|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SEXTUM
Arcana Coelestia 3 #3353 Maxima pars hominum credit quod interitura sint omnia quae in mundo aspectabili, cum ultimum judicium venit, quod nempe conflagrabit terra, sol et luna dissipabuntur, et sidera evanescent et quod novum caelum et nova terra postea exsurgent; eam opinionem ceperunt ex revelationibus propheticis in quibus talia memorantur sed quod aliter se res habeat, constare potest ab illis quae de Ultimum Judicio prius n. 900, 931, 1850, 2117-2133 ostensa sunt; inde patet quod Ultimum Judicium non aliud sit quam finis Ecclesiae apud unam gentem ac initium ejus apud aliam, qui finis et quod initium tunc existit quando nulla amplius agnitio Domini, seu quod idem quando nulla fides; nulla agnitio seu nulla fides est cum nulla charitas, nam fides nusquam dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt; quod tunc Ecclesiae finis sit et ejus translatio ad alios, patet evidenter ab omnibus illis quae Ipse Dominus de ultimo illo die seu de consummatione saeculi docuit et praedixit apud Evangelistas, nempe apud Matthaeum xxiv, apud Marcum xiii et apud Lucam xxi. Sed quia illa absque clave, qui est sensus internus, a nemine comprehendi possunt, licet per vices illa quae ibi, evolvere; hic nunc primum haec quae apud Matthaeum, 2 Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Dic nobis quando ista fient, et quodnam signum Tui adventus et consummationis saeculi: et respondens Jesus dixit illis; Videte ne quis vos seducat, multi enim venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus; et multos seducent: audituri autem estis bella, et rumores bellorum; videte ne turbemini; oportet enim omnia fieri, sed nondum 1est finis. Excitabitur namque gens contra gentem, et regnum contra regnum; et erunt fames, et pestes et terrae motus variis locis. Omnia vero haec initium dolorum, xxiv 3-8; qui in sensu litterae manent, non scire possunt num haec et quae sequuntur in illo capite, dicta sint de destructione Hierosolymae et 2dispersione gentis Judaicae, vel num de fine dierum qui Ultimum Judicium vocatur; at qui in sensu interno sunt, clare vident quod hic de fine Ecclesiae agatur, qui finis est qui hic et alibi vocatur adventus Domini et consummatio saeculi: et quia ille finis intelligitur, sciri potest quod omnia illa significent talia quae sunt Ecclesiae; quid autem significant, constare potest a singulis in sensu interno: ut, quod "multi venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent"; ibi "nomen" non significat nomen, nec "Christus" Christum, sed "nomen" significat illud per quod colitur Dominus, n. 2724, 3006; et "Christus" ipsum verum, n. 3009, 3010; ita quod venturi qui dicent, hoc esse fidei, seu hoc esse verum, cum tamen nec fidei sit, nec verum, sed falsum: quod "audituri sint bella et rumores bellorum" est quod existent de veris disceptationes et lites, quae sunt bella in sensu spirituali: quod "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum" significat quod pugnaturum malum cum malo, et falsum cum falso; quod "gens" sit bonum, at in opposito sensu malum, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849, et quod "regnum" sit verum, 3at in opposito sensu falsum, n. 1672, 2547: "et erunt fames et pestes, et terrae motus variis locis" est quod amplius nullae cognitiones boni et veri, ac ita quod Ecclesiae status sit mutatus, quod est "terrae motus." @1 erit$ @2 dissipatione$ @3 sed$
Arcana Coelestia 3 #3354 Ex his patet quid per illa verba Domini intelligitur, nempe quod primus status perversionis Ecclesiae, qui est quando non amplius scire incipiunt quid bonum et quid verum, sed de illis litigant inter se, a quibus falsitates: quia ille (t)est primus status, dicitur quod "nondum sit finis" et quod "illa sint initium dolorum," et vocatur ille status terrae motus variis locis," qui in sensu interno significat mutationem status Ecclesiae in parte seu primum. Quod "ad discipulos dictum" significat quod ad omnes qui ab Ecclesia, nam duodecim discipuli illos repraesentabant, n. 2089, 2129, 2130, quare dicitur "videte ne quis vos seducat," tum "audituri estis bella et rumores bellorum, videte ne turbemini."
Arcana Coelestia 3 #3355 Quod "terrae motus" sit in sensu interno mutatio status Ecclesiae, constat a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928; et a significatione "motus" quod sit mutatio status, hic quoad illa quae sunt Ecclesiae, nempe quoad bonum et verum; et quoque patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Fiet, fugiens a voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, quia cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra,... commovendo commota est terra, nutando nutat terra sicut ebrius, vacillat sicut tugurium, et gravis [est] super illam praevaricatio ejus, et cadet et non addet resurgere: et erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, xxiv 18-20; ibi quod "terra" sit Ecclesia, manifeste patet, nam de Ecclesia agitur, cujus "fundamenta dicuntur concussa, et illa confracta, commota, nutare et vacillare," cum bonum et verum non amplius cognoscitur; "reges humi" sunt vera 1, hic falsa, super quae visitabitur; quod "reges" sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 2, et quod "humus" sit simile ac terra, nempe Ecclesia, sed cum differentia, 2 n. 566, 1068: apud eundem, Rarum reddam hominem prae auro puro, et hominis prae auro ophiris; propterea commovebo Caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die excandescentiae irae Ipsius, xiii 12, 13; ubi de die judicii; "terra" quoque ibi manifeste pro Ecclesia, quae "commoveri" dicitur "e loco," cum mutatur quoad statum; quod "locus" sit status, videatur n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837: apud eundem, Num hic vir commovens terram, commovens regna, ponit orbem in desertum, et urbes ejus destruit? xiv 16, 17; ubi de Lucifero; "terra" pro Ecclesia, "quam commovere" dicitur cum sibi vindicat omnia ejus; quod "regna" sint vera quae Ecclesiae, videatur 3 n. 1672, 2547: apud Ezechielem, Erit in die illo, venit Gogus super terram Israelis; ascendet excandescentia Mea in ira Mea, et in zelo Meo, in igne indignationis Meae loquar, si non in die illo erit terrae motus magnus super humo Israelis, xxxviii 18-20; "Gogus" pro cultu externo separato ab interno, et sic facto idololatrico, n. 1151; "terra et humus Israelis" pro Ecclesia spirituali; "terrae motus" pro mutatione status ejus: apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii 10; ubi etiam de die ultimi judicii, "commota terra" pro mutato statu Ecclesiae, "sol et luna" pro bono amoris et vero 3fidei, n. 1529, 1530, 2441, 2495, qui "atrati" dicuntur cum bona et vera non amplius agnoscantur; "stellae" pro cognitionibus boni et veri, n. 2495, 2049 apud Davidem, Concussa est, et commota est terra, et fundamenta montium trepidarunt, et concussa sunt, quia exarsit Ipsi, Ps. xviii 7, 8 [A.V. 6, 7]; "concussa et commota terra" pro perverso facto statu Ecclesiae: apud 4 Johannem, Porro vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae caeli ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13; ibi "terrae motus, sol, luna et stellae" simile significant ac supra apud Joelem: apud eundem, In illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et occubuerunt in terrae motu nomina hominum septem millia, Apoc. xi 13. Ex omnibus illis locis patet quod "terrae motus" non aliud sit quam mutatio status Ecclesiae, et quod "terra" non aliud in sensu interno sit quam Ecclesia; et quia "terra" est Ecclesia, constat quod per "novum caelum et novam terram" quae successum loco prioris, Esai. lxv 17, lxvi 22, Apoc. xxi 1, non aliud significetur quam nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f. @1 i Ecclesiae$ @2 i 2069$ @3 ejus I$
Arcana Coelestia 3 #3356 Quod "motus" sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in litera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen (t)ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; "motus" itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno. CAPUT XXVI 1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem. 2. Et apparuit ad illum JEHOVAH, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te. 3. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo. 4. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. 5. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas. 6. Et habitabat Jishak in Gerar. 7. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. 8. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. 9. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. 10. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum. 11. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur. 12. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei JEHOVAH. 13. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. 14. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. 15. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere. 16. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde. 17. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi. 18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami; et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus. 19. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum. 20. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae; et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo. 21. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah. 22. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra. 23. Et ascendit exinde Beershebam. 24. Et apparuit ad eum JEHOVAH in nocte illa, et dixit, Ego DEUS Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum. 25. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum; et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum. 26. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phichol dux exercitus illius. 27. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis? 28. Et dixerunt, Videndo vidimus, quod fuit JEHOVAH cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te. 29. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus JEHOVAE. 30. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt. 31. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace. 32. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt; et dixerunt ei, Invenimus aquas. 33. Et vocavit eum Shiba, propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc. * * * * 34. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei. 35. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3357 Agitur in hoc capite in sensu interno, de (t)veri apparentiis triplicis gradus, quomodo illae vero Divino adjunctae sunt, ut vera et eorum doctrinalia reciperentur, et Ecclesia existeret.
Arcana Coelestia 3 #3358 Agitur de veri apparentiis superioris gradus, quae in Verbi sensu interno sunt, in quibus sunt angeli, et quibus inest Divinum Verum et Bonum, vers. 1-6: et quod Divinum Bonum et Verum non comprehendi possint, ita nec recipi, nisi sint in apparentiis, vers. 7-13.
Arcana Coelestia 3 #3359 Tum agitur de veri apparentiis inferioris gradus, quae in sensu interiore Verbi sunt, in quibus possint esse homines qui ab Ecclesia interna, vers. 14-17.
Arcana Coelestia 3 #3360 Postea de veri apparentiis adhuc inferioris gradus, quae sunt sensus litteralis Verbi, in quibus possint esse homines qui ab Ecclesia externa, vers. 18-25: et per illas usque esse conjunctio cum Domino, vers. 26-33.
Arcana Coelestia 3 #3361 De veris scientificis adjunctis bono ibi, vers. 34, 35. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3362 Actum est in capite xxi de Abimelecho quod pepigerit foedus cum Abrahamo, et quod tunc Abraham redarguerit illum de puteo aquarum quem eripuerant servi illius; hic paene simile recurrit ter Abimelechum et Jishakum, etiam in eo quod sicut Abraham dixerat uxorem suam esse sororem, ita quoque Jishakus; ex quibus patet quod Divinum arcanum inibi sit cur iterum evenerunt, (c)et iterum relata sunt, et quoque quod memoretur utrobivis de puteis; de quibus aliquid scire, nisi Divinum inibi reconditum sit, non tanti foret; sensus autem internus docet quid inibi est, et quod agatur de conjunctione Domini cum illis qui in regno Ipsius in caelis et in terris per vera, et quidem per (t)veri apparentias superioris gradus cum angelis, et per (t)veri apparentias inferioris gradus cum hominibus, consequenter per Verbum in cujus sensu interno et externo sunt illae: ipsa enim Vera Divina sunt talia ut nusquam ab aliquo angelo, 2 minus ab aliquo homine, capi possint; excedunt omnem facultatem intellectus eorum; ut usque conjunctio sit Domini cum illis, influunt Vera Divina apud illos in apparentiis, in quibus cum illa sunt, et recipi possunt et agnosci; hoc fit adaequate ad cujusvis captum; quare apparentiae, hoc est, vera angelica et humana, triplicis gradus sunt: haec arcana Divina sunt quae in illis de Abimelecho et Abrahamo, et in his de Abimelecho et Jishako actis et relatis, in sensu interno continentur.
Arcana Coelestia 3 #3363 Vers. 1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem. "Fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami" significat defectum cognitionum fidei: "et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem" significat doctrinalia fidei; "Abimelech" est doctrina fidei spectans rationalia; "rex Philistaeorum" sunt doctrinalia; "Gerar" est fides.
Arcana Coelestia 3 #3364 "Fuit fames in terra praeter famem priorem 1in diebus Abrahami": quod significet defectum cognitionum fidei, constat a significatione "famis" quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460; quod cognitionum fidei sit, patet a mox sequentibus, nempe a repraesentatione "Abimelechi" et a significatione "Geraris" quod sint illa quae fidei sunt; "fames in diebus Abrahami" quae memoratar cap. xii 10, et de qua n. 1460, fuit defectus cognitionum quae naturalis hominis, fames autem de qua hic, est defectus cognitionum quae sunt rationalis, quare dicitur, quod "fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami." Agitur hic in sensu interno de Domino, 2 quod ab Ipsius Divino omnia doctrinalia fidei; non enim datur aliquod doctrinale, ne quidem minimum ejus, quod non a Domino, nam Dominus est ipsa doctrina, inde est quod Dominus dicatur Verbum, 2quia Verbum est doctrina: sed quia omne quod in Domino est Divinum, et Divinum non capi potest ab aliquo creato, ideo doctrinalia quae a Domino, quantum coram creatis apparent, non sunt vera pure Divina, sed sunt veri apparentiae; 3at usque in apparentiis sunt Vera Divina; et quia haec in illis sunt, etiam apparentiae audiunt vera: de his nunc in hoc capite agitur. @1 i quae fuit$ @2 nam$ @3 sed$
Arcana Coelestia 3 #3365 "Et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem": quod significet doctrinalia fidei, constat a repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630: quod "Jishakus" sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, n. 3012, 3194, 3210, et quoque quoad Divinum Verum, quod repraesentatur per conjugium Jishaki cum Rebecca, n. 3012, 3013, 3077, ita per "Jishakum" hic repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, nam cum Jishako fuit Rebecca, 1et dicta soror; a repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2530; a significatione "regis Philistaeorum" quod sint doctrinalia; quod "rex" in sensu interno sit verum quod est doctrinalis, videatur n. 1672, 2015, 2069; et quod "Philistaei" sint scientia cognitionum, quae quoque est doctrinalium, n. 1197, 1198; et (c)a significatione "Geraris" quod sit fides, n. 1209, 2504; inde patet quid significatur per quod "iverit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem," nempe quod ex Domino doctrina fidei spectans rationalia, seu quod 2 idem, doctrinalia fidei. Doctrinalia dicuntur omnia illa quae sunt doctrinae, quae quatenus recipi possunt et agnosci in caelo ab angelis et in terra ab hominibus, dicuntur spectare rationalia; est enim rationale quod illa recipit et agnoscit; sed rationale est tale 2ut nusquam capere possit Divina, est enim finitum, et hoc non capere potest illa quae sunt Infiniti, ideo Vera Divina a Domino coram rationali sistuntur per apparentias; inde est quod doctrinalia non sint nisi quam apparentiae Veri Divini, seu non nisi quam caelestia et spiritualia vasa in quibus Divinum; et quia Divinum in illis, hoc est, Dominus, ideo afficiunt, inde conjunctio Domini cum angelis et hominibus. @1 quae$ @2 quod$
Arcana Coelestia 3 #3366 Vers. 2, 3. Et apparuit ad illum Jehovah, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo. "Apparuit ad illum Jehovah, et dixit significat ex Divino cogitationem: "Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te" significat quod non ad scientifica, sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri: "peregrinare in terra hac" significat instructionem: "et ero cum te" significat Divinum: "et benedicam tibi" significat quod sic incrementum: "quia tibi" significat bonum: "et semini tuo" significat verum: "dabo omnes terras has" significat spiritualia: "et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo" significat ita confirmationem.
Arcana Coelestia 3 #3367 "Apparuit ad illum Jehovah, et dixit": quod significet ex Divino cogitationem, constat ex significatione "apparere" cum dicitur de Domino Qui Jehovah, quod sit Ipsum Divinum quod in Ipso; quod in Domino Jehovah, et Ipse Dominus Jehovah, multis in locis prius ostensum est, videatur n. 1343, 1725, 1729, 1733, 1736, 1791, 1815, 1819, 1822, 1902, 1921, 1999, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035, 3061; et quod Dominus quantum univerat Essentiam Humanam Divinae, tantum locutus cum Jehovah ut cum Se Ipso, n. 1745, 1999; ita "apparere ad illum Jehovah" in sensu interno significat ex Divino; 1quod cogitatio, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, et quoque cogitare, ut saepius ostensum. @1 et a significatione dicere, quod sit percipere, tum cogitare, saepius prius ostensum$
Arcana Coelestia 3 #3368 "Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te": quod significet quod non ad scientifica, sed ad rationatia, quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, constat a significatione "Aegypti" quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et a significatione "terrae" quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, terra enim quae hic intelligitur, est Gerar ubi Abimelech rex Philistaeorum, et per "Gerarem" significatur fides, perque "Abimelechum" doctrina fidei spectans rationalia, et per "regem Philistaeorum" doctrinalia, videatur n. 3364, 3365; ideo per "terram," nempe Gerarem ubi Abimelechus, non aliud in sensu interno significatur; significatio enim terrae est varia, videatur n. 620, 636, (x)1066, et significat quale gentis de qua praedicatur n. 1262; in proprio autem sensu significat Ecclesiam, n. 3355, et quia Ecclesiam, etiam significat illa quae sunt Ecclesiae, hoc est, illa quae apud hominem faciunt Ecclesiam, proinde doctrinalia charitatis et fidei, ita quoque rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri; hae enim quod sint Ecclesiae vera, ita ejus doctrinalia, videatur supra n. 3364, 2 3365; sive dicas rationalia a Divino illustrata, sive apparentias veri, sive vera caelestia et spiritualia, qualia in regno Domini in Caelis seu in caelo, et qualia in regno Domini in terris seu in Ecclesia, idem est; eadem quoque dicuntur doctrinalia, sed hoc a veris quae in illis; rationale angelicum et humanum est et vocatur rationale ex apparentiis veri illustratis a Divino; absque illis non est rationale; ita rationalia sunt illae. Quod hic dicatur quod "ad Aegyptum non descenderet," hoc est, quod non ad scientifica, est quia de scientificis prius actum est, peregrinatio enim Abrahami in Aegypto, repraesentabat instructionem Domini in scientificis in pueritia, videatur n. 1502: cum arcano quod "non descenderet in Aegyptum, sed peregrinaretur in terra Geraris," hoc est, quod non spectaret ad scientifica sed ad 3 rationalia, ita se habet: omnes apparentiae veri in quibus Divinum, sunt rationalis, usque adeo ut vera rationalia et apparentiae veri sint idem, scientifica autem sunt naturalis, usque adeo ut naturalia et vera scientifica 1sint idem; vera rationalia, seu apparentiae veri, nusquam possunt esse et existere nisi ex influxu Divini in rationale, et per 2rationalia in scientifica quae naturalis sunt; quae tunc fiunt in rationali apparent in naturali sicut multorum imago simul in speculo; ac ita sistuntur 3coram homine, etiam coram angelo; sed coram angelo non ita evidenter in naturali, sed 4apud illos qui in mundo spirituum, 5et 4 in spirituali naturali sunt, inde his repraesentativa veri; similiter se habet apud unumquemvis hominem, nam, ut prius dictum, qui in bono est, exiguum caelum est, seu quod idem, imago caeli maximi, et quia Divinum Verum non immediate influere potest in scientifica quae sunt naturalis ejus hominis, sed per rationalia, ut dictum, ideo hic dicitur quod "non descenderet Aegyptum, sed resideret in terra Geraris": sed de his non potest clara idea haberi nisi sciatur 6qualis influxus est, ut et quales ideae, quapropter de illis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ubi experientiae, agendum. @1 i quoque$ @2 rationale$ @3 i vera$ @4 i in commune$ @5 qui$ @6 i prius$
Arcana Coelestia 3 #3369 "Peregrinare in terra hac": quod significet instructionem, constat ex significatione "peregrinari" quod sit instruere, de qua n. 1463, 2025; et ex significatione "terrae" hic, quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua mox supra n. (x)3368; ita "peregrinare in terra hac" significat instructionem in illis.
Arcana Coelestia 3 #3370 "Et ero cum te": quod significet Divinum, constare potest ex eo quod Jehovah sit Qui loquitur, ita ipsum Divinum, ex Quo cum dicitur, "ero cum te," significat in serie quod ita Divinum in illis.
Arcana Coelestia 3 #3371 "Et benedicam tibi": quod significet sic incrementum, constat a significatione "benedicere" quod sit fructificare in bonis et multiplicare in veris, de qua n. 981, 1420, 1422, 1731, 2846, 3140; ita incrementum.
Arcana Coelestia 3 #3372 "Quia tibi": quod significet bonum, constare potest ex eo quod "tibi" sit Jishako, per quem Dominus quoad Divinum Rationale repraesentatur, ut saepius ostensum; et Divinum Rationale Domini non est nisi Bonum, etiam Verum ibi est Bonum quia Divinum.
Arcana Coelestia 3 #3373 "Et semini tuo": quod significet verum, constat ex significatione "seminis" quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, (x)1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est "semen tuum." Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod "semen" sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per "semen" non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt "semen," sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit "semen," nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur "filii regni," apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus, semen sunt filii regni, xiii 37, 38; inde quoque in genere per "filios" significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623: quisque, 1qui aliquantum altius seu interius cogitat, 2 scire potest 2quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in 3bono amoris in Dominum et 4charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; 5quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, Joh. xii 40; et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse, Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, Joh. viii 33, 39, 44; per "Abrahamum" hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per "semen Abrahami, Jishaki et Jacobi" in Verbo 6et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui "semen Domini" sunt, hoc est, qui" in bono et vero fidei in Ipsum: (m)quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.(n) @1 si$ @2 quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum, quae benediceretur prae omnibus aliis gentibus et populis in tellure, illa eorum posteritas$ @3 amore$ @4 in charitate$ @5 quare de illis ita Dominus, Joh. xxi 33, 39, 44.$ @6 ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico$
Arcana Coelestia 3 #3374 "Dabo omnes terras has": quod significet spiritualia, constat ex significatione "terrarum" quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua supra n. 3368; quae apparentiae quod sint vera etiam supra n. 3364, 3365 ostensum est, proinde spiritualia, haec enim non aliud sunt quam vera a Divino, ut constare potest ex illis quae multoties de significatione spiritualium dicta sunt: per spirituale in genuino sensu intelligitur ipsa lux veri quae a Domino, sicut per caeleste omnis flamma boni a Domino; inde constare potest quod quia lux illa influit a Domino tam in rationale quam in naturale hominis, spirituale praedicetur de utroque, et quod sit Divinum quoad verum quod influit. Ex tus sciri potest quid per spirituale in genuino sensu significatur, et quod sit spirituale rationale et spirituale naturale.
