|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUINTUM
Arcana Coelestia 3 #3228 Agitur in hoc capite de filiis Abrahami ex Keturah; tum quoque de filiis Jishmaelis, qui nominantur; postea de Jishako et Rebecca, quod illis nati Esau et Jacob; et demum quod Esau vendiderit primogenituram Jacobo pro pulte lentium: quisque videre potest quod haec talia sint ut quidem inserviant historiae Ecclesiasticae illius temporis, sed quod parum vitae spirituali, pro qua tamen est Verbum: quid homini, si sciat quinam filii Abrabamo ex Keturah, et quinam Jishmaeli; tum quoque quod Esau lassus ex venatione desideravit pultem lentium, et quod Jacobus ex calliditate tunc pro illa sibi comparaverit primogenituram? Similiter in capite sequente, quod pastores 1Abimelechi cum pastoribus Jishaki rixati sint de puteis quos foderunt, paene similiter ac 2cum pastoribus Abrahami prius cap. xxi? praeter quod aliquibus in locis sint merae recensiones nominum, ut posterorum Esavi, cap. xxxvi; et sic in reliquis; in quibus quatenus historica sunt, tam parum Divini est ut neutiquam dicere possis quod Verbum illud quoad omnem vocem, etiam quoad omnem iotam, divinitus inspiratum sit, hoc est, quod a Domino per caelum ad hominem qui illa scripsit, demissum; quod enim a Domino demissum est, illud est Divinum in omnibus et singulis, ita non quoad historica, quia illa sunt res gestae hominum, nisi ex illis quae in historicis penitus abdita continentur, quorum omnia et singula agunt de Domino, (c)et de Ipsius regno; historica Verbi prae omnibus aliis historicis in universo terrarum orbe, id singulare habent, quod talia involvant. @1 Jischaki et Abimelechi$ @2 prius xxi pastores Abrahami$
Arcana Coelestia 3 #3229 Si Verbum quoad historica solum, hoc est, quoad sensum externum seu litteralem modo Verbum esset, nunc omnia historica quae ibi, sancta forent; et quod magis, plures qui ibi 1, ut sancti aestimarentur, et fieret, sicut fit apud multos, quod ut dii colerentur, quia de illis, in sanctissimo quod scriptum est, agitur; quemadmodum illi qui "patres" nominantur, nempe Abraham, Jishak, et Jacob, et post illos, patres tributum, duodecim filii Jacobi, et postea David, (c)ac plures; cum tamen omnes illi homines fuerunt, et quidam illorum parum sollicti de cultu Divino; et quod testari possum, quod apud illos nihil prorsus supra communem sortem humanam sit; et quoque quod in caelis prorsus ignorentur; de quibus, et de quorum 2statu in altera vita, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum. Inde nunc manifeste constare potest quod sensus externus seu litteralis, sit Verbum solum ex sensu interno seu spirituali qui in illo, et ex quo ille. @1 i nominantur$ @2 sorte$ CAPUT XXV 1. Et addidit Abraham, et accepit mulierem; et nomen ejus Keturah. 2. Et peperit ei Zimranem, et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishakum, et Shuahum. 3. Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem: et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim. 4. Et filii Midianis, Ephah, et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah; omnes illi filii Keturae. 5. Et dedit Abraham omnia quae ei, Jishako. 6. Et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona; et misit illos ab apud Jishako filio suo, adhuc illo vivente, orientem versus ad terram orientis. 7. Et hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit, centum anni, et septuaginta anni, et quinque anni. 8. Et exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur; et collectus ad populos suos. 9. Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus, ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre. 10. Agrum, quem emit Abraham ex filiis Heth; ibi servus Abraham et Sarah uxor ejus. 11. Et fuit post mortem Abrahami, et benedixit Deus Jishako filio ejus; et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi. 12. Et hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami, quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo. 13. Et haec nomina filiorum Jishmaelis, in nominibus eorum, secundum nativitates eorum; primogenitus Jishmaelis Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam. 14. Et Mishma, et Dumah, et Massa. 15. Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah. 16. Et illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum, in villis illorum, et in castellis illorum; duodecim principes populorum suorum. 17. Et hi anni vitarum Jishmaelis, centum anni et triginta anni et septem anni; et exspiravit et mortuus est, et collectus ad populos suos. 18. Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur; super facies omnium fratrum suorum cecidit. * * * * 19. Et hae nativitates Jishaki filii Abrahami; Abraham genuit Jishakum. 20. Et fuit Jishak filius quadraginta annorum in accipiendo illo Rebeccam filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem. 21. Et oravit Jishak ad Jehovah propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. 22. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. 23. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, e major serviet minori. 24. Et impleti sunt dies ejus ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus. 25. Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau. 26. Et post ita, exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob. Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos. 27. Et adoleverunt pueri, et fuit Esau vir sciens venationis, vir agri; et Jacob vir integer, habitans tentoria. 28. Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus; et Rebecca amans Jacobum. 29. Et coxit Jacob pultem, et venit Esau de agro, et is lassus. 30. Et dixit Esau ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc, quia lassus ego; propterea vocavit nomen ejus Edom. 31. Et dixit Jacob, Vende sicut hodie primogenituram tuam mihi. 32. Et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum, et ad quid hoc mihi primogenitura? 33. Et dixit Jacob, Jura mihi sicut hodie; et juravit illi, et vendidit primogenituram suam Jacobo. 34. Et Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium, et edit, et bibit, et surrexit, et ivit; et contempsit Esau primogenituram. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3230 In hoc capite in sensu interno, Primo agitur de regno spirituali Domini, et de ejus derivationibus, vers. 1-4: quod illud separatum sit a regno caelesti Domini, vers. 5, 6: quod repraesentativum Domini per Abrahamum finitum sit, vers. 7, 8: et quod incohaverit repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem, vers. 9-11.
Arcana Coelestia 3 #3231 Secundo agitur de Ecclesia spirituali, quae repraesentatur per Jishmaelem, ac de (c)illius derivationibus, vers. 12-18.
Arcana Coelestia 3 #3232 Tertio agitur de conceptione et ortu Divini Naturalis, quoad Bonum quod est Esau, et quoad Verum quod est Jacob, vers. 19-25.
Arcana Coelestia 3 #3233 Quarto agitur de prioritate Boni 1et Veri in Ecclesia, vers. 26-34. @1 aut$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3234 Vers. 1. Et addidit Abraham, et accepit mulierem; et nomen ejus Keturah. "Addidit Abraham et accepit mulierem" significat alterum statum Domini, quem Abraham repraesentat; "Abraham et Sarah" repraesentarunt Dominum quoad Divinum Caeleste, "Abraham et Keturah" Dominum quoad Divinum Spirituale; ita "Abraham" hic Dominum quoad Divinum Bonum Spirituale, et ejus mulier quoad Divinum Verum illi Bono adjunctum: "et nomen ejus Keturah" significat essentiam hujus Divini Veri.
Arcana Coelestia 3 #3235 "Addidit Abraham, et accepit mulierem": quod significet alterum statum Domini, quem Abraham repraesentat, et quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum Caeleste, Abraham et Keturah 1quoad Divinum Spirituale, constat (c)ex illis quae 2hactenus de Abrahamo et ejus uxore Sarah dicta et ostensa sunt, et (c)ex illis quae de Abrahamo et Keturah hic memorantur: sed quia dicitur quod Abraham hic alterum statum Domini repraesentet, et quod Abraham et Sarah Dominum quoad Divinum Caeleste, at Abraham et Keturah Dominum quoad Divinum Spirituale, sciendum quid sit Divinum Caeleste et quid Divinum Spirituale; Divinum Caeleste et Divinum Spirituale se habet respective ad illos qui recipiunt Divinum Domini, nam Dominus apparet unicuique qualis est qui recipit, ut constare potest ab illis quae n. 1838, 1861 dicta sunt, ac patet manifeste ex eo quod Dominus aliter appareat caelestibus, aliter vero spiritualibus; caelestibus enim apparet ut sol, spiritualibus autem ut luna, n. 1529-1531, 1838; caelestibus apparet Dominus ut sol, quia illi in amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum; spiritualibus autem ut luna, quia illi in amore spirituali sunt, hoc est, in charitate erga proximum; differentia est qualis inter lucem solis interdiu, ac lucem lunae noctu, tum qualis inter calorem utriusque, ex quo germinationes; haec sunt quae intellecta sunt in capite primo Geneseos, per haec verba, Et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum die, et Luminare minus ad dominandum nocte, vers. 16. 2 Est in genere (t)Domini regnum caeleste, et est spirituale, hoc est, consistit ex caelestibus et ex spiritualibus; et quia Domini Divinum apparet caelestibus ut caeleste, et spiritualibus ut spirituale, inde est quod dicatur quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum caeleste, 3et Abraham et Keturah 4quoad Divinum spirituale. Sed quia vix alicui notum est quid caeleste et quid spirituale, tum quinam illi sunt, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe, quid caeleste et quid spirituale, n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2184, 2227, 2507 quinam caelestes et quinam spirituales, n. 2088, 2669, 2708, 2715: quod caelestis homo sit similitudo Domini et ex amore bonum agat, et quod spiritualis sit imago Domini et ex fide bonum agat, n. 50-52, 1013: quod caelestes percipiant ex bono verum, et quod nusquam de vero ratiocinentur, n. 202, 337, 607, 895, 1121, 2715 (m)quod apud hominem caelestem inseminetur bonum in parte ejus voluntaria, sed 5apud hominem spiritualem in parte ejus intellectuali; et quod in hac parte 6apud spirituales nova voluntas creetur, n. 863, 875, 895, 897, 927, 1023, 1043, 1044, 2256:(n) quod caelestes ex ipso bono videant indefinita, sed quod spirituales quia ratiocinantur num ita sit, non venire possint ad primum terminum lucis illorum, n. 2718: quod spiritualibus sit obscurum respective, n. 1043, 2708, 2715 quod Dominus in mundum venerit ut salvaret spirituales, n. 2661, 2716, 2833, 2834. @1 i Dominum$ @2 d hactenus, i prius$ @3 at$ @4 i Dominum$ @5 in homine spirituali$ @6 spiritualibus nova voluntas a Domino formetur$
Arcana Coelestia 3 #3236 Quod Abraham hic repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum spirituale et quod ejus mulier quoad Divinum Verum illi Bono adjunctum, constare potest ex illis quae prius de maritis et uxoribus dicta sunt, nempe quod "maritus" repraesentet bonum, et "uxor" verum, sicut prius Abraham et Sarah, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2904; et sicut in capite praecedente Jishak et Rebecca, n. 3077: quod "maritus" repraesentet bonum, et "uxor" verum, causa est quia Ecclesia comparatur conjugio, et quoque est conjugium boni et veri; bonum est quod maritus repraesentat, quia primo loco est, verum autem quod uxor quia secundo; ideo quoque Dominus in Verbo vocatur "sponsus, vir, maritus," et Ecclesia "sponsa, mulier, uxor." (m)Quid spirituale bonum (c)et spirituale veram illi bono 2 adjunctum 1, constare potest ab illis locis quae mox supra n. 3235 citata sunt; apud hominem spirituale bonum est in genere id quod vocatur bonum fidei, et hoc non aliud quam charitas erga proximum, sed ut 2sit charitas, veniet ex nova voluntate qua spiritualis homo donatus est a Domino; spirituale verum illi bono adjunctum est id quod dicitur verum fidei, et hoc non aliud quam quod spectat charitatem primo ut finem propter quem et dein ut principium ex quo; sed ut sit spirituali homini verum fidei, seu fides, veniet ex novo intellectu quo donatus est a Domino, et novus intellectus 3lucem suam habebit a nova voluntate.(n) @1 i sit$ @2 fit I$ @3 i est, qui$
Arcana Coelestia 3 #3237 "Et nomen ejus Keturah": quod significet essentiam hujus Divini Veri, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, et "vocare nomine" quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; at quia de Divino non praedicatur quale sed Esse, ideo hic per nomen significatur essentia, et quidem Divini Veri, quod significatur hic per "ejus," nempe mulieris; quod hic mulier sit Divinum Verum, videatur mox supra n 3236; inde patet quid "Keturah" in genere involvit.
Arcana Coelestia 3 #3238 Vers 2-4. Et peperit ei Zimranem, et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum. Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem: et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim. Et filii Midianis, Ephah et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah: omnes illi filii Keturae. "Peperit ei Zimranem" et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum, repraesentant communes sortes regni spiritualis Domini in caelis et in terris: "et Jokshan genuit Shebam et Dedanem" significat a prima sorte derivationes: "et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim" significat ab altera sorte derivationes: "et filii Midianis, Ephah et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah" significat a tertia sorte derivationes: "omnes illi filii Keturae" significat quoad doctrinalia et cultus inde.
Arcana Coelestia 3 #3239 "Peperit ei Zimranem et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum": quod repraesentent communes sortes regni spiritualis Domini in caelis et in terris, non ita constare potest ex Verbo, quia non alii ex illis memorantur alibi quam "Midian," de quo sequitur; ex eo tamen quod omnes personae quotcumque nominantur in Verbo, aliquid repraesentent, ut ab illis omnibus qui hactenus a primo capite Geneseos memorati sunt, satis constare potest; quod nomina tam personarum quam regnorum, 1et provinciarum et urbium, in sensu interno Verbi res significent, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, ubi hoc in particulari e Verbo confirmatur: quod reliqui ab his praeter Midianem non alibi in Verbo memorentur, est causa quia 2sunt ex "filiis orientis," de quibus passim in Verbo, qui quod in communi significent illos qui ex regno spirituali Domini sunt, infra ad vers. 6 hujus capitis videbitur: 2 quod hi Abrahami ex Keturah filii id repraesentent, constat ex eo quod "Abraham et Keturah" repraesentent Dominum quoad Divinum Spirituale, nempe "Abraham" Dominum quoad Divinum Bonum Spirituale, "Keturah" quoad Divinum Verum Spirituale illi Bono conjunctum, de quibus mox supra n. 3235, 3236; exinde sequitur quod "filii illorum" repraesentent communes sortes regni quod ex Divino Spirituali Domini. Communes sortes dicuntur quia regnum Domini repraesentatur per "terram," quae distribuitur per sortes inter illos quibus illa datur sicut hereditas possidenda, quemadmodum terra Canaan filiis Israelis; sortes in communi sunt duodecim, nam per "duodecim" significantur omnia charitatis et inde fidei quae sunt regni Domini, de quibus infra ad vers. 16; hic autem sunt "sex," ita dimidio numero, sed dimidius numerus idem involvit ac integer, nam (t)multiplicatio et divisio, modo simile inest, non ipsam rem quoad essentiale variant. @1 i ut$ @2 i hi$
Arcana Coelestia 3 #3240 "Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem": quod significet a prima sorte derivationes, constat ex repraesentatione "Jokshanis" et ejus filiorum "Shebae et Dedanis," de quibus sequitur. Hic quia mera sunt nomina, et per illa significantur Ecclesiae spiritualis Domini status (c)et derivationes, dicendum quomodo se cum illis in communi habet: Ecclesia caelestis in eo differt ab Ecclesia spirituali quod illi qui ab Ecclesia caelesti sunt ac caelestes vocantur, sint in amore, nempe in ejus bono et vero, sed illi qui ab Ecclesia spirituali ac spirituales dicuntur, sint in fide, nempe in ejus bono et vero; bonum quod caelestibus, est amoris in Dominum, ac verum quod illis, est amoris erga proximum; bonum autem quod est spiritualibus, 1est charitatis erga proximum; verum quod illis, est fidei quatenus haec est doctrina de charitate; inde constare potest quod regno Domini spirituali, sicut caelesti Ipsius, sit bonum et verum, sed cum multa differentia. Sciendum porro quod illi qui sunt in regnis, inter se 2 distinguantur per bonum et verum, 2ex causa quia sunt qui plus in bono, et sunt qui plus in vero, inde nunc sunt derivationes, nempe derivationes boni et derivationes veri; derivationes boni in (t)regno spirituali Domini sunt quae 3repraesentantur per "Jokshanis filios," de quibus in hoc versu; at derivationes veri ibi, sunt qui 3repraesentantur per "filios Midianis," de quibus in versu sequente. Nunc quia binae classes (t)spiritualium sunt, nempe qui plus in bono 4et qui plus in vero, inde bina illis doctrinalia sunt, nempe doctrinalia charitatis et doctrinalia fidei; doctrinalia charitatis pro illis qui in bono fidei sunt, et hic significantur per Jokshanis filios, at doctrinalia fidei pro illis qui in vero fidei, et significantur per filios Midianis: Sheba et Dedan sunt, qui primam classem constituunt, hoc est, qui in spirituali regno Domini in bono fidei sunt, et quibus doctrinalia charitatis4, inde est quod per "Shebam et Dedanem" significentur cognitiones caelestium, seu quod idem, illi qui in cognitionibus caelestium sunt, hoc est, qui in doctrinalibus charitatis, nam doctrinalia sunt cognitiones, et 5charitas est caeleste quod spirituali homini; quod "Sheba et Dedan" sint illi, ostensum est in parte prima, n. 117, 1168, 1171, 1172, sed ibi Sheba et Dedan 6sunt pronepotes Hami, et vocantur filii Raamae; sed sciendum quod Hamus, sicut etiam Japheth et Shem nusquam fuerint, sed quod illi qui ab Ecclesia post diluvium Noahus dicta fuerunt, distincti 7fuerint quoad bona et vera in tres classes, quae classes ita nominatae sunt, n. 736, 1062, 1065, 1140, 1141, 1162, et passim alibi; fuerunt usque gentes quae ita vocatae sunt, sed ex aliis, ut Sheba et Dedan, qui quod ex Jokshane, filio Abrahami ex Ketura, 3 hic patet. Quod "Sheba" sint illi qui in cognitionibus caelestium, ita qui in bono fidei, constat ex illis locis quae n. 117, 1171 allata sunt; et quod "Dedan" similiter, ex locis quae n. 1172, et porro ex his; apud Esaiam, Propheticum de Arabia; in silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagabundum; nam coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, xxi 13, 14; "in silva in Arabia pernoctare" pro desolari quoad bonum, "Arabia" enim sunt qui in caelestibus, hoc est, qui in bonis fidei, "ibi in silva pernoctare" est non amplius in bonis esse, inde desolatio, quae quoque describitur per "vagari coram gladiis, coram gladio extenso"; caelestia, 8hoc est bona fidei, seu quod idem, opera charitatis, quae eis, significantur per "obviam sitienti adferre aquas, et cum pane praevenire 4 vagabundum": apud Jeremiam, Accepi calicem (c)a manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ad quas misit me Jehovah, Hierosolymam, et urbes Jehudae, et reges ejus, et principes ejus, ad tradendum eos in desolationem; ...Pharaonem regem Aegypti, et servos ejus, et principes ejus, et omnem populum ejus;...omnes reges Tyri, et omnes reges Zidonis;...Dedanem et Temam, et Buz, et omnes abscissos anguli;...omnes reges Zimri, et omnes reges Elam, et omnes reges Mediae: et omnes reges septentrionis, xxv 17-19, 22, 23, 25, 26; ibi etiam de desolatione Ecclesiae spiritualis agitur, cujus Ecclesiae differentiae ordine memorantur, et significantur per "Hierosolymam, urbes Jehudae, Aegyptum, Tyrum, Zidonem, Dedanem, Temam, Buz, 5 Zimri, Elam, Mediam": apud Ezechielem, Sheba et Dedan, et mercatores Tarshish, et omnes leones juvenes ejus dicent tibi: Num ad spoliandum spolium tu venisti? num ad praedandum praedam congregasti congregationem tuam? ad auferendum argentum et aurum, ad capiendum pecora et possessionem, ad spoliandum spolium magnum? xxxviii 13; ibi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, qui idololatricus, n. 1151; "Sheba et Dedan" pro cultus internis, nempe bonis fidei; "Tarshish" pro cultu externo correspondente, "argentum, aurum, pecora, possessio, spolia," quae 9Gogus, seu externum cultus separatum ab interno, auferre vult, sunt cognitiones boni et 10veri, pro quibus pugnant et quas defendunt illi qui sunt Sheba et Dedan, 11quare vocantur "leones juvenes": "Sheba" in proprio sensu sunt illi qui in cognitionibus boni, "Dedan" qui in cognitionibus veri ex bono. @1 A has several deletions here but leaves undeleted est doctrinalia fidei. Possibly it was intentionally omitted in copying.$ @2 nempe quod sint qui sunt in bono ejus, et sint qui sunt in vero ejus$ @3 significantur$ @4 i sunt$ @5 charitatis I$ @6 vocantur filii Raamae et sunt ibi pronepotes Chami$ @7 sint$ @8 seu$ @9 Gogas I$ @10 i inde$ @11 ex quo $
Arcana Coelestia 3 #3241 "Et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim": quod significet ab altera sorte derivationes, constare potest ea repraesentatione "Dedanis" quod sint illi qui in fidei bono, proprie qui in fidei vero ex bono, n. 3240 fin.: quod ex altera sorte derivationes sint, patet: sunt imprimis fidei vera ex bono quae per tres illos significantur; at quid per 1unumquemvis, quidem dici potest, sed non confirmari per Verbum alibi, nam non amplius memorantur. In regno Domini sunt innumerabiles varietates quoad bona et vera, 2 ex innumerabilibus illis usque unum caelum constituitur; sunt enim tot varietates ut nusquam una societas sit prorsus similis alteri, hoc est, in eodem bono ac vero, videatur n. 684, 685, 690; unum ibi constituitur ex pluribus variis ita a Domino dispositis ut concordent; concordantia seu harmonia plurium inditur a Domino per quod omnes se ad Ipsum referant, n. 551; se habet hoc sicut organa, (t)membra et viscera corporis, illorum nullum est prorsus simile alteri, sed omnia inter se varia at usque unum faciunt, et quidem per id quod Omnia referant se ad unam animam, et per hanc ad caelum, et sic ad Dominum; nam omne inconnexum a Domino est nihil inde constare potest quod differentiae veri et boni in specie innumerabiles sint; sed genera illorum, et quidem communissima, quae sunt 2Ecclesiae 3 spiritualis, significantur per hos filios et nepotes Abrahami3. Qui ab Ecclesia spirituali sunt, quia nullam perceptionem habent, sicut qui ab Ecclesia caelesti, quid bonum et verum, sed quae didicerunt, pro veris agnoscunt, ideo continue in lite sunt de illis, ac ratiocinantur num ita sit, ac unusquisque manet in illo doctrinali, (c)et vocat verum, quod ejus Ecclesiae est, inde tot differentiae sunt; praeter quod plerique concludant de bonis et veris ab apparentiis et fallaciis, unus dissimiliter ac alter, sed nullus ex aliqua perceptione, immo quid perceptio, 4non sciunt: quia intellectus illorum ita obscuratus est quoad bona et vera fidei, non mirum est quod dissensiones 5sint de omnium essentialissimo, nempe de Domini Divino, Humano, (c)et Sancto procedente; caelestes percipiunt quod non tria sint sed unum, spirituales autem manent in idea trium, at volunt ut cogitent quod sint unum; cum itaque de essentialissimo dissensiones 6sunt, constare potest quod doctrinalium varietates et differentiae innumerabiles sint7; inde sciri potest unde derivationes quae significantur per illos qui hic nominantur: at licet tot varietates et differentiae doctrinalium sunt, seu tot derivationes, usque tamen simul unam formant Ecclesiam quando omnes charitatem pro essentiali Ecclesiae agnoscunt, seu quod idem, quando vitam spectant ut finem doctrinae, hoc est, quaerunt quomodo homo Ecclesiae vivit, non ita quomodo sentit, nam quisque secundum vitae bonum non secundum doctrinae verum 8a vitae bono separatum, donatur a Domino 9sorte in altera vita. @1 unumquemque$ @2 Regni spiritualis A, Ecclesiae spirituales I$ @3 i ex Keturah$ @4 ignorant$ @5 i etiam$ @6 sint$ @7 i ac perplura ab una origine descendant;$ @8 ab illo$ @9 quisque sorte sua$
Arcana Coelestia 3 #3242 "Et filii Midianis, Ephah et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah": quod significet a tertia sorte derivationes, constare potest a repraesentatione "Midianis" quod sint illi qui in vero fidei, de qua 1infra, et cum illi qui in vero fidei sunt "Midian," sequitur quod "filii" sint derivationes inde. Cum illis qui in vero fidei sunt, ita se habet: in regnum Domini nullus admittitur nisi qui in bono fidei est, bonum enim fidei est vitae, fidei vita manet, non autem fidei doctrina nisi quantum haec cum vita unum facit; at usque qui in vero fidei sunt, hoc est, qui profitentur fidem, et eam dicunt essentialem, ex eo quod ita didicerunt, et tamen usque in bono vitae sunt, hoc est, qui corde sunt Christiani, non ore, illi in spirituali regno Domini sunt; facile enim aliquis persuaderi potest quod fides sit essentiale, cum ita traditur a magistris, et 2is in puerili aetate imbuitur opinione illa, et 3quia illi qui doctissimi audiunt, et antistites, ita dicunt, 4quorum quidam timent dicere vitae bonum, quia vita illos damnat, praeterea etiam quia illa quae sunt fidei, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt charitatis: qui ergo in vero fidei sunt, et usque in bono vitae, illi sunt qui vocantur "Midian"; vero autem secundum quae vivunt, sunt "filii Midianis": sicut illi qui in vero fidei 5conjuncto bono ejus, (t)sunt "Midian" ita 2 quoque in opposito sensu illi qui in falso sunt ex eo quod bonum vitae non illis; ut ex sequentibus constare potest; apud Esaiam, Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6; ubi de regno spirituali Domini, "dromades Midianis et Ephae" pro doctrinalibus; doctrinalia boni sunt "aurum," doctrinalia veri sunt "tus," utraque sunt "laudes Jehovae"; inde etiam patet, 6quid Ephah significat. Quod per "Midianitas" qui extraxerunt Josephum e fovea, ac vendiderunt Jishmaelitis, (c)et in Aegyptum Potiphari, Gen. xxxvii 28, 36, significentur illi qui in vero simplicis boni, videbitur, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ad versus illos. Quod etiam per "Midianem" significentur illi qui in falso, quia 7bonum vitae non illis, 3 constare potest ex illis quae de Midiane apud Mosen dicuntur, quod nempe, Seniores Moab et seniores Midianis, cum praestigiis in manu, iverint ad Bileamum, et locuti sint ad illum verba Balaki, Num. xxii 4, 7, seq. "Moabus" in bono sensu pro illis qui in bono naturali sunt et se facile seduci patiuntur, at in opposito pro illis qui adulterant bona, n. 2468; "Midian" bono sensu pro illis qui in vero simplicis boni, ut dictum, (c)et ita se facile persuaderi sinunt; in opposito, ut hic, pro illis qui falsificant vera; falsificationes significantur per "praestigias in manu," 8et facta ex falsis per quod miserint ad Bileamum contra filios Israelis, 4 qui sunt bona et inde vera fidei. Scortationes filiorum Israelis cum Midianitarum feminis, propter quas plaga, quae sedata per quod Pinhasus transfoderit Midianitidem et virum Israelis in lupanari; Num. xxv 6-8, seq., simile significant, nam per "scortationes" repraesentabantur falsificationes veri, n. 2466, 2729; et quia falsificatione veri 9sunt quae in sensu interno significantur per scortationes, ideo ex mandato, Duodecim mille ex filiis Israelis percusserunt illos, occiderunt eorum reges, et omnem masculum, (c)ac mulieres, quas captivas duxerunt, quae cognoverant virum; et 10praedam inter se diviserunt Num. xxv 16, 17; xxv 16 ad fin., quod "duodecim mille" essent, erat quia duodecim significant omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f, per quae falsa destruuntur; "reges" quos occiderunt, sunt falsa, etiam "masculus"; "mulieres, quae cognoverant virum" sunt affectiones falsi, "praeda, quae aurum, argentum pecora" sunt vera quae falsificata, inde patet quod omnia et singula ibi sint repraesentativa punitionis (c)et destructionis falsi per vera. 5 Similiter quae de Midianitis referuntur in Libro Judicum, nempe, Quod filii Israelis, quia fecerunt malum in oculis Jehovah dati sint in manum Midianis septem annis; et quod filii Israeli propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus, et antra et munitiones; et quando Israel fecit sementem, quod Midian et Amalek, et filii orientis ascenderint et corruperint proventum terrae illorum; ac dein quod liberati a Gideone per trecentos qui lamberunt lingua aquas sicut canis, et quod domum missi, qui procubuerunt super genua et biberunt, praeter plura, de quibus cap. vi, vii, viii; ibi quoque omnia et singula sunt repraesentativa falsificationes veri, et propter id punitiones, usque ad illud quod destruerentur per talia quae significantur per "lambere lingua aquas ut canis"; quid autem singula in sensu interno significant, prolixum nimis foret hic explicare; ex Divina Domini Misericordia, suo loco dicetur: apud Habakkuk, Vidit et dissipavit gentes, et dispersi sunt montes temporis, et humiliarunt se colles saeculi; sub 11aven vidi tentoria Kushanis, contremuerunt cortinae terrae Midianis, iii 6, 7; ibi de Adventu Domini; "tentoria Kushanis" pro religioso ex malo: "cortinae terrae Midianis" pro religioso ex falso. @1 mox$ @2 i sic$ @3 cum$ @4 imprimis quia illa quae sunt veri fidei, seu doctrinae, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt boni fidei seu charitatis, et praeterea timent illi dicere vitae bonum, quorum vita damnat, volentes quod etiam qui pessimae vitae sunt, salventur$ @5 conjunctio I$ @6 quod etiam Epha sit simile$ @7 A has bonum vitae non illis but d vitae; I has bonae vitae non illis; T changes bonae to bona.$ @8 et per quod egerint contra filios Israelis, qui sunt bona et inde vera fidei, mittendo ad Bileamum.$ @9 per Midianitas significatae sunt, inde$ @10 praeter I$ @11 Heb. (aven) is usually translated "affliction." S here copies Sch.$
Arcana Coelestia 3 #3243 "Omnes illi filii Keturae": quod significet quoad doctrinalia et cultus inde, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera ac doctrinalia, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex repraesentatione "Keturae" quod sit Divinum Verum spirituale Divino Bono spirituali conjunctum, de qua n. 3236, 3237, ita illa quae sunt regni spiritualis Domini, cujus cultus quia est secundum doctrinalia, 1ideo est quod filii Keturae sint doctrinalia, et quoque cultus inde. @1 inde$
Arcana Coelestia 3 #3244 Vers. 5, 6. Et dedit Abraham omnia quae ei, Jishako. Et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona; et misit illos ab apud Jishako filio suo, adhuc illo vivente, orientem versus ad terram orientis. "Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako" significat in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali; in sensu respectivo, caelestia amoris regno caelesti Domini: "et filiis concubinarum, qui Abrahamo, dedit Abraham dona" significat spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domina: "et misit illos ab apud Jishako filio suo" significat distinctionem et separationem spiritualium a caelestibus: "adhuc illo vivente" significat quibus vitam dare potuit: "orientem versus ad terram orientis" significat ad bonum fidei.
Arcana Coelestia 3 #3245 "Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako" : quod significet in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali, et in sensu respectivo caelestia amoris regno caelesti Domini, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, de qua 1prius; et (c)ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua etiam prius; et quia Dominus in sensu interno est et Abraham et Jishak, ac Dominus Rationale Suum ex Divino Suo Divinum fecit, inde est quod "dedit Abraham omnia quae ei, Jishako" significet omnia Divina in Divino Rationali. Ad haec spectant illa quae praecedunt, 2et illa quae sequuntur, nempe quod in Rationali Domini omnia Divina facta; agitur enim in sensu interno ubi de Abrahamo, de Jishako, et de Jacobo, de Humano Domini, 2 quomodo Divinum factum. Sunt duo quae humanum proprie constituunt, nempe rationale et naturale; Rationale Domini repraesentatur per "Jishakum," Naturale autem Ipsius per "Jacobum"; Dominus utrumque Divinum fecit; quomodo Rationale, continetur in illis quae de Jishako dicta sunt, at quomodo Naturale, in illis quae de Jacobo in sequentibus dicuntur; sed hoc, nempe Naturale, non Divinum fieri potuit antequam Rationale Divinum factum, nam per hoc, illud; inde 3itaque est, quod 4per illa Verba significentur omnia Divina in 3 Divino Rationali. Praeterea, omnia et singula quae in sensu interno de Domino, etiam de Ipsius regno et Ecclesia agunt, ex causa quia Divinum Domini fecit regnum Ipsius, inde est quod ubi de Domino, etiam de regno Ipsius agatur, videatur n. 1965; sed sensus internus de Domino est sensus supremus, sensus autem internus de regno Ipsius est sensus respectivus; sensus respectivus horum verborum, nempe quod "Abraham dedit omnia Jishako," est quod caelestia amoris regno caelesti Domini; per "Jishakum" enim in sensu respectivo significatur regnum caeleste, nam per reliquos Abrahami filios, nempe qui ei ex Ketura, significatur regnum spirituale Domini, ut supra ostensum, etiam per Jishmaelem, de quo infra. @1 i saepius$ @2 i ut$ @3 nunc$ @4 de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei, et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.$
Arcana Coelestia 3 #3246 "Et filiis concubinarum, 1qui Abrahamo, dedit Abraham dona: quod significet spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domini, constat ex significatione "filiorum concubinarum" quod sint spirituales de quibus sequitur: ex repraesentatione "Abrahami" hic, quod sit Divinum Humanum Domini, ita per verba "qui Abrahamo" significatur quod illi, nempe spirituales, adoptati sint a Divino Humano Domini: et ex significatione "donorum" quae Abraham illis dedit, quod sint sortes in regno spirituali 2 Domini. Ex illis quae prius aliquoties de illis qui spirituale Domini regnum constituunt et spirituales vocantur, ostensa sunt, ut n. 3235 et alibi, constare potest quod illi non filii ex ipso conjugio boni et veri sint, sed 2ex foedere quodam non ita conjugiali; ex eodem quidem patre sunt, sed non ex eadem matre, hoc est, ex eodem Divino Bono, sed non ex eodem Divino Vero: caelestibus enim quia ex ipso conjugio boni et veri sunt, est bonum et inde verum, quare nusquam inquirunt quid verum, sed ex bono percipiunt illud; nec de vero ulterior illis sermo est quam quod ita sit, secundum illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, v (x)37; spirituales autem, 3quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur "filii concubinarum" et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12-18, Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, 3 concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. xvi 3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. xxx 4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. xxx 9; ibi dicuntur "mulieres," sed alibi "concubinae," 4ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. xxxv 22, etiam ipsa Keturah I Paral. i 32. Quod antiqui illi 4 concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. viii 31; Saul, 2 Sam. iii 7; David, 2 Sam. v 13; xv 16; Salomo, 1 Reg. xi 3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt. @1 quae I$ @2 A had ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as above.$ @3 A had quia ex alia conjunctione extra conjugium.$ @4 sicut$
Arcana Coelestia 3 #3247 "Et misit illos ab apud Jishako filio suo": quod significet distinctionem et separationem spiritualium a caelestibus, constare potest ab illis quae supra nunc dicta sunt, quod nempe "filii Abrahami ex Ketura et ex Hagare Aegyptia," qui filii concubinarum dicuntur, sint spirituales, et quod "Jishakus" in sensu respectivo sint caelestes, 1n. 3245, et quod separati sint. @1 de quo supra$
Arcana Coelestia 3 #3248 "Adhuc illo vivente": quod significet quibus vitam dare potuit, constat ex significatione "adhuc illo vivente," seu cum adhuc ille viveret, quod sit vitam dare; per "Abraham" enim repraesentatur Dominus hic quoad Divinum Humanum; quod ex Divino Humano Domini sit spiritualibus vita, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834; cum vita illis inde, dicitur Dominus vivere apud (c)illos, ita quoque in familiari sermone; inde est quod "Abrahamo adhuc vivente" significet in sensu interno vitam dare: vita spiritualibus datur per bonum fidei, quod intelligitur per verba quae nunc sequuntur.
Arcana Coelestia 3 #3249 "Orientem versus, ad terram orientis": quod significet ad bonum fidei, constat ex significatione "orientis et terrae orientis," de qua sequitur; bonum fidei quod significatur per "terram orientis" non aliud est quam quod in Verbo vocatur charitas erga proximum; et charitas erga proximum non aliud quam vita secundum praecepta Domini; quod per "terram orientis" illud significetur, videatur n. 1250; idcirco qui in cognitionibus boni fidei fuerunt, dicti sunt "filii orientis"; terra filiorum orientis erat Aram seu Syria; quod "Aram seu Syria" sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234; et "Aram Naharaim seu Syria fluviorum" sint cognitiones veri, n. 3051, et quia per "Syros seu filios orientis" significati sunt qui in cognitionibus boni et veri, illi prae reliquis dicti sunt sapientes, ut in (x)1 Libro Regum, ubi de Salomone, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, v 10 [A.V. iv 30]; et apud Matthaeum, de illis qui venerunt ad Jesum cum natus, Sapientes ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est ille Rex Judaeorum, qui natus est? vidimus enim Ejus stellam in oriente, et venimus ut adoremus Ipsum, ii 1, 2; in Syria enim erant ultimae reliquiae Ecclesiae Antiquae, quare ibi 2 erant cognitiones boni et veri; ut quoque constare potest a Bileamo, qui non modo adoravit Jehovam, sed etiam de Domino prophetavit ac Ipsum vocavit Stellam e Jacobo, et sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17: quod ille ex filiis orientis in Syria fuerit, patet, ipse enim de se dicit cum edidit enuntiatum suum, E Syria adduxit me Balakus rex Moabi, de montibus orientis, Num. xxiii 7: quod Aram seu Syria fuerit ubi filii orientis, etiam constare potest ex eo quod, cum Jacobus in Syriam iret, dicitur "ivisse terram filiorum orientis," Gen. xxix 1.
Arcana Coelestia 3 #3250 Vers. 7-10. Et hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit, centum anni et septuaginta anni et quinque anni. Et exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur; et collectus ad populos suos. Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus, ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre. Agrum, quem emit Abraham ex filiis Heth; ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus. "Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit" significat statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum: "centum anni et septuaginta anni et quinque anni" significat illa quae sunt ejus status: "et exspiravit et mortuus est Abraham" significat finem repraesentationis per Abrahamum: "in senectute bona, senex et satur" significat novum repraesentationis: "et collectus ad populos suos" significat quod haec de Abrahamo: "et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus" significat quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem: "ad speluncam Machpelae" significat resurrectionem quoad verum: "ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre" significat quoad bonum; etiam significat spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum, et salvantur: "agrum quem emit Abraham ex filiis Heth" significat Domini regnum spirituale inde: "ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus" significat resuscitationem.
Arcana Coelestia 3 #3251 "Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit": quod significet statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum, constat ex significatione "dierum et annorum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione "vitarum" hic quod etiam sint status, de qua n. 2904, hic status repraesentativi qui per Abrahamum; omnis enim vita ejus qualis in Verbo descripta est, fuit repraesentativa, de cujus fine nunc agitur. Quod "Abraham" repraesentaverit Dominum quoad Ipsum Divinum, in explicationibus ostensum est; 1ob finem ut repraesentaret, vocatus est nomine Abraham, interjecta littera H, quae ex nomine Jehovae desumpta est, n. (x)2010; repraesentavit Abraham et Ipsum Divinum quod Pater vocatur, et Divinum Humanum quod Filius dicitur, ita Dominum quoad utrumque, at Divinum Humanum quod ab aeterno, a quo exstitit, et ad quod Humanum in tempore natum redegit cum illud glorificavit: haec repraesentatio Domini est per Abrahamum. @1 i et$
Arcana Coelestia 3 #3252 "Centum anni et septuaginta anni et quinque anni": quod significent illa quae sunt ejus status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videantur n. 482, 487, 575, 647, 648, 1963, 1988, 2075, 2252, ita hic numerus, qui quod significet illa quae sunt status, de quo nunc actum, sequitur: dum mens solum in historico 1est, apparet sicut numeri, ut hi qui sunt annorum aetatis Abrahami, non aliquem interiorem sensum involverent, sed quod usque involvant, patet ab omnibus illis quae prius de numeris ostensa sunt, et constare potest ex eo quod in numero, quatenus est numerus, nihil sanctum sit, cum tamen omnium minimum in Verbo (t)sanctum est. @1 i sensu$
Arcana Coelestia 3 #3253 "Et exspiravit et mortuus est Abraham": quod significet finem repraesentationis per Abrahamum, constat a significatione "exspirare et mori" quod sit desinere seu finem habere, n. 494, hic finem repraesentationis; nam omne vitae Abrahami quod descriptum est in Verbo, non de Abrahamo 1, nisi solum in sensu 2historico, sed est de Domino ac Ipsius regno, quare cum dicitur de illo quod "exspiraverit et mortuus sit," non aliud significare potest in Verbo, hoc est, in sensu ejus genuino, quam quod status repraesentativus Domini per Abrahamum finem habeat. @1 i est$ @2 i externo seu$
Arcana Coelestia 3 #3254 "In senectute bona, senex et satur": quod significet novum repraesentationis, constat a significatione "senectutis" in sensu interno quod sit exuere vetus et induere novum, de qua n. 1854, 2198, 3016: quod sit novum, seu status novus, qui per "senectutem" in sensu interno significatur, est quia apud angelos pro quibus sensus internus Verbi, nulla idea temporis est, ita nulla talium quae sunt temporis, ut aetatum hominis, nempe infantiae, pueritiae, adolescentiae, adultae aetatis, et senectutis, sed pro illis omnibus ideam habeat statuum, ut pro tempore infantiae habent ideam status innocentiae, pro tempore pueritiae et adolescentiae ideam status affectionis boni et veri, pro adulta aetate ideam status intelligentiae, ac pro "senectute" ideam status sapientiae, n. 3183; et quia tunc homo ab illis quae sunt temporis, transit in illa quae sunt vitae absque tempore, ac sic novum statum induit, per "senectutem" significatur novum, et hic novum repraesentativum, quia de hoc apud Abrahamum praedicatur senectus, 1tum "senex et satur," ut ab illis quae mox supra dicta sunt, constare potest. @1 et quod$
Arcana Coelestia 3 #3255 Quod "collectus ad populos suos" significet quod haec de Abrahamo, constat a significatione "colligi ad populos suos" quod sit non amplius de ipso; colligi enim ad populos suos, est abire ab illis inter quos prius fuit, et transire ad suos; ita hic non amplius repraesentare. Antiquis sollemne fuit dicere, cum aliquis moreretur, quod "colligeretur ad patres suos," aut "ad populos suos," et intellexerunt per id, quod actualiter venirent ad parentes suos, ad cognatos, et affines, in altera vita; ab antiquissimis, qui caelestes homines fuerunt, hoc habuerunt, illi enim cum vivebant in terra, etiam simul cum angelis fuerunt in caelo, ac ita noverunt quomodo se res haberet; nempe, quod omnes qui in eodem bono sunt, in altera vita conveniant (c)et simul sint, et quoque omnes qui in eodem vero sunt; de illis dicebant quod "congregarentur ad suos patres," de his autem quod "colligerentur ad suos populos"; "patres" enim apud illos significabant bona, n. 2803 et "populi" significabant vera, n. 1259, 1260; etiam illi qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quia in simili bono fuerunt, simul in caelo cohabitant, n. 1115; et quoque plures ex illis qui ab Antiqua Ecclesia, 1et in simili vero, inter se, n. 1125, 1127: et praeterea homo dum in 2 corpore vivit, semper quoad animam suam in aliqua societate spirituum est in altera vita, n. 1277, 2379, homo qui malus est, in societate spirituum infernalium, qui bonus, in societate angelorum, ita quisque in societate talium cum quibus quoad bonum et verum, vel quoad malum et falsum, convenit; in eandem hanc societatem venit homo cum moritur, n. 687; haec sunt quae apud antiquos significabantur per quod 2congregarentur ad patres, aut colligerentur ad populos suos; 3sicut hic dicitur de Abrahamo cum exspiravit, et in eodem hoc capite de Jishmaele, vers. 17, de Jishako, Gen. xxxv 29; de Jacobo, Gen. xlix 29, 33; de Aharone, Num. xx 24, 26; de Mose, Num. xxvii 13; xxxi 2; Deut. xxxii 50; de generatione prima quae intrabat in terram Canaanem, Jud. ii 10. At in sensu interno Verbi, ubi agitur de vita alicujus, quod repraesentaverit, tunc per "colligi ad populos" significatur quod non amplius de illo, ut supra dictum. @1 inter se, qui in simili vero$ @2 colligerentur$ @3 sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers.17.$
Arcana Coelestia 3 #3256 "Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus": quod significet quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem, constare potest a significatione "sepelire"; quod "sepeliri" sit resuscitari et resurgere, n. 2916, 2917 ostensum est: hic quia actum est de repraesentatione Domini per Abrahamum, quod ille status finem habuerit, et nunc incipiat repraesentatio per Jishakum et Jishmaelem, idcirco per "sepelire" hic significatur resuscitatio illius status; se habent significationes applicate ad illa de quibus praedicantur. Cum repraesentativis in Verbo ita se habet, quod continua sint, tametsi apparent interrupta per mortes illorum qui repraesentarunt; at mortes (c)eorum non aliquam interruptionem significant, sed continuationem; ideo etiam sepulturae illorum significant repraesentativum in alio resuscitatum et 1continuatum. @1 i sic$
Arcana Coelestia 3 #3257 "Ad speluncam Machpelae": quod significet resurrectionem quoad verum; et "ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre," quod significet quoad bonum; et quod etiam significet spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum et salvantur; tum "agrum quem emit Abraham ex filiis Heth" quod significet Domini regnum spirituale inde, et quod "ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus" significet resuscitationem, constare potest ex illis quae de significatione Omnium horum prius in cap. xxiii, n. 2913, 2928, 2968-2971, 2975, 2980 dicta et ostensa sunt; et de significatione "sepeliri," n. 2916, 2917.
Arcana Coelestia 3 #3258 Vers. 11. Et fuit post mortem Abrahami, et benedixit Deus Jishako filio ejus; et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi. "Fuit post mortem Abrahami" significat post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum; "et benedixit Deus Jishako filio ejus" significat principium repraesentationis Domini per Jishakum: "et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi" significat Divinum Rationale Domini in Divina luce.
Arcana Coelestia 3 #3259 "Fuit post mortem Abrahami": quod significet post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum, constat a significatione "mori," ubi agitur de vita alicujus repraesentativa, quod sit finis repraesentationis per eum, de qua supra n. 3253; inde hic "post mortem Abrahami" 1significat post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum. @1 est$
Arcana Coelestia 3 #3260 "Et benedixit Deus Jishako filio ejus": quod significet principium repraesentationis per Jishakum, constare potest a significatione "benedixit Deus"; ad opus quod incohabatur, antiquis sollemne fuit dicere "benedicat Deus," et per illud significabatur idem ac quod per hoc votivum, "sit faustum et felix," inde est quod in sensu remotiore, per "benedicat Deus," sicut per "sit faustum et felix," significetur principium, hic principium repraesentationis per Jishakum, quia immediate sequitur post finem ejus per Abrahamum, significatum per mortem ejus.
Arcana Coelestia 3 #3261 "Et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi": quod significet Divinum Rationale Domini in Divina luce, constat a significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293; et a significatione "Beer-lahai-roi" quod sit Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, de qua n. 3194; inde sensus proximus est quod viveret seu esset Divinum Rationale 1cum Divino Bono quod ex ipso Divino Vero natum, 2sed non erat ibi, quare non dicitur in Beer-lahai- roi, sed "cum" Beer-lahai-roi, (m)hoc est, si interpreteris, Cum fonte vivi videntis me, quod est cum Divino illo Bono(n); Jishak enim habitabat in terra meridiei, secundum illa quae in capite praecedente vers. 62, ubi ita, "Et Jishak venit a veniendo Beer- lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei"; et quia ibi per "terram meridiei" significatur Divina lux inde, n. 3195, idcirco hic non aliud significatur. @1 A d in, cum. I has in, but see two lines below.$ @2 at$
Arcana Coelestia 3 #3262 Vers. 12. Et hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami, quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo. "Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami" significat derivationes Ecclesiae spirituales per Jishmaelem repraesentatae: "quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo" significat spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum.
Arcana Coelestia 3 #3263 "Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami": quod significet derivationes Ecclesiae spiritualis per Jishmaelem repraesentatae, constat ex significatione "nativitatum" quod sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, de qua n.1145, 1255, 1330; ex repraesentatione "Jishmaelis" quod sint rationales, et qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 2078, 2691, 2699; et ex significatione "filiorum Abrahami" quod sint illi qui in vero a Domino, per "filios" enim significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et per "Abrahamum" repraesentatur Dominus, etiam quoad Divinum Humanum, n. 3251, a Quo verum et 2 bonum spiritualibus, n. 2661, 2716, 2833, 2834. Quod Ecclesiam spiritualem Domini concernit, sciendum quod illa sit per universum terrarum orbem; non enim limitata est ad illos qui Verbum habent et inde norunt Dominum et aliqua vera fidei; sed etiam est apud illos qui Verbum non habent, et ideo prorsus ignorant Dominum, et consequenter non sciunt aliqua vera fidei, (omnia enim vera fidei spectant Dominum:) 1hoc est, apud gentes ab Ecclesia remotas; sunt 2enim plures inter illos, qui norunt ex lumine rationali, quod unus Deus sit, quod Ille creaverit omnia, et quod conservet omnia, tum quod ab Ipso omne bonum, consequenter omne verum: et quod similitudo cum Ipso faciat hominem beatum; ac praeterea vivunt secundum religiosum suum, in amore in illum Deum et in amore erga proximum; ex affectione boni faciunt opera charitatis, et ex affectione veri colunt Supremum; qui tales inter gentes, sunt qui in Ecclesia Domini spirituali sunt; et tametsi ignorant Dominum cum in mundo sunt, usque in se habent cultum Ipsius ac tacitam agnitionem, cum in bono sunt, in omni enim bono est Dominus praesens; quapropter etiam illi in altera vita facile Ipsum agnoscunt, et prae Christianis qui non ita in bono, vera fidei in Ipsum recipiunt, ut constare potest ex illis quae de gentium et populorum statu et sorte extra Ecclesiam in altera vita, n. 2589-2604, ab experientia 3detecta sunt: lumen naturale quod illis, in se habet spirituale, nam absque spirituali quod 3 a Domino, talia nusquam agnosci possunt. Exinde nunc constare potest quid Jishmael, proinde quid Jishmaelitae, in sensu repraesentativo, nempe quod illi ab Ecclesia spirituali Domini, qui 4quoad vitam in simplici bono, et ideo quoad doctrinam in naturali vero sunt; tales quoque significantur per Jishmaelitas in sequentibus ubi de Josepho, Ecce turma Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes ceram, resinam et stacten, euntes ad deferendum 5in Aegyptum, xxxvii 25; ubi "Jishmaelitae" pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; "cameli ferentes ceram, resinam, et stacten" pro interioribus bonis talium; similiter per Jishmaelitas ibi vers. 28, et xxxix 1; et quoque in Libro Judicum, Quod ex petitione Gideonis quisque daret inaurem praedae suae, nam inaures auri illis, siquidem Jishmaelitae illi, viii 24; "inaures auri" significabant illa quae sunt 6simplicis boni, no. 3103. @1 ut gentes ab Ecclesia remotae$ @2 tamen$ @3 dicta$ @4 A transposes these two clauses and o ideo.$ @5 ad$ @6 A had simplicis boni, quod actu fit. All this is deleted and boni actu seu vitae is substituted.$
Arcana Coelestia 3 #3264 "Quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo": quod significet spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum, constat ex significatione "parere" quod sit existere, de qua n. 2621, 2629; ex repraesentatione "Hagaris Aegyptiae" quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; et ex significatione "ancillae" quod sit affectio scientiarum et cognitionum quae exterioris hominis, de qua n. 1895, 2691; "ancilla Sarae" dicitur, quia per "Saram" repraesentatur Domini Divinum Verum, cui subordinata est affectio scientiarum et cognitionum veri; 1quoniam per "Jishmaelem" repraesentatur spiritualis homo, patet quod per illa verba, "quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo" significetur spiritualis hominis nativitas ex influxu Divino in affectionem scientiarum; quod rationale hominis ita nascatur, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910, 2094, 2557, 3030, 3074, proinde quod 2 spirituale, hoc enim non datur nisi in rationali, 2quare spiritualis homo et rationalis paene idem est; differunt spirituales inter se modo secundum quale rationis et quale vitae inde; quod (c)eorum nativitas seu regeneratio sit ex influxu Divino in affectionem cognitionum, videatur n. 1555, 1904, 2046, 2063, 2189, 2657, 2675, 2691 f, 2697, 2979. Videantur quae de Jishmaele prius dicta et ostensa sunt, nempe quod per illum repraesentatum sit primum rationale Domini, quod nondum Divinum, n. 1893; quod postmodum repraesentati vere rationales seu spirituales, n. 2078, 2691; ita Ecclesia spiritualis Domini, n. 2699. @1 et quia$ @2 nam$
Arcana Coelestia 3 #3265 Vers. 13-16. Et haec nomina filiorum Jishmaelis, in nominibus eorum, secundum nativitates eorum; primogenitus Jishmaelis Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam. Et Mishma, et Dumah, et Massa. Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah. Hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum, in villis illorum et in castellis illorum; duodecim principes populorum suorum. "Haec nomina filiorum Jishmaelis" significat qualitates doctrinalium illorum: "in nominibus eorum, secundum nativitates eorum" significat interiores qualitates secundum derivationes fidei: "primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam; et Mishma, et Dumah, et Massa; Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah" significat omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes: "hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum" significat doctrinalia et quale (c)illorum: "in villis illorum" significat externa Ecclesiae: "in castellis illorum" significat interna: "duodecim principes populorum suorum" significat omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis.
