URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM PRIMUM

Arcana Coelestia 2

Passage 2606

#2606 Verbum Veteris Testamenti olim vocatum fuit Lex et Prophetae; per Legem intellecta fuerunt omnia historica quae sunt libri quinque Mosis, Josuae, Judicum, Samuelis et Regum; per Prophetica, omnia prophetica quae sunt Esaiae, Jeremiae, Ezechielis, Danielis, Hosheae, Joelis, Amosi, Obadiae, Jonae, Michae, Nahum, Habakkuk, Zephaniae, Haggaei, Zachariae, Malachiae, tum quoque Psalmi Davidis. Historica Verbi etiam dicantur "Moses," inde passim pro Lege et Prophetis, dicitur "Moses et Prophetae"; et Prophetica "Elias," videatur Praefatio ad cap. xviii Genes.

Arcana Coelestia 2

Passage 2607

#2607 Quod historica attinet, sunt omnia historice vera quae ibi; praeter quae in primis capitibus Geneseos quae historica facta sunt, de quibus in Parte Prima: et tametsi historice vera sunt, usque sensum internum habent, et in eo sensu, sicut prophetica, agunt unice de Domino; agunt etiam de caelo et Ecclesia, et quae caeli et Ecclesiae sunt, sed illa sunt Domini, quare per illa spectant Dominum; inde sunt Verbum; historica ibi omnia sunt repraesentativa, et singula verba quibus describuntur, sunt significativa; quod historica sint repraesentativa, constat ab illis quae hactenus de Abrahamo 1 explicata sunt, et constabit (c)ab illis quae de Isaco, de Jacobo, ejus duodecim filiis, de Aegypto, de peregrinatione populi in deserto, de ingressu ejus in terram Canaanem, et de reliquis, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt: [2] quod singula verba quibus describuntur, sint significativa, patet etiam ab illis quae ostensa sunt, ut quod nomina significent res, sicut Aegyptus scientiam, Asshur rationale, Ephraim intellectuale, Tyrus cognitiones, Zion Ecclesiam caelestem, Hierosolyma spiritualem, et sic reliqua; similiter voces, sicut quod rex significet verum, sacerdos bonum, et quod in suo interno significatur sint reliquae, sicut regnum, urbs, domus, gens, populus, hortus, vinea, olivetum, aurum, argentum, aes, ferrum, aves, bestiae, panis, vinum, oleum, mane, dies, lux, et hoc constanter, tam in libris historicis quam 2 propheticis, tametsi a variis scripti sunt et diversis temporibus; quod nusquam tam constans foret nisi Verbum e caelo descenderit. Exinde sciri potest quod sensus internus sit in Verbo, praeter etiam ex eo quod Divinum Verbum nusquam agere possit de meris hominibus, ut de Abrahamo, Isaco, Jacobo, posteritate eorum, quae pessima gentium fuit, de regibus eorum, uxoribus, filiis, filiabus, meretricibus, rapinis, et parilibus, quae in se spectata ne quidem digna sunt ut nominentur in Verbo nisi per illa repraesentata et significata sint talia quae in regno Domini; haec sunt Verbo digna. @1 Abramo.$ @2 i in.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2608

#2608 His similia sunt quoque plurima apud Prophetas, sicut illa quae n. 1888 allata sunt; et hoc apud Esaiam, Ejulabit Moabus, Moabus totus ejulabit 1, ob fundamenta Kir-Hareseth 2, lugetis verumtamen attriti, nam agri Heshbonis defecerunt, vitis Sibmae; domini gentium contundunt palmites, usque ad 3 Jaeser pertigerunt, errarunt deserto, propagines ejus divulsae sunt; transiverunt mare, propterea deflebo fletu Jaeserem vitem Sibmae; rigabo te lacrima mea Heshbon et Elealeh, quia super vindemia, et quia super messe tua, hedad 4 cecidit xvi 7-9 5: et apud Jeremiam, Vox clamoris in Horonaim, devastatio et contritio magna; confracta est Moab, audiri fecerunt clamorem minorennes ejus, quia ascensu Luhith in fletu ascendit fletus, quia in descensu Horonaim hostes clamorem confractionis audiverunt.... Judicium venit ad terra planitiei, ad Holonem, et ad Jahzam, et ad Mephaatam, et super Dibonem, et super Nebonem, et super Bethdiblathaim, et super Kiriathaim, et super Bethgamul, et super Bethmeon, super Kerioth, et super Bozram, xlviii 3-5, 21-24; talia sunt perplurimis in locis Prophetica Verbi; quae nisi sensu internum haberent, nullius usus forent; cum tamen necessum sit Verbum quia Divinum, in se contineat leges regni caelestis in quod homo venturus. @1 2468 has ejulabit Moabus, Moabo, totus ejulabit$ @2 A and I have Chir Charesch, Sch has Kir Chareseth [ ] here but Kir Cheresch [ ] in v. 20 [AV v. 11].$ @3 a I$ @4 This Hebrew word means "a shout," either battle-cry, or shout of joy at vintage or harvest.$ @5 In Sch this is 16-18, a numbering which S uses in 2468 and 5480.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2609

#2609 Quod autem praecepta vitae attinet, ut sunt omnia Decalogi, et plura in Lege et Prophetis, illa quia ipsi vitae hominis inserviunt, sunt usui in utroque sensu, tam in litterali quam in interno: quae in sensu litterali, fuerunt pro populo et populis istius temporis, qui interna non capiebant; quae in sensu interno, fuerunt pro angelis, qui externa non curant: nisi praecepta Decalogi etiam continerent interna, nusquam cum tanto miraculo promulgata fuissent in monte Sinai; talia enim quae ibi, ut quod honorandi parentes, non furandum, non occidendum, non adulterandum, non concupiscenda alterius, sunt 1 quae etiam gentiles norunt, et in suis legibus praescripta habent, et quae filii Israelis quatenus homines novisse debuerunt absque tali promulgatione; sed quia praecepta illa inserviebant vitae in utroque sensu, et erant sicut formae externae productae ab internis, quae sibi correspondent, ideo e caelo super monte Sinai cum tanto miraculo descendebant, ac in sensu interno dicta et audita in caelo, at in sensu externo dicta et audita in terra; [2] ut pro exemplo, quod qui honorarent parentes, iis prolongarentur dies super terra; angeli qui in caelo, per "parentes" percipiebant Dominum, per "terram" Ipsius regnum, quod in aeternum sicut filii et heredes possiderent qui Ipsum ex amore et fide colunt; homines autem in terra per "parentes" intelligebant parentes, per "terram" terram Canaanem, per "prolongationem dierum" annos vitae; 2 quod "non furandum," angeli qui in caelo, percipiebant quod nihil adimerent Domino, (c)et sibi justitiae et meriti aliquid tribuerent; homines autem in terra, quod non furandum; haec quod vera sint in utroque sensu, constat: adhuc, quod "non occidendum," angeli in caelo percipiebant quod non odio aliquem haberent, et quod non exstinguerent aliquid boni et veri apud aliquem; at homines in terra, quod non occidendi amici: ita in reliquis. @1 i talia.$ @2 i haec vera fuerunt in utroque sensu.$ CAPUT XXI 1. ET JEHOVAH visitavit Saram, quemadmodum dixit; et fecit JEHOVAH Sarae, quemadmodum locutus est. 2. Et concepit et peperit Saram, Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum, ut locutus fuit cum illo DEUS. 3. Et vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi, quem peperit ei Sarah, Jishak. 4. Et circumcidit Abraham Jishakum filium suum, filium octo dierum, quemadmodum praecepit illi DEUS. 5. Et Abraham filius centum annorum, cum nasceretur illi Jishak filius ejus. 6. Et dixit Sarah, Risum fecit mihi DEUS, omnis audiens ridebit mihi. 7. Et dixit, Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah? quia peperit filium senectuti illius. 8. Et crevit natus, et ablactatus, et fecit Abraham convivium magnum, in die cum ablactavit Jishakum. 9. Et vidit Sarah filium Hagaris Aegyptiae, quem peperit Abrahamo, illudentem. 10. Et dixit Abrahamo, Ejice ancillam hanc, et filium ejus, quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako. 11. Et malum fuit verbum valde in oculis Abrahami, ob causas filii sui. 12. Et dixit DEUS ad Abrahamum, Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam; omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus, quia in Jishako vocabitur tibi semen. * * * 13. Et etiam filium ancillae in gentem ponam eum, quia semen tuum. 14. Et mane surrexit Abraham in matutino, et accepit panem et lagenam aquae, et dedit ad Hagar, posuit super humero ejus, puerum, et emisit illam; et ivit et erravit in deserto Beersheba. 15. Et consumptae sunt aquae e lagena, et conjecit puerum sub unum fruticum. 16. Et ivit, et sedit sibi e regione, elongando se circiter jactum arcus, quia dixit, Ne videam mortem pueri, et sedit e regione, sustulit vocem suam; et flevit. 17. Et audivit DEUS vocem pueri, et clamavit angelus DEI Hagarem e caelo, et dixit ei, Quid tibi Hagar? ne timeas, quia audivit DEUS vocem pueri, in quo ille ibi. 18. Surge, tolle puerum, et corrobora manum tuam in illo, quia in gentem magnam ponam illum. 19. Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae, et ivit, et implevit lagenam aquae, et potavit puerum. 20. Et fuit DEUS cum puero, et crevit, et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus. 21. Et habitavit in deserto Paran; et accepit illi mater ejus uxorem e terra Aegypti. * * * 22. Et fuit in tempore illo, et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum, dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens. 23. Et nunc jura mihi in DEUM hic, si mentitus fueris mihi, et filio meo, et nepoti meo; secundum benignitatem, quam feci tecum, facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es. 24. Et dixit Abraham, Ego jurabo. 25. Et redarguit Abraham Abimelechum, ob causas putei aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi. 26. Et dixit Abimelech, Non novi quis fecit verbum hoc, et etiam tu non indicasti mihi, et etiam ego non audivi, praeter quam hodie. 27. Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho, et percusserunt ambo illi foedus. 28. Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas. 29. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas? 30. Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc. 31. Propterea vocavit locum illa Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi. 32. Et percusserunt foedus in Beersheba; et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad terram Philistaeorum. 33. Et plantavit lucum in Beersheba; et invocavit ibi nomen DEI aeternitatis. 34. Et peregrinatus est Abraham in terra Philistaeorum diebus multis. CONTENTA

Arcana Coelestia 2

Passage 2610

#2610 IN sensu interno hic agitur primum de Divino Rationali Domini quod repraesentatur per Jishakum, vers. 1-8.

Arcana Coelestia 2

Passage 2611

#2611 Deinde de rationali mere humano quod tunc separatum quod est filius Hagaris Aegyptiae, vers. 9-12.

Arcana Coelestia 2

Passage 2612

#2612 Postquam hoc separatum, repraesentatur per eundem nempe per filium Hagaris, ut et per matrem, Ecclesia spiritualis, de qua et cujus statu, vers. 13-21.

Arcana Coelestia 2

Passage 2613

#2613. 1 De rationalibus humanis adjunctis doctrinae fidei, quae in se est Divina, vers. 22 ad finem. @1 This [ ] is marked N.B. three times in the margin of A.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2614

#2614 Doctrina cum illis adjunctis est Beersheba, vers. 14, 31, 33. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 2

Passage 2615

#2615 Vers. 1. Et Jehovah visitavit Saram, quemadmodum dixit; et fecit Jehovah Sarae, quemadmodum locutus est. "Jehovah visitavit Saram" significat praesentiam Divini caelestis in Divino spirituali: "quemadmodum dixit" significat sicut perceperat: "et fecit Jehovah Sarae" significat statum unitionis: "quemadmodum locutus est" significat sicut cogitavit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2616

#2616 "Jehovah visitavit Saram": quod significet praesentiam Divini caelestis in Divino spirituali, constat a significatione "Jehovae" quod sit Divinum caeleste, hoc est, Divinum Bonum seu ipsum Esse, quod quia est amoris et misericordiae, est ipsum Bonum: ex significatione "visitare" quod sit praesens esse: et ex significatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale, hoc est, Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2507.

Arcana Coelestia 2

Passage 2617

#2617 "Quemadmodum dixit": quod significet sicut perceperat, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 2238, 2260, 2552.

Arcana Coelestia 2

Passage 2618

#2618 "Et fecit Jehovah Sarae": quod significet statum unitionis, nempe Divini spiritualis Domini in Divino caelesti Ipsius, constat ex significatione "facere" cum praedicatur de Divino Domini, quod sit omne effectus, proinde status; et ex significatione "Jehovae," tam "Sarae," de qua mox supra n. 2616. Quod statum unitionis Divini spiritualis Domini in Divino caelesti Ipsius attinet, est ipsum conjugium boni et veri, unde conjugium caeleste, quod conjugium est regnum Domini in caelis et terris, ideo regnum Domini toties in Verbo dicitur "conjugium," et comparatur conjugio; causa quae arcanum, est quia ex conjugio Divini 1 Boni et Veri, (c)et Divini Veri et Boni in Domino est omnis amor conjugialis, et per hanc omnis amor caelestis et spiritualis. Quae praeterea arcana involvuntur his verbis quod "Jehovah visitavit Saram, quemadmodum dixit, et fecit Jehovah Sarae, quemadmodum locutus est," non edici possunt quia inexpressibilia; comprehendunt enim ipsum statum unitionis Divini Domini cum Humano Ipsius; apparentiae ejus sistuntur coram angelis a Domino per caelestes luces, et illustrantur per repraesentationes ineffabiles; sed nequeunt coram hominibus, quia erunt per talia quae sunt lucis mundi, in quae non cadunt, immo per descriptionem ex talibus plus obscurantur. @1 Divino I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2619

#2619 "Quemadmodum locutus est": quod significet sicut cogitavit, constat (c)a significatione "loqui" quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287; perceptio, quae significatur per "Jehovah dixit," fuit ex Divino caelesti, cogitatio autem, quae significatur per "Jehovah locutus," fuit ex Divino caelesti per Divinum spirituale; ideo est quasi repetitio in sensu litterae, nempe "quemadmodum dixit" et "quemadmodum locutus est": quid autem sit percipere ex Divino caelesti, et cogitare ex Divino caelesti per Divinum spirituale, non cadit in captum etiam illustratissimum per illa quae sunt lucis mundi; inde patet quomodo infinita reliqua possunt. Quod ex perceptione sit cogitatio, videatur n. 1919, 2515: apud hominem ita se habet: bonum est ex quo percipit, veram autem per quod cogitat; bonum est amoris et ejus affectionum, proinde est inde perceptio, verum autem est fidei, proinde est haec cogitationis; illud significatur in historicis Verbi per "dicere," hoc autem per "loqui"; at cum solum "dicere" legitur, tunc quandoque significat percipere, quandoque cogitare, quia "dicere" involvit utrumque.

Arcana Coelestia 2

Passage 2620

#2620 Vers. 2. Et concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum, ut locutus fuit cum illo Deus. "Concepit et peperit" significat quod esset et existeret: "Sarah Abrahamo" significat ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti (o)Domini: significat Divinum Rationale "senectuti illius" significat cum dies completi essent ut exueretur humanum: "ad tempus statum" significat cum Rationale tale esset ut reciperet: "ut locutus fuit cum illo Deus" significat sicut voluit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2621

#2621 1 Quod "concepit et peperit" significet quod esset et existere nempe, ut sequitur, Divinum Rationale ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, constat ex significatione "concipere parere": quod non alii conceptus et partus in sensu interno Verbi intelligantur quam spirituales et caelestes, videatur n. 2584; hic autem Divini, quia agitur de Rationali Domini Divino facto, de Quo, nempe Domino, principaliter praedicatur Esse et Existere, nam Solus Est Existit. Quod praeterea Esse et Existere attinet, apparent sicut forent paene idem, sed non sunt; unusquisque et unumquodvis a conceptione habet suum Esse, a partu autem suum Existere, ita, sicut conceptio est prior quam partus, est Esse prius quam Existere: [2] anima est ipsum Esse hominis, at sensitivum seu corporeum est illius Existere, nam illa existit in hoc: amor caelestis et spiritualis est ipsum Esse hominis qui regeneratur, at rationale et sensitivum, cum imbutum est amore illo, est illius Existere; ita se habet cum omnibus et singulis in universo, nam nihil usquam datur quod non habet suam conceptionem ut Sit, et suum partum ut Existat; quod ex eo etiam illustrari potest, sed coram eruditis, omnis effectus habet suam causam, et omnis causa habet suum finem; finis est Esse causae, et 2 causa est Existere finis pariter causa est Esse effectus, sed effectus est Existere causae. @1 There are three deleted drafts preceding this [ ] in A (see Appendix volume).$ @2 sed.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2622

#2622 "Sarah Abrahamo": quod significet ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, constat ex repraesentatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172(x), 2173, 2198, 2507, et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum caeleste, seu Divinum Bonum, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: de unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, videantur quae supra n. 2618 dicta sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2623

#2623 "Filium": quod significet Divinum Rationale, constat a significatione "filii"; filius in Verbi sensu interno significat verum, n. 489, 491, 533; et quia verum est praecipuum in rationali, n. 2072, 2189, etiam per filium significatur rationale; hic autem Divinum Rationale, in quo principaliter 1 est bonum; quod etiam "Isacus," qui hic est filius, repraesentat, de quo in sequentibus. @1 principale.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2624

#2624 "Senectuti illius": quod significet cum dies completi sunt ut exueretur humanum, constare potest a significatione "senectutis" quod sit status ut exueretur humanum et indueretur Divinum, de qua n. 2198; erat enim tunc Abraham senex centum annorum, per quem numerum quod plenus status unitionis significetur, in explicatione ad vers. 5 constabit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2625

#2625 "Ad tempus statum": quod significet cum rationale (t)esset tale ut reciperet, constare potest a significatione "temporis": bina sunt quae dum homo vivit in mundo, apparent essentialia, quia sunt propria naturae, nempe "spatium" et "tempus"; inde vivere in spatio et tempore, est vivere in mundo seu 1 natura, at haec bina nulla fiunt in altera vita; apparent usque in mundo spirituum tanquam aliqua, ex causa quia spiritus recentes a 2 corpore ideam naturalium secum habent, sed usque dein percipiunt quod non spatium et tempus ibi sint, sed pro illis status, et quod spatiis et temporibus in natura, status in altera vita correspondeant; spatiis status quoad esse, et temporibus status quoad existere: de spatio aut loco videatur n. 1274, 1379, 1380, 1382: inde unicuique potest evidens esse qualem ideam habere possit homo, dum in mundo seu natura est, de illis quae sunt alterius vitae, ac de pluribus arcanis fidei; quod non prius illis credere velit quam per illa quae sunt in mundo, immo per sensualia, capiat; is enim non aliter autumare potest quam si exueret ideam spatii et temporis, magis si ipsum spatium et tempus, quod prorsus nullus fieret, et sic quod ei nihil residuum foret ex quo sentire et cogitare posset, nisi quoddam confusum incomprehensibile; cum tamen prorsus contrarium est; angelica vita est talis, quae omnium sapientissima et felicissima. [3] Haec causa at quod per "aetates" in Verbo non significentur in sensu interno aetates sed status, ita in hoc versu per "senectutem" non senectus; tum quod per "numeros" non numeri, sed quidam status in specie, ut per numerum "centum annorum" de quo in sequentibus: ex his nunc constare potest quod per 3 "tempus statum" significetur status cum rationale tale esset ut reciperet. [4] Quod ipsam rem attinet, nempe, quod esset et existeret ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, Divinum Rationale, cum dies completi essent ut exueretur humanum, et cum rationale tale esset ut reciperet, quae in sensu interno significantur per "concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum," sciendum quod in intima rationalis incipiat humanum, videatur n. 2106, 2194; et quod Dominus successive progressus sit ad unionem Humanae Essentiae cum Divina, (c)et Divinae cum Humana, n. 1864, 2033, 2523 et hoc propria potentia, n. 1921, 2025, 2026, 2083: per continuas tentationes et victorias n. 1737, 1813, 1690: et per continuas revelationes ex Suo Divino n. 1616, 2500: et hoc tandem ut expulerit omne humanum maternum n. 1414, 1444, 2574 et quod sic Humanum Suum quoad Rationale Divinum fecerit, secundum illa quae in hoc versu: inde patet quomodo intelligendum, cum dies completi sunt ut exueretur humanum et cum rationale tale esset ut reciperet: [5] aliqua idea ejus rei haberi potest ex illis quae fiunt apud eos qui regenerantur; caelestia quae sunt amoris et spiritualia quae sunt fidei, non simul sed successive illis implantantur a Domino, et cum per illa rationale hominis tale factum est ut recipere possit, tunc primum regeneratur, ut plurimum per tentationes in quibus vincit; haec dum fiunt, sunt dies completi ut exuat veterem hominem (c)et induat novum; de regeneratione hominis videatur n. 677, 679, 711, 848, 986, 1555, 2475. @1 i in.$ @2 e.$ @3 i hic.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2626

#2626 "Ut locutus fuit cum illo Deus": quod significet sicut voluit, constare potest a significatione "loqui" quod sit cogitare, de qua n. 2271, (x)2287, 2619; quod autem hic sit velle, est quia dicitur quod (t)Deus locutus, nam cogitare Divinum est velle.

Arcana Coelestia 2

Passage 2627

#2627 Vers. 3. Et vocavit Abraham nomen filii tui nati sibi quem peperit ei Sarah, Jishak. "Vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi" significat quoque ejus quod Divinum: "quem peperit ei Sarah" significat esse et existere ex Divino spirituali unito Divino caelesti: "Jishak" significat Divinum Rationale.

Arcana Coelestia 2

Passage 2628

#2628 "Vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi": quod significet quale ejus quod Divinum, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus quoad Divinum caeleste seu Divinum Bonum, de qua multoties 1 prius; ex significatione "vocare nomen" quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; et ex significatione "filii" quod sit rationale, de qua n. 2623; tum a significatione "nati sibi" quod sit existere a Divino; inde patet quod "vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi" significet quale ejus quod Divinum. Ex his paucis verbis elucent tria arcana illis qui in sensu interno sunt: Primum, quod Divinum Humanum Domini ex Ipso Divino exstiterit, de quo in hoc versu ulterius agitur: Alterum, quod Divinum Humanum Domini a Jehovah non modo conceptum, sed etiam natum sit, inde Dominus quoad Divinum Humanum vocatur Filius Dei, et Unigenitus, Joh. i 14, 18, (x)49; iii 16, 18, 35, 36; v 19-27; vi 69; ix 35, x 36; xi 27; xiv 13, 14; xvii 1; xx 31; similiter apud reliquos Evangelistas; Tertium, quod Divinum Humanum Domini sit nomen Jehovae, hoc est, quale Ipsius, videatur Joh. xii 28. @1 aliquoties.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2629

#2629 "Quem peperit ei Sarah": quod significet esse et existere ex Divino spirituali unito Divino caelesti, constat ex significatione "parere" quod sit existere, de qua n. 2621, et quia partus involvit conceptionem, et partus seu existere est ex Divino spirituali, et conceptio seu esse ex Divino caelesti, quae hic unita sunt, inde "parere" hic significat et esse et existere; tum ex repraesentatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale unitum Divino caelesti, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, (x)2173, 2198, 2507. Haec arcaniora sunt quam ut possint describi, immo quam ut possint illustrari per aliqua, (o)quae in mundo, sunt pro mentibus angelicis, quibus haec sistuntur per inefibilia in luce caeli.

Arcana Coelestia 2

Passage 2630

#2630 "Jishak": quod significet Rationale Divinum, constat ex illis quae de Abrahamo, Isaco, et Jacobo, prius n. 1893, 2066, 2083 dicta sunt, nempe quod "Abrahamus" repraesentet Supremum Divinum [Domini], "Isacus" Divinum Rationale, et "Jacobus" Divinum Naturale Ipsius; ut quoque ex sequentibus constabit, ubi de Isaco.

Arcana Coelestia 2

Passage 2631

#2631 Vers. 4. Et circumcidit Abraham Jishakum filium suum, filium octo dierum, quemadmodum praecepit illi Deus. "Circumcidit Abraham Jishakum filium suum" significat purificationem rationalis: "filium octo dierum" significat principium et continuum: "quemadmodum praecepit Deus" significat secundum ordinem Divinum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2632

#2632 "Circumcidit Abraham Jishakum filium suum": quod significet purificationem rationalis, constat (c)a significatione "circumcidi" quod sit purificari, de qua n. 2039; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Rationale Divinum, de qua n. 2630. [2] Quod primum rationale Domini natum sit sicut apud alios, nempe per scientifica et cognitione prius dictum est ubi de "Ismaele," per quem illud rationale repraesentatur; hoc, quia per scientifica et cognitiones natum fuit, ita per viam externam quae est sensualium, sicut apud alios, non potuit quin plura apud se habuerit ex mundanis, ideae enim rationalis inde comparantur, et hoc magis quia ei hereditarium a matre; illa munda: erant, et hoc hereditarium, quae Dominus successive a rationali Suo expulit, et hoc usque dum tale esset ut recipere posset Divinum, n. 2624, 2625; tunc natum est Divinum Rationale Domini, quod per "Isacum" repraesentatur, n. 2630, et quidem non per viam externa quae est sensualium, ut rationale prius, sed per viam internam ex Ipso Divino, n. 2628, 2629; hoc quia non una vice sed successive factum, n. 1690, 2033, purificatum est, et hoc continue, quod significatur per quod "circumcidit Abraham filium suum, filium octo dierum": quod Dominus Rationale Suum successive Divinum fecerit, et continue purificaverit, constat etiam apud Johannem, Jesus dixit, Pater glorifica nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28; [3] quod "glorificare" sit "Divinum facere, videatur n. 1603, 1999. Per circumcisionem in Ecclesia Antiqua, nec aliud repraesentatum (c)et significatum est quam ut purificaretur homo ab amoribus sui et mundi, et hoc quoque successive et continue, videatur n. 2039, 2046 ad fi., 2049, 2056, praecipue cum natus est novus seu cum regeneratus; tunc enim per viam internam, hoc est, per bonum conscientiae, influit Dominus, ac separat successive et continue illa quae ex hereditario et ex actuali malo adhaerent.

Arcana Coelestia 2

Passage 2633

#2633. "Filium octo dierum": quod significet principium continuum, constat ex significatione "octavi diei," quo circumcidebantur, quod sit principium quodcumque, ita continuum, de qua n. 2044.

Arcana Coelestia 2

Passage 2634

#2634 "Quemadmodum praecepit Deus: quod significet secundum ordinem Divinum, constat ex significatione "praecipere Deus," seu praeceptorum; praecepta Dei, seu quae praecepit Deus, sunt omnia et singula Divini ordinis, usque adeo ut Divinus ordo non sit nisi perpetuam praeceptum Dei; quare secundum praecepta Dei et in praeceptis Dei vivere, est secundum ordinem Divinum (c)et in ordine Divino; inde est quod per "praecepit Deus" hic significetur secundum ordinem Divinum. Secundum ordinem Divinum fuit quod omnis masculus a nativitate octavo die circumcideretur 1, non quod circumcisio aliquid faceret, seu qui circumcisi, prae incircumcisis intrarent in regnum Dei; sed quia talis ritus in Ecclesia repraesentativa correspondebat purificationi cordis, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur: quod cor, hoc est, 2 interiora hominis, successive et continue a malis quae sunt cupiditatum et a falsis quae sunt phantasiarum inde, purificanda, est secundum ordinem Divinum, praecepta de purificatione cordis sunt omnia et singula ordinis Divini; quantum itaque homo in praeceptis illis, tantum in ordine Divino, vivit; et quantum in hoc, tantum apud eum omnia 3 a Domino disponuntur secundum ordinem qui ab Ipso in caelis, tam nempe ejus rationalia quam scientifica; inde fit homo exiguum caelum (t)correspondens maximo. @1 After masculus.$ @2 i quod.$ @3 omnia apud eum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2635

#2635 Vers. 5. Et Abraham filius centum annorum, cum nasceretur illi Jishak filius ejus. "Abraham filius centum annorum" significat plenum statum unitionis: "cum nasceretur illi Jishak filius ejus" significat cum Rationale Domini Divinum factum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2636

#2636 "Abraham filius centum annorum": quod significet plenum statum unitionis, constat a significatione "centum" quod sit plenum, de qua in mox sequentibus, et a significatione "annorum" quod sit status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893, hic, status unitionis. Quid plenus status unitionis Divini Domini cum Humano Ipsius, seu quod idem, cum Rationali, nam humanum incipit in intimo rationalis, n. 2106, 2194, non ita ad captum dici potest, sed usque illustrari per illa quae apud hominem vocantur plenus status, cum reformatur et regeneratur: [2] notum est quod homo non possit regenerari quam in ad adulta aetate, quia tunc primum ratione et judicio pollet, ac ita recipere potest (t)bonum et verum a Domino; antequam in statum illum venit, praeparatur ille a Domino per id quod insinuentur ei talia quae inservire possint ei pro humo recipiendi semina veri et boni, quae sunt plure Status innocentiae et charitatis, tum etiam cognitiones boni et veri, et inde cogitationes, quod fit per plures annos antequam regeneratur; quando homo illis imbutus est, et sic praeparatus, tunc dicitur statu ejus plenus, nam tunc interiora disposita sunt ad recipiendum; apuc hominem appellantur omnia illa quibus donatur a Domino ante regenerationem et per quae regeneratur, "reliquiae," quae in Verbo significantur per numerum "decem," n. 576, 1738, 2284, tum quoque per "centum," cum plenus status est regenerationi 1, n. 1988: [3] haec illustrationi esse possunt, quid significatur per plenum statum unitionis Humani cum Divino in Domino, nempe, cum Ipse ex propria potentis per pugnas tentationum et victorias, et per potentias Divinae sapientiae et intelligentiae, tantum Divini in Humano, hoc est, (o)in Rationali Sibi comparavit, ut Ipsum Divinum unire posset Divino acquisito in Rationali: ut hic status repraesentaretur, factum est quod Abrahamo, tametsi per plures annos moratus in terra Canaane, non prius nasceretur Jishak, quam cum esset aetate centum annorum: haec sunt arcana quae in numero "centum annorum," quae fuerunt Abrahamo, continentur. [4] Quod numerus "centum" significet plenum, constare quoque 2 potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Non erit inde amplius infans dierum, et senex qui non impleverit dies suos, nam puer filius centum annorum morietur, et peccator filius centum annorum maledicetur, lxv 20; ubi manifeste "centum" pro pleno, nam dicitur "non erit amplius infans dierum (o)et senex, qui non impleverit dies (o)suos, et puer ac peccator 3, centum annorum," hoc est, cum plenus status ejus: [5] apud Matthaeum, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, xix 29; Marc. x 29, 30; ubi "centuplum" pro pleno, seu "mensura bona, pressa, agitata et superfluente," Luc. vi 38: [6] apud Lucam, Aliud semen cecidit super terram bonam, et enatum fecit fructum centuplum, viii 8; Matth. xiii 8, 23; Marc. iv 20; ubi "centum" etiam pro pleno, qui numerus non dictus fuisset nisi id significavisset: sint aliter ubi Dominus per parabolam loquitur de debitoribus, quod Unus deberet centum batos olei, et alter centum coros tritici, Luc.(x) xvi 5-7; ita quoque alibi ubi centum nominatur; similiter se habet cum mille, de quo numero videatur n. 2575. @1 T suggests regenerationis.$ @2 After aliis.$ @3 filius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2637

#2637 "Cum nasceretur illi Jishak filius ejus": quod significet cum Rationale Domini Divinum factum, constat ex significatione "nasci" quod sit existere, de qua n. 2584, 2621, 2629; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua n. 2630; hoc "nasci" dicitur Abrahamo cum Divinum factum, ut quoque supra vers. 3, "vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi," videatur n. 2628.

Arcana Coelestia 2

Passage 2637

#2637 "Cum nasceretur illi Jishak filius ejus": quod significet cum Rationale Domini Divinum factum, constat ex significatione "nasci" quod sit existere, de qua n. 2584, 2621, 2629; et ex repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua n. 2630; hoc "nasci" dicitur Abrahamo cum Divinum factum, ut quoque supra vers. 3, "vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi," videatur n. 2628.

Arcana Coelestia 2

Passage 2639

#2639 "Dixit Sarah": quod significet perceptionem ex Divino spirituali, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua saepius; et ex repraesentatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 2622.

Arcana Coelestia 2

Passage 2640

#2640 "Risum fecit mihi Deus": quod significet affectionem veri caelestis, constat a significatione "risus" quod sit affectio veri, de qua n. 2072, 2216, et ex "facere Deus" quod sit caeleste ex quo.

Arcana Coelestia 2

Passage 2641

#2641 Quod "omnis audiens ridebit mihi" significet quod omnia ibi affectionem habitura, constat ex significatione "audire et ridere"; audire in Verbo praedicatur de illis quae sunt affectionis, ridere 1 autem de illis quae sunt cogitationis, quod constare potest (c)ex perpluribus loci" in Verbo, tum quoque a correspondentiis, videatur n. 2542; hic quia agitur de affectione veri caelestis, dicitur "omnis audiens," quo significantur omnia quae affectionis: quod "ridere" sit affici vero, seu affectionem veri habere, videatur n. 2072, 2216, 2640. @1 videre AI.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2642

#2642 "Et dixit": quod significet cogitationem, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, tum quoque cogitare, de qua saepius videatur 2619 ad fin.

Arcana Coelestia 2

Passage 2643

#2643 "Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah?": quo significet quod Dominus propria potentia implantaverit Humanum Divino, constat ex repraesentatione "Abrahami," tum "Sarae," et significatione "lactare" et "filiorum"; quod "Abraham" repraesentet Divinum Bonum, et "Sarah" Divinum Verum, ostensum est; quo "lac" sit spirituale ex origine caelesti, seu verum ex bono, videatur n. 2184, ita "lactare" est implantare illud; quod "filii" sint vera, hi quae in Rationali, constat ex significatione "filiorum," n. 489-491, 531 quod haec in sensu interno significent quod Dominus ex propria potentia (t)Humanum implantaverit Divino, est quia Divinum Verum est idem ac Divinum Humanum, de quo cum dicitur quod "lactet filios Abrahamo," significatur quod Humanum implantaverit Divino, et quia Humanum, est ex propria potentia: sed haec aegre queunt clarius ad intellectum explicari; si pluribus, obscurescet sensus adhuc magis, nam sunt Divina, quae solum coram angelis per caelestia et spiritualia sisti queunt; si coram homine aliquo stilo elevatiore, caderent in ideas materiales et corporeas quas homo habet 1. [2] Praeterea sciendum, quod Divinum Rationale Domini quoad quale cum primo natum es describatur his verbis, "Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit mihi: et dixit, Quis dixisset Abraham, Lactabit filios Sarah?" e more antiquo enim fuit, cum nasceretur infans, quod nomen significativum status inderetur, et quod status tunc quoque describeretur, sicut cum Cain nasceretur Havae et Adamo, Gen. iv 1; cum Sheth illis, Gen. iv 25; cum Noah Lamecho, Gen. v 29; cum Esavus et Jacobi Isaco, Gen. xxv 25, 26; cum duodecim filii Jacobo, Gen. xxix 32-3: xxx 6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; xxxv 18; cum Perez et Zerah Tamari Gen. xxxviii 29, 30; cum Menasheh et Ephraim Josepho, Gen. xli 51, 52; cum Gershom et Eliezer Mosi, Exod. ii 22; xviii 4: quid hi omnes repraesentant, et quid significant in sensu interno, descriptioni adjunctae nomini quod indebatur, involutum est; ita hic quid Jishak; quid autem involvitur, patet aliquantisper a summaria explicatione, sed arcaniora usque recondita sunt, nam sunt Divina, quae nullis formis et formulis vocum expressibilia sunt. @1 i in quibus nihil lucis talium.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2644

#2644 Quod "quia peperi filium senectuti illius" significet quod hoc fieret cum dies completi essent, constat ab explicatione eorundem paene verborum in versu 2, de quibus n. 2621-2624.

Arcana Coelestia 2

Passage 2645

#2645 Vers. 8. Et crevit natus, et ablactatus, et fecit Abraham convivium magnum, in die cum ablactavit Jishakum. "Crevit natus" significat ulteriorem perfectionem Rationalis Domini: "et ablactatus" significat separationem rationalis mere humani: "fecit Abraham convivium magnum" significat cohabitationem et unionem: "in die cum ablactavit Jishakum" significat statum separationis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2646

#2646 "Crevit natus": quod significet ulteriorem perfectionem rationalis Domini, constat (c)a significatione "crescere" quod sit perfici; et ex significatione "nati seu filii" quod sit Rationale Divinum Domini, de qua n. 2623.

Arcana Coelestia 2

Passage 2647

#2647 "Et ablactatus": quod significet separationem rationalis mere humani, constat ex significatione "ablactari" quod sit separari, sicut infantes ab uberibus matris; quod separatum sit rationale mere humanum, ulterius in hoc capite describitur, et repraesentatur per "filium Hagaris quod ejectus domo."

Arcana Coelestia 2

Passage 2648

#2648 "Fecit Abraham convivium magnum": quod significet cohabitationem et unionem, constat a significatione "convivii" quod sit cohabitatio, de qua n. 2341; hic quoque unio, quia agitur de Domino, cujus Humanum unitum Divino ac Divinum Humano, et quia agitur de hac unione, dicitur "convivium magnum."

Arcana Coelestia 2

Passage 2649

#2649 "In die cum ablactaret Jishakum": quod significet statum separationis, constat (c)a significatione "diei" quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, et ex significatione "ablactari" quod sit separari, de qua n. 2647. A versu primo hujus capitis actum est de unitione Divinae Essentiae cum Humana Domini, hoc ordine; vers. 1, De praesentia Divini in Humano, unitionis causa: vers. 2, De praesentia Humani in Divino, ita de reciproca unitione, de qua n. 2004 vers. 3, Quod ex unitione illa Humanum factum Divinum: vers. 4, Et hoc successive et continue cum Dominus vixit in mundo: vers. 5, Quodque hoc incoharet, cum status rationali esset ut reciperet: vers. 6, 7, Describitur status unitionis quoad ejus quale, cum arcanis. Sequitur nunc de separatione humani materni, et continuatur usque ad vers. 12; quae separatio in hoc versu significatur per "ablactationem Isaci," et in sequentibus repraesentatur per "filium Hagaris quod emissus domo"; et quia unio Divini Domini cum Humano Ipsius, et Humani cum Divino, est ipsum conjugium 1 Boni et Veri, ac inde est conjugium caeleste, quod idem est ac regnum Domini, ideo memoratur "convivium magnum quod fecit Abraham cum ablactaretur Isacus," per quod primum conjugii seu prima unio significatur, (m)quod convivium nisi significavisset arcanum, sicut etiam ablactatio, nusquam memoratum fuisset.(n) [2] Quia nunc sequitur de separatione humani prioris quod fuit Domino a 2 matre, et tandem de ejus plenaria exuitione, sciendum quod Dominus successive et continue usque ad ultimum vitae cum glorificatus, separaverit a se et exuerit illud quod mere humanum fuit, quod nempe traxit a matre, usque tandem ut non amplius filius ejus esset sed filius Dei, sicut quoad conceptionem etiam quo nativitatem, et sic unus cum Patre, "et Ipse Jehovah: quod separaverit a se (c)et exuerit omne humanum quod a matre, ita ut amplius non esset filius ejus, patet clare a Domini verbis, apud Johannem, Cum deficeret vinum, dixit mater Jesu ad Ipsum, Vinum non habent; dicit illi Jesus, Quid Mihi et tibi, mulier? ii 3, 4: apud Matthaeum, Dixit quidam, Ecce mater Tua et fratres Tui foris stant, quaerentes Tibi loqui; at Jesus respondens dixit ei qui dixerat. Quis est mater Mea, et qui fratres Mei? et extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est caelis, ille Meus frater, et soror, et mater, xii 47-49 [A.V. 47-50]; Marc. iii 32-35; Luc. viii 20, 21: apud Lucam, Tollens quaedam mulier vocem ex populo, dixit Ipsi, Beatus venter qui peperit Te, et ubera quae suxisti; at Jesus dixit, Beati illi qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, xi 27, 28; [3] ubi cum mulier 3 de matre, Dominus de illis locutus 4 de quibus supra nempe "quisquis fecerit voluntatem Patris Mei 5, ille Meus frater, 6 soror, et mater," quod idem est cum his, "beati illi qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud": apud Johannem, Jesus videns matrem, et discipulum astantem, quem diligebat, dixit matri Suae, Mulier, ecce filius tuus; deinde dixit discipulo, Ecce mater tua; quare ab ista hora accepit eam discipulus apud se, xix 26, 27; ex quibus verbis patet quod Dominus diceret ei sicut illa cogitabat cum videret Ipsum in cruce, sed usque non vocat illam matrem sed mulierem, et quod transferret matris nomen ad 7 illos qui significantur per discipulum, quare dixit discipulo, "Ecce mater tua": adhuc manifestius ab ipsis Domini verbis, apud Matthaeum, Jesus interrogavit Pharisaeos, dicens, Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? dicunt Ipsi, Davidis; dicit illis, Quomodo ergo David in spiritu Dominum Ipsum vocat, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum? si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est? et nemo potuit Ipsi respondere verbum, xxii 39 ad fin.; Marc. xii 35-37; Luc. xx 42-44; ita nec amplius fuit illius Davidis quoad 8 carnem. [4] Porro quod separationem et exuitionem humani materni attinet, hoc non capiunt qui mere corporeas ideas de Humano Domini habent, et cogitant de illo sicut de humano alius hominis, inde talibus scandala: illi non sciunt quod qualis vita talis homo, et quod Divinum Esse vitae, seu Jehovah, fuerit Domino a conceptione, et quod simile Esse vitae in Humano Ipsius exstiterit per unionem. @1 i Divini.$ @2 ex.$ @3 illa.$ @4 locutus after supra.$ @5 i Qui est in caelis.$ @6 i et.$ @7 in.$ @8 secundum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2650

#2650 Vers. 9. Et vidit Sarah filium Hagaris Aegyptiae, quem peperit Abrahamo, illudentem. "Et vidit Sarah" significat intuitionem Domini ex Divino spirituali: "filium Hagaris Aegyptiae" significat in rationale mere humanum; "Hagar Aegyptia" est affectio scientiarum, ex qua rationale illud ut a matre natum: "quem peperit Abrahamo" significat quod a Divino caelesti ut a patre exstiterit: "illudentem" significat non congruum et favens Divino Rationali.

Arcana Coelestia 2

Passage 2651

#2651 "Et vidit Sarah": quod significet intuitionem Domini ex Divino spirituali, constat a significatione "videre" quod sit intelligere, de qua n. 897, 2150, 2325, quod idem est ac ex mentis visu intueri; et ex repraesentatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 2622: "vidit Sarah" est quod Divinum spirituale intueretur, quo idem est ac quo Dominus ex Divino spirituali.

Arcana Coelestia 2

Passage 2652

#2652 "Filium Hagaris Aegyptiae": quod significet in rationale mere humanum, et quod "Hagar Aegyptia" sit affectio scientiarum ex qua rationale illud ut a matre natum, constat (c)ex significatione "filii," nempe Ismaelis quod sit primum rationale quod Domino, de qua in cap. xvi Gen. ubi de Hagare et Ismaele agitur; et ex repraesentatione ejus, et Hagaris Aegyptiae quae mater 1, de qua etiam ibi: quod rationale primum seu mere humanum apud Dominum, conceptum sit a Divino caelesti ut a patre, et natum ab affectione scientiarum ut a matre, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910. @1 i quod sit affectio scientiarum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2653

#2653 "Quem peperit Abrahamo": quod significet quod a Divini ex caelesti ut a patre exstiterit, constat a significatione "parere" quod existere, de qua n. 2621, 2629; et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum caeleste, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: quod rationale illud ex Divino caelesti Domini ut a patre exstiterit videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910.

Arcana Coelestia 2

Passage 2654

#2654 "Illudentem": quod significet non congruum et favens Divino Rationali, constare potest a significatione "illudere" quod affectionis contra id quod non sibi congruit et favet. In versu praecedente dictum quod "crevit natus, et ablactatus" et quod "Abraham fecerit convivium magnum cum ablactavit Jishakum," per quae significatum quod cum Rationale Domini Divinum fieret, rationale quod prius, separaretur: ideo nunc immediate sequitur de filio Hagaris Aegyptiae, per quem quod illud rationale intelligatur, in explicatione ad cap. xvi Gen. ubi de Ismaele et Hagare agitur, ostensum est; inde quoque patet quod illa quae in sensu interno, continua serie consequantur. [2] Quod autem rationale primum Domini attinet, hoc quia natum sicut apud alium hominem, nempe per scientias et cognitiones, non potuit quin in veri apparentiis esset, quae non vera sunt in ut constare potest ab illis quae n. 1911, 1936, 2196, 2203, 2209, 2519 allata sunt; et quia in veri apparentiis, non potuerunt ei congruere nec favere vera absque apparentiis, qualia sunt Divina, tam quia illa non capit, quam quia ei adversantur: [3] sed illustrationi sint exempla. Rationale humanum, quod scilicet natum 1 a mundanis per sensualia et dein ab analogis mundanorum per scientifica et cognitiones, paene irridet hoc seu illudit, si ei diceretur quod non viveret ex se, sed quod ei appareat sicut viveret ex se; et quod plus vivat, hoc est, sapientius et intelligentius, beatius et felicius, qui minus credit quod 2 vivat (c)ex se, et quod haec vita sit angelorum, imprimis illorum qui caelestes sunt, ac intimi seu proximi Domino; sciunt enim quod nullus vivat a se, quam solus Jehovah, hoc est, Dominus. [4] Rationale illud illuderet quoque, si ei diceretur quod nullum ei proprium sit, sed quod fallacia aut apparentia sit quod habeat; et adhuc magis, si (o)ei diceretur quod quo plus in fallacia sit quod proprium ei, eo minus habeat, ac vicissim; pariter quicquid ex proprio cogitat et agit, quod sit malum tametsi 3 esset bonum; et quod non prius sapiat quam cum credit et percipit quod omne malum ab inferno, et omne bonum a Domino; in illa fide, immo perceptione, sunt omnes angeli, qui tamen proprium abundantius quam omnes habent, sed sciunt et percipiunt quod illud a Domino, at quod prorsus appareat sicut eorum. [5] Adhuc rationale illud illuderet, si diceretur quod in caelo maximi sint qui minimi; quod sapientissimi, qui se minime sapientes esse credunt et percipiunt; quod felicissimi, qui alios maxime felices, se autem minime, esse volunt; quod caelum sit infra omnes velle esse, at infernum supra omnes; consequenter quod in gloria caeli sit prorsus nihil quod est in gloria mundi. [6] (m)Similiter illuderet rationale illud, si diceretur quod in altera vita nihil spatii et temporis sit, sed quod sint status secundum quos sunt apparentiae; et quod vita eo caelestior sit, quo longius ab illis quae sunt spatii et temporis abest, et (o)quo propius est ad illa quae sunt aeternum, in quo, nempe aeterno, nihil prorsus (c)ab idea temporis, nec ab analogo ejus, inest(n): ita in innumerabilibus aliis. [7] Quod talia in rationali mere humano essent, et quod ideo hoc rationale Divina illuderet, vidit Dominus, et quidem ex Divino spirituali, quod significatur per quod "vidit Sarah filium Hagaris Aegyptiae," n. 2651, 2652: quod homo ex interiore possit intueri in illa apud se quae infra sunt, ab experientia notum est illis qui in perceptione sunt, etiam illis qui in conscientia, nam vident eousque, ut ipsas suas cogitationes redarguant; inde possunt regenerati videre quoque eorum rationale quod iis ante regenerationem, sit; sed talis perceptio apud hominem est a Domino; verum Domini fuit ex Se Ipso. @1 natura I.$ @2 A had quo minus credit et sic quo minus ei apparet quod but alters first quo to qui.$ @3 A had tametsi esset bonum quod faceret but d quod faceret. The meaning is evidently that "what was done" may be good but that "the man"s action" is bad.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2655

#2655 Vers. 10. Et dixit Abrahamo, Ejice ancillam hanc, et filium ejus, quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako. "Dixit Abrahamo" significat perceptionem ex Divino: "ejice ancillam hanc et filium ejus" significat quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt: "quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako" significat quod rationale mere humanum cum Rationali ipso Divino non posset communem vitam habere, neque quoad verum neque quoad bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2656

#2656 "Dixit Abrahamo": quod significet perceptionem Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod percipere, de qua saepius antea, et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum caeleste seu Divinum Bonum, de qua n. 2622.

Arcana Coelestia 2

Passage 2657

#2657 Quod "ejice ancillam hanc et filium ejus" significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt, constat ex significatione "ejicere" quod sit exterminare, ex significatione "ancillae" quod sit affectio rationalium et scientificorum, ita bonum eorum, de qua n. 2567, et ex significatione "filii" quod sit verum istius rationalis, de qua n. 264, 489, 533, 1147; 1 sed est bonum et verum apparens, quae praedicantur de rationali hoc primo seu mere humani inde est quod "ejice ancillam hanc et filium ejus" significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt. Quomodo hoc habet, nempe quod primum rationale exterminatum sit, cum Divinum successit, prius passim dictum et ostensum est, sed quia hic in specie de illo agitur, paucis adhuc explicandum. [2] Sunt apud unumquemvis hominem qui regeneratur, bina rationalia, unum ante regenerationem alterum post regenerationem: primum, quod ante regeneratione comparatur per experientias sensuum, per reflexiones super illa quae in vita civili, et in vita morali, perque scientias, et per ratiocinia inde et per eas, tum per cognitiones spiritualium ex doctrina fidei seu Verbo; sed haec non amplius tunc vadunt quam paululum supra ideas memoriae corporeae, quae respective admodum materiales sunt; quicquid itaque tunc cogitat, est ex talibus, vel ut visu interiore intellectuali simul comprehendantur, sistuntur talium similia comparative vel analogice; ejuscemodi est rationale primum, seu quod ante regenerationem. [3] At rationale post regenerationem formatur a Domino per affectiones veri et boni spiritualis, quae affectio mirabiliter a Domino implantantur veris rationalis prioris, et vivificantur ibi (o)illa quae congrua sunt et favent; cetera autem, sicut nullius usus, separantur inde, usque tandem ut bona et vera spiritualia colligantur quasi in fasciculos, rejectis incongruis quae non vivificari possunt, quasi ad peripheriam, et hoc successive sicut bona et vera spiritualia cum vita eorum affectionum crescunt; inde patet quale [est] rationale alterum. [4] Haec quomodo se habent, illustrari potest per comparationem cum fructu arborum: primum rationale se habet in initio sicut fructus immaturus, qui successive maturescit usque dum semina intus in se ponit; qui cum illius aetatis est ut se separare incipiat ab arbore, tunc est status ejus plenus, de quo supra n. 2636; rationale autem alterum, quo donatur a Domino cum regeneratur, se habet sicut idem fructus in humo bona, in qua putrescunt illa quae sunt circumcirca semina, et haec se extrudunt ab intimis sui, et emittunt radicem, tum super terram surculum, qui crescit in novam arborem, et explicat se, usque demum in novos fructus, dein in hortos et 2 paradisos, secundum affectiones boni et veri quas recipit, videatur Matth. xiii 31, 32; Joh. xii 24. Sed quia exempla magis convincunt, sit exemplo proprium quod homini ante regenerationem, et proprium quod ei post regenerationem; ex primo rationali quod sibi comparavit per media, de quibus supra, credit homo quod ex seipso, ita ex proprio, cogitet verum et faciat bonum; rationale hoc primum non aliter capere potest, etiamsi instructus sit quod omne bonum amoris, et omne verum fidei, sit a Domino: at cum regeneratur, quod fit in adulta ejus aetate, ex rationali altero quo donatur a Domino, incipit cogitare quod bonum et verum non sit a seipso seu a proprio, sed a Domino, at usque quod faciat bonum et cogitet verum sicut a seipso, videatur n. 1937, 1947; tunc quo plus in hoc confirmatur, eo plus in lucem veritatis de illis perducitur, usque demum ut credat quod omne bonum et omne verum sit a Domino; tunc proprium rationalis prioris successive separatur, et (o)homo proprio caelesti donatur a Domino, quod fit novi rationalis. [6] Sit adhuc exemplum; primum rationale principio non alium amorem novit quam sui et mundi, et tametsi audit quod amor caelestis prorsus alius sit, usque id non capit; dein autem cum aliquod bonum facit, non aliud jucundum inde percipit quam quod videatur sibi mereri gratiam alterius, vel quod audiat Christianus, vel quod obtineat inde vitae aeternae gaudium; alterum autem rationale quo donatur a Domino per regenerationem, incipit aliquod jucundum sentire in ipso bono et 2 vero, et jucundo hoc affici, non propter suum quid, sed propter bonum et verum, ex quo jucundo cum fertur, tu meritum rejicit, usque tandem ut respuat illud sicut enorme; hoc jucundum apud eum successive crescit, et fit beatum, et in altera vita fit felix, et ipsum ejus caelum. Inde nunc constare potest quomodo se habet cum utroque rationali apud hominem qui regeneratur. [7] Sed sciendum quod apud hominem, tametsi regeneratur, usque omnia et singula quae sunt rationalis primi 3, remaneant, et modo a rationali altero separentur, et hoc miraculose a Domino: Dominus autem rationale primum prorsus exterminavit, ut 4 nihil ejus remanserit, mere enim humanum et Divinum non simul esse possunt; inde non 5 amplius filius Mariae erat, sed Jehovah quoad utramque Essentiam. @1 i sunt enim duo quae constituunt rationale nempe bonum et verum, bonum significatur per ancillam, verum per filium.$ @2 i in.$ @3 quae sunt rationalis prioris, omnia et singula.$ @4 i usque adeo.$ @5 nec.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2658

#2658. "Quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio me cum Jishako": quod significet quod rationale mere humanum cum Rationali ipso Divino non posset communem vitam habere, neque quo: verum neque quoad bonum, constat a significatione "hereditare" quod sit habere vitam alterius, de qua mox; ex significatione "filii ancilla quod sit rationale mere humanum quoad verum et quoad bonum de qua n. 2657; et ex significatione "filii mei, Jishaki" quod sit Rationali Divinum quoad verum, quod est "filius meus," et quoad bonum, quod est "Jishakus," de qua n. 2623, 2630; quod "Jishakus" sit Rationale Divinum quoad bonum, ex significatione "risus," ex quo nominatus, quod sit affectio veri seu bonum veri, constat a vers. 6, 7, n. 2640, 2641, 2643; inde patet quod "non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako" sit quod rationale mere humanum cum Rationali Divino non possit communem vitam habere neque quoad verum neque" quoad bonum: quod communem vitam habere nequeat, constat ex eo solo quod Divinum sit ipsa vita, et sic habeat vitam in Se Ipso; mere humanum autem est organum vitae, et sic non habet vitam in seipso; [2] Humanum Domini cum Divinum factum, non amplius fuit organum vitae seu recipiens vitae, sed fuit ipsa vita, qualis Ipsius Jehovae; e ipsa conceptione a Jehovah hoc primum habuit, quod clare ab Ipsius Domini verbis patet, apud Johannem, Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Seipso, v 26; Divinum Humanum est quod vocatur "Filius," n. 1729, 2159, 2628: apud eundem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, I 4: apud eundem, Dixit Jesus, Ego sum via, veritas, et vita, xiv 6: apud eundem, Jesus dixit, Ego sum resurrectio et vita, qui credit in Me, etsi moriatur, vivet, xi 25: apud eundem, Panis Dei est, qui descendit e caelo, et vitam dat mundo, vi 33; quod autem homo non sit vita, sed organum seu recipiens vitae, videatur n. 2021, et alibi passim; exinde evidens esse potest quod cum Dominus etiam quoad Humanum Jehovah factus, illud quod non vita erat in se, hoc est, quod mere humanum, ablegaretur; hoc significatur per quod "illius ancillae non hereditare posset cum filio Jishako." [3] Quod "hereditare" in sensu interno, cum praedicatur de Domino, sit vitam habere Patris, ita in Se Ipso, et cum praedicatur de hominibus, quod sit vitam habere Domini, hoc est, vitam accipere a Domino, constat a pluribus locis Verbi; vitam habere in Se Ipso est ipsum Esse vitae, hoc est, Jehovah; vitam autem habere Domini, seu vitam accipere a Domino, est recipere Dominum amore et fide, et quia illi sunt in Domino et sunt Domini, vocantur "heredes et filii Ipsius." [4] In Verbo Veteris Testamenti praedicatur "hereditas" tam de caelesti seu bono, quam de spirituali seu vero, sed usque unum exprimitur alia voce quam alterum; illam vocem interpretari licet per "possidere hereditario," hanc autem per "hereditare"; illa etiam vox in lingua originali involvit possessionem, haec autem derivationem inde, sicut se habet caeleste ad spirituale, seu bonum ad verum; in hoc versu, ubi per "Jishakum" repraesentatur Divinum Rationale seu Divinum Humanum Domini, est vox possessionis ex jure hereditario, quia Domini Divinum Humanum est solus possessor heres, ut quoque Ipse docet in parabola, Matth. xxi 33, 37, 38; Marc. xii 7; Luc. xx 14, et passim declarat quod "omnia Patris, Ipsius sint." [5] Quod "hereditario possidere" et "hereditare" in Verbo, cum praedicatur de hominibus, significet vitam accipere a Domino, proinde vitam aeternam seu caelum 1, nam illi soli caelum accipiunt qui vitam Domini recipiunt, constat 2 apud Johannem, Qui vicerit, hereditario accipiet omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius, Apoc. xxi 7: apud Matthaeum, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores,... propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, xix 29; xxv 34; Marc. x 17; Luc. xviii 18; hic caelum vocatur vita aeterna, alibi simpliciter vita, ut Matth. xviii 8, 9; xix 17; Joh. iii 36; v 24, 29, ex causa quia Dominus est ipsa vita, et qui Ipsius vitam accipit, is est in caelo: [6] apud Davidem, Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, habitabunt ibi, et possidebunt hereditario eam, et semen servorum Ipsius hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. lxix 36, 37 [A.V. 35, 36]; ubi "possidere hereditario" praedicatur de iis qui in amore caelesti sunt, "hereditare" de iis qui in amore spirituali: [7] apud Esaiam, Confidens in Me hereditabit terram, et possidebit hereditario montem sanctitatis Meae, lvii 13; similiter: apud Mosen, Deducam vos ad terram, super qua levavi manum Meam, ad dandum eam Abrahamo, Isaco, et Jacobo, et dabo eam in 3 possessionem hereditariam, Exod. vi 8; haec in sensu litterae significant quod terra Canaan daretur iis possessionem hereditariam, quod etiam factum; at in sensu interno significant quod daretur caelum illis qui in amore et fide in Dominum sunt; nam sicut Dominus per "Abrahamum, Isacum, et Jacobum" repraesentatur, ita significatur ipse amor et ipsa fides, proinde illi qui in amore et fide sunt, ita qui in Domino: ut quoque per "Abrahamum, Isacum, et Jacobum cum quibus multi accumbent in regno caelorum apud Matthaeum viii 11; in caelo enim prorsus ignoratur Abraham, Isac et Jacob, sed solum scitur quid per eos repraesentatur significatur, similiter ac quid per "accumbere seu comedere cum iis"; quod enim omnia nomina in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, et quod "terra Canaan" sit Canaan caelestis seu caelum, n. 1585, 1607, 1866, quod etiam simpliciter vocatur "terra", n. 1413, 1607, 1733, 2571, sicut etiam apud Matthaeum, Beati miseri, quia ii hereditatem accipient terrae, v 5. @1 i accipere.$ @2 patet.$ @3 i vobis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2659

#2659 Vers. 11. Et malum fuit verbum valde in oculis Abrahami, ob causas filii sui. "Malum fuit verbum valde in oculis Abrahami" significat statum Domini primum cum cogitaret de separando a se rationali illo: "ob causas filii sui" significat propter id quod dilexit illud.

Arcana Coelestia 2

Passage 2660

#2660 "Malum fuit verbum valde in oculis Abrahami": quod significet statum Domini primum cum cogitaret de separando a se rationali illo, nempe quod status doloris ex amore esset, constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2661

#2661 "Ob causas filii sui": quod significet propter id quod dilexit illud, nempe rationale primum, constat ex significatione "filii," nempe ancillae, quod sit rationale mere humanum, seu primum, de qua prius. Causa doloris "hic quidem non memoratur, sed usque patet ab illis quae sequuntur; quod sit ex amore, liquet, nam dicitur "filii sui," et agitur de illo in sequentibus a vers. 13-21; ut (o)tamen sciatur cur hic dolor, seu quare dicitur quod "malum fuit verbum valde in oculis Abrahami ob causas filii sui," pauca haec sint alicui illustrationi; [2] Dominus in mundum non venit ut salvaret caelestes, sed ut spirituales; Antiquissima Ecclesia, quae "homo" dicta, fuit caelestis; haec si permansisset in integritate sua, non opus habuisset Dominus ut nasceretur homo, quare, ut primum haec deficere incepit, praevidit Dominus quod caelestis Ecclesia prorsus ab orbe periret, ideo statim tunc praedictio facta est de Adventu Domini in mundum, Gen. iii 15. Post illius Ecclesiae tempus non amplius fuit "Ecclesia caelestis sed Ecclesia spiritualis; Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, Ecclesia spiritualis fuit, de qua pluries in Parte Prima; haec Ecclesia, seu illi qui ab Ecclesia spirituali, non salvari potuerunt nisi Dominus venisset in mundum; haec sunt intellecta per Domini verba apud Matthaeum, Non opus habent validi medico, sed male habentes; non veni vocare justos, sed peccatores ad paenitentiam, ix 11, 13: etiam per haec, apud Johannem, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor, x 16; tum quoque per parabolam de centum ovibus, apud Matth. xviii 11-13; [3] nunc quia per "Isacum" sicut repraesentatur Divinum Rationale Domini, etiam significantur caelestes, qui "heredes" vocantur; et per "Ismaelem" sicut repraesentatur rationale mere humanum Dominum, etiam significantur spirituales, qui "filii" dicuntur, ut ex illis quae supra n. 2658 dicta sunt, quoque patet, inde ex amore Divino dolor Ipsi, seu "verba quae in hoc versu; inde quoque illa quae sequuntur a vers. 13-21, ubi per "filium Hagaris et matrem" repraesentatur Ecclesia spiritualis, ac agitur de ejus, seu illorum qui ab Ecclesia illa, statu, n. 2612. Arcana haec non pluribus adhuc edici possunt; solum quo apud Dominum, cum fuit in mundo, repraesentati sint omnes status Ecclesiae, et quomodo per Ipsum salvarentur; quare etiam iidem status Ecclesiae per eadem nomina quoque significantur. @1 hic after non.$ @2 i aliqua.$ @3 i haec (perhaps deleted).$

Arcana Coelestia 2

Passage 2662

#2662 Vers. 12. Et dixit Deus ad Abrahamum, Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam; omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus, quia in Jishako vocabitur tibi semen. "Dixit Deus ad Abrahamum" significat perceptionem Domini ex Divino: "Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam" significat status mutationem erga rationale illud: "omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus" significat quod secundum spirituale verum ageret: "quia in Jishako vocabitur tibi semen" significat quod ex Divino Humano Domini omnis salus illis qui in bono sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2663

#2663 "Dixit Deus ad Abrahamum: quod significet perceptionem Domini ex Divino, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et quia ex Divino, dicitur quod "Deus ad Abrahamum dixit"; per utrumque, tam per Deum quam per Abrahamum, intelligitur Dominus; 1 quod historica quae sunt sensus litterae, dividant ideas, at quod sensus internus uni illas, patet ex his; in sensu litterae historico sunt duo, nempe Deus Abrahamus, quae colloquuntur, in sensu interno autem est unus, nempe Dominus quoad Divinum; 2 inde quoque patet quod qui tres sunt in sensu litterae, sit unus in sensu interno, sicut Pater, Filius, Spiritus sanctus, qua non tres dii sunt, sed unus, et quod in Domini omne Trinum perfectum sit, nempe in Ipso Pater, ut Ipse dicit, et Ipso sanctum spiritus, ut quoque Ipse dicit. @1 In A remainder of this [ ] followed 2664 but is marked for insertion here.$ @2 i in sensu literae est colloquutio inter eos, in sensu interno est perceptio Domini, nam perceptio non aliter quam per colloquutionem in historicis Verbi exprimi potest.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2664

#2664 "Ne malum sit in oculis tuis super puerum et super ancilla tuam": quod significet status mutationem erga rationale illud; in sensu proxime 1 interno secundum verba, est quod non doleret de eo quod separaret a se rationale mere humanum, tum quod non doluerit, nam a perceptione ex Divino fuit quod necessum esset ut separaretur, quia non aliter salvari potuisset genus humanum; haec status mutatio est quae significatur. @1 A has proximo changed to proxime.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2665

#2665 Quod "omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus" significet quod secundum spirituale verum ageret, constat ex repraesentatione "Sarae" quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 2622, et ex significatione "audire voci" quod sit secundum id agere, de qua n. 2542. Quid sit agere secundum spirituale verum, non ad captum ita explicari potest sicut potest percipi ab illis qui in sensu interno sunt, quare si secundum perceptionem horum diceretur quid sit, vix agnosceretur; ex causa etiam quia plura arcana prius evolvenda, immo credenda, antequam res explicata in ideas fidei intrare possit; quid in communi significet, aliquantisper dici potest, nempe quod sit quod Dominus ex Humano Divino concluderet, et secundum id ageret, ita ex propria potentia; Divinum (t)enim Verum fuit per quod univit Humanum Divino, ac Divinum Bonum per quod univit Divinum Humano; quod reciproca unitio fuerit, videatur n. 2004.

Arcana Coelestia 2

Passage 2666

#2666 Quod "in Jishako vocabitur tibi semen" significet quod a Divino Humano Domini omnis salus illis qui in bono sunt, constat a repraesentatione "Jishaki" quod sit Divinum Rationale, de qua prius, ita Divinum Humanum, nam in intimo rationalis incohat humanum, n. 2106; et ex significatione "seminis" 1 quod praedicatur ex Jishako 2 quod sit rationale caeleste, seu quod idem, qui caelestes sunt, de qua n. 2085, 2661; ita "vocari tibi semen" significat quod illi heredes, proinde quod illis salus. Spirituales sunt etiam semen, sed ex filio ancillae, ut dicitur in vers. seq. "Et etiam filium ancillae in gentem ponam eum, quia semen tuum ille"; quare etiam illis salus, si in bono sunt, ut ab interno sensu illorum verborum constabit; idem etiam docet Dominus multis in locis, et manifeste apud Johannem, Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13. @1 hic.$ @2 Isaco.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2667

#2667 Actum est a primo versu hujus capitis ad septimum de unitione Humani cum Divino, et Divini cum Humano, Domini, et quod ex unitione illa Humanum Domini Divinum factum; contenta singulorum versuum videantur n. 2649. Deinde vers. 8, actum est de rationali mere humano, quod separaretur: vers. 9, quia non congruens esset Divino Rationali: vers. 10, nec cum hoc communem habere vitam posset, tam quoad verum quam quoad bonum: vers. 11, quod separat; primum dolori esset Domino: vers. 12, sed quod ex Divino perceperit genus humanum aliter salvari non potuisse. Nunc sequitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, qui per "filium Hagaris, postquam ablegatus" significantur. * * *

Arcana Coelestia 2

Passage 2668

#2668 Vers. 13. Et etiam filium ancillae in gentem ponam (x)eum, quia semen tuum ille. "Etiam filium ancillae in gentem ponam (x)eum" significat Ecclesiam spiritualem quae acceptura bonum fide "quia semen tuum ille" significat quod ex Divino Humano Domini illis quoque salus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2669

#2669 "Etiam filium ancillae in gentem ponam eum": qua significet Ecclesiam spiritualem quae acceptura bonum fidei, constat a significatione "filii ancillae," tum "gentis"; "filius ancillae seu Ismael" cum fuit in domo Abrahami, seu cum Abrahamo, repraesentabat primum rationale Domini, ut n. 2652, 2653, 2657, 2658 ostensum nunc vero cum separatus induit aliam repraesentationem, nempe Ecclesiae spiritualis, n. 2666; similiter ac prius Lot, qui dum tu cum Abrahamo, repraesentabat externum hominem Domini, n. 1428, 1429, 1434, 1547, 1597, 1598, 1698, at cum separatus ab Abraham" repraesentabat Ecclesiam externam, et plures istius Ecclesiae status n. 2324, 2371, 2399, 2422, 2459, "et" in toto cap. xix, Gen. Quod "gens" significet bonum, videatur n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, hic bonum fidei quia praedicatur de Ecclesia spirituali; inde nunc, "Etiam filium ancillae in gentem ponam eum" significat Ecclesiam spiritualem quae acceptura bonum fidei, hoc est, charitatem. [2] Regnum Domini in caelis et in terris est caeleste et spirituale, quare angeli distincti sunt in caelestes et in spirituales, videatur n. 202, 337; caelestibus angelis apparet Dominus ut sol, spiritualibus ut luna, n. 1053, 1521, 1529-1531; similiter sunt homines distincti in caelestes et in spirituales; qui ab Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerunt caelestes, de quibus n. 607, 608,(x) 784, 895, 920, 1114-1125; at qui ab Antiqua quae post diluvium, fuerunt spirituales, de quibus n. 640, 641, 609, 765; quae differentia inter illas Ecclesias, videatur n. 597, 607; tum quae inter caeleste et spirituale, n. 81, 1155, 1577, 1824, 2048, 2069, 2088, 2227, 2507. Caelestes sunt de quibus ita Dominus, Proprias oves vocat nomine tenus, et educit eas, et quando proprias oves eduxerit, coram iis incedit, et oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius; spirituales autem sunt de quibus haec, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor, Joh. x 3, 4, 16. Bonum amoris est quod facit Ecclesiam caelestem, bonum autem fidei quod facit Ecclesiam spiritualem; verum fidei non facit sed introducit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2670

#2670 Quod "quia semen tuum ille" significet quod ex Divino Humano Domini illis quoque salus, constare potest ab illis quae supra n. 2666 dicta sunt: quod "semen" sit fides sed charitatis, videatur n. 255, 880, 1025, 1447, 1610, (x)1940.

Arcana Coelestia 2

Passage 2671

#2671 Agitur a versu hoc 13 ad 21, in genere de regno spirituali Domini, et in specie de illis qui fiunt spirituales, et hoc, ordine a primo statu eorum reformationis ad ultimum: vers. 14, De statu eorum ante reformationem, quod erraticus in doctrinalibus fidei: vers. 15, quod redigantur usque ad ignorantiam, quod 1 nihil veri sciant: vers. 16, quod dolor iis inde; vers. 17, et quod tunc solatium et auxilium a Domino: vers. 18, et illustratio: vers. 19, ac instructio ex Verbo: vers. 20, quod usque status eorum post reformationem, respective ad caelestes, sit obscurus: vers. 21, at quod iis lux a Divino Humano Domini in eorum affectione scientiarum et apparentium veritatum. @1 ut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2672

#2672 Vers. 14. Et mane surrexit Abraham in matutino, et accepit panem et lagenam aquae, et dedit ad Hagar, posuit super humero ejus, et puerum, et emisit illam, et ivit et erravit in deserto Beersheba. "Mane surrexit Abraham in matutino" significat perceptionem claram Domini a Divino: "et accepit panem et lagenam aquae" significat bonum et verum: "et dedit ad Hagar" significat implantationem in vita ejus: "et posuit super humero ejus" significat quantum posset recipere: "et puerum" significat verum spirituale: "et emisit illam" significat quod in proprio relinqueret: "et ivit et erravit in deserto Beersheba" significat statum erraticum in doctrinalibus fidei.

Arcana Coelestia 2

Passage 2673

#2673 "Mane surrexit Abraham in matutino": quod significet perceptionem claram Domini a Divino, constat a significatione "mane," et "surgere in matutino" quod sit percipere clare, de qua n. 2540, ubi eadem verba, et a repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum Domini, de qua saepe 1 prius. Perceptio clara Domino a Divino fuit de statu regni spiritualis Ipsius, nempe quales illi qui e regno illo seu ab Ecclesia illa, in principio sunt, quales successive, et quales tandem fiunt; nam omnis status eorum ad amussim et plene describitur in sensu interno a versu 13 ad 21 hujus capitis. @1 saepius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2674

#2674 "Et accepit panem, et lagenam aquae": quod significet bonum et verum, constat a significatione "panis" quod sit caeleste seu bonum, de qua n. 276, 680, 2165, et a significatione "aquae" quod sit spirituale seu verum, de qua n. 28, 680, 739 dicitur "lagena aquae, quia est perparum veri quo in principio donantur, quantum nempe tunc possunt recipere, quod significatur per quod "posuit super humero ejus," n. 2676. Quisque videre potest quod historica haec involvant arcana, ex eo quod Abraham qui dives pecore et armento, tum auro et argento, ita ablegaverit ancillam suam ex qua filium habuit, et puerum Ismaelem quem multum dilexit, solum dando eis aliquid panis [et aliquid aquae in lagena]; praevidere etiam potuit quod illis consumptis morerentur, quod etiam factum nisi ab angelo tulerint opem; et praeterea haec de pane et lagena aquae, et quod illa posita super humero, nec tanti sunt ut memorentur; sed usque ita factum est, ac memoratum, quia involvunt et significant statum primum eorum qui spirituales fiunt, quibus in principio aliquid boni et aliquid veri, et quidem parum suppeditatur, et dein quod aqua illis deficiat, et auxilium tunc ferant a Domino.

Arcana Coelestia 2

Passage 2675

#2675 1 "Et dedit ad Hagar": quod significet implantationem in vita ejus, constat a significatione "Hagaris" quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; vita exterioris hominis est affectio scientiarum quae per "Hagarem Aegyptiam" in specie significat ut apud illos qui fiunt spirituales, implantatur a Domino bonum et verum in affectione scientiarum, ut nempe scire et discere velint quid bonum et verum, ob finem et usum ut rationales fiant, ac ut spirituales, nam affectio scientiarum est "mater" per quam nascitur rationale in quo spirituale, n. 1895, 1896, 1902, 1910; simile quidem apud omnes a Domino influit, sed non alii recipiunt propter eum finem et eum usum quam qui reformari possunt; ceteri propter alios fines et alios usus, qui innumerabiles sunt, et spectant se et mundum. @1 Another draft of n. 2675-2684 is given in Appendix volume.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2676

#2676 "Posuit super humero ejus": quod significet quantum posset recipere, constat a significatione "humeri" quod sit omnis potentia, de qua n. 1085, ita quantum boni et veri possunt recipere.

Arcana Coelestia 2

Passage 2677

#2677 "Et puerum": quod significet [verum] 1 spirituale, constat a significatione "pueri," hic quod sit illud quod spirituale dicitur; repraesentat enim "Ismael seu filius ancillae" hic spiritualis Ecclesiae hominem, et quia hic eum in principio, dicitur "puer." @1 As 2672. A d verum here and also before spirituale in next line. Possibly the former was accidental.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2678

#2678 Quod "emisit illam" significet quod in proprio relinqueret, constare potest a significatione "emitti" cum hoc ab Abrahamo, per quem repraesentatur Dominus; tum a statu eorum primo qui reformantur et spirituales fiunt; status eorum primus est quod putent se bonum agere et verum cogitare ex semet, ita ex proprio, tunc nec aliter sciunt; ac cum iis dicitur quod omne bonum et omne verum a Domino, id quidem non rejiciunt sed non corde agnoscunt, quia non sentiunt nec interius percipiunt quod aliquid "aliunde influat" quam a semet; quia in tali statu omnes sunt primum qui reformantur, ideo a Domino relinquuntur in proprio, sed usque, iis nescientibus, per proprium suum ducuntur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2679

#2679 "Et ivit et erravit in deserto Beersheba": quod significet statum erraticum tunc in doctrinalibus fidei, constat (c)a significatione "ire et errare in deserto" quod sit status erraticus; et a significatione "Beersheba" quod sit doctrinalia fidei, de qua ad finem hujus capitis, ubi dicitur quod Abrahamus et Abimelechus percusserunt foedus in Beersheba, vers. 32: et quod Abrahamus plantavit lucum in Beersheba, vers. 33. In hoc versu describitur qualis in principio 1 est status eorum qui reformantur 2, nempe quod in varios errores auferantur; inditur enim (c)iis a Domino ut multum cogitent de vita aeterna, ita multum de veris fidei, sed quia ex proprio, ut dictum, non possunt aliter quam sicut doctrina ita vita errore huc 3 illuc, arripiendo pro vero quod inseminatum est ab infantia, vel quod imprimitur illis ab aliis, vel quod cogitatur ab ipsis, praeter quod affectiones variae quas nesciunt, abducant; sunt sicut fructus (o)adhuc immaturi, quibus non momento forma, pulchritudo, et sapor induci queunt; aut sicut surculi teneri, qui non momento excrescere possunt in florem aut spicam: quae autem tunc intrant, tametsi quoad plurimam partem erronea, usque sunt talia quae inserviant promovendae crescentiae, quae dein cum reformantur, partim separantur, partim conducunt pro inducendis quasi alimentis et 4 succis in vitam sequentem, partim quae coaptari possunt bonis et veris postmodum a Domino implantandis, et partim ut inserviant spiritualibus pro ultimis planis; ita pro continuis mediis ad reformationem, quae media in perpetuo nexu et ordine 5 consequuntur, nam omnium minima apud hominem a Domino praevidentur, et ad futurum, ejus statum in aeternum providentur, et hoc ad ejus bonum, quantam usquam possibile est, et homo patitur se a Domino duci. @1 After eorum.$ @2 spirituales sunt.$ @3 i et.$ @4 seu.$ @5 i se.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2680

#2680 Vers. 15. Et consumptae sunt aquae e lagena, et conjecit puerum sub unum fruticum. "Consumptae sunt aquae e lagena" significat desolationem veri: "et conjecit puerum sub unum fruticum" significat desperationem quod nihil veri et boni perciperet.

Arcana Coelestia 2

Passage 2681

#2681 "Consumptae sunt aquae e lagena": quod significet desolationem veri, constat a significatione "consumi" quod sit desolari, et ex significatione "aquae" quod sit verum, de qua n. 28, 680, 739.

Arcana Coelestia 2

Passage 2682

#2682 "Et conjecit puerum sub unum fruticum": quod significet desperationem quod nihil veri et boni perciperet, constat a significatione "pueri" quod sit spirituale verum, de qua n. 2669, 2677; et ex significatione "fruticis seu virgulti" quod sit perceptio, sed ita parum ut vix aliquid; quare etiam dicitur sub "unum fruticum," similiter sed in minore gradu ac arbores, quae quod significent perceptiones, videatur n. 103, 2163; tam ab affectu in illo facto, qui est desperationis; inde patet quod per "conjecit puerum sub unum fruticum" significetur desperatio quod nihil veri et boni perciperet: aliquod "sub unum fruticum conjici" sit desolari quoad verum et bonum usque ad desperationem, patet apud Hiobum, In egestate et in esurie solitarius; fugientes ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem et vastitatem; carpentes malvam super frutice:... in fissura vallium ad habitandum, foraminibus pulveris et petrarum; inter frutices gemebant, sub carduo conjungebantur, xxx 3, 4, [6], 7; ubi de desolatione veri 1, quae describitur per formulas in Antiqua Ecclesia sollemnes, (Liber enim Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber:) ut "esse in egestate et esurie solitarius, fugere ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem, (o)vastitatem, in fissuris vallium et petrarum habitare," tum "carpere malvam super frutice, et inter frutices gemere": ut quoque apud Esaiam, Venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, et in omnibus ductibus, vii 19; ubi etiam de desolatione, quae per similes formulas describitur, scilicet per "quiescere in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in virgultis.(n) [2] In hoc versu agitur de altero statu eorum qui reformantur, qui est quod redigantur ad ignorantiam ut nihil veri sciant, et hoc usque ad desperationem; causa ut 2 redigantur in talem ignorantiam, est ut exstinguatur lux persuasiva [quae ex proprio], quae talis est ut illuminet aeque falsa ac vera, ac inducat fidem falsi per vera, "et fidem veri per falsa," et simul sui fiduciam; tum quoque ut in cognitionem per ipsam experientiam perducantur de eo quod nihil boni et nihil veri a seipso seu a proprio, sed ex Domino; rediguntur illi qui reformantur, in ignorantiam usque ad desperationem, et tunc iis solatium et illustratio, ut constat ab iis quae sequuntur; influere enim non potest lux veri a Domino in persuasivum quod ex proprio; hoc enim talis naturae est ut illam lucem exstinguat; apparet 3 persuasivum in altera vita instar lucis hiematis, sed ad approximationem lucis caeli, fit pro luce (o)illa tenebricosum, in quo est omnis veri ignorantia: hic status vocatur desolationis veri apud eos qui reformantur, et de illo 4 agitur quoque multum in sensu interno Verbi. [3] Sed de eo statu pauci scire possunt quia pauci hodie regenerantur; qui non regenerantur, illis perinde est sive verum sciant vel non sciant, tum sive verum sit vel non sit, quod sciunt, modo venditare aliquid pro vero possint; at qui regenerantur, muitum de doctrina et vita, quia de salute aeterna, cogitant, ac ideo, si illis verum deficit, quia est cogitatiouis et affectionis eorum, dolent corde. Qualis status unius et alterius, constare potest ex hoc; homo dum in corpore est, quoad spiritum vivit in caelo, et quoad corpus in mundo; in utrumque nascitur; ac ita creatus est ut possit actualiter quoad spiritum esse cum angelus, e simul per illa quae sunt corporis, esse cum hominibus; sed quia pauc sunt qui credunt quod iis spiritus qui victurus post mortem, pauci sunt qui regenerantur 5; qui credunt, illis altera vita est omne cogitationi; et affectionis, et mundus est respective nihil; qui autem non credunt illis mundus est omne cogitationis et affectionis, et altera vita est respective nihil; illi sunt qui regenerari possunt, hi autem qui non possunt. @1 i sunt.$ @2 quod.$ @3 i illud.$ @4 hoc.$ @5 A had in utraque vita simul possunt esse but altered to regenerari possunt.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2683

#2683 Vers. 16. Et ivit, er sedit sibi e regione, elongando se circiter jactum arcus, quia dixit, Ne videam mortem pueri, et sedit regione, et sustulit vocem suam, et flevit. "Ivit, et sedit sibi e regione significat statum cogitationis: "elongando se circiter jactum arcus" significat statum quantum abesset a doctrina veri; "arcus" est doctrina veri: "quia dixit, Ne videam mortem pueri" significat dolorem quod sic periret: "et sedit e regione" significat cogitationis statum: "et sustuli vocem et flevit" significat doloris ulteriorem gradum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2684

#2684 "Ivit, et sedit sibi e regione": quod significet statum cogitationis, constare potest ex significatione "ire," tum "sedere sibi, et hoc "e regione," applicate ad illa qua" praecedunt et quae sequuntur "ire," hic abire a puero, significat remotionem a vero spirituali, quae ulterius exprimitur et determinatur per quod elongaverit se circiter "ad jactum arcus"; "sedere sibi" significat statum solitarium qualis est cogitationis in dolore et desperatione; "e regione" significat ut non prospiceret et usque prospiceret; quod "prospicere" sit cogitare, videatur n. 2245, quod etiam ulterius exprimitur et determinatur per quod dixerit "ne videam mortem pueri, et sedit e regione"; ita illis verbi; involvitur status cogitationis eorum qui in desolatione veri ac desperatione inde sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2685

#2685 "Elongando se circiter jactum arcus": quod significet statum quantum abesset a doctrina veri, constat a significatione "elongari" quod sit abesse; et a significatione "arcus" quod sit doctrina veri, de qua mox sequitur; "jactus" significat quod tantum abesset quantum usquam posset, sicut quantam jaculum ab arcus, posset emitti hic "jactus arcus, dicitur, quia de spirituali homine praedicatur arcus et quod "is jaculator arcus," ut de eo in vers. seq. 20, "et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus."

Arcana Coelestia 2

Passage 2686

#2686 Quod "arcus" sit doctrina veri, constat a significatione ejus; in Verbo ubicumque agitur de bellis et memorantur bella, in sensu interno non alia significantur bella quam spiritualia, n. 1664; fuerunt etiam libri in Antiqua Ecclesia qui inscripti Bella Jehovae, ut constat apud Mosen, Num. xxi 14-16, quae prophetico stilo conscripta 1 sensum internum habuerunt, et egerunt de Domini pugnis et tentationibus, tum de Ecclesiae, et illorum qui ab Ecclesia; quod exinde patet quia aliqua inde desumpta sunt a Mose; tum quoque a libris aliis Ecclesiae istius, qui vocati Libri Enuntiatorum propheticorum, de quibus Num. xxi 27-30, in quibus eadem paene verba sunt quae apud Jeremiam, conferantur Num. xxi 28 et Jer. xlviii 45: ex quibus etiam concludi potest quod Antiquae Ecclesiae fuerint scripta tam historica quam prophetica, quae Divina et inspirata, et quae in interno sensu agebant de Domino ac Ipsius regno, et quod illa iis Verbum, sicut nobis libri historici et prophetici, qui in sensu litterae agunt de Judaeis et Israelitis, sed in sensu interno de Domino et de illis quae Ipsius sunt. [2] Quia "bellum" in Verbo, sicut etiam in Antiquae Ecclesiae libris, significabat bellum spirituale, ita omnia arma, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, tela, sagittae, et arcus significabant talia in specie quae sunt belli in spirituali sensu intellecti; de singulis armis, quid in specie significent, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur; hic nunc quid "arcus," quod nempe doctrinam veri, et hoc a telis, sagittis, seu 2 jaculis, quae sunt doctrinalia ex quibus et cum quibus pugnant illi imprimis qui spirituales sunt, qui inde olim dicti [sunt] jaculatores arcus: [3] quod "arcus" significet doctrinam veri, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Jehovae tela acuta, et omnes arcus Ipsius tensi, ungulae equorum Ipsius sicut rupes reputantur, et rotae Ipsius sicut procella 3, v 28; ibi de veris doctrinae agitur; "tela" sunt vera spiritualia, "arcus" doctrina, "ungulae equorum" vera naturalia, "rotae" doctrina (c)eorum; quae quia talia significant, ideo Jehovae tribuuntur, Cui non tribui possunt nisi in sensu spirituali, aliter forent verba inania et non decentia: apud Jeremiam, Dominus tetendit arcum quum sicut inimcus 4, constitit dextra Ipsius sicut hostis 4, et occidit omnia desiderabilia oculi in tentorio filiae Zionis, effudit sicut ignem iram Suam Thren. ii 4; "arcus" pro doctrina veri, quae apparet illis qui in falsis sicut 5 (t)inimicum et hostile, non alius arcus praedicari potest de Domino: apud Habakkuk, Jehovah equitas super equis Tuis, currus Tui salus, denudando denudabitur arcus Tuus, iii 8, 9; ibi "arcus" etiam est doctrina boni et veri: apud Mosen, Exacerbabunt eum, et jaculabuntur, odio habebunt eum sagittarii, sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ipsius a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis, Gen. xlix 23, 24; [4] ubi de Josepho; "arcus" pro doctrina boni et veri: apud Johannem, Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, Apoc. vi 2; "equus albus" pro sapientia, "sedens super illo" pro Verbo, ut dicitur manifeste, xix 13, ubi de equo albo iterum agitur; et quia "sedens super illo" est Verbum, constat quod "arcus" sit doctrina veri: apud Esaiam, Quis excitavit ab oriente justitiam, vocavit eum ad sequelam Sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit? dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam propulsam arcu Suo, xli 2; ubi agitur de Domino, "gladius" pro vero, 6 "arcus" pro doctrina ab Ipso apud eundem, Ponam in eis signum, et mittam ex eis evasores, ad gente Tarshish, Pul et Lud trahentes arcum, Tubal et Javan, lxvi 19; "trahentes arcum" pro docentes doctrinam, quid Tarshish, videatur n. 1156; quid Lud, n. 1195, 1231; quid Tubal, n. 1151; quid Javan, n. 1152, 1153, 1155: [5] apud Jeremiam, Prae voce equitis et jacientis arcum, fugiens tota urbs, intrarunt in nubes, et in rupes ascenderunt, tota urbs deserta est, iv 29; "eques" pro illis qui veram dicunt, "arcus" pro doctrina veri, quam fugiunt seu timent illi qui in falsis: apud eundem, Disponite aciem contra Babelem circumcirca; omnes tendentes arcum jacite ad eam, ne parcatis telo, quia Jehovae peccavit, l 14 7, 29; li 2, 3; ubi "jacientes et tendentes arcum" pro dicentibus et docentibus doctrinam veri: [6] apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, ix 10; "Ephraimus" pro intellectu veri Ecclesiae, "arcus" pro doctrina: apud Samuelem, Lamentatus David lamentationem super Shaule, et super Jonathane, filio ejus, et dixit ad docendum filios Jehudae arcum, 2 Sam. i 17 [18]; ubi de "arcu" non agitur, sed de doctrinalibus fidei: apud Ezechielem, Dictum Domini Jehovih, Hic dies de quo locutus sum, et exibunt habitatores urbium Israelis, et succendent et comburent arma, et scutum, et clypeum, arcum et tela, et baculum manus et hastam, et succendent in illis ignem septem annis, xxxix 9; arma ibi nominata sunt omnia arma belli spiritualis; "arcus cum telis" pro doctrina et ejus veris: ipsa etiam vera separata a bonis apparent in altera vita, cum repraesentantur ad visum, sicut tela. [7] Prout "arcus" significat doctrinam veri, etiam in opposito sensu significat doctrinam falsi; similia in Verbo ut plurimum sensum oppositum habent, ut passim dictum et ostensum; ut apud Jeremiam, Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur e lateribus terrae, arcum et hastam prehendunt, crudelis illa, et non miserebuntur, vox eorum sicut mare tumultuabitur, super equis equitabunt, instructus tanquam vir ad bellum, contra te filia Zionis, vi 22, 23; ubi "arcus" pro doctrina falsi: apud eundem, Ecce populus veniens e septentrione, et gens magna, ac reges multi excitabitur a lateribus terrae, arcum et hastam tenent, crudeles illi, et non miserentur, l [41], 42; similiter: apud eundem, Tendunt linguam suam, arcus eorum mendacium, et non ad veritatem, praevalent in terra, quia e malo in 8 malum egressi sunt, et Me non noverunt, ix 1, 2 [A.V. 2, 3]; quod "arcas" sit doctrina falsi, patet manifeste, nam dicitur quod "tendant linguam, arcus eorum mendacium, et non ad veritatem": [8] apud eundem, Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens arcum Elami, principium fortitudinis ejus, xlix 35: apud Davidem, Ite, videte opera Jehovae, qui ponit desolationes 9 in terra, cessare faciens bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, concidit hastam, plaustra comburit igne, Ps. xlvi 9, 10 [A.V. 8, 9]: apud eundem, Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et erit in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, ibi fregit jacula ignita arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. lxxvi 2-4 [A.V. 1-3]: apud eundem, Ecce impii tendunt arcum, praeparant sagittas suas super nervo, ad jaculandum in tenebris rectos corde, Ps. xi 2; hic manifeste "arcus et sagittae" pro doctrinalibus falsi. @1 i etiam.$ @2 et.$ @3 procellae I.$ @4 A had these reversed, then altered them as in I, but in the explanation omitted to transpose them.$ @5 i et malis.$ @6 i et.$ @7 Text quoted is l 14, the others differ but deal with same subject.$ @8 ad.$ @9 Sch has vastitates. S copied this but subsequently altered to desolationes.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2687

#2687 "Quia dixit, Ne videam mortem pueri": [quod] significet dolorem quod sic periret, constat (c)a significatione "videre mortem" quod sit perire; et a significatione "pueri" quod sit spirituale verum, de qua supra; inde et ex affectu desperationis propter desolationem ex veri patet quod sit interior dolor qui his verbis inest.

Arcana Coelestia 2

Passage 2688

#2688 "Et sedit e regione": quod significet cogitationis statum constat ab illis quae supra n. 2684 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod iterum hoc dicatur in hoc versu, causa est quia status cogitationis usque ad ultimum doloris auctus et aggravatus est, ut patet ab illi: quae mox praecedunt, "Ne videam mortem pueri"; et ab illis quae mox sequuntur, "Sustulit vocem et flevit."

Arcana Coelestia 2

Passage 2689

#2689 "Et sustulit vocem et flevit": quod significet dolori ulteriorem gradum, constare potest a significatione "tollere vocem et flere" quod sit ultimum doloris, fletus enim cum alta voce non aliud est. 2 Status desolationis veri, tum elongationis a veris, apud eos qui fiunt spirituales, in hoc versu descriptus est; quomodo haec se habent paucis dicendum est; illi qui non reformari possunt, nesciunt prorsus quid sit dolere propter id quod depriventur veris, putant quod nusquam aliquis angi possit propter tale; solum anxietatem dari posse credunt quod quis privetur bonis corporis et mundi, ut valetudine, honore, fama, opibus, et vita: qui autem reformari possunt, aliter prorsus credunt; detinentur ii a Domino in affectione boni et in cogitatione veri, quare in anxietatem veniunt quando illis privantur: [2] notum est quod omnis anxietas et dolor sit inde quod aliquis privetur illis quibus afficitur seu quae amat; qui solum afficiuntur corporeis et mundanis, seu solum talia amant, ii dolent quando "illis privantur; qui autem afficiuntur bonis et veris spiritualibus, et haec amant, ii dolent quando illis privantur; cujusvis vita non est nisi affectio seu amor; inde constare potest qualis status est eorum qui desolantur quoad bona et vera quibus afficiuntur seu quae amant, quod nempe status doloris eorum sit gravior quia interior, et in privatione boni et veri non spectant mortem corporis, quam nec curant, sed mortem aeternam; eorum status est qui hic describitur. [3] Ut quoque sciatur quinam sunt qui in affectione boni et veri a Domino teneri, ac sic reformari et fieri spirituales possunt, et fieri non possunt, etiam paucis dicendum; unusquisque in pueritia, dum primum bonis et veris imbuitur, tenetur a Domino in affirmativo quod veram sit quod a parentibus et a magistris dicitur (c)et docetur; hoc affirmativum apud eos qui spirituales homines possunt fieri, per scientifica et cognitiones confirmatur, nam quicquid addiscunt, quod affine est, se insinuat affirmativo, et hoc corroborat, idque magis et magis usque ad affectionem 2; hi sunt qui spirituales homines secundum veri essentiam cui fidem habent, fiunt, et qui in tentationibus vincunt. Aliter vero se res habet cum illis qui non spirituales fieri possunt; hi tametsi in pueritia in affirmativo sunt, usque succedente aetate dubitativa admittunt, et sic infringunt affirmativum boni et veri; et cum adultam aetatem intrant, admittunt negativa, usque ad affectionem falsi; hi si in tentationes inducerentur, plane succumberent, quare etiam ab illis liberantur. [4] Sed ipsa causa quod admittant dubitativa, et postea negativa, ducit omnem suam originem a vita mali; qui in vita mali sunt, nusquam aliter possunt; vita cujusvis, ut dictum, est affectio seu amor; qualis affectio seu amor, talis cogitatio; affectio mali et cogitatio veri nusquam se conjungunt; ubi apparent se conjungere, usque non [se] conjungunt, est cogitatio veri absque affectione ejus, quare apud eos verum non est verum, sed modo sonorum quoddam, seu oris, a quo cor procul abest; tale verum scire etiam possunt pessimi, et quandoque prae aliis: apud quosdam etiam datum persuasivum veri talis naturae ut nemo aliud scire possit quam quod sit genuinum, sed usque non est si non sit vita boni; est affectio amoris sui vel mundi quae inducit tale persuasivum, quod etiam cum vehementia apparentis Zeli defendunt, immo usque ut condemnent illos qui non recipiunt, aut similiter credunt; sed hoc verum est quale principium apud unumquemvis, fortius quo fortior amor sui 3 aut mundi; id quidem adnascitur malo, sed non cum malo se conjungit, quare etiam exstirpatur in altera vita. Aliter apud eos qui in vita boni sunt, ipsum verum ibi suam humum, et suum cor, et a Domino suam vitam habet. @1 A

Passage similar to what follows was written in A at the end of 2685, but deleted. In the margin at that place is written ad finum horum verborum (see Appendix).$ @2 i si quid dubitativi se infert, hoc non curant, sed rejiciunt$ @3 et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2690

#2690 Vers. 17. Et audivit Deus vocem pueri; et clamavit angelus Dei ad Hagarem e caelo, et dixit ei, Quid tibi Hagar? ne timeas, quia audivit Deus vocem pueri, in quo ille ibi. "Audivit Deus vocem pueri" significat tunc auxilium; "et clamavit "angelus Dei ad Hagarem e caelo" significat consolationem: "et dixit ei, Quid tibi Hagar?" significat perceptionem de statu ejus: "ne timeas, quia audivit Deus vocem pueri, in quo ille ibi significat spem auxilii.

Arcana Coelestia 2

Passage 2691

#2691 "Audivit Deus vocem pueri": quod significet tunc auxilium, constat a significatione "audire Deus vocem" in sensu historico quod sit ferre auxilium in sensu interno, et a significatione "pueri" quod sit spirituale verum, de qua prius; hic quod sit status in quo spirituale quoad verum esset, nam dicitur quod "audivit vocem pueri," et mox in hoc versu, "audivit vocem (o)pueri in quo ille ibi," nempe in quo statu, et in praecedentibus, quod in statu summi doloris ob privationem veri esset. Quod vocem pueri, non Hagaris, dicatur audivisse, es quia de statu spiritualis hominis agitur; per "puerum seu Ismalem" repraesentatur spiritualis Ecclesiae homo, per "Hagarem matrem ejus affectio cognitionum veri, quae est cui dolor; rationale hominis nascitur ab affectione scientiarum ut a matre, n. 1895, 1896, 1902 1, 1910 2094, 2524, sed spirituale ejus ab affectione cognitionum veri ex doctrina, cumprimis ex Verbo; ipsum spirituale est hic "puer," affectio cognitionum veri est hic "Hagar." @1 A i 1900, but 1909 was probably intended.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2692

#2692 "Et clamavit angelus Dei ad Hagarem e caelo": quod significet consolationem, constat a significatione "clamare e caelo, tum "angeli Dei," ut et "Hagaris"; "clamare e caelo" significat influxum "angelus Dei" Dominum, n. 1925, (x)2319, et "Hagar" affectionem cognitionum veri, n. 2691; influxus Domini in affectionem veri cum haec in summo dolore est ob privationem, est consolatio: quod a Domino influit apud hominem, dicitur "clamari e caelo," quia per caelum est, et ibi manifestum, sed in hominis perceptione et cogitatione obscurum, modo per mutationem status affectionis se manifestans, ut hic quod consolationem acceperit 1. @1 perceperit.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2693

#2693 "Dixit ei, Quid tibi Hagar": quod significet perceptionem de statu ejus, constat a significatione "dicere" in historicis Verbi quod sit percipere, de qua prius; et a significatione "quid tibi Hagar" quod sit status in quo esset; hic significat quod Dominus noverit ejus statum, tametsi interrogatur illa, et dicitur "quid tibi Hagar." In sensu litterae est interrogatio a Domino, at in sensu interno est infinita perceptio omnium; quod interrogentur homines de statu eorum, passim legitur in Verbo, sed est causa quia homo non aliter credit quam quod nemo sciat cogitationes, minus statum affectionis; tum quoque ut solatium inde habeant ut aperire queant sensa animi, quod solet medelae esse, videatur n. 1701, 1931.

Arcana Coelestia 2

Passage 2694

#2694 1 "Ne timeas, quia audivit Deus vocem pueri, in quo ille ibi": quod significet spem auxilii, constat a significatione "ne timeas" quod sit non desperare, sublato enim timore spes adest; et a significatione "audire vocem pueri" quod sit auxilium, de qua supra n. 2691, ubi similia verba. Actum est in versibus qui praecedunt, de statu desolationis, in quo illi qui reformantur ac fiunt spirituales; nunc agitur de restitutione eorum, hic de solatio et spe auxilii. [2] Quod in ignorantiam veri seu desolationem, usque ad dolorem et desperationem, redigantur illi qui reformantur, et quod tunc primum iis solatium et auxilium a Domino, hodie ignotum est, ex causa quia pauci reformantur; qui tales sunt ut reformari queant, si non in vita corporis, usque in altera, in statum hunc perducuntur, ubi ille notissimus est et vocatur "vastatio seu desolatio," de qua aliquid in Parte Prima, ubi etiam videatur n. 1109; qui in tali vastatione seu desolatione sunt, rediguntur usque ad desperationem, et cum in hoc statu sunt, tunc accipiunt solatium et auxilium a Domino, et tandem auferuntur inde in caelum, ubi inter angelos instruuntur quasi e novo in bonis et veris fidei: causa vastationis et 2 desolationis hujus est praecipue ut frangatur persuasivum quod ex proprio captarunt, videatur n. 2682; tum etiam ut perceptionem boni et veri accipiant, quam accipere nequeunt antequam persuasivum quod ex proprio, quasi emollitum sit; status anxietatis et doloris usque ad desperationem facit hoc; quid bonum, immo quid beatum et felix, nemo sensu exquisito percipere potest nisi in statu non boni, non beati, et non felicis fuerit; ex hoc capit perceptionis sphaeram; et hoc in eo gradu in quo fuit in statu opposito, ex relativis actualiter formatis fit sphaera perceptionis et extensio limitum ejus; hae causae vastationis seu desolationis sunt, praeter plures alias: (o)sed sint illustrationi exempla. [3] Qui suae prudentiae omnia tribuunt, et parum vel nihil Providentiae Divinae, illi si vel mille et mille rationibus evincerentur quod Providentia Divina sit universalis, sed universalis inde quia est in singularissimis, (m)et quod ne quidem capillus de capite decidat, hoc est, non tam minimum detur quod non praevisum et secundum id provisum,(n) usque tamen status eorum cogitationis de propria prudentia non inde mutatur, nisi solum illo momento cum convictos se rationibus appercipiunt; immo si idem testatum iis fieret per vivas experientias, tunc cum experientias vident aut in illis sunt, fatentur quod ita sit, sed praeterlapsis aliquibus momentis redeunt ad eundem statum opinionis; talia aliquem momentaneum effectum habent in cogitationem, non autem in affectionem, et nisi affectio frangitur, manet cogitatio in suo statu, nam cogitatio suam fidem 3 et suam vitam habet ab affectione; at cum inducitur (c)iis anxietas et dolor ex eo quod nihil usquam (c)ex se possint, et hoc usque ad desperationem, tunc frangitur persuasivum, et mutatur status; et tunc in illam fidem induci possunt quod nihil possint ex se, sed quod omnis potentia, prudentia, intelligentia et sapientia sit a Domino: similiter se habet cum illis qui credunt quod fides ab ipsis, quodque 4 bonum ab ipsis. [4] Sit adhuc illustrationi exemplum: qui hoc persuasivum captarunt quod cum justificati, non amplius aliquod malum apud eos sit, sed quod plane abstersum (c)et deletum sit, et sic quod puri sint; illi si vel per millia rationum illustrarentur, quod nihil abstergatur seu deleatur, sed quod 5 a malo detineantur et in bono teneatur a Domino nihil qui tales sunt a vita boni in qua fuerunt in mundo, ut possint, et adhuc si convincerentur per experientias, quod sint a se nihil nisi malum, immo quod impurissimae congeries malorum, usque non recedunt a fide opinionis suae; at vero cum reducuntur, ad 6 illum statum ut percipiant in se infernum, et hoc eo usque ut desperent quod usquam salvari possint, tunc primum frangitur persuasivum illud, et cum illo fastus, et contemptus aliorum prae se, tum arrogantia quod soli sint qui salvantur, ac induci possunt in veram confessionem fidei, non modo quod omne bonum sit a Domino, sed etiam quod omnia sint misericordiae Ipsius; et tandem in humiliationem cordis coram Domino, quae absque agnitione sui non dabilis est. Exinde nunc patet cur illi qui reformantur aut spirituales fiunt, rediguntur in statum vastationis seu desolationis, de quo in versibus qui praecedunt; et quod cum in statu illo usque ad desperationem sunt, tunc primum iis solatium et auxilium a Domino. @1 A has two versions, the earlier is unfinished but not deleted (see Appendix volume).$ @2 seu.$ @3 imo.$ @4 quod I.$ @5 modo.$ @6 in.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2695

#2695 Vers. 18. Surge, tolle puerum, et corrobora manum tuam in illo, quia in gentem magnam ponam illum. "Surge" significat elevationem mentis: "tolle puerum" significat spirituale quoad verum: "et corrobora manum tuam in illo" significat sustentationem inde: "quia in gentem magnam ponam illum" significat Ecclesiam spiritualem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2696

#2696 "Surge": quod significet elevationem mentis, constat a significatione "surgere" in Verbo quod involvat, ubi nominatur, aliquam elevationem, de qua n. 2401, hic elevationem mentis quia illustrationem, et in versu sequente instructionem 1, in veris. @1 o comma.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2697

#2697 "Tolle puerum": quod significet spirituale quoad verum, constat a significatione "pueri" quod sit spirituale cumprimis 1 quoad verum, de qua n. 2677, 2687: spiritualis enim Ecclesiae homo per vera fidei regenerari videtur, sed nescit quod per bonum veri, nam id non apparet, solum se manifestat in affectione veri, et dein in vita secundum verum; nusquam aliquis regenerari potest per verum nisi cum vero sit bonum, nam verum absque bono est nullius vitae; quare per verum separatum a bono non aliqua nova vita, quae tamen homini per regenerationem. @1 imprimis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2698

#2698 "Et corrobora manum tuam in illo": quod significet sustentationem inde, constat a significatione "corroborari" quod sit sustentari, et a significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878, quae est sustentationis; "in illo," seu puero, est inde, nempe ex spirituali quoad verum: qui in dolore interno sunt ac in desperatione ex privatione veri ii elevantur et sustentantur unice per verum, quia de hoc illis dolor et desperatio: (o)qui in affectione boni sunt, bonum apud eos desiderat bonum sicut esuriens panem, qui autem in affectione veri sunt, bonum apud eos desiderat verum, sicut sitiens aquam. Quid hic "corroborare manum in illo," non alicui intellectum erit nisi a sensu interno.

Arcana Coelestia 2

Passage 2699

#2699 "Quia in gentem magnam ponam illum": quod significet Ecclesiam spiritualem, constat a significatione "gentis magnae" quod sit Ecclesia spiritualis quae acceptura bonum fidei, de qua supra n. 2669; "gens magna" dicitur, quia regnum spirituale est alterum regnum Domini, de quo etiam in loco citato: per "Ismaelem," sicut repraesentatur Ecclesiae spiritualis homo, ita quoque repraesentatur ipsa Ecclesia spiritualis, tum quoque regnum spirituale Domini in caelis, nam imago et similitudo unius est in altero. Primus status post desolationem descriptus est in versu praecedente, qui fuit status consolationis et spei auxilii; alter eorum status post desolationem describitur in hoc versu, qui est status illustrationis et recreationis inde: [2] quia 1 status hi ignoti sunt in mundo, ex causa quia pauci hodie, ut dictum prius, regenerantur, licet referre qualis hic status est eorum in altera vita ubi notissimus; ibi qui in vastatione seu desolatione fuerunt, postquam consolati spe auxilii, elevantur a Domino in caelum, ita a statu umbrae qui est status ignorantiae, in statum lucis qui est status illustrationis et recreationis inde, ita in gaudium, quod intima eorum afficit; est actualiter lux in quam veniunt, quae talis est ut non solum illustret visum sed etiam simul intellectum, quae lux quantum eos recreat, constare potest a statu opposito, e quo liberati; quidam tunc qui infantili animo fuerunt et simplici fide, apparent sibi in albis et candidis; quidam in coronis; quidam ad plures societates angelicas circumvehuntur, et ubique recipiuntur cum charitate ut fratres, et ibi 2 quicquid boni vitae eorum novae gratificatur, illis 2 exhibetur; quibusdam immensitatem caeli seu regni Domini videre, et simul beatitudinem eorum qui ibi, appercipere datur; praeter innumerabilia alia quae non describi possunt. Talis est status primae illustrationis et inde recreationis eorum qui e desolatione veniunt. @1 i at.$ @2 trs ibi and illis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2700

#2700 Vers. 19. Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae, et ivit, et implevit lagenam quae, et potavit puerum. "Aperuit Deus oculos ejus" significat intelligentiam: "et vidit puteum aquae" significat Verbum Domini e quo vera: "et implevit lagenam aquae" significat vera inde: "et potavit puerum" significat instructionem in spiritualibus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2701

#2701 "Aperuit Deus oculos ejus": quod significet intelligentiam, constat a significatione "aperire," et quod Deus aperiret, tum ab "oculorum," quod sint dare intelligentiam; quod "oculi" significent intellectum, videatur n. 212, similiter ac "visus seu videre," n. 2150, 2325; dicitur quod "Deus aperiat oculos" cum interiorem visum seu intellectam, quod fit per influxum in rationale hominis, seu potius, in spirituale rationalis ejus, [et] hoc per viam animae seu internam, homini ignotam; hic influxus est status illustrationis ejus, in quo confirmatur ei vera quae audit vel quae legit, quadam perceptione interius in ejus intellectuali: hoc credit homo ei insitum esse, et a propria facultate intellectuali provenire, sed maximopere fallitur, est influxus per caelum a Domino in obscurum, fallax, et apparens hominis, et per bonum inibi facit illa quae credit, veri aemula; sed illustratione in spiritualibus fidei solum illi beantar qui spirituales sunt; est hoc quod significatur per quod "aperiat Deus oculos." [2] Quod "oculus" significet intellectum, est quia visus corporis correspondet visui spiritus ejus, qui est intellectus; et quia correspondet, per "oculum" in Verbo, fere ubicumque nominatur, significatur intellectus, etiam ubi aliter creditur; sicut ubi Dominus dicit apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae, vi 22, 23; Luc. xi 34; ubi "oculus" est intellectus, cujus spirituale est fides, quod etiam constare potest ab explicatione ibi "si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae": similiter apud eundem, Si oculus dexter scandalizaverit, erue eum, et abjice abs te, v 29; xviii 9; [3] "oculus sinister" est intellectuale, "oculus autem dexter" est affectio ejus, quod "oculus dexter eruendus" est quod domanda affectio si scandalizat: apud eundem, Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt, xiii 16: et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Beati oculi qui vident quae videtis, x 23; ibi per "oculos qui vident" significatur intelligentia et fides; nam quod viderint Dominum, tum Ipsius miracula et opera, non quemquam beatum reddidit, sed quod intellectu ceperint et fidem habuerint, quod est "videre oculis," et quod oboediverint est quod est "auribus audire"; quod "videre oculis" sit intelligere, tum quoque fidem habere, videatur n. 897, 2325; intellectus enim 1 est spirituale visus, et fides est spirituale intellectus; visus oculi est a luce mundi, visus intellectus est a luce caeli influentis in illa quae sunt lucis mundi, visus autem fidei est a luce caeli; inde dicitur videre intellectu, et videre fide 2; quod "aure audire" sit oboedire, videatur n. 2542: [4] apud Marcum, Jesus ad discipulos, Nondumne cognoscitis 3, neque intelligitis? adhuc ne obduratum habetis cor vestrum? oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? viii 17, 18; ubi patet quod non (o)velle intelligere et non credere sit "oculos habere et non videre": apud Lucam, Jesus de urbe, Si nosses... quae ad pacem tuam, sed absconditum est ab oculis tuis, xix 41, 42: et apud Marcum, A Domino hoc factum, et mirabile est in oculis nostris, xii 11; ubi quod "absconditum ab oculis" et "mirabile in oculis" sit coram intellectu, cuivis ex significatione oculi, etiam in familiari sermone usu, notum est. @1 nam intellectus.$ @2 A i this phrase above, after est spirituale intellectus.$ @3 intelligentes estis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2702

#2702 "Et vidit puteum aquae": quod significet Verbum Domini: e quo vera, constat a significatione "putei aquae" et "fontis" quod sit Verbum, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum de qua mox sequitur, et a significatione "aquae" quod sit verum: quo: "puteus" in quo aqua, et "fons," sit Verbum Domini, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum, constare potest a plurimis locis; hic quia agitur de Ecclesia spirituali, dicitur "puteus," non fons sicut etiam in sequentibus hujus capitis, Redarguit Abraham Abimelechum ob causas putei 1, quem eripuerunt servi Abimelechi, vers. 25; tum Gen. xxvi, Omnes puteos, quos foderunt servi patris Jishaki, in diebus Abrahami patris ejus, obturaverunt Philistaei.... Et reversus Jishak, et fodit puteos aquae, quos foderant in diebus Abrahami, patris ejus 2, et obturabant eos Philistaei post mortem Abrahami.... Et foderant servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.... Et foderunt puteum alium, [et rixati sunt etiam super eo,... et transtulit inde et fodit puteum alium,] et non rixati sunt super eo. Et factum est in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicarunt illi super causas putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, vers. 15, 18-22, 25, 32; ibi per "puteos" non aliud significatur quam doctrinalia, de quibus rixati, (c)et de quibus non rixati; alioquin quod puteos foderint, et rixati sint toties de illis, non tanti foret ut memoraretur in Verbo Divino. [2] "Puteus" similiter Verbum seu doctrinam significat, de quo apud Mosen, Profecti sunt in Beer; hic puteus, de quo dixit Jehovah Mosi, Collige populum, et dabo illis aquas: tunc cecinit Israel canticum hoc; Ascende putee, respondete ex eo; puteum foderunt eum principes, effoderunt spontanei populi, in legislatore 2, baculis suis, Num. xxi 16-18; quia "puteus" significabat illa, ideo canticum propheticum Israelis, in quo agitur de doctrina veri, ut ex singulis in sensu interno constat: inde nomen Beer, et inde nomen Beersheba, et ejus significatio in sensu interno quod sit ipsa doctrina: [3] doctrina autem in qua non vera, vocatur "fovea," seu puteus in quo non aqua, ut apud Jeremiam, Illustres eorum miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad foveas, non invenerunt aquam, reversi sunt vasis suis vacuis, xiv 3; ubi "aquae" pro veris, "foveae ubi non invenerunt aquas" pro doctrina in qua non verum: (m)apud eundem, Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt venam 4 aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continere possunt aquas, ii 13; ubi similiter "foveae" pro doctrinis non veris, "foveae fractae" pro doctrinalibus compilatis.(n) [4] Quod "fons" sit Verbum, tum doctrina, proinde verum, apud Esaiam, Afflicti et egeni quaerentes aquas, et nullae; lingua eorum siti defecit: Ego Jehovah exaudiam eos, Deus Israelis non relinquam 5 eos, aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes; ponam desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, xli 17, 18; ubi de desolatione veri, quae significatur per quod "afflicti et egeni quaererent aquas et 6 nullae," et per quod "lingua eorum siti deficeret"; dein de consolatione, recreatione, et instructione post desolationem ut in his versibus ubi de Hagare, quae significantur per quod "Jehovah aperiet super clivis fluvios, poneret in medio vallium fontes, desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum," quae omnia sunt doctrinae veri et affectionis inde: [5] apud Mosen, Habitavit Israel confidenter solitarius ad fontem Jacobi ad terram frumenti et musti, etiam caeli ejus stillant rorem, Deut. xxxiii 28; "fons Jacobi" pro Verbo, et doctrina veri inde: quia fons Jacobi, significabat Verbum, et doctrinam veri inde, ideo cum Dominus venit ad fontem Jacobi, locutus est cum muliere e Samaria, et docuit quid per fontem, et per aquam significatur; de quibus ita apud Johannem, Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar;... erat ibi fons Jacobi; Jesus itaque fessus ex itinere, consedit sic apud fontem;... venit mulier ex Samaria ad hauriendum aquas, cui dicit Jesus, Da Mihi bibere:... dixit Jesus, Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, ut daret tibi aquam viventem;... omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 5-7, 10, 13, 14; quia "fons Jacobi" significabat Verbum, "aqua" verum, et "Samaria Ecclesiam spiritualem, ut pluries in Verbo, ideo locutus st Dominus cum muliere e Samaria, et docuit quod doctrina veri sit ab Ipso, et quod cum ab Ipso, seu quod idem, a Verbo Ipsius, sit "fons aquae salientis in vitam aeternam," et quod ipsum verum "aqua vivens": [6] similiter apud eundem, Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito, quisquis, credit in Me, sicut dicit scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, vii 37, 38: et apud eundem, Agnus, qui in medio throni, pascet eos, et deducet eo ad vivos fontes aquarum, et delebit Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, Apoc. vii 17: apud eundem, Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc. xxi 6; "flumina aquae viventis," et "vivi fontes aquarum" pro veris quae a Domino, seu a Verbo ipsius, nam Dominus est Verbum; bonum amoris et charitatis, quod unice a Domino, est vita veri; "sitiens" dicitur qui in amore et affectione veri, alius non sitire 7 potest. [7] Vera illa vocantur etiam "fontes salutis" apud Esaiam, Haurietis aquas in laetitia ex fontibus salutis, et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, xii 3, 4: quod "fons" sit Verbum, seu doctrina inde, patet etiam apud Joelem, Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte, et omnes rivi Jehudae ibunt aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen Shittim, iv 18; ubi "aquae" pro veris, "fons e domo Jehovae" pro Verbo Domini: [8] apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus;... in fletu venient, et in precibus adducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingent in ea, xxxi 8, 9; "fontes aquarum in via recti" manifeste pro doctrinalibus veri; "terra septentrionis" pro ignorantia seu desolatione veri, "fletus et preces" pro eorum doloris et desperationis statu; "adduci ad fontes aquarum" pro recreatione et instrutione in veris; sicut hic ubi de Hagare et filio ejus: [9] de iisdem quoque ita apud Esaiam, Gaudebunt iis desertum et siccitas; et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa; germinando germinabit, et exsultabit etiam exsultatione et cantando; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Sharonis; illi videbunt gloriam Jehovae, honorem Dei nostri; confirmate manus remissas, et genua labentia roborate.... Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum (x)patebuntur;... erumpent in deserto aquae, et fluvii in solitudine, et erit aridus locus in lacum, et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 1-3, 5-7; ubi "desertum" pro desolatione veri; "aquae, fluvii, lacus, scaturigines aquarum" pro veris quae recreationi et gaudio, illis qui in vastatione fuerunt, quorum gaudia ibi multis describitur: [10] apud Davidem, Jehovah emittit fontes in vallibus, inter montes ibunt; potum praebebunt omni ferae agrorum, frangent onagri sitim suam:... irrigat montes e conclavibus suis, Ps. civ 10, 11, 13; "fontes" pro veris; "montes" pro amore boni et veri; "potum praebere" pro instruere; "ferae agrorum" pro illis qui inde vivunt, videatur n. 774, 841, 908; "onagri" pro illis qui solum in vero rationali sunt, n. 1949-1951: [11] apud Mosen, Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, Gen. xlix 22; "fons" pro doctrina a Domino: apud eundem, Jehovah Deus tuus introducet te in terram bonam, terram fluviorum aquarum 8, fontium, abyssorum exeuntium in valle et in monte, Deut. viii 7; "terra" pro regno Domini et Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 2571, quae "bona" dicitur ex bono amoris et charitatis; "fluvii 9, aquae fontes et abyssi" pro veris inde: apud eundem, Terra Canaan, terra montium et vallium, ad pluviam caeli 10 imbibit aquas, Deut. xi 11. [12] Quod "aquae" sint vera tam spiritualia quam rationalia, ut et scientifica, patet ab his locis, apud Esaiam, Ecce Dominus Jehovah Zebaoth, removens a Hierosolymae et a Jehudah,... omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, iii 1: apud eundem, Obviam sitienti adferte aquas, cum pane ejus praevenite vagantem, xxi 14 apud eundem, Beati vos seminantes juxta omnes aquas, xxxii 20: apud eundem, Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines,... in altis habitabit,... panis illius dabitur, aquae illius fideles, xxxiii 15, 16: apud eundem, Tunc non sitient, in deserto ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis; et findit petram, et effluunt 11 aquae, xlviii 21; Exod. xvii 1-8; Num. (x)xx 11, 13: apud Davidem, Diffindit petras in deserto, et bibere fecit ut abyssos multum, eduxit 12 fluenta e petra, et descendere fecit sicut flumen aquas Ps. lxxviii 15, 16; ubi "petra" pro Domino, "aquae, flumina et abyssi inde" pro veris ab ipso: [13] apud eundem Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem:... ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam exitus aquarum, Ps. cvii 33, 35: apud eundem, Vox Jehovae super aquis; Jehovah super aquis multis, Ps. xxix 3: apud eundem, Fluvius, rivi ejus laetificabunt civitatem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. xlvi 5 [A.V. 4]: apud eundem, Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligens sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos, Ps. xxxiii 6, 7: apud eundem, Visitas terram, et delectaris ea, plurimum 13 ditas eam, rivus Dei plenus aquis, Ps. lxv 10 [A.V. 9]: apud eundem, Viderunt Te aquae Deus, viderunt Te aquae,... commotae sunt abyssi; effuderunt aquas nubes;... in mari via Tua, et semita Tua in aquis multis, Ps. (x)lxxvii 17, 18, 20 [A.V. 16, 17, 19]; hic quod non "aquae" significent aquas, nec quod "abyssi commotae sint," et quod "Jehovae via in mari, et semita in aquis," cuivis patet, sed quod aquae spirituales sint, hoc est, spiritualia quae sunt veri; alioquin esset cumulus vocum inanium: apud Esaiam, Heu omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, lv 1: apud Zachariam, Fiet in die illo, exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, dimidia pars earum ad mare orientale, et dimidia pars earum ad mare posterius, xiv 8. [14] Praeterea ubi de Ecclesia plantanda et plantata agitur in Verbo, et illa describitur per paradisum, hortum, lucum, aut per arbores, sollemne est ut quoque describatur per aquas aut fluvios qui irrigant, per quos significantur spiritualia, rationalia aut scientifica, quae sunt veri; sicut paradisus, Gen. ii 8, 9, qui quoque describitur per "fluvios" ibi vers. 10-14, per quos significantur illa quae sunt sapientiae et intelligentiae, videatur n. 107-121; similiter pluries alibi in Verbo; ut apud Mosen, Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas; defluent aquae e situlis ejus, et semen ejus in aquis multis, Num. xxiv 6, 7: apud Ezechielem, Accepit de semine terrae, et posuit id in agro sementis, accepit juxta aquas multas,... germinavit, et factum est in vitem luxuriantem, xvii 5, 6; quod "vitis et vinea" significet Ecclesiam spiritualem, videatur n. 1069: apud eundem, Mater tua, sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera et ramosa facta est ab aquis multis, xix (x)10: apud eundem, Ecce Asshur in Libano,... aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, cum fluviis suis vadens circumcirca plantam ejus, et aquaeductus suos emisit ad omnes arbores agri, xxxi 4 [A.V. 3]: [15] apud eundem, Ecce ad ripam fluvii arbor multa valde, hinc et illinc; dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt super planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae, et sanantur aquae; et erit, omnis anima vivens quae reptat, ad omne quo venit duorum fluviorum, vivet; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venit fluvius.... Coenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in Salem dabuntur, xlvii 7-9, 11; ibi de Nova Hierosolyma, seu regno spirituali Domini; "aquae exeuntes ad terminum orientalem" significant spiritualia quae a caelestibus, quae sunt vera ex origine caelesti, hoc est, fidem ex amore et charitate, n. 101, 1250; "descendere in planitiem" significant 14 doctrinalia quae rationalis, n. 2418, 2450; "venire versus mare" significat ad scientifica, "mare" est collectio eorum, n. 28; "anima vivens quae reptat" significat oblectamenta eorum, n. 746, 909, 994, quae vivent "ex aquis fluvii," hoc est, a spiritualibus ex origine caelesti; "piscis multus" pro scientificorum applicabilium abundantia, n. 40, 991; "coenosa et paludes" pro inapplicabilibus et impuris; "abire in salem" pro vastari, n. 2455: apud Jeremiam, Benedictus vir, qui confidit in Jehovah,... erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta rivum emittit radices suas, xvii 7, 8: apud Davidem, Erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, Ps. i 3: apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, Apoc. xxii 1, 2. [16] Quia nunc "aquae" significant vera in sensu interno Verbi, ideo in Ecclesia Judaica 15, repraesentationis causa coram angelis, apud quos ritualia spectata sunt spiritualiter, mandatum (o)est, ut sacerdotes et Levitae aquis se lavarent 16, cum accederent ad ministrandum, et quidem ex labro inter tentorium et altare, et postea ex mari aeneo, et ceteris labris circa templum, quae erant loco fontis. Similiter propter repraesentationem institutum de "aqua peccati seu purgationis quae spargeretur super Levitas," Num. viii 7. Tum de "aqua separationis ex cinere vaccae rufae," Num. xix 2-19. Quod "spolia a Midianitis mundarentur per aquam," Num. xxxi 19-25. [17] "Aquae quae datae ex petra," Exod. xvii 1-8; Num. xx 1-13; 17, repraesentabant et significabant abundantiam spiritualium seu verorum fidei a Domino; "aquae amarae quae sanatae per lignum," Exod. xv 22-25, repraesentabant et significabant vera quae non placent, quod ex bono seu ejus affectione, accepta et grata fiant; quod "lignum" significet bonum quod affectionis seu voluntatis, videatur n. 643. Ex illis (o)nunc sciri potest quid "aqua" in Verbo, et inde quid "aqua in baptismo," de quo Dominus ita apud Johannem, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, iii 5, quod nempe "aqua" sit spirituale fidei, et "spiritus" caeleste ejus, ita quod baptismus sit symbolum regenerationis hominis a Domino per vera et bona fidei; non quod per baptismum sit regeneratio, sed per vitam significatam in baptismo, in quam Christiani qui vera fidei, quia Verbum, habent, intrabunt. @1 i aquae.$ @2 sui.$ @3 In all other places except 3424 S has per legislatorem.$ @4 Heb. [ ] (maqor). In 3623 and elsewhere S has fons for this word.$ @5 relinquet I.$ @6 sed.$ @7 i aquae.$ @8 aquae.$ @9 The comma seems unnecessary.$ @10 caelorum as Heb.$ @11 ut effluant.$ @12 i et.$ @13 I places this comma after plurimum.$ @14 significat.$ @15 Judaica after spiritualiter.$ @16 Before sacerdotes.$ @17 AI have cap. xxiii 13, T suggests Deut. viii 15.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2703

#2703 "Et implevit lagenam aquae": quod significet vera inde, constat ex significatione "aquae" quod sit verum, de qua nunc supra.

Arcana Coelestia 2

Passage 2704

#2704 "Et potavit puerum": quod significet instructionem in spiritualibus, constat (c)a significatione "potare" quod sit instruere in veris; et ex significatione "pueri" quod sit spirituale quoad verum, de qua n. 2697. Hic status, qui est instructionis, de quo in hoc versu, est tertius status eorum qui e vastatione seu desolatione veniunt; dum enim in statum illustrationis seu lucis caelestis veniunt, de quo in versu praec. 18, videatur n. 2699, tunc in affectione sciendi et discendi vera sunt, et cum in illa affectione, imbuuntur facile et quasi sponte veris, qui in terra, a Verbo Domini aut 1 a doctrina, qui autem in caelo, ab angelis, qui nihil beatius et felicius percipiunt quam novitios fratres docere et imbuere veris et bonis quae sunt ordinis caelestis, Ita quae ducunt ad Dominum. @1 seu.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2705

#2705 Vers. 20. Et fuit Deus cum puero, et crevit, et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus. "Fuit Deus cum puero" significat praesentiam Domini apud spirituales: "et crevit" significat incrementa: "et habitavit in deserto" significat obscurum respective: "et fuit jaculator arcus" significat spiritualis Ecclesiae hominem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2706

#2706 "Fuit Deus cum puero": quod significet praesentiam Domini apud spirituales, constat a significatione "esse Deus cum aliquo," et a "pueri"; quod "esse Deus cum aliquo" significet praesentiam Domini, constare potest absque explicatione; praesens quidem est Dominus apud unumquemvis, nam aliunde non est vita, et singularissima ejus regit, etiam apud pessimos, inque ipso inferno sed diversimode secundum receptionem vitae 1; qui vitam amoris boni et veri Ipsius recipiunt sinistre, et pervertunt in amores mali et falsi, est Dominus praesens, et regit fines eorum, quantum possibile 2 ad bonum, sed praesentia apud eos dicitur absentia, et quidem in tali gradu quo malum distat a bono, et falsum a vero: apud eos autem qui vitam amoris boni et veri Domini recipiunt, praedicatur praesentia et quidem secundum gradum receptionis: se habet hoc comparative sicut sol, qui praesens est calore et luce in vegetatis mundi etiam secundum receptionem. Quod "puer" significet spirituale quoad verum, supra dictum est, hic spirituales quia repraesentat hominem Ecclesia spiritualis, tum ipsam Ecclesiam spiritualem, et in universali sensum regnum spirituale Domini; cum enim dicitur quod aliquis significer spirituale, ut hic "puer" spirituale quoad verum, involvit quod significer spirituales, nam spirituale non datur absque subjecto; ita quoque s habet cum reliquis quae dicuntur in sensu abstracto. @1 A had apud cos here but deletes it.$ @2 A had est but d, I i comma.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2707

#2707 "Et crevit": quod significet incrementa, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2708

#2708 "Et habitavit in deserto": quod significet obscurum respective, constat a significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 2451; et a significatione "deserti" quod sit parum vitale, de qua n. 1927, hic obscurum sed respective; per obscurum respective intelligitur status spiritualis Ecclesiae respective ad statum caelestis Ecclesiae, seu status 1 spiritualium respective ad statum caelestium; caelestes sunt in affectione boni, spirituales in affectione veri; caelestes perceptionem habent, spirituales vero dictamen conscientiae; caelestibus apparet Dominus ut sol, spiritualibus vero ut luna, n. 1521, 1530 2, 1531, 2495, illis lux sicut visualis etiam perceptiva boni et veri a Domino est sicut lux diei a sole, at lux his a Domino est sicut lux noctis a luna, ita est his obscurum respective; causa est quia caelestes sunt in amore in Dominum, ita in ipsa vita Domini, spirituales vero in charitate erga proximum et in fide, ita quidem in vita Domini, sed obscurius; inde est quod caelestes nusquam ratiocinentur de fide et ejus veris, sed quia in perceptione veri a bono sunt, dicunt quod ita sit; spirituales autem loquuntur et ratiocinantur de veris fidei, quia in conscientia boni sunt a vero; tum quia caelestibus implantatum est bonum amoris in parte eorum voluntaria, ubi est principalis vita hominis; at spiritualibus in parte eorum intellectuali, ubi est secundaria vita hominis; inde causa quod spiritualibus obscurum [sit] respective, videatur n. 81, 202, 337, 765, 784, 895, 1114-1125, 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2227, 2454, 2507 3; hoc obscurum respective vocatur hic "desertum": [2] "desertum" in Verbo" significat parum habitatum et excultum, et significat prorsus non habitatum et excultum, ita in duplici sensu; ubi significat parum habitatum et excultum, seu ubi paucae habitationes, ubi caulae gregum, pascua et aquae, significat illud vel illos qui parum vitae et lucis respective habent, sicut spirituale seu spirituales respective ad caeleste seu caelestes; ubi autem significat prorsus non habitatum seu 4 excultum seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua et aquae, significat illos qui in vastatione quoad bonum sunt et in desolatione quoad verum. [3] Quod "desertum" significet parum habitatum et excultum respective, seu ubi paucae habitationes, ubi causae gregum, pascua et aquae, constat ab his locis, apud Esaiam, Cantate Jehovae canticum novum; laus Ipsius ab extremo terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum; attollent 5 desertum et urbes ejus; atria habitabit Kedar, cantabunt habitatores petrae, de capite montium clamabunt, xlii 10, 11: apud Ezechielem, Pangam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam de terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis et dabo eas, et circuitus collis Mei benedictionem,... dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit fructum suum, xxxiv 25-27; ibi de spiritualibus: apud Hosheam, Ducam eam in desertum, et loquar super cor ejus, et dabo ei vineas suas inde, ii 14, 15; [4] ubi de desolatione veri et postea consolatione: apud Davidem, Stillant caulae deserti, et exsultatione colles cingunt se, induunt prata, gregem, et valles operiuntur frumento, Ps. lxv 13, 14: [A.V. 12, 13]: apud Esaiam, Ponam desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum; dabo in deserto cedrum shittim, et myrtum, et 6 arborem olei: ponam in deserto abietem; ut videant et sciant, et reponant, et intelligant una, quia manus Jehovae fecit hoc, Sanctus Israelis creavit illud, xii 18-20; ubi de regeneratione illorum qui in ignorantia veri (o)sunt, seu gentium, et de illustratione et instructione eorum qui in desolatione; "desertu" praedicatur de illis; "cedrus, myrtus et arbor olei" pro veris et bonis interioris hominis, "abies" pro exterioris: apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum siccitatem: ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum, Ps. cvii 33, 35; similiter: apud Esaiam, Gaudebunt eis, desertum et siccitas, et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa, germinando germinabit:... effusae sunt deserto aquae, et flumina in solitudine, xxxv 1, 2, 6; (m)apud eundem, Eris velut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cui non mentiuntur aquae, et aedificabunt a te deserta saeculi, lviii 11, 12; apud eundem, Donec effundatur super nos spiritus ab alto, et erit deserti in Carmel, et Carmel in silvam reputabitur; et habitabit in deserto judicium, et justitia in Carmele, xxxii 15, 16; ubi de Ecclesia spirituali, quae quamvis habitata et exculta, vocat "desertum" respective, nam dicitur "habitabit in deserto judicium, justitia in Carmele." Quod "desertum" sit obscurus status respective, ex locis illis patet quod appelletur desertum, tum quoque silva: manifeste apud Jeremiam, Generatio, vos videte verbum Jehovae, num desertum fui Israeli, num terra terrarum, ii 31. [5] Quod "desertum" significet prorsus non habitatum seu 7 excultum, seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua, et aquae, ita illos qui in vastatione quoad bonum sunt, et in desolatione quoad verum, constat quoque a Verbo; hoc 8 desertum praedicatur in duplici sensu, nempe de illis qui postea reformantur, et de illis qui reformari non possunt; de illis qui postea reformantur, ut hic de Hagare et ejus filio, apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Recordatus sum tui, misericordiae pueritiarum tuarum,... eundo post Me in deserto, in terra non sata, ii 2; ubi de Hierosolyma, quae ibi est Antiqua Ecclesia quae fuit spiritualis: apud Mosen, Portio Jehovae populus Ipsius, Jacob funis hereditatis Ipsius; invenit eum in terra deserti, et in vastitate, ejulatu, solitudine, circumduxit eum, intelligere fecit eum, custodivit eum ut pupillam oculi Sui, Deut. xxxii 9, 10: apud Davidem, Errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem habitationis non invenerunt, Ps. cvii 4; ubi de illis qui in desolatione veri, (c)et reformantur: apud Ezechielem, Adducam vos ad desertum populum, et judicabo vobiscum ibi... sicut judicavi cum patribus vestris in deserto terrae Aegypti, xx 35, 36; ubi pariter de vastatione et desolatione eorum qui reformantur. [6] Profectiones et errores populi Israelitici in deserto nec aliud repraesentabant quam vastationem et desolationem fidelium ante reformationem, proinde eorum tentationem 9, siquidem cum in tentationibus spiritualibus sunt, in vastatione et desolatione sunt, ut quoque constare potest ab his apud Mosen, Jehovah in deserto portavit eos, sicut portat vir filium, in via, usque ad hunc locum, Deut. i 31: et alibi, Recorderis omnis viae, qua 10 duxit te Jehovah Deus tuus jam quadraginta annis in deserto, ad affligendum te, ad tentandum te, et sciendum quid in corde tuo, an serves praecepta Ipsius vel non, afflixit te, esurire fecit te, edere fecit te mannam, quam non nosti, nec norunt patres; ut cognoscas, quod non per panem solum vivat homo, sed per omne quod exit ex ore Jehovae vivat homo, Deut. viii 2, 3: et adhuc, Ne obliviscaris quod Jehovah duxerit te in deserto magno terribili, ubi serpens, prester, et scorpio; siticulosum ubi 11 non aqua, educens tibi aquam e petra silicis; cibavit te manna deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, tentaret te, et ad benefaciendum in postremo tuo, ibid. vers. 15, 16; ibi "desertum" pro vastatione et desolatione in quali sunt qui tentationibus; per "profectiones et errores eorum in deserto quadraginta annis" describitur omnis status Ecclesiae pugnantis, quomodo a se succumbit, sed a Domino vincit. [7] Per "mulierem quae fugit in desertum" apud Johannem, nec aliud quam tentatio Ecclesiae significatur, de qua ita, Mulier, quae peperit filium masculum, fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo:... datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum, in locum suum; ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium ut hanc a flumine absorptam faceret, sed adjuvit terra mulierem; aperuit enim terra os suum, et deglutivit fluvium, quem ejecit draco ex ore suo, Apoc. xii 6, 14-16. [8] Quod desertum praedicetur de prorsus vastata Ecclesia, et de prorsus vastatis quoad bonum et verum, qui (t)non reformari possunt, ita apud Esaiam, Ponam flumina desertum, fetebit piscis eorum a nulla aqua et morietur in siti, induam caelos caligine, l 2, 3: apud eundem, Civitates sanctitatis Tuae fuerunt desertum, Zion desertum fuit, Hierosolyma desolata, lxiv 9 [A.V. 10]; apud Jeremiam, Vidi et ecce Carmel desertum, et omnes urbes ejus destructae sunt a coram Jehovah, iv 26: apud eundem, Pastores multi corruperunt vineam Meam, conculcarunt portionem, dederunt portionem desiderii Mei in desertum desolationis. Posuit eam in desolationem, luxit super Me desolata; desolata est omnis terra, quia non quisquam ponit super cor super omnes clivos in deserto venerunt vastatores, xii 10-12: apud Joelem, Ignis consumpsit caulas deserti, et flamma succendet omnes arbores agri,... exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis consumpsit caulas deserti, i 19, 20: apud Esaiam, Posuit orbem sicut desertum, et urbes ejus destruxit, xiv 17; ubi de Lucifero: apud eundem, Propheticum deserti maris, sicut procellae in meridie,... e deserto venit, e terra terribili, xxi i seq.; "desertum maris" pro vastato vero per scientifica, et ratiocinia inde. [9] Ex illis constare potest quid significatur per haec quae de Johanne Baptista, Dictum ab Esaia, Vox clamantis in deserto, Parate viam Domino, rectas facite semitas Ipsius, Matth. iii 3; Marc. i 3; Luc. iii 4; Joh. i 23; Esai. xi 3; quod nempe tunc Ecclesia prorsus vastata esset, ut non amplius aliquod bonum et aliquod verum; quod manifeste patet ex eo quod tunc nullus sciret quod aliquid internum homini esset, nec quod aliquid internum in Verbo; ita nec quod Messias seu Christus venturus ad salvandum eos in aeternum: inde etiam patet quid significatur per quod Johannes fuerit in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, Luc. 1, 80; et quod "praedicaverit in deserto Judaeae," Matth. iii 1; seq.; et quod "in deserto baptizaverit," Marc. i 4; per id enim repraesentabat etiam ille statum Ecclesiae. A significatione "deserti" etiam constare potest cur Dominus toties "secessit in desertum," ut Matth. iv 1; xv 32 ad fin.; Marc. i 12, 13, (x)35, 45; vi 31-36; Luc. iv 1; v 16; ix 10 seq.; Joh. xi 54; tum a significatione "montis," cur Dominus in montes, ut Matth. xiv 23; xv 29-31; xvii 1 seq.; xxviii 16, 17; Marc. iii 13, 14; vi 46; ix 2-9, Luc. vi 12, 13; ix 18, Joh. vi 15. @1 i quod idem.$ @2 i 1529.$ @3 In A these refs. precede inde causa, etc.$ @4 et.$ @5 S usually has attollent vocem, as AV "lift up the voice."$ @6 i ut.$ @7 et.$ @8 hic.$ @9 tentationes.$ @10 quae I.$ @11 quo.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2709

#2709 "Et fuit jaculator arcus": quod significet spiritualis Ecclesiae hominem, constat a significatione "jaculi, teli, seu sagittae" quod 1 sit verum, et a significatione "arcus" quod sit doctrina, de quibus supra n. 2686. Spiritualis Ecclesiae homo olim "jaculator arcus" est dictus, quia per vera se defendit, et de veris disserit, secus ac caelestis Ecclesiae homo, qui ex bono tutus est, ac de veris non disserit, videatur supra n. 2708; vera per quae spiritualis Ecclesiae homo se defendit, et de quibus disserit, sunt ex doctrina quam agnoscit: [2] quod spiritualis homo olim dictus sit "jaculator" et "sagittarius," et doctrina dicta (o)sit (t)arcus et pharetra, et vera doctrinae, seu potius doctrinalia, (o)dicta sint tela, jacula et sagittae, constat porro apud Davidem, Filii Ephraimi armati, jaculatores arcus, averterunt se in die praelii, Ps. lxxviii 9; "Ephraim" pro intellectuali Ecclesiae: in Libro Judicum, Equitantes asinas candidas, sedentes super Middim 2, et ambulantes super via, meditemini; a voce sagittariorum inter haurientes, ibi disserent justitias Jehovae, justitias villae ejus in Israel, v 10, 11: apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit me, a visceribus matris meae memorare fecit nomen meum, et posuit os meum sicut gladium acutum; in umbra manus Suae abscondidit me, et posuit me in sagittam purgatam, in pharetra Sua occultavit me, et dixit mihi, Servus Meus tu Israel, quia in te gloriabor, xlix 1-3; [3] "Israel pro Ecclesia spirituali": apud Davidem, Sicut sagittae in manu potentis, ita filii pueritiarum; beati quisque qui implevit pharetram suam ex illis, Ps. cxxvii 4 [A.V.5]; "pharetra" pro doctrina boni et veri: (m)apud Habakkuk, Sol, luna, stetit sede sua, ad lucem sagittarum tuarum ibunt, ad splendorem fulguris hastae, iii 11:(n) quod Joash rex Israelis ex jussu Elishae jaculatus sit sagittam arcus trans fenestram, dicente tunc Elisha, Sagitta salutis Jehovae, sagitta salutis Jehovae in Syrum, 2 Reg. xiii 16-18, [4] significat arcana de doctrina boni et veri. Sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "jacula, tela, sagittae, arcus, jaculator," et significant falsa, doctrinam falsi, et illos qui in falso sunt, ut apud Mosen, Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem filiarum, incedit super murum, et amaritudine affecerunt cum, et jaculati sunt; et oderunt eum sagittarii, Gen. xlix 22, 23: apud Jeremiam, Jaculati 3 sunt linguam suam, arcum suum mendacium, et non ad veritatem,... sagitta extensa lingua eorum, dolum loquitur, ix (x)2, 7 [A.V.3, 8]: apud Davidem, Acuerunt sicut gladium linguam suam, tetenderunt sagittam suam verbum amarum, ad jaculandum in occultis integrum, subito jaculabuntur, et non timebunt eum; roborabunt sibimet verbum malum, narrabunt ad occultandum laqueos, Ps. lxiv 4-6 [A.V. 3-5]: apud eundem, Ecce mali tendunt arcum, parant sagittam suam super nervo 4, ad jaculandum in ipsa caligine rectos corde, Ps. xi 2: apud eundem, Scutum et clypeus veritas ejus, non timebis a pavore noctis, a sagitta volat interdiu, Ps. xci 4, 5. @1 in Verbo.$ @2 Heb. [ ] (middin). RV translates "on rich carpets," AV "in judgement." Sch has Middin, so A, but I has Middim here though Middin in 2781.$ @3 Ejaculati.$ @4 nervum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2710

#2710 1 In hoc versu descriptus est status Ecclesiae spiritualis, quod nempe sit obscurus respective ad statum Ecclesiae caelestis, et quod pugnans sit, ex causa quia spiritualis Ecclesiae homo verum non aliunde novit quam ex doctrina, non ex ipso bono, sicut caelestis. @1 This number seems at first to have been omitted. The n. 2710 is interpolatrd in A before what was the last sentence of 2709.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2711

#2711 Vers. 21. Et habitavit in deserto Paran; et accepit illi mater ejus uxorem e terra Aegypti. "Habitavit in deserto Paran" significat vitam spiritualis hominis quoad bonum; "desertum" est hic, ut prius, obscurum respective; "Paran" est illuminatio ex Divino Humano Domini: "et accepit illi mater" significat affectionem veri: "uxorem e terra Aegypti" significat affectionem scientiarum quae spiritualis Ecclesiae homini.

Arcana Coelestia 2

Passage 2712

#2712 "Habitavit in deserto Paran": quod significet vitam spiritualis hominis quoad bonum, constat ex significatione "habitare" quod praedicetur de bono veri, seu de bono spirituali, hoc est, de bono spiritualis hominis; quod quale sit, describitur per id quod "habitaret in deserto Paran," de quibus mox sequitur. Quod "habitare" praedicetur de bono seu affectione veri, constat a pluribus locis Verbi ubi agitur de "urbibus," per quas significantur vera, quod erunt absque "habitatore", per quem significatur bonum, n. 2268, (x)2449, 2451; vera enim inhabitantur a bono; et sunt vera absque bono, sicut urbs in qua 1 non habitans, ut apud Zephaniam, Vastare feci plateas eorum, ut non transiens; desolatae sunt urbes eorum, ut non ullus habitans, iii 6: apud Jeremiam, [2] Jehovah deducens nos per desertum,... non transiit in ea vir, et non habitavit homo ibi;... posuerunt terram ejus in solitudinem, urbes ejus exustae, ut non habitans, ii 6, 15: apud eundem, Omnis urbs derelicta, et nemo habitans in eis, iv 29: apud eundem, In plateis Hierosolymae desolatis, et nullus homo, et nullus habitator, et nulla bestia, xxxiii 10; "plateae" pro veris, n. 2336, "nullus homo" pro nullo bono caelesti, "nullus habitator" pro nullo bono spirituali, "nulla bestia" pro nullo bono naturali: apud eundem, Urbes Moabi in desolationem erunt, nullus habitans in eis, xlviii 9. [3] Apud Prophetas in singulis expressionibus est 2 conjugium veri et boni, quare ubi "urbs desolata" dicitur, etiam adjicitur quod "non habitans in ea," ex causa quia "urbs" significat vera, et "habitans" bonum, alioquin superfluum foret dicere non habitans ubi dictum quod urbs desolata sit: (m) similiter sunt voces constantes, quae significant illa quae (o)sunt boni caelestis, quae boni spiritualis, tum quae veri, ut apud Esaiam, Semen tuum gentes possidebit, et urbes desolatas habitabunt, liv 3; ubi "possidere" praedicatur de bono caelesti, "habitare" de bono spirituali: apud eundem, Possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, liv 3; [4] similiter: apud Davidem, Deus salvabit Zionem, et aedttuabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi et possidebunt eam, et semen servorum ejus hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. lxix 36, 37 [A V.3 5, 36]; "habitare et simul possidere" praedicatur 3 de bono caelesti, "habitare" de bono spirituali: apud Esaiam, Dicens Hierosolymae, Habitaberis, et civitatibus Jehudae, Aedificabimini, xliv 26; ubi "habitare" praedicatur de bono spiritualis Ecclesiae, quae est "Hierosolyma": in tantum voces na Verbo praedicantur de suis bonis et suis veris, ut solum ex notitia praedicationis talium vocum sciri possit, de qua re in genere agitur. (n) @1 ubi.$ @2 est after Prophetas.$ @3 i tum haereditare.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2713

#2713 Quod "desertum" significet obscurum respective, constat a significatione "deserti" quod sit obscurum cum praedicatur de spirituali homine respective ad caelestem, de qua supra n. 2708.

Arcana Coelestia 2

Passage 2714

#2714 Quod "Paran" sit illuminatio ex Divino Humano Domini, constat a significatione "Paran" quod sit Divinum Humanum Domini, ut patet ab illis locis in Verbo ubi nominatur, ut apud prophetam Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, timui, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum fac, in zelo misericordiae recorderis. Deus e 1 Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, selah; texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius plena est terra: et splendor sicut lux erit 2, cornua 3 de manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius, iii 2-4; ubi manifeste de Adventu Domini, qui per "vivificare in medio annorum," et "notum facere in medio annorum," significatur; Divinum Humanum Ipsius describitur per quod "Deus e 1 Temane veniet, et Sanctus de monte Paran"; "e 4 Temane" dicitur quoad amorem caelestem, et "de monte Paran" quoad amorem spiritualem; et quod exinde illuminatio 5 et potentia, significatur per quod "splendor et lux erit 6, cornua de manu Ipsius Ipsi"; "splendor et lux" sunt illuminatio, "cornua" sunt potentia: [2] apud Mosen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, etiam amans populos; omnes sancti Ipsius in manu tua, et conjuncti sunt ad pedem tuum, et feret de verbis tuis, Deut. xxxiii 2, 3; etiam ibi de Domino, Cujus Divinum Humanum describitur per quod "exortus e Seir 5, et exsplenduerit de monte Paran"; "e Seir" dicitur quoad amorem caelestem, "de 7 monte Paran" quoad amorem spiritualem; spirituales significantur per "populos quos amat, et per conjunctos ad pedem"; "pes" significat inferius, ita obscurius 8, in regno Domini: [3] apud eundem, Kedorlaomer et reges cum illo percusserunt... Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum, Gen. xiv 5, 6; quod Divinum Humanum Domini ibi significetur per "montem Seir" et per "El-paran," videatur n. 1675, 1676: apud eundem, Fuit in anno secundo in mense secundo, in vigesimo in mense, se sustulit nubes desuper tabernaculo testimonii; e profecti sunt filii Israelis secundum profectiones suas, e deserto Sinai, et resedit nubes in deserto Paran, Num. x 11, 12; [4] quod profectiones populi in deserto omnes significent statum Ecclesiae pugnantis, et ejus tentationes, in quibus homo succumbit sed pro illo Dominus vincit, consequenter quod ipsas tentationes et victoria: Domini, ex Divina Domini Misericordia, alibi ostendetur; et quia Dominus tentationes sustinuit ex Humano Divino Suo, per "desertum Paran" hic similiter significatur Humanum Divinum Domini: parite per haec apud eundem, Postea profecti sunt populus e Hazeroth, et castrametati sunt in deserto Paran, et locutus est Jehovah ad Mosen dicendo Mitte tibi viros, et explorent terram Canaanem, quam Ego dans filiis Israelis:... et misit illos Moses e deserto Paran super os Jehovae.... Et reversi sunt,... et ad Mosen, et ad Aharonem et ad omnem coetum filiorum Israelis, ad desertum Paran ii Kadesh, et retulerunt illis verbum,... et ostenderunt iis fructum terrae, Num. (x) xii 16; xiii 1-3, (x)26; per quod "ex deserto Paran profecti explorarent terram Canaanem significatur quod per Divinum Humanum Domini, illis nempe filii Israelis, hoc est, spiritualibus, regnum caeleste, quod "terra Canaan significat; quod autem tunc etiam succubuerint, significat imbecillitatem eorum, et ideo quod Dominus impleret omnia quae in Lege, (c)ac sustineret tentationes et vinceret, ac ita quod illis qui in fide charitatis sunt, tum illis qui in tentationibus "sunt", in quibus Dominus vincit, ex Divino Humano Ipsius salus; quare etiam cum Dominus tentaretur, fuit in deserto, Matth. iv 1; Marc. i 12, 13 Luc. iv 1; videatur supra n. 2708. @1 a.$ @2 A has et splendor et lux erat, I est splendor et lux erat, Sch splendor autem sicut lux erit, AV and RV "And his brightness was as the light," but RV notes in margin that all past tenses might be presents. We retain T"s text, Which agrees with S in Coronis 60 and AR 270.$ @3 Heb. [ ] (qarnaim) horns, but RV has "rays," Sch radii as S in Coronis 60, Dict. Prob. 57; but cornua in 2832, AE 316, AR 270.$ @4 a I.$ @5 i illis.$ @6 erat AI.$ @7 e.$ @8 i respective.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2715

#2715 Duo hic sunt arcana, unum, quod bonum spirituali hominis (t)sit obscurum respective: alterum, quod obscurum illud illuminetur a Divino Humano Domini. Quod primum attinet, [nempe] quod bonum apud spiritualem hominem sit obscurum respective, constare potest ex illis quae de statu spiritualis hominis respective a statum caelestis hominis supra n. 2708 dicta sunt; a comparatione status utriusque id manifeste patet; apud caelestes est 1 ipsum bonum implantatum in parte eorum voluntaria, et inde lux venit in partem intellectualem eis; sed apud spirituales deperditum est omne voluntarium, sic ut illis nihil boni sit inde, et ideo a Domino bonum implantatur in parte eorum intellectuali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2124, 2256; pars voluntaria est quae principaliter vivit apud hominem, intellectualis vero vivit inde; cum itaque voluntarium 1 apud spiritualem ita deperditum est 2 ut non sit nisi malum, et tamen jugiter et continue inde influit malum in partem intellectualem seu cogitationem ejus, constat quod bonum ibi sit obscuratum respective: inde est quod spiritualibus non sit amor in Dominum, sicut est caelestibus 3, proinde nec humiliatio quae essentialis 4 est in omni cultu, et per quam 5 influere potest bonum a Domino; cor enim elatum nusquam 6 recipit, sed cor humile. Spiritualibus nec est amor erga proximum, sicut est caelestibus 3, continue enim a parte eorum voluntaria influit amor sui et mundi, et obscurat bonam istius amoris; quod constare unicuique potest, si reflectit, etiam ex eo quod cum alicui benefacit, sit propter finem in mundo, ita tametsi non manifeste 7, usque cogitat de remuneratione 8, sive ab illis quibus benefacit, sive a Domino in altera vita; sic ut bonum ejus usque (t)sit conspurcatum meritorio; tum quoque ex eo quod cum aliquod bonum fecerit, si illud memorare possit, et sic se praeferre aliis, in suae vitae jucundo sit; caelestes vero amant proximum plus quam semet; nec usquam cogitant de retributione, neque se aliis praeferunt ullo modo. [3] Praeterea bonum apud spirituales obscuratum est persuasivis ex principiis variis, oriundis etiam ex amore sua et mundi; quale sit persuasivum etiam fidei, videatur n. 2682, 2689 ad fin.; hoc quoque ex influxu mali a parte eorum voluntaria. [4] Praeterea ex eo constare potest quod bonum apud spiritualem hominem sit obscurum respective, quia non ex aliqua perceptione, ut caelestes, novit quid verum, sed ex instructione a parentibus et magistris, tum ex doctrina in quam natus, et cum aliquid superaddit ex se et ex cogitatione, tunc ut plurimum sensuale et ejus fallaciae, ac rationale et ejus apparentiae, praevalent, et faciunt ut vix agnoscere possit aliquod verum purum, quale agnoscunt caelestes, usque tamen istis quasi veris implantat Dominus bonum, etiamsi fallacia vera sunt, aut apparentia veri, sed bonum fit inde obscurum, qualificatum a veris quibus conjungitur; se habet hoc sicut lux solis influens in objecta; qualitas objectorum quae recipiunt, facit ut appareat lux ibi sub specie coloris, pulchri si qualitas formae et receptionis sit decens et correspondens, impulchri si qualitas formae et receptionis sit non decens, nec ita correspondens; ita ipsum bonum qualificatur secundum verum. [5] Etiam ex eo patet (m)quod spiritualis homo non sciat quid malum, vix alia credit mala quam quae contra praecepta decalogi sunt, mala autem affectionis et cogitationis quae innumerabilia, nescit, nec reflectit super ea, nec vocat mala; jucunda cupiditatum et voluptatum quaecumque non aliter spectat ac bona, ipsaque jucunda amoris sui et affectat, et approbat, et excusat, ignorans quod talia sint quae afficiunt spiritum ejus, et quod prorsus talis fiat in altera vita. [6] Ex eo similiter constat, quod spiritualis homo tametsi in toto Verbo vix agatur nisi de bono amoris in Dominum et amoris erga Proximum, usque non sciat quod bonum sit essentiale fidei, ne quidem quid amor et charitas in sua essentia sit; et quod novit de fide quam essentialem facit, usque disserit num ita sit, nisi confirmatus per multum vitae, quod caelestes nusquam faciunt, norunt enim et percipiunt quod ita sit, inde a Domino dictum apud Matthaeum, Esto sermo vester ita ita, non, non, quod ultra haec est, ex malo est, v 37; (o)sunt enim caelestes in ipso vero, de quo disputant spirituales num ita sit, inde caelestes quia in ipso vero, possunt inde videre indefinita quae istius veri sunt, ita ex luce quasi totum caelum; sed spirituales quia disputant num ita sit, non possunt tamdiu venire ad primum terminum lucis caelestium, minus ex eorum luce spectare aliquid." @1 est after implantatum.$ @2 cumque voluntaria.$ @3 deperdita.$ @4 caelestium.$ @5 essentiale.$ @6 in qua.$ @7 i et superbum.$ @8 i ita.$ @9 i aliqua.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2716

#2716 Quod alteram attinet, nempe quod obscurum illud apud spirituales illuminetur a Divino Humano Domini, est arcanum quod non ad captum explicari potest, nam est influxus Divini qui describeretur; solum inde aliqua ejus idea haberi potest, si ipsum Supremum Divinum influeret in bonum tale sicut descriptum, ex tot malis et falsis conspurcatum 1, quod non potuisset recipi, et si (o)quid reciperetur, sentiret cruciatum infernalem, hoc est, homo cui tale bonum, et sic periret; at Divinum Humanum Domini apud (c)eos influere potest, ac bonum tale illuminare, sicut solet sol in densas nubes quae variegantur matutino tempore 2 in facies aurorae 3; sed usque non potest Dominus coram illis sicut lux solis, sed sicut lux lunae apparere: exinde constare potest quod causa Adventus Domini in mundum fuerit propter spirituales ut salvarentur, videatur n. 2661. @1 obscuratum.$ @2 i inde.$ @3 A d pulchros colores, i facies aurorae.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2717

#2717 "Et accepit illi mater ejus": quod significet affectionem veri, constat a significatione "matris" quod sit Ecclesia, de qua n. 289; et quia Ecclesia spiritualis quae hic repraesentatur, in affectione veri est, et ab affectione veri habet ut sit Ecclesia, ideo per "matrem" hic significatur illa affectio.

Arcana Coelestia 2

Passage 2718

#2718 "Uxorem e terra Aegypti": quod significet affectionem scientiarum quae spiritualis Ecclesiae homini, constat ex significatione "uxoris" quod sit affectio seu bonum, de qua D. 915, 2517, et ex significatione "Aegypti" quod sit scientia, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462. In hoc versu describitur spiritualis Ecclesiae homo qualis est quoad bonum, hoc est, quoad essentiam vitae suae, quod nempe bonum apud illum" sit obscurum, sed quod illuminatum a Divino Humano Domini, ex qua illuminatione existit in ejus rationali affectio veri, et in ejus naturali affectio scientiarum: quod apud spiritualem hominem affectio boni qualis est apud caelestem, existere nequeat, sed loco ejus affectio veri, causa est quia bonum apud illum implantatum est in parte ejus intellectuali, et quod obscurum sit respective, ut n. 2715 ostensum est 1, inde produci et derivari in rationale ejus non alia affectio potest quam affectio veri, et per hanc in naturale affectio scientiarum: per verum non aliud verum intelligitur quam tale quod credit esse verum, tametsi non esset verum in se; et per scientias non intelliguntur scientiae quales sunt eruditis, sed omne scientificum quo ab experientia et per auditionem imbui possit ex vita civili, ex doctrina, et ex Verbo; in talium affectione est spiritualis Ecclesiae homo. [2] Ut sciatur quid sit in affectione veri esse, et quid in affectione boni, paucis dicendum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum "sit", num ita sit, et cum confirmantur quod verum sit, seu quod ita sit, cogitant, disquirunt, et disserunt, quid sit; ita haerent in primo limine, nec admitti possunt in sapientiam antequam absque dubio sunt; qui autem in affectione boni sunt, ex ipso bono in quo sunt, norunt et percipiunt quod ita sit, ita non in primo limine sunt, sed in conclavi, admissi in sapientiam: [3] sit pro exemplo quod caeleste sit cogitare et agere ex affectione boni aut ex bono; qui in affectione veri sunt, disserunt num ita sit, num dabile sit, et quid sit, et quamdiu dubia versant de eo, non possunt intromitti; qui autem in affectione boni sunt, ii non disserunt, nec dubia versant, sed aiunt quod ita sit, quare intromittuntur, incohant enim ibi qui in affectione boni sunt, hoc est, caelestes, ubi subsistunt illi qui in affectione veri (o)sunt, hoc est, spirituales, sic ut ultimus horum terminus sit primus illorum; ideo scire, nosse, et percipere illis datur quod affectiones boni sint innumerabiles, quot nempe societates sunt in caelo, et quod omnes a Domino in formam caelestem conjunctae sint, ut unum quasi hominem constituant; tum etiam cujusvis affectionis genus et speciem perceptione dignoscere datur. [4] 2 Vel sit hoc exemplum ita; quod omne jucundum, beatum et felix, unice sit amoris, sed qualis amor, tale jucundum, beatum et felix: spiritualis homo detinet animum in eo num ita sit, et annon aliunde, ut ex conversatione, sermone, meditatione, eruditione, etiam annon in possessione, honore, fama, gloria inde, non se confirmans in eo quod illa nihil faciant, sed affectio amoris quae et qualis in illis; caelestis autem homo non in praeliminaribus illis haeret, sed ait quod ita sit, quare in ipso fine est, et usu, hoc est, in ipsis affectionibus quae sunt amoris, quae innumerabiles sunt, et in quarum unaquaevis ineffabilia, et hoc cum variatione jucundi, beati, et felicis, in aeternum. [5] Sit etiam pro exemplo quod proximus amandus ex bono quod apud illum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum sit seu num ita sit, quid proximus, quid bonum, nec ulterius vadunt, quare praecludunt sibi januam ad sapientiam; qui autem in affectione boni sunt, aiunt quod ita sit, quare non praecludunt sibi januam, sed intrant, ac sciunt, norunt, et percipiunt ex bono, quis proximus prae alio, etiam in quo gradu sit, et quod omnes in dissimili, ita ineffabilia prae illis qui in sola affectione veri. [6] Porro sit pro exemplo quod qui proximum ex bono amat, Dominum amet; qui in affectione veri sunt, disquirunt num ita sit, et si iis dicitur, qui proximum amat ex bono, is bonum amat, et quia omne bonum a Domino, et in bono est Dominus, quando quis bonum, etiam Ipsum ex quo illud et in quo Ipse, amat; etiam disquirunt num ita sit, [tum quid sit amare bonum,] etiam quid bonum, num Dominus in bono sit magis quam in vero; quamdiu in talibus haerent, ne quidem e longinquo videre possunt sapientiam; at qui in affectione boni sunt, ii ex perceptione norunt quod ita sit, et statim 3 vident sapientiae campum, ducentem usque ad Dominum. [7] Inde constare potest unde obscurum illis qui in affectione veri sunt, hoc est, spiritualibus, respective ad illos qui in affectione boni, hoc est, ad caelestes: sed usque illi ab obscuro in lucem venire possunt, si modo in affirmativo velint esse quod omne bonum sit amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et quod amor et charitas sit conjunctio spiritualis, et inde omne beatum et felix; ita quod in bono amoris a Domino sit vita caelestis, non autem in vero fidei inde separato. @1 bonum apud illum est obscurum respective, et quia implantatum est in parte ejus intellectuali, ut ostensum n. 2715.$ @2 In A this was written as the last example, but directions were then inserted for its insertion here.$ @3 statum I$ * * * 1 @1 A o asterisks here but has them after 2667.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2719

#2719 Actum est in hoc capite primum de Rationali Domini quod Divinum factum, quod Rationale est "Jishakus"; et de rationali mere humano quod separatum, quod est "filius Hagaris Aegyptiae": mox de Ecclesia spirituali quae per Divinum Humanum Domini salvata est, quae Ecclesia est "Hagar et ejus puer": nunc agitur de doctrina fidei inservitura isti Ecclesiae, quod nempe adjuncta ei sint rationalia "ex scientificis" humana, quae sunt "Abimelechus et Phicol"; conjunctio significatur per "foedus" quod Abrahamus cum illis percussit; rationalia illa sunt apparentiae, non ex origine Divina sed ex humana, quae adjunctae sunt ob causam quia Ecclesia spiritualis absque illis doctrinam non comprehenderet, ita nec reciperet; est enim, ut n. 2715 ostensum, spiritualis Ecclesiae homo in obscuro respective, quare doctrina investienda apparentiis talibus quae sunt cogitationis et affectionis humanae, et non in tantum discrepant quin Divinum bonum receptaculi instar ibi habere possit. Quia agitur in seq. cap. xxvi iterum de Abimelecho, et de foedere, sed cum Isaco, et in sensu interno de rationalibus et scientificis secundo adjectis doctrinae fidei, licet solum summaria, quae in sensu interno de hac re hic continentur, exponere, quae clariora ab explicatione capitis xxvi evadent. @1 A had et scientifica but alters as here.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2720

#2720 Vers. 22. Et fuit in tempore illo, et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum, dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens. Vers. 23. Et nunc jura mihi in Deum hic, si mentitus fueris mihi, et filio meo, et nepoti meo; secundum benignitatem, quam feci tecum, facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es. Vers. 24. Et dixit Abraham, Ego jurabo. Vers. 25. Et redarguit Abraham Abimelechum, ob causas putei aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi. Vers. 26. Et dixit Abimelech, Non novi quis fecit verbum hoc, et etiam tu non indicasti mihi, et etiam ego non audivi, praeterquam hodie. Vers. 27. Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho, et percusserunt ambo illi foedus. Vers. 28. Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas. Vers. 29. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas? Vers. 30. Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc. Vers. 31. Propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi. Vers. 32. Et percusserunt foedus in Beersheba; et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad 1 terram Philistaeorum. [2] "Fuit in tempore illo" significat statum in quo Dominus cum Rationale Divinum factum: "et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum" significat rationalia ex scientificis humana adjungenda doctrinae fidei, quae in se est Divina: "dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens" significat quod Divina quoad omnia et singula: [3] "Et nunc jura mihi in Deum hic" significat affirmationem: "si mentitus fueris mihi" significat absque dubitativo: "et filio meo, et nepoti meo" significat de illis quae sunt fidei: "secundum benignitatem, quam feci tecum" significat rationalia quibus Dominus prius instructus fuit: "facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es" significat reciprocum: [4] "Et dixit Abraham, Ego jurabo" significat affirmativum onme: "Et redarguit Abraham Abimelechum" significat indignationem Domini: "ob causas put aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi" significat doctrinam fidei, quod illam scientifica sibi tribuere vellent: [5] "Et dixit Abimelech" significat responsum: "Non novi quis fecit verbum hoc" significat quod rationale aliud dictaret: "et etiam tu non indicasti mihi" significat quod non ex Divino illud: "et etiam ego non audivi, praeterquam hodie" significat quod nunc primum detectum: [6] "Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho" significat Divina bona implantata doctrinae rationalibus per Abimelechum significatis: "et percusserunt ambo illi foedus" significat sic conjunctionem: "Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas" significat innocentiae sanctitatem: [7] "Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas?" significat ut instrueretur et agnosceret: "Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea" significat innocentiae sanctitatem a Divino: "propterea sit mihi in testimonium" significat certum: "quod fodi puteum hunc" significat quod a Divino doctrina: "Propterea vocavit locum illum Beersheba" significat statum et quale doctrinae: "quia ibi juraverunt ambo illi" significat ex conjunctione: "Et percusserunt foedus in Beersheba" significat quod rationalia humana adjuncta sint doctrinae fidei: "et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad terram Philistaeorum" significat quod usque nullam partem in doctrina haberent. @1 in I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2721

#2721 Vers. 33. Et plantavit lucum in Beersheba; et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis. "Plantavit lucum in Beersheba" significat doctrinam cum ejus cognitionibus et ejus quali: "et invocavit nomen Dei aeternitatis" significat cultum inde.

Arcana Coelestia 2

Passage 2722

#2722 "Plantavit lucum in Beersheba": quod significet doctrinam inde cum ejus cognitionibus et ejus quali, constat a significatione "luci," et a significatione "Beersheba." Quod "lucos" attinet, in Antiqua Ecclesia fiebat cultus sanctus super montibus et in lucis; super montibus quia "montes" significabant caelestia cultus, et in lucis quia "luci" significabant spiritualia ejus; quamdiu Ecclesia illa, nempe Antiqua, in sua simplicitate fuit, tunc cultus eorum super montibus et in lucis sanctus erat, ex causa quia caelestia quae sunt amoris et charitatis, per illa quae alta et excelsa erant ut sunt montes et colles, repraesentabantur, et spiritualia quae inde, per fructifera et frondosa ut sunt horti et luci: sed postquam repraesentativa et significativa coeperunt fieri idololatrica, per id quod colerent externa absque internis, cultus ille sanctas factus est profanus; et ideo interdictum quod cultum haberent super montibus et in lucis: [2] quod Antiqui cultum sanctum habuerint super montibus, constare potest ex cap. xii Gen. de Abramo, Transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium, Bethel a mari, et Ai ab oriente, et aedificavit ibi altare; et invocavit nomen Jehovae, vers. 8; n. 1449-1455; et ex significatione "montis" quod sit caeleste amoris, n. 795, 796, 1430; quod etiam cultum sanctum habuerint in lucis, constat ex illis quae in hoc versu, "Plantavit Abraham lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis," tum a significatione "horti" quod sit intelligentia, n. 100, 108, 1588, et "arborum" quod sint perceptiones, n. 103, 2163: quod interdictum, constat ex his quae sequuntur; apud Mosen, Non plantabis tibi lucum omnis arboris juxta altare Jehovae Dei tui, quod facies tibi; et non eriges tibi statuam, quae odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 21, 22: apud eundum, Altaria gentium destruetis, statuas eorum confringetis, et lucos eorum diruetis, Exod. xxxiv 13; Et quod lucos igne comburerent, Deut. xii 3; [3] et quia Judaei et Israelitae, apud quos ritus Antiquae Ecclesiae repraesentativus introductus est, solum in externis fuerunt, nec nisi quam idololatrae corde, quid internum, et quid vita post mortem, tum quod Messiae regnum esset caeleste, nescientes ac scire non volentes, quoties in libero fuerunt, cultum profanum habebant super montibus et collibus, ut et in lucis et silvis, tum quoque loco montium et collium sibi excelsa fecerunt, et loco lucorum sculptilia luci, ut constare potest (c)a pluribus locis in Verbo, ut in Libro Judicum, Filii Israelis servierunt Baalibus et lucis, iii 7: in Libro Regum, Israel fecit lucos, ad irritandum Jehovam, 1 Reg. xiv 15: et alibi, Jehudah aedificavit sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. xiv 23: alibi, Israel aedificavit sibi excelsa in omnibus urbibus, et statuerunt statuas et lucos super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. xvii 9, 10: et alibi, Menasheh rex Jehudae erexit altaria Baali, et fecit lucum, sicut fecerat Ahab rex Israelis,... et posuit sculptile luci, quod fecerat, in domo Dei, 2 Reg. xxi 3, 7; ex quo, quod etiam sculptilia luci sibi fecerint, patet; quae quod destructa sint a Joshia rege, ibidem, Joshiah fecit educi de templo Jehovae omnia vasa facta Baali et luco, et soli et lunae, et omni exercitui caelorum, et combussit ea extra Hierosolymam, ... et domos quas mulieres texuerunt ibi luco.... etiam succidit lucos, quos fecerat Salomo,... tum quoque lucum in Bethel, quem fecerat Jeroboam, 2 Reg. xxiii 4, 6, 7, 14, 15; praeter quod a 1 Hizkia rege 2 talia diruta 3 sint, ibidem, Hizkiah rex Jehudae removit excelsa, et fregit statuas, et excidit lucum, et confregit serpentem aeris, quem fecerat Moses, 2 Reg. xviii 4; [4] quod serpens aeris sanctus fuerit tempore Mosis, constat 4, at cum externum coleretur, profanus factus (o)est, et 5 confractus, ex simili causa ac interdictus cultus super montibus et in lucis: haec adhuc constant apud Prophetas; apud Esaiam, Incalescentes diis sub omni arbore frondosa; mactantes natos in fluviis sub prominentiis petrarum; etiam fluviis effudisti libamen, obtulisti munus,... super monte alto et elato posuisti habitaculum tuum, et ibi obtulisti ad sacrificandum sacrificium, lvii 5-7: apud eundem, In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis videbunt; et non aspiciet ad altaria opus manuum ejus, et quod fecerunt digiti ejus non videbit, et lucos et statuas solares, xvii 7, 8: apud Micham, Exscindam sculptilia tua, et statuas tuas e medio tui, et non incurvabis te amplius operi manuum tuarum: et evellam lucos tuos e medio tui, et perdam urbes tuas, v 12, 13: apud Ezechielem, Ut sint confossi in medio idolorum eorum, circum altaria eorum ad omnem collem excelsum, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore frondosa, et sub omni quercu implexa, locum quo dederunt odorem quietis omnibus idolis suis, vi 13. Exinde nunc patet e qua origine cultus idololatricus, nempe quod objecta repraesentantia et significantia colerentur; antiquissimi qui ante diluvium, in omnibus et singulis, sicut in montibus, in collibus, in campis, in vallibus, in hortis, lucis, silvis, in fluviis et aquis, in agris et sementibus, in arboribus omnis generis, in 6 animalibus etiam omnis generis, in luminaribus caeli, aliquid repraesentativum et significativum regni Domini videbant, sed nusquam haerebant oculis, minus mentibus, in objectis, sed erant illis media cogitandi de caelestibus et spiritualibus quae in regno Domini; et hoc usque adeo ut prorsus nihil esset in universa natura quod non illis inserviret pro mediis; in se etiam ita est quod omnia et singula in natura repraesentent, quod hodie est arcanum, et vix ab aliquo creditur: sed postquam caeleste, quod est amoris in Dominum, "apud hominem" periit, tunc non amplius genus humanum in illo statu fuit quod nempe ab objectis ut mediis videret caelestia et spiritualia regni Domini; [6] sed usque antiqui post diluvium a traditionibus et quorundam collectaneis sciebant quod illa significarentur; et quia significabant, etiam sancta habebant; inde cultus repraesentativus Ecclesiae Antiquae, quae Ecclesia quia spiritualis, non erat in perceptione quod ita esset, sed in cognitione, nam erat in obscuro respective, n. 2715, usque tamen non colebat externa, sed per externa recordati sunt internorum, et inde cum in repraesentativis et significativis illis erant, in sancto cultus erant; (m)potuerunt etiam, quia in spirituali amore erant, hoc est, in charitate, quam essentialem cultus fecerunt, quare sanctum a Domino in cultum eorum influere potuit:(n) at vero cum status humani generis ita mutatus est et perversus factus, ut se removerent a bono charitatis, ita nec amplius crederent dari regnum caeleste, aut vitam post mortem, sed quod in simili statu essent cum animalibus, praeterquam solum quod cogitarent, sicut etiam hodie, tunc cultus sanctus repraesentativus versus est in idololatricum, et colebantur externa; inde apud plures gentiles illo tempore, etiam apud Judaeos et Israelitas cultus erat non repraesentativus, sed repraesentativorum et significativorum, hoc est, externorum absque internis. [7] Quod "lucos" in specie attinet, erant illi apud antiquos variae significationis, et quidem secundum species arborum quae ibi; "luci ubi oleae" significabant caelestia cultus; "luci ubi vites" significabant spiritualia (o)ejus, "luci autem ubi ficus, ubi cedri, ubi abietes, ubi populi, ubi quercus" varia quae caelestium et spiritualium erant; heic 7 lucus seu arboretum simpliciter nominatur, et significat illa quae sunt rationalium quae adjuncta doctrinae et ejus cognitionibus; "arbores" enim in genere significant perceptiones, n. 103, 2163, sed cum praedicantur de Ecclesia spirituali, significant cognitiones, ex causa quia spiritualis Ecclesiae homini non aliae perceptiones sunt quam quae per cognitiones e doctrina aut Verbo; hae enim fiunt fidei ejus, ita conscientiae (o)e qua perceptio. @1 i prius.$ @2 i Judae$ @3 destructa.$ @4 A has a space here, apparently for insertion of a reference, but there is no other reference in the Word to this worship, nor in previous nos. of AC.$ @5 i ideo.$ @6 inque.$ @7 heic, an old form of hic (here), probably shows that it is adverbial, not demonstrative.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2723

#2723 Quod autem Beershebam attinet, significat 1 "Beersheba" statum et quale doctrinae, nempe quod sit Divina cui adjuncta rationalia humana, quod constare potest a serie rerum de quibus agitur a vers. 22 ad hunc, n. 2613, 2614; etiam a significatione ipsius vocis in lingua originali quod sit "puteus juramenti 2 "et "septem"; quod "puteus" sit doctrina (o)fidei, videatur n. 2702, 2720; quod "juramentum" sit conjunctio, n. 2720, ut et "foedus quod juramento factum," n. 1996, 2003, 2021, 2037, et quod "septem" sit sanctum, ita Divinum, n. 395, 433, 716, 881, ex quibus constare potest quod significet doctrinam quae in se Divina cum adjunctis rationalibus seu apparentiis humanis; [2] quod inde Beersheba, patet ex verbis Abrahami, Dixit Abraham, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi; et percusserunt foedus in Beersheba, vers. 30-32: similiter ex verbis Isaci, cap. seq. xxvi, Fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt illi super causis putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, et vocavit illum Shibeah; (juramentum et septem) propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc, vers. [32], 33; ibi etiam agitur de puteis, de quibus fuit contentio cum Abimelecho, et de foedere cum illo, et per "Beershebam" significantur rationalia humana iterum adjuncta doctrinae fidei, et quia iterum adjuncta, et sic facta doctrina ad captum humanum 3, dicitur "urbs"; quod "urbs" sit doctrinale in suo complexu, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451: praeterea nominatur Beersheba in simili significatione quoad sensum internum, Gen. xxii 19; xxvi 23; xxviii 10; xlvi 1, 5; Jos. xv 28; xix 1, 2; 1 Sam. viii 2; 1 Reg. xix 3; et in sensu opposito, Amos v 5; viii 13, 14. (m)Extensio caelestium et spiritualium quae sunt doctrinae, in sensu interno significatur ubi describitur extensio terrae Canaanis per "a Dan et usque ad Beershebam"; per terram enim Canaanem significatur regnum Domini, tum Ecclesia, consequenter caelestia et spiritualia quae sunt doctrinae;(n) ut in Libro Judicum, Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus tanquam vir unus a Dan et usque ad Beersheba, xx 1: in libro Samuelis, Omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 1 Sam. iii 20: alibi, Transire faciendo regnum a domo Shaulis, et erigendo solium Davidis super Israelem, et supra Jehudam, a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. iii 10: alibi, Hushai ad Absalomem, Congregetur omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. xvii 11: alibi, Dixit David ad Joabum, ut peragraret omnes tribus Israeli: a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. xxiv 2, 7: alibi, Mortuum est de populo a Dan et usque ad Beersheba septuaginta millia virorum, 2 Sam. xxiv 15: in Libro Regum, Habitavit Jehudah sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan et usque ad Beersheba, omnibus diebus Salomonis, 1 Reg. iv 25. @1 illa.$ @2 Heb. [ ] (sheba)"oath" and also "seven."$ @3 captui humano adaequata.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2724

#2724 "Et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis": quod significet cultum inde, constat a significatione "invocare nomen Dei" quod sit cultus, de qua n. 440: qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per "nomen: non intellexerunt nomen, sed omne quale, videatur n. 144, 145, 340: 768, 1754, 1896, 2009; ita per "nomen Dei" omne in uno complexu per quod colebatur Deus, proinde omne amoris et fidei: cum autem periit internum cultus et modo externum remansit, tunc per nomen Dei nihil aliud intelligere coeperunt quam nomen, usque adeo ut ipsum nomen colerent, nihil curantes ex quo amore, et ex qua fide; ideo distinguere se coeperunt gentes per nomina deorum, et se praetulerunt Judaei et Israelitae reliquis per quod Jehovam colerent, ponentes in nominando et invocando 1 nomen, essentiale cultus, cum tamen cultus solius nominis sit nullus cultus, dabilis etiam apud pessimos, qui per id magis profanant: [2] at quia per "nomen Dei" significatur omne cultus, hoc est, omne amoris et fidei ex quibus colitur, inde constat 2 quid intelligitur per "sanctificetur nomen Tuum," in Oratione Domini, Matth. vi 9; et per haec quae Dominus dixit, Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, Matth. x 22: Si duo [ex vobis] consenserint in nomine Meo super terra, de omni re, quamcumque petierint, fiet iis a Patre Meo, Qui in caelis est: ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, Matth. xviii [19], 20: Qui relinquit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, Matth. xix 29: Osanna filio Davidis, benedictus qui venit in nomine Domini, Matth. xxi 9: Jesus dixit, Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in nomine Domini, Matth. xxiii 39 Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, immo tunc scandalizabuntur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem, et haec omnia propter nomen Meum, Matth. xxiv 9, 10: Quotquot Ipsam receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, Joh. i 12: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei, Joh. iii 17, 18: Jesus dixit, Quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, Joh. xiv 14, 15; xv 16; xvi 23, 24, 26, 27: Jesus dixit, Manifestavi Tuum nomen hominibus, Joh. xvii 6: Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, quos dedisti Mihi, ut sint unum, sicut Nos, Joh. xvii 11, 12: Notum feci illis nomen Tuum, et notam faciam, ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis, Joh. xvii 26: Ut credatis, quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, Joh. xx 31; praeter in permultis locis in Veteri Testamento, in quibus per nomen Jehovae et Dei, non intelligitur nomen, sed omne amoris et fidei, ex quo cultus. [3] Qui autem solam nomen colunt, absque amore et fide, de illis ita apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die isto, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed confitebor iis, Non novi vos, discedite a Me operantes iniquitatem, vii 22, 23. Cum, ut dictum, homo Ecclesiae ab interno factus est externus, et in solo nomine coepit ponere cultum, tunc non magis unum agnoverunt Deum, sed plures; sollemne enim antiquis fuit aliquid adjicere nomini Jehovae, ac inde recordari alicujus beneficii aut attributi Ipsius, ut hic, "Invocavit nomen Dei aeternitatis." In cap. seq. xxii, Vocavit Abraham nomen loci illius, Jehovah Jirah, hoc est 3, videbit, vers. 14: Aedificabat Moses altare, et vocavit nomen ejus, Jehovah Nissi, hoc est 4, vexillum meum, Exod. xvii 15: Aedificabat Gideon altare Jehovae, et vocavit Jehovae Shalom, hoc est 3, pacis, Jud. vi 24; praeter alia; inde factum, quod qui in solo nomine ponerent 4 cultum, tot deos agnoscerent; et quod etiam inde apud gentiles, imprimis in Graecia, et Romae, tot dii agniti et culti sint, cum tamen Antiqua Ecclesia a qua epitheta illa emanaverunt, nusquam nisi quam unum Deum sub tot nominibus veneratum coluit, ex causa quia per "nomen" intellexit quale 5. @1 i ipsum.$ @2 constare potest.$ @3 seu.$ @4 ponebant.$ @5 nihil aliud intellexit quam quale.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2725

#2725 Vers. 34. Et peregrinatus est Abraham in terra Philistaeorum diebus multis. "Peregrinatus est Abraham in terra Philistaeorum diebus multis" significat quod Dominus adjunxit doctrinae fidei ex scientia cognitionum humanarum plurima.

Arcana Coelestia 2

Passage 2726

#2726 Quod "peregrinatus est Abraham in terra Philistaeorum diebus multis" significet quod Dominus adjunxerit doctrinae fidei ex scientia cognitionum humanarum plurima, constat ex significatione "peregrinari" quod sit instruere, de qua n. 1463, 2025, ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua n. 1965, 1989, 2011 2501, ex significatione "terrae Philistaeorum" seu Philistaeae quod si scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198, et a significatione "dierum quod sit status rei de qua agitur, n. 23, 487, 488, 493, 893, hic qui" agitur de cognitionibus ex scientificis et rationalibus, et dicitur "dies multi," significat respective plurima. Actum est, a vers. 22 huc usque de rationalibus ex scientificis humanis, adjectis doctrinae fidei, ut patet ab explicatione; hic est eorum conclusum. Quod ipsam rem attinet, quia in se est profundior, et quia de eadem multis agitur in cap. (o)seq. xxvi, licet hic explicationem ulteriorem differre. De Conjugiis quomodo considerantur in Caelis 1, et de Adulteriis @1 caelo.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2727

#2727 Quid genuinus amor conjugialis, et unde ejus origo, pauci hodie sciunt, ex causa quia pauci in illo sunt; credunt paene omnes quod innatus si et sic effluat ex quodam, ut aiunt, naturali 1 instinctu, et eo magis quia conjugiale etiam existit penes animalia; cum tamen talis differentia sit inter amore: conjugialem apud homines et conjugiale apud animalia, qualis inter statum hominis et statum bruti animalis. @1 naturali, ut aiunt.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2728

#2728 Et quia pauci hodie, ut dictum, sciunt quid genuinus amor conjugialis, ex illis quae detecta sunt, describetur. Amor conjugialis originem ducit a conjugio Divino Boni et Veri, ita ab Ipso Domino: quod inde amor conjugialis, non apparet ad sensum et captum, sed usque constare potest ex influxu et ex correspondentia, praeter ex Verbo: ab 1 influxu, caelum ex unione boni et veri quae influit a Domino, comparatur conjugio, et vocatur conjugium; ex correspondentia, cum bonum unitum vero defluit in sphaeram inferiorem, sistit illud unionem mentium, cum in adhuc inferiorem, sistit conjugium: quare unio mentium ex bono unito vero a Domino, est ipse amor conjugialis. @1 ex.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2729

#2729 Quod inde genuinus amor conjugialis sit, ex eo etiam constare potest quod nemo possit in illo esse nisi sit in bono veri et vero boni a Domino: tum ex eo quod beatitudo et felicitas caelestis sit in illo amore; et qui in illo sunt, omnes in caelum, seu in conjugium caeleste, veniunt: etiam ex eo, cum sermo apud angelos est de unione boni et veri, tunc in sphaera inferiore apud spiritus bonos sistitur repraesentativum conjugii; at apud malos sistitur repraesentativum adulterii; inde est quod in Verbo unio boni et veri dicatur conjugium; at adulteratio boni et falsificatio veri, adulterium et scortatio, videatur n. 2466.

Arcana Coelestia 2

Passage 2730

#2730 Antiquissimae Ecclesiae homines prae omnibus in hac tellure in genuino amore conjugiali vixerunt, quia fuerunt caelestes a bono in vero, et in regno Domini simul cum angelis, et in illo amore fuit illis caelum: at posteri, apud quos descivit Ecclesia, coeperunt amare liberos, non conjuges; amari enim possunt liberi a malis, sed amari conjux non potest quam a bonis 1. @1 n. 1272.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2731

#2731 Auditum ab antiquissimis illis est quod amor conjugialis sit talis ut velit prorsus esse alterius, et hoc reciproce, et cum mutuo 1 et vicissim, quod in caelesti felicitate sint; tum quod conjunctio mentium talis sit ut (t)hoc mutuum et vicissim sit in omnibus et singulis vitae, hoc est, in omnibus et singulis affectionis et in omnibus et singulis cogitationis. Idcirco institutum esse a Domino quod uxores sint affectiones boni quae voluntatis, et viri sint cogitationes veri quae intellectus, et quod conjugium inde sit, quale est inter voluntatem et intellectum, et inter omnia et singula eorum apud hominem qui est in bono veri et vero boni. @1 i alterius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2732

#2732 Locutus sum cum angelis de hoc mutuo et vicissim quale sit, et dixerunt quod imago et similitudo unius sit in mente alterius, et quod sic non modo in singulis sed etiam in intimis vitae, cohabitent, et quod amor ac misericordia Domini in tale unum possit cum beato et felici influere. Dixerunt etiam quod qui in vita corporis in tali amore conjugiali vixerunt, una sint et cohabitent in caelo ut angeli, quandoque etiam cum liberis; sed quod paucissimi sint ex Christianismo hodie, verum ex Antiquissima Ecclesia quae caelestis, omnes, et ex Antiqua Ecclesia quae spiritualis, multi: qui autem in conjugio vixerunt, 1 non conjuncti amore conjugiali sed amore lascivo, quod separentur in altera vita, quia nihil lasciviae toleratur in caelo; et quod magis adhuc separentur qui se mutuo aversati sunt; et adhuc magis qui se odio habuerunt; cum primum in alteram vitam ambo veniunt, ut plurimum conveniunt, sed postquam dura passi sunt, separantur. @1 i et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2733

#2733 Erant quidam spiritus qui ex usu in vita corporis, me solertia peculiari infestabant, et hoc per influxum molliusculum quasi undantem, qualis solet esse proborum spirituum, sed perceptum quod in illo essent astutiae et similia, ut captarent et fallerent; tandem locutus sum cum uno (c)eorum, qui quod fuerit dux exercitus cum vixit in mundo, mihi dictum est; et quia percepi quod in ideis cogitationis ejus esset lascivum, locutus cum illo de conjugio sum, loquela spirituum repraesentativis illustrata, quae plene exprimit sensa, et momento plura; dixit quod adulteria in vita corporis pro nihilo reputaverit; [2] sed ei dicere datum est 1 quod adulteria sint nefanda, tametsi apparent coram iis qui tales, ex jucundo quod captarunt et ex persuasivo inde, quod non talia, immo quod licita; quod etiam scire posset ex eo quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde etiam seminaria regni caelestis, et idcirco quod nusquam violanda, sed sancta habenda; tum ex eo quod scire debet quia in altera vita est, ac in statu perceptionis, quod amor conjugialis a Domino per caelum descendat, et quod ab illo amore, ut a parente, derivetur amor mutuus, qui est firmamentum caeli; (m)et ex eo quod adulteri, dum modo approximant ad societates caelestes, quod sentiant graveolentiam suam, et se inde praecipitent versus infernum; ad minimum potuisset scire quod violare conjugia esset contra leges Divinas, et contra omnium leges civiles, tum contra genuinum lumen rationis, quia contra ordinem et Divinum et humanum, praeter plura: [3] sed respondebat quod talia nusquam sciverit in vita corporis, nec quod cogitaverit; voluit ratiocinari num ita esset, sed dictum quod veritas non admittat ratiocinia in altera vita, patrocinantur enim jucundis, ita malis et falsis; et quod primum cogitare debeat de illis quae dicta sunt quia vera; aut etiam ex illo principio quod notissimum [est] in orbe, quod nemo alteri facere debeat quod non velit ut alter faciet sibi, et sic si quis ipsius uxorem quam amavisset, quod 2 fit in principio omnis conjugii, tali modo decepisset, tunc cum in statu excandescentiae super id esset, si ex illo statu loqueretur, annon quoque ipse adulteria detestaturus fuisset, et tunc, quia ingenio pollet, se confirmavisset plus quam alii contra illa, usque ut damnavisset illa ad infernum; ita quod potuisset se judicare ex semet. @1 loquutus sum cum illo de conjugio, dixit quod in vita corporis adulteria pro nihilo reputaverit, loquela spirituum repraesentativis illustrata, quae plene exprimit sensa, et momento plurima; dicere ei datum est.$ @2 ut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2734

#2734 Qui felicitatem in vita corporis habuerunt in conjugiis ex amore genuino conjugiali, illi quoque felicitatem habent in altera vita, sic ut felicitas unius vitae illis continuetur in alterius, et ibi fit unio mentium, in qua caelum: mihi dictum quod genera felicitatum caelestium et spiritualium inde solum universalissima, sint numero indefinita.

Arcana Coelestia 2

Passage 2735

#2735 Genuinus amor conjugialis est imago caeli, et cum repraesentatur in altera vita, fit per pulcherrima quae usquam oculis videri et mente capi possunt; repraesentatur per virginem pulchritudinis inexpressibilis cinctam candida nube, sic ut dici queat quod sit ipsa pulchritudo in essentia et forma; dictum quod ex amore conjugiali sit omnis puichritudo in altera vita; affectiones et cogitationes ejus repraesentantur per auras adamantinas ex quasi tubinis et pyropis scintiliantes, et haec cum dellciis quae afficiunt intima mentium: ut primum autem aliquid lascivi intervenit, disparantur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2736

#2736 Insttuctus sum quod amor genuinus conjugialis sit ipsa innocentia quae habitat in sapientia; sunt qui in amore conjugiali vixerunt, in sapientia prae omnibus in caelo, et usque conspecti ab aliis apparent sicut infantes in aetate florente et vernali; et quicquid tunc contingit, est illis gaudium et felicitas: sunt illi in intimo caelo quod vocatur caelum innocentiae; per illud influit Dominus in amorem conjugialem; et ex illo caelo adsunt angeli hominibus qui in illo amore vivunt; adsunt etiam infantibus in prima eorum aetate.

Arcana Coelestia 2

Passage 2737

#2737 Apud illos qui in amore conjugiali vivunt, aperta sunt interiora mentis per caelum usque ad Dominum, nam ille amor influit a Domino per intimam hominis, inde habent regnum Domini in se, et inde habent amorem erga iniantes genuinum, propter reguum Domini; et inde illi sunt prae omnibus receptibiles amorum caelestium, et sunt prae omnibus in amore mutuo, hic enim inde venit ut rivus a suo fonte.

Arcana Coelestia 2

Passage 2738

#2738 Amor mutuus qualis est in caelo, non est sicut amor conjugialis; hic est quod velit esse in alterius vita ut unum, sed ille ut alteri melius velit quam sibi, qualis est parentum erga liberos, et qualis est illorum qui afficiuntur benefaciendo non propter se, sed propter quod hoc illis gaudio. Talis amor angelicus derivatur ab amore conjugiali, ac inde nascitur sicut infans a suo parente, quare etiam apud parentes erga liberos ille est; hic amor conservatur a Domino apud parentes, tametsi non in amore conjugiali sunt, ex causa ne genus humanum pereat.

Arcana Coelestia 2

Passage 2739

#2739 Ex conjugio boni et veri in caelis descendunt omnes amores, qui se habent sicut amor parentum erga liberos, amor fratrum inter se, et amor erga affines, et sic porro secundum gradus in suo ordine: secundum amores illos qui unice sunt ex bono et vero, hoc est, ex amore et fide in Dominum, formantur omnes societates caelestes, quae a Domino ita conjunctae sunt ut unum hominem referant, quare etiam caelum vocatur Maximus Homo; sunt varietates ineffabiles, quae omnes originem ducunt et derivantur ab unione boni et veri ex Domino, quae unio est conjugium caeleste: inde est quod a conjugiis in terris ducatur origo omnium consanguinitatum et affinitatum, et derivarentur similiter amores secundum gradus mutuo inter se; sed quia non est amor conjugialis hodie, consanguinitates et affinitates quidem inde recensentur, sed non sunt consanguinitates et affinitates amoris: in Antiquissima Ecclesia 1 tales derivationes amoris etiam fuerunt, quare in caelis cohabitant distinctae quasi in gentes, familias et domos, quae omnes Dominum ut unicum suum parentem agnoscunt. @1 i quae caelestis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2740

#2740 Genuinus amor conjugialis non dabilis est quam inter binos conjuges, hoc est, in conjugio unius viri et unius uxoris, nusquam inter plures simul, ex causa quia amor conjugialis est mutuus et reciprocus, ac vita unius in alterius vicissim, sic ut quasi unum sint; talis unio datur inter binos, non autem inter plures, plures amorem illum discindunt. Antiquissimae Ecclesiae homines, qui fuerant caelestes ac in perceptione boni et veri sicut angeli, solum unam uxorem habuerunt; dicebant quod cum una uxore caelestes delicias et felicitates perceperint, et cum modo nominaretur conjugium plurium, quod horruerint: conjugium enim unius mariti et unius uxoris descendit, ut dictum 1, a conjugio boni et veri, seu a conjugio caelesti, quod est tale, ut manifeste constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, Jesus dixit, Annon legistis, quod is qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed (t)caro una; quod ergo Deus copulavit, homo ne separet:... Moses ob duritiem cordis vestri permisit dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit ita 2:... non omnes capiunt verbum hoc, sed ii quibus datum est, xix 3-12. @1 i supra.$ @2 sic.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2741

#2741 Bonum et verum continue influit a Domino apud omnes, proinde amor genuinus conjugialis, sed diversimode recipitur, et sicut recipitur, talis fit; apud lascivos vertitur in lasciviam, apud adulteros in adulteria, felicitas caelestis in jucundum immundum 1, ita caelum in infernum; se habet hoc sicut solis lux influens in objecta, quae secundum formam objectorum recipitur, et fit caeruleum, rubicundum, flavum, viride, obscurum, etiam nigrum, secundum receptionem. @1 A has corporeum with immundum written above.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2742

#2742 Datur quoddam instar amoris conjugialis apud quosdam, sed usque non est si non in amore boni et veri sunt, est amor apparens sicut conjugialis, sed est ex causis amoris mundi aut sui, nempe ut serviantur domi, ut in securo sint, ut in otio, ut ministrentur cum non bene valent, et senescunt, ob curam liberorum quos amant 1; quibusdam est coactum ex timore pro conjuge, pro fama, pro malis; quibusdam est amor lasciviae qui inducit, hic apparet primo tempore sicut conjugialis, tunc enim aliquid innocentiae aemulantur, ludunt sicut infantes, (o)et percipiunt gaudium sicut aliquid ex caelesti, at successu temporis non uniuntur, sicut illi qui in amore conjugiali sunt, magis et arctius, sed separantur. (m)Amor conjugialis etiam differt apud conjuges, apud unum potest esse plus aut minus, apud alterum parum vel nihil, et quia differt, uni potest esse caelum, alteri infernum, affectio et receptio (t)determinant haec (n). @1 i etiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2743

#2743 Visus mihi magnus canis instar Cerberi, et quaesivi quid significaret, dictum quod per talem canem significetur custodia ne in amore conjugiali transeatur a jucundo caelesti ad jucundum infernale, et vicissim; qui enim in amore genuino conjugiali [sunt], in jucundo caelesti sunt, qui autem in adulteriis, etiam in jucundo sunt quod apparet iis ut caeleste sed est infernale; per canem sic repraesentatur, ne jucunda illa opposita communicent.

Arcana Coelestia 2

Passage 2744

#2744 Ostensum mihi quomodo progrediuntur jucunda ab amore conjugiali, hinc ad caelum, illinc ad infernum; progressio jucundorum versus caelum erat in beatitudines et felicitates continue plures, usque ad innumerabiles et ineffabiles, et quo interius in innumerabiliores et ineffabiliores, usque ad ipsas caelestes caeli intimi seu innocentiae; et hoc per liberrimum, omne enim liberum est ex amore, ita liberrimum ex amore conjugiali qui est ipse caelestis. Ostensum dein quomodo progrediuntur jucunda amoris conjugialis versus infernum, quod se paullatim removeant a caelo, et hoc quoque ex apparente libero, usque dum iis vix aliquid humani remanet; mortiferum et infernale in quod desinunt, quod visum, non describi potest. Quidam spiritus qui tunc apud me, et illa quoque vidit, festinabat antrorsum ad sirenes quae tales, clamans quod ostenderet iis quale eorum jucundum, tenens primum ideam jucundi, sed cum paullatim magis antrorsum venit, continuabatur idea, sicut jucundi progressio, ad infernum, et tandem desiit in talem horrorem. Sirenes sunt quae in persuasione quod honestum sit scortari et adulterari, etiam aestimatae ab aliis quod tales, et quod in decoris vitae; earum plurima pars in alteram vitam e Christianismo veniunt; de illis videatur n. 831, 959, 1515, 1893, (x)2483.

Arcana Coelestia 2

Passage 2745

#2745 Sunt quae non amant maritos, sed eos vilipendunt, et tandem pro nihilo aestimant; quales illae sunt, repraesentatum est per gallum, felem silvestrem, et tigridem obscuri coloris; dictum quod tales incipiant multum loqui, dein increpare, et tandem tigridis naturam induunt; dicebatur a quibusdam quod tales usque amant liberos, at responsum quod amor ille non sit humanus, et quod influat aeque in malos, etiam in animalia quaecumque, usque adeo ut quoque haec ament prolem prae se; adjiciebatur quod apud tales nihil amoris conjugialis sit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2746

#2746 Erat quidam spiritus in media altitudine supra caput, qui in vita corporis lascive vixerat, delectatus varietate, sic ut nullam constanter amaverit, sed in lupinaribus, et sic scortatus cum multis, et rejecerit singulas postea, inde factum, quod plures defraudaverit, et quod inde exstinxerit desiderium pro conjugio, etiam pro infantum procreatione, et sic naturam innaturalem contraxerit: omnia illa detecta fuerunt, et is misere punitus, et hoc in conspectu angelorum; et dein in infernum conjectus. De infernis adulterorum videatur in Parte Prima n. 824-830.

Arcana Coelestia 2

Passage 2747

#2747 Quia adulteria sunt contraria amori conjugiali, adulteri non possunt esse cum angelis in caelo, tum quia in contrariis bono et vero sunt et sic non in conjugio caelesti, tum quia de conjugio non nisi quam spurcas ideas habent; cum modo nominatur conjugium, aut ejus idea obvenit, ilico in eorum ideis sunt lasciva, obscena, immo nefanda; (m)similiter cum de bono et vero angelis est sermo, tunc tales cogitant contra illa;(n) omnes enim affectiones et cogitationes inde 1, (o)quales fuerunt in mundo, remanent homini (o)post mortem. Adulteri sunt animo destruendi societates 2, plures (o)eorum sunt crudeles, 3 n. 824, ita 4 corde contra charitatem 5 et misericordiam, ridentes ad aliorum miserias, cuique sua auferre volunt (o)et faciunt quantum audent; oblectamentum iis es destruere amicitias et struere inimicitias; religiosum eorum est, quod dicant agnoscere creatorem universi, et providentiam sed modo universalem, et ex fide salvationem, (c)ac quod iis non possit pejus fieri quam aliis; sed cum explorantur quales sunt corde, quod fit in altera vita, ne illa quidem credunt, verum pro creatore universi naturam, pro universali 6 providentia nullam, de fide nihil cogitant; haec omnia quia adulteria sunt prorsus contra bonum et verum; inde quomodo in caelum venire possint, quisque judicare potest. @1 i quae.$ @2 Qui adulteri sunt, etiam sunt animo destruendi societates, et.$ @3 i de inferno adulterorum qui simul crudeles, videatur.$ @4 sunt ut plurimum.$ @5 amorem.$ @6 i sed.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2748

#2748 Quidam spiritus qui adulterii vitam in mundo egerunt, ad me veniebant, mecum locuti; appercipiebam quod non diu in altera vita fuerint, nesciebant enim quod ibi essent, putantes adhuc esse in mundo; reflexio ubinam essent (c)illis adempta fuit; iis dicere datum quod in altera vita essent, sed mox obliti, quaerebant ubinam essent domus, ubi se insinuare possent, sed dictum annon respectum haberent spiritualium, nempe amoris conjugialis, qui per similia allectamenta dissociatur, et quod contra ordinem caelestem esset, se ad haec nihil attendebant, nec illa intelligebant; dixi porro, annon timerent leges, et punitiones secundum leges, sed haec contemnebant; at cum dixi, forte a domesticis tractarentur male verberibus, haec solum timebant. Dei percipere dabatur eorum cogitationes, nam illae communicantur in altera vita erant tam spurcae et obscenae ut probi non possint non horrescere, quae tamen quoad omnia et singula in altera vita propalantur coram spiritibus et angelis: inde etiam constare potest quod tales non possint esse in caelo.

Arcana Coelestia 2

Passage 2749

#2749 Qui per adulteria pro conjugiis fastidium et nauseam ceperunt dum aliquod jucundum, beatum et felix ex caelo angelorum pervenit 1, vertitur hoc iis in fastidiosum et nauseabundum, dein in dolorificum, tandem in graveolentum, usque ut inde se praecipitent versus infernum. @1 i ad illos.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2750

#2750 Instructus sum ab angelis quod quando quis adulterium committit in terra, tunc ei ilico caelum claudatur, et quod dein solum in mundanis et corporeis vivat; et tunc tametsi audit de illis quae amoris et fidei sunt, usque ea non penetrent ad interiora ejus; et quae ipse loquitur de illis, non ex interioribus ejus veniant, sed solum ex memoria et ore, excitante fastu aut amore lucri; sunt enim interiora clausa, quae non aperiri possunt quam per seriam paenitentiam.

Arcana Coelestia 2

Passage 2751

#2751 Antrorsum superius ante oculum sinistrum erant conglobati tale qui in vita corporis in occulto et callidius aliis insidiati sunt; erant adulteri, e adhuc in mundo spirituum, quia inter recentes; pro more habebant ex globo suo emittere aliquos huc illuc, qui insidientur non modo contra amorem conjugialem, sed etiam contra bonum et verum, et maxime contra Dominum; qui emittuntur, redeunt ad (c)illos, et narrant quid audiverunt, et sic consultant ad me miserunt etiam unum, putantes quod essem spiritus, quia locutus loquela spirituum; emissarius ille cum loqueretur, scandalosa effutiebat, maxime contra Dominum, sic ut esset ex quasi meris scandalis compositus; sed respondi, ut abstineret a talibus, sciens ex quo globo, et ex qua fece sit; quod Dominum attinet, novi absque omni dubio quod unus sit cum Patre, quod universum caelum "Ipsius sit", quod ab Ipso omnis innocentia, pax, amor, charitas, misericordia etiam omnis amor conjugialis, et ab Ipso omne bonum et verum, quae omnia sunt Divina; et quod de Ipso Moses et Prophetae, hoc est, omnia et singula Verbi in sensu interno, et quod Ipsam omnes ritus Ecclesiae Judaicae repraesentaverint, et quia de illis (o)ita certus sum ut nihil dubii, quid nunc amplius vellet; his auditis cum pudore recessit; dicebantur illa ut narraret adulteris qui constituebant nefandum illum globum, e quo missus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2752

#2752 Qui adulteriis inescati sunt, prae aliis in altera vita obsidere volunt homines, et sic per eos redire in mundum, sed detinentur a Domino in inferno, ne veniant inter eos spiritus qui apud homines; plerique tales sunt ex orbe Christiano, raro ex aliis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2753

#2753 Sunt quidam in mundo qui cupiditate feruntur pellicere virgines ad scortationes, ubicumque loci sint, in monasteriis, in familiis, apud parentes, etiam uxores, et se insinuant astutis modis et blanditiis; ii quia talibus assuefacti, et inde naturam imbuerunt, in altera vita retinent quod in societates se insinuare possint per blanda et simulata, sed quia cogitata eorum patent, rejiciuntur; transeunt sic ab una societate ad alteram, sed ubivis rejiciuntur, etiam mulctantur, surripere enim jucunda et beata aliorum student; tandem in nullas societates admittuntur, sed postquam graves poenas sustinuerunt, associantur similibus in inferno.

Arcana Coelestia 2

Passage 2754

#2754 Dolosissimi apparent quandoque alte supra caput, sed infernum eorum est profunde sub calcaneo pedis, sunt hodierni antediluviani; per innocentiam insidiantur, per misericordiam, et per varias affectiones bonas cum persuasione; fuerunt dum vixerunt in mundo, adulteri prae aliis; ubi aliqua uxor pulchra et juvenis, absque conscientia intrarunt, et per illa commoverunt ad stuprum; sunt invisibiles, nec volunt detegi, quia agunt incognito; sunt quoque crudeles, sibi solis studuerunt, et pro nihilo reputaverunt, si vel universus mundus pro iis periisset: tales hodie sunt magno numero, (o)etiam dictum quod ex Christianismo: infernum eorum est omnium gravissimum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2755

#2755 Inferna adulterorum plura sunt, ibi nihil plus amant quam sordes et excrementa, haec iis tunc jucunda; quod etiam constare potest (c)a pluribus istius sortis in vita corporis, quibus delectabile est sordida et cogitare et memorare, sed abstinent modo propter decorum: jucundum adulterii in altera vita vertitur in talia; se habet hoc, sicut dum calor solis, etiam vernalis, influit in excrementum seu 1 in cadaver. @1 vel.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2756

#2756 Sunt qui pro principio habuerunt communionem uxorum; ii in altera vita loquuntur sicut boni, sed sunt maligni et dolosi; poena eorum est horrenda, colligantur quasi in fasciculum, et repraesentative sicut serpens circumextenditur, qui cingit omnes sicut globum confasciculatum, et sic rejiciuntur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2757

#2757 Cum perducerer per aliquot mansiones, veniebam ad unum ubi calor occupabat pedes et lumbos; dictum quod ibi essent qui voluptatibus indulserunt, sed usque non exstinxerunt desiderium naturale procreandi sobolem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2758

#2758. 1 Quod genuinus amor conjugialis sit caelum, repraesentatur regnis naturae, nam nihil in universa natura datur quod non aliquo modo repraesentat regnum Domini in communi, naturale enim omnem suam originem e regno spirituali ducit 2; quod absque origine se priore est, est nihil, non datur aliquod inconnexum a causa, ita a fine, quod inconnexum dilabitur momento, et fit nihil; inde nunc repraesentativa regni Domini in regnis naturae: amor conjugialis quod caelum, ex transformatione vermiculorum in nymphas seu 3 chrysallides, et sic in volatilia, patet, cum enim tempus eorum nuptiarum venit, quod est cum exuunt formam terrestrem, quae est eorum vermicularis, insigniuntur alis, ac fiunt volatilia, tuae elevantur in atmosphaeram, suum caelum; ibi inter se ludunt, conjugia agunt, ponunt ova, et succis e floribus nutriuntur; in pulchritudine etiam sua tunc sunt, alas enim habent coloribus aureis, argenteis, aliisque venuste discretis, decoratas: talia producit conjugia apud tam vilia animalcula. @1 n. 2758 and 2759 were written and numbered in reverse order, but directions are inserted for their transposition.$ @2 habet.$ @3 et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2759

#2759 1 Ad latus dextrum e terra inferiore exsurgebat quasi volumen; dicebatur quod essent spiritus multi ex plebe indocta, non prava; fuerunt rustici et alii simplices; locutus cum iis; dicebant quod sciant Dominum, cujus nomini se commendant; praeterea parum noverunt de fide et ejus mysteriis; a postea exsurgebant, qui aliquantisper plus sciebant; quod interiora eorum potuissent aperiri, perceptum est, hoc enim in altera vita manifeste percipi potest; conscientiam habuerunt, quae mecum communicata, ut scirem, dictum quod in amore conjugiali simpliciter vixerint, dicebant quod conjuge amaverint, et ab adulteriis abstinuerint, quod haec ex conscientia, constabat eo quod dicerent se non aliter potuisse quia contra eorum voluntatem: tales informantur in altera vita, et perficiuntur in bono amoris et vero fidei; et denique recipiuntur inter angelos. @1 n. 2758 and 2579 were written and numbered in reverse order, but directions are inserted for their transposition.$

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389