|
|
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM TERTIUM
Arcana Coelestia 3 Passage 2894
#2894 Apud Johannem legitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt...Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i I-5, 14. Pauci sciunt quid hic per Verbum intelligitur; quod Dominus, ex singulis constat: at sensus internus docet quod Dominus quoad Divinum Humanum per Verbum intelligatur, nam dicitur quod "Verbum caro factum, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius": et quia Divinum Humanum, per Verbum intelligitur omne verum quod de Ipso et ex Ipso, in regno Ipsius in caelis, et in Ecclesia Ipsius in terris, inde dicitur quod "in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris apparet": et quia verum, per Verbum intelligitur omnis revelatio, ita quoque ipsum Verbum seu Sancta Scriptura.
Arcana Coelestia 3 Passage 2895
#2895 Quod Verbum in specie attinet, hoc fuerat omni tempore, sed non Verbum quod hodie habemus; aliud Verbum fuerat in Ecclesia Antiquissima quae ante diluvium; aliud Verbum in Ecclesia Antiqua quae post diluvium; Verbum autem scriptum per Mosen et prophetas in Ecclesia Judaica; et denique Verbum scriptum per evangelistas in Ecclesia nova. Quod omni tempore fuerit Verbum, erit quia per Verbum est communicatio caeli cum terra, et quia Verbum agit de bono et vero, ex quo homo victurus felix in aeternum; et ideo in sensu interno agit de solo Domino, quia ex Ipso omne bonum et verum.
Arcana Coelestia 3 Passage 2896
#2896 Verbum in Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non fuit Verbum scriptum, sed revelatum unicuivis qui ab Ecclesia; fuerunt enim homines caelestes, ita in perceptione boni et veri, sicut angeli, cum quibus etiam consortium habuerunt; ita Verbum habuerunt cordibus suis inscriptum; de quibus videatur, n. 597, 607, 895, 920, 1114-1125. Illi quia caelestes fuerunt, et consortium habuerunt cum angelis, omnia quae videbant et aliquo sensu capiebant, illis erant repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae in regno Domini; sic ut mundana et terrestria quidem oculis viderent aut aliquo sensu caperent, sed ex illis et per illa cogitabant de caelestibus et spiritualibus; ita non aliter, loqui potuerunt cum angelis, nam quae apud angelos, caelestia et spiritualia sunt, et cum ad hominem, in talia quae apud hominem in mundo sunt, cadunt; quod singula quae in mundo, repraesentent et significent illa quae in caelis, hactenus a primo capite Geneseos huc usque ostensum est. Inde repraesentativa et significativa venerunt, quae quando communicatio cessare incepit cum angelis, collecta fuerunt ab illis qui per Hanochum intelliguntur, 1quae quod significata sint per haec verba, Ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus, Gen. V 24, videatur n. 521. @1 i et in usum posteritatis conservata$
Arcana Coelestia 3 Passage 2897
#2897 Verbum autem in Ecclesia Antiqua quae post diluvium, fuit inde; homo hujus Ecclesiae quia fuit spiritualis, non autem caelestis, repraesentativa et significativa quid involverent, sciebat sed non percipiebat, 1et quia involvebant Divina, illis in usum cesserunt et in cultu eorum Divino adhibita; et hoc ex causa ut communicationem haberent cum caelo; nam, sicut dictum, omnia quae in mundo sunt, repraesentant et significant talia quae in caelo. Etiam Verbum habuerunt scriptum, quod constabat ex Historicis et Propheticis, sicut Verbum Veteris Testamenti, sed illud Verbum successu temporis deperditum est; Historica vocata sunt Bella Jehovae, et Prophetica vocata sunt Enuntiata, ut constat apud Mosen, Num. xxi 14, 27, ubi citantur. Historica illorum scripta fuerant stilo prophetico, et quoad plurimam partem fuerunt historica facta, sicut illa quae in Gen. a i ad xi; ut patet ab illis quae inde sunt apud Mosen, ubi haec, Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae, 2Vahebam in Supha, et fluvios Arnonis, et decursum fluviorum qui declinavit ad habitari Ar, et innititur termino Moabi, Num. xxi 14, 15. Prophetica illorum fuerunt scripta sicut Prophetica Veteris Testamenti, ut quoque patet ab illis quae etiam inde apud Mosen, ubi haec, Propterea dicunt Enuntiata: (seu Enuntiatores Prophetici,) Venite Heshbonem, aedificabitur, et firmabitur urbs Sihonis quia ignis exivit e Heshbone, flamma ex urbe Sihonis, comedit Ar Moabi, dominos excelsorum Arnonis. Vae tibi Moabe, periisti popule Kemosh, dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emoraei Sihoni; et telis petiimus illos, periit Heshbon usque ad Dibonem, et vastavimus usque ad Nophah: quae usque ad Medebam, Num. xxi 27-30. Quod haec prophetica involvant arcana caelestia sicut prophetica Veteris Testamenti, manifeste patet, non solum ex eo quod exscripta sint a Mose, et applicata ad rerum statum, de quo tunc; sed etiam quod eadem paene verba legantur apud 3Jeremiam, et propheticis apud illum inserta, in quibus quod totidem arcana caelestia sint quot verba, ex illis quae de interno sensu Verbi 4dicta sunt, constare potest illa ita apud 5Jeremiam, Ignis exivit e Heshbone, et flamma exinter Sihonem, et comedit angulam Moabi, et verticem filiorum sonitus: vae tibi Moab, periit populus Kemosh, quia sumpti filii tui in captivitatem et filiae tuae in captivitatem, xlviii 45, 46; inde etiam patet quod illud Verbum 6etiam sensum internum habuerit De Ecclesia Antiqua quae post diluvium, videatur n. 640, 641, 765 1238, 1327, 2385. @1 at$ @2 As Sch in which S i in m obs: Vahebum. AV has "What he did in the Red Sea"; RV Vaheb in Suphah, and in m, or "in storm."$ @3 Ezechielem AI$ @4 i toties$ @5 Ezechielem AI$ @6 quoque$
Arcana Coelestia 3 Passage 2898
#2898 Quod apud illos fuerint prophetica quae in sensu interno egerunt de Domino et de regno Ipsius, non solum inde constare potest, sed etiam a propheticis Bileami, qui fuit a Syria, de quibus apud Mosen, Num. xxiii 7-10, et 18-25; xxiv 3-10, et 15-25, quae simili stilo dictata sunt ac cetera prophetica Verbi, et manifeste prae dicunt Adventum Domini his verbis, Video Ipsum, et non nunc, intueor Ipsum et non propinquus procedet stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et franget angulos Moabi, et destruet omnes filios Shethi, Num. xxiv 17; haec prophetica similiter dicuntur Enuntiata, nam eadem vox, ut videri potest ibi, xxiii 7, 18; xxiv 3, 15, 20.
Arcana Coelestia 3 Passage 2899
#2899 Verbum in Ecclesia Judaica postea successit, quod similiter per repraesentativa et significativa conscriptum fuit, ob causam ut sensum internum intellectum in caelo in se haberet, et sic per Verbum communicatio esset et uniretur regnum Domini in caelis cum regnum Domini in terris; nisi singulae res quae in Verbo sunt, repraesentent, et singulae voces per quas res conscriptae sunt, significent Divina quae Domini, ita caelestia et spiritualia quae sunt regni Ipsius, non est Verbum Divinum; et quia ita, nusquam alio stilo potuit scribi, correspondent enim per hunc stilum, et nusquam per alium, res et voces humanae cum rebus et ideis caelestibus quoad minimam iotam. Inde est, si modo Verbum legatur ab infante, quod Divina quae ibi, ab angelis percipiantur, videatur n. 1776.
Arcana Coelestia 3 Passage 2900
#2900 Quod Verbum Novi Testamenti quod apud Evangelistas, attinet, quia Dominus ex ipso Divino locutus est, ideo quoque singula quae locutus, repraesentativa et significativa Divinorum, ita caelestium regni et Ecclesiae Ipsius, fuerunt, ut pluries in praecedentibus ostensum. CAPUT XXIII 1. Et fuerunt vitae Sarae, centum anni et viginti anni et septem anni, anni vitarum Sarae. 2. Et mortua est Sarah in Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan; et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad deflendum illam. 3. Et surrexit Abraham desuper faciebus mortui sui, et locutus est ad filios Heth, dicendo. 4. Peregrinus et incola ego vobiscum, date mihi possessionem sepulcri vobiscum, et sepeliam mortuum meum a coram me. 5. Et responderunt filii Heth Abrahamo, dicendo ei. 6. Audi nos, domine mi, princeps DEI tu in medio nostri, in electo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum, quisquam e nobis sepulcrum suum non prohibebit a te, a sepeliendo mortuum tuum. 7. Et surrexit Abraham et incurvavit se populo terrae, filiis Heth. 8. Et locutus cum illis dicendo, Si est cum anima vestra ad sepeliendum mortuum meum a coram me, audite me, et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar. 9. Et det mihi speluncam Machpelae, quae illi, quae in fine agri ejus; in argento pleno det illam mihi in medio vestri, ad possessionem sepulcri. 10. Et Ephron sedens in medio filiorum Heth, et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo, in auribus filiorum Heth, omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo, 11. Non, domine mi, audi me, agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam, ad oculos filiorum populi mei do illam tibi, sepeli mortuum tuum. 12. Et incurvavit se Abraham coram populo terrae. 13. Et locutus ad Ephronem in auribus populi terrae, dicendo, Verumtamen si tu, placet, audias me, dabo argentum agri, accipe a me, et sepeliam mortuum meum ibi. 14. Et respondit Ephron Abrahamo, dicendo ei, 15. Domine mi, audi me, terra quadringentorum siclorum argenti, inter me et inter te quid hoc? et mortuum tuum sepeli. 16. Et audivit Abraham ad Ephronem, et appendit Abraham Ephroni argentum, quod locutus in auribus filiorum Heth, quadringentos siclos argenti, transeuntis mercatori. 17. Et constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, ager et spelunca quae in illo, et omnis arbor quae in agro, quae in omni termino ejus circumcirca, 18. Abrahamo in acquisitionem, ad oculos filiorum Heth, in omnium intrantium portam urbis ejus. 19. Et post ita, sepelivit Abraham Saram uxorem suam, ad speluncam agri Machpelae super faciebus Mamre, haec Hebron in terra Canaan. 20. Et constitit ager et spelunca quae in illo, Abrahamo ad possessionem sepulcri, ex filiis Heth. CONTENTA
Arcana Coelestia 3 Passage 2901
#2901 Agitur hic in sensu interno de nova Ecclesia spirituaii, quae postquam prior prorsus exspiravit, exsuscitata est a Domino; et de receptione fidei apud illos qui ab Ecclesia: "Sarah" hic est verum Divinum, quod exspiravit; "sepultura" est resuscitatio; "Ephron et filii Heth" sunt illi apud quos bonum et verum Ecclesiae receptum; "Machpelah quae coram Mamre" est regeneratio; "Hebron in terra Canaan" est nova Ecclesia.
Arcana Coelestia 3 Passage 2902
#2902 Agitur de vero Divino quod exspiraverit, vers. 1-3: et quod Dominus novam Ecclesiam instauraret, vers. 4: et benigne receptus, vers. 5, 6: ex quo gaudium, vers. 7, 12: quod status eorum primus esset obscurus, et crederent a semet bonum charitatis et verum fidei, vers. 8-11, 14, 15: sed instructi, quod bonum et verum non ab ipsis sed a Domino, vers. 13: et quod sic redempti, vers. 16: et regenerati, vers. 17, 18: ita nova Ecclesia, vers. 19: ex gentibus, vers. 20. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 3 Passage 2903
#2903 Vers. 1. Et fuerunt vitae Sarae, centum anni et viginti anni et septem anni, anni vitarum Sarae. "Fuerunt vitae Sarae" significat tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt: "centum anni et viginti anni et septem anni" significat plenitudinem illorum: "anni vitarum Sarae" significat cum aliquid verum Divinum in terra superesset.
Arcana Coelestia 3 Passage 2904
#2904 "Fuerunt vitae Sarae": quod significet tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt, constare potest a signficatione "vitarum" hic, et a repraesentatione "Sarae"; "vitae" hic, quia spectant aetatem et aetatis periodos, nempe infantiam, adolescentiam, adultam aetatem, et senectutem, significant status, sicut omnia tempora in communi, videatur n. 2625, 2788, 2837; et quia agitur in sequentibus de Ecclesia, ideo "vitae" significant tempora et status Ecclesiae; quod "Sarah" sit verum Divinum, videatur n. 1468, 19O1, 2063, 2172, 2173, 2198, 2507; inde sequitur quod hic per "fuerunt vitae Sarae," in sensu interno significentur tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt. Quod Sarah cum vixit uxor Abrahamo, repraesentaverit Divinum Verum Domini conjunctum Divino Bono Ipsius, ex locis citatis videri potest; et quia Divinum Verum Domini, ita quoque significat verum Divinum Ecclesiae, nam in Ecclesia non aliud verum datur quam quod est Domini; verum quod non ab Ipso, non est verum; ut quoque a Verbo et inde doctrina fidei constat; ex Verbo apud Johannem, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo, iii 27: et alibi, Sine Me non potestis facere quicquam, xv 5; ex doctrina fidei quod omne fidei a Domino, hoc est, omne verum. 1Repraesentativa et significativa ita se habent in Verbo, quod omnia 2 et singula in supremo sensu spectent Dominum, inde est ipsa vita Verbi; et quia Dominum, etiam spectant regnum Ipsius, nam Dominus est omne in suo regno; Divina quae a Domino in regno Ipsius, faciunt regnum; ideo quantum boni et veri angelus, spiritus, et homo recipit a Domino, et credit quod a Domino, tantum est in regno Ipsius, quantum autem non recipit, nec credit quod a Domino, tantum non est in regno Ipsius; ita Divina quae a Domino, faciunt regnum Ipsius seu caelum; hoc est quod intelligitur per quod Dominus sit omne in Suo regno. @1 Transactions De Repraesentationibus et Correspondentiis follow this and the three following chapters.$
Arcana Coelestia 3 Passage 2905
#2905 "Centum anni et viginti anni et septem anni": quod significet plenitudinem illorum, constat a significatione "centum" quod sit plenum, de qua n. 2636, et a "viginti" seu his decem, quod etiam plenum, n. 1988, et a "septem" quod sanctum, n. 395, 433, 716, 881, ita quod sit plenitudo seu finis sancti Ecclesiae qui hic significatur; quod numeri in Verbo omnes significent res, videatur n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252. Plenitudo illorum, nempe statuum et temporum Ecclesiae, significat finem 2 eorum; Ecclesia se habet sicut aetates hominis, quarum prima est infantia, altera est adolescentia, tertia est adulta aetas, quarta est senectus; haec, nempe senectus, dicitur plenitudo seu finis; etiam se habet sicut tempora et status anni, quorum primus est ver, alter est aestas, tertius est autumnus, et quartus est hiems; haec est finis anni; se habet etiam sicut tempora et status diei, primus est aurorae, alter est meridiei, tertius est vesperae, et quartus est noctis; cum haec, est plenitudo seu finis: illis et his quoque in Verbo status Ecclesiae comparantur, et per eosdem significantur quia per "tempora" significantur status, n. 2625, 2788, 2837. Bonum et verum apud illos qui sunt ab Ecclesia, ita solet decrescere; et cum nullum amplius bonam et verum, seu, ut dicitur, nulla amplius fides, hoc est, nulla charitas, tunc Ecclesia ad suam senectutem, seu ad suam hiemem, seu ad suam noctem, pervenit, et dicitur ejus tempus et status tunc decisio, consummatio, et impletio, videatur n. 1857. Quod de Domino dicatur quod venerit in mundum in plenitudine temporum, seu cum plenitudo, idem significat, nam tunc non amplius fuit aliquod bonum, ne quidem bonum naturale, inde nec aliquod verum: haec sunt quae in specie significantur per haec quae in hoc versu.