Arcana Coelestia 3 #3266 "Haec nomina filiorum Jishmaelis": quod significet qualitates doctrinalium illorum, nempe spiritualium, constat ex significatione "nominis" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; ex significatione "filiorum" quod sint vera, tum doctrinalia, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex repraesentatione "Jishmaelis" quod sint spirituales, de qua supra n. 3263.
Arcana Coelestia 3 #3267 "In nominibus eorum, secundum nativitates eorum" : quod significet interiores qualitates secundum derivationes fidei, constat ex significatione "nominis" quod sit quale seu "nominum" quod sint qualitates, de qua nunc supra n. 3266, hic qualitates interiores quia dicitur "haec nomina filiorum Jishmaelis in nominibus eorum," ubi nomina priore loco sunt qualitates communes, hic qualitates quae in illis, seu quae quoad illa, hoc est, interiores; et quia hae qualitates sunt secundum derivationes fidei, quae significantur per "secundum nativitates eorum"; quod "nativitates" sint derivationes fidei, ita 2 Ecclesiae, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263. Cum Ecclesia spirituali Domini ita se habet, quod sparsa sit per totum terrarum orbem, et quod ubivis quoad credenda seu vera fidei sit varia; varietates 1illae sunt derivationes quae significantur per "nativitates," quae tam simul eodem tempore quam successive existunt; ipsum regnum spirituale Domini in caelis etiam est tale, nempe quoad illa quae sunt fidei, varium, usque adeo ut non sit una societas, ne quidem unus in societate, qui in illis quae sunt veri fidei, prorsus concordem cum allis ideam habeat, n. 3241; sed usque regnum spirituale Domini in caelis est unum; causa est quia charitas omnibus est principale, charitas enim facit Ecclesiam spiritualem, non 2fides, nisi fidem dicas charitatem; qui in charitate est, is proximum amat, et quod dissentiat a se in 3 credendis, hoc excusat, modo in bono et vero vivat; etiam gentes probas, tametsi ignorant Dominum et non aliquid fidei norunt, non damnat; qui enim in charitate, hoc est, in bono vivit, is a Domino 3recipit vera qualia ejus bono conveniunt, et gentes talia quae 4in altera vita flecti possunt in vera fidei, n. 2599-2603; at qui non in charitate est, hoc est, non in bono vivit, is nusquam potest aliquod verum recipere; scire quidem verum potest, sed non ejus vitae implantatur, ita id in ore quidem potest ferre, sed non in corde; verum enim non conjungi potest malo, quare etiam illi qui sciunt vera quae vocantur credenda, et non in charitate seu in bono vivunt, tametsi in Ecclesia sunt quia ibi nati, usque tamen non ab Ecclesia sunt, nam nihil Ecclesiae est in illis, hoc est, nihil boni cui conjungatur verum. @1 illi I$ @2 fidem I$ @3 accipit$ @4 after possunt$
Arcana Coelestia 3 #3268 1Primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam, et Mishma, et Dumah, et Massa, Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah: quod significent omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes, constat ex repraesentatione horam qui nominantur; quidam 2ex illis memorantur in Verbo imprimis prophetico, ut Nebaioth, Kedar, Dumah, et Tema, et ibi significant talia quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes; et praeterea patet ex eo quod duodecim sint, et per "duodecim" significentur omnia quae sunt fidei, ita Ecclesiae, 3de qua re in sequentibus; et ideo in versu sequente 16 dicitur quod fuerint "duodecim principes populorum suorum." Quod per "Nebaioth et Kedar" 2 repraesententur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes, nempe ejus bona ac inde vera, constat apud Esaiam, Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes (c)a Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt. Omnis grex Kedaris congregabuntur tibi; arietes Nebaioth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, lx 6, 7; ibi in supremo sensu de Domino, in sensu 4respectivo de regno Ipsius, "grex Kedaris" pro bono spirituali; quod "grex" sit spirituale bonum, videatur n. 343, 415, 2566; "arietes Nebaioth" pro vero spirituali; 3 quod "aries" sit spirituale verum, n. 2833: quod Kedar sit Arabia, ex sequentibus locis patet, et quod Arabia (x)nominata sit Kedar a filio Jishmaelis, constare potest ex eo quod quae in binis illis versibus memorantur, sint terrae vel gentes, omnes a filiis ac nepotibus Abrahami nominatae, ut Midian, Ephah, Sheba, de quibus supra vers. 2-4, ita hic Kedar et Nebaioth: apud Ezechielem, Arabia et omnes principes Kedaris, hi negotiatores manus tuae, in agnis, et arietibus, et hircis; in his negotiatores tui, xxvii 21; ibi de Tyro, hoc est, de illis qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod "Tyrus" illi sint, videatur n. 1201; "Arabia" pro spirituali bono, "principes Kedaris" pro spiritualibus veris; "agni, arietes, 5hirci" sunt 4 spiritualia bona et vera: apud Jeremiam, Surgite, ascendite ad Kedarem, et devastate filios orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument; cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent sibi, xlix 28, 29; 6ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis per "Kedarem (c)et filios orientis" intellectae; "tentoria et greges" pro Ecclesiae illius bonis, "cortinae et vasa" pro ejus veris; sunt "sancta cultus, quae per "tentoria et greges" et per "cortinas et vasa" significantur, sancta autem cultus omnia 5 se referunt ad bonum et verum. Qui autem non in vero sunt quia non in bono, sunt qui repraesentantur per 8Arabes et per Kedares in deserto ut apud Esaiam, Babel non habitabitur in aeternum, non morabitur ibi Arabs, xiii 20: apud eundem, Extollant desertum, et urbes ejus, villae quas habitat Kedar, xlii 10, 12: apud jeremiam, Super viis sedisti illis, sicut Arabs in deserto, iii 2: apud Davidem, Vae mihi, quia peregrinor Meshechi, moror cum tentoriis Kedaris, Ps. cxx 5: apud Esaiam, In silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagabundum, quia coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, coram arcu tenso, et coram gravitate belli; quia sic dixit Dominus ad me, In adhuc annum, juxta annum mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquum numeri arcus fortium filiorum Kedaris [paucum erit], xxi 13, 14; "in silva Arabiae pernoctare" pro vastari quoad verum, "turmae Dedanim" pro illis qui sunt in cognitionibus, n. 3240, 3241 f; "habitatores terrae Tema" pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; 9qui quod 10ex filio Jishmaelis Tema dicto 11fuerint, constat; "Kedar" pro illis qui in simplici vero, de quibus dicitur quod "vagaturi coram gladiis, et coram gravitate belli," quo significatur quod non sustinebunt pugnas tentationum, quia non amplius in bono: apud 6 Jeremiam, Transite insulas Kittaeorum et videte, et Kedarem mittite, et attendite valde, et videte num factum sicut hoc, num mutavit gens deos, et illi non dii, (x)ii 10, 11; "insulae Kittaeorum" pro illis qui remotiores a cultu sunt, hoc est, pro gentibus quae in simplici bono et inde in naturale vero, n. 1156, 1158; quod etiam "Kedar" sint illi, patet: apud eundem, Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ad quas me misit Jehovah,...et Dedanem et Temam, et Buz, et omnes abscissos anguli; et omnes reges Arabiae, et omnes reges occidentis, habitantes in deserto, xxv 17, 23, 24; ibi etiam agitur de vastatione Ecclesiae spiritualis, ac inter plures nominantur Tema et Arabia, inde patet quod per "Temam," sicut per "Arabiam," significentur illi qui ab Ecclesia spirituali sunt; sed Arabiae tribuuntur reges 12tum urbes, at Kedari principes et villae. Praeter 7 illos etiam Dumah memoratur apud Esaiam xxi 11, 12. Quod per gentes illas significentur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, inde est quia Antiqua Ecclesia quae spiritualis erat, etiam apud illos fuit, n. 1238, 2385, sed doctrinalia illorum et ritualia varia fuerunt, at usque una Ecclesia, quia non fidem sed charitatem essentialem fecerunt; at temporis tractu, sicut charitas desiit, etiam illud Ecclesiae quod apud illos, nullum factum est, usque tamen mansit repraesentativum Ecclesiae per illos, cum varietate secundum illud Ecclesiae quod fuerat apud illos; inde est ubi nominantur in Verbo, quod non significentur illi, sed significetur modo illud Ecclesiae in communi quod fuerat ibi. @1 i Filius I$ @2 enim$ @3 hic Ecclesiae spiritualis imprimis apud gentes, n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f.$ @4 repraesentativo$ @5 i et$ @6 ubi$ @7 i enim$ @8 Kedares ac per Arabes$ @9 quae I$ @10 i etiam$ @11 sint$ @12 qui sunt vera$
Arcana Coelestia 3 #3269. "Hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum": quod significet doctrinalia et quale eorum, constat ex significatione "filiorum" quod sint vera, tum doctrinalia, et "nominis" quod sit quale, de quibus 1supra n. 3266. @1 i mox$
Arcana Coelestia 3 #3270 "In villis illorum": quod significet externa Ecclesiae, constat a significatione "villarum" quod sint illa quae sunt externa fidei, ita Ecclesiae; externa Ecclesiae sunt 1ritualia, interna 2sunt doctrinalia cum haec non scientiae sed vitae sunt: externa repraesentabantur per "villas," 3quia erant extra urbes, interna autem per ipsas urbes; quod "urbes" sint doctrinalia, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216. @1 illa quae ritualia vocantur$ @2 vero quae$ @3 quae$
Arcana Coelestia 3 #3271 "In castellis illorum": quod significet interna, constat a significatione "castellorum" quod sint interna fidei, hic Ecclesiae, quia de gentibus cumprimis praedicantur, quibus non fidei verum, sed rationale et naturale verum, haec vera vocantur "castella," 1cum vera fidei "urbes". In lingua originali hae voces quae significant villas et castella, etiam significant atria et palatia, et sunt "atria" similiter externa Ecclesiae, et "palatia" interna. @1 at doctrinalia, quae fidei, significantur per urbes$
Arcana Coelestia 3 #3272 "Duodecim principes populorum suorum": quod significet omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis, constat ex significatione "duodecim" quod sint omnia fidei 1seu Ecclesiae, de qua n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f; a significatione "principum" quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089; (m)et a significatione "populorum" quod sint illi qui in veris, de qua n. 1259, 1260, ita qui ab Ecclesia spirituali sunt nam illi dicuntur in veris esse.(n)2 Quod numeri (t)omnes in Verbo significent res, manifeste constare potest a numero duodecim, qui toties occurrit; ille numerus, ubicumque in Verbo legitur, significat omnia; sicut duodecim tribus in Veteri Testamento et duodecim 3apostoli in Novo significant omnia fidei, 4proinde omnia Ecclesiae; ita hic "duodecim principes," omnia primaria Ecclesiae (c)illius quae per totidem filios Jishmaelis repraesentantur: quod numerus duodecim 2 ea significet, constare potest ex illis quae in citatis supra locis allata sunt, tum quoque ex his in Verbo 5; apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum ex omni tribu Israelis; ex tribu Judae duodecim mille obsignati: ex tribu Reuben duodecim mille obsignati: ex tribu Gad duodecim mille obsignati, et sic porro, Apoc. vii 4-6, seq.; ubi per "duodecim mille obsignatos ex omni tribu" non aliud significatur quam quod omnes qui in fide, hoc est, qui in ejus bono, sunt, salventur: apud eundem, Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim, Apoc. xii 1; "mulier" pro Ecclesia, n. 252, 253, "sol" pro amore caelesti, "luna" pro amore spirituali, n. 30-38, 1529, 1530, 2441, 2495; "duodecim stellae" pro omnibus fidei; quod "stellae" sint cognitiones boni et veri, quae sunt fidei, n. 2495, 2849: apud eundem, Civitas sancta Hierosolyma Nova, habens portas duodecim, et super portas angelos duodecim; et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis:...murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni:...mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille;...et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum (duodecies duodecim) quae est mensura hominis, hoc est, angeli:...duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi 12, 14, 16, 17, 21; ibi per Civitatem sanctam 6nihil aliud significatur quam regnum Domini spirituale; et per "portas, murum, fundamenta" illa quae sunt charitatis et fidei, quorum omnia per duodecim toties nominata, 7significantur; quod non duodecim tribus, nec duodecim apostoli intelligantur, unicuique (t)constare potest: apud eundem, In medio plateae ejus et fluvii, hinc 8illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc. xxii 2; 4 "fructus duodecim" 9sunt omnia charitatis: apud Matthaeum, Jesus dixit, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28; hic non per "apostolos" apostoli, non per "thronos" throni, nec per 10"tribus" tribus intelliguntur, sed omnia quae sunt fidei, videatur n. 2129. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti, ubi nominantur duodecim tribus, sunt omnia Ecclesiae quae significantur: ita quoque se habet cum "duodecim lapidibus juxta nomina duodecim tribuum Israelis, in Urim et Thummim," Exod. xxviii 21; cum "duodecim panibus propositionis supra mensam ordinatis," Lev. xxiv 5, 6; similiter cum reliquis. Quod etiam omnia fidei in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacobi seu Israelis, contineantur, ex Divina Domini Misericordia, ad capita sequentia xxix et xxx, videbitur. @1 ita$ @2 i in m hic in veris boni, nam in lingua originali est vox significans populus in tali sensu, nam in plurali feminino est, et qui in veris boni, sunt qui ab Ecclesia spirituali inter gentes qui hic populi. [The Heb. word is "ummoth which AV and RV translate by "nations."]$ @3 discipuli$ @4 sic$ @5 i ubi duodecim nominantur, ut$ @6 i Hierosolymam novam$ @7 designantur$ @8 i et$ @9 pro$ @10 tribus Israelis tribus Israelis intellecta sunt$
Arcana Coelestia 3 #3273 Vers. 17, 18. Hi anni vitarum Jishmaelis, centum anni et triginta anni et septem anni; et exspiravit et mortuus est, et collectus ad populus suos. Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur; super facies omnium fratrum suorum cecidit. "Hi anni vitarum Jishmaelis" significant statum repraesentativum regni spiritualis Domini per Jishmaelem: "centum anni et triginta anni et septem anni" significant illa quae sunt istius status: "et exspiravit et mortuus est" significat finem repraesentationis per Jishmaelem: "et collectus ad populos suos" significat quod haec de Jishmaele: "et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur" significat extensionem intelligentiae "super facies omnium fratrum suorum cecidit" significat contentiones de vero, sed quod superior.
Arcana Coelestia 3 #3274 "Hi anni vitarum Jishmaelis": quod significet statum repraesentativum regni spiritualis Domini per Jishmaelem, constat ex significatione "annorum" et "vitarum" quod hic sint status repraesentativi, de qua supra n. 3251; et ex repraesentatione "Jishmaelis quod sit regnum spirituale Domini, de qua n. 2699, 3263, 3268.
Arcana Coelestia 3 #3275 "Centum anni et triginta anni et septem anni": quod significent illa quae sunt istius status, constare potest ab illis quae supra n. 3252 de aetate Abrahami dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3276 "Et exspiravit et mortuus est": quod significet finem repraesentationis per Jishmaelem, constat etiam ex illis quae supra n. 3253 dicta sunt, ubi eadem verba et idem sensus internus. Pariter quod "collectus ad populos suos" significet quod haec de Jishmaele, supra n. 3255.
Arcana Coelestia 3 #3277 "Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur": quod significet extensionem intelligentiae, et "super facies omnium fratrum suorum cecidit" quod significet contentiones de vero, sed quod superior, constat ex illis quae n. 115, 1951 dicta, ubi haec explicata sunt. * * * *
Arcana Coelestia 3 #3278 Vers. 19, 20. Et hae nativitates Jishaki filii Abrahami; Abraham genuit Jishakum. Et fuit Jishak filius quadraginta annorum in accipiendo illo Rebeccam filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem. "Hae nativitates Jishaki filii Abrahami" significat Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale: "Abraham genuit Jishakum" significat ex Ipso Divino Divinum Rationale: "et fuit Jishak filius quadraginta annorum" significat ex propria potentia per tentationum pugnas: "in accipiendo illo Rebeccam" significat conjunctionem Divini Veri: "filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem" significat quale et statum.
Arcana Coelestia 3 #3279 "Hae nativitates Jishaki filii Abrahami": quod significet Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale, constat ex significatione "nativitatum" quod sint derivationes, de qua n. 1145, 1255, 1330, nempe 1derivationes fidei ubi de fide agitur, et 2derivationes Ecclesiae ubi de Ecclesia, ut supra, 3derivationes Ecclesiae spiritualis per nativitates Jishmaelis, n. 3263; hic autem quia "nativitates" praedicantur de Domino, sunt Divinae nativitates quae intelliguntur, nempe quod ex Ipso Divino natum sit Divinum Rationale, quod significatur per quod ex Abrahamo Jishakus, et quod ex Divino Rationali Divinum Naturale, significatur per quod ex Jishako Esau et Jacob, nam per "Esavum et Jacobum" repraesentatur Domini Divinum Naturale, per "Esavum" illud quoad bonum, et per "Jacobum" illud quoad verum, de quibus in nunc sequentibus agitur; haec sunt quae per "nativitates" hic significantur. @1 after agitur$ @2 after Ecclesia$ @3 nativitates Jischmaelis, derivationes Ecclesiae spiritualis per Jischmaelem repraesentatae.$
Arcana Coelestia 3 #3280 "Abraham genuit Jishakum": quod significet ex Ipso Divino Divinum Rationale, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Ipsum Divinum; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de quibus saepius prius.
Arcana Coelestia 3 #3281 "Et fuit Jishak filius quadraginta annorum": quod significet ex propria potentia per tentationum pugnas, constat ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua saepius prius; ex significatione "quadraginta" quod sint tentationes, de qua n. 730, 862; et ex significatione "annorum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; inde sensus internus horum verborum est, quod Dominus Rationale Suum etiam quoad verum per pugnas tentationum, ita ex propria potentia, Divinum fecerit; quod Dominus ex propria potentia per tentationes in Se admissas omne in Se 1humanum, Divinum fecerit, prius n. (x)1661, 1663, 1668, 1690, 1787, 2083, 2523, 2632, 2776, 3030, 3043, 3141 ostensum est. @1 i quod$
Arcana Coelestia 3 #3282 "In accipiendo illo Rebeccam": quod significet conjunctionem Divini Veri, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum adjunctum Divino Bono in Rationali, de cujus ortu ex naturali homine, in capite praecedente actum est.
Arcana Coelestia 3 #3283 "Filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem": quod significet quale et statum, constat ex repraesentatione "Bethuelis et Labanis," tum ex significatione 1"Aram et Paddan Aram" quod sint illa quae ortum Divini Veri per Rebeccam repraesentati quoad quale et statum involvunt; quid autem per unumquemvis, nempe per Bethuelem et Labanem, repraesentatur, et quid per Aram seu Syriam significatur, in capite praecedente explicatum est: quod haec iterum dicantur, causa est quia in sequentibus 2 agitur de Naturali Domini; Naturale Domini non potuit Divinum fieri priusquam Ipsius Rationali adjunctum fuit verum, et hoc Divinum factum; nam influxus in Naturale esse debuit ex Divino Bono Rationalis per Divinum Verum ibi; omnis enim vita naturalis hominis quoad intelligenter scire et facere, est inde; rationale enim est quod ordinat omnia in naturali, et secundum ordinationem ibi res convenienter intuetur; est enim rationale sicut visus superior, qui cum in scientifica naturalis hominis spectat, est sicut in campum infra se; lux illius visus est veri, sed origo lucis est boni in rationali; sed de his plura in sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3284 Vers. 21-23. Et oravit Jishak ad Jehovam propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, et major serviet minori. "Oravit Jishak ad Jehovam" significat communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater: "propter mulierem quod sterilis ea" significat quod nondum Divinum Naturale: "et exoratus illi Jehovah" significat effectum; "et concepit Rebecca mulier ejus" significat quod ex Divino Vero ut a matre: "et collidebant se filii in medio illius" significat pugnam de qua: "et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?" significat angustiam: "et ivit ad interrogandum Jehovam" significat statum communicationis: "et dixit Jehovah illi" significat perceptionem ex Divino: "Duae gentes in utero tuo" significat naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio: "et duo populi e visceribus tuis separabuntur" significat quod inde verum: "et populus prae populo valebit" significat quod primo verum erit superius quam bonum veri: "et major serviet minori" significat quod bonum veri inferius erit ad tempus.
Arcana Coelestia 3 #3285 "Oravit Jishak ad Jehovam": quod significet communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater, constat ex significatione "orare" quod sit communicari, oratio enim non aliud est quam communicatio; ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale; Divinum quod Filius, est "Jishakus," 1seu Rationale cum ipsi verum conjunctum est; Divinum autem quod Pater, est hic "Jehovah": haec communicatio fuit in Domino, nam "Pater fuit in Filio, et Filius in Patre," Joh. xiv 10, 11. @1 hoc est$
Arcana Coelestia 3 #3286 "Propter mulierem, quod sterilis ea": quod significet quod nondum Divinum Naturale, constat ex significatione "mulieris" quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, quod Verum repraesentari per "Rebeccam" in capite praecedente ostensum est; et (c)a significatione "sterilis" quod nondum Divinum Naturale; se enim hoc ita habet: Divinum Naturale exstiterat ex Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero ibi, ut a matre; cum nondum Divinum Naturale, tunc dicitur Verum Rationalis sterile, hic "mulier 2 sterilis." Apud hominem ita est: cum is regeneratur, tunc a Domino insinuatur rationali ejus bonum, hoc est, velle bene proximo; huic velle seu bono adjungitur verum e naturali 1homine; hoc facto, nondum regeneratum est 1naturale, quod 2sciri potest ex eo quod saepe internus seu rationalis homo pugnet cum externo seu naturali, et quamdiu pugna est, naturale non est regeneratum; et cum hoc non regeneratum est, est rationale quoad verum sterile; ita in communi, similiter in omni particulari in quo rationale dissentit a naturali, dicitur in eo particulari 3 rationale quoad verum sterile: opus regenerationis in eo maxime versatur ut rationali homini naturalis correspondeat, non solum in communi, sed etiam in particulari, et naturalis homo redigitur in correspondentiam a Domino per rationale, quod nempe rationali bonum 3insinuetur, et huic bono sicut humo vera 4implantentur, et dein per vera rationalia redigatur naturale ad oboedientiam, et cum oboedit, tunc correspondet; (c)et quantum correspondet, tantum regeneratus est homo. @1 i ejus$ @2 percipitur$ @3 implantetur$ @4 inseminentur$
Arcana Coelestia 3 #3287 "Et exoratus illi Jehovah": quod significet effectum constare potest absque explicatione, quia cum exoratus est Jehovah, tanc fit seu efficitur 1oratio. @1 quod oravit$
Arcana Coelestia 3 #3288 Quod "concepit Rebecca mulier ejus" significet quod ex Divino Vero ut a matre, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Rationalis, de qua in capite praecedente; et a significatione "concipere" quod sit primum ortus Divini Naturalis ut a matre; nam, ut mox supra dictum est", Divinum Naturale ortum est a Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero Rationalis, ut a matre: quod ita sit, vix 1aliquis novit, et hoc eo minus quia pauci sciunt quod rationale (t)distinctum sit a naturali, nec alii sciunt hoc quam qui vere rationales sunt, nec vere rationales sunt alii quam qui regenerati sunt a Domino; qui non regenerati sunt, non capiunt 2hoc, nam illis rationale est idem ac naturale. @1 i adhuc$ @2 aliud quam quod rationale sit$
Arcana Coelestia 3 #3289 "Et collidebant se filii in medio illius": quod significet pugnam de qua, constat a significatione "collidere" quod sit pugnare; quoad verum; nam quod Esau et Jacob qui filii, repraesentent Divinum Naturale Domini, "Esau" illud quoad bonum, "Jacob" quoad verum, ex sequentibus constabit. De collisione hac seu pugna agitur etiam in hoc capite, et 1est illa de prioritate, num bonum sit prius vel num verum, seu quod idem, num charitas quae boni sit prior vel num fides quae veri. In Ecclesia spirituali a primis temporibus de eo inter plures pugnatum est; et quia de prioritate illa in sequentibus agitur, ideo dicitur quod "collidebant se filii in medio ejus," 2et per illa significatur pugna de qua. @1 fuit$ @2 significet pugnam$
Arcana Coelestia 3 #3290 "Et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?" quod significet angustiam, constare potest ex sensu horum verborum quod sint angustiae, et quidem propter collisionem, hoc est, pugnam inter fratres: "si ita" significat si de hoc pugnarent; "ad quid hoc" significat quod de ea re non pugnandum; "ego" seu "ad quid ego" significat si pugnarent de illa re quod influxum ex rationali vero non reciperent, inde angustia.
Arcana Coelestia 3 #3291 "Et ivit ad interrogandum Jehovam": quod significet statum communicationis, constat ex significatione "interrogare" 1quod sit communicari cum dicitur de Domino; Jehovah enim erat in Ipso 2Qui interrogabatur; in sensu tamen historico communicatio illa 3exprimitur per "orare," 4n. 3285, et status 5communicationis per "interrogare." @1 ubi dicitur de Domino, quod sit communicari$ @2 et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit interrogari sed percipere$ @3 significatur$ @4 i ut supra$ @5 ejus$
Arcana Coelestia 3 #3292 "Et dixit Jehovah illi": quod significet perceptionem ex Divino, constat inde, tum ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552; ita "dicere Jehovah" 1est percipere ex Divino. @1 quod sit$
Arcana Coelestia 3 #3293 "Duae gentes in utero tuo": quod significet naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio, constat ex significatione "gentium" quod sint bona, imprimis Ecclesiae, de qua n. 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, hic quod sint bona quae in naturali, patet ex eo quod "Esau et Jacob," qui tunc in utero, repraesentent Divinum Naturale Domini, ut manifeste constabit ex sequentibus ubi de illis agitur; naturale sicut rationale consistit ex bono et vero; bonum in naturali est omne id quod affectionis naturalis est, et jucundum 1vocatur, verum autem omne id quod scientiae est, et scientificum dicitur; haec bina erunt in naturali, ut sit naturale; ipsum scientificum per se 2abstracte a jucundo quod est affectionis, non est aliquid; a jucundo 3illo habet naturale suam vitam, 4nam ex illo habet, 5ut scire aliquid possit; jucundum autem quod est bonum naturalis absque scientifico est aliquid, sed modo est vitale, quale 6apud infantes; ut itaque naturale sit humanum, ex utroque consistet, 7perficitur unum 2 ab altero, sed ipsam vitam habet a bono. Quod autem hoc bonum concernit, de quo hic agitur, est duplex, interius et exterius; interius communicat cum interiore homine, hoc est, cum rationali, exterius 8cum 9externo, hoc est, cum illis quae sunt corporis, et facit vitam sensibus externis, tum quoque actionibus; absque communicatione utrinque non potest homo ratione vivere, nec potest corpore; communicatio interior est, quae manet homini post mortem, et ibi facit vitam ejus naturalem, nam spiritus etiam vitam naturalem 10habet, vita enim 11ejus spiritualis terminatur in naturali ut in plano ultimo, nam non potest homo statim post mortem spiritualiter cogitare nisi ex illis quae sunt naturalis ejus; communicatio autem exterior est, quae est homini cum vivit in corpore, sed ea cessat per corporis mortem; ex his nunc constare potest quid per "duas gentes in utero" significatur, nempe naturale quoad bonum interius et exterius. "In utero" significat in sensu interno conceptionem, ideo hic dicitur quod sit conceptio. @1 dicitur$ @2 i seu$ @3 ibi I$ @4 et quoque$ @5 quod$ @6 i est$ @7 i et$ @8 i autem$ @9 externis$ @10 habent$ @11 illorum$
Arcana Coelestia 3 #3294 "Et duo populi e visceribus tuis separabuntur": quod significet quod inde verum, constat ex significatione "populi" quod sit verum, de qua n. 1259, 1260; et ex significatione "separari e visceribus" quod sit oriri inde: in Verbo ubi agitur de nativitate, 1cum a matre, dicitur "exire ex utero seu ventre" et cum ex patre, dicitur 2separari e visceribus; 3nam uterus et lumbi praedicantur de illis quae sunt amoris, hoc est, boni, cum autem dicitur 2separari ex visceribus, significatur ortus veri; ideo hic cum agitur de bono, dicitur quod "duae gentes ex utero tuo," et cum de vero, dicitur, "duo populi e visceribus tuis separabuntur," et per haec significantur in sensu interno ortus veri ex bono: "duo populi" dicuntur quia sicut bonum est interius et exterius, n. (x)3293, ita etiam est verum; verum interius in naturali est id quod conjungitur bono interiori naturalis, at verum exterius est id quod conjungitur bono exteriori naturalis; interius verum vocatur naturale verum, at exterius vocatur sensuale: quomodo autem cum his veris se habet, 4ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit, ubi agitur de Jacobo, nam per "Jacobum" utrumque illud verum repraesentatur. @1 ex$ @2 ex lumbis$ @3 i per illa in sensu interno significatur ortus boni$ @4 in$
Arcana Coelestia 3 #3295 "Et populus prae populo valebit": quod significet quod primo verum erit superius quam bonum veri, constat a significatione "populi" quod sit verum, de qua nunc supra n. 3294; et ex significatione "valere prae" quod sit superius esse: populus primo loco nominatus significat verum, at populus 1secundo loco 2bonum veri; bonum veri est bonum quod existit ex vero, estque in sua prima existentia verum, sed vocatur bonum quia apparet ut bonum; inde est quod per "populum" etiam significetur hoc bonum, quod dicitur bonum veri primo existens: ut aliqua idea hujus boni habeatur, sciendum quod homo antequam 2 regeneratus est, faciat bonum ex vero, at postquam regeneratus est, faciat bonum ex bono; vel clarius: homo antequam regeneratus est, ex intellectu faciat bonum, sed postquam regeneratus, ex voluntate; bonum itaque quod ex intellectu, non est in se bonum, sed verum, at quod ex voluntate, hoc est bonum: ut pro exemplo, qui parentes suos non honorat, at ex praecepto decalogi discit illos honorare, is primum dum honorat illos, est ex praecepto; sed is honor, quia est ex praecepto non est bonum in se quia non est ex amore; est vel ex oboedientia legis, vel ex timore legis, at usque dicitur bonum veri, 3sed est in sua prima existentia verum, nam tunc non facit bonum, sed facit verum; at cum honorat illos ex amore, tunc est bonum: ita in reliquis.
Arcana Coelestia 3 #3296 "Et major serviet minori": quod significet quod bonum veri inferius erit ad tempus, constat ex significatione "majoris" quod sit bonum; a significatione "servire" quod sit inferius esse; et a significatione "minoris" quod sit verum. Hoc quomodo se habet, constare potest a sequentibus, nam ibi describitur 1per Esavum et Jacobum, nam, ut dictum2, per "Esavum" repraesentatur bonum, per "Jacobum" verum;quod collisio seu pugna exstiterit de prioritate et dominatu, in sensu interno describitur per Jacobum quod primogenituram sustulerit Esavo, tum quod quoque benedictionem, sed usque quod hoc factum sit modo ad tempus, patet ex prophetico Jishaki de Esavo, Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. xxvii 40. 2 Quod haec internam sensum habeant, et quod absque sensu interno non sciri possit quid significant, patet, nempe quid quod "duae gentes in utero, et duo populi ex visceribus separabuntur," et quod "populus prae populo valebit, et major serviet minori"; quod tamen significent illa quae dicta sunt, constat a sequentibus in quibus de illa re multum agitur; et praeterea aegre potest credi quod illa talia involvant, nisi sciatur quomodo se habet cum bono et vero, deque unius nascentia ex altero, et de status mutatione apud hominem cum regeneratur; in sensu interno agitur quidem de Domino, et hic quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, sed usque in sensu repraesentativo etiam agitur de regeneratione hominis; est enim regeneratio in hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, hoc est, in regeneratione ut in quadam imagine apparet quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, seu quod idem, Divinum fecit; sicut enim Dominus statum Suum humanum prorsus mutavit in Divinum, ita etiam Dominus apud hominem, cum regenerat illum, statum ejus prorsus mutat, 3nam veterem ejus hominem facit novum. @1 i in sequentibus$ @2 i est$ @3 et ex veteri homine facit illum novum$
Arcana Coelestia 3 #3297 Vers. 24-26. Et impleti sunt dies ejus ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus. Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau. Et post ita, exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob. Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos. "Impleti sunt dies ejus ad pariendum" significat statum primum effectus: "et ecce gemini in utero ejus" significat quod utramque simul conceptum: "et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa" significat bonum vitae veri 1naturalis: "et vocabant nomen ejus Esau" significat quale ejus: "et post ita, exivit frater ejus" significat verum: "et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi" significat infimum boni naturalis, cui adhaerebat aliqua potentia: "et vocabat nomen ejus Jacob" significat doctrinam veri naturalis: "et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos" significat Divini Rationalis statum tunc. @1 naturale AI, but see 3305 and 3317.$
Arcana Coelestia 3 #3298 "Impleti sunt dies ejus ad pariendum": quod significet statum primum effectus, constat a significatione "dierum" quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; quod illi "impleti sint ad pariendum" significat statum primum effectus: "parere" enim in sensu spirituali spectat bonum et verum, et in illo sensu est existere, n. 2621, 2629: se habet cum bono et vero, sicut se habet cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, dein quod adolescant; post conceptionem incohat efficiens seu conceptum semen producere effectum, hoc fit in utero; hi status cum impleti sunt et prope est ad pariendum, tunc incohat effectus, et vocatur primum effectus, nam tunc agere incipit proles sicut a se, et eniti ad ipsum statum qui status effectus vocatur.
Arcana Coelestia 3 #3299 "Et ecce gemini in utero ejus": quod significet utrumque simul conceptum, constat a significatione "geminorum" quod sint utrumque, nempe bonum quod repraesentatur per "Esavum" et verum quod repraesentatur per "Jacobum"; et a significatione "in utero" quod sit conceptio, de qua supra n. 3293. Quod utrumque, nempe bonum et verum naturalis, simul conceptum sit, ita se habet: quicquid nascitur, trahit suum esse a patre et suum existere a matre; utrumque erit ut fiat aliquid; naturale quoad bonum concipitur a rationalis bono ut a patre, et quoad verum, concipitur a rationalis vero ut a matre, n. 3286, 3288; bonum est quod dat vitam sed per verum, utrumque hoc vocatur anima, sed usque bonum principaliter est anima, verum autem induit illud sicut specie tenelli vasis seu corporis, sic ut bonum sit in vero: haec sunt quae significantur per quod "gemini in utero ejus."
Arcana Coelestia 3 #3300 "Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa": quod significet bonum vitae veri 1naturalis, constat ex significatione "exire" quod sit nasci; ex significatione "rufi" quod sit bonum vitae, de qua sequitur; et ex significatione "tunicae pilosae" quod sit verum naturalis, de qua etiam sequitur; quod is "primus" fuerit, significat quod bonum quoad essentiam sit prius, ut supra n. 3299 dictum; dicitur etiam "tunica pilosa" ut significetur quod bonum indutum sit vero, sicut tenello vase aut corpore, ut quoque supra n. 3299 dictum; "tunica" in Verbo nec aliud in sensu interno significat quam tale quod aliud investit, quare etiam vera comparantur vestibus n. 1073, 2576. 2 Quod "rufum" seu rubrum significet bonum vitae, inde est quia omne bonum est amoris, ac ipse amor est ignis caelestis et spiritualis; etiam comparatur sanguini et quoque vocatur ignis, videatur n. 933-936; tum quoque amor comparatur sanguini et quoque vocatur sanguis, n. 1001; quia utrumque rubet, ideo bonum quod est amoris, significatur per "rufum" seu rubrum; ut quoque constare potest ab his in Verbo locis; in prophetia Jacobi, tunc Israelis, Lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, ruber oculis prae vino et albus dentes prae lacte, Gen. xlix 11, 12; ubi de Jehudah, per quem ibi intelligitur Dominus, ut cuivis constare potest; "indumentum" ibi et "velamen" est Divinum Naturale Domini; "vinum et sanguis uvarum" est Divinum Bonum et Divinum Verum Naturalis, de illo dicitur quod sit "ruber oculis prae vino," de hoc quod sit "albus dentes prae lacte"; est conjunctio boni et veri in Naturali 3 quae ita describitur: apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom,...ruber quoad vestem 2, et vestes sicut calcantis in torculari? lxiii 2; ubi "Edom" pro Divino Bono Divini Naturalis Domini, ut ex sequentibus patebit; "ruber quoad vestem" est bonum veri, "vestes sicut calcantis in torculari" est verum boni: (m)apud Jeremiam, Albi erant naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubri erant osse prae gemmis rubentibus, sapphirus polities eorum, Thren. iv 7; per "naziraeos" repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum, cumprimis quoad Divinum Naturale, ita bonum ibi per quod "rubri 4 essent osse prae gemmis rubentibus."(n) Quia "rubrum" significabat bonum, imprimis bonum naturalis, 3ideo in Ecclesia Judaica, ubi omnia et singula repraesentativa erant Domini, ac inde regni Ipsius, consequenter boni et veri quia ex his regnum Domini, mandatum est Quod tegumentum tentorii esset ex pellibus arietum rubrorum, Exod. xxv 5; xxvi 14; xxxv 5-7, 23; xxxvi 19: et quoque Quod aqua expiationis fieret ex cinere combustae vaccae rubrae, Num. xix 2, seq.; nisi color ruber significavisset aliquod caeleste in regno Domini, nusquam mandatum fuisset quod arietes essent rubri, et vacca rubra; quod sancta per illa repraesentata sint, agnoscit quisque qui Verbum sanctum habet: (m)quia ruber color illud significabat, ideo etiam Tegumentis tentorii intertexta fuerunt et alligata quae ex colore coccineo, purpureo, hyacinthino, Exod. xxxv 46. Sicut paene omnia etiam sensum oppositum habent, ut saepius dictum, 5 ita quoque "rubrum"; significat tunc malum quod est amoris sui, et hoc inde quoque, quia cupiditates amoris sui comparantur igni et vocantur ignis, n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446; similiter comparantur sanguini, et vocantur sanguis, n. 374, 954, 1005; inde rubrum in opposito sensu illa significat, ut apud Esaiam, Dixit Jehovah, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubuerint sicut purpura, sicut lana erunt, i 18: apud Nahum, Clypeus fortium Belialis, ruber factus, viri roboris purpurati, in igne facularum currus in die, ii 4 [A.V. 3]: apud Johannem, Visum est aliud signum in caelo, ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et super capitibus diademata septem, [Apoc.] xii 3: apud eundem, Vidi, ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, hic exivit vincens, et ut vinceret; tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super equo datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem occiderent, unde data est illi machaera magna; post exivit equus niger, tandem equus pallens, cui nomen mors, Apoc. vi 2-8. @1 naturale I. A alters naturalis to naturale, but see 3305 and 3317.$ @2 i tuam$ @3 id est I$ @4 5, 6, 7, 23, A, 5 I$
Arcana Coelestia 3 #3301 Quod "tunica pilosa" significet verum naturalis, constat ex significatione "tunicae" quod sit tale quod aliud investit, hic ideo verum quia hoc investit bonum, est enim verum sicut vestis 1, n. 1073, 2576, seu quod paene idem est, est veram vas recipiens boni, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; tum a significatione "pilosae" quod sit naturale quoad verum: "pilus" seu crinis aliquoties in Verbo memoratur, et ibi significat naturale; causa est quia pili sunt excrescentiae in ultimis hominis, sicut quoque naturale est respective ad ejus rationale et ad hujus interiora; apparet homini cum vivit in corpore, quod naturale sit in illo omne, sed hoc tantum abest a vero ut naturale potius sit excrescentia ab internis ejus, sicut sunt pili ab illis quae sunt corporis; etiam ab internis paene similiter procedunt; quare etiam homines qui in vita corporis mere naturales fuerunt, in altera vita, cum sistuntur videndi secundum statum illum, apparent quoad paene omnem faciem criniti; et praeterea naturale hominis repraesentatur per "crines"; cum ex bono est, per crines decoros et concinne positos; cum autem non ex bono, per crines indecoros et 2 inordinatos; ex repraesentativo hoc est quod pili seu crines in Verbo significent naturale, imprimis quoad verum; ut apud Zachariam, Fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter visionem suam, cum prophetaverit, et non induent tunicam pilosam ut mentiantur, xiii 4; "propbetae" pro illis qui docent vera, hic qui falsa, n. 2534; "visio" pro veris, hic pro falsis, "tunica pilosa" pro naturali quoad verum, et quia non verum erat sed falsum, dicitur "ut mentiantur"; induebantur talibus prophetae ut illud verum, quia externum, repraesentarent: ideo quoque EIIAS Tishbita ex amictu tali dicitur "vir pilosus," 2 Reg. i 8: et Johannes qui prophetarum ultimus, habebat "vestimentum ex pilis camelinis," Matth. iii 4; quod "cameli" sint scientifica in naturali 3 homine, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145; et quod scientifica sint naturalis hominis vera, n. 3293. Quod "crinis" significaverit naturale quoad verum, constat manifeste a naziraeis, quibus mandatum Quod omnibus diebus naziraeatus eorum, novacula non transiret super caput eorum, usque dum impleti fuissent dies quibus se abstinerent Jehovae,...et tunc demitterent comam capitis sui,...et (t)quod tunc ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui tonderent, et crinem tunc darent super ignem qui sub sacrificio eucharistico, Num. vi 5, 18, 19; repraesentabant illi Dominum quoad Divinum Humanum, ac inde 2caelestis Ecclesiae hominem, qui similitudo Domini, n. 51, et naturale illius hominis 3per crinem; quare cum sanctificarentur, naturalem suum hominem veterem seu priorem, in quem nati 4erant, exuerent ac novum induerent; quod significatam est per quod "cum impleti essent dies quibus se abstinerent Jehovae, demitterent comam capiti sui, et darent super ignem sub sacrificio"; status enim caelestis homini est 5, quod in bono sit et ex bono sciat omnia vera, (c)et nusquam e: veris de bono, minus ex scientificis de bono, cogitet et loquatur videatur n. 202, (x)337, 2715, 2718, 3246; praeterea 6caelestes homine sunt tales quod antequam exuunt illum statum, in naturali tam forti quoad verum sint ut pugnare possint cum infernis, nam verum est quod pugnat, nusquam bonum; ad bonum inferna (t)ne quidem e longinquo accedere possunt; quod verum tale sit, et bonum tale, videatur n. 1950, 1951. Inde patet unde robur Simsoni ex crine, de 4 quo ita, Apparuit angelus Jehovae matri Simsonis, dicens, Ecce concipies et paries filium, et novacula non ascendet super caput ejus, erit naziraeus Dei puer ab utero, Jud. xiii 3, 5; Dein quod indicaverit Delilae quod si raderetur, recederet ab illo robur ejus, et redderetur infirmus; et tunc cum rasus fuit, quod recesserit robur, et comprehenderint illum Philistaei: et postea cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus fuit, quod redierit robur, ut columnas domus emoveret, Jud. xvi 1 ad fin.; quis non videt quod in his caeleste arcanum sit, et quod id nemo sciat nisi qui instructus est de repraesentativis, quod nempe naziraeus 7referret caelestem hominem, et quamdiu crinis illi, referret naturale illius hominis, qui in tam potenti et forti vero est, ut dictum; et quia tunc temporis omnia repraesentativa quae a Domino mandata fuerunt, talem vim et effectum haberent, inde Simsoni robur; sed is non naziraeus sanctificatus fuit quales illi de quibus supra, nempe quod induerit statum boni loco veri: effectus roboris ejus propter crines erat inde principaliter quod repraesentaret Dominum, Qui ex naturali homine quoad verum pugnaret cum infernis et ea subjugaret, et hoc antequam indueret Divinum Bonum et Verum etiam quoad naturalem hominem. (m)Inde quoque 8patet cur mandatum quod Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctiones, et impleta manus ad induendum vestes, caput suum non raderet, et vestes suas non dissueret, Lev. xxi 10; et similiter sacerdotes Levitae, ubi de novo Templo agitur, quod Caput suum non raderent, et comam suam non demitterent, Ezech. xiix 20; ut nempe repraesentarent Divinum Naturale Domini quoad 9verum quod ex bono, et vocatur boni verum.(n) Quod "pilus" seu crinis significet naturale quoad verum, etiam ex propheticis Verbi constat, ut apud Ezechielem, Sicut germen agri dedi te, unde crevisti et adolevisti...in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, (x)xvi 7; ubi de Hierosolyma, quae ibi Antiqua Ecclesia, quae temporis tracti 6 perversa facta; "ubera solidata" pro bono naturali, "crinis qui crevit" pro vero naturali: apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit, vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda; thronus ejus 10sicut flamma ignis, vii 9: et apud Johannem, In medio septem candelabrorum, similis Filio hominis indutus talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea, caput autem et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, sed oculi ejus sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14; "capilli albi sicut lana munda" pro Divino Naturali quoad verum ipsum verum in Verbo, ac in ritualibus Ecclesiae Judaicae, repraesentatum fuit per "album," quod quia a bono, dicitur 11"lana munda" quod 12veri repraesentatio sit per "album," et 13boni per "rubrum," 7 erat quia verum est lucis, et bonum est ignis ex quo lux. Crinis, sicut reliqua in Verbo, etiam oppositum sensum habet, et significat naturale quoad verum perversum; ut apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Asshuris, caput, et pilos pedis et etiam barbam consumet, vii 20 14: apud Ezechielem, Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsoriam accipias tibi, quam traduces super caput tuum, et super barbam tuam; dein accipias tibi lances ponderis, et dividas illa; tertiam igne comburas in medio urbis;...tertiam percutias gladio circum eam; et tertiam dispergas in ventum;...accipies de illo parum numero, et liges eam in alis tuis; tandem de illis iterum accipias et projicias ea in medium ignis, et comburas ea igne, ex quo exibit ignis ad totam domum Israelis, v 1-4; (s)ita repraesentative describitur quod nullum amplius esset verum naturale interius et exterius, quod est "crinis et barba"; quod concupiscentiae illud destruxerint, significatur per quod "combureretur igne"; quod ratiocinia, per quod "gladio percuteretur circumcirca"; quod falsa principia, per quod "dispergeretur in ventum"; haec simile involvunt ac illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Quod semen, quod est verum, aliud ceciderit inter spinas, aliud in petram, et aliud super viam, xiii 1-9. Quod "crines" significent vera immunda et falsa quae naturalis hominis, 8 etiam repraesentatum est per quod, (s) Femina quae maritanda ex captivis hostium, ducenda esset in domum, abradendi capilli capitis ejus, praecidendi ungues, removendae vestes captivitatis ejus, Deut. xxi 12, 13: tum quod, cum consecrarentur Levitae, Spargeretur super eos aqua expiationis, transire facerent novaculam super omnem carnem eorum, et lavarentur vestes, et sic puri essent, Num. viii 7: et quoque, Quod Nebuchadnezzar ab homine expulsis sit, ut herbam sicut boves comederet, et a rore caelorum corpus ejus tingeretur usque dum crinis ejus sicut aquilarum cresceret, et ungues ejus sicut avium, Dan. lv 30. Quod in lepra observarentur colores pili et barbae, ut albus, rubescens, flavus, niger; etiam in vestibus; et quod "mundatus a lepra abraderet omnem pilum capitis, barbae, palpebrarum", Lev. xiii 1 ad fin.; xiv 8, 9; significabat falsa immunda ex prophano, quod 15est lepra in sensu interno. "Calvities" autem significabat naturale in quo nihil veri, ut 9 apud Esaiam, Ascendit Bajith, et Dibon, excelsa ad fletum super Nebo, et super Medeba Moabus ejulabit, in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, xv 2: apud eundem, Erit loco operis implexi calvities,...adustio loco pulchritudinis, iii 24. (s)Quod pueri qui dixerunt Elisaeo, Ascende calve, ascende calve, discerpti sint ab ursis e silva, 2 Reg. ii 23, 24, repraesentabat illos qui blasphemant Verbum, sicut quod inibi non verum; "Elisaeus" enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; inde quoque patet quantum tunc temporis valuerunt repraesentativa. (s) @1 i boni$ @2 i referebant$ @3 i quoad verum$ @4 essent$ @5 i talis$ @6 tales sunt caelestes homines$ @7 A d repraesentaverit ip referret$ @8 constat$ @9 i novum$ @10 I i sicut but A, Heb., Sch., RV all omit; AV has "like" in italics.$ @11 i sicut$ @12 verum repraesentatum$ @13 bonum$ @14 A has a further reference in m. Apud Davidem: Deus contundet caput hostium ejus, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21].$ @15 after interno$
Arcana Coelestia 3 #3302 "Et vocabant nomen ejus Esau": quod significet quale ejus, nempe Naturalis quoad bonum, constat a significatione "vocare nomen" seu vocare nomine quod sit scire qualis est, ita quale, de qua n. 144, 145, 440, (x)768, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, et quod nomina in Verbo, quotcumque ibi sunt, in sensu interno sint res, n. 1224, 1888, ita quoque Esau: quod "Esau" sit Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum primo conceptum, constat ex illis quae dicta sunt, et ex illis quae de Esavo sequuntur; tum ex Verbo alibi; sed quia Esau et Edom paene simile significant, cum differentia quod "Edom" sit Divinum Naturale quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, ideo ad vers. seq. 30, ubi Esau vocatur Edom, ex Divina Domini Misericordia, ex locis e Verbo, confirmabitur.
Arcana Coelestia 3 #3303 "Et post ita, exivit frater ejus": quod significet verum, constat ex significatione "fratris" quod sit "bonum, tum quoque 1verum, haec "fratres" vocantur; quod charitas sit frater fidei, seu bonum frater veri, videatur n. 367, ita vicissim, est fides frater charitatis, seu verum frater boni; etiam in naturali, affectio boni vocatur "frater", et affectio veri "soror," n. 3160, etiam maritus et mulier, tum vir et mulier; sed haec semper in respectu ad status de quibus agitur.