Arcana Coelestia 3 #3375 "Et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo": quod significet confirmationem, constat a significatione "juramenti" seu jurare quod sit confirmatio, de qua n. 2842; hic non dicitur erigere foedus quod cum Abrahamo, sed "juramentum," ex causa quia "foedus" praedicatur de caelesti seu de bono, sed "juramentum" de spirituali seu 1de veris, videatur n. 3037, 1de quibus hic agitur; quapropter etiam in sequentibus non dicitur de Jishako quod cum Abimelecho pepigerit foedus, sed quod "juraverit vir fratri suo," vers. 31; at de Abrahamo, quod ille et (x)Abimelechus "pepigerint foedus," Gen. xxi 32;(o) vide Ps. cv 10. Per confirmationem hic quae significatur per "juramentum," intelligitur conjunctio Domini cum illis qui in regno Ipsius, nam juramentum est confirmatio foederis, et per "foedus" significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021. @1 de vero...de quo$
Arcana Coelestia 3 #3376 Sensus internus binorum horum versuum est quod Divinum Verum cum influit per rationalia, sistat apparentias veri, ac ita fructificet 1et multiplicet se quoad bonum et verum, per quae Dominus (t)conjungit Se cum angelis et hominibus: quod hic sensus sit, non videri potest 2ex prima expositione, ubi sparsa 3apparent, nempe ex his quae n. 3366, Quod ex Divino cogitatio fuerit, ne ad scientifica sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, et quod inde instructio ex Divino, ac incrementum, ita bonum et verum quae spiritualia, per quae conjunctio Domini 4cum illis quae in Verbo Ipsius; sed haec quae ita sparsa apparent coram homine, sunt usque in sensu interno ordinatissime conjuncta, et coram angelis seu in caelo apparent et percipiuntur in pulcherrima serie, immo cum repraesentativis angelicis in forma caelesti 5, et hoc cum varietate ineffabili: tale est Verbum ubivis in sensu suo interno. @1 se et multiplicet I$ @2 in$ @3 sunt$ @4 illis qui in regno Ipsius$ @5 i in qua Divinum a Domino$
Arcana Coelestia 3 #3377 Vers. 4, 5. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas. "Multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum" significat vera et cognitiones fidei: "et dabo semini tuo omnes terras has" significat inde Ecclesias: "et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae" significat omnes qui in bono, tam intra quam extra Ecclesiam: "propterea quod auscultavit Abraham voci Meae" significat unionem Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana per tentationes: "et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statum Mea, et leges Meas" significat per continuas revelationes ex Se Ipso.
Arcana Coelestia 3 #3378 "Multiplicari faciam semen tuum sicut stellas caelorum": quod significet vera et cognitiones fidei, constat a significatione "seminis" quod sint vera, de qua supra n. 3373; et (c)a significatione "stellarum" quod sint cognitiones fidei, de qua n. 2495, 2849.
Arcana Coelestia 3 #3379 "Et dabo semini tuo omnes terras has": quod significent inde Ecclesias, constat ex significatione "seminis" quod sint vera, ita illi qui in veris sunt, et inde vocantur "filii regni," de qua supra n. 3373; et ex significatione "terrarum" quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua etiam supra n. 3368, ita illi qui in rationalibus a Divino illustratis sunt, seu quod idem, in luce caelesti, in qua luce quia solum sunt illi qui in regno Domini sunt in caelis, 1hoc est, in caelo, et qui in regno Domini sunt in terris, 1hoc est, in Ecclesiis, patet quod per "terras has" significentur Ecclesiae; Ecclesiae enim sunt non ex eo quod ita dicantur, et quod profiteantur Nomen Domini, sed quod sint in bono et vero fidei; ipsum bonum et verum fidei est quod facit Ecclesiam, immo quod est Ecclesia, nam in bono et vero fidei est Dominus, et ubi Dominus ibi Ecclesia. @1 seu$
Arcana Coelestia 3 #3380 "Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae": quod significet omnes qui in bono, tam intra quam extra Ecclesiam, constat a significatione "benedici" quod sit fructificari in bono, et multiplicari in veris, de qua supra n. 981, 1422, 1731, 2846, 3140; a significatione "seminis" quod sint bona et vera quae a Domino, de qua supra n. 3373; et a significatione "gentium terrae" quod sint omnes qui in bono 1; quod "gentes" sint bona, seu quod idem, illi qui in bonis, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; ita "benedici in semine tuo omnes gentes terrae" significat quod a bono et vero quod a Domino salventur omnes qui in mutua charitate vivunt, sive intra Ecclesiam sive extra illam sint; quod gentes quae extra Ecclesiam qui in bono 2sunt, aeque salventur, videatur n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328. 2049, 2051, 2284, 2589-2604, 2861, 2986, 3263. @1 sunt$ @2 i vitae$
Arcana Coelestia 3 #3381 "Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae": quod significet unionem Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana per tentationes, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus etiam quoad Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et (c)a significatione "auscultare voci Meae," cum praedicatur de Domino, quod sit unire Essentiam Divinam Humanae per tentationes, nam 1ex his praedicatur 2oboedientia in Verbo de Domino; spectant haec illa quae de Abrahamo relata sunt capite xxii, nempe "cum Deus tentaret illum, diceret ad eum, quod sumeret filium suum, et offerret illum in holocaustum," vers. 1, 2, cui voci cum auscultavit, dicitur, Nunc novi, quod timeas Deum tu, et non cohibuisti filium tuum unicum a Me:...in Me juravi, dictum Jehovae, quia propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium tuum unicum tuum, quod benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum sicut stellas caelorum, vers. 12, 16, 17; quod per "non cohibere filium tuum unicum a Me," quod erat "auscultare voci," significetur unitio Humani cum Divino per ultimum tentationis, videatur n. 2827, 2844; quod haec intelligantur per 2 "auscultare voci Jehovae" seu Patris, etiam a Domini verbis in Gethsemane patet, apud Matthaeum, Pater mi, si possibile est, transeat a Me calix hic, verumtamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:...rursus secunda vice, Pater Mi, si non potest hoc poculum transire a Me, nisi bibero illud, fiat voluntas Tua, xxvi 39, 42; Marc. xiv 36; Luc. xxii 42; at quia Jehovah seu Pater erat in Ipso, seu Ipse in Patre et Pater in Ipso, Joh. xiv 10, 11, per "auscultare voci Jehovae" intelligitur quod Dominus univerit Divinum Humano per tentationes propria potentia, quod etiam constat ab ipsis Domini verbis apud Johannem, Quemadmodum cognoscit Me Pater, et Ego cognosco Patrem, et animam Meam pono pro ovibus,...propter hoc Pater Me amat, quod Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam illam; nemo tollit eam a Me sed Ego pono a Me Ipso, potestatem habeo ponendi illam, et potestatem habeo rursus accipiendi illam; hoc praeceptum accepi a Patre Meo, x 15, 17, 18. Quod Dominus univerit Essentiam Suam Divinam Essentiae Humanae per tentationes propria potentia, videantur n. 1663, 1668, 1690, 1691 f., 1725, 1729, 1733, 1737, 1787, 1789, 1812, 1820, 2776, 3318 f. @1 de$ @2 de Domino obedientia $
Arcana Coelestia 3 #3382 "Et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas": quod significet per continuas revelationes ex Se Ipso, nempe sicut per tentationes, etiam per illas univerit Essentiam Divinam Humanae, constare potest ex eo quod "observare observanda, praecepta, statuta et leges" involvant omnia Verbi, nempe "observanda" omnia ejus in communi, "praecepta" ejus interna, "statuta" ejus externa, et "leges" omnia in specie; haec quia praedicantur de Domino, Qui ab aeterno fuit Verbum, et a Quo omnia illa, in sensu interno non significari potest quod Ipse illa observaverit, sed quod illa Sibi Ipsi, cum in statu 2 unitionis Humani cum Divino fuit, revelaverit: haec quidem prima specie apparent remotiora a sensu litterae, etiam a proximo sensu interno, at usque cum haec verba leguntur ab homine, ille sensus eorum verborum in caelo est; nam ut aliquoties prius dictum et videri potest ab exemplis n. 1873, 1874, sensus litterae in ascensu versus caelum exuitur, et loco ejus alius caelestis subit, usque adeo ut non cognosci possit quod sit inde; qui enim in caelo sunt, in idea sunt quod omnia Verbi in sensu interno agant de Domino, et quoque quod omnia 1Verbi sint a Domino, etiam cum fuit in mundo, quod ex Divino, ita ex Se Ipso, cogitaverit, et Sibi omnem intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino acquisiverit, ideo ex illis verbis non aliud percipiunt; nam observare omnia Verbi, tam interna quam externa, quae significantur per "observare observanda, praecepta, statuta et leges" non praedicabilia sunt de Domino, quia Ipse fuit Verbum, proinde Ipse Qui observandus, Ipse praeceptum, tum Ipse statutum, et Ipse lex, spectant enim omnia illa Ipsum, ut Primum ex Quo, ac ut Ultimum ad Quem; ideo per illa verba in sensu supremo non aliud significari potest quam unitio Divini Domini cum Humano per continuas revelationes ex Se Ipso: quod Dominus ex Divino, ita a Se Ipso, cogitaverit, secus ac alii homines, videatur n. 1904, 1914, 1935; et quod Sibi Ipsi acquisiverit intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino, n. 1616, 3 2500, 2523, 2632. Quod "observare observanda" sint omnia Verbi in communi, et quod "praecepta" sint Verbi interna, "statuta" Verbi externa, et quod "leges" sint omnia Verbi in specie, in genuino sensu, constare potest a multis locis in sensu interno spectatis, quorum aliqua licet afferre, ut apud Davidem, Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae; beati custodientes testimonia Ipsius;...utinam dirigantur viae meae ad custodiendum statuta Tua:...statuta Tua custodiam; ne desere me usque adeo:...in toto corde meo quaesivi Te, ne aberrare me fac a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi Verbum Tuum, ut non peccem Tibi: benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua; labiis meis narravi omnia judicia oris Tui: in via testimoniorum Tuorum laetor:...in mandatis Tuis meditor; et respicio vias Tuas: in statutis Tuis delector; non obliviscor Verbi Tui: retribue servo Tuo, ut vivam, et custodiam Verbum Tuum, revela oculos meos, ut videam mirabilia e lege Tua:...ne absconde a me praecepta Tua:...vivifica me juxta Verbum Tuum:...doce me statuta Tua; viam mandatorum fac me intelligere, Ps. cxix 1-27; agitur ibi in toto psalmo de Verbo et de illis quae Verbi sunt, quae quod sint "praecepta, statuta, judicia, testimonia, mandata, viae" patet, sed quid illa in specie significant, nullatenus ex sensu litterae videri potest; in illo vix nisi quam repetitiones ejusdem rei sunt, at ex sensu interno in quo aliud prorsus per "praecepta," aliud per "statuta," et alia per "judicia, testimonia, mandata, vias" significantur: similiter alibi apud eundem, Lex Jehovae perfecta, reducens animam; testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta, laetificantia cor: praeceptum Jehovae purum, illuminans oculos; timor Jehovae mundus, stans in aeternum; judicia Jehovae veritas, Ps. xix 8-10: et in Libro Regum, David ad Salomonem, Observabis observandum Dei tui, ad ambulandum in viis Ipsius, ad servandum statuta Ipsius, et praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et testimonia Ipsius, juxta scriptum in lege Mosis, 1 Reg. ii 3; "observare observandum" pro omnibus Verbi in communi, primo enim loco nominatur, et sequentia spectat ut minus communia, est enim observare observandum idem ac servare servandum: apud Mosen, Amabis Jehovam Deum tuum, et observabis observandum Ipsius, et statuta et judicia Ipsius, et praecepta Ipsius, omnibus diebus, Deut. xi 1; ubi "observare observandum" seu servare servandum similiter pro omnibus Verbi in communi; "statuta" pro Verbi externis qualia sunt ritualia et quae repraesentativa et significativa sensus interni sunt; "praecepta" autem pro Verbi internis qualia sunt illa quae sunt vitae et doctrinae; imprimis quae sunt sensus interni; sed de significatione praeceptorum et statutorum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum. @1 quae in Verbo sunt, a Domino sint$
Arcana Coelestia 3 #3383 Vers. 6, 7. Et habitabat Jishak in Gerar. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. "Habitabat Jishak in Gerar" significat statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda: "et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus" significat disquisitiones hominum de Divino Vero: "et dixit, Soror mea illa" significat verum rationale: "quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam" significat quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Bonum non reciperetur: "quia bona aspectu illa" significat quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur.
Arcana Coelestia 3 #3384 "Habitabat Jishak in Gerar": quod significet statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda, constat a significatione "habitare in Gerar" quod sit esse in illis quae (t)fidei sunt, ita status quoad illa; "habitare" enim significat vivere, n. 1293, et "Gerar" illa quae sunt fidei, n. 1209, 2504, 3365; et a repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630; quod sint respective ad rationalia quae adjungenda, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam agitur in toto hoc capite de illis, nempe de rationalibus quae illustrata a Divino Domini sunt apparentiae veri. 2 Quod "habitare" sit esse (c)et vivere, ita status, patet a perpluribus locis in Verbo; ut apud Davidem, Habitabo in domo Jehovae in longitudinem dierum, Ps. xxiii 6: Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, Habitem in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, Ps. xxvii 4: Non habitabit in medio domus Meae, faciens dolum, Ps. ci 7; ubi "habitare in domo Jehovae" pro esse et vivere in bono amoris, nam hoc est "domus Jehovae": apud Esaiam, Habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix 1; "habitantes 1in terra umbrae mortis" pro statu (c)eorum qui in ignorantia boni et veri sunt: apud eundem, Babel non habitabitur in aeternum, xiii 20; pro statu damnationis illorum qui "Babel" sunt: apud eundem, 3 Jehovah Deus Israelis habitans cherubos, xxxvii 16; Pastor Israelis...habitans cherubos, effulge, Ps. lxxx 2 [A.V. 1]; "habitans cherubos" est Dominus quoad statum providentiae, ne quis in sancta amoris et fidei nisi praeparatus a Domino immittatur, n. 308: apud Davidem, In pace simul cubo et dormio, nam Tu Jehovah solus securum me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8]; "securum facere habitare" pro statu pacis: apud Jeremiam, Quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui, ii 13; de Babele; "habitare super aquis multis" pro esse in cognitionibus de vero: apud Danielem, 4 Deus Ipse revelat profunda et abscondita, novit quid in tenebris, et lux cum Eo habitat, ii 22; "habitare" pro esse: apud eundem, Sub arbore 2illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, iv 9: et apud Ezechielem, Sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6; "habitare" pro esse et vivere: apud Hosheam, Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi, non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, ix 2, 3; "non habitare in terra Jehovae" pro non esse in statu boni amoris, ita non in regno Domini. @1 in umbra mortis I$ @2 ejus$
Arcana Coelestia 3 #3385 "Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus": quod significet disquisitiones hominum de Divino Vero, constat ex significatione "interrogare" quod sit disquirere; a significatione "virorum loci" nempe Geraris quod sint illi qui in doctrinalibus fidei; quod "Gerar" sint illa quae fidei, videatur n. 1209, 2504, ita "viri loci" sunt homines talis status; et ex significatione "mulieris," hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077. In illis quae praecedunt, actum est de apparentiis veri quod existant per influxum Divinum a Domino in rationalia hominis; hic nunc agitur de receptione illarum, et quidem primo ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et 1intelliguntur per "viros loci" seu Geraris ac sunt ex prima classe illorum qui spirituales vocantur; hi enim quia non perceptionem habent, sicut caelestes, et in obscuro sunt respective, n. 1043, 2088, 2669, 2708 pr., 2715, 2718, 2831, 3235, 3241, 3246 disquirunt num ita sit, 2tum num Divinum Verum sit; et quia non perceptionem habent 3num sit, datur illis tale quod apparet sicut verum, et hoc secundum, rationale eorum, hoc est, secundum captum sic enim recipitur; cuique permittitur credere veris sicut illa capit si non id, non foret receptio, quia non aliqua agnitio: de his nunc agitur. @1 significantur$ @2 seu$ @3 ac ideo non capiunt an Divinum sit$
Arcana Coelestia 3 #3386 "Et dixit, Soror mea illa": quod significet verum rationale constat (c)a significatione "sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556; per verum rationale intelligitur illud quod apparet sicut verum secundum captum seu coram rationali, ut mox supra dictum. Arcanum quod Jishakus dixerit Rebeccam esse Sororem suam, sicut Abrahamus prius in Aegypto, Gen. xii 11-13, 19, et postea in Gerare, Gen. xx 2, 5, 12, dixerat Saram esse sororem suam, simile involvit, ut videri potest ab explicatione ad illa loca; et quia simile tribus vicibus contigerat, et quoque illa memorantur in Verbo, constat quod arcanum maximi momenti sit quod inest, quod nusquam alicui notum esse potest quam ex sensu interno; quid autem sit, patet (c)ab illis quae sequuntur.
Arcana Coelestia 3
#3387 "Quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam": quod significet quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Donum non reciperetur, constat ex significatione "timere dicere" quod sit 1non posse aperire; ex significatione "mulieris," hic Rebeccae, quod sit Divinum Bonum Rationale quoad Divinum Verum, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione "occidere me" quod sit non recipi bonum, per "Jishakum" enim, qui hic est "me," repraesentatur Divinum Bonum Rationalis Domini, n. 3012, 3194, 3210; tunc enim bonum dicitur "occidi" seu perire cum non recipitur, nam fit nullum apud eum; et ex significatione "virorum loci" quod sunt illi qui in doctrinalibus fidei, de qua mox supra n. 3385; ex his nunc patet quis sensus internus illorum verborum est, nempe si aperirentur ipsa Vera Divina, quod ab illis qui in doctrinalibus fidei, non reciperentur, quia omnem eorum rationalem captum, ita omnem eorum fidem, excedunt, et consequenter nihil boni a Domino influere posset; bonum enim a Domino, seu Bonum Divinum, non influere potest nisi in vera, sunt enim vera vasa boni, ut multoties ostensum; (m)2vera seu apparentiae veri sunt homini data propterea ut 2 Divinum Bonum queat intellectuale ejus formare, ita ipsum hominem, nam ob finem ut influere possit bonum, sunt vera; bonum enim absque vasis seu receptaculis non invenit locum, 3quia non statum sibi correspondentem, (n) quapropter ubi non vera, seu ubi illa non recepta, ibi nec bonum rationale 4aut humanum, consequenter non homini aliqua vita spiritualis; ut itaque usque homini sint vera, et illi inde vita spiritualis, dantur apparentiae veri, et quidem cuivis secundum suum captum, quae apparentiae agnoscuntur pro veris quia sunt tales ut in illis Divina possint esse. Ut sciatur quid apparentiae 3 et quod illae sint quae pro veris Divinis homini inserviunt, sint illustrationi exempla: si diceretur quod in caelo nulla idea loci, ita nulla distantiae sit, sed quod pro illis sint ideae status, hoc ab homine nequaquam capi posset, sic enim crederet quod nihil distinctum foret, sed confusum, omnes nempe in uno seu simul, cum tamen omnia ibi tam distincta sunt ut nusquam distinctius dari queat; quod loca, distantiae et spatia quae in natura, sint status in caelo, videatur n. 3356; inde patet quod quicquid usque in Verbo dicitur de locis et spatiis, et ex illis, (c)et per illa, sint apparentiae veri, et nisi per apparentias illas diceretur, nusquam reciperetur, consequenter vix aliquid, nam idea 5spatii et temporis inest paene omnibus et singulis cogitationis apud hominem, 6quamdiu est in mundo, hoc est, in spatio et tempore: quod secundum apparentias spatii locutum sit in Verbo, constat 4 paene ab omnibus et singulis ibi, ut apud Matthaeum, Dixit Jesus, Quomodo dicit David, Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum? xxii 41, 42 [A.V. 43, 44]; ubi "sedere a dextris" est ex idea loci, ita secundum apparentiam, cum tamen est status potentiae Divinae Domini qui 7sic describitur: apud eundem, Jesus dixit, Ex nunc vedebitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64; similiter hic "sedere a dextris" ut et "venire super nubibus" sunt ex idea loci hominibus, sed 8est idea status potentiae Domini angelis: apud Marcum, Filii Zebedaei dixerunt ad Jesum, Da nobis ut unus a dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua: Jesus respondit, Sedere a dextris Meis, et (c)a sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est, x 37, 40; inde patet qualem ideam de regno Domini 9habuerunt discipuli, quod nempe esset "sedere a dextris et a sinistris"; et quia illis talis idea, etiam Dominus secundum captum eorum respondit, ita secundum 5 quod apparuit illis: apud Davidem, Hic sicut sponsus exiens e conclavi suo, gaudet sicut heros ad currendum viam, a fine caelorum exitus Ipsius, et circuitio Ipsius ad fines eorum, Ps. xix 6, 7 [A.V. 5, 6]; ibi de Domino, Cujus Divinae potentiae status describitur per talia quae sunt spatii: apud Esaiam, Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, illi aurorae,...dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas 10caeli exaltabo thronum meum,...ascendam super excelsa nubis, xiv 12-14; "cadere de caelo, ascendere caelos, supra stellas caeli exaltare thronum. ascendere super excelsa nubis" sunt omnia ex idea et apparentia spatii seu loci, per quae amor sui profanans sancta describitur Quia caelestia et spiritualia per talia quae apparent, et secundum illa, coram homine sistuntur, ideo caelum quoque describitur sicut quod in alto sit, cum tamen non in alto sed in interno est, n. 450, 1380, 2148. @1 i in sensu interno$ @2 et$ @3 seu statum receptivum (or receptionis?) sui$ @4 seu$ @5 i vix nulla status sed$ @6 A had quando est in mundo, seu quando vivit in spatio et tempore, but deleted the whole
Arcana Coelestia 3 #3388 "Quia bona aspectu illa": quod significet quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur, constat ex significatione "boni aspectu" quod sit illud quod ea forma placet, ita quod facile recipitur. Agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et nullam perceptionem veri ea bono habent, sed modo conscientiam veri ex eo quod ita illis a parentibus et magistris dictum, qui sunt qui vocat "viri loci" seu Geraris, n. 3385, 3387; illis primum confirmationis ver est quod Divinum dicatur, 1statim enim tunc illis est idea sancti quae dat 2universalem confirmationem omnibus et singulis quae dicuntur, et hoc tametsi id non capiunt; at usque quae dicuntur, erunt adaequata captui illorum; non enim satis est ut homo sciat quod sit, sed etiam scire vult quid sit, et quale sit, ut inde aliqua confirmatio accedat parti ejus intellectuali, et vicissim ab ea; si non hoc, quidem induci potest memoriae, sed ibi non manet aliter quam res mortua sicut res soni, et nisi confirmantia aliqua illud infixerint, undecumque illa sint, dissipatur sicut reminiscentia cujusdam rei modo sonantis. @1 illico$ @2 primum$
Arcana Coelestia 3 #3389 Vers. 8, 9. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. "Factum quia prolongabantur ei ibi dies" significat statum receptionis: "et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit" significat doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus: "et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua" significat quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero: "et vocabat Abimelech Jishakum et dixit" significat Domini perceptionem ex doctrina: "Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?" significat si Divinum Verum, non quoque rationale esset: "et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam" significat quod non reciperetur.
Arcana Coelestia 3 #3390 "Factum quia prolongabantur ei ibi dies": quod significet statum receptionis, constat ex significatione "prolongare ibi ei," nempe Jishako, quod sit cum Divinum Bonum quod per Jishakum repraesentatur, aliquamdiu ibi esset, quod reciperetur verum, de receptione enim veri a spiritualibus in sensu interno agitur; et a significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788.