Arcana Coelestia 3 Passage 2906
#2906 "Anni vitarum Sarae": quod significet cum aliquid verum Divinum in terra superesset, constat ex significatione "anni" quod sit integra periodus quae Ecclesiae a principio ad finem, ita "annorum" quod sint periodi, de quibus mox supra n. 2905; et a significatione "vitarum Sarae" quod sint status quoad verum Divinum, de qua etiam mox supra n. 2904, ita hic quod terminus cum non amplius aliquid verum Divinum superesset; quod etiam a mox praecedentibus sequitur. Quod "annus" significet integrum tempus status Ecclesiae 2 a principio ad finem, seu quod idem, integram periodum, et consequenter "anni" tempora seu periodos intra 1communem, constare potest ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Unxit Jehovah Me ad evangelizandum afflictis, misit Me ad obligandum fractos corde, ad proclamandum captivis libertatem, et vinctis apertionem 2omnimodam, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, lxi 2; ubi de Adventu Domini; "annus beneplaciti Jehovae" pro tempore novae" Ecclesiae: apud eundem, Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit,lxiii 4; similiter de Adventu Domini; "annus redemptorum" pro tempore novae Ecclesiae: apud eundem, Dies ultionis Jehovae, annus retributionum propter litem Zionis, xxxiv 8; similiter. Idem tempus etiam vocatur "annus visitationis," apud 3 Jeremiam, Adducam malum ad viros Anathoth anno visitationis illorum, xi 23: apud eundem, Adducam super Moabum annum visitationis eorum, xlviii 44: manifestius apud Ezechielem, A diebus multis visitaberis, in posteritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui erunt ad vastitatem jugiter, xxxviii 8; "posteritas annorum" pro ultimo tempore Ecclesiae quae tunc nulla fit, rejectis illis qui prius ab Ecclesia fuerunt, et receptis aliunde aliis: apud Esaiam, Ita dixit Dominus ad me, In adhuc anno, secundum annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, xxi 16; ibi etiam pro ultimo tempore: apud Ezechielem, 4 In sanguine tuo quem effudisti, rea facta es, et in idolis tuis quae fecisti, polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos, propterea dedi te opprobrium gentibus, et ludibrium omnibus terris, xxii 4; "venire usque ad annos" pro ad finem quando recedit Dominus ab Ecclesia: apud Esaiam, Nunc locutus est Jehovah, dicendo, In tribus annis, sicut anni mercenarii, et evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna, et residuum parum pusillum, xvi 14; "in tribus annis" etiam pro fine Ecclesiae prioris, quod "tres" sint 5 3completum et principium, videatur n. 1825, 2788; simile etiam significant "septem," tum "septuaginta," n. 720, 728, 901; inde apud Esaiam, Et erit in die illo, et oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, secundum dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro secundum canticum meretricis.... Et erit a fine septuaginta annorum, et visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam, xxiii 15, 17; "septuaginta anni" pro integra periodo, a qua Ecclesia exstitit usque dum exspirat, quae etiam sunt "dies unius regis"; "rex" enim significat verum Ecclesiae, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069. "Septuaginta annorum captivitas" in qua Judaei, simile quoddam etiam involvit, de qua quoque haec apud Jeremiam, Servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et erit cum impleti septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc, dictum Jehovae, iniquitatem eorum, xxv 11, 12; xxix 10. 6 Quod "annus" tum etiam anni, sint integra periodus Ecclesiae, seu tempus ejus durationis, constare adhuc potest, apud Malachiam, Ecce mittens angelum Meum, et parabit viam coram 4Me , et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis, ecce venit, dixit Jehovah Zebaoth, et quis sustinet diem Adventus Ipsius? ... tunc dulce erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae, secundum dies saeculi, et secundum annos antiquos, iii 1, 2, 4; ubi de Adventu Domini; "dies seculi" pro Antiquissima Ecclesia, "anni antiqui" pro Antiqua Ecclesia, "munus Jehudae" pro cultu ex amore caelesti, et "munus Hierosolymae" pro cultu ex amore spirituali; quod hic non Jehudah intellectus, nec Hierosolyma, manifeste patet: apud Davidem, Cogitavi dies ab antiquo, et annos saeculorum, Ps. lxxvii 6 [A.V. 5]; ubi "dies ab antiquo, et anni saeculorum" pro iisdem Ecclesiis: adhuc manifestius apud Mosen, Recordare dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis; interroga patrem tuum et indicabit tibi, senes tuos et dicent tibi: cum hereditatem daret Altissimus gentibus, et separaret Ipse filios hominis, Deut. xxxii 7, 8. Quod "annus" et "anni" sit plenum tempus Ecclesiae, etiam patet 7 apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, timui Jehovah opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facias; in ira misericordiae recorderis: Deus e Temane veniet, et Sanctus e monte Paran, iii 2, 3; de Adventu Domini; "in medio annorum" pro in plenitudine temporum; quid plenitudo temporum, videatur mox supra n. 2905. Sicut annus 8 et anni significant plenum tempus inter utrumque suum terminum, principium et finem cum praedicantur de regno Domini in terra, hoc est, Ecclesia, ita significant aeternum cum praedicantur de regno Domini in caelo; ut apud Davidem, Deus, in generationem et generationem anni Tui,...et Tu Ipse, et anni Tui non consumentur; filii servorum Tuorum residebunt, et semen illorum coram Te firmabitur, Ps. cii 25, 28, [29] [A.V. 24, 27, 28]: apud eundem, Dies super dies regis addes, annos Ipsius secundum generationem et generationem; et habitabit aeternum coram Deo, Ps. lxi 7, 8 [A.V. 6, 7]; ubi "anni" pro aeterno, agitur enim de Domino, et de regno Ipsius. Quod agni qui offerebantur in holocaustum et sacrificium, essent 9 filii anni sui, Lev. xii 6; xiv 10; Num. vi 12; vii 15, 21, 27, 33, 39, 45, 51, 57, 63, 69, 75, 81, et alibi, significabant caelestia innocentiae in regno Domini, quae aeterna; inde etiam holocaustum ex vitulis filiis anni, ut gratissimum, memoratur apud Micham vi 6. Quod 10 "annus" in sensu interno non significet annum, etiam constare potest inde quod angeli qui in sensu interno Verbi sunt, non habere possint ideam alicujus anni, sed quia annus est temporis plenum in natura quae mundi, ideo loco anni ideam habent pleni respective ad status Ecclesiae, ac aeterni respective ad status caeli; tempora illis sunt status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837. @1 universalem$ @2 Elsewhere S has oculis capto, compare Septuagint and Luke iv 18.$ @3 completum seu finis, ut et principium novum$ @4 Ipso AI but 3142, 3654 etc. have Me as Heb.$
Arcana Coelestia 3 Passage 2907
#2907 Vers. 2. Et mortua est Sarah in Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan; et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad defiendum illam. "Mortua est Sarah" significat noctem quoad vera fidei: "in Kiriath Arba haec Hebron in terra Canaan" significat in Ecclesia: "et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad deflendum illam" significat statum doloris Domini.
Arcana Coelestia 3 Passage 2908
#2908 "Mortua est Sarah": quod significet noctem quoad vera fidei, constat a significatione "mori, mortui ac mortis" cum praedicantur de Ecclesia, quod sit ultimum ejus tempus cum omnis fides, hoc est, charitas exspiravit; quod tempus in Verbo passim vocatur "nox," n. 221, 709, 1712, 2353; quod "mori" sit quod tale esse desinat, videatur n. 494; et ex repraesentatione "Sarae" quod sit verum Divinum, de qua supra n. 2904; inde patet quod illa significentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2909
#2909 "In Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan": quod significet in Ecclesia, constare potest ex significatione "Kiriath Arba" quod sit Ecclesia quoad verum; et ex significatione "Hebronis in terra Canaan" quod sit Ecclesia quoad bonum; in Verbo, cumprimis prophetico, ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, propter conjugium caeleste in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, ideo hic cum nominatur Kiriath Arba, etiam dicitur haec Hebron in terra Canaan; quod "terra Canaan" sit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, et quod loca ibi varie repraesentativa fuerunt, n. 1585, 1866. 2 Quod Kiriath Arbam quae Hebron, attinet, fuit regio ubi habitarunt Abrahamus, Isacus et Jacobus; quod Abrahamus, patet a praecedentibus, Venit Abraham et habitavit in [quercetis] Mamre, quae in Hebrone, Gen. xiii 18: quod Jishakus, patet a sequentibus, Venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Jishak, Gen.xxxv 27: quod Jacob, Joseph a patre suo Jacobo missus ad fratres e valle Hebronis, Gen. xxxvii 14; ex repraesentatione trium illorum, de qua prius, constat quod "Kiriath Arba, quae Hebron" repraesentaverit Ecclesiam prius quam Hierosolyma: 3 quod omnis Ecclesia successu temporis decrescat usque dum nihil fidei et charitatis residuum habeat, et quod tunc destruatur, repraesentatum etiam fuit per "Kiriath Arbam quae Hebron," quod nempe "possessa ab Anakis," per quos significatae sunt dirae persuasiones falsi, n. 581, 1673, quod "possessa ab Anakis," videatur Num. xiii 21, 22; Jos. xi 21; xiv 15; xv 13, 14, Jud. i 10; et quod finis seu consummatio ejus, et destructa, repraesentatum est per quod "omnia ibi a Joshua devotioni data," Jos. x 36, 37; xi 21, et "Anaki percussi a Jehuda et a Calebo," Jud. i 10; Jos. xiv 13-15; xv 13, 14; et quod nova iterum Ecclesia, repraesentatum est per quod "cesserit Calebo in hereditatem quoad agrum et villas," Jos. xxi 12; ipsa urbs autem facta urbs refugii, Jos. xx 7; xxi 13, et sacerdotalis filiis Aharonis, Jos. xxi 10, 11; in hereditate Jehudae, Jos. xv 54; inde patet quod 4 Hebron repraesentaverit Ecclesiam spiritualem Domini in terra Canaane; ideo quoque David ex mandato Jehovae ire jussus est Hebronem, et ibi unctus est in regem super domum Jehudae; et postquam ibi regnaverat septem annis et sex mensibus, Hierosolymam ivit, et occupavit Zionem, videatur 2 Sam. ii 1-11; v 5; I Reg. ii 11, et tunc primum repraesentari coepit Ecclesia spiritualis Domini per "Hierosolymam," et caelestis per "Zionem."
Arcana Coelestia 3 Passage 2910
#2910 "Et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad deflendum illam": quod significet statum doloris Domini, nempe ob noctem quoad vera fidei in Ecclesia, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua n. 1893, 1965, 1989, 2011, 2172, 2501, 2833, 2836; quod "lugere et defiere" significent statum doloris, constat absque explicatione; "lugere" spectat dolorem propter noctem quoad bona in Ecclesia, et "deflere" quoad vera. In duobus his versibus actum est de fine Ecclesiae; 1ejus finis est cum nulla amplius charitas; de 2illo in Verbo pluries agitur, imprimis apud Prophetas et apud Johannem in Apocalypsi; Dominus etiam finem illum multis describit apud Evangelistas, et illum vocat consummationem saeculi, ut et noctem: ita enim se habet cum Ecclesiis: in principio charitas illis fundamentalis 2 est; quisque tunc alterum amat ut fratrem, et afficitur ex bono non propter se, sed propter proximum, propter commune, propter regnum Domini, et supra omnia propter Dominum, sed temporis tractu charitas incipit frigescere et nulla fieri; postea venit odium unius contra alterum, quod tametsi non apparet in externa forma, quia in societate civili sub legibus sunt, et in vinculis externis quae cohibent, usque intus fovetur; vincula externa quae cohibent, veniunt ex amore sui et mundi, et sunt amor honoris et eminentiae, amor lucri et inde quoque potentiae, ita amor famae; sub his amoribus odium contra proximum se occultat, quod tale est ut omnibus imperare velint, et omnia quae alius sunt, possidere, quae cum oppugnantur, animo recondunt contra proximum illum contemptum, spirant vindictam, sentiunt jucundum in ejus pernicie, immo crudelitates exercent quantum audent; in talia demum abit charitas Ecclesiae cum ejus finis est, et tunc dicitur de illa quod nulla amplius fides, nam ubi non 3 charitas nec est fides, quod multoties ostensum: fuerunt plures Ecclesiae quae ex Verbo notae sunt, quibus talis finis fuit; Antiquissima Ecclesia ita exspiravit circa diluvium; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, similiter; etiam Ecclesia altera Antiqua quae Hebraea vocata; demum Ecclesia Judaica, quae nusquam fuit aliqua Ecclesia a charitate incohans, sed modo fuit repraesentativa Ecclesiae, ob causam ut per repraesentativa superesset communicatio cum caelo antequam Dominus veniret in mundum; dein a Domino exsuscitata est nova Ecclesia, quae gentium dicta, et fuit interna, nam interiora vera a Domino revelata sunt, sed haec Ecclesia nunc in suo fine est, quia 3nunc non solum nulla charitas est, sed loco charitatis odium, quod tametsi non externa forma apparet, usque interius est, ac erumpit quoties alicui possibile est, hoc est, quoties externa vincula non cohibent. 4 Praeter illas Ecclesias fuerunt perplures quae non ita descriptae sunt, quae similiter decreverunt et se destruxerunt. Causae quod ita decrescant et se destruant, sunt plures; una est quod parentes cumulent mala, et ex frequenti usu et tandem habitu illa inducant naturae, et sic in prolem suam per hereditarium transcribunt; nam quod parentes ex actuali vita per frequentem usum imbuunt, hoc irradicatur eorum naturae, et transfertur hereditario in posteritatem, quae nisi reformatur seu regeneratur, continuatur illud in generationes, et tunc semper accrescit; inde voluntas proclivior ad mala et falsa. Sed cum Ecclesia consummatur et perit, tunc Dominus semper novam alicubi exsuscitat sed raro, si unquam, ex homine prioris Ecclesiae, verum a gentibus quae in ignorantia fuerunt; de his in sequentibus nunc agitar. @1 cujus$ @2 quo$ @3 after solum$
Arcana Coelestia 3 Passage 2911
#2911 Vers. 3. Et surrexit Abraham desuper faciebus mortui sui, et locutus est ad filios Heth, dicendo. "Surrexit Abraham" significat elevationem: "desuper faciebus mortui sui" significat in nocte illa: "et locutus est ad filios Heth, dicendo" significat illos apud quos nova Ecclesia spiritualis.
Arcana Coelestia 3 Passage 2912
#2912 "Surrexit Abraham" quod significet elevationem, constat a significatione "surgere" quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785, hic elevationem a dolore, quia nova Ecclesia loco prioris quae periit, exsuscitanda; 1"desuper faciebus mortui" quod significet in nocte illa, constat a significatione "mori, mortis et mortui" quod sit nox quoad statum Ecclesiae, de qua supra n. 2908. @1 Et AI$
Arcana Coelestia 3 Passage 2913
#2913 "Et locutus est ad filios Heth, dicendo": quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. xv 20; Exod. iii 8, 17; xiii 5; xxiii 23; Deut. vii I; xx 17; Jos. iii 10; xi 1, 3; xii 8; xxiv 11; I Reg. ix 20; et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. xiii 29, videatur n. 1062, 1063, 1076; inter meliores in terra 2 Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. xvi 3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem, ut Ahimelech, I Sam. xxvi 6; et Uriah, 2qui Hittaeus, 2 Sam. xi 3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. xii 24; quod "Heth" significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3externa, videatur n. 1203. Agitur in hoc versu de nova 3 Ecclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid.: quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118. @1 i nunc$ @2 quod Chittaeus esset$ @3 externae A is probably the correct reading.$ @4 consummatur, sicut$ @5 in maxima societate humana$ @6 sicut$ @7 nihil I$
Arcana Coelestia 3 Passage 2914
#2914 Vers. 4. Peregrinus et incola ego vobiscum, date mihi possessionem sepulcri vobiscum, et sepeliam mortuum meum a coram me. "Peregrinus et incola ego vobiscam" significat statum illorum primum, quod tametsi Dominus illis ignotus, usque apud illos esse posset "date mihi possessionem sepulcri vobiscum" significat quod regenerari possent: "et sepeliam mortuum meum a coram me" significat quod sic a nocte quae apud illos, emergeret et resurgeret.
Arcana Coelestia 3 Passage 2915
#2915 "Peregrinus et incola ego vobiscum": quod significet statum illorum primum, quod tametsi Dominus illis ignotus, usque apud illos esse posset, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione "esse peregrinus illis" et "esse incola illis" quod sit ignotus esse et usque apud illos esse; quod hic sensus internus sit, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur; agitur enim de nova Ecclesia, et in hoc versu de primo ejus statu, qui talis est quod omnium primo illis ignotus sit Dominus, sed usque, quia in bono charitatis, et quoad vitam civilem in justo et aequo, et quoad moralem in honesto et decoro, vivunt, tales sunt ut apud illos Dominus esse possit; praesentia enim Domini apud hominem est in bono, et ideo in justo et aequo, et porro in honesto et decoro: (honestum est complexus omnium virtutum moralium, decorum est modo forma illius:) nam haec sunt bona quae succedunt ordine, et sunt plana apud hominem, super quibus a Domino fundatur conscientia, et consequenter intelligentia et sapientia: qui autem in illis non sunt, 1nempe ex corde aut affectione, illis non inseminari potest aliquid caeli, nullum est planum, nec est humus, ita non recipiens; et quia non inseminari potest aliquid caeli, nec potest ibi Dominus praesens esse; praesentia Domini praedicatur secundum bonum, hoc est, secundum boni qualitatem, qualitas boni est secundum statum innocentiae, amoris et charitatis cui vera fidei implantata sunt seu implantari possunt. @1 hoc est$
Arcana Coelestia 3 Passage 2916
#2916 Quod "date mihi possessionem sepulcri vobiscum" significet quod regenerari possint, constat a significatione "sepulcri"; sepulcrum in sensu interno Verbi significat vitam seu caelum, et in opposito sensu mortem seu infernum; quod vitam seu caelum, causa est quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, nullam ideam sepulcri habeant, quia nullam mortis, quare loco sepulcri non aliud percipiunt quam continuationem vitae, ita resurrectionem; resurgit enim homo quoad spiritum, et sepelitur quoad corpus, videatur n. 1854; et quia "sepultura" significat resurrectionem, etiam significat regenerationem, 1nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, et resurgit quoad novum; per regenerationem fit homo a mortao vivus; inde significatio sepulcri in sensu interno; cum idea sepulcri sistitur, quod obveniat angelis idea regenerationis, 2 patet quoque ab illis quae de infantibus, n. 2299, relata sunt. Quod "sepulcrum" in opposito sensu significet mortem seu infernum, inde est quia mali resurgunt non ad vitam2; ideo cum agitur de malis, et memoratur sepulcrum, tunc non alia idea angelis obvenit quam inferni; 3 ea causa est quod etiam infernum in Verbo dicatur sepulcrum. Quod "sepulcrum" significet resurrectionem, tum regenerationem, patet apud Ezechielem, Propterea propheta, et dicas ad eos, Ita dicit Dominus Jehov ih, Ecce Ego aperiam sepulcra vestra, et ascendere faciam vos e sepulcris vestris, popule mi, et adducam vos ad humum Israelis, et cognoscetis quod Ego Jehovah, in aperiendo Me sepulcra vestra, et ascendere faciendo e sepulcris vestris, popule mi; et dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra, xxxvii 12-14; ubi propheta agit de ossibus vivificatis, ac in sensu interno de regeneratione; quod de regeneratione, manifeste patet, dicitur enim "cum dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra"; "sepulcra" hic pro priore homine, ac ejus malis et falsis, quae aperire et a quibus ascendere, est regenerari; ita perit et quasi exuitur idea sepulcri, cum subit idea regenerationis seu novae vitae: 4 Quod sepulcra aperta sint, et, multa corpora dormientium sanctorum resurrexerint, et exiverint e sepulcris suis post resurrectionem Domini, et ingressi in sanctam urbem, et apparuerint multis, Matth. xxvii 52, 53, simile involvit, nempe resurrectionem ex resurrectione Domini, et in sensu interiore quamlibet resurrectionem. Quod "Dominus 3exsuscitaverit Lazarum e mortuis," Joh. xi I seq. etiam involvit novae Ecclesiae a gentibus resuscitationem; omnia enim miracula quae a Domino facta sunt, quia Divina, status Ecclesiae Ipsius involvebant. Etiam simile, quod "vir qui conjectus in sepulcrum Elisaei, cum tangeret ossa illius, revixerit," 2 Reg. xiii 20, 21; per "Elisaeum" enim 5 repraesentatus est Dominus. Quia sepultura significabat resurrectionem in communi et quamcumque, ideo antiqui de sepulturis suis, et de locis ubi sepelirentur, maximopere solliciti fuerunt, ut Abrahamus quod sepeliretur in Hebrone in terra Canaan, tum Isacus et Jacobus, cum uxoribus eorum, Gen. xlvii 29-31; xlix 30-32; Josephus, quod ossa ejus ab Aegypto in terram Canaanem transferrentur, Gen. l 25; Exod. xiii 19; Jos. xxiv 32; David et reges post illum, quod sepelirentur in Zione, I Reg. ii 10; xi 43; xiv 31; xv 8, 24; xxii 51 [A.V. 50]; 2 Reg. viii 24, xii 22; xiv 20; xv 7, 38; xvi 20; causa erat quia "terra Canaan, tum Zion, repraesentabant et significabant regnum Domini, et "sepultura" resurrectionem; 4at quod locus nihil faciat ad resurrectionem, cuivis constare potest. Quod "sepultura" significet 6 resurrectionem ad vitam, etiam patet ab aliis repraesentativis, ut quod impii non plangerentur, nec sepelirentur, sed projicerentur, Jer. viii 2; xiv 16; xvi 4, 6; xx 6; xxii 19; xxv 33; 2 Reg. ix 10; Apoc. xi 9; et quod impii, qui sepulti, e sepulcris ejicerentur, Jer. viii 1, 2; 2 Reg. xxiii 16-18. Quod autem "sepulcrum" in opposito sensu significet mortem seu infernum, videatur Esai. xiv 19-21; Ezech. xxxii 21-23, 25-26; Ps. lxxxviii 5, 6, 11, 12 [A.V. 4, 5, 10, 11]; Num. xix 16, 18, 19. @1 This Passage in A reads: nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, "hoc est quoad ejus amores et concupiscentias," et resurgit quoad novum "et hujus amores et affectiones"; per regenerationem fit homo a mortuo vivus; inde significatio sepulchri in sensu interno; "cum apud hominem legentem Verbum idea est sepulchri, apud angelos apud eum est idea novae vitae; perit enim ex idea hominis, quae transit ad angelos, omne id quod mere corporeum, terrestre et mundanum est, et solum manet, aut loco ejus succedit, id quod caeleste est, caeleste quod illis, est resurrectio et regeneratio;" quod sepulchrum sit regeneratio The three Passages in inverted commas are lightly deleted.$ @2 i sed ad mortem$ @3 excitaverit$ @4 sed$
Arcana Coelestia 3 Passage 2917
#2917 Quod "sepeliam mortuum meum a coram me" significet quod sic a nocte quae apud illos, emergeret et resurgeret, constat a significatione "sepelire" quod sit resurgere, de qua mox supra n. 2916, et a significatione "mortui" quod sit status umbrae seu noctis, hoc est, ignorantiae, de qua etiam supra, n. 2908, 2912, e quo emergit et resurgit apud hominem Dominus, cum agnoscitur; prius est in nocte quia non apparet; resurgit apud omnem qui regeneratur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2918
#2918 Vers. 5, 6. Et responderunt filii Heth Abrahamo, dicendo ei, Audi nos, domine mi, princeps Dei tu in medio nostri, in electo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum, quisquam e nobis sepulcrum suum non prohibebit a te, a sepeliendo mortuum tuum. "Responderunt filii Heth Abrahamo, dicendo ei" significat statum reciprocum apud illos qui ab Ecclesia nova: "audi nos" significat receptionem: "Domine mi, princeps Dei tu in medio nostri" significat Dominum quoad bonum et verum Divinum apud illos: "in electo sepulcrorum nostrorum" significat beneplacitum quoad regenerationem: "sepeli mortuum tuum" significat quod sic a nocte emergerent et resuscitarentur in vitam: "quisquam e nobis sepulcrum suum non prohibebit a te" significat quod omnes parati essent ad recipiendam regenerationem: "a sepeliendo mortuum tuum" significat ut a nocte emergerent et resuscitarentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2919
#2919 "Responderunt filii Heth Abrahamo, dicendo ei": quod significet statum reciprocum apud illos qui ab Ecclesia nova, constat a significatione "respondere" cum annuitur ad id quod petitur, quod sit reciprocum; et a significatione "filiorum Heth" quod sint illi apud quos nova Ecclesia spiritualis, de qua supra n. 2913.
Arcana Coelestia 3 Passage 2920
#2920 "Audi nos": quod significet receptionem, constat a significatione "audi nos," cum est formula responsoria annuentiae, quod sit receptio.
Arcana Coelestia 3 Passage 2921
#2921 "Domine mi, princeps Dei tu in medio nostri": quod significet Dominum quoad bonum et verum Divinam apud illos, constat a significatione "domini" et "principis Dei," et a significatione "in medio nostri": quod "dominus" dicatur ubi de bono agitur, constat ex Verbo Veteris Testamenti, ibi enim Jehovah nunc nominatur Jehovah, nunc Deus, nunc Dominus, nunc Jehovah Deus, nunc Dominus Jehovih, nunc Jehovah Zebaoth, et hoc ex causa arcana, quae non sciri potest nisi a sensu interno; in genere cum agitur de caelestibus amoris seu de bono, tunc dicitur Jehovah, cum autem de spiritualibus fidei seu de vero, tunc dicitur Deus; cum de utrisque simul, dicitur Jehovah Deus; cum autem de potentia Divina boni seu omnipotentia, tunc dicitur Jehovah Zebaoth seu Jehovah exercituum, tum quoque Dominus, sic ut Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus et significationis sit; inde, nempe ex potentia boni, etiam homines et angeli dicti sunt "domini," et in opposito sensu illi servi quibus vel nulla potentia, vel quibus potentia ab illis; ex 1his constare potest quod hic "domine mi" in sensu interno significet Dominum quoad bonum, quod in sequentibus illustrabitur e Verbo. "Princeps Dei" autem significat Dominum quoad potentiam veri seu quoad verum, ut constare potest a significatione "principis" seu "principum" quod sint primaria vera, de qua n. 1482, 2089, et ex eo quod 2princeps Dei dicatur, Deus enim dicitur" ubi agitur de vero, 3et Jehovah ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822: quod "in medio nostri" sit inter 2 illos seu apud illos, constat absque explicatione. Quod in Verbo Veteris Testamenti, Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus et significationis sit, constat apud Esaiam, Zelus Jehovae Zebaoth faciet hoc; verbum misit Dominus in Jacobum, et cecidit in Israele, ix 6, 7 [A. V. 7, 8]: alibi apud eundem, Rex validus dominabitur illis, dictum Domini, Jehovae Zebaoth, xix 4: apud Malachiam, Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis, ecce venit, dicit Jehovah Zebaoth, iii I: manifestius apud Esaiam, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato;... seraphim stantes desuper Ipso, senae alae 4senae alae cuivis;...clamavit hic ad hunc, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth:... vae mihi, quia excisus sum,... quia Regem Jehovah Zebaoth viderunt oculi mei,...et audivi vocem Domini, vi 1, 3, 5, 8; ex quibus patet quod Jehovah Zebaoth et Dominus ejusdem sensus sit. Dominus Jehovih autem dicitur, imprimis 5ubi de ope 3 omnipotentiae quaeritur et supplicatur, ut apud Esaiam, Dic civitatibus Jehudae, Ecce Deus vester, ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi; ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso, sicut pastor gregem Suum pascet, xl 9-11; quod Dominus Jehovih tunc dicatur, videatur porro, Esai. xxv 8; xl 10; xlviii 16; l 4, 5, 7, 9; lxi I; Jer. ii 22; Ezech. viii 1; xi 13, 17, 21; xii 10, 19, 28; xiii 8, 13, 16, 18, 20; xiv 4, 6, 11, 18, 2O, 21; Mich. i 2; Ps. lxxi 5, 16; et pluries alibi. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti 4 Dominus simile involvit ac Jehovah, nempe quod Dominus dicatur cum agitur de bono, quare etiam Dominus similiter distinguitur a Deo, ut Jehovah a Deo ; ut apud Mosen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deut. x 17: apud Davidem, Confitemini Deo deorum, quia in aeternum misericordia Ipsius; confitemini Domino dominorum, quia in aeternum misericordia Ipsius, Ps. cxxxvi 1-3. At in Verbo Novi Testamenti, apud Evangelistas et in Apocalypsi, 5 nullibi nominatur Jehovah, sed pro Jehovah dicitur Dominus, et hoc ex arcanis causi, de quibus infra: quod in 6Verbo Novi Testamenti, Dominus dicatur pro Jehovah, manifeste constare potest apud Marcum, Jesus dixit, Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,et ex tota cogitatione tua, et ex omnibus viribus tuis, xii 29, 30: haec eadem apud Mosen ita, Audi Israel, Jehovah Deus noster, Jehovah unus, et amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, Deut. vi 4, 5; ubi 7patet quod Dominus dicatur pro Jehovah; pariter apud Johannem, Vidi, ecce thronus positus erat in caelo, et super throno sedens:...circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro,...habebat unumquodque pro se senas alas circumcirca, et intus plenas oculis;...8dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, Apoc. iv 2, 6, 8: haec apud Esaiam ita, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato;... seraphim stantes desuper Ipso, senae alae 9senae alae cuivis; clamavit hic ad hunc, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth, vi 1, 3, 5, 8; ibi Dominus dicitur pro Jehovah, seu Dominus Deus omnipotens pro Jehovah Zebaoth; 10quod quatuor animalia sint seraphim seu cherubi, patet apud Ezechielem i 5, 13-15, 19 seq.; x 15: quod in Novo Testamento Dominus sit Jehovah, constat etiam ex pluribus aliis locis, ut apud Lucam, Visus est Zachariae angelus Domini, i 11; "angelus Domini" pro angelo Jehovae: apud eundem, angelus ad Zachariam de filio ejus, Multos filiorum Israelis convertet ad Dominum Deum illorum, i 16; "ad Dominum Deum" pro ad Jehovam Deum: apud eundem, angelus ad Mariam de Jesu, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus Deus thronum Davidis, i 32; "Dominus Deus" pro Jehovah Deus: apud eundem, Maria dixit, Magnificat anima mea Dominum, et exaltavit se spiritus meus super Deo Salvatore meo, i 46, 47; ibi "Dominus" etiam pro Jehovah: apud eundem, Zacharias prophetavit dicens, Benedictus Dominus Deus Israelis, i 68; "Dominus Deus" pro Jehovah Deus: apud eundem, Pastoribus angelus Domini adstitit, et gloria Domini circumfulsit 11illos, ii 9; "angelus Domini, et gloria Domini" pro angelo Jehovae et gloria Jehovae: apud Matthaeum, Benedictus veriens in nomine Domini, xxi 9; xxiii 39; Luc. xiii 35; Joh. xii 13; "in nomine Domini" pro in nomine Jehovae; praeter alibi multoties, ut Luc. i 28; ii 15, 22-24, 29, 38, 39; v 17; Marc. xii 10, 11. Quod 6 Jehovam vocaverint Dominum, causae inter arcanas, etiam haec fuerunt; quod si tunc 12temporis dictum esset quod Dominus esset Jehovah toties in Veteri Testamento nominatus, videatur n. 1736, non recepissent quia non credidissent; tum quia Dominum etiam quoad Humanum non Jehovah factus quam cum omnimode univerit Essentiam Divinam Humanae, et Humanam Divinae, videatur n. 1725, 1729, 1733, 1745, 1815, 2156, 2751; unitio plenaria facta est post ultimam tentationem, quae fuit crucis, quare "discipuli post resurrectionem" semper Ipsum appellarunt Dominum, Joh. xx 2, 13, 15, 18, 20, 25; xxi 7, 12, 15-17, 20; Marc. xvi 19, 20; et Thomas dixit, Domine mi,et Deus mi, Joh. xx 28; et quia Dominus erat Jehovah Qui toties nominatus in Veteri Testamento, ideo quoque dixit ad discipulos, Vos vocatis me Magister et Dominus, et recte dicitis, sum namque, si ergo Ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, vos etiam debetis invicem lavare pedes, Joh. xiii 13, 14, 16; quibus significatur quod Jehovah Deus esset; ibi "Dominus" dicitur quoad bonum, "Magister" autem quoad verum: quod Dominus esset Jehovah, intelligitur etiam per verba angeli ad pastores, Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, Luc. ii 11; "Christus" pro Messia, Uncto, Rege; "Dominus" pro Jehovah; illud quoad verum, hoc quoad bonum. Qui Verbum non sedulo scrutatur, hoc non scire potest, credens quod Salvator noster ex communi formula venerationis, sicut alii, dictus sit Dominus, cum tamen Ipse ex eo quod Jehovah esset. @1 quibus$ @2 Deus dicatur$ @3 at$ @4 sex$ @5 cum$ @6 Novo Testamento$ @7 Dominus dicitur$ @8 dicentia$ @9 sex$ @10 i nam$ @11 illis AI$ @12 dictum fuisset$
Arcana Coelestia 3 Passage 2922
#2922 "In electo sepulcrorum nostrorum": quod significet beneplacitum quoad regenerationem, constat a significatione "eligere, electionis et electi" quod sit optionis seu beneplaciti; et ex significatione "sepulcri" quod sit resurrectio et regeneratio, de qua supra n. 2916.
