URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT DECIMUM NONUM

Arcana Coelestia 2

Passage 2310

#2310. DE SENSU INTERNO Verbi pluries prius actum est; sed scio quod pauci possint credere quod talis sensus sit in singulis Verbi, non solum in Propheticis, sed etiam in Historicis: quod talis sensus sit in Propheticis, facilius credi potest quia in illis non talis series est, et simul in illis sunt locutiones peregrinae; inde quod aliquod arcanum involvant, quisque autumare potest: sed quod similiter in Historicis, non ita facile apparet, tam quia hactenus nemini in mentem venit, quam quia Historica talia sunt ut animum detineant in se, et sic abstrahant mentem ad cogitandum quod altius quoddam ibi reconditum sit; tum quoque quia Historica vere talia sunt, qualiter relata: [2] at usque nullus non concludere potest quod interius etiam in illis caeleste et Divinum sit quod non elucet, ex eo: Primo, quod Verbum sit a Domino per caelum ad hominem demissum, et sic quod aliud sit in sua origine; qualis origo sit, et quod haec differat et distet a litterali sensu ita ut ne quidem videatur, proinde ab illis qui mere mundani sunt, non agnoscatur, multis in sequentibus ostendetur: Secundo quod Verbum quia Divinum, non solum scriptum sit pro homine sed etiam pro angelis apud hominem, ut inserviat non modo usui generi humano sed etiam usui caelo; et quod sic Verbum sit medium uniens caeli et terrae; unio est per Ecclesiam, et quidem per Verbum in Ecclesia, quod ideo tale est, et 1 ab omni alio scripto distinguitur. [3] Quod in specie Historica attinet, nisi ea similiter Divina et caelestia abstracte a littera continerent, nusquam agnosci potuissent ab aliquo qui ultra cogitat, pro Verbo inspirato, et hoc quoad unamquamvis iotam; an quisquam diceret quod memoraretur in Divino Verbo de re abominabili filiarum Loti, de quibus ad finem hujus capitis? de Jacobo quod baculos decorticaverit et denudaverit ad album, et posuerit in aqualiculis ut pareret grex diversicolores, punctatos et maculosos? praeter plura alia in Libris ceteris Mosis, in Joshuae, Judicum, Samuelis, et Regum, quae nullius rei forent, et perinde si scirentur vel non scirentur, nisi Divinum arcanum altius involverent; nisi hoc, nihil differrent ab historicis aliis, quae quandoque ita scripta sunt ut plus videantur posse afficere. [4] Quia orbis eruditus ignorat quod Divina et caelestia intus etiam in historicis Verbi lateant, nisi foret ex sancta veneratione quae ab infantia illis pro Libris Verbi impressa est, etiam facile animo dicerent quod Verbum non sit sanctum, nisi solum inde, cum tamen non inde est, sed quia sensus internus, et is caelestis et Divinus, inest, qui facit ut uniat caelum cum terra, hoc est, mentes angelicas cum humanis, et sic has cum Domino. @1 ut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2311