Arcana Coelestia 3 #3391 "Et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit": quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus, constat ex repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533; et a significatione "regis Philistaeorum" quod sint doctrinalia, de qua n. 3365; et a significatione "fenestrae" quod sit intellectuale, de qua n. 655, 658, proinde visus internus, nam hic olim significatus est per "fenestras"; ita "prospicere trans fenestram" est percipere illa quae per visum internum apparent; haec in genere sunt cognitiones quae sunt externi hominis; rationalia, seu quod idem, apparentiae veri, hoc est, vera spiritualia 1, non sunt cognitiones sed in cognitionibus, sunt enim rationalis, ita interni hominis, ac internus homo est qui spectat illa quae sunt externi, ita vera in cognitionibus; nam cognitiones quia sunt naturalis hominis, sunt vasa recipientia rationalium; quod vera Divina influant in rationale, et per hoc in naturale, et in hoc 2 sistantur sicut multorum imago in speculo, videatur n. 3368. Quod "fenestrae" sint illa quae sunt visus interni, hoc est, intellectus, quae una voce intellectualia vocantur, constat ab illis locis Verbi quae n. 655 allata sunt, et adhuc ab his; apud Joelem, In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut fur, ii 9; ibi de malis et falsis ultimorum dierum Ecclesiae; "in domos ascendere" pro destruere bona quae sunt voluntatis; quod "domus" sint bona quae voluntatis, videatur n. 710, 2233, 2234; et "ingredi per fenestras" pro destruere vera ac eorum cognitiones quae sunt intellectus: apud Zephaniam, Extendet Jehovah manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, cubabunt in medio ejus catervae, omnis fera ejus gentis, etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, siccitas in limine, quia cedrum denudavit, ii 14; ubi de destructione veritatum fidei per ratiocinationes, quae sunt Asshur, n. 119, 1186; "vox cantabit in fenestra" pro desolatione veri, 3ita facultatis intellectualis quoad verum: in Libro Judicium, 3 Per fenestram prospexit, et exclamavit mater Siserae per cancellos, Quare tardat currus ejus venire? v 28; propheticum Deborae et Baraki de Ecclesiae spiritualis resuscitatione; "per fenestram prospicere" pro per ratiocinia 4illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt, destruunt, illa enim sunt intellectualia in opposito sensu: apud Jeremiam, Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio, qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et exscindit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingit minio, xxii 13, 14; "aedificare domum sine justitia et hyperoa sine judicio" pro condere religiosum ex non bono et non vero; quod "justitia et judicium" sit bonum et verum, videatur n. 2235; "exscindere sibi fenestras et tabulata cedro et pingere minio" pro vera intellectualia et spiritualia falsificare. Fenestrae 5Templi Hierasolymitani nec aliud repraesentarunt quam 6illa quae intellectualium sunt, ita quae spiritualium; similiter ac significant fenestrae novi templi, de quibus apud Ezechiel xl 16, 22, 25, 33, 36; xli 16, 26; nam quod novum templum, nova Hierosolyma, et 7nova terra, apud Prophetam illum, non aliud sint quam regnum Domini, quisque videre potest, 8ita quod illa quae memorantur de illis, sint talia quae sunt regni. @1 i n. 3368$ @2 i a Domino$ @3 seu$ @4 haec enim sunt intellectualia in opposito sensu, ita illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt destruunt:$ @5 i quae fuerunt$ @6 intellectualia$ @7 A has terra sancta, I Nova Terra. Ezekiel has no mention of a new earth, but see Ezek. xlv 1-8 for "holy land."$ @8 ita illa quae memorantur de novo templo sunt talia quae sunt Regi illius.$
Arcana Coelestia 3 #3392 "Et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua": quod significet quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero, seu quod 1Divino Bono adjunctum Divino Vero esset, constat ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Bonum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione "ridere" quod sit amor seu affectio veri, de qua n. 2072, 2216; et ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; inde patet quod "Jishak ridens cum Rebecca muliere sua" significet quod Divinum Bonum cum Divino Vero adesset; sensus illorum in serie est quod verum spirituale recipiatur primum ex causa quia Divinum vocatur, postea quia in illo Divinum est, quod perspiciunt illi qui regenerantur et spiritualis Ecclesiae homines fiunt; hi sunt qui intelliguntur per "Abimelechum," hoc est, illi qui in doctrina fidei sunt, et spectant vera in cognitionibus, de quibus mox supra n.3391. @1 Divino Bono AI; but A has Divinum Veru deleted and i Divino Bono. Probably the correct reading is Divino Bono adjunctum Divinum Verum esset.$
Arcana Coelestia 3 #3393 "Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit": quod significet Domini perceptionem ex doctrina, constat ex repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533, 3391; ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini, de qua supra; et ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2862; et quia Abimelech significat doctrinam illam, in qua nunc Divinum perceptum est, n. 3392, ita per "Abimelechum" etiam repraesentatur Dominus quoad illam; nam omnia et singula quae in Verbo in supremo sensu se referunt ad Dominum; estque Dominus ipsa doctrina, hoc est, Verbum, non modo quoad sensum supremum ibi, sed etiam quoad sensum internum, 2 etiam quoad sensum litteralem, hic enim sensus est repraesentativus et significativus sensus interni, et hic repraesentativus et significativus sensus supremi; et quod in Verbo repraesentativum et significativum est, hoc in essentia sua est illud 1quod repraesentatur et significatur, ita est Divinum Domini; repraesentativum enim non est nisi imago illius qui repraesentatur, et in imagine est ipse qui sistitur; ut patere potest a loquela hominis, etiam a gestu ejus; illa nempe loquela et hic nempe gestus sunt modo imagines illorum quae existunt intus in homine, in ejus cogitatione et voluntate, sic ut loquela et gestus sint cogitatio et voluntas in forma 2; si enim cogitationem et voluntatem inde auferres, reliquum foret modo inanimatum quid, ita nihil humani; inde constare potest quomodo se habet cum Verbo, etiam in littera, quod nempe Divinum sit. @1 i ipsum$ @2 i seu formatae naturaliter$
Arcana Coelestia 3 #3394 "Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?": quod significet si Divinum Verum non quoque rationale esset, constat ex significatione "mulieris," hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; et ex significatione "sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 3386; ita, "ecce mulier tua illa et quomodo dixisti, Soror mea illa?" significat quia Divinum Verum est, quod non possit 1rationale esse. 2 Cum hoc arcano (t)ita se habet: spirituales quia non perceptionem habent sicut caelestes, non sciunt quod Divinum Verum fiat rationale verum apud hominem cum regeneratus est; aiunt quidem quod omne bonum et omne verum a Domino, at usque cum illa existunt in rationali illorum, autumant usque quod bonum et verum sit illorum, ita quasi ab illis, non enim separari possunt a proprio, quod hoc vult; cum tamen id apud caelestes se ita habet quod percipiant Divinum Bonum et Verum in rationali, hoc est, in rationalibus quae, a Divino Domini illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, etiam in naturali, hoc est, in scientificis ac sensualibus, et quia caelestes in tali statu sunt, agnoscere possunt 2quod omne bonum et verum a Domino influat, ut et quod perceptivum boni et veri sit quod illis communicatur et appropriatur a Domino, ac facit illorum jucundum, beatum et felix; (m)inde erat quod antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, in objectis singulis quae oculis videbant, non nisi quam caelestia et spiritualia 3perceperint, n. 1409:(n) quia hic de spirituali homine 3 regenerato, qui Divinum Bonum in nova voluntate, (c)et Divinum Verum in novo intellectu, per regenerationem a Domino 4accepit, et quia illi non in alia perceptione sunt quam si rationale esset, non posset esse Divinum, ut supra dictum, 5ita si Divinum quod nihil commune haberet cum rationali, ideo hic dicitur, si Divinum Verum, non quoque rationale esset: (s)haec quoque causa est quod velint ut illa quae sunt fidei, simpliciter credantur absque aliqua intuitione a rationali, non scientes quod nusquam aliquid fidei, 6ne quidem arcanissimum ejus, capiatur ab aliquo homine absque idea aliqua rationali, etiam naturali, sed quali, ille non novit, n. 3310 f.; per id quidem se tutari possunt adversus illos qui de omnibus et singulis ex negativo ratiocinantur num ita sit, n. 2568, 2588; at illis qui in affirmativo sunt de Verbo quod nempe credendum, est talis positio damnosa, sic enim possunt 7cujusvis liberum cogitandi auferre, et conscientiam ligare etiam ad maxime haereticum, dominando sic super hominis interna et externa;(s) illa et haec sunt quae significantur per quod "Abimelechus dixit ad Jishakum, Ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?" @1 i verum$ @2 quod omnia et singula quae boni et veri sunt, a Domino influant, et sic Divina in se sint$ @3 perciperent$ @4 habet$ @5 et$ @6 etiam$ @7 cujusdem$
Arcana Coelestia 3 #3395 "Et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam": quod significet quod non reciperetur, constat ex illis quae supra n. 3387 dicta sunt, ad illa verba "quia timuit dicere, Mulier mea, forte occidant me viri loci propter Rebeccam." Quod "dicere" 1significet percipere et cogitare, hic manifestius patet quam alibi. @1 i ibi$
Arcana Coelestia 3 #3396 Vers. 10, 11. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur. "Dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis?" significat indignationem: "ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum" significat quod adulterari potuisset et sic profanari: "et praecepit Abimelech omni populo, dicendo" significat decretum: "Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur" significat quod Divinam Verum et Divinum Bonum non aperiendum, et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanaretur.
Arcana Coelestia 3 #3397 "Dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis?": quod significet indignationem, 1constare potest absque explicatione. @1 constat$
Arcana Coelestia 3 #3398 "Ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum": quod significet quod adulterari potuisset et sic profanari, constat a significatione "cubare" quod sit perverti seu adulterari; a significatione "unius populi" quod sit aliquis ab Ecclesia, nempe spirituali, de qua n. 2928; a significatione "mulieris," hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum, de qua supra; et a significatione "reatus" quod sit culpa profanationis veri; inde patet quod "ut parum cubaret unus populi cum 1uxore tua, et adduxisses super nos reatum" sit quod Divinum Verum ab aliquo in Ecclesia facile potuisset adulterari, et 2culpam profanationis veri sibi inducere. Supra n. 3386 dictum, quod quia Abrahamus bis Saram uxorem suam dixerit sororem, primum in Aegypto, et dein in Gerar apud Abimelechum, et quod Jishakus similiter Rebeccam mulierem suam dixerit sororem etiam apud Abimelechum, et quia tria illa in Verbo quoque memorantur, quod arcanissimum quoddam sit, cur ita; 3ipsum arcanum in his in sensu interno patet, nempe quia per "sororem" significatur rationale, et per "mulierem" Divinum Verum, et quod rationale dictam, hoc est, "soror," ne Divinum Verum quod est "mulier," hic Rebecca, adulteraretur 2 et sic profanaretur. Cum profanatione veri ita se habet quod Divinum Verum nequaquam possit profanari quam ab illis qui prius id agnoverunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum, et sic ei intiati sunt; cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur quando falsum et malum, inde verum quia illis adhaerescit, profanatur; ideo illi, apud quos hoc fit, in se continue habent quod damnat, ita sui infernum; infernales enim cum ad sphaeram ubi bonum et verum, approximant, ilico sentiunt suum infernum, nam veniunt in illud quod odio habent, consequenter in cruciatum; qui itaque profanarunt verum, habitant continue cum illo quod eos cruciat, et hoc secundum 4gradum profanationis: quia ita est, summopere providetur a Domino ne Divinum Bonum et Verum profanetur; et providetur imprimis per id quod homo qui talis est ut non possit aliter quam profanare, detineatur tam procul ab agnitione et fide veri et boni quantum possit, nam, ut dictum, nemo profanare potest quam qui prius agnovit et credidit: illa causa fuit quod posteris Jacobi, Israelitis et Judaeis, non 3 detecta fuerint vera interna, ne quidem aperte dictum quod aliquid internum in homine esset, ita quod aliquis internus cultus sit, et vix aliquid de vita post mortem, et de regno caelesti Domini, seu Messiae quem exspectarunt; causa fuit quia tales erant quod praevisum, quod si illis detecta fuissent, non potuissent aliter quam illa profanavisse, non enim aliud voluerunt quam terrestria; et quia generatio illa talis fuit, et quoque talis est, permittitur etiam adhuc ut sint prorsus in incredulitate; si enim semel agnovissent, et dein recessissent 5, tunc non potuissent aliter quam 6inducere sibi omnium gravissimum infernum. Illa quoque causa fuit quod Dominus non prius in mundum 4 venerit, et interna Verbi revelaverit, quam cum prorsus nullum bonum, ne quidem bonum naturale, apud illos residuum 7esset, tunc enim amplius non recipere potuerunt aliquod verum usque ad agnitionem internam, nam bonum est quod recipit, ita non profanare; 8talis status erat qui intelligitur per plenitudinem temporum 9, et per consummationem saeculi, etiam per ultimum diem, de quo (t)multis apud Prophetas: eadem etiam causa est quod nunc revelentur arcana sensus interni Verbi, quia hodie vix aliqua fides est, quia non aliqua charitas, 2 ita quia consummatio saeculi est; et cum haec, tunc revelari possunt 10absque periculo profanationis, quia non interius agnoscuntur. Propter hoc arcanum est quod in Verbo memoretur de Abrahamo et de Jishako quod uxores suas in Gerare apud Abimelechum vocaverint sorores. Videantur porro illa quae prius de eadem re dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare possint qui agnoscunt, non autem qui non agnoscunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059: quid periculi a profanatione sanctorum et Verbi, n. 571, 582: quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod provideatur a Domino ne profanatio fiat, n. 1001, 2426: quod cultus fiat externus ne profanetur internus, n. 1327, 1328: quod teneantur in ignorantia, ne profanentur vera fidei, n. 301-303. @1 muliere$ @2 i sic$ @3 A has ipsum arcanum quodnam sit, ex his in sensu interno patet, nempe quia per sororem significatur rationale, et per mulierem Divinum Verum, et quod soror dicta ne Divinum Verum, quod repraesentatur per Rebeccam, adulteraretur, et sic prophanaretur. Cum prophanatione veri ita se habet, quod Divinum Verum nequaquam possit prophanari, quam ab illis qui prius id agnoscunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum ac sic ei initiati sunt, cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur, cum falso et malo, inde quia adhaerescit verum falso et malo, nec separari potest, prophanatur, et etiam apud quos hoc fit in se continue habet illud quod damnat, proinde infernum infernales enim cum modo approximant ad caelum, hoc est, ad sphaeram ubi verum et bonum, illico sentiunt suum infernum; nam dum in sphaeram boni et veri, tunc in illud quod odio habent, veniunt, ita in ipsum odium, consequenter in cruciatum, ita qui$ @4 gradus$ @5 i ad Judaismum$ @6 in omnium gravissimum infernum se praecipitare$ @7 fuisset$ @8 id est quod$ @9 i in qua Dominus venit$ @10 quia periculum prophanationis non est, quia non agnoscuntur.$
Arcana Coelestia 3 #3399 Quod "cubare cum muliere" in sensu interno sit pervertere et adulterare verum, hic Verum Divinum quia per "mulierem" seu Rebeccam repraesentatur Divinum Verum, ut supra ostensum, constare potest ex eo quod per concubitus, adulteria et meretricatus in Verbo non aliud significetur quam perversiones boni et falsificationes veri, ut n. 2466, 2729 ostensum; et hoc ex causa quia adulteria sunt prorsus contra amorem conjugialem, adeo ut sint ejus destructiva, et amor conjugialis est ex conjugio boni et veri, n. 2508, 2618, 2727-2759, 3132, ideo illa quae contra bonum et verum sunt, seu quae illa destruunt, 2 vocantur in Verbo adulteria. Sed sciendum quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, non possint adulterare bonum usque adeo ut profanent illud, ex causa quia non possunt recipere bonum usque ad perceptionem ejus, sicut caelestes; sed quod possint profanare verum quia hoc possunt agnoscere; sed 1ultimo tempore Ecclesiae, nec possunt agnoscere verum quia tunc apud illos universaliter regnat incredulitas de Domino, 2de vita post mortem, (c)et de interno homine, et incredulitas quae universaliter regnat, facit ut vera fidei non interius penetrent; universale apud unumquemvis limitat et arcet ne talia penitius intrent, 3 etiam homine nesciente, et quoque cum autumat se credere: at qui profanare bonum possunt, sunt 3ab Ecclesia caelesti, illi enim usque ad perceptionem possunt recipere illud; ut quoque factum est ab antediluvianis, qui ideo seclusi ab omnibus detinentur in inferno 4separato ab infernis aliorum, de quibus videatur n. 1265-1272; et ne profanatio boni amplius existeret, 5significatur per quod Jehovah, ejecto homine, habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, Gen. iii 24, de quibus n. 308, 310. @1 i in$ @2 deque$ @3 i qui$ @4 after aliorum$ @5 dicitur$
Arcana Coelestia 3 #3400 Quod "reatus" sit culpa seu imputatio peccati et praevaricationis contra bonum et verum, constare potest ab illis locis in Verbo ubi reatus nominatur, et quoque describitur; ut apud Esaiam, Jehovah 1velit conterere Illum, et infirmavit; si posueris reatum animam Suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur, liii. 10; de Domino: "ponere reatum animam Suam" pro peccato Ipsi imputato, ita pro culpa ab osoribus; non quod in se peccati aliquid derivaverit, ut auferret: apud Ezechielem, Per sanguinem quem effudisti, reatum habuisti, et per idola tua, quae fecisti, polluta es, xxii 4: "effundere sanguinem" pro violentiam inferre bono, n. 374, 376, 1005, inde reatus: apud Davidem, Osores justi reatum habebunt, redimens Jehovah animam servorum Suorum; nec reatum habebunt, omnes confidentes Ipsi, Ps. xxxiv 22, 23 [A.V. 21, 22]; ita "reatus" pro omni peccato quod manet; ejus separatio per bonum 2 a Domino, est redemptio, quae repraesentata 2quoque est per expiationem a sacerdote, quando obtulerunt sacrificium reatus, de quibus Lev. v 1-26 [A.V. v 1-19; vi 1-7]; vii 1-10; xix 20-22; Num. v 1-8, ubi etiam recensentur genera reatus, 3quae sunt quod audiverint vocem maledictionis et non indicaverint: quod tetigerint immundum quodcumque: quod juraverint ad faciendum malum: quod peccaverint per errorem de sanctis Jehovae: quod fecerint unum de praeceptis quae non fieri debent: quod negaverint proximo suum depositum: quod invenerint amissum, et negaverint juraverintque in mendacio: quod cubuerint cum muliere quae ancilla mancipata viro, non redempta, nec manumissa: quod fecerint de omnibus peccatis contra hominem, praevaricando praevaricationem contra Jehovam. @1 Most translations have voluit as also AE 768, 900.$ @2 fuit$ @3 nempe$
Arcana Coelestia 3 #3401 "Et praecepit Abimelech omni populo dicendo": quod significet decretum, constat ex significatione "praecipere" quod sit decretum facere; ex repraesentatione "Abimelechi" quod sint illi qui in doctrina fidei 1, de qua n. 3392, et in supremo sensu Dominus, n. 3393; et ex significatione "populi" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 3398; 2inde patet quod "praecepit Abimelech omni populo" significet decretum a Domino in Ecclesia spirituali; ipsum decretum est quod sequitur, nempe quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum, et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur; de quo nunc sequitur. @1 i sunt$ @2 in qua ex Divina Providentia est, quod ad Divinum Verum et Divinum bonum nemo admittatur, nisi a Domino praeparatus, ex periculo damnationis aeternae si prophanetur, ut mox sequitur, illa sunt decretum. The last three words replace a deletion per illa verba non aliud significatur quam Decretum.$
Arcana Coelestia 3 #3402 Quod "tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur" significet quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur, constat ex significatione "tangere virum illum et mulierem ejus" quod sit accedere ad Divinum Verum et Divinum Bonum, 1quae repraesentantur per Jishakum et Rebeccam; verum hic primo loco dicitur, et bonum altero, quia agitur de illis qui 2in Ecclesia spirituali sunt, qui adulterare, immo profanare, verum possunt, non autem bonum; et quia ita, dicitur "vir et mulier," videatur n. 915, 2517; et a significatione "moriendo mori" quod sit damnatio aeterna, quae est mors spiritualis, hic ex profanatione, de qua agitur. 2 Quod ex providentia Domini sit quod nemo admittatur in bonum et verum, hoc est, in agnitionem et affectionem eorum, alterius quam in illis permanere possit, ob periculum damnationis aeternae, videatur supra n. 3398; se habet cum bono et vero, ut aliquoties prius dictum et ostensum, quod illa apud hominem introrsum se recipiant quantum ille in malo et falso est, proinde quod angeli qui e caelo apud illum sunt, tantum recedant, et spiritus diabolici qui ab inferno, tantum accedant; ita vicissim; remotio boni et veri, proinde angelorum, ab homine 3qui est in malo et falso, non apparet ei, quia tunc in persuasione est quod malum sit bonum, et falsum sit verum, 4et hoc ex affectione eorum et inde jucundo, in quo statu cum est, nequaquam scire potest quod bonum et verum ab illo remotum sit: tunc bonum et veram, seu angeli ab homine removeri dicuntur, cum non illis afficitur, hoc est, quando illum non amplius delectant, sed vicissim quando illis quae amoris sui et amoris mundi sunt, afficitur, hoc est, quando illum haec 5tantummodo delectant: scire bonum et verum, 3 seu memoria tenere, 6ac ore ferre illa, non est bonum et verum habere, sed affici illis 7ex corde; nec est bonum et verum habere cum quas afficitur illis ex causa lucrandi famam et opes per illa, tunc non illis, sed honore et lucro afficitur, et ea facit media (x)obtinendi illa; 8apud tales in altera vita auferuntur bona et vera quae sciverunt, etiam praedicarunt, at amor sui et mundi ex quibus vita eorum, manet. Ex his constare potest quomodo se habet cum bono et vero, quod nempe nemini liceat ad illa accedere affectione et fide, si non talis sit ut permanere in illis queat ad finem vitae suae; 9qui autem profanant, detineri inde nequeunt. @1 ut constare potest a repraesentatione Jischaki et Rebeccae, de qua prius aliquoties,$ @2 ab$ @3 cum$ @4 et quantum in illa persuasione est, tantum etiam in affectione eorum et inde jucundo est,$ @5 solum$ @6 illa, et ore illa ferre$ @7 hoc est, in corde suo tenere$ @8 apud illos bona et vera, quae sciverunt, etiam praedicarunt, in altera vita auferuntur$ @9 nisi sit talis, ut pejoratus nequeat ab illis detineri$
Arcana Coelestia 3 #3403 Vers. 12-14. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei Jehovah. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. "Seminavit Jishak in terra illa" significat vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; "et invenit in anno illo centum mensuras" significat abundantiam: "et benedixit ei Jehovah" significat quoad bonum amoris in illis: "et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde" significat incrementa: "et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti" significat quoad bonum interius, et quoad bonum exterius: "et servitium multum" significat inde verum: "et invidebant ei Philistaei" significat quod qui in scientia sola cognitionum non caperent.
Arcana Coelestia 3 #3404 "Seminavit Jishak in terra illa": quod significet vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino, constat a significatione "seminare" quod sit in supremo sensu Divinum Verum quod a Domino Qui est seminans, n. 3038, in sensu interno est verum et bonum apud hominem, quod inde, n. 3373; et a significatione "terrae" quod sint rationalia quae, a Divino illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, seu quod idem, vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; quae apparentiae seu quae vera sunt superioris gradus, nam usque ad vers. 14 de illis in sensu interno agitur; in illis veri apparentiis sunt angeli, et sunt tales ut intellectum hominis quamdiu is 2 vivit in mundo, immensum transcendant. Ut adhuc constare possit quid apparentiae veri, sit quoque hoc exemplum: notum est quod Divinum sit infinitum quoad Esse, (c)ac aeternum quoad Existere, et quod finitum non capax sit comprehendere infinitum, immo nec aeternum, nam aeternum est infinitum quoad Existere, et quia Ipsum Divinum est infinitum et aeternum, etiam sunt omnia quae a Divino, infinita et quoque aeterna, et quia infinita, nequaquam possunt ab angelis capi quoniam ii finiti sunt; quapropter sistuntur illa quae infinita (c)et aeterna sunt coram illis in apparentiis quae sunt finitae, sed usque in talibus quae longissime supra sphaeram comprehensionis hominis sunt; ut pro exemplo, homo nusquam potest aliquam ideam aeterni habere nisi ex tempore, et quia id non potest, non comprehendere potest quid ab aeterno, ita quid Divinum ante tempus seu antequam mundus creatus est; et quamdiu cogitationi ejus inest aliquid ideae ex tempore, nusquam aliter potest quam, si cogitat de illo, 1labi in errores, ex quibus extricari nequit; sed angelis, qui non in idea temporis sunt sed in idea status, quamoptime id datur percipere; nam aeternum non est illis aeternum temporis sed aeternum status, 3 absque idea temporis; inde patet in quibus apparentiis sunt angeli prae homine, 2et quantum illorum apparentiae sunt supra apparentias quae homini; homo enim ne quidem unum cogitationis etiam minimum habere potest absque aliquo momento ex tempore et spatio, cum tamen angeli nihil inde, sed 3pro illis ex statu quoad esse et quoad existere. Ex his paucis constare potest quales apparentiae veri 4sunt, de quibus hic agitur, et quae sunt superioris gradus: in sequentibus agitur ordine de veri apparentiis inferioris gradus generi humano etiam adaequatis. @1 after nequit$ @2 seu $ @3 loco illorum$ @4 sint$
Arcana Coelestia 3 #3405 "Et invenit in anno illo centum mensuras": quod significet abundantiam, constat ex significatione "anni" quod sit integer status de quo agitur, de qua n. 487, 488, 493, 893; ex significatione "centum" quod sit multum ac plenum, de qua n. 2636; et a significatione "mensurae" quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; 1haec in unum collata significant abundantiam veri. In supremo sensu agitur hic, ut in reliquis, de Domino, nempe quod etiam Ipse in veri apparentiis, cum in humano materno, 2fuerit, sed quod, sicut illud humanum, etiam apparentias, exuerit, ac Ipsum Divinum Infinitum ac Aeternam induerit: sed in sensu interno seu respectivo agitur dei apparentiis superioris gradus, quae apud angelos, ut dictum, quarum abundantia significatur per quod "invenerit in anno illo centum mensuras"; se habet ita cum veri apparentiis, seu cum veris quae (c)a Divino, quod quae superioris gradus sunt, excedant illas quae in inferiore gradu sunt, abundantia et perfectione immensum, nam myriades immo myriades myriadum rerum, quae distincte percipiuntur ab illis qui in superiore gradu, modo ut unum apparent apud illos qui in inferiore; sunt enim inferiora non nisi 3composita superiorum; (m)ut concludi potest a memoriis apud hominem, quarum interior, quia in superiore gradu, 4tam immensum excellet prae exteriore quae in inferiore gradu, videatur n. 2473, 2474.(n) Inde constare potest in qua sapientia sunt angeli prae homine, angeli 5etiam tertii caeli sunt in quarto gradu supra hominem, de qua sapientia ideo coram homine non nisi quam incomprehensibile, immo ineffabile praedicari potest. @1 quae$ @2 fuisset$ @3 i quam$ @4 quod tantum excelleat (but d the a)$ @5 enim$
Arcana Coelestia 3 #3406 "Et benedixit ei Jehovah": quod significet quoad bonum amoris in illis, constat ex significatione "benedici" quod sit locupletari omni bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, ita "benedici a Jehovah" quod sit bono caelesti quod est amoris, nam Jehovah est ipsum Esse amoris seu boni, n. 1735, ideo ubi de bono agitur, nominatur Jehovah, at ubi de vero Deus, n. 2586, 2769.
Arcana Coelestia 3 #3407 "Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde": quod significet incrementa, constat ex significatione crescere, ire eundo, et magnus fieri valde" quod sint incrementa boni et veri suo ordine, nempe a vero ad bonum, et a bono ad verum.
Arcana Coelestia 3 #3408 "Et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti": quod sit quoad bonum interius et quoad bonum exterius, hoc est, quoad bonum rationale et quoad bonum naturale, constat a significatione "gregis" quod sit bonum interius seu rationale, de qua n. 343, 2566; et a significatione "armenti" quod sit bonum exterius seu naturale, de qua n. 2566. Bonum naturale, quod per "armentum" significatur, non est illud quod homini connascitur, sed quod comparatur per cognitiones veri junctas affectioni boni; bonum enim naturale quod connascitur, in se non 1est nisi quam animale quoddam, nam apud animalia quoque datur; at bonum naturale quod comparatur, seu quod donatur homini a Domino, in se habet spirituale, sic ut sit bonum spirituale in naturali; hoc bonum est ipsum bonum naturale humanum, at alterum, nempe quod connascitur, tametsi apparet ut bonum, usque potest esse non bonum, quin immo malum, nam id recipere potest etiam falsa, et credere bonum esse quod malum; tale bonum naturale datur 2apud gentes pessimae vitae et fidei. @1 after quoddam$ @2 in gentibus$
Arcana Coelestia 3 #3409 "Et servitium multum": quod significet inde verum, constat ex significatione "servitii" quod sit omne id quod infra est, quod subordinatum est, et quod oboedit, de qua n. 1713, 2541, 3019, 3020, ita verum quia hoc est ex bono, et ministrat bono; de qua re multis prius actum est.
Arcana Coelestia 3 #3410 Quod "invidebant ei Philistaei" significet quod qui in scientia sola cognitionum non caperent, constat ex significatione "invidere" quod hic sit non capere, ut patet ab illis quae sequuntur; et ex significatione "Philistaeae" quod sit scientia cognitionum; ita "Philistaei" qui in scientia cognitionum sunt, de qua n. 1197, 1198.
Arcana Coelestia 3 #3411 Vers. 15-17. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi. "Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei" significat quod illi qui in scientia cognitionum vera interiora quae a Divino, scire non vellent, sic obliterarent: "et impleverunt illos pulvere" significat per terrestria: "et dixit Abimelech ad Jishakum" significat perceptionem Domini de doctrina illa: "Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde" significat quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis: "et ivit abinde Jishak" significat quod Dominus doctrinalia interiora relinqueret: "et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi" significat quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores.
Arcana Coelestia 3 #3412 "Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei": quod significet quod illi qui in scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino non scire vellent, sic obliterarent, constat ex significatione "puteorum" quod sint vera, de qua n. 2702, 3096, hic vera interiora quae a Divino, quia putei, per quos vera significantur, effossi dicuntur "a servis patris ejus in diebus Abrahami patris ejus", per "Abrahamum" enim repraesentatur ipsum Divinum Domini, n. 2011, 2833, 2836, 3251, 3305 f.; ex significatione "obturare" quod sit non scire velle, et 1sic obliterare; et ex repraesentatione "Philistaeorum" quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198. Agitur nunc de veri apparentiis 2 inferioris gradus, in quibus esse possunt illi qui in scientia cognitionum sunt, et hic per "Philistaeos" intelliguntur. Cum veris interioribus quae a Divino, et obliterantur ab illis qui Philistaei vocantur, ita se habet: in Antiqua Ecclesia et postea, Philistaei dicti fuerunt qui parum vitae studuerunt, sed plurimum doctrinae, et successu temporis etiam rejecerunt illa quae vitae sunt, et pro essentiali Ecclesiae agnorunt illa quae fidei, quam a vita separarunt; consequenter qui doctrinalia charitatis quae in Antiqua Ecclesia omne doctrinae erant, nihili fecerunt, ac ita obliterabant, at doctrinalia fidei loco (c)eorum venditarunt, et in his onme religiosum posuerunt; et quia recesserunt ita a vita quae est charitatis, seu a charitate quae est vitae, dicti sunt prae aliis praeputiati; per "praeputiatos" enim significabantur omnes qui non in charitate fuerunt, utcumque in doctrinalibus 2, n. 2049 f.; tales 3qui recesserunt a charitate, etiam a sapientia et intelligentia se 3 removerunt; nemo enim sapere et intelligere 4potest quid verum, nisi in bono sit, hoc est, in charitate, omne enim verum est ex bono et spectat bonum; ita qui absque 5bono, verum non intelligere possunt, et ne quidem scire volunt: apud tales in altera vita, cum 6procul sunt a caelo, quandoque apparet nivea lux, sed lux illa est qualis lux hiemalis, quae quia absque calore, nihil fructificat; quare etiam cum tales ad caelum approximant, lux illorum vertitur in meras tenebras, et mens eorum in similes, hoc est, in stuporem: ex his nunc constare potest quid sit, quod illi qui in sola scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino, non scire vellent, et sic obliterarent. @1 ideo$ @2 i erant$ @3 quia$ @4 before et$ @5 illo sunt$ @6 eminus$
Arcana Coelestia 3 #3413 "Et impleverunt illos pulvere": quod significet per terrestria, hoc est, per amores sui et lucri, constat a significatione "pulveris" quod sit tale, de qua n. 249; sensus est quod illi qui "Philistaei" vocantur, hoc est, qui non in vita sed in doctrina sunt, vera interiora obliterent per amores terrestres, qui sunt amor sui et amor lucri; ex illis amoribus dicti sunt incircumcisi, n. 2039, (x)2049, 2056, 2632; qui enim in illis sunt, non aliter possunt quam puteos Abrahami implere pulvere, hoc est, vera interiora Verbi obliterare per terrestria; nam 1ex amoribus illis nequaquam possunt videre spiritualia, hoc est, illa quae lucis veri sunt a Domino; amores enim illi inducunt tenebras, et hae lucem illam exstinguunt, nam ut 2dictum mox supra n. 3412, approximante luce veri a Domino, illi qui in sola doctrina sunt, non in vita, caligantur prorsus et obstupescunt, immo fiunt tales ut irascantur, (c)et omni modo vera dissipare satagant; amor enim sui et lucri talis est ut non patiatur aliquid veri a Divino prope ad se accedere: sed usque gloriari et superbire possunt ex eo quod vera sciant, immo eadem ex quasi zelo praedicant, sed sunt ignes amorum illorum qui accendunt et excitant, et zelus est modo fervor inde; quod satis constare potest ex eo quod contra ipsissimam suam vitam cum simili zelo seu fervore praedicare queant. Haec 3sunt terrestria, quibus ipsum Verbum, 4quod est fons omnis veri, obstruitur. @1 qui in terrestribus amoribus sunt$ @2 after 3412$ @3 i omnis$ @4 qui AI$
Arcana Coelestia 3 #3414 "Et dixit Abimelech ad Jishakum": quod significet perceptionem Domini de doctrina illa, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione "Abimelechi," hic regis Philistaeorum, quod sit doctrina illa, de qua n. 3365, 3391; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale.
Arcana Coelestia 3 #3415 Quod "vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde" significet quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis, constare potest a significatione "vadere a cum nobis" quod sit non sufferre praesentiam; et a significatione "praevalere valde" quod sit propter opulentiam, hic 1Divinam quae in veris interioribus; quod illi qui "Philistaei" vocantur, non praesentiam boni, ita non praesentiam Divini, sufferre queant, videatur mox supra n. 3413. @1 Divinum I$
Arcana Coelestia 3 #3416 "Et ivit abinde Jishak": quod significet quod Dominus vera interiora relinqueret, constat ex significatione "ire abinde" quod sit relinquere, hic vera interiora quia de illis agitur; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale. Quod Dominus 2relinquat vera interiora, significat quod illa non aperiat illis: sunt enim in Verbo ubivis vera interna, sed tales qui in scientia cognitionum sunt et non simul in vita, 3cum Verbum legunt, vera illa ne quidem vident; ut 4constare potest ex eo quod illi qui essentiale salutis ponunt in fide, ne quidem attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de 5amore et charitate, n. 1017, (x)2371; et qui attendunt, vocant illa fructus fidei quos a charitate, quam ignorant qualis sit, sic distinguunt, immo separant; ita posteriora Verbi illis apparent, non autem anteriora, hoc est, exteriora non interiora; et posteriora aut exteriora videre, absque anterioribus seu interioribus, est nihil Divini videre: haec sunt quae intelliguntur per quod Dominus vera interiora reliquerit, quod significatur per quod "ivit abinde Jishak"; non quod Dominus relinquat, sed quod illi se a Domino, quia ab illis quae sunt vitae, removent. @1 Divinum I$ @2 reliquerit$ @3 before tales$ @4 i satis$ @5 charitate ac amore$
Arcana Coelestia 3 #3417 "Et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi": quod significet quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores, constat ex significatione "castrametari" quod sit disponere in ordinem; ex significatione "vallis Geraris" quod sint inferiora rationalia, seu exteriores veri apparentiae; "vallis" enim significat inferiora, seu quod idem, exteriora, n. 1723, et "Gerar" illa quae sunt fidei, ita quae sunt veri, n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; et ex significatione "habitare" quod sit esse et vivere, de qua n. 3384; inde patet quod "castrametatus in valle Geraris, et habitabat ibi" significet quod Dominus disposuerit vera, ut quoque adaequata essent captui et genio illorum qui non ita in vita sed in doctrinalibus fidei sunt; ut constare potest a Verbo, ubi quoque vera ita sunt. Sit 1exemplo: 2 qui in doctrinalibus sunt, non ita in vita, non sciunt aliter quam quod regnum caeleste sit simile regnis in tellure in eo quod magni ibi fiant imperando allis; jucundum inde est unicum 2jucundum quod sciunt, et quod omni alii jucundo praeferunt, quapropter Dominus secundum apparentiam quoque illam in Verbo locutus est, ut apud Matthaeum, Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, v 19; et apud Davidem, Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6; Joh. x 34, 35; et quia nec ipsi discipuli aliam opinionem in principio habuerunt de regno caelesti quam magnitudinis et praeeminentiae, sicut in terra, ut constat apud Matth. xviii 1; Marc. ix 34; Luc. ix 46; et quoque ideam sedentium ad dextram et sinistram regis, Matth. xx 20, 21, 24; Marc. x 37, ideo quoque secundum captum et quoque animum illorum 3respondit Dominus, dicens, (m)cum contentio inter illos existeret quis illorum esset maximus, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, et sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28;(n) tunc enim non sciverunt quod jucundum caeleste non esset jucundum magnitudinis et praeeminentiae, sed jucundum humiliationis et affectionis inserviendi aliis, ita non maximum sed minimum esse velle, ut Dominus docet apud Lucam, Quicumque minimus inter omnes vos existit, hic erit magnus, ix 48; 3 ita qui in scientia cognitionum et non in vita charitatis sunt, illi non scire possunt aliud jucundum dari quam quod resultat ex praeeminentia, 4et quia id jucundum unice insidet mentibus illorum et omne vitae eorum facit, ideo jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, proinde beatum et felix quod inde, prorsus ignorant; haec causa est quod Dominus applicate ad infirmitatem illorum locutus sit, ut sic excitari et introduci possent ad bonum et discendum, et docendum, et faciendum; at usque docet quid magnitudo et quid praeeminentia in caelo, (m)ut Matth. xix 30; xx 16, 25-28; Marc. x 31, 42-45; Luc. ix 48; xiii 30; xxii 25-28:(n) haec et similia sunt (t)veri apparentiae inferioris gradus; quippe magni fiunt, praeeminentes, potentes, et imperantes respective, unus enim angelorum myriadibus spirituum infernalium potentior est, sed non ex se, verum ex Domino; et tantum ex Domino, quantum credit nihil ex se posse, ita minimum esse; ac tantum hoc credere potest, quantum est in humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, quantum in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum. @1 exemplum$ @2 illum$ @3 dixit$ @4 quia jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione, et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum prorsus ignorant, ideo, quia illud jucundum unice insidet mentibus illorum et amorem vitae corum facit, et per id introduci possunt ad bonum et discendum et docendum, et faciendum, ideo Dominus quoque applicate ad infirmitatem illorum loquutus est, sicut etiam passim alibi, at in Verbo usque docet,$
Arcana Coelestia 3 #3418 Vers. 18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami, et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus. "Redibat Jishak et refodit puteos aquarum quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus" significat quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos: "et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami" significat quod qui in sola scientia cognitionum, illa negarent: "et vocavit illis nomina" significat quale illorum: "sicut nomina quae vocavit illis pater ejus" significat veri significativa.
Arcana Coelestia 3 #3419 Quod "redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus" significet quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos, constat a repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua prius; a significatione "redire et refodere" quod sit rursus aperire; ex significatione "puteorum aquarum" quod sint vera cognitionum; quod "putei" sint vera, videatur n. 2702, 3096, et quod "aquae" cognitiones, n. 28, 2702, 3058; et (c)a significatione "dierum Abrahami patris ejus" quod sit tempus et status antecedens quoad vera, quae significantur per "quos foderunt tunc," ita quae apud antiquos; quod "dies" sint tempus et status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893; cum status, per "Abrahamum patrem" repraesentatur Ipsum Divinum Domini antequam Humanum Ipsi adjunxit, videatur n. 2833, 2836, 3251; cum tempus, per "Abrahamum patrem" significantur bona et vera quae a Divino Domini antequam Humanum adjunxit, ita quae fuerunt apud antiquos. Vera 2 quae apud antiquos fuerunt, hodie prorsus obliterata sunt, usque adeo ut vix ullus sciat quod fuerint, et quod alia esse potuerunt quam quae hodie quoque docentur; sed fuerunt prorsus alia; habuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita Ipsius Domini, et qui illa intellexerunt, vocabantur sapientes; et fuerunt quoque sapientes, nam ita cum spiritibus et angelis loqui potuerunt; angelica enim loquela, quae homini incomprehensibilis est quia spiritualis et caelestis, dum ad hominem qui in naturali sphaera est, delabitur in repraesentativa et significativa cadit qualia sunt in Verbo, inde est quod Verbum sit codex sanctus; Divinum enim non aliter sisti potest coram naturali homine, ut plena correspondentia sit. Et quia antiqui in repraesentativis et significativis regni Domini fuerunt, in quo non nisi quam amor caelestis et spiritualis est, etiam doctrinalia habebant quae tantummodo agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, ex quibus quoque sapientes dicebantur; 3 ex illis doctrinalibus sciebant quod Dominus venturus in mundum, quodque Jehovah in Ipso esset, et quod Humanum in Se Divinum faceret, ac sic genus humanum salvaret; ex illis etiam sciebant quid charitas, quod nempe affectio inserviendi aliis absque aliquo fine retributionis, et quid proximus erga quem charitas, quod nempe sint omnes in universo, sed usque singuli cum discrimine; haec doctrinalia hodie prorsus deperdita sunt, et loco illorum sunt doctrinalia fidei, quae antiqui nihili fecerunt respective; 1haec doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, rejecta sunt hodie partim ab illis qui in Verbo vocantur "Babylonii et Chaldaei," et partim ab illis qui dicuntur "Philistaei," et quoque "Aegyptii," ac ita deperdita, adeo ut vix vestigium illorum maneat; quis enim hodie novit quid charitas quae absque omni respectu sui, ac aversans omne quod propter se; et quis novit quid proximus, quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est et ab Ipso bonum, et bonum quod non ab Ipso non est bonum utcumque apparet; et quia non scitur quid charitas et quid proximus, non scitur quinam sunt qui in Verbo significantur per pauperes, per miseros, per egenos, per aegrotos, per esurientes et sitientes, per oppressos, per viduas, per pupillos, per captivos, per nudos, per peregrinos, per caecos, per surdos, per claudos, per mancos, et per similes alios; cum tamen doctrinalia illorum docebant quinam illi essent; et ad quam classem proximi, et sic charitatis, pertinerent; secundum illa doctrinalia est totum Verbum quoad sensum litterae, quare qui illa non novit, 2nusquam aliquem sensum interiorem Verbi scire potest; 4 sicut apud Esaiam, Nonne frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris eum, et a carne tua non absconderis te? tunc erumpet sicut aurora lux tua, et sanitas tua 3cito germinabit, et ambulabit coram te justitia tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 7, 8; qui sensum litterae premit, credit 4si modo esurienti det panem, 5afflictos exules seu vagos introducat in domum, et 6obtegat nudum, quod in gloriam Jehovae seu in caelum propterea venturus, cum tamen illa solum externa sunt, et quoque sic facere possunt impii ut mereantur; sed per 7esurientes, afflictos, nudos significantur illi qui spiritualiter tales sunt, ita differentes status miseriae in qua homo qui proximus, erga quem charitas: apud Davidem, 5 Faciens judicium oppressis, dans panem 8esurientibus, Jehovah solvens vinctos, Jehovah aperiens caecos, Jehovah erigens incurvatos, Jehovah amans justos, Jehovah custodiens peregrinos, pupillum, et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9; ibi per "oppressos, esurientes, vinctos, caecos, incurvatos, peregrinos, pupillum et viduam" non intelliguntur illi qui ita audiunt, sed qui tales quoad spiritualia seu quoad animas sunt; quinam illi essent, et in quo statu et gradu proximi, ita quae charitas illis exhibenda, doctrinalia antiquorum docebant; praeter ubivis alibi in Veteri Testamento; quippe Divinum, cum in naturale apud hominem, in talia quae sunt opera charitatis, cum discrimine secundum genera et species, delabitur: similiter quoque locutus est Dominus, quia ex Ipso Divino; 6 ut apud Matthaeum, Rex dicet iis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum;...nam esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me, xxv 34-36; per recensita ibi opera significantur genera charitatis universalia, et in quo gradu sunt bona seu boni qui proximi sunt erga quos charitas exercenda, et quod Dominus in supremo sensu sit proximus, nam dicit, Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, ibid. vers. 40. Ex his paucis constare potest quid per vera apud antiquos intelligitur; sed quod haec vera, ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita charitatis, hoc est, ab illis qui in Verbo vocantur "Philistaei," prorsus obliterentur, significatur per quod "Philistaei obturaverunt puteos post mortem Abrahami," de quibus nunc sequitur. @1 A has et quia illa doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, hodie deperdita sunt, rejecta enim sunt partim ab illis qui in Verbo vocantur Babylonii et Chaldaei, et partim ab illis qui dicuntur Philistaei, et quoque Aegyptii, ideo ne quidem vestigium illorum manet; quis enim hodie novit quid charitas, nempe quod sit absque omni respectu sui, et quod ipsa charitas aversetur omne quod propter se sit; et quis novit quid proximus, nempe quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est, et ab Ipso bonum: et quia doctrinalia illa nempe amoris et charitatis hodie obliterata sunt, nec scire potest, quid in Verbo significatur$ @2 nec usquam sensum aliquem interiorem in Verbo$ @3 ocius$ @4 i quod$ @5 i et$ @6 obtexerit$ @7 famelicos$ @8 A d famelicis, i esurientibus$
Arcana Coelestia 3 #3420 Quod "obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami" significet quod qui in sola scientia cognitionum illa negarent, constat a significatione "obturare" quod sit non scire velle, et quod idem, negare, sic obliterare, de qua supra n. 3412; et ex repraesentatione "Philistaeorum" quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413. In scientia cognitionum sunt illi qui in doctrinalibus fidei, et vera cognitionum seu doctrinalium non scire volunt; vera cognitionum seu doctrinalium sunt illa quae sunt vitae, et spectant charitatem erga proximum et amorem in Dominum, doctrina cujus sunt doctrinalia et cognitiones, modo docet illa; qui itaque docet quid faciendum, et non facit, vera non scire vult, nam contra ipsius vitam sunt, et quae contra vitam, illa quoque negat; ex illis est quod doctrinalia amoris et charitatis quae in Antiqua Ecclesia erant omne doctrinae, obliterata sint.
Arcana Coelestia 3 #3421 "Et vocavit illis nomina": quod significet quale illorum, constat a significatione "vocare nomina" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3237; et quia vocare nomina seu nomen est quale, ideo vocare absque quod dicatur nomen, in Verbi sensu interno significat esse talis, ut apud Esaiam, Audit hoc domus 1Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt,...quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2; ubi "ab urbe sanctitatis vocari" pro esse tales: et apud Lucam, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen 2Ejus Jesus, hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, i 31, 32; "vocari Filius Altissimi" pro Esse. @1 Israelis AI, but see n. 3654.$ @2 Ipsius$
Arcana Coelestia 3 #3422 "Sicut nomina quae vocavit illis pater ejus": quod significet veri significativa, constat ex eo quod nomina quae antiquis temporibus indebantur personis, locis, rebus, omnia significativa essent, videatur n. 340, 1946, 2643, ita quae fontibus et puteis, significativa erant illarum rerum quae per "fontes et puteos" olim intellectae fuerunt, quae quod fuerint veri, n. 2702, 3096 ostensum est; et quia nomina fuerunt significativa, etiam per "nomen et vocare nomine" in genere significatur quale vel rei vel status, ut mox supra n. 3421 dictum; et quia ita, per nomina in Verbo, in sensu ejus interno, non significatur aliqua persona, aut aliqua gens, aut aliquod regnum, aut aliqua urbs, sed ubique res 1. Quisque concludere potest quod hic per "puteos" aliquid caeleste significetur, nam nisi hoc, tot specifica de puteis memorare non foret dignum Verbo Divino, quia nullius usus scire, ut quod Philistaei obturaverint puteos quos foderunt servi Abrahami; quod Jishak refoderit illos, et quod vocaverit illis nomina 2sicut nomina priora; et dein quod servi Jishaki foderint puteum in valle, de quo rixati pastores; (c)et quod rursus foderint alium, de quo etiam rixati; et postea alium, de quo non rixati; ac rursus alium; et tandem quod de novo puteo ei indicaverint, vers. 15, 18-22, 25, 32, 33; at caeleste quod per illos significatur, patet nunc a sensu interno. @1 i ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum Domini$ @2 secundum$
Arcana Coelestia 3 #3423 Vers. 19-21. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae, et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah. "Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum" significat Verbum quoad sensum litteralem in quo internus: "et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki" significat quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita: "dicendo, Nobis aquae" significat quod illi in vero sint: "et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo" significat negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura: "et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo" significat sensum internum Verbi num sit: "et vocavit nomen illius Sitnah" significat quale eorum.
Arcana Coelestia 3 #3424 "Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum": quod significet Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, constat ex significatione "fodere in valle" quod sit inquirere inferius secundum vera ubinam sunt; "fodere" enim est inquirere, et "vallis" est inferius, n. 1723, 3417; et ex significatione "putei aquarum vivarum" quod sit Verbum in quo Vera Divina, ita Verbum quoad sensum litteralem in quo internus; quod Verbum dicatur "fons," et quidem "fons aquarum vivarum," notum est; quod etiam Verbum dicatur "puteus," inde est quia sensus litterae respective talis est, et quia Verbum respective ad spirituales non est fons sed puteus, videatur n. 2702, 3096; quoniam vallis est quod inferius, seu quod idem, exterius, et in valle inventus est fons, ac sensus litteralis est sensus Verbi inferior seu exterior, ideo est sensus litteralis qui intelligitur; sed quia in illo sensus internus est, hoc est, caelestis ac Divinus, ideo dicuntur aquae ejus "vivae"; ut quoque 1aquae quae exibant sub limine novae domus, apud Ezechielem, Et fiet, omnis anima fera quae reptat, ad quamcumque venit ibi fluvius, 2vivit; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae illae, et sanantur, et vivit omne quo venit fluvius, xlvii 8, 9; ubi "fluvius" est Verbum, "aquae quae faciunt omne vivere" sunt Divina 2 Vera quae in illo, "piscis" sunt scientifica, n. 40, 991. Quod Verbum Domini tale sit ut sitienti, hoc est, desideranti vitam, det vitam, et quod sit fons cujus aquae sunt vivae, etiam Dominus docet apud Johannem, Jesus dixit ad mulierem e Samaria ad puteum Jacobi; Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem:...qui biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 10, 14; quod Verbum sit vivum, ac ita det vitam, inde est quia in supremo sensu ibi agitur de Domino, ac in intimo de regno Ipsius, in quo Dominus est omne; et cum ita, est ipsa vita quae est in Verbo, et quae influit in mentes illorum qui in sancto (t)legunt Verbum; inde est quod Dominus 3dicat Se quoad Verbum quod ab Ipso, esse "fontem aquae 3 salientis in vitam aeternam," videatur etiam n.2702. Quod Verbum Domini, sicut fons, etiam puteus dicatur, constat apud Mosen, Cecinit Israel canticum; Ascende putee, respondete ei; puteus, foderunt principes, effoderunt primores populi 4in Legislatorem baculis suis, Num. xxi 17, 18; haec ad locum Beer, hoc est, ad locum putei; quod ibi per "puteum" significetur Verbum Antiquae Ecclesiae, de quo n. 2897, ab antecedentibus ibi patet; "principes" sunt primaria vera ex quibus; quod "principes" sint primaria vera, videatur n. 1482, 2089; "primores populi" sunt vera inferiora, qualia sunt illa quae 5in sensu litterali: n. 1259, 1260, 2928, 3295; quod "Legislator" sit Dominus, constat; "baculi" sunt potentiae quae illis. @1 ubi de aquis$ @2 vivet$ @3 dixerit$ @4 Sch per$ @5 sunt sensus literalis$
Arcana Coelestia 3 #3425 Quod "rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki" significet quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita, constat a significatione "rixari," cum agitur de Verbi sensu interno, quod sit negare quod sit tale, ita dicendo se non videre illud; ex significatione "pastorum" quod sint docentes, de qua n. 343; et ex significatione "Geraris" quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384; ita "pastores vallis Geraris" sunt illi qui non nisi quam sensum litteralem Verbi agnoscunt: causa quod non videant tale, nempe aliquem sensum interiorem, est quia apparent opposita, 1scilicet illa quae in sensu interno et quae in sensu litterali; sed quod opposita appareant, 2ideo non opposita sunt, verum prorsus correspondent; at quod opposita appareant, est quia illi qui ita Verbum vident, in opposito sunt; se habet hoc sicut homo qui in opposito est in se, hoc est, cujus externus seu naturalis homo prorsus dissidet ab ejus interno seu spirituali, 3is videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen ipse quoad externum seu naturalem hominem in opposito est, et si non is in opposito esset, sed externus seu naturalis ejus homo obsequia praestaret interno seu spirituali, prorsus corresponderent: ut pro exemplo, qui in opposito est, credit quod abdicandae sint divitiae, ac omnes voluptates corporis et mundi, ita jucunda vitae, ut 2 vitam aeternam accipiat, 4illa enim opposita creduntur vitae spirituali; at in se non opposita sunt, sed correspondent; sunt enim media finis, ut nempe internus seu spiritualis homo illis frui queat ad bona charitatis exercenda, (c)et praeterea ut contentus in salubri corpore vivat; sunt fines qui unice faciunt quod internus homo et externus vel oppositi sint, vel correspondeant; oppositi sunt quando divitiae, voluptates et jucunda, de quibus dictum, fiunt fines, tunc enim spiritualia et caelestia, quae sunt interni hominis, contemnit 5et subsannat, immo rejicit; at correspondent quando illa non fiunt fines sed media ad fines superiores, nempe ad illa quae sunt vitae post mortem, ita regni caelestis ac Ipsius Domini, tunc 6corporea et mundana apparent illi vix aliquid respective, et cum de illis cogitat, modo ut media ad fines aestimat; inde patet quod illa quae apparent opposita, non in se opposita sint; 3 sed quod ita appareant, sit 7quia illi in opposito sunt: qui non in opposito sunt, similiter agunt, similiter loquuntur, similiter ambiunt divitias, et quoque 8similiter voluptates captant, sicut illi qui in opposito sunt, usque adeo ut externa facie vix dignosci queant; causa est quia soli fines sunt qui distinguunt, seu quod idem, amores, nam amores sunt fines; at tametsi similes apparent forma externa seu quoad corpus, usque tamen prorsus dissimiles sunt forma interna seu quoad spiritum; qui in correspondentia 9est, hoc est, apud 10quem interno homini correspondet externus, ejus spiritus est candidus 11et pulcher, qualis est amor caelestis in forma; at qui in opposito 9est, hoc est, apud 10quem externus homo oppositus est interno, utcumque similitudo est cum altero quoad externum, ejus spiritus est niger (c)et deformis, 12qualis est amor sui et mundi, hoc est, qualis contemptus 4 aliorum et quale odium, in forma. Similiter se habet cum perplurimis in Verbo, quod nempe quae in sensu litterali sunt, appareant opposita illis quae in sensu interno sunt, cum tamen nusquam opposita sint, sed prorsus correspondeant; ut pro exemplo, in Verbo pluries dicitur quod Jehovah seu Dominus irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, cum tamen nusquam irascatur, minus conjiciat aliquem in infernum; illud est sensus litterae, hoc autem est sensus interni; haec apparent opposita, sed ex causa quia homo in opposito est; se habet hoc, sicut quod Dominus appareat ut Sol angelis qui in caelo, et inde ut calor quasi vernus, et ut lux quasi aurorae; at infernalibus sicut prorsus opacum quid, et inde ut frigus quasi hiemis, ac ut caligo quasi noctis; proinde angelis in amore et charitate, sed infernalibus in odio et hostilitate; ita his secundum sensum litterae, quod irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, illis autem secundum sensum internum quod nusquam irascatur et excandescat, minus 5 quod vastet et conjiciat in infernum; cum itaque agitur in Verbo de illis quae contraria Divino sunt, illa non (t)possunt aliter quam secundum apparentiam ita sisti; etiam Divinum est quod quia mali vertunt in diabolicum, hoc sic operatur; quare etiam quantum ad Divinum 13approximant, tantum in cruciatus infernales se conjiciunt. Similiter se habet cum verbis Domini in Oratione, "Ne inducas nos in tentationem;" sensus secundum litteram est quod inducat in tentationem: sensus autem internus est quod neminem inducat, ut notum est, videatur n. 1875; similiter se habet cum reliquis quae 14sensus litteralis Verbi sunt. @1 nempe$ @2 non usque$ @3 ille quia in opposito est, videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen usque dum interno seu spirituali homini obsequia praestat externus seu naturalis, prorsus correspondent;$ @4 opposita enim$ @5 subsannat et$ @6 corporeum et mundanum apparet$ @7 quod...sint$ @8 ab illis similiter voluptates capiunt, ac$ @9 sunt$ @10 quos$ @11 ac formosus et$ @12 i et$ @13 appropinquant$ @14 in sensu literali$
Arcana Coelestia 3 #3426 Quod "dicendo, Nobis aquae" significet quod illi in vero sint, seu quod illis vera, constat a significatione "aquarum" quod sint cognitiones, ut et vera, de qua n. 28, 680, 739, 2702, 3058.
Arcana Coelestia 3 #3427 "Et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo": quod significet negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura, constat ex eo quod nomina quae antiquitus indebantur, essent significativa rei seu status, 1n. 3422, inde meminisse potuerunt plurium de illis, imprimis qualia essent; hic quia pastores Geraris cum pastoribus Jishaki rixati sunt, puteo inditum erat nomen inde: quod "rixari seu contendere" significet etiam negare, videatur n. 3425; nomen inde Esek, quod in lingua originali significat contentionem seu rixam, et deducitur a voce affini quae significat oppressionem (c)et injuriam; et quia hic per "puteum" significatur Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, per "Esek" seu contentionem significatur negatio sensus interni Verbi; causae negationis eidem voci etiam insunt, quae quod sint ob illa de quibus mox supra n. 3425, nempe quod opposita appareant, patet; tum quoque quod sint ob alia. Ita cum sensu interno Verbi se habet: qui in sola scientia cognitionum 2 sunt, et vocantur "Philistaei," et qui in solis doctrinalibus fidei, qui dicuntur "pastores vallis Geraris," ac in nulla charitate erga proximum, illi nequaquam aliter possunt quam negare quod sensus internus Verbi sit; causae sunt praecipuae quia cordibus suis non agnoscunt Dominum, tametsi Illum ore profitentur; et quoque cordibus non amant proximum, tametsi 3amorem contra illum declarant; et qui non corde agnoscit Dominum et corde amat proximum, is nequaquam potest aliter quam sensum internum Verbi negare, nam Verbum in sensu interno de non alia re quam de amore in Dominum et amore erga proximum agit; quapropter Dominus dicit, Quod super illis duobus praeceptis, Lex et Prophetae, hoc est, totum Verbum, 4pendeant, Matth. xxii 35-38: quantum 5illi negant sensum internum Verbi, etiam datum est mihi videre a talibus in altera vita, coram quibus cum modo memoraretur quod sensus internus Verbi sit, qui non apparet in sensu ejus litterali, et quod ille agat de amore in Dominum et erga proximum, 6tunc ab illis non modo negatio, sed etiam aversatio immo nausea percepta 3 est; haec causa primaria est; altera est quod invertant prorsus Verbum, ponendo id quod infra est, superius, seu quod idem, id quod post est, anterius; statuunt enim fidem esse essentiale Ecclesiae, et illa quae amoris in Dominum et amoris erga proximum sunt, esse fructus fidei; cum tamen ita se habet: si amor in Dominum comparetur arbori vitae in paradiso Edenis, charitas et ejus opera sunt fructus inde, 7at fides et omnia fidei sunt modo folia; cum 8ergo ita Verbum invertunt ut non ex arbore sed ex foliis deducant fructus, non mirum est quod negent sensum internum 9Verbi, et modo ejus sensum litteralem 10agnoscant; nam ex sensu litterali quodcumque dogma etiam maxime 4 haereticum confirmari potest, ut notum est. Praeterea etiam, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, non autem in bono vitae, non possunt aliter quam in fide persuasiva esse, hoc est, in principiis captis aeque falsis ac veris, consequenter prae aliis stupidi, quantum enim quis in fide persuasiva est, tantum est stupidus; at quantum quis in bono vitae est, hoc est, in amore in Dominum et charitate erga proximum, tantum in intelligentia est, hoc est, in fide a Domino; inde etiam est quod illi non possint aliter quam in negativo esse de sensu interno Verbi, hi autem quod non possint aliter quam in affirmativo esse; sunt enim interiora apud illos qui in solis doctrinalibus sunt et non in bono vitae, clausa, adeo ut lux veri a Domino non possit influere et dare illis appercipere quod ita sit; at interiora apud illos qui in amore in Dominum sunt, sunt aperta, 11adeo ut lux veri a Domino 12possit influere, mentes illorum afficere, et dare apperceptionem 5 quod ita sit. Est quoque causa quod non aliud jucundum in lectione Verbi habeant quam quod per illud lucrentur honores et opes, (c)et famam propter illa, quod jucundum est jucundum amoris sui e mundi; et hoc usque adeo ut si non 13illa lucra iis inde, Verbum prorsus rejiciant; qui tales sunt, corde suo non modo negant sensum internum Verbi quando de illo audiunt, sed etiam ipsum litteralem, quantumvis putent quod ei credant; qui enim pro fine habet jucundum amori sui et mundi, omne quodcumque est vitae aeternae, prorsus ejicit corde suo, et modo ex naturali et corporeo homine profert talia quae vera dicit, non propter Dominum et regnum Ipsius, sed propter se et suos. Haec et plura alia faciunt quod illi qui "pastores vallis Geraris," et qui "Philistaei," vocantur, sensum internum Verbi negent. @1 videatur n. 3422 after qualia essent$ @2 i enim$ @3 i etiam$ @4 pendet$ @5 tales$ @6 ab illis non modo aversatio sed etiam$ @7 ac$ @8 itaque$ @9 after negent$ @10 ament$ @11 ita$ @12 queat$ @13 illud lucrum$
Arcana Coelestia 3 #3428 "Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo": quod significet sensum internum Verbi num sit, constare potest ex significatione "putei alius" et "rixari," de qua supra, ita ex serie; qui enim 1negant aliquid, ut qui sensum internum Verbi, cum iterum rixantur seu contendunt, non potest esse de alia re quam num sit. Notum 2est quod pleraeque lites hodie non ulterius vadant; 3sed quamdiu haerent in controversia num sit et num ita sit, nusquam in aliquid sapientiae progressum facere possunt; in ipsa enim re, de qua controvertunt, sunt innumerabilia quae nusquam videre possunt quamdiu non illam agnoscunt, nam omnia et singula ejus tunc simul ignorant; eruditio hodierna vix ultra hos limites, nempe 2 num sit 4et num ita sit, vadit, ideo quoque exclusi ab intelligentia veri stant; sicut qui modo contendit num sensus internus Verbi sit, is nusquam videre potest innumerabilia, immo indefinita, quae in sensu interno sunt; 5et sicut qui litigat num charitas sit aliquid in Ecclesia, et annon omnia ejus sint fidei, is innumerabilia, immo indefinita, quae in charitate sunt, non scire potest, immo prorsus in ignorantia manet quid charitas; similiter se habet cum vita post 3 mortem, cum resurrectione mortuorum, cum ultimo judicio, cum caelo et cum inferno; qui modo disputant num sint, illi tamdiu extra fores sapientiae sunt, et sunt veluti qui modo pulsant, et 7in palatia magnifica sapientiae ne quidem introspicere possunt; et quod 8mirandum, tales qui ita faciunt, se prae aliis sapientes esse credunt, et eo sapientiores quo melius disserere possunt num ita sit, et magis confirmare quod non ita, cum tamen simplices qui in bono sunt, quos contemnunt, absque aliqua lite, minus controversia docta, appercipere possunt momento quod sit et quale sit; hi sensum apperceptionis veri communem habent, illi autem sensum illum per talia quae prius discutere volunt an sit, exstinxerunt; de his et de illis Dominus loquitur, cum dicit, Quod abscondita sint sapientibus et intelligentibus, et revelata infantibus, Matth. xi 25; Luc. x 21. @1 i prorsus$ @2 i enim$ @3 et$ @4 vel$ @5 vel quoque, qui litigat, num charitas sit essentiale Ecclesiae, vel num fides$ @6 i imo$ @7 ne quidem in palatia magnificentissima$ @8 mirum$
Arcana Coelestia 3 #3429 Et vocavit nomen illius Sitnah": quod significet quale eorum, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione "Sitnah" quod in lingua originali sit adversatio, quae est negationis gradus ulterior.
Arcana Coelestia 3 #3430 Vers. 22, 23. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc 1dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra. Et ascendit exinde Beershebam. "Transtulit exinde" significat quod ad inferiora adhuc; "et fodit puteum alium, et non rixati super illo" significat sensum litteralem Verbi: "et vocavit nomen ejus Rehoboth" significat quale inde quoad verum: "et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos" significat incrementa veri inde: "et fructificabimur in terra" significat incrementa boni inde: "et ascendit inde Beershebam" significat quod inde doctrina fidei Divina. @1 dilatare$
Arcana Coelestia 3 #3431 Quod "transtulit exinde" significet quod ad inferiora adhuc, constat a significatione "transferre" quod sit ad alia quae in serie sequuntur, hic itaque ad vera inferiora seu exteriora, quia huc usque ordine actum est de veris superioribus seu interioribus; vera inferiora seu exteriora sunt illa quae in sensu litterali Verbi exstant, captui naturalis hominis adaequata; de his nunc agitur.
Arcana Coelestia 3 #3432 "Et fodit puteum alium, et non rixati super illo": quod significet sensum litteralem Verbi, constat ex significatione "putei" quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3096, 3424, hic Verbum quoad sensum litteralem, nam dicitur quod "transtulerit exinde, et foderit puteum alium, et quod de illo non rixati sint," per quae significatur ille sensus Verbi qui exterior est et quem non negant, qui sensus est qui litteralis vocatur. Sensus litteralis Verbi est triplex, nempe historicus, propheticus, et doctrinalis; unusquisque est talis ut capi 2 possit 1etiam ab illis qui in externis sunt. Cum Verbo ita se habet antiquissimo tempore quando Ecclesia caelestis fuit, non fuerat Verbum, homo enim illius Ecclesiae habuit Verbum cordibus suis inscriptum; Dominus enim immediate per caelum illos docuit quid bonum et inde quid verum, et dedit illis utrumque percipere ex 2amore et charitate, et scire ex revelatione; ipsissimum Verbum illis fuit Dominus. Post hanc Ecclesiam successit alia quae non caelestis sed spiritualis fuit; haec principio non habuit Verbum aliud quam quod ab antiquissimis collectum fuit, hoc repraesentativum erat Domini, ac significativum regni Ipsius, ita illis fuit sensus internus ipsum Verbum; quod etiam Verbum scriptum habuerint, tam historicum quam propheticum, quod amplius non exstat, et quod in illo similiter sensus internus fuerit qui se referebat ad Dominum, videatur n. 2686; inde sapientia illius temporis fuit et loqui et scribere per repraesentativa et significativa, intra Ecclesiam de rebus Divinis, et extra Ecclesiam de rebus aliis, ut patet ab 3antiquorum illorum scriptis quae apud nos: sed successu temporis, illa sapientia periit, usque tandem ut non scirent quod aliquis sensus internus, etiam in Libris Verbi, inesset; Judaica et Israelitica gens erat talis; haec 4Verbum propheticum sanctum habuit ex eo quod antiquum sonaret et Jehovae nomen in sensu litterae audirent, non credentes quod 5aliquod Divinum altius ibi reconditum lateret; orbis Christianus nec sanctius de Verbo cogitat. Exinde constare potest quomodo sapientia succedente tempore ab 3 intimis secesserit ad extima, et homo se a caelo removerit, et tandem descenderit usque ad terrae pulverem, in quo nunc sapientiam ponit. Quia ita se habuit cum Verbo, nempe quod ejus sensus internus successive obliteratus sit, et hodie ita ut nesciatur quod sit, cum tamen ille est ipsissimum Verbum in quo Divinum proxime, ideo status ejus successivi in hoc capite describuntur. @1 , ita accommodatus etiam$ @2 affectione$ @3 antiquissimorum$ @4 stylum antiquum, qui fuit qualis primorum capitum Geneseos et qualis Prophetarum$ @5 aliquid$
Arcana Coelestia 3 #3433 "Et vocavit nomen ejus Rehoboth": quod significet quale inde quoad verum, constat ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et a significatione "Rehoboth" quod sint vera, Rehoboth enim in lingua originali significat latitudines, et quod latitudine in sensu interno Verbi sint vera n. 1613 ostensum est.
Arcana Coelestia 3 #3434 "Et dixit, Quia nunc 1dilatari facit Jehovah nos": quod significet incrementa veri inde, constat a significatione "latitudinis" quod sit verum, de qua mox supra n. 3433, inde "dilatari" est incrementa veri accipere.
Arcana Coelestia 3 #3435 "Et fructificabimur in terra": quod significet incrementa boni inde, constat a significatione "fructificari" quod sint incrementa boni; quod "fructificari" praedicetur de bono et "multiplicari" de vero, videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et a significatione "terrae" quod sit Ecclesia et quicquid Ecclesiae, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2928, 3355.
Arcana Coelestia 3 #3436 "Et ascendit inde Beershebam": quod significet quod inde doctrina fidei Divina, constat a significatione "Beersheba" quod sit doctrina fidei Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859: doctrina fidei, quae hic per Beershebam significatur, est ipse sensus litteralis Verbi, nam Verbum est ipsa doctrina; et tametsi Verbum quoad sensum litteralem est tale ut hauriri queant inde vera, etiam est tale ut confirmari queant inde non vera, prout notum est ex haeresibus: at qui ex fine sapiendi, hoc est, faciendi bonum et intelligendi verum, legit Verbum, is instruitur secundum finem et secundum affectionem ejus, ipso enim nesciente influit Dominus, ac illustrat mentem, (c)et ubi haeret, dat ex 2 aliis locis intellectum; praeterea, qui in simplici bono est et simpliciter credit Verbo secundum sensum ejus litteralem, is donatur facultate 1percipiendi vera cum in altera vita instruitur ab angelis; ac interea pauca vera quae apud illum, vivificantur charitate et innocentia, quae cum insunt, tunc falsa quae quoque infuderunt se in 2umbra ejus ignorantiae, non nocent, bono enim non adjunguntur, sed detinentur inde quasi in peripheriis, ac ita facile emoveri queunt; sed aliter se habet cum illis qui non in bono vitae sunt; apud (c)eos falsa quae per sinistram interpretationem ex Verbo excluserunt, medium seu quasi centrum tenent, et vera circuitus seu peripherias, quare falsa sunt quae adjunguntur malo vitae eorum, et vera dissipantur. @1 recipiendi ver ab angelis, cum in altera vita$ @2 umbram$
Arcana Coelestia 3 #3437 Vers. 24, 25. Et apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit, Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum, et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum. "Apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit" significat perceptionem Domini de obscuro illo: "Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego" significat quod Divinum etiam esset ibi: "et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum" significat quod inde incrementum boni et veri: "propter Abrahamum servum Meum" significat ex Divino Humano Domini: "et aedificabat ibi altare" significat significativum et repraesentativum Domini: "et invocavit nomen Jehovae" significat cultum inde: "et tetendit ibi tentorium suum" significat ibi sanctum: "et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum" significat doctrinam inde.
Arcana Coelestia 3 #3438 "Apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit": quod significet perceptionem Domini de obscuro illo, constat a significatione "apparere Jehovah et dicere" cum praedicatur de Domino, quod sit ex Divino percipere; quod "apparere ad eum Jehovah" sit ex Divino, videatur n. 3367, et quod "dicere" sit percipere, n. 2862, 3395; Jehovah enim fuit in Ipso, ita quamdiu Humanum nondum glorificatum fuit, apparitio Jehovae fuit perceptio Divina seu perceptio ex Divino, quare per apparere ad eum Jehovah et dicere, 1id significatur; ex significatione "noctis" quod sit status umbrae seu obscurum, de qua n. 1712; per obscurum illud significatur sensus litteralis Verbi, se enim ille respective ad sensum internum habet sicut umbra ad lucem: ut adhuc sciatur quomodo se habet cum sensu 2 litterali Verbi, paucis dicendum: se habet sensus internus ad sensum litteralem, sicut apud hominem ejus interiora, seu caelestia et spiritualia, ad ejus exteriora seu naturalia et corporea; interiora ejus in luce caeli sunt, at exteriora in luce mundi; inter lucem caeli et lucem mundi, consequenter inter illa quae lucis caeli et illa quae lucis mundi sunt, qualis differentia sit, videatur n. 1521-1533, 1619-1632, 1783, 1880, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3341, 3413, nempe quod talis, qualis est inter lucem diei et umbram noctis; homo quia est in umbra illa et non scire vult quod in vero a Domino sit lux, non aliter credere potest quam quod umbra ejus sit lux, immo etiam vicissim quod lux sit umbra; est enim velut noctua, quae cum in umbra noctis volat, putat se esse in luce, at cum in luce diei, putat se esse in umbra; oculus enim internus, hoc est, intellectus, per quem 2homo interius videt, apud talem non aliter est formatus, nam illum non aliter formavit, aperit enim eum cum deorsum spectat, hoc est, ad mundam et corporea, et claudit illum cum sursum, hoc est, ad spiritualia et caelestia; apud illos Verbum simile est, quod in ejus sensu litterali apparet; hoc credunt esse lucis, at quod in sensu interno, id credunt esse umbrae; apparet enim Verbum cuivis 2secundum quale ejus; cum tamen sensus internus Verbi se habeat respective ad sensum ejus litteralem, sicut lux caeli ad lucem mundi, 3 n. 3086, 3108, hoc est, sicut lux diei ad lucem noctis. In sensu interno sunt singularia quorum myriades simul faciunt unum particulare quod in sensu litterali sistitur; seu quod idem, in sensu interno sunt particularia quorum myriades simul faciunt unum commune quod in sensu litterali est; hoc commune est quod apparet homini, non autem particularia quae insunt et quae constituunt; usque tamen ordo particularium in communi apparet homini, sed secundum ejus quale; ordo ille est sanctum quod afficit.
Arcana Coelestia 3 #3439 "Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego": quod significet quod Divinum etiam esset ibi, nempe in sensu litterali Verbi, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum Domini, de qua n. 2833, 2836, 3251, 3305 f.; inde "Jehovah Deus Abrahami" significat Domini Divinum quod Abraham repraesentat; et quia agitur de Verbo, quod quoque est Dominus quia omne Verbum ab Ipso et omne Verbi de Ipso, ideo per "Ego Deus Abrahami ne timeas, quia cum te Ego" significatur quod Divinum etiam 1sit ibi. Cum Divino in 2Verbo ita se habet: Ipsum Divinum est in sensu supremo Verbi, quia ibi est Dominus; Divinum etiam est in sensu interno, quia ibi est regnum Domini in caelis, inde 3sensus ille vocatur caelestis et spiritualis; Divinum quoque est in sensu litterali Verbi 4quia ibi est regnum Domini in terris, inde sensus ille vocatur externus ut et naturalis, sunt enim ibi apparentiae crassae, 5a Divino remotiores: at usque ibi omnia et singula sunt Divina. Tres illi sensus se habent sicut se habuit tabernaculum; intimum ejus, seu quod intra velum, ubi arca in qua testimonium, fuit sanctissimum seu sanctum sanctorum; internum autem, seu quod immediate extra velum, ubi mensa aurea et candelabrum, erat sanctum; externum autem ubi atrium, etiam erat sanctum; ad illud conveniebat coetus et inde vocabatur "tentorium conventus." @1 esset$ @2 sensu litterali Verbi$ @3 hic sensus vocatur sensus Verbi$ @4 quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in terris in externa Ipsius Ecclesia$ @5 i quae$
Arcana Coelestia 3 #3440 "Et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum": quod significet quod inde incrementum boni et veri, constat ex significatione "benedicere tibi" quod sit incrementum boni, de qua n. 3406; et a significatione "multiplicari semen tuum" quod sit incrementum veri, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; quod "semen" sit verum, de quo praedicatur multiplicari, videatur n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3038, 3373, 3380. Quod ex Verbi sensu litterali quoque incrementum boni et veri sit apud hominem, 1est quia in illo sensu quoque omnia et singula Divina sunt, ut mox supra n. 3439 dictum, et quia in sensu litterali sensus internus pluribus in locis apertus est; sicut in Veteri Testamento apud Prophetas, quod Dominus venturus qui generi humano salus esset; quod omnis Lex et omnes Prophetae sint amare Deum et amare proximum; quod occidere sit odio habere, nam qui odit, omni momento occidit; in velle illius et in jucundo vitae illius id est; haec sunt sensus interni in sensu litterali; praeter plura alia. @1 est quia Divinum est quoque in illo sensu, ut mox supra n. 3439 dictum, et Divinum illud influit apud hominem qui legit Verbum, sed secundum ejus vitam, ita secundum receptionem, nam qualis vita talis receptio; etiam ex Verbi sensu literali est incrementum boni et veri ex eo quod ibi in illo quia sensus internus pluribus in locis apertus sit, sicut in Veteri Testamento apud prophetas ubi agitur de Domino, tam manifeste ut Judaei quoque, qui in tantis tenebris sunt, Ipsius adventum, hoc est, Messiae, expectaverint; etiam internus sensus apertus est in literali ubi agitur de amore in Deum et amore erga proximum, praeter ubi praecepta decalogi passim secundum sensum internum explicentur, sicut quod occidere sit odio habere proximum, nam qui odio illum habet, omni momento illum occidit, in velle illius, et in jucundo vitae illius id est.$
Arcana Coelestia 3 #3441 "Propter Abrahamum servum Meum": quod significet ex Divino Humano Domini, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum Domini, 1etiam Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et ex significatione "servi Mei" cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum, non quod Divinum Humanum sit servus, quia Illud est quoque Jehovah, n. 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed quia Dominus per Illud inservit generi humano; per Illud enim homo salvatur, nam nisi Dominus univerit (t)Divino Humanum, 2ut homo Humanum Domini potuisset mente sua intueri ac adorare, et sic ad Divinum accedere, nusquam potuisset salvari; conjunctio hominis cum Ipso Divino quod Pater vocatur, est per Divinum Humanum quod Filius; ita per Dominum, per Quem a spirituali homine intelligitur Humanum, sed a caelesti ipsum Divinum; inde patet cur Divinum Humanum servus dicitur, nempe quod Divino inserviat, ut ad illud accessus sit homini, et 3quod inserviat generi 2 humano ad salutem illorum; hoc nunc est quod significatur per "Abrahamum servum Meum"; ut quoque apud Davidem, Memorate mirabilia Ipsius quae fecit, prodigia et judicia oris Ipsius, semen Abrahami servi Ipsius, filii Jacobi electi Ipsius: misit Mosen servum Suum, Aharonem quem elegit:...Recordatus est verbi sanctitatis Suae cum Abrahamo servo Suo, Ps. cv ,] 6, 26, 42; ubi per "Abrahamum servum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum: similiter etiam Dominus quoad Divinum Humanum in supremo sensu intelligitur per Israelem servum, per Jacobum servum, 4per Davidem servum: 5per Israelem servum, apud Esaiam, Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami amici Mei; quem apprehendi a finibus terrae, et ab alis ejus vocavi te, et dixi tibi, Servus Meus tu, elegi te, xli 8, 9; ubi "Israel servus Meus" in supremo sensu est Dominus respective ad spiritualis Ecclesiae interna, et "Jacobus" quoad illius Ecclesiae externa: apud eundem, Dixit mihi, Servus Meus tu Israel, in quo gloriosus reddar:...leve est, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, et dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea ad extremitatem terrae, xlix 3, 6; ubi manifeste "servus Israel in quo gloriosus reddar" pro Divino Humano Domini; quod 6servus dicatur ab inserviendo, patet, nam dicitur, "ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et ad 3 reducendum servatos Israelis": quod per "Jacobum servum," apud Esaiam, Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, xlv 3, 4; ubi Per "servum Jacobum et Israelem electum" intelligitur Dominus, "servus Jacobus" respective ad Ecclesiae externa, "Israel electus" 4 respective ad Ecclesiae interna: etiam per "Davidem servum" apud Ezechielem, Congregabo filios Israelis a circuitu,...servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis;...habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo; et habitabunt super illa, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum, xxxvii ,] 24, 25; manifeste "David servus" pro Divino Humano Domini, n. 1888, et hoc ex Divino Vero, quod per "regem," hic Davidem, significatur, n. 1728, 2015, 3009; ipsum etiam verum quod sit servus respective, videatur n. 3409; (m)et quia ita, Dominus ipse :Se vocat inservientem seu ministrantem, apud Marcum, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, x 44, 45; Matth. xx 26-28: et apud Lucam, Quis major est, qui accumbit, an qui ministrat? nonne qui accumbit? atqui Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat, xxii 27.(n) @1 et quoque$ @2 et$ @3 sic quod inserviat ut generi humano sit salus$ @4 i et$ @5 i ut$ @6 i hic$
Arcana Coelestia 3 #3442 "Et aedificabat ibi altare": quod significet significativum et repraesentativum Domini, constat a significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777, 2811.
Arcana Coelestia 3 #3443 "Et invocavit nomen Jehovae": quod significet cultum inde, constat ex significatione "invocare nomen Jehovae" quod sit cultus, de qua n. 440, 2724: et quod "nomen Jehovae" sit omne in uno complexu per quod colitur Dominus, n. 2628, 2724, 3006.
Arcana Coelestia 3 #3444. 1"Et tetendit ibi tentorium suum": quod significet ibi sanctum, constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum cultus, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312. @1 Quod AI$
Arcana Coelestia 3 #3445 "Et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum": quod significet doctrinam inde, constat ex significatione "putei" quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; et quia Verbum est ipsa doctrina, 1et sic ex Verbo est omnis doctrina quae Ecclesiae, inde "perfodere puteum" significat doctrinam inde, nempe ex sensu litterali Verbi, quia de illo hic agitur: sed ipsa doctrina ex sensu litterali Verbi est unica, nempe doctrina charitatis et amoris, charitatis erga proximum et amoris in Dominum, nam haec doctrina et secundum illam vita est totum Verbum, ut Dominus docet apud Matth. xxii 35-38. @1 ita$
Arcana Coelestia 3 #3446 Vers. 26, 27. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis? "Et Abimelech ivit ad illum e Gerar" significat doctrinam fidei spectantem rationalia: "et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius" significat primaria doctrinae illorum fidei: "et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?" significat cur Divinum vellent cum illud negarent, et illud adversarentur quod in sensu interno Verbi?
Arcana Coelestia 3 #3447 "Abimelech ivit ad illum e Gerar": quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, constat ex repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 3391, (x)3393, 3398; et a significatione "Geraris" quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; quid doctrina spectans rationalia, videatur n. 3368. Agitur hic et usque ad vers. 33 de illis qui in sensu litterali Verbi sunt, et inde in doctrinalibus fidei, ac de doctrinalium horum quatenus ex sensu litterali sunt, concordantia cum sensu interno; "Abimelech 1et Ahuzzath socius illius, ac Phicol dux exercitus illius" illa repraesentant; sunt illi qui fidem faciunt essentialem, et charitatem quidem non rejiciunt, sed postponunt, ita doctrinam praeferunt vitae; nostrae Ecclesiae hodie paene omnes tales sunt, praeter illam quae est in gentilismo Christiano, ubi per 2 mittitur adorare sanctos et eorum idola. Sicut in omni Ecclesia Domini sunt qui interni homines sunt, et qui externi; ac interni sunt qui in affectione boni, 2et externi qui in affectione veri; ita quoque hi qui per "Abimelechum, ejus socium (c)et ducem exercitus" hic repraesentantur; interni sunt, de quibus prius cap. xxi vers. 22-33 actum est, ubi de Abimelecho et Phicole duce exercitus ejus, quod ad Abrahamum venerint, et pepigerint cum illo foedus in Beersheba, de quibus videatur n. 2719, 2720; externi autem sunt, de quibus hic agitur. @1 i enim$ @2 at$
Arcana Coelestia 3 #3448 "Et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius": quod significet primaria doctrinae illorum fidei, constat ex repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei spectans rationalia, inde "socius illius, et dux exercitus illius" sunt illa, et quidem primaria quae sunt doctrinae 1; "dux" enim sicut princeps significat primaria, n. 1482, 2089, et "exercitus" ipsa doctrinalia; quod "exercitus" significet doctrinalia quae sunt veri seu quae sunt vera inferiora, 2inde est quia per "militiam" in Verbo et per "bellum," significantur illa quae sunt militiae et belli spiritualis, n. 1664, 1788, 2686, ut quoque per arma 3, nempe per hastas, clypeos, arcus, sagittas, gladios, et similia alia, ut passim ostensum; et quia sunt vera seu doctrinalia per quae pugnae spirituales fiunt, ideo per "exercitus" illa significantur, et 2 quoque falsa seu haeretica in opposito sensu: quod haec et illa per exercitus in Verbo significentur, constare potest a pluribus locis; ut apud Danielem, Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit se....Exercitus ejus traditus est super jugi in praevaricationem, et projecit veritatem in terram....Audivi unum sanctum loquentem,...dixit, Quousque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus conculcationi, viii 9-13; "cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus" 4est potentia falsi ex malo, n. 2832, "exercitus caelorum" 4sunt vera; "princeps exercitus" 4est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in 5bono sensu est verum, dicitur quod "dejecerit de exercitu in terram," et dein quod "projecerit veritatem in terram": apud eundem, 3 Rex (X)septentrionis sistet multitudinem magnam prae priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum exercitu magno, et cum opibus multis:...deinde excitabit vires suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum, sed non consistet;...nam comedentes cibum ejus, frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent confossi multi, xi 23, 25, 26; ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per "regem septentrionis" intelliguntur falsa, ita quoque per "exercitum ejus," et per "regem meridiei (c)et exercitum ejus" vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae: apud Johannem, 4 Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus,...indutus vestimento tincto sanguine,...et exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum....Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu illius, Apoc. xix 14, 19; "sedens super equo albo" pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; "exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur" pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in 6veris sunt; "bestia" pro malis amoris sui; "reges terrae et exercitus eorum" pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur: apud Davidem, 5 Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius exercitus eorum, Ps. xxxiii 6; "exercitus eorum seu caelorum" pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli 7, ex veris quibus sunt, vocantur "exercitus caelorum"; ut apud Lucam, Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis, laudantium Deum, ii 13: apud Davidem, Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. ciii 21: apud eundem, Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes exercitus Ipsius, Ps. cxlviii 2: apud Esaiam, Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet, xl 26: apud eundem, Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 12; "exercitus caelorum" ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut 6 dictum: in Libro Primo Regum, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius, xxii 19: apud Joelem, Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii 11: apud Zachariam, Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et redeunte, ne transeat amplius super eos exactor;...exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi, ix 8, 9; ibi de Adventu Domini, "exercitus Ipsius" pro veris Divinis, inde est, 8et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam, Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth ducit exercitum belli, xiii 4; "regna gentium pro falsis ex malis, "ducere exercitum belli" pro pugnare pro homine. Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum 7 caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. vii 4; xii 17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. vi 26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. i 52; et distribuerentur in exercitus, Num. ii 1 ad fin. Quod per 8 "exercitus" significentur vera, etiam constat apud Ezechielem, Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui; filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, xxvii 10, 11; ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; "exercitus" pro ipsis veris; quod "Lud et Put" quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; "scutum et galea" sunt talia quae sunt 9pugnae seu belli spiritualis. Quod "exercitus" in opposito sensu sint falsa, patet apud 9 Esaiam, Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra, xxiv 21; ubi "exercitus altitudinis" pro falsis ex amore sui: apud Ezechielem, Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus magnus, 10exercitus magnus, xxxviii 4, 15; ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, ita factus idololatricus, n. 1151, "exercitus illius" pro falsis: apud Jeremiam, 10 Mittam contra Babelem...qui tendit, tendens arcum suum, et 11efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date omnem exercitum ejus, ii 2, 3; "Babel" pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; "exercitus ejus" sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut Jer. (x)xxxiv 1, 21; xxxii 2; xxxix 1: apud Ezechielem, Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, xxxii 31, 32; ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, "exercitus (c)ejus" seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi "exercitus Pharaonis," ut Jer. xxxvii 5, 7, 11; xlvi 2; Ezech. xvii 17: apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, xxi 20; ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae "circumdatur exercitibus" quando obsidetur 11 a falsis. Inde constat quod per "exercitus caelorum," quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in Libro Secundo Regum, Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se omni exercitui caelorum, xvii 16; ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse, Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, xxi 5: et quod Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et luco, et omni exercitui caelorum, xxiii 4: et apud Jeremiam, Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, viii 2: et alibi, Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut locus Tophet, immundae, quoad omnes 12domus, super quarum tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando libaverunt diis aliis, xix 13: et apud Zephaniam, Extendam manum Meam contra adorantes super tectis exercitui caelorum, i 5; sunt enim stellae quae imprimis vocantur "exercitus caelorum," 13at quod per "stellas" significentur vera, tum in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808. @1 i illius$ @2 i id$ @3 i illorum$ @4 pro$ @5 genuino$ @6 vero$ @7 i qui in caelo$ @8 nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem sunt,$ @9 i veri, quia sunt$ @10 i et$ @11 effert$ @12 domos$ @13 et$
Arcana Coelestia 3 #3449 "Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?" quod significet cur Divinum vellent cum illud negarent, et illud adversarentur quod in sensu interno Verbi, constare potest ab illis quae supra ad vers. 15, 16, 19-21 dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3450 Vers. 28, 29. Et dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus Jehovae. "Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te" significat quod scirent Divinum inesse: "et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te" significat quod doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur: "si facias eum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace" significat quod non violaverint internum sensum Verbi et quod non violarent: "tu nunc benedictus Jehovae" significat quod a Divino.
Arcana Coelestia 3 #3451 "Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te": quod significet quod scirent Divinum inesse, constat a significatione "videndo videre" quod sit appercipere et sic pro certo scire; et a significatione "esse Jehovah cum te" quod sit Divinum inesse; agitur hic ut supra n. 3447 dictum, de concordantia sensus litteralis Verbi cum sensu interno, consequenter de concordantia doctrinalium fidei quae per "Abimelechum, Ahuzzath, et Phicolem" significantur, quatenus ex sensu litterali Verbi sunt, cum eodem, nempe cum sensu interno; 1ita de conjunctione regni Domini in terris, cum regno Domini in caelis, 2proinde cum Domino, per Verbum; est enim Verbum quoad sensum supremum Ipse Dominus, et est quoad sensum internum ipsum regnum Domini in caelis, et quoad sensum litteralem ipsum regnum Domini in terris, ut quoque prius dictum: sed ita se habet 2 cum regno Domini in terris, hoc est, cum Ecclesia Ipsius, quod quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, non possit quin varia et diversa sit quoad illa, nempe quod una societas dicat id esse verum fidei, quia ita dicitur in Verbo, altera dicat illud esse quia etiam ita dicitur, et sic porro; proinde quod Ecclesia Domini quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, differat ubivis, et hoc non modo secundum societates, sed quandoque secundum singulos in societate; 3at dissensus in doctrinalibus fidei non facit quia una Ecclesia sit, si 3 modo unanimitas sit quoad velle bene et agere bene; sicut pro exemplo: si quis pro doctrinali agnoscit quod charitas sit ex fide, et ille in charitate erga proximum vivit, tunc quidem non in vero est quoad doctrinam sed usque in vero quoad vitam, consequenter est in illo Ecclesia seu regnum Domini: aut quoque si quis dicat quod facienda sint bona opera ut ei merces sit in caelo, secundum sensum litteralem Verbi, apud Matthaeum x 41, 42; xxv 34-46, et alibi, et tamen 4cum facit bona opera, nusquam cogitat de merito, is similiter in regno Domini est quia quoad vitam in vero; et quia talis quoad vitam, facile se instrui patitur quod nemo mereri queat caelum, (c)et quod opera in quibus meritum ponitur, non sint bona; ita in reliquis; sensus enim litteralis est talis quod pluribus in locis appareat sibi oppositus, sed est causa quia in illo sunt apparentiae veri accommodatae illis qui in externis sunt, proinde qui etiam in mundanis amoribus et quoque in corporeis 4 sunt: hic itaque per Abimelechum agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, qui quod sint illi qui fidem essentialem salutis faciunt, supra dictum est, et de doctrinalium illorum concordantia cum sensu interno, cum quibus quod etiam conjunctio facta sit, constat; sed modo cum illis qui in bono sunt, hoc est, cum illis qui tametsi fidem essentialem faciunt quoad doctrinam, usque charitatem essentialem faciunt quoad vitam; cum enim apud illos confidentia seu fiducia est in Dominum, quam vocant ipsam fidem, tunc in affectione amoris sunt in Dominum, consequenter quoad vitam in bono: sed videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515 quod Ecclesia varia sit quoad vera, sed una sit per charitatem, n. 3267: quod parallelismus sit inter Dominum et hominem quoad caelestia quae sunt boni, non autem quoad spiritualia quae sunt veri, n. 1831, 1832: quod unica doctrina sit, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 3445 quod Ecclesia foret una si charitas omnibus, tametsi quoad cultus et quoad doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2982: quod Ecclesia foret sicut regnum Domini in caelis, si omnibus charitas, n. 2385: quod innumerabiles varietates boni et veri sint in caelo, at quod per harmoniam usque unum faciant, sicut organa et membra corporis, n. 684, 690, 3241.
Arcana Coelestia 3 #3452 "Et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te": quod significet quod doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur, nempe quatenus sunt ex sensu litterali Verbi, constat ex significatione "sacramenti inter nos" quod sit consensio doctrinalium cum sensu litterali Verbi; et a significatione "inter nos et inter te" quod sit concordantia cum sensu interno; et ex significatione "excidamus foedus" quod sit quod sic posset esse conjunctio; quod "foedus" sit conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 2003, 2021; sensus qui inde redundat est quod quia ita, doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur; nam, ut dictum, doctrinalia quaecumque 1, modo sint ex Verbo, non negantur, acceptantur enim a Domino, modo is qui in illis est, in vita charitatis sit, nam illi vitae omnia quae Verbi sunt, conjungi possunt; sed Verbi interiora vitae quae est in charitatis interiore bono; videantur quae n. 3324 dicta et allata sunt. @1 i sint$
Arcana Coelestia 3 #3453 "Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace": quod significet quod non violaverint internum sensum Verbi et quod non violarent, constare potest (c)a serie rerum in sensu interno, et ex illis quae supra ad vers. 11, 22, 23 dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3454 "Tu nunc benedictus Jehovae": quod significet quod a Divino, constat ex significatione "benedicti Jehovae" cum dicitur de Domino, seu quod idem, de Verbi sensu interno, nam Dominus est Verbum, quod sit Divinum Verum, de qua n. 3140, ita ex Divino: sic, quod non violaverint nec violarent sensum internum quia ex Divino; sed violare sensum internum, est negare illa quae principalia illius sensus sunt, 1quae ipsa sancta Verbi sunt, quae sunt Divinum Humanum Domini, amor in Ipsum, et amor erga proximum; haec tria sunt principalia sensus interni et sancta Verbi; et sunt interna et sancta omnium doctrinalium quae ex Verbo, et interna et sancta omnis cultus, 2nam in illis ipsum regnum Domini est. Quartum est quod Verbum quoad omnia et singula ejus, immo quoad minimum apicem, sit Divinum, ita quod Dominus sit in Verbo; hoc quoque confitentur et agnoscunt omnes qui doctrinalia ex Verbo habent; sed usque corde negant illi qui non aliud sanctum in Verbo agnoscunt quam quod in littera apparet; illi nihil sanctum appercipere possunt in historicis nisi solum quoddam leve externum, ex eo quod dicatur sanctum, 3nec in propheticis; cum tamen interius sanctum erit, si quoad minimum apicem, Divinum. @1 i et$ @2 quia$ @3 i pariter$
Arcana Coelestia 3 #3455 Vers. 30, 31. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace. "Fecit illis convivium" significat cohabitationem: "et ederunt et biberunt" significat communicationem: et mane surrexerunt in matutino" significat illustrationis statum: "et juraverunt vir fratri suo" significat confirmationem cum illis qui in bono veri: "et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace" significat quod contenti.
Arcana Coelestia 3 #3456 "Fecit illis convivium": quod significet cohabitationem, constat a significatione "convivii" quod sit cohabitatio, de qua n. 2341.
Arcana Coelestia 3 #3457 "Et ederunt et biberunt": quod significet communicationem, constat a significatione "edere" quod sit communicari quoad illa quae sunt boni, de qua n. 2187, 2343, 3168; et a significatione "bibere" quod sit communicari quoad illa quae sunt veri, de qua n. 3089, 3168.
Arcana Coelestia 3 #3458 "Et mane surrexerunt in matutino": quod significet illustrationis statum, constat ex significatione "mane, et surgere in matutino" quod sit illustrationis status; "mane" enim et aurora in sensu supremo est Dominus, (c)et in sensu interno est caeleste amoris Ipsius, inde quoque est status pacis, videatur n. 2333, 2405, 2540, 2780; et "surgere" in sensu interno significat elevationem 1, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; inde patet quod "mane surrexerunt in matutino" significet illustrationis statum. @1 i quoad statum spiritualem$
Arcana Coelestia 3 #3459 "Et juraverunt vir fratri suo": quod significet confirmationem cum illis qui in bono veri, constat ex significatione "jurare seu juramenti" quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3037, 3375; et ex significatione "viri cum fratre" quod sit veri bonum, seu quod idem, qui in illo bono; quod "vir" sit verum, videatur n. 265, 749, 1007, 3134, 3309 pr.; et quod "frater" sit bonum, n. 2360; quid veri bonum, videatur n. 3295, 3332; in eo bono sunt illi qui hic per "Abimelechum" repraesentantur, seu qui per "Philistaeos," quorum rex Abimelechus fuit, 1nempe qui fidem faciunt essentialem Ecclesiae, et praeponunt charitati; 2qui tales, non in alio bono 3sunt quam in veri bono, nihil enim aliud ex Verbo eliciunt et hauriunt quam quae fidei sunt, ita quae veri; quae autem boni sunt, ita quae vitae, vix vident, idcirco confirmant se in doctrinalibus fidei, et non in aliquibus charitatis; cum illi bonum agunt, est ex doctrinalibus fidei; bonum inde est quod vocatur veri bonum: cum illis qui in eo bono sunt, conjungit Se 2 Dominus, sed non ita 4ut cum illis qui in bono charitatis, nam 5amor et charitas est conjunctio spiritualis, non autem fides nisi per amorem et charitatem; et quia ita, non dicitur quod "pepigerint foedus cum Jishako," sed quod "juraverint vir fratri"; "foedus" enim praedicatur de bono quod est amoris et charitatis, "juramentum" autem de vero quod est fidei, n. 3375; de illis qui in veri bono etiam praedicatur cohabitatio, quae per "convivium," n. 3456, significatur. Ex illis qui tales 6in altera vita, scire mihi datum est quod separati sint ab illis qui in 7charitatis bono sunt, hi enim propius conjuncti Domino sunt quam illi; nam bonum eorum est, ut ita dicam, durum, non se flecti patiens, 8non communicativum, ita non in caelo sed in limine ad caelum. @1 qui enim$ @2 illi$ @3 possunt esse$ @4 ac$ @5 i ipse$ @6 i sunt$ @7 bono charitatis$ @8 nec$
Arcana Coelestia 3 #3460 "Et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace": quod significet quod contenti, constare potest absque explicatione: inde etiam patet quod cum illis cohabitatio, non conjunctio, de qua mox supra n. 3459.
Arcana Coelestia 3 #3461 Vers. 32, 33. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverint ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas. Et vocavit eum Shibba, propterea nomen urbis Beersheba, usque ad diem hunc. "Fuit in die illo" significat statum illum: et venerunt servi Jishaki" significat rationalia: "et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas" significat vera interiora per illa: "et vocavit (c)eum Shibba" significat confirmati veri conjunctionem per illa: "propterea nomen urbis Beersheba" significat doctrinae quale inde: "usque ad diem hunc" significat status perpetuum.
Arcana Coelestia 3 #3462 "Fuit in die illo": quod significet statum, constat a significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, hic statum doctrinae de qua agitur.
Arcana Coelestia 3 #3463 "Et venerunt servi Jishaki": quod significet rationalia, constat a significatione "servorum" quod sint rationalia, ut et scientifica, de qua n. 2567; et a repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. Ex illis quae praecedunt, constat quid Domini per Jishakum hic repraesentatur, nempe quod Verbum quoad sensum ejus internum; per "Abimelechum" enim, et "Ahuzzatum, (c)et Phicolem" significantur doctrinalia fidei quae ex sensu litterali Verbi sunt, qualia sunt illorum qui Philistaei in bono sensu 1dicuntur, hoc est, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, et quoad vitam in bono, sed in bono veri, quorum doctrinalium aliqua conjunctio est cum 2 sensu interno, ita cum Domino; sunt enim illi qui in solis doctrinalibus fidei ac in vita secundum illa, in quadam conjunctione sed 2remota, ex causa quia non sciunt quid charitas erga proximum et minus quid amor in Dominum, ex quadam affectione sed modo ex quadam idea fidei, ita nec sunt in aliqua perceptione boni, sed in specie persuasionis quod id verum et sic bonum sit quod doctrinalia (c)illorum dictant, in quibus cum confirmati sunt, possunt aeque in falso esse quam in vero, nam nihil aliud confirmat hominem quid verum, quam 3 bonum; verum quidem docet quid bonum sed absque perceptione, at bonum docet quid verum ex perceptione; quisque scire potest quomodo hoc se habet, tum quae et qualis differentia sit, solum ex communi hoc charitatis praecepto, 3Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis, Matth. vii 12; qui ex praecepto agit, is quidem aliis bonum facit, sed quia 4sic jussum, ita non ex 5affectione cordis, et quoties facit, a se incohat, et quoque in faciendo bonum, de merito cogitat; at qui non ex praecepto agit sed ex charitate, hoc est, ex affectione, is ex corde, ita ex libero, agit, et quoties agit, ex ipso velle bonum incohat, 6ita ex eo quod ei sit jucundum; et quia in jucundo habet remunerationem, non de merito 4 cogitat; inde nunc constare potest quae differentia sit facere bonum ex fide et ex charitate, et quod illi remotiores sint quam hi ab ipso bono quod est Dominus; illi nec facile introduci in bonum charitatis usque ad perceptionem possunt, quia parum in veris sunt, nam in illud bonum nemo introduci potest nisi prius irradicata sunt non vera, quod fieri nequit dum non vera usque ad persuasionem irradicata sunt. @1 vocantur$ @2 i in$ @3 Quicquid vultis ut faciant vobis homines, hoc facite illis.$ @4 ita$ @5 corde$ @6 et tunc quia ei id jucundum, gaudet, quod possit$
Arcana Coelestia 3 #3464 "Et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas": quod significet vera interiora per illa, constat ex significatione "putei" quod sit Verbum, de qua n. 3424; et ex significatione "aquarum" quod sint vera, de qua n. 2702, nempe quae ex Verbo; ita "indicare ei super causas putei quem foderunt" significat de Verbo ex quo doctrinalia, et "dixerunt ei, Invenimus aquas" significat quod in illis, 1nempe in doctrinalibus, vera interiora; sunt enim, ut supra dictum, in omnibus doctrinalibus ex Verbi sensu litterali desumptis, vera interiora; Verbi enim sensus litteralis est sicut puteus in quo aqua, nam in omnibus et singulis Verbi est sensus internus, qui quoque est in doctrinalibus quae ex Verbo: ita se habet 2 cum doctrinalibus quae ex sensu litterali Verbi, quod cum homo in illis est et simul in vita secundum illa, in se habeat correspondentiam; angeli enim qui apud illum, in veris interioribus sunt cum is in exterioribus, ita 2habet communicationem per doctrinalia cum caelo, sed secundum 3suae vitae bonum: ut pro exemplo, cum in Sacra Cena simpliciter cogitat de Domino, ex verbis ibi, Hoc est corpus Meum et hic est sanguis Meus; tunc angeli apud illum sunt in idea amoris in Dominum et charitatis erga proximum, nam corpori Domini et pani correspondet amor in Dominum, ac sanguini et vino correspondet charitas erga proximum, n. 1798, 2165, 2177, 2187, et quia talis est correspondentia, e caelo per angelos influit in illud sanctum in quo tunc est homo, 4affectio, quam secundum vitae suae bonum recipit; angeli enim habitant apud 3 unumquemvis in ejus vitae affectione, ita in doctrinalium secundum quae vivit, nusquam 5a quibus vita discrepat; si vita discrepat, ut si sit in affectione lucrandi honores et opes per doctrinalia, tunc recedunt angeli, et in affectione illa habitant infernales, qui vel infundunt ei confirmationes illorum sui et mundi causa, ita fidem persuasivam, quae talis est ut nihil curet num verum sit vel falsum modo captent animos, vel omnem fidem auferunt, et tunc doctrina oris ejus est modo sonus ab igne amorum istorum excitatus et modificatus. @1 vera, hic vera interiora nempe in doctrinalibus$ @2 after caelo$ @3 ejus$ @4 after influit$ @5 i in ejus doctrinalibus$
Arcana Coelestia 3 #3465 "Et vocavit illum Shibba": quod significet confirmati veri conjunctionem per illa, constat a significatione "vocare," nempe nomine, quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421, 1ita quod nomina significent rem seu statum, n. 1946, 2643, 3422, 2hic itaque confirmati veri conjunctionem per illa, nempe per doctrinalia; Shibba enim in lingua originali est juramentum, quod significat confirmationem, 3n. 2842, 3375; confirmati veri conjunctio dicitur cum vera interiora se conjungunt 4veris exterioribus, quae sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi: quod apud tales conjunctio sit per vera quae sunt fidei, non ita per bona quae charitatis, supra n. 3463 dictum. @1 et$ @2 ita hic$ @3 i quod juramentum sit confirmatio, videatur$ @4 doctrinalibus, quae sunt vera exteriora, quatenus sunt$
Arcana Coelestia 3 #3466 "Propterea nomen urbis Beersheba": quod significet doctrinae quale inde, constat a significatione "nominis" quod sit quale, de qua mox supra n. 3465; ex significatione "urbis" quod sit doctrina, de qua n. 402, (x)2449, 2712, 2943, 3216; inde Beersheba, quae in lingua originali significat puteum juramenti, ita doctrinam veri confirmati; quod "Beersheba" sit doctrina, videatur n. 2723, 2858, 2859. Supra in capite xxi, vers. 30, 31, dicitur, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi; ibi per "Beershebam" significabatur status et quale doctrinae, quod ex Divino, et quod per illam conjunctio; et quia ibi agitur de illius Ecclesiae interioribus, dicitur quod "locus ille vocatus sit Beersheba;" hic autem quia agitur de illius Ecclesiae exterioribus, dicitur quod "urbs ita vocata"; de interioribus enim praedicatur status, qui significatur per "locum," n. 2625, 2837, 3356, 3387; sed de exterioribus praedicatur doctrina, quae significatur per "urbem," nam omnis doctrina suum statum et suum quale habet ab interioribus ejus.
Arcana Coelestia 3 #3467. "Usque ad diem hunc": quod significet status perpetuum, constat a significatione "ad diem hunc" 1quod sit status perpetuum, de qua n. 2838. @1 i seu hodie$
Arcana Coelestia 3 #3468 Vers. 34, 35. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae. "Fuit Esau filius quadraginta annorum" significat statum tentationis quoad bonum veri naturale: "et accepit mulierem Jehudith filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei" significat adjunctionem veri naturalis aliunde quam ex ipso genuino: "et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae" significat quod inde primum dolor.
Arcana Coelestia 3 #3469 "Fuit Esau filius quadraginta annorum": quod significet statum tentationis quoad bonum veri naturale, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum veri naturale, de qua n. 3300, 3302, 3322; [et] ex significatione "quadraginta annorum" quod sint tentationis status; quod "quadraginta" sint tentationes, videatur n. 730, 862, 2272, et quod "anni" sint status, n. 487, 488, 493, 893. Quod haec de Esavo immediate 1adjungantur illis quae de Abimelecho et Jishako relata sunt, est quia 2actum est de illis qui in bono veri sunt, hoc est, qui in vita secundum doctrinalia ex sensu litterali Verbi desumpta, hi enim significati sunt per Abimelechum 3 et Ahuzzatum et Phicolem, ut supra passim dictum; qui itaque in bono veri sunt, 2 seu in vita secundum doctrinalia, regenerati sunt quoad interiora, quae eorum rationalia sunt, sed nondum quoad exteriora, quae eorum naturalia; homo enim prius regeneratur quoad rationale quam 4quoad naturale, n. 3286, 3288, nam naturale prorsus in mundo est, et in naturali ut in plano fundatur hominis cogitatio et voluntas; (c)ea causa est quod appercipiat homo cum regeneratur, pugnam inter rationalem seu internum suum hominem et naturalem seu externum, et quod multo serius, et quoque multo difficilius regeneretur externum ejus quam internum; quod enim propius est mundo et propius corpori, hoc non adigi potest facile ad obsequia praestandum interno homini, nisi per insignem temporis moram, et per plures status novos in quos 5introducetur, qui status sunt status 6agnitionis sui, et agnitionis Domini, suae nempe miseriae et Domini misericordiae, ita humiliationis, per pugnas tentationum; quia ita est, ideo hic nunc immediate adjungitur hoc de Esavo et de ejus binis uxoribus, per quae talia in sensu interno significantur. Cuivis notum est quid bonum 3 naturale, quod nempe sit bonum in quod nascitur homo; sed quid bonum veri naturale, paucis si ulli notum est; datur bonum naturale, seu homini connatum, quadruplicis generis, nempe bonum naturale ex amore boni, bonum naturale ex amore veri, tum bonum naturale ex amore mali, et bonum naturale ex amore falsi; bonum enim in quod homo nascitur, id trahit a parentibus, sive patre sive matre; omne enim id quod parentes ex frequenti usu et habitu contraxerunt, seu ex actuali vita imbuerunt, usque dum illis tam familiare factum sit ut appareat sicut naturale, hoc derivatur in liberos, et fit hereditarium; parentes qui in bono amoris boni vixerunt, et in illa vita suum jucundum et beatum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit 7inclinationem ad simile bonum; parentes qui in bono amoris veri vixerunt, de quo bono videatur n. 3459, 3463, et in illa vita suum jucundum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit inclinationem ad simile bonum; 8consimiliter qui ex hereditario accipiunt bonum 4 amoris mali et bonum amoris falsi; vocantur haec bona, ex causa quia ut bona apud quos sunt, in externa forma apparent, tametsi nihil minus quam bona sunt; perplures apud quos bonum naturale apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt, flexiles et proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis et dolosis, qui sciunt captare animos, se in affectiones insinuare, et mentiri innocentiam; in haec bona ita dicta, nempe mali et falsi, nascuntur plerique hodie qui in orbe Christiano in bono naturali sunt, ex causa quia parentes eorum 9jucundum mali et jucundum falsi per actualem vitam contraxerunt, ac illud sic in liberos, et ita in posteros suos, implantarunt. @1 sequantur illa$ @2 i ibi$ @3 i ut regem Philistaeorum$ @4 secundum$ @5 introducitur$ @6 pugnae, ita status tentationis$ @7 I i inde$ @8 consimiliter qui in bono naturali amoris mali et in bono naturali amoris falsi; bonum amoris mali et bonum amoris falsi dicitur, ex causa quia ut bonum, in externa forma apparet, tametsi nihil minis est quam bonum; perplures, apud quos bonum naturale apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt, proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis et dolosis, qui sciunt captare animos, et se in affectiones insinuare: haec quatuor genera boni naturalis sunt; qui in bono naturali amoris boni et in bono naturali amoris veri sunt, se patiuntur regenerari, at qui in bono naturali amoris mali et in bono naturali amoris falsi non ita, bona enim illa prius prorsus eradicandum est, et dein novum bonum loco illius implantandum: in haec bona, ita dicta, nempe mali et falsi in quae plerique hodie in orbe Christiano qui in bono naturali sunt, nascuntur$ @9 after vitam$
Arcana Coelestia 3 #3470 "Et accepit mulierem Jehudith filiam Beeri Hittaei," et Basemath filiam Elonis Hittaei": quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde quam ex ipso genuino, constat ex significatione "mulieris" quod sit verum adjunctum bono, de qua ubi de Sarah et de Rebecca, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2904, 3012, 3013, 3077, hic verum naturale adjunctum bono naturali, de quo hic agitur; et ex repraesentatione "Jehudith filiae Beeri Hittaei, et Basemath filiae Elonis Hittaei" quod sit verum aliunde quam ex ipso genuino; Hittaei enim erant inter gentes probas quae in terra Canaane, apud quas habitabat Abraham, et a quibus speluncam Machpelae in sepulcrum emit, Gen. xxiii 3 ad fin.; et per quas repraesentatur ibi Ecclesia spiritualis inter gentes, videatur n. 2913, 2986, quae Ecclesia quia non in vero est ex Verbo, per eosdem significatur verum non ex ipso genuino; (m)gens enim quae Ecclesiam repraesentat, etiam significat verum et bonum, quale est Ecclesiae, nam Ecclesia ex vero et bono est Ecclesia, 1cum itaque illa dicitur, intelligitur hoc, et cum hoc dicitur, intelligitur illa.(n) Cum (c)his ita se habet: bonum veri 2 naturale non est bonum spirituale, hoc est, bonum fidei et bonum charitatis, antequam reformatum sit; bonum 2naturale est a parentibus, ut mox supra n. 3469 dictum, sed bonum spirituale est a Domino; quapropter homo ut bonum spirituale accipiat, regenerandus est; hoc dum fit, adjunguntur ei primum vera aliunde quam ex ipso genuino, quae talia sunt ut non adhaereant, sed modo inserviant pro mediis introducendi genuina, quae cum introducta sunt, tunc 3vera non genuina separantur; se habet hoc sicut apud pueros; hi primum addiscunt plura, etiam inania, sicut lusoria et similia, non ut ea faciant illos sapere, sed ut praeparent viam ad recipiendum utilia quae sapientiae, quibus receptis separantur illa, immo rejiciuntur; vel sicut se habet cum fructibus, qui primum implentur succo amaro, antequam 4possunt recipere succum dulcem; amarus ille, qui non est genuinus, est medium introducendi dulcem, quo intrante ille dissipatur: ita quoque se habet cum naturali hominis cum illud 3 regeneratur; bonum enim naturale est tale quod ex se non oboedire et inservire velit rationali, ut servus domino, sed quod velit imperare; ut autem ad obsequium et famulitium redigatur, per status vastationis et tentationis vexatur, usque dum concupiscentiae ejus languescant, et tunc per influxum boni fidei et charitatis per internum hominem a Domino temperatur, usque dum bonum hereditario acceptum per gradus exstirpetur, et novum loco ejus implantetur; in hoc tunc vera fidei insinuantur, quae se habent sicut novae fibrae in cor hominis, per quas succus novus infertur, usque dum novum cor 5, per vices succreverit; vera quae primum inferuntur, non possunt ex genuino fonte esse, quia mala et falsa in bono 6priore seu naturali sunt, sed talia quasi vera seu tales veri apparentiae, quae cum genuinis veris affinitatem quandam habent, per quae paulatim datur copia et locus ipsis genuinis veris se insinuandi; bonum genuinum est 7quasi sanguis in vasis, aut quasi succus in fibris, 8ac ducit et applicat vera in formam; bonum quod sic formatur in naturali seu externo homine, est commune, quasi contextum seu concinnatum a particularibus et singularibus boni spiritualis per rationalem seu internum hominem a Domino, Qui solus format et e novo creat; 9inde est quod Dominus toties in Verbo dicatur Formator et Creator. @1 quare cum dicitur Ecclesia$ @2 i enim$ @3 illa$ @4 possint$ @5 i loco prioris$ @6 naturali prius$ @7 sicut$ @8 est quod$ @9 nam Dominus est solus formator et creator$
Arcana Coelestia 3 #3471 Quod "fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae" significet quod inde primum dolor, constat ex significatione "amaritudinis spiritus" quod sit dolor; et ex repraesentatione "Jishak et Rebeccae" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; in supremo enim sensu agitur de Domino, at in repraesentativo de illis qui sunt similitudines aut imagines Ipsius, nempe in supremo sensu quomodo Dominus Humanum apud Se Divinum fecit, in repraesentativo quomodo Dominus hominem regenerat, seu caelestem et spiritualem facit; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, videatur n. 3043, 3138, 3212, 3296. 2 Quod dolor fuerit primum, inde est quia cum vera inferuntur bono naturali, primo dolorem faciant, aggravant enim conscientiam et inducunt anxietates, quia concupiscentiae adsunt contra quas verum spirituale 1pugnat; sed dolor hic primus per gradus diminuitur et tandem evanescit; est sicut invalidum et aegrotum corpus, quod per dolorifica sanitati restituendum; cum in statu illo est, tunc ei primum 2dolor. @1 before verum$ @2 i est$ Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, cumprimis de illis quae in Verbo
Arcana Coelestia 3 #3472 Quod omnia et singula quae in Verbi sensu litterae, sint repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini in caelis, ac in supremo sensu sint repraesentativa Ipsius Domini, constare potest ab illis quae hactenus ostensa sunt, et quae adhuc, ex Divina Domini Misericordia, ostendenda; sed quia homo tam longe se removit a caelo, ac se infimae naturae, immo terrestri, immersit, repugnat ei prorsus cum dicitur quod Verbum altiora recondat quam is ex littera capit, et magis cum dicitur quod contineat 1incomprehensibilia 2, modo quae angelorum sapientiae adaequata sunt, et adhuc magis, quod ipsa Divina, quae infinite 3intellectum angelorum transcendunt: agnoscit quidem orbis Christianus quod Verbum Divinum sit, sed quod ita Divinum, si non ore, usque corde negat; quod nec mirum est quia terrestre in quo homo hodie est, sublimiora non capit, nec vult capere. @1 i etiam$ @2 i homini$ @3 supra intellectum angelorum sunt$
Arcana Coelestia 3 #3473 Quod Verbum in littera talia in se recondat, (t)spiritibus seu animabus quae in alteram vitam veniunt, saepius sistitur videndum; et cum hoc factum, aliquoties mihi datum est interesse, ut constare potest ab illis experientiis quae in Parte Prima, "De Scriptura Sacra Seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis," n. 1767-1776, et 1869-1879 allatae sunt, ex quibus hoc quod immediate sequitur, confirmationis causa 1licet iterum referre. @1 i haec$
Arcana Coelestia 3 #3474. 1Quidam spiritus ad me venit, non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in 2alto, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine sunt; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput primum Deuteronomii de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet 3de sensu litterae, sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset; hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. Spiritus quidam 2 tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse, quod audiverit, viderit, et perceperit ita esse. Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse sed esse phantasias, quare etiam hi subito sublati sunt, et inde mecum locuti et fassi quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, et quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis ejus mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu ejus interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti; legebam tunc cap. iii Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non 4spirituale pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque, quia prius non crediderant quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare sed non permittebatur. @1 n. 3474 is almost a repetition of n. 1769 and 1770. It is also found with some differences in S.D. n. 2053-5 and 2061.$ @2 altissimo$ @3 quae in$ @4 sensus spiritualis as n. 1770.$
Arcana Coelestia 3 #3475 Quod in caelis continua repraesentativa existant qualia sunt in Verbo, aliquoties prius dictum et ostensum est; repraesentativa illa sunt talia ut spiritus et angeli illa in multo clariore luce videant quam quae est meridiana mundi; repraesentativa 1illa sunt talia quod quae vident in externa forma, percipiant quid significant in interna, et in his adhuc interiora: sunt enim tres caeli; in primo caelo apparent illa in forma externa cum perceptione quid significant in interna; in 2secundo caelo apparent illa quia sunt in interna forma cum perceptione qualia sunt in adhuc interiore; in tertio caelo apparent illa in forma illa adhuc interiore, quae est intima: quae in primo caelo apparent, sunt communia illarum rerum quae apparent in secundo, et haec communia illarum quae in tertio; ita in illis quae apparent in primo caelo, sunt intus illa quae in secundo, et in his intus illa quae in tertio; et quia ita secundum gradus sistuntur, constare potest quam perfecta, sapientia plena, et simul quam felicia, sunt illa quae in intimo caelo, et quod prorsus ineffabilia sint, nam myriades myriadum sistant unum particulare 3communis. Omnia et singula illa repraesentativa involvunt talia quae sunt regni Domini, et haec talia quae sunt Ipsius Domini; qui in primo caelo sunt, in suis repraesentativis vident 4talia quae in interiore sphaera regni existunt, et in illis quae in adhuc interiore, et sic repraesentativa Domini, sed remote; qui in altero caelo sunt, in suis repraesentativis vident talia quae in intima sphaera regni, et in illis repraesentativa Domini propius; qui autem in tertio, vident Ipsum Dominum. @1 ibi$ @2 altero$ @3 in communi$ @4 i quae sunt$
Arcana Coelestia 3 #3476 Inde sciri potest quomodo se habet cum Verbo; Verbum enim 1a Domino datum est homini, etiam angelis, ut per illud sint apud Ipsum; nam Verbum est medium uniens terrae 2cum caelo, et per 3hoc cum Domino; sensus ejus litteralis est qui unit hominem cum primo caelo; et quia in sensu litterali est internus qui agit de regno Domini, et in hoc est sensus supremus qui agit de Domino, et hi sensus ordine sibi insunt, inde patet qualis unio per Verbum cum Domino est. @1 after homini$ @2 et caelorum$ @3 illum$
Arcana Coelestia 3 #3477 Dictum est quod continua sint repraesentativa in caelis, et quidem talia quae involvunt arcanissima sapientiae; quae patent coram homine ex sensu litterali Verbi, sunt tam pauca respective sicut aquae oceani ad aquas parvuli lacus; qualia sunt repraesentativa in caelis, constare potest ab illis quae aliquoties prius ex visis relata sunt, et quoque ab his: repraesentata fuit coram aliquibus, quod vidi, lata via et stricta via, de qua in Verbo, lata quae duceret ad infernum, et stricta quae ad caelum; lata erat consita arboribus et floribus, et ejuscemodi quae externa forma apparebant pulchra et jucunda, sed absconditi (t)erant ibi varii generis angues et serpentes quos non videbant; stricta via non erat ita decorata arboribus et floretis ad visum, sed apparuit tristis et obscura, sed in illa erant angeli infantes pulcherrime decorati in paradisis et floretis amoenissimis, quae tamen non videbant; interrogabantur tunc quam viam ire vellent; dicebant latam, sed subito aperiebantur illis oculi, et in lata videbant serpentes, in stricta autem angelos; et tunc iterum interrogabantur quam viam ire vellent, tunc haerebant taciti; et quantum aperiebatur illis visus, dicebant se ire velle 1strictam, et quantum claudebatur visus, se ire velle latam. @1 arctam$
Arcana Coelestia 3 #3478 Etiam repraesentabatur coram quibusdam tabernaculum cum arca; qui enim Verbo summopere delectati fuerunt cum vixerunt in mundo, illis talia 1quoque sistuntur videnda; ita tunc tabernaculum cum omni ejus apparatu, nempe cum atriis, aulaeis circum, velis intus, altari aureo seu suffitus, mensa ubi panes, candelabro, propitiatorio cum cherubis; et tunc simul spiritibus probis dabatur percipere quid singula significarent; erant tres caeli, qui per tabernaculum repraesentati sunt, et Ipse Dominus per testimonium in arca super qua propitiatorium; et quantum illis aperiebatur visus, tantum in illis caelestiora ac Diviniora videbant, quorum nullam cognitionem habuerunt in vita corporis, et quod mirum, non erat minimum ibi quod non esset repraesentativum, usque ad uncos et annulos; ut solum in pane qui super mens, in illo ut in repraesentativo et symbolico percipiebant illum victum a quo angeli vivunt, ita amorem caelestem et spiritualem cum eorum faustis et felicibus, ac in illo et in his Ipsum Dominum, ut panem seu mannam e caelo, praeter plura ex panum forma, positione, numero, et ex auro quod ibi circum, et ex candelabro e quo illa illuminata adhuc exhibebant repraesentationes rerum* ineffabiliarum; ita in reliquis; ex quibus constare quoque potuit quod ritualia seu repraesentativa Ecclesiae Judaicae in se continuerint omnia arcana Ecclesiae Christianae, tum quod illi quibus repraesentativa et significativa Verbi Veteris Testamenti aperiuntur, arcana Ecclesiae Domini in terris, cum vivunt in mundo, et arcanorum arcana quae in regno Domini in caelis, cum in alteram vitam veniunt, scire et percipere possint. @1 i in altera vita$
Arcana Coelestia 3 #3479 Judaei qui ante Domini Adventum vixerunt, sicut etiam qua postea, non aliam opinionem de ritualibus Ecclesiae suae habuerunt quam quod cultus Divinus solum consisteret in externis; quid repraesentabant et significabant, nihil curabant; non enim sciebant, nec scire volebant, quod aliquod internum cultus et Verbi daretur, 1ita quod aliqua vita esset post mortem, 2consequenter quod aliquod caelum, erant enim prorsus sensuales et corporei; et quia 3in externis separatis ab internis erant, cultus respective ad illos non aliud fuit quam idololatricus, quapropter 4pronissimi erant ad colendos 2 quoscumque deos, modo persuaderentur quod illi prosperare eos possent: sed quia gens illa talis erat ut in externo sancto potuissent esse, et sic sancta habere ritualia per quae repraesentabantur caelestia regni Domini, et sanctam venerationem habere pro Abrahamo, Jishako et Jacobo, et quoque pro Mose et Aharone, et postea pro Davide, per quos repraesentabatur Dominus, et cumprimis sanctitatem habere pro Verbo, in quo omnia et singula repraesentativa et significativa Divinorum sunt, ideo in illa gente Ecclesia repraesentativa instituta fuit; si autem gens illa novisset interna usque ad agnitionem, tunc profanavisset illa, et sic cum in sancto (x)externo simul in profano interno fuissent, ita prorsus nulla communicatio potuisset esse repraesentativorum cum caelo per illam gentem; inde est quod 5interiora non illis detecta fuerint, ne quidem quod 3 Dominus 6venturus ut salvaret animas illorum. Quia tribus Judaica prae reliquis tribubus talis fuit, et hodie sicut olim, ritualia quae extra Hierosolymam observari possunt, sancta habent, etiam sanctam venerationem pro patribus suis ac imprimis sanctitatem pro Verbo Veteris Testamenti, et praevisum quod Christiani paene rejicerent illud, et quoque foedarent interna sua profanis, ideo gens illa huc usque conservata est, secundum Domini verba apud Matthaeum, xxiv 34; aliter si Christiani, sicut norunt interna, quoque viverent interni homines; si hoc, gens illa ante plura saecula, sicut aliae gentes, excisa fuisset. 8Sed cum gente illa ita se habet quod sanctum eorum externum seu sanctum cultus, nihil afficere possit interna eorum, haec enim immunda ex sordido amore sui et ex sordido mundi sunt, et quoque ex idololatrico quod externa colant absque internis; et (t)sic quia non aliquid caeli in se habent, nec aliquid caeli in alteram vitam 7secum ferre possunt, praeter paucos qui in amore mutuo, et sic non in contemptu aliorum prae se vivunt.(s) @1 nec$ @2 ita$ @3 separabant interna ab externis$ @4 etiam pronissimi fuerunt$ @5 after fuerint$ @6 erat intus I$ @7 after caeli$ @8 populis I$
Arcana Coelestia 3 #3480 Ostensum etiam est quomodo immunda apud illam gentem non impediverint quin Verbi interiora, seu ejus spiritualia et caelestia, in caelo usque sisterentur; immunda enim removebantur ut non appercepta, etiam mala in bonum vertebantur, sic ut modo externum sanctum pro plano inserviret, ita sistebantur coram angelis, absque interjectis remoris, interna Verbi; (m)inde patuit quomodo 1populus ille interius idololatra potuerit repraesentare 2sancta, immo Ipsum Dominum, 3ita quomodo Dominus in medio immunditiarum eorum 4potuerit habitare, Lev. xvi 16; proinde Ecclesiae simile ibi habere, nam Ecclesia mere repraesentativa est instar Ecclesiae, non est Ecclesia.(n) 2 Apud Christianos hoc ita non fieri potest quia norunt interiora 5cultus, sed illis non credunt; ita 6non in sancto externo separato ab interno possunt esse; praeter apud illos qui in vita fidei sunt, per bona apud illos fit communicatio, remotis interea malis et falsis, et tunc, quod mirum, omnia et singula 7Verbi quod ab his legitur, coram angelis patent, et 8hoc quoque tametsi illi non ad sensum ejus attendunt, quod mihi pluri experientia ostensum est, nam internum apud illos, quod non ita perceptibile est, pro plano inservit. @1 populis I$ @2 caelestia$ @3 i quamvis nihil crediderunt$ @4 potuit esse$ @5 fidei$ @6 nec$ @7 in Verbo, cum$ @8 hoc tametsi homo non ad sensum ejus attendit$
Arcana Coelestia 3 #3481. In sermone 1fueram saepius cum Judaeis qui in altera vita; apparent antrorsum in terra inferiore sub plano sinistri pedis, et semel quoque de Verbo, de terra Canaane, et de Domino: de Verbo quod arcanissima ibi sint quae non patent coram hominibus; hoc affirmabant; dein quod omnia arcana quae ibi, agant de Messia et Ipsius regno; hoc quoque volebant; sed cum dicerem quod Messias in Hebraea lingua sit idem ac Christus in Graeca, non audire volebant: iterum cum dicerem quod Messias sit sanctissimus, et quod Jehovah in Ipso, et quod non alius per Sanctum Israelis et per Deum Jacobi intelligatur, et quia Ille sanctissimus, quod non in regno Ipsius possint esse nisi qui sancti sunt non externa forma sed interna, ita (t)qui non in amore sordido mundi, inque elatione contra alias gentes, et in odiis 2inter se, hoc non potuerunt audire: postea quod Messiae regnum secundum prophetias erit 3aeternum, 2 et qui cum illo, etiam in aeternum hereditabunt terram; si regnum 4foret ex mundo, et illi in terram Canaanem introducerentur, quod foret pro paucis annis qui sunt vitae hominis, praeter quod omnes illi qui mortui sunt postquam expulsi (c)e terra Canaane, non fruerentur tali beatitudine; et quod inde scire potuissent quod per terram Canaanem repraesentatum 5sit et significatum regnum caeleste, et eo magis cum illi nunc sciunt quod in altera vita sint, et in 6aeternum victuri, ita quod 7pateat ut Messias ibi Suum regnum habeat; et si loqui illis detur cum angelis, quod scire possint quod universum caelum angelicum sit Ipsius regnum; praeter quod per novam terram, novam 3 Hierosolymam, et per novum templum apud Ezechielem, non aliud significari queat quam tale regnum Messiae 8; (x)ad haec non potuerunt respondere, (m)solum quod qui introducendi in terram Canaanem a Messia, si post tam paucos annos morerentur, et beatitudinem illam quam ibi habituri, relinquerent, acerbe lacrimarent.(n) @1 fui$ @2 i et vindictis$ @3 i in$ @4 i ejus$ @5 et significatum sit regnum Domini in caelis$ @6 i ibi$ @7 oporteat$ @8 i hoc est, Domini$
Arcana Coelestia 3 #3482 Loquela quae in Verbo, tametsi coram homine simplex, et aliquibus in locis rudis, apparet, est 1ipsa loquela angelica, sed ultima; loquela enim angelica, quae spiritualis est, dum cadit in voces humanas, non in aliam loquelam cadere potest quam in talem, singulae enim res ibi repraesentant, et singulae voces significant; antiquis quia commercium habebant cum spiritibus et angelis, non alia loquela fuit; erat plena repraesentativis 2, et inerat sensus spiritualis singulis; libri antiquorum etiam ita conscripti sunt, nam ita loqui et ita scribere erat 3sapientiae eorum studium; quantum postea homo se removerit a caelo, etiam inde constare potest; nunc ne quidem novit quod in Verbo sit aliud quam quod apparet in littera, ne quidem quod sensus spiritualis inibi sit; quicquid ultra sensum litteralem dicitur, vocatur mysticum, quod solum ideo rejicitur; inde quoque est quod intercepta sit communicatio hodie cum caelo, in tantum ut a paucis credatur quod aliquod caelum sit, et quod mirum, a doctis et eruditis multo pauciores quam a simplicibus 4. @1 i ut apud prophetas$ @2 i et significativis$ @3 sapere$ @4 i probis$
Arcana Coelestia 3 #3483 Quicquid usquam apparet in universo, est repraesentativum regni Domini, usque adeo ut nihil usquam detur in universo 1atmosphaerico et stellifero, in tellure et ejus tribus regnis, quod non suo modo repraesentat; sunt enim omnia et singula quae in natura, ultimae imagines; ex Divino enim sunt caelestia quae boni, ex caelestibus spiritualia quae veri, 2ex illis et his naturalia. Inde constare potest quam crassa, immo quam terrestris et quoque inversa sit intelligentia humana quae naturae separatae seu exemptae ab influxu se priore, seu a causa efficiente, singula tribuit; qui etiam ita cogitant et loquuntur, sibi videntur prae ceteris sapere, 3nempe tribuendo naturae omnia; cum vicissim intelligentia angelica sit, nihil naturae tribuere, sed 2 omnia et singula Divino Domini, ita vitae, non alicui rei mortuae; sciunt eruditi quod subsistentia sit perpetua existentia, sed usque est contra affectionem falsi et inde famam eruditionis, dicere quod subsistat continue natura, sicut exstiterat, (c)ex Divino Domini. Quia nunc omnia et singula a Divino subsistunt, hoc est, continue existunt, et omnia et singula quae inde sunt, non 4possunt aliter quam ut sint repraesentativa illarum rerum per quas exstiterant, sequitur quod universum aspectabile non aliud sit quam theatrum repraesentativum regni Domini, et quod hoc sit theatrum repraesentativum Ipsius Domini. @1 sidereo inque$ @2 et ex spiritualibus$ @3 cum possint omnia naturae tribuere et Divino derogare$ @4 possint$
Arcana Coelestia 3 #3484 A plurima experientia instructus sum quod non sit nisi unica vita, quae est Domini, quae influit et facit ut vivat homo, immo ut vivant tam boni quam mali; illi vitae correspondent formae quae sunt substantiae, quae per influxum continuum Divinum ita vivificantur ut appareant sibi vivere ex se; haec correspondentia est organorum cum vita; sed 1qualia organa recipientia sunt, 2taliter vivunt; illi homines qui in amore et charitate sunt, in correspondentia sunt, nam ipsa vita recipitur ab illis adaequate; illi vero qui in contrariis amori et charitati sunt, non in correspondentia sunt quia ipsa vita non recipitur adaequate; inde talis vita existit quales sunt: hoc illustrari potest a formis naturalibus in quas influit lux solis; quales formae recipientes sunt, tales modificationes lucis 3illis sunt; in spirituali mundo modificationes sunt spirituales, 4ideo ibi quales formae recipientes sunt, talis est illis intelligentia et talis sapientia: (m)inde est quod spiritus boni et angeli appareant ut ipsissimae formae charitatis, at spiritus mali et infernales ut formae odii.(n) @1 sicut$ @2 ita$ @3 A o; I has illi$ @4 inde$
Arcana Coelestia 3 #3485 Repraesentationes quae in altera vita existunt, sunt apparentiae, sed vivae, quia a luce vitae sunt; lux vitae est Divina Sapientia, quae a solo Domino; inde omnia quae a luce illa existunt, sunt realia, non sicut illa quae a luce mundi; quapropter illi qui in altera vita sunt, aliquoties dixerunt quod quae ibi vident, sint realia, (c)et quae homo videt, respective non realia, quia illa vivunt et sic immediate afficiunt 1vitam eorum, haec autem non vivunt, ita nec immediate afficiunt vitam, nisi qualiter et quantum apud eos illa quae lucis mundi sunt, se conjungunt adaequate et correspondenter cum illis quae lucis caeli sunt: inde nunc constare potest quid 2repraesentationes et quid correspondentiae. @1 i ipsam$ @2 repraesentativa$ |
|