Arcana Coelestia 3 Passage 2923
#2923 Quod "sepeli mortuum tuum significet quod sic a nocte emergerent et resuscitarentur in vitam, constat a significatione "sepeliri" quod sit resurgere seu resuscitari ad vitam, de qua n. 2916; et a significatione "mortui" quod sit nox quoad bona et vera fidei, de qua n. 2908, 2912, 2917.
Arcana Coelestia 3 Passage 2924
#2924 Quod "quisquam e nobis sepulcrum suum non prohibebit a te" significet quod omnes parati essent ad recipiendam regenerationem, constat a significatione "sepulcri" quod sit regeneratio, de qua n. 2916; et a significatione "non cohibere" quod sit voluntatis recipiendi.
Arcana Coelestia 3 Passage 2925
#2925 "A sepeliendo mortuum tuum": quod significet ut a nocte emergerent et resuscitarentur, constat a significatione "sepeliri et mortui" quod sit resuscitari a nocte quoad bona et vera fidei, de qua mox supra n. 2923, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 Passage 2926
#2926 Vers. 7, 8. Et surrexit Abraham, et incurvavit se populo terrae, filiis Heth. Et locutus cum illis, dicendo, Si est cum anima vestra ad sepeliendum mortuum meum a coram me, audite me, et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar. "Surrexit Abraham et incurvavit se" significat gaudium Domini propter benignam receptionem: "populo terrae, filiis Heth" significat ab illis qui ab Ecclesia nova spirituali: "locutus cum illis, dicendo" significat cogitationem et perceptionem de illis: "si est cum anima vestra" significat si ex affectione veri ex corde: "ad sepeliendum mortuum meum a coram me" significat quod ex nocte emergere et resurgere vellent: "audite me" significat ut obtemperarent: "et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar" significat illos apud quos verum et bonum fidei recipi posset.
Arcana Coelestia 3 Passage 2927
#2927 "Surrexit Abraham et incarvavit se": quod significegaudium Domini propter benignam receptionem, constat a significatione "surgere" quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785; ex laetitia et gaudio elevatur mens, ideo hic dicitur "surrexit"; a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione "incurvare se" quod sit gaudere; incurvatio est gestus corporis "tam ex humiliatione quam ex gaudio; quod ex gaudio, et quod propter benignam receptionem, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2928
#2928 "Populo terrae, filiis Heth": quod significet ab illis qui ab Ecclesia spirituali, constat a significatione "populi" quod sint illi qui sunt in veris, ita spirituales, de qua n. 1259, 1260; a significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.; et a significatione "filiorum Heth" quod sint illi qui 1a nova Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2913. "Populus terrae" passim nominatur in Verbo ubi agitur de Israele et de Hierosolyma, et per illum 2in sensu interno significatur Ecclesia spiritualis, seu illi qui ab Ecclesia spirituali, nam per Israelem et per Hierosolymam illa Ecclesia intelligitur; 3cum agitur de Jehuda et de Zione, 4tunc "gens" nominatur, et per "gentem" significatur Ecclesia caelestis, nam per Jehudam et 5Zionem ea Ecclesia intelligitur: quod "populus terrae" 2 dicatur ubi de Israele et de Hierosolyma agitur, constat a pluribus locis in Verbo, ita ubi de Ecclesia spirituali, ut apud Ezechielem, Dicas ad populum terrae, ita dicit Dominus Jehovih habitatoribus Hierosolymae, ad humum Israelis, Panem 6suum in maerore edent, et aquas 6suas in vastatione bibent, propterea ut devastetur terra ejus, urbes habitatae vastabuntur, et terra desolata erit, xii 19, 20; ubi in sensu interno "Hierosolyma et humus Israelis" pro Ecclesia spirituali, "panis et aquae" pro charitate et fide, seu pro bono et vero, "terra" pro ipsa Ecclesia, quae "vastata" dicitur quoad bonum et "desolata" quoad verum: apud eundem 3 Gogum et multitudinem ejus sepelient domus Israelis, ut mundent terram septem mensibus, et sepelient omnis populus terrae, xxxix , 12], 13; "Gogus" pro cultu externo separato ab interno, qui idololatricus, n. 1151; "domus Israelis" pro Ecclesia spirituali quoad bonum, "populus terrae" quoad verum, "terra" pro ipsa Ecclesia; quod "terra" sit Ecclesia, est quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ita Ecclesiam, nam regnum Domini in terris est Ecclesia: apud eundem, 4 Omnis populus terrae erit ad 7terumam hanc (sublationem) principi Israelis;...et faciet princeps in die hoc pro se, et pro omni populo terrae juvencum peccati:...incurvabunt se populus terrae ad ostium portae in sabbatis et noviluniis:...et intrabit populus terrae in festis statis, xlv 16, 22; xlvi 3, 9; ubi de nova Hierosolyma, hoc est, de regno Domini spirituali; qui ibi, vocantur "populus terrae"; "princeps" est verum Divinum 8quod a Domino. "Filii Heth" dicuntur, quia per "filios" significantur vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623: quod vera praedicentur 5 de spiritualibus, causa est quia spirituales per vera initiantur in bonum, hoc est, per fidem in charitatem; et quia faciunt bonum ex affectione veri, non scientes aliunde quod sit bonum quam quod ita instructi, conscientia illorum etiam fundata est in illis veris fidei, videatur n. 1155, 1577, 2046, 2088, 2184, 2507, 2715, 2716, 2718. @1 ab Ecclesia$ @2 i ibi$ @3 i at$ @4 ibi$ @5 i per$ @6 eorum$ @7 See note to n. 1947.$ @8 Domini$
Arcana Coelestia 3 Passage 2929
#2929 Locutus cum illis dicendo": quod significet cogitationem et perceptionem de illis, constat a significatione "loqui et dicere" quod sit cogitare et percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2271, 2287, 2506, 2515, 2552, 2619.
Arcana Coelestia 3 Passage 2930
#2930 "Si est cum anima vestra": quod significet si ex affectione veri ex corde, constat a significatione "animae" in sensu interno: in Verbo passim dicitur quod "ex corde et ex anima," seu "ex toto corde et ex tota anima," et significatur per illa quod ex omni voluntate et ex omni intellectu; quod binae facultates homini sint, nempe voluntas et intellectus, cuivis potest notum esse, tum quod voluntas separata facultas sit ab intellectu, nam intelligere possumus bonum et verum, sed usque velle malum et falsum; homo a principio ita creatus est ut voluntas et intellectus apud illum unum facerent, sic ut non aliud cogitaret quam vellet, nec aliud vellet quam cogitaret, talis status est apud caelestes, et fuit in caelesti Ecclesia quae "Homo" seu "Adam" dicta; at apud spirituales seu in spirituali Ecclesia, est separata una facultas ab altera, nempe intellectualis a voluntaria, et homo quoad illam partem, nempe intellectualem reformatur a Domino, et inibi formatur nova voluntas et novus intellectus, n. 863, 875, 895, 897, 2 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256; nova voluntas ibi, quae a Domino, est quae vocatur "cor," et novus intellectus qui vocatur "anima," et cum dicitur "ex toto corde et ex tota anima" significatur quod ex omni voluntate et ex omni intellectu: haec sunt quae significantur per cor et animam, 1apud Mosen, Amabis Jehovam Deum tuum omni corde tuo, et omni anima tua, et omnibus viribus tuis, Deut. vi 5: apud eundem, Nunc Israel, quid Jehovah Deus tuus petens a te, nisi ad timendum Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus vii Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, omni corde tuo, et omni anima tua? Deut. x 12; xi 13: apud eundem, Die hoc Jehovah Deus tuus praecipiens tibi ad faciendum statuta haec et judicia, et custodias et facias illa, toto corde tu et tota anima tua, Deut. xxvi 16: in Libro Regum, David ad Salomonem, Stabiliet Jehovah verbum Suum, quod locutus super me, dicendo, Si custodiunt filii viam suam, ad ambulandum coram Me in veritate, omni corde suo, et omni anima sua, dicendo, non exscindetur tibi vir a super throno Israelis, I Reg. ii 4: apud Matthaeum, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua et in tota mente tua, xxii 35 [A. V. 37]; Marc. xii 29, 30. Simile praedicatur etiam de Jehovah seu Domino, quia inde affectio 3 boni quae est voluntatis, et affectio veri quae est intellectus, apud hominem Ecclesiae; ut apud Samuelem, Exsuscitabo Mihi sacerdotem fidelem, quemadmodum in corde Meo, et in anima Mea, I Sam. ii 35: et apud Jeremiam, Gaudebo super illis, ad benefaciendum illis, et plantabo eos in terra hac in veritate, omni corde Meo, et omni anima Mea, xxxii 41. Etiam passim alibi in Verbo "anima" significat affectionem veri, ut apud Esaiam, Anima mea desideravi Te in nocte, etiam spiritu meo in medio mei quaesivi Te mane, quia quemadmodum judicia Tua terrae, justitiam discunt habitatores orbis, xxvi 9; ibi "anima" pro affectione veri, "spiritus" pro affectione boni; quod "judicia" praedicentur de veris, et "justitia" de bono, videatur n. 2235: apud eundem, 4 Stultus stultitiam loquitur,...ad evacuandum animam famelicam, et potum sitientem deficere faciat, xxxii 6; "anima famelica" pro desiderio boni, quam "stultus evacuat"; "anima potum sitiens" pro desiderio veri, quam "stultus deficere facit": apud Jeremiam, Fiet anima eorum sicut hortus irriguus;...et irrigabo animam lassam, et omnem animam dolentem implebo, xxxi 12, 25; "anima" pro affectione veri et boni: apud eundem, Omnis populus ejus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad reducendum animam....Procul est a me consolans, reducens animam meam, facti sunt filii mei desolati:...quaesiverunt cibum sibi, ut reducerent animam suam, Thren. i 11, 16, 19; "anima" pro vita affectionis boni et veri, "cibus" pro sapientia et intelligentia. Dicitur quod "anima" significet affectionem veri ex corde, 5 quia dantur affectiones veri quae non ex corde, ut quae ex amore sui seu eminendi, ex amore mundi seu lucrandi, ex amore merendi; ex his similiter existunt affectiones veri, sed non sunt genuinae, sunt ex voluntate carnis, non ex corde; quod ex corde, est ex Domino. Praeterea "anima" in Verbo significat in universali sensu omnem vitam, videatur n. 1000, 1005, 1040, 1742; anima enim est in universali sensu illud ex quo aliud est et vivit, ita anima corporis est ejus spiritus, ex eo enim vivit corpus; anima autem spiritus est ejus vita adhuc interior, ex qua illa sapit et intelligit.
Arcana Coelestia 3 Passage 2931
#2931 "Ad sepeliendum mortuum meum a coram me": quod significet quod ex nocte emergere et resurgere vellent, constat a significatione "sepeliri" quod sit resurgere; et "mortui" quod sit nox quoad bona et vera fidei, de qua supra n. 2923, 2925, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 Passage 2932
#2932 "Audite me": quod significet ut obtemperarent, constat a significatione "audire" quod sit oboedire seu obtemperare, de qua n. 2542.
Arcana Coelestia 3 Passage 2933
#2933 "Et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar": quod significet illos apud quos verum et bonum fidei recipi posset, constare potest inde quod ager, et in agro spelunca ubi sepeliretur Sarah, Ephronis esset, et quia per "sepulturam" significatur regeneratio, n. 2916, sequitur quod per illum significentur illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset: "filii Heth" repraesentant etiam eosdem, quatenus ex Ephronis urbe essent, et quatenus ejus populus essent. Per "intercedere" hic significatur praeparari ad recipiendum.
Arcana Coelestia 3 Passage 2934
#2934 Vers. 9. Et det mihi speluncam Machpelae, quae illi, quae in fine agri ejus; in argento pleno det illam mihi, in medio vestri, 1ad possessionem sepulcri. "Det mihi speluncam Machpelae, quae illi" significat obscuram fidei quod illis: "quae in fine agri" significat ubi parum Ecclesiae: "in argento pleno" significat redemptionem per verum; "det illam mihi in medio vestri ad possessionem sepulcri" significat possessionem sic per regenerationem. @1 in$
Arcana Coelestia 3 Passage 2935
#2935 "Det mihi speluncam Machpelae": quod significet obscuram fidei, constat a significatione "speluncae" quod sit obscurum, de qua n. 2463; et a significatione "Machpelae" quod sit fides quae in obscuro. Quod "spelunca" significet obscurum, inde est quia locus est tenebrosus; cum dicitur "spelunca montis," ut Gen. xix 30, quod "Lot habitaret in spelunca montis," tunc est obscurum boni, at cum dicitur spelunca agri Machpelae, tunc est obscurum veri; hic quia dicitur spelunca Machpelae, et Machpelah erat ubi ager in cujus fine spelunca, est obscurum veri, seu quod idem, obscurum fidei, inde quoque patet quod "Machpelah" sit fides quae in obscuro. Qui regenerantur, et fiunt spirituales, sunt quam maxime in obscuro 2 quoad verum; bonum quidem a Domino apud illos influit, sed non ita verum, quare inter Dominum et bonum apud hominem datur parallelismus et correspondentia, non autem inter verum, videatur n. 1832; causa primaria est quia non sciunt quid bonum, et tametsi scirent, usque non ex corde credunt, et quamdiu bonum illis in obscuro est, tamdiu etiam est verum, nam ex bono omne verum; sed clarius, quod Dominus sit ipsum Bonum, et quod omne quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, sit bonum, et omne quod id asserit et confirmat sit verum, non sciunt nisi perquam obscure; immo etiam dubia fovent, et ratiocinia admittunt contra illa; et quamdiu in tali statu sunt, lux veri a Domino influere non potest; immo de Domino ut de homine alio, non ut de Deo cogitant, de amore in Ipsum ex amore quodam mundano; quid affectio genuina charitatis erga proximum vix sciunt, immo quid charitas, et quid proximus, cum tamen haec essentialia sunt; inde patet quantum in obscuro sunt spirituales, et adhuc magis ante regenerationem, de quo statu hic agitur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2936
#2936 "Quae in fine agri": quod significet ubi parum Ecclesiae, constat a significatione "finis" seu extremitatis quod sit parum; et a significatione "agri" quod sit Ecclesia, tum doctrina quae Ecclesiae, de qua n. 368: quod "finis" seu extremitas sit parum, constare potest a descriptione terrae, humi, et agrorum in Verbo; medium eorum significat multum, at extremum significat parum; extremum hoc quoque vocatur circuitus; causa est quia circa extremum exspirat repraesentativum; ita hic "finis agri" significat parum Ecclesiae.
Arcana Coelestia 3 Passage 2937
#2937 "In argento pleno": quod significet redemptionem per verum, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551; 1et a significatione "det mihi in argento" seu pro argento, quod sit emere, 2et in sensu spirituali redimere: quod spirituales dicantur "empti argento," videatur n. 2048, hoc est, redempti per verum; causa inde est quia per verum fidei regenerantur, nempe introducuntur ad bonum; spiritualis enim homo nullam perceptionem boni habet ut caelestis, sed verum est per quod cognoscit, et dein ex quo agnoscit quod bonum sit, et cum agnoscit et credit, tunc fit id illi bonum, et afficitur illo ut bono, quod 3tale fit, quale ei verum; inde est quod spirituales dicantur redempti per verum: at usque qualitas boni non nascitur et producitur a vero, sed ab influxu boni in quale verum. @1 et petere ut daretur$ @2 at$ @3 i bonum$
Arcana Coelestia 3 Passage 2938
#2938 "Det illam mihi in medio vestri ad possessionem sepulcri": quod significet possessionem sic per regenerationem, constare potest absque explicatione, quod enim "sepulcrum" sit regeneratio, supra n. 2916 ostensum est.
Arcana Coelestia 3 Passage 2939
#2939 Vers. 10. Et Ephron sedens in medio filiorum Heth, et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo in auribus filiorum Heth, omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo. "Ephron sedens in medio filiorum Heth" significat illos a quibus recipi primario bonum et verum fidei posset: "et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo" significat statum receptionis illorum: "in auribus filiorum Heth" significat oboedientiam: "omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo" significat quoad doctrinalia per quae fides.
Arcana Coelestia 3 Passage 2940
#2940 "Ephron sedens in medio filiorum Heth": quod significet illos a quibus recipi primario bonum et verum fidei posset, constat a repraesentatione "Ephronis," tum a significatione "filiorum Heth" quod sint illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset et apud quos nova Ecclesia, de qua n. 2913, 2933; et a significatione "medii" seu in medio quod sit primarium seu principale, 1tum intimum, de qua n. 1074. Quod "medium" in sensu interno significet primarium seu principale, tum intimum, est a repraesentativis in altera vita; cum repraesentatur aliquod bonum per ideas spirituales, tunc optimum sistitur in medio, et decrescentiae boni sistuntur a medio per gradus de, et ultimo ad peripheriam illa quae non sunt bona; inde est quod "in medio" sit tam primarium seu principale, quam intimum; ideae cogitationis ita quoque repraesentantur, tum etiam affectiones; et omnes status mutationes, ita, quod varientur bona 2vel mala quoad situm versus medium; ducit hoc originem a forma rerum spiritualium et caelestium quae talis. @1 et$ @2 aut$
Arcana Coelestia 3 Passage 2941
#2941 "Et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo": quod significet statum receptionis illorum, constat a significatione "respondere" cum annuitur, quod sit receptio, ut quoque ab illis quae mox sequuntur, patet: Ephron hic appellatur Hittaeus, ut repraesentet Ecclesiam spiritualem 1ut caput et princeps. @1 sicut caput aut princeps$
Arcana Coelestia 3 Passage 2942
#2942 "In auribus illiorum Heth": quod significet oboedientiam, constat a significatione "auris" quod sit oboedientia, de qua n. 2542.
Arcana Coelestia 3 Passage 2943
#2943 "Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo": quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione "portae" quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione "urbis" quod sit verum quod est fidei, de qua n. 4O2, 2268, (x)2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea 1et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. xxiv 1O, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. xxxiii 18; xxxiv, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore; et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae 2 repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia "urbs seu civitas" significabat fidem, "porta urbis" significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam, Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, viii 16: et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, v 15. Quod "porta" quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur "urbi," videatur n. 2851. @1 seu$
Arcana Coelestia 3 Passage 2944
#2944 Vers. II. Non, domine mi, audi me, agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam, ad oculos filiorum populi mei do illam tibi, sepeli mortuum tuum. "Non, domine mi, audi me" significat statum illum primum, de quo prius: "agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam" significat praeparationem a seipsis quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei: "ad oculos filiorum populi mei do illam tibi" significat secundum intellectum omnium: "sepeli mortuum tuum" significat ut emergant a nocte et resuscitentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2945
#2945 "Non, domine mi, audi me": quod significet statum illum primum, de quo prius n. 2935, 2936, nempe quod in obscuro fidei essent, constat a negatione, quod audire non vellent ad Abrahamum quod daret argentum plenum, vers. 9, hoc est in sensu interno, quod redimerentur a Domino, sed quod seipsos praeparare vellent quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, hoc est, seipsos reformare: verba illa "non, domine mi, audi me" involvunt statum, nempe cogitationis illorum de redemptione et reformatione, nam sequitur immediate propositio.
Arcana Coelestia 3 Passage 2946
#2946 "Agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam": quod significet praeparationem a seipsis quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, constat a significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua n. 368, 2936; a significatione "speluncae quae in illo," nempe iri agro, quod sit obscurum fidei, de qua supra n. 2935; et a significatione "dare agrum et dare speluncam," seu quod idem, non recipere argentum ab Abrahamo, quod sit non velle redimi a Domino, sed a seipsis, ita semet praeparare quoad illa. Talis est status primus omnium qui reformantur et fiunt spirituales, nempe quod non credant reformari a Domino sed a 1semet, hoc est, quod omne voluntatis boni et 2cogitationis veri sit a seipsis; in 3illo statu etiam relinquuntur a Domino, quia alioquin reformari nequeunt; si enim antequam regenerati sunt, illis diceretur quod nequeant aliquid boni a se facere, nec aliquid veri a se cogitare, tunc vel in illum errorem laberentur quod exspectandus influxus in voluntatem et influxus in cogitationem, et si non hoc fieret, nihil conarentur; vel in illum errorem quod si bonum et verum aliunde quam a se, nihil imputaretur illis in justitiam; vel in illum quod sic quasi machinae, non sui juris aut sui compotis, forent; vel in alios; 2 ideo datur illis tunc cogitare quod a seipsis bonum et verum; sed postquam regenerati sunt, tunc per gradus insinuatur illis cognitio quod aliter se res habeat, nempe quod omne bonum et verum unice a Domino; et porro, cum magis perficiuntur, quod quicquid non venit a Domino, sit malum et falsum; regeneratis, si non in vita corporis, usque in altera vita, datur illud non solum cognoscere, sed etiam percipere, nam omnes angeli in perceptione sunt quod ita sit: videantur quae de his prius dicta sunt, nempe: quod omne bonum et verum a Domino, n. 1614, 2016: quod omnis intelligentia et sapientia a Domino, n. 1O9, 112, 121, 124: quod homo ex semet nihil boni facere, et nihil veri cogitare possit, n. 874-876: quod usque quisque quasi ex proprio facere bonum debeat, nec remittere manus, n. 1712: quod homo si semet cogat ad resistendum malo, et ad faciendum bonum, sicut 4a semet, quod accipiat a Domino proprium caeleste, n. 1937, 1947. @1 seipsis$ @2 i omne$ @3 quo$ @4 ex se$
Arcana Coelestia 3 Passage 2947
#2947 "Ad oculos filiorum populi mei do illam tibi": quod significet 1quoad intellectum omnium, constat a significatione "oculorum" quod sit intellectus, de qua n. 27O1; et a significatione "filiorum populi" quod sint omnes; "filii populi" sunt illi qui primum initiati sunt in vera, "populus" enim sunt qui in veris, n. 1259, 1260; ideo non dicitur ad oculos populi mei, sed "ad oculos filiorum populi mei." @1 secundum$
Arcana Coelestia 3 Passage 2948
#2948 "Sepeli mortuum tuum": quod significet ut emergant a nocte et resuscitentur, constat a significatione "sepeliri" quod sit resurgere, seu quod idem, resuscitari; et a significatione "mortui" quod sit nox quoad bona et vera fidei, de quibus supra n. 2917, 2923, 2925, 2931, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 Passage 2949
#2949 Vers. 12, 13. Et incurvavit se Abraham coram populo terrae. Et locutus ad Ephronem in auribus populi terrae, dicendo, Verumtamen si tu, placet, audias me, dabo argentum agri, accipe a me, et sepeliam mortuum meum ibi. "Incurvavit se Abraham coram populo terrae" significat gaudium Domini ob benevolentiam illorum qui e nova Ecclesia spirituali: "et locutus ad Ephronem" significat influxum apud illos qui recipere possent: "in auribus populi terrae" significat usque ad oboedientiam quoad Ecclesiae vera: "verumtamen si tu, placet, audias me" significat influxum interiorem: "dabo argentum agri, accipe a me" significat redemptionem quoad vera Ecclesiae quae a Domino: "et sepeliam mortuum meum" significat quod sic e nocte emergerent et vivificarentur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2950
#2950 "Incurvavit se Abraham coram populo terrae": quod significet gaudium Domini ob benevolentiam illorum qui e nova Ecclesia spirituali, constat a significatione "incurvare se" quod hic sit gaudere, ut quoque supra n. 2927; a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione "populi terrae" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2928, ubi eadem verba; sed ibi "incurvavit se populo terrae filiis Heth," vers. 7; quod "filii Heth" ibi etiam dicantur, est quia illi ab Ecclesia ibi significantur, qui primum initiantur, ut quoque per filios populi," n. 2947; hic autem illi qui in progressione sunt, quare simplicite: "populus terrae" absque adjectione filiorum Heth dicitur; et ibi significatur gaudium propter benignam receprionem, hic ob benevolentiam, receptio est primum quia intellectus, benevolentia est sequens quia 1voluntatis, videatur n. 2954. @1 A i apparently est$
Arcana Coelestia 3 Passage 2951
#2951 "Et locutus ad Ephronem": quod significet influxum apud illos qui recipere possent, constat a significatione "loqui" quod sit cogitare, n. 2271, 2287, tum quoque velle, n. 2626, ita influere: quia influxus fit inde; et a repraesentatione "Ephronis" quod sint illi apud quos verum et bonum fidei recipi posset, de qua n. 2933.
Arcana Coelestia 3 Passage 2952
#2952 "In auribus populi terrae": quod significet usque ac oboedientiam quoad Ecclesiae vera, constat a significatione "auris quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 2942, et a significatione "populi terrae" quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, tum quoque illius Ecclesiae vera, de qua n. 1259, 1260, 2928.
Arcana Coelestia 3 Passage 2953
#2953 "Verumtamen si tu, placet, audias me": quod significet influxum interiorem, constare potest a serie loquelae; quod "Abraham locutus ad Ephronem" significaverit influxum, mox supra n. 2951 dictum; hic continuatur loquela, et intentio excitatur, per quod dicatur "verumtamen si tu, placet, audias me," quare influxus interio significatur. Sensus internus talis est ut voces et verba paene nihil sint sed sensus eorum ex serie fluens sistat ideam, et quidem coram angeli spiritualem, cui sensus externus seu litteralis 1inservit pro objecto ex quo; sunt enim ideae cogitationis hominis quae sunt objecta cogitationum spiritualium apud angelos, et quidem illae ideae cogitationi apud hominem principaliter quae sunt ex Verbo, ex causa quia ibi omnes res repraesentant, et omnes et singulae voces significant, et animadvertitur ilico quod e Verbo sint, 2quia spiritualia et caelestia ibi suo ordine dispositissime consequuntur, et in illis et his sanctum ex intimo sensu, qui est 3solum de Domino ac Ipsius regno. @1 i Verbi$ @2 qui I$ @3 de solo$
Arcana Coelestia 3 Passage 2954
#2954 "Dabo argentum agri, accipe a me": quod significet redemptionem quoad vera Ecclesiae quae a Domino, constat ex significatione "dare argentum" quod sit redimere per verum, de qua supra n. 2937, "argentum" enim est verum, n. 1551; a significatione "agri" quod sit Ecclesia, tum doctrina veri, de qua n. 368, 2936; et a significatione "accipere a me" quod sit reciprocum apud illos qui ab Ecclesia; reciprocum est fides quod redemptio sit a solo Domino. Quod redemptionem attinet, est illa idem ac reformatio et regeneratio, et inde liberario ab inferno et salvatio; redemptio seu reformatio et 1salvatio hominum Ecclesiae spiritualis fit per verum, at hominum Ecclesiae caelestis per bonum; causae prius passim dictae sunt, nempe 2 quod spirituales nihil voluntatis boni habeant, sed pro illa donati facultate intelligendi quid bonum; intellectus boni est qui principaliter vocatur verum, et quidem verum fidei, at velle illud et inde facere illud est quod vocatur bonum; spirituales itaque per intellectum boni, seu quod idem, per verum, introducuntur in voluntatem boni, seu quod idem, in bonum, sed non in aliquid voluntatis boni ex semetipsis, quia voluntas boni apud eos omnis deperdita est, n. 895, 927, 2124; sed in voluntatem novam quam accipiunt a Domino, n. 863, 875, 1O23, 1O43, 1O44; et cum hanc voluntatem acceperint, tunc in specie dicuntur redempti. @1 regeneratio$
Arcana Coelestia 3 Passage 2955
#2955 Quod "sepeliam mortuum meum" significet quod e nocte emergerent et vivificarentur, constat a significatione "sepeliri, et mortui," de qua supra n. 2917, 2923, 2925, 2931, 2948; hic vivificari dicuntur quia in progressione recipiendi fidem sunt; ex fide enim, nempe ex ejus bono, accipiunt vitam, aliunde non est vita. Quod "sepeliam mortuum meum" significet emersionem a nocte spirituali et vivificationem, etiam inde est quia prior Ecclesia cum mortua, nova loco ejus exsuscitatur a Domino, ita loco mortis datur vita, 1et loco noctis fit mane; etiam inde quod apud unumquemvis qui reformatur et fit spiritualis, mortuum ejus quasi sepeliatur, et novum quod est vivum, resurgat, ita loco noctis apud illum, seu loco tenebrarum et frigoris, exsurgit mane cum sua luce et suo calore; inde est quod apud angelos qui in vita Domini sunt, loco ideae 2apud hominem de sepultura mortui, sit idea resurrectionis et novae vitae. Ita quoque se habet, nam semper aliqua Ecclesia est in tellure, et cum vetus exspirat et fit nox, tunc nova alibi resurgit, et fit mane. @1 seu$ @2 de sepultura mortui quae apud hominem$
Arcana Coelestia 3 Passage 2956
#2956 Vers. 14, 15. Et respondit Ephron Abrahamo, dicendo ei, Domine mi, audi me, terra quadringentorum siclorum argenti, inter me et inter te quid hoc? et mortuum tuum sepeli. "Respondit Ephron Abrahamo, dicendo ei" significat statum receptionis: "domine mi, audi me" significat statum primum receptionis: "terra quadringentorum siclorum argenti" significat pretium redemptionis per verum: "inter me et inter te quid hoc" significat quod annueret, sed vellet usque a semet: "et mortuum tuum sepeli" significat, hic ut prius, emersionem e nocte, et resuscitationem inde.
Arcana Coelestia 3 Passage 2957
#2957 "Respondit Ephron Abrahamo, dicendo ei": quod significet statum receptionis, constat a significatione "respondere" cum annuitur, quod sit recipere, de qua supra n. 2941; quod sit status receptionis qui hic significatur per "respondere et dicere" patet ex sequentibus.
Arcana Coelestia 3 Passage 2958
#2958 "Domine mi, audi me": quod significet statum primum receptionis, etiam constat ab illis quae sequuntur, tum ab illis quae dicta prius n. 2945, ubi eadem verba; sed ibi negatio, hic autem affirmatio adhuc dubitativa, nam dicitur in mox sequentibus "inter me et inter te quid hoc," quibus significatur quod annueret, sed vellet usque a semet: praeterea "Domine mi, audi me" est modo formula excitandi alterius reflexionem, sed usque involvit statum propositionis.
Arcana Coelestia 3 Passage 2959
#2959 "Terra quadringentorum siclorum argenti": quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione "quadringentorum siclorum" de qua sequitur, et a significatione "argenti" quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod "quadringenti sicli" significent redemptionis pretium, inde est quia "quadringenta" significant vastationem, et "siclus" pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f., 2682, 2694, 2699, 27O2, 27O4, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc "quadringenta" cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum. Quod "quadringenti anni" significent vastationis durationem 2 et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. xv 13; ubi 2videatur quod per "quadringentos annos" intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. vi 16-20; Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. xlvi 11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. vii 7; inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus5, fuerint circiter ducenti quindecim anni: adhuc magis constare 3 potest quod per "quadringenta" in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 4O, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per "triginta" status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione numeri triginta 6videatur n. 2276; et per "quadringentos annos" status vastationis communis illoram qui 4 ab Ecclesia: qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. vi 6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. vii 8; xiii 6 [A.V. 5]: et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. xv 15; xxiv 18: apud Samuelem, Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23: quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo 5 per "quadringentos siclos" significatur redemptionis pretium. Quod "siclus" significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo; apud Mosen, Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. xxvii 25: et alibi, Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. v 15; inde patet quod per "siclum" significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur "siclus sanctitatis," etiam pluries alibi, ut Exod. xxx 24; Lev. xxvii 3; Num. iii 47, 50; vii 13, 19, 25, 31, 37, 6 43, 49, 55, 61, 67, 73; xviii 16. Quod "siclus" sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem, ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, xlv 12; quod ibi per "siclum," et per "libram," et per "numeros" significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, "terra enim sancta," et "civitas sancta" ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri: apud Mosen, 7 Quod vir daret expiationem animae suae,...ne esset plaga,...dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7terumah (sublatio) Jehovae, Exod. xxx 12, 13: ibi "decem gerae" quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per "decem," videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur "terumah" seu sublatio Jehovae, et dicitur quod "per illa erit expiatio animae"; causa quod aliquoties dicatur quod "siclus esset viginti gerae," ut in loco citato, tum Lev. xxvii 25; Num. iii 47; xviii 16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod "viginti" sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. xxiv 22; Exod. xxxviii 24; Ezech. iv 10; xlv 12, pretium auri, quia "aurum" significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia "argentum" significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per "terram quadringentorum siclorum argenti" significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur "terra"; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f. @1 qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi$ @2 videtur$ @3 i quam$ @4 a Jacobo$ @5 i inde$ @6 videtur$ @7 see note to n. 1947.$
Arcana Coelestia 3 Passage 2960
#2960 Quod "inter me et inter te quid hoc?" significet quod annueret sed vellet usque a semet, nempe praeparari seu reformari, constare potest a sensu litterae applicato ad sensum internum in quo agitur de reformatione; supra dictum ab Ephrone, "Agrum do tibi, et speluncam quae in illo do tibi illam," vers. 11, quibus significatum, quod vellent praeparare semet quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, hoc est, se reformare; quod status primus illorum qui reformantur, sit talis, videatur n. 2946, at cum ulterius progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, tunc secundus illorum status est, quod quidem annuant, sed usque velint a semet; de hoc statu in hoc versu agitur; at tertius status mox describitur, quod credant reformari a Domino. Quod tales sint in principio, causa dicta est supra n. 2946; quod autem cum progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, agnoscant quidem se reformari a Domino, sed usque velint a semet, causa est quia nubes ignorantiae successive discutitur, et quia confirmationes veri tempore corroborantur, et quia per imbuitiones cognitionum veri perficitur bonum; ipsum bonum cui implantatum est verum, facit ut non solum agnoscant, sed etiam credant, quod reformatio sit a Domino; hic status est tertius, quem sequitur status quartus, nempe quod percipiant quod a Domino; sed pauci sunt qui ad hunc statum veniunt in vita corporis, est enim angelicus; at qui regenerati sunt, in eum statum veniunt in altera vita. Inde patet quod in sensu interno hic describatur homo Ecclesiae spiritualis, qualis ejus status est cum adhuc immaturus, et qualis cum maturescere incipit, et tandem cum maturuit.
Arcana Coelestia 3 Passage 2961
#2961 "Et mortuum tuum sepeli": quod significet emersionem e nocte et resuscitationem inde, constat a significatione "mortui" quod sit nox quoad vera fidei, et "sepeliri" quod sit resuscitari, de qua aliquoties prius, videatur n. 2917, 2923, 2925, 2931, 2948, 2955: quod haec toties in hoc capite dicantur, causa est quia de emersione e nocte quoad vera fidei, et resuscitatione, hoc est, de reformatione et regeneratione Ecclesiae spiritualis, agitur.
Arcana Coelestia 3 Passage 2962
#2962 Vers. 16. Et audivit Abraham ad Ephronem, et appendit Abraham Ephroni argentum, quod locutus in auribus filiorum Heth, quadringentos siclos argenti, transeuntis mercatori. "Audivit Abraham ad Ephronem" significat confirmationem ad oboediendum: "et appendit Abraham Ephroni argentum" significat redemptionem: "quod locutus in auribus filiorum Heth" significat secundum facultatem illorum qui a nova Ecclesia: "quadringentos siclos argenti" significat redemptionis pretium: "transeuntis mercatori" significat applicate ad illorum statum.
Arcana Coelestia 3 Passage 2963
#2963 "Audivit Abraham ad Ephronem": quod significet confirmationem ad oboediendum, nempe ab illis apud quos bonum et verum fidei recipi posset, constat a significatione "audire" quod sit oboedire, de qua n. 2542, et a repraesentatione "Ephronis" quod sint illi apud quos bonum et verum fidei recipi posset, de qua supra n. 2933; quod apud illos, et ab illis confirmatio, patet a verbis: quia dicitur, quod "audivit Abraham ad illum."
Arcana Coelestia 3 Passage 2964
#2964 "Et appendit Abraham Ephroni argentum": quod significet redemptionem, constat a significatione "appendere argentum" quod sit emere, et in sensu spirituali redimere; argentum hic idem est cum quadringentis siclis, qui quod significent redemptionis pretium, supra n. 2959 ostensum.
Arcana Coelestia 3 Passage 2965
#2965 "Quod locutus in auribus filiorum Heth": quod significet secundum facultatem illorum qui a nova Ecclesia, constat a significatione "loqui in auribus," et a "filiorum Heth"; "loqui" in sensu interno significat et percipere et velle; quod percipere, videatur n. 2619, quod velle, n. 2626; "aures" autem significant oboedientiam, n. 2542; inde est quod "loqui in auribus" sit secundum facultatem, facultas enim est receptionis, ita oboedientiae secundum quod quis percipit et vult; tum ex significatione "filiorum Heth" quod sint illi qui a nova Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2913. Quod reformetur homo Ecclesiae, hoc est, ei implantetur verum quod fidei, et hoc conjungatur bono quod 1charitatis, infra in hoc versu n. 2967 dicetur. @1 quantum recipere et velle potest, hoc est, secundum ejus facultatem, mox$
Arcana Coelestia 3 Passage 2966
#2966 "Quadringentos siclos argenti": quod significet redemptionis pretium, supra n. 2959 ostensum est, sed quid redemptionis pretium, 1dicetur; redemptio est solius Domini, ita quoque redemptionis pretium; et hoc praedicatur etiam de receptione apud hominem, apud quem redemptionis pretium tantum est quantum recipit: redemptionis pretium est Domini meritum et justitia per gravissimas tentationes, per quas univit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et hoc ex propria potentia, et per unitionem illam salvavit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; quod Dominus justitia factus per gravissimas tentationes, videatur n. 1813, 2025, 2026, 2O27; quod univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, n. 1725, 1729, 1733, 1737, 1813, 2083; quod ex propria potentia, n. 1616, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2632; et quod per unitionem illam salvaverit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali, n. 2661, 2716; haec sunt quae significantur per redemptionis pretium: quod etiam id praedicetur de 2 receptione apud hominem, apud quem tantum est quantum is recipit, constare potest ex eo quod Divinum Domini sit quod apud hominem facit Ecclesiam, nihil enim audit Ecclesia quam quod est proprium Domini; est bonum quod amoris et charitatis, et est verum quod fidei, quae faciunt id quod Ecclesia dicitur; quod omne bonum a Domino et quod omne verum a Domino, notum est; bonum et verum quod ab homine, non est bonum et verum; inde patet quod redemptionis 3 pretium tantum sit apud hominem quantum is recipit: apud Judaeos, quoniam redemptio Domini tam parum aestimata fuit, ut vix esset aliquid, ideo dicitur apud Zachariam, Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem meam, et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos, et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, magnificentiam pretii, quo aestimatus sum apud illos, xi 12, 13: et apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos, pretium aestimati, quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, xxvii 10 [A.V. 9, 10]; "triginta" quod sit parum ut vix aliquid, videatur n. 2276; ita quod judaei non aestimaverint quicquam meritum et redemptionem Domini; at qui credunt omne bonum et omne verum a Domino, apud illos redemptionis pretium significatur per "quadraginta," et in superiore gradu per "quadringenta." @1 nondum dictum est$
Arcana Coelestia 3 Passage 2967
#2967 "Transeuntis mercatori": quod significet applicate ad illorum statum, constare potest a significatione "mercatoris," et inde "transeuntis mercatori"; "mercator" in Verbo significat illos qui habent cognitiones boni et veri, et "mercatura" ipsas illas cognitiones, inde "argentum transiens mercatori" significat verum quantum recipi potest, seu quod idem, applicate ad cujusvis statum et facultatem; quod adjectio haec aliquid arcani involvat, quisque videre potest; de significatione "mercatoris et mercaturae" sequitur: quod autem ipsam rem attinet, illa se ita habet: omnes qui reformantur et regenerantur, donantur charitate et fide a Domino, sed quisque secundum suam facultatem et suum statum; sunt enim mala et falsa, quibus se homo 1imbuit ab infantia, quae obstant quin recipere possit unus simile donum ac alius mala et falsa illa prius vastanda sunt quam regenerari potest homo; quantum vitae caelestis et spiritualis post vastationem 2 residuum est, tantum hoc potest illustrari vero et ditari bono; sunt reliquiae, quae sunt bona et vera a Domino apud hominem recondita, quae tunc vitam accipiunt; bona et vera acquiruntur ab infantia usque ad reformationis tempus, apud unum plura, apud alium pauciora; haec reservantur in interno ejus homine; nec produci possunt priusquam externus ejus homo ad correspondentiam redactus est, quod fit imprimis per tentationes, et per plures species vastationis; antequam enim quiescunt corporea quae illis contraria sunt, ut sunt illa quae sunt 2amoris sui et mundi, 3non influere possunt caelestia et spiritualia quae sunt 4affectionis boni et veri; haec causa est quod quisque reformetur applicate ad ejus statum et facultatem; quod etiam Dominus docet in parabola de Homine qui peregre abiit, Et vocavit proprios servos, et tradidit illis opes suas, et 5uni dedit quique talenta, alteri duo, et tertio unum, unicuique juxta propriam facultatem:...qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis, et lucratus alia quinque talenta; similiter etiam is qui duo, lucratus est etiam 6ille alia duo, Matth. xxv 14- 17, seq.: tum etiam de Decem servis, quibus dedit decem minas, ut cum illis negotiarentur, Luc. xix 12, 13, seq. Quod "mercator" significet illos qui habent cognitiones boni et veri, 3 et "mercatura" ipsas illas cognitiones, constat ab illis locis quae adducta, apud Matthaeum et Lucam, tum etiam ab his; apud Ezechielem, Dicas Tyro, Habitatrix super introitibus maris, negotiatrix populorum ad insulas multas....Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum; in argento, in ferro, in stanno et plumbo dederunt nundinationes tuas. Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris dederunt commercium tuum....Filii Dedanis negotiatores tui: insulae multae mercatura manus tuae....Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum. Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis minnith et pannag, et melle, et oleo, et opobalsamo dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino 7Helbonis et lana zaharis. Et Dan et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt. Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar illi mercatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae illi negotiatores tui in primario omnis aromatis. Haran, et Channeh, et Eden, negotiatores Shebae; Asshur, Kilmad, negotiatrix tua. Hi negotiatores tui in perfectionibus, xxvii 3, 12, 13, 15, 16-23, [24]; haec de Tyro, per quam quod significentur cognitiones boni et veri, videatur n. 1201, et patet a singulis; "negotiationes et mercaturae," tum "merces" quae ibi memorantur: nec aliud sunt, ideo vocatur Tyrus "habitatrix super introitibus maris"; quod "aquae" sint cognitiones8, ac "mare" congregatio 9illarum, n. 28; et vocatur "negotiatrix populorum ad insulas multas," hoc est, usque ad illos qui remotius in cultu sunt; quod "insulae" sint cultus remotiores, n. 1158; quid Tarshish, n. 1156, argentum, ferrum, stannum, et plumbum," quae inde, sunt vera in suo ordine usque ad ultima, quae sunt sensualia; quid argentum, n. 1551, 2048; quid ferrum, n. 425, 426; quid Javan, Tubal et Meshech, n. 1151-1153, 1155; "anima hominis et vasa aeris" quae inde, sunt illa quae sunt vitae naturalis; quod "anima" sit omnis vita quae a Domino, n. 1000, 1040, 1436, 1742; quod "vasa aeris" sint bona naturalia quae recipiunt illam vitam, n. 425, 1551; quid Dedan, n. 1172; quid Syria, n. l232, 1234; quod "Jehudah et terra Israelis negotiatores in triticis, minnith et pannag, melle, oleo, opobalsamo" significat caelestia et spiritualia e Verbo; reliquae gentes et earum mercaturae quae memorantur, sunt genera et species veri et boni, ita cognitiones, quae 4 apud illos qui significantur per "Tyrum": quod sint cognitiones ex quibus sapientia et intelligentia, constat manifeste apud eundem Prophetam, ubi ita, Fili hominis, dic principi Tyri,...In sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis: in multitudine sapientiae tuae, in negotiatione tua, multiplicasti opes tuas, et elatum cor tuum in opibus tuis,...propterea ecce adduco super te alienos, violentos gentium, xxviii 2, 4-7; ubi manifeste patet quod "merces cum quibus negotiati" sint cognitiones boni et veri, inde enim non aliunde sapientia et intelligentia, quare dicitur "in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis": sed cum cognitiones sunt sui causa, ut emineant et lucrentur aut famam aut opes, tunc nullam vitam habent, ac illis prorsus privantur, in vita corporis falsa pro veris et mala pro bonis amplectendo, ac in altera vita illis quoque quae vera sunt, prorsus privantur; inde est quod dicatur "quia elatum cor tuum in opibus tuis,...propterea ecce adduco super te alienos," hoc est, falsa, "et violentos gentium," hoc est, mala: et alibi apud eundem, Tyrus sicut excisa e medio maris, in exire nundinationes tuas e maribus, satiasti populos multos, in multitudine opum tuarum, et commerciorum tuorum ditasti reges terrae, jam fracta es e maribus, in profunditatibus aquarum, commercium tuum, et omnis congregatio tua in medio 10tui ceciderunt;...mercatores in populis frendent super te, xxvii 32-34, 36: et apud Esaiam, Propheticum de Tyro;...tacent habitatores insulae, mercator Zidon transiens mare, impleverunt te: et in aquis multis semen Shihoris, messis fluvii proventus ejus, et 11erat mercatura gentium: quis consultavit hoc super Tyrum coronantem se, cujus mercatores principes, xxiii 2, 3, 8; ubi de vastatione Tyri agitur. "Mercaturae et merces" similiter praedicantur 5 de Babylone, quae sunt cognitiones boni adulteratae et cognitiones veri falsificatae, apud Johannem, Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt; et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt:...mercatores terrae flebunt et plangent super ea, quod merces eorum nemo emit amplius; merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, etc.:...mercatores horum, qui ditati sunt ab ea, e longinquo stabunt propter metum cruciatus ejus, flentes et plangentes, Apoc. xviii 3, 11, [12], 15; quod "Babylon" sit cultus, cujus externa apparent sancta, sed interiora profana, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306, 1326; inde quid mercaturae et merces ejus, patet. Quod "mercator" sit qui comparat 6 sibi cognitiones veri et boni, et inde intelligentiam et sapientiam, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 45, 46; "pulchra margarita" est charitas seu bonum fidei. Quod omnes 7 cognitiones boni et veri sint a Domino, apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et mercatura Cushi et Sabaeorum, virorum mensurae, super te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt, in vinculis transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt; tantummodo in te Deus, et nullus praeterea Deus, xlv 14; ubi de Divino Humano Domini. Inde nunc constare potest quid sit 8 "mercari," seu emere et vendere, quod nempe comparare sibi cognitiones boni et veri, et per illas ipsum bonum; 12quod hoc a Domino solo, apud eundem prophetam 13, Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui nullum argentum, ite, emite, et edite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac, lv 1, 2; ubi "emere" pro comparare sibi, "vinum" pro vero spirituali, n. 1071, 1798; "lac" pro bono spirituali, n. 2184; quisque videre potest quod hic "ire ad aquas" non sit ire ad aquas, quod "emere" non sit emere, quod "argentum" non sit argentum, nec quod "vinum et lac" sit vinum et lac, sed quod tale quod vocatur correspondens in sensu 14interno; est enim Verbum Divinum, cujus singulis vocibus, quae e naturali mundo et e sensualibus hominis sunt, spiritualia et caelestia Divina correspondent, ita non aliter Verbum divinitus inspiratum est. @1 after infantia$ @2 ex amore sui et amore mundi$ @3 for non influere possunt A has influere nequeunt after boni et veri$ @4 affectiones$ @5 huic$ @6 ipse$ @7 as Heb. A and I have Chesbonis as also in n. 9470 and AE 376, but Ind. Bib. has Chelbon.$ @8 i et scientifica$ @9 eorum$ @10 as heb. A and I have ejus$ @11 eras I$ @12 i et$ @13 i ita$ @14 spirituali$
Arcana Coelestia 3 Passage 2968
#2968 Vers. 17, 18. Et constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, ager et spelunca quae in illo, et omnis arbor quae in agro, quae in omni termino ejus circumcirca, Abrahamo in acquisitionem, ad oculos filiorum Heth, in omnium intrantium portam urbis ejus. "Constitit ager Ephronis" significat quod illud Ecclesiae: "qui in Machpelah, quae coram Mamre" significat regenerationis quale et quantum: "ager et spelunca quae in illo" significat quoad bonum et verum fidei: "et omnis arbor quae in agro" significat cognitiones Ecclesiae interiores: "quae in omni termino ejus circumcirca" significat cognitiones exteriores: "Abrahamo in acquisitionem" significat quod soli Domino accepta: "ad oculos filiorum Heth" significat secundum intellectum eorum: "in omnium intrantium portam urbis ejus" significat quoad omnia doctrinalia.
Arcana Coelestia 3 Passage 2969
#2969 Quod "constitit ager Ephronis" significet quod illud Ecclesiae, constat a significatione "agri" quod sit Ecclesia, tum doctrina, de qua n. 368, 2936: et a repraesentatione "Ephronis" quod sint illi apud quos bonum et verum fidei, 1quae sunt Ecclesiae, recipi 2possent, de qua n. 2933; inde "constitit ager Ephronis" significat illud Ecclesiae. @1 quod est$ @2 posset$
Arcana Coelestia 3 Passage 2970
#2970 "Qui in Machpelah, quae coram Mamre": quod significet regenerationis quale et quantum, constat a significatione "Machpelae" quod sit regeneratio per verum quod fidei; et a significatione "Mamre" quod sit quale et quantum ejus: per "Machpelam" cum ei adjungitur "spelunca," seu dicitur "spelunca Machpelae," significatur fides quae in obscuro, n. 2935; at per "Machpelam" cum absque spelunca nominatur, et sequitur quod ibi ager et spelunca, 1intelligitur regeneratio, nam per "agrum et speluncam" significatur bonum et verum fidei, per quae fit regeneratio: et praeterea Machpelah erat tractus in quo etiam sepulcrum, per quod regeneratio significatur, n. 2916. "Mamre" autem, quia Hebron, ut 2dicitur vers, seq. 19, et in Hebron, ut Gen. xiii 18, non aliud significat quam quale et quantum, hic regenerationis cum adjungitur "Machpelae," et Ecclesiae cum adjungitur "Hebroni", et quoque perceptionis cum adjungitur "quercetis," ut n. 1616, ita "Mamre" est modo determinatio status rei, erat enim locus ubi habitavit Abraham, Gen. xiii 18, et ubi Isacus, et quo venit Jacobus, Gen. xxxv 27. @1 significatur$ @2 sequitur$
Arcana Coelestia 3 Passage 2971
#2971 "Ager et spelunca quae in illo": quod significet quoad bonum et verum fidei, constat a significatione "agri" quod sit Ecclesia, tum ipsum bonum quod est Ecclesiae; caeleste, seu bonum quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum, comparatur humo, tum quoque "agro," etiam dicitur humus et ager, quia caeleste seu bonum est quod recipit vera fidei, quae comparatur seminibus, etiam vocantur semina; et a significatione "speluncae" quod sit verum fidei quod in obscuro, de qua n. 2935; in obscuro dicitur quia apud spirituales,1 n. 1043, 2708 pr., 2715. @1 i videatur$
Arcana Coelestia 3 Passage 2972
#2972 "Et omnis arbor quae in agro": quod significet cognitiones Ecclesiae interiores, constat a significatione "arboris" quod sint perceptiones cum agitur de Ecclesia caelesti, de qua n. 103, 2163, at cognitiones cum agitur de Ecclesia spirituali, de qua n. 2722; hic cognitiones interiores quia dicitur "omnis arbor quae in agro," et sequitur "quae in omni termino ejus circumcirca" per quae significantur cognitiones exteriores; et a significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua prius. De arbore quae in agro et in terminis ejus circumcirca memoratur propter sensum illum internum, alioquin non memoratu digna in Verbo quod Divinum.
Arcana Coelestia 3 Passage 2973
#2973 "Quae in omni termino ejus circumcirca": quod significet cognitiones exteriores, constat a significatione "terminorum" et "circumcirca" quod sint illa quae sunt exteriora, de qua n. 2936; ita hic "arbor quae in termino circumcirca" significat cognitiones exteriores; cognitiones exteriores sunt ritualium et doctrinalium quae sunt externa Ecclesiae, cognitiones autem interiores sunt doctrinalium quae sunt interna Ecclesiae; quid externa Ecclesiae et quid interna, prius aliquoties dictum est. Praeterea in Verbo passim dicitur medium et 2 circuitus; ut cum de terra Canaane agitur, tunc medium dicebatur ubi Zion et Hierosolyma, circuitus autem ubi gentes quae circumcirca; per "terram Canaanem" repraesentabatur regnum Domini, caeleste illius per "Zionem" et spirituale per "Hierosolymam," ibi habitaculum Jehovae seu Domini; illa quae circumcirca erant, usque ad 1fines, repraesentabant caelestia et spiritualia inde ordine effluentia et derivata; ubi ultimi termini, ibi repraesentativa caelestium et spiritualium desinebant; 2repraesentativa illa originem duxerunt ab illis quae in regno Domini in caelis sunt; ibi Dominus ut Sol est in medio, inde omnis flamma caelestis et lux spiritualis; qui proximi sunt, in summa luce sunt, qui autem remotiores, in minore luce sunt, qui autem remotissimi, in minima, et ibi sunt termini, et incipit infernum, quod est 3 extra caelum: cum flamma 3caelesti, et luce spirituali ita se habet, quod caelestia quae sunt innocentiae et amoris, et spiritualia quae sunt charitatis et fidei, in simili ratione sint cum calore et luce quae illis, nam exinde omnis calor et lux in caelis: exinde nunc est quod "medium" significet intimum, et "circuitus" extimum, et quae ordine ab intimo ad extimum procedunt, in tali gradu innocentiae, amoris, et charitatis sint, sicut distant. Similiter se habet in unaquavis societate caelesti, ibi qui in medio, sunt ejus generis optimi, et illius generis amor et charitas apud illos decrescit secundum remotionem, hoc est, 4 apud illos qui inde distant, proportionate. Haec similiter se habent apud hominem; 4ejus intimum est ubi Dominus apud illum habitat, et ex eo regit illa quae in ejus circuitibus sunt; quando homo patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam cum intimis, tunc est in statu ut possit recipi in caelum, et tunc intima, et interiora et externa unum agunt; at cum homo non patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam, tunc homo tantum recedit a caelo quantum non illud patitur. Quod anima hominis in medio seu in intimo ejus sit, et quod corpus in circuitu seu in extremis, notum est; corpus 5 enim est quod cingit et circumvestit animam seu ejus spiritum: qui in caelesti et spirituali amore sunt, apud illos bonum a Domino influit per animam in corpus, inde corpus fit lucidum; at qui in corporeo et mundano amore sunt, apud illos non influere potest bonum a Domino per animam in corpus, sed interiora eorum in tenebris sunt, inde etiam corpus fit 5tenebrosum, secundum 6illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus sincerus, totum corpus lucidum est; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, quantae tenebrae, vi 22, 23; per "oculum" significatur intellectuale quod est animae, n. 2701: apud illos autem adhuc "pejus se" habet, quorum interiora sunt 6 "tenebrae," et exteriora apparent sicut "lucida"; illi tales sunt qui exterius simulant lucis angelos, at interius sunt diaboli; vocantur ii "Babel"; apud illos cum destruuntur illa quae circumcirca sunt, tunc praecipites feruntur in infernum; 7haec repraesentata sunt per urbem Jericho, Quam postquam sacerdotes cum arca circumiverunt septies, et clanxerunt buccinis, quod ceciderint muri ejus, et urbs devotioni data, Jos. vi 1-17: et quae intellecta apud Jeremiam, Disponite vos contra Babelem circumcirca omnes tendentes arcum, clangite super eam circumcirca, dedit manum suam, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, l 14, 15. Inde nunc patet quid "circumcirca" sit. Praeterea "in Verbo aliquoties" nominatur "circuitus," ut Jer. xxi 14; xlvi 14; xlix 5; Ezech. xxxvi 3, 4, 7; xxxvii 21; Amos iii 11; et alibi, et per "circuitus" significantur illa quae exteriora 8sunt; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura. @1 fides I$ @2 repraesentativum illud originem duxit$ @3 caelesti et spirituali ac ejus luce$ @4 cujus$ @5 tenebricosum$ @6 haec$ @7 hi repraesentati$ @8 i et externa$
Arcana Coelestia 3 Passage 2974
#2974 Quod "Abrahamo in acquisitionem" significet quod soli Domino accepta, nempe omne regenerationis quale et quantum, quoad bonum et verum fidei, et sic quoad omnes cognitiones interiores et exteriores, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione acquisitionis quod sint Ipsius, 1ita Ipsi soli accepta. Primarium fidei est, 2quod omne bonum et omne verum sit Domini, ita a Domino solo; quo quis hoc interius agnoscit, eo interius in caelo est, nam in caelo percipitur quod ita sit; ibi est perceptionis sphaera quod ita sit, quia sunt in bono quod est a solo Domino, et hoc est quod dicitur esse in Domino; gradus perceptionis illius se habent a medio usque ad circuitus, sicut mox supra n. 2973 dictum est. @1 nempe$ @2 i quod credatur$
Arcana Coelestia 3 Passage 2975
#2975 "Ad oculos filiorum Heth": quod significet ad intellectum illorum, nempe qui a 1nova Ecclesia spirituali, constat a significatione oculorum" quod 2sit intellectus, de qua n. 212, 2701; et a 3significatione "filiorum Heth" quod sint illi qui a nova Ecclesia spirituali, de qua n. 2913, 2928. Supra vers. 16 dictum quod "Abraham locutus in auribus filiorum Heth," quo significatum quod secundum facultatem eorum, n. 2965, 2967; hic autem dicitur "ad oculos filiorum Heth" et significatur quod ad intellectum eorum; prius involvit applicationem ad eorum voluntatem, hoc autem ad eorum intellectum; homo enim quoad utramque partem reformatur; nisi enim voluntas et intellectus concordent, usque ut unum faciant, homo non regeneratus est, hoc est, nisi bonum et verum, seu quod idem, charitas et fides unum sint, charitas enim est voluntatis, fides autem est intellectus; inde est quod prius dictum "in auribus filiorum Heth," hic autem, "ad oculos filiorum Heth." @1 after spirituali$ @2 sint$ @3 repraesentatione$
Arcana Coelestia 3 Passage 2976
#2976 "In omnium intrantium portam urbis ejus": quod significet quoad omnia doctrinalia, constat ab illis quae supra n. 2943 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 3 Passage 2977
#2977 Vers. 19. Et post ita, sepelivit Abraham Saram uxorem suam, ad speluncam agri Machpelah super faciebus Mamre, haec Hebron, in terra Canaan. "Post ita" significat quod sic: "sepelivit Abraham Saram uxorem suam" significat quod reciperent verum conjunctum bono a Domino: "ad speluncam agri Machpelah super faciebus Mamre" significat quod sic regenerati quantum possent: "haec Hebron" significat quod haec nova Ecclesia: "in terra Canaan" significat quae una in regno Domini.
Arcana Coelestia 3 Passage 2978
#2978 "Post ita": quod significet quod sic, constat a serie, nam hic est conclusio, quod nempe regenerati, et quod sic nova Ecclesia spiritualis instaurata.
Arcana Coelestia 3 Passage 2979
#2979 Quod "sepelivit Abraham Saram uxorem suam" significet quod recipereat verum conjunctum bono a Domino, constat a significatione "sepelire" quod sit regenerare, de qua supra n. 2916, 2917; quod regeneratus sit homo, cum receperat verum conjunctum bono a Domino, mox dicetur; a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a repraesentatione "Sarae ut uxoris" quod sit 2 verum conjunctum bono, de qua n. 2063, 2065, 2507. Cum regeneratione hominis spiritualis, ita se habet: primum instruitur is in veris quae sunt fidei, et tenetur tunc a Domino in affectione veri; bonum fidei, quod est charitas erga proximum, simul insinuatur ei, sed ita ut vix id sciat, latet enim in affectione veri, et hoc ob finem ut verum quod est fidei, conjungatur bono quod est charitatis; progressu temporis crescit allectio veri quod est fidei, et spectatur verum propter finem, nempe propter bonum, seu quod idem, propter vitam, et hoc magis et magis; sic verum insinuatur bono; quod cum fit, imbuit homo bonum vitae secundum verum quod insinuatum est, et sic 1agit seu agere sibi videtur ex bono; ante hoc tempus illi principale fuit verum quod est fidei, sed postea fit bonum quod est vitae; hoc cum 3 factum, tunc regeneratus est homo, at regeneratus est secundum quale et quantum veri quod insinuatum bono; et cum verum et bonum unum agunt, secundum quale et quantum boni: 2ita se habet cum omni regeneratione. Regeneratio fit ob finem ut homo possit recipi in caelum, caelum non est nisi quam conjugium veri et boni, ac boni et veri, videatur n. 2508, 2618, 2728, 2729; nisi conjugium veri et boni apud hominem formetur, non potest ille esse in conjugio caelesti, hoc est, in caelo. @1 agere I$ @2 sic$
Arcana Coelestia 3 Passage 2980
#2980 "Ad speluncam agri Machpelah super faciebus Mamre": quod significet quod sic regenerati quantum possent, constat ex significatione "speluncae" quod sit verum fidei quod in obscuro, de qua n. 2935; ex significatione "agri" quod sit bonum fidei, de qua n. 2971; ex significatione "Machpelae super faciebus Mamre," seu coram Mamre, quod sit regenerationis quale et quantum, de qua n. 2970; ita quod per verum et bonum fidei regenerati sint quantum possent, hoc est, quod secundum facultatem et intellectum, n. 2913, 2928, 2975.
Arcana Coelestia 3 Passage 2981
#2981 Quod "haec Hebron" significet quod haec nova Ecclesia, constat a significatione "Hebronis" quod sit Ecclesia spiritualis, de qua supra in hoc capite n. 2909; ibi dictum "Kiriath Arba haec Hebron", ex causa quia per "Kiriath Arbam" significatur Ecclesia quoad veram, et per "Hebronem" Ecclesia quoad bonum, hic autem non amplius nominatur Kiriath Arba sed Hebron, quia agitur de regenerato, qui non amplius ex vero sed ex bono agit, ut dictum supra n. 2979.
Arcana Coelestia 3 Passage 2982
#2982 "In terra Canaan": quod significet quae una in regno Domini, constat a repraesentatione terrae Canaanis quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1585, 1607. Cum Ecclesiis Domini ita se habet, quod 1antiquis temporibus simul plures fuerint et quod inter singulas discrimen sicut hodie quoad doctrinalia, sed quod usque unum fecerint in eo quod agnoverint amorem in Dominum et charitatem erga proximum pro principali et pro ipso essentiali, et sic quod doctrinalia non fuerint illis pro ita cogitare, sed pro ita vivere: et quando omnibus et singulis amor in Dominum et charitas erga proximum, hoc est, bonum vitae, est essentiale, tunc Ecclesiae quotquot sunt, unam faciunt, 2et quaelibet tunc est una in regno Domini: tale etiam est caelum; ibi societates 3innumerabiles sunt, omnes distinctae sed usque unum caelum constituunt, quia omnibus amor in Dominum 2 et charitas erga proximum. Sed aliter prorsus se habet cum Ecclesiis quae fidem dicunt essentiale Ecclesiae, putando quod si 4hoc sciant et hoc cogitent, se salvari, et hoc qualicumque vita sint; cum ita, tunc plures Ecclesiae non unam faciunt, ne quidem sunt Ecclesiae; bonum fidei est quod facit Ecclesiam, hoc est, ipsa vita amoris et charitatis secundum illa quae sunt fidei; propter vitam sunt doctrinalia: hoc quisque scire potest, quid enim doctrinalia nisi propter finem? et quid finis nisi vita, seu nisi talis fiat sicut illa docent? Aiunt quidem quod ipsissima fides quae salvat, sit fiducia; sed fiducia illa nusquam dari potest nisi in bono vitae; absque bono vitae nulla est receptio, et ubi nulla receptio ibi nulla fiducia, nisi quandoque apparens quaedam in aegritudinibus anima aut corporis, cum cessant amoris sui et mundi cupiditates; at apud illos qui in malo vitae sunt, cum illa crisis abit seu vertitur, tunc fallax illa fiducia prorsus evanescit; datur enim fiducia etiam apud malos; sed qui scire vult qualis fiducia, exploret apud se affectiones, et fines, tum vitae exercitia. @1 ab antiquissismis$ @2 seu una est$ @3 plures$ @4 solum credant$
Arcana Coelestia 3 Passage 2983
#2983 Vers. 20. Et constitit ager et spelunca quae in illo, Abrahamo ad possessionem sepulcri, ex filiis Heth. "Constitit ager et spelunca quae in illo" significat quod Ecclesia et ejus fides: "Abrahamo in possessionem sepulcri" significat esset a solo Domino per regenerationem: "ex filiis Heth" significat quod ex gentibus esset.
Arcana Coelestia 3 Passage 2984
#2984 Quod "constitit ager et spelunca quae in illo" significet quod Ecclesia et ejus fides, constat a significatione "agri" quod sit Ecclesia, de qua supra n. 2969, 2971, et ex significatione "speluncae" quod sit fides, de qua n. 2935, 2971: Ecclesia et ejus fides dicitur, quia Ecclesia praedicatur ex bono quod est charitatis, ita vitae, fides ex vero, quod adjunctum est.
