum, de qua n. 2846, 3406. @1 i cum de agro seu bona humo praedicatur$

Arcana Coelestia 3
Passage 3579

#3579 "Et dabit tibi Deus de rore caeli": quod significet ex Divino Vero; "et de pinguedinibus terrae": quod significet ex Divino Bono, constat ex significatione "roris caeli" quod sit verum, de qua sequitur; et ex significatione "pinguedinum" quod sint bonum, de qua n. 353, utrumque Divinum in supremo sensu, in quo praedicantur de Domino. Cum multiplicatione veri et fructificatione boni ita se habet: rationale cum influit in naturale, ibi suum bonum sistit in forma communi; per hoc bonum producit ibi vera, paene sicut vita condit fibras in homine, et eas disponit in formas secundum usus; bonum illud per 1haec vera, in ordinem caelestem disposita, producit iterum bonum, et per hoc bonum iterum vera, quae derivationes sunt; talis idea naturalis haberi potest de formatione veri a bono, (c)et iterum boni per veram, per quod denuo verum; sed (t)idea spiritualis non potest haberi nisi ab illis qui in altera vita sunt, nam ibi formantur ideae a luce caeli, in qua est intelligentia. Quod 2"ros" significet verum, 2 constat 3quoque ex Verbo alibi; ut apud Zachariam, Semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12; ubi de nova Ecclesia; "vitis dabit fructum suum" pro quod spirituale Ecclesiae seu (t)verum fidei dabit bonum, et "terra dabit proventum suum" pro quod caeleste Ecclesiae 4seu bonum charitatis dabit verum; "ros quem caeli dabunt" sunt illa: apud Haggaeum, Propter domum meam, quae est vastata, ...super vobis clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, i 9, 10; "caelorum ros et terrae proventus," qui inhibiti, pro similibus: apud 3 Davidem, Ex utero aurorae tibi ros nativitatis tuae, Ps. cx 3, 4; de Domino; "ros nativitatis" pro caelesti amoris: apud Mosen, Benedicta a Jehovah terra ejus de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, Deut. xxxiii 13; de Josepho; "pretiosa caeli" sunt spiritualia, n. 3166, quae sunt "ros"; "abyssus jacens infra" sunt naturalia: apud eundem, Habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem, Deut. xxxiii 28; ibi etiam "ros quem stillabant caeli" pro spiritualibus quae sunt veri. "Ros" in genuino sensu est boni verum quod ex statu inno- centiae et 4 pacis, per "mane" enim seu auroram, quando ros descendit, significantur illi status, n. 2333, 2405, 2540, 2780; inde etiam manna quae e caelo, erat cum rore qui matutino tempore descendebat, ut constare potest apud Mosen, In matutino fuit positio roris circa castra, et cum desiit roris positio, ecce super faciebus deserti contusum rotundum, contusum sicut pruina super terra, Exod. xvi 13, 14: Quando descendit ros super castra noctu, descendit man super eo, Num.xi 9; "manna" quia erat panis caelestis, in supremo sensu significabat Dominum quoad Divinum Bonum, inde apud homines caeleste amoris, nam hoc a Divino Domini, n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; "ros" in quo et cum quo manna descendebat pro Divino Vero in supremo sensu, et pro spirituali vero apud homines in sensu respectivo; "matutinum tempus" est status pacis in quo illa 5 bona 5n. 92, 93, 1726, 2780, 3170. Quia "ros" significat verum quod a bono, seu quod idem, spirituale quod (c)a caelesti, ideo quoque verum spirituale in Verbo comparatur rori, nam quae significant etiam comparationi ejusdem rei inserviunt; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah ad me, Quiescam et spectabo in habitaculo Meo, sicut calor serenus super luce, sicut nubes roris cum calet messis, xviii 4: apud Hosheam, Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Jehudah? quia sanctitas vestra sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, vi 4; xiii 3: apud eundem, Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices sicut Libanon, xiv 6 [A.V. 5]: apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut guttae super herba, v 6 [A. V. 7]: apud Davidem, Sicut oleum bonum super capite,... quod descendit super os vestium Aharonis, sicut ros Hermonis qui descendit super 6montes Zionis, quia ibi praecepit Jehovah benedictionem vitae usque in saeculum, Ps. cxxxiii 2, 3: apud Mosen, Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam, Deut. xxxii 2; ibi "ros" pro multipiicatione veri ex bono, et pro fructificatione boni per verum; et quia ros est qui quovis mane fertilem facit agrum et vineam, ipsum bonum et verum significantur per "frumentum et mustum," de quibus sequitur. @1 illa$ @2 i caeli$ @3 ab his locis in Verbo$ @4 quod est charitatis bonum$ @5 i et vera; without which addition illa bona refers to the only two things mentioned, caeleste amoris and spirituale verum$ @6 montem A, monte I, montes Heb.$

Arcana Coelestia 3
Passage 3580

#3580 "Et multitudinem frumenti": quod significet inde bonum naturale; "et musti" quod significet inde verum naturale, constat ex significatione "frumenti" quod sit bonum, et ex significatione "musti" quod sit verum; quae cum praedicantur de naturali, significant illa bonum et verum naturale, et tunc praedicantur de rationali "panis et vinum," "panis" quod sit caeleste bonum, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et quod "vinum" sit spirituale, ita verum ex bono, n. 1071, 1798. Quod frumentum et mustum illa significent, constare quoque potest ab his locis in Verbo; apud Haggaeum, Clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super frumentum, et super mustum, ...et super quod educit terra, i 10, 11; 1ibi "siccitas" pro defectu roris et pluviae, ita pro defectu veri ex aliquo bono; "siccitas super frumentum" est defectus boni, et "siccitas super mustum" est defectus veri: 2 apud Mosen, Habitabit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, et caeli ejus stillabunt rorem, Deut. xxxiii 28; "solitarius" pro illis qui non infestantur a malis et falsis, n. 139, 471; "terra frumenti et musti" pro Ecclesiae bono et vero: apud Hosheam, Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices suas sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani; revertentur habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani, xiv 6-8 [A.V. 5-7]; ubi "frumentum" pro bono spirituali, "vinum" pro vero spirituali: apud Esaiam, Maledictio comedet terram,... lugebit mustum, languebit vitis, gement omnes laeti corde, xxiv 6, 7; ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis; "lugebit mustum" pro quod cessabit verum: apud Jeremiam, 3 Redemit Jehovah Jacobum,... venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad frumentum et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti, xxxi 11, 12; "frumentum et mustum" pro bono et inde vero, "oleum" pro bono ex quo illa, et quod ex illis, "filii gregis et armenti" pro vero quod sic inde; quae quia illa significant, vocantur "bonum Jehovae": apud Hosheam, Illa non novit, quod Ego dederim illi frumentum et mustum et oleum; et argentum multiplicaverim et aurum quod fecerunt baali, propterea revertar, et accipiam frumentum meum et mustum meum in tempore stato suo, et eripiam lanam meam et linum meum, ii 8, 9; ibi de Ecclesia perversa; et patet quod per "frumentum" non significetur frumentum, nec mustum per "mustum," et quoque per "oleum, argentum, aurum, lanam et linum," quod non talia, sed quae spiritualia sunt, 2hoc est, boni et veri; similiter ubi agitur de nova Ecclesia apud eundem, Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in die illo audiam caelos, et hi audient terram, et terra audiet frumentum et mustum, et oleum, et haec audient Jizreelem, ii 20-22; "Jizreel" pro nova Ecclesia: apud Joelem, Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro;... devastatus est ager, luget terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 5, 10: 4 apud eundem, Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo vestro, quia dedit vobis pluviam matutinam in justi- tiam, et descendere faciet vobis pluviam matutinam et serotinam in primo, et implebuntur areae frumento puro, et exundabunt torcularia mustum et oleum, ii 23, 24 apud eundem, Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, iv [A.V. iii] 18; ibi de regno Domini; sunt spiritualia quae per "mustum," per "lac," et per "aquas" significantur, quorum abundantia ita describitur: apud Zachariam, Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum Suum,... quia quanta bonitas ejus, et quanta pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare faciet virgines, ix 16, 17: apud Davidem, Visitas terram, et 3delectaris ea, valde ditas eam, rivus Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum,... induunt prata gregem, et valles operiuntur frumento; plaudant etiam cantent, Ps. lxv 10, 14 [A.V. 9, 13]; inde nunc patet quid frumentum et mustum. @1 ubi$ @2 seu$ @3 so Sch. Heb. also means "causest to overflow"$

Arcana Coelestia 3
Passage 3581

#3581 "Servient tibi populi": quod significet vera Ecclesiae; et "incurvabunt se tibi populi" quod significet vera boni, constat ex praedicatione "servire" quod sit de veris, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione "populorum" quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295; per populos primum nominatos significantur vera Ecclesiae, quae vera spiritualia vocantur, et per populos secundo nominatos vera boni, quae bona spiritualia sunt, et respective vera vocantur; charitatis bona sunt talia vera; quia hoc discrimen est, etiam populi primo loco et secundo 1non simili voce in lingua Hebraea, sed alia usque affini, exprimuntur. @1 Heb of first is "ammim and of second" l"ummim only initial letters differ and these are almost silent.$

Arcana Coelestia 3
Passage 3582

#3582. "Esto herus fratribus tuis": quod significet dominium primum apparens affectionis veri naturalis super affectiones boni naturalis, constat ex significatione "esse herus" quod sit dominium; et a significatione "fratrum" quod sint affectiones boni, hic naturalis, de qua n. 367, 2360, 3303; de dominio apparente veri super bonum, 1primo, videatur n. 3324, (x)3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570. @1 primum$

Arcana Coelestia 3
Passage 3583

#3583 "Et incurvabunt se tibi filii matris tuae": quod significet super affectiones reliquas veri, constat a significatione "filiorum" quod etiam sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione "matris" quod sit affectio veri spiritualis, et inde Ecclesia, quia Ecclesia (c)ex vero et ejus affectione est et ita vocatur, de qua n. 289, 2691, 2717.

Arcana Coelestia 3
Passage 3584

#3584 Quod "maledicentes tibi maledictus" significet quod qui se disjungit, disjunctus erit; et quod "benedicentes tibi benedictus" significet qui se conjungit, conjunctus erit, constat ex significatione "maledici" quod sit disjungi, et "benedici" quod sit conjungi, de quibus n. 3504, 3514, 3530, 3565: praedicantur haec de veris, et per "maledicentes" significantur falsa, quae se a veris 1sejungunt, et per "benedicentes" vera, quae se reliquis adjungunt: cum veris enim et bonis ita se habet, quod inter se forment 2societatem, et tandem faciant quasi unam civitatem; taliter 3quoque se consociant; hoc ducit suam originem a forma caeli, in qua angeli secundum consanguinitates et affinitates boni et veri dispositi sunt, et sic simul constituunt unum regnum seu unam civitatem, exinde vera et bona apud hominem influunt et apud illum disponuntur in similem formam, et hoc a solo Domino; sed hoc quomodo se habet, evidentius constabit ex correspondentia Maximi Hominis, qui est caelum, cum omnibus et singulis quae apud hominem; de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum. Ex his nunc patet quid benedictio Jishaki dictata ad Jacobum sed intellecta de Esavo involvit, quod nempe fructificationem boni per multiplicationem veri, et hujus iterum fructificationem. @1 disjungunt $ @2 quasi$ @3 enim$

Arcana Coelestia 3
Passage 3585

#3585 Vers. 30-33. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sui, et Esau frater ejus venit e venatione sua. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit. "Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo" significat cum conjunctio prima ita facta: "et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sui" significat status progressionem et mutationem: "et Esau frater ejus venit e venatione sua" significat boni verum et ejus adventum: "et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo" significat desiderabilia et delectabilia Divino Rationali: "et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui" significat ut appropriaret sibi boni naturalis verum: "propterea ut benedicat mihi anima tua" significat ut conjungeret: "et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau" significat statum perceptionis de bono naturali et vero inde: "et horruit Jishak horrore magno usque valde" significat alterationem magnam circa status inversionem: "et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi" significat inquisitionem de illo vero: "et edi ab omni antequam venisti" significat quod appropriatum: "et benedixi ei, etiam benedictus erit" significat quod conjunctum.

Arcana Coelestia 3
Passage 3586

#3586 "Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo": quod significet cum conjunctio prima ita facta, constat ex significatione "benedicere" quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ita "quemadmodum absolvit benedicere" quod sit cum conjunctio facta, quod prima fuerit cum vero quod repraesentatur per Jacobum, ex illis quae supra dicta sunt, patet.

Arcana Coelestia 3
Passage 3587

#3587 "Et fuit tantum exeundo exivit Jacobo ex faciebus Jishaki patris sui": quod significet status progressionem et mutationem, constat ex significatione "exeundo exire (c)a faciebus" quod sit cum illa quae per "Jacobum" repraesentata sunt, desierunt, ita cum status mutatus, nam nunc de Esavo agitur, 1et in sensu interno de bono naturalis, quomodo hoc prodit ex intimo, ut supra dictum, seque manifestat, et exacta per ministerium veri reformatione dominium habet. @1 proinde$

Arcana Coelestia 3
Passage 3588

#3588 "Et Esau frater ejus venit e venatione sua": quod significet boni verum et ejus adventum, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua supra; ex significatione "venire" quod sit adventus; et ex significatione "venationis" quod sit verum quod ex bono, de qua n. 3501.

Arcana Coelestia 3
Passage 3589

#3589 "Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo": quod significet desiderabilia et delectabilia Divino Rationali, constat ex significatione "cupediarum" quod sint jucunda quae boni et amoena quae veri, de qua n. 3502, 3536; jucunda quae boni, sunt desiderabilia, et amoena quae veri, delectabilia, nam affectio boni est quae desiderat, et tunc affectio veri quae delectat.

Arcana Coelestia 3
Passage 3590

#3590 "Et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui": quod significet ut appropriaret sibi boni naturalis verum, constat ex repraesentatione "Jishaki," qui hic est pater, quod sit rationalis bonum, de qua saepius prius; ex significatione "edere" quod sit appropriare, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.; et ex significatione "venationis" quod sit boni naturalis verum, de qua mox supra n. 3588.

Arcana Coelestia 3
Passage 3591

#3591 "Propterea ut benedicat mihi anima tua": quod significet ut conjungeret, constat a significatione "benedici" quod sit conjunctio, de qua etiam supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.

Arcana Coelestia 3
Passage 3592

#3592 "Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau": quod significet statum perceptionis de bono naturali et vero inde, constat ex illis quae supra n. 3548-3550, ad vers. 18 et 19, dicta sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 3
Passage 3593

#3593 "Et horruit Jishak horrore magno usque valde": quod significet alterationem magnam circa status inversionem, constat ex significatione "horroris" quod sit alteratio; quod sit circa status inversionem, patet ab illis quae supra dicta sunt de bino statu hominis qui regeneratur, de statu antequam regeneratus est et de statu postquam regeneratus est; quod nempe in statu antequam regeneratus est, vera apparenter dominentur, at in statu postquam regeneratus est, vera cedant et bonum recipiat dominium, de quibus videantur quae prius saepius ostensa sunt, n. 1904, 2063, 2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f., 3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579.

Arcana Coelestia 3
Passage 3594

#3594 "Et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi?": quod significet inquisitionem de illo vero, constat ex repraesentatione "Jacobi," de quo hic dicitur, "quis ille?" quod sit naturale quoad verum, de qua supra; et ex significatione "venationis" quod sit verum ex bono, de qua n. 3501; hic inquisitio de vero illo num ex bono.

Arcana Coelestia 3
Passage 3595

#3595 "Et edi ab omni antequam venisti": quod significet quo appropriatum, constat a significatione "edere" quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.

Arcana Coelestia 3
Passage 3596

#3596 "Et benedixi ei, etiam benedictus erit": quod significet quod conjunctum, constat a significatione "benedici" quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584: quomodo se habet cum appropriatione et conjunctione veri per "Jacobum" repraesentati, constare potest ab illis quae prius dicta sunt; quae quia talia sunt ut captum naturalis hominis transcendant, et non videri possint nisi in luce qua est rationalis seu internus homo, in qua luce pauci hodie sunt quia pauci regenerati, ideo praestat non amplius 1illa illustrare, nam illustratio ignotorum et transcendentium captum non est in lucem sed magis in umbram mittere; praeter quod talia etiam superstruenda sint ideis veritatum naturalium, per quas capienda, quae quoque hodie deficiunt: idcirco etiam mox praecedentia tam strictim et modo 2 quoad sensum internum vocum explicata sunt. Ex illis quae praecedunt constare potest quid involvit quod "Jishak a filio suo petierit venationem ut ex illa ederet, antequam illi benediceret," et quod "non prius benedixerit quam postquam ederat," et sic quod post esum sequeretur benedictio ejus qui fecit et apportavit, ut quoque patet ab Jishaki verbis hic de Jacobo, "adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei, 2etiam benedictus erit"; causa patet ab interno intellectu ritualium antiquae Ecclesiae, "esus" enim apud illos significabat appropriationem et conjunctionem, et apud quem ederant, seu a cujus pane, conjunctionem cum illo; "cibus" in genere significabat illa quae amoris et charitatis sunt, hoc est, eadem quae cibus (t)caelestis et spiritualis", "panis" ibi quae amoris in Dominum, et "vinum" quae charitatis erga proximum; haec cum appropriata sunt, conjuncti erant; sic mutuo loquebantur ex affectione, et consociabantur; convivia apud antiquos non aliud fuerunt, comestiones ex sanctificatis in Ecclesia Judaica nec aliud repraesentabant, prandia et 3cena in primitiva Ecclesia Christiana nec aliud involvebant. @1 eadem$ @2 i et AI$ @3 caenae$

Arcana Coelestia 3
Passage 3597

#3597 Vers. 34-40. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem? Ei respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei in servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi? Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo. "Audivit Esau verba patris sui" significat apperceptionem boni naturalis ex Bono Divino: "et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde" significat alterationem ejus magnam circa status inversionem: "et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi" significat quod desideraret conjunctionem, tametsi per illud conjunctum esset verum: "et dixit, Venit frater tuus in fraude" significat inversum ordinis: "et sumpsit benedictionem tuam" significat conjunctionem ita: "et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob?" significat quale ejus: "et supplantavit me is duabus vicibus" significat quod invertit ordinem: "primogenituram meam sumpsit" significat prioritatem: "et ecce nunc sumpsit benedictionem meam" significat conjunctionem: "et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?" significat an aliquid ei esset quoad conjunctionem in priore illo statu: "et respondit Jishak, et dixit Esavo" significat instructionem: "Ecce herum posui illum tibi" significat quod in illo statu dominaretur "et omnes fratres ejus dedi ei in servos" significat quod affectioni veri tunc subordinatae sint affectiones boni quoad apparentiam: "et frumento et musto fulcivi eum" significat, ut prius, ejus bonum et verum: "et tibi igitur quid faciam, fili mi?" significat quod bono in illo statu non aliud sit: "et dixit Esau ad patrem suum" significat apperceptionem boni naturalis: "An benedictio una haec tibi, pater mi?" significat num aliud adjungi posset ex bono naturali tunc: "benedic mihi etiam ego pater mi" significat quod desideraret conjunctionem tametsi per illud conjunctum esset verum: "et sustulit Esau vocem et flevit" significat statum ulteriorem alterationis: "et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum" significat perceptionem de bono naturali quod Divinum fieret: "Ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua" significat quo ex Divino Bono vita: "et de rore caeli desuper" significat quod ex Divino Vero: "et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies" significat quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam: "et erit quando dominaris" significat quod priore loco erit: "et disrumpes jugum illius desuper collo tuo" significat quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus.

Arcana Coelestia 3
Passage 3598

#3598 Quoniam illa quae versibus 34-38 continentur, sunt tali quae supra explicata sunt, et quid involvunt, ex illis quae prius dicta sunt, constare potest, ideo illa quoad sensum internum 1ulterius explicare supersedetur; solum illa quae versibus 39 et 40 continentur quae sunt benedictionis Esavi ab Jishako patre ejus, illustranda sunt. @1 after ideo$

Arcana Coelestia 3
Passage 3599

#3599 "Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eam": quod significet perceptionem de Bono Naturali quod Divinum fieret constat ex 1repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum ibi, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione "Esavi," ad quem dixit, quod sit Bonum Naturale, de 2qua etiam supra pluries; quod Divinum fieret constat a benedictione, de qua sequitur. Supra dictum quod "Esau" repraesentet Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum, et "Jacob" Divinum Naturale Ipsius quoad Divinum Verum; hic autem quod Esau repraesentet Bonum Naturale quod Divinum fieret; et in illis quae (x)praecedunt, quod "Jacob" repraesentaverit Verum Naturale quod etiam Divinum fieret; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3494 et 3576 dicta sunt; quae ut clariora adhuc evadant, paucis dicendum: Naturale Bonum, quod "Esau" 2 primum repraesentat, est Naturale infantiae Domini, quod Divinum fuit ex Patre sed humanum ex matre, et quantum ex matre, fuit hereditario malo imbutum; hoc quia tale, non ilico potuit in tali ordine esse, ut Divinum quod 3intime erat, posset recipere, sed debuit prius in ordinem redigi a Domino; similiter se habet cum vero quod per "Jacobum" repraesentatur; nam ubi bonum ibi verum ut sit aliquid, omne cogitativum est veri adjunctum voluntario quod est boni, etiam apud infantes: postquam itaque Dominus Naturale quoad Bonum et quoad Verum in Se in ordinem redegit, in talem ut reciperet Divinum, et sic Ipse a Divino Suo influeret, ac successive omne humanum quod a matre, expulit, tunc "Esau" repraesentat Divinum Naturale Domini quoad Bonam, et "Jacob" Divinum Naturale Ipsius quoad Verum. Sed Esau et Jacob repraesentant Divinum Bonum et Divinum Verum 3 Divini Naturalis Domini, ut conjuncta inter se sicut fratres, quae in se spectata non sunt aliud quam una potentia simul ad formandum et recipiendum bonum et verum actuale; de hoc bono et vero, nempe actuali, postmodum agitur. Ex his patet quanta arcana in sensu interno Verbi continentur, quae arcana sunt talia ut ne quidem communissima eorum in intellectum hominis cadant, 4sicut illa fortassis quae nunc dicta sunt5; quomodo tunc innumerabilia quae de illis; sed adaequata sunt intellectui et captui angelorum, qui de his et similibus a Domino caelestes ideas repraesentativis ineffabilis amoenitatis et beatitudinis illustratas habent; inde 6cogitari potest, sed remote quia talia in umbra intellectus humani sunt, qualis sapientia angelica est. @1 significatione I$ @2 quo$ @3 A had Patris but d and i intime$ @4 cum modo communiter, ut fortassis illa$ @5 i exponuntur $ @6 i remote$

Arcana Coelestia 3
Passage 3600

#3600 Quod "ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua" significet quod ex Divino Bono vita; et quod "de rore caeli desuper" significet quod ex Divino Vero, constat a significatione 1"pinguedinis" quod sit bonum, de qua n. 353, hic Divinum Bonum quia dicitur de Domino; ex significatione "habitationis" quod sit vita, de qua n. 1293, 3384; et quod "habitatio" praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione "roris caeli" quod sit verum quod 2ex bono status pacis et innocentiae, de qua supra n. 3579, hic Divinum Verum quia dicitur de Domino. Ad Jacobum similia dicta sunt, nempe, "dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedinibus terrae," supra vers. 28, sed ibi primo loco dictum 3de "rore" ita de vero, et secundo de "pinguedinibus terrae," ita de bono", et quoque quod "Deus (x)ei de illis daret"; hic autem ad Esavum dicitur primo loco de "pinguedinibus terrae" ita de bono, et secundo de "rore caeli" ita de vero, et non quod "Deus daret," sed quod "habitatio ejus erit de illis"; inde quoque patet quod "Jacobus" repraesentet verum et "Esau" bonum, tum quod verum apparenter priore loco sit primum, et quod id inversum ordinis sit, secundum illa quae pluries prius ostensa sunt. @1 pinguedinum$ @2 ex statu pacis$ @3 i est$

Arcana Coelestia 3
Passage 3601

#3601 "Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies": quod significet quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam, constat ex significatione "gladii" quod sit verum pugnans, de qua n. 2799; inde "super gladio vivere" est quando conjungitur verum bono, conjunctio enim fit per pugnas, hoc est, per tentationes, 1nam verum absque illis haud conjungitur; et ex significatione "fratri servire" quod sit inferiore loco esse; quod tamen bonum inferiore loco non sit, modo apparenter, constat ex illis 2quae supra toties dicta sunt, videatur n. 3582. @1 verum enim absque illis non$ @2 locis quae supra n 3582 citata$

Arcana Coelestia 3
Passage 3602

#3602 "Et erit quando dominaris": quod significet quod priore loco erit, constat a significatione "dominari" quod sit priore loco esse; de his videantur quae nunc sequuntur.

Arcana Coelestia 3
Passage 3603

#3603 "Et disrumpes jugum illius desuper collo tuo": quod significet quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus, constat a significatione "disrumpere jugum desuper collo" quod sit liberatio; quod per "collum" significetur influxus et communicatio, et inde conjunctio, et per "jugum super collo" interclusio 1et interceptio, videatur n. 3542; ita "disrumpere jugum desuper collo" est liberatio ab interclusione 1et interceptione, proinde conjunctio per bonum, tum quod verum 2fiat boni, nam cum amplius non interclusio et interceptio, influit bonum et se conjungit vero. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt; sed quia pauci comprehendunt quid prioritas apparens veri, ac interea inferioritas boni, et hoc ex causa praecipue quia pauci reflectunt super talia, immo quod ne quidem reflectant super bonum quod hoc distinctum sit a vero; omnes etiam illi nesciunt quid bonum, qui vitam amoris sui et mundi degunt, nam (c)ii non aliud bonum dari credunt quam quod inde est; et quia nesciunt quid bonum, etiam nesciunt quid verum, nam verum est boni; ex revelatione quidem sciunt quod bonum sit amare Deum et proximum, et quod verum sint doctrinalia quae ex Verbo, sed quia non vivunt secundum illa, nullam perceptionem illius boni et veri habent, sed modo cognitiones separatas ab illis; immo ipsi illi qui regenerantur, nec 3sciunt quid bonum priusquam regenerati sunt, antea enim autumarunt verum esse bonum, et facere secundum verum esse bonum, cum tamen hoc non bonum est quod tunc faciunt sed verum; 4cum homo in hoc statu est, tunc est in statu qui describitur per Jacobum et 5in benedictione illi data; at cum venit in statum ut (t)agat bonum ex affectione boni, hoc est, cum regeneratus est, tunc venit in statum qui describitur in benedictione 3 6data Esavo. Hoc illustrari potest ab illis quae apparent apud hominem in prima et altera ejus aetate, et dein in tertia et quarta; homo in prima aetate non nisi quam memoria tenus scit quae in Verbo sunt, similiter quae in doctrinalibus fidei, ac tunc se bonum credit esse cum plura inde novit, et possit quaedam applicare non ad vitam suam sed ad aliorum; in altera aetate cum adolescit magis, non (t)est contentus memoria tenus callere quae in Verbo et quae in doctrinalibus, sed incipit tunc reflectere super illa ex sua cogitatione, et quantum ex sua superaddit, hoc illi placet; inde est in affectione veri ex quodam amore mundano, qui etiam est medium ut plura addiscat, quae absque eo relicta forent; in tertia autem aetate, si inter tales est qui regenerari possunt, incohat cogitare de usu, et tunc reflectere super illa quae legit in Verbo, et haurit ex doctrinalibus, propter usum; 7cum in hoc statu est, invertitur ordo, nempe quod verum non amplius ita ponatur primo loco; at in quarta aetate quando est aetas regenerationis ejus, quia tunc status plenus, de quo n. 2636, amat Verbum et doctrinalia quae ex Verbo, hoc est, verum, propter bonum vitae, proinde ex bono vitae; ita fit bonum priore loco, quod usque ad illud tempus fuit 4 posteriore apparenter: quod bonum apparenter posteriore loco fuerit, est inde quia latuit intime in omni ejus affectione, nec se manifestare potuit quia extra illud talia fuerunt cum quibus non concordare potuit, nempe vana et inania, sicut sunt illa quae sunt gloriae mundi et sui; at postquam regeneratus est, tunc haec recedunt, et bonum quod intime latuit, quasi e claustro prodit, et influit in illa quae extra 5 sunt, et 8vera sui seu boni facit, et sic se manifestat. Bonum apud hominem interea est quasi involuntarium illud quod inest ejus voluntario, in singulis ejus quae cogitat, et inde 9in singulis qua facit; hoc involuntarium nescit homo quod habeat, quia non percipit aliud apud se quam quod suum est, 10hoc est, voluntarium; involuntarium illud est duplex, unum est hereditarium ejus quod ei a patre et matre, alterum 11per caelum a Domino influit; cum adolescit homo, tunc manifestat se magis et magis illud quod hereditario (t)a parentibus habet, si talis sit ut 12non regenerari se patitur, inde enim desumit mala et facit illa sua seu propria; at involuntarium quod per caelum est a Domino, se manifestat in adulta aetate apud illos qui regenerantur; apud hos id interea disposuit et rexit omnia et singula cogitationis et quoque voluntatis, tametsi non apparuerat. @1 seu$ @2 fieret$ @3 scire possunt$ @4 after statu$ @5 per benedictionem illi datam$ @6 i quae ab Jischako$ @7 after statu$ @8 ex se illa afficit et boni vera facit$ @9 in singulis ejus quae inde facit$ @10 ita$ @11 i quod illud regit, et quod$ @12 regenerari non possit$

Arcana Coelestia 3
Passage 3604

#3604 Vers. 41-45. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno? "Odit Esai Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius" significat quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam: "et dixit Esau in corde suo" significat cogitationem: "Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum" significat inversionem et privationem vitae veri a se: "et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris" significat perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc: "et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum" significat statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per Verum Divinum: "Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te" significat animum invertendi statum et privandi verum vita a se: "et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge" significat moram adhuc: "fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem" significat ad affectionem boni externi seu corporei: "et commoreris cum eo diebus aliquibus" significat successivum: "donec recedit excandescentia fratris tui" significat usque dum status advertit: "usque recedat ira fratris tui a te" significat successivum status apud bonum naturale: "et obliviscatur ejus quod fecisti illi" significat habitum ex mora: "et mittam et accipiam te exinde" significat tunc finem: "quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?" significat quod aliter non conjunctio.

Arcana Coelestia 3
Passage 3605

#3605 "Odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius": quod significet quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam, constat ex significatione "odi" quod in sensu interno hic sit aversari, de qua sequitur; ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturale, et "Jacobi" quod sit verum naturale, de quibus supra; et ex significatione "benedictionis" quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; hic quod sit conjunctio veri inversa quae per "Jacobum" repraesentatur, constat ab illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603 dicta et ostensa sunt. Quod "odi" in sensu interno sit aversari, est quia praedicatur 2 de bono, quod repraesentatur per "Esavum," et bonum ne quidem scit quid odium, nam est prorsus oppositum ejus; opposita nusquam in uno subjecto dari possunt; sed bonum, seu illi qui in bono sunt, loco odii speciem aversationis habent; inde est quod odium hic in sensu interno sit aversari; sensus enim internus est principaliter pro illis qui in caelo sunt, quare cum descendit ille inde et derivatur in sensum litteralem, tunc quando historica talia sunt, affectio aversationis cadit in expressionem odii, sed tamen ita ut illis qui in caelo, idea odii nulla insit; se habet hoc sicut illud quod in Parte Prima n. 1875 ab experientia relatum est de illis verbis in Oratione Domini "Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo," quod rejiceretur tentatio et malum, eo usque dum pure angelicum, nempe bonum, absque idea tentationis et mali remaneret, et hoc cum adjuncta specie indignationis et aversationis, quod cogitandum de malo cum de 3 Domino: similiter se habet cum de Jehovah seu Domino legitur in Verbo quod odio habeat, ut apud Zachariam, Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum Jehovae, viii 17: apud Mosen, Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 22: apud Jeremiam, Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra Me vocem suam, ideo odi eam, xii 8: apud Hosheam, In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos e domo Mea, non addam amare eos, ix 15; ibi "odium" quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu 4 litterae etiam ita dicitur; hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum 1aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, 2verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, 3quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, v 43-45. @1 aliquid $ @2 after influens$ @3 ideo$

Arcana Coelestia 3
Passage 3606

#3606 "Et dixit Esau in corde suo": quod significet cogitationem constat a significatione "dicere in corde" quod sit cogitatio.

Arcana Coelestia 3
Passage 3607

#3607 "Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum": quod significet inversionem et privationem vitae veri a se, constat ex significatione "dierum luctus" quod sit status inversio; et a significatione "occidere Jacobum fratrem" quod sit privare verum vita a se: haec similiter se habent, sicut illa quae mox supra de significatione odii in sensu interno dicta sunt, quod nempe non odium sit; et quoque constare potest ab illis quae 1continuo fiunt in altera vita; ibi omne bonum quod defluit e caelo ad illos qui in malo sunt, 2vertitur in malum, et apud infernales in oppositum, similiter verum in falsum, videatur n. 2123; quare vicissim, malum et falsum quod apud tales, in caelo est bonum et verum; ut quoque fiat bonum, sunt spiritus in via, qui rejiciunt ideas mali et falsi ut idea boni et veri sistatur; de rejectione illa videatur n. 1393, 1875; et praeterea cum malum et falsum alluit ad illos qui in bono et vero sunt, non apparet ut malum et falsum, sed sub specie alia secundum bonitatis indolem et statum apud eos; inde quoque constare potest quod 2 "occidere Jacobum fratrem" in sensu interno non sit occidere, sed quod sit privatio illius vitae quae non vero competit; verum enim ex se non vitam habet sed a bono, nam verum modo est vas recipiens boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 2697, 3049, 3068, 3128, 3146, 3318, 3387, 3et in bono est vita, non autem in vero nisi quae a bono, n. 1589 et alibi pluries; 4quare privatio vitae veri a se non est exstinctio veri, sed est vivificatio ejus, nam cum verum apparet sibi vitam habere a se, tunc non vitam habet nisi talem quae in se non vita est, at cum privatur illa, tunc donatur ipsa vita, nempe per bonum a Domino Qui est ipsa vita; hoc apparet manifeste ab illis qui in altera 3 vita sunt qui in solo vero sunt; illorum ideae apparent clausae, adeo ut illa quae sunt caeli non influere possint, nisi modo ita communiter ut vix cognoscatur quod sit influxus inde; at qui simul in bono sunt, illorum ideae apparent apertae, adeo ut illa quae caeli sunt, influant sicut in aliquod exiguum caelum seu sicut in imaginem sui, nam per bonum apud illos 5in vera, videantur n. 1869, (x)2429. Quod verum privetur vita (c)ex se, quando bonum priore loco incipit esse seu dominium habere, constare potest ex illis quae (c)prius de prioritate apparente veri primo tempore, et de prioritate boni postea, dicta et ostensa sunt; haec privatio vitae veri (c)ex se, est quae hic significatur. Quod haec dicantur luctus patris, est quia 6"dies luctus" significant status inversionem, quae status inversio supra significata est per "horrorem magnum valde" quo horruit Jishak, vers. 33, n. 3593; et per "exclamationem magnam et amaram valde" qua exclamavit Esau, vers. 34, n. 3597. @1 continuo AI, but see footnote no. 2338.$ @2 i per gradus$ @3 in bono enim $ @4 inde$ @5 per I$ @6 luctus significat inversionem status$

Arcana Coelestia 3
Passage 3608

#3608 "Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris": quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc, constat ex significatione "indicari" quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, ita percipere; ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturale, de quibus supra; inde patet quod "indicatum Rebeccae de verbis Esavi filii sui majoris" sit perceptio Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis.

Arcana Coelestia 3
Passage 3609

#3609 "Et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum": quod significet statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per (t)Divinum Verum, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quae vocavit et dixit, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini conjunctum Divino Bono ibi; ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum naturale seu affectio veri ibi, de quibus prius; et ex significatione "vocare ad illum et dicere ad illum" quod sit status perceptionis, de qua etiam prius, hic apperceptionis quia de Naturali 1agitur. @1 praedicatur$

Arcana Coelestia 3
Passage 3610

#3610 "Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te": quod significet animum invertendi statum et privandi verum vita a se, constat ex significatione "consolari se alicui" quod sit sedare irrequiem animi spe de aliquo seu de aliqua re, "tibi" involvit status veri inversionem; et ex significatione "occidere te" seu Jacobum quod sit privare verum vita a se, de qua mox supra n. 3607, ubi ostensum quod privare verum vita, non sit (t)exstinguere illud, sed vivificare; ita enim cum vita veri se habet: quando illi qui in vero seu in affectione veri sunt, non vivunt secundum verum quod sciunt et quo afficiuntur, tunc est aliquod volupe et jucundum ex amore sui seu amore mundi, quod se adjunxit affectioni veri, quod sicut bonum apparet, cum tamen 1id bonum non sit, nisi respective ad usum quod sic introduci queant et addisci vera, quae postea ipsi bono et ejus vitae inservire possint; cum verum in illo statu est, hoc est, illi qui in affectione veri sunt, tunc dicitur verum vitam habere a se, quae quod non vita sit, constat ex eo quod amori sui et amori mundi, seu eorum volupi et jucundo, non insit vita, sed amori caelesti et spirituali, et 2eorum jucundo et volupi; quare cum verum, hoc est, illi qui in tali affectione veri sunt, privantur illa vita, tunc primum accipiunt vitam seu tunc primum vivificantur; haec capere nequaquam possunt illi qui in 2 affectione sui et mundi sunt, credunt enim quod non alia vita dari queat, consequenter 3si illa vita privarentur, prorsus non viverent, nam qui in illa vita sunt, nullatenus possunt scire quid vita spiritualis et caelestis; cum tamen ita se habet quod cum privantur vita illa, nempe affectionis sui et mundi, tunc vita influat a Domino, qualis est angelica et caelestis, cum sapientia et felicitate ineffabili, ex qua vita cum prior vita spectatur, apparet prior sicut nulla vel sicut brutorum animalium sordida; nam nihil Divini inest, praeter quod cogitare possint et loqui, et sic apparere externa forma sicut alii. 4Cum 3 hoc quod bono esset animus invertendi statum et privandi verum vita a se, quae significantur per quod "Esau consolans se tibi ad occidendum te," ita se habet: bono apud hominem qui regeneratur, continue est animus invertendi statum, et redigendi eum in talem ordinem ut verum non priore loco sit, sed sicut convenit statui caeli, ut posteriore sit; sed hic animus alte latet reconditus, nec appercipitur priusquam id factum: se habet hoc sicut amor conjugialis, qui in infantia et pueritia non apparet, sed usque latet reconditus, nec se prodit priusquam omnia et singula disposita sunt ut se manifestare possit; interea omnia media sibi convenientia producit, seu producuntur: similiter in regno vegetabili, in qualibet arbore et in qualibet planta, intime latet conatus producendi fructus seu semina, sed conatus ille non prius se manifestare potest quam cum omnia media prius produxerit, nempe ramulos, folia, flores, quibus productis, tunc conatus ille in actum prodit: ita quoque se habet cum illis qui e novo nascuntur; 4 conjugiale quod est boni et veri diu latet reconditum, sed usque adest sicut conatus in causa efficiente et inde in effectu, 5sed non apparet antequam omnia disposita sunt, et cum disposita sunt, tunc primum prodit et se manifestat; hic conatus est qui intelligitur per animum invertendi statum et privandi verum vita a se. Inde patet quod sensus internus prorsus alius hic sit quam sonat sensus litterae, nempe quod sit reductio veri in ordinem et ejus vivificatio, non destructio et privatio ejus vitae.(s) @1 hoc$ @2 ejus$ @3 i quod$ @4 qui$

Arcana Coelestia 3
Passage 3611

#3611 "Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge" quod significet moram adhuc, constat ex significatione "auscultare voci" quod sit oboedire, nempe quod moraturus adhuc in statu illo inverso, de quo in sequentibus agitur.

Arcana Coelestia 3
Passage 3612

#3612 "Fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem": quod significet ad affectionem boni externi seu corporei, constat a repraesentatione "Labanis" quod sit affectio boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130, 3160; et ex significatione "Haranis" quod sit externum, et inde obscurum respective, de qua n. 1430: sed quid per Labanem et Haranem proprie hic significatur, constare potest (c)a sequentibus ubi Laban et Haran nominantur, quod nempe sit bonum communis stirpis collaterale: habent enim bona et vera (t)conjunctionem inter se, sicut in familiis parentes, fratres, consanguinei, affines, n. 685, 917, 2508, 2524, 2556, 2739 sed haec prorsus abscondita sunt homini qui non in vita boni est; is ne quidem novit quid bonum, et inde nec quid verum; si haec primum nosset, nempe ex doctrina conjuncta vitae, seu ex vita conjuncta doctrinae, tunc de bono et vero innumerabilia nosset et 1apperciperet, et hoc successive 2distincte magis et magis, et dein conjunctiones mutuas et respectivas inter se, et tandem proximitates in sua serie, et in quavis proximitate iterum innumerabilia, ita demum caelum in sua forma, hoc est, in sua pulchritudine et felicitate. @1 perciperet$ @2 distinctius et distinctius$

Arcana Coelestia 3
Passage 3613

#3613 "Et commoreris cum eo diebus aliquibus": quod significet successivum, constat ex significatione "commorari" quod sit simile ac habitare, ita quod sit vivere, de qua n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; sed "commorari" praedicatur de vita veri cum bono, et "habitare" (x)de vita boni cum vero; et ex significatione "dierum" quod sint tempora et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462; ita est vita temporum et statuum sequentium, proinde successivum, quod per "commorari cum eo diebus aliquibus" hic significatur: de successivo hoc, seu commoratione Jacobi cum Labane, agitur in capitibus quae sequuntur.

Arcana Coelestia 3
Passage 3614

#3614 "Donec recedit excandescentia fratris tui": quod significet usque dum status advertit, et "usque recedat ira fratris tui a te": quod significet successivum status apud bonum naturale, constat ex significatione "excandescentiae et ira" quod sint status qui repugnant, de qua sequitur; qui status cum tales fiunt ut non amplius repugnent sed se incipiant conjungere, tunc dicitur quod "recedat excandescentia et recedat ira"; inde est quod "donec recedat excandescentia fratris tui" significet usque dum status advertit, et quod "usque recedat ira fratris tui" significet successivum status apud bonum naturale: quod aliud quippiam involvat excandescentia, et aliud ira, constare potest ex eo quod praeterea similia verba sint, et alioquin fuisset repetitio inanis, nempe, donec recedat excandescentia fratris tui et usque recedat ira fratris tui; quid involvitur, patet ab explicatione communi, tum a praedicatione excandescentiae et praedicatione irae; excandescentia enim praedicatur de vero, hic de vero boni quod per "Esavum" repraesentatur, ira autem praedicatur de ipso illo bono. Excandescentia 2 et ira in Verbo pluries nominantur, sed in sensu interno non significant excandescentiam et iram, sed id quod repugnat, et hoc ex causa quia quicquid alicui affectioni repugnat, hoc producit excandescentiam seu iram, sic ut illae sint in sensu interno modo repugnantiae; 1at "excandescentia" dicitur quod repugnat vero, ac "ira" quod bono; 2in sensu autem opposito excandescentia est quod repugnat falso aut ejus affectioni, hoc est, principiis falsi, et ira quod malo aut ejus cupiditati, hoc est, amori sui et mundi, et in hoc sensu excandescentia est proprie excandescentia, et ira est ira; at cum de (t)bono et vero praedicatur, est excandescentia et ira zelus, qui (x)quia externa forma similis apparet alteri, in sensu litterae quoque ita vocatur. Quod 3 excandescentia et ira in sensu interno sint modo repugnantiae, constare potest ab his locis in Verbo; apud Esaiam, Fervor Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra omnem exercitum earum, xxxiv 2; "fervor Jehovae contra gentes" pro repugnantia contra malum; quod "gentes" sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; "excandescentia contra omnem exercitum earum" pro repugnantia contra falsa inde; quod "stellae," quae vocantur "exercitus caelorum," sint cognitiones, ita vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808, 2120, 2495, 2849: apud eundem, Quis dedit ad praedam Jacobum, et Israelem spoliantibus? nonne Jehovah Cui peccavimus? et effudit super eum excandescentiam irae Suae, xlii 25; "excandescentia irae" pro repugnantia contra falsum mali, "Jacobus" 4 pro illis qui in malo, et "Israel" pro illis qui in falso: apud eundem, Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir Mecum, et calcavi illos in ira Mea, et destruxi illos in excandescentia Mea; et conculcavi populos in ira Mea, et inebriavi illos in excandescentia Mea, (x)lxiii 3, 6; ibi de Domino, ac Ipsius tentationum victoriis; "calcare et conculcare in ira" pro victoriis super mala; "destruere et inebriare in excandescentia" pro victoriis super falsa; "conculcare" in Verbo praedicatur de malo, et "inebriare" de falso: apud Jeremiam, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce ira Mea, et excandescentia Mea, effusa est super locum hunc, super hominem, et super bestiam, et super arborem agri, et super fructum humi, et ardebit et non exstinguitur, vii 20; utrumque dicitur "ira et excandescentia," quia 3tam de malo quam de 5 falso agitur; apud Prophetas 4ubi de malo, etiam de falso dicitur, sicut ubi de bono, etiam de vero, et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712; inde etiam tam ira quam excandescentia dicitur, alioquin unum satis fuisset: apud eundem, Pugnabo Ego cum vobis in manu extensa, et brachio forti, et in ira et in excandescentia, et in fervore magno, et percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, xxi 5, 6; similiter hic, "ira" praedicatur de punitione mali, et "excandescentia" de punitione falsi, et "fervor" de utriusque; ira et excandescentia quia est repugnantia, etiam est punitio, nam quae repugnant, ea collidunt, et tunc malum et falsum puniuntur; in malo enim est repugnantia boni, et in falso repugnantia veri, et quia est repugnantia, est quoque 6 collisio; 5quod inde poena, videatur n. 696, 967: apud Ezechielem, Et consummabitur ira Mea, et quiescere faciam excandescentiam Meam in illis, et consolaturus Me, et cognoscent quod Ego Jehovah dixi, et in zelo Meo, in consummando Me excandescentiam Meam in illis,... in faciendo Me in te judicia, in ira et in excandescentia, et in correptionibus excandescentiae, v. 13, (x)15; ibi quoque "ira" pro punitione mali, et "excandescentia". pro punitione falsi, ex repugnantia et inde oppugnatione: apud Mosen, Non placebit Jehovae condonare illi, quia tunc fumabit ira Jehovae, et zelus Ipsius in virum illum, ...et separabit illum Jehovah in malum ex omnibus tribubus Israelis: ...sulphur et sal, combustio tota terra ejus, non conseretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, quae evertit Jehovah in ira Sua et excandescentia Sua; et dicent omnes gentes, Quare fecit Jehovah sic terrae huic? quis ardor irae magnae hujus? Deut. xxix 19, 20, 22, 23 [A.V. 20, 21, 23, 24]; quia "Sodoma" est malum, et "Amora" falsum inde, n. 2220, 2246, 2322, et "gens illa" de qua ibi Moses, 6comparatur illis quoad malum et falsum, dicitur "ira" respective ad malum, et "excandescentia" ad falsum, et "ardor irae" de utroque; quod talia tribuantur Jehovae seu Domino, est secundum apparentiam, quia ita apparet homini cum ipse incurrit in malum, et malum "punit ipsum", videantur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447, 3605. @1 et$ @2 in opposito autem$ @3 de malo et$ @4 i ubivis in Verbo$ @5 et$ @6 comparabatur$

Arcana Coelestia 3
Passage 3615

#3615 "Et obliviscatur ejus quod fecisti illi": quod significet habitum ex mora, constat ex significatione "oblivisci" hic quod sit repugnantiae successiva abolitio, quae quia fit per moram et inde habitum, per "obliviscatur ejus quod fecisti illi" id significatur.

Arcana Coelestia 3
Passage 3616

#3616 "Et mittam et accipiam te exinde": quod significet tunc finem, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; finis enim qui hic significatur per "mittere et accipere te exinde," est cum verum cum bono concordat, et sic verum subordinatum bono inservit; hic finis, post exactam commorationem Jacobi apud Labanem, repraesentatur per "Esavum," Cum 1cucurrit obviam Jacobo, et amplexus 2eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus 2eum, et fleverunt, Gen. xxxiii 4; cum enim finis, seu conjunctio, 3tunc rationalis bonum influit immediate in bonum naturalis, et per hoc in verum ejus, et quoque mediate per rationalis verum in verum naturalis, et per hoc in bonum ibi, n. 3573 inde patet cur dictum a Rebecca per quam repraesentatur 4rationalis veram, ad Jacobum per quem repraesentatur naturalis verum, "mittam et accipiam te exinde." @1 accurrit$ @2 i est$ @3 i quae dicta$ @4 Naturalis I$

Arcana Coelestia 3
Passage 3617

#3617 "Quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?": quod significet quod aliter non conjunctio, constat ex eo quod si illa non fierent quae in sequentibus in sensu interno repraesentantur per Jacobum apud Labanem, non potuisset verum conjungi bono, ita non bonum unire vero in naturali, 1proinde rationale orbaretur utroque; nam absque veri conjunctione cum bono, et boni unitione cum vero in naturali, non aliqua regeneratio, de qua in sensu respectivo in hoc capite actum est: hoc 2etiam est clausula praecedentium. @1 ita$ @2 enim$

Arcana Coelestia 3
Passage 3618

#3618 Vers. 46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth; si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae? "Dixit Rebecca ad Jishakum" significat Domini perceptionem ex Divino Vero: "fastidio vitam meam pro filiabus Heth" significat adjunctionem veri naturalis aliunde: "si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth" significat quod non verum naturale illis associaretur: "sicut illae filiabus terrae" significat quia non ex illa humo: "quare mihi vitae?" significat quod sic non conjunctio.

Arcana Coelestia 3
Passage 3619

#3619 "Dixit Rebecca ad Jishakum": quod significet Domini perceptionem ex Divino Vero, constat a significatione "dicere" quod sit percipere; a repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Bonum ibi, de quibus prius; et quia Divinum Bonum est Ipsum Esse, et Divinum Verum est Vita inde, ideo Dominus ex Divino Bono principaliter est Dominus, 1idcirco dicitur Domini perceptio ex Divino Vero. Perceptio ex Divino Vero Rationalis, est ex intellectuali, at perceptio ex Divino Bono est ex voluntario; sed perceptio ex intellectuali non est intellectualis sed est voluntarii influentis, nam intellectuale non aliud est quam voluntarium in forma; tale est intellectuale quando est conjunctum voluntario, at antequam conjunctum ita est, apparet intellectuale per se esse, et voluntarium per se, tametsi non est nisi quam (t)quod externum separet se ab interno, nam cum intellectuale intus aliquid voluit 2et cogitat, est finis e voluntario qui facit vitam ejus, et regit cogitativum ibi; quod intellectuale a fine vitam habeat, est quia finis apud hominem est ejus vita, videatur n. 1909, 3570; inde aliquatenus constare potest quid in sensu repraesentativo sit alicujus perceptio a vero, et in sensu supremo Domini Perceptio ex Divino Vero. @1 ideo$ @2 seu$

Arcana Coelestia 3
Passage 3620

#3620 "Fastidio vitam meam pro filiabus Heth": quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde, constat ex significatione "fastidire vitam" quod sit nulla adjunctio, nempe veri naturalis ad verum rationalis, cum enim non est adjunctio, tunc apparet rationali vita sua, sicut nulla, ut constare potest (c)ab illis [quae supra] n, 3493 dicta sunt; et ex significatione "filiarum Heth" quod sint affectiones veri ex non genuino, hic veri naturalis quia de Jacobo dicitur, per quem quod verum naturale repraesentetur, supra ostensum est; quod "filiae" sint affectiones, videatur n. 2362; et quod Heth seu Hittaeus sit verum ex non genuino, n. 3470; inde constat (x)quod per "fastidio vitam meam pro filiabus Heth" significetur quod nulla adjunctio naturalis per verum quod non ex genuino, ita quod 1erit adjunctio veri naturalis aliunde: de adjunctione veri naturalis in sequentibus ubi de commoratione Jacobi apud Labanem agitur, quod nempe adjuncta sint ei vera e communi stirpe; 2et per vera quae repraesentant "filiae Heth," quia non erant ex illa stirpe, non potuit fieri adjunctio quia disparia et discordantia; per "filios enim Heth" repraesentatur Ecclesia spiritualis apud gentes, n. 2913, 2986, in qua quia non Verbum, vera ibi non ex illa origine sunt. @1 sit$ @2 at$

Arcana Coelestia 3
Passage 3621

#3621 "Si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth": quod significet quod non verum naturale illis associaretur, constat ex significatione "accipere mulierem" quod sit associari; et ex significatione "filiarum Heth" quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua mox supra n. 3620, seu quod idem, verum, nam verum absque affectione non conjungitur, n. 3066, 3336; haec quomodo se habent, constat ab illis quae mox supra de filiabus Heth dicta sunt.

Arcana Coelestia 3
Passage 3622

#3622 "Sicut illae e filiabus terrae": quod significet quia non ex illa humo, hoc est, a veris genuinae Ecclesiae, constat a significatione "filiarum terrae" quod sint Ecclesiae; filiae" enim significant affectiones boni et veri, n. 2362; et "terra" significat tractum ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., (x)2928, 3355; ita "filiae terrae" sunt bona et vera Ecclesiae.

Arcana Coelestia 3
Passage 3623

#3623 "Quare mihi vitae?": quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione "vitarum" quod sit conjunctio per vera et bona; (m)cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis 1ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per "quare mihi vitae" significatur quod sic non conjunctio.(n) Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis, Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, Gen. ii 7; Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, Gen. ii 9; Ecce 2Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, Gen. vi 17; Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua spiritus vitarum, Gen. vii 15; n. 780; Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus ejus," Gen. vii 22: apud Davidem, Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, Ps. xxvii 13: apud eundem, Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?" Ps. xxxiv 13: (m)apud eundem, Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. xxxvi 10: apud Malachiam, Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ii 5: apud Jeremiam, Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et viam mortis, xxi 8:(n) apud Mosen, Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum tuorum, ad habitandum super terra, Deut. xxx 20: apud eundem, Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae;. et per verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. xxxii (x)47; et alibi; (m)vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam "caeli" in lingua 3Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. i 7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque 4unum erunt per conjunctionem.(n) 5Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare 6ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris. @1 cum vero$ @2 Me$ @3 illa$ @4 conjuncta sicut in unum erunt$ @5 vitae ibi$ @6 i est$ De Correspondentia omnium Organorum et Membrorum tam interiorum quam exteriorum hominis, cum Maximo Homine, qui est Caelum 1 @1 Three earlier titles are deleted: (1)De Maximo Homine, et ejus correspondentia; (2)De Maximo Homine, et correspondentia omnium Partium corporis humani tam interiorum quam exteriorum cum illo; (3)De Correspondentia omnium Partium hominis cum Maximo Homine, qui est Caelum.$

Arcana Coelestia 3
Passage 3624

#3624 Mirabilia nunc referre et describere licet, quae, quantum scio, nondum alicui nota sunt et ne quidem in alicujus mentem venerunt, quod nempe universum caelum ita formatum sit ut correspondeat Domino, Ipsius Divino Humano; et quod homo ita formatus sit ut quoad omnia et singula apud cum, correspondeat caelo, et per caelum Domino; hoc est mysterium magnum quod nunc revelandum, de quo hic et ad finem capitum sequentium.

Arcana Coelestia 3
Passage 3625

#3625 Inde est quod aliquoties in praecedentibus dictum, ubi de caelo et societatibus angelicis, quod pertinerent ad aliquam provinciam corporis, ut ad capitis, vel pectoris, vel abdominis, vel inibi alicujus membri aut organi; et hoc ex causa dictae correspondentiae.

Arcana Coelestia 3
Passage 3626

#3626 Quod talis correspondentia sit, notissimum est in altera vita, non solum angelis sed etiam spiritibus, et quoque malis; angeli sciunt inde arcanissima quae in homine, et arcanissima quae in mundo et in universa ejus natura; quod saepius mihi constare potuit, etiam ex eo quod cum locutus de aliqua parte hominis, non solum scirent omnem ejus partis structuram, agendi modum et usum, sed et innumerabilia plura quam usquam homo capax sit explorandi, immo intelligendi, et quidem in suo ordine et in sua serie; et hoc ex intuitione in ordinem caelestem quem sequebantur, cui partis illius ordo correspondebat: ita, quia in principiis sunt, ea quae ex illis, inde sciunt.

Arcana Coelestia 3
Passage 3627

#3627 Regula communis est quod nihil existere et subsistere possit ex se sed ex (x)alio, hoc est, per aliud, et quod nihil contineri in forma queat nisi ex alio, hoc est, per aliud, sicut constat ex omnibus et singulis in natura: quod corpus humanum extrinsecus contineatur in forma ab atmosphaeris, notum est, nisi intrinsecus etiam contineretur ab aliqua vi agente seu viva, momento collaberetur: omne inconnexum a priore se, et per priora a Primo, in instanti perit: quod Maximus Homo, seu influxus inde, sit illud prius, per quod connectitur homo quoad omnia et singula ejus cum Primo, hoc est, cum Domino, ex sequentibus 1patebit. @1 constabit$

Arcana Coelestia 3
Passage 3628

#3628 De his per multam experientiam instructus sum, et quidem quod non solum illa quae sunt mentis humanae, nempe quae sunt ejus cogitationis et affectionis, spiritualibus et caelestibus quae sunt caeli a Domino, correspondeant, sed etiam quod in communi totus homo, et in particulari quicquid est in homine, usque adeo ut non detur minima pars, ne quidem minimum partis, quod non correspondet; 1tum quod homo inde existat et continue subsistat: 2et quoque, nisi foret talis correspondentia hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, ita cum priore se, et per priora cum Primo, ne 2 quidem momento subsisteret sed difflueret in nullum. Sunt semper binae vires quae unumquodvis in suo nexu et in sua forma, ut supra dictum, (x)continent, vis nempe extrinsecus agens, et vis intrinsecus agens, in quarum medio sit illud quod continetur; ita quoque homo quoad singulas suas partes, etiam minutissimas: quod atmosphaerae sint quae extrinsecus per continuam pressionem seu incumbentiam, et inde vim agentem, totum corpus in nexu (x)teneant, notum est; et quoque quod atmosphaera 3aeris per influxum pulmones; 4et eadem suum organum quod est auris, cum ejus formis ad modificationes 4illius (x)constructis inibi; et quod atmosphaera aetherea similiter nexus interiores, nam haec libere per omnes poros influit, et totius corporis viscera interiora, paene simili pressione, incumbentia, et inde vi agente, in formis suis indivulsa tenet, et 5eadem quoque atmosphaera suum organum quod est oculus, cum ejus formis ad modificationes ejus instructis, inibi: his nisi corresponderent vires internae quae contra vires illas externas reagerent, et sic formas intermedias 6continerent et aequilibrarent, ne quidem momento subsisterent; inde patet 3 quod binae vires omnino erunt ut aliquid existat et subsistat; vires quae intrinsecus influunt et agunt, sunt ex caelo, et per caelum a Domino, ac in se vitam habent. Hoc patet admodum manifeste ab organo auditus; nisi modificationes interiores forent quae sunt vitae, quibus corresponderent modificationes exteriores quae sunt aeris, non existeret auditus; et quoque ab organo visus, nisi lux interior foret quae est vitae, cui corresponderet lux exterior quae est solis, nusquam existeret visus. Ita se habet cum omnibus reliquis organis et membris in corpore humano; sunt vires extra agentes quae naturales sunt, in se non vivae, et sunt vires intra agentes in se vivae, quae continent unumquodvis, et faciunt ut vivant, et quidem secundum formam qualis eis data est ad usum. @1 et$ @2 tum$ @3 aerea$ @4 et simul eadem ipsum suum organum$ @5 quoque eadem$ @6 in aequilibrio continerent$

Arcana Coelestia 3
Passage 3629

#3629 Quod ita se habeat, pauci possunt credere, ex causa quia non norunt quid spirituale et quid naturale, et minus quomodo inter se distincta 1sunt, tum quid correspondentia et quid influxus, et quod spirituale cum influit in formas organicas corporis, sistat operationes vivas quales apparent; et quod, absque tali influxu et correspondentia, ne quidem minima particula corporis possit vitam habere, et moveri: haec quomodo se habent, per vivam experientiam informatus sum, non modo quod caelum in communi influat, sed etiam quod societates 2in specie; tum quaenam societates sunt et quales illae3, quae in hoc et illud organum corporis, et in hoc et illud ejus membrum; tum quod societas non una sit quae in unumquodvis organum 4seu membrum, sed quod perplures; et quod in unaquavis societate etiam perplures sint; nam quo plures sunt, eo melior et fortior correspondentia, quia perfectio et fortitudo est a multitudine unanima plurium qui unum in forma caelesti agunt; inde conatus in singula secundum pluralitatem perfectior et fortior resultat. @1 sint$ @2 i caeli$ @3 i sunt$ @4 et$

Arcana Coelestia 3
Passage 3630

#3630 Inde constare potuit quod singula viscera et membra, seu organa motoria et sensoria, correspondeant societatibus in caelo, 1totidem quasi distinctis caelis, et quod ex illis2, hoc est, per illos3, influant caelestia et spiritualia apud hominem, et quidem in formas adaequatas et convenientes, et sistant ita effectus qui apparent homini; sed effectus hi non apparent (t)homini aliter quam sicut naturales, ita prorsus sub alia forma et sub alia specie, usque adeo ut non cognosci queant quod sint inde. @1 seu$ @2 i caelis$ @3 i a Domino$

Arcana Coelestia 3
Passage 3631

#3631 Semel etiam prorsus ad vivum ostensum est quaenam et quales societates sunt, et quomodo influunt et agunt illae quae constituunt provinciam faciei, et in ejus frontis, genarum, menti et cervicis musculos influunt, et quomodo illae inter se communicant; utque sisteretur hoc ad vivum, effigiare illis licebat faciem variis modis per influxum; similiter quae et quales societates 1influunt in labia, in linguam, in oculos, in aures; et datum quoque loqui cum illis, et sic plene instrui. Inde quoque constare potuit quod omnes qui in caelum veniunt, sint organa seu membra Maximi Hominis; et quoque quod caelum nusquam claudatur, sed quo (x)plures, eo fortior conatus, fortior vis, et fortior actio: tum quod caelum Domini sit immensum, et tam immensum ut omnem fidem superet; incolae hujus telluris sunt paucissimi respective, et paene sicut lacus respective ad oceanum. @1 i quae$

Arcana Coelestia 3
Passage 3632

#3632 Ordo Divinus et inde caelestis non terminatur quam apud hominem in ejus corporeis, nempe in ejus gestibus, actionibus, vultibus faciei, loquela, sensationibus externis, inque illorum jucundis; haec sunt extrema ordinis et extrema influxus, quae tunc finiuntur; sed interiora quae influunt, non sunt talia qualia in externis apparent, sed sunt prorsus alia facie, alio vultu, alia sensatione, et alia voluptate; correspondentiae docent qualia sunt, tum quoque repraesentationes, de quibus actum. Quod alia sint, constare potest ab actionibus quae fluunt a voluntate, et a loquelis quae fluunt a cogitatione; actiones corporis non tales sunt in voluntate, et loquelae vocum 1non tales sunt in cogitatione; inde etiam patet quod naturales actus fluant (c)a spiritualibus, 2quae enim voluntatis sunt et quae cogitationis, spiritualia sunt; et quod effigientur 3haec in illis correspondenter, sed usque aliter. @1 nec I$ @2 sed quae cogitationis et voluntatis sunt$ @3 illa in his$

Arcana Coelestia 3
Passage 3633

#3633 Omnes spiritus et angeli apparent sibi sicut homines, tali facie et tali corpore, cum organis et membris, et hoc ex causa quia intimum eorum conspirat ad talem formam: sicut primitivum hominis, quod est ex anima parentis, connititur ad formationem totius hominis, in ovo et utero, tametsi primitivum hoc non in forma corporis est, sed in alia perfectissima, soli Domino nota: et quia intimum similiter apud unumquemvis conspirat et connititur ad talem formam, ideo apparent omnes ibi sicut homines. Et praeterea universum caelum tale est 1ut unusquisque sit quasi centrum omnium, nam est centrum influxuum per formam caelestem ab omnibus, inde imago caeli resultat in unumquemvis, et facit eum sui similem, ita hominem; quale enim commune est, talis est pars communis; nam similes suo communi erunt partes ut sint ejus. @1 quod$

Arcana Coelestia 3
Passage 3634

#3634 Homo qui in correspondentia est, nempe qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et inde in fide, is spiritu suo est in caelo, et corpore in mundo; et quia sic cum angelis unum agit, est quoque is imago caeli, et quia influxus omnium seu communis est in singulos seu partes, ut dictum, est quoque is exiguum caelum, sub forma humana; homo enim ex bono et vero habet ut sit homo, et distinctus ab animalibus brutis.

Arcana Coelestia 3
Passage 3635

#3635 Sunt in humano corpore duo quae sunt fontes omnis motus ejus, etiam omnis actionis et sensationis externae seu meri corporis, nempe cor et pulmones; haec duo correspondent taliter Maximo Homini seu caelo Domini, quod caelestes ibi angeli constituant regnum unum, et spirituales regnum alterum, nam regnum Domini est caeleste et spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt, regnum spirituale ex illis qui in charitate erga proximum, n. 2088, 2669, 2715, 2718, 3235, 3246; cor et ejus regnum in homine correspondet caelestibus, pulmo et ejus regnum correspondet spiritualibus; etiam influunt in illa quae cordis et pulmonum sunt, adeo ut quoque existant et subsistant per influxum inde; sed de correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, in specie agendum.

Arcana Coelestia 3
Passage 3636

#3636 Universalissimum est quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde omnis lux in altera vita; et quod angelis et spiritibus seu illis qui in altera vita sunt, nihil prorsus ex luce mundi appareat, et quoque quod lux mundi quae a sole, angelis non aliter sit quam caligo; ex Sole caeli seu a Domino est non modo lux, sed etiam calor; sed est lux spiritualis et calor spiritualis; lux coram oculis (c)eorum apparet sicut lux, sed habet in se intelligentiam et sapientiam, quia inde est; et calor sensibus illorum percipitur sicut calor, sed ei inest amor, quia inde est; quapropter etiam amor vocatur calor spiritualis, et quoque sistit calorem vitae hominis, et intelligentia vocatur lux spiritualis, et quoque sistit lucem vitae hominis: ex hac universali correspondentia derivantur reliquae; nam omnia et singula ad bonum quod est amoris et ad verum quod est intelligentiae, se referunt.

Arcana Coelestia 3
Passage 3637

#3637 Maximus Homo est universum Domini caelum respective ad hominem, sed Maximus Homo in supremo sensu est Solus Dominus, ex Ipso enim 1caelum, et Ipsi correspondent omnia ibi. Quia humanum genus per vitam mali et inde persuasiones falsi prorsus perversum factum erat, et quia tunc apud hominem inferiora incipiebant dominari super ejus superiora, seu naturalia super ejus spiritualia, ita ut non amplius Jehovah seu Dominus per Maximum Hominem, hoc est, caelum, influere et illa in ordinem redigere posset, inde necessitas Adventus Domini in mundum ut sic indueret humanum, et id Divinum faceret, et per id restitueret ordinem, ut ad Ipsum ut ad unicum Hominem universum caelum se referret, et Ipsi Soli corresponderet, rejectis illis qui in malo et inde in falso essent, sub pedes, ita extra Maximum Hominem. Inde illi qui in caelis sunt, dicuntur in Domino esse, immo in Ipsius corpore, nam Dominus est omne caeli, in Quo omnes et singuli ibi sortiuntur provincias et munia. @1 i est$

Arcana Coelestia 3
Passage 3638

#3638 Inde est quod in altera vita omnes societates quotcumque sunt, suum constantem situm teneant respective ad Dominum, Qui instar Solis apparet universo caelo; et quod mirabile, et vix ab aliquo credi poterit quia non capi, est quod societates ibi teneant eundem situm respective ad quemcumque ibi ubicumque sit, et quomodocumque se vertit et circumagit, ut quae societates a dextris apparent, jugiter ad dextrum illius sint, quae a sinistris jugiter ad sinistrum sint, tametsi is plagas quoad faciem et corpus mutat: hoc quoque saepissime mihi datum est observare per versuram corporis; inde patet quod forma caeli sit talis ut referat constanter Maximum Hominem respective ad Dominum; et quod omnes angeli sint non solum apud Dominum sed in Domino, seu quod idem, quod Dominus sit apud illos et in illis; aliter hoc non ita existeret.

Arcana Coelestia 3
Passage 3639

#3639 Omnes situs ibi se habent inde respective ad corpus humanum secundum plagas ab illo, hoc est, dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum, retrorsum, in quocumque positu, ut et secundum plana, ut ad planum capitis, ejus partium ut frontis, temporum, oculorum, aurium; ad planum corporis, ut ad planum scapularum, pectoris, abdominis, lumborum, genuum, pedum, plantarum; tum quoque supra caput et infra plantas pedis, ad omnem obliquitatem; etiam ad tergum, ab occipitio deorsum: ex ipso situ cognoscitur quaenam societates sunt, et ad quas provincias organorum et membrorum hominis pertinent, quod 1nunquam fallit, sed magis ab eorum genio et indole quoad affectiones. @1 nusquam$

Arcana Coelestia 3
Passage 3640

#3640 Inferna, quae perplura sunt, etiam constantem situm habent, adeo ut ex solo situ sciri possit quaenam et qualia sunt; cum situ (c)illorum similiter se habet; omnia infra hominem sunt in planis quaquaversum sub plantis; quidam inde apparent quoque supra caput et alibi sparsim, sed non est quod ibi situm habeant, 1nam est phantasia persuasiva quae illudit et mentitur situm. @1 sed$

Arcana Coelestia 3
Passage 3641

#3641 Apparent omnes, tam qui in caelo quam qui in inferno sunt, erecti, capite sursum et pedibus deorsum, at usque in se et secundum visum angelicum sunt in alio positu, nempe qui in caelo, capite versum Dominum, Qui ibi est Sol et sic centrum commune, a quo omnis positus et situs; at infernales coram visu angelico sunt capite deorsum et pedibus sursum, ita in positu opposito, etiam in obliquo; est enim infernalibus id infra quod caelestibus supra, et infernalibus id supra quod caelestibus infra. Inde aliquantum patescit quomodo caelum cum inferno possit quasi unum facere, seu simul referre unum in sim et positu.

Arcana Coelestia 3
Passage 3642

#3642 Mane fui in consortio cum angelicis spiritibus, qui unum agebant cogitando et loquendo secundum morem; penetrabat hoc quoque versus infernum, in quod continuabatur, usque adeo ut apparerent sicut unum agere cum illis; sed erat quod bonum et verum quod apud angelos, per mirabilem versuram mutaretur in malum et falsum apud infernales, et hoc per gradus sicut defluebat, ubi infernum unum agebat per persuasiones falsi et cupiditates mali; inferna tametsi sunt extra Maximum Hominem, usque tamen tali modo quasi in unum rediguntur, et per hoc in ordine tenentur, secundum quem eorum consociationes 1sunt; ita Dominus ex Divino etiam regit inferna. @1 fiunt$

Arcana Coelestia 3
Passage 3643

#3643 Observatum quod qui in caelis, in aura lucis serena sint sicut lucis matutinae et meridianae, etiam vergentis ad vesperam, similiter quod in calore sint sicut veris, aestatis et autumni; at quod illi qui in inferno sunt, in atmosphaera crassa, nimbosa et tenebrosa, ut et in frigore: observatum quod inter illa in communi sit aequilibrium; tum quantum angeli in amore, charitate et inde fide sunt, tantum in aura lucis et caloris vernalis; et infernales, quantum in odio et inde in falso, tantum in caligine et in frigore; lux in altera vita, ut supra dictum, in se habet intelligentiam, calor amorem, caligo insaniam et frigus odium.

Arcana Coelestia 3
Passage 3644

#3644 Omnes homines in universo terrarum orbe situm habent, vel in Maximo Homine, hoc est, in caelo, vel extra illum in inferno, quoad animas seu quod idem, quoad spiritum qui post obitum corporis victurus; hoc non scit homo quamdiu vivit in mundo, sed usque ibi est et inde regitur; in caelo sunt secundum bonum amoris et inde vetum fidei, in inferno secundum malum odii et inde falsum.

Arcana Coelestia 3
Passage 3645

#3645 Universum Regnum Domini est regnum finium et usuum sic ut ne minimum ibi existat, quod non pro fine habeat usum; datum est mihi (t)manifeste percipere sphaeram Divinam illam, nempe finium et usuum, et quaedam tunc quae non enuntiabilia sunt; ex illa sphaera profluunt, et per illam reguntur, omnia et singula; quantum affectiones, cogitationes et actione in se habent finem benefaciendi ex corde, tantum homo, spiritus et angelus in Maximo Homine est, hoc est, in caelo; quantum autem homo et spiritus, finem malefaciendi ex corde habet, tantum extra Maximum Hominem est, hoc est, in inferno.

Arcana Coelestia 3
Passage 3646

#3646 Cum animalibus brutis se similiter habet quoad influxus et correspondentias sicut cum hominibus, quod nempe apud illos sit influxus e spirituali mundo, et affluxus ex naturali mundo per quos continentur et vivunt; sed ipsa operatio se sistit diversimode secundum formas animarum eorum, et inde corporum; se habet hoc sicut lux mundi, quae in objecta telluris varia simili gradu et simili modo influit, usque tamen diversimode agit in formis diversis; in quibusdam pulchros colores, in aliis impulchros producit; ita cum lux spiritualis in animas brutorum influit, prorsus dissimiliter recipitur, et inde (c)illas dissimiliter actuat quam cum in animas hominum; hae enim in 2 superiore gradu sunt, et in perfectiore statu, et sunt tales ut spectare possint sursum, ita ad caelum et ad Dominum, quare Dominus illas sibi adjungere potest et dare vitam aeternam; ast animae brutorum tales sunt ut non possint aliter quam spectare deorsum, ita solum ad terrestria, et sic 1modo illis adjungi, quapropter etiam pereunt cum corpore: fines sunt qui ostendunt qualis vita homini, et qualis bestiae; homo potest habere fines spirituales et caelestes, et illos videre, agnoscere, credere, et illis affici; at bestiae non possunt alios fines habere quam naturales; ita potest homo esse in sphaera Divina finium (c)et usuum, quae in caelo et quae constituit caelum; bestiae autem non possunt in alia sphaera esse quam finium et usuum quae in terra; fines non aliud sunt quam amores, nam quae amantur, pro fine habentur. Quod perplurimi homines 3 non sciant distinguere inter vitam suam et vitam bestiarum, est quia similiter in externis sunt, et illis solum terrestria, corporea, et mundana curae (c)et cordi, et qui tales, se quoque credunt similes esse quoad vitam bestiis, et se dissipatum iri sicut illae post mortem, nam quid spiritualia et caelestia, quia non curant, nec norunt; inde est insania nostri saeculi quod se comparent brutis, et non discrimen internum videant; at qui caelestia et spiritualia credit, seu patitur ut lux spiritualis influat et agat, is videt prorsus contrarium, ut et quantum supra animalia bruta est; sed de brutorum animalium vita, ex Divina Domini Misericordia, seorsim agendum. @1 solum$

Arcana Coelestia 3
Passage 3647

#3647 1 Quomodo (c)illa se habent, etiam ostensum est; datum erat videre et appercipere quosdam qui in alteram vitam tunc venerunt, qui in vita corporis cui spectarunt solum ad terrestria, et nihil aliud pro fine habuerunt, nec fuerunt per aliquas cognitiones in bonum et verum initiati; ex nautica et rustica 2turba fuerunt; apparuerunt, sicut etiam perceptum, quod tam parum vitae haberent ut putarem quod non possent sicut alii spiritus vitam aeternam sortiri, erant sicut machinae parum animatae; sed 3angeli curam illorum sollicite habebant, et per facultatem quam sicut homines habebant, boni et veri vitam illis insinuabant, inde magis et magis perducebantur a vita animalium simili in vitam humanam. @1 All this is in margin in A$ @2 simplice turba fuit$ @3 i usque$

Arcana Coelestia 3
Passage 3648

#3648 Est influxus a Domino per caelum etiam in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores omnis generis et in earum fructificationes, et in plantas varii generis et earum multiplicationes; nisi spirituale a Domino intus continue ageret in formas illarum primitivas quae sunt in seminibus, nusquam vegetarent et crescerent tam mirabili modo et successione; sed formae ibi tales sunt ut non recipiant aliquid vitae: ex influxu illo est quod aeterni et infiniti imaginem in se habeant, 1sicut patet ex eo quod in continuo conatu sint propagandi suum genus et suam speciem, ad sic vivendum quasi in aeternum, et quoque ad implendum universum; (m)hoc inest in quolibet semine; sed homo 2 omnia illa, quae tam mirifica, ipsi naturae tribuit, nec aliquem influxum e spirituali mundo credit, quia illum corde negat; tametsi sciret quod subsistere nihil possit, nisi per quod exstitit, hoc est, quod subsistentia sit perpetua existentia, seu quod idem, productio sit continua creatio(n): quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 3483; sed de his quoque, et de correspondentia eorum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum. @1 in eo$

Arcana Coelestia 3
Passage 3649

#3649 Continuatur de Maximo Homine, et correspondentia cum illo, ad finem 1capitum sequentium. @1 capitis sequentis$

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389