|
|
LIBRI GENESEOS CAPUT VIGESIMUM
Arcana Coelestia 2 Passage 2495
#2495 1 QUOD in Verbo sensus internus sit, qui non apparet in littera, prius multis in locis dictum et ostensum est, et qualis es patet ex illis quae a primo capite Geneseos huc usque explicata sunt: verumtamen, quia pauci illi hodie qui credunt Verbo, usque non sciunt quod talis sensus sit, licet adhuc idem confirmare: [2] Dominus Consummationem saeculi, hoc est, ultimum tempus Ecclesiae, ita describit, Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, Matth. xxiv 29; Marc. xiii 24 [25]; quod "sol" hic non significet solem, non "luna" lunam, nec "stellae" stellas, sed quod "sol" amorem in Dominum et charitatem erga proximum, "luna" amoris et charitatis fidem, et "stellae" cognitiones boni e veri, ostensum est, n. 31, 32, 1053, 1521, 1529-1531, 2120, 2441 ita per illa Domini verba significatur quod in consummatione saeculi, seu in ultimo tempore, nullus amplius amor et nulla charitas, proinde nulla fides, erit; quod ille sensus sit, patet a similibus Domini verbis apud Prophetas, ut apud Esaiam, Ecce dies Jehovae venit,... ad ponendum terram in solitudinem, et peccatores ejus perdet ex ea; nam stellae caelorum, et sidera eorum non lucebunt luce sua; obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem, xiii 2, 10; ubi etiam de ultimo tempore Ecclesiae, seu quod idem, de connsummatione saeculi, agitur: apud Joelem, Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,... coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt 2 splendorem suum, ii 2, 10, similiter: alibi apud eundem, Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 4: (o)adhuc apud eundem, Propinquus dies Jehovae,... sol et luna atrati sunt; et stellae retraxerunt 2 splendorem 3, iv 14, 15: apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, omnia luminaria lucis in caelis atrabo (t)super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8: pariter apud Johannem, Vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae motus magnus factus, et sol factus niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta [est] sicut sanguis, et stellae ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13; apud eundem, Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebraretur tertia pars eorum, Apoc. viii 12; [4] ex his locis constare potest quod Domini verba apud Evangelistas simile involvant ac Domini verba apud Prophetas, quod nempe ultimis temporibus nulla charitas, sed fides erit; et quod ille sit sensus internus; ut quoque patet adhuc apud Esaiam, Erubescet luna, et pudefiet sol, quia regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, xxiv 23; hoc est, quod "erubescet" fides, quae est "luna," et "pudefiet" charitas, quae est "sol," quia talis; de luna et sole non dici potest quod erubescent et pudefient: et apud Danielem, Hircus cornu crevit versus meridiem, et versus ortum,... et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, viii 9, 10, ubi quod "exercitus caelorum" non significet exercitum, nec "stellae" stellas, cuivis patet. @1 In A there are two drafts of n. 2495-2516. The differences between them are not great. Important ones will be noted in the following pages otherwise notes refer to second draft.$ @2 In Heb. collegerunt (Joel ii)and retraxerunt (Joel iv) are the same word, which Sch renders by contraxerunt; S alters to collerunt in both cases, but in the latter, alters again to retraxesrunt.$ @3 i suum.$ CAPUT XX 1. ET profectus est inde Abraham versus terram meridiei, et habitavit inter Kadesh et inter Shur, et peregrinatus est in Gerar. 2. Et dixit Abraham ad Sarah uxorem suam, Soror mea haec; et misit Abimelech rex Geraris, et accepit Saram. 3. Et venit DEUS ad Abimelech in somnio noctu, et dixit ei Ecce tu morieris propter mulierem, quam accepisti, et illa maritata marito. 4. Et Abimelech non appropinquaverat ad illam, et dixit, DOMINE, num gentem etiam justam occides? 5. Nonne ille dixit mihi, Soror mea haec? et ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille. In rectitudine cordis mei, et in immunitate manuum mearum, feci hoc. 6. Et dixit ad eum DEUS in somnio, Etiam Ego novi, quod in rectitudine cordis tui feceris hoc, et prohibui etiam Ego te a peccando Mihi, propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam. 7. Et nunc reduc uxorem viri, quia propheta ille, et orabit pro te, et vives; et si non tu reducas, scito, quod moriendo moriaris tu, et omnis qui tibi. 8. Et mane surrexit Abimelech in matutino, et vocavit omne servos suos, et locutus est omnia verba illa in auribus eorum, et timuerunt viri valde. 9. Et vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi, Quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi, quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande? Facta, quae non fient, fecisti mecum. 10. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid vidisti quo feceris verbum hoc? 11. Et dixit Abraham, Quia dixi, verumtamen nullus timor DEI in loco hoc, et occident me propter verbum uxoris meae. 12. Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae; et facta mihi in uxorem. 13. Et factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei, et dixi illi, Haec bonitas tua, quam facias mecum, a omnem locum quo venerimus, dic mihi, Frater meus ille. 14. Et accepit Abimelech gregem et armentum, et servos et ancillas, et dedit Abrahamo; et restituit illi Sarah uxorem ejus. 15. Et dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te, in bono in oculis tuis habita. 16. Et Sarae dixit, Ecce dedi mille argenti fratri tuo, ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum, et cum omnibus, et vindicata. 17. Et oravit Abraham ad DEUM, et sanavit DEUS Abimelechum, et uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt. 18. Quia claudendo clausit JEHOVAH propterea omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami. CONTENTA
Arcana Coelestia 2 Passage 2496
#2496 IN capite duodecimo supra, actum est de peregrinatione Abrahami in Aegypto, per quum significata (o)fuit instructio Domini in scientificis quando adhuc puer: hic nunc agitur de peregrinatione Abrahami in Gerar, ubi Abimelech, per quam significatur similiter instructio Domini, verum in doctrinalibus charitatis et fidei. Agitur hic imprimis de doctrina charitatis et fidei, ex qua origine, quod nempe sit spiritualis ex origine caelesti, non autem ex rationali.
Arcana Coelestia 2 Passage 2497
#2497 Agitur de statu Domini, in quo fuit, cum Se primum instrueret in doctrinalibus charitatis et fidei; ipse status significatur per Kadesh et Shur; doctrina fidei per Abimelechum regem Geraris, vers. 1, 2 quod primum cogitaverit de rationali, quod consuleretur, vers. 2: quod usque non consultum fuerit, vers. 3, 4, 8, 9: causae quod sic cogitaverit, vers. 5, 6, 10-12, 13: quod doctrina charitatis et fidei sit spiritualis ex origine caelesti, vers. 7: quod sic instructus; et inserviverint Ipsi tunc omnia rationalia, ut et scientifica, instar velaminis seu amictus, vers. 14-16: et sic doctrina perfecta, vers. 17: quod secus factum, si ex rationali, (o)vers. 18. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 2 Passage 2498
#2498 1 Quod haec historica, sicut omnia reliqua quae sunt Verbi, arcana Divina involvant, constare potest ex eo quod Abraham nunc iterum dixerit uxorem suam esse sororem, nam simile factum fuit cum venit in Aegyptum, dixit enim tunc ad Saram, "Dic quaeso, Soror mea tu," Gen. xii 13: nec solum Abraham, sed etiam Isacus cum venit Gerarem, dixit etiam ille quod Rebecca uxor ejus esset soror, "Quaesiverunt viri loci de uxore ejus, et dixit, Soror mea es Gen. xxvi 6, 7: in quibus capitibus etiam plura similia occurrunt; sic ut ter talia historica relata sint, quod absque arcana causa in sensu, interno, nusquam factum fuisset. @1 This [ ] is omitted in first draft (see note p. 330).$
Arcana Coelestia 2 Passage 2499
#2499 Vers. 1. Et profectus est inde Abraham versus terram meridiei, et habitavit inter Kadesh et inter Shur, et peregrinatus est in Gerar. "Profectus est inde Abraham versus terram meridiei" significat progressionem Domini in bonis et veris fidei; "Abraham" est Domini in illo statu: "et habitavit inter Kadesh et inter Shur" significat statum Ipsius in specie; "Kadesh" est affectio veri interioris procedentis rationalibus; "Shur" est affectio veri exterioris procedentis a scientificis: "et peregrinatus est in Gerar" significat instructionem inde in spiritualibus fidei.
Arcana Coelestia 2 Passage 2500
#2500 "Profectus est inde Abraham versus terram meridiei quod significet progressionem Domini in bonis et veris fidei, constat a significatione "proficisci" quod sit progredi, de qua n. 1457; et significatione "terrae meridiei" quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1458. Prius in capite duodecim dictum (o)est de Abrahamo quo "profectus eundo et proficiscendo versus meridiem," cum in Aegyptum ibi vers. 9, 10, quibus significatum in sensu interno quod Dominus, cum puer, progressus 1 in bona et vera quoad scientiam cognitionum n. 1456, 1459; hic nunc quod profectus versus terram meridiei, quibus significatur ulterior et interior progressio, quae est in bona et ver quoad doctrinam fidei 2, quare hic dicitur "terra meridiei," quia "terra" in suo proprio sensu significat Ecclesiam, pro qua doctrina, n. 566, 662, (x)1066, 2117, 2118. Quod instructionem Domini in genere attinet, qualis fuerit, ex hoc capite in sensu interno elucet, nempe quod fuerit 3 per continuas revelationes, et sic per Divinas perceptiones et cogitationes ab ipso, hoc est, a Divino Ipsius, quas implantavit Divinae intelligentiae et sapientiae," et hoc usque ad perfectam unionem Ipsius Humani cum Ipsius Divino; haec via sapiendi nusquam dabilis est apud aliquem hominem, nam influxit ab Ipso Divino quod (o)erat intimum Ipsius, quia Patris, a Quo conceptus: ita ab Ipso Divino Amore, qui soli Domino fuit, qui fuit quod universum genus humanum salvare vellet. [3] Est arcanum quod vix adhuc alicui notum est quod in ipso amore insit 4 sapientia et intelligentia, sed qualis amor talis est; quod in amore insit sapientia et intelligentia, inde est, quia omnis influxus fit in amorem, seu quod idem, in bonum, ita in ipsam vitam hominis; inde est sapientia et intelligentia angelorum, quae ineffabilis; inde etiam sapientia et intelligentia hominum qui in amore in Dominum et charitate erga proximum; hi tametsi eam apud se non appercipiunt dum vivunt in corpore, usque in illam post obitum veniunt, ex causa quia illa in ipso amore et in ipsa charitate inest, videatur n. 2494. Quod autem amorem Domini attinet, ille fuit infinite supra amorem in quo sunt angeli, fuit enim ipse Divinus, quare in se habuit supereminens omnis sapientiae et intelligentiae, in quod tamen, quia natus homo et progressurus sicut homo secundum ordinem Divinum, successive Se induxit, ut Humanum Suum ita uniret Divino, et faceret Divinum, et hoc propria potentia. @1 profectus$ @2 First draft has quibus similiter significatur progressio sed hic non in scientiam cognitionum, ut prius, verum in illis qui sunt ipsius doctrinae, quae fidei appellatur, sed quae est charitatis. Second draft as I but ulterior ac interior.$ @3 First draft has non fuerit sicut apud alios homines per magistros et docentes, sed per continuas revelationes, quae insinuabantur a Divino Ipsius in perceptiones et cogitationes, et quod inde cognoverit quid bonum et verum, quo nempe sic continue sibi fecerit conclusiones, ex quibus semper ut novis ex se cognitionibus ulterius progressus, usque ad intelligentiam et sapientiam Divinam.$ @4 sit.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2501
#2501 Quod "Abraham" sit Dominus in illo statu, constat ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, hic Dominus in illo statu, ut quoque prius n. 1893, 1965, 1989, 2011, 2172, 2198.
Arcana Coelestia 2 Passage 2502
#2502 "Et habitavit inter Kadesh et inter Shur": quod significet statum Ipsius in specie, constat a significatione "habitare" quod sit vivere, de qua n. 1293; quod praecedit, hoc etiam indicat, nempe quod "profectus inde Abraham versus terram meridiei," quo significatur progressio Domini in bona et vera fidei, et nunc dicitur quod "habitaverit inter Kadesh et inter Shur," per quod non aliud significari sequitur quam status Domini in specie, qui describitur per Kadesh et Shur, de quibus nunc.
Arcana Coelestia 2 Passage 2503
#2503 Quod "Kadesh" sit affectio veri interioris procedentis a rationalibus, et "Shur" affectio veri exterioris procedentis a scientificis, constare potest a significatione "Kadesh" et "Shur," quod "Kadesh" significet verum de quo contenditur, n. 1678 ostensum est, ita contentionem de vero, ex qua origine, num ex rationali, ut patet sequentibus; sed quia apud Dominum omne verum fuit ex origine caelesti, hinc "Kadesh" significat affectionem veri. Sunt apud unumquemvis hominem Ecclesiae vera rationalia et vera scientifica; vera rationalia sunt interiora, vera autem scientifica sunt exteriora; haec inter se distincta sunt, prorsus sicut binae memoriae hominis, quibus n. 2469-2473 seq.; inde sequitur quod affectiones veri etiam sint binae, una interior quae est rationalium, altera exterior quae e scientificorum; affectio veri interioris procedentis a rationalibus hic significatur per "Kadesh"; at affectio veri exterioris procedentis a scientificis per "Shur"; quod Shur illud verum significet, videatur n. 1928. Quod nomina in Verbo nusquam aliud significent quam res, prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, demonstratum est.
Arcana Coelestia 2 Passage 2504
#2504 "Et peregrinatus est in Gerar": quod significet instructione inde in spiritualibus fidei, constat a significatione "peregrinari" quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a significatione "Geraris" quod spirituale fidei: Gerar nominatur aliquibus in locis in Generi, ut x 19; xxvi 1, 6, 17, 20, 26, ac in illis significat fidem, et hoc ex causa quia Gerar erat in Philistaea, et per "Philistaeam" significatur scientia cognitionum fidei, videatur n. 1197, 1198; et Gerar erat ubi ipse rex Philistaeorum habitabat, inde est quod per "Gerarem" significetur ipsa fides, n. 1209; perque "regem Geraris" ipsum verum fidei, nam "rex" in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069; ita per "Abimelechum" doctrina fidei, de quo in sequentibus. Sunt in genere intellectualia fidei, sunt rationalia fidei, et sunt scientifica fidei; ordine sibi ita ab interioribus ad exteriora procedunt; quae fidei intima sunt vocantur intellectualia; quae ex illis aut inde procedunt, sunt fidei rationalia; quae ex his iterum sunt fidei scientifica; se habent illa ut cum eruditis loquendum, sicut prius ad posterius, aut quod idem, sicut superius ad inferius, hoc est, sicut interius ad exterius: apparet quidem homini, sicut scientificum fidei sit primum, et ex illo dein existat rationale, et demum intellectuale, et hoc ex causa quia homo ita a pueritia procedit, sed usque intellectuale continue influit rationale, et hoc in scientificum, quod homo nescit; sed in pueritia obscure, in adultiore aetate evidentius, et tandem cum regeneratus est homo luculenter; apud hunc apparet quod talis ordo sit, et adhuc plenius in altera vita, videatur n. 1495; haec omnia vocantur spiritualis, quae distinguuntur ita in gradus, et ordine tali succedunt; spiritualia fidei sunt omnia vera quae ex bono, hoc est, ex origine caelesti; quicquid est ex caelesti derivatum, est spirituale fidei.
Arcana Coelestia 2 Passage 2505
#2505 Vers. 2. Et dixit Abraham ad Sarah uxorem suam, Soror mea haec; et misit Abimelech rex Geraris, et accepit Saram. "Dixit Abraham" significat cogitationem Domini: "ad Sarah uxorem" significat verum spirituale conjunctum caelesti: "soror mea haec" significat verum rationale: "et misit Abimelech rex Geraris" significat doctrinam fidei; "Abimelech" est doctrina fidei spectans rationalia: "et accepit Saram" significat affectionem consulendi rationale.
Arcana Coelestia 2 Passage 2506
#2506 "Dixit Abraham": quod significet cogitationem, constat ex significatione "dicere" in historicis quod sit percipere, tum quoque cogitare, de qua n. 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2271, (x)2287.
Arcana Coelestia 2 Passage 2507
#2507 "Ad Sarah uxorem": quod significet verum spirituale conjunctum caelesti, constat a significatione "Sarae uxoris" quod sit verum intellectuale conjunctum Divino Bono, seu quod idem, verum spirituale conjunctum caelesti, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198. Quid spirituale et quid caeleste, prius saepius dictum est, videatur n. 1155, 1577, 1824, (x)2048, 2088; illud caeleste vocatur quod est boni, hoc est, quod est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; et spirituale, quod est veri, hoc est, quod est fidei inde.
Arcana Coelestia 2 Passage 2508
#2508 "Soror mea haec": quod significet verum rationale, constat ex significatione "sororis" quod sit verum intellectuale rationale, de qua n. 1495. Quod verum rationale sit "soror," non aliunde constare potest quam ex conjugio caelesti; quae enim inde descendunt, proximitates inter se habent, sicut consanguinitates et affinitates in terra, de quibus videatur n. 685, 917, et hoc cum varietate indefinita; ipsum conjugium caeleste est solum inter Divinum Bonum et Divinum Verum; inde apud hominem concipitur intellectuale, rationale et scientificum, nam absque conceptione ex conjugio caelesti nusquam homo potest intellectu, nec ratione, nec scientia imbui, proinde non potest esse homo; quantum itaque ex conjugio caelesti ducit, tantum est homo. In Ipso Domino est conjugium caeleste, ita ut Dominus sit ipsum illud conjugium, est enim Ille ipsum Divinum Bonum et simul Divinum Verum; angeli et homines in conjugio caelesti sunt quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et quantum inde in fide, hoc est, quantum in bono Domini ac inde in vero, et tunc dicuntur "filiae et filii," ac inter se "sorores et fratres," sed hoc cum differentia. Quod verum rationale dicatur "soror," est causa quia concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem verorum rationalium; bonum quod inde in rationali vocatur "frater," et verum quod inde, "soror"; sed hoc melius constabit ex illis quae in vers. 12: hujus capitis ab Abrahamo dicuntur, "Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae, et facta mihi in uxorem."
Arcana Coelestia 2 Passage 2509
#2509 "Et misit Abimelech rex Geraris": quod significet doctrinam fidei, constat ex illis quae supra n. 2504 dicta sunt, nempe quod per "Philistaeam" significetur scientia cognitionum fidei, n. 1197, 1198 per "Gerarem" quae erat in Philistaea, fides, n. 1209, 2504; per "regem ipsum verum fidei, n. 1672, 2015, 2069, inde per "Abimelechum significatur doctrina fidei, sed doctrina fidei spectans rationalia, ut patebit ab illis quae nunc sequuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2510
#2510 Quod "Abimelech" sit doctrina fidei spectans rationalia constare potest ex eo quod spectaverit ad Saram, non ut Abrahami uxorem sed ut sororem, et per "Saram ut sororem" significatur verum rationale, n. 2508; idem quoque a sequentibus patet, nam agitur ib de doctrina fidei, num originem trahat ex 1 rationali, vel num ex caelesti inde "Abimelech" significat doctrinam fidei spectantem rationalia. Doctrina dicitur spectare rationalia, cum nihil 2 aliud verum doctrina agnoscitur quam quod ratione capi potest, sic ut intuitio omnium quae sunt doctrinae, sit ex rationali; at quod doctrina fidei non sit ex rationali, sed ex origine caelesti, in sequentibus, in sensu interno, docetur. @1 a I.$ @2 non.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2511
#2511 "Et accepit Saram": (x)quod significet affectionem consulendi rationale, constat ex significatione "Sarae ut sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 2508, tum ex "accipere illam" quod sit affectioni erga illam, ita in sensu interno, affectionis consulendi rationale. Quae in hoc versu continentur, involvunt primam cogitationem Domini de doctrina fidei, num conduceret consulere rationale, vel non; quod prima talis cogitatio esset, causa est quia Dominus secundum omnem ordinem Divinum progressus est, et quicquid 1 fuit humanum in quod natus et quod traxit a matre, hoc exuere debuit ut indueret Divinum; ita etiam hoc humanum, num 2 in doctrinalibus fidei consuleretur rationale. @1 quicquid enim.$ @2 A d num i quod.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2512
#2512 Vers. 3. Et venit Deus ad Abimelech in somnio noctu, et dixit ei, Ecce tu morieris propter mulierem, quam accepisti, et illa maritata marito. "Venit Deus ad Abimelech" significat perceptionem Domini de doctrina fidei: "in somnio noctu" significat obscuram: "et dixi: ei" significat inde cogitationem: "ecce tu morieris propter mulierem" significat quod doctrina fidei nulla foret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale: "et illa maritata marito" significat quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti.
Arcana Coelestia 2 Passage 2513
#2513 "Venit Deus ad Abimelech": quod significet perceptionem Domini de doctrina fidei, constat a significatione "venire Deus" et a significatione "Abimelechi"; quod "venire Deus" significet percipere, patet, nam perceptio non aliud est quam adventus seu influxus Divinus in facultatem intellectualem: quod "Abimelech" significet doctrinam fidei, supra n. 2504, 2509, 2510 ostensum [est].
Arcana Coelestia 2 Passage 2514
#2514 "In somnio noctu": quod significet obscuram, nempe perceptionem, constare potest a significatione "somnii," et simul "noctis"; somnium cum agitur de perceptione, significat obscurum quid respective ad vigiliam, et magis cum dicitur "somnium noctu": quod obscura dicatur perceptio prima Domini, causa est quia in 1 humano quod exueret et cujus umbras discuteret; perceptivum Domini tametsi ex Divino, usque fuit in humano, quod tale est ut ipsam lucem non statim recipiat, sed successive sicut discutiuntur umbrae quae ibi; quod se redegerit in minus obscurum quoad doctrinam fidei, significatur per quod iterum "venerit Deus" ad Abimelechum in somnio, ubi non memoratur nox, vers. 6; et quod dein in claram perceptionem, significatur per quod "mane surrexit Abimelech in matutino," vers. 8. @1 ex.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2515
#2515 "Et dixit ei": quod significet inde cogitationem, nempe ex perceptione, constat "a significatione "dicere" quod sit percipere, tum cogitare, de qua supra n. 2506. Quia hic dicitur quod cogitatio fuerit inde, paucis licet dicere quomodo se habet cum cognitione sunt cogitationes ex perceptione, cogitationes ex conscientia, e cogitationes ex nulla conscientia. Cogitationes ex perceptione dantur solum apud caelestes, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum sunt, estque intima quae datur apud hominem, et est apud angelos caelestes in caelo; perceptio ex Domino est, per quam et ex qua eorum cogitatio; contra perceptionem cogitare est impossibile. Cogitatione ex conscientia sunt inferiores, et dantur apud spirituales, hoc est, apud eos qui in bono charitatis et fidei sunt quoad vitam et quoad doctrinam contra conscientiam cogitare iis quoque est impossibile, nam hoc fore contra bonum et veram quod iis a Domino dictatur per conscientiam. [2] Cogitationes autem ex nulla conscientia sunt apud illos qui se intus non regi patiuntur a bono et vero, sed a malo et falso, hoc est, non Domino, sed a semet: hi credunt quod cogitent tantum intra se quantum ii qui ex conscientia et perceptione, ex causa quia non sciunt quid conscientia, minus perceptio, sed tanta est differentia, quanta inter infernum et caelum; qui absque conscientia cogitant, ex quibusvis cupiditatibus et phantasiis cogitant, ita ab inferno; (m)dum vero aliter, est ex decoro externo propter famam(n); qui vero a conscientia cogitant, ex affectionibus boni et veri cogitant, ita a caelo. Quod autem Domini cogitationem attinet, ea transcendit omnem intellectum humanum fuit enim immediate ex Divino.
Arcana Coelestia 2 Passage 2516
#2516 Quod "ecce tu morieris propter mulierem" significet quo doctrina fidei nulla foret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, constat ex significatione "Abimelechi" qui hic est "tu," quod sit doctrina fidei; ex significatione "mori" quod sit nullum fieri; et a significatione "sororis" quae hic vocatur "mulier," quod sit rationale, de qua n. 2508; [2] exhinc nunc, "quod Abimelech moreretur propter mulierem" (x)significat quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale. Quod nulla doctrina fidei ex rationali, causa est quia rationale est in apparentiis boni et veri, quae apparentiae non sunt vera in se 1, ut ostensum prius n. 2053, 2196, 2203, (x)2209: praeterea rationale sub se habet fallacias, quae sunt ex sensualibus externis confirmatis per scientifica, quae umbram inducunt istis veri apparentiis; est 2 rationale quoad maximam partem mere humanum, ut quoque ex ejus nativitate constare potest; inde nunc est quod ex illo nullum doctrinale fidei auspicari, minus condi possit; sed erit ex Ipso Divino (c)et Divino Humano Domini, inde ejus origo, et quidem in tantum ut Dominus sit ipsa doctrina, quare etiam in Verbo nominatur Verbum, (t)veritas, lux, via, 3 janua; et quod arcanum, omne doctrinae est ex Divino Bono et Divino Vero, et habet in se conjugium caeleste; doctrinale quod id in se non habet, non est doctrinale genuinum fidei; inde est quod in singulis Verbi, unde doctrina, sit instar conjugii, videatur n. 683, 793, 801. [3] Apparet quidem doctrina fidei in sensu litterali seu externo Verbi, quod ex rationali multa habeat, immo ex naturali, sed hoc est ex causa quia Verbum est pro homine, cui sic accommodatum est, sed usque in se est spirituale ex origine caelesti, hoc est, ex Divino Vero conjuncto Divino Bono. Quod doctrina nulla fieret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, ab exemplis illustrabitur in sequentibus. @1 i sed modo apparent sicut vera.$ @2 estque.$ @3 i et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2517
#2517 Quod "illa maritata marito" significet quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti, constat (c)a significatione "maritari marito"; "maritus" cum nominatur in Verbo, significat bonum, et tunc "uxor" verum, secus "dum maritus vocatur vir; tunc "vir" significat verum, et "Uxor" bonum, videatur n. 915, et alibi; hic ideo "maritata marito" significat quod verum sit conjunctum bono, ita ut quoque verum sit bonum: constat etiam ex significatione "Sarae uxoris" quod sit verum spirituale, et "Abrahami" quod sit bonum caeleste, utrumque Divinum, de qua n. 2501, 2507; et quia "Sarah" significat verum spirituale Divinum, ipsa doctrina verae fidei" etiam per "Saram uxorem" intelligitur, nam doctrina est ex veris: inde patet quod "maritata marito" sit quod doctrina verae fidei spiritualis sit, et quae ibi, conjuncta caelesti. @1 i ac.$ @2 i quae spiritualis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2518
#2518 Vers. 4. Et Abimelech non appropinquaverat ad illam, et dixit, Domine, num gentem etiam justam occides? "Abimelech non appropinquaverat ad illam" significat quod in doctrina fidei non consultum sit verum rationale ullo modo: "et dixit, Domine, num gentem etiam justam occides?" significat num bonum et verum doctrinae exstingueretur?
Arcana Coelestia 2 Passage 2519
#2519 Quod "Abimelech non appropinquaverat ad illam" significet quod in doctrina fidei non consultum sit verum rationale ullo modo, constat ex significatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei, de qua n. (o)2504, 2509, 2510; et a significatione "appropinquare ad illam," nempe Saram ut sororem, quod sit attingere seu consulere aliquo modo verum rationale, quod est "soror," n. 1495, 2508. Quod rationale non consultum sit ullo modo, causa est quae prius dicta, quod doctrinalia fidei sint omnia ex Divino, quod infinite supra rationale humanum est; ex Divino accipit rationale suam bonum et suum verum; intrare potest Divinum in rationale, non autem vicissim; sicut anima intrare in corpus potest, et hoc formare, non autem corpus in animam; aut sicut lux potest intrare in umbram, et hanc modificare varie in colores, non autem umbra in lucem: sed quia apparet primum quasi rationale adesse debeat, quia hoc est ipsum illud quod recipit, hic 1 primum cogitationis fuit, annon etiam simul consuleretur; sed Dominus sibi Ipsi revelavit et respondit quod sic doctrina nulla fieret; quare nec consultum fuit, quod hic significatur per quod "Abimelech non appropinquaverat ad illam." @1 i hinc.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2520
#2520 "Et dixit, Domine, num gentem etiam justam occides? quod significet num bonum et verum doctrinae exstingueretur, constat a significatione "gentis" quod sit bonum, de qua n. 1259, 1260, 1416; et quia praedicatur de "gente Abimelechi," per quem significantur doctrina fidei, per "gentem justam" hic intelligitur tam bonum quam verum, utramque enim est doctrinae. [2] Quod haec dicta sint ex zelo affectionis seu amoris erga universum genus humanum, patet; amor ille cogitationes Domini, cum adhuc in humano materno fuit, dirigebat; et tametsi percipiebat ex Divino quod doctrina fidei non nisi 1 e origine caelesti sit, usque tamen ut consuleretur generi humano, quod non recipit aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali suo habere potest, ideo dictum, "Num gentem etiam justam occides?" quo significatur, Num bonum et verum doctrinae exstingueretur? Quod homo non recipiat aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali si habere potest, constare potest ab ideis quas homo fovet de arcanis Divinis; semper iis 2 aliqua idea ex mundanis aut analogis mundanorum adhaeret, per quam retinetur in memoria, et per quam reproducitur in cogitationem, nam homo absque idea ex mundanis nihil usquam cogitare potest; ideo si vera nude 3 ex Divina origine proponerentur, nusquam reciperentur, sed 4 excederent omnem ejus captum, ita quoque fidem, maxime eorum qui in externo cultu sunt: [3] haec ut illustrentur, sint haec exempla 5: Ipsum Divinum non potest esse nisi in Divino, ita non nisi quam in Divino Humano Domini, et per hoc apud hominem; rationale si consuleretur, diceret quod Ipsum Divinum possit esse in humano cujusvis: adhuc, quod non sit aliquod sanctum quod non procedit a Domino, ita a Divino quod unum; rationale si consuleretur, diceret quod etiam aliunde: [4] adhuc, quod homo non vivat ex se, non bonum faciat ex se, non 6 verum credat ex se, immo non cogitet ex se, (m)sed bonum et verum ex Domino, malum autem et falsum ab 7 inferno; et quod magis, infernum 8, (o)hoc est, qui in inferno, nec cogitant a se, sed recipiunt ita bonum et verum Domini;(n) rationale si consuleretur, haec rejiceret quia non caperet: tum quod nullus remuneretur propter quod faciat bonum et doceat verum, et quod externum nihil faciat sed internum, quantum affectionis boni sit in facere bonum et quantum inde affectionis veri in docere verum, et hoc quantum non ex se: ita in mille aliis. [5] Quia rationale humanum tale est, ideo locutum est in Verbo secundum hominis captum, etiam secundum genium; ideo 9 est quod alius sit sensus Verbi internus quam est ejus litteralis; quod satis constare potest a Verbo Veteris Testamenti, ubi pleraque dicta sunt secundum captum et genium populi qui tunc vivebat; idcirco tam pauca ut vix aliqua, de vita post mortem, de salute aeterna, deque interno homine; talis enim erat populis Judaicus et Israeliticus, apud quem tunc Ecclesia, ut si illa detegerentur, non solum non intelligerent, sed etiam subsannarent; similiter si iis detectum fuisset quod Messias seu Christus venturus ad salvandum animas eorum in aeternum, hoc quoque ut nullum rejecissent, sicut etiam ab eadem gente constare potest hodie, coram qua si adhuc nominatur internum aut spirituale, ac Messias quod non rex erit maximus in terra, irridetur; haec causa fuit quod Dominus similiter ac Prophetae passim locutus sit, et cetera per parabolas, ut Ipse dicit apud Matthaeum, Jesus dixit, Per parabolas loquor illis, quia videntes non rident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13; "videntes et audientes" sunt ii qui intra Ecclesiam, qui tametsi vident et audiunt, usque non intelligunt: et apud Johannem, Occaecavit (c)eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, "et sanem illos, xii 40; quod "se converterent et sanarentur" involvit quod usque dein rejicerent, et sic profanarent, quod secum habet damnationem aeternam, videatur n. 301-303, 582, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426; sed usque Dominus interiora Verbi multis in locis detexit, at solum pro sapientibus. @1 i quam.$ @2 i de.$ @3 nuda.$ @4 quia.$ @5 pro exemplo.$ @6 nec.$ @7 ex.$ @8 d infernum.$ @9 i et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2521
#2521 Vers. 5. Nonne ille dixit mihi, Soror mea haec? et ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille. In rectitudine cordis mei, et in immunitate manuum mearum, feci hoc. "Nonne ille dixit mihi" significat exculpationem quod ita cogitaverit: "Soror mea haec" significat quod rationale esset quod consuleretur: "et ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille" significat quod ipsum rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret: "in rectitudine cordis mei" significat quod ita cogitatum ex innocentia et simplici bono: "et in immunitate manuum mearum feci hoc" significat ex affectione veri et sic ex omni facultate.
Arcana Coelestia 2 Passage 2522
#2522 "Nonne ille dixit mihi": quod significet exculpationem quod ita cogitaverit, constat a singulis in hoc versu, tum a significatione "dicere" quod sit cogitare, de qua n. 2506.
Arcana Coelestia 2 Passage 2523
#2523 Quod "soror mea haec" significet quod rationale esset quod consuleretur, nempe quod ita cogitaverit, constat ex significatione "sororis" in hoc capite quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508. In sensu interno Verbi tota vita Domini, qualis futura in mundo, describitur, etiam quoad perceptiones et cogitationes, praevisa enim haec fuerunt et provisa, quia a Divino; ob causam etiam ut illa praesenti" sisterentur angelis tunc, qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, et sic coram illis Dominus, et simul quomodo exuit successive humanum et induit Divinum; nisi haec per Verbum, (m)tum quoque per omnes ritus in Ecclesia Judaica,(n) sicut praesentia fuissent angelis, debuisset Dominus in mundum venire statim post lapsum Antiquissimae Ecclesiae, quae "homo" seu Adam vocatur, propheticum enim tunc statim fuit de Adventu Domini, Gen. iii 15; et quod magis non salvari potuisset genus humanum quod tunc. [2] Quod ipsam vitam Domini spectat, illa fuit continua progressio Humani ad Divinum usque ad absolutam unionem, ut pluries prius dictam; ut enim pugnare cum infernis, et vinceret illa, (m)debuit ex Humano, nam nulla pugnaret cum infernis est ex Divino, idcirco(n) placuit Ipsi induere humanum sicut alius homo, infans esse sicut alius, adolescere in scientias et in cognitiones quae repraesentata et significata sunt per peregrinationem Abrahami in Aegypto, cap. xii, et nunc in Gerare, ita sicut alius homo excolere rationale, (c)et sic umbram ejus discutere, et illud in lucem mittere, et hoc ex propria potentia: quod talis fuerit progressio Domini ab Humano ad Divinum, nulli dubium potest esse, si modo 1 expendat, quod infans fuerit, et didicerit loqui sicut infans, ac sic porro; sed illa erat differentia, quod Ipsum Divinum in Ipso fuit, quia 2 a Jehovah conceptus. @1 d modo, i si.$ @2 qui I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2524
#2524 Quod "ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille" significet quod ipsum rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret, constare potest a significatione "sororis," quae est hic "ipsa illa," quod sit rationale, n. 1495, 2508; et a significatione "fratris" quod sit bonum veri, n. 367, 2508; ita enim se res habet: Divinum Bonum et Divinum Verum sibi unita sunt quasi conjugio, inde enim conjugium caeleste, et inde etiam, usque ad inferiorem naturam, amor conjugialis; at bonum et verum rationalis non conjuncta sunt sibi quasi conjugio, sed consanguinitate quali frater et soror; quia rationale quoad verum concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem scientiarum et cognitionum, videatur n. 1895, 1902, 1910; bonum autem rationalis per influxum Divini Boni in illud verum, quod ibi fit ipsum bonum charitatis, quod est "frater" fidei, seu quod idem, veri n. 367. Sed cum bono et vero rationalis ita comparatum est, quod bonum ejus sit ex Bono Divino, verum autem non ex Vero Divino, nam verum rationalis comparatur per scientias et cognitiones quae insinuantur per sensualia externa et interna, ita per viam externam; inde est quod veris illius adhaereant ex sensualibus plures fallaciae, quae faciunt quod vera non sint vera; sed usque dum Divinum Bonum influit in illa et concipit illa, tunc apparent sicut vera, et agnoscuntur sicut vera, tametsi non sunt nisi quam apparentiae veri 1: ipsum bonum tunc in istis veris modificatur secundum umbras ibi, et fit tale bonum, quale est verum; hoc est arcanum unum quod in his verbis latet, quod rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret. @1 apparentia vera.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2525
#2525 Quod "in rectitudine cordis mei" significet quod ita cogitatum ex innocentia et simplici bono, constare potest (o)a significatione "rectitudinis," tum "cordis": rectitudo in lingua originali exprimitur per vocem quae significat etiam integritatem et perfectionem, tum quoque simplicitatem; "cor" autem significat amorem et charitatem, quae sunt boni, ut notum est; inde est quod "ex rectitudine cordis" sit ex innocentia et simplici bono.
Arcana Coelestia 2 Passage 2526
#2526 "Et in immunitate manuum mearum feci hoc": quod significet ex affectione veri et sic ex omni facultate, constat ex significatione "immunitatis," tum "manuum"; immunitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat munditiam 1 et puritatem; "manus" praedicantur de vero, et significant potentiam, ita facultatem, n. 878. Quod itaque "ex rectitudine cordis et immunitate manuum feci hoc" significent quod cogitatum ex innocentia et simplici bono, et ex affectione veri, sic ex omni facultate, inde est quia ex innocentia bonum est bonum, et ex bono verum est verum, quae cum insunt suo ordine, tunc est omnis facultas; quod haec involvantur illis verbis, patet, nam rectum seu integrum aut perfectum cor, quo significatur bonum, non est nisi innocentia sit in bono, ut dictum, inde fit simplex bonum; ac immunes seu mundae aut purae manus, quae praedicantur de veris, non sunt nisi bonum sit in veris, ut quoque dictum, hoc est, nisi sit affectio veri; cum ex his, etiam est ex omni facultate seu potentia, quae quoque per manus significatur, n. 878. @1 munditiem.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2527
#2527 Vers. 6. Et dixit ad eum Deus in somnio, Etiam Ego novi, quod in rectitudine cordis tui feceris hoc, et prohibui etiam Ego te a peccando Mihi, propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam "Dixit ad eum Deus in somnio" significat perceptionem minus obscuram: "etiam Ego novi quod in rectitudine cordis tui feceris hoc" significat, hic ut prius, quod ita cogitatum ex innocentia et ex simplici bono, ita quod non in culpa: "et prohibui etiam Ego te a peccando Mihi" significat quod nihil noxae illatum: "propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam" significat quod nihil rationale consultum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2528
#2528 "Dixit ad eum Deus in somnio": quod significet perceptionem minus obscuram, constat ab illis quae supra n. 2514 dicta et explicata sunt. Quod in hoc capite dicatur "Deus," non autem "Jehovah," modo in versu ultimo, est causa quia agitur de spiritualibus, hoc est, doctrinalibus fidei, tunc enim "Deus" nominatur, cum autem agitur de caelestibus, seu amore et charitate, tunc nominatur "Jehovah videatur n. 709, 732, 2001.
Arcana Coelestia 2 Passage 2529
#2529 "Etiam Ego novi quod in rectitudine cordis tui feceris hoc": quod significet quod ita cogitatum ex innocentia et ex simplici bono, constat ab illis quae supra n. 2525, 2526 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod non etiam dicatur, ut supra, "ex immunitate manuum" est ex arcana causa quia in affectione veri, quae per "immunitate manuum" significatur, aliquid humani inesset; verum enim Domino etiam per humanum nativitatis ejus insinuatum fuit, bonum autem a solo Divino, ut constare potest ab existentia rationalis quoad bonum et quoad verum, n. 2524.
Arcana Coelestia 2 Passage 2530
#2530 Quod "prohibui etiam Ego te a peccando Mihi" significet quod nihil noxae illatum, nempe quod in doctrina fidei rationale non sit consultum, ut quoque mox sequitur, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2531
#2531 Quod "propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam" significet quod nihil rationale sit consultum, constat a significatione "dare ad attingendum" quod sit consulere, ut quoque appropinquare ad illam supra vers. 4, n. 2519; et a significatione "Sarae ut sororis" quae hic est "illa," quod sit rationale, de qua n. 1495, 2508. [2] Ut ulterius sciatur quomodo se habet cum doctrina fidei, quod illa sit spiritualis ex origine caelesti, sciendum quod illa sit Verum Divinum ex Bono Divino, "ita in totum Divina: quod Divinum est, incomprehensibile est quia supra omnem intellectum, etiam angelicum; sed usque hoc Divinum quod in se incomprehensibile, per Divinum Humanum Domini influere potest in rationale hominis, "et dum influit in ejus rationale, ibi recipitur secundum vera quae ibi, ita diversimode et aliter apud unum quam apud alterum; quantum itaque vera quae apud hominem, sunt magis genuina, tantum etiam perfectius recipitur Divinum quod influit, et tantum illustratur intellectuale hominis: in Verbo Domini sunt ipsa vera; [3] at in sensu ejus litterali sunt vera quae accommodata sunt ad captum eorum qui in externo cultu sunt; at in sensu ejus interno, sunt vera accommodata iis qui interni homines sunt, qui nempe quoad doctrinam et simul vitam sunt angelici; eorum rationale inde illustratur in tantum ut illustratio comparetur splendori stellarum (c)et solis, Dan. xii 3; Matth. xiii 43; inde patet quanti interest ut interiora vera sciantur et recipiantur; haec vera sciri quidem possunt, sed nusquam recipi nisi ab illis qui in amore aut in fide in Dominum sunt; Dominus enim, sicut est Divinum Bonum, ita est Divinum Verum, proinde est ipsa doctrina, nam quicquid est in doctrina verae fidei, Dominum spectant, spectant etiam regnum caeleste et Ecclesiam, et quae sunt regni caelestis et Ecclesiae, sed illa sunt omnia Ipsius, ac sunt (x)fines intermedii per quos spectatur ultimus, hoc est, Dominus: [4] quod Dominus sit ipsa doctrina" quoad verum et bonum, ita Qui solus spectatur in doctrina, Ipse docet apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum Via, Veritas et Vita, (x)xiv 6, 7; ubi "via" est doctrina, "veritas" ornne quod est doctrinae, "vita" ipsum bonum quod vita est veri; et quod amor aut fides in Ipsum recipiat apud Johannem, Proprii Ipsum non receperunt; quotquot vero receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 11- 13; "a Deo nati" sunt illi qui in amore et inde in fide. @1 i ac.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2532
#2532 Vers. 7. Et nunc reduc uxorem viri, quia propheta ille et orabit pro te, et vives; et si non tu reducas, scito quod moriendo moriaris tu, et omnis qui tibi. "Nunc reduc uxorem viri" significat quod spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali: "quia propheta ille significat quod sic doceretur: "et orabit pro te" significat quod sic revelabitur: "et vives" significat quod sic vita doctrinae: "et si non tu reducas" significat, hic ut prius, si non spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali: "scito quod moriendo moriaris tu" significat quod nulla doctrina veri et boni: "et omnis qui tibi" significat omnia quae ejus, una.