Arcana Coelestia 3 Passage 2985
#2985 "Abrahamo in possessionem sepulcri": quod significet [quod] esset a solo Domino per regenerationem, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepe prius, et a significatione "possessionis" quod sit Ipsius, ita soli Domino, videatur supra n. 2974, et a significatione "sepulcri" quod sit regeneratio, de qua etiam supra n. 2916.
Arcana Coelestia 3 Passage 2986
#2986 Quod "ex filiis Heth" significet quod ex gentibus esset, constare potest a significatione "filiorum Heth": filii Heth non fuerunt apud quos 1Ecclesia instaurata fuit, sed sunt per quos Ecclesia illa repraesentatur; sunt enim omnia in Verbo repraesentativa, nec significant personas qui nominantur, sed per illos res quae sunt regni Domini et Ecclesiae; quod per "filios Heth" significetur nova Ecclesia, seu quod idem, illi qui a nova Ecclesia, prius passim dictum: at quod nova Ecclesia gentium seu a gentibus, patet ab illis quae dicta sunt ab Abrahamo ad filios Heth, "Peregrinus et incola ego vobiscum," vers. 4, quibus significatum quod Dominus illis ignotus, et tamen usque apud illos esse posset, n. 2915; inde patet quod per "filios Heth" significetur Ecclesia ex gentibus; de aliis non praedicari potest quod Dominus ignotus sit. Praeterea sciendum, cum aliqua Ecclesia fit nulla, 2 hoc est, cum perit charitas, et nova instauratur a Domino, quod raro si usquam hoc fiat apud illos apud quos vetus Ecclesia fuit, sed apud quos nulla Ecclesia prius, hoc est, apud gentes; ita factum quando Antiquissima Ecclesia periit, tunc nova quae Noahus dicta, seu Antiqua quae post diluvium, instaurata fuit apud gentes, hoc est, apud illos ubi nulla Ecclesia prius; similiter cum haec Ecclesia periit, tunc instar Ecclesiae institutum apud Abrahami posteros ex Jacobo, sic quoque apud gentes; Abrahamus enim cum vocatus, fuit gentilis, videatur n. 1356, 1992, 2559; ipsi Jacobi posteri in Aegypto adhuc magis gentiles facti sunt, usque adeo ut nesciverint prorsus Jehovam, proinde omnem cultum Divinum; postquam 2hoc Ecclesiae consummatum fuit, tunc Primitiva Ecclesia a gentibus instaurata est, rejectis Judaeis; similiter erit cum hac Ecclesia quae Christiana dicitur. Causa quod apud gentes 3 nova Ecclesia a Domino instauretur, est quia nulla principia falsi habent contra vera fidei, ignorant enim vera fidei; principia falsi imbuta ab infantia et postea confirmata, discutienda prius sunt antequam regenerari potest homo, et fieri 3Ecclesiae; immo gentes per mala vitae profanare non possunt sancta, nemo enim profanare sanctum potes qui ignorat quid sit, n. 593, 1008, 1010, 1059; 4gentiles, quia in ignorantia, absque offendiculis, ita sunt in statu recipiendi vera prae illis qui ab Ecclesia, et vera facile recipiunt omnes illi inter illos qui in bono vitae sunt, videatur de his n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366 2049, 2051, 2589-2604. @1 nova Ecclesia spiritualis$ @2 In A S wrote haec Ecc...then d and wrote hoc Ecclesiae. We may supply instar from five lines above.$ @3 Ecclesia$ @4 sunt gentiles qui$ De Repraesentationibus et Correspondentiis
Arcana Coelestia 3 Passage 2987
#2987 Quid repraesentationes et quid correspondentiae pauci norunt nec scire quisquam potest quid sint, nisi sciat quod mundus spiritualis sit et is distinctus a mundo naturali, nam inter spiritualia et naturalia dantur correspondentiae, et quae existunt a spiritualibus in naturalibus, sunt repraesentationes. Correspondentiae dicuntur quia correspondent, et repraesentationes quia repraesentant.
Arcana Coelestia 3 Passage 2988
#2988 Ut aliqua idea repraesentationum et correspondentiarum habeatur reflectatur modo super illa quae sunt mentis, nempe cogitationis et voluntatis haec solent e facie ita elucere ut pateant in ejus vultu, affectiones prae ceteris interiores ex oculis et in illis; cum illa quae sunt faciei, unum agunt cum illi quae sunt mentis, 1dicuntur correspondere, et sunt 2correspondentiae; et ipsi vultus faciei repraesentant, et sunt repraesentationes. Similiter se habet cum illis quae fiunt per gestus in corpore, ut et cum omnibus actionibus quae per musculos producuntur; quod haec fiant secundum illa quae cogitat et vult homo, notum est; ipsi gestus et actiones quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt mentis, et sunt repraesentationes; et quod concordent, sunt 3corespondentiae. @1 i tunc$ @2 i illa$ @3 concordantiae$
Arcana Coelestia 3 Passage 2989
#2989 Sciri etiam potest quod tales effigies non existant in mente quale sistuntur in vultu, sed quod modo sint affectiones quae sic effigiantur: tum quod tales actus non existant in mente quales sistuntur per actiones in corpore sed quod sint cogitationes quae sic figurantur; quae mentis sunt, illa spirituali: sunt, quae autem corporis, illa naturalia sunt; inde patet quod correspondentia detur inter spiritualia et naturalia; et quod repraesentatio sit spiritualium in naturalibus; seu quod idem, cum illa quae sunt interni hominis effigiantur in externo, tunc quae apparent in externo, sunt repraesentativa interni, et quae concordant, sunt correspondentia.
Arcana Coelestia 3 Passage 2990
#2990 1 Notum etiam est, vel esse potest, quod sit mundus spiritualis et quod mundus naturalis; mundus spiritualis in universali est ubi spiritus et angeli, et mundus naturalis ubi homines: in particulari, est mundus spiritualis et naturalis apud unumquemvis hominem, internus ejus homo est ipsi mundus spiritualis, externus autem est ipsi mundus naturalis; quae influunt e mundo spirituali et sistuntur in naturali, sunt in genere repraesentationes; et quantum conveniunt, sunt correspondentiae. @1 2890 I, an error continued to 2996$
Arcana Coelestia 3 Passage 2991
#2991 Quod naturalia repraesentent spiritualia, et quod correspondeant, etiam sciri potest ex eo quod naturale nullatenus existere possit nisi a causa se priore; causa ejus est ex spirituali; naturale quod non inde causam ducit, non datur; formae naturales sunt effectus, nec apparere possunt sicut causae, minus sicut causarum causae, seu principia, sed accipiunt formas secundum usum in loco in quo sunt; sed usque formae effectuum repraesentant illa quae sunt causarum; immo haec repraesentant illa quae sunt principiorum; ita omnia naturalia repraesentant illa quae sunt spiritualium quibus correspondent; immo etiam spiritualia repraesentant illa quae sunt caelestium ex quibus sunt.
Arcana Coelestia 3 Passage 2992
#2992 Ex multa experientia mihi scire datum est quod in mundo naturali, inque tribus ejus regnis, ne hilum sit quod non repraesentet aliquid in mundo spirituali, seu quod non ibi habeat aliquid cui correspondeat; praeter plures experientias id quoque constare 1potuit ab hac: aliquoties cum in loquela essem de visceribus corporis, et sequerer nexum illorum ab illis quae sunt capitis, ad illa quae sunt thoracis, usque ad illa quae sunt abdominis, quod tunc angeli qui supra me erant, duxerint cogitationes meas per spiritualia quibus illa correspondebant, et quidem ita ut nihil aberraret; illi ne hilum cogitabant de visceribus corporis de quibus ego, sed solum de spiritualibus quibus correspondebant. Talis est intelligentia angelica ut ex spiritualibus sciant omnia et singula quae in corpore, etiam arcanissima, quae nusquam ad cognitionem hominis pervenire possunt, immo omnia et singula quae in universo mundo, absque fallacia, et hoc quia inde causae, et causarum principia. @1 potest$
Arcana Coelestia 3 Passage 2993
#2993 Similiter se habet cum illis quae in regno vegetabili sunt; ibi ne hilum datur quod non aliquid repraesentat in mundo spirituali, et ei correspondet, quod multoties per simile commercium cum angelis scire datum: causae etiam mihi dictae sunt, quod nempe causae omnium rerum naturalium sint e spiritualibus, et principia causarum e caelestibus; seu quod idem, quod omnia quae in mundo naturali sunt, causam ducant a vero quod est spirituale, et principium a bono quod est caeleste; et quod naturalia procedant inde secundum omnes differentias veri et boni quae in regno Domini, ita ab Ipso Domino a Quo omne bonum et verum. Haec non possunt non ut peregrina videri, imprimis illis qui ultra naturam cogitatione ascendere nolunt vel nequeunt; et qui non sciunt quid spirituale, ac ideo nec agnoscunt.
Arcana Coelestia 3 Passage 2994
#2994 Homo quamdiu vivit in corpore, etiam parum de eo sentire et percipere potest, nam caelestia et spiritualia apud eum cadunt in naturalia quae in externo ejus homine, et ibi amittit ille sensationem et perceptionem illorum. Repraesentativa et correspondentia quae in externo ejus homine, etiam talia sunt ut non appareant similia illis quibus in interno homine correspondent, et quae repraesentant; ideo nec ad cognitionem ejus venire possunt antequam externis illis exutus est: beatus tunc qui in correspondentia est, hoc est, cujus externus homo correspondet interno.
Arcana Coelestia 3 Passage 2995
#2995 Homines Antiquissimae Ecclesiae, de quibus n. 1114-1125, quia in singulis naturae aliquid spirituale et caeleste videbant, adeo ut naturalia illis servirent modo pro objectis cogitandi de spiritualibus et caelestibus, idcirco potuerunt cum angelis loqui, et cum illis esse in regno Domini quod in caelis simul cum in regno Ipsius in terra, seu in Ecclesia: apud illos sic conjuncta erant naturalia spiritualibus, et prorsus correspondebant. Aliter vero post illa tempora, cum malum et falsum incepit regnare, seu cum post aureum saeculum, ferreum incepit; tunc quia non amplius correspondentia, claudebatur caelum, usque adeo ut vix scire vellent quod spirituale esset, immo tandem nec quod caelum et infernum, et quod vita post mortem.
Arcana Coelestia 3 Passage 2996
#2996 Arcanissimum in mundo est, at nihil notius in altera vita, etiam unicuique spiritui, quod omnia quae in corpore humano correspondentiam habeant cum illis quae in caelo, usque adeo ut ne quidem minima ibi particula sit, cui non spirituale et caeleste quoddam correspondet, seu quod idem, cui non societates caelestes, nam hae sunt secundum omnia genera et species spiritualium et caelestium, et quidem in tali ordine ut referant simul unum hominem, et hoc quoad omnia et singula, tam interiora quam exteriora ejus; inde est quod universum caelum dicatur quoque Maximus Homo; et inde est quod toties dictum1, quod haec societas pertineat ad hanc corporis provinciam, haec ad illam, et sic porro: causa est quia Dominus est solus Homo, et caelum repraesentat Ipsum; et Divinum Bonum et Verum quod ab Ipso, est quod facit caelum; in quo quia sunt angeli, dicuntur in Domino esse. Qui autem in inferno sunt, extra Maximum illum Hominem sunt, et correspondent sordibus, tum quoque vitiis. @1 i prius$
Arcana Coelestia 3 Passage 2997
#2997 Hoc quoque aliquatenus inde sciri potest quod spiritualis seu internus homo, qui est hominis spiritus et vocatur ejus anima, similiter correspondentiam habeat cum ejus naturali seu externo homine, et quod correspondentia talis sit ut quae interni hominis sunt, spiritualia et caelestia sint; at quae externi, naturalia et corporea; ut constare potest ab illis quae supra n. 2988, 2989 de vultibus faciei et de actibus corporis dicta sunt. Homo etiam quoad internum hominem est exiguum caelum, quia ad imaginem Domini creatus.
Arcana Coelestia 3 Passage 2998
#2998 Quod tales correspondentiae sint, per plures annos ita mihi familiare factum est ut vix aliquid familiarius, tametsi tale sit ut homo non sciat quod sit, 1nec credat quod aliquem nexum habeat cum mundo spirituali, cum tamen omnis nexus ejus est inde, et ne quidem subsistere potest momento, nec aliqua pars in illo, absque hoc nexu; inde 2omnis ejus subsistentia. Etiam scire mihi datum, quaenam societates angelicae ad unumquamvis provinciam corporis pertinent, tum quales sunt3, ut 4quaenam et quales ad provinciam cordis; 4quaenam et quales ad provinciam pulmonum, tum 4quaenam et quales ad hepatis5; tum 4quaenam et quales ad sensoria, ut ad oculum, ad aures, ad linguam, et ad reliqua; 6de quibus, ex Divina Domini Misericordia, singillatim. @1 et I but A had et credat quod nullum, changed nullum to aliquem but omitted to alter et to nec.$ @2 i est$ @3 i et quodnam spirituale et caeleste quod correspondet.$ @4 A has quinam, and in the last case qui, probably angeli is understood instead of societates as in I.$ @5 i et reliquorum viscerum$ @6 See after chaps. xxvii-xliii.$
Arcana Coelestia 3 Passage 2999
#2999 Praeterea nihil usquam in mundo creato datur, quod non correspondentiam 1habet cum illis quae in mundo spirituali sunt, et sic quod non suo modo aliquid in regno Domini 2repraesentat; inde omnium existentia et subsistentia. Si homo nosset, quomodo illa se habent3, nusquam, sicut solet, omnia naturae tribueret. @1 habeat$ @2 repraesentet$ @3 quoad origines et quoad derivationes$
Arcana Coelestia 3 Passage 3000
#3000 Inde est quod omnia et singula quae in universo sunt, repraesentent regnum Domini, usque adeo ut universum cum suis 1sideribus, suis atmosphaeris, suis tribus regnis, nihil aliud sit quam quoddam theatrum repraesentativum gloriae Domini quae in caelis: in regno animali non solum homo, sed etiam singula animalia, quoad minima et vilissima illorum, repraesentant; sicut vermiculi qui humi repunt, et vescuntur oleribus, cum tempus illorum nuptiarum instat, quod tunc fiant chrysallides, et mox instruantur alis, et sic attollantur ab humo in atmosphaeram, suum caelum, et ibi fruantur suo gaudio, et suo libero, ludentes inter se, et ex florum opimis victum habentes, ponentes ova, et sic consulentes posteritati; et qui tunc in sui caeli statu sunt, etiam in pulchritudine sua sunt; quod haec repraesentativa sint regni Domini, quisque videre potest. @1 A had caelis but d and i siceribus$
Arcana Coelestia 3 #3001 Quod non sit nisi unica vita, quae est Domini, quae influit et facit ut vivat homo, immo ut vivant tam boni quam mali, constare potest ab illis quae in explicatione Verbi n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2706, 2886-2889 dicta et ostensa sunt; illi vitae correspondent recipientia quae per influxum illum Divinum vivificantur, et quidem ita ut appareant sibi vivere ex se; haec correspondentia est vitae cum recipientibus vitae; recipientia, sicut sunt, ita vivunt; illi homines qui in amore et charitate sunt, in correspondentia sunt, nam conveniunt, et recipitur ab illis vita adaequate; illi vero qui in contrariis amori et charitati sunt, non in correspondentia sunt, quia ipsa vita non recipitur adaequate; inde talis apparentia vitae illis est quales sunt. Hoc illustrari potest a multis, sicut ab organis motoriis et sensoriis corporis in quae per animam vita influit; qualia illa sunt, tales sunt illorum actiones et sensationes: sicut etiam ex objectis in quae influit lux a sole, illa quales formae recipientes sunt, tales ibi colorificationes: at in mundo spirituali sunt omnes modificationes quae existunt ab influxu vitae, spirituales, inde tales differentiae intelligentiae et sapientiae.
Arcana Coelestia 3 #3002 Exinde quoque constare potest quomodo omnes formae naturales, tam quae animatae sunt, quam quae inanimatae, repraesentativae sint spiritualium et caelestium quae in regno Domini, hoc est, quod omnia et singula 1in natura repraesentent quantum et qualiter correspondent. @1 i quae$
Arcana Coelestia 3 #3003 Continuatio de repraesentationibus et correspondentiis sequitur ad finem capitis sequentis. |
|