Arcana Coelestia 3 #3304 "Et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi": quod significet infimum boni naturalis cui adhaerebat aliqua potentia, constat ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, et quod praedicetur de vero, n. 3091; ex significatione "prehendere" quod sit adhaerere; ex significatione "calcanei" quod sit infimum naturalis, de qua n. 259; et a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302; inde patet quod "manus ejus prehendens in calcaneum Esavi" significet infimum boni naturalis cui verum 2 adhaerebat aliqua potentia. Cum hoc, quod verum adhaeserit infimo bono naturalis aliqua potentia, ita se habet: naturale seu naturalis homo cum regeneratur, conceptionem suam quoad bonum et verum habet a rationali seu per rationalem a spirituali, per hunc a caelesti, et per hunc a Divino; ita succedit influxus qui a Divino incohans ac ita succedens terminatur in naturalis infimo, hoc est, in mundano et corporeo; cum naturale infimum vitio affectum est per hereditarium a matre, tunc non potest bono uniri verum, sed modo ei adhaerere aliqua potentia, nec prius bono unitur verum quam cum vitium illud abactum est; quae causa est quod quidem bonum connascatur homini: non autem verum, ideo infantes absque omni cognitione veri sunt 1et quod addiscendum (t)verum sit , et 2dein conjungendum bono videatur n. 1831, 1832; 3quapropter etiam dicitur quod colliserint se 4in medio ejus, hoc est, pugnaverint, n. 3289; inde est quod a prima conceptione verum supplantet bonum, 5sicut dicitur de Jacobo quod Esavum, Num quod vocat nomen illius Jacob et supplantavit me his duabus vicibus, Gen. xxvii 36: et apud Hosheam, Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4 [A.V. 2, 3]. Qui in historicis solum mentem tenent nec eam amovere inde possunt, 3 non aliud sciunt quam quod haec, et quae praecedunt, praenuntient illa quae evenerunt inter Esavum et Jacobum, de quibus a sequentibus etiam confirmantur; sed tale est Verbum Domini quod historica in sua serie sint, et 6spiritualia, quae sunt sensus interni, in sua, ut illa spectentur ab externo homine, 7haec autem ab interno, et sic sit inter utrumque, nempe externum hominem et internum, correspondentia; et hoc per Verbum, Verbum enim 8est unio terrae et caeli, ut pluries ostensum; ita in unoquovis qui in sancto est cum legit Verbum, est unio externi ejus hominis qui est in terra, cum interno ejus qui est in caelo. @1 sed$ @2 sic$ @3 ideo$ @4 after pugnaverint$ @5 et a supplantatione quod dictum sit Jacob, ut Esavus dicit$ @6 sensus internus$ @7 et hic$ @8 i in se$
Arcana Coelestia 3 #3305 "Et vocabat nomen ejus Jacob": quod significet doctrinam veri naturalis, constat a significatione "vocare nomen" seu vocare nomine quod sit quale, de qua mox supra n. 3302; quale quod repraesentatur per "Jacobum," est doctrina veri naturalis, ut constare potest ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum vitae veri naturalis, n. 3300, et ex plurimis locis in Verbo ubi nominatur: sunt enim duo quae naturale constituunt, sicut sunt duo quae rationale, immo quae totum hominem, 1unum quod est vitae, alterum quod est doctrinae; quod vitae, est voluntatis, quod doctrinae, est intellectus; illud vocatur bonum, hoc autem verum; bonum illud est quod repraesentatur per Esavum, verum autem per Jacobum, seu quod idem, bonum vitae veri naturalis est quod repraesentatur per Esavum, et doctrina veri naturalis quae per Jacobum: sive dicas bonum vitae veri naturalis, et doctrinam veri naturalis, sive illos qui in iis sunt, idem est, bonum vitae enim, et doctrina veri, non dari potest absque suo subjecto; si absque illo, est abstractum quid, quod usque spectat hominem in quo sit; quare per Jacobum hic significantur illi qui in doctrina veri 2 naturalis sunt. Qui in sensu litterae solo manent, per Jacobum in Verbo intelligi credunt omnem illum populum qui ex Jacobo, et propterea illi populo tribuunt omnia illa quae de Jacobo et historice et prophetice dicta sunt; sed Verbum est Divinum in eo principaliter quod omnia et singula quae ibi non spectent unam gentem seu unum populum, sed universum genus humanum, 2nempe quod est, quod fuit, et quod erit; et adhuc universalius, 3nempe regnum Domini in caelis; et in (t)supremo sensu Ipsum Dominum; quia ita est, est Verbum Divinum; 4si modo unam gentem, tunc foret humanum, et nihil plus Divinum ibi, quam quod apud gentem illam esset sanctum cultus; quod tale non fuerit apud populum qui Jacob vocatur, cuivis notum esse potest: inde etiam patet quod per "Jacobum" in Verbo non Jacob intelligatur, tum quod per "Israelem" non Israel, 5quod in propheticis paene ubivis, ubi Jacob, etiam Israel nominetur, et nemo scire potest, quid in specie per unum et quid per alterum intelligitur nisi ex sensu qui altius latet, et in se arcana caeli recondit. Quod 3 itaque per Jacobum significetur in sensu 6interno doctrina veri naturalis, seu quod idem, illi qui in ea doctrina sunt, ex quacumque gente sint, et quod in sensu supremo 7intelligatur Dominus, constare potest ab his locis; apud Lucam, Angelus dixit ad Mariam, Concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ejus Jesum; Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Sui, ita ut regnet super domum Jacobi in saecula, et regni Ipsius non sit finis, i 31-33; quod hic per "domum Jacobi" non gens seu populus Judaicus intellectus sit, quisque videt, regnum enim Domini non fuit super illum populum, sed super omnes in universo qui in fide in Ipsum sunt, et ex fide in charitate; inde constat quod per "Jacobum" ab angelo nominatum, non sit populus Jacobi intellectus, consequenter nec alibi; per semen Jacobi, per natos Jacobi, per terram Jacobi, per hereditatem Jacobi, per regem Jacobi, per Deum Jacobi, quae toties in Verbo 4 Veteris Testamenti leguntur, non illa sint: similiter se habet cum Israele, ut apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus sume Puerum, et matrem Ipsius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicero; ille experrectus sumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium Meum, ii 13-15; apud Prophetam ita dicitur, Cum puer Israel, tunc dilexi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, Hosh. xi 1; quod hic "Israel" sit Dominus, manifeste patet; (m)et tamen ex sensu litterae non aliud sciri potest quam quod puer Israel sint primi posteri Jacobi, qui in Aegyptum venerunt, et dein evocati 8sunt.(n) Similiter se habet alibi ubi Jacob et Israel nominantur, tametsi hoc non apparet 9ex sensu litterae; ut apud Esaiam, Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, sic dixit Jehovah factor tuus et formator tuus ab utero, juvat te, Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi, quia effundam aquas super sitientem, et rivos super aridam; effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos; hic dicet, Jehovae ego; et hic vocabit se nomine Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, xiiv 1-3, 5; ubi manifeste "Jacob et Israel" pro Domino, ac "semen et nati Jacobi10 "pro illis qui in fide in Ipsum sunt: in prophetico de filiis Israelis 5 apud Mosen, Josephus sedebit in firmo arcus sui, et corroborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde pastor lapis Israelis, Gen. xlix 24; ibi "fortis Jacobus et lapis Israelis" etiam manifeste pro Domino: apud Esaiam, Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me, Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus, xlviii 11, 12; etiam "Jacob et Israel" ibi est Dominus: apud Ezechielem, Accipiam lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea: Ego accipiam filios Israelis ab inter gentes, quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos super terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in dua regna iterum... Servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis;...tunc habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri; habitabunt super ea, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum, usque in aeternitatem; David servus Meus princeps illis in aeternum: pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; dabo illos, et multiplicabo illos, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum: sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, ut cognoscant gentes, quod Ego Jehovah sanctificem Israelem, in esse sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, xxxvii 19, 21, 22, 24-28; hic iterum manifeste patet quod per "Josephum," per "Ephraimum," per "Jehudam," per "Israelem," per "Jacobum," perque "Davidem" non intelligantur illi, sed quod in supremo sensu Divine spiritualia quae in Domino, et quae Domini in regno et in Ecclesia Ipsius; quod David non erit rex illis et princeps in aeternum, ut dicitur, quisque scire potest, sed quod per Davidem intelligatur Dominus, n. 1888; etiam sciri potest quod Israel non 11congregabitur quo dispersus est, et quod illi non sanctificabuntur, et sanctuarium in medio eorum ponetur in aeternum, ut dicitur, sed quod illi qui per "Israelem" in sensu repraesentativo significantur, qui quod sint omnes fideles, 6 notum est: (m)apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eum sicut oves Bozrae, ii 12,(n) similiter: apud Esaiam, Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, xxvii 6; etiam similiter: apud eundem, Sic dixit Jehovah ad domum Jacobi, Qui redemit Abrahamum, Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent, quia in videndo illo natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, et Deum Israelis timebunt, et scient errantes spiritu intelligentiam, xxix 22-24: apud eundem, Dixit Jehovah uncto suo 12Koresho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram ipso gentes, et lumbos regum solvam, ad aperiendum coram ipso januas, et portae non claudantur: Ego ante te ibo, et tortuosa rectificabo, januas aeris confringam, et vectes ferri concidam, dabo tibi thesauros latebrarum, et occultas opes absconditorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocatus nomine tuo Deus Israelis, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum; vocavi te nomine tuo, cognominavi te cum non nosceres Me, (x)xlv 1-4; ubi etiam manifeste de Domino: apud Micham, In extremitate dierum, erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium,...ibunt gentes multae, et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad domum Dei Jacobi, ut doceat nos de viis Suis, et ibimus in semitis Ipsius, nam e Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae e Hierosolyma, iv 1, 2: apud Davidem, Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi, gloriosa praedicanda in te civitas Dei, Ps. lxxxvii 1- 3: apud Jeremiam, Servient Jehovae Deo suo, et Davidi regi suo, quem excitabo eis; et tu ne timeas serve Mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo, xxx 9, 10: apud Esaiam, Attendite insulae ad me, et auscultate populi e longinquo, Jehovah ab utero vocavit me, e visceribus matris meae meminit nominis mei, et dixit mihi, Servus meus tu Israel, in quo gloriosus reddar, xlix 1, 3: apud eundem, Tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 14: apud eundem, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, ut possideant eum electi Mei, et servi Mei habitent ibi, lxv 9. In omnibus illis locis per "Jacobum et Israelem" in sensu supremo 7 intelligitur Dominus, et in sensu repraesentativo regnum Domini spirituale, et Ecclesia quae ex doctrina veri et vita boni Ecclesia est, per "Jacobum" illi qui in externis illius Ecclesiae sunt, et per "Israelem" qui in internis. Ex his et perpluribus aliis locis constare potest quod per "Jacobum" nullibi intellectus sit Jacob, nec per "Israelem" Israel, sicut nec per 13"Jishakum" Jishak, et per "Abrahamum" Abraham, ubi nominantur, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jishako, et Jacobo, in regno caelorum, viii 11: apud Lucam, Videbitis Abrahamum, Jishakum et Jacobum, et omnes prophetas in regno Dei, xiii 28: et apud eundem, Lazarus sublatus ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22; ignorant enim Abrahamum, Jishakum et Jacobum in caelo, 14et qui ibi, non aliud per illa verba cum ab homine leguntur, percipiunt quam Dominum quoad Divinum et Divinum Humanum, et cum Abrahamo, Jishako et Jacobo accumbere, quam esse cum Domino, et in Abrahami sinu esse, quam esse in Domino; sed dictum est ita, quia homo tunc temporis tam remotus erat ab internis ut non sciret aliud, nec scire vellet aliud, quam quod 15omnia in Verbo se haberent secundum litteram, et cum secundum litteram cum illis locutus est Dominus, quod fidem reciperent, et quoque quod tunc internus sensus inesset, per quem conjunctio hominis cum Se. Quia ita est, constare potest quid in Verbo Veteris Testamenti significatur per "Deum Jacobi," et per "Sanctum Israelis," quod nempe Ipse Dominus; quod "Deus Jacobi" sit Dominus, videatur 2 Sam. xxiii 1; Esai. ii 3; xli 21; Mich. iv 2; Ps. xx 1; xlvi 7; lxxv 9; lxxvi 6; lxxxi 1, 4; lxxxiv 8; xciv 7; cxiv 7; cxxxii 2; cxlvi (x)5. Quod Sanctus Israelis sit Dominus, Esai. i 4; v 19, 24; x 20; xii 6; xvii 7; xxix 19; xxx 11, 12, 15; xxxi 1; xxxvii 23; xli 14, 16, 20; xliii 3, 14; xlv 11; xlvii 4; xlviii 17; xlix 7; liv 5; lv 5; lx 9, 14; Jer. l 29; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; (x)lxxviii 41; lxxxix 18. @1 i nempe$ @2 quod in terris, qui sunt, qui fuerunt, et qui erunt$ @3 totum$ @4 si autem unam modo gentem$ @5 i eo$ @6 repraesentativo$ @7 repraesentatur$ @8 sint$ @9 in$ @10 i et Israel$ @11 congregarentur, quo dispersi sunt$ @12 see note to n. 2851.$ @13 Isacum Isacus$ @14 nec aliud per illa verba, cum leguntur ab homine, percipiunt angeli, quam Dominum quoad Divinum et Humanum, cum quo accumbere est esse cum Domino, et in cujus sinu esse, est esse in Domino$ @15 esset secundum literam in Verbo$
Arcana Coelestia 3 #3306. "Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos": quod significet Divini Rationalis statum tunc, constare potest ex illis quae supra n. 3252, 3275 dicta sunt de numeris: quid autem numerus "sexaginta" involvit, constare potest ex numeris simplicibus ex quibus conflatur, nempe ex quinque et duodecim, quinquies enim duodecim sunt sexaginta; quid "quinque," videatur n. 649, 1686, quid "duodecim," n. 3272 tum quoque ex sex et decem, nam sexies decem sunt sexaginta; quid "sex," videatur n. 720, 737, 900, et quid "decem," n. 576, 2284, 3107 etiam ex duobus et triginta, nam bis triginta sunt sexaginta; quid "duo" videatur n. 720, 900, 1335, 1686, et quid "triginta," n. 2276; 1numerus sexaginta, quia ex illis compositus est, involvit illa in suo ordine, quae omnia sunt status in quo tunc Divinum Rationale Domini; patent illa coram angelis in clara luce a Domino, coram homine autem, cumprimis illo qui in numeris in Verbo nihil arcani latere credit, exponi nequeunt, tam incredulitatis causa quam quia tot contenta in seriem captui adaequatam redigi nequeunt. @1 ex his numeris quia compositus est numerus sexaginta,$ * * * *
Arcana Coelestia 3 #3307 Vers. 27, 28. Et adoleverunt pueri, et fuit Esau vir sciens venationis, vir agri; et Jacob vir integer, habitans tentoria. Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus; et Rebecca amans Jacobum. "Adoleverunt pueri" significat statum primum: "et fuit Esau vir sciens venationis" significat bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis: "vir agri" significat bonum vitae ex doctrinalibus: "et Jacob vir integer" significat verum: "habitans tentoria" significat cultum inde: "et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus" significat quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini amaret bonum veri: "et Rebecca amans Jacobum" significat quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri.
Arcana Coelestia 3 #3308 "Adoleverunt pueri:" quod significet statum primum, nempe conjunctionis boni et veri, constat ex significatione "adolescere," cum praedicatur de bono et vero quoad ortum et 1progressum, quod sit hujus, nempe progressus, status primus, de quo sequitur; et (c)a significatione "puerorum" quod sit bonum et verum, bonum enim repraesentatur per puerum Esavum, et verum per puerum Jacobum, ut supra ostensum: cum bono et vero se habet sicut cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, quod adolescant, tum quod crescant aetate usque ad ultimam 2; quod concipiantur, sint in utero et nascantur, pertinet ad statum ortus; quod autem adolescant, crescant aetate usque ad ultimam, pertinet ad statum 3progressus; 4status progressus succedit a nativitate, et est status conjunctionis boni et veri; primum hujus status est, quod significatur hic per "adolescere"; hic status incipit ilico post nativitatem, et continuatur usque ad ultimum vitae, et apud illos qui in bono sunt, post vitam corporis in aeternum; angeli ita continue perficiuntur. @1 progressionem$ @2 ip 3298$ @3 progressionis$ @4 status progressionis succedunt ordine a nativitate et sunt status conjunctionis boni et veri, quorum status primus est qui$
Arcana Coelestia 3 #3309 "Et fuit Esau vir sciens venationis": quod significet bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum vitae, de qua supra; et ex significatione "viri scientis venationem" quod sint illi qui in affectione veri, de qua sequitur; "vir" enim "sciens" praedicatur de affectione veri, seu 1de illis qui in affectione veri sunt; "venatio" autem significat ipsa vera, sed vera quae sunt naturalis hominis ex quibus bona; et quia vera naturalis hominis sunt illa quae vocantur scientifica, n. 3293, et scientifica sunt imprimis duplicis generis seu duplicis gradus, nempe sensualia et scientifica, per "venationem" hic significantur utraque; sensualia sunt in quibus 2pueri, scientifica in quibus iidem cum adolescunt; nullus enim potest esse in veris scientificis nisi prius sit in veris sensualibus, nam ideae scientificorum ab his comparantur; ex his dein vera adhuc interiora possunt addisci et capi, quae vocantur doctrinalia, quae significantur 2 per "virum agri," de quibus mox sequitur. Quod per "venationem" significentur vera sensualia et scientifica, in quibus docentur, et quibus afficiuntur illi qui in bono vitae sunt, est 3quia venatio in lato sensu sunt illa quae per venationem capiuntur, ut arietes, haedi, caprae, et similia, quae quod sint bona spiritualia, videatur n. (x)2180, 2830; et quia etiam venationis arma, quae fuerunt pharetra, arcus et jacula, sunt doctrinalia veri, n. (x)2685, 2686, 2709; 4quod talia sint quae per venationem significantur, constare potest ex illis quae ad Esavum a patre ejus Jishako capite sequente xxvii, dicuntur, Tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num, et exi agrum, et venare mihi venationem, et fac mihi cupedias, quemadmodum amavi, vers. 3, 4: et ad Jacobum, qui ibi pro Esavo, in eodem capite, Adfer mihi ut edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea, vers. 25; 3 ex quibus patet quid per venationem significatur: inde est quod "venari" sit docere, 5ut et persuadere, et hoc in utroque sensu, nempe ex affectione veri et ex affectione falsi; ex affectione veri apud Jeremiam, Reducam eos super terram eorum, quam dedi patribus eorum; ecce Ego mittens ad piscatores multos, et piscabuntur eos; et post ita, mittam ad multos venatores, et venabuntur eos desuper omni monte, et desuper omni colle, et a foraminibus petrarum, xvi 15, 16; "piscatores" pro illis qui ex veris sensualibus docent, n. 40, 991; "venatores" qui ex veris scientificis, et quoque ex doctrinalibus; "super omni monte, et super omni colle" pro docere illos qui in affectione boni et in affectione veri sunt; quod "mons et collis" sint illa, videatur n. 795, 796, 1430; simile involvit "venari in agro," ut Gen. xxvii 3: persuadere ex affectione falsi, apud Ezechielem, Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris et dimittam animas quas vos venantes, animas ad evolandum et disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem, xiii 18-21; de significatione "venationis" in hoc sensu videatur n. 1178; sed 6hujus generis venationi tribui solent retia. @1 i quod idem$ @2 i sunt$ @3 quia per Venationem in lato sensu significantur illa quae venatione capiuntur$ @4 ut$ @5 et sic$ @6 huic I$
Arcana Coelestia 3 #3310 "Vir agri": quod significet bonum vitae ex doctrinalibus, constat ex significatione "agri"; in Verbo multis in locis nominatur terra, et humus, et ager; et per "terram," cum in bono sensu, significatur regnum Domini in caelis et in terris, ita Ecclesia, quae est regnum Domini in terris, similiter per "humum" sed in strictiore sensu, n. 566, 662, 1066-1068, 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928; eadem quoque significantur per "agrum," sed in adhuc strictiore sensu, n. 368, 2971 ; et quia Ecclesia non est Ecclesia ex doctrinalibus nisi quantum illa spectant bonum vitae ut finem, seu quod idem, nisi doctrinalia sint conjuncta bono vitae, ideo per "agrum" significatur principaliter bonum vitae; quod ut sit Ecclesiae, erunt doctrinalia ex Verbo, quae bono illi implantata sint; absque 1doctrinalibus est quidem bonum vitae, sed nondum bonum Ecclesiae, ita nondum vere spirituale, nisi modo potentia ut possit fieri, sicut est bonum vitae apud gentes quae non Verbum habent, et ideo ignorant Dominum. Quod "ager" 2 sit bonum vitae cui implantentur illa quae sunt fidei, hoc est, vera spiritualia quae sunt Ecclesiae, manifeste constare potest a parabola Domini 2apud Matthaeum, Exivit seminans ad seminandum, et dum ille seminavit, alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea; alia ceciderunt in petrosa, ubi non habuerunt humum multam, unde cito exorta sunt, propterea quod non habuerunt profunditatem terrae, cum vero sol exortus est, exusta sunt, et propterea quod non habuerunt radicem, exaruerunt: alia ceciderunt inter spinas, et ascenderunt spinae, et suffocarunt ea: alia vero ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum, aliud centuplum, aliud sexagecuplum, aliud trigecuplum: qua habet aurem ad audiendum, audiat, xiii 4-9; Marc. iv 3-9; Luc. viii 5-8; agitur ibi de quadruplici genere terrae seu humi in agro, hoc est, in Ecclesia; quod ibi "semen" sit Verbum Domini, ita verum quod fidei dicitur, et quod "bona terra" sit bonum quod charitatis, 3patet, nam bonum in homine est quod recipit Verbum; "via dura" est falsum, "petrosum" est verum quod non radicem habet in bono, "spinae" sunt 3 mala. Cum bono vitae ex doctrinalibus, quod significatur per "virum agri," ita se habet: qui regenerantur, primum faciunt bonum ex doctrinalibus, nam ex se non sciunt quid bonum; doctrinalia amoris et charitatis sunt, ex quibus discunt, ex illis sciunt quis Dominus, quis proximus, quid amor, et quid charitas, ita quid bonum; cum in hoc statu sunt, in affectione veri sunt, et vocantur "viri agri"; at dein, 4cum regenerati sunt, non faciunt bonum ex doctrinalibus, sed ex amore et charitate, nam tunc in ipso bono sunt quod per doctrinalia didicerunt, et tunc vocantur "homines agri"; se habet hoc, sicut qui ex natura inclinat ad adulteria, furta, caedes, sed ex praeceptis decalogi discit quod talia inferni sint, et sic ab illis abstinet; in hoc statu afficitur is praeceptis, quia timet infernum, et discit ex illis, et similiter ex Verbo multa, quomodo instruere debeat vitam; tunc cum bonum agit, ex praeceptis bonum agit; at cum in bono est, incipit aversari adulteria, furta, caedes, ad quae prius inclinavit; tunc cum in illo statu est, non amplius ex praeceptis bonum agit, sed ex bono quod tunc apud illum; is in priore statu, ex vero discit bonum, in posteriore ex bono docet verum: ita quoque se habet cum veris spiritualibus quae vocantur doctrinalia, et adhuc interiora 5praecepta sunt: doctrinalia enim sunt 6interiora vera quae naturali homini; prima sunt sensualia, altera sunt scientifica, 6interiora sunt doctrinalia; haec vera fundantur super veris scientificis, quatenus homo non nisi quam ex scientificis ideam, notionem, seu conceptum aliquem illorum habere et retinere possit; vera scientifica autem fundantur super veris sensualibus, nam absque sensualibus scientifica (t)ab homine non capi possunt; haec vera, nempe scientifica et sensualia sunt, quae significantur per "virum scientem venationis"; doctrinalia autem sunt quae significantur per "virum agri"; succedunt ita apud hominem; quapropter antequam homo in adulta est, et per vera sensualia et scientifica in doctrinalibus est, non regenerari potest, non enim confirmari potest in veris doctrinalium nisi per ideas ex scientificis et sensualibus, nam nihil usquam datur apud hominem in ejus cogitatione, etiam quoad arcanissimum fidei, quod non secum ideam naturalem et sensualem habet, tametsi homo ut plurimum nescit qualem; sed in altera vita, si desiderat, sistitur illa ei coram intellectu, etiam, si cupit, coram visu; nam in altera vita possunt 7talia sisti coram visu, quod incredibile apparet sed usque est ita. @1 illis$ @2 i de seminante$ @3 i unicuivis$ @4 i hoc est$ @5 vera$ @6 intima$ @7 A d spiritualia i talia$
Arcana Coelestia 3 #3311 "Et Jacob vir integer": quod significet verum, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri naturalis, n. 3305; et ex significatione "integri" quod praedicetur de illis qui in vero sunt, ita de vero, n. 612.
Arcana Coelestia 3 #3312 "Habitans tentoria": quod significet cultum inde, constat ex significatione "tentoriorum" quod sint sanctum amoris et inde cultus, n. 414, 1102, 2145, 2152; quod tentoria significent sanctum cultus inde est 1quia antiquissimo tempore homo Ecclesiae qui in amore in Dominum fuit et inde in sancto cultu, in tentoriis 2habitavit, et ibi suum cultum sanctum 3habuit: et quia tunc repraesentari 4coeptum sanctum amoris et inde sanctum cultus per tentoria, mandatum fuit ut Tentorium, secundum typum 5ostensum Mosi in monte Sinai, facerent, et ibi cultum suum Divinum instituerent; exinde etiam festum tabernaculorum et quod tunc habitarent tentoria, erat ex causa repraesentationis sancti cultus qui fuit Ecclesiae caelestis homini; exinde patet quod per "habitare tentoria" significetur cultus. @1 quod$ @2 fuerit$ @3 habuerit$ @4 coepit$ @5 i qui$
Arcana Coelestia 3 #3313 "Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus": quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis amaret bonum veri, constat ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 3012, 3013, 3194, 3210; ex repraesentatione "Esavi" quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum ibi, de qua n. 3300, 3302, et in sequentibus ubi de Edomo; et ex significatione "venationis" quod sit bonum vitae ex veris naturalibus, de qua n. 3309; "in ore ejus" significat quod in affectione 1naturali ejus esset; 2nam in Verbo dicitur id esse in corde quod interius est et procedit ex bono, et id esse in ore quod exterius est et procedit ex vero; et quia bonum veri, quod hic repraesentatur per "Esavum" et significatur per "venationem," est exterius, 3nempe in (t)affectione naturali, 4procedens ex vero, dicitur "in ore Jishaki fuisse." @1 naturalis and in fourth line below$ @2 nam in Verbo dicitur esse in corde quod interius est, et esse in ore, quod exterius$ @3 hoc est$ @4 i sic$
Arcana Coelestia 3 #3314 "Et Rebecca amans Jacobum": quod significet quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri, constat a repraesentatione "Rebeccae" quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua n. 3012, 3013, 3077, et in toto capite praecedente ubi de Rebecca agitur; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri naturalis, et in sensu supremo Domini Divinum Naturale quoad verum, de qua n. 3305. Quod Divinum Bonum Rationalis amaret Bonum quod Naturali, et Divinum Verum Divini Rationalis amaret Verum quod Naturali, ita se habet: est bonum et 1verum quod constituit rationale, et est quoque bonum et verum quod constituit naturale; bonum rationalis influit absque vero, ita immediate, in bonam naturalis, et quoque per verum, ita mediate; at bonum rationalis influit per veram rationalis in veram naturalis, ita mediate, et quoque per bonum naturalis in verum ibi, ita quoque mediate; inde est quod arctior conjunctio sit boni rationalis cum bono naturalis quam cum vero hujus, quae conjunctio significatur per quod "Jishak amaret Esavum"; et quod arctior conjunctio sit veri rationalis cum vero naturalis quam cum bono hujus, quae conjunctio significatur per quod "Rebecca amaret 2 Jacobum." Haec quidem talia sunt quae aegre cadere possunt in captum, cumprimis ex causa quia omnium communissima hujus rei non sunt in orbe, ne quidem in erudito, nota, ut quod rationale sit distinctum a naturali, quodque bonum et verum sit quod constituit rationale et quod naturale, et minus quod rationale influat in naturale ut homo cogitare 2possit, et velle sicut cogitat; cum haec quae communissima sunt, ignota 3sunt, aegre potest capi influxus, de quo supra; haec sunt tamen in quibus angeli lucem habent et innumerabilia percipiunt, et hoc cum delectatione in qua sunt cum de Divino Domini quoad Humanum simul datur illis cogitare: homo qui est in bono et in quo angelicum dum est in corpore, etiam aliqua luce a Domino in his et similibus donatur, at qui non in bono est, taedium sentit cum de talibus cogitat, 4et taedium eo majus 5 quo plus de illis cogitat applicate ad Divinum quod Humano Domini; qui itaque tales sunt, praestat ut animum removeant inde, nam nihil usque capiunt, immo rejiciunt, dicendo corde, Quid mihi hoc? non inde nihil honor, nec inde mihi lucrum. @1 i est$ @2 et velle potest sicut cogitat;$ @3 sint$ @4 quod$ @5 i fit$
Arcana Coelestia 3 #3315 Vers. 29, 30. Et coxit Jacob pultem, et venit Esau de agro et is lassus. Et dixit Esau ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc, quia lassus ego; propterea vocavit nomen ejus Edom. "Coxit Jacob pultem" significat doctrinalium congeriem: "et venit Esau de agro" significat studium boni vitae: "et is lassus" significat statum pugnae: "et dixit Esau ad Jacobum" significat perceptionem Domini ex bono naturalis: "Fac mihi sorbere quaeso e rubro" significat desiderium doctrinalium: "rubrum hoc" significat apparenter bonum: "quia lassus ego" significat, hic ut prius, statum pugnae: "propterea vocavit nomen ejus Edom" significat inde quale ejus quoad bonum, cui adjuncta doctrinalia veri.
Arcana Coelestia 3 #3316 "Coxit Jacob pultem": quod significet doctrinalium congeriem, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, ita doctrinalia quae in naturali homine; et ex significatione "pultis" quod sit congeries talium; et "coquere illam" est congerere, in lingua enim originali est vox propria pultis, quasi diceres "pultavit pultem," hoc est, congessit. Est primus status conjunctionis boni et veri qui in hoc versu et in sequentibus hujus capitis ad finem describitur. Primus status hominis qui regeneratur, 1seu apud quem bono conjungitur verum, est quod omnium primo in (t)ejus naturali homine, seu in hujus reconditorio quod memoria vocatur, congerantur doctrinalia veri, absque certo ordine; doctrinalia quae ibi tunc sunt, comparari possunt alicui congeriei indigestae et incompositae, et quasi cuidam chao; at hoc ob finem ut in ordinem redigantur, nam quicquid redigetur in ordinem, principio tale est; hoc est quod significatur per "pultem, quam Jacobus coxit," hoc est, congessit: illa in ordinem a se non rediguntur, sed a bono quod in illa influet, et quantum et qualiter bonum agit in illa, tantum et taliter in ordinem illa redigit; bonum cum primum appetit illa et desiderat, ob finem conjungendi sibi illa, apparet sub specie affectionis veri; haec sunt quae significantur per quod "Esau dixit ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc." Remotiora quidem haec 2 apparent a sensu litterae, sed usque cum haec leguntur ab homine et secundum sensum litterae ab illo capiuntur, angeli qui tunc apud eum, prorsus nullam ideam pultis, nec Jacobi, nec Esavi, nec rubri, nec sorbere e rubro, habent, sed loco illorum habent ideam spiritualem, quae prorsus alia est, et remota a naturali illa; in eam ideam, nempe in spiritualem, momento vertuntur illa; ita quoque se habet cum reliquis in Verbo; ut pro exemplo, cum ibi legitur "panis," angeli non percipiunt panem, sed momento pro pane percipiunt amorem caelestem et quae amoris caelestis sunt, hoc est, amoris in Dominum; cumque in Verbo legitur "vinum," non percipiunt vinum, sed pro vino amorem spiritualem et quae amoris illius sunt, hoc est, amoris erga proximum; ita cum legitur "puls seu pulmentum," non percipiunt pultem seu pulmentum, sed doctrinalia nondum conjuncta bono, ita inordinatum eorum congeriem: inde constare potest quae et qualis cogitatio et perceptio angelorum est, et quam remota illa est a cogitatione et perceptione hominis; si homo similiter cogitaret dum in sancto est, 2ut dum in Sancta Cena, et pro pane perciperet amorem in Dominum, et pro vino amorem erga proximum, tunc in simili cogitatione et perceptione foret cum angelis, qui tunc propius ad 3illum accederent, usque tandem ut 4consociare possent cogitationes, sed quantum homo 3 simul in bono foret. Quod "puls seu pulmentum" significet congeriem, etiam constare potest ex illis quae de filiis prophetarum et Elisaeo dicuntur, in Libro Regum, Elisaeus rediit Gilgalem, et fames in terra, et filii prophetarum sedentes coram illo; et dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pultem filiis prophetarum: et exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit ex illa 5colocynthidas agri plenitudinem vestis suae, et venit et concidit in ollam pultis, quia non noverunt, et effuderunt viris ad comedendum, et factum, in comedendo eos de pulte, et illi clamabant, et dicebant, Mors in olla, vir Dei; et non potuerunt edere; et dixit, Et accipite farinam; et misit in ollam, et dixit, Effunde populo; et comederunt, et non fuit verbum malum in olla, 2 Reg. iv 38-41; haec in sensu interno prorsus alia significavit quam in sensu litterae, nempe "fames in terra" penuriam cognitionum boni et veri, n. 1460, "filii prophetarum" docentes, n. 2534, "puls" congeriem ex scientificis male confarctam, "farina" verum quod ex bono, seu spirituale quod ex caelesti, n. 2177, ita quod "Elisaeus miserit farinam in ollam, et tunc non fuerit malum in illa" significat quod congeries illa emendata sit per verum spirituale ex Verbo Domini; "Elisaeus" enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; absque spirituali hoc sensu narratio de pulte, et mutatio per farinam, non fuisset digna memoratu in Verbo sanctissimo; repraesentationis 6illorum causa factum est hoc miraculum, sicut etiam reliqua miracula in Verbo, quae omnia in se recondunt Divina.7 @1 est talis$ @2 ut in sacra coena$ @3 ipsum$ @4 consociari$ @5 so Sch; AI have colycinthidas$ @6 horum$ @7 i quae repraesentant$
Arcana Coelestia 3 #3317. "Et venit Esau de agro": quod significet studium boni vitae, constat ex repraesentatione "Esavi" quod sit bonum vitae veri naturalis, de qua n. 3300; et ex significatione "venire de agro" quod sit studium boni; "meditari enim in agro" est cogitare in bono, n. 3196, nam "ager" est bonum quod 1Ecclesiae, n. 2971. @1 i est$
Arcana Coelestia 3 #3318 "Et is lassus": quod significet statum pugnae, constare potest a significatione "lassi seu lassitudinis" quod sit status post pugnam, hic status pugnae quia agitur de statu conjunctionis boni cum vero in naturali homine; quod "lassus" hic significet statum pugnae, non constare potest nisi ex serie rerum in sensu interno, et inde praecipue quod bonum cum vero in naturali homine non conjungi possit absque pugnis, seu quod idem, absque tentationibus: ut sciatur quomodo 2 hoc se habet, sed apud hominem, paucis dicendum: homo non est aliud quam organum seu vas quod recipit vitam a Domino, ex se enim homo non vivit, n. 290, 1954, 2021, 2536, 2706, 2886-2889, 3001; vita quae influit apud hominem a Domino, est ex Divino ipsius Amore; hic seu vita inde, influit et se applicat vasis quae in rationali et quae in naturali hominis; haec vasa apud hominem in contrario situ sunt respective ad vitam ex malo hereditario in quod nascitur homo, et ex malo actuali quod ipse sibi comparat; quantum vero vita quae influit, disponere potest vasa ad se recipiendum, tantum disponit; vasa haec in rationali homine, et in naturali ejus, sunt illa quae vocantur vera, et in se non sunt nisi 1perceptiones variationum formae illorum vasorum, ac mutationum status secundum quas diversimode variationes existunt, quae fiunt in subtilissimis substantiis 2, modis inexpressibilibus, n. 2487; ipsum bonum cui est vita a Domino, seu quod est vita, 3est quod influit et disponit; cum itaque vasa illa quae 3 varianda quoad formas, in contrario situ et versu sunt respective ad vitam, ut dictum, constare potest quod illa redigenda sint in situm secundum vitam, seu in obsequium vitae; hoc fieri nequaquam potest quamdiu homo in illo statu est in quem natus, et in quem semet redegit, non enim oboediunt quia sunt obnixe resistentia, (c)et contra caelestem ordinem secundum quem agit vita, se obfirmantia; bonum enim quod movet illa, et cui obsequuntur, est amoris sui et mundi; hoc ex crasso calore qui inest, facit ut illa sint talia; quare antequam obsequiosa 4fieri, et aliquid vitae amoris Domini recipiendi idonea esse possunt, emollienda sunt; emollitio illa non per alia media fit quam per tentationes; tentationes enim auferunt illa quae sunt amoris sui, et quae sunt contemptus aliorum prae se, consequenter quae sunt sui gloriae, tum quae sunt odii et vindictae 5eapropter; cum itaque a sunt aliquantum temperata et 6domita per tentationes, tunc incipiunt vasa illa fieri cedentia, et obsecundantia vitae amoris Domini, quae 4 continue apud hominem influit; inde nunc est quod bonum, 7primo rationali homine, deinde in naturali, incipiat conjungi veris ibi, nam vera, ut dictum est, non sunt aliud quam perceptiones variationum formae secundum status qui continue mutantur, et perceptiones sunt a vita quae influit; 8inde causa quod homo per tentationes, seu quod idem, per pugnas spirituales regeneretur, hoc est, fiat novus, et quod donetur alia indole postea, nempe quod fiat mansuetus, humilis, simplex 9et contritus corde; ex his nunc constare potest quem usum praestant tentationes, nempe illum quod bonum a Domino non modo influere possit, sed etiam disponere vasa ad oboedientiam, et sic se cum illis conjungere: quod vera sint vasa recipientia boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2061, 2269. Hic itaque quia agitur de conjunctione boni et veri in naturali homine, (c)et primum conjunctionis existit per pugnas quae sunt tentationum, constare potest quod per 5 "is lassus" significetur status pugnae. Quod autem Dominum attinet, de Quo in supremo sensu hic agitur, Ipse per pugnas tentationum gravissimas, redegit omnia in Se in ordinem Divinum, usque adeo ut nihil usquam remanserit ex humano quod traxerat a matre, n. 1444, 1573, 2159, 2574, 2649, 3036, sic ut non novas factus sicut alius homo, sed prorsus Divinus; homo enim qui per regenerationem novus fit, usque 10in se retinet inclinationem ad malum, immo ipsum malum, sed detinetur a malo per influxum vitae amoris Domini, et hoc vi admodum forti; at Dominus omne malum quod Ipsi hereditarium fuit a matre, prorsus ejecit, et Se Divinum fecit, etiam quoad vasa, hoc est, quoad vera; hoc est quod in Verbo vocatur Glorificatio. @1 i quam$ @2 i organicis$ @3 before cui$ @4 fiunt$ @5 propterea$ @6 i partim$ @7 primum$ @8 haec causa est$ @9 aut$ @10 apud$
Arcana Coelestia 3 #3319 "Et dixit Esau ad Jacobum": quod significet perceptionem Domini ex bono naturalis, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862; ex repraesentatione "Esavi" quod sit Dominus quoad bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, et in mox sequentibus ubi de Edomo; et ex repraesentatione "Jacobi" quod sit verum Naturalis, de qua n. 3305, de quo perceptio.
Arcana Coelestia 3 #3320 "Fac mihi sorbere quaeso e rubro": quod significet desiderium doctrinalium, et quod "rubrum hoc" significet apparenter bonum, constat a significatione "sorbere" quod sit communicari et conjungi, de qua n. 3089; inde "fac mihi sorbere quaeso" est desiderare conjunctionem veri seu doctrinalium secum; et ex significatione "rubri" quod sit bonum, de qua n. 3300, hic apparenter bonum, 1quia doctrinalia utcumque disposita apparent externa forma ut bonum, tametsi interius sint congeries, n. (x)3316. Quod haec memorentur, est quoque quia inde (t)Esavo nomen Edom; rubrum enim in lingua originali dicitur Edom, et hoc inde ut per "Edom" significetur bonum tui adjuncta doctrinalia veri. @1 quia externa forma sicut bonum, tametsi interius non nisi quam congeries$
Arcana Coelestia 3 #3321 "Quia lassus ego": quod significet statum pugnae, constat ex significatione "lassi seu lassitudinis" quod sit status pugnae, de qua supra n. (x)3318; quod hic iterum dicatur lassus, est confirmationis causa quod conjunctio boni cum vero in naturali fiat per pugnas spirituales, hoc est, per tentationes: cum conjunctione boni cum vero in naturali ita in genere se habet, quod rationale hominis prius recipiat vera quam naturale ejus, et hoc ob causam ut vita Domini, quae, ut dictum, est amoris, influere possit per rationale in naturale, et hoc disponere, (c)et redigere ad oboedientiam, 1rationale enim est purius, et naturale crassius, seu quod idem, illud est interius, hoc exterius; secundum ordinem est, qui notus (t)esse potest, quod illud influere possit in hoc, non autem vicissim; inde est quod rationale 2 hominis prius 2possit accommodari veris, et illa recipere, quam naturale; hoc manifeste constare potest ex eo quod rationalis homo, apud regenerandum, multum pugnet cum naturali, seu quod idem, internus cum externo; internus enim homo, ut quoque notum est, videre potest vera et quoque velle illa, sed externus renuit et resistit; sunt enim in naturali homine scientifica, quae 3multam sui partem trahunt ex fallaciis sensuum, quae tametsi falsa sunt, usque credit esse vera; sunt quoque innumerabilia quae naturalis homo non capit, est enim in umbra et caligine respective, et quae non capit, credit vel non existere vel non ita esse: sunt cupiditates quae sunt amoris sui et mundi, et illa quae (c)iis favent, vocat vera; et cum homo (c)iis dominium cedit, sunt omnia quae inde, contraria veris spiritualibus: sunt quoque ratiocinia ex falsis ab infantia impressis: et praeterea homo illa quae in naturali suo homine 4sunt, sensu manifesto capit, non autem ita illa quae in ejus rationali, priusquam exutus est corpore; hoc quoque facit quod credat id esse omne, et quod 5non in sensum 3 naturalem cadit, vix credat esse aliquid: talia et plura faciunt quod naturalis homo multo serius et difficilius recipiat vera quam rationalis ejus; inde pugna, quae satis diu perstat, nec cessat priusquam vasa recipientia boni in naturali homine per tentationes emollita sint, ut supra n. (x)3318 ostensum; nam vera non sunt nisi quam vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; quae vasa eo duriora sunt, quo homo obfirmatior (t)est in illis, de quibus dictum; et quo obfirmatior, eo gravior pugna, si regenerandus. 6Ideo quia ita se habet cum naturali homine, ut in illo vera conjungantur bono, et hoc 7fiat per pugnas tentationum, hic iterum dicitur quod "lassus ego." @1 est rationale$ @2 accommodare se possit$ @3 orta sunt$ @4 before in$ @5 intra sensum est, probably a slip for extra$ @6 Inde$ @7 fit$
Arcana Coelestia 3 #3322 "Propterea vocavit nomen ejus Edom": quod significet inde quale ejus quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, constat ex significatione "vocare nomen" seu vocare nomine quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex repraesentatione "Edomi"; in Verbo passim memoratur Esau, tum quoque Edom, et per "Esau" ibi significatur bonum naturalis antequam illi nempe bono ita conjuncta sunt 1doctrinalia veri, tum quoque bonum vitae 2ex influxu e rationali; et per "Edomum" significatur bonum naturalis cui adjuncta sunt doctrinalia veri; at in opposito sensu significat "Esau" malum amoris sui antequam ei nempe amori sui ita 3adjuncta sunt falsa, 4et "Edom" malum illius amoris cum ei illa 3adjuncta sunt pleraque nomina in Verbo etiam oppositum sensum habent, ut saepius ostensum, ex causa quia eadem quae fuerunt bona et vera in Ecclesiis successu temporis in mala et falsa per adulterationes varias 5degenerantur: quod per Esavum et Edomum illa significentur, 2 constare potest (c)ex his locis; apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes e Bozra, honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui?...quare rubicundus quoad vestem 6tuam, et vestes 7tuae sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, et obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum, lxiii 1-3, 5; ibi quod "Edom" sit Dominus, manifeste constat; et quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Naturalis 8, patet, nam agitur de conjunctione boni et veri in Humano Domini, et de pugnis tentationum per quas illa conjunxit; (m)"vestes" ibi quod sint vera naturalis hominis, seu vera inferiora respective, videatur n. 2576, et "rubicundus" quod sit bonum naturalis, n. 3300; quod Dominus propria potentia per pugnas tentationum vera ibi conjunxerit bono,(n) describitur per quod "torcular calcavit solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum;" "brachium" quod sit potentia, n. 878: in Libro Judicium, 3 Jehovah, cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt [aquas], montes defluxerunt, v 4, 5; "egredi ex agro Edomi" paene simile significat ac apud Esaiam "venire ex Edom": pariter apud Mosen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, Deut. xxxiii 2: apud eundem, Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele...et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, et dominabitur de Jacobo, et perdet reliquum ex urbe, Num. xxiv 17-19; ubi de Adventu Domini in mundum, Cujus Humana Essentia dicitur "stella e Jacobo, et sceptrum ex Israele"; "Edomus et Seir, quae hereditas" pro Divino Bono Divini Naturalis Domini; quod "fiet hereditas hostium illius" pro quod successurum loco illorum quae prius in Naturali fuerunt; dominum tunc super vera ibi intelligitur per quod 9dominabitur super Jacobo, et perdet reliquum ex urbe"; quod "Jacobus" sit verum naturalis, n. 3305, et quod "urbs" sit doctrinale, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; super haec dicitur "dominari" cum subordinata et subjecta sunt bono, et prius quam ita, vocantur hostes, quia continue repugnant, ut supra n. (x)3321 ostensum: 4 apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et obsepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, et aedificabo eam juxta dies aeternitatis, ut possideant reliquias Edomi, et omnes gentes, super quas vocatum est nomen Meum, ix 11, 12; "tentorium Davidis" pro Ecclesia et cultu Domini, "reliquiae Edomi" pro illis qui in bono sunt intra Ecclesiam, 10"gentes super quas vocatum est nomen Ipsius" pro illis qui in bono extra Ecclesiam; quod gentes sint qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849: apud Davidem, Super Edomum mittam calceum meum....Quis deducet me ad urbem munitionis? quis ducet me usque ad Edomum? nonne Tu Deus? Ps. lx 10-12 [A.V. 8-10]; "Edomus" pro bono naturalis; quod sit bonum naturalis, patet ex significatione "calcei" quod sit infimum naturale, n. 1748: apud 5 Danielem, In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis cum curru,...et inundabit, et penetrabit; et cum venerit in terram decoris, multi corruent; tu tamen eripientur e manu ejus, Edom et Moab, et primitiae filiorum Ammonis, xi 40, 41; agitur ibi de statu ultimo Ecclesiae; "rex septentrionis" pro falsis, seu quod idem, pro illis qui in falsis; "Edom" pro illis qui in simplici bono, quod est bonum quale apud eos qui externam Ecclesiam Domini 11constituunt; pariter "Moabus et filii Ammonis," n. 2468, et quia uterque, nempe Edomus et Moabus, significant illos qui in bono naturali, ideo multis in locis uterque simul 12nominatur, sed differentia est quod "Edomus" sit bonum naturalis cui 13adjuncta doctrinalia veri, "Moabus" autem bonum naturale, quale etiam apud illos apud quos non conjuncta sunt; illi et hi externa forma apparent similes, sed 6 non interna. Inde nunc patet cur dictum, Quod non abominarentur Edomitam, quia frater, ne Aegyptium quia peregrini in terra ejus fuerunt, Deut. xxiii 8 [A.V.7]; quia per "Edomitam" significatur bonum naturalis, et per "Aegyptium" vera ejus quae sunt scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, ideo in bono sensu uterque nominatur. Inde etiam patet cur Jehovah ad Mosen dixerit, Quod non miscerent manus cum filiis Esavi, et non daretur filiis Jacobi e terra eorum usque ad vestigium volae pedis, Deut. ii 4-6. In opposito autem sensu per Esavum et Edomum repraesentantur 7 illi qui deflectunt e bono per id quod prorsus contemnant verum, nec volunt ut aliquid veri fidei 14adjungatur, quod principaliter fit ex causa amoris sui, quare in opposito sensu per Esavum et Edomum significantur illi; quod etiam repraesentatum est per quod Rex Edomi cum populo numeroso ac manu forti exiret, et renueret permittere Israeli transire per terminum suum, Num. xx 14-22; hoc malum, nempe amoris sui, quod tale 15sit ut non admittat vera fidei, ita nec doctrinalia veri, variis in locis in Verbo per "Esavum et Edomum" describitur, et simul status Ecclesiae cum talis fit; ut apud Jeremiam, Contra Edomum,...num nulla amplius sapientia in Temane? num periit consilium ab intelligentibus? num putida facta est sapientia eorum? fugite, averterunt se, profundarunt se ad habitandum, habitatores Dedanis, quia calamitatem Esavi adducam super eum;...Ego denudabo Esavum, revelabo occulta ejus, et abscondi non possit, devastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus;...relinque orphanos tuos, Ego vivificabo, et viduas tuas, super Me confidant;...erit Edomus in vastitatem, omnis qui transit praeter eam, obstupescet et sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 7, 8, 10, 11, 17 seq.: apud Davidem, Dicunt...Non memoretur nomen Israelis amplius, quia consultant corde una, super te foedus 16pangunt tentoria Edomi, et Jishmaelitae, et Moabus, et Hagraei, Ps. lxxxiii 5-7 [A.V. 4-6]: apud Obadiam, Sic dixit Dominus Jehovih Edomo, Ecce parvum dedi te in gentibus, contemptus tu valde; superbia cordis tui decepit te, habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicis in corde tuo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas posueris nidum, inde detraham te....Quomodo perquisiti Esau, investigata abdita eorum,...Nonne in die illo perdam sapientes ex Edomo, et intelligentes e monte Esavi? Ut consternentur fortes tui Teman, et exscindatur vir de monte Esavi a caede. Propter violentiam fratris tui Jacobi operiet te pudor, et exscinderis in aeternum,...Erit domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, et domus Esavi in stipulam, et accendent eos, et consument eos, et non erit residuum domui Esavi,...et hereditabunt meridionales montem Esavi, (x)1-4, 6, 8-10, 18, 19, 21; "Edom et Esau" ibi pro malo naturalis hominis ex amore sui oriundo, quod contemnit et rejicit omne verum, unde ejus devastatio: apud 9 Ezechielem, Fili hominis, pone facies tuas contra montem Seir, et propheta contra illum, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih, Ego contra te mons Seir, et extendam manum Meam contra te, et dabo te vastitatem et devastationem,... quia est tibi inimicitia aeternitatis, et fluere facis filios Israelis super manus gladii, in tempore interitus eorum, in tempore iniquitatis finis,...quia dixisti de duabus gentibus, et de duabus terris, Mihi sunt, et hereditabimus eam, et Jehovah ibi est: et cognosces quod Ego Jehovah audiverim omnes contumelias tuas, quas dixisti contra montes Israelis,...vastitas 17eris mons Seir, et omnis Edom tota, xxxv 2-5, 8-10, 12, 15; ibi manifeste patet quod "Edom" in opposito sensu sint illi qui contemnunt, rejiciunt et contumeliis afficiunt bona et vera spiritualia, 10 quae sunt "montes Israelis": apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, Si non in igne zeli Mei locutus sim super reliquias gentium, et super Edomum totam, qui dederunt terram Meam sibi in hereditatem cum gaudio omnis cordis, cum contemptu animae, xxxvi 5; similiter, "dare terram sibi in hereditatem" pro vastare Ecclesiam, 11 18hoc est, bonum et verum quae sunt Ecclesiae: apud Malachiam, Verbum Jehovae contra Israelem, Amavi vos, dixit Jehovah, et dicitis, In quo amasti nos? nonne frater Esau Jacobo? et amo Jacobum, et Esavum odio habeo, et pono montem ejus vastitatem, i 1-3; ibi "Esau" pro malo naturalis quod non admittit verum spirituale quod est "Israel," n. 3305, et doctrinale veri quod est "Jacob," n. 3305, et propterea vastatur, quod est "odio habere"; quod non aliud sit "odio habere," patet ab illis quae supra de Esavo et Edomo in bono sensu e Verbo allata sunt: cum autem verum non se 19adjungi patitur bono, tunc de Jacobo vicissim dicitur, ut apud Hosheam, Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4. @1 vera ejusdem$ @2 per influxum$ @3 conjuncta$ @4 at$ @5 degenerant$ @6 suam AI$ @7 ejus AI$ @8 i Ipsius$ @9 dominatur$ @10 i similiter$ @11 faciunt$ @12 memoratur$ @13 conjuncta$ @14 i ei$ @15 est$ @16 feriunt$ @17 erit I$ @18 i et illud apud hominem et se, ubi foret Ecclesia$ @19 conjungi$
Arcana Coelestia 3 #3323 Vers. 31-33. Et dixit Jacob, Vende sicut hodie primogenituram tuam mihi. Et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum, et ad quid hoc mihi, primogenitura? Et dixit Jacob, Jura mihi sicut hodie, et juravit illi, et vendidit primogenituram suam Jacobo. "Dixit Jacob" significat doctrinam veri: "vende sicut hodie primogenituram tuam mihi" significat quod quoad tempus prior esset doctrina veri apparenter: "et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum" significat quod resurgeret dein: "et ad quid hoc mihi, primogenitura?" significat quod tunc non opus sit prioritate: "et dixit Jacob" significat doctrinam veri: "Jura mihi sicut hodie; et juravit illi" significat confirmationem: "et vendidit primogenituram suam Jacobo" significat quod prioritas interea concessa.
Arcana Coelestia 3 #3324 "Dixit Jacob": quod significet doctrinam veri, constat ex repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, seu quod idem, illi qui in doctrina veri sunt. Agitur 1in his versibus usque ad finem hujus capitis, de jure prioritatis, num sit veri aut num boni, seu quod idem, num doctrinae veri aut num vitae boni, seu quoque quod idem, num fidei quatenus haec est verum doctrinae, aut num charitatis quatenus haec est bonum vitae; homo cum ex perceptione naturali concludit, credit quod fides quatenus est 2verum doctrinae, prior sit quam charitas quatenus est bonum vitae, quia quomodo intrat verum quod est doctrinae, percipit, non autem quomodo bonum quod est vitae; illud enim intrat per viam externam nempe sensualem, hoc autem per viam internam; tum 3quod non aliter scire 4possit quam quod verum quia docet quid bonum, sit prius bono; etiam quia reformatio hominis fit per verum et quoque secundum verum, usque adeo ut perficiatur homo quoad bonum quantum veri ei conjungi queat, consequenter quod perficiatur bonum per verum; et magis quia in vero potest esse homo, et ex illo cogitare et loqui, et hoc cum apparente zelo, tametsi non simul est in bono; etiam ex vero esse in fiducia salvationis: haec et plura alia faciunt quod homo cum ex sensuali et naturali homine judicat, autumet quod verum quod est fidei, sit prius quam bonum quod est charitatis; sed 5illa omnia sunt ratiocinia ex fallaciis, quia ita coram sensuali et naturali homine apparet; ipsum bonum quod vitae est prius; bonum quod vitae, est ipsa humus cui inseminanda vera, et qualis humus, talis receptio seminum, hoc est, verorum fidei; recondi quidem prius possunt vera in memoria, sicut semina in theca, aut sicut apud aviculas in gutturali earum loculo, sed non fiunt hominis nisi humus sit praeparata, et qualis humus, hoc est, quale bonum, 6talis germinatio et fructificatio illorum: sed videantur quae de his multoties prius ostensa sunt, quae adducuntur ut sciatur inde quid bonum et quid 3 verum, et quod prioritas sit bono et non vero, nempe, cur non distincta idea inter bonum et verum habeatur, n. 2507: quod bonum influat per viam internam homini ignotam, verum autem comparetur per viam externam homini notam, n. 3030, 3098: quod vera sint vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068, 3318: quod bonum agnoscat suum verum cui conjungatur, n. 3101, 3102, 3179 et quod exquisitissime exploretur et praecaveatur ne falsum conjungatur bono, et ne verum malo, n. 3033, 3101, 3102: quod bonum faciat sibi verum cui conjungatur, quia non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat, n. 3161: quod verum non aliud sit quam quod ex bono, n. 2434 quod verum sit forma boni, n. 3049 quod verum habeat in se imaginem boni, et in bono ipsam effigiem sui ex qua, n. 3180: quod semen quod est verum, radicetur in bono quod est charitatis, n. 880: quod fides nusquam dabilis sit quam in vita sua, hoc est, in amore et charitate, n. 379, 389, 654, 724, 1608, (x)2343, 2349 quod ab amore et charitate spectare queant vera quae sunt doctrinalium fidei, non vicissim, n. 2454: spectare a fide et non ab amore et charitate, quod sit spectare post se et reverti retro, n. 2454: quod verum vivificetur secundum cujusvis bonum, ita secundum statum innocentiae et charitatis apud hominem, n. 1776, 3111: quod vera fidei ab aliis recipi nequeant quam qui in bono sunt, n. 2343, 2349 qui in nulla charitate sunt, quod non agnoscere possint Dominum, ita nihil veri fidei; si profitentur, quod sit externum quid absque interno, 7aut ex hypocrisi, n. 2354: quod nulla prorsus fides, ubi non charitas, n. 654, 1162, 1176, 2429 quod sapientia, intelligentia et scientia, sint filii charitatis, n 1226: quod angeli quia in amore, sint in intelligentia et sapientia, n. 2500, 2572 :(m)quod vita angelica consistat in bonis charitatis et quod angeli sint formae charitatis, n. 454, 553: quod amor in Dominum sit similitudo Ipsius et charitas erga proximum imago Ipsius, 8n. 1013: quod angeli percipiant quicquid est fidei per amorem in Dominum, n. 202 quod nihil vivat quam amor et affectio, n. 1589: qui amorem mutuum seu charitatem habent, quod Domini vitam habeant, n. 1799, 1803: quod amor in Dominum et erga proximum sit ipsum caelum, n. 1802, 1824, 2057, 2130, 2131: quod praesentia Domini sit secundum statum amoris et charitatis, n. 904:(n) quod omnia praecepta decalogi et omnia fidei sint 9in charitate, n. 1121, 1798: quod cognitio doctrinalium fidei nihil faciat, si 10homo non habeat charitatem, nam doctrinalia charitatem spectant ut finem, n. 2049, 2116: quod non agnitio veri, ita nec fides dari queat, nisi homo sit in bono, n. 2261: quod sanctum cultus se habeat secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, n. 2190: quod nulla salvatio per fidem, sed per vitam fidei quae charitas, n. 2228, 2261: (m)quod regnum caeleste illis qui fidem charitatis habent, n. 1608: quod in caelo spectentur omnes a charitate et fide inde, n. 1258: quod in caelum non admittantur nisi per velle bonum ex corde, n. 2401:(n) quod salventur qui in fide, modo in fide sit bonum, n. 2261, 2442: quod fides quae non implantata est bono vitae, in altera vita prorsus pereat, n. 2228: si fides cogitativa salvaret, quod omnes introducerentur in caelum, sed quia vita obstat, non possunt, n. (x)2363: qui pro principio habent solam fidem salvare, quod illi vera contaminent falso principii, n. 2383, 2385: quod fructus fidei sit bonum opus, hoc charitas, haec amor in Dominum, hic Dominus, n. 1873: quod fructus fidei sint fructus boni, quod est amoris et charitatis, n. 3146: quod fiducia seu confidentia quae dicitur fides quae salvat, non dari queat nisi apud illos qui in bono vitae sunt, n. 2982: quod bonum sit vita veri, n. 1589: quando vera dicuntur vitam adepta, n. 1928: quod bonum a Domino influat in vera cujuscumque generis, sed maxime interest ut sint vera genuina, n. 2531: quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum removetur malum et falsum, n. 2411, 3142, 3147: quod bonum influere in verum nequeat quamdiu homo est in malo, n. 2388: quod verum non prius sit verum quam cum sit acceptum a bono, n. 2429: quod sit conjugium boni et veri in omnibus et singulis, n. 2173, (x)2508, 2517: quod affectio boni sit vitae, et affectio veri propter vitam, n. 2455 f: verum quod tendat ad bonum, et procedat a bono, n. 2063: quod per influxum vera e naturali homine evocentur, eleventur, et implantentur bono in rationali, n. 3085, 3086: verum cum conjungitur 11bono, quod approprietur homini, n. 3108: ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum a voluntate, tunc conjunctio, n. 3157, 3158: quod rationale quoad verum comparetur per cognitiones, et quod vera approprientur cum conjunguntur bono, et quod tunc sint voluntatis, et propter vitam, n. 3161: quod verum initietur et conjungatur bono, non semel sed per totam vitam, et porro, n. 3200 quod sicut lux absque calore nihil producit, ita verum fidei nihil absque bono amoris, n. 3146: qualis idea veri absque bono, et qualis ejus lux in altera vita, n. (x)2228: (m)quod fides separata sit sicut lux hiemis, et fides ex charitate sicut lux veris, n. (x)2231:(n) qui verum quod (x)fidei, actu separant a charitate, quod conscientiam habere nequeant, n. 1076, 1077 causa cur fidem separarunt a charitate, et dixerunt fidem salvare, n. 2231: cum regeneratur homo, quod Dominus insinuet bonum veris quae apud illum, n. (x)2063, 2189: quod homo non regeneretur per verum sed per bonum, n. 989, 2146, (x)2183, 2189, 2697: (m)cum regeneratur homo, quod Dominus obviam eat, et impleat vera quae apud eum, bono charitatis, n. 2063:(n) qui in bono vitae sunt et non in vero fidei, ut gentes et infantes, quod recipiant vera fidei in altera vita et regenerentur, n. 989; de gentibus n. 932, 1032, 2049, 2284, 2589-2604; de infantibus, n. 2290-2293, 2302-2304 quod regeneretur homo per affectionem veri, et quod regeneratus agat ex affectione boni, n. 1904 quod apud regenerandum semen non radicari queat quam in bono, n. 880, 989: quod lumen regenerati sit ex charitate non ex fide, n. 854: quod eadem vera apud unum sint vera, apud alium minus vera, et apud alios quoque falsa, et quod hoc se habeat secundum bonum quod vitae, n. 2439 quae differentia inter bonum infantiae, bonum ignorantiae, et bonum intelligentiae: n. 2280: quinam in cognitiones veri et fidem venire possunt, et quinam: non possunt, n. 2689: quod Ecclesia non sit, nisi bono vitae implantata sint doctrinalium vera, n. 3310: quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia Ecclesiae nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515: quod doctrina fidei sit doctrina charitatis, n. 2571: quod Ecclesia sit ex charitate non ex fide separata, n. 916: quod quisque ex charitate nosse possit num internum cultus habeat, n. 1102, 1151, 1153: quod Ecclesia Domini in terrarum orbe ubivis varia sit quoad vera, sed quod una sit per charitatem, n. 3267: quod Ecclesia foret una, si charitas omnibus, tametsi quoad ritualia et doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844: 12quod ex pluribus una Ecclesia fieret, si omnibus charitas essentiale Ecclesiae foret, non fides, n. 2982: quod bina doctrinalia sint, doctrinale charitatis, et doctrinale fidei, et quod in Antiqua Ecclesia fuerint doctrinalia charitatis, quae hodie inter res perditas sunt, n. 2417: in qua ignorantia veri sunt qui non in doctrinalibus charitatis sunt, n. 2435: et quia hodie essentiale Ecclesiae ponunt in fide, quod ne quidem videant nec attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, n. 1017, 2373: quod bonum quod amoris in Dominum et charitatis erga proximum, sit superius et prius vero quod fidei, non vicissim, n. 363, 364. @1 i in sensu interno$ @2 doctrina veri$ @3 quia$ @4 potest$ @5 haec$ @6 i talis receptio illorum, et$ @7 vel$ @8 i ita imago Dei$ @9 ex$ @10 non habeant$ @11 homini AI$ @12 i ita$
Arcana Coelestia 3 #3325 Quod "vende sicut hodie primogenituram tuam mihi" significet quod quoad tempus prior esset doctrina veri apparenter, constat ex significatione "vendere" quod sit sibi vindicare; ex significatione "sicut hodie" quod sit quoad tempus; "hodie" in Verbi sensu interno significat perpetuum et aeternum, n. 2838, ne itaque id sit, dicitur "sicut hodie," et ita quoque per sicut fit quod sit apparenter; et ex significatione "primogeniturae" quod sit prior esse, nempe doctrina veri, 1quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305. Per prius seu 2 prioritatem, quae est "primogenitura," intelligitur non modo prioritas temporis, sed etiam prioritas gradus, quid nempe dominaturum sit, bonum seu verum; verum enim antequam conjunctum est bono, semper tale est, seu quod idem, illi qui in vero sunt, quod antequam regenerati sunt, 2credant verum et prius et superius bono esse; ita quoque tunc apparet, sed cum verum conjunctum est bono apud illos, hoc est, cum regenerati sunt, tunc vident et percipiunt quod verum sit posterius et inferius, et tunc apud eos dominium est boni super verum, quod significatur per illa quae Jishakus pater dixit ad Esavum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper; et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies; et erit, cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. xxvii 30, 40. 3 Sed quia plures sunt intra Ecclesiam qui non regenerantur quam qui regenerantur, et qui non regenerantur, ex apparentia concludunt, ideo iis fuerat, et hoc ab antiquis temporibus, de prioritate num sit veri vel num boni; apud illos qui non regenerati sunt et quoque apud illos qui non plene regenerati sunt, praevaluit opinio quod verum prius sit, nondum enim perceptionem boni habuerunt, et quamdiu non alicui perceptio boni est, est in umbra seu in ignorantia de his: at qui regenerati sunt, quia in ipso bono sunt, ex intelligentia et sapientia quae inde, appercipere possunt quid bonum, et quod bonum sit a Domino, quodque influat per internum hominem in externum, et hoc continue, homine prorsus nesciente, et quod 3se adjungat veris doctrinalium quae in memoria, consequenter quod bonum in se prius sit, tametsi non ita antea apparuerit: inde nunc lis de prioritate et superioritate unius prae altero, quae repraesentata est per Esavum et Jacobum, tum quoque per Perez et Serah Suos Judae ex Tamare, Gen. xxxviii 28-30; postea 4etiam per Ephraim et Menasse filios Josephi, Gen. xlviii 13, 14, 17-20, et hoc quia Ecclesia spiritualis talis est ut per verum introducenda sit in bonum, et tunc absque perceptione boni nisi quantum et quale in affectione veri latet, qua tempore nec discerni potest a jucundo amoris sui et mundi, quod 4 simul in affectione illa est et creditur esse bonum. Quod autem bonum sit primogenitum, hoc est, bonum amoris 5in Dominum et amoris erga proximum, non enim aliud bonum quam quod inde, est bonum; constare potest ex eo quod in bono sit vita, non autem in vero, nisi quae a bono, et quod bonum influat in vera et faciat ut (c)illa vivant, ut satis 6videri potest ab illis quae prius de bono et vero dicta et ostensi sunt, de quibus n. (x)3324; quapropter omnes vocantur "primogeniti" qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, qui quoque repraesentati sunt per primogenita in Ecclesia Judaica, hoc est, in sensu respectivo intellecti, quia Dominus est Primogenitus 5 et illi similitudines et imagines Ipsius: quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Primogenitus, constat apud Davidem, Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra salutis Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae in aeternum servabo Illi misericordiam Meam, et foedus Meum stabile Illi, et ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum 7Illius sicut dies 8caelorum, Ps. lxxxix 27-30 [A.V. 26-29]; ubi de Domino: et apud Johannem, A Jesu Christo, Qui est testis fidelis, Primogenitus ex mortalibus, et princeps regum terrae, Apoc. i 5; ut quoque implerentur illa quae de Ipso scripta et repraesentata fuerunt, etiam Primogenitus natus est, Luc. ii 7, 22, 23. Quod a Domino 6 etiam illi dicantur "primogeniti" qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, quia similitudines et imagines Ipsius, constat apud Johannem, Centum quadraginta quatuor millia, empti de terra, hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae (primogeniti) Deo et Agno; et in ore eorum non inventus est dolus, immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. xiv 4, 5; "centum quadraginta quatuor," seu duodecies duodecim, pro illis qui in fide charitatis sunt, n. 3272, "millia" pro innumerabilibus seu pro omnibus illis, n. 2575; "virgines" pro bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 2362, 3081, ita qui in innocentia, quae etiam significatur per "sequi Agnum," nam Dominus ex innocentia vocatur "Agnus"; inde dicuntur primitiae aut primogeniti. Ex illis 7 patet quod Dominus quoad Divinum Humanum repraesentatus sit in Ecclesia Judaica per primogenita, et quoque illi qui in amore in Ipsum, nam illi sunt in Domino; sed (m)primogenita in Verbo duplicem repraesentationem habent; repraesentant Dominum quoad Divinum caelestem amorem, et quoad Divinum spiritualem amorem; Divinus caelestis amor Domini est respectivus ad Ecclesiam caelestem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui 9caelestes vocantur ex amore in Dominum; Divinus spiritualis amor Domini est respectivus ad 10Ecclesiam spiritualem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui 9spirituales dicuntur ex amore 11in proximum; Divinus Domini amor est erga omnes, sed quia varie ab hominibus recipitur, aliter ab homine caelesti, et aliter ab homine spirituali, respectivus dicitur: de primogenitis 8 quae Dominum quoad Divinum caelestem amorem repraesentarunt, et quoque illos respective qui ab Ecclesia caelesti fuerunt,(n) ita apud Mosen, Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi, ita facies bovi tuo, et gregi tuo, septem diebus erit cum matre sua, octavo dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi, Exod. xxii 28-30; "quod septem diebus esset cum matre" erat quia septimus dies significabat hominem caelestem, n. 84-87, et quod "septem" inde "significent" sanctum, n. 395, 433, 716, 881; "quod octavo die darentur Jehovae" erat quia octavus dies significabat continuum a principio novo, nempe continuum amoris, n. 2044 apud eundem, Primogenitum, quod in primogenitum datur Jehovae in bestia, non sanctificabit vir illud, sive bos, sive pecus, Jehovae est, Lev. xxvii 26, 27: apud eandem, Primitiae omnium quae in terra, quas adducent Jehovae, tibi (Aharoni) erit: omnis mundus in domo tua comedet illas, omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam offerent Jehovae, in homine et in bestia, erit tibi; verumtamen redimes primogenitum hominis; et primogenitum bestiae immundae redimes:...primogenitum bovis, vel primogenitum ovis, aut primogenitum caprae, non redimes, sanctum illa, sanguinem eorum sparges super altare, et adipem eorum adolebis, ignitum in odorem quietis Jehovae, Num. xviii 13, 15-18: apud eandem, Omne primogenitum, quod nascetur in armento tuo, et in grege tuo, masculum, sanctificabis Jehovae Deo tuo, non facies opus per primogenitum bovis tui; et non tondebis primogenitum gregis tui; ... et si fuerit in eo macula, claudum vel caecum, quaecumque macula mala, non sacrificabis illud Jehovae Deo tuo, Deut. xv 19-22. 9 Quia "primogenitum" repraesentabat Dominum, ac illos qui Domini sunt ex amore in Ipsum, idcirco tribus Levi accepta est loco omnis primogeniti, et hoc ex causa quia Levi repraesentabat Dominum quoad amorem, etiam Levi significat amorem, Levi enim est adhaesio et conjunctio, et adhaesio ac conjunctio in sensu interno est amor; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ad capitem sequentem xxix 34: de Levitis ita apud Mosen, Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, 12Ego ecce accipiam Levitas e medio filiorum Israelis loco omnis primogeniti, aperturae uteri, de filiis Israelis, et erunt Mihi Levitae; quia Mihi omni primogenitum, in die percussi omne primogenitum in terra Aegypti sanctificavi Mihi omne primogenitum in Israele, ab homine usque ad bestiam, Mihi erunt, Num. iii 11- 13: apud eundem, Dixit Jehovah ad Mosen, Numera omnem primogenitum masculum filiis Israelis, a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum corum, et accipias Levitas Mihi, Ego Jehovah, loco omnis primogeniti in filiis Israelis, et bestiam Levitarum loco omnis primogeniti in bestia filiorum Israelis, Num. iii 40, 41, seq.: tum viii 14, 16-18; et quod Levitae dati Aharoni, ib. vers. 19, quia Aharon repraesentabat Dominum quoad sacerdotium, hoc est, quoad Divinum amorem; quod sacerdotium repraesentaverit Domini Divinum amorem, videatur n. 1728, 2015 f. De primogenitis autem 10 quae Dominum quoad Divinum spiritualem amorem repraesentabant, et quoque illos respective qui ab Ecclesia spirituali, ita apud Jeremiam, In fletu venient, et in precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum, in via recti, non impingent in illa, et ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 9; ibi de nova Ecclesia spirituali, "Israel" pro bono spirituali, "Ephraim" pro vero spirituali, qui "primogenitus" dicitur quia agitur de Ecclesia plantanda, in qua intellectuale quod est veri, primogenitum est apparenter; successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus, Gen. xlviii 5, 20; 1 Chron. v 1, et hoc quia per "Josephum," cujus filii erant Ephraim et Menasseh, repraesentabatur Dominus quoad Divinum spiritualem amorem: at quod (t)Israel essentialiter sit primogenitus, hoc est, bonum spirituale, constat apud Mosen, Jehovah dixit ad Mosen, Dices ad Pharaonem, Sic dixit Jehovah, Filius primogenitus Meus Israel, et dico ad te, Mitte filium Meum, ut serviat Mihi, et renuisti mittere illum, ecce Ego occido filium tuum primogenitum, Exod. iv 22, 23; ubi "Israel" in supremo sensu est Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu autem respectivo illi qui in spirituali amore sunt, hoc est, qui in charitate erga proximum. In (t)Ecclesia spirituali, in 11 initio seu cum plantanda, est doctrina veri apud externam Ecclesiam primogenitum, et doctrinae verum apud internam, seu quod idem, doctrina fidei apud externam, et ipsa fides apud internam; at cum Ecclesia plantata est, seu apud quos actualiter est, est bonum charitatis (t)apud externam primogenitum, et ipsa charitas apud internam; cum autem Ecclesia se non plantari patitur, quod fit cum homo Ecclesiae non amplius regenerari potest, recedit illa successive a charitate et deflectit ad fidem, ac non amplius studet vitae sed doctrinae, et cum hoc fit, in umbras se conjicit, et labitur in falsa et mala, et sic nulla fit, et (c)a se exstinguitur; hoc repraesentatum est per Cainum quod occiderit fratrem suum Habelem; quod "Cainus" sit fides separata a charitate, et "Habel" charitas quam ille exstinxit, videatur n. 340, 342 357, 362 seq.: dein per Hamum et filium ejus Canaan, quod illuserit patri suo Noaho, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; postea per Reubenem primogenitum Jacobi, quod polluerit cubile patris sui, Gen. xxxv 22; et tandem per Pharaonem et Aegyptios, quod 13male tractaverint filios Israelis; quod omnes illi maledicti sint, e Verbo constat; quod Cainus, Jehovah dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo; et nunc maledictus tu de humo; quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua, Gen. iv 10, 11: quod Hamus et Canaan, Vidit Ham pater Canaanis nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis,...et expergefactus Noahus e vino suo,...dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis: Gen. ix 22, 24: et quod Reuben, Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium potentiae meae, excellens honore, et excellens virtute; levis sicut aqua, ne excellens sis, quia ascendisti cubilia patris tui tunc polluisti stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;. ideo primogenitura privatus est, 1 Chron. v 1. Quod simile repraesentatum sit per Pharaonem et Aegyptios, et quod ideo primogeniti et primogenita (c)illorum occisa sint, constat ex repraesentatione (c)illorum quod sint scientifica, n. 1164, 1165, 1186, per quae cum homo intrat in arcana fidei, nec amplius quicquam credit quam quod sensualiter et scientifice capere potest, tunc illa quae sunt doctrinae 12 fidei, et maxime quae sunt charitatis, pervertit et exstinguit; haec sunt quae in sensu interno repraesentantur per quod primogeniti et primogenita Aegypti occisa sint, de quibus ita apud Mosen, Transibo per terram Aegypti nocte hac, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad bestiam, et in omnibus diis Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah; et erit sanguis in signum super domibus vestris, ubi vos, et cum videro sanguinem, 14transibo praeter vos, et non erit in vos plaga perditori: in percutiendo terram Aegypti, Exod. xii 12 [13]; "primogenitum Aegypti" est doctrinale fidei et charitatis, quod per scientifica, ut dictum, pervertitur; "dii Aegypti, in quibus fierent judaica" sunt falsa; quod "non plaga a perditore ubi sanguis erat super domibus" est in supremo sensu ubi Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu respectivo ubi spiritualis amor, hoc est, charitas erga proximum, n. 1001: porro de Pharaone et Aegyptiis ita 13 apud eundem, Dixit Moses, Sic dixit Jehovah, Sicut medium noctis, Ego exibo in medium Aegypti, et morietur omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno ejus, usque ad primogenitum ancillae quae post molas, et omne primogenitum bestiae:...et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam a viro usque ad bestiam, Exod. xi 4-7; et adhuc, Factum in media nocte, et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno ejus, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae, et omne primogenitum bestiae, Exod. xii 29; quod hoc factum media nocte, erat quia nox significat statum ultimum Ecclesiae, cum amplius nulla fides quia nulla charitas, n. 221, 709, 1712, 2353(m) apud Davidem, Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium potentiarum in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 551: 15apud eundem, Tunc venit Israel Aegyptum, et Jacobus peregrinus factus in terra Hami,...Deus percussit omne primogenitum in terra eorum, principium omnibus potentiis illorum, Ps. cv 23, 36; "tentoria Hami" vocantur cultus Aegyptiorum ex principiis falsi oriundis ex vero separato a bono, seu quod idem, ex fide separata a charitate; quod "tentoria" sint cultus, videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312; et quod "Ham" sit fides separata a charitate, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; inde confirmatur etiam quod "primogenita 14 Aegypti, quod occisa" nihil aliud significaverint: et quia omne primogenitum occisum, ut usque "primogenitum" repraesentaret Dominum quoad Divinum spiritualem amorem et simul illos qui in eo amore sunt, mandatum est, ilico cum exirent, ut sanctificaretur omne primogenitum, de quibus ita apud Mosen, Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis; in homine et in bestia, Mea sunto:...transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam foetus bestiae, qui sunt tibi, masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, si non redemeris, decollabis eum: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit, quod interrogaverit te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dices ad eum, In forti manu eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum, et fuit quod obfirmavit Pharaoh ad mittendum nos, et occidit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis ad usque primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo, Exod. xiii 2, 12- 15; xxxiv 19, 20; Num. (x)xxxiii 3, 4. Ex his nunc constare potest quid per primogenituram in sensu spirituali significatur. @1 quod est mihi, seu Jacobo, quod Jacobus sit doctrina veri naturalis, videatur 3305.$ @2 i quod$ @3 illud bonum veris doctrinalium, quae in memoria, es adjungit, et facit, ut bonum illud quoque percipiatur in naturali homine,$ @4 quoque$ @5 et charitatis$ @6 patere$ @7 Ipsius$ @8 saeculorum I$ @9 ita$ @10 amorem I$ @11 erga$ @12 i Et$ @13 primogeniti occisi sunt$ @14 praeteribo$ @15 i et $
Arcana Coelestia 3 #3326 Quod "dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum" significet quod resurgeret dein, constat a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302, 3322; et a significatione "mori" quod sit ultimum status cum aliquid desinit esse, de qua n. 2908, 2912, 2917, 2923; et quia finis prioris status est principium sequentis, hic per "vadere ad moriendum" significatur resurgere dein, simile quod per sepeliri; quod "sepeliri" sit resurgere, videatur n. 2916, 2917, 3256. Quod resurgeret dein, est quod bonum prioritatem seu dominium obtinebit super vero, postquam verum quoad tempus prioritatem habuerit apparenter, de qua re supra.
Arcana Coelestia 3 #3327 "Et ad quid hoc mihi, primogenitura?": quod significet quod tunc non opus sit prioritate, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3328 "Et dixit Jacob": quod significet doctrinam veri, constat a repraesentatione "Jacobi" quod sit doctrina veri, ut supra n. 3324.
Arcana Coelestia 3 #3329 "Jura mihi sicut hodie, et juravit illi": quod significet confirmationem, constat a significatione "jurare" quod sit confirmare, de qua n. 2842; et quia confirmatio erat quoad tempus, non dicitur hodie, sed "sicut hodie," videatur n. 3325 pr.
Arcana Coelestia 3 #3330 "Et vendidit primogenituram suam Jacobo": quod significet quod prioritas interea concessa, nempe doctrinae veri quae est "Jacobus," constat a significatione "primogeniturae" quod sit prioritas, de qua supra n. 3325, quae quod interea concessa sit, patet ab illis quae supra n. 3324, 3325 dicta et ostensa sunt. Quod apud spiritualem hominem principio dominetur verum, est principaliter causa quia in primo ejus statu sunt jucunda amoris sui et mundi, quae credit bona quae se applicant veris ejus, et faciunt quoad plurimam partem affectionem veri apud eum; cogitat enim tunc quod vera illi inservire possunt vel ad honores, vel ad lucrum, vel ad famam in mundo, vel quoque ad meritum in altera vita; haec omnia excitant affectionem illam veri apud eam, et quoque accendunt, quae tamen sunt non bona sed mala; at usque permittit Dominus ut talia primo illo tempore 2 ferant illum, quia alioquin 1non regenerari poterit; intelligentia et sapientia venit tempore; interea per illa introducitur in bonum, hoc est, in charitatem, in qua cum est, tunc primum percipit quid bonum, et ex bono agit, et tunc de veris judicat et concludit ex illo bono, et quae non cum illo bono concordant, vocat falsa et rejicit; dominans ita super vera, ut herus super suos famulos. @1 regenerari non potest$
Arcana Coelestia 3 #3331 Vers. 34. Et Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium, et edit, et bibit, et surrexit, et ivit; et contempsit Esau primogenituram. "Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium" significat bonum vitae donatum bono veri et bono doctrinalium: "et edit, et bibit" significat appropriationem: "et surrexit" significat elevationem inde: "et ivit" significat vitam: "et contempsit Esau primogenituram" significat quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem.
Arcana Coelestia 3 #3332 "Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium": quod significet bonum vitae donatum bono veri et bono doctrinalium, constat a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; ex significatione "panis" quod sit bonum amoris in genere, tam caeleste quam spirituale, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, ita quoque bonum veri, nam hoc est bonum spirituale; et ex significatione "pultis lentium" quod sit bonum doctrinalium, "puls" enim seu pulmentum significat congeriem doctrinalium, n. 3316, "lentes" autem bonum (c)eorum; quod Jacob illa dederit Esavo, in sensu interno significat quod illa bona sint per doctrinam veri, quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305. In ultimo hoc versu per haec verba et per illa 2 quae sequuntur, describitur progressus quoad verum et bonum, quomodo se habet apud hominem spiritualem cum regeneratur, nempe quod primum addiscat doctrinalia veri; dein quod illis afficiatur, quod est bonum doctrinalium; postea quod per intuitionem in doctrinalia afficiatur veris quae in illis, quod est bonum veri; tandem quod velit vivere secundum illa, quod est bonum vitae; ita homo spiritualis cum regeneratur, procedit a doctrina veri ad bonum vitae: cum autem in bono vitae est, tunc invertitur ordo, et ex illo bono spectat bonum veri, ab hoc bonum doctrinalium, et ab hoc doctrinalia veri; ex illis sciri potest quomodo homo a sensuali homine fit spiritualis, et qualis 3 homo est, cum spiritualis factus. Quod bona illa, nempe bonum vitae, bonum veri, et bonum doctrinalium inter se distincta sint, constare potest illis qui expendunt; bonum vitae est quod profluit ex voluntate, bonum veri quod ex intellectu, bonum autem doctrinalium quod ex scientia; doctrinale est, in quo illa sunt. Quod "lentes" significent bonum doctrinalium, constat ex eo quod tritica, hordea, fabae, lentes, milium, zeae, sint talia quae significent panem, sed cum differentia in specie; quod "panis" in genere sit bonum, ex illis quae n. 276, 680, 2165, 2177 dicta et ostensa sunt, patet, ita species boni significantur per illa quae nominata sunt, species boni nobiliores per "tritica et hordea," at minus nobiles per "fabas et lentes," ut quoque patescit ab his apud Ezechielem, Tu sume tibi tritica et hordea, et fabam et lentes, et milium et zeas, et des illa in vas unum, et facias illa tibi ad panem, iv 9, 12, 13.
Arcana Coelestia 3 #3333 "Et edit et bibit": quod significet appropriationem, constat a significatione "edere" quod sit appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168; et ex significatione "bibere" quod sit appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168.
Arcana Coelestia 3 #3334 "Et surrexit": quod significet elevationem inde, constat a significatione "surgere" quod ubi nominatur, involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et quod elevari dicatur homo cum perficitur quoad spiritualia et caelestia, hoc est, quoad verum quod est fidei, et quoad bonum quod est amoris et charitatis, n. 3171.
Arcana Coelestia 3 #3335 "Et ivit": quod significet vitam, constat a significatione "ire" quod sit progredi in illa quae boni sunt, hoc est, in illa quae sunt vitae, nam omne bonum est vitae; 1simile paene ac per proficisci, peregrinari, et progredi, de quibus n. 1293, 1457. @1 similiter$
Arcana Coelestia 3 #3336 "Et contempsit Esau primogenituram": quod significet quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem, constat a significatione "contemnere" quod sit nihili facere; a repraesentatione "Esavi" quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; et a significatione "primogeniturae" quod sit prioritas, de qua n. 3325; quod sit interea seu quoad tempus, videatur n. 3324, 3325, 3330; inde patet quod per "contempsit Esau primogenituram" significetur quod bonum vitae nihili fecerit prioritatem interea. Ut haec quae in hoc capite de Esavo et Jacobo dicta sunt, capiantur quid in sensu interno significant, removenda est prorsus cogitatio ab historicis, ita a personis Esavi et Jacobi, et loco 1illorum substituenda illa quae repraesentant, nempe bonum naturalis et verum ejus, seu quod idem, homo spiritualis, qui per verum et bonum regeneratur; nomina enim in sensu interno Verbi nihil aliud significant quam res; cum bonum naturalis et verum ejus, loco Esavi et Jacobi, capiuntur, tunc patet quomodo se habet cum regeneratione hominis per verum et bonum, quod nempe principio verum apud illum prioritatem et quoque superioritatem habeat apparenter, tametsi bonum in se prius et superius est. Ut evidentius 2 pateat quomodo cum prioritate et superioritate illa se habet, paucis adhuc dicendum: notum esse potest quod nihil usquam intrare possit in memoriam hominis (c)et ibi remanere nisi sit affectio quaedam seu amor qui inducit; si nulla affectio, seu quod idem, si nullus amor, non foret aliqua apperceptio; affectio illa seu amor ille est cum quo res quae intrat, se copulat, et copulata remanet; ut constare potest ex eo quod quando similis affectio seu amor redit, res illa recurrat et sistatur praesens cum pluribus quae ex simili affectione seu amore prius intrarunt, et hoc in serie; inde cogitatio et ex cogitatione loquela hominis; (m)similiter etiam cum res redit, si hoc fiat ex objectis sensuum, vel ex objectis cogitationis, vel ex loquela alius, etiam affectio cum qua res intraverat, reproducitur; hoc experientia docet, et quilibet in hoc confirmari potest, si reflectit:(n) doctrinalia veri intrant quoque 3 similiter in memoriam, et quae primis temporibus inferunt illa, sunt affectiones variorum amorum, ut supra n. 3330 dictum; affectio genuina quae est boni charitatis, non tunc appercipitur, sed usque adest, et quantum illa potest adesse, adjungitur doctrinalibus veri a Domino, et tantum quoque remanent adjuncta: cum itaque tempus venit ut regenerari possit homo, tunc Dominus inspirat affectionem bona, et per illam excitat res quae affectioni illi ab Ipso adjunctae sunt, quae res vocantur in Verbo reliquiae, et tunc per illam, nempe affectionem boni, removet affectiones aliorum amorum successive, proinde etiam res quae cum illis copulatae fuerunt; ac ita dominari incipit affectio boni, seu quod idem, bonum vitae; dominium quoque prius habuit, sed hoc non homini potuit apparere, nam quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non apparet bonum quod est genuini amoris: inde nunc constare potest quid per illa in sensu interno quae de Esavo et Jacobo historice relata sunt, significantur. Continuatio de (t)Correspondentiis et Repraesentationibus
Arcana Coelestia 3 #3337 Quid correspondentiae et quid repraesentationes, constare potest ab illis quae prius dicta et ostensa sunt, quod nempe inter illa quae sunt lucis caeli et lucis mundi, sint correspondentiae, et quae existunt in illis quae sunt lucis mundi, sint repraesentationes, n. 3225; sed quid et qualis lux caeli, non ita homini notum esse potest, quia homo est in illis quae sunt lucis mundi; et quantum in his, tantum illa quae in luce caeli sunt, apparent illi ut tenebrae ac ut nihil: hae binae luces sunt quae omnem intelligentiam hominis faciunt, 2 1influente vita: imaginatio hominis non est nisi quam (t)formae et species talium quae visu corporis ceperat, mirabiliter variatae, ac ut ita dicam modificatae; imaginatio autem interior seu cogitatio ejus, nec est nisi quam (t)formae et species talium quae visu mentis hauserat, adhuc mirabilius variatae, ac ut ita dicam modificatae: illa quae inde existunt, in se inanimata sunt, sed ex influxu vitae a Domino animata fiunt. @1 accedente$
Arcana Coelestia 3 #3338 Praeter luces illas, etiam sunt calores, qui 1quoque sunt ex bino fonte, calor caeli ex Sole illius qui est Dominus, et calor mundi ex sole illius, qui est luminare oculis nostris conspicuum; calor caeli se manifestat coram interno homine per amores et affectiones spirituales, calor autem mundi se manifestat coram externo homine per amores et affectiones naturales; ille calor facit vitam interni hominis, hic autem vitam externi; nam absque amore et 2affectione ne hilum vivere potest homo: inter binos illos calores etiam sunt correspondentiae: calores illi fiunt amores et affectiones ex influxu vitae Domini, et inde apparent homini sicut non calores 3essent, at usque sunt; nam nisi inde calor homini, tam quoad internum, quam quoad externum hominem, homo momento emortuus procumberet: patent haec 4unicuique ex eo quod homo quantum accenditur amore, tantum quoque calescat, et quantum recedit amor, tantum torpescat: calor hic est, ex quo hominis voluntas vivit, lux autem, de qua supra, ex qua ejus intellectus. @1 etiam$ @2 affectionibus$ @3 fuissent$ @4 unicuivis$
Arcana Coelestia 3 #3339 In altera vita apparent illae luces et quoque illi calores ad vivum; angeli in luce caeli vivunt, et quoque in calore illo de quo dictum; ex luce illis est intelligentia, ex calore illis est affectio boni; luces enim quae apparent coram visu illorum externo, sunt origine sua ex Divina sapientia Domini, et calores qui ab illis quoque percipiuntur, sunt (c)a Divino amore Domini; quare quantum spiritus et angeli in intelligentia veri sunt ac in affectione boni, tantum Domino propiores sunt.
Arcana Coelestia 3 #3340 Luci illi opposita est caligo, et calori illi oppositum est frigus; in illis vivunt infernales; caligo illis est ex falsis in quibus sunt, et frigus illis est ex malis; et quo remotiores sunt a veris, eo major illis caligo, et quo remotiores a bono, eo majus illis frigus: cum videre datur in inferna ubi tales sunt, apparet caliginosus nimbus, in quo degunt; et cum aliquis halitus inde effluit, percipiuntur vesaniae exhalatae (c)a falsis, ac odia (c)a malis. Datur 1quoque illis quandoque lumen, sed est sicut lumen fatuum, at hoc exstinguitur illis, et fit caligo, ut primum in lucem veri spectant; et datur 2illis quandoque calor, sed sicut balnei immundi, at hic vertitur illis in frigus, ut primum aliquid boni appercipiunt. Quidam in caliginosum illum nimbum ubi infernales, missus est, ut sciret quomodo cum illis qui ibi, se haberet; sed tutatus a Domino per angelos; inde mecum locutus dixit quod ibi tantus furor insaniae esset contra bonum et verum, et maxime contra Dominum, ut obstupesceret quod usquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam odia, vindictas, caedes, cum tanta vehementia ut destruere vellent omnes in universo; quare nisi furor ille (t)continue a Domino repelleretur, periret omne genus humanum. @1 usque$ @2 i etiam$
Arcana Coelestia 3 #3341 Quia repraesentationes in altera vita non existere possunt quam per discriminationes lucis et umbrae, sciendum quod omnis lux, proinde omnis intelligentia et sapientia, sit a Domino; et quod omnis umbra, proinde omnis insania et stultitia, sit a proprio quod homini, spiritui et angelo; ex binis illis originibus profluunt et derivantur omnes variegationes quae lucis et umbrae sunt in altera vita.
Arcana Coelestia 3 #3342 Omnis loquela spirituum et angelorum etiam per repraesentativa fit; sistunt enim per mirabiles lucis et umbrae variationes illa quae cogitant, vive coram visu interno et simul externo illius cum quo loquuntur, et per mutationes status affectionum convenientes insinuant illa. Repraesentationes quae in loquelis existunt, non sunt similes illis de quibus prius dictum, sed sunt citae et momentaneae una cum ideis quae sunt loquelae illorum: sunt sicut cum describitur aliquid longa serie, et simul illud coram oculis exhibetur imagine; nam quod mirum, ipsae res spirituales quaecumque possunt per species imaginum quae incomprehensibiles sunt homini, repraesentative sisti, 1in quibus intus sunt, quae perceptionis veri, et adhuc interius quae perceptionis boni sunt: talia etiam in homine sunt, nam homo est spiritus 2 corpore amictus; ut constare ex eo potest quod omnis loquela percepta aure cum ascendit versus interiora, transeat in ideas visualium non absimiles, et ab his in intellectuales, et sic fit perceptio sensus vocum: qui super his rite reflectit, inde scire potest quod in ipso spiritus sit, qui internus ejus homo est, (c)et quoque quod talis illi loquela sit post corporis separationem, quia in eadem est cum vivit sed non patet ei quod in illa sit, propter obscurum, immo caliginosum, quod terrestria, corporea et mundana inducunt. @1 quae intellectus veri sunt, et intus in illis sunt et adhuc interius, quae sunt perceptionis boni$
Arcana Coelestia 3 #3343 Loquela angelorum interioris caeli est adhuc pulchrius et amoenius repraesentativa, sed ideae quae repraesentative formantur, non sunt expressibiles vocibus; et si exprimerentur aliquibus, excederent non modo captum sed etiam fidem; spiritualia 1quae sunt veri, fiunt per modificationes lucis caelestis, in quibus affectiones, quae indefinitis modis mirabiliter variantur; et caelestia quae sunt boni, per variationes flammae seu caloris caelestis; ita movent omnes affectiones. In hanc interiorem loquelam etiam venit homo post corporis separationem, sed modo qui in bono spirituali est, hoc est, in bono fidei, seu quod idem, in charitate erga proximum 2, cum vivit in mundo; nam interius in se illam habet tametsi hoc nescit. @1 i seu$ @2 i est$
Arcana Coelestia 3 #3344 Loquela autem angelorum adhuc interioris seu tertii caeli est quoque repraesentativa, sed talis ut nusquam aliqua idea capi possit, ita nec describi. Etiam haec idea intus est in homine, sed in illo qui in amore caelesti est, hoc est, in amore in Dominum; ac post separationem corporis in illam, sicut natus in illam, venit, tametsi nihil ejus aliqua idea, ut dictum, capi ab ipso potuerit quamdiu vixit in corpore. (m)Verbo, per repraesentativa adjuncta ideis vivit quasi loquela, 1omnium minime apud hominem quia in loquela vocum est; magis apud angelos primi caeli; adhuc magis apud angelos secundi; maxime autem apud angelos tertii caeli, nam hi proxime in vita Domini sunt; 2quicquid a Domino, in se vivum est.(n) @1 i sed$ @2 i nam$
Arcana Coelestia 3 #3345 Exinde constare potest quod loquelae ordine interiores sint, sed usque tales 1quod una existat ab alia ordine, et quod una insit alteri ordine; hominis loquela nota est qualis est, tum quoque cogitatio ex qua illa loquela, cujus analytica sunt talia ut nusquam explorari possint: spirituum bonorum seu angelorum primi caeli loquela et cogitatio ex qua illa, est interior, in qua adhuc mirabiliora et inexplorabiliora: angelorum secundi caeli loquela et cogitatio ex qua iterum illa, est adhuc interior, in qua adhuc perfectiora et ineffabiliora: angelorum autem tertii caeli loquela et cogitatio ex qua iterum 2illa, est intima, in qua prorsus ineffabilia: et tametsi omnes loquelae tales sunt ut appareant sicut aliae (c)et diversae, usque tamen una est quia una format alteram, et una inest alteri; 3sed quod existit in exteriore est repraesentativum interioris. Haec homo non credere potest qui non ultra mundana et corporea cogitat, ac ideo putat quod interiora apud illum nulla sint, cum tamen interiora apud illum 4sunt omne, et exteriora, hoc est, mundana et corporea, in quibus ponit omne, 4sunt respective vix aliquid. @1 ut$ @2 haec$ @3 i exterior est correspondens interiori$ @4 sint$
Arcana Coelestia 3 #3346 Ut haec scirem et pro certo, ex Divina Domini Misericordia, datum est nunc per plures annos paene continue cum spiritibus et angelis loqui, et cum spiritibus seu angelis primi caeli ipsamet illorum loquela; etiam quandoque cum angelis secundi caeli, illorum; sed loquela angelorum tertii caeli modo apparuit mihi sicut radiatio lucis, in qua perceptio ex flamma boni quae inerat.
Arcana Coelestia 3 #3347 Audivi angelos loquentes de mentibus humanis et illarum cogitatione et inde loquela; comparabant illas externae hominis formae, quae usque existit et subsistit ex formis innumeris quae intus sunt, ut ex cerebris, medullis, pulmonibus, corde, hepate, pancreate, liene, ventriculo et intestinis, praeter a pluribus aliis, ut ab illis quae generationi in utroque sexu dicatae sunt; et circum illa ex musculis innumeris, et tandem ex tegumentis; et quod haec omnia contexta sint ex vasis et fibris, et quidem ex vasis et fibris intra vasa et fibras, ex quibus ductus et formae minores; ita ex innumerabilibus, quae omnia usque concurrunt, quodlibet suo modo, ad compositionem formae externae, in qua nihil eorum quae intra sunt, apparet; huic formae, nempe 2 externae, comparabant mentes humanas, et earum cogitationes, ac inde loquelas; at angelicas comparabant illis quae intus sunt, quae respective indefinita sunt et quoque incomprehensibilia; facultatem etiam cogitandi comparabant facultati viscerum agendi secundum formam fibrarum, dicentes quod facultas non esset fibrarum, sed vitae in fibris, sicut facultas cogitandi non 1est mentis, sed vitae a Domino influentis in illam. Comparationes tales cum fiunt ab angelis, simul etiam 2exhibentur per repraesentativa, per quae formae interiores de quibus dictum, quoad minima incomprehensibilia sistuntur et 3visibiliter et intellectualiter, et hoc intra momentum: sed comparationes per spiritualia et caelestia, quales 4fiunt apud angelos caelestes, illas comparationes quae per naturalia fiunt, pulchritudine sapientiae immensum excedunt. @1 sit$ @2 sistuntur$ @3 visualiter$ @4 sunt$
Arcana Coelestia 3 #3348 Erant spiritus ex alia tellure apud me satis diu, quibus cum narrarem sapientiam nostri orbis, quod inter scientias ex quibus eruditi audiunt, etiam sint analytica per quae explorare satagunt illa quae mentis sunt et ejus cogitationum, et quod vocent illa metaphysica et logica, sed quod parum ultra terminos, et aliquot regulas communes versatiles, progressum fecerint; et quod de terminis litigent, ut quid forma, quid substantia, quid mens, quid anima, et quod per regulas illas communes versatiles acriter disputent de veris: 1tunc ab illis perceptum quod talia abstrahant omnem rei sensum et intellectum, quando illis ut terminis inhaerent, ac de illis per artificiosas regulas cogitant; dicebant talia esse modo nigras nubeculas, quae objiciuntur visui intellectuali, et quod detrahant intellectum in pulverem; addebant quod apud illos non ita sit, sed quod rerum ideas clariores habeant per id quod nihil de talibus sciant: videre etiam datum quam sapientes essent; repraesentabant mirabiliter mentem humanum ut formam caelestem, et ejus affectiones ut activitatis sphaeras (c)illi convenientes, et hoc tam dextre ut collaudati sint ab angelis; repraesentabant etiam quomodo Dominus affectiones illas quae in se injucundae sunt, flectat in jucundas; docti nostrae telluris aderant, nec hilum potuerunt comprehendere, tametsi de talibus philosophice multum in vita corporis locuti sunt; illi cum iterum perciperent 2eorum cogitationes, quod modo inhaererent terminis, ac inclinarent ad disputandum de singulis num ita sit, vocabant talia spumas faeculentas. @1 sed$ @2 A d eorum, i horum$
Arcana Coelestia 3 #3349 Ex illis quae hactenus dicta sunt, constare potest quid correspondentiae sunt, et quid repraesentationes; sed praeter (c)illa quae dicta et ostensa sunt ad finem capitum praecedentium, n. 2987-3003, et n. 3223-3227, videantur etiam quid de illis sunt alibi, nempe haec: (m)quod omnia in Verbi sensu litterae sint repraesentativa et significativa illarum rerum quae in sensu interno, n. 1404, 1408, 1409, 2763: quod Verbum per Mosen et prophetas, per repraesentativa et significativa conscriptum sit, et quod alio stilo non scribi posset ut sensum internum haberet per quem communicatio caeli et terrae esset, n. 2899: quod Dominus etiam ideo locutus sit per repraesentativa, et quoque quia locutus ex ipso Divino, n. 2900(n): unde repraesentativa et significativa quae in Verbo, et in ritualibus, n. 2179: quod repraesentativa orta sint a significativis Ecclesiae Antiquae, et haec a perceptivis Ecclesiae Antiquissimae, n. 920, 1409, 2896, 2897: quod antiquissimi repraesentativa sua habuerint etiam ex somniis, n. 1977 quod "Hanoch" sint illi qui collegerunt 1perceptiva antiquissimorum, n. 2896: quod in caelo 2continue repraesentativa Domini et Ipsius regni sint, n. 1619: quod caeli sint pleni repraesentativis, n. 1521, 1532 quod ideae angelorum vertantur in varia repraesentativa in mundo spirituum, n. 1971, 1980, 1981: repraesentativa per quae infantes introducuntur in intelligentiam, n. 2299 quod repraesentativa in natura sint ab influxu Domini, n. 1632, 1881: quod in universa natura sint repraesentativa regni Domini, n. 2758: quod in externo homine sint quae correspondent et quae non correspondent interno, n. 1563, 1568. @1 representativa et significativa illorum$ @2 continua$
Arcana Coelestia 3 #3350 Ut pateat qualia sunt repraesentativa, licet adhuc unum exemplum afferre; audivi angelos interioris caeli perplures qui simul seu in consortio formabant repraesentativum; spiritus circum me non potuerunt percipere illud nisi ex quodam interioris affectionis influxu; chorus erat, in quo plures illi simul idem cogitabant, ac idem locuti sunt; per repraesentationes formabant coronam auream cum adamantibus circum caput Domini; quod fiebat simul per repraesentationum series citas, quales sunt cogitationis et loquelae, de quibus supra n. 3342-3344 dictum: et quod mirabile, tametsi perplures erant, usque tamen omnes sicut unus cogitabant et loquebantur, ita sicut unus repraesentabant, et hoc quia nemo ex se aliquid agere volebat, minus reliquis praeesse, ac ducere chorum; qui hoc facit, momento ex se dissociatur; sed se a se mutuo duci passi sunt, ita omnes in singulari et in communi a Domino: in tales convenientias perducuntur omnes boni qui in alteram 2 vitam veniunt. 1Deinde auditi sunt chori perplures, qui 2varia repraesentative exhibuerunt, et tametsi plures chori essent et plures in unoquovis choro, usque sicut unus agebant, ex forma enim variorum resultabat unum, in quo pulchrum caeleste. Ita potest universum caelum, quod ex myriadum myriadibus consistit, qui unum agunt, per quod in amore mutuo sunt, nam sic se duci patiuntur a Domino, et quod mirabile, quo plures sunt, hoc est, quo plures myriades qui caelum constituunt, eo omnia et singula distinctius et perfectius fiunt; et quoque quo interioris caeli angeli sunt, nam omnis perfectio crescit versus interiora. @1 Dein$ @2 i quoque$
Arcana Coelestia 3 #3351 Qui choros 1tunc formabant, erant ex provincia pulmonum, ita e regno spirituali Domini; influebant enim in respirationem leniter; sed distincti chori erant, qui pertinebant ad respirationem voluntariam, et qui ad spontaneam. @1 i illos$
Arcana Coelestia 3 #3352 Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, imprimis de illis quae in Verbo, ad finem capitis sequentis. |
|