Arcana Coelestia 2 Passage 2533
#2533 Quod "nunc reduc uxorem viri" significet quod spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali, constat a significatione "uxoris" quod sit spirituale verum, de qua n. (x)2507, 2510: et a significatione "viri" quod sit ipsa doctrina, "Abrahamus" enim per quen Dominus in illo statu repraesentatur cum nominatur "vir," 1 significat caeleste verum, quod idem est ac doctrina ex origine caelesti, nam "vir" in sensu interno est intellectuale, videatur n. 158, 265, 749, 915 1007, 2517; inde patet quod "reducere uxorem viri" sit spirituale verum doctrinae immune reddere; quod sit a rationali, est quia "Abimelechus qui reduceret, significat doctrinam spectantem rationalia, seu quod idem, rationalia doctrinae, n. 2510. [2] Supra dictum quod tametsi doctrina fidei in se est 2 Divina, et sic supra omnem captum humanum, etiam angelicum, usque tamen in Verbo secundum captum hominis rationali modo dictata est; hoc se habet sicut parens, qui docet infantes pueros et puellas, is cum docet, exponit omnia et singula secundum genium 3 eorum, tametsi is ex interiore aut altiore cogitat, alioquin foret docere quod non discitur, aut sicut projicere semen in petram: etiam sicut 4 angeli qui in altera vita instruunt simplices corde; tametsi angeli in sapientia caelesti et spirituali sunt, usque tamen non supra captum eorum quos docent, se elevant, sed loquuntur simpliciter cum illis, at assurgendo per gradus sicut instruuntur; si enim ex angelica sapientia loquerentur, simplices ne hilum caperent, ita nec ducerentur ad vera et bona fidei; similiter foret si Dominus non secundum captum hominis rationali modo in Verbo docuisset; sed usque Verbum est elevatum ad intellectum angelicum in sensu ejus interno; at tamen in summa illa elevatione, in qua est coram angelis, est infinite infra Divinum; inde patet quoque Verbum est in sua origine, (c)ac sic in se, ac ita quod plura ubivis involvat quam universum caelum quoad parum ejus capax sit comprehendere, tametsi tam leve et tam rude apparet in littera. [3] Quod Dominus sit Verbum, quia ab Ipso Verbum et Ipse in Verbo, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum:... Verbum caro factam est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 1, 4, 14; videatur etiam Apoc. xix 11, 13, 16; et quia Dominus est Verbum, etiam est doctrina, nam alia doctrina, quae est ipsa Divina, non datur. @1 i tunc.$ @2 sit AI.$ @3 i captum et.$ @ et sicut etiam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2534
#2534 Quod "quia propheta ille" significet quod sic doceretur, constat (c)a significatione "prophetae"; propheta in Verbo multoties legitur, et in sensu litterae significat illos quibus revelatio, tum abstracte ipsam revelationem, sed in sensu interno significat docentem, tum abstracte ipsam doctrinam; et quia Dominus est, ut dictum, ipsa doctrina, seu Verbum quod docet, Ille "Propheta" nominatur, sicut etiam apud Mosen, Prophetam e medio tui, e fratribus, sicut me, suscitabit Jehovah Deus tuus, huic oboedietis, Deut. xviii 15, 18; "sicut me" dicitur quia Dominus per Mosen, aeque ac per Abrahamum, Isacum, Jacobum, Davidem, et plures repraesentatus est; et quia exspectaverunt Ipsum, ideo 1 apud Johannem, Homines videntes, quod fecit signum Jesus, dixerunt, Qui hic est revera Propheta, qui venturus est in mundum, vi 14. [2] "Quia Dominus in supremo sensu est Propheta, et "testimonium Jesu est spiritus prophetiae," Apoc. xix 10,(n) inde est quod "propheta" i sensu interno Verbi significet docentem, tum abstracte doctrinam quod ab his locis manifeste constare potest; apud Lucam, Tu puer propheta Altissimi vocaberis, i (x)76; ita Zacharias de Johanne Baptista filio, qui quod non fuerit propheta, sed praeparans viam docendo et evangelizando de Adventu Domini ipse dicit, Quaesiverunt illum, Quid es? an Elias es tu? sed dixit, Non sum. An propheta es tu? respondit Non; quare dixerunt illi, Quis es?... dixit, Ego vox clamantis in deserto, rectam facite viam Domini, Joh. i 21-23 [3] apud Matthaeum, Multi dicent in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus? vii 22; ubi quod "prophetare" sit docere, patet: apud Johannem, Oportet te rursus prophetare super populos, et gentes, et linguas, et reges multos, Apoc. x 11; "prophetare" pro docere; quid "populi, gentes, linguae, reges," passim dictum et ostensum est: apud eundem, Gentes civitatem sanctam conculcabunt menses quadraginta duos, dabo autem duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta, induti saccis, xi 2, 3; ubi etiam "prophetare" pro docere: apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. vii 1; ubi "propheta" pro docente aut dicente quod Moses dicturus: apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, iii 1; [4] "prophetabunt" pro docebunt: apud Esaiam, Effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit, et facta vobis visio omnium, sicut verba libri obsignati, quem dant scienti litteras, dicendo, Lege quaeso istum, et dicet, Non possum, quia obsignatus est, xxix 10, 11; ubi per "prophetas" intelliguntur illi qui verum docent, et "videntes" qui verum vident, qui "obtegi" dicuntur cum nihil veri sciunt et nihil veri vident; quia prophetae antiquis temporibus dicebantur qui docebant, ideo quoque "videntes" dicti [sunt], quia "videre" significabat intelligere, n. 2150, 2325; quod dicti "videntes," videatur 2 1 Sam. ix 9; 2 Sam. xxiv 11; tum quoque "viri Dei" ex significatione "viri," [de qua] n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517; quod dicti "viri Dei," videatur 2 Reg. i 9-16; iv 7, 9, 16, 21, 22, 25, 27, 40, 42; v 8, 14, 20; xiii 19; (x)xxiii. 16, 17. [5] Quod per "prophetas" in sensu interno significentur 3 docentes, constat apud Jeremiam toto capite xxiii, et apud Ezechielem toto capite xiii ubi de prophetis in specie agitur, tum etiam multis in locis alibi ubi nominantur: inde etiam per "pseudoprophetas" significantur illi qui falsa docent, ut apud Matthaeum, In consummatione saeculi, multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos,... surgent falsi christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna, et in errorem inducent, si possibile, etiam electos, xxiv 11, 24; Marc. xiii 22; ubi per "pseudoprophetas et falsos prophetas" non alii significantur; similiter per "pseudoprophetam" in Apoc. xvi 13; xix 20; xx 10. [6] Quantum obscuratur sensus internus Verbi ab ideis quae captae sunt ex repraesentativis Ecclesiae Judaicae, inde quoque constare potest quod quoties memoratur propheta in Verbo, ilico obveniat idea prophetarum quales fuerunt illo tempore, quae idea multum obstat ut appercipiatur quid per illos significatur; at quo quis sapientior est, eo facilius idea ex repraesentativis illis capta removetur; ut pro exemplo, ubi templum memoratur, qui sapientius cogitant, non percipiunt templum quod Hierosolymae, sed templum Domini; ubi mons Zionis vel Zion, non illud quod fuit Hierosolymae, sed regnum Domini; et ubi Hierosolymae, non illam quae fuit in tribu Benjaminis et Jehudae, sed Hierosolymam sanctam et caelestem. @1 inde.$ @2 constare potest.$ @3 intelligantur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2535
#2535 Quod "orabit pro te" significet quod sic revelabitur, constat a significatione "omne": oratio in se spectata est locutio cum Deo, et tunc aliqua intuitio interna eorum quae sunt orationis, cui correspondet quoddam simile influxus in perceptionem seu cogitationem ejus mentis, sic ut sit quaedam aperitio internorum hominis versus Deum; sed hoc cum differentia secundum statum hominis, "et secundum rei essentiam quae est orationis; si ex amore et fide, et modo caelestia et spiritualia sunt, de quibus et pro quibus oratur, tunc in oratione existit aliquid instar revelationis, quod manifestatur in orantis affectione quoad spem, solatium, aut internum quod gaudium; inde est quod "orare" in sensu interno significet revelari hic adhuc magis, quia dicitur de propheta, et 1 per "prophetam" intelligitur Dominus, cujus oratio non aliud fuit quam loquela interna cum Divino, et simul tunc revelatio; quod revelatio, patet apud Lucam Factum est,... cum Jesus baptizaretur, et oraret, quod aperiretur caelum, iii 21: 2 apud eundem, Factum est,... cum Jesus assumens Petrum, Jacobum et Johannem, ascendit in montem ad orandum; cum Ipse oraret, facta est species faciei Ipsius alia, et vestimentum Ipsius album fulgurans, ix 28, 29: 3 apud Johannem, cum oraret dicendo, Pater glorifica Tuum nomen; exiit tunc vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 27, 28; ubi quod oratio Domini fuerit loquela cum Divino, ac tunc revelatio, patet. @1 i hic.$ @2 i et.$ @3 "i tum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2536
#2536 "Et vives": quod significet quod sic vita doctrinae, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2537
#2537 "Et si non tu reducas": quod [significet] si non spirituale verum immune redderet a rationali, constat ex illis quae mox supra n. 2533 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 2 Passage 2538
#2538 "Scito, quod moriendo moriaris": quod significet quod nulla doctrina veri et boni, etiam constare potest ab illis quae supra n. 2516 dicta sunt, ubi quoque similia verba: pariter quod "omnis qui tibi" significat omnia quae ejus, nempe doctrinae, una; quod "omnis" significet omne seu omnia in sensu interno, inde est quia "personae" in Verbo significant res, ita "omnis qui Abimelecho," omne seu omnia quae doctrinae. Ex his 1 nunc patet quis sensus internus est 2 verborum quae in hoc versu, nempe quod spirituale verum doctrina immune redderet a rationali, et quod ita doceretur, ac Ipsi revelabitur, et sic vita doctrinae; at si non spirituale verum immune redderet rationali, quod doctrina veri et boni nulla foret quoad omnia et singula ejus. [2] Se habet ita cum doctrina: quantum humani, hoc est, quantum sensualis, scientifici et rationalis est, ex quibus creditur quod ita sit tantum est nulla doctrina; at quantum sensuale, scientificum et rationale removetur, hoc est, 3 absque illis creditur, tantum vivit doctrina, nam tantum influit Divinum; sunt humani propria quae impediunt influxum et receptionem: sed aliud est credere ex rationali, scientifico et sensuali, seu consulere illa ut credatur; et aliud est confirmare et corroborare illud quod creditur, per rationalia, scientifica et sensualia; quae differentia sit, patebit in sequentibus, de illis enim in sensu interno in hoc capite, etiam 4 agitur. @1 Inde.$ @2 est after versu.$ @3 seu.$ @4 i in specie.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2539
#2539. Vers. 8. Et mane surrexit Abimelech in matutino, et vocavit omnes servos suos, et locutus est omnia verba illa in auribus eorum, et timuerunt viri valde. "Mane surrexit Abimelech in matutino" significat perceptionem claram et confirmationis lucem ex caelesti bono: "et vocavit omnes servos suos" significat rationalia et scientifica: "et locutus est omnia verba illa in auribus eorum" significat exhortationem 1 ad confirmantia inde, usque ut oboedirent: "et timuerunt viri valde" significat quod etiam usque ut aversarentur. @1 adhortationem$
Arcana Coelestia 2 Passage 2540
#2540 "Mane surrexit Abimelech in matutino": quod significet perceptionem claram et confirmationis lucem ex caelesti bono, constat (c)a significatione "mane surgere," tum "Abimelechi," ut et "matutini"; quid "mane" significat, ostensum est n. 2333, 2405, hic quod perceptionem claram, patet inde, tum a serie quod perceptio primum fuerit obscura, n. 2513, 2514, ac dein quod minus obscura, n. 2528; quid "Abimelech," quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, videatur supra n. 2509, 2510; et quid "matutinum," patet a significatione "mane"; hic quia dicitur (t)surrexit mane in matutino," non modo significat perceptionem claram, sed etiam confirmationis lucem a caelesti bono; est enim caeleste bonum ex quo lux veri confirmans; inde nunc constare potest quod illa significentur. [2] Quod tantum in sensu interno agitur de perceptione quae Domino cum in Humano fuit, ac de cogitatione de rationali in doctrina fidei, est causa quae supra quoque dicta, tum quod angelicum sit distincte varia cogitare de vita Domini in mundo, et quomodo exuerit rationale humanum, et id Divinum ex propria potentia fecerit; ac simul de doctrina charitatis et fidei qualis est cum rationale se immiscet, praeter plura quae interiora Ecclesiae et hominis sunt, et inde dependent; haec homini cui curae et cordi mundana et corporea, apparent sicut levia, et fortassis sicut ad nihilum ei conducentia, at eadem haec angelis quibus curae et cordi caelestia et spiritualia, sunt pretiosa; eorum ideae et perceptiones de his ineffabiles sunt: inde patet quod plurima quae levia sunt homini quia captum ejus transcendunt, sint aestimatissima angelis, qui intrant in lucem eorum sapientiae; et vicissim, quae aestimatissima homini, quia mundana ac ita intrant in 1 captum ejus, levia sint angeli" egrediuntur enim e luce sapientiae eorum: sensus internus Verbi se habet respective ita multis in locis. @1 intra.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2541
#2541 "Et vocavit servos suos": quod significet rationalia et scientifica, constat ex significatione "servorum" in Verbo, de qua in sequentibus ad vers. 14, n. 2567. Sunt in homine qui in regno Domini, seu qui regnum Domini est, caelestia, spiritualia, rationalia, scientifica et sensualia; haec inter se subordinata sunt; caelestia et spiritualia primas tenent, ac Domini sunt, rationalia illis subordinata sunt (c)et inserviunt, scientifica his iterum subordinata sunt et serviunt, sensualia demum his seu scientificis; quae inserviunt seu serviunt 1, sunt respective servi, et vocantur in Verbo servi; quod talis subordinati sit, homo qui ex sensualibus et 2 scientificis solum cogitat, ignorat, et qui aliquid de iis scit, usque obscurissimam ideam habet, quia i corporeis adhuc est, angeli autem distinctissimam; millia enim immo myriades idearum distinctarum apud angelos non nisi quam unam obscuram apud homines sistunt, ut pro exemplo, de his quo "Abimelechus vocavit servos suos, et locutus est omnia verba in auribus eorum, et quod timuerint viri valde," percipiunt angeli arcaniora quam usquam homo capit, immo quam credere potest, nempe quomodo Dominus redegerit rationalia et scientifica ad oboedientiam, et quidem: ita, quod non ipsa rationalia et scientifica, sed affectiones assurgentes adversus doctrinae caelestia et spiritualia, nam his subjugatis rationalia et scientifica ad oboedientiam redacta sunt; et simul tunc in ordinem: haec sunt angelis inter communissima, quae fortassis homini sunt inter ejus obscurissima, aut non intelligibilia. 3 @1 sensualia quae quia serviunt.$ @2 i ex.$ @3 A is obscure and differs from I. It runs nam his nempe affectionibus subjugatis rationalia et scientifica ad obedientiam redacta sunt; et simul tunc ordinem quae apud spiritus in perverso statu fuerunt, sic continue per vitae suae cursum in mundo; hoc scire angelis est inter communissima, quod fortassis homini est inter ejus obscurissima aut non intelligibilia.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2542
#2542 "Et locutus est omnia verba illa in auribus eorum": quod significet adhortationem ad confirmantia inde, usque ut oboedirent, constare potest a serie rerum in sensu interno, tum a significatione "aurium"; ex serie rerum, sunt plura confirmantia, quae accedunt ad quodcumque quod rationale agnoscit, aliunde enim non agnoscit quam ex confirmantibus, inde est cum rationalia ad oboedientiam rediguntur, ad confirmantia fit exhortatio, ea enim semper usque instant et quasi exsurgunt: ex significatione "aurium," aures in (t)sensu interno Verbi significant oboedientiam, ex causa etiam correspondentiae quae est inter audire et oboedire, quae (t)quoque correspondentia latet in ipsa voce "audire," et magis in "auscultare," cujus correspondentiae origo est ex altera vita, ubi qui oboedientes sunt (c)et obtemperantes, ad auris provinciam pertinent, immo ipsi auditui correspondent, quod est arcanum nondum notum; sed haec melius patebunt ubi de correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agetur: quod "aures" illa significent, ex pluribus locis in Verbo constare potest; pro tempore licet modo afferre quod apud Esaiam, Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, vi 10; ibi "videre oculis" est intelligere, et "audire auribus" est percipere affectione, proinde oboedire: ac ubi Dominus dicit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xi 15; xiii, 43; Luc. viii 8; xiv 35; non aliud significatur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2543
#2543 Quod "timuerunt viri valde" significet quod usque ut aversarentur, constat ex significatione "timere" hic, et a significatione "virorum": timere seu timor plura in se, sicut omnis affectus, involvit, tametsi apparet simplex, nempe jacturam vitae, famae, honoris, lucri in mundanis, at jacturam boni et veri, et inde vitae, in caelestibus; et quia haec, etiam involvit aversationem pro illis quae destruere ea conantur, et hoc quo magis homo in affectione boni et veri est; ipsi affectioni opposita est aversatio, quare hic per timere significatur aversari; quanta aversatio fuerit Domino, constat ex zelo in quo dicta sunt illa quae in versu nunc sequente, qui zelus fuit pro doctrina ut incontaminata esset ab omni rationali et scientifico: quod "viri" significent rationalia et scientifica, seu intellectualia quaecumque, n. 158, 265, 749, 915, 1007 ostensum est.
Arcana Coelestia 2 Passage 2544
#2544 Vers. 9. Et vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi, Quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi, quod adduxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Facta, quae non fient, fecisti meum "Vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi" significat cogitationem Domini ex doctrina fidei: "quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi" significat redarguitionem Sui quod sic cogitaverit: "quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande" significat quo sic doctrina fidei et omnia doctrinalia in discrimine essent: "facta quae non fient, fecisti mecum" significat horrorem.
Arcana Coelestia 2 Passage 2545
#2545 "Vocavit Abimelech Abrahamum et dixit illi": quo significet cogitationem Domini ex doctrina fidei, constare potest ex repraesentatione "Abimelechi," tum "Abrahami," et a significatione "dicere," de quibus aliquoties prius. Quid sit cogitare ex doctrina fidei, non potest ad captum exponi, nam perceptio ejus rei non cadere potest quam in ideas angelicas, quibus id sistitur in tanta luce cum repraesentativis caelestibus ut vix aliquid describi possit; ut constare potest, si diceretur quod cogitatio fuerit ex intellectualia vero, quod supra rationale quod inde spectavit; sed quod perceptio ex qua cogitavit, fuerit ex Divino Vero.
Arcana Coelestia 2 Passage 2546
#2546 "Quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi": quod significet redarguitionem Sui quod sic cogitaverit, constare potest ex affectu et zelo in his verbis, de quo mox prius n. 2543, propter id quod rationale et scientificum vellet exsurgere et intrare, et sic aliquid commune habere in doctrina fidei, quae est Divina.
Arcana Coelestia 2 Passage 2547
#2547 "Quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande": quod significet quod sic doctrina fidei et omnia doctrinalia in discrimine essent, constat a significatione "Abimelech qui hic est "me," quod sit doctrina fidei, et ex significatione "regni" quod sit verum doctrinae seu doctrinale. Quod "regnum" in sensu interno significet vera doctrinae, et in sensu opposito falsa doctrina constat a Verbo, ut apud Jeremiam, Formator omnium Ille, et sceptrum hereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius; malleus Tu mihi, arma belli, dispergam in Te gentes, et perdam in Te regna, li 19, 20; ubi de Domino, qui quod non "dispersurus gentes," nec "perditurus regna" constat, sed quod illa quae per gentes et regna significantur, nempe mala et falsa quae sunt doctrinae: [2] apud Ezechielem, Ecce accepturus filios Israelis ab inter gentes quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos in terram suam, faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius in duas gentes, et non dividentur amplius in duo regna, xxxvii 21, 22; Israel pro Ecclesia spirituali, "gens" pro bono (t)istius Ecclesiae" seu doctrinae; quod "gentes" sint bona, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; "regnum" pro veris illius; quod per "gentes et regna" ibi aliud quam gentes et regna significetur, patet, nam dicitur de filiis Israelis seu Israelis, quod "congregandi et adducendi super terram," qui tamen dispersi inter gentes abiverunt in gentes: [3] apud Esaiam, Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum, xix 2; ubi "Aegyptus" pro ratiociniis ex scientificis de veris fidei, n. 1164, 1165, 1186; "urbs" pro doctrinali, hic haeretico, n. 402, 2268, 2449, regnum" pro falso doctrinalis, inde "urbs contra urbem, et regnum contra regnum" pro quod haereses et falsa inter se pugnatura; similiter ac per haec quae Dominus de consummatione saeculi locutus, apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum, xxiv 7; [4] (o)pro quod mala contra mala, et falsa contra falsa". (m)Quae Daniel prophetavit de quatuor regnis, ii 37-46, vii 17 ad fin. et de regnis Mediae et Persiae, viii 20 ad fin.; de regnis regis meridiei et regis septentrionis, xi; et quae Johannes in Apocalypsi etiam de regibus et regnis, nihil aliud significant; et per "regna" ibi modo status Ecclesiae quoad vera et falsa intelliguntur; status monarchici et regnorum terrae in sensu litterae sunt status Ecclesiae et regni Domini in sensu interno, in quo sensu nihil nisi quam spiritualia et caelestia sunt; Verbum enim Domini in se spectatum non est nisi spirituale et caeleste, sed ut legatur et capiatur ab homine quocumque, illa quae caeli sunt, per talia quae in terra traduntur.(n)
Arcana Coelestia 2 Passage 2548
#2548 "Facta, quae non fient, fecisti mihi quod significet horrorem, constat ex affectu in his verbis, tum a serie, quod nempe aversatus n. 2543; tum quod ex zelo redarguerit, n. 2546; hic nunc quod horruerit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2549
#2549 Vers. 10, 11. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid vidisti quod feceris verbum hoc? Et dixit Abraham, Quia dixi, Verum tamen nullus timor Dei in loco hoc, et occident me propter verbum uxoris meae. "Dixit Abimelech ad Abrahamum" significat ulteriorem cogitationem ex doctrina fidei: "Quid vidisti quod feceris verbum hoc?" significat intuitionem in causam: "dixit Abraham" significat perceptionem quae responsum: "Quia dixi, Verumtamen nullus timor Dei in loco hoc" significat cogitationem inde quod nullum respectum haberent veri spiritualis in (o)eo statu in quo sunt: "et occident me propter verbum uxoris meae" significat quod sic caelestia fidei quoque perirent si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisse caelesti bono.
Arcana Coelestia 2 Passage 2550
#2550 "Dixit Abimelech ad Abrahamum": quod significet ulteriorem cogitationem ex doctrina fidei, constat ex illis supra n. 254 ubi paene eadem verba; hic quia iterum dictum est, significat ulteriorem cogitationem, et quidem de causa: quid cogitatio ex doctrina fidei videatur etiam ibi.
Arcana Coelestia 2 Passage 2551
#2551 "Quid vidisti quod feceris verbum hoc?": quod significet intuitionem in causam, patet absque explicatione, tum ab iis qua sequuntur ubi causa dicitur. Quod ita ordine in sensu interno sistatur quomodo Dominus perceperit et cogitaverit de doctrina fidei, et de rationali num consuleretur, causa est quia angelicum est de illis in tali serie cogitare. Verbi sensus internus (t)est imprimis pro angelis, ita eorum perceptionibus et cogitationibus adaptatus; in suis delectabilibus, immo beatis et felicibus sunt, cum de Domino, Ipsius Divino e Humano, et de hoc quomodo Divinum factum, cogitant, nam circumfunduntur sphaera caelesti et spirituali quae plena est Domino, ita ut dici queat quod sint in Domino, inde nihil beatius et felicius es illis quam secundum illa quae sphaerae sunt et affectionis inde, cogitare simul etiam tunc instruuntur et perficiuntur, in eo imprimis quomodo Dominus per gradus sicut adolevit, humanum in quod natus, Divinum ex propria potentia fecerit, ita quomodo per scientias et cognitione" quas Sibi Ipsi revelavit, rationale Suum perfecit, umbras ejus successive discussit, et illud in Divinam lucem immisit: haec et innumerabili alia sistuntur coram angelis caelesti et spirituali modo cum mille e mille repraesentativis in luce vitae, cum Verbum legitur. Sed haec quae angelis tam pretiosa, sunt hominibus sicut levia, quia supra captum, ita in umbra eorum intellectus 1; et vicissim, quae (o)sunt hominibus pretiosa, ut sunt illa in quibus mundana, sunt angelis levia, quia infra statum, ita in umbra eorum sapientiae; (m)ita 2, quod mirus" quae veniunt in umbram hominis, et paene in ejus contemptum, illa transeunt in lucem angelorum et in affectionem, ut sunt plura quae sensus interni Verbi sunt." @1 i sunt.$ @2 nam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2552
#2552 "Dixit Abraham": quod significet perceptionem quae responsum, constat ex significatione "dicere" in historicis Verbi; 1 de qua multoties prius, ut n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2271, 2287. Quod cogitatio Domini ex doctrina fidei significetur per quod "dixit Abimelech ad Abrahamum," at perceptio quae responsum, per quod (t)dixit Abrahamus," ita se habet: perceptio est superius et fuit Domino ex ipso Divino, sed cogitatio est inferius, et fuit Domino ex ipso intellectuali; et quia perceptio erat ex qua cogitatio, ita 2 responsum cogitationis erat ex perceptione; hoc illustrari potest per aliquod instar apud hominem; homo caelestis non "potest cogitare" nisi ex 3 perceptione, et homo spiritualis non nisi ex 3 conscientia, n. 2515; perceptio illius sicut conscientia est ex Domino, et non ipsi apparet unde est, sed cogitatio ejus est ex rationali et apparet ei sicut ex se; ita quoque cum cogitat de aliqua re ex rationali, tunc conclusio cogitationis seu responsum venit ex perceptione seu ex conscientia; proinde respondetur ei a Domino secundum statum ejus vitae, affectionem, et doctrinae verum conformiter implantatum seu impressum. @1 i quod sit percipere et cogitare.$ @2 inde.$ @3 i quam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2553
#2553 "Quia dixi, Verum tamen nullus timor Dei in loco hoc": quod significet cogitationem inde quod nullum respectum haberent veri spiritualis in eo statu in quo sunt, constat ex significatione "timoris Dei" quod sit respectus veri Divini (o)seu spiritualis; et a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273, 1274, 1275, 1377. Ipsa res ita se habet: homo non capere potest aliquod doctrinale pure spirituale et caeleste, hoc est, Divinum, quia transcendit infinite captum ejus, ita quoque fidem; omnes cogitationes hominis terminantur in naturalibus quae sunt ejus sensualium; quicquid non ex his et secundum haec dicitur, hoc non comprehenditur, sed perit, sicut visus interminatus in quodam oceano aut universo; quare si doctrinalia coram homine exponerentur aliter, prorsus non reciperentur, ita nullus respectus pro (c)illis haberetur; quod satis constare potest ex singulis in Verbo; ibi ipsa pure Divina ob eandem causam naturaliter, immo sensualiter, exponuntur, ut quod Jehovae sint aures, sint oculi, sint facies, sint affectiones sicut homini, sit ira, et plura: [2] (s)hoc adhuc magis eo tempore cum Dominus venit in mundum; tunc ne quidem sciebant quid caeleste et spirituale, ne quidem quod internum; solum terrestria et mundana, et sic externa: mentis eorum omnia tenebant, sicut ipsorum apostolorum, qui regnum Domini sicut regnum mundi fore autumabant, et ideo petierunt ut unus a dextris, alter a sinistris, sederet, et diu putarunt quod super duodecim thronis sederent judicaturi duodecim tribus Israelis, non adhuc scientes quod in altera vita (o)illi ne quidem minimum unius hominis possent judicare, n. 2129 ad fin.: intuitio in hunc statum (t)generis humani fuit causa quod a Domino primum cogitatum sit num rationale esset consulendum in doctrina fidei, et hoc ex amore qui fuit ut consuleretur omnium saluti et quod Verbum non periret."
Arcana Coelestia 2 Passage 2554
#2554 Quod "occident me propter verbum uxoris meae" significet quod sic caelestia fidei quoque perirent, si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisset caelesti bono, constat ex significatione "occidere" quod sit perire; et a significatione "uxoris" quod si spirituale verum conjunctum caelesti bono, de qua n. 2507. Hae altera causa est cur ita cogitatum, quae ita se habet: Divinum Bonum, quod hic caeleste bonum vocatur, Divino Vero, quod hic spirituale verum dicitur, unitum est quasi conjugio, n. 2508; et tametsi Divinum Bonum soli Divino Vero ita unitum est, usque influit in vera inferiora et cum illis se conjungit sed non sicut conjugio; influit enim in vera rationalia, quae modo sunt apparentiae veri, et cum illis se conjungit; immo etiam in vera scientifica et sensualia, quae vix aliud sunt quam fallaciae, et cum iis se conjungit; nisi ita, nusquam aliquis homo salvari potuisset; videatur de his in Parte Prima n. 1831, 1832. Ut Divinum Bonum cum illis et his posset conjungi, et sic salvari homo, etiam causa fuit Adventus Domini in mundum, nam absque Humani Domini Divino facto nusquam aliqua conjunctio, sed per Ipsum est conjunctio. [2] Praeter hoc arcanum, etiam plura adhuc arcana sunt in his verbis "Quod occident me propter verbum uxoris meae," quibus significatur quod sic caelestia fidei perirent, si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisset caelesti bono, nempe hoc, cum nullum respectum haberent veri spiritualis quod sic etiam bonum caeleste periret, illo enim rejecto perit hoc: tum quoque hoc, nisi dictum quod adorarent Patrem, tametsi "nullus aditus ad Ipsum quam per Filium" et "qui videt Filium videt Patrem," Joh. xiv 8-12, nec receptum fuisset; praeter adhuc alia.
Arcana Coelestia 2 Passage 2555
#2555 Vers. 12, 13. Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae; et facta mihi in uxorem Et factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei, et dixi illi, Haec bonitas tua, quam facias mecum, ad omnem locum quo venerimus, dic mihi, Frater meus ille. "Et etiam vere soror mea 1 "significat quod verum rationale talem affinitatem haberet: "filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae" significat quod rationale conceptum sit ex bono caelesti ut a patre, non autem ex spirituali vero ut a matre: "et facta mihi in uxorem" significat quod verum spirituale conjunctum sit caelesti media rationalitate: "et factum quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei" significat cum relinqueret scientificum et apparentias inde, cum jucundis eorum, quae hic sunt "domus patris sui": "et dixi illi" significat cogitationem tunc: "haec bonitas tua quam facias mecum" significat quod inde tunc haberet hoc solatium: "ad omnem locum quo venerimus" significat omnia quae concluderet postea de vero rationali: "dic mihi, Frater meus ille" significat quod diceretur quod rationale verum adjunctum esset caelesti bono. @1 i est I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2556
#2556: Quod "etiam vere soror mea" significet quod verum rationale talem affinitatem haberet, constat a repraesentatione "Sarae ut sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 2508, tum a nunc sequentibus quod agatur de nativitate rationalis, et ejus inde affinitate. In genere tenendum, quod omnia et singula apud hominem vere rationalem, hoc est, regeneratum, omnia ejus affectionum, ejus perceptionum, et ejus cogitationum, sint, quasi consanguinitate et affinitate, inter se conjuncta; ita enim disposita sunt ut se mutuo spectent sicut familiae unius domus, et hoc distinctissime, inde secundum affinitates in quibus sunt, reproducuntur; hoc trahunt ab influxu caeli, hoc est, Domini per caelum; apud hominem qui vere rationalis est, hoc est, regeneratus, omnia disposita sunt in ordinem qualis est in caelo, (m)et hoc ab influxu; inde homini facultas cogitandi, concludendi, judicandi, et reflectendi, quae tam mirabilis est ut excedat omnem scientiam et sapientiam humanam, (c)et indefinite analyses quas humana industria inde deprompsit.(n) Quod haec ignorata sint huc usque, est quia non creditum fuit quod omnia affectionum, perceptionum, et cogitationum, influant, malarum ab inferno, et probarum e 1 caelo, ita quod nexum habeant cum illis quae extra sunt, cum tamen ita se habet, quod homo quoad spiritum suum ita conjunctus sit cum illis qui extra eum, ut si privaretur nexu inde, ne quidem momento viveret; quod etiam sciri potest inde, quod inconnexum nusquam detur, quod inconnexum pereat momento. @1 bonarum e.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2557
#2557 Quod "filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae" significet quod rationale conceptum sit ex bono caelesti ut patre, non autem ex spirituali vero ut a matre, constare potest a conceptione rationalis, quod nempe fiat per influxum boni caelestis Divini in affectionem scientiarum, de qua n. 1895, 1902, 1910. Hic duo arcana sunt: unum quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; alterum e quod rationale non concipiatur a spirituali vero ut a matre: qui primum attinet, nempe quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; constare potest ab illis quae prius n. 1895, 1902, 1910 dicta sunt, tum ab illis quae unicuique homini nota esse possunt, si reflectit; [2] notum enim in est quod homo in nullam scientiam, nec in ullum rationale nascatur, sed modo in facultatem recipiendi illa; tum quod dein per gradus omnia discat (o)et imbuat, et hoc imprimis per sensualia audit et visus, et sicut discit (c)et imbuat, ita rationalis fiat; quod haec fiant per viam corporis, hoc est, externam, quia per auditum et visum, patet: at quod homo non novit quia super id non reflectit, est quod jugiter aliquid ab interiore influat, quod recipit illa quae ita intrant insinuantur et disponit in ordinem; quod influit et recipit ac disponit, est bonum caeleste Divinum, quod a Domino, inde vita eorum, inde ordo, et inde consanguinitates et affinitates inter singula, ut dictum est; ex his constare potest quod rationale hominis sit a bono caelesti Divino ut a patre, secundum verba in hoc versu "est filia patris mei illa." [3] Alterum quod attinet, nempe quod rationale non conceptum ex spirituali vero ut a matre, constare potest ex illis quae n. 1902 dic sunt: si enim verum spirituale influeret ab interiore, sicut bonum, tunc nasceretur homo in omne rationale, et simul in omne scientificum sic ut non opus haberet quicquam addiscere; sed quia homo talis est quod ex hereditario sit in omni malo et inde in omni falso, "ac ita, ipsa vera quoque influerent, illa adulteraret et falsificaret ac sic homo periret in aeternum, provisum est a Domino ut nihil veri influeret per internum hominis, sed modo per externum ejus: ex his constare potest quod rationale hominis non sit ex spirituali vero ut a matre, secundum verba in hoc versu "verumtamen non filia matris meae." Secundum similem ordinem placuit Domino ut quoque Rationale Ipsius formaretur, ob causam ut Humana apud se Divina ex propria potentia faceret, et Divinum spirituale Verum Divino caelesti Bono, et Divinum caeleste Bonum Divino spirituali Vero, implantaret et 1 uniret. @1 i sic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2558
#2558 Quod "facta mihi in uxorem" significet quod verum spirituale conjunctum sit caelesti media rationalitate, constat a repraesentatione "Sarae" ut uxoris Abrahami quod sit verum spirituale conjunctum bono caelesti, de qua n. 2507; et ex repraesentatione ejusdem ut sororis quod sit verum rationale, de qua n. 2508; inde significatur per quod ex "sorore" facta sit "uxor," quod media rationalitate cerum spirituale conjunctum sit caelesti: quomodo haec se habent, constare potest ex illis quae mox supra n. 2557 dicta sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 2559
#2559 "Factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei": quod significet cum relinqueret scientificum et apparentias inde, cum jucundis eorum, quae hic sunt "domus patris," constat a significatione "discedere" quod sit relinquere, et a significatione "domus" quod sit bonum, n. (x)2233, hic bonum jucundi ex scientificorum et rationalium apparentiis, omne enim jucundum apparet ut bonum: quod hic per "domum patris" significentur jucunda scientificorum et rationalium, proinde apparentiarum eorum, ex eo venit quia praedicantur de Abrahamo cum "discessit e domo patris sui," tunc enim Abraham cum domo patris sui coluit alios deos, videatur n. 1356, 1992; inde est quod dicatur in plurali, fecerunt discedere me Deus 1 dicendum, quod etiam secundum linguam originalem, fecerunt errare me dii, 2 sed quia Dominus repraesentatur per Abrahamum, dicetur 3 fecerunt discedere me deus": quia prima scientifica et inde rationalia apud Dominum fuerunt humana, imbuta hereditario ex matre, ita non pure Divina, inde est quod per primum statum Abrahami repraesententur; sed quousque repraesentationes vadunt, videatur n. 665, 1097 fin., 1361, 1992. @1 Deus is here, as is usual, the Heb. plural "Elohim."$ @2 errare me fecerunt dii.$ @3 dicitur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2560
#2560 "Et dixi illi": quod significet cogitationem tunc, constat a significatione "dicere" quod sit cogitare, de qua prius aliquoties.
Arcana Coelestia 2 Passage 2561
#2561 Quod "haec bonitas tua quam facies mecum" significet quod inde tunc haberet hoc solatium, constare potest ab illis quae praecedunt, et ab illis quae sequuntur, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2562
#2562 "Ad omnem locum quo venerimus": quod significet omnia quae concluderet postea de vero rationali, constat a significatio "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377; status rei de qua hic agitur, est status conclusionis de vero rationali quod diceret rationale verum adjunctum esse caelesti bono, ut sequitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2563
#2563 Quod "dic mihi, Frater meus ille" significet quod diceretur quod rationale verum adjunctum esset caelesti bono, constare potest ab illis supra n. 2524, ubi paene eadem verba.
Arcana Coelestia 2 Passage 2564
#2564 Vers. 14. Et accepit Abimelech gregem et armentum et servos et ancillas, et dedit Abrahamo; et restituit illi Sarah uxorem ejus. "Accepit Abimelech" significat quod doctrina fidei: "gregem armentum" significat quod locupletata sit bonis rationalibus et bonis naturalibus: "et servos et ancillas" significat quod etiam veris rationalibus et veris naturalibus, tum affectionibus eorum: "et dedit Abraham significat (o)quod Domino: "et restituit illi Sarah uxorem ejus" significat quando Divinum spirituale adjunctum erat Divino caelesti.
Arcana Coelestia 2 Passage 2565
#2565 Quod "accepit Abimelech" significet quod doctrina fide constat a significatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei, de qua n. (o)2504, 2509, 2510.
Arcana Coelestia 2 Passage 2566
#2566 Quod "gregem et armentum" significet quod locupletata sit bonis rationalibus et bonis naturalibus, constat a significatione "gregis et armenti"; "grex" vocantur illi intra Ecclesiam qui vere rationales sunt, hoc est, interni homines; inde "est quod per "gregem" significentur quoque abstracte ipsa bona rationalia seu interna, de qua significatione "gregis," videatur n. 343, 415, 1565; "armentum" autem vocantur illi intra Ecclesiam qui naturales sunt, hoc est, externi homines; inde 1 etiam per "armentum" significantur quoque abstracte ipsa bona naturalia seu externa, de qua significatione "armenti" videatur n. 2180; quod per "bestias" talia significata sint, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179 ostensum est: quod "accepit Abimelech et dedit" significat quod doctrina fidei locupletata sit, nam, ut dictum per "Abimelechum" significatur doctrina fidei. @1 i etiam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2567
#2567 Quod "servos et ancillas" significet quod etiam veris rationalibus et veris naturalibus, tum affectionibus eorum, constat ex significatione "servorum et ancillarum"; servi et ancillae passim nominantur in Verbo, et per illa in sensu interno significantur ea quae inferiora et viliora sunt respective, ut sunt rationalia et naturalia respective ad spiritualia et caelestia; per vera naturalia intelliguntur scientifica omnis generis, nam haec sunt naturalia: quod per "servos et ancillas" in Verbo illa significentur, patet a sensu interno verborum ubi nominantur, ut apud Esaiam, Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet eos super humo sua, et adhaerebit peregrinus eis, et adjungent se domui Jacobi; et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt sibi illos domus Israelis super humo Jehovae in servos et ancillas, xiv 1, 2; [2] ibi "Jacobus" pro Ecclesia externa, "Israel" pro interna, "peregrini" pro illis qui instruuntur in veris et bonis, n. 1463, 2025; "servi et ancillae" pro veris naturalibus et rationalibus cum affectionibus eorum, quae servitura Ecclesiae per Jacobum et Israelem intellectae; quod non hic Jacob et 1 Israel, seu Judaei et Israelitae intellecti sint, patet, hi enim dispersi inter gentes facti sunt gentes, Judaei adhuc hoc fovent et exspectant, et quidem secundum litteram, quod nempe peregrini adhaerebunt, quod populi eos deducent et 2 erunt illis in servos et ancillas, cum tamen ne quidem minimum de Judaeis et Israelitis in propheticis Verbi ubi nominantur, intelligitur; quod manifestum iis esse potest etiam ex eo quod de Israele aeque ac de Jehuda passim dicatur quod reducerentur: [3] apud eundem, Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens eam, et depravabit 3 facies ejus, (c)et dispergere faciet habitatores ejus, et erit sicut populus ita sacerdos, sicut servus ita dominus ejus, sicut ancilla ita domina ejus, xxiv 1, 2; hic "terra" pro Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1850, quae "evacuatur et exinanitur, et ejus facies depravatur, et habitatores disperguntur" cum amplius non vera et bona interiora, quae sunt "populus et sacerdos," nec vera et bona exteriora, quae sunt "servus et ancilla," quod fit cum externa dominantur super interna: [4] apud eundem, Producam e 4 Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, et possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9; ibi "Jacobus" pro Ecclesia externa, "Jehudas" pro Ecclesia interna caelesti, "electi" pro bonis, "servi" pro veris ejus: [5] apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae;... etiam super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, iii 1, 2; ubi de regno Domini; "prophetare" pro docere, n. 2534, "filiae pro ipsi veris, n. 489, 491, 533, 1147, "filiae" pro ipsis bonis, n. 489-491; "servi et ancillae" pro veris et bonis inferioribus, super quae "spiritus effundi dicitur quando accedunt et confirmant; hic et alibi quod per servos et ancillas talia significentur, non ita apparet, tam ex idea communi servorum et ancillarum quam ex historico apparente: [6] apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna dicens [omnibus] avibus volantibus in medio caelo;... Comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18; quod hic non sint carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum sedentium super iis, liberorum et servorum, quas comederent, patet sed quod vera Ecclesiae interna et externa quae iis "carnes" facta. [7] Quod "servi" significent vera et "ancillae" bona quae inserviunt, et sic serviunt veris et bonis spiritualibus et caelestibus, manifestius constat a legibus in Ecclesia repraesentativa latis pro servis et ancillis, quae leges omnes spectant statum Ecclesiae (c)et regni Domini in 5 communi et 6 particulari, et quomodo vera et bona inferiora, quae sunt naturalia et rationalia, servitura sint spiritualibus et caelestibus, ita Divinis; ut quod Servus Hebraeus et 3 serva Hebraea septimo anno esset liber, et quod tunc donaretur de grege, de area, et torculari 8, Exod. xxi 2-6; Deut. xv 12-15; Jer. xxxiv 9- 14 9. (m)Quod uxor esset libera, si cum eo in servitium intraverit, si autem dominus dederit ei uxorem, quod uxor et liberi essent domini, Exod. xxi 3, 4.(n) Quod frater pauper emptus non serviret serviliter, sed sicut mercenarius et inquilinus, jubilaeo, una cum liberis exiret, Lev. xxv 39-43. Si frater emeretur a peregrino inquilino, quod posset redimi, et quod exiret anno jubilaei, Lev. xxv 47 seq. Quod ex gentibus circum, emerentur servi et ancillae, et ex illis inquilinorum peregrinantium, quodque ii essent possessio eorum perpetua, quibus imperarent, non autem filiis Israelis, Lev. xxv 44-46. Quod servus si non vellet exire servitio, subula per aurem ejus ad ostium daretur, et esset servus, perpetuus; similiter etiam si ancilla, Exod. xxi 6; Deut. xv 16, 17. Si quis percusserit servum suum aut servam suam baculo, ut moreretur, quod vindicaretur; at si supervixerit die vel diebus, quod liber esset, quia argentum ejus, Exod. xxi 20, 21. Si percusserit oculum aut dentem servi quod exiret liber, Exod. xxi 26, 27. Si bos servum aut 10 ancillam feriret, ut moreretur, quod penderet triginta siclos domino ejus, et bos lapidaretur, Exod. xxi 32. Quod non concluderetur servus, qui se eripuerit a domino, sed habitaret in loco ubi volupe, nec affligeretur, Deut. xxiii 16, 17 [A.V. 15, 16]. Quod servus emptus argento et circumcisus comederet Pascha, Exod. xii (x)44, 45. Quod filia alicujus empta non exiret servitio sicut servi; si mala, quod dominus non venderet eam alienigenae: si desponsaretur filio, quod esset sicut filia; si alteram acceperit, quod alimentum, tegumentum et debitum conjugiale non diminueret; si haec non fecerit, quod gratis servitio exiret, Exod. xxi 7-11. [8] Hae omnes leges originem ducunt a legibus veri et boni in caelo, et ad illas se in sensu interno referunt, sed partim per correspondentia, partim per repraesentativa, et partim per significativa, at postquam Ecclesiae 11 repraesentativa et significativa, quae extima ac infima cultus fuerunt, abolita sunt, etiam illarum necessitas cessavit; si itaque leges istae, ex legibus ordinis veri et boni, et ex repraesentativis ac ex significativis evolverentur, pateret quod per "servos" nihil aliud significetur quam vera rationalia et scientifica, quae vera inferiora sunt, ac ideo servire debent veris spiritualibus, et quod per "ancillas" bona eorum, quae quia etiam inferiora (o)sunt, quidem servire debent sed alio modo, quare quaedam leges latae de ancillis differunt a legibus latis de servis; nam vera in se spectata sunt magis servi quam bona eorum. Per "jus regium" apud Samuelem, nec aliud in sensu interno significatur quam jus veri, et quoque jus falsi, cum dominari incipit super verum et super bonum, quod constare potest ab explicatione verborum per quae descriptum est, Hoc erit jus regis qui regnabit super vos, filios vestros sumet, et ponet sibi ad currus suos, et ad equites suos, et current ante currus ejus;... filias vestras sumet in aromatarias, et in coquas, et in pistrices;... servos vestros, et ancillas vestras, et juvenes vestros optimos, et asinos vestros sumet, et faciet ad opus suum; gregem vestrum decimabit; tandem vos eritis in servos: et clamabitis in die isto propter regem vestrum, quem elegistis vobis, et non respondebit Jehovah vobis in die isto, 1 Sam. viii 11, 13, 16-18; quod per "regem" significetur verum, videatur n. 1672, 2015, 2069, ita in opposito sensu, non vera, hoc est, falsa; per "filios quos poneret sibi ad currus et ad equites suos" significantur vera doctrinae quae inservitura principiis falsi, quae sunt "currus et equites"; per "filias quas sumeret in aromatarias, coquas et pistrices" significantur bona doctrinae per quae jucundabit illa et faventia faciet; per "servos et ancillas, juvenes, et asinos, per quos faciet opus suum" significantur rationalia et scientifica, quibus confirmabit illa; per "gregem quem decimabit" significantur reliquiae boni, quas violabit; et per quod "essent in servos" significatur quod facturus, ut caelestia et spirituali" Verbi et doctrinae, loco quod dominarentur, falsis ejus principiorum et malis ejus cupiditatum confirmandis inservitura; nam nihil non infunditur principiis falsi ut confirmans, false applicando, sinistri interpretando, pervertendo, rejiciendo illa quae non favent; quare additur "si clamaveritis in die illo propter regem vestrum, quem elegistis vobis, non respondebit Jehovah in die isto." @1 aut.$ @2 quod.$ @3 pervertet.$ @4 ex.$ @5 quoad vera et bona.$ @6 i in.$ @7 i emptus.$ @8 i de.$ @9 8, 9 A; 39-43 I. Probably a confusion with next ref. but one.$ @10 vel.$ @11 After significativa.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2568
#2568 Supra in hoc capite dictum quod doctrina nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538, et quod nec consultum fuerit, n. 2519, 2531; hic autem dicitur quod doctrina fidei locupletata s bonis et veris tam rationalibus quam naturalibus; haec primo intuitu apparent sicut forent sibi adversa et contraria, sed usque non sunt: quomodo apud Dominum fuit, dictum est; at quomodo apud hominem [est], dicendum: apud hominem prorsus aliud est ex rationalibus spectare doctrinam fidei, et aliud ex doctrina fidei spectare rationalia; e rationalibus spectare doctrinam fidei, est non prius credere Verbo seu doctrinae quae inde quam cum ex rationalibus persuadetur quod i sit; at ex doctrina fidei spectare rationalia, est primum credere Verbo seu doctrinae inde, et dein eadem confirmare per rationalia; illud est inversus ordo, et facit ut nihil credatur, hoc autem est genuinus ordo, et facit ut melius credatur; illud est quod "morieris propter mulierem," quibus significatur quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538; hoc autem quod "Abimelech dedit gregem et armentum, et servos et ancillas," quibus significatur quod doctrina fidei locupletata sit bonis et veris rationalibus et naturalibus. [3] De his multum agitur in Verbo in sensu ejus interno, imprimis ubi de Asshure et de Aegypto 1, ex causa quia dum doctrina fidei spectatur ex rationalibus, hoc est, non prius creditur quam homo ex illis persuadetur quod ita sit, quod tunc non modo nulla fiat, sed etiam negetur quicquid ibi; at dum ex doctrina fidei spectantur rationalia, hoc est, quod credatur Verbo, et dein eadem confirmentur per rationalia, quod tunc doctrina vivat, et affirmetur quicquid ibi; [4] sunt itaque duo principia, unum quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, alterum quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam; illud principium est negare omnia, seu dicere corde suo quod non credere possit illa priusquam convincatur ab illis quae capere aut sentire potest; hoc principium est quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, et dicendum est principium negativum; alterum principium est affirmare illa quae doctrinae ex Verbo sunt, seu apud se cogitare et credere quod vera sint quia Dominus dixit; hoc principium est quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam, et dicendum est principium affirmativum: qui ex principio negativo cogitant, quo plus consulunt rationalia, quo plus scientifica, et quo plus philosophica, eo plus conjiciunt et praecipitant se in tenebras, usque tandem ut negent omnia; causae sunt quia nemo (t)capere potest ex inferioribus superiora, hoc est, ex illis spiritualia et caelestia, minus adhuc Divina quia transcendunt omnem intellectam, et praeterea involvuntur tunc singula negativis ex principio; vicissim autem, qui ex principio affirmativo cogitant, ii possunt se confirmare per quaecumque rationalia et per quaecumque scientifica, immo per philosophica, per quae usquam possunt; sunt enim ea omnia illis confirmantia, et dant eis ideam pleniorem rei. [6] Praeterea sunt qui in dubio sunt antequam negant, et sunt qui in dubio antequam affirmant; qui in dubio sunt antequam negant, sunt ii qui inclinant ad vitam mali, quae vita cum aufert, tunc quantum cogitant de illis: tantum negant; qui autem in dubio sunt antequam affirmant, sunt ii qui inclinant ad vitam boni, ad quam cum flecti se patiuntur a Domino, tunc quantum cogitant de illis, tantum affirmant. Quia de his ulterius in versibus qui sequuntur, agitur, licet, ex Domini Misericordia, ea ibi plenius illustrare; (o)videatur n. 2588. @1 i agit.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2569
#2569. Quod "dedit Abrahamo" significet quod Domino, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua multoties prius: "et restituit illi Sarah uxorem ejus" quod significet quando Divinum spirituale adjunctum esset Divino caelesti, constat a significatione "Sarae uxoris" quod sit verum spirituale adjunctum bono caelesti, de qua n. 2507; quis sensus internus verborum in hoc versu sit, ex dictis patet, nempe quod Domino, cum unitum in Ipso Humanum Divino (c)et Divinum Humano, fuerit omniscientia non modo Divinorum caelestium et spiritualium, sed etiam infracaelestium et infraspiritualium, hoc est, rationalium et naturalium; nam ex Divino, ut ex sole omnis lucis, singula ut praesentia videntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2570
#2570 Vers. 15. Et dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te in bono in oculis tuis habita. "Dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te" significat perceptionem Domini de doctrina amoris et charitatis "in bono in oculis tuis habita" significat quod in omni esset, ubi bonum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2571
#2571 "Dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te": quod significet perceptionem Domini de doctrina amoris et charitatis, constat ea significatione "dicere" quod sit cogitare, de qua n. 2506; et a significatione "terrae" quod hic sit doctrina amoris et charitatis "terra" in sensu interno varia significat, n. 620, 636, (x)1066, at quid significat, ex serie rerum constat; significat enim externum hominem Ecclesiae cum "caelum" internum, n. 82, 913, 1411, 1733; significat etiam tractum ubi Ecclesia, n. 662, 1066; significat ipsam Ecclesiam tum universaliter regnum Domini in caelis et in terris, ex eo quo "terra Canaan" seu "terra sancta" illud repraesentabat, n. 1437, 1585, 1607; idem quoque novum caelum et nova terra, n. 1733, 1850, 2117, 2118; et quia hominem Ecclesiae, Ecclesiam et regnum Domino etiam significat illud quod essentiale eorum est, nempe amorem in Dominum et charitatem erga proximum, nam inde pendent, n. 537, 540, 547, 553, 2130; proinde doctrinam amoris et charitatis quae e Ecclesiae, (m)et quae hic est "terra Abimelechi," nam per "Abimelechum ut regem" significatur doctrina fidei, ut ostensum, per terram autem ejus, unde et ubi ille 1, doctrina amoris et charitatis, unde et ubi fides(n). [2] Quod hactenus cogitatio Domini fuerit de doctrina fidei, nunc autem de doctrina amoris et charitatis, inde est quia Dominus Humanum adjunxit Divino per vera quae sunt fidei, tametsi simul per Divina Bona quae sunt amoris, in veris 2, secundum ordinem per quem etiam homo fit spiritualis et caelestis, sed non Divinus qui vitam habet in se, ut Dominus: at cum in Domino conjugium Divinum Veri et Boni, ac Boni et Veri, factum, quod significatur per quod "Abimelechus restituit Saram uxorem Abrahamo," n. 2569, tunc cogitatio fuit de doctrina amoris et charitatis, hoc quoque secundum ordinem, cum enim homo factus est spiritualis et 3 caelestis, tunc non amplius cogitat ex vero sed ex bono, at non ex Divino Bono unito Divino Vero, sicut Dominus: haec causa est quod nunc primum nominetur doctrina amoris et charitatis, tametsi doctrina fidei in se spectata eadem est, et semper perceptio et cogitatio Domini fuerit ex amore Divino in singulis fidei 3. (m)Inde est quod doctrina amoris et charitatis sit ipsa doctrina Divina, et illa quae in Antiquissimis Ecclesiis exculta, quae quia unum faciebat cum doctrina fidei, rejecerunt illos qui separabant, videatur n. 2417.(n) @1 rex.$ @2 i quae jugiter obviam fuerunt et se univerunt.$ @3 seu.$ @4 de singulis fidei in doctrina.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2572
#2572 Quod "in bono in oculis tuis habita" significet quod in omni esset ubi bonum, in proximo sensu quod in bono doctrinae, constare potest a significatione "oculorum" qui significant intellectuale quod est doctrinae, et ex significatione "habitare" quod est vivere, n. 1293, hic Esse quia praedicatur de Domino. (m)Esse in omni ubi bonum, est esse in omniscientia omnium Divinorum, caelestium, spiritualium, rationalium et naturalium, et hoc ex Divino Amore, Divino enim Amori inest omniscientia omnium illorum, n. 2500.(n) [2] Praeterea doctrinae datur bonum et verum; doctrinae bonum est amor et charitas, doctrinae verum est fides; qui in doctrinae bono sunt, hoc est, in amore et charitate, sunt in doctrinae vero, hoc est, in fide: sed aliud est in bono esse, seu in amore et charitate, et aliud in doctrinae bono; infantes qui in amore erga parentes sunt et in charitate erga alios infantes, in bono sunt, non autem in doctrinae bono, proinde non in doctrinae vero seu [in] fide; at in doctrinae bono sunt illi qui per vera fidei regenerati sunt, hi quantum in bono, tantum in veris sunt, hoc est, quantum in amore et charitate, tantum in fide, proinde tantum in sapientia et intelligentia. [3] Angeli quia in amore in Dominum et in amore mutuo, etiam in omni vero sunt, ita in omni sapientia et intelligentia, non solum rerum caelestium et spiritualium, sed etiam rationalium et naturalium; ex amore enim quia a Domino, sunt in ipsis principiis seu fontibus rerum, hoc est, in finibus et causis; ex principiis seu finibus et causis videre, est e caelo omnia quae infra sunt, etiam quae in terra; se habet hoc comparative sicut qui in alta monte ac in turri speculatoria ibi, is circumspicere potest ad plura milliaria illa quae infra sunt, cum illi qui infra, et magis qui in valle aut in silva, vix possunt ad totidem passus; ita se quoque habet cum illis qui in doctrinae bono sunt, respective ad illos qui in doctrinae vero separato a bono, (m)tametsi hi putant se longius videre quam illi, sed usque nihil boni vident, nec quicquam veri nisi levissime in superficie, et hoc conspurcatum falsis(n): [4] verumtamen sapientia et intelligentia angelorum est finita, et respective ad Divinam Domini finitissima et vix quicquam; ut constare potest ex eo quod inter infinitum et finitum non detur ratio, at usque communicatio ex Divina omni potentia; et ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, et Ipse Amor proinde ipsum Esse boni, et 1 ipsum Esse amoris qui apud angelos ita ipsum Esse sapientiae et intelligentiae eorum. Inde etiam 2 patet quod Dominus in caelo et in terra sit in omni 3 ubi bonum; nimium falluntur qui putant quod Dominus sit in vero separato a bono, non 4 est nisi quam in bono, et inde in vero, hoc est, in amore et charitate et inde in fide. @1 aut.$ @2 nunc.$ @3 in omni sit.$ @4 i cum tamen.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2573
#2573 Vers. 16. Et Sarae dixit, Ecce dedi mille argenti fratri tuo, ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum, et eum omnibus; et vindicata. "Et Sarae dixit" significat perceptionem ex vero spirituali: "ecce dedi mille argenti fratri tuo" significat abundantiam" infinitam veri rationalis bono caelesti adjuncti: "ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum" significat quod vera rationalia sint instar velaminis aut fructus veris spiritualibus: "et cum omnibus" significat quod vera quae inde: "et vindicata" significat quod sic nulla culpa et (o)nulla noxa.
Arcana Coelestia 2 Passage 2574
#2574 "Et Sarae dixit": quod significet perceptionem ex vero spirituali, constat ex repraesentatione "Sarae ut uxoris" quod sit verum spirituale Divinum, de qua n. 2507, et ejusdem ut sororis quod verum rationale, de qua n. 2508, et a significatione "dicere" quod percipere, de qua n. 2506: hic dictum "Sarae ut uxori," tum ut "sorori," ut uxori quia restituta est, n. 2569, ut sorori quia dicitur "dedi mille argenti fratri tuo"; et quod dictum ab Abimelecho, hoc perceptum a Sarah in illo statu, ideo per "dicere Sarae" significatur percipere ex vero spirituali. [2] Haec quod arcaniora involvant quam ad captum possint exponi, patet; quae si aliqualiter modo exponerentur, necessum erit ut plura prius explicentur quae adhuc ignorantur; ut quid verum spirituale, quid perceptio ex vero spirituali, quod perceptio ex vero spirituali fuerit soli Domino, quod Dominus, sicut verum rationale implantavit bono rationali, ita verum spirituale bono caelesti, ita continue Humanum Divino, ut in singulis esset conjugium Humani cum Divino, ac Divini cum Humano; haec et plura praecedent antequam ad captum explicari possint illa quae in hoc versu; sunt haec imprimis adaequata mentibus angelicis, quae in intelligentia talium sunt, pro quibus sensus internus Verbi; illis haec repraesentantur caelesti modo, et per haec, et per illa quae in hoc capite, insinuatur quomodo Dominus humanum quod a matre, per gradus ejecerit, usque tandem ut ejus filius non esset amplius; quod pro matre nec agnoverit, patet apud Matth. xii 46-49; Marc. iii 31-35; Luc. viii 20, 21; Joh. ii 4; et quomodo Humanum ex propria potentia fecerit Divinum, usque ut unus esset cum Patre, ut Ipse docet apud Joh. xiv 6, 8-11, et alibi; [3] haec per myriades idearum et repraesentationum, omnium ineffabillum, sistuntur a Domino angelis in clara luce; causa est quod mentibus eorum, ut dictum, adaequata sint, ac quod in beatitudine intelligentiae et felicitate sapientiae suae sint, cum in his; et praeterea quia sunt angeli, qui dum homines fuerunt, ceperunt ideam de Humano Domini sicut de humano apud alium hominem, ut ii cum angelis caelestibus in altera vita simul esse possint, (ideae enim inspiratae affectione boni conjungunt in altera vita), talia per sensum internum Verbi discutiuntur, et sic perficiuntur: inde constare potest quam pretiosa sunt angelis, quae in sensu interno Verbi, tametsi fortassis ut levia apparitura homini, qui in tam obscura idea est de similibus ut vix aliqua.
Arcana Coelestia 2 Passage 2575
#2575 "Ecce dedi mille argenti fratri tuo": quod significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti, constat ex significatione "mille" quod sit multum et innumerum, hic infinitum seu infinita abundantia, quia praedicatur de Domino, de qua ejus significatione infra; a significatione "argenti" quod sit verum rationale de qua n. 1551, 2048; et a significatione "fratris" quod sit caeleste bonum vero rationali, ut frater sorori, adjunctum 1, n. 2524, 2557 inde patet quod "dedi mille argenti fratri tuo" significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti; quod bono data, quod est "frater," non autem vero, est quia a bono verum, non vicissim: de infinita illa abundantia, videatur n. 2572. [2] Quod "mille" in Verbo significent multum ac innumerum, (c)et cum praedicantur de Domino, quod infinitum, patet ab his locis; apud Mosen, Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitater patrum super filios, super tertios, et super quartos, osoribus Mei" et faciens misericordiam millibus amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea, Exod. xx 5, 6; xxxiv 7; Deut. v 9, 10: et apud Jeremiam, Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos, xxxii 18; ubi per "millia et millenos" non significatur aliquod definitum sed infinitum, misericordia enim Domini est infinita quia Divina: apud Davidem, Currus Dei binae myriades, milleni duplicati, Dominus in illis, Sinai in sanctitate, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]; [3] ubi "myriades et milleni" pro innumerabilibus: apud eundem, Cadet a latere tuo mille, et myrias a dextra tua, ad te non accedet, Ps. xci 7; ubi "mille et myrias" etiam pro innumerabilibus; et quia de Domino, Qui per Davidem in Psalmis intelligitur, pro omnibus qui inimici sunt apud eundem, Penuaria nostra plena depromentia de cibo ad cibum, greges nostri parientes mille, et decem mille in plateis nostris, Ps. cxliv 13; etiam ibi "mille, et decem mille seu myrias" pro innumerabilibus: apud eundem, Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri, cum transiit, Ps. xc 4; "mille anni" pro quod absque tempore, ita pro aeterno quod est infinitum temporis: apud Esaiam, Mille unum a coram increpatione unius, a coram increpatione quinque, fugietis, donec remaneatis sicut malus super capite montis, xxx 17; ubi "mille unum seu chilias" pro multis absque definito numero, "quinque" pro paucis, n. 649: apud Mosen, Jehovah Deus patrum vestrorum addat super vos, sicut vos, mille vicibus, et benedicat vobis, Deut. i 11; ubi "mille vices" pro innumeris, sicut in communi sermone, in quo etiam mille pro multis dicuntur, sicut quod millies dictum, quod mille modis factum: similiter apud Joshuam, Vir unus de vobis persequetur mille, quia Jehovah Deus vester pugnat vobis, xxiii 10. [4] Quia mille definitus est numerus in calculo, apparet in propheticis, imprimis cum 2 historice connexa sunt, quod "mille" significent mille, cum tamen significant absque certo numero multos seu innumerabiles; historica enim talis naturae sunt ut determinent ideas ad significationes proximas et proprias vocum, sicut etiam ad nomina, quae ibi, cum tamen per numeros, aeque ac per nomina, in Verbo significentur res, ut constare potest ex illis quae de numeris prius, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252 ostensa sunt; inde est quod etiam aliqui autument per "mille annos" in Apocalypsi xx 1-7, mille annos seu mille tempora significari, ex causa, ut dictum, quia prophetica ibi historice descripta sunt, cum tamen per "mille annos" ibi nihil nisi 3 multum indeterminatum, tum alibi quoque infinitum temporis seu aeternum, significatur. @1 i de qua.$ @2 dum.$ @3 i quam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2576
#2576 Quod "ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum" significet quod vera rationalia sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, constat a significatione "velaminis," de qua mox sequitur, et a significatione "oculorum" quod sint intellectualia, ut patet a perplurimis locis in Verbo; tum a significatione "videre" quod sit intelligere, n. 2150, 2325; quisque videre potest quod in singulis in hoc versu arcana sint, quae non patefieri possunt nisi a sensu quodam interiore; ut, quod "dederit mille argenti," et hoc dicatur non marito sed "fratri ejus," quod illud esset "velamen oculorum," et "ei et omnibus qui cum illa," tum "cum omnibus" et quod "sic vindicata"; plures quidem conjecturae historicae ex sensu litterae deduci possent, sed omnes illae non habent aliquid spirituale, minus Divinum, quale tamen est Verbum. [2] Quod vera rationalia sint instar velaminis seu amictus veris spiritualibus, ita se habet: quae intima sunt hominis, illa sunt ejus animae, quae autem exteriora sunt, illa sunt ejus corporis; intima hominis sunt bona et vera ex quibus anima suam vitam habet, alioquin anima non esset anima; exteriora inde 1 trahunt suam vitam, et sunt omnia corporis instar, seu quod idem est, sunt velaminis aut amictus instar; quod imprimis constare potest ab illis quae in altera vita apparent, ut ab angelis cum sistuntur videndi, eorum interiora elucent a facie, exteriora repraesentantur tam in corpore quam in amictu eorum, usque adeo ut quilibet ibi ex solo amictu scire possit quales sunt; sunt enim reales substantiae, ita essentiae in forma; cum angelis qui visi, et quoad facies et amictus descripti in Verbo, similiter se habet, "ut qui visi in sepulcro Domini, Matth. xxviii 3; Marc. xvi 5; et viginti quatuor seniores circum thronum, Apoc. iv (x)4, et alii(n) nec solum cum angelis, sed etiam cum omnibus reliquis tametsi inanimata, quae memorantur in Verbo; eorum exteriora sunt velamen aut amictus, sicut cum arca foederis et cum tentorio quod circumcirca; "arca" ibi, quae intimum, repraesentabat Ipsum Dominum, nam ibi testimonium, at "tentorium" quod extra, repraesentabat regnum Domini; "velamina" ibi, seu vela et tegumenta, omnia et singula repraesentabant exteriora caelestia et spiritualia in Ipsius regno, nempe in tribus caelis; quod constare potest inde quod forma ejus ostensa sit Mosi in monte Sinai, Exod. xxv 9; xxvi 30; inde sanctitatem suam habuit, non autem ab auro et argento et a sculpturis quae ibi: [3] quia nunc agitur de veris rationalibus quod sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, et apud Mosen describitur tentorium, quoad "velamina" ejus aut tegumenta, etiam quoad vela quae ante introitus, licet illustrationis causa exponere quid in specie per "vela" ibi significatum sit; quid autem per tegumenta circumcirca, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur: vela ibi fuerunt tria, primum, quod fecit discrimen inter Sanctum et Sanctum sanctorum; alterum, quod vocatur tegumentum pro janua tentorii; [4] tertium, quod tegumentum pro porta atrii: de ipso velo, quod primum, ante arcam, ita apud Mosen; Facies velum ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho et xylino intertexto, opus excogitationis, facies illud cum cherubis et dabis illud super quatuor columnis shittim, obductis auro, e unci earum ex auro; super quatuor basibus argenti; et dabis velum sub ansulis; et inferes eo, intra velum, arcam testimoni" et distinguet velum vobis inter Sanctum et Sanctum sanctorum Exod. xxvi 31-34, xxxvi 35, 36; hoc velum repraesentabat apparentias proximas et intimas boni et veri rationalis, in quibus sunt angeli tertii caeli, quae apparentiae descriptae sunt per "hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et xylinum intertextum," in quibus color ruber repraesentabat bona amoris, et albus vera ejus; similiter etiam aurum et argentum quibus obducebantur columnae, et ex quibus unci et bases; quod "colores" repraesentent, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1624; quod "aurum" sit bonum amoris, n. 113, 1551, 1552; quod "argentum" sit verum, n. 1551, 2048; [5] inde constare potest quid significat, quod Velum templi discissum sit, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; Luc. xxiii 45, nempe quod Dominus intraverit in Ipsum Divinum omnibus apparentiis discussis, et quod simul aperuerit aditum ad ipsum Divinum per Suum Humanum Divinum factum. [6] De altero, seu tegumento pro janua tentorii, ita apud Mosen, Facies tegumentum ad ostium tentorii, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris: et facies ad tegumentum quinque columnas shittim, et obduces eas auro, unci earum ex auro, et fundes iis quinque bases aeris, Exod. xxvi 36, 37; xxxvi 37, 38; per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri, quae prioribus inferiores seu exteriores sunt, seu mediae rationalis, in quibus sunt angeli secundi caeli; quae apparentiae paene similiter descriptae sunt, cum differentia tamen quod pro illo tegumento "quinque columnae et quinque bases" essent, per quem numerum significatur parum respective, nam hae apparentiae non ita cohaerent aut ita caelestes sunt ac apparentiae intimi seu tertii caeli; de numero "quinque" quod parum, videatur n. 649, 1686; et quia hae apparentiae spectant naturalia, mandatum quod "bases funderentur ex aere," per aes enim repraesentabatur et significabatur bonum naturale 2, n. 425, 1551. [7] De tertio, seu tegumento pro porta atrii, ita apud Mosen, Portae atrii tegumentum, viginti cubitorum, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris; columnae eorum quatuor, bases harum quatuor, omnes columnae atrii circumcirca cinctae argento, unci earum ex argento, sed bases earum ex aere, Exod. xxvii 16, 17; xxxviii 18, 19; per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri adhuc inferiores seu exteriores, quae sunt infimae rationalis, in quibus sunt angeli primi caeli; hae apparentiae quia correspondent interioribus, descriptae sunt similiter, cum differentia tamen quod columnae non obductae auro, sed cinctae argento et quod unci essent ex argento, quibus significantur vera rationalia ex scientificis ortum immediate ducentia, et bases ex aere, quibus significantur bona naturalia: inde constare potest quod nihil non ibi repraesentativum caelestium et spiritualium regni Domini fuerit, seu quod ad omnem typum caelestium et spiritualium in tribus caelis facta sint; tum quod velamina seu tegumenta significaverint illa quae instar corporis seu amictus sunt circum seu extra intimum Praeterea quod velamina, tegumenta, amictus seu vestes significent vera inferiora respective, constare potest a multis locis in Verbo; ut apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansum tuum, hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha [fuit] tegumentum tuum, xxvii 7; ubi de "Tyro" per quam significantur cognitiones interiores caelestium et spiritualium, proinde qui in illis sunt, n. 1201; "acupictura ex Aegypto" pro scientifico; quod "Aegyptus" sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; "hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha, quod tegumentum" pro ritualibus correspondentibus cultui interno, n. 1156: [9] apud eundem, Descendent desuper soliis suis omnes principes malis, et removebunt amicula sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebant, xxvi 16; etiam de "Tyro," "amicula et vestes acupicturae" pro cognitionibus ex scientificis, ita pro veris inferioribus: [10] apud eundem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso: et obtexi te serico, et ornavi te ornamento, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum.... Sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis;... sumpsisti vestes acupicti [tui], et texisti eas, xvi 10, 11, 16, 18; de "Hierosolyma" quae est Ecclesia spiritualis, descripta qualis antiquitus, et qualis postea cum perversa; ejus spiritualia inferiora et doctrinalia sunt "vestes acupicti, byssi, serici": [11] apud Esaiam, Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehuda 3... omnem baculum panis, et baculum aquae;... tunc apprehendet vir fratrem suum domus patris sui, 4 Vestis tibi princeps eris nobis:... excipiet in die isto, dicendo, Non ero alligans, et in domo mea non panis, et non vestis; ne ponatis me principem populi.... Scabie afficiet Dominus verticem filiarum Zionis;... et in die illo removebit Dominus ornatum compedum, et reticulorum, et lunularum, et collariorum, et catenularum, et bracteolarum: et tiaras, et periscelides, et alligamenta, et domos animae, et inaures: annulos, et ornamenta nasi, mutatorias vestes, et amicula, et pepla, et aciaria, specula, et sindones, et cidares, et palliola, iii 1, 6, 7, 17-24; "Hierosolyma" pro Ecclesia spirituali, "Jehuda" pro Ecclesia caelesti, "baculus panis, et baculus aquae qui removebitur" pro bono et vero; "vestis quae principi" pro veris quae sunt doctrinae; "amictus (o)et ornatus varii filiarum Zionis" qui enumerantur, sunt omnes et singuli genera et species boni et veri quibus privarentur; nisi singula quae memorantur, aliquid peculiare Ecclesiae (x)significarent, non "forent Verbi, in cujus unaquavis voce Divinum; (m)praedicantur de "filiabus Zionis," per quas quod illa quae Ecclesiae sunt, significentur, videatur n. 2362:(n) [12] apud eundem, Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion, indue vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sanctitatis; quia non addet, veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1, 2; "Zion" pro Ecclesia caelesti, "Hierosolyma" pro spirituali, "vestes decoris" pro sanctis fidei: apud eundem, Telae eorum non sunt ad vestem, neque teguntur operibus eorum, opera eoram, opera iniquitatis, lix 6; "telae" pro fictis veris quae non sunt ad vestem, "vestis" pro veris exterioribus 5 doctrinae et cultus; inde dicitur "neque teguntur operibus": [13] apud eundem, Gaudendo gaudebo in Jehovah, exsultabit anima mea in Deo meo, quia induet me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, lxi 10; "vestes salutis" pro veris fidei, "amiculum justitiae 6 "pro bono charitatis: apud Johannem, Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, is induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5: apud eundem, Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non ambulet nudus, Apoc. xvi 15: apud eundem, Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. iv (x)4; ubi quo d "vestimenta" non sint vestimenta, patet, sed spiritualia quae sunt veri: similiter quod Dominus dixit (m)de consummatione saeculi quod "non reverterentur retro ad tollendum vestimenta," Matth (x)xxiv 18; Marc. xiii 16, ubi quod "vestimenta" sint vera, videatur n. 2454(n): (o)tum quod de "non induto veste nuptiarum," Matth xxii 11, 12; et quod de Johanne, Quid exivistis videre, num hominem splendidis vestimenti indutum? qui splendida gerunt, in domibus regum sunt, Matth xi 8; Luc. vii 25; pro quod non in externis doctrinae et cultus, sed in internis, quare addit, Quid exivistis videre, num prophetam? Dico vobis, etiam magis quam propheta, (x)Matth. xi 9; [15] "propheta" pro externis doctrinae et cultus. (m)Quia "vestes" vera omni generis significabant, mandatum erat quod filii Israelis cum exirent Aegypto "mutuo peterent aurum et argentum, et vestes, et ponerent super filiis," Exod. iii 22; xii 35, 36, tum quod "vestes plurium generum seu mixtae non induerentur," Lev. xix 19; Deut. xxii 11; [16] et quo "facerent sibi peniculamenta in oris vestium, ponerent ibi filum hyacinthinum, et cum id viderent, recordarentur praeceptorum, et facerent ea," Num. xv 38-40; discindebant etiam olim vestes, ut patet 7 Jos. vii 6; Jud. xi 35; 1 Sam. iv 12; 2 Sam. i 2, 11, 12; iii 31; xiii 30, 31; xv 32; 2 Reg. xxi 27; 2 Reg. v 7, 8; vi 30; xxii 11, 14 8, 19; Esai. xxxvi 22; xxxvii 1; (o)quod significabat zelum pro doctrina "ac vero, quod si laceratum; tum humilationem, quod nihil apud eos, quod significatur per ornatum vestium." [17] Quod per velamina, tegumenta, amictus aut vestes talia significentur, etiam a prophetia Jacobi, tunc Israelis, patet 9, Ligabit ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filius asinae suae; lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. xlix 11; quid haec significant, nemo scire potest nisi ex sensu interno, qui nempe "vitis, vitis nobilis, pullus, filius asinae, vinum, sanguis uvarum, vestimentum, et velamen"; quod de Domino Qui ibi vocatur "Shiloh manifestum est; agitur ibi de "Jehudah" per quem repraesentatur Divinum caeleste Domini; per "vestimentum quod lavaret in vino" per "velamen quod in sanguine uvarum", significatur Ipsius Rationale et Naturale, quod Divinum faceret: [18] similiter apud Esaiam, Quis hic veniens ex Edom, infectus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui?... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes 10 tuae sicut calcantis in torculari? Et torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum:... sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne indumentum meum pollui, lxiii 1-3; ubi etiam "vestes et indumentum" pro Humano Domini, quod per pugnas tentationum et victorias Divinum ex propria potentia fecit, (m)quare dicitur "torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum": quod "Isacus odoraretur odium vestium Esavi, et sic benediceret," Gen. xxvii 27, simile involvit. [19] Ipsum Sanctum Divini Humani Domini etiam fuit vestimentum quod apparuit sicut lux, et sicut album fulgurans cum transformatus, de quo ita apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, xvii 2: apud Lucam, Jesus cum oraret, facta est species faciei Ipsius alia, Ipsius vestimentum album fulgurans, ix 29: et apud Marcum, Cum Jesus transformatus, vestimenta Ipsius facta splendentia, alba valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, ix 3. Vestes sanctitatis quibus indutus Aharon, cum intraret intra velum, quae erant lini, simile 11 repraesentabant, Lev. xvi 2, 4; pariter vestes sanctitatis quae ad gloriam et decus, (o)ac ministerii, de quibus" Exod. xxviii 2 ad fin; xxxix 12 1 ad fin.; in illis ne illum erat quod non repraesentabat. @1 i vero.$ @2 I has rationale, but 425 and 1551 show that A"s reading naturale is correct.$ @3 AI o et ex Jehuda, but the explanation below requires their inclusion, as in Heb.$ @4 Sch ip dicens; A.V. "saying"; but it is not in Heb.$ @5 After cultus.$ @6 salutis AI.$ @7 legitur.$ @8 This verse seems to be inserted wrongly, perhaps 2 Kings xi 14 was confused with it.$ @9 constat.$ @10 vestis tua I.$ @11 i etiam.$ @12 i tum vestes ministerii ejus et filiorum ejus.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2577
#2577 "Et cum omnibus": quod significet quod et vera quae inde, nempe scientifica et sensualia, constat ab illis quae supra dicta sunt, atque ipsa serie, dicitur enim mox supra "ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum," per quae significantur vera rationalia quae instar velaminis veris spiritualibus sunt, et nunc iterum dicitur "cum omnibus," quibus ideo significantur vera adhuc inferiora quae sunt ex rationalibus; haec non alia sunt quam quae vocantur vera scientifica, et vera sensualia; quod ex rationalibus sint vera scientifica et vera sensualia, constat ex ordine influxus, interiora influunt in exteriora, seu quod idem, superiora in inferiora, non autem vicissim; apparet quidem apparet, nempe quod per sensualia et scientifica non rationalis fiat, sed hoc est fallacia; bonum a Domino per facultatem rationalem hominis jugiter influit et occurrit, et sibi adoptat scientifica, et quantum eorum sibi adoptare potest, et rite disponere, tantur rationalis fit: hoc similiter se habet ac cum bono et veris quae dicuntur fidei; bonum a Domino influit in vera, et ea sibi adoptat, et quantum eorum sibi adoptare potest, tantum spiritualis fit homo; tametsi apparet sicut vera quae dicuntur 1 fidei, influant, et hominem spiritualem reddant: apparentia haec etiam est causa quod tantur hodie colatur verum quod est fidei, et non cogitetur de bono quod est charitatis. @1 vocantur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2578
#2578 Quod "vindicata" significet quod sic nulla culpa et nulla noxa, constat ab omnibus illis quae praecedunt, quorum haec e: clausula.
Arcana Coelestia 2 Passage 2579
#2579 Vers. 17. Et oravit Abraham ad Deum, et sanavit Deus Aimelechum, et uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt. "Oravit Abraham ad Deum" significat revelationem: "et sanavit Deus Abimelechum" significat doctrinae integritatem quoad bonum: "et uxorem ejus" significat quoad verum: "et ancillas ejus" significat quod affectiones doctrinalium: "et pepererunt" significat fertilitatem.
Arcana Coelestia 2 Passage 2580
#2580 "Gravit Abraham ad Deum": quod significet revelationem, constat a significatione "orare" cum praedicatur de Domino, quod sit revelari, de qua n. 2535; et a repraesentatione "Abrahami" quod s Dominus, de qua pluries. In sensu litterae sunt duo, nempe alius qui oravit et alius ad quem oravit, nam dicitur "oravit Abraham ad Deum at in sensu interno, non sunt duo sed unus, erat enim in Ipso Deus se Jehovah Qui revelavit, nam a Jehovah conceptus: sed quantum humani materni, tantum fuit alius: haec quomodo se habent, usque ad intellectum aegre cadere possunt in ideas, in angelicas quidem, quae sisiuntur in luce caeli, non ita in humanas, quae nisi illuminatae a illis quae sunt lucis mundi, non percipiunt; minus adhuc in illorum quibus omne quod est lucis caeli, caligo est, ut sit nihil.
Arcana Coelestia 2 Passage 2581
#2581 "Et sanavit Deus Abimelechum": quod significet doctrinae integritatem quoad bonum, constat a significatione "sanare" quod sit integrum facere; et a repraesentatione "Abimelechi" quod sit doctrina fidei spectans rationalia, 1 n. 2510: quod sit quoad bonum, patet ex eo quod etiam uxor ejus dicatur sanata, per quod significatur doctrinae integritas quoad verum; cum enim in Verbo maritus vocatur "maritus," ut et cum nominatur, tunc ille significat bonum et "uxor" verum; cum vero maritus dicitur "vir," tunc is significat verum et "uxor" bonum, de quo etiam n. 915, 1468, 2517. @1 de qua.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2582
#2582 "Et uxorem ejus": quod significet quoad verum, constat a significatione "uxoris" quod sit verum, de qua mox supra, n. 2581.
Arcana Coelestia 2 Passage 2583
#2583 "Et ancillas ejus": quod significet quoad affectiones doctrinalium inde, constat a significatione "ancillarum" quod sint affectiones rationalium et scientificorum, de qua n. 1895, (x)2567, hic doctrinalium quia praedicantur de doctrina fidei, fuerunt enim "Abimelechi" per quem significatur doctrina fidei, n. 2509,-2510; omnia enim se praedicate habent ad illa de quibus agitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2584
#2584 "Et pepererunt": quod significet fertilitatem, constat a significatione "parere et partus"; in sensu interno Verbi non sunt nisi quam spiritualia et caelestia quae significantur, quare ubi nominatur conceptio seu concipere, partus seu parere, nativitas seu nasci, generatio seu generare, (m)tum qui gignunt ut pater et mater, et qui gignuntur ut filii et filiae,(u) non nisi quam in spirituali sensu intelliguntur, nam Verbum in se est spirituale et caeleste; ita hic quoque "parere," quo significatur fertilitas quoad illa quae sunt doctrinae. [2] Quod per "partus" in Verbo non alii partus intelligantur, constare potest ab his locis: apud Samuelem, Saturi pane conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis defecit; Jehovah occidit et vivificat, descendere facit in infernum, et ascendere facit, 1 Sam. 11 5, 6: apud Jeremiam, Languet pariens septem, exspirat animam suam; occidit sol ejus, dum adhuc dies, xv 9: apud Esaiam, Canta sterilis, non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae, prae filiis maritatae, dixit Jehovah, liv 1: apud Davidem, Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; et in templo Ipsius omnis Ipsius dicit gloriam, Ps. xxix 9: apud Esaiam, Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas, sicut cum fama Aegypto, parturient, secundum famam Tyri, xxiii 4, 5: apud eundem, Antequam parturit, parit; et antequam venit dolor ei, enixa est masculum. Quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? num parturit terra die uno,... et num [Ego frangam et non] parere faciam? dixit Jehovah. An Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, lxvi 7-9: apud Jeremiam, Interrogate quaeso, et videte, si pariens mas; quare vidi omnem virum manus ejus super lumbis suis, sicut parientis? xxx 6: apud Ezechielem, Dabo ignem in Aegypto, et parturiendo parturiet Sin, et No erit 1 [ad perrumpendum] xxx 16: apud Hosheam, Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero et a conceptione, ix 11: apud eundem, Dolores parturientis venerunt Ephraimo, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, xiii 13: apud Johannem, Mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; in utero gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum:... Draco stetit coram muliere, quae paritura erat, ut quando peperisset filium suum devoraret; peperit itaque filium masculum, qui pasturus erat omnes gentes virga ferrea; sed raptus est puer quoad Deum, et thronum Ipsius, Apoc. xii 1, 2, 4, 5. [3] Ex his omnibus locis quisque videre potest quod non alii conceptus et partus significentur quam qui sunt Ecclesiae; similiter ex his quae de Abimelecho dicuntur quod "sanaret Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt"; et quod "claudendo clauserit Jehovah omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami." Quid in sensu interno per haec significatur, constare potest ab explicatione eorum, nempe quod status doctrinae fidei, qualis est dum spectatur a veris Divinis, et qualis est dum spectatur a rationali; quod nempe, cum a veris Divinis, hoc est, a Verbo, tunc omnia et singula tam rationalia quam scientifica confirment; aliter cum ab humanis, hoc est, a ratione et scientia, quod tunc nihil boni et nihil veri concipiatur; nam spectare a Verbo est a Domino, at spectare a ratione et scientia est ab homine, ex illo est omnis intelligentia et sapientia, ex his est omnis insania et stultitia. @1 sit AI.$ @2 Gk. i [ ] AR 545 has fetus ejus.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2585
#2585. Vers. 18. Quia claudendo clausit Jehovah propterea omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami. "Quia claudendo clausit Jehovah propterea omnem uterum domus Abimelechi" significat sterilitatem doctrinae: "propter verbum Sarae" significat per rationale si se conjunxisset: "uxoris Abrahami" significat ut verum spirituale conjungeretur bono caelesti.
Arcana Coelestia 2 Passage 2586
#2586 "Quia claudendo clausit Jehovah propterea omnem uterum domus Abimelechi": quod significet sterilitatem, nempe doctrinae, constat a significatione "claudendo claudere uterum" quod sit inhibere ipsam conceptionem, (o)et a significatione domus Abimelechi" quod sit bonum doctrinae fidei; inde quod sterilitas significetur, patet. Quod supra in hoc capite dictum sit "Deus," hic autem primum "Jehovah," est quia Deus dicitur ubi de vero, at Jehovah ubi de bono, agitur; omnis conceptio doctrinae est ex bono ut patre, at partus per verum ut a matre, ut aliquoties prius dictum est; hic agitur de conceptione quae quia ex bono, nominatur Jehovah, supra autem de partu qui quia per verum, dicitur Deus, ut in versu praecedente, [2] "Sanavit Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt"; similiter etiam alibi in Verbo ubi agitur de conceptione, ut apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit me:... dixit Jehovah formator meus ab utero;... tunc pretiosus ero Jehovae; et Deus meus erit robur meum, xlix 1, 5, (m)"robur" praedicatur de vero, quare dicitur "Deus"(n): apud eundem, Sic dixit Jehovah, factor tuus, et formator tuus ab utero, xliv 2, 24, et alibi; ideo quoque dicitur "domus Abimelechi," per quam significatur bonum doctrinae fidei; quod "domus" sit bonum, videatur n. 2048, (x)2233; et quod "Abimelechus" doctrina fidei, n. 2509, 2510. Quod arcanum Divinum sit in eo quod "pepererunt"; et quod "clausi sint uteri domus Abimelechi, propter Saram" patet, quod arcanum nusquam nisi per sensum internum detegitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2587
#2587 "Propter verbum Sarae": quod significet per rationale si se conjunxisset, constat a repraesentatione "Sarae ut sororis" quod sit verum rationale, de qua n. 2508; "verbum Sarae" significat omnem rem transactam, quod nempe soror dicta, quod Abimelechus acceperit illam, sed quod non appropinquaverit ad illam: quid porro haec significant, in mox sequentibus dicetur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2588
#2588 "Uxoris Abrahami": quod significet ut verum spirituale conjungeretur bono caelesti, constat a repraesentatione "Sarae ut uxoris" quod sit verum spirituale conjunctum bono caelesti, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, et a repraesentatione "Abrahami," quod sit bonum caeleste conjunctum vero spirituali, de qua n. (x)2010, 2172, 2198, 2501 sive dicas verum spirituale et bonum caeleste, sive Dominum, idem est, quia Dominus est ipsum verum et ipsum bonum, ac ipsum conjugium veri et boni ac boni et veri. Quomodo haec se habent, constare quidem potest ab explicatione sed quia inter obscura sunt quae hodie, licet quantum fieri potest illa illustrare: de doctrina fidei hic agitur, de qua Dominus in pueritia cogitavit, scilicet num liceret in nam intrare per rationalia, et sic Sibi de illa ideas formare; quod hoc cogitatum, erat ex amore consulendi generi humano, quod tale est ut quod non rationali modo capit, non credat; sed percepit ex Divino quod hoc non fieri deberet, quare ex Divino illam Sibi 1 revelavit, et tunc inde etiam omnia in universo quae subjecta sunt, nempe quae rationalium, et quae naturalium. [2] Quomodo se habet cum doctrinalibus fidei apud homines supra n. 2568 dictum est, nempe quod duo principia sint, ex quibus cogitant, negativum et affirmativum; quodque ex principio negativo illi qui nihil credunt nisi convincantur per rationalia et scientifica, immo per sensualia; et quod ex affirmativo illi qui credunt quod vera sint quia Dominus dixit in Verbo, ita qui fidem habent Domino. Qui in negativo sunt quod verum sit quod in Verbo, dicentes corde quo tunc credere velint cum per rationalia et scientifica persuadentur, cum iis ita est quod nunquam credant, immo nec si per ipsa sensuali corporis, ut per visum et auditum et per tactum, convincerentur, semper enim nova ratiocinia formarent contra illa, ita tandem exstinguendo prorsus omnem fidem, ac simul lucem rationalis vertendo in tenebras, quia in falsa. Qui autem in affirmativo sunt, hoc est, qui credunt quod vera sint quia Dominus ita dixit, cum illis ita est quod per rationalia et scientifica, etiam per sensualia, jugiter confirmentur, ac ideae eorum illustrentur et corroborentur; nam homo non aliunde habet lucem quam per rationalia et scientifica 2, quisque etiam hoc facit; apud hos doctrina sic vivendo vivit, et de iis dicitur quod sanentur et pariant; apud illos autem doctrina moriendo moritur, et de illis dicitur quod claudendo claudatur uterus. Ex his patet quid sit per rationalia intrare in doctrinam fidei, et quid ex doctrina fidei intrare in rationalia. [3] Sed 3 haec per exempla illustrentur: Ex doctrina 4 Verbi est quod primum et principale doctrinae sit amor in Dominum et charitas erga proximum; illi qui in affirmativo in hoc sunt, possunt intrare in quaecumque libet rationalia, et scientifica, immo sensualia, quisque secundum suam dotem, suam scientiam, et suam experientiam 5, immo quo plus intrant, eo plus confirmantur, nam universa natura confirmationis plena est: at qui hoc primum et principale doctrinae negant, et volunt prius convinci quod ita sit, per scientifica et rationalia, ii nusquam, quia negant corde, se patiuntur convinci, et continue pro alio principio quod essentiale credunt, stant; ac iidem demum per confirmationes sua principii tandem ita se occaecant ut ne quidem scire possint quid amor in Dominum et quid amor erga proximum; et quia se confirmant in contrariis, etiam tandem in eo quod non alius amor dari queat in quo jucundum, quam sui et mundi, et hoc eousque, si non doctrina, usque vita, amorem infernalem amplectantur loco amoris caelestis: [4] (m)cum illis autem qui non in negativo, nec in affirmativo sunt, sed in dubitativo antequam negant vel affirmant, se habet ut supra n. (x)2568 dictam, nempe quod qui ad vitam mali inclinant, in negativum cadant, qui autem ad vitam boni, in affirmativum ferantur.(n) Sit etiam pro exemplo; inter primaria doctrinae fidei est quod omne bonum a Domino, et omne malum ab homine seu a seipso; qui in affirmativo sunt quod ita sit, ii confirmare se possunt per multa quae rationalia sunt 6 et scientifica, ut quod nusquam aliquod bonum influere possit quam ab Ipso Bono, hoc est, a fonte boni, ita a Domino; quodque principium boni non aliunde esse possit, illustrando se per omnia quae in se, in aliis, in communi, immo in universo creato, vere bona sunt; at qui in negativo sunt, ii in contrariis, per omnia quae usquam cogitant, se confirmant, usque adeo tandem ut non sciant quid bonum, inter se disceptando quid summum, alte ignorando quod bonum caeleste et spirituale quod a Domino, sit per quod vivificatur omne bonum quod infra est, et quod inde jucundum vere jucundum sit; quidam etiam, quod nisi a se bonum, nusquam possit aliunde. [5] Sit iterum pro exemplo, quod qui in amoris in Dominum et charitate erga proximum sunt, possint vera doctrinae recipere, et fidem habere Verbo, non autem qui in vita amoris sui et mundi sunt, seu quod idem, quod qui in bono sunt: possint credere, non autem qui in malo; qui in affirmativo sunt, hoc possunt innumeris rationaliter et scientifice confirmare; rationaliter quod verum et bonum concordent, non autem verum et malum, et quod sicut in malo, etiam ex malo, omne falsum sit, et si aliquibus usque verum, quod sit in labiis non in corde; scientifice ex multis, quod vera fugiant mala, et quod mala respuant vera: qui autem in negativo sunt, se confirmant in eo quod unusquisque qualiscumque sit, tametsi in continuo odio, in vindictae jucundis, ac in dolis, vivit possit sicut alii credere, et hoc usque dum bonum vitae prorsus e doctrina rejiciant, quo rejecto non credunt quicquam. Ut adhuc pateat quomodo se habet, sit exemplum; qui in affirmativo sunt quod Verbum ita scriptum sit ut sensum internum habeat qui non apparet in littera ii possunt multis se etiam per rationalia confirmare; ut quod per Verbum nexus homini cum caelo: quod correspondentiae dentur naturalium cum spiritualibus et quod haec non ita appareant: quod ideae interioris cogitationis prorsus aliae sint quam ideae materiale: quae cadunt in voces linguae: quod 7 homo dum 8 in mundo, etiam in caelo possit esse, quia natus ad utramque vitam, per 9 Verbum quod pro utroque: quod lux quaedam Divina influat apud quosdam in intellectualia et in affectiones, cum legitur Verbum: quod necessum sit ut aliquod scriptum sit, quod descenderit e caelo, et sic quod illuc non tale possit esse in sua origine quale in littera; quod sanctum non possit esse nisi a sanctitate quadam quae intus; etiam potest per scientifica se confirmare, ut quod olim fuerint in repraesentativis et quod Antiquae Ecclesiae scripta talia fuerint: etiam quod inde quoque scripta plurium inter gentes: et quod stilus inde veneratus sit ut sanctus in Ecclesiis, ac ut doctus apud gentes: plurium etiam libri possunt memorari; at qui in negativo sunt, haec omnia si non negant, usque non credunt; et sibi persuadent 10 quod Verbum sit quale in littera, apparens quidem mundanum, sed usque quod spirituale sit; ubi autem spirituale latet, non curant, at volunt ex multiplici causa; et hoc confirmare possunt multis. Ut ad captum simplicium etiam sistatur, sit etiam 11 scientificum pro exemplo: qui in affirmativo sunt quod visus non sit oculi sed quod sit spiritus qui per oculum, ut per sui corporis organum, videt illa quae in mundo sunt; ii se confirmare possunt multis, ut ex loquelis quae audiuntur, quod se referant ad visum quendam interiorem, et in illum transmutentur, quod fieri nequiret nisi visus interior esset: tum quicquid cogitatur, hoc videatur visu interiore, a quibusdam clarius et a quibusdam obscurius; praeter quod imaginativa se sistant visualibus non absimilia; ut et, nisi spiritus qui in corpore, videat id quod oculus ut organum haurit, quod spiritus in altera vita nihil potuisset videre, cum tamen non aliter esse possit quam is visurus innumerabilia et stupenda, quae oculus corporis nusquam potest: praeterea reflectere potest super somnia, imprimis prophetarum, in quibus aeque plura visa sunt, et hoc non per oculos: demum si philosophica sapiat, per hoc quod exteriora non intrare possint in interiora, ut composita non in simplicia, ita non illa quae sunt corporis, in (c)illa quae sunt spiritus, sed vicissim: praeter perplura alia, ut tandem persuasus sit quod spiritui sit visus, non oculo nisi a spiritu; at qui in negativo sunt, haec omnia vel dicunt naturalia, vel phantasias; et cum eis dicitur quod spiritus multo perfectiore visu polleat et fruatur quam homo in corpore, irrident 12 et inter 13 nugas rejiciunt, credentes quod tunc in tenebris victuri cum privantur visu oculi, cum prorsus contrarium sit, quod tunc in luce. [8] Ab his exemplis patet quid sit a veris intrare in rationalia et scientifica, et quid a scientificis et rationalibus in vera, quod nempe illud sit secundum ordinem, hoc autem contra ordinem; et cum fit secundum ordinem, quod illustretur homo, cum autem fit contra ordinem, quod occaecetur; (m)inde liquet 14 quantum interest ut vera sciantur et credantur, a veris enim illustratur homo, a falsis autem occaecatur; a veris patet campus rationali immensus et fere illimitatus, a falsis autem, tametsi non ita apparet, paene nullus respective; inde sapientia tanta angelis, quia in veris sunt, verum enim est ipsa lux caeli.(n) [9] Qui se occaecarunt per id quod nihil credere voluerint quod non sensibus caperent, usque tandem ut nihil crediderint, olim dicti sunt "serpentes arboris scientiae," ex sensualibus enim et inde fallaciis quae facile cadunt in captum et fidem hominis, multum ratiocinati sunt, et plures seduxerunt videatur n. 195, 196: in altera vita internoscuntur facile ab alii spiritibus, ex eo quod de omnibus quae sunt fidei, ratiocinentur num ita sit, quibus si millies et millies ostenditur quod ita sit, usque contra unumquodvis confirmans movent dubia negativa, et hoc si foret in aeternum; sunt ideo occaecati usque adeo ut non iis sensus communis hoc est, capere possint quid bonum et verum; et tamen unusquisque eorum putat quod prae omnibus in universo sapiat, in eo ponentes sapientium ut quod Divinum est, possint infringere, et deducere naturali; multi qui fuerunt aestimati ut sapientes in mundo, prae alii tales sunt; quo plus enim aliquis ingenii dote et scientia pollet et in negativo est, eo plus reliquis insanit; at quo plus enim ingenii dote et scientia pollet et in affirmativo est, eo plus sapere potest: 15 rationale per scientias excolere, nusquam negatum est; sed vetitum 16 obfirmare se contra vera fidei quae sunt Verbi. [10] De his multum agitur in sensi interno Verbi imprimis prophetici, ubi agitur de Asshure et Aegypto per "Asshurem" enim significatur ratiocinatio, n. 119, 1186, et per "Aegyptum" scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462. De iis qui per scientifica et rationalia intrare volunt in doctrinalia fidei et Divina, ac inde insaniunt, ita apud Esaiam, Confundam Aegyptum in Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, et regnum contra regnum: et exhaurietur spiritus Aegypti in medio ejus, et consilium ejus absorbebo:... deficient aquae mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet; et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti; calamus et ulva marcescent;... omne semen fluminis exarescet.... Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere ejus, secundum errare ebrium in vomitu suo, xix 2, 3, 5-7, 14: apud eundem, Vae filiis refractariis,... qui abeunt ad descendendum in Aegyptum, sed os meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti: et erit vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, xxx 1-3: apud eundem, Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus,... sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt.... Et Jehovah extendet manum Suam, impinget auxilians, et cadet adjutus, et simul omnes illi consumuntur 17:... et cadet Asshur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum, xxxi 1, 3, 8: apud Jeremiam, Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continent aquas. Nonne servus Israel, si natus domus ille, quare factus est in praedam?... Annon hoc facis tibi, deserendo te Jehovam Deum tuum, tempore cum ducit 18 te in viam? et nunc quid tibi cum via Aegypti ad bibendum aquas Shihoris, aut quid tibi cum via Asshuris ad bibendum aquas fluvii?... O generatio, vos videte Verbum Jehovae, num desertum fui Israeli? num terra tenebrarum? quare dixerunt populus Meus, Dominabimur, non veniemus ultra ad Te?... Cur abis strenue 19 ad mutandum viam tuam? etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Asshure, ii 13, 14, 17, 18, 31, 36: (s)apud eundem, Audite verbum Jehovae, reliquiae Jehudae, sic dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Si vos ponendo posueritis facies vestras ad veniendum in Aegyptum, et veneritis ad peregrinandum ibi; et erit, gladius, a quo vos timentes vobis, ibi prehendet vos in terra Aegypti, et fames de qua vos verentes, ibi adhaerebit vobis in 20 Aegypto, ut ibi moriamini: et erunt omnes viri, qui posuerunt facies suas ad veniendum in Aegyptum, ad peregrinandum ibi, morientur gladio, fame (c)et peste, et non erit illis superstes aut evadens, a coram malo, quod Ego adducens super vos, xlii 15- 17, seq.:(s) apud Ezechielem, Et cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah; propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis, in prehendendo te illum in vola, confringeris, et findes illis omnem humerum, et in innitendo vos super te, frangeris, et stare facies eis omnes lumbos: propterea sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego adducens super te gladium, et exscindere faciam ex te hominem et bestiam, et erit terra Aegypti, in desolationem et vastitatem, et scient quod Ego Jehovah, propterea quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, xxix 6-9, seq.: apud Hosheam, Fuit Ephraim sicut columba stulta, 21 Aegyptum invocabant, Asshur abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum;... vae illis, quia divagati sunt a Me, vii 11-13: (s)apud eundem, Ephraim pascens ventum, et persequens eurum; omni die mendacium, et vastationem multiplicat, et foedus cum Asshure pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 2:(s) apud eundem, Israel scortatus est sub deo suo, dilexisti quaestum super omnibus areis frumenti:... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Asshur immundum comedent;... quia ecce abiverunt prae devastatione, Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos desiderabile argento eorum spina possidebit, carduus in tentoriis eorum: percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructu non facient; etiam cum genuerint, et interficiam desideria ventris eorum, rejiciet eos Deus meus, quia non audiverunt Ipsum, erunt vagi inter gentes, ix 1, 3, 6, 16, 17: apud Esaiam, Vae Asshur, virga irae Meae, et baculus is, in manu eorum, indignationis Meae,... ille non rectum cogitat 22, et cor ejus non rectum meditatur, quia ad perdendum in corde ejus, et exscindendum gentes non paucas, siquidem dicit, Nonne principes mei simul reges? Visitabo super fructum elationis cordis regis Asshuris,... quia dixit, In robore manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, et removebo terminos populorum, thesauros eorum depraedabor, ac dejiciam, ut potens, habitatores:... propterea mittet Dominus dominorum 23 Zebaoth in pingues ejus maciem, et loco gloriae ejus incendendo incendetur incendium ignis, x 5, 7, 8, 12, 13, 16. [11] In his omnibus locis, per "Asshurem," ut ostensum, significatur ratiocinatio; per "Aegyptum et Pharaonem" scientia; per "Ephraimum intellectuale; et describitur ibi et pluries alibi, quale fit rationale hominis, cum ex negativo ratiocinatur de veris fidei: simile involvit cum Rabshakeh missus a rege Asshuris locutus contra Hierosolymam et Hizkiam regem, quod angelus Jehovae in castris regis Asshuris tunc percusserit centum et octoginta et quinque millia, de quibus apud Esaiam xxxvi et xxxvii, quibus significatur qualis strages rationalium hominis fit, cum contra Divina ratiocinatur, utcumque homo sibi apparet quod tunc sapiens sit. [12] Ratiocinatio haec vocatur etiam passim "scortatio cum filiis Aegypti et cum filiis Asshuris," ut (s)apud Ezechielem, Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam,... et scortata es cum filiis Asshuris, absque ut satiata sis, xvi 26, 28; xxiii 3, 5-21; videatur n. 2466. [13] De iis autem qui ex doctrina fidei intrant in rationalia et scientifica, et inde sapiunt; 24 apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti; nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent, xix 18-21: 25 apud eundem, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum,... et servient Aegyptii Asshuri; in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25; ubi de Ecclesia spirituali, cujus spirituale est "Israel," rationale est "Asshur," et scientificum est "Aegyptus," quae tria constituunt Ecclesiae illius intellectualia, quae ita succedunt, quare dicitur "in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri," et "benedictus populus Meus Aegyptus, opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel": [14] apud eundem, Erit in die illo clangetur in buccina magna, et venient pereuntes in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, xxvii 13: apud eundem, Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi et Sabaeorum, virorum mensurae, apud te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt,... et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, tantummodo in te Deus, et nullus alius praeterea Deus, xlv 14; "Cush et Sabaei" sunt cognitiones, n. 117, 1171: apud Zachariam, Aegyptus ascendet Hierosolymam, ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, xiv 17, 18: apud Micham, Ego in Jehovam respicio, exspecto Deum salutis meae, audiet me Deus meus,... dies ad aedificandum macerias tuas, dies hic,... et usque ad te venient inde ab Asshure, et urbes Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, vii 7, 11, 12: [15] (m)apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, xxix 13, 14:(n) apud eundem, Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra ramo, et silva umbrosa, et excelsa altitudine, et inter implexa fuit ramus ejus; aquae crescere fecerunt eam,... cum fluviis suis vadens circum plantationem ejus, et aquaeductus suos emisit ad omnes arbores agri propterea alta facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus aquis et multiplicati sunt rami ejus, et longi facti rami ejus ab aquis multis:... in ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et si ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae; et pulchra facta est in magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, quia fuit radix ejus apud aquas multas: cedri non occultarunt eam in horto Dei; abietes non pares fuerunt ramis ejus,... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine ejus: pulchram feci eam in multitudine ramorum ejus, et aemulatae sunt ei omnes arbores Eden, quae horto Dei, xxxi 39; describitur hic Ecclesia Antiquissima quae caelestis, quale ejus rationale fuit, et sic 26 sapientia et intelligentia, quia Ecclesia illa ex Divinis illa quae infra erant, intuebatur, ita ex ipsis bonis vera, et inde quae subjecta sunt; "Asshur" et "cedrus" est rationale: "implexa inter quae rami" sunt scientifica: (o)fluvii et aquae" sunt bona spiritualia, apud quae "radix": "altitudo et longitudo ramorum" (o)est extensio ejus; "hortus Dei" (o)est Ecclesia spiritualis; "arbores Eden" (o)sunt perceptiones: inde et ex superioribus patet quale est rationale et quale scientificum hominis, cum subordinantur veris Divinis, et inserviunt illis confirmando. Quod rationalia et scientifica inserviant illis qui et affirmativo sunt, pro mediis sapiendi, repraesentatum et significatum est per quod mandatum filiis Israelis, ut "mutuo peterent ab Aegyptii vasa auri 27, et vasa argenti 27, et vestes," Exod. iii 22; xi 2; xii 35, 36 similiter per quod passim in Verbo dicatur quod gentium bona, domos, vineas, (o)et oliveta, et plura possiderent; ut et quod ipsum aurum et argentum, quod ereptum gentibus, sanctum fieret, ut apud Esaiam, Visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; et fiet mercatura ejus, et quaestus meretricius ejus sanctum Jehovae, non recondetur et non reponetur, quia habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum ad satietatem, et ad tegumentum antiquum, xxiii 17, 18; "mercatura Tyri" pro cognitionibus, n. 1201, quae illis qui in negativo, pro "quaestu meretricio," at illis qui in affirmativo, pro "sancto." Simile etiam intelligitur per Domini verba, Facite vobis amicos ex mammona injustitiae, ut quando defeceritis, suscipiant vos in aeterna habitacula:... si in injusto mammona fideles non existitis, quis verum vobis concredet? Luc. xvi 9, 11. @1 A has Sibi illam; illam must refer to doctrina above.$ @2 i sua.$ @3 The marginal Passage cum illis... ferantur on this page is marked in A for insertion here, where it seems more appropriare. The explanation of its misplacement is clear in A.$ @4 i ipsa.$ @5 i et illud confirmare.$ @6 After scientifica.$ @7 i et.$ @8 i ita.$ @9 A had et quod Verbum sit pro utreque eorum altered to quod Verbum quod est pro utroque eorum.$ @10 i prorsus.$ @11 hoc.$ @12 i hoc.$ @13 sicut.$ @14 patet.$ @15 i nam.$ @16 i per illas.$ @17 consumentur.$ @18 ducens.$ @19 A d strenue, i valde.$ @20 post vos.$ @21 i non cor.$ @22 cogitabit.$ @23 Jehovah is the reading now accepted, but Sch had Adonai.$ @24 i ita.$ @25 i et.$ @26 inde.$ @27 A trs. auri and argenti as in Exodus.$ De Gentium et Populorum qui extra Ecclesiam nati sunt, statu et sorte in altera vita
Arcana Coelestia 2 Passage 2589
#2589 Communis opinio est quod illi qui extra Ecclesiam nati sunt, qui ethnici et gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, absque Quo nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest quod illi quoque salventur, quia Domini Misericordia est universalis, hoc est, erga singulos; quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra Ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum: qualis itaque eorum status et sors est in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, mihi ostensum est.
Arcana Coelestia 2 Passage 2590
#2590 Multis instructus sum quod gentiles qui moratam egerunt vitam, ac oboedientes fuerunt, inque charitate mutua vixerunt, ac secundum religiosum suum acceperunt instar conscientiae, in altera vita accepti sint, ac ibi cum sollicita cum ab angelis instruantur in bonis et veris fidei; illi cum instruuntur, modeste, intelligenter et sapienter se gerunt, et facile recipiunt, et imbuuntur, nulla enim principia contra vera fidei sibi formarunt quae discutienda, minus scandala contra Dominum, sicut plures Christiani qui vitam maii egerunt; praeterea tales non odio habent alios, non vindicant injurias, nec machinationes et dolos nectunt, immo Christianis bene volunt, cum vicissim hi illos contemnunt, etiam quantum possunt, violant, sed eximuntur eorum immisericordiae a Domino et tutantur. [2] Ita enim se cum Christianis et gentilibus habet in altera vita quod Christiani qui agnoverunt vera fidei, et simul vitam boni egerunt, prae gentilibus recipiantur, sed tales hodie pauci sunt; gentiles autem qui in oboedientia et charitate mutua vixerunt, recipiantur prae Christianis qui non ita bonam vitam egerunt. Omnes enim illi in universo terrarum orbe, ex misericordia Domini, recipiuntur et salvantur qui in bono vixerunt, ipsum enim bonum est quod recipit verum; bonum vitae est ipsa humus seminis, hoc est, veri; malum vitae nusquam recipit; quamvis illi qui in malo sunt, instruerentur mille modis, immo tametsi instructissimi fierent, usque tamen vera fidei apud eos non ultra vadunt quam in memoriam, nec penetrant ad affectionem quae cordis; quare etiam vera illorum memoriae dissipantur, et nulla fiunt in altera vita.
Arcana Coelestia 2 Passage 2591
#2591 Sed sunt inter gentiles sicut inter Christianos, sapientes et simplices; ut instruerer quales sunt, cum illis et his datum est loqui, quandoque per horas et dies; sed qui sapientes, hodie vix aliqui sunt, sed perplures antiquis temporibus, imprimis in Antiqua Ecclesia, a qua sapientia emanavit ad (t)plures gentes; ut scirem quales fuerunt, cum quibusdam in familiari sermone esse datum: qualis itaque eorum sapientia prae hodierna fuit, ex his quae sequuntur constare potest.
Arcana Coelestia 2 Passage 2592
#2592 Fuit apud me quidam qui olim inter sapientiores fuit, et quoque inde notus in orbe erudito, cum quo de variis locutus sum; et quia cognovi quod sapiens fuerat, sermo fuit cum illo de sapientia, de intelligentia, de ordine, de Verbo, et demum de Domino: de sapientia dixit, quod non alia sapientia detur quam quae est vitae, et quod de alia re sapientia praedicari nequeat: de intelligentia, quod illa sit inde: de ordine, quod ordo sit a supremo Deo, et quod vivere in illo ordine, sit sapiens et intelligens esse: [2] quod Verbum attinet, cum praelegerem illi aliquid ex Propheticis, delectatus est quam maxime, praecipue ex eo quod singula nomina et singulae voces significarent interiori miratus valde quod eruditi hodie non delectentur tali studio; percepi manifeste quod interiora ejus cogitationis seu mentis aperta essent, et tunc simul quibusdam Christianis qui aderant, clausa; regnabat enim apud hos invidia contra eum, et incredulitas quod Verbum esset tale; immo cum pergerem legere Verbum, dixit quod non adesse posset, quia sanctius perciperet quam ut possit sustinere, ita enim interius afficiebatur; contra autem Christiani dicebant aperta voce quod adesse possent, ex causa quia interiora iis clausa essent, et sancta eos non afficerent. [3] Tandem fuit sermo cum illo de Domino quod natus sit homo sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum et induerit Divinum, et quod Ille sit Qui universum regit; ad haec respondit quod plura sciat de Domino, et appercepit suo modo quod non aliter fieri potuisset salvaretur genus humanum; interea quidam Christiani mali infundebant varia scandala, sed illa non curabat, dicens quod non mirum sit, quia imbuerunt in vita corporis de illis non talia sicut decet, et quod antequam talia discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut ii qui ignorant 1. Hic fuerat gentilis. @1 ignorarunt.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2593
#2593 Loqui etiam datum est cum aliis, qui antiquis temporibus vixerunt et qui tunc inter sapientiores fuerunt; visi primum antrorsum ad distantiam ac ibi potuerant appercipere interiora cogitationum mearum, ita plura pleni ex una idea cogitationis potuerunt scire integram seriem, et illam delectabilibus sapientiae cum repraesentationibus amoenis implere; inde perceptum quo inter sapientiores essent, et dictum quod ab antiquis; ac ita propius accesserunt, cumque tunc praelegerem illis aliquid ex Verbo, summopere delectati sunt; ipsam delectationem et jucunditatem eorum percipere dabatur, quae maxime inde erat quod omnia et singula quae audiebant ex Verbo, caelestium et spiritualium repraesentativa et significativa essent; dicebant quod suo tempore cum in mundo vixerunt, modus eorum cogitandi et loquendi, tum quoque scribendi, talis fuerit, et quod hoc sapientiae eorum studium.
Arcana Coelestia 2 Passage 2594
#2594. Quod autem gentiles qui hodie in tellure, attinet, illi non ita sapientes sunt, sed pleraque 1 simplices corde; at usque recipiunt sapientiam in altera vita ii ex illis qui in charitate mutua vixerunt, de quibus haec quae sequuntur, referre licet. @1 plerique.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2595
#2595 Audiebam gyrum quendam sonorum, sed crassiorem solito; ex sonoro ilico cognovi quod ex gentibus essent; dicebatur mihi ab angelis quod essent gentiles, qui ante tres vel 1 quatuor dies resuscitati sunt; audiebatur gyrus vel 2 chorus per plures horas, et perceptum quod etiam per breve illud tempus quo audiebatur, magis et magis perficerentur; quod cum miratus, dicebatur quod illi in choros, ita in consensus, possint initiari per unam noctem, cum plerique Christiani vix per triginta annos: gyri seu chori sunt cum loquantur plures simul, omnes sicut unus, et unusquisque sicut omnes: sed de gyris seu choris, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur. @1 et.$ @2 seu.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2596
#2596 Unus chorus ad distantiam a me fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum quod essent Chinenses, sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare ebenum, ut et ideam urbis natatilis; desiderabant proprius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent; sed dicebatur eis quod soli non essent, et quod alii, qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites; indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt num praevaricati sint contra proximum et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset: (cogitationes in altera vita omnes communicantur:) commotionem eorum percipere datum; erat agnitionis quod forte eos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum, inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur: mox locutus cum illis, tandem etiam de Domino, eum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est, sed causa detegebatur quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt: instruebantur dein ab angelis quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 2597
#2597 Sunt gentiles qui cum vixerunt in mundo, ex conversatione et fama cognoverunt quod Christiani pessimam vitam agant, in adulteriis, in odiis et rixis, in ebrietate, et similibus, quae illi horruerunt, quia talia contra eorum leges, mores, et religiosa; illi in altera vita aliis timidiores sunt recipiendi vera fidei; sed instruuntur ab angelis quod doctrina Christiana, ac ipsa fides prorsus aliud doceat, et quod illi minus quam gentiles secundum doctrinalia vivant; quae cum appercipiunt, vera fidei recipiunt, et Dominum adorant, sed serius.
Arcana Coelestia 2 Passage 2598
#2598 Cum legi cap. xvii et xviii Judicum, de Micha quod Danis filii abstulerint ejus sculptile, teraphim, et Levitam, tunc erat spiritus ex gentilibus qui in vita corporis sui adoraverat sculptile; is cum attente audiret quid factum Michae, et in quo dolore fuit propter sculptile suum quod abstulerunt Danitae, etiam illum superveniebat et afficiebat dolor, usque adeo ut vix sciret prae interiore dolore quid cogitaret; qui dolor perceptus, et simul percepta innocentia in singulis ejus affectionibus: Christiani etiam spiritus aderant et observabant, et mirati sunt quod sculptilis adorator tanta misericordiae et innocentiae affectione moveretur: postea boni spiritus cum eo locuti sunt, dicentes quod sculptile non esset adorandum, et quod hoc intelligere posset quia homo sed quod cogitare debeat extra sculptile de Deo Creatore et Gubernatore universi caeli et universae terrae, et quod ille Deus esset Dominus: cum haec dicebantur, percipere dabatur ejus adorationis affectum interiorem, qui mecum communicabatur, multo sanctiorem quam apud Christianos; ex quo constare potuit quod gentiles facilius in caelum veniant quam Christiani hodie qui non afficiuntur, secundum Domini verba apud Lucam xiii 29, 30; nam in statu quo erat, potuit imbui omnibus fidei, et illa cum interiore affectione recipere, apud eum erat misericordia quae est amoris, et in ejus ignorantia erat innocenti quae cum adsunt, omnia fidei sicut sponte recipiuntur, et hoc cum gaudio: receptus (t)est dein inter angelos.
Arcana Coelestia 2 Passage 2599
#2599 Fuit etiam alius inter gentiles, qui in bono charitatis vixerat; cum Christianos spiritus audivit ratiocinantes de credendis (ratiocinantur multo plenius et acutius inter se spiritus quam homines, imprimis de bonis veris, quia illa sunt alterius vitae:) 1 ille miratus quod ita disceptarent; dixit non illa velle audire, nam ratiocinabantur ex fallaciis, instruens eos ita, Si sum bonus, quae vera sunt, ex ipso bono possum scire, et quae non scio, possum recipere. @1 (ratiocinantur enim aeque spiritus inter se sicut homines, imprimis de bonis et veris, quia illa sunt alterius vitae, sed multo plenius et acutius).$
Arcana Coelestia 2 Passage 2600
#2600 Gentiles probi in altera vita, utplurimum secundum status eorum vitae, (c)et secundum eorum religiosum, quantum hoc fieri potest, instruuntur, ita diversis modis; hic solum tres licet referre.
Arcana Coelestia 2 Passage 2601
#2601 Quidam ex illis rediguntur in statum tranquillitatis quasi cujusdam somni, et tunc videntur sibi civitates parvas aedificare, ac in medio earum recondere aliquod arcanum quod volunt ut a nemine violetur; civitates illas donant aliis cum precibus ne violent arcanum in medio earum; innocentia illis insinuatur, tum charitas, cum idea quod arcanum sit de Domino; in hoc statu tenentur satis diu; est status ignorantiae, in qua innocentia: tutantur infantibus ne quisquam 1 eis damnum inferat. Cum illis locutus sum, et statu eorum innocentiae et charitatis multum affectus, tum sollicitudine 2 quomodo recondunt arcanum, ac timore sancto ne violetur. @1 quicquam.$ @2 i quoque.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2602
#2602 Una gens est, dictum quod ex Indiis, cui hoc religiosum, quod colant Maximum Deum eo ritu, ut cum adorant illum, primum se magnifaciant, sed mox sicut vermiculos substernant; tum quod super universum, quod credunt circumgyrari, sit Maximus ille Deus, spectans inde quid faciant: quia religiosa illis talia fuerant, in altera vita reducuntur in illa; cum quibus cum talia sibi imaginati, locutus: sunt quoad plurimam partem modesti, oboedientes, ac simplices corde. Illi successive ab illa phantasia per angelos liberantur; instruuntur enim secundum religiosum suum quod Maximus Deus sit Dominus, et quod se magnifacere queant ex eo quod possint Ipsum adorare, et quod usque instar vermiculorum sint, et 1 quod Dominus e supremo videat omnia et singula: ita per religiosum suum convenienter in cognitiones boni et veri perducuntur. @1 i ac ita quod sint nihili respective.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2603
#2603 Sunt quidam gentiles ex illis regionibus ubi nigri sunt, qui secum e vita in 1 mundo trahunt, quod velint duriter tractari, credentes quod nemo in caelum possit venire quam per punitiones et afflictiones; et quod dein laetiora, quae paradisiaca vocant, accipiant: illi quia talia ex religioso secum habent, in altera vita etiam primum duriter tractantur a quibusdam, quos vocant diabolos, ac postea feruntur in paradisiaca, de quibus n. 1622; sed instruuntur ab angelis quod punitiones et afflictiones in bonum illis a Domino versae sint, sicut apud eos qui in tentationibus sunt; tum quod paradisiaca non sint caelum, sed affectio caelestium et spiritualium quae in illis; et quod in quadam via veritatis fuerint, sed in umbra ignorantiae. Diu mecum locuti sunt; quando in statu afflictionum erant, loquela eorum tunc erat quasi cum quodam collisu, ita distincta ab aliorum; sed illis peractis, cum ad paradisiaca sublati, non illis talis loquela amplius, sed paene angelica. Ex religioso etiam suo habent quod credunt, quod interiora habere velint; dicebant, cum duriter tractantur quod tunc nigri sint, at 2 quod postmodum exuant nigredinem, ac induant candorem, scientes quod animae eorum candidae sint sed corpora nigra. @1 e I.$ @2 ac.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2604
#2604 Commune est quod gentiles qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant, apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; sicut plures ex Judaeis, ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem, sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sicut aliis, ac nihil opis ferre possint, pudefiunt, et ad sua loca secundum vitam feruntur. Inter gentes in altera vita diliguntur maxime Africani; hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: volunt imprimis dici oboedientes, non vero fideles; dicunt quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari, ii vero non, nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint.
Arcana Coelestia 2 Passage 2605
#2605 Locutus sum cum quibusdam qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, sed usque desciverunt, et facti idololatrae; erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili; loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali; dicebant quod ibi fuerint per multa saecula, et quod inde quandoque eximantur ut inserviant aliis pro aliquibus usibus qui viles sunt. Ex illis cogitare datum de pluribus Christianis, qui non 1 exterius sed interius idololatrae sunt, ac corde negant Dominum, ita quoque vera fidei, qualis sors eos in altera vita maneat. @1 quidem.$ |
|