#2311 Quod Verbum tale sit, et sic distinctum ab omni alio scripto, constare potest etiam ex eo quod non solum omnia nomina significent res, ut ostensum prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, sed etiam omnes voces sensum spiritualem habeant, ac ita quod aliud significent in caelo quam in terra et hoc constantissime tam in Propheticis quam in Historicis; quae nomina et quae voces cum in sensum caelestem secundum significationem eorum in toto Verbo constantem exponuntur, prodit sensus internus qui est Verbum angelicum: duplex hic sensus Verbi se habet instar corporis et animae; sensus litteralis est instar corporis, et sensus internus instar animae; et sicut corpus per animam vivit, ita sensus litteralis per internum; per hunc vita Domini influit in illum secundum affectionem illius qui legit: inde patet quam sanctum sit Verbum, tametsi coram mundanis mentibus non ita apparet. CAPUT XIX 1. ET venerunt duo angeli Sodomam in vespera, et Lot sedens in porta Sodomae, et vidit Lot, et surrexit obviam illis, et incurvavit se facies in terram. 2. Et dixit, Ecce quaeso Domini mei, declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate, et lavate pedes vestros, et mane surgatis, et eatis in viam vestram; et dixerunt, Non, quia in platea pernoctabimus. 3. Et urgebat eos valde, et declinaverunt ad eum, et venerunt ad domum ejus, et fecit eis convivium, et azyma coxit, et comederunt. 4. Vix adhuc cubuerunt, et viri urbis, viri Sodomae, circumdederunt domum, a puero et usque ad senem, omnis populus ab extremo. 5. Et clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Educ eos ad nos, et cognoscamus eos. 6. Et exivit ad eos Lot ad januam, et ostium clausit post se. 7. Et dixit, Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis. 8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris; tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae. 9. Et dixerunt, Accede ultra, et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando? Nunc malefaciemus tibi prae illis; et urserunt in virum, in Lot valde, et accesserunt ad effringendum ostium. 10. Et emiserunt viri manum suam, et introduxerunt Lotum ad se in domum, et ostium clauserunt. 11. Et viros, qui januae domus, percusserunt caecitatibus, a parvo et usque ad magnum, et laboraverunt ad inveniendum januam. 12. Et dixerunt viri ad Lotum, Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco. 13. Quia perdentes nos locum hunc, quia magnus factus est clamor eorum coram JEHOVAH, et misit nos JEHOVAH ad perdendum eum. 14. Et exivit Lot, et locutus est ad generos suos accipientes filias suas, et dixit, Surgite, exite e loco isto, quia perdens JEHOVAH urbem; et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus. 15. Sicuti aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis. 16. Et moratus, et apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus, in clementia JEHOVAH super eum, et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem. 17. Et fuit, cum educerent ii illos foras, et dixit, Eripe te super anima tua, ne respicias post te, et ne consistas in omni planitie; in montem eripe te, ne forte consumaris. 18. Et dixit Lot ad eos, Ne quaeso, Domini mei. 19. Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ad vivificandum animam meam; et ego non potero eripere me in montem, ne forte adhaereat mihi malum, et moriar. 20. Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc, et ea parva, eripiam me quaeso illuc, annon parva ea? et vivat anima mea. 21. Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam, etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem, de qua locutus [es.] 22. Festina, eripe te illuc, quia non possum facere quicquam usque venire te illuc; propterea vocavit nomen urbis Zoar. 23. Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem. 24. Et JEHOVAH pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem a cum JEHOVAH e caelo. 25. Et evertit urbes illas, et Omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen agri. 26. Et respexit uxor ejus post eum 1, et facta statua salis. @1 A. alters post se to post eum, see n. 2454.$ 27. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram JEHOVAH. 28. Et prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et contra Omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis. 29. Et fuit in perdendo DEUS urbes planitiei, et recordatus est DEUS Abraham, et emisit Lotum e medio eversionis, in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot. 30. Et ascendit Lot e Zoar, et habitavit in monte, et duae filiae ejus cum eo, quia timuit habitare in Zoar; et habitabat in spelunca is, et duae filiae ejus. 31. Et dixit Primogenita ad minorem, Pater noster senex, et vir nullus in terra, ad veniendum ad nos, secundum viam totius terrae. 32. Veni, propinemus patri nostro vinum, et cubemus cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. 33. Et Propinaverunt patri suo vinum in nocte illa, et venit primogenita et cubuit cum patre suo, et non cognovit in cubare ejus in surgere ejus. 34. Et fuit a crastino, et dixit primogenita ad minorem, Ecce cubui heri cum patre meo, propinemus ei vinum etiam nocte hac, et veni, cuba cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. 35. Et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum, et surrexit minor, et cubuit cum eo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. 36. Et conceperunt binae filiae Loti de patre suo. 37. Et peperit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab; is pater Moabi usque ad diem hunc. 38. Et minor etiam illa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ben-ammi; is pater filiorum Ammonis usque ad diem hunc. CONTENTA

Arcana Coelestia 2

Passage 2312

#2312 IN hoc capite in sensu interno, per "Lot" describitur status Ecclesiae spiritualis, quae in bono charitatis est (o)sed in cultu externo, quomodo illa progressu temporis decrescit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2313

#2313 Primus Status Ecclesiae illius, quod in bono charitatis sint et Dominum agnoscant; et quod ab Ipso in bono confirmentur, vers. 1-3, et salventur, vers. 12 Secundus Status, quod apud eos mala incipiant agere contra bona, at quod detineantur potenter a malis et teneantur in bonis, a Domino, vers. 14-16: imbecillitas eorum describitur, vers. (x)18: quod salventur, vers. 19: Tertius Status, quod non amplius ex affectione boni, sed ex affectione veri, cogitent et agant, vers. 18-20; et quod salventur, vers. 23: Quartus Status, quod affectio veri pereat, quod est "uxor Loti facta statua salis," vers. 26: Quintus Status, quod bonum impurum seu bonam falsi succedat, quod est "Lot in spelunca montis," vers. 30: Sextus Status, quod etiam hoc bonum adhuc magis adulteretur et falsificetur, vers. 31-33 pariter verum, vers. 34, 35: quod inde concipiatur et nascatur quoddam instar Ecclesiae, cujus bonum ita vocatum est "Moab," et cujus verum etiam ita vocatum est "filius Ammonis" [vers. 36-38].

Arcana Coelestia 2

Passage 2314

#2314 Porro in sensu interno per "habitatores Sodomae" describitur status eorum intra eandem Ecclesiam qui contra bonum charitatis sunt; et quomodo malum et falsum apud eos progressu temporis accrescit, usque dum iis nihil nisi malum et falsum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2315

#2315 Primus Status eorum, quod contra bonum charitatis sint, et contra Dominum, vers. 4, 5: Secundus Status, quod tametsi informati de bono charitatis, et de affectionum ejus jucundis quibus fruituri, usque obstinent se, et bonum rejiciant, vers. 6-8: quod etiam ipsum bonum charitatis destruere conentur, sed quod Dominus illud tutetur, vers. 9, 10: Tertius Status, quod tandem tales fiant ut ne quidem videre possint verum et bonum, minus quod verum ducat ad bonum, vers. 11: quod (x)sic occupati a malo et falso ut non possint non perire: vers. 13: Quartus Status, interitus eorