|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUARTUM
Arcana Coelestia 3 #3004 Quod arcanissima in sensu interno lateant, quae hactenus ad nullius cognitionem pervenerunt, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt, et ab illis quae, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ostendentur. Manifestissime constare potest a sensu interno binorum nominum Domini nostri, JESUS CHRISTUS; haec cum nominantur, pauci aliam ideam habent quam quod sint nomina propria et paene sicut nomina alius hominis, sed sanctiora; norunt quidem doctiores quod "Jesus" significet Salvatorem, et "Christus" Unctum, et inde aliquam ideam interiorem capiunt; sed usque non sunt illa quae angeli in caelo ex nominibus illis percipiunt, sunt adhuc Diviniora, nempe per "Jesum" cum nominatur ab homine legente Verbum, percipiunt Divinum Bonum, et per "Christum" Divinum Verum, et per utrumque Divinum conjugium boni et veri, ac veri et boni; ita omne Divinum in conjugio caelesti, quod est caelum: quid conjugium caeleste, videatur n. 2173, 2803.
Arcana Coelestia 3 #3005 Quod JESUS in sensu interno sit Divinum Bonum, et CHRISTUS sit Divinum Verum, a multis in Verbo constare potest: quod Jesus sit Divinum Bonum, inde est quia significat Salutem, Salvationem et Salvatorem; et quia illa, significat Divinum Bonum, ex Divino enim Bono, quod est amoris et misericordiae Domini, ac ita per receptionem illius, omnis salvatio: quod Christus sit Divinum Verum, inde est quia significat Messiam, Unctum et Regem; quod Messias, Unctus et Rex sit Divinum Verum, constabit a sequentibus.
Arcana Coelestia 3 #3006 Haec sunt quae percipiunt angeli, cum nominatur Jesus Christus, et haec sunt quae significantur per quod non in alio nomine sit salus, et per quod Dominus toties dixerit de nomine Suo, ut apud Johannem, Quodcumque petieritis in nomine Meo, Ego faciam, xiv 13, 14: apud eundem, Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31: et alibi; quod "nomen" sit omne in uno complexu, per quod colitur Dominus, ita quale omnis cultus et doctrinae, videatur n. 2724; hic itaque bonum amoris et charitatis conjunctum vero fidei, quod est complexus omnis doctrinae et omnis cultus.
Arcana Coelestia 3 #3007 Quod Christus sit idem ac Messias, Unctus et Rex; et quod Messias, Unctus et Rex sit idem ac Divinum Verum, constare potest.1 @1 This is unfinished in A and ends with a comma. It should probably have had a sequentibus of some such words added, but n. 3009 replaces it.$
Arcana Coelestia 3 #3008 Quod Primum attinet 1quod Christus sit idem ac Messias, Unctus et Rex, patet ab his locis in Verbo; apud Johannem, Andreas invenit fratrem proprium Simonem, et dicit ei, Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christus, i 42 apud eundem, Multi ex turba audientes verbum, dixerunt, Hic est vere propheta; alii dixerunt, Hic est Christus; alii vero dixerunt, Num ergo ex Galilaea Christus venturus est? nonne Scriptura dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethleem, oppido ubi David erat, Christus venturus? vii 40-42; "Christus" manifeste pro Messia quem exspectarunt: apud eundem, Ergone vere agnoverunt principes, quod hic vere sit Christus; sed hunc novimus unde sit, Christus autem cum venit, nemo scit unde sit, vii 25-27; "Christus" pro Messia; quod "nemo sciret unde sit" erat quia non agnosceretur: apud eundem, Circumdederunt Jesum Judaei et dixerunt Illi, Quousque animam nostram suspendis? si tu es Christus, dic nobis libero ore; respondit illis Jesus, Dixi vobis, sed non creditis, x 24, 25; hic quoque "Christus" pro Messia, quem exspectarunt: apud eundem, Respondit turba, Nos audivimus ex Lege, quod Christus manet in aeternum, xii 34; "Christus" pro Messia: apud eundem, Martha dicebat, Ego credidi, quod tu sis Christus, Filius Dei, Qui in mundum venturus erat, xi 27; nempe quod Messias: apud Lucam, Erat homo in Hierosolyma, cui nomen Simeon,...erat illi responsum factum a Spiritu Sancto, non visurum mortem, ante quam videret Christum Domini, ii 25, 26; pro quod Messiam, seu Unctum Jehovae: apud eundem, Jesus dixit discipulis, Vos vero, quem Me dicitis esse respondens Petrus dixit, Christus Dei, ix 20; Marc. viii 29; praeter alibi, ut Matth. xxvi 63, 64; Joh. vi 68, 69; Marc. xiv 61, 62. [2] Quia nunc Christus et Messias est idem, et Christus in Graeca lingua et Messias in Hebraea, significat Unctum, inde patet quod Christus sit idem ac Unctus, tum quoque idem ac rex, nam reges vocabantur in genere uncti, ut patet ab Historicis Verbi multis in locis, tum etiam in Propheticis, ut apud Davidem, Constiterunt reges terrae, et principes consultarunt una super Jehovam, et super Unctum Ipsius, Ps. ii 2: apud eundem, Nunc novi, quod salvet Jehovah Unctum suum, respondebit Ipsi e caelis sanctitatis Suae, in virtutibus salutis dextrae Ipsius, Ps. xx 7 [A.V. 6]: apud eundem, Jehovah robur illis, et robur salutum Uncti Ipsius, Ps. xxviii 8: apud Samuelem, Jehovah dabit robur regi Suo, et exaltabit cornu Uncti Sui, I Sam. ii 10; ibi et pluries alibi "unctus" pro rege; in lingua originali legitur Messias; in propheticis illis in sensu interno agitur de Domino; Qui quod Rex, etiam patet a locis in Novo Testamento; ut apud Matthaeum, Quaesivit Jesum praeses, Tune es Rex Judaeorum? Jesus dixit illi, Tu dicis, xxvii II: apud Lucam, Pilatus interrogavit Jesum, dicens, Tune es Rex Judaeorum? Ipse respondens illi dixit, Tu dicis, xxiii 3; Marc. xv 2: apud Johannem, Clamarunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 13: apud eundem, Dixit Nathanael, Rabbi, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis, i 50. @1 i nempe$
Arcana Coelestia 3 #3009 Quod alterum attinet, nempe quod Messias, Unctus et Rex sit idem ac Divinum Verum, constat a plurimis locis in Verbo, et ostensum est aliquoties in explicationibus, ut n. 1672, 1728, 2015, 2069; ac Ipse Dominus hoc docet apud Johannem, Dixit ad Jesum 1Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu? respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, omnis qui est ex veritate, audit vocem Meam, xviii 37; inde constat quod ipsum Divinum Verum sit, ex quo Dominus Rex dictus: quod ungerentur reges, et inde dicti uncti, erat quia "oleum" quo ungebantur, significabat bonum, n. 886, 2832, et quod verum, quod "rex" significabat, esset ex bono, ita boni verum, et sic "regium" apud illos repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum quod est ex Divino Bono, ita conjugium Divinum boni in vero; at "sacerdotale" conjugium Divinum veri in bono; hoc significatur per "Jesum," illud per "Christum. @1 before ad$
Arcana Coelestia 3 #3010 Inde patet quid per Christos significatur apud Matthaeum, Videte, ne quis vos seducat: multi enim venient sub nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent....Tunc si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite; surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, xxiv 4, 5, 23, 24; Marc. xiii 21, 22; ibi per "falsos Christos" significantur vera non Divina 1seu falsa, et per "falsos prophetas" qui docent illa, n. 2534: apud eundem, Ne vocemini magistri, unus enim vester est 2Magister, Christus, xxiii 10; "Christus" pro Vero Divino. Inde patet quid Christianus, nempe qui in vero ex bono. @1 sed$ @2 Gk "teacher" or "leader".$
Arcana Coelestia 3 #3011 Inde videri potest quae recondita Verbum in se habet, quae nusquam in cognitionem alicujus venire possunt nisi ex sensu interno. CAPUT XXIV 1. Et Abraham senex venit in dies, et JEHOVAH benedixit Abrahamo in omnibus. 2. Et dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae, administrantem omnia quae ei, Pone quaeso manum tuam sub femore meo. 3. Et adjurabo te in JEHOVAM DEUM caeli et DEUM terrae, quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in medio. 4. Sed ad terram meam, et ad nativitatem meam eas, et accipies mulierem filio meo Jishako. 5. Et dixit ad eum servus, Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc. An reducendo reducam filium tuum ad terram, unde exivisti? 6. Et dixit ad illum Abraham, Cave tibi ne forte reducas filium meum illuc. 7. JEHOVAH DEUS caeli, Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae, et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, Ipse mittet angelum Suum coram te, et accipies mulierem filio meo inde. 8. Et si non vult mulier ire post te, et immunis es ab adjuratione mea hac, tantum filium meum non reducas illuc. 9. Et posuit servus manum suam sub femore Abrahami domini sui; et adjuravit ei super verbo hoc. 10. Et sumpsit servus decem camelos e camelis domini sui, et ivit, et omne bonum domini sui in manu sua, et surrexit, et ivit ad Aram Naharaim, ad urbem Nahoris. 11. Et in genua procumbere fecit camelos ab extra urbem, ad puteum aquarum, juxta tempus vesperae, juxta tempus exire haustrices. 12. Et dixit, JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, obvenire fac quaeso coram me hodie, et fac misericordiam cum domino mea Abrahamo. 13. Ecce ego sto super ad fontem aquarum, et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas. 14. Et sit, puella, ad quam dico, Declina quaeso cadum tuum, et bibam, et dicat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo, illam destinasti servo tuo Jishako; et in hoc cognoscam, quod fecisti misericordiam cum domino meo. 15. Et fuit, ille vix absolvit loqui, e ecce Rebecca exit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami, et cadus ejus super humero ejus. 16. Et puella bona aspectu valde, virgo, et vir non cognoverat illam et descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit. 17. Et cucurrit servus obviam illi, et dixit, Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo. 18. Et dixit, Bibe domine mi, et festinavit et demisit cadum suum super manum suam, et potare fecit illum. 19. Et absolvit potare facere illum, et dixit, Etiam camelis tuis hauriam, usque dum absolverint bibere. 20. Et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem, et currebat adhuc ad puteum ad hauriendum, et hauriebat omnibus camelis illius. 21. Et vir obstupescens illi continens se, ad sciendum an prosperavisset JEHOVAH viam suam, vel non. 22. Et fuit, quando abvsolverunt cameli bibere, et accepit vir monile auri, dimidium sicli pondus ejus, et duas armillas super manus ejus, decem auri pondus earum. 23. Et dixit, Filia cujus tu? indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum? 24. Et dixit ad illum, Filia Bethuelis ego, filii Milkae, quem genuit Nahori. 25. Et dixit ad illam, Etiam stramen, etiam pabulam multum nobiscum, etiam locus ad pernoctandum. 26. Et inflexit se vir, et incurvavit se JEHOVAE. 27. Et dixit, Benedictus JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, Qui non dereliquit misericordiam Suam, et veritatem Suam a eum domino meo; ego in via, duxit me JEHOVAH domum fratrum domini mei. 28. Et cucurrit puella, et indicabat domui matris suae juxta verba illa. 29. Et Rebeccae frater, et nomen ejus Laban, et currebat Laban ad virum foras ad fontem. 30. Et fat, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae, et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae, dicendo, Ita locutus ad me vir; et venit ad virum, et ecce stans apud camelos apud fontem. 31. Et dixit, Veni benedicte JEHOVAE, quare stas foris? et ego verri domum, et locus camelis. 32. Et venit vir domum, et solvit camelos, et dedit stramen et pabulum camelis, et aquam ad lavandum pedes ejus, et pedes virorum qui cum illo. 33. Et ponebatur coram illo ad edendum, et dixit, Non edo, usque dum locutus sum verba mea, et dixit, Loquere. 34. Et dixit, Servus Abrahami ego. 35. Et JEHOVAH benedixit domino meo valde, et magnificavit et dedit ei gregem et armentum, et argentum et aurum, et servos et ancillas, et camelos et asinos. 36. Et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo post senectutem suam, et dedit illi omnia quae ei. 37. Et adjuravit me dominus meus, dicendo, Non accipie mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in terra. 38. Non nisi ad domum patris mei ibis, et ad familiam meam et accipies mulierem filio meo. 39. Et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me. 40. Et dixit ad me, JEHOVAH, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te, et prosperabit viam tuam, et accipias mulierem filio meo, e familia mea, et e domo patris mei; 41. Tunc immunis eris ab obsecratione mea, quod veneris ad familiam meam; et si non dederint tibi, et eris immunis ab obsecratione mea. 42. Et veni hodie ad fontem, et dixi, JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, si sit Tibi quaeso prosperans viam meam, qua ego ambulans super. 43. Ecce ego sto apud fontem aquarum, et sit adolescentula exiens ad hauriendum, et dico ad illam, Fac potare me quaeso parum aquae e cado tuo. 44. Et dicat ad me, Etiam tu bibe, et etiam camelis tuis hauriam, illa mulier quam destinavit JEHOVAH filio domini mei. 45. Ego vix absolvi loqui ad cor meum, et ecce Rebecca exit, et cadus ejus super humero ejus, et descendit ad fontem, et haurit, et dixi ad illam, Fac potare me quaeso. 46. Et festinabat et demittebat cadum suum desuper se, et dicebat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo; et bibi, et etiam camelos potavit. 47. Et interrogabam illam, et dicebam, Filia cujus tu? et dixit, Filia Bethuelis filii Nahoris, quem peperit illi Milkah: et posui monile super nasum illius, et armillas super manus illius. 48. Et inflexi et incurvavi me JEHOVAH, et benedixi JEHOVAE DEO domini mei Abrahami, Qui duxit me in viam veritatis ad accipiendum filiam fratris domini mei filio suo. 49. Et nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi, et si non, indicate mihi, et spectabo ad dextram vel ad sinistram. 50. Et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A JEHOVAH exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum. 51. Ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filio domini tui, quemadmodum locutus JEHOVAH. 52. Et fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram JEHOVAE. 53. Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes, et dedit Rebeccae; et pretiosa dedit fratri ejus, et matri ejus. 54. Et ederunt et biberunt ille et viri qui cum illo, et pernoctarunt, et surrexerunt in mane, et dixit, Mittite me domino meo. 55. Et dixit frater ejus, et mater ejus, Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis. 56. Et dixit ad illos, Ne moremini me, et JEHOVAH prosperavit viam meam, mittite me, et vadam domino meo. 57. Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius. 58. Et vocarunt Rebeccam, et dixerunt ad illam, An eas cum viro hoc? et dixit, Ibo. 59. Et miserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahami, et viros ejus. 60. Et benedixerunt Rebeccae, et dixerunt illi, Soror nostra tu sis in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam osorum 1tuorum. @1 Heb.suorum$ 61. Et surrexit Rebecca, et puellae ejus, et equitabant super camelis, et ibant post virum; et accepit servus Rebeccam, et ivit. 62. Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei. 63. Et exivit Jishak ad meditandum in agro, versus vesperam, et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce cameli venientes. 64. Et sustulit Rebecca oculos suos, et vidit Jishakum, et cecidit desuper camelo. 65. Et dixit ad servum, Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis? et dixit servus, Ille dominus meus; et accepit peplum et obtexit se. 66. Et narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit. 67. Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae; et accepit Rebeccam, et erat ei in mulierem, et amavit illam; et consolatus est Jishakus post matrem suam. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 #3012 Describitur in sensu interno omnis processus conjunctionis veri cum bono in Divino Rationali Domini: in hoc capite, processus initiationis quae praecedit conjunctionem: "Jishakus" est bonum rationalis; "Rebecca" hic est verum initiandum bono; "Laban" est affectio boni in naturali homine.
Arcana Coelestia 3 #3013 Processus initiationis in sensu interno ita descriptus est: cum status esset, et omnia in ordinem Divinum caelestem redacta a Domino ut Divino Bono Rationalis Ipsius conjungeretur Divinum Verum, et hoc per viam communem ex naturali homine, nempe ex scientificis, cognitionibus et doctrinalibus quae ibi, quod tunc per influxum Divinum Domini inde vera evocata, initiata bono in rationali, et facta Divina; ita quod Rationale a Domino factam Divinum sicut quoad bonum, etiam quoad verum.
Arcana Coelestia 3 #3014 Ex hoc capite et ex sequentibus, constare potest quae arcana in sensu interno Verbi continentur. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 #3015 Vers. I. Et Abraham senex venit in dies, et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus. "Abraham senex venit in dies" significat cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum: "et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus" significat cum a Domino 1omnia in Divinum ordinem disposita essent. @1 after ordinem$
Arcana Coelestia 3 #3016. "Abraham senex cum venit in dies": quod significet cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua n. 1893, 1965, 1989, 2011, 2172, 2198, 2501, 2833, 2836, et alibi multoties; a significatione "senis seu senectutis" quod sit exuere quod humanum est, ac induere quod caeleste, de qua n. 1854, 2198, et cum praedicatur de Domino, quod sit induere Divinum: et a significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; inde "venire in dies" quod sit cum adesset status. Quod "senex" et "venire in dies" illa significent, causa est quia apud angelos nulla idea senectutis est, nec progredientis aetatis, quae est "venire in dies," sed idea status quoad vitam in qua 1sunt; quare cum progressus aetatis et senectus nominatur in Verbo, angeli qui apud hominem, non possunt aliam ideam habere quam status vitae in qua sunt, et in qua homines cum percurrunt aetates usque ad ultimam, quod nempe successive sic exuant humanum, ac induant caeleste, nam vita humana non aliud est ab infantia ad senium, quam progressio a mundo ad caelum, ac ultima quae est mors, est ipse transitus; sepultura ideo est resurrectio quia plenaria exuitio, n. 2916, 2917; quia 2angeli in tali idea sunt, non aliud per "venire in dies" et per "senectutem" in sensu interno, qui principaliter pro angelis est, et pro hominibus qui angelicae 3mentes sunt, significari potest. @1 i illi$ @2 after sunt$ @3 mentis$
Arcana Coelestia 3 #3017 "Et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus": quod significet cum a Domino in Divinum ordinem omnia disposita essent, seu quod idem, cum Dominus omnia in Divinum ordinem disposuit, constat inde quod "Jehovah" sit Dominus quoad ipsum Divinum, n. 1343, 1736, 1815, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, et quod tunc "Abrahamus" repraesentet Dominum quoad Divinum Humanum, n. 2833, 2836, quare cum dicitur quod "Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus," intelligitur in sensu interno quod Dominus ex ipso Divino in Humano Suo omnia in Divinum ordinem disposuerit, nam "benedicere" cum dicitur de Humano Domini, significat illa; "benedici" enim cum praedicatur de homine, est locupletari bono spirituali et caelesti, n. 981, 2096, 1420, 1422, et tunc locupletatur illo, cum illa quae apud eum a Domino in ordinem spiritualem et caelestem, ita in Divini ordinis imaginem et similitudinem disponuntur, n. 2475; 2 regeneratio hominis nec aliud est. Quid autem sit, quod omnia a Domino in Divinum ordinem in Humano Suo disposita sint, patet ab illis quae in hoc capite sequuntur, nempe quod Divinum Ipsius Rationale, repraesentatum per "Jishakum," conceptum a Divino Bono repraesentato per "Abrahamum," et natum ex Divino Vero repraesentato per "Saram," nunc in Divinum illum ordinem dispositum sit, ut Ipsi conjungi possent Divina Vera ex ipso Humano: haec sunt arcana, quae in hoc capite in sensu interno continentur, de quibus angeli claram lucem habent a Domino, nam in luce caeli haec patent sicut in clara die; at in luce mundi in qua homo, vix quicquam, nisi obscure aliquid apud regeneratum, is enim etiam est in aliqua luce caeli.
Arcana Coelestia 3 #3018 Vers. 2. Et dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae, administrantem omnia quae ei, Pone quaeso manum tuam sub femore meo. "Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae" significat ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est servus senior domus: "administrantem omnia quae ei" significat naturalis hominis officia: "pone quaeso manum tuam sub femore meo" significat obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis.
Arcana Coelestia 3 #3019 "Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae": quod significet ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est "servus senior domus," constat a significatione "dicere" hic quod sit mandare, quia ad servum; et quia 1agitur de dispositione illorum quae in naturali homine a Divino, est ordinare et influere; omne enim quod agitur in naturali seu externo homine, ordinatur a rationali seu interno, et fit per influxum: quod "servus senior domus" sit naturale seu naturalis homo, constare potest a significatione "servi" quod sit illud quod inferius est, et servit superiori, seu quod idem, quod exterius est et servit interiori, videatur n. 2541, 2567; omnia quae sunt naturalis hominis, ut scientifica cujuscumque generis, non aliud sunt quam servitia; inserviunt enim rationali ut aeque cogitare et juste velle possit; quod "senior domus" sit naturalis 2homo, constare potest ab illis quae sequuntur. @1 fit$ @2 i seu externus$
Arcana Coelestia 3 #3020 "Administrantem omnia quae ei": quod significet naturalis hominis officia, constat ex significatione "administrare," et quidem "administrare omnia," quod sit obire officia seu munia: quod naturalis homo respective ad rationalem, seu quod idem, externus homo respective ad internum, se habeat similiter ac administrator in domo, videatur n. 1795; omnia quae in homine sunt, se habent sicut una domus, hoc est, sicut una familia, quod sit qui patrisfamilias munus obit, et sint qui servorum; ipsa mens rationalis est qui disponit omnia sicut paterfamilias, et per influxum in mentem naturalem ordinat; mens autem naturalis est 1quae ministrat et administrat; quia mens naturalis est distincta a mente rationali, et in gradu infra 2hanc, et ex quodam proprio etiam agit, vocatur illa respective "servus senior domus," et "administrans omnia quae ei ibi"; quod mens naturalis 2 sit distincta mens a rationali, et in gradu inferiore, ac in quodam proprio, constare potest ex illis quae ibi, et ejus officiis; illa quae ibi sunt omnia scientifica, ita quoque omnes cognitiones cujuscumque generis3, verbo omnia et singula quae sunt memoriae exterioris seu corporeae, de qua n. 2471, 2480. Illius etiam est omne imaginativum, quod est interius sensuale apud hominem, ac viget imprimis apud pueros et in aetate prima adolescentiae; illius etiam sunt omnes affectiones naturales quas homo cum brutis animalibus communes 3 habet; inde patet quae ejus officia sunt: mens autem rationalis est interior; 4cognitiva quae ibi, non patent coram homine, sed sunt, cum in corpore vivit, imperceptibilia, nempe omnia et singula quae sunt memoriae interioris, de qua n. 2470-2474, 2489, 2490; omne etiam cogitativum quod perceptivum aequi et justi, tum veri et boni, est ejus; etiam omnes affectiones spirituales quae proprie humanae sunt et per quas homo a brutis animalibus 5distinguitur; mens haec ab illis influit in mentem naturalem, et ea quae ibi excitat, et visu quodam intuetur, et sic judicat et concludit. Quod hae binae mentes distinctae sint, patet manifeste ex eo quod apud plures mens naturalis dominetur super mentem rationalem, seu quod idem, externus homo super internum; et quod solum apud illos non dominetur, sed servit, qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui a Domino se duci patiuntur. @1 qui$ @2 illam$ @3 i sunt$ @4 A had cognitiones but d and i cognitiva$ @5 after homo$
Arcana Coelestia 3 #3021 "Pone quaeso manum tuam sub femore meo": quod significet obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat a significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878; et a significatione "femoris" quod sit bonum amoris conjugialis, de qua sequitur: quod sit obstrictio ad illam potentiam, constat ex eo quod qui obstringerentur ad aliquod quod esset amoris conjugialis, ab antiquo ritu posuerint manum sub femore illius cui obstringebantur, et sic adjurati sint ab illo, et hoc ex causa quia "femur" significabat amorem conjugialem, et "manus" potentiam seu quantum posset; omnes enim partes corporis humani correspondent spiritualibus et caelestibus in Maximo Homine, qui est caelum, ut n. 2996, 2998 ostensum; et amplius in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; 1ipsa femora cum lumbis correspondent amori conjugiali; haec antiquissimis fuerunt nota, quare ritus plures illis inde haerunt, inter quos etiam quod ponerent manus sub femore, cum ad quoddam bonum amoris conjugialis obstringerentur; cognitio talium, quae antiquis fuit aestimatissima et inter praecipua scientiae et intelligentiae illorum, hodie prorsus deperdita est, usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit aliqua correspondentia, et forte inde miraturi quod talia per illum ritum significentur: hic quia agitur de 2desponsatione 3Jishaki filii cum aliqua ex familia Abrahami, et servo seniori dictum ut 4officio illo fungeretur, ideo 5hic ritus. Quod "femur" significet amorem conjugialem, ex correspondentia, ut dictum, etiam ab allis locis in Verbo constare potest, ut ex processu mandato cum mulier accusaretur adulterii a viro suo, apud Mosen, Adjurabit sacerdos mulierem juramento 6maledictionis, et dicet sacerdos mulieri, Dabit Jehovah temet in 6maledictionem et in adjurationem in medio populi tui, in dando Jehovah femur tuum cadens, et ventrem tuum tumentem....Cum bibendas dederit ei aquas, et fiet, si polluta et praevaricata praevaricationem in virum suum, et venient in (x)illam aquae maledictae in amaritudines, et tumescet venter ejus, et cadet femur ejus, et erit mulier in 6obsecrationem in medio populi sui, Num. v 21, 27; quod "femur caderet" significabat malum amoris conjugialis seu adulterium; cetera quae in eodem processu, quoad singula, specialia rei significabant, sic ut ne minimum sit quod non involvit aliquod, utcumque homo qui absque sancti idea legit Verbum, miraturus cur talia. Ex significatione "femoris" quod sit bonum amoris conjugialis, aliquoties dicitur quod "egressi femur ejus," ut de Jacobo, (m)Fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit ex te, et reges ex feminibus tuis exibunt, Gen. xxxv 11: et alibi,(n) Omnis anima veniens Jacobo ad Aegyptum, egressi femur ejus, Gen. xlvi 26; Exod. i 5: et de Gideone, Gideoni erant septuaginta filii, egressi femur ejus, Jud. viii 30. Et quia "femora, femina et lumbi" significant illa quae sunt amoris 3 conjugialis, etiam significant illa quae sunt amoris et charitatis, ex causa quia amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris, videatur n. 686, 2733, 2737-2739, ex eadem enim origine sunt, nempe ex conjugio caelesti quod est boni et veri, de quibus videantur n. 2727-2759; quod "femur" significet bonum amoris caelestis, et bonum amoris spiritualis, constare potest ab his locis, apud Johannem, Sedens super equo albo, habebat super vestimento suo, et super femore suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum, [Apoc.] xix 16; "sedens super equo albo" quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur n. 2760-2762; quod "vestimentum" sit Divinum Verum, n. 2576, 7ideo dicitur "Rex regum," n. 83009; inde patet quid "femur," quod nempe Divinum Bonum quod est amoris Ipsius, ex quo etiam vocatur "Dominus dominorum," n. 83004-3011, hoc quia est quali Domini, dicitur quod "haberet super illis nomen scriptum," "nomen 4 enim significat quale, n. 1896, 2009, 2724, 3006: apud Davidem, Accinge gladium tuum super femur, potens gloria tua et honore, Ps. xlv 4 [A.V. 3]; ubi de Domino; "gladius" pro vero pugnante, n. 2799, "femur" pro bono amoris; "accingere gladium super femur" est quod verum ex quo pugnaret, esset ex bono amoris: apud Esaiam, Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, xi 5; ubi etiam de Domino; "justitia quia praedicatur de bono amoris n. 2235, vocatur "cingulum lumborum"; "veritas" 9quia ex bono, dicitur "cingulum feminum"; ita "lumbi" praedicantur de amore boni, et 5 "femina" de amore veri: apud eundem, Non fessus, et non impingens in Ipso, non dormitabit, et non indormiet, et non solutum est cingulum feminum Ipsius, et non avulsa corrigia calceorum Ipsius, v 27; de Domino, "cingulum feminum" pro amore veri, ut supra: apud Jeremiam, Jehovah ad illum, quod emeret cingulum lini, et poneret super lumbos, sed per aquam non duceret;...et abiret a Euphratem, et absconderet illud in foramine petrae;...quo facto, cum abiit, et recepit illud e loco,...corruptum erat xiii 1-7; "cingulum lini" pro vero, 10repraesentativum quod verum esset ex bono, erat quod "poneret illud super lumbos"; quisque videre potest quod haec repraesentativa sint, quae non sciri possunt quid significant nisi ex correspondentiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordi 6 ad finem 11quorundam capitum; similiter quid significant illa quae visa Ezechieli, Danieli, et Nebuchadnezzari; Ezechieli, Supra expansum, quod supra caput cheruborum, quasiaspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius; et vidi sicut speciem prunae, sicut aspectum ignis intra 12illam circumcirca; ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, et splendorem illi circumcirca sicut aspectum iridis, quae est in nube in dic pluviae, ita aspectus splendoris circumcirca, ita aspectus similitudinis gloriae Jehovae, i 26-28; quod hoc repraesentativum fuerit Domini, ac regni Ipsius, constare potest, et quod "aspectus lumborum sursum et aspectus lumborum deorsum" sit Ipsius amoris, patet a significatione "ignis" quod sit amor, n. 934, et a 13splendoris et iridis quod sit inde sapientia et intelligentia, n. 1042, 1043, 1053: Danieli, 7 Vir visus illi indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut Tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut lampades ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, x [5], 6; quid singula haec, nemini constare potest nisi ex repraesentationibus et illarum correspondentiis, ut quid lumbi, quid corpus, quid facies, oculi, brachia, pedes; ex illis patet quod Domini regnum caeleste ita repraesentatum sit, in quo Divinus amor sunt "lunabi," "aurum Uphasi" quo cincti, est bonum sapientiae quod ex amore, n. 113, 1551, 1552: Nebuchadnezzari, apud Danielem, Statuae caput erat aurum bonum; pectus et brachia ejus argentum; venter et femora ejus aes; pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, ii 32, 33; per statuam illam status Ecclesiae successivi repraesentati sunt, per "caput quod aurum" primus status, qui fuit caelestis quia amoris in Dominum; per "pectus et brachia quae argentum" secundus 14status, qui fuit spiritualis quia charitatis erga proximum; per "ventrem et femora quae aes" tertius status, qui fuit boni naturalis quod est "aes," n. 425, 1551, bonum naturale est amoris seu charitatis erga proximum in gradu infra bonum spirituale; per "pedes qui ferrum et argilla" quartus status, qui fuit veri naturalis quod est "ferrum," n. 425, 426, et quoque nullius cohaerentiae cum bono, quod est "argilla." Ex his constare potest quid per femora et lumbos significatur, 15quod nempe amor conjugialis principaliter, et inde omnis amor genuinus, ut ex adductis locis patet, et quoque ex, Gen. xxxii 26, 32, 33 [A.V. 25, 31, 32]; Esai. xx 2-4; Nahum ii 2 [A.V. 1]; Ps. lxix 24 [A.V. 23]; Exod. xii 11; Luc. xii 35, 36; etiam in opposito sensu 16amores illis contrarii, nempe sui et mundi, I Reg. ii 5, 6; Esai. xxxii 10, 11; Jer. xxx 6; xlviii 37; Ezech. xxix 7; Amos viii 1O. @1 ipsum femur$ @2 dispensatione I$ @3 Isaci$ @4 officia I$ @5 talis$ @6 In this citation S probably meant to distinguish "alah) and (m"arar), both meaning "curse". The former occurs in lines 1, 2 and 8, that latter in line 6. In line 2 A alters maledictionem to obsecrationem but this is corrected in I. In lines 6 and 8 we should probably read obsecratae and maleditionem.$ @7 inde etiam$ @8 Neither "Rex regum" nor "Dominus dominorum" appears in the series from 3004 to 3011, but they occur in n. 2760.$ @9 i autem$ @10 significativum$ @11 cap. xxvii-xliii.$ @12 illum I$ @13 splendoris sicut irides. If correct significatione must be understood after a.$ @14 i ejus$ @15 praeter aliis in locis ubi nominantur, ut$ @16 pro amoribus A, amoris for amores I$
Arcana Coelestia 3 #3022 Vers. 3, 4. Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae, quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in medio: Sed ad terram meam, et ad nativitatem meam eas, et accipies mulierem filio meo Jishako. "Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae" significat obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: "quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae" significat quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat: "cujus ego habito in medio" significat discordantia in humano materno quae cingunt: "sed ad terram meam et ad nativitatem meam eas" significat ad caelestia et spiritualia Divinii quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit: "et accipies mulierem filio meo Jishako" significat quod inde veri affectio quae conjungeretur affectioni boni Rationalis.
Arcana Coelestia 3 #3023 "Adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae": quod significet obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde, constat a significatione "adjurare" quod sit per juramentum obstringere, adjuratio enim non aliud est quam obstrictio, et haec sanctissima cum "in Jehovam Deum caeli et Deum terrae," hoc est, ad Divinum quod supra et quod supra, seu quod idem, ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: "Jehovah Deus caeli" quia dicitur de Domino, est Ipse Jehovah Qui "Pater" 1vocatur, ex Quo conceptus, ita Qui Divina Ipsius Essentia; ipsa enim conceptio dedit ipsissimam Essentiam ex qua fuit; "Jehovah Deus terrae" est tunc Jehovah qui "Filius" dicitur, ita Humana Ipsius Essentia; exstitit haec ab illa cum Dominus eam quoque Divinam fecit; ita significatur per "Jehovam Deum caeli" Divinum quod in supremis, et per "Jehovam Deum terrae" Divinum quod in illis quae inde. Dominus autem "Jehovah Deus caeli" dicitur ex Divino Ipsius quod in caelis, et "Deus terrae" ex Divino quod in terris; Divinum in caelis etiam est quod apud hominem in internis ejus, Divinum autem in terra est quod in ejus externis; interna enim hominis sunt ejus caelum, quia per illa conjunctus est angelis, externa autem ejus sunt terra, nam per illa conjunctus est hominibus, n. 82, 913, 1411, 1733; cum homo regeneratus est, tunc illa influunt in haec, et haec sunt ab illis; inde etiam sciri potest quid Ecclesiae interna et quid ejus externa. @1 dicitur$
Arcana Coelestia 3 #3024 Quod "non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae" significet quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, constat a significatione "accipere mulierem" quod sit conjungi per foedus conjugii; ex significatione "filii mei," nempe Jishaki, quod sit Rationale Divinum Domini, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; a significatione "filiarum" quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 568, 2362: et a significatione "Canaanitae" quod sit malum, de qua n. 1444, 1573, 1574; inde est quod "filiae Canaanitae" sint affectiones quae a vero discordant. Agitur hic de vero Divino quod adjungendum bono Divino Rationalis Domini, ut videri potest a contentis n. 3013; per "mulierem" quae foedere conjugii associanda, intelligitur ipsum illud verum quod per viam communem ex naturali homine evocandum; per "filium meum" intelligitur Rationale Domini quoad bonum cui adjungendum seu associandum; inde scire potest 1quod per "non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae," significetur quod non conjungeretur alicui affectioni quae a vero discordat; omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, nusquam enim aliquod verum intrat in rationale hominis et ibi conjungitur nisi per affectionem, nam in affectione est bonum amoris, quod unice conjungit, n. 1895, quod etiam notum potest esse 2ei qui reflectit. Quod "filiae Canaanitae" significent 2 affectiones quae a vero discordant, hoc est, affectiones falsi, constare potest a significatione "filiarum"; filiae enim in Verbo multis 3locis nominantur, et quisque ibi videre potest quod non filiae intelligantur, sicut filia Zionis, filia Hierosolymae, filia Tarshish, filia populi Mei, quae quod sint affectiones boni et veri, in locis supra adductis ostensum est; et quia sunt affectiones boni et veri, etiam sunt Ecclesiae, nam Ecclesiae sunt Ecclesiae ex affectionibus illis; inde est quod per "filiam Zionis" significetur Ecclesia caelestis, et hoc ex affectione boni; per "filiam autem Hierosolymae" Ecclesia spiritualis, ex affectione veri, n. 2362, (m)etiam per filiam populi Mei, Esai. xxii 4; Jer. vi 14, 26; 3 viii 19, 21-23; xiv 17; Thren. ii 11; iv 6; Ezech. xiii 17(n). Inde patet quid per filias gentium, ut per "filias Philistaeorum, filias Aegypti, filias Tyri et Zidonis, filias Edomi, filias Moabi, filias Chaldaeorum et Babelis, filias Sodomae" significatur, quod nempe affectiones mali et falsi, ex quibus religiosa illorum, ita ipsa religiosa; quod haec sit significatio filiarum, constare potest ab his locis; (m)apud Ezechielem, Filiae gentium lamentabuntur Aegyptum,...plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam, illam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum descendentibus foveam, xxxii 16, 18; "filiae gentium magnificarum" pro affectionibus mali: apud Samuelem, Ne indicate in Gath, ne evangelizate in plateis Askalonis, forte gaudent filiae Philistaeorum,...forte exsultant filiae praeputiatorum, 2 Sam. i 20: apud Ezechielem, Scortata es cum filiis Aegypti,...dedi te in animam odentium te, filiarum Philistaeorum,...antequam revelaretur malum tuum, sicut tempus ignominiae filiarum Syriae, et omnium circuituum ejus, filiarum Philistaeorum contemnentium te e circuitu, xvi 26, 27, 57; quod non filiae hic intellectae sint, quisque videre potest, sed quod religiosa talium qui significantur per "Philistaeos," quae talia quod multum loquantur de fide, et nullam fidei vitam agunt, videatur n. 1197, 1198; inde etiam dicti sunt "praeputiati," hoc est, absque 4 charitate: apud Jeremiam, Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti....Vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti. Pudefacta est filia Aegypti,...data in manum populi septentrionis, xlvi 11, 19, 24; "filia Aegypti" pro affectione ratiocinandi de veris fidei num ita sit, ex scientificis; ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est "quod nihil credatur nisi quod sensibus capitur, ita nihil veri fidei, videatur n. 215, 232, 233, 1164, 1165, 1386, 1385, 2196, 2203, 2209, 2568, 2588: apud Esaiam, Dixit, Non 5addes amplius exsultare oppressa virgo filia Zidonis, xxiii 12: apud Davidem, Filia Tyri in munere, facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. xlv 13 [A.V. 12]; quid filia Zidonis et filia Tyri, patet a significatione Zidonis et Tyri, de qua n. 1201 apud Jeremiam, Gaude et laetare filia Edomi;...consummata est iniquitas tua filia Zionis, non addet migrare facere te, visitabitur iniquitas tua filia Edomi, Thren. iv [21], 22: apud Esaiam, Sicut avis vagabunda, nidus emissus, erunt filiae Moabi, xvi 2: apud eundem, Descende et sede super pulvere virgo filia Babelis, sede ad terram, non thronus, filia Chaldaeorum....Sede silens, et intra in tenebras filia Chaldaeorum, quia non addes, vocent te dominam regnorum, xlvii 1, 5: apud Jeremiam, Populus veniens e septentrione,...ordinatus sicut vir ad bellum, super te filia Babelis, l 41, 42 apud eundem, Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, li 33: apud Zachariam, Heu Zion eripe te, habitans cum filia Babelis, ii 11 [A.V.ii 7]: apud Davidem, Filia Babelis vastata est, Ps. cxxxvii 8: apud Ezechielem, Sorores tuae, Sodoma et filiae ejus redibunt ad antiquum suum; et Samaria et filiae ejus redibunt ad antiquum suum, xvi 55; quod 6in nis locis per "filias" non fitiae intellectae sint, quisque (t)videre 5 potest, sed quod affectiones quae a vero discordant, ita religiosa quae sunt inde; quaenam autem religiosa sunt, patet a significatione illorum populorum, ut ab Edomi, Moabi, Chaldaeorum, Babelis, Sodomae, Samariae, de quibus passim in explicationibus ad capita priora Geneseos: inde nunc constat quid per "filias Canaanitae" hic loci significatur. Quod non contraherent matrimonia cum filiabus 6 Canaanitarum, spectabat quoque illa spiritualia, quod bonum et falsum, ac malum et verum, non conjungerentur, inde enim profanatio; prohibitio etiam erat repraesentativum illius rei, de qua Deut. vii 3, et apud (x)Malachiam, Profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quod amavit et maritavit filiam dei alieni, ii 11. @1 A had quod non acciperet mulierem filio e filiabus Canaanitae, in sensu interno illa significetur nempe quod non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat, d nempe...discordat.$ @2 unicuivis$ @3 i in$ @4 ut$ @5 addas$ @6 hic$
Arcana Coelestia 3 #3025 "Cujus ego habito in medio": quod significet discordantia in humano materno quae cingunt, constat ex significatione "habitare in medio," nempe Canaanitae, quod sint illa quae circumcirca sunt, seu quae cingunt; quae quod sint discordantia a vero, constat ab illis quae mox supra dicta sunt de significatione "filiarum Canaanitae": quod haec sint illa quae Dominus ex materno per hereditarium accepit, et quae postea cum Humanum Suum Divinum fecit, expulit, constare potest ex illis quae prius de eadem re n. 1414, 1444, 1573, 2159, 2574, 2649 dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 3 #3026 "Sed ad terram meam et ad nativitatem meam eas": quod significet ad caelestia et spiritualia Divina quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit, constat a significatione "terrae" quod sit caeleste amoris, de qua n. 1413, 1607; et ex significatione "nativitatis" quod sit spirituale amoris, de qua n. 1145, 1255; hic caelestia et spiritualia Divina quia de Domino agitur, quae quod propria potentia Sibi acquisiverit, videatur n. (x)1813, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500.
Arcana Coelestia 3 #3027 Quod "accipies mulierem filio meo Jishako" significet quod inde veri affectio quae conjungeretur affectioni boni Rationalis, constat ab illis quae supra n. 3024 dicta sunt.
Arcana Coelestia 3 #3028 Vers. 5, 6. Et dixit ad eum servus, Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc. An reducendo reducam filium tuum ad terram, unde exivisti? Et dixit ad illum Abraham, Cave tibi ne forte reducas filium meum illuc. "Dixit ad eum servus" significat perceptionem Domini de naturali homine: "forte non vult mulier ire post me ad terram hanc" significat naturalis hominis dubitationem de affectione a, num separabilis esset: "an reducendo reducam filium tuum ad terram unde exivisti?" significat num usque conjungi posset bono Divino Rationalis: "dixit ad illum Abraham" significat perceptionem Domini ex Divino: "cave ne reducas filium meum illuc" significat quod nusquam conjungi posset.
Arcana Coelestia 3 #3029 "Dixit ad eum servus": quod significet perceptionem Domini de naturali homine, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552; et a significatione "servi" hic, quod sit naturalis homo, de qua supra, n. 3019, 3020 quicquid agitur in naturali homine, et qualis est naturalis homo, hoc percipitur in rationali, quod enim in homine inferius est, hoc percipitur a superiore, videatur n. 2654; inde est quod "dixit ad eum servus" significet perceptionem Domini de naturali homine.
Arcana Coelestia 3 #3030 "Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc": quod significet naturalis hominis dubitationem de affectione illa num separabilis esset, constat a significatione "mulieris" quod sit verum, hic e naturali, quod conjungendum bono Divino Rationalis; et quia omnis conjunctio fit per affectionem, ut supra n. 3024 dictum, ita per "mulierem" 1significatur affectio istius veri; et a significatione "ire post me" seu sequi "ad terram hanc" quod sit separari a naturali, et conjungi Rationali, "terra" enim hic ut supra n. 3026, est bonum amoris quod Rationalis; quod dubitatio sit 2videtur ab eo quod dicatur "forte non vult." Ex illis quae supra dicta sunt, patet quid haec et sequentia ad vers. 8, et porro, involvunt; quae ut melius intelligantur, paucis adhuc dicendum: 3rationale genuinum est ex bono, et existit 2 ex vero; bonum influit per viam internam, verum autem per viam externam; bonum cum vero se sic in rationali conjungit, et faciunt ut sit rationale; nisi bonum ibi conjunctum sit cum vero, non est rationale, tametsi appareat ex eo quod ratiocinari possit homo quod sit, n. 1944; haec est via communia, perquam 3rationale apud hominem formatur: Dominus quia natus sicut alius homo, et voluit instrui 3 sicut alius homo, ita quoque similiter voluit facere Rationale Suum Divinum, nempe quoad bonum per influxum ex Suo Divino per viam internam, et quoad verum per influxum per viam externam; cum itaque Rationale quoad bonum formatum est, usque adeo ut in statu esset recipiendi verum, quod intellectum per verba in principio hujus capitis, "Abraham senex venit in dies, et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus," quibus quod significatum, cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum, et in Divinum ordinem omnia disposita essent, videatur n. 3016, 3017, nunc sequitur quod 4 bono Rationalis verum conjungendum sit, et hoc, ut dictum, per viam communem, hoc est, per scientifica et cognitiones e naturali homine: ipsum bonum rationalis, quod formatur per viam internam, est ipsa humus, verum autem est semen quod humo isti inseminandum; rationale genuinum nusquam alio modo nascitur: 4ut similiter existeret apud Dominum, ac Divinum fieret propria potentia, Dominus venit in mundum, et nasci voluit sicut alius homo; alioquin potuisset absque nativitate assumere humanum, sicut multoties antiquis temporibus cum apparuit hominibus: haec sunt quae continentur in hoc capite, nempe quomodo verum ex naturali homine evocatum conjungeretur bono rationalis, et sicut bonum ibi fuit Divinum, etiam verum ibi fieret Divinum; haec coram homine, imprimis illo qui non scit quod rationale sit aliquod distinctum a naturali et qui ideo non scit quod rationale successive formetur, et hoc per cognitiones, obscurissima sunt, ita ut non intellecta; sed usque talia sunt quae inter leviora sunt illis qui aliquam cognitionem de rationali et naturali homine habent, et in illustratione sunt; angeli omnia haec vident sicut in clara die. Ut idea horum comparetur, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe: quod rationale quoad verum per influxum in scientias et cognitiones formetur, n. 1495, 1563, 1900, 1964: quod non nascatur a scientiis et cognitionibus, sed ab affectione illarum, n. 1895, 1900: quod scientiae et cognitiones sint modo vasa boni, n. 1469, 1496: quod inania scientifica destruenda, n. 1489, 1492, 1499, 1500: quod in rationali affectio boni sit sicut anima in affectione veri, n. 2072: quid affectio veri rationalis, et veri scientifici, n. 2503: quod per cognitiones conjungatur externus homo interno, seu rationalis naturali, cum cognitiones implantantur caelestibus quae sunt amoris et charitatis, n. 1450, 1451, 1453, 1616. @1 i hic$ @2 patet$ @3 i omne$ @4 utque$
Arcana Coelestia 3 #3031 "An reducendo reducam filium tuum ad terram unde exivisti?" quod significet, num usque conjungi posset bono Divino Rationalis, constare potest ab illis quae prius de Abramo et de terra unde exivit, dicta sunt, videatur n. 1343, 1356, 1992, 2559, ex quibus patet quod terra unde Abram, esset Syria, ubi altera Ecclesia Antiqua quae dicta fuit Hebraea ab Ebero instauratore ejus, n. 1238, 1241, 1327, 1343; sed Ecclesia haec circa 1Abrahami tempus etiam descivit a vero, et quaedam ibi domus in tantum ut nesciverint prorsus Jehovam, et coluerint alios deos; haec terra est quae hic intelligitur, de qua servus quaesivit "an reduceret filium ad terram unde exivisti," inde est quod per "terram" hic significetur affectio quae non concordat cum vero; et quia hoc, per "reducere filium 2," seu quod idem, ibi accipere ei mulierem et ibi cum illa manere, significatur conjungere affectionem non concordantem vero cum bono Divino Rationalis; at quod hoc fieri non posset, 3declarat Abrahami responsum, de quo sequitur. @1 Abrami$ @2 i illuc$ @3 declaratur a responso Abrahami$
Arcana Coelestia 3 #3032 "Dixit ad illum Abraham": quod significet perceptionem Domini ex Divino, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua supra n. 3029; et a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo perceptio illa.
Arcana Coelestia 3 #3033 "Cave ne reducas filium meum illuc": quod significet quod nusquam conjungi posset, constat ab illis quae mox supra n. 3031 dicta sunt, ubi explicatum, quid in sensu interno sit "reducere filium ad terram ex qua Abraham exivit." Quod affectio cum vero non concordans non conjungi possit bono 1quod Rationalis, constare potest ex illis quae prius de conjunctione boni et veri, seu quod idem, de conjugio caelesti, n. 2173, 2507, 2727-2759 dicta sunt: quod ideo antiqui inter affectionem boni et veri conjugium instituerint, videatur n. 1904 tum quod "falsum nusquam" conjungi possit cum bono, nec verum cum malo, quia contrariae indolis sunt, n. 2388, 2429, 2531: quodque bonum cognitionibus veri, ut suis vasis recipientibus, insinuetur et sic fiat conjunctio, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 1950, 2063, 2189, 2261, 2269, 2428, 2434, 2697. Quod nulla 2 possit esse conjunctio falsi cum bono, nec veri cum malo, sed solum falsi cum malo et veri cum bono, ad vivum percipere mihi datum est; et perceptum quod ita se habeat: cum homo affectionem boni habet, hoc est, cum vult bonum ex corde, quando aliquid cogitandum quod volendum et agendum, tunc ejus bene velle influit in ejus cogitare, et ibi se applicat et injungit cognitionibus quae ibi, ut suis vasis recipientibus, et per conjunctionem illam adigit eum ad ita cogitandum, volendum, et agendum; est quasi insitio boni in veris seu in cognitionibus veri: at cum homo non affectionem boni sed affectionem mali habet, hoc est, cum vult malum, ut cum bonum credit omne quod est pro se, ut is magnus fiat et ut dives, sic ut potiatur honore et opibus, et hoc finis ejus, quando aliquid cogitandum quod volendum et faciendum, tunc pariter ejus velle influit in ejus cogitare, et ibi excitat cognitiones quae apparent instar veri, ac ita adigit illum ad cogitandum, volendum et faciendum; et hoc, sinistre applicando cognitiones, et intuendo communia quaedam, quae ex sensu litterae Verbi hausit, vel ex alia scientia, sicut applicabilia in omni sensu; sic est malum quod copulatur falso, 2nam tunc verum quod inibi 3 privatur omni essentia veri: tales in altera vita utcumque in vita corporis visi instructissimi prae aliis, sunt stupidiores aliis, et quantum in persuasione sunt quod in vero, tantum inducunt aliis caliginem; tales aliquamdiu apud me fuerunt, at non susceptibiles fuerunt alicujus affectionis boni ex vero, utcumque illis revocabantur in mentem vera quae in vita corporis noverunt, nam malum apud eos erat, cum quo conjungi vera non potuerunt: 3hi nec interesse possunt consortio bonorum, sed si aliquid boni naturalis est apud illos, vastantur eousque dum nihil veri sciant, et remanenti bono tunc insinuatur aliquid veri, quantum pusillum boni remanentis capere potest. Qui autem in affectione boni ex corde fuerunt4, illi receptibiles sunt omnis veri, 5juxta quantum et quale boni quod fuit apud illos. @1 i enim$ @2 nam tunc omne verum quod inibi privatur essentia veri, et evanescit$ @3 tales$ @4 i in vita corporis$ @5 secundum$
Arcana Coelestia 3 #3034 Vers. 7. Jehovah Deus caeli, Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae, et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, Ipse mittet angelum Suum coram te, et accipies mulierem filio meo inde. "Jehovah Deus caeli" significat ipsum Divinum Domini: "Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae" significat ex Quo Dominus liberavit Seipsum a maternis quoad mala et quoad falsa: "et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi, dicendo" significat ex Quo Divinum Ipsius velle et intelligere: "semini tuo dabo terram hanc" significat Divinum Verum quod Humano Domini: "Ipse mittet angelum Suum coram te" significat Divinam Providentiam: "et accipies mulierem filio meo inde" significat quod affectio veri quidem inde sed ex ortu novo.
Arcana Coelestia 3 #3035 "Jehovah Deus caeli": quod significet ipsum Divinum Domini, constat ab illis quae supra n. 3023 dicta sunt, quod nempe Jehovah Deus caeli sit ipsum Divinum Domini; per Jehovam enim, qui toties nominatur in 1Verbo Veteris Testamenti, solus Dominus intellectus est, omnia enim et singula quae ibi, de Ipso in sensu interno agunt, et omnes et singuli ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant, videatur n. 1736, 2921; et quod antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, non alium per Jehovam intellexerint quam Dominum, n. 1343. In sensu litterae hic et alibi apparet sicut alius qui superior per Jehovam intelligatur, sed sensus litterae est talis; distinguit ille quae sensus internus unit; et hoc ex causa quia homo qui a sensu litterae instruendus, non habere possit ideam unius nisi prius plurium, unum enim apud hominem formatur ex pluribus, seu quod idem, ex successivis illud quod simul est; plura in Domino sunt, et omnia Jehovah sunt: inde est quod sensus litterae distinguat; at caelum nusquam 2distinguit, sed unum Deum simplici idea agnoscit, nec alium quam Dominum. @1 Veteri Testamento$ @2 distinguat$
Arcana Coelestia 3 #3036 "Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae": quod significet ex Quo Dominus liberavit Se Ipsum a maternis quoad mala et quoad falsa, constat a significatione "domus patris" hic et "terrae nativitatis" quod sit maternum seu hereditarium a matre, ex quo malum et falsum, contra quod Dominus pugnavit, et quod expulit, ac ita Humanum Suum propria potentia Divinum fecit; videantur quae de domo et terra unde Abram supra n. 3031 dicta sunt, et quae prius de hereditario Domini, quod ex Jehovah Divinum, ex matre malum, n. 1414, 1444 quod contra malum hereditarium ex matre pugnaverit, sed quod Ipsi nullum malum actuale, n. 1444, 1573: et quod Dominus exuerit omne hereditarium ex matre, ut tandem non ejus filius esset, n. 2159, 2574, 2649; hoc hereditarium, nempe ex matre, est quod in sensu interno significatur per "domum patris" et "terram nativitatis"; per "domum patris" hereditarium maternum quoad malum, et per "terram nativitatis" hereditarium maternum quoad falsa; nam ubi malum ibi falsa; sunt sibi conjuncta; quod illa propria potentia expulerit, n. 11616, 1813, 1921, 2025, 2026, 2083, 2523. @1 1661 seems better$
Arcana Coelestia 3 #3037 "Et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi, dicendo": quod significet ex Quo Divinum Ipsius velle et intelligere, constat ex significatione "loqui" quod sit percipere, de qua n. 3029, tum quoque velle, n. 2626; et ex significatione "jurare" quod sit confirmatio a Divino et quod praedicetur de veris quae sunt intellectus, n. 2842: cum 1dicitur de Jehovah quod "loquatur," intelligitur in sensu interno quod velit, nam quicquid loquitur Jehovah, hoc vult; et cum dicitur de Jehovah quod "juret," intelligitur in sensu interno quod intelligat esse verum, ita per "jurare" significatur intelligere cum id de Jehovah praedicatur, ut quoque constare potest ab illis locis quae, n. 2842, e Verbo allata sunt. @1 i enim$
Arcana Coelestia 3 #3038 "Semini tuo dabo terram hanc": quod significet Divinum Verum quod Humano Domini, constat ex significatione "seminis quod sit fides charitatis, tum qui in fide charitatis sunt, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848; et quia omne bonum et verum fidei Domino, est ipsum Divinum Verum quod per "semen" in supremo sensu intelligitur; et ex significatione "terrae hujus," nempe Canaanis quod sit caelum seu regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607; et quia caelum seu regnum Domini, est ipsum Divinum Humanum Domini quod per "terram Canaanem" in supremo sensu intelligitur; ipsum enim Divinum in caelum non influere potest nisi per Divinum Humanum Domini; quod etiam Dominus manifestavit apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare, xi 27: et apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18; "Filius" est Divinum Humanum Domini: qui credit quod in caelo adoretur alius Pater quam Dominus, multum fallitur.
Arcana Coelestia 3 #3039 "Ipse mittet angelum Suum coram te": quod significet Divinam Providentiam, constat ex significatione "angeli" in Verbo quod sit Dominus, sed quid Domini quod appareat ex serie, de qua n. 1925; quod hic Divina Providentia, constat. Quod per "angelos" Dominus in Verbo intelligatur, est quia onme quod in Verbo locutum est per prophetas et reliquos dictantibus angelis, sit a Domino, hoc est, sit Ipsius Domini; angeli in caelo etiam agnoscunt et percipiunt quod nihil boni et veri a se sed a Domino, usque adeo ut aversentur omnia quae aliam ideam inducunt; inde est quod per angelos, nempe bonos, Dominus intelligatur, sed quid Domini quod appareat ex serie.
Arcana Coelestia 3 #3040 Quod "accipies mulierem filio meo inde" significet quod affectio veri quidem inde sed ex ortu novo, constat ex significatione "mulieris" quod sit affectio veri, de qua supra; per "Rebeccam" enim de qua in hoc capite agitur, repraesentatur Divinum Verum quod conjungendum Divino Bono 1Rationalis, quod est Jishakus; quod affectio veri sit inde, nempe ex illis quae significantur per "domum patris et terram nativitatis," sed ex ortu novo, non adhuc explicari potest, in sequentibus de illa re multis agitur; ut modo paucis dicatur; omnis affectio veri in naturali homine, existit per influxum ab affectione boni e rationali, seu per rationale a Divino; affectio veri quae per influxum illum existit in naturali homine, principio non est affectio genuini veri, genuinum enim verum successive venit, et successive substituitur loco priorum, quae non fuerunt vera in se sed modo media ducentia ad verum genuinum; ex his paucis constare potest quid sit quod affectio veri quidem sit inde, sed ex ortu novo. @1 in Rationali$
Arcana Coelestia 3 #3041. Vers. 8, 9. Et si non vult mulier ire post te, et immunis es ab adjuratione mea hac, tantum filium meum non reducas illuc. Et posuit servus manum suam sub femore Abrahami domini sui; et adjuravit ei super verbo hoc. "Si non vult mulier ire post te" significat, hic ut prius, si affectio veri non separaretur: "et immunis es ab adjuratione mea" significat liberum quod naturali homini: "tantum filium meum non reducas illuc" significat, hic ut prius, quod nulla inde conjunctio: "et posuit servus manum suam sub femore Abrahami domini sui" significat, hic ut prius, obstrictionem naturalis hominis quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis: "et adjuravit ei super verbo hoc" significat sacramentum.
Arcana Coelestia 3 #3042 "Si non vult mulier ire post te": quod significet si veri affectio non separaretur, constat a significatione "mulieris" quod sit (t)veri affectio; et a significatione "ire post (x)te," seu sequi ad terram hanc; quod sit separari a naturali, et conjungi rationali, de quibus supra n. 3030, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 #3043 "Et immunis es ab adjuratione mea": quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione "servi" de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione "immunis esse si mulier non sequi velit" quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, 2 sed in sensu interno est talis. De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, 3 videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881. Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.
Arcana Coelestia 3 #3044 Quod "tantum filium meum non reducas illuc" significet quod nulla inde conjunctio, constat ab illis quae supra n. 3031, 3033 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 #3045 "Et posuit servus manum suam sub femore Abrahami domini sui": quod significet obstrictionem naturalis hominis quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat ab illis quae supra n. 3021, ubi etiam eadem verba.
Arcana Coelestia 3 #3046 "Et adjuravit ei super verbo hoc": quod significet sacramentum, constat a significatione "adjurare" quod sit obstrictio, et quidem sanctissima, quia per Jehovam Deum caeli et Deum terrae, de qua n. 3023, ita sacramentum; nam sacramentum non aliud est quam obstrictio.
Arcana Coelestia 3 #3047 Vers. 10. Et sumpsit servus decem camelos e camelis domini sui, et ivit, et omne bonum domini sui in manu sua, et surrexit, et ivit ad Aram Naharaim, ad urbem Nahoris. "Sumpsit servus decem camelos 1e camelis domini sui, et ivit" significat scientifica communia Divina in naturali homine: "et omne bonum domini sui in manu sua" significat illorum bona et vera apud illum: "et surrexit" significat elevationem: "et ivit ad Aram Naharaim" significat cognitiones veri inde: "ad urbem Nahoris" significat doctrinalia cognata. @1 de AI$
Arcana Coelestia 3 #3048 "Sumpsit servus decem camelos 1e camelis domini sui, et ivit": quod significet scientifica communia 2in naturali homine constat a significatione "servi" hic quod sit naturalis homo, de qua supra n. 3019, 3020; a significatione "decem" quod sint reliquiae, quae quod sint bona et vera apud hominem recondita a Domino, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1906, 2284; et cum decem seu reliquiae praedicantur de Domino, quod sint Divina, quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit, n. 1738, 1906; et ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, quae quia fuerunt Divina seu a Domino acquisita, dicitur quod fuerint "decem"; tum quod fuerint "cameli e camelis domini sui"; quod "iverit" significat initiationem per illa, de qua in hoc capite. Agitur de processu conjunctionis veri cum bono in Divino Rationali Domini, primum de processu iniationis, n. 3012, 3013, qui qualis fuerit, in serie describitur; hic quod Dominus in naturali homine separaverit illa quae ab Ipso, hoc est, quae Divina fuerunt, ab illis quae ex materno; illa quae ab Ipso 3seu quae Divina fuerunt, sunt per quae initiatio facta, et sunt hic "decem cameli e camelis domini sui"; inde est quod in sequentibus de camelis multum agatur, ut quod "in genua procumbere fecerit camelos extra urbem," vers. 11: quod Rebecca etiam potaverit camelos, vers. 14, 19, 20: quod ducti in domum, et illis datam stramen et pabulum, vers. 31, 32 et porro, quod Rebecca et puellae ejus equitaverint super camelis, vers. 61: quodque Jishak viderit camelos venientes: et cum Rebecca vidit Jishakum, quod ceciderit de camelo, vers. 63, 64; quod toties memorantur, est causa sensus internus, in quo significant "scientifica communia" quae in naturali homine, ex quibus affectio veri quae initianda affectioni boni in rationali, et hoc secundum viam communem, ut supra ostensum; rationale enim quoad verum absque scientificis et cognitionibus nusquam potest nasci et perfici. Quod 2 "cameli" significent scientifica communia, constat ex aliis locis in Verbo, ubi nominantur, ut apud Esaiam, Propheticum bestiarum meridiei: in terra anqustiae et angoris, leo juvenis et leo vetus ab illis, vipera et prester volans, portant super humero asellorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad populum non prosunt; et Aegyptus vane et inaniter 4auxiliabuntur, xxx 6, 7; "bestiae meridiei" pro illis qui in luce cognitionum seu in cognitionibus, sed in vita mali sunt; "portare super humero asellorum opes suas" pro cognitiones quae illorum rationali; quod "asellus" sit verum rationale, videatur n. 2781; "super dorso camelorum thesauros suos" pro cognitiones quae illorum naturali; "dorsum camelorum" est naturale, ipsi "cameli" scientifica communia quae ibi, "thesauri" sunt cognitiones quas pro pretiosis habent; quod "Aegyptus vane et inaniter auxiliabuntur" est quod scientiae nullius usus illis; quod "Aegyptus" sit scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588 f.; (m)quod "cameli" hic non sint cameli, patet, dicitur enim quod "leo juvenis et leo vetus 5portant super dorso camelorum thesauros suos"; quisque videre 3 potest quod aliquid arcanum Ecclesiae per id significetur 6: apud eundem, Propheticum deserti maris:...sic dixit Dominus, Vade, constitue speculatorem, quod 7visurus indicabit; et vidit 8currum, par equitum, 8currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem;...respondit et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1], 6, 7, 9; "desertum maris" pro vanitate scientiarum quae non ob usum; "currus asini" pro congerie scientificorum particularium, "currus cameli" pro congerie scientificorum communium, quae in naturali homine; sunt ratiocinia vana 9 quae apud illos qui significantur per "Babel," quae ita 4 describuntur: apud eandem, Dilatabit se cor tuum, quia convertetur ad te multitudo maris, 10opes gentium venient tibi; copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes illi e Sheba venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae evangelizabunt, lx 5, 6; ubi de Domino, ac de Divinis caelestibus et spiritualibus in Ipsius naturali; "multitudo maris" pro immensa copia veri naturalis, "opes gentium" pro immensa copia boni naturalis; "copia camelorum" pro abundantia communium scientificorum; "aurum et tus" pro bonis et veris quae sunt "laudes Jehovae"; "e Sheba" 11est ex caelestibus amoris et fidei, videatur n. 113, 117, 1171: quod Regina Shebae venerit ad Salomonem Hierosolymam opibus magnis valde, camelis portantibus aromata et aurum multum valde, et lapidem pretiosum, I Reg. x 1, 2, repraesentabat sapientiam et intelligentiam quae Domino accessit, Qui in sensu interno ibi est "Salomo"; "cameli portantes aromata, aurum et lapidem pretiosum" sunt illa quae sunt sapientiae et intelligentiae in naturali homine: apud Jeremiam, Ad Arabiam et ad regna Hazoris, quae percussit Nebuchadnezzar rex Babelis; surgite et ascendite Arabiam, et vastate filios orientis; tentoria eorum...sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent illis;...et erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum eorum in praedam, et dispergam eos in omnem ventum, xlix 28, 29, 32; "Arabia" hic et "regna Hazoris" in opposito sensu pro illis qui in cognitionibus caelestium et spiritualium, ob finem non alius usus quam ut sapientes et intelligentes audiant sibi et mundo; "cameli qui iis auferentur, 12erunt in praedam, et dispergentur in omnem ventum" sunt in communi scientifica et cognitiones boni et veri, quae etiam illis auferuntur, in vita corporis per quod contraria credant, in altera vita prorsus: apud Zachariam, 6 Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam;...ita erit plaga equi, muli, cameli, et asini, et omnis bestiae, xiv [12], 15; "plaga equi, mali, cameli, asini" pro privatione intellectualium, quae ita ordine succedunt a rationalibus ad naturalia; quid equus, videatur n. 2761, 2762; quid mulus, n. 2781; quid asinus, n. 2781; "cameli" pro scientificis communibus in naturali homine. "Pestis in Aegypto quae erat in pecus quod in agro, in equos, in asinos, in camelos, in armentum et in gregem," Exod. ix 2, 3, similia significabat. Ex his constare potest quod per "camelos" in Verbi sensu interno significentur scientifica communia quae sunt naturalis hominis. Scientifica communia sunt quae in se comprehendunt plura particularia, et haec singularia, et formant in communi naturalem hominem quoad ejus intellectualem partem. @1 de A$ @2 i Divina$ @3 et for seu quae$ @4 Heb. for "Egypt" is Mizraim, a dual form (upper and lower Egypt), hence the plural verb.$ @5 portabunt$ @6 i similiter ac per "humeris asellorum."$ @7 videat$ @8 Heb. (recheb)chariot, but also riders, or a troop.$ @9 i de Divinis$ @10 n. 1259 has exercitus$ @11 pro$ @12 i et$
Arcana Coelestia 3 #3049 "Et omne bonum Domini in manu sua": quod significet illorum bona et vera apud illum, constat a significatione "omnis" boni Domini" quod sit et bonum et verum, nam verum in se est bonum quia a bono; est verum forma boni, hoc est, cum bonum formatur ut intellectualiter percipiatur, tunc id vocatur verum; ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, ita quae apud illum: communia scientifica non sunt bona in se, nec viva, sed affectio eorum 1facit ut bona sint et vivant, tunc enim sunt propter usum; nemo afficitur aliquo scientifico seu vero nisi ob usum; usus facit illud bonum; at qualis usus tale bonum. @1 i est quod$
Arcana Coelestia 3 #3050 "Et surrexit": quod significet elevationem, constat a significatione "surgere" quod involvat aliquid elevationis, ubi nominatur, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; hic quod Divinum Verum ex scientificis initiaretur Divino Bono Rationalis.
Arcana Coelestia 3 #3051 "Et ivit ad Aram Naharaim": quod significet cognitiones veri inde, constat a significatione "Aram" seu Syriae quod sint cognitiones boni, de qua n. 1232, 1234; at "Aram 1Naharaim" seu Syria fluviorum significat cognitiones veri, a "Naharaim" seu fluviis, quia "fluvii" significant intelligentiam quae est cognitionum veri, ut constare potest a locis e Verbo n. 108, 109, 2702 allatis, et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 This in Heb. is dual (of th etwo rivers), i.e. Mesopotamia.$
Arcana Coelestia 3 #3052 "Ad urbem Nahoris": quod significet doctrinalia cognata, constat a significatione "urbis" quod sit doctrinale, de qua n. 402, 2449, et a repraesentatione "Nahoris" quod sit cognatum; Nahor enim erat frater Abrami, et ex illo Bethuel ex quo Rebecca: scientifica et doctrinalia inter se distincta sunt in eo quod ex scientificis doctrinalia; haec spectant 1usum, et comparantur per reflexionem ex scientificis: cognata hic dicuntur ex derivatione eorum ex Divinis. @1 usus$
Arcana Coelestia 3 #3054 "In genua procumbere fecit camelos": quod significet dispositionem sanctam scientificorum communium, constat a significatione "facere procumbere in genua" quod sit se disponere ad sanctum, et a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, de qua mox supra n. 3048.
Arcana Coelestia 3 #3055 "Ab extra urbem": quod significet remotionem a doctrinalibus, constat a significatione "urbis" quod sit doctrinale, de qua n. 402, 2449; "extra quam" quod sit extra doctrinalia, ita remotio ab illis, patet. [ 13055a. "Ad puteum aquarum": quod significet ad recipienda vera fidei, constat a significatione "putei aquarum" quod sit Verbum, ex quo verum fidei, tum quoque ipsum verum, de quo n. 2702; hic "puteus aquarum" dicitur, in sequentibus autem passim "fons"; quae differentia sit in sensu interno, cum "puteus" aquaram, et cum "fons," nominatur, in loco citato videatur.] @1 In A this numbered 3056 is deleted and at the foot is written "Gadt forbi" (missed out). The nos. 3057-3060 are altered to 3056-3059.$
Arcana Coelestia 3 #3056 "Juxta tempus vesperae": quod significet statum tunc obscuriorem, constat a significatione "temporis" quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837; et a significatione "vesperae" quod sit obscurum; vespera enim in Verbo, significat statum qui praecedit ultimum Ecclesiae desinentis, qui nox vocatur, et quoque significat statum primum Ecclesiae exorientis, qui mane vocatur, videatur n. 2323; in utroque sensu est obscurum, quod per vesperam significatur; hic autem obscurum quod praecedit mane.
Arcana Coelestia 3 #3057 "Juxta tempus exire haustrices": quod significet statum instructionis, constat a significatione "temporis" quod sit status, de qua mox supra n. 3056; et a significatione "haustricis" seu haurientis, nempe aquam, quod sit instrui, de qua sequitur. 1Illa quae huc usque a n. 3054 dicta, sunt quae in sensu interno significantur per haec quae in hoc versu historice relata sunt; quid autem singula in una serie involvunt, non facile patet alicui qui non instructus est de naturali homine, et de scientificis "et doctrinalibus quae" ibi, tum quomodo inde vera elevantur in rationale, et fiunt rationalia; et adhuc minus si non scit quale est rationale respective ad naturale, seu qualia illa quae in 2 rationali, respective ad illa quae in naturali; quae in rationali sunt nec apparent coram homine dum in corpore vivit; sunt enim illa quae in naturali quae ad apperceptionem veniunt, raro illa quae in rationali, nisi per quandam speciem lucis illuminantis illa quae in naturali, 2aut sicut facultas influens, per quam disponuntur in ordinem illa quae cogitationis sunt, (c)ac sicut perceptivum rei quam mens intuetur; nisi haec et plura cognita sint, aegre possunt ad captum exponi illa quae in hoc versu; sicut, quod sit dispositio sancta scientificorum communium, et tunc remotio a doctrinalibus, ad recipienda vera fidei, et cum haec, quod sit status obscurus, et quod talis sit status 3 instructionis: usque paucis licet dicere quantum ad captum, at hoc quomodo se res habet apud hominem cum is a Domino reformatur, quia reformatio hominis est quaedam imago illorum quae apud Dominum cum Ipse in mundo fuit, ut supra n. 3043 dictum; cum reformatur homo, tunc quae sunt communia in naturali ejus homine, a Domino disponuntur ad correspondentiam illorum quae in caelo sunt; quid correspondentia, et quod sit inter spiritualia et naturalia, videatur n. 2987, 2989-2991, 3002; communia primum disponuntur ut particularia illis successive a Domino insinuari possint, (c)et his singularia; si enim non ordo communium sit, non potest existere ordo particularium, quia haec intrant in illa et confirmant, minus ordo singularium, quia haec intrant in particularia ut in sua communia, et illustrant; haec sunt quae intelliguntur per dispositionem sanctam scientificorum communium, et in sensu interno significantur per quod "in genua procumbere fecerit camelos"; sic enim se submittunt 4 ad recipiendum influxum. Cum haec ita disponuntur, tunc removentur doctrinalia, nam haec sunt conclusiones a scientificis, influit enim per rationale sicut dictamen, quod hoc verum sit, hoc non verum; sed ita, quod verum sit quia concordat cum dispositione communium, non verum quia discordat; non datur alius influxus quoad vera; doctrinalia quidem prius insunt, sed non sunt doctrinalia antequam creduntur, sunt modo scientifica, quare cum de illis cogitatur, non ex illis conclusio fit, sed ex aliis de illis; haec sunt quae intelliguntur per remotionem a doctrinalibus, et in sensu interno significantur hic per "extra urbem"; sed hic status est qui dicitur status obscurus, et significatur per "tempus vesperae"; cum autem doctrinalia confirmata sunt ut credantur, tunc venit "mane" seu status lucidus. Reliqua quae in hoc versu, ab illis quae nunc dicta sunt, patent. @1 haec sunt$ @2 et$
Arcana Coelestia 3 #3058 Quod "haurire aquas" significet instructionem, tum quoque inde illustrationem, ut in sequentibus hujus capitis, inde est quia "aquae" in sensu interno significant vera fidei, n. 2702, ita "haurire aquas" non aliud est quam instrui in veris fidei, et sic illustrari; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Haurietis aquas in gaudio e fontibus salutis; 1in die illo confitemini Jehovae, xii 3, 4; "haurire aquas" pro instrui, intelligere et sapere: apud eundem, Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, xxi 14; "obviam sitienti adferre aquas" pro instruere: apud eundem, Miseri et egeni quaerentes aquas, et nullae, lingua eorum siti deficit, xli 17; "quaerentes aquas" pro desiderantes in veris instrui, 2"et nullae" pro quod non apud aliquem. Praeterea per "haurientes aquas" in Ecclesia Judaica repraesentabantur illi qui continue scire vera cupiunt, sed propter non alium finem quam ut sciant, 3usum inde nihil curantes; tales inter vilissimos habiti sunt; "Gibeonitae" illos repraesentarunt, de quibus Jos. ix 21, 23, 27. @1 n. 2009 i dicetis$ @2 quod nullae, et I$ @3 quid usus$
Arcana Coelestia 3 #3059 Vers. 12-14. Et dixit, Jehovah Deus domini mei Abrahami, obvenire fac quaeso coram me hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abrahamo. Ecce ego sto super ad fontem aquarum, et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas. Et sit, puella, ad quam dico, Declina quaeso cadum tuum, et bibam, et dicat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo, illam destinasti servo tuo Jishako; et in hoc cognoscam, quod fecisti misericordiam cum domino meo. "Dixit" significat communicationem: "Jehovah Deus domini mei Abrahami" significat Ipsius Divini quod Pater, cum Divino Humano quod Filius: "obvenire fac quaeso coram me hodie" significat providentiam ab aeterno: "et fac misericordiam" significat influxum amoris: "cum domino meo Abrahamo" significat Divinum Humanum: "Ecce ego sto super ad fontem aquarum" significat statum conjunctionis veri Divini cum Humano: "et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas" significat affectiones veri et per illas instructionem: "et sit puella ad quam dico" significat affectionem in qua innocentia: "declina quaeso cadum tuum" significat submissionem scientificorum: "et bibam" significat instructionem veri inde: "et dicat, Bibe" significat reciprocum ad ipsum: "et etiam camelos tuos potabo" significat illustrationem omnium scientificorum in naturali homine inde: "illam destinasti servo tuo Jishako" significat conjunctionem veri Divini cum Divino Bono in Rationali: "et in hoc cognoscam quod fecisti misericordiam cum domino meo" significat quod ex amore Divino conjugium.
Arcana Coelestia 3 #3060 Quod "dixit" significet communicationem, constare potest a significatione "dicere" in historicis Verbi, quod sit percipere et velle, de qua saepius prius; et quia haec, etiam significat communicare, nam ex percipere et velle est 1communicatio. @1 i quoque$
Arcana Coelestia 3 #3061 "Jehovah Deus domini mei Abrahami": quod significet Ipsius Divini quod "Pater," cum Divino Humano quod "Filius," nempe communicationem, constat ex illis quae supra aliquoties dicta et ostensa sunt, nempe quod "Jehovah Deus" sit Ipsum Divinum Domini, quod Pater vocatur, et quod per "Abrahamum" repraesentetur Divinum Humanum Ipsius, n. 2833, 2836: quod Jehovah in Verbo Veteris Testamenti sit Ipse Dominus, videatur n. 1736, 1815, 2921 quod Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, et Ecclesia Antiqua quae post diluvium, per Jehovam non alium intellexerint quam Dominum, n. 1343, 1676, 1990, 2016, 3035 quod in Domino sit Trinum, Divinum Ipsum, Divinum Humanum, Divinum Sanctum procedens, et haec unum, n. 1999, 2149, 2156, 2288, 2329, 2447: quod omne trinum in Domino sit Jehovah, n. 2156, 2329 et omnia et singula in Domino sint Jehovah, n. 1902, 1921: quod Dominus sit unus cum Patre, et quod non alius per Patrem in caelo intelligatur, n. 14, 15, 1725, 1729, 1733, 1815, 2005, 2018, 2025, 2803, 3038: quod 1Dominus sit universum caelum, quia omne ibi, quod ab Ipso omne innocentiae, pacis, amoris, charitatis, misericordiae, amoris conjugialis, omne Bonum et Verum, [quod] de Ipso Moses et Prophetae, ita Verbum in singulis, quod Ipsum omnes ritus Ecclesiae repraesentaverint, n. 2751: quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius, n. 2628: quod Divinum Humanum Domini, a Divina Ipsius Essentia, quae Jehovah, non modo conceptum, sed etiam natum sit, n. 2798, et quod sic Dominus quoad Humanum factus Jehovah, ac Vita a Se, n. 1603, 1737. (s)Quod Dominus ab aeterno fuerit, manifeste 2 constat a Verbo, videatur n. 2803, tametsi natus dein in tempore; Ipse enim locutus est per Mosen et Prophetas, Ipse quoque apparuerat multis, et quod fuerit Jehovah ibi dicitur; sed arcanissimum hoc non alicui potest revelatum esse, quam illis qui in perceptione Divina sunt, ita vix aliis quam homini Ecclesiae Antiquissimae, qui fuit caelestis, et in illa perceptione; ab illis audivi quod Ipse Jehovah fuerit Dominus quoad Divinum Humanum, cum descendit in caelum, 2et influxit per caelum, nam caelum refert unum hominem quoad omnia ejus membra, quare etiam vocatur Maximus Homo, n. 684, 1276, 2996, 2998, 3021; Ipsum Divinum in caelo, seu in Maximo Homine, erat Divinum Humanum, et fuit Ipse Jehovah sic indutus Humano. Sed cum humanum genus tale factum est ut Ipsum Divinum 3 indutum ut Divinum Humanum, non amplius illud adicere posset, hoc est, cum Jehovah non [sic] amplius venire ad hominem, quia tantum se removit, tunc Jehovah, Qui est Dominus quoad (t)Divinam Essentiam, descendit, et suscepit Humanum, per conceptionem Divinum, et per nativitatem a virgine quale alius hominis; sed hoc expulit, et per Divina media humanum natum fecit Divinum, ex Quo omne Sanctum procedit; ita Divinum Humanum exstitit Essentia per se, quae implet universum caelum, ac facit ut salventur qui prius non salvari potuerunt; Hic nunc est Dominus, Qui quoad Divinum Humanum Solus est Homo, et ex Quo homo habet quod sit homo, n. 49, 288, 477, 565, 1894.(s) @1 Domini$ @2 ac cum$
Arcana Coelestia 3 #3062. "Obvenire fac quaeso coram me hodie": quod significet providentiam ab aeterno, constat a significatione "obvenire fac" quod sit providere; et a significatione "hodie" quod sit ab aeterno, de qua n. 2838; et praeterea, quod sit providentiae, quae hic, et de qua supplicatum, patet.
Arcana Coelestia 3 #3063 "Et fac misericordiam": quod sit influxus amoris, constat ab essentia misericordiae quod sit amor; ipse amor vertitur in misericordiam, et fit misericordia, cum spectatur ex amore aut charitate aliquis qui opis indiget, inde est misericordia effectus amoris erga egenos et miseros; hic vero per "misericordiam" in sensu interno intelligitur amor, et per "facere misericordiam" influxus amoris, quia ex Ipso Divino Domini in Divinum Humanum Ipsius; est enim amor Divinus qui Domino, per quem Divinum fecit Humanum Suum, nam amor est ipsum esse vitae, at amor Divinas nulli quam Domino; videantur quae de amore Domini prius dicta sunt; quod nempe vita Domini fuerit amor erga universum genus humanum, n. 2253; et ex illo pugnaverit, n. (x)1690, 1789, 1812, 1813, 1820: quod transcendat omnem intellectum1, n. 1799, 2077 quod Dominus sit ipse Amor Divinus, n. 2O77, 2500, 2572: quod Jehovah sit amor, n. 1735 quod nihil vivat quam amor, n. 1589: qui amorem mutuum, quod Domini vitam habeat, n. 1799, 1802, 1803: quod amor et charitas sit ipsum caeleste, n. 1419, 1824. @1 i humanum et angelicum$
Arcana Coelestia 3 #3064 "Cum domino meo Abrahamo": quod significet Divinum Humanum, constat a repraesentatione "Abrahami" hic, quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 2833, 2836.
Arcana Coelestia 3 #3065 "Ecce ego sto super ad fontem aquarum": quod significet statum conjunctionis veri Divini in Humano, constat a significatione "fontis" quod sit verum, de qua n. 2702; hic verum Divinum, quia de Domino agitur; ipse status conjunctionis significatur per "stare super ad fontem"; quod haec conjunctio in Humano, patet a serie.
Arcana Coelestia 3 #3066 "Et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas": quod significet affectiones veri, et per illas instructionem, constat a significatione "filiarum" quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 2362; ex significatione "virorum urbis" quod sint vera; 1incolae urbis in Verbo passim dicuntur "viri urbis," passim "habitatores urbis"; cum "viri urbis," significantur vera, cum "habitatores," significantur bona; quid "viri," videatur n. 265, 749, 915, 1007, 2517; quid "habitatores," n. 2268, 2451, 2712; quid "urbs," n. 402, (x)2449, 2943; et a significatione "haurire aquas" quod sit instrui, de qua supra n. 3058; inde patet quod per "filias virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas" 2 significentur affectiones veri, et per illas instructio; per vera nusquam aliquis instruitur, sed per affectiones veri; vera enim absque affectione alluunt quidem ad aurem sicut sonus, sed non intrarit in memoriam; quod facit ut 2intrent in memoriam, et ei inhaereant, est affectio; est enim 3bonum affectionis sicut humus, cui vera sicut semina inseminantur, sed qualis humus, hoc est, qualis affectio, talis est inseminati productio; finis aut usus dictat qualis humus, seu qualis affectio, ita qualis inseminati productio; aut si mavis, ipse amor dictat, nam amor est omnibus finis et usus; nihil enim pro fine habetur, et pro usu, nisi quod amatur. @1 in Verbo enim incolae urbis$ @2 memo iae inhaereant$ @3 affectio$
Arcana Coelestia 3 #3067 "Et sit puella ad quam dico": quod significet affectionem in qua innocentia, constat a significatione "puellae"; in Verbo affectiones boni et veri vocantur infantes, puellae, adolescentulae, et filiae, sed ubique cum differentia quoad statum; cum "filia" dicitur, significatur affectio in communi; cum autem "adolescentula," significatur affectio in qua charitas; at cum "puella," significatur affectio in qua innocentia, ex eo quod aetas puellaris est proxima aetati infantiae, quae est innocentia in sensu interno; similiter ac puer seu puerulus, per quem quod significetur status in quo innocentia, videatur n. 430.
Arcana Coelestia 3 #3068 "Declina quaeso cadum tuum": quod significet submissionem scientificorum, constare potest a significatione declinare quod sit submittere, et a significatione "cadi" quod sint scientifica; quod hydria seu cadus sint scientifica, inde est quia "aqua" significat verum, n. 680, 739, 2702, et cadus est vas in quo aqua, sicut scientificum est vas in quo verum; omne enim scientificum est vas veri, et omne verum est vas boni; scientificum absque vero est vas vacuum, similiter verum absque bono, at scientificum in quo verum, et verum in quo bonum, est vas plenum; affectio quae est amoris, est quae conjungit ut insint ordine; nam amor est conjunctio spiritualis.
Arcana Coelestia 3 #3069 "Et bibam": quod significet instructionem veri inde, constat ea significatione "bibere" quod sit instrui: in Verbo passim legitur "bibere," et ubi de bonis et veris fidei agitur, ibi significat instrui in illis, et recipere illa; ut apud Esaiam, Lugebit mustum, languescit vitis, gement omnes laetantes corde,...in cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, xxiv 7, 9; "in cantu non bibere vinum" pro non ex affectione veri instrui, et delectari unde; "amara sicera bibentibus illam" pro aversatione: apud eundem, Erit...sicut somniat sitiens, et ecce bibens, et expergiscitur, et ecce lassus, et anima appetens, xxix 8; "sitiens" pro cupiens instrui, "bibens" pro instrui, sed in vanis: apud 2 Jeremiam, Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. v 4; "aquas bibere pro argento" pro non gratis instrui, tum sibi tribuere verum; quod gratis detur, 1sic quod non a se, sed a Domino, ita apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, lv I: et apud Johannem, Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis, vii 37, 38; ubi per "bibere" significatur instrui, et recipere: apud Lucam, Dicent, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed (x)dicet Dominus, Non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27; ubi "edere et bibere coram Domino" pro instruere et praedicare bonum et verum fidei, ex cognitionibus quae e Verbo, quod significatur per "in plateis nostris docuisti"; at quia ex se, sui honoris et lucri causa, ita ex nulla affectione boni et veri, ita quod in cognitionibus veri, sed in vita mali, dicitur "non novi vos unde sitis, discedite omnes 3 operarii iniquitatis": apud eundem, Jesus ad discipulos;...ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30; quod in regno Domini non comedant et bibant, nec ibi mensa, cuique patet, ita quod aliud per "edere et bibere super mensa Domini in regno Ipsius" significetur, nempe frui perceptione boni et veri: ita quoque, quae Dominus dicit apud Matthaeum, Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum 2in regno Patris Mei, xxvi 28, 29; "bibere" pro ad vivum" instruere de veris, et dare perceptionem boni et veri. Quod Dominus dixit, Ne solliciti sitis animae vestrae, quid esuri sitis, aut bibituri, nec corpori vestro quid induituri, Matth. vi 25, 31; Luc. xii 29, est significativum spiritualium, quod omne fidei quoad bonum et verum detur a Domino: apud Johannem, Jesus ad mulierem Samaritidem; Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 7-14; "bibere" manifeste pro instrui in bonis et veris, ac recipere illa. @1 ita$ @2 elsewhere S i novum$
Arcana Coelestia 3 #3070 "Et dicat, Bibe": quod 1sit reciprocum ad ipsum, constat ex eo quod sit responsum, et confirmatio, proinde reciprocum. @1 significet$
Arcana Coelestia 3 #3071 "Et etiam camelos tuos potabo": quod significet illustrationem omnium scientificorum in naturali homine inde, constat ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, ita in communi seu omnia, de qua supra n. 30 48, et a significatione "potare" quod sit illustrare; quod "haurire aquam" sit instruere, supra n. 3058 ostensum est, ita "potare" est illustrare; illustratio enim ab instructione venit.
Arcana Coelestia 3 #3072 "Illam destinasti servo tuo Jishako": quod significet conjunctionem veri Divini cum Divino Bono in Rationali, constat a significatione "destinare," nempe in mulierem, quod sit conjungere per foedus conjugii; et a repraesentatione Jishaki, quod sit Bonum Divinum Rationalis, de qua supra n. 3024; "illa" seu Rebecca, quod repraesentet verum Divinum quod conjungendum Divino Bono Rationalis, supra passim dictum, et ex singulis in sensu interno in hoc capite patet.
Arcana Coelestia 3 #3073 Quod "in hoc cognoscam, quod fecisti misericordiam cum domino meo" significet quod ex amore Divino conjugium, constat ex significatione "misericordiae" quod hic in sensu interno sit amor Divinus, de qua n. 3063; et quia agitur de desponsatione Rebeccae cum Jishako, hoc est, de conjunctione Divini Veri cum Divino Bono Rationalis, per "facere misericordiam cum domino meo" non aliud significatur quam conjugium, ita conjugium ex amore Divino; est etiam hoc conclusum supplicationis ejus, ac finis propter quem.
Arcana Coelestia 3 #3074 Quid in his tribus versibus in sensu interno continetur, aliquantisper videri potest ab explicatione; sed quia ea sparsa sunt, non apparere potest quid in serie involvunt, nisi in unam ideam collecta spectentur, et tunc removeatur intuitio a sensu litterae, quae quamdiu ibi est, non modo turbatur idea, sed etiam in dubio tenetur, et quantum in dubio, tantum obscuratur mens: describitur hic in summario processus quomodo per scientifica verum apparet, et hoc ab illis e naturali homine elevatur in rationalem, et fit verum rationale, in Domino Divinum; quod nempe factum per influxum Divini Amoris in Humanum, ex quo affectio veri in qua innocentia; ex tali influxu scientifica quae in naturali homine, illustrata sunt, et patuerunt vera quae in Rationale elevanda, et Bono Amoris Divini ibi conjungenda. Haec eadem in sequentibus particularius describuntur; at qui non scit quod per influxum amoris, et ex eo affectionis in qua innocentia, omnia et singula disponantur, etiam in naturali homine, de his quae supra et nunc dicta sunt, non nisi quam obscurissimam ideam, si aliquam, habere potest.
Arcana Coelestia 3 #3075 Vers. 15, 16. Et fuit, ille vix absolvit loqui, et ecce Rebecca exit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami, et cadus ejus super humero ejus. Et puella bona aspectu valde, virgo, et vir non cognoverat illam, et descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit. "Et fuit, ille vix absolvit loqui" significat voluntatis effectum: "et ecce Rebecca exit" significat affectionem veri ex doctrinalibus: "quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami" significat omnem originem illius affectionis: "et cadus ejus super humero ejus" significat receptiones veri, et connisum: "et puella bona aspectu valde" significat affectionis veri pulchritudinem: "virgo, et vir non cognoverat illam" significat purum ab omni falso: "et descendit ad fontem" significat verum Divinum: "et implevit cadum suum" significat vasa receptionis: "et ascendit" significat elevationem.
Arcana Coelestia 3 #3076 "Et fuit, ille vix absolvit loqui": quod significet voluntatis effectum, constat ex illis quae immediate sequuntur, quod nempe omnia et singula facta sint sicut oravit, aut effecta sicut voluit; quod "loqui" significet velle, videatur n. 2626, 3037.
Arcana Coelestia 3 #3077 "Et ecce Rebecca exit": quod significet affectionem veri ex doctrinalibus, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit verum Divinum conjungendum Divino Bono Rationalis, hic vero antequam desponsata, induit repraesentationem affectionis veri e doctrinalibus, nam inde verum; verum enim non est verum nisi vita ei; vita ei est affectio quae est amoris. Quod "Rebecca" repraesentet verum Divinum conjungendum bono Divino Rationalis, constat ex singulis quae in hoc capite in sensu interno, tum ex eo quod "Jishak" repraesentet Divinum Rationale Domini, n. 1893, 2066, 2083, 2630; ita "Rebecca" quae Jishako facta uxor, repraesentat illud in Rationali quod conjunctum est sicut uxor marito, quod hoc sit Divinum Verum, constare potest; similiter enim Abraham 1repraesentavit Ipsum Divinum Bonum, et "Sarah uxor ejus" Ipsum Divinum Verum conjunctum Divino Bono, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904; "Jishak et Rebecca" similiter, sed in Divino Humano Domini, Ipsius nempe Rationali: 2 in genere per "maritum" in Verbo significatur bonum, et per "uxorem ejus" verum, n. 1468, 2517: est etiam essentia omnis conjugii, hoc est, amor conjugialis, ex conjugio Divino Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino, n. 2508, 2618, 2728, 2729, 2803. Quod affectio veri sit ex doctrinalibus, est quia dicitur quod exiverit, nempe ex urbe, quod per "urbem" significentur doctrinalia, videatur n. 402, (x)2449; vera etiam sunt ex doctrinalibus. @1 repraesentat$
Arcana Coelestia 3 #3078 (x)Quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami": quod significet omnem originem illius affectionis, constat ex repraesentatione "Bethuelis," tum "Milkae et Nahoris," ut et "Abrahami"; quid unusquisque in specie repraesentat, non ad captum exponi et sisti potest, ex causa quia prima affectio veri originem quidem duxit ex Divinis acquisitis a Domino in naturali homine, n. 3019, sed usque ibi materna fuerunt, quae non momento separari potuerunt, ex quibus etiam affectio; qualitas illius affectionis in origine sua in sensu interno describitur per haec, quod "nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami." Omnis 1affectio, tametsi 2 simplex et sicut unum apparet, usque in se tam innumerabilia continet, ut nusquam aliqua idea capi, minus describi possit; in unaquavis enim affectione est tota vita hominis, quae ab infantia ejus usque ad tempus aetatis in qua est cum in affectione, acquisita est, immo adhuc plura quae nempe hereditario a patre et matre, aque avis et atavis, per nativitatem traxit; affectio enim est totus homo qualis est; in altera vita per manifestationem affectionis sistitur quandoque videndum, quantum alicui inest ab amore sui, et quantum ab amore mundi, quantum ab amore principiorum, 2qualis finis et usus ; tum quantum ab amore boni et veri, et quale illud bonum et verum [est,] ut et quomodo illa disposita sunt, nempe conjuncta, approximantia, et separata, ita quantum ab ordine caelesti discordant, aut quantum cum illo concordant; haec omnia per manifestationem affectionis, ut dictum, quia affectio est totus homo; quod hoc ita sit, incredibile apparet homini, sed usque est verum. @1 i enim$ @2 propter quem finem, ad quem usum$
Arcana Coelestia 3 #3079 "Et cadus ejus super humero ejus": quod significet receptiones veri, et connisum, constat a significatione "cadi" quod sit scientificum, ita receptaculum veri, de qua n. 3068; et a significatione "humeri" quod sit omnis potentia, ita connisus, de qua n. 1085: quod "cadi" seu hydriae, tum vasa in communi in sensu interno significent illa quae receptaculi loco sunt, ut sunt scientifica (c)et cognitiones respective ad vera, ac ipsa vera respective ad bonum, constare potest a pluribus locis in Verbo; vasa templi et altaris nec aliud significarunt, et quia illa significabant, etiam sancta fuerunt; non aliunde fuit illis sanctum; inde erat, Cum Belshazzar cum magnatibus et uxoribus biberet vinum ex vasis auri et argenti, quae Nebuchadnezzar pater ejus e Templo Hierosolymae eduxerat, et laudarent deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, quod tunc scriptura in pariete palatii ejus apparuerit, Dan. v 2 seq.; "vasa auri et argenti" pro cognitionibus boni et veri, quae profanatae, sunt enim "Chaldaei" qui in cognitionibus, sed quae profanatae sunt per falsa quae inibi, n. 1368, sic ut cognitiones illis inserviant pro colendis diis auri et argenti, Belshazzar enim vocatur rex Chaldaeus, 2 ibid. vers. 30. Quod "vasa" significent spiritualium externa, etiam patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Quemadmodum adducunt filii Israelis munus in vase mundo domum Jehovae, (x)lxvi 20; ubi de regno Domini; "munus in vase mundo" est repraesentativum externi hominis respective ad internum; "qui munus adducit" est internus, "vas mundum" est externus concordans, ita quae in externo, quae sunt scientifica, cognitiones, doctrinalia: apud Jeremiam, Clamor Hierosolymae ascendit, et magnates miserunt minorennes ad aquas, venerunt 1ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, pudefacti sunt, xiv 2, 3; "vasa vacua" pro cognitionibus in quibus non verum, et quoque vera in quibus non bonum: apud eundem, Comedit me, perturbavit me Nebuchadnezzar rex Babelis, constituat me vas vacuum, li 34; "vas vacuum" pro similibus; quod "Babel" sit quae vastat, videatur n. 1327 f.: apud Mosen, Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium,...defluent aquae e situlis, et semen ejus ad aquas multas, Num. xxiv 6, 7; Bileami enuntiatum de Jacobo et Israele; "defluent aquae e situlis" pro quod vera ex cognitionibus: in parabola de decem virginibus, Quarum quinque oleum in vasis suis cum lampadibus acceperunt; stultae vero non, Matth. xxv 4; per "virgines" significantur affectiones; quod "prudentes acceperint oleum in vasis suis" est quod bonum in veris, ita quod charitatem in fide; quod "oleum" sit bonum, videatur n. 886, "lampades" pro amore.
Arcana Coelestia 3 #3080 "Et puella bona aspectu valde": quod significet affectionis veri pulchritudinem, constat a significatione "puellae" quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067: "bona aspectu valde" quod significet pulchritudinem, hic affectionis veri quia "puella" dicitur, inde est quia omnis pulchritudo est a bono in quo innocens; ipsum bonum cum ex interno homine influit in externum, facit pulchrum, omne humanum pulchrum est inde: hoc quoque constare potest ex eo quod non afficiatur quisquam ex facie alicujus, sed ex affectione quae elucet ex facie; et quod illi qui in bono sunt, afficiantur ex affectione boni quae ibi, ac in tantum, quantum innocentiae est in bono; ita est spirituale in naturali quod afficit, non autem naturale absque spirituali; similiter illi qui in bono sunt, ab infantibus, qui illis in tantum pulchri apparent, in quantum innocentia charitatis est in facie, gestu, loquela: quod bonitas et charitas sit quae format et (x)facit pulchrum, videatur n. 553: inde nunc est quod "puella bona aspectu valde" significet pulchritudinem affectionis veri in quo bonum.
Arcana Coelestia 3 #3081 "Virgo, et vir non cognoverat illam": quod significet purum ab omni falso, constat a significatione "virginis"; virgo in Verbo passim nominatur, et ibi per virginem significatur regnum Domini, tum quoque Ecclesia, et inde unusquisque qui est regnum Domini aut qui est Ecclesia, et hoc ex amore conjugiali qui in castis virginibus est; amor conjugialis in sensu spirituali est affectio boni in vero, et 1affectio veri a bono, ex quibus quasi conjugio conjunctis amor conjugialis, videatur n. 2508, 2618, 2727-2729; qui quia in virgine, ut dictum, spectatur, regnum Domini, quod etiam comparatur conjugio et vocatur conjugium, dicitur virgo: quod "vir non cognoverit illam" significet purum ab omni falso, est quia per "virum" in Verbo non modo significatur rationale verum, sed etiam in opposito sensu falsum, videatur n. 265, 749, 1007, ita "cognosci a viro" est contaminari falso, et "non cognosci a viro" est purum esse a falso; per "virum" hic non intelligitur vir conjugii. Quod per "virginem" in Verbo significentur 2 illi qui in regno Domini, seu quod idem, illi in quibus regnum Domini, constat apud Johannem, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit,...immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. xiv 4, 5; 3 manifeste illi dicuntur virgines "qui sequuntur Agnum," hoc est, qui in regno Domini, et quod immaculati. In proprio sensu sunt "virgines," qui in amore in Dominum sunt, hoc est, caelestes, ita qui affectione boni; etiam "virgines" vocantur qui in charitate erga proximum, hoc est, spirituales, ita qui in affectione veri; ut a locis in Verbo constare potest; apud Esaiam, Contempsit te, subsannavit te, virgo filia Zionis, post te caput movit filia Hierosolymae, xxxvii 22; ad regem Asshuris; "virgo filia Zionis" pro Ecclesia caelesti, "filia 4 Hierosolymae" pro Ecclesia spirituali: apud Jeremiam, Adhuc aedificabo te, et aedificaberis virgo Israelis, adhuc ornabis tympana tua, et exibis in choream ludentium:...fiet anima eorum sicut hortus irriguus, et non addent 2dolere amplius, tunc laetabitur virgo in chorea, et juvenes et senes simul, xxxi 4, 12, 13; "virgo lsraelis" pro Ecclesia spirituali; affectio veri ex bono apud illam describitur hic ut alibi per "tympana et choreas": apud eundem, Viae Zionis lugentes,...sacerdotes ejus gementes, virgines ejus tristes....Torcular calcavit Dominus virgini filiae Jehudae....Videte dolorem meum, virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem, Thren. i 4, 15, 18; "virgines" pro affectionibus boni et veri: alibi apud eundem, Mulieres in Zione compressae sunt, virgines in urbibus Jehudae, v 11; 5 "virgines" pro affectionibus boni: apud Amos, Discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, et non invenient, in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 12, 13; "virgines pulchrae" pro affectionibus veri, "juvenes" pro veris, seu quod idem, illi qui in illis, de quibus dicitur quod "discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, et non invenient," ita quod "deficient 6 siti": apud Zachariam, Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum suum,...quia quanta bonitas ejus, et quanta pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare faciet virgines ix 16, 17; "juvenes" pro veris, "virgines" pro affectionibus: apud Davidem, Tota gloriosa filia regis intus, de implexis auri vestis ejus; in acupictis adducitur regi, virgines post illam amicae ejus, adductae tibi, Ps. xiv 14, 15 [A.V. 13, 14]; "filia regis" pro regno spirituali Domini; "virgines post illam amicae ejus" pro affectionibus veri: apud eundem, 7 Viderunt gressus tuos Deus, gressus Dei mei in sanctuario, praecesserunt canentes post pulsantes citharam, in medio adolescentularum tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25]; "adolescentulae tympanizantes" etiam pro affectionibus veri: distinguuntur adolescentulae a virginibus per innocentiam, "virgines" dicuntur ex amore conjugiali, ita qui in innocentia, nam amor conjugialis est ipsa innocentia, videatur n. 2736; ideo apud Johannem in loco citato dicuntur "sequi Agnum quo vadit"; per "Agnum" enim Dominus quoad innocentiam intelligitur; ac omnes qui in caelo "virgines" vocantur ab innocentia quae in bono eorum; secundum quantum et quale innocentiae in bono "sequuntur Agnum."(n) @1 affectione I$ @2 dolore I$ @1 super$
Arcana Coelestia 3 #3082 "Et descendit ad fontem": quod significet verum Divinum, constat a significatione "fontis" quod sit verum Divinum, de qua n. 2702, 3065.
Arcana Coelestia 3 #3083 "Et implevit cadum suum": quod significet vasa receptionis, constat a significatione "cadi," quod, quia [est] vas recipiens aquae, sit in "sensu interno" recipiens cognitionum veri, tum ipsius veri, quae per "aquam" significantur; quod "aqua" in sensu interno sint cognitiones, tum verum, videatur n. 28, 680, 2702, 3058.
Arcana Coelestia 3 #3084 "Et ascendit": quod significet elevationem, constat a significatione "ascendere" quod sit elevari: elevari dicitur ab inferiore ad superius, et quia hoc, est 1ab exteriore ad interius, nam idem est; quod enim inferius et superius est in idea humana, hoc exterius et interius est in idea angelica, sicut caelum, hoc apparet homini sicut superius, sed angelis est interius; sicut naturale apud hominem, hoc est exterius respective ad ejus spirituale, et hoc iterum exterius respective ad caeleste, seu quod idem, scientificum quod est naturalis hominis est exterius respective ad verum, et verum est exterius respective ad bonum, quare etiam scientificum respective ad verum vocatur velamen, tum vestis, et similiter verum respective ad bonum 2: inde est quod ascendere praedicetur ad Hierosolymam, sed descendere 2 a Hierosolyma; tum a Hierosolyma ad Zionem, et a Zione ad Hierosolymam 3; per illa enim quae sunt circum Hierosolymam significantur exteriora Ecclesiae, per Hierosolymam autem interiora, ac per Zionem intima. Quia hic in sensu interno describitur primum elevationis veri ex naturali homine ad rationalem, ideo hic primum dicitur quod affectio veri, quae repraesentatur per Rebeccam, "descenderit ad fontem," et mox quod "ascenderit"; nam ut supra n. 3074 dictura est, Divinus amor influit in affectionem boni, et inde in affectionem veri, ac vivificat et illustrat illa quae in naturali homine, ac tunc disponit illa in ordinem, hoc significatur per "descendere"; 4ex eo vera elevantur e naturali homine in rationalem, et conjunguntur boni ibi, 5hoc significatur per "ascendere." @1 i quod$ @2 i quod est spirituale$ @3 i similiter$ @4 inde$ @5 i et$
Arcana Coelestia 3 #3085 In binis his versibus describitur affectio veri quoad originem, quoad quale, et quoad primum initiationis: quoad originem, per haec quod "Rebecca exiverit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami," per quae quod omnis origo illius affectionis in sensu interno tradita sit, videatur n. 3O77, 3078; quoad quale, per haec quod "cadus ejus super humero ejus," et quod "puella bona aspectu valde," per quae quod quale descriptum sit, videatur n. 3079-3081; quoad primum initiationis, per haec quod "descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit," videri potest n. 3082-3084: sed ita se habet cum his, sicut supra dictum, quod captum non modo vulgarem, sed etiam excultiorem humanum excedant; quae 2 enim in sensu interno in hoc capite, et in quibusdam sequentibus, continentur, talia sunt; causa est quia vix in alicujus mentem venit, quod continuus influxus 1Divinus sit per internum hominem in externum, hoc est, influxus caelestium et spiritualium per rationalem in naturalem, seu quod idem, in naturalia quae sunt externi, et quod per influxum illum 2continue vera e naturali homine evocentur, eleventur, ac implantentur bono quod in rationali; hoc ne quidem quod fiat notum est, quid tunc omnis ille processus quomodo fit, qui processus tantae sapientiae est quia ex Divino, ut nusquam ad unam myriadis partem queat explorari; communissima sunt quae videri 3 possunt; cum itaque sic se habet, ne miretur quisquam quod illa quae hic in sensu interno sunt, non ad captum describi queant, et quae describuntur illum transcendant, agant enim de hoc processu et illum describunt; et quoque sensus internus imprimis est pro angelis, ob causam, ut per Verbum communicatio sit inter caelum et hominem; [illis haec dantur videre] et sunt illis inter deliciosa, quia caelestis cibus non aliud est quam omne id quod est intelligentiae et sapientiae, ac illis est beatum sapientiae et intelligentiae quicquid agit de Domino. @1 a Divino$ @2 continuo AI$
Arcana Coelestia 3 #3086 Ut aliqua idea tametsi communissima, haberi queat de illis quae hic in sensu interno continentur, sciendum quod in toto hoc capite agatur de vero Divino quod conjungendum Divino Bono; quod nempe Divinum Bonum influxerit in naturalem hominem, hoc est, in scientifica, cognitiones et doctrinalia ibi, haec enim sunt naturalis hominis quatenus in memoria ejus, et quod per influxum illum omnia quae ibi, illustraverit, vivificaverit, et disposuerit in ordinem, omnis enim lux, vita et ordo in naturali homine est ex influxu ex Divino ut cuivis si attendit, notum esse potest; per influxum 1illum existit affectio, primum affectio communis veri, de qua affectione in binis his versibus agitur, de ejus origine, n. 3077, 3078, de ejus quali, n. 3079-3081, de primo initiationas, n 3082-3084: in illis autem quae nunc immediate sequuntur, describitur in sensu interno processus ille ulterius, nempe exploratio illius veri, tum separatio maternorum quae primum ei adjuncta, et sic porro. Sed scio quod haec arcaniora sint quam ut in captum cadant, et hoc ex causa, ut dictum, quia ignota; sed quia internus sensus illa describit, et hoc quoad omnes circumstantias, non potest aliter, utcumque apparitura sint super captum, quin exponantur; ad minimum inde videri potest quanta arcana in 2Verbi sensu interno sunt, tum quod talia arcana sint, quae vix apparent in luce mundi, in qua homo est dum vivit in corpore, sed quod semper manifestius et clarius, quo a luce mundi venit in lucem caeli, in quam venit post mortem, ita in qua sunt animae beatae et felices, hoc est, angeli. @1 inde$ @2 after interno$
Arcana Coelestia 3 #3087 Vers. 17-20. Et cucurrit servus obviam illi, et dixit, Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo. Et dixit, Bibe domine mi, et festinavit et demisit cadum suum super manum suam, et potare fecit illum. Et absolvit potare facere illum, et dixit, Etiam camelis tuis hauriam, usque dum absolverint bibere. Et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem, et currebat adhuc ad puteum ad hauriendum, et hauriebat omnibus camelis illius. "Cucurrit servus obviam illi, et dixit" significat explorationem a Divino Bono: "Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo" significat num inde aliquid veri conjungi posset: "et dixit, Bibe domine mi" significat reciprocum: "et festinavit et demisti cadum super manum suam" significat submissionem recipientium ex potentia: "et potare fecit illum" significat initiationem: "et absolvit potare facere illum" significat successivum: "et dixit, Etiam camelis tuis hauriam usque dum absolverint bibere" significat reciprocum quoad illustrationem omnium scientificorum in naturali homine: "et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem" significat separationem affectionis veri quae initiabatur bono Divino: "et currebat adhuc ad puteum" significat affectionem veri inferiorem: "et hauriebat omnibus camelis illius" significat qua illustrabantur scientifica communia.
Arcana Coelestia 3 #3088 "Cucurrit servus obviam illi, et dixit": quod significet explorationem a Divino Bono, constat a significatione "currere obviam illi" quod sit explorare num ita se habeat prout corde suo locutus, internum sensus hoc dictat; tum ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua saepius prius, ita quoque explorare; quod a Divino Bono, est quia servus hic agit vicem domini sui, nempe Abrahami, tum quoque Jishaki; missus enim induit personam mittentis, ut pluries in Verbo; sicut de angelis legitur quod primura nominentur angeli, 1et dein vocentur Jehovah, ut qui apparuit Mosi in rubo, Exod. iii 2, 4 seq. et qui apparuit Gideoni, Jud. vi 11, 12, 14: inde etiam est quod Rebecca ad illum dicat, "domine mi," vers. seq. @1 et dein vocantur Jehovah after 12, 14 below.$
Arcana Coelestia 3 #3089 "Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo": quod significet num inde aliquid veri conjungi posset, constat ex significatione "sorbere" quod simile sit ac bibere, sed in diminutivo quia explorandum; quod "bibere" sit percipere, videatur n. 3069; est quoque "bibere" in sensu interno communicari et conjungi, et praedicatur de spirituali, sicut "comedere" quod praedicatar de caelesti, n. 2187, 2343; et ex significatione "aquae" quod sit veram, de qua n. 680, 739, 27O2; hic itaque per "sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo" significatur explorativum num aliquid veri inde conjungi posset; cadus 1est recipiens in quo et e quo verum, n. 3068, 3079. Quod exploratio inde est quia prima affectio veri etiam aliquid secum habuit ex materno quod separandum, n. 3040, 3078. Apud hominem regenerandum ita se habet, quod prima ejus affectio veri admodum impura sit, inest enim ei affectio usus et finis propter se, propter mundum, propter gloriam in caelo, et similia, quae spectant versus se, non autem versus commune, regnum Domini, minus versus Dominum: talis affectio non potest quin praecedat; usque tamen successive illa purificatur a Domino, tandem ut removeantur et conjiciantur falsa et mala quasi in peripheriam; 2inserviverunt usque pro mediis. @1 i enim$ @2 inserviunt$
Arcana Coelestia 3 #3090 "Et dixit, Bibe domine mi": quod significet reciprocum, constat ex annuentia seu consensu: quid reciprocum veri cum conjungendum bono, apparet a conjugiis; inde enim conjugium, quod consensus sit ab utraque parte; hoc ducit originem a conjugio boni et veri; est voluntas a parte boni, et consensus a parte veri, inde conjunctio; hoc tametsi non apparet apud hominem cum regeneratur, hoc est, cum intrat in conjugium caeleste, usque tamen existit; hoc manifestius patet inde quod dum regeneratur homo, instar conjugii fiet inter voluntatem et intellectum; voluntatis est bonum, intellectus est verum; ideo antiqui inter voluntatem et intellectum, ac inter singula quae voluntatis et intellectus sunt, instituerunt conjugium, n. 54, 55.
Arcana Coelestia 3 #3091. "Et festinavit et demisit cadum suum super manum suam": quod significet submissionem recipientium ex potentia, constat ex significatione "demittere" quod sit submissionis; a significatione "cadi" quod sit recipiens, de qua n. 3068, 3079; et ex significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878. Submissio recipientium ex potentia est quod doctrinalia, cognitiones et scientifica, quae sunt recipientia, n. 3068, 3079, se applicent; est catena subordinationis, ita applicationis, proinde submissionis, a Primo Vitae, seu 1Domino; quae in loco inferiore sunt, quia inservire debent superiori, in submissione erunt, absque submissione eorum non datur conjunctio: potentia, de qua hic, est a vero; hoc submittit illa quae infra sunt; vero imprimis tribuitur potentia in Verbo, ideo de vero praedicantur manus, 2brachia, ut et humeri, per quae potentiae in sensu interno significantur, n. 878, 1085: et ipsa potentia est a bono, 3per verum, quae apparet a vero. @1 Divino$ @2 i etiam$ @3 sed per verum$
Arcana Coelestia 3 #3092 "Et potare fecit illum": quod significet initiationem, constat a significatione "potare" quod paene simile sit ac bibere, sed potare hic involvit magis activum a parte ejus qui bibit: quod "bibere" sit recipere, et quoque conjungi, videatur n. 3069, 3089, ita "facere potare" est dare copiam recipiendi, quod est primum initiationis.
Arcana Coelestia 3 #3093 "Et absolvit potare facere illum": quod significet successivum nempe initiationis, constat ex eo quod "absolvit seu absolvere" volvat finem actus qui praecedit, et principium actus qui sequitur, ita successivum; et a significatione "potare facere" quod sit initiari, de qua nunc supra n. 3092.
Arcana Coelestia 3 #3094 "Et dixit, Etiam camelis tuis hauriam usque dum absolverint bibere": quod significet reciprocum quoad illustrationem omnium scientificorum in naturali homine, constat a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione "haurire" nempe aquam, quod sit instruere et quoque illustrare, de qua n. 3058, 3071; quod reciprocum sit, patet quia illa dixit quod faceret, et quoque fecit, nempe "hausit aquam camelis." illustratio, de qua hic agitur, est a parte veri, tametsi a bono per verum: cum illustratione scientificorum in naturali homine ita se habet, quod omnis illustratio sit ex bono, nam bonum quod est amoris est comparative sicut solis flamma, ex qua calor et lux, verum autem est sicut objectum, 1per quod flamma pellucet, inde a luce illustratio; 2 sed qualis lux inde, talis illustratio: non aliud est quod recipit bonum quam verum2, at quale verum 2, talis est receptio, et talis inde illustratio: quando itaque per verum illustratio, tunc apparet illustratio a vero sicut ejus foret, tametsi est boni, quod ita trans verum lucet: illustratio etiam boni per verum penetrat ulterius, et afficit penitius, ac producit affectionem veri inferiorem, de qua mox. Lux caeli est ex Divino Bono Domini per Divinum Verum Ipsius; et quia per Divinum Verum in Humano Ipsius, penetrat non modo ad caelestes sed etiam ad spirituales, ac illustrat omnes qui in caelo, sapientia et intelligentia; quae quia inde, ideo de Divino Bono et de Divino Vero in Humano Domini, tantum in sensu interno Verbi agitur; 3hic loci de prima 4veri a bono ac boni per verum illustratione. @1 pellucidum, flamma per hoc illustrat, at$ @2 i est$ @3 luci$ @4 boni per verum et veri a bono$
Arcana Coelestia 3 #3095 "Et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem": quod significet separationem affectionis veri quae initiabatur bono Divino, constat ex significatione "evacuare cadum" quod sit separare venum; per "cadum" enim ut per vas continens non modo significatur scientificum in quo verum, sed etiam verum in quo bonum, videatur n. 3068, 3079; hic quia de initiatione agitur, est verum quod initiabatur bono Divino; et quia ipsum verum nusquam conjungitur bono nisi per affectionem suam, n. 3024 pr, 3066, nam in affectione est vita per quam conjunctio, ideo hic est affectio veri quae intelligitur: tum ex significatione "canalis" seu aqualiculi quod sit veri bonum, "aqua" enim in canali significat verum, n. 739, 2702, ac ipse canalis simile ac lignum, nempe bonum, n. 2784, 2812; veri bonum est quod producitur a bono per verum, et est sicut proles nata ex vero ut a matre, et a bono ut a patre, omne bonum genuinum quod in naturali homine, est inde seu ex conjugio boni et veri in rationali; hoc bonum est quod vocatur veri bonum et significatur in Verbo per "canalem" seu aqualiculum.
Arcana Coelestia 3 #3096 "Et currebat adhuc ad puteum": quod significet affectionem veri inferiorem, constat a significatione "putei" quod sit verum, de qua n. 2702, sed verum quod inferius est; et quia de initiatione veri hic agitur, significatur affectio inferior veri, ut nunc supra n. 3094 dictum; quae differentia significationis fontis et "putei" sit in sensu interno, videatur in loco citato, quod nempe "fons" dicatur cum agitur de puriore et cum de superiore vero, "puteus" autem cum de non ita puro et cum de inferiore vero, ut quoque in hoc capite, in quo nunc dicitur fons, nunc puteus; naturale verum est inferius verum, et affectio veri naturalis est affectio veri inferior; ex hac illustrantur proxime scientifica communia, quae illustratio quod penetret ulterius et afficiat penitius, videatur n. 3094.
Arcana Coelestia 3 #3097 "Et hauriebat omnibus camelis illius": quod significet qua illustrabantur scientifica communia, constat a significatione "haurire" quod sit instruere, tum illustrare, de qua n. 3058, 3071; et a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, de qua n. 3048.
Arcana Coelestia 3 #3098 Quae a n. 3088 huc usque in sensu interno continentur, etiam talla sunt quae non capi queunt nisi ab illis qui instructi sunt de internis hominis, et sunt in veris, nam per vera et secundum vera est illustratio; agitur de prima initiatione veri in bonum; nam, ut 1dictum, ipsum bonum per rationale influit in naturale, ita per viam internam, ac illustrat illa quae ibi, ipsum verum autem influit per sensuale 2imprimis auditus et visus in naturale, ita per viam externam, ortus veri est inde, quod etiam cuivis potest notum esse si reflectit; sed non est conjunctio boni et veri ibi, sed in rationali; quare inde verum evocatur, ita e naturali sphaera in spiritualem, nam verum conjungendum bono est spirituale: quomodo se habet cum vero primum inde evocato, in his versibus a n. 3087-3097 agitur. @1 i prius$ @2 cumprimis$
Arcana Coelestia 3 #3O99. Vers. 21, 22. Et vir obstupescens illi continens se, ad sciendum an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non. Et fuit, quando absolverunt cameli bibere, et accepit vir monile auri, dimidium sicli pondus ejus, et duas armillas super manus ejus, decem auri pondus carum. "Vir obstupescens illi continens se" significat statum perceptionis quoad illa: "ad sciendum an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non" significat de Divino Vero, quodnam: "et fuit quando absolverunt cameli bibere" significat agnitionem ex illustratione in scientificis communibus: "et accepit vir monile auri" significat Divinum Bonum: "dimidium sicli pondus ejus" significat quantum ad initiationem: "et duas armillas" significat Divinum Verum: "super manus ejus" significat potentiam affectionis veri: "decem auri pondus earum" significat plenum ad initiationem.
Arcana Coelestia 3 #3100 "Vir obstupescens illi continens se": quod significet statum perceptionis quoad illa, constat a significatione "obstupescere et se continere," quando vidit quod illa quae locutus 1est corde suo, evenirent, quod sit agnitionis et simul exspectationis annon ita; "obstupescebat" enim quia agnovit quod ita fieret, et "se continebat" quia exspectabat annon ita [esset;] ille status perceptionis est qui significatur. @1 in$
Arcana Coelestia 3 #3101 "Ad sciendum, an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non": quod significet de Divino Vero quodnam, constat a significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333; quod Divinum, significatur per id quod dicatur, "an prosperavisset Jehovah," quod idem est, num ex Jehovah seu ex Divino; ita quodnam verum, nam vera quae e naturali homine evocantur in rationalem, non omnia recipiuntur, solummodo illa quae cum bono ibi concordant, ac sic per inseminationem et insertionem unum cum eo agunt; reliqua, tametsi ut vera apparuerint antequam elevata sunt, usque non recipiantur, quia non agnoscuntur; bonum est quod agnoscit suum verum, et verum est quod agnoscit suum bonum: quod agnitum quodnam verum ac sic receptum, patet quoque ab illis quae nunc sequuntur.
Arcana Coelestia 3 #3102 "Et fuit, quando absolverant cameli bibere": quod significet agnitionem ex illustratione in scientificis communibus, constat ex eo quod binae hae expressiones "fuit," et "absolverunt" significent successivum, et involvant finem actus qui praecedit, et principium actus qui sequitur, de 1quo supra n. 3093, ita hic agnitionem, ut mox supra ostensum; ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione "bibere" quod hic sit idem ac haurire aquas, ut supra n. 3058, 3097, et quoque "potare," ut supra n. 3071, nempe illustrari; inde patet quod per illa verba, "et fuit quando absolverunt cameli bibere" significetur agnitio, nempe veri Divini ex illustratione in scientificis communibus. Ipsa res ita se habet: omne verum quod elevatur e naturali homine, hoc est, 2 e scientificis, 2seu cognitionibus et doctrinalibus, nam haec sunt naturalis hominis, in rationalem, et ibi recipitur, primum agnoscetur quodnam sit, num concordet cum bono ibi vel non; si concordat, recipitur, 3et si non concordat, rejicitur; vera apparentia sunt in uno comitatu plura, sed solum illa conjunguntur quae bonum ibi agnoscunt, ita quae se mutuo amant; ut 4autem agnoscantur quod talia sint, erit illustratio in naturali homine, per quam ibi omnia et singula uno intuitu spectari queant, ac sic possit esse electio; illustratio illa in naturali homine est a bono, sed usque per verum, videatur n. 3094; haec illustratio est quae significatur per quod "Rebecca hauserit camelis," "potaverit illos," aut "dederit iis bibere." @1 qua$ @2 nempe$ @3 at$ @4 vero$
Arcana Coelestia 3 #3103 "Et accepit vir monile auri": quod significet Divinum Bonum, constat a significatione "monilis auri" quod sit bonum, et hic quia de Domino in sensu interno agitur, quod sit Divinum Bonum, quod quia e Rationali, dicitur "vir"; quod "vir" sit rationale, videatur n. 265, 749, 1007. Antiquis temporibus, cum cultus in Ecclesiis erant repraesentativi, et noverunt quid significabant, quando inirentur conjugia, solitum erat sponsae dare monile auri ac armillas, 1quia Ecclesia per "sponsam" repraesentabatur, ejus bonum per "monile," et verum per "armillas"; et quia notum fuit, quod amor conjugialis qui sponsae et uxori, ex conjugio Divini Boni et Divini Veri 2Domini descenderet, 3n. 2508, 2618, 2727-2729; monile auri ponebatur super nasum, ut patet quoque a sequentibus ubi dicitur quod "posuerit monile super nasum," vers. 47, ex causa quia "nasus" significabat boni vitam, ex respiratione quae ibi, quae in sensu interno est vita, et quoque ex odore, qui est gratum amoris, cujus est bonum, n. 96, 97. 2 Quod "monile" esset insigne conjugii quoad bonum, etiam ex aliis locis in Verbo constat, ut apud Ezechielem, Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum, xvi 11, 12; ubi de Antiqua Ecclesia, quae ibi Hierosolyma, quae describitur sicut "sponsa, cui armillae, torques, et monile, data," "armillae super manus" 4erant insigne repraesentativum veri, et "monile super nasum" insigne repraesentativum boni: apud Esaiam, Quia extollunt se filiae Zionis,...decalvabit Dominus verticem illarum,...et removebit...annulos et monilia nasi, mutatorias vestes, amicula, iii 16, 17, [18], 21, 22; "filiae Zionis quae se extollunt" pro affectionibus mali intra Ecclesiam n. 2362, 3024; "annuli et monilia nasi quae removebuntur" pro bono et ejus insignibus; "mutatoriae vestes et amicula" pro vero et ejus insignibus: apud Hosheam, Visitabo super illam dies baalium, quibus suffivit, et induit monile suum, et ornatum suum, et ivit post amasios suos, ii 13; ubi de Ecclesia perversa, et de nova post illam, "monile" etiam pro insigni boni Ecclesiae. Cum monilia illa aptabantur auribus, significabant etiam bonum, sed bonum actu, ac in opposito sensu malum actu, ut Gen. xxxv 4; Exod. xxxii, 2 4. @1 i sponsae monile et armillae dabantur$ @2 a Domino$ @3 i videatur$ @4 pro insigni repraesentativo$
Arcana Coelestia 3 #3104 "Dimidium sicli pondus": quod significet quantum ad initiationem, constat a significatione "sicli, dimidii, et ponderis"; quod "siclus" sit pretium seu aestimatio boni et veri, et quod "dimidium sicli" sit determinatio quanti ejus, videatur n. 2959; quod "pondus" significet statum rei quoad bonum, videbitur; ex his patet quod "dimidium sicli pondus" significet et involvat quantum quoad bonum per "monile auri" intellectum; quod ad initiationem, sequitur ab illis 2 quae praecedunt et quae sequuntur1. Quod "pondus" sit status rei quoad bonum, patet ab his locis in Verbo: apud Ezechielem, Propheta cibum comederet pondere viginti siclorum in diem,...et aquam juxta mensuram biberet sextam hinis:...quia ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquas in mensura et cum stupore bibant, ut careant pane et aqua, iv , 11], 16, 17; ubi de vastatione boni et veri, cujus repraesentatio per "prophetam," status vastati boni significatur per quod "cibum et panem comederent in pondere," et status vastati veri per quod "aquam juxta mensuram biberent," quod "panis" sit caeleste, ita bonum, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, et quod "aqua" sit spirituale, 2ita verum, n. 739, 27O2, 3058; inde patet, quod "pondus" praedicetur de bono, et "mensura" de vero: apud eundem, 3 Lances justitiae, ephah justitiae, et bath justitiae, erit [vobis], xlv 10 seq.; ibi de terra sancta, per quam quod regnum Domini in caelis significetur, ex singulis ibi apud Prophetam sciri potest, 3ubi non lances, ephah, bath erunt, sed bona et vera, quae per pondera illa et per mensuras illas significantur: apud Esaiam, Quis mensus in pugillo Suo aquas, et caelos palmo paravit, et complexus in trientali pulverem terrae, et appendit lance montes, et colles trutinis? xl 12; "appendere lance montes et colles trutinis" pro quod a Domino caelestia amoris et charitatis, et quod solus disponat status eorum; quod "montes et colles," de quibus praedicantur pondera illa, sint caelestia amoris, videatur n. 795, 796, 1430, 2722 apud Danielem, 4 Scriptura super parietem palatii Belshazzaris; Mene, Mene, Tekel, Upharsin; haec interpretatio, Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Tekel, appensus es in trutinis, et deprehensus es deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae, v 25-28; ubi "mene" seu numeravit praedicatur de 4vero, at "tekel" seu appensus in trutinis de 5bono; agitur ibi in sensu interno de consummatione. @1 i de initiatione enim agitur$ @2 seu$ @3 ibi$ @4 statu veri$ @5 statu boni$
Arcana Coelestia 3 #3105 "Et duas armillas": quod significet Divinum Verum, constat ex significatione "armillarum" quod sit verum, et hic quia "in sensu interno de Domino" agitur, quod sit Divinum Verum; "duae" dicuntur quia sic plenum: ponebantur illae super manus sponsae ex causa quia per "sponsam" significabatur Ecclesia, et per "manus ejus" potentiae a vero; quod "manus" praedicentur de vero, videatur n. 3091: quod "armillae" significent talia, constare potest apud Ezechielem xvi 11, 12, de quo supra n. 3103; et quoque apud eundem, xxiii 42; tum quod "armillae" non modo sponsae, sed etiam regi essent, at regi super brachio, ut constat 2 Sam. i 10, ex causa quia "regium" erat repraesentativum et significativum Divini Veri quod Domino, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; et "brachium" significativum potentiae, n. 878.
Arcana Coelestia 3 #3106 "Super manus ejus": quod significet potentiam affectionis veri, constat a significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, 3091; et a repraesentatione "Rebeccae," quae hic est "ejus," quod sit affectio veri, de qua 1n. 2865, 3077. @1 i supra$
Arcana Coelestia 3 #3107 "Decem auri pondus earum": quod significet plenum ad initiationem, constat a significatione "decem" quod etiam sit status plenus, sicut centum, de qua n. 1988, 2636; ex significatione "auri," quod hic est genus nummi ex 1cujus pondere aestimatio; et ex significatione "ponderis" quod sit status rei quoad bonum, de qua supra n. 3104; inde patet quod "decem auri pondus" significet plenum aestimati statum quoad bonum: quod ad initiationem, 2constat a singulis in hoc capite, in quo de initiatione agitur, seu de desponsatione. @1 quo$ @2 patet$
Arcana Coelestia 3 #3108 Agitur in binis his versibus de initiatione veri in bonum, sed qualis haec initiatio sit, non facile cadit in ideam cogitationis apud aliquem qui modo illustratus est a talibus quae sunt lucis mundi, nisi simul a talibus quae sunt lucis caeli, ex qua illa quae sunt lucis mundi, illustrentur; qui non in bono sunt et inde in fide, non alias ideas cogitationis habent quam quae formatae sunt ab objectis lucis mundi; ii nec sciunt 1quid spirituale est, ne quidem quid rationale in genuino sensu, sed modo naturale, cui 2tribuunt omnia; quae etiam causa est quod haec quae in sensu interno de initiatione veri in bonum dicuntur, iis remotiora sint quam ut appareant quod sint aliquid; 2 cum tamen illa sunt iis qui in luce caeli, inter pretiosa. Ita se habet cum initiatione veri in bonum quod antequam verum initiatum est ac rite conjunctum, sit quidem apud hominem, sed non factam sicut ejus, aut sicut proprium; ut primum autem initiatur ejus bono, tunc appropriatur ei; evanescit tunc e memoria ejus externa, et transit in internam, seu quod idem, evanescit in naturali seu externo homine, et transit in rationalem seu internum, et induit ipsum 3ac facit humanum ejus, hoc est, quale ejus quoad humanum; ita se habet cum omni vero quod conjungitur bono ejus; similiter etiam se habet cum falso quod conjungitur malo quod vocat bonum; sed differentia est quod illud aperiat rationale et sic faciat hominem rationalem, hoc autem claudat rationale et faciat hominem irrationalem; tametsi videatur sibi in tenebris in quibus tunc est, quod supra alios rationalis sit. @1 quod I$ @2 i etiam$ @3 seu$
Arcana Coelestia 3 #3109 Vers. 23-25. Et dixit, Filia cujus tu? indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum? Et dixit ad illum, Filia Bethuelis ego, filii Milkae, quem genuit Nahori. Et dixit ad illum, Etiam stramen, etiam pabulum multum nobiscum, etiam locus ad pernoctandum. "Dixit, Filia cujus tu?" significat explorationem ulteriorem de innocentia: "indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum?" significat explorationem de bono charitatis: "et dixit ad illum, Filia Bethuelis ego, filii Milkae, quem genuit Nahori" significat, hic ut prius, omnem originem ejus: "et dixit ad illum" significat perceptionem: "etiam stramen" significat vera scientifica: "etiam pabulum multum nobiscum" significat bona eorum: "etiam locus ad pernoctandum" significat statum.
Arcana Coelestia 3 #3110 "Dixit, Filia cujus tu?" quod significet explorationem ulteriorem de innocentia, constat ex interrogatione "cujus filia" quod sit exploratio, hic quod ulterior, patet ab illis quae prius n. 3088 et 3101; quod de innocentia, constat ex significatione "puellae" quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067; hic quidem non puella nominatur, sed quia supra vers. 14 et 16 Rebecca vocatur puella et ad illam hic interrogatio, non aliud quam puella per "tu" hic significatur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod verum exploratum sit qua innocentia esset et mox quoque qua charitate, antequam initiatum bono et conjunctum ei, non potest quin mirabile appareat illis qui nullam ejus rei cognitionem habent; sed usque sciant quod circa initiationem et conjunctionem veri cum bono apud unumquemvis hominem exquisitissima exploratio sit, ac talis ut excedat omnem ejus fidem; ad ipsissimum bonum nusquam admittitur aliquid nisi ipsissimum 2 verum; cum aliquid non ita verum alluit, non conjungit se cum ipso bono, sed cum aliquo bono quod in se bonum non est, sed apparet sicut bonum; si falsum alluit, recipit se bonum introrsum, et se extrinsecus conjungit cum aliquo malo quod bonum credit; haec dispositio Divina fit a Domino mediis spiritibus et angelis, et est arcanissima in hoc mundo sed notissima in altero; quisque etiam qui sanae rationis est, id potest scire, ad minimum capere; malum enim et falsum est infernum ac influit ab inferno; bonum et verum autem est caelum, etiam per caelum influit a Domino; quia ita est, malum et verum non magis possunt conjungi quam infernum et caelum; quapropter exquisitior trutina in his est quam usquam aliquis credere potest; hoc nunc est quod intelligitur per explorationem.
Arcana Coelestia 3 #3111 "Indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum": quod significet explorationem de bono charitatis, constat ex significatione 1"indica quaeso mihi, an" quod sit exploratio; ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2048, 2233, 2331; ex significatione "patris" hic, nempe Bethuelis, quod sit bonum charitatis quale apud gentes probiores, de qua n. 2865; ipsa etiam origo affectionis veri, quam Rebecca repraesentat, fuit ex tali bono; et ex significatione "loci ad pernoctandum" quod sit status manendi, de qua infra n. 3115. 2 Quod exploratio de origine affectionis veri quoad innocentiam et quoad bonum charitatis in sensu interno describatur, causa est quia verum quod initiandum et conjungendum est bono, non aliunde primam originem ducat, ut constare potest ab omnibus illis 2apud quos verum recipitur et innubitur bono; intra Ecclesiam, qui non aliquid innocentiae et charitatis erga proximum habent, verum utcumque norunt, et ore profitentur, nusquam tamen corde agnoscunt; extra Ecclesiam, gentiles qui ad verum fidei vocantur, aut de illo in altera vita instruuntur, non alii recipiunt quam qui in innocentia sunt ac inter se in mutua charitate vivunt; innocentia enim et charitas faciunt humum in qua semina veri possint radicem agere et egerminare.(s) @1 indicare$ @2 qui verum recipiunt ac innubunt bono$
Arcana Coelestia 3 #3112 "Et dixit ad illum, Filia Bethuelis ego, filii Milkae, quem genuit Nahori": quod significet omnem originem ejus, nempe affectionis veri, constat ex repraesentatione "Bethuelis," tum "Milkae, et Nahoris," quod sit origo affectionis veri quae repraesentatur per Rebeccam, videatur n. 3078.
Arcana Coelestia 3 #3113 "Et dixit ad illum": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere in sensu interno, de qua saepius prius.
Arcana Coelestia 3 #3114 "Etiam stramen": quod significet vera scientifica; "etiam pabulum multum": quod significet bona eorum, constat a significatione "straminis et pabuli": quod "stramen" significet vera scientifica, inde est quia praedicatur de camelis, quibus tale est cibus; cum enim per "camelos" significatur naturalis homo quoad communia scientifica ibi, tunc per cibum ejus, nempe per "stramen," non aliud significari potest, non enim ei alius cibus est qui vitae ejus; nutritio ejus est inde; si enim ei deficeret talis cibus, nempe scire, non subsisteret; quod ita sit, patet a vita post mortem, tunc enim talia spiritibus loco cibi sunt, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 1695, 1973, 1974. In naturali 2 homine, sicut in rationali, sunt duo in communi, quae constituunt essentiam ejus, nempe intellectualia et voluntaria; ad intellectualia pertinent vera, ad voluntaria pertinent bona; vera naturalis hominis sunt vera scientifica, quaecumque nempe in memoria ejus externa sunt, haec sunt quae significantur per "stramen" cum agitur de camelis, etiam de equis, mulis et asinis; bona autem naturalis hominis, sunt jucunda imprimis quae sunt affectionis illorum verorum, [haec sunt quae significantur per "pabulum."]
Arcana Coelestia 3 #3115 "Etiam locus ad pernoctandum": quod significet statum, constat a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 2625, 2837; et a significatione "pernoctare" quod sit manere seu mansionem habere, de qua n. 2330; hic itaque status affectionis veri ex qua origine; ejus origo describitur per illa quae repraesentantur per Bethuelem, Milkam, et Nahorem, ac ejus affinitates per Labanem 1in sequentibus; quae origo, quia obscura, 2significatur status ejus per "locum pernoctationis," ut quoque supra, [n. 3111]. @1 de quo in sequentibus agitur$ @2 describitur$
Arcana Coelestia 3 #3116 In his tribus versibus agitur de exploratione veri quod initiandum et sic conjungendum bono, et quidem imprimis ex qua origine [esset], nam ab origine omnia et singula dependent; derivationes inde ut e radice sua, seu ut e semine suo, trahunt suam formam, sicut a suis planta aut arbor: haec Dominus apud Se ex Divino vidit et exploravit, et ex propria sapientia et intelligentia initiavit, 1nempe vera bono rationalis; ipsa exploratio hic in sensu interno describitur, sed quae ibi, paucissimis explicari possunt: exploratio quoque est 2 apud unumquemvis hominem qui reformatur, tum qui 2reliquias accipit, sed de exploratione illa homo ne hilum novit, est ei ita in obscuro ut ne quidem credat quod sit, cum tamen omnibus momentis fit, sed a 3Domino, Qui solus videt statum hominis, non modo praesentem, sed etiam faturum in aeternum. (m)Exploratio est exquisitissima libratio ne minimum falsi conjungatur bono, nec minimum veri conjungatur malo; si haec, periret homo in aeternum; penderet enim tunc in altera vita inter infernum et caelum, et propter bonum exspueretur ab inferno, et propter malum a caelo. @1 et conjunxit$ @2 i aliquas$ @3 i solo$
Arcana Coelestia 3 #3117 Vers. 26, 27. Et inflexit se vir, et incurvavit se Jehovae. Et dixit, Benedictus Jehovah Deus domini mei Abrahami, Qui non dereliquit misericordiam Suam, et veritatem Suam a cum domino meo; ego in via, duxit me Jehovah domum fratrum domini mei. "Inflexit se vir, et incurvavit se Jehovae" significat laetitiam et gaudium: "et dixit, Benedictus Jehovah Deus domini mei Abrahami" significat hic ut prius, ex Divino Ipso et Divino Humano: "Qui non dereliquit misericordiam Suam" significat perceptionem influxus amoris: "et veritatem suam a cum domino meo" significat influxum charitatis inde: "ego in via" significat quod in statu conjunctionis veri cum bono in Rationali: "duxit me Jehovah domum fratrum domini mei" significat 1quod ad bonum veri. @1 quoad I$
Arcana Coelestia 3 #3118 "Inflexit se vir et incurvavit se Jehovae": quod significet laetitiam et gaudium, constat a significatione "inflectere se et incurvare se" quod sit laetari et gaudere; inflexio et incurvatio sunt gestus humiliationis, seu humiliatio in actu, tam in statu doloris quam in statu gaudii; in statu doloris, quando non evenit quod optatur, in statu gaudii quando evenit, ut hic quod Rebecca secundum votum cordis ejus, dedit ei ex cado suo bibere, et quoque potavit camelos; quod incurvatio sit gestus quoque gaudii, videatur n. 2927, 2950 laetitia dicitur et gaudium, ex causa quia "laetitia" in Verbo praedicatur de vero, "gaudium" autem de bono; est quoque laetitia faciei, sed gaudium 1cordis, seu quod idem, est laetitia affectionis spiritualis 2seu veri, gaudium autem affectionis caelestis seu boni, ita laetitia in minore gradu 3est quam gaudium, sicut quoque inflexio quam incurvatio; quod quoque patet ex eo quod homo spiritualis Ecclesiae coram Domino se modo inflectat, et gratiam invocet, at homo caelestis Ecclesiae coram Domino se incurvet et misericordiam imploret, n. 598, 981, 2423; utrumque hic dicitur, ob conjugium veri et boni in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712. @1 i est$ @2 hoc est$ @3 before in$
Arcana Coelestia 3 #3119 "Et dixit, Benedictus Jehovah Deus domini mei Abrahami": quod significet ex Divino Ipso et Divino Humano, constat ab illis quae supra n. 3061, dicta sunt, ubi eadem verba, praeter quod hic dicatur "Benedictus"; benedictus Jehovah erat formula gratiarum actionis, ita quod gaudii et laetitiae, 1quod optata evenerint; praeterea quid antiqui intellexerunt per id quod benedicerent Jehovae, videatur n. 1096, 1422. @1 cum quae$
Arcana Coelestia 3 #3120 "Qui non dereliquit misericordiam Suam": quod significet perceptionem influxus amoris, constat a significatione "misericordiae" quod sit amor, de qua n. 1735, 3063, 3073; quod "non dereliquit misericordiam Suam" sit perceptio influxus amoris, inde est quia sunt verba agnitionis et confessionis, et omnis agnitio et confessio est ex perceptione influxus.
Arcana Coelestia 3 #3121 "Et veritatem Suam a cum domino meo": quod significet influxum charitatis inde, constat ex significatione veritatis quod sit charitas; "veritas" in proprio sensu significat idem quod fides, etiam in lingua Hebraea fides per talem vocem exprimitur, sic ut quod dicitur "veritas" in Verbo Veteris Testamenti, passim dicatur "fides" in Verbo Novi Testamenti; quare etiam toties in praecedentibus dictum quod verum sit fidei, et bonum sit amoris; at quod fides in sensu interno nihil aliud sit quam charitas, videantur quae saepius prius dicta et ostensa sunt; ut quod nulla fides nisi per amorem, n. 30, 31-38; quod fides nusquam detur nisi ubi charitas, n. 654, 724, 1162, 1176, 2261; quod fides sit fides charitatis, n. 1608, 2049, 2116, (x)2343, 2349, (x)2417; quod charitas faciat Ecclesiam, non fides separata a charitate, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844, 2190, 2228, 2442; inde patet quod veritas seu fides in sensu interno sit idem ac charitas; est enim omnis fides ex charitate; quae fides non inde, non est fides, seu quod idem, quod omne verum in sensu interno sit bonum, est enim omne verum ex bono; id verum quod non inde non est verum, verum enim 1non aliud est quam forma boni, n. 3049, non aliunde est nativitas ejus, nec aliunde est vita ejus. @1 nihil$
Arcana Coelestia 3 #3122 Praeterea ita se habet cum veritate hac, per quam significatur charitas; quod antiquissimi qui fuerunt caelestes, per misericordiam et veritatem quae a Domino, non aliud intellexerint quam 1receptionem influxus amoris in Dominum et inde charitatis erga proximum; at antiqui qui fuerunt spirituales, per misericordiam et veritatem a Domino apud se, intellexerunt charitatem et fidem; causa est quia caelestes nusquam de illis quae sunt fidei seu veri cogitarunt, sed de illis quae sunt amoris seu boni, ut constare potest ex illis quae prius de caelesti homine, n. 202, 337, 2669, 2715 dicta sunt; etiam caelestes homines per charitatem erga proximum, 2introducebantur in amorem in Dominum cum reformabantur et regenerabantur, inde patet quod per "misericordiam a Domino" non aliud intelligatur quam perceptio influxus amoris in Ipsum, et per 2 "veritatem" influxus charitatis erga proximum inde: at spirituales aliter, ii de illis quae sunt fidei cogitant, (c)ac cum reformantur (c)et regenerantur per illa quae sunt fidei, introducuntur in charitatem erga proximum; quare cum de illis agitur, per misericordiam a Domino intelligitur influxus charitatis erga proximum, et per veritatem influxus fidei; at usque fides haec, cum regeneratus est homo spiritualis, fit charitas, nam tunc a charitate agit, et hoc usque adeo ut qui illorum non a charitate agit, non regeneratus sit, at qui a charitate agit, is regeneratus est, et tunc quae fidei seu veri sunt 3nihil curat, nam ex bono fidei vivit, non amplius ex vero ejus, verum enim se ita conjunxit bono ut non amplius appareat, nisi modo sicut forma boni, hoc est, fides 3 non aliter quam sicut forma charitatis: inde constare potest quid antiquissimi, et quid antiqui, 4intellexerunt per misericordiam et veritatem, quae toties in Verbo nominantur, ut apud Davidem, Rex habitabit aeternum coram Deo, misericordiam et veritatem para, custodiant illum, Ps. lxi 8 [A.V. 7]: apud eundem, Misericordia et veritas occurrent; justitia et pax osculabuntur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10]: apud eundem, Dominus Deus magnus misericordia et veritate, Ps. lxxxvi 15: apud eundem, 5Veritas Mea et misericordia Mea cum Ipso, Ps. lxxxix 25 [A.V. 24]: apud eundem, Jehovah recordatus est misericordiae Suae et veritatis Suae domui Israelis, Ps. xcviii 3: apud eundem, Jehovah, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam, ob misericordiam Tuam et veritatem Tuam, Ps. cxv 1: apud Micham, Jehovah Deus dabit veritatem Jacobo, misericordiam Abrahamo, quam jurasti patribus nostris a diebus antiquitatis, vii 20; ubi "Jacobus" pro externo (t)homine Domini, "Abraham" pro interno quoad humanum: apud Hosheam, Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia nulla veritas, et nulla misericordia, et nulla cognitio Dei, iv 1; "nulla veritas" pro nulla receptione influxus charitatis; "nulla misericordia" pro nulla receptione influxus amoris; "nulla cognitio Dei" pro nulla receptione influxus veri fidei. @1 perceptionem$ @2 cum reformabantur et regenerabantur a Domino, introducebantur in amorem in Ipsum$ @3 i amplius$ @4 intellexerint$ @5 Veritate I$
Arcana Coelestia 3 #3123 Quod "ego in via" significet quod in statu conjunctionis veri cum bono in rationali, constat a significatione "viae" quod sit verum, de qua n. 627, 2333; hic "in via," quod sit conjunctio veri cum bono in rationali, quia in hoc capite de illa re agitur, videatur n. 3012, 3013; tunc enim dicitur aliquis esse in via, cum illuc quo intendit, 1progreditur. @1 i quis$
Arcana Coelestia 3 #3124 Quod "duxit me Jehovah domum fratrum domini mei" significet quod ad bonum veri, constat a significatione (t)fratrum domus," ex qua Rebecca, quod sit bonum ex quo verum: quod "domus fratrum" sit bonum, hic ex quo verum, constat a significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559; et "fratrum" quod sit unde 1id bonum ex quo verum, quod per Rebeccam repraesentatur. @1 hoc$
Arcana Coelestia 3 #3125 In illis quae praecedunt, actum est de exploratione veri quod conjungendum bono in rationali, quoad innocentiam, quoad charitatem, et quoad originem; nam quoniam Dominus Suum Rationale ex propria potentia Divinum fecit, sicut quoad bonum ita quoad verum, idcirco Ipse exploravit verum, quod conjunxit bono: apud homines autem verum conjungitur bono nusquam ex propria, sed ex Domini potentia; quod evidens (t)potest esse ex eo quod omne bonum et verum influat a Domino, quodque omnis reformatio et regeneratio sit a Domino, et quod homo ne hilum sciat quomodo regeneratur; "hodie ne quidem" quod regeneretur per (t)verum et bonum, minus quod bono initietur et conjungatur verum, et hoc fiat quasi exploratione, hoc est, exactissime: in his binis versibus actum est de perceptione, quale et unde esset verum, et simul de gaudio propter id; ideo in nunc sequentibus agitur de initiatione.
Arcana Coelestia 3 #3126 Vers. 28-30. Et cucurrit puella, et indicabat domui matris suae juxta verba illa. Et Rebeccae frater, et nomen ejus Laban, et currebat Laban ad virum foras ad fontem. Et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae, et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae, dicendo, Ita locutus ad me vir; et venit ad virum, et ecce stans apud camelos apud fontem. "Cucurrit puella" significat animum affectionis illius: "et indicabat domui matris suae juxta verba illa" significat ad bonum quodcumque naturale quo illustratio pervenire potuit: "et Rebeccae frater" significat affectionem boni in naturali homine: "nomen ejus Laban" significat quale affectionis illius: "et currebat Laban ad virum foras ad fontem" significat animum ejus erga verum quod initiandum vero Divino: "et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae" significat cum apperciperet Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri, quae est "soror": "et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae" significat ejus inclinationem: "dicendo, Ita locutus ad me vir" significat propensionem veri in naturali homine: "et venit ad virum" significat quod se adjungeret: "et ecce stans apud camelos" significat praesentiam in scientificis communibus: "apud fontem" significat illorum illustrationem a vero Divino.
Arcana Coelestia 3 #3127 "Cucurrit puella": quod significet animum affectionis illius, constat ex significatione "currere" quod sit propensionis seu animi, et ex significatione "puellae" quod sit affectio in qua innocentia, de qua supra n. 3067, 3110.
Arcana Coelestia 3 #3128 "Et indicabat domui matris suae juxta verba illa": quod significet ad bonum quodcumque naturale quo illustratio pervenire potuit, constat ex significatione "domus matris" quod sit bonum externi hominis, hoc est, bonum naturale; quod "domus" sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 2559; et quod (t)externum hominis seu naturale sit ex matre, internum autem ex patre, n. 1815; "bonum apud hominem in Verbo comparatur "domui," ac propterea homo qui in bono, vocatur "domus Dei"; sed bonum internum vocatur "domus patris," bonum autem quod in eodem gradu est, dicitur "domus fratrum," at bonum externum, quod idem est ac naturale, appellatur "domus matris"; omne etiam bonum et verum ita nascitur, nempe per influxum boni 2 interni ut patris, in bonum externum ut matris: quia in hoc versu de origine veri quod conjungendum bono in rationali, agitur, ideo dicitur quod Rebecca per quam illud verum repraesentatur, "cucurrerit ad domum matris," inde enim origo veri; nam ut supra dictum et ostensum, omne bonum influit per viam internam seu per viam animae in hominis rationale, et per id in ejus scientificum, usque i scientificum sensuale, et per illustrationem ibi facit ut videantur vera, inde vera evocantur, et forma naturali exuuntur, et bono conjunguntur in media via, nempe in rationali, et simul faciunt hominem rationalem, et tandem spiritualem: sed quomodo haec fiunt, homini prorsus ignotum est, quoniam hodie vix scitur quid bonum, et quod distinctum a vero, minus quod reformetur homo per influxum boni in verum et per utriusque conjunctionem; nec scitur quod rationale sit distinctum a naturali; cum haec, quae communissima sunt, ignorantur, nequicquam sciri potest quomodo initiatio veri in bonum, et utriusque conjunctio fit, de quibus in sensu interno in hoc capite agitur; at quia haec arcana revelata sunt, ac patent illis qui in bono sunt, hoc est, qui angelicae mentes sunt, ideo utcumque aliis obscura apparitura sint, usque arcana illa quia in sensu interno sunt, exponenda erunt. De illustratione 3 a bono per verum in homine naturali, qui hic "domus matris" dicitur, ita se habet: Divinum Bonum apud hominem influit in ejus rationale, et per rationale in ejus naturale, et quidem in ejus scientifica, seu cognitiones et doctrinalia ibi, ut dictum est, ac ibi per inaptationem format sibi vera, per quae tunc illustrat omnia quae in naturali homine sunt; at si vita naturalis hominis talis est ut non recipiat Divinum Bonum, sed id vel repellit, vel pervertit, vel suffocat, tunc Divinum Bonum 1non inaptari potest, ita nec formare sibi vera, inde nec amplius illustrari potest naturale, nam illustratio in naturali homine fit a bono per vera, et cum nulla amplius illustratio, nulla potest dari reformatio: haec causa est quod in sensu interno 2multis quoque agatur de naturali homine, qualis 3sit, ita unde verum, quod nempe ex bono ibi. @1 i ibi$ @2 multum$ @3 esset$
Arcana Coelestia 3 #3129 "Et Rebeccae frater": quod significet affectionem boni in naturali homine, constat a significatione "fratris et sororis" in Verbo, nempe quod "frater" sit affectio boni, et "soror" affectio veri, de quibus n. 367, 2360, 2508, 2524; sunt enim in naturali homine, sicut in rationali, omnium quae ibi, consanguinitates et affinitates, n. 2556, 2739; inde quoque est quod mens tam rationalis quam naturalis dicatur domus seu familia, 1ubi parentes, fratres, sorores, consanguinei, et affines ordine. @1 ubi parentes, fratres et sorores seu consanguinei, tum affines ordine$
Arcana Coelestia 3 #3130 "Nomen ejus Laban": quod significet quale affectionis illius, constat a significatione "nominis" quod sit quale alicujus, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, hic ideo "Laban," quale affectionis illius, de qua agitur.
Arcana Coelestia 3 #3131 "Et currebat Laban ad virum foras ad fontem": quod significet animum ejus, nempe affectionis boni, erga verum, quod initiandum vero Divino, constat ex significatione "currere" quod sit propensionis seu animi, ut supra n. 3127; ex repraesentatione "Labanis" quod sit affectio boni, de qua mox supra n. 3129, 3130; ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 265, 749, 1007; et ex significatione "fontis" quod etiam sit verum, hic verum Divinum, de qua n. 2702, 3096, 2 et infra n. (x)3137. Ex his et ceteris, de quibus actum, constare potest qualis est sensus internus, et quae arcana sunt ibi; quis scire potest, nisi ex interiore scrutatione Verbi, et simul ex revelatione, quod haec, nempe "currebat Laban ad virum foras ad fontem" significet animum affectionis boni erga verum quod initiandum vero Divino, usque tamen haec sunt quae percipiunt angeli cum haec verba leguntur ab homine; tales enim correspondentiae sunt inter ideas hominis et ideas angeli, ut dum homo capit illa secundum sensum litterae, et ideam habet Labanis quod cucurrerit ad virum foras ad fontem, angelus percipiat animum affectionis boni erga verum quod initiandum vero Divino; angelis enim nulla idea est "Labanis," nec "currendi," nec "fontis," sed ideae spirituales illis correspondentes. Quod 1talis sit correspondentia rerum et inde idearum naturalium et 2spiritualium etiam constare potest ex illis quae de correspondentiis n. 1563, 3 1568, 2763, 2987-3003, 3021 dicta sunt. Quod ipsam rem attinet, 3quod nempe verum initiandum vero Divino, ita se habet, quod primum verum in naturali homine, non fuerit verum Divinum, sed verum apparens sicut Divinum; omne enim verum in sua prima infantia non est verum, sed apparens veri, progressu tamen temporis exuit apparentiam, et induit essentiam veri; hoc ut capiatur, illustrari potest exemplis, pro tempore, hoc unico; verum Divinum est quod Dominus nusquam irascatur, nusquam aliquem puniat, minus alicui malum faciat, et quod a Domino nusquam aliud veniat quam bonum; hoc verum in prima sua infantia usque ita se habet, nempe quod Dominus irascatur cum aliquis peccat, quodque Dominus ideo puniat, immo apud quosdam, 4quod malum a Domino ; ut autem progreditur homo ab infantia, et adolescit ac maturescit judicio, illud quod fuit ei sicut verum ex apparentia quod ita esset, exuit, et paulatim induit ipsum verum, nempe quod Dominus nusquam irascatur, nec puniat, minus malum faciat, ita per illud verum initiatur in hoc; est enim commune quod primum intrat, quod in se obscurum est, in quo vix aliquid apparet priusquam illustratum est per particularia, et haec per singularia, et tunc cum illustratum est, interiora patent: ita fallaciae et apparentiae, quae sunt vera tempore ignorantiae, dissipantur et discutiuntur. @1 i enim$ @2 i idearum$ @3 nempe de vero quod$ @4 quod Dominus malum faciat$
Arcana Coelestia 3 #3132 "Et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae": quod significet cum apperciperet Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri, quae est "soror," constat a significatione "videre" quod sit appercipere, de qua n. 2150; ex significatione "monilis" quod sit Divinum Bonum, de qua n. 3103, 3104; ex significatione "armillarum" quod sit Divinum Verum, de qua etiam n. 3103, (x)3104; ex significatione "manuum" quod sit potentia, de qua n. 878, 3091; et ex significatione "sororis" quod sit affectio veri, de qua n. 2508, 2524, 2556; ex quibus patet quod "videre monile et armillas super manibus sororis suae" sit appercipere Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri. Hoc ita se habet: conjunctio Divini Boni et Divini Veri in Domino est ipsum 2 conjugium Divinum, ex quo conjugium caeleste, quod similiter est boni et veri, ex illo etiam est amor conjugialis, videatur n. 2727-2759; inde est, ubi in Verbo agitur de conjugio, quod in sensu interno significetur conjugium caeleste, quod est boni et veri, ac in supremo sensu conjugium Divinum quod in Domino; quapropter hic per conjugium inter 1Jishakum et Rebeccam non aliud intelligitur; 2conjunctio boni et veri est ipsum conjugium, initiatio autem est desponsatio, seu status praecedens conjugium; at status praecedens desponsationem, est qui hic describitur; in hoc statu, sicut in potentia puellae est desponsari, et dein 3ut uxor conjungi marito, ita in potentia affectionis veri est initiari Divino Vero, et sic conjungi Divino Bono: (m)et praeterea in prima et dein in omni affectione veri apud Dominum, erat intime ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, quia Ipse Jehovah, inde potentia, de qua hic agitur.(n) @1 Isacum$ @2 i ipsa$ @3 sicut$
Arcana Coelestia 3 #3133 "Et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae": quod significet ejus inclinationem, constat ex affectione quae in his verbis, tum quae ex illis quae praecedunt; testificantur enim inclinationem a parte affectionis veri, quae hic per "Rebeccam sororem" repraesentatur.
Arcana Coelestia 3 #3134 "Dicendo, Ita locutus ad me vir": quod significet propensionem veri in naturali homine, constat pariter ex affectione quae hic, tum ex illis quae vir seu servus Abrahami ad Rebeccam locutus, ex quibus patet quod sit propensio, et ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 265, 749, 1007, hic verum in naturali homine a Divino, quia est "servus senior Abrahami" per quem quod naturalis homo 1significetur, videatur n. 3019. In Verbo imprimis prophetico saepius dicitur "vir," nempe vir et uxor, vir et femina, vir et habitator, tum vir et homo, ac ibi per "virum" in sensu interno significatur id quod intellectus est, quod est verum; et per "uxorem, feminam, habitatorem et hominem" id quod voluntatis est, quod est bonum; ut apud Esaiam, Video, et nullus vir, et de illis et nullus consiliator, xli 28; "nullus vir" pro non intelligente, ita pro non vero: (m)apud eundem, Veni et non vir, clamavi et non respondens, l 2, 2 pariter(n): apud eundem, Impegit in platea veritas, et rectitudo non 2potuit advenire, et fuit veritas sublata, et recedens a malo 3insanus: vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius, quod non judicium, et vidit et nullus vir, et obstupuit, lix 14-16; "nullus vir" manifeste pro non intelligente, ita in sensu universali pro non vero; agitur de tempore ultimo Ecclesiae quando amplius nihil veri, quare dicitur, "impegit in platea veritas, rectitudo non potest advenire, fuit veritas sublata"; quod etiam "platea" praedicetur de vero, videatur n. 2336, et quod "judicium," n. 2235: apud Jeremiam, Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, (x)v 1; etiam manifeste "vir" pro intelligente ac vero: apud Zephaniam, Desolabo plateas illorum, et non transiens, devastabuntur urbes (c)illorum, et non vir, et non habitator, iii 6; "non vir" pro non vero,"non habitator" pro non bono n. 2268, 2451, 2712; praeter multis aliis in locis. @1 significatus$ @2 potest$ @3 so Sch but Heb. (mishtolel) might also mean praedda factus, (i.e. e medio raptus non invenitur). S thus renders it in Ps. lxxvi 6.$
Arcana Coelestia 3 #3135 Quod "venit ad virum" significet quod se adjungeret, nempe affectio boni quae per "Labanem" repraesentatur, n. 3129, 3130, cum vero quod per "virum" significatur, n. 3134; utrumque in naturali homine.
Arcana Coelestia 3 #3136 "Et ecce stans apud camelos": quod significet praesentiam in scientificis communibus, constat ex significatione "stare apud" quod sit praesens esse, et a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071.
Arcana Coelestia 3 #3137 "Apud fontem": quod significet illorum illustrationem a vero Divino, constat a significatione "fontis" quod sit verum, de qua n. 2702, 3096, hic velum Divinum, ut supra n. 3131; Verbum quia est verum Divinum, ideo "fons" vocatur: quod "stare apud fontem" hic involvat in sensu interno illustrationem illorum quae in naturali homine, ex serie sequitur, ubi enim verum Divinum, ibi illustratio.
Arcana Coelestia 3 #3138 In tribus his versibus agitur de praeparatione et illustratione naturalis hominis, ut inde verum, quod conjungendum bono in rationali, evocaretur: sed cum praeparatione et illustratione ita se habet: sunt binae luces, quae formant intellectualia hominis, lux caeli, et lux mundi; lux caeli est a Domino, Qui in altera vita angelus est Sol et Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529, 1530; lux mundi est ex sole et luna, quae coram visu corporeo apparent; internus homo suum visum et suum intellectum habet a luce caeli, externus autem homo suum visum et suum intellectum habet a luce mundi; influxus lucis caeli in illa quae sunt lucis mundi, facit illustrationem et simul apperceptionem; si correspondentia sit, apperceptionem veri, si non correspondentia, apperceptionem falsi pro vero; sed illustratio et apperceptio non dari potest nisi (t)sit affectio seu amor, qui est calor spiritualis, et dat vitam illis quae per lucem illustrantur; sicut comparative lux solis non dat vitam vegetabilibus, sed calor qui in luce, ut patet ex temporibus anni. In versibus qui nunc proxime sequuntur, 2 describitur praeparatio ulterius, quod nempe lux caeli quae est Divina Domini, (x)influeret in illa quae erant lucis mundi in naturali Ipsius homine, 1ut inde verum quod conjungendum bono in Rationali, educeret, ita 2per viam ordinariam; idcirco, ut Dominus Humanum faceret Divinum, per viam ordinariam in mundum venit, hoc est, voluit 3sicut alius homo nasci, et sicut alius instrui, et sicut alius renasci, sed cum differentia quod homo renascatur a Domino, sed quod Dominus Semet Ipsum non modo regeneravit, sed etiam glorificavit, hoc est, Divinum fecit; tum quod homo per influxum charitatis et fidei novus fiat, at Dominus per amorem Divinum qui in Ipso, et qui Ipsius: inde videri potest quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, seu quod idem, quod in processu regenerationis hominis sicut in imagine, videri queat, tametsi remote, processus glorificationis Domini. @1 vel$ @2 via ordinaria$ @3 i ut and follows with nasceretur...instrueretur...renasceretur$
Arcana Coelestia 3 #3139 Vers. 31-33. Et dixit, Veni benedicte Jehovae, quare stas foris? et ego verri domum, et locus camelis. Et venit vir domum, et solvit camelos, et dedit stramen et pabulum camelis; et aquam ad lavandum pedes ejus, et pedes virorum qui cum illo. Et ponebatur coram illo ad edendum, et dixit, Non edo, usque dum locutus sum verba mea, et dixit, Loquere "Dixit, Veni benedicte Jehovae" significat invitationem Divini apud Se: "quare stas foris" significat aliquantum inde: "et ego verri domum" significat omnia parata et plena bonis esse: "et locus camelis" significat statum pro omnibus quae ipsi inservirent: "et venit vir domum" significat influxum in bonum ibi "et solvit camelos" significat liberum illis quae inservitura: "et dedit stramen et pabulum camelis" significat instructionem in veris et bonis: "et aquam ad lavandum pedes ejus" significat purificationem ibi: "et pedes virorum qui cum illo" significat purificationem omnium quae Illius in (t)naturali homine: "et ponebatur coram illo ad edendum" significat quod 1bonum in naturali homine vellet ut appropriarentur: "et dixit, Non edo" significat renuentiam: "usque dum locutus sum verba mea" significat antequam instrueretur; "et dixit, Loquere" significat desiderium. @1 n. 3149 has affectio boni$
Arcana Coelestia 3 #3140 "Dixit, Veni benedicte Jehovae": quod significet invitationem Divini apud Se, constat ex significatione "veni" quod sit 1invitationis, et ex significatione "benedicti Jehovae" quod sit Divinum; quod "benedictus Jehovah" sit ipsum Divinum, videatur n. 1096, 1420, 1422; "benedictus Jehovae" quod sit Divinum inde, sequitur; Bonum est Ipsum Divinum, at Verum est Divinum inde; per "virum" hic, qui 2missus ab Abrahamo significatur verum 3quod ex Divino in naturali homine, n. 3134; verum Divinum est quod vocatur "benedictus Jehovae" et quod "invitatur." @1 A had formula invitationis but d formula$ @2 emissus$ @3 after homine$
Arcana Coelestia 3 #3141 "Quare stas foris": quod significet aliquantum inde, constare potest absque explicatione; res ita se habet: Divinum Rationale Domini natum est ab Ipso Divino Vero conjuncto Divino Bono; Divinum Rationale est "Jishakus," qui natus est Abrahamo qui ibi est Divinum Bonum, ex "Sarah" quae ibi est Divinum Verum, ut prius ostensum. Solius Domini Rationale Divinum ita natum est, et quidem ex Ipso, quia ipsissimum Domini Esse fuit Jehovah seu Ipsum Divinum Bonum, ac ipsissimum Domini Esse inde, fuit Jehovae, seu Ipsum Divinum Verum; Divinum Bonum in Rationali quod est "Jishak," ita natum est quod non erat Bonum separatum a Vero, sed erat Divinum Bonum cum Divino Vero, at utrumque simul dicitur Bonum in Rationali, cui conjungeretur verum ex naturali homine, quod verum est "Rebecca"; ut Dominus Humanum Suum faceret Divinum, tam quoad Bonum quam quoad Verum, et hoc per viam ordinariam, ut supra n. 3138 dictum, non aliter fieri potuit; nam ille est ordo Divinus, secundum quem omnis regeneratio, ita secundum quem Domini glorificatio, n. 3138 fin. Divinum illud Bonum per Divinum Verum in Rationali erat quod influebat in naturalem hominem ac omnia ibi illustrabat: ipse processus hic describitur, quod nempe primum influxerit aliquantum remotius, quod hic intelligitur per aliquantum inde, et quod non praesentius vellet ante instructionem; via enim ordinaria est quod instructio praecedere debeat, et quod 2 secundum gradus instructionis fiat influxus, ac sic continue inde verum existat, quod initiatur, et dein conjungitur bono rationalis. Ex his videri potest qualia arcana continentur in sensu interno Verbi, et quod illa arcana talia sint ut vix quoad communissima capiantur ab homine, et tamen quod angelis evidentia sint, una cum innumerabilibus quae nusquam verbis enuntiari possunt.
Arcana Coelestia 3 #3142 "Et ego veri domum": quod significet omnia parata et plena bonis esse, constat (c)a significatione "verrere" quod sit parare et impleri, de qua mox; et ex significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, et quod ipse homo, ex bono quod in illo, dicatur "domus", n. 3128: quod "verrere" sit parare et impleri, inde est quia nihil aliud ab homine requiritur quam ut "vertat domum," hoc est, rejiciat cupiditates mali et persuasiones falsi inde, tunc impletur ille bonis, nam bonum a Domino continue influit, sed in domum, seu in hominem purgatum a talibus quae influxum impediunt, hoc est, "quae" bonum influum reflectunt, vel pervertunt, vel suffocat; inde formula antiquis fuit, 1verrere seu purgare domum, tum vertere et parare viam; et per "verrere domum" intellectum est se purgare a malis, et sic se praeparare ut bona intrent; at per "verrere viam" intellectum est se parare ut vera recipiantur; nam per "domum" significatum fuit bonum, n. 3128, et per "viam" verum, n. 627, 2333; ut apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Verrite (parate) viam Jehovae, et rectam facite in solitudine semitam Deo nostro, xl 3: apud eundem, Sternite, sternite, verrite (parate) viam, removete offendiculum a via populi Mei, lvii 14: apud eundem, Transite, transite in portas, verrite (parate) viam populi; sternite, sternite viam, elapidate e lapide, lxii 10: apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, et verret (parabit) viam coram Me, et subito veniet ad templum Dominus, quem vos quaerentes, iii 1; illis in locis "verrere viam" pro parare se et praeparare ad recipiendum verum; agitur ibi de adventu Domini, ad quem se praepararent ad recipiendum verum fidei, et per illud bonum charitatis, et per hoc 3 salutem aeternam: apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam, verristi coram illa, et radicari fecisti radicem ejus, et implevit terram, Ps. lxxx 9, 10 [A.V. 8, 9]; ibi in sensu supremo de Domino; "vitis ex Aegypto" est verum ex scientificis, "expellere gentes" est purgare a malis, "vertere coram illa" est parare ut bona impleant. 2 "Verrere domum" etiam in opposito sensu significat hominem, qui deprivat se ab omnibus bonis et veris, et sic impletur malis et falsis, ut apud Lucam, Immundus spiritus requiem si non invenit, dicit, Revertar in domum meam, unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit, et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, xi 24-26; Matth. xii 43-45. @1 Heb. (panah and Lat. verrere are not necessarily connected with brooms or brushes. The former, and probably the latter, has the meaning "to turn," hence "to turn out (rubbish, etc.) "and so "to put in order," or "to prepare."$ @2 i radicare radicem et implere terram est fructificatio in infinitum$
Arcana Coelestia 3 #3143 "Et locus camelis": quod significet statum pro omnibus quae ipsi inservirent, constat ex significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1277, 1376-1381, 2625; et ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071, quae quod sint servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020; omnia enim quae sunt naturalis hominis, non alii usui sunt quam ut inserviant spirituali; quare etiam servi, ancillae, cameli, asini, in sensu interno significant imprimis illa quae naturalis hominis sunt.
Arcana Coelestia 3 #3144 "Et venit vir domum": quod significet influxum in bonum ibi, constat a significatione "venire" hic quod sit influere, et a significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559.
Arcana Coelestia 3 #3145 "Et solvit camelos": quod significet liberum illis quae inservitura, constat a significatione "solvere" quod sit liberum facere, et a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia, ita illa quae inservitura, ut mox supra n. (x)3143 ipsa res se ita habet: absque libero nusquam aliqua 1productio veri in naturali homine, nec evocatio inde in rationalem, et 2ibi cum bono conjunctio; in statu libero fiunt omnia illa; est enim affectio veri ex bono quae facit liberum; nisi verum discatur ex affectione, ita in libero, non implantatur, minus versus interiora exaltatur, ac ibi fides fit: quod omnis reformatio fiat in libero, et quod omne liberum sit affectionis, et quod Dominus in libero teneat hominem, ut is possit sicut ex se et proprio affici vero et bono, et sic regenerari, videatur n. 2870-2893; haec sunt quae significantur per quod "solverit camelos," quae nisi illa significarent, leviora forent quam ut memorarentur. @1 formatio$ @2 hic$
Arcana Coelestia 3 #3146 "Et dedit stramen et pabulum camelis": quod significet instructionem in veris et bonis, constat ex significatione "straminis" quod sint vera naturalis hominis, et ex significatione "pabuli" quod sint bona ibi, de quibus supra n. 3114; quia illa per stramen et pabulum significantur, inde sequitur quod "dare stramen et pabulum" sit instruere in veris et bonis. Quod liberum sit propterea, ut in affectione et ex affectione veri instruatur homo, et sic alte usque ad spiritualem hominem, seu usque ad animam insinuentur vera, ac ibi conjungantur bono, videri potest ex illis quae de libero n. 2870-2893 ostensa sunt; 2 talis est radicatio fidei, seu veri quod est fidei, quod nisi copuletur cum bono in rationali, nusquam verum fidei accipit aliquam vitam, nec fit aliquis fructus inde; nam omne quod vocatur fructus fidei, est fructus boni quod est amoris et charitatis per verum quod est fidei; nisi calor spiritualis qui est bonum amoris, (x)operetur per lucem spiritualem, quae est verum fidei, homo foret sicut humus gelu constricta, ut tempore hiemis, quo nihil crescit, minus fructificatur; sicut enim lux absque calore nihil producit, ita fides nihil absque amore.
Arcana Coelestia 3 #3147. "Et aquam ad lavandum pedes ejus": quod significet purificationem ibi, constat ex significatione "aquae ad lavandum" seu "lavare aqua" quod sit purificare, de qua sequitur; et a significatione "pedum" quod sint naturalia, seu quod idem, illa quae sunt in naturali homine, de qua n. 2162. In Ecclesia Repraesentativa sollemne fuit aqua "lavare pedes," et per id significare quod sordes naturalis hominis abluerentur; sordes naturalis hominis sunt omnia illa quae sunt amoris sui et amoris mundi, quae sordes cum ablutae sunt, tunc bona et vera influunt, sunt enim unice illae quae impediunt influxum boni et veri 2 a Domino; bonum enim continue a Domino influit, sed cum per internum seu spiritualem hominem ad ejus externum seu naturalem venit, illud ibi vel pervertitur, vel reflectitur, vel suffocatur; at vero cum removentur illa quae amoris sui et mundi sunt, tunc bonum ibi recipitur, et ibi fructificatur, nam tunc homo opera charitatis exercet; ut constare a multis potest, ut cum modo sopiuntur illa quae sunt externi seu naturalis hominis, ut in infortuniis, miseriis et morbis, tunc homo ilico incipit pie cogitare et bonum velle, et quoque pietatis opera exercere quantum potest; at mutato statu etiam haec mutantur: 3 haec per "lavationes" significabantur in Ecclesia Antiqua; et eadem repraesentabantur in Ecclesia Judaica; quod illa in Ecclesia Antiqua significarentur, sed in Ecclesia Judaica repraesentarentur, erat quia homo Ecclesiae Antiquae spectabat illum ritum ut quoddam externum in cultu, nec credebat, quod per lavationem purificaretur, sed per ablutionem sordium naturalis hominis, quae, ut dictum, sunt illa quae sunt amoris sui et mundi; at homo Ecclesiae Judaicae credebat quod per lavationem purificaretur, nesciens nec scire volens quod significaretur purificatio interiorum. Quod per lavationem significetur 4 ablutio a sordibus illis, constat apud Esaiam, Lavate vos, purificate vos, removete malum operum vestrorum a coram oculis Meis; cessate malum facere, 1 16; ubi "lavare se" quod sit purificare se et removere mala, patet: apud eundem, Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, in spiritu judicii, et in spiritu expurgationis, iv 4; ubi "lavare excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluere" pro purificare a malis et falsis: apud Jeremiam, Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, propterea ut salveris. Quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis tuae? iv 14: apud Ezechielem, Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te, et unxi te oleo, 5 xvi 9; de "Hierosolyma" per quam ibi intelligitur Ecclesia Antiqua; "lavare aquis" pro purificare a falsis, "abluere sanguines" pro purgare a malis, "ungere oleo" pro implere bono tunc: apud Davidem, Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; expiabis me hyssopo, et mundabor, lavabis me, et prae nive albus ero, Ps. li [4], 9 [A.V. 2, 7]; "lavari" manifeste pro purificari a malis et falsis inde. Haec erant 6 quae significabantur per "lavare" in Ecclesia Repraesentativa; mandatum ibi repraesentationis causa ut lavarent cutem, manus, pedes, et quoque vestes, quando immundi facti ac mundarentur, per quae omnia significabantur illa quae naturalis hominis sunt; etiam lavacra, quae omnia, ponebantur extra Templum, nempe "mare aeneum, et labra decem aenea," 1 Reg. vii 23-39; ac labrum aeris ex quo se lavarent Aharon et filii ejus, positum erat inter Tentorium conventus et Altare, ita quoque extra Tentorium Exod. xxx 18, 19, 21, quo etiam 1significatum, quod solum externa seu naturalia purificarentur; quae nisi purificata sint, hoc est, inde remota quae amoris sui et mundi sunt, nusquam possunt interna quae sunt amoris in Dominum et erga proximum, influere, ut supra dictum; ut "melius" sciatur quomodo 7 haec se habeant, nempe quod externa purificanda sint, sint exemplo et illustrationi bona opera, seu quod idem, bona charitatis quae hodie fructus fidei vocantur, haec sunt externa quia exercitia; bona opera sunt mala opera nisi removeantur illa quae sunt amoris sui et mundi, nam opera cum fiunt antequam haec remota sunt, apparent extus bona, sed sunt intus mala, fiunt enim vel propter famam, vel propter lucrum, vel propter sui honorem, vel propter remunerationem, 2ita sunt vel meritoria vel hypocritica, illa enim quae sunt amoris sui et mundi faciunt opera illa talia; at vero cum removentur mala haec, tunc opera fiunt bona, ac sunt bona charitatis, nempe in illis non respectus sui, mundi, famae, remunerationis, ita 3illa non meritoria nec hypocritica, influit enim tunc amor caelestis et amor spiritualis a Domino in opera, et faciunt haec ut sint amor et charitas actu; ac tunc Dominus per illa quoque purificat naturalem seu externum hominem, ac eum in ordinem disponit ut recipiat correspondenter 8 caelestia et spiritualia quae influunt; quod manifeste constare potest ab illis quae Dominus docuit, cum lavit pedes discipulorum; apud Johannem, Venit ad Simonem Petrum, qui dicit Ipsi, Domine, Tune meos lavas pedes? respondit Jesus et dixit illi, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero post haec; dicit Ipsi Petrus, Non lavabis pedes meos in aeternum; respondit illi Jesus, Si non lavero te, non habes partem Mecum; dicit Ipsi Simon Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed et manus et caput; dicit illi Jesus, Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, sed mundus est totus; jam vos mundi estis, non tamen omnes, xiii 4-17; (m)"qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur" significat quod qui reformatus est, modo opus habeat mundari quoad naturalia, hoc est, ut inde removeantur mala et falsa, omnia tunc disponuntur in ordinem per influxum spiritualium a Domino(n): 4praeterea "lavare pedes" erat charitatis, quod nempe non (x)reflecteret super mala alterius; et quoque erat humiliationis, quod nempe alterum a malis, quasi a sordibus, mundaret, ut quoque a Domini verbis ibi vers. 12-17 constare 9 potest, etiam Luc. vii 37, 38, 44, 46; Joh. xi 2; 1 Sam. xxv 41. Quisque videre potest quod lavare 5se non aliquem purificet a malis et falsis, sed solum a sordibus quae eis adhaerent; at quia inter ritus in Ecclesia mandatos fuit, sequitur quod involvat aliquid 6peculiare, nempe lavationem spiritualem, hoc est, purificationem ab illis sordibus quae intus adhaerent homini: qui itaque inter illos noverunt haec, et cogitarunt de purificatione cordis, seu remotione malorum amoris sui et mundi e naturali homini, et omni studio hoc conabantur facere, illi obierunt ritum lavationis ut cultum externum ex mandato; at qui non noverunt hoc, nec voluerunt nosse, sed cogitarunt quod solus ritus lavandi vestes, cutem, manus, pedes purificaret eos, et modo talia fecerint, liceret eis in avaritia, in odiis, vindictis, immisericordia, saevitiis, quae sunt sordes spirituales, vivere, illi ritum hunc coluerunt ut idololatricum; at usque per illum repraesentare potuerunt, et per repraesentationem aliquid Ecclesiae sistere per quod conjunctio aliqua esset caeli cum homine antequam venit Dominus, sed talis conjunctio ut hominem 7ipsius Ecclesiae parum vel nihil afficeret; Judaei et 10 Israelitae tales erant ut nihil prorsus cogitarent de interno homine, nec aliquid de illo scire vellent, ita nihil prorsus de caelestibus et spiritualibus quae sunt vitae post mortem, sed usque ne periret omnis communicatio cum caelo, et sic cum Domino, obstringebantur ad ritus externos per quos significabantur interna; omnes illorum captivitates et plagae erant in genere ob illum finem, ut externa rite observarentur repraesentationis causa: inde nunc erat, Quod Moses Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii lavaret aquis, ut sanctificarentur, Exod. xxix 4; xl 12; Lev. viii 6; Quod Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes, antequam intrarent in tentorium conventus, et accederent ad altare ad ministrandum, ut non morerentur, et quod hoc esset illis statutum saeculi, Exod. xxx 18-21; xl 30, 31; Quod Aharon, antequam indueret vestes ministerii, lavaret carnem suam, Lev. xvi 4, 24; Quod Levitae purificarentur, per quod aspergerentur aqua expiationis, quodque transire facerent novaculam super carnem suam, et lavarent vestes suas et sic puri essent, Num. viii 6, 7; Qui comederet cadaver bestiae mundae, aut discerptum, quod lavaret vestes suas et ablueret se aquis; et si non lavaverit se, et carnem suam abluerit, quod portaret iniquitatem suam, Lev. xvii 15, 16; Qui tetigerit cubile fluxu affecti, aut qui sederit super vase, super quo ille sederat, quique tetigerit carnem ejus, lavaret vestes, et ablueret se aquis, et immundus esset ad vesperam, Lev. xv 5-7, 10-12, seq.; Qui emisit 8hircum in azazel, lavaret carnem suam, Lev. xvi 26; Cum mundatus esset leprosus, quod lavaret vestes, raderet omnem pilum suum, et lavaret se aquis, ac mundus esset, Lev. xiv 8, 9; Immo quod ipsa vasa quae immunda facta per contactum immundorum, transigerentur per aquas, et immunda essent ad vesperam, Lev. xi 32. Ex 9his constare potest, quod nullus per ritum lavationis quoad interna mundus seu purus fieret, sed modo purum seu spiritualiter mundum repraesentaret, ob causam de qua supra; quod ita sit, Dominus manifeste docet apud Matth. xv (x)1-20; Marc. vii 1-23. @1 significabatur$ @2 quare$ @3 nec$ @4 i et$ @5 pedes$ @6 singulare$ @7 illius$ @8 AV translates by "scapegoat," RV by "goat for Azazel." In n. 9937, 10023 and AE 730 S regards asasel as the name of the goat.$ @9 quibus$
Arcana Coelestia 3 #3148 "Et pedes virorum qui cum illo": quod significet purificationem omnium quae Illius in naturali homine, constat a significatione "pedum" quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de qua n. 2162; et a significatione "virorum qui cum illo" quod sint omnia quae ibi. Sollemne fuit quod viatores cum venirent in domum quandam, quod lavarent pedes; Ut cum fratres Josephi in domum Josephi introducerentur, Gen. xliii 24; Cum Levita et qui cum illo in domum senis acciperentur, Jud. xix 21; Et cum Uriah ab itinere veniens, juberetur a Davide descendere in domum suam, et lavare pedes, 2 Sam. xi 8; causa erat quia profectiones et peregrinationes significabant illa quae sunt instructionis, et inde vitae, videatur n. 1293, 1457, 1463, 2025, quae quod purificarentur, supra mox n. (x)3147 ostensum; et praeterea ne sordes 1in spirituali sensu intellectae adhaererent, et inquinarent domum, hoc est, hominem; ut quoque patet ex illo, Quod excuterent pulverem pedum, si urbs aut domus non reciperet pacem, Matth. x 14. @1 illae$
Arcana Coelestia 3 #3149 "Et ponebatur coram illo ad edendum": quod significet quod 1affectio boni in naturali homine vellet ut appropriarentur, constat a repraesentatione "Labanis," a quo "ponebatur," quod sit affectio boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130; et a significatione "edere" quod sit communicari et appropriari, de qua n. 2187, 2343, nempe Divina, de quibus supra n. 3140, 3141. @1 bonum$
Arcana Coelestia 3 #3150 "Et dixit, Non edo": quod significet renuentiam, nempe quod adhuc non ita appropriarentur, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 3 #3151 "Usque dum locutus sum verba mea": quod significet antequam instrueretur, constat a significatione "loqui verba" quod sit instruere; illa quae locutus, et sequuntur in serie, etiam sunt instructionis: quod Divina influant in illa quae sunt in naturali homine, secundum instructionem, et progressum inde, videatur supra n. 3141 fin.
Arcana Coelestia 3 #3152 "Et dixit, Loquere": quod significet desiderium, constat ex significatione "loqui verba" quod sit instruere, hic "loquere" quod sit ut instrueret; quod haec involvant desiderium, patet.
Arcana Coelestia 3 #3153 Quae in tribus his versibus in sensu interno continentur, patent quidem ab explicatione, nempe quod illa quae sunt naturalis hominis, praepararentur ad recipiendum Divina; et sic illa vera, quae per "Rebeccam" significantur, quae initiarentur (c)et conjungerentur bono rationalis, Divina fierent, et hoc per influxum: sed 1quae ibi in sensu interno, sunt talia ut nisi spectentur uno 2visu cogitationis, appareant obscuriora quam ut possint comprehendi, et magis quia ignota sunt; ut haec, quomodo vera e naturali homine evocantur et initiantur bono in rationali, cum regeneratur homo; haec plerisque hodie tam ignota sunt, ut ne quidem sciant quod fiat, ex causa imprimis 2 quod hodie pauci sint qui regenerantur, et qui regenerantur, ex doctrina non sciant quod bonum charitatis sit cui verum fidei initiatur et conjungitur, et hoc in rationali, et quod tunc status prorsus mutetur, nempe quod non amplius ex vero fidei cogitetur ad bonum charitatis, sed ex bono hoc ad verum. Apud Dominum autem non fuit regeneratio, sed glorificatio, hoc est, ab Ipso facta sunt omnia, tam quae in rationali quam quae in naturali, Divina; quomodo haec facta, in sensu interno describitur. @1 i usque$ @2 intuitu$
Arcana Coelestia 3 #3154 Vers. 34-48. Et dixit, Servus Abrahami ego. Et Jehovah benedixit domino meo valde, et magnificavit, et dedit ei gregem et armentum, et argentum et aurum, et servos et ancillas, et camelos et annos. Et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo post senectutem suam, et dedit illi omnia quae ei. Et adjuravit me dominus meus, dicendo, Non accipies mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in terra. Non nisi ad domum patris mei ibis, et ad familiam meam, et accipies mulierem filio meo. Et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me. Et dixit ad me, Jehovah, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te, et prosperabit viam tuam, et accipias mulierem filio meo, e familia mea, et e domo patris mei. Tunc immunis eris ab obescratione mea, quod veneris ad familiam meam, et si non dederint tibi, et eris immunis ab obsecratione mea. Et veni hodie ad fontem, et dixi, Jehovah Deus domini mei Abrahami, si sit Tibi quaeso prosperans viam queam, qua ego ambulans super. Ecce ego sto apud fontem aquarum, et sit adolescentula exiens ad hauriendum, et dico ad illam, Fac potare me quaeso parum aquae e cado tuo. Et dicat ad me, Etiam tu bibe, et etiam camelis tuis hauriam, illa mulier quam destinavit Jehovah filio domini mei. Ego vix absolvi loqui ad cor meum, et ecce Rebecca exit, et cadus ejus super humero ejus, et descendit ad fontem, et haurit, et dixi ad illam, Fac potare me quaeso. Et festinabat et demittebat cadum suum desuper se, et dicebat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo; et bibi, et etiam camelos potavit. Et interrogabam illam, et dicebam, Filia cujus tu? et dixit, Filia Bethuelis filii Nahoris, quem peperit illi Milkah; et posui monile super nasum illius, et armillas super manus illius. Et inflexi et incurvavi me Jehovae, et benedixi Jehovae Deo domini mei Abrahami, Qui duxit me in viam veritatis ad accipiendum filiam fratris domini mei filio suo. "Dixit, Servus Abrahami ego" significat quod ex Divino Bono esset: "et Jehovah benedixit domino meo valde et magnificavit" significat Divinum Humanum quoad bonum et quoad verum: "et dedit ei gregem et armentum" significat bona in genere: "et argentum et aurum" significat vera in genere: "et servos et ancillas, et camelos et asinos" significat vera in specie: "et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo" significat Rationale Divinum ex Divino Vero: "post senectutem suam" significat cum status esset: et dedit illi omnia quae ei" significat quod Ipsi Divina omnia: "et adjuravit me dominus meus" significat, hic ut prius, obstrictionem et sacramentum: "dicendo, Non accipies mulierem filio meo e filiabus Canaanitae" significat, hic ut prius, quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat: "cujus ego habito in terra" significat discordantia in quibus Bonum Divinum est: "non nisi ad domum patris mei ibis" significat bonum quod ex Divino: "et ad familiam meam" significat verum quod ex Divino: "et accipies mulierem filio meo" significat quod inde conjunctio: "et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me" significat, hic ut prius, dubitationem naturalis hominis de affectione illa, num separabilis esset: "et dixit ad me" significat instructionem: "Jehovah, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te" significat, hic ut prius, Divinam Providentiam: "et prosperabit viam tuam" significat quoad verum: "et accipias mulierem filio meo" significat quod conjunctio: "e familia mea, et e domo patris mei" significat ex bono et vero quod ex Divino ibi: "tunc immunis eris ab obsecratione mea" significat, hic ut prius, liberum quod naturali homini: "quod veneris ad familiam meam, et si non dederint tibi" significat quoad separationem: "et eris immunis ab obsecratione mea" significat quod tunc nulla culpa naturali homini. Reliqua usque ad vers. 48, significant similia quae prius.
Arcana Coelestia 3 #3155 Singula haec explicare supersedendum, quia supra in hoc capite explicata sunt: iterum dicta sunt ob causam ut naturalis homo instrueretur: initiatio enim et conjunctio veri cum bono, se habet sicut cum virgo desponsatur et dein copulatur marito, nempe quod instruenda de omnibus, antiquam dat consensum: haec tametsi non apparent apud hominem, cum vera ibi bono initiantur et conjunguntur, hoc est, cum homo reformatur, usque tamen fiunt, nempe quod praecedat instructio, bono de vero, et vero de bono, 1dein consensus ab utraque parte, de quo nunc sequitur. @1 i ac$
Arcana Coelestia 3 #3156 Vers. 49-51. Et nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi, et si non, indicate mihi, et spectabo ad dextram vel ad sinistram. Et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A Jehovah exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum. Ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filia domini tui, quemadmodum locutus Jehovah. "Nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo" significat explorationem consensus eorum ex utraque facultate, voluntatis et intellectus: "indicate mihi, et si non, indicate mihi" significat deliberationis eorum statum liberum: "et spectabo ad dextram vel ad sinistram" significat liberum reciprocum: "et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A Jehovah exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum" significat agnitionem quod solius Domini esset: "ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filio domini tui, quemadmodum locutus Jehovah" significat consensum inspiratum ex Domino.
Arcana Coelestia 3 #3157. "Nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo": quod significet explorationem consensus eorum ex utraque facultate, voluntatis et intellectus, constat ex significatione "misericordiae" quod sit boni seu amoris, de qua n. 3063, 3073, 3120; et ex significatione "veritatis quod sit veri seu fidei, de qua n. 3121, 3122; et quia bonum quod amoris est voluntatis, et verum quod fidei est intellectus, et haec dicuntur ad Labanem et Bethuelem, ita ad homines, quod illi facerent misericordiam et veritatem, significant quae ex utraque eorum facultate, nempe voluntatis et intellectus; quod sit exploratio consensus, 1patet, tam ex his quod dicatur "si sitis vos facientes," quam ab illis quae sequuntur "indicate mihi, et si non, 2 indicate mihi, et spectabo ad dextram vel ad sinistram." In regeneratione hominis, quae est imago glorificationis Domini, n. 3138, ita se habet: quod verum fidei quidem discatur sed non agnoscatur, minus recipiatur a bono, nisi consensus sit ab utraque facultate, nempe voluntate et intellectu; consensus est ipsa agnitio; 2per hanc fit receptio, et quidem a voluntate, nam ibi est bonum: et quando verum fidei receptum est a voluntate, seu quod idem, a bono, tunc est homo regeneratus, nam tunc verum est boni, seu fides est charitatis, "seu quoad vitam ipsa charitas", n. 3121. @1 i ab illis$ @2 i et$
Arcana Coelestia 3 #3158 "Indicate mihi, et si non, indicate mihi": quod significet deliberationis eorum statum liberum, patet ex sensu verborum. Ex omnibus quae praecedunt, constat quod quae in sensu litterae in hoc capite agunt de desponsatione et conjugio Rebeccae cum Jishako, in sensu interno agant de initiatione et conjunctione (t)boni et veri, est enim initiatio et conjunctio veri et boni spiritualis desponsatio et spirituale conjugium: utrobivis requiritur deliberationis status liber; quod in desponsatione et conjugio, notum est, at quod in initiatione et conjunctione boni et veri, non ita notum est, quia non ad naturalem hominem apparet et quia inter illa sunt quae fiunt absque quod homo reflectat, usque tamen unoquovis momento existit, cum homo reformatur et regeneratur, nempe quod in statu libero sit, cum 2 verum conjungitur bono. Unusquisque scire potest, si modo expendat, quod nusquam aliquid sit hominis, ut ipsius, nisi sit ejus voluntatis; quod solum est intellectus, non fit hominis priusquam etiam fit ejus voluntatis, nam quae voluntatis sunt, constituunt hominis esse vitae, quae autem intellectus, constituunt ejus existere vitae inde; consensus ex solo intellectu non est consensus, sed omnis consensus est ex voluntate; quapropter nisi verum fidei quod est intellectus, recipiatur a bono amoris quod est voluntatis, nusquam est verum quod agnitum, ita non est fides; ut vero recipiatur a bono quod voluntatis, necessum est ut sit status liber; omne quod voluntatis est, hoc apparet liberum, ipse status voluntatis est libertas, nam quod volo, hoc eligo, hoc desidero, quia hoc amo et agnosco ut bonum; inde constare potest quod verum quod fidei, nusquam fiat hominis ut ipsius priusquam receptum est a voluntate, hoc est, initiatum et conjunctum bono ibi, et quod id non fieri possit nisi in statu libero.
Arcana Coelestia 3 #3159 "Et spectabo ad dextram vel ad sinistram": quod significet liberum reciprocum, constare potest absque explicatione. Res ita se habet: bonum a Domino per internum hominem continue influit in externum, ac in prima aetate in externo homine apparet sub specie affectionis veri; quantum homo spectat bonum caeleste et spirituale ut finem, tantum verum initiatur et conjungitur bono, seu quod idem, tantum affectio veri affectioni boni; quantum autem homo spectat bonum proprium, ita se et mundum, ut finem, tantum bonum caeleste et spirituale 1recedit; hoc est liberum reciprocum quod significatur per "spectare ad dextram vel ad sinistram." @1 recedit, hoc est, liberum$
Arcana Coelestia 3 #3160 "Et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A Jehovah exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum": quod significet agnitionem quod solius Domini esset, constare potest ab explicatione singulorum verborum quoad sensum internum, sed quod hoc conclusum illorum sit, patet absque illa: "a Jehovah exivit verbum," quod sit a Domino, constat quia per Jehovam toties in Veteri Testamento nominatum, nusquam alius intelligatur quam Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1815, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Quod haec involvant arcana, constare potest ex eo quod hic responderit Laban qui frater, et dein Bethuel qui pater, non autem pater et mater, et quod virgo non nisi quam postea; causa est quia per "Labanem ut fratrem" repraesentatur affectio boni in naturali homine, n. 3129, 3130, et per "Bethuelem" origo affectionis boni; affectio boni et affectio veri in naturali homine se habent ut frater et soror; 1e: affectio veri e naturali homine in rationalem evocati ac ibi cum bono conjuncti, se habet ut mulier maritata: arcanum quod hic responderint Laban et Bethuel, 2 hoc est, frater primum et dein pater, est quia bonum e rationali homine dum in naturalem influit, non influit ibi in verum immediate, sed in bonum ibi, et per bonum in verum; nisi ille influxus sit, non potest existere affectio veri; affectio boni in naturali homine est quae agnoscit, ita quae primum consentit, nam immediata datur communicatio inter bonum rationale et bonum naturale, non autem immediata inter bonum rationale et verum naturale, de 2parallelismo eorum videatur n. 1831, 1832. Hic binae formulae loquendi antiquae occurrunt, nempe quod "a Jehovah exivit verbum" pro quod a Jehovah factum; 3tum "non possumus loqui ad te malum vel bonum" pro quod non ausint negare, nec affirmare. De agnitione quod solius Domini 4esset, sequitur. @1 at$ @2 i correspondentia et$ @3 et$ @4 sit$
Arcana Coelestia 3 #3161 "Ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filio domini tui, quemadmodum locutus Jehovah": quod significet consensum inspiratum ex Domino, constare etiam potest ab explicatione singularum vocum, quarum commune conclusum in sensu interno est hoc. Ipsa res ita se habet: Dominus "cum vixit in mundo, Humanum in Se ex propria potentia Divinum fecit; humanum incohat in intimo rationalis, n. 2106, 2194; describitur hic quomodo hoc Divinum fecerit, nempe sicut prius quoad bonum, ita nunc quoad verum; rationale enim consistit ex bono et vero; bonum ibi fuit ex ipsissimo Ejus Divino, hoc est, ex Jehovah Patre", a Quo conceptus; verum autem comparandum erat per viam ordinariam, sicut apud alios 2 homines: notum enim est quod homo non nascatur rationalis, sed modo in potentiam ut fieri possit, et quod fiat per scientifica, nempe per cognitiones plurium generum et specierum, quarum primae sunt media ad proxime sequentes, ita ordine usque ad ultimas, quae sunt spiritualium regni Domini, et vocantur doctrinalia; quod haec partim addiscantur ex doctrina fidei, partim immediate ex Verbo, ac inde partim proprio studio, etiam notum est; haec doctrinalia quamdiu solum in memoria sunt, sunt modo vera scientifica, nec adhuc appropriata homini tanquam ejus, sed ea tunc primum ei appropriantur cum incipit amare illa propter vitam, et magis cum applicat vitae; hoc cum fit, tunc vera e memoria naturali elevantur in rationale, et ibi conjunguntur bono2, et cum conjuncta sunt, non amplius sunt scientiae sed vitae, nam tunc non amplius discit homo ex veris quomodo vivendum, sed vivit ex illis, ita appropriantur ei vera ac fiunt voluntatis; sic intrat homo in conjugium caeleste; conjugium enim caeleste est conjunctio boni et veri in rationali; 3haec facit Dominus apud homines. At Dominus in Se ex Se Ipso omnia haec fecit, et ex Ipso Divino 3 non modo genuit Rationale quoad Bonum, sed etiam per hoc, Naturale quoad Verum, quod conjunxit Bono; (m)bonum enim est quod sibi verum eligit, et quoque format, nam bonum non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat; ita Bonum Divinum quod Domino, sibi ipsi Verum fecit, nec aliud pro Vero agnovit quam quod Divino Bono concordaret, hoc est, quod Divinum ex Ipso esset;(n) ita omnia et singula ex propria potentia: haec sunt quae significantur per agnitionem quod solius Domini 4esset, et per consensum inspiratum (c)ex Domino. @1 dum$ @2 cui$ @3 after homines$ @4 essent$
Arcana Coelestia 3 #3162 Vers. 52-54. Et fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae. Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes, et dedit Rebeccae; et pretiosa dedit fratri ejus, et matri ejus. Et ederunt et biberunt ille et viri qui cum illo, et pernoctarunt, et surrexerunt in mane, et dixit, 1Mitte me domino meo. "Fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae" significat perceptionem gaudii in naturali homine: "et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes" significat verum et bonum, et ornatus eorum: "et dedit Rebeccae" significat quae tunc affectioni veri: "et pretiosa dedit fratri ejus" significat spiritualia bono naturali inde: "et matri ejus" significat etiam vero naturali: "et ederunt et biberunt" significat appropriationem boni et veri sic initiati: "ille et viri qui cum illo" significat quae in naturali homine: "et pernoctarunt significat pacem ejus: "et surrexerunt in mane" significat elevationis gradum: "et dixit, 1Mitte me domino meo" significat affectionem conjunctionis. @1 Heb. mittite$
Arcana Coelestia 3 #3163 "Fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae": quod significet perceptionem gaudii in naturali homine, constat a significatione "audire verba" quod sit percipere, a repraesentatione "servi Abrahami" quod sit in genere naturalis homo quatenus inservit rationali, hic Divino, de qua n. 3019, 3020; et a significatione "incurvare se Jehovae" quod sit gaudere, de qua n. 2927, 2950, 3118.
Arcana Coelestia 3 #3164 "Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes": quod significet verum et bonum, et ornatus eorum, constat a significatione "vasorum argenti, vasorum auri, et vestium" in sensu interno; quod "argentum" significet verum, videatur n. 1551, 2048, et quod "aurum" bonum, n. 113, 1551, 1552; "vasa argenti et vasa auri" dicuntur quia praedicantur de affectione veri, quae "hic est "Rebecca," verum enim in se spectatum non est nisi vas seu recipiens boni n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068; "vasa argenti" sunt in specie scientifica, nam haec sunt recipientia veri; 1vasa auri sunt in specie vera, quia haec sunt recipientia boni; "vestes" autem quod sint ornatus, 2 constare potest absque explicatione. Talia antiquo tempore dabantur virgini cum desponsaretur, et hoc repraesentationis et significationis causa quod "virgo desponsata" referret Ecclesiae veram conjungendum bono; sicut quoque describitur Ecclesia Antiqua in (t)sua prima aetate, apud Ezechielem, Cum esset tempus amorum,... vestivi te acupicto, ... accinxi te bysso, et obtexi te serico, et ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus in caput tuum; sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus, et sericum, et acupictum, xvi 8-13; et cum eadem Ecclesia a vero et bono recessit, ita ibi describitur, Sumpsisti de vestibus tuis; et fecisti tibi excelsa variegata; et accepisti vasa ornatus tui, ex auro Meo, et ex argento Meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines maris, et sumpsisti vestes acupicti, et texisti eas, vers. 16- 18; ex quibus manifeste patet quod "argentum, aurum, et vestes" non aliud sint quam quae sunt Ecclesiae, nempe verum et bonum, et illa quae sunt veri et boni. @1 i et$
Arcana Coelestia 3 #3165 "Et dedit Rebeccae": quod significet quae tunc affectionis veri, constat ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit affectio veri, de qua n. 2865, 3077 per illa quae mox supra, nempe per "vasa argenti, vasa auri, et vestes" describitur affectio veri ut sponsa; quare significatur per illa verba, quod talis tunc esset affectio veri, seu quod idem, quae tunc affectionis veri.
Arcana Coelestia 3 #3166 "Et pretiosa dedit fratri ejus": quod significet spiritualia bono naturali inde, constat ex significatione "pretiosorum" quod sint spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione "fratris" quod sit bonum naturale, de qua n. 3160; ut et 1"Labani" qui hic est "frater" quod sit affectio 2boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130; quod "pretiosa" significent spiritualia, constat ex verbo etiam alibi, ut ubi agitur de Josepho, 3apud Mosen, Benedicta a Jehovah terra ejus, de pretioso caeli, de rore, et de abysso jacente subter: et de pretioso proventuum solis; et de pretioso producti mensium;...et de pretioso collium aeternitatis, et de pretioso terrae et plenitudinis ejus, Deut. xxxiii 13-16; ibi per "pretiosum caeli, pretiosum proventuum solis, pretiosum producti mensium, pretiosum collium aeternitatis, et pretiosum terrae" significantur varia genera spiritualium: praeterea pretiosa dicebantur lapides pretiosi, margaritae, balsama, aromata, ac similia, quae omnia significant spiritualia. Quid spiritualia, prius multoties dictum est, 2 nempe quod in regno Domini sint caelestia et sint spiritualia, et quod caelestia sint boni, ac spiritualia veri inde; nihil "in universo est", quod non ad bonum et ad verum se refert; omne quod est usus et vitae, se refert ad bonum, quod autem est doctrinae et scientiae cumprimis de usu et vita, ad verum, seu quod idem, quod est voluntatis, vocatur bonum vel malum, quod autem est intellectus, dicitur verum vel falsum; 4bonum itaque, quod solum est amoris et charitatis, et a Domino influit, est caeleste, verum autem quod inde, est spirituale. Cur fratri data sunt "pretiosa," quando sorori cum facta sponsa, "vasa argenti, vasa auri, et vestes," causa erat quia frater significabat bonum in naturali homine, et quia bonum hoc illustratur cum verum initiatur bono in rationali; omnis enim illustratio boni et veri in naturali homine est inde. @1 Labanus I$ @2 veri AI but see n. 3139$ @3 before agitur$ @4 verum ex bono, quia a Domino influit, est spirituale$
Arcana Coelestia 3 #3167 "Et matri": quod significet etiam vero naturali, nempe spiritualia inde, sicut bono naturali, de quo mox supra, constat ex significatione "matris" quod sit Ecclesia, quae ex vero "mater" dicitur, de qua n. 289, 2717. Ut sciatur quomodo se habet quod spiritualia bono naturali et vero naturali inde quod verum initiatur bono in rationali, paucis dicendum: unicuique homini est internum et externum, ejus internum vocatur internus homo, et ejus externum externus homo; sed quid internus homo et externus, paucis notum est; internus homo est idem ac spiritualis homo, (c)ac externus est idem ac naturalis homo: spiritualis homo est qui intelligit et sapit ex illis quae sunt lucis caeli, naturalis autem ex illis quae sunt lucis mundi; de utraque luce videatur n. 3138; in caelo enim non sunt nisi quam spiritualia, in mundo autem non nisi quam naturalia; homo ita creatus est ut spiritualia et naturalia in illo, hoc est, spiritualis et naturalis ejus homo concordarent seu unum facerent, sed tunc spiritualis homo deberet disponere omnia in naturali, ac naturalis oboedire, sicut 2 servus suo domino; sed per lapsum naturalis homo coepit se extollere supra spiritualem, ita invertit ipsum ordinem Divinum, exinde naturalis homo separavit se a spirituali, nec magis spiritualia ei 1quam quae 2intrare possent quasi per rimas, et 3dare facultatem cogitandi et loquendi: ut autem spiritualia influerent iterum in naturalem hominem, regenerandus erat a Domino, hoc est, verum e naturali homine initiandum et conjungendum bono in rationali; quod cum fit, 4naturali homini accedunt spiritualia, influit enim tunc lux caeli, ac illustrat illa quae in naturali homine, et facit ut quae ibi, recipiant lucem, bona ibi calorem lucis, hoc est, amorem et charitatem, verum autem radios lucis, hoc est, fidem; 5ita sunt bono naturali et vero naturali spiritualia inde. Bonum naturale est tunc omne jucundum et volupe ex fine inserviendi spirituali, ita proximo, magis reipublicae, adhuc magis regno Domini, 6et super omnia Domino; et verum naturale est omne doctrinale et scientificum propter finem sapiendi, hoc est, faciendi illa. @1 nisi$ @2 intrarerint$ @3 darent ei$ @4 i tunc$ @5 inde$ @6 at$
Arcana Coelestia 3 #3168 "Et ederunt et biberunt": quod significet appropriationem boni et veri sic initiati, constat a significatione "edere" quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 2187, 2343, quod quia praedicatur de pane et per "panem" significatur bonum, n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, est appropriatio boni quae per "edere" significatur; et a significatione "bibere" quod etiam sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 3089, sed quia praedicatur de vino et per "vinum" significatur verum, n. 1071, 1798, est appropriatio veri quae per "bibere" significatur. Ipsa res se habet, ut mox supra n. 3167 dictum, 1cum verum initiatur bono, et magis cum ei conjungitur, in rationali, quod bonum et verum 2spiritualis hominis, hoc est, spiritualia approprientur naturali. @1 i nempe$ @2 e spirituali$
Arcana Coelestia 3 #3169 "Ille et viri qui cum illo": quod significent quae in naturali homine, constat a repraesentatione "servi," qui hic est "ille," quod sit naturalis homo, de qua n. 3019, 3020; et a significatione "virorum qui cum illo" quod sint omnia quae in naturali homine, de qua n. 3148.
Arcana Coelestia 3 #3170 "Et pernoctarunt": quod significet pacem ejus, constat a significatione "pernoctare" quod sit requiescere, et in sensu interno pacem habere. Res ita se habet: cum spiritualia appropriantur naturali homini, tunc recedunt 1quae cupiditatis mali et persuasionis falsi sunt, ita illa quae irrequiem inducunt; et accedunt quae sunt affectionis boni et veri, ita illa quae pacem faciunt; omnis enim irrequies est ex malo et falso, et omnis pax 2 ex bono et vero: quid pax, et qualis ejus status, videatur n. 92, 93, 1726, 2780. @1 i omnia$ @2 i est$
Arcana Coelestia 3 #3171 "Et surrexerunt in mane": quod significet elevationis gradum, constat a significatione "surgere" quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et a significatione "mane" quod sit Dominus, tum regnum Ipsius, ut et status pacis qui inde, de qua n. 2405, 2780: naturale dicitur elevari, cum spiritualia ei appropriantur; nam omnis elevatio est a spiritualibus et caelestibus, per haec enim homo elevatur versus caelum, ita propius ad Dominum.
Arcana Coelestia 3 #3172 "Et dixit, 1Mitte me domino meo": quod significet affectionem conjunctionis, constat 2a communi sensu qui resultat a sensu interno verborum; quod enim vellet ut mitteret se "domino suo," erat affectionis ut affectio veri quae est "Rebecca," conjungeretur, 3nam desponsatio, hoc est, initiatio jamdum peracta est, affectio conjunctionis est quae hic significatur. @1 Heb.mittite$ @2 ab illo$ @3 desponsatio enim$
Arcana Coelestia 3 #3173 Vers. 55-58. Et dixit frater ejus et mater ejus, Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis. Et dixit ad illos, Ne moremini me, et Jehovah prosperavit viam meam, 1mitte me, et 2vadam, domino meo. Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius. Et vocarunt Rebeccam, et dixerunt ad illam, An eas cum viro hoc? et dixit, Ibo. "Dixit frater ejus et mater ejus" significat dubitationem naturalis hominis: "maneat puella cum nobis" significat detentionem ab illis: "dies aut decem, post ibis" significat statum discessionis illis apparentem plenum: "et dixit ad illos, Ne moremini me" significat affectionis boni voluntatem: "et Jehovah prosperavit viam meam" significat quod omnia nunc provisa: 1"mitte me, et vadam domino meo" significat quoad initiationis statum: "et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius" significat consensum solum affectionis veri: "et vocarunt Rebeccam, et dixerunt ad illam, An eas cum viro hoc? et dixit, Ibo" significat ejus plenum consensum. @1 Heb.mittite$ @2 eam$
Arcana Coelestia 3 #3174 "Dixit frater ejus et mater ejus": quod significet dubitationem naturalis hominis, constat ex significatione "fratris" quod sit bonum in naturali homine, de qua n. 3160; et ex significatione "matris" quod sit verum ibi, de qua n. 3167; proinde "frater et mater" significant naturalem hominem, nam is ex bono et vero constituitur; quod sit dubitatio, 1patet, scilicet num puella aliquot dies adhuc mansura, vel tunc cum viro itura. @1 at end of $
Arcana Coelestia 3 #3175 "Maneat puella cum nobis": quod significet detentionem ab illis, constat a significatione 1manere" quod hic sit detineri, ut quoque a serie in sensu interno patet: res enim ita se habet: homo nusquam in aliquod verum nascitur, ne quidem in aliquod verum naturale, ut quod non furandum, non occidendum, non adulterandum, et similia; minus in aliquod verum spirituale, ut quod aliquis Deus sit, 2quod ei internum quod victurum post mortem, ita nec quicquam novit ex se quod est vitae aeternae; illa et haec addiscit; si non addisceret, multo pejor foret bruto animali; nam ex hereditario suo habet quod se supra omnes amet, quodque omnia quae in mundo 3possidere cupiat; inde est quod nisi leges civiles, et timores pro jactura honoris, lucri, famae, ac vitae, detinerent, absque ulla conscientiae perceptione furaretur, occideret, adulteraretur; quod ita sit, patet manifeste, homo enim, etiam qui instructus, usque illud absque conscientia facit, immo defendit, et multis confirma quod ita faciendum quantum licet; quid non si non fuisset instructus? In spiritualibus similiter, ex ipsis enim qui intra Ecclesiam nati sunt, Verbum habent, et constanter instruuntur, usque sunt perplures qui pauca et vix quicquam adscribunt Deo, sed omnia et singula naturae, ita qui corde non credunt aliquem Deum esse, 4sic nec victuros post mortem, proinde qui nihil scire volunt de illis quae sunt vitae aeternae; 2 ex his patet quod homo in nullum verum nascatur, sed quod omne addiscet, 5et hoc per viam externam, nempe auditionis et visus, per hanc viam insinuari debet verum, et implantari ejus memoriae; sed verum quamdiu ibi solum est, modo est scientia; ut autem veram imbuat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis (x)auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali, nisi enim homo sit rationalis, non est homo; quale itaque rationale alicui et quantum ei, talis est homo et tantus: homo nusquam potest esse rationalis nisi ei sit bonum; bonum quod homini prae animalibus, est amare Deum et amare proximum; omne bonum humanum est inde; huic bono est verum initiandum et conjungendum, et hoc in rationali; verum 6bono initiatur et conjungitur, cum homo amat Deum et amat proximum, tunc enim verum intrat ad bonum, nam bonam et verum se mutuo agnoscunt, est enim ex bono omne verum, et verum spectat bonum ut suum finem utque suam animam, ita ex quo vitam habeat. 7Sed verum aegre potest e naturali homine separari, et 3 inde elevari in rationale, sunt enim in naturali homine fallaciae, sunt cupiditates mali, sunt quoque persuasiones falsi; quamdiu haec ibi sunt, ac se adjungunt vero, tamdiu naturalis homo detinet verum apud se, nec 8sinit ut inde elevetur in rationale; hoc est quod significatur in sensu interno per haec, "Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis"; causa est quia in dubio ponit verum, et ratiocinatur de illo num ita sit; ut primum autem cupiditates mali et persuasiones falsi ac inde fallaciae, a Domino separantur, ac homo incipit ex bono aversari ratiocinia contra verum atque ridere dubia, tunc verum in statu est discedere (c)e naturali ac elevari in rationale ac induere statum boni, fit enim verum tunc boni, (c)et vita ei. Ut haec melius capiantur, 4 sint exempla: verum spirituale est quod omne bonum a Domino, et omne malum ab inferno; hoc verum multis confirmandum et illustrandum est, antequam e naturali homine elevari possit in rationale, nec usquam potest illuc elevari, priusquam homo in amore Dei est, non enim prius agnoscitur, ita non creditur: similiter se habet cum aliis veris, ut cum hoc quod providentia Divina sit in omnium singularissimis, et nisi sit in singularissimis, quod nulla sit in universali: ut et cum hoc vero quod tunc primum vivere incipiat homo cum perit id quod in mundo credit omne vitae esse, et quod vita quae tunc excipit, sit ineffabilis et indefinita respective, et quod hanc prorsus ignoret homo quamdiu est in malo: haec et similia nusquam credi possunt nisi homo sit in bono; bonum est quod capit, nam Dominus per bonum cum sapientia influit. @1 manere hic, quod sit$ @2 minus quod ei internum quoddam, quod victurum post mortem, ita nec quicquam de illis quae sunt vitae post mortem; illa et haec omnia addiscet homo, si homo illa et haec non addiscet, multo pejor$ @3 i solus$ @4 ita$ @5 consequenter quod per viam externam, nempe auditionis et visus, implantandum hoc ejus memoriae; ibi nunc est verum, sed quamdiu ibi est, modo est scientia; ut autem verum imbuat hominem ac ipsum faciat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali; nisi enim homo sit rationalis, non est homo, rationale facit hominem,$ @6 i tunc$ @7 sed verum hoc, quod nempe in memoria est, et apparet ut scientificum in memoria naturali, aegre inde separari potest, ac elevari in rationale,$ @8 patitur$
Arcana Coelestia 3 #3176 "Dies aut decem, post ibis": quod significet statum discessionis illis apparentem plenum, constat (c)ex significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; a significatione "decem" quod sit plenum, de qua n. 1988, 3107; hic plenum apparens 1naturali; et ex significatione "ire" quod sit discedere; inde patet quod "dies aut decem, post ibis" significet statum discessionis illis apparentem plenum; quare nunc 2sequitur "dixit ad illos, Ne moremini me," quo significatur affectionis boni voluntas. @ i quia$ @ sequitur affectionis boni voluntas, quae significatur per illa verba "dixit ad illos, ne moremini me".$
Arcana Coelestia 3 #3177 Quod "Jehovah prosperavit viam meam" significet quod omnia nunc provisa, constare potest absque explicatione; quod enim "Jehovah prosperet viam" est quod provideat, hic quoad verum, quod conjungendum bono, nam per "viam" significatur verum n. 627, 2333.
Arcana Coelestia 3 #3178 (x)Mitte me, et vadam domino meo": quod significet quoad initiationis statum, constat ab illo sensu qui resultat a sensu interno verborum; eadem verba etiam involvunt affectionem conjunctionis, 1nam haec est 2status initiationis. @1 quia$ @2 statui initiatae I$
Arcana Coelestia 3 #3179 "Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius": quod significet consensum solum affectionis veri, constat (c)ex significatione "puellae" quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110, hic affectio veri quia est Rebecca quae antequam consentit, dicitur "puella"; at cum consentit, ut mox sequitur, vocatur "Rebecca;" 1quod Rebecca sit affectio veri, videatur n. 3077; et es significatione "interrogare os illius" quod sit percipere num consentiat ita est consensus solus affectionis veri qui hic significatur. Res 2ita se habet: quod ipsum verum quod initiandum bono, agnoscat suum bonum quia bonum agnoscit suum verum, inde consensus, sed quod 3sit consensus inspiratus vero a bono, videatur supra n. 3161: apud hominem nusquam apparet quod aliquis consensus sit a parte veri, cum hoc initiatur et conjungitur bono, hoc est, cum homo regeneratur, nec a parte boni quod cognoscat suum verum, et hoc initiet (c)et sibi conjungat, cum tamen haec fiunt prorsus ita; quae enim existunt cum regeneratur homo, ei prorsus ignota sunt; si modo sciret unum ex myriade, obstupesceret; innumerabilia, immo indefinita arcana sunt, per quae ducitur tunc homo a Domino, aliqua solum eorum elucent ex sensu interno Verbi: Antiqua Ecclesia formavit sibi ideam 2 illorum ex conjugiis, nempe ex virginis stata ante desponsationem, ex ejus statu postquam desponsata, ex statu cum nuptui danda, ac dein cum nuptui; denique cum marito pareret; (m)fructus veri ex bono, seu fidei ex charitate, vocabant "liberos," et sic porro(n): talis fuit Antiquae Ecclesiae sapientia; libri eorum ita quoque scripti sunt; etiam mos ita scribendi inde ad ipsos gentiles emanavit; voluerunt enim per illa quae in mundo exprimere (c)ea quae in caelo, immo ex naturalibus videre spiritualia; sed sapientia illa hodie prorsus (t)deperdita est. @1 A had quod Rebecca induit hic repraesentationem affectionis veri, videatur n. 3077, but the whole sentence is deleted.$ @2 enim se ita$ @3 after inspiratus$
Arcana Coelestia 3 #3180 "Et vocarunt Rebeccam, et dixerunt ad illam, An eas cum viro hoc? et dixit, Ibo": quod significet ejus plenum consensum, constare potest ex sensu resultante ex interno verborum, nam cum ad interrogationem respondit "ibo," est quod plene consentiat. Plenus consensus veri est cum verum percipit in se imaginem boni, ac in bono ipsam effigiem sui ex qua.
Arcana Coelestia 3 #3181 Vers. 59-61. Et miserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahami, et viros ejus. Et benedixerunt Rebeccae, et dixerunt illi, Soror nostra tu sis in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam osorum 1tuorum. Et surrexit Rebecca, et puellae ejus, et equitabant super camelis, et ibant post virum; et accepit servus Rebeccam, et ivit. "Miserunt Rebeccam sororem suam" significat separationem ab affectione veri Divini: "et nutricem ejus" significat ab innocentia quae illi: "et servum Abrahami et viros ejus" significat a Divinis in naturali homine: "et benedixerunt Rebeccae, et dixerunt illi" significat votiva ex illustratione Divina: "Soror nostra tu sis in millia myriadis" significat affectionis veri fructificationem in infinitum: "et hereditet semen tuum portam osorum 1tuorum significat regnum spirituale Domini ex conjugio boni et veri in Divino Humano cui regno charitas et fides, ubi prius malum et falsum: "et surrexit Rebecca" significat affectionis veri elevationem et separationem inde: "et puellae ejus" significat affectiones inservientes: "et equitabant super camelis" significat intellectuale elevatum super scientifica naturalia: "et ibant post virum" significat ex auspicio Divini Veri naturalis: "et accepit servus Rebeccam et ivit" significat quod Divinum Bonum naturale initiaret. @1 Heb.suorum$
Arcana Coelestia 3 #3182 "Miserunt Rebeccam sororem suam": quod significet separationem ab affectione veri Divini, constat a significatione "mittere" quod sit separari, et a repraesentatione "Rebeccae sororis" quod sit affectio veri Divini, de qua supra n. 3177, 3179; quod "soror" sit verum, videatur n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3160. Quomodo se res habet, constare potest (c)ab illis, quae supra in hoc capite dicta et ostensa sunt; ut autem melius pateant, adhuc paucis dicendum: cum verum quod initiandum et conjungendum bono, elevatur e naturali, tunc separatur ab illis quae ibi sunt; separatio illa est quae significatur per quod "miserunt Rebeccam sororem suam"; separatur tunc cum homo non amplius ex vero spectat bonum, sed ex bono verum, seu quod idem, cum non amplius ex doctrina vitam, sed ex vita doctrinam; ut pro exemplo: doctrina docet hoc verum quod non aliquis odio habendus, nam qui aliquem odio habet, illum quovis momento occidit; homo prima sua aetate vix hoc admittit; progrediente autem, cum reformatur, inter doctrinalia secundum quae vivendum, refert; tandem vivit secundum illud, tunc non amplius ex doctrinali cogitat, sed (c)ex vita agit; hoc cum fit, doctrinae hoc verum elevatum est e naturali, immo separatum a naturali, ac implantatum bono in rationali; quo facto, non amplius patitur ut naturalis homo per aliquod apud se sophisticum, id in dubium vocet, immo nec sinit ut contra illud ratiocinetur.
Arcana Coelestia 3 #3183 "Et nutricem ejus": quod significet ab innocentia quae illi, nempe quam quoque miserunt, hoc est, separarunt a se, constat a significatione "nutricis" seu lactatricis quod sit innocentia: lactentes et lactentes aliquoties in Verbo memorantur, et per illos significatur status primus infantum, qui status quod sit status innocentiae, patet; introducitur enim homo ut primum nascitur, in statum innocentiae: ut ille sit planum reliquorum statuum, ac intimus in illis, qui status significatur in Verbo per "lactentem"; dein in statum affectionis boni caelestis, hoc est, amoris erga parentes, qui apud illos est loco amori: in Dominum, hic status significatur per "infantem"; postea in statum affectionis boni spiritualis, seu amoris mutui, 1hoc est, charitatis erga consimiles, qui status significatur per "pueros"; cum adhuc magis adolescit in statum affectionis veri, hic significatur per "juvenes", sequentes autem status per "viros," et tandem per "senes"; ultimus hic status qui per senes significatur, est status sapientiae in qua innocentia infantiae, ita primus status et ultimus uniuntur, ac homo cum senex, sicut iterum infans sed sapiens, introducitur in regnum Domini: inde constare potest quod innocentia sit status primus qui 2 est "lactentis"; ipsa lactans seu lactatrix inde quoque significat innocentiam, nam dantis et recipientis, sicut agentis et patientis, similis percipitur status: dicitur hic quod "miserint etiam nutricem" seu lactatricem, ob causam ut describeretur affectio veri, quod nempe esset ab innocentia, affectio enim veri non est affectio veri nisi in illa sit innocentia, n. 2526, 2780, 3111; per innocentiam enim influit Dominus in affectionem illam, et quidem cum sapientia, nam vera innocentia est ipsa sapientia, videatur n. 2305, 2306; et qui in illa sunt, apparent in oculis 2angelorum ut infantes, n. 154, 2306. Quod "lactens" 3 in Verbo significet innocentiam, etiam ab aliis locis patet, ut apud Davidem, Ex ore infantum et lactentium fundasti robur, Ps. viii 3 [A.V. 2]; Matth. xxi 16; ubi "infantes" pro amore caelesti, "lactentes" pro innocentia: apud Jeremiam, Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad excidendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem e medio Jehudae, ut non reliquas faciam vobis reliquias? xliv 7; ubi "infans et lactens" similiter pro caelesti amore et ejus innocentia, quae cum nulla fiunt, tunc non amplius aliquae reliquiae, hoc est, non aliquid bonum et verum in interno homine a Domino reconditum manens; quod haec sint reliquiae, videatur n. 1906, 2284; omnia enim bona et vera pereunt cum innocentia, est enim innocentia "immediate ex ipso Divino, ita est" ipsum essentiale in illis: apud eundem, Infans et lactens deficit in plateis urbis, Thren. ii 11; similiter: apud eundem, Balaenae praebent mammam, lactant foetus suos; filia populi Mei crudelis,...adhaesit lingua lactentis palato ejus in siti; infantes petierunt panem, porrigens non illis, Thren. iv 3, 4; "lactens" etiam pro innocentia, "infantes" pro affectionibus boni: apud Mosen, Foris orbabit gladius, et e conclavibus terror, etiam juvenem, etiam virginem, etiam lactentem cum viro sene, Deut. xxxii 25; "orbabit gladius juvenem, virginem, lactentem cum viro sene" pro quod falsum destruet affectionem veri et affectionem boni, atque innocentiam cum sapientia: apud Esaiam, Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, et erunt reges nutritii tui, et dominae illorum lactatrices tuae, xlix 22, 23; "reges nutritii" pro intelligentia, "dominae lactatrices" pro sapientia, quae quod sit innocentiae, supra dictum est. @1 seu$ @2 i aliorum$ @3 ipsum Divinum ac$
Arcana Coelestia 3 #3184 "Et servum Abrahami et viros ejus": quod significet a Divinis in naturali homine, constat a significatione "servi Abrahami" quod sit naturalis homo, de qua n. 3019, 3020; et a significatione "virorum ejus" quod sint omnia quae ibi, de qua n. 3169; quod sint Divina in naturali homine, patet quia fuit missus ab Abrahamo, qui quod Divinum Domini repraesentet, prius multoties ostensum.
Arcana Coelestia 3 #3185 "Et benedixerunt Rebeccae et dixerunt illi": quod significet votiva ex illustratione Divina, constat a significatione "benedicere" quando vale dicitur abeunti, quod sit fausta vovere; hic quod ex illustratione Divina, 1patet ex illis quae mox sequuntur, tum quia illustratio influit in naturalem hominem per affectionem veri quae "Rebecca," cum initiatur bono quod "Jishakus." @1 after sequuntur$
Arcana Coelestia 3 #3186 "Soror nostra tu sis in millia myriadis": quod significet affectionis veri fructificationem in infinitum, constat ex significatione "sororis" quae Rebecca, quod sit affectio veri, de qua n. 3077, 3179, 3182, et a significatione "sis in millia myriadis" quod sit fructificatio in infinitum; "millia myriadis" hic sunt infinitum quia agitur de Domino, in Quo omnia et singula sunt infinita: apud hominem se habet ita: non prius fructificantur bona ac multiplicantur vera apud illum, quam cum conjunctio facta veri et boni in rationali ejus, hoc est, cum regeneratus, tunc enim fructus seu foetus ex legitimo seu caelesti conjugio quod est boni et veri, existunt; prius quidem apparent bona quae facit, etiam sicut bona, et vera sicut vera, sed non sunt genuina, nam ipsa anima quae est bonum in quo innocentia a Domino, non inest, ita nec afficiunt hominem et faciunt illum felicem; affectio amoris et charitatis cum felici quae anima, datur a Domino cum regeneratur homo. Quod per "mille" significetur multum, tum infinitum, 2 videatur n. 2575, magis adhuc per "myriadem," et adhuc magis per "millia myriadis," ut quoque alibi; apud Mosen, Cum quiescebat arca, dixit, Redi Jehovah, myriades millium Israelis, Num. x 36; ubi per "myriades millium" etiam significatur infinitum, quia praedicatur de Domino, Qui ibi Jehovah: (m)apud eundem, Jehovah exortus de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxiii 2; "myriades" etiam pro infinito(n): apud Davidem, Currus Dei myriades millium pacificorum, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]: "currus Dei" pro illis quae sunt Verbi ac inde doctrinae, "myriades millium" pro infinitis quae ibi: apud Johannem, Vidi et audivi vocem angelorum multorum circa thronum, erat numerus illorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum, Apoc. v 11; pro innumerabilibus.
Arcana Coelestia 3 #3187 "Et hereditet semen tuum portam osorum1 tuorum": quod significet regnum spirituale Domini ex conjugio boni et veri in Divino Humano cui regno charitas et fides, ubi prius malum et falsum, constare potest ex illis quae supra n. 2851 dicta et explicata sunt, ubi fere eadem verba. Quod "semen" sint illi qui vocantur spirituales, ita in sensu universali omnes qui constituunt regnum spirituale Domini, seu quod idem, ipsum illud regnum, constat ex significatione "seminis" quod sit charitas et fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940, proinde illi qui in charitate sunt per fidem, qui quod sint spirituales, videatur n. 2088, 2184, 2507, 2708, 2715, 2954; quod illis charitas et fides ex conjugio boni et veri in Divino Humano Domini, ita illis inde salus, n. 2661, 2716, 2833, 2834. In Ecclesia Antiqua erat hoc votivum 2 sollemne virgini desponsatae cum nuptum iret, nempe 2, "Sis in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam hostium seu osorum tuorum"; at sapientes ibi per illa verba intelligebant spiritualia, nempe cum intraverint in conjugium boni et veri, hoc est, cum regenerati, quod tunc bona et vera in millia myriadis, hoc est, in immensum fructificarentur; et quod charitas et fides succederet loco ubi prius malum et falsum: at vero cum Antiquae Ecclesiae sapientia exspiravit, tunc non amplius sensum spiritualem inde capiebant, sed prorsus mundanum, nempe quod posteritas innumerabilis fieret, 3et illa occuparet et hereditaret terram gentium; Jacobi posteri prae reliquis ita illa intellexerunt, seque confirmabant ex eo quod non solum creverint in immensum, sed etiam hereditaverint terram, quae illis erat porta hostium eorum; non scientes quod omnia haec repraesentativa essent, nempe repraesentativa regni caelestis et spiritualis Domini, et quod inde expulsis malis et falsis succederent loco eorum bonum et verum; quod luculenter constabit quando, ex Divina Domini 3 Misericordia, repraesentativa illa aperientur: in particulari, nempe apud unumquemvis hominem qui fit regnum Domini, ita quoque se habet: is antequam illud (x)fit, seu regeneratur, interius non est nisi malum et falsum, etiam infernales et diabolici spiritus occupant illud quod vocatur "porta," de qua n. 2851; at cum is fit regnum Domini, hoc est, cum regeneratur, tunc mala et falsa, seu quod idem, infernales et diabolici spiritus inde expelluntur, ac intrant 4bonum et verum, ac locum illum hereditant; conscientia (t)boni et veri tunc ibi est: sicut in particulari, ita quoque se habet in communi. Inde nunc patet quid per illa verba in sensu interno 5intelligitur. @1 Heb-suorum.$ @2 ut sit in millia myriadis, et haereditet semem ejus portam hostium seu osorum suorum$ @3 quae$ @4 i illuc$ @5 Verbi intelligatur$
Arcana Coelestia 3 #3188 "Et surrexit Rebecca": quod significet affectionis veri elevationem et separationem inde, nempe elevationem ad rationale, et separationem e naturali, constat ex significatione "surgere" quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, et quia elevationem, etiam separationem; et ex repraesentatione "Rebeccae" quod sit affectio veri, de qua n. 3077, 3179; inde patet quod "surrexit Rebecca" significet affectionis veri elevationem, et separationem e naturali, de qua videatur 1n. 3182. @1 i supra$
Arcana Coelestia 3 #3189 "Et puellae ejus": quod significet affectiones inservientes, constat ex significatione "puellae," cum ita dicta Rebecca, quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110; at cum ita dicuntur quae Rebeccam sequebantur ut inservirent, significantur affectiones inservientes. Unaquaevis affectio apparet sicut aliquod simplex aut unum, at quod innumerabilia contineat, videatur n. 3078; omnia quae ibi, sunt affectiones, consociatae in forma incomprehensibili; sunt quoque sibi mutuo subordinatae, sunt enim quae ministrant, et quae famulantur; societates caeli in tali forma sunt, immo totum caelum, ordinatae a Domino secundum formam Divinam quae in Ipso; forma regni spiritualis Domini 1existit secundum ordinationem affectionum in Divino Humano Ipsius, de qua ordinatione in hoc capite et in sequentibus in sensu interno agitur; sed paucissima sunt quae ad captum explicari possunt; sunt adaequata perceptioni angelorum. @1 exstitit$
Arcana Coelestia 3 #3190 "Et equitabant super camelis": quod significet intellectuale elevatum super scientifica naturalia, constat a significatione "equitare" quod sit elevari quoad intellectuale, de qua n. 2761, 2762; et a significatione "camelorum" quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, ita scientifica naturalia. Res ita se habet: cum verum e naturali 1elevatur in rationale, tunc 2aufertur e sphaera lucis mundanae in sphaeram lucis caelestis, ita quasi ab obscuro noctis in clarum diei; quae enim sunt lucis mundi, in qua sunt omnia naturalia, sunt respective sicut in nocte, at quae sunt lucis caeli, in qua sunt spiritualia, sunt respective sicut in die; quare cum verum e naturali elevatur versus rationale, homo elevatur simul in intelligentiam ac in sapientiam; omnis etiam intelligentia et sapientia apud hominem est inde: 3tale significatur per quod intellectuale elevatum sit super scientifica naturalia. @1 i homine$ @2 after caelestis$ @3 A has this clause but deletes it$
Arcana Coelestia 3 #3191 "Et ibant post virum": quod significet ex auspicio Divini Veri naturalis, constat ex significatione "ire post" seu sequi quod in sensu interno hic sit ex ductu seu auspicio, et ex significatione "viri" quod sit verum, de qua n. 3134, hic Divinum Verum naturale, ut supra n. 3184.
Arcana Coelestia 3 #3192 "Et accepit servus Rebeccam et ivit": quod significet quod Divinum Bonum naturale initiaret, constat (c)a significatione "servi" quod sit Divinum Bonum naturale, ut supra n. 3184, et a significatione "accipere Rebeccam et ire" quod sit initiare, nempe introducere ad "Jishakum," hoc est, ad Divinum Bonum in Rationali, ut constare potest absque ulteriore explicatione. Res ita se habet: verum e naturali ad bonum in rationali non potuit elevari, nisi per Divinum Verum et Divinum Bonum, utrumque naturale; 1Divinum Verum naturale, quod "vir" dictum, viam monstrabit ac ducet, Divinum Bonum naturale, quod "servus" vocatur, introducet et initiabit; sunt illa, ut comparative dicatur, sicut binae alae quae elevant: sed haec 2plenius ad captum adhuc non possunt explicari, sciendum 3prius erit quid Divinum Verum naturale, et quid Divinum Bonum naturale: in sequentibus, ubi de Josepho, de illis in sensu interno agitur. @1 per Divinum Verum naturale quod viam monstret ac ducat, et per Divinum bonum naturale, quod introducat initiet;$ @2 plene$ @3 i enim$
Arcana Coelestia 3 #3193 Vers. 62, 63. Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei. Et exivit Jishak ad meditandum in agro versus vesperam, et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce cameli venientes. "Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi" significat Divinum Bonum Rationale ex Ipso Divino Vero natum: "et ille habitans in terra meridiei" significat inde in Divina luce: "et exivit Jishak ad meditandum in agro" significat Rationalis statum in bono: "versus vesperam" significat respective ad illa quae infra: "et sustulit oculos suos et vidit" significat intentionem: "et ecce cameli venientes" significat ad communia scientifica in naturali homine.
Arcana Coelestia 3 #3194 "Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi": quod significet Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, constat ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale Domini, de qua n. 2083, 2630, hic quoad Divinum Bonum ibi, quia nondum verum Divinum e naturali evocatum, quod per "Rebeccam" repraesentatur, ipsi conjunctum; in his quae nunc sequuntur, de conjunctione agitur; et (c)a significatione "venire a veniendo Beer-lahai-roi" quod sit ex Divino Vero natum; Beer-lahai-roi in lingua originali significat fontem vivo videnti me, (s)ut supra Gen. xvi (x)13, 14, ubi legitur, "Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? propterea vocavit fontem Beer-lahai-roi (fons vivo videnti me) "quae quid significant, videatur n. 1952-1958; ibi quoque patet quod "fons" sit Divinum Verum "vivus videns me" quod sit Divinum Bonum Rationale, quod ibi vocatur Domini Interior homo, ex Divino Vero.(s) Cum arcanissimo hoc ita se habet: Ipsissimo Divino est Bonum et Verum, Dominum quoad Divinum Humanum exivit ex Divino Bono, et natus ex Divino Vero; seu quod idem, Ipsum Esse Domini erat Divinum Bonum, e Ipsum Existere erat Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale Domini, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit.
Arcana Coelestia 3 #3195 "Et ille habitans in terra meridiei": quod significet inde in Divina luce, constat ex significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293, et quod praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; significatione "terrae meridiei" quod sit Divina lux; "meridies" enim significat lucem, 1et quidem lucem intelligentiae, quae est sapientia, n. 1458; "terra autem meridiei" locum et statum ubi illa lux; ita hic, quod "Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei" significat quod Divinum Bonum Rationale, quia ex Divino Vero natum, in Divina luce esset. Lux multoties in Verbo 2 memoratur, et per illam in sensu interno significatur verum quod ex bono; in sensu autem interno supremo per "lucem" significatur Ipse Dominus, quia Ille est ipsum Bonum et Verum: est quoque actualiter lux in caelo, sed infinite illustrior quam lux in terra, videatur n. 1053, 1117, 1521-1533, 1619-1632; 2in luce illa se mutuo vident spiritus et angeli, et per illam conspicua est omnis gloria quae in caelo; sed lux illa (t)quoad lucidum quidem apparet similis luci in mundo, sed usque non est similis, non enim est naturalis sed est spiritualis, in se habet sapientiam, sit ut non aliud sit quam sapientia quae ita ante oculos illorum lucet, quare etiam quo sapientiores angeli, eo in illustriore luce sunt, n. 2776; haec lux etiam illuminat intellectum hominis cumprimis regenerati, sed non ab homine appercipitur quamdiu in vita corporis est, propter lucem mundi quae tunc regnat; spiritus mali in altera vita etiam se mutuo vident et quoque vident plura repraesentativa quae existunt in mundo spirituum, hoc quidem ex luce caeli, sed est lumen quale ex igne carbonario, in tale enim vertitur lux caeli, cum ad illos alluit: quod ipsam lucis originem 3 concernit, fuit illa ab aeterno a solo Domino, nam Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum ex quo lux, est Dominus; Divinum Humanum quod ab aeterno, Joh. xvii 5, fuit ipsa illa lux; quae lux quia non amplius afficere potuit genus humanum quod se tantum removit a bono et vero, ita a luce, et se conjecit in tenebras, ideo Dominus voluit ipsum Humanum per nativitatem induere; sic enim non modo rationalia hominis sed etiam ejus naturalia illuminare potuit; Divinum enim fecit in Se tam Rationale quam Naturale, ut illis qui in tam densis tenebris essent, etiam lux esse posset: quod 4 Dominus sit lux, hoc est, ipsum (t)Bonum et Verum, ita ex Ipso omnis intelligentia et sapientia, proinde salus, constare potest a pluribus locis in Verbo; ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,...in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;...Johannes venit ut testaretur de luce;...non erat ille lux, sed ut testaretur de luce. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1, 4, 7-9: "Verbum" 3erat Divinum Verum, ita Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, de quo dicitur quod "Verbum erat apud Deum, et Deus 5 erat Verbum": apud eundem, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, iii 19: "lux" pro Divino Vero: apud eundem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, viii 12: apud eundem, Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;...quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, xii 35, 36: apud eundem, Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me, Ego lux ego lux in mundum veni, 4ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 45, 46: apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucent in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, ii 30-32; 6 propheticum Simeonis de Domino cum 5natus: apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris, vidit lucent magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta est, iv (x)16; Esai. ix 1; ex quibus locis manifeste patet, quod Dominus 6quoad Divinum Bonum et Verum in Divino Humano, dicatur lux; etiam in propheticis Veteris Testamenti; ut apud Esaiam, Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, x 17: apud eundem, Ego Jehovah vocavi Te in justitia,...et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium, xlii 6: apud eundem, Dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea usque ad extremitatem terrae, xlix 6: apud eundem, Surge, illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est;...ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, lx 1, 3. Quod omnis lux caeli, proinde sapientia et intelligentia sit a Domino: 7 apud Johannem, Urbs Sancta Hierosolyma nova descendens a Deo e caelo, parata sicut sponsa ornata marito,...non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea, gloria Dei illustrabit illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 2, 23: de eadem porro, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5: etiam apud Esaiam, 8 Non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 19, 20; "non erit amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit" pro quod non illa quae sunt lucis naturalis, sed quod illa quae sunt lucis spiritualis, quae significantur per quod "Jehovah erit in lucem aeternitatis"; quod Jehovah hic et alibi in Veteri Testamento nominatus, sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Qui quod sit lux caeli, etiam aperuit tribus discipulis, 9 Petro, Jacobo, et Johanni, nempe Cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, vestimenta autem Ipsius facta sint sicut lux, Matth. xvii 2; "facies sicut sol" erat Divinum Bonum, "vestimenta sicut lux" erat Divinum Verum; inde sciri potest quid intelligitur per hoc quod in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui, Num. vi 25; quod "facies Jehovae" sint misericordia, pax, bonum, videatur n. 222, 223; et quod "sol" sit Divinus Amor, ita quod Divinus Amor Domini sit, qui solis instar apparet in caelo angelorum, 7n. 30-38, 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495. @1 hoc est sapientiam$ @2 ex$ @3 est$ @4 et I$ @5 nascebatur$ @6 A had quoad Divinum Verum ex Divino Bono but d ex Divino Bono$ @7 A has all these refs. before ita$
Arcana Coelestia 3 #3196 "Et exivit Jishak ad meditandum in agro": quod significet Rationalis statum in bono, constat a repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua saepe prius; et a significatione "meditari in agro" quod sit ejus status in bono; meditari enim est status rationalis cum mentem intendit; "ager" autem est doctrina et quae sunt doctrinae, n. 368, ita quae sunt Ecclesiae quoad bonum, n. 2971; inde formula antiqua "meditati in agro" pro cogitare in bono, 1quod est hominis non uxorati, cogitantis de uxore. @1 A had quod est hominis non maritati sed expectantis conjugem, alters maritati to uxorati and expectantis conjugem to cogitantis de conjugio$
Arcana Coelestia 3 #3197 "Versus vesperam": quod significet respective ad illa quae infra, constat a significatione "vesperae" quod sit obscuram, de qua n. 3056, et quia illa quae infra sunt apud hominem, nempe illa quae sunt mentis naturalis, sunt obscura respective ad illa quae supra sunt, nempe illa quae sunt mentis rationalis, ideo per "vesperam" significantur illa quae in obscuro respective, ut constare potest a serie rerum in sensu interno; agitur enim de vero e naturali, quod conjungendum bono in rationali; et quia hic agitur de conjunctione, et de illustratione naturalis hominis per illud, ideo per "meditari in agro versus vesperam" significatur status rationalis in bono respective ad a quae infra; status in bono describitur per quod "habitaret in terra meridiei," hoc est, in Divina luce, ad quam respective illa quae infra, erant in vespera, nempe antequam conjunctio facta veri et boni, et antequam Naturale quoque Divinum factum.
Arcana Coelestia 3 #3198 "Et sustulit oculos suos et vidit": quod significet intentionem, constat a significatione "tollere oculos" quod sit cogitare, de qua n. 2789, 2829; hic intentio, quia dicitur "sustulit oculos et vidit," et praedicatur de Rationali Bono, cui nondum verum e Naturali conjunctum.
Arcana Coelestia 3 #3199 "Et ecce cameli venientes": quod significet ad communia scientifica in naturali homine, constat ex significatione "camelorum" quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; intentio fuit ad illa quia inde verum 1exspectabatur, ut constat ab illis quae supra in hoc capite saepe dicta et ostensa Sunt. @1 exspectandum$
Arcana Coelestia 3 #3200 In binis his versibus describitur status boni rationalis, cum in exspectatione (t)veri est, quod sicut sponsa sibi marito conjungendum; in mox sequentibus binis versibus describitur status veri cum prope est ac percipit bonum cui conjungendum: sed sciendum quod hi status non semel exstiterint, sed continue per totam Domini vitam in mundo, usque dum glorificatus; apud regenerandos ita quoque se habet, non enim uno tempore regenerantur, sed continue per totam vitam, etiam in altera vita; perfici enim homo nusquam potest.
Arcana Coelestia 3 #3201 Vers. 64, 65. Et sustulit Rebecca oculos suos, et vidit Jishakum, et cecidit desuper camelo. Et dixit ad servum, Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis? et dixit servus, Ille dominus meus; et accepit peplum et obtexit se. "Sustulit Rebecca oculos suos, et vidit Jishakum" significat reciprocam intentionem affectionis veri: "et cecidit desuper camelo" significat separationem ejus a scientificis in naturali homine, ad perceptionem boni rationalis: "et dixit ad servum" significat explorationem a Divino Naturali: "Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis?" significat de Rationali quod in solo bono: "et dixit servus, Ille dominus meus" significat agnitionem: "et accepit peplum et obtexit se" significat apparentias veri.
Arcana Coelestia 3 #3202 "Sustulit Rebecca oculos suos et vidit Jishakum": quod significet reciprocam intentionem affectionis veri, constat a significatione "tollere oculos et videre" quod sit intentio, de qua supra n. 3198, hic reciproca, quia de Jishako prius dictum quod "sustulerit oculos et viderit," hic de Rebecca quod "sustulerit oculos et viderit Jishakum"; et a repraesentatione "Rebeccae" quod sit affectio veri, de qua saepe prius.
Arcana Coelestia 3 #3203 "Et cecidit desuper camelo": quod significet separationem ejus a scientificis in naturali homine, ad perceptionem boni rationalis, constat ex significatione "cadere" quod sit separari; et a significatione "camelorum" quod sint scientifica in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; quod ad perceptionem boni rationalis quod per Jishakum repraesentatur, patet. Quid sit separari a naturali homine, supra n. 3161, 3175, 3182, 3188, 3190 dictum et ostensum est, nempe quod tunc affectio veri separetur inde, cum non amplius fit scientiae, sed vitae; cum enim fit vitae, per habitum 1imbuit ita hominem, sicut indoles aut natura illum; et cum ita 2induit, tunc sicut sponte effluit in actum, et hoc absque quod ex aliquo scientifico cogitet de illo; immo cum fit vitae, tunc imperare potest scientificis et inde innumerabilia depromere quae confirmant; ita se habet cum omni vero, quod in prima aetate est scientiae, at progrediente fit vitae: 3se habet sicut apud infantes, cum discunt ambulare, discant loqui, discant cogitare, ac discunt ex intellectu videre, (c)et ex judicio concludere, quae cum per habitum facta sunt voluntaria et sic spontanea, tunc evanescunt ex scientificis, 2 4nam sponte effluunt; ita quoque se habet cum illis quae sunt cognitionum (t)boni et veri spiritualis apud homines qui a Domino regenerantur seu renascuntur; illi principio nec aliter sunt quam infantes, vera spiritualia illis primum sunt scientifica, doctrinalia enim cum addiscuntur et 5memoriae inseruntur, non aliud sunt, sed illa a Domino successive inde evocantur, ac implantantur vitae, hoc est, bono, nam bonum est 6vita; quo facto, fit quasi versura, nempe quod homo incohet ex bono, hoc est, ex vita agere, nec amplius, ut prius, ex scientia; ita qui e novo nascitur, similis in hoc est infanti, sed sunt vitae spiritualis quae imbuit, usque ut non ex doctrinali seu vero, sed ex charitate seu bono agat; cum hoc fit, tunc primum est in statu beato, et in sapientia. Ex his constare potest quid sit separari a scientificis in naturali homine, quod significatur per quod "Rebecca ceciderit desuper camelo," et hoc antequam novit quod Jishakus esset: quae quod arcana involvant, quisque videre potest. @1 induit$ @2 imbuit T$ @3 est$ @4 ac$ @5 memoria tenentur$ @6 vitae$
Arcana Coelestia 3 #3204 "Et dixit ad servum": quod significet explorationem a Divino Naturali, constat a significatione "dicere" hic quod sit explorare, nam interrogavit, "Quis vir ille ibi ambulans in agro? et a significatione "servi" quod sit Divinum Naturale, de qua supra n. 3191, 3192.
Arcana Coelestia 3 #3205 "Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis": quod significet de rationali quod in solo bono, nempe exploratio, constat e: illis quae supra dicta sunt de Jishako, quod "exiverit ad meditandum in agro," quo significabatur rationalis status in bono, videatur n. 3196 hic rationale significatur per "virum illum," et esse in bono per "ambulare," nempe meditando, "in agro"; "obviam nobis" est ad conjunctionem.
Arcana Coelestia 3 #3206 "Et dixit servus, Ille dominus meus": quod significet agnitionem, nempe per Divinum Naturale quod hic est "servus constare potest absque explicatione; quod initiatio fiat per Divinum: Naturale, videatur n. 3196; et quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum, n. 3179.
Arcana Coelestia 3 #3207 "Et accepit peplum et obtexit se": quod significet apparentias veri, constat a significatione "pepli," quo sponsae obtegebant faciem cum primum viderent sponsum, quod sint apparentiae veri: sponsae enim apud antiquos repraesentabant affectiones veri, et sponsi affectiones boni, seu quod idem, Ecclesiam, quae "sponsa" dicebatur ex affectione veri; affectio boni quae a Domino erat "sponsus," inde Ipse Dominus passim in Verbo vocatur "sponsus": velabant sponsae faciem ad primum accessum ad sponsum ut repraesentarent apparentias veri; sunt apparentiae veri non vera in se, sed apparent sicut vera, de quibus infra; affectio veri non nisi quam per apparentias veri potest accedere ad affectionem boni, nec prius exuitur apparentiis quam cum conjungitur, tunc enim fit verum boni, ac fit genuinum quatenus bonum est genuinum; ipsum bonum est sanctum quia est Divinum 2 procedens a Domino, ac influit per viam seu 1januam superiorem in homine; verum autem origine tenus non est sanctum, quia influit per viam seu januam inferiorem, et primum fit naturalis hominis, sed cum elevatur inde versus rationalem, purificatur per gradus, (c)et ad primum aspectum affectionis boni, 2separatur a scientificis, ac induit apparentias veri, et sic accedit ad bonum, indicium quod tali origine, et quod primum aspectum Boni Divini sustinere non posset, antequam in thalamum sponsi, hoc est, in sanctuarium boni intraverit ac facta conjunctio; tunc enim verum non amplius spectat bonum ex apparentiis seu per apparentias, sed a bono spectatur absque illis: sed sciendum 3 quod nusquam aliqua vera apud hominem, ne quidem apud angelum, sint pura, hoc est, absque apparentiis, sunt omnia et singula apparentiae veri, at usque recipiuntur a Domino pro veris, si in illis bonum; Domino soli sunt vera pura, quia Divina, est enim Dominus sicut ipsum Bonum, ita ipsum Verum; sed videantur quae de veris et eorum apparentiis 3dicta sunt, nempe quod velamina, et quod vela tentorii, significaverint apparentias veri, n. 2576: quod vera apud hominem sint apparentiae imbutae fallaciis, n. 2053 quod rationalia hominis sint apparentiae veri, n. (x)2516: quod vera sint in apparentiis, n. 2196, 2203, 2209, 2242: quod bonum Divinum influat in apparentias, etiam in fallacias, n. 2554 quod apparentiae veri adaptentur a Domino sicut forent vera, n. 1832: quod in Verbo locutum sit secundum apparentias, n. 1838. Quid autem sint apparentiae, constare potest manifeste ab illis in Verbo, ubi secundum apparentias locutum est; sed sunt apparentiarum veri gradus; apparentiae veri naturales sunt pleraeque fallaciae, sed quum apud illos sunt qui in bono, tunc non dicendae sunt fallaciae sed apparentiae, etiam aliquo respectu vera, bonum enim quod in illis, in quo Divinum, facit ut essentia illis alia sit; apparentiae autem veri rationales, sunt interiores magis et magis; in illis sunt caeli, nempe angeli qui in caelis, de quibus videatur n. 2576: 4 ut aliqua idea habeatur quid apparentiae veri, sint illustrationi haec: i. Credit homo quod reformetur et regeneretur per verum fidei, sed hoc est apparentia, reformatur et regeneratur per bonum fidei, hoc est, per charitatem erga proximum et amorem in Dominum: ii. Credit homo quod verum det percipere quid bonum, quia docet, sed est apparentia, bonum est quod dat vero percipere, bonum enim est anima, seu vita veri: iii. Homo credit quod verum introducat ad bonum, cum ille secundum verum quod didicit, vivit, sed est bonum quod influit in verum, et id ad se introducit: iv. Homini apparet quod verum perficiat bonum, cum tamen bonum perficit verum: v. Homini apparent bona vitae sicut fructus fidei, sed sunt fructus charitatis: ex his paucis aliquatenus sciri potest quid sint apparentiae veri; tales sunt innumerabiles. @1 i per$ @2 i cum$ @3 i prius$
Arcana Coelestia 3 #3208 Vers. 66, 67. Et narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit. Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae; et accepit Rebeccam, et erat ei in mulierem, et amavit illam; et consolatus est Jishakus post matrem suam. "Narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit" significat perceptionem ex Divino Naturali quomodo se res haberet: "et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae" significat sanctuarium veri in Divino Humano: "et accepit Rebeccam, et erat ei in mulierem, et amavit illam" significat conjunctionem: "et consolatus est Jishakus post matrem suam" significat statum novum.
Arcana Coelestia 3 #3209 "Narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit": quod significet perceptionem ex Divino Naturali quomodo se res haberet, constat a significatione "narrare" quod sit percipere; perceptio enim est quasi narratio interna, quapropter percipere in historicis Verbi exprimitur per "narrare," et quoque per "dicere," n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862; ex significatione "servi" hic quod sit Divinum Naturale, de qua sequitur; et (c)ex significatione "verborum" quod sint res, de qua n. 1785; ex quibus patet quod "narrabat servus omnia verba quae fecit" significet quod Divinum Bonum Rationale perceperit a Divino Naturali quomodo se res haberet. Res 1ita se habet: rationale est in gradu supra naturale, ac Rationale2 2 Bonum in Domino fuit Divinum, verum autem quod 3elevaretur e naturali, non fuit Divinam priusquam conjunctum Divino Bono Rationalis; ut itaque Bonum Rationalis influeret in naturale, erit medium; medium non aliud esse potuit quam naturale quod participaret a Divino; hoc repraesentatur per "servum seniorem domus Abrahami administrantem omnia quae ei," n. 3019, 3020, qui quod significet Divinum Naturale, videatur n. 3191, 3192, 3204, 3206. @1 i enim$ @2 i quoad$ @3 evocaretur$
Arcana Coelestia 3 #3210 "Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae": quod significet sanctuarium veri in Divino Humano, constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, (x)2152, 2576, ita sanctuarium; et a significatione "Sarae matris" quod sit verum Divinam, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904, ex quo natum Divinum Humanum, cujus Rationale repraesentatur per "filium Jishakum"; inde patet quod "introduxit illam Jishak in tentorium matris suae" significet quod Bonum rationale adduxerit Verum quod per "Rebeccam" repraesentatur, apud se in sanctuarium veri. Quid sanctuarium veri, constare potest ab illis quae supra n. 3194 de Divino Humano Domini dicta sunt, nempe quod Ipsissimo Divino sit Bonum et Verum, et quod Dominus quoad Divinum Humanum exiverit ex Divino Bono et natus (nempe quoad Ipsum Divinum) ex Divino Vero, seu quod idem, quod ipsum Esse Domini fuerit Divinum Bonum, 1at ipsum Existere Divinum Verunt, exinde Divinum Bonum Rationale, cui Divinum Verunt ex Humano conjunxit; de 2 arcanissimo hoc non plura dici possunt; modo quod ipsissimum Divinum Bonum et Verum in Divino Humano Domini cui conjunctum Verum ex Humano, sit quod significatum est per Sanctuarium, quod Sanctum sanctorum fuit in tabernaculo et in templo; et quale illius repraesentatum est per illa quae inibi, ut per altare aureum, per mensam ubi panes propositionis, per candelabrum, interius adhuc per propitiatorium, et per arcam, ac intime per testimonium, quod erat Lex e Sinai promulgata; haec erat ipsum Sanctum sanctorum, seu Sanctuarium Veri. @1 et$
Arcana Coelestia 3 #3211 "Et accepit Rebeccam, et erat ei in mulierem, et amavit illam": quod significet conjunctionem, nempe boni et veri, constare potest absque explicatione: quod dicatur quod Rebecca "ei fuerit in mulierem," non in uxorem, causa est quia inter Bonum rationale, et Verum e naturali evocatum et Divinum factum, non 1sit conjugium, sed foedus instar foederis conjugialis; ipsum Conjugium Divinum quod in Domino, est unio Divinae Essentiae cum Humana, et Humanae cum Divina, videatur n. 2803; haec est causa quod Rebecca dicatur mulier, non uxor. @1 fuerit A, fit T$
Arcana Coelestia 3 #3212 "Et consolatus est Jishakus post matrem suam": quod significet statum novum, constare potest a significatione "consolationem accipere" quod sit status novus, status enim consolationis est novus, qui quod successerit priori, significatur per "post matrem suam." Status novus est status glorificationis Rationalis, sicut prius quoad bonum, ita nunc quoad verum; Rationale glorificatum est, cum 2 Divinum factum quoad utrumque. Quod Dominus quoad Humanum novus factus, hoc est, glorificatus, seu quod idem 1, Divinus, nusquam aliquis capere potest, ita nec credere, qui in mundanis et corporeis amoribus est; is quid sit spirituale et caeleste, prorsus nescit, et ne quidem scire vult; at qui non in mundanis et corporeis amoribus est, is percipere illud potest, credit enim quod Dominus sit unus cum Patre, et quod ab Ipso omne sanctum procedat; proinde quod Divinus sit etiam quoad Humanum, et qui credit, suo modo percipit: 3 status glorificationis Domini capi aliquo modo potest ex statu regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138; cum homo 2regeneratur, tunc fit prorsus alius, ac fit novus, ideo etiam cum regeneratus est, vocatur denuo natus, (c)et e novo creatus; tunc quamvis ei similis facies et similis loquela, usque non est similis mens; mens ejus cum regeneratus, est aperta versus caelum, (c)et inibi habitat amor in Dominum et charitas erga proximum cum fide, mens est quae hominem alium et novum facit, mutatio status non potest appercipi in hominis corpore sed in ejus spiritu; est corpus modo operimentum ejus spiritus; illud cum exuitur, tunc spiritus ejus apparet, et quidem prorsus alia forma cum regeneratus est; est ei tunc forma amoris et charitatis in pulchritudine inexpressibili, n. 553, loco prioris, quae fuit forma odii et crudelitatis cum deformitate etiam inexpressibili; exinde constare potest quid sit regeneratus, seu denuo natus, aut (c)a novo creatus, quod nempe 4 prorsus alius 3et novus; ex hacimagine aliquatenus concipi potest quid glorificatio Domini; Ipse non regeneratus est sicut homo, sed Divinus factus, et hoc ex Ipsissimo Amore Divino, factus enim est Ipse Amor Divinus; qualis tunc 4Ipsius forma fuit, apparuit Petro, Jacobo, et Johanni, cum Ipsum videre illis datum non oculis corporis sed oculis spiritus, nempe quod "splenduerit facies Ipsius sicut sol," Matth. xvii 2; et quod hoc esset Divinum Humanum Ipsius, constat ex voce "quae tunc e nube, dicente, Hic est Filius Meus dilectus," ibid vers. 5; quod "Filius" sit Divinum Humanum, videatur n. 2628. @1 i est$ @2 i reformatur et$ @3 aut$ @4 ejus$ Continuatio de Repraesentationibus et Correspondentiis
Arcana Coelestia 3 #3213 In mundo spirituum innumerabilia et paene continua existunt repraesentativa, quae sunt rerum spiritualium et caelestium formae, non absimiles illis quae in mundo: unde illa, ex diuturno cum spiritibus et 1angelis commercio scire datum; influunt e caelo, et ex angelorum ibi ideis et loquelis; angelorum enim ideae ac inde loquelae, cum delabuntur ad spiritus, sistuntur repraesentative diversimode; spiritus probi ex illis scire possunt quid angeli inter se loquuntur, nam intus in repraesentativis est angelicum, quod quia afficiens est, percipitur, etiam quoad quale. Angelicae ideae et loquelae non aliter possunt sisti coram spiritibus, nam idea angelica indefinita continet prae idea spiritus, quae nisi formaretur ac sisteretur repraesentative, et sic visualiter per imagines, spiritus (t)illa vix quicquam intelligeret, nam pleraque sunt ineffabilia; at cum repraesentantur per formas, tunc fiunt 2spiritibus comprehensibilia quoad communiora; et quod mirabile, in illis quae repraesentantur, ne quidem minimum est quod non exprimit aliquid spirituale et caeleste quod est in idea angelicae societatis, e qua repraesentativum defluit. @1 i cum$ @2 illis$
Arcana Coelestia 3 #3214 Repraesentativa spiritualium et caelestium existunt quandoque longa serie, per tempus horarium aut bihorium continuata, ordine tali successive ut mirabile; sunt societates apud quas 1illa fiunt; ac datum est mihi per plures menses cum illis esse; sed illae repraesentationes tales sunt ut si modo unam suo ordine memorarem et describerem, plures paginae implerentur; sunt perquam jucundae, nam continue aliquid novum inexspectatum succedit; et hoc usque dum illud quod repraesentatur, plene perficitur; 2cumque omnia perfecta sunt, contemplari illa licet uno intuitu, et tunc simul datur appercipere quid singula 3significant. Spiritus boni in ideas spirituales et caelestes ita quoque initiantur. @1 illae$ @2 et cum$ @3 significabant$
Arcana Coelestia 3 #3215 Repraesentativa quae existunt coram spiritibus, sunt incredibili varietate, sunt usque pleraque similia illis quae in tellure, ac in tribus ejus regnis; ut sciatur qualia sunt, videantur quae prius de illis relata sunt, n. 1521, 1532, 1619- 1625, 1807, 1808, 5971, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, (x)2758. @1 illae$ @2 et cum$ @3 significabant$
Arcana Coelestia 3 #3216 Ut adhuc melius sciatur quomodo se habet cum repraesentativis in altera vita, nempe cum illis quae apparent in mundo spirituum, sint quoque hic aliquot exempla. Cum apud angelos sermo est de doctrinalibus charitatis et fidei, quandoque tunc in sphaera inferiore ubi est societas spirituum correspondens, apparet idea urbis seu urbium, cum palatiis inibi, tali arte architectonica ut stupendum, sic ut dicas ibi ac inde ipsam illam artem esse. praeter domos vario aspectu; et quod mirabile, in illis omnibus et singulis, non datur minimum punctum, aut minimum visibile, quod non aliquid ex idea ac sermone angelico repraesentat: exinde constare potest quam innumerabilia illi insunt; 1tum quid significatum est per urbes visas prophetis in Verbo, ut quid per Civitatem Sanctam seu Novam Hierosolymam; 2ut et quid per urbes in Verbo prophetico, quod nempe doctrinalia charitatis et fidei, n. (x)402, (x)2449. @1 et$ @2 et quoque$
Arcana Coelestia 3 #3217 Cum (t)sermo est angelis de 1intellectuali, tunc in mundo spirituum sub illis seu in societatibus quae correspondent, apparent equi, et hi magnitudine, forma, colore, positu, secundum ideas quas angeli de intellectuali habent, etiam illi varie phalerati. Est etiam locus aliquantum profunde paulo ad 2dextrum, qui domicilium intelligentium vocatur, ubi equi continue apparent; et hoc ex causa quia in cogitatione sunt de intellectuali, in quorum cogitationes cum influunt angeli, quibus sermo de intellectuali, repraesentantur equi: inde constare potuit quid significatum per equos visos prophetis3, et quoque per equos in Verbo nominatos, quod nempe intellectualia, n. 2760-2762. @1 intellectualibus for intellectuali throughout .$ @2 T alters to dextram (sc. manum), a more usual form, but S may have had dextrum latus in mind. A is clearly dextrum.$ @3 i in verbo$
Arcana Coelestia 3 #3218 Cum angeli in affectionibus sunt, et simul de illis in sermone, tanc cadunt talia in sphaera inferiore apud spiritus in species repraesentativas animalium; cum sermo est de affectionibus bonis, sistuntur animalia pulchra, mitia et utilia, qualia in cultu repraesentativo Divino in Ecclesia Judaica circa sacrificia adhibita sunt, ut agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, vituli, juvenci, boves; et tunc quicquid usquam apparet super animali, aliquam effigiem cogitationis illorum repraesentat, quod probis spiritibus etiam datur percipere: inde constare potest quid per animalia in ritibus Ecclesiae Judaicae significatum est, et quid per eadem in Verbo nominata, quod nempe affectiones, n. 1823, 2179, 2180. At vero sermo angelorum de affectionibus malis repraesentatur per bestias tetras, feroces ac inutiles, ut per tigrides, ursos, lupos, 1scorpiones, serpentes, mures, et 2similes, sicut quoque per 2illas in Verbo significantur. @1 dracones$ @2 similia...illa$
Arcana Coelestia 3 #3219 Cum angeli in sermone sunt de 1cogitationibus, et de ideis, ac de influxu, tunc in mundo spirituum apparent sicut aves formatae secundum sermonis illorum subjectum; inde est quod aves in Verbo significent rationalia, seu illa quae sunt cogitationis, n. 40, 745, 776, 991. Quondam mihi in conspectum veniebant aves, una obscura et deformis, binae autem nobiles (c)et pulchrae, et cum viderem illas, ecce tunc incidebant in me aliqui spiritus tali vehementia ut tremorem incuterent nervis et ossibus; opinatus sum quod nunc sicut aliquoties prius, mali spiritus in me invaderent conatu perdendi, sed non tale erat; cessante tremore, (c)et spirituum qui incidebant, emotione, locutus cum illis, quaerens quid esset, dicebant quod delapsi 2sint e quadam societate angelica, in qua sermo fuit de cogitationibus et influxu, et quod illi fuissent in opinione quod illa quae sunt cogitationis influant ab extra, scilicet per sensus externos, secundum apparentiam; sed societas caelestis in qua erant, quod influant ab intra; et quia in falso essent, quod 3inde delapsi sint, (t)non quod dejecti, nam angeli nullum a se dejiciunt, sed quia in falsitate, deciderunt inde a se; et quod haec causa fuisset. Inde scire datum quod sermo in caelo de cogitationibus et influxu repraesentetur per aves, et illorum qui in falso sunt, per aves obscuras et deformes, qui autem in vero, per aves nobiles et pulchras; ac simul instructus quod omnia cogitationis influant ab intra, non autem ab extra tametsi ita apparet; ac dictum quod contra ordinem sit ut posterius influat in prius, aut crassius in purius, ita ut corpus in animam. @1 cognitionibus I, cogitationibus ac meditationibus, ut A$ @2 essent$ @3 idcirco$
Arcana Coelestia 3 #3220 1 Cum de illis quae sunt intelligentiae et sapientiae ac de perceptionibus et cognitionibus, angelis est sermo, tunc influxus inde in societates spirituum correspondentes, cadit in repraesentationes talium quae sunt in regno vegetabili, ut in paradisorum, vinearum, silvarum, pratorum cum floribus, ac in venustates plures, quae excedunt omnem imaginationem hominis: inde est quod (c)illa quae sunt sapientiae ac intelligentiae, describantur in Verbo per paradisos, vineas, silvas, prata, et quod, ubi haec nominantur, talia significentur. @1 This was written after n. 3227 with directions for insertion here; all numbers from 3221-7 are altered accordingly.$
Arcana Coelestia 3
#3221 Sermones angelici quandoque repraesentantur per nubes, perque nubium formas, colores, motus, et translationes; affirmativa veri per nubes candidas et ascendentes, negativa per nubes obscuras et descendentes; affirmativa falsi per nubes furvas et atras; consensus et dissensus per nubium varias 1consociationes et dissociationes, et haec in caeruleo, quale est caeli nocturni. @1 A has figurationes, consociationes, colorificationes, pelluciditates, ac interpolationes, haec in caeruleo, quale est caeli stelliferi. This
Arcana Coelestia 3 #3222 Praeterea amores et illorum affectiones repraesentantur per flammas, et hoc variatione inexpressibili; veritates autem per luces, (c)ac per innumerabiles lucis modificationes; inde constare potest unde est quod per flammas in Verbo significentur bona quae sunt amoris, et per luces vera quae sunt fidei.
Arcana Coelestia 3 #3223 Sunt binae luces ex quibus illuminatur homo, lux mundi et lux caeli; lux mundi est a sole, lux caeli est a Domino; lux mundi est pro homine naturali seu externo, ita pro illis rebus quae sunt in illo; res quae ibi sunt, tametsi non apparent quod lucis illius sint, usque sunt, nam 1a naturali homine nihil capi potest nisi per talia quae in mundo amari existunt et apparent, et sic nisi a luce ibi ac umbra aliquid formae 2habent; omnes ideae temporis et ideae spatii quae in naturali homine tantum faciunt ut absque illis cogitare nequeat, etiam lucis mundi sunt: lux autem caeli pro homine (t)spirituali seu interno est; mens hominis interior, ubi ideae ejus intellectuales quae immateriales vocantur, in illa luce est; hoc nescit homo, tametsi 3intellectum suum vocat visum, et ei adscribit lucem: causa est quia quamdiu in mundanis et corporeis est, modo perceptionem talium quae sunt lucis mundi, habet, non autem talium quae sunt lucis caeli; 4lux caeli est a solo Domino; universum caelum 2 in illa luce est. Haec lux nempe caeli immensum perfectior est luce mundi; quae in luce mundi faciunt suum radium, illa in luce caeli faciunt myriades; in luce caeli inest intelligentia et sapientia; illa lux est quae influit in lucem mundi quae in externo seu naturali homine, et facit ut is sensualiter objecta rerum percipiat; nisi illa lux influeret, nusquam homini aliqua apperceptio foret, nam illis quae luminis mundi sunt, vita inest inde. Inter illas luces, seu inter illa quae in luce caeli et in luce mundi sunt, datur correspondentia, quando externus seu naturalis homo suum facit cum interno seu spirituali, hoc est, cum ille huic inservit; et quae tunc existunt in luce mundi, sunt repraesentativa talium quae in luce caeli. @1 i quae ibi$ @2 habetur$ @3 intellectuale$ @4 i at cum corporea et mandana apud illum cessant, tunc venit in lucem caeli;$
Arcana Coelestia 3 #3224 Mirum est quod homo nondum sciat quod mens sua intellectualis in quadam luce sit, quae prorsus alia est a luce mundi; sed talis est 1conditio ut qui in luce mundi sunt, illis lux caeli sint quasi tenebrae, et qui in luce caeli, illis lux mundi sint quasi tenebrae; hoc principaliter venit ex amoribus, qui sunt calores lucis; qui in amoribus sui et mundi sunt, ita in solo calore lucis mundi, illi 2tantummodo afficiuntur malis et falsis, et haec sunt quae exstinguunt vera quae sunt lucis caeli: qui autem in amore in Dominum et amore erga proximum sunt, ita in calore spirituali, qui est lucis caeli, illi afficiuntur bonis et veris quae exstinguunt falsa, sed usque apud hos datur 2 correspondentia. Spiritus qui solum in illis quae lucis mundi, 4et inde in falsis e malis, sunt, illi in altera vita quidem lucem e caelo habent, sed talem lucem 5qualis est fatua, et qualis 6ex carbone ignito aut torre effluit, sed haec lux ilico exstinguitur appropinquante luce caeli, et fit caligo; qui in illa luce sunt, in phantasiis sunt; et quae in phantasiis vident, credunt vera, nec alia illis vera sunt; phantasiae illorum etiam alligatae sunt objectis spurcis et obscenis, quibus maxime delectantur, ita cogitant sicut deliri ac insani; de falsis non ratiocinantur num ita sit, sed affirmant momento, at de bonis et veris continua 3 est illis ratiocinatio, quae terminatur in negativum: vera enim et bona quae a luce caeli, influunt in interiorem mentem, quae illis est clausa, quare lux circum et extra illam influit, et fit talis ut non nisi quam a falsis apparentibus illis ut veris modificetur; vera et bona non agnosci possunt quam apud illos quibus interior illa mens aperta est, in quam lux a Domino influat, quae quantum aperta est, tantum illa agnoscuntur: illa mens aperta est solum apud illos qui in innocentia sunt, in amore in Dominum, et in charitate erga proximum; non autem apud illos qui in veris fidei nisi simul in bono vitae sunt. @1 probably condicio is meant$ @2 tantum$ @3 falsa$ @4 sunt, seu qui in falsis e malis$ @5 quae dicitur$ @6 lux ex igne carbonario$
Arcana Coelestia 3 #3225 Exinde nunc constare potest quid correspondentia, (c)et unde illa, tum quid repraesentatio, et unde; quod nempe correspondentia sit inter illa quae sunt lucis caeli ac lucis mundi, hoc est, inter illa quae sunt interni seu spiritualis hominis et quae sunt externi seu naturalis: et quod repraesentatio sit quicquid existit in illis quae sunt lucis mundi, hoc est, quicquid in externo seu naturali homine, respective ad illa quae sunt lucis caeli, hoc est, quae sunt ex interno seu spirituali homine.
Arcana Coelestia 3 #3226 Inter facultates eminentes quas homo in se habet, tametsi id nescit, et quas in alteram vitam cum illuc post solutionem a corpore transit, secum fert, est quod repraesentativa quae apparent in altera vita, percipiat quid significant; tum quoque quod possit 1sensu animi sui plene intra momentum temporis exprimere quod per horas nequit in corpore, et id per ideas ex illis quae sunt lucis caeli, adjutas 2et sicut alatas factas per species repraesentativas rei de qua sermo, convenientes, quae tales sunt ut non describi possint: et quia homo post mortem in illas facultates venit, et non opus habet ut de illis in altera vita instruatur, inde constare potest quod homo in illis sit, hoc est, quod illa in ipso sint, cura vivit in corpore, tametsi hoc nescit. (m)Quod ita sit, causa est quia apud hominem continuus influxus per caelum a Domino est; influxus ille est spiritualium et caelestium, quae cadunt in ejus naturalia ac ibi sistuntur repraesentative; in caelo apud angelos non aliud cogitatur quam de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini; sed in mundo apud hominem, vix aliud quam de corporeis et naturalibus quae sunt regni in quo est, et necessitatum vitae in quibus; et quia spiritualia et caelestia caeli quae influunt, sistuntur repraesentative apud hominem in ejus naturalibus, ideo manent illa insita, ac in illis est homo cum corporea exuit, et mundana 3reliquit.(n) @1 sensa$ @2 aut$ @3 relinquit I$
Arcana Coelestia 3 #3227 Continuatur de Repraesentationibus et Correspondentiis ad finem capitis sequentis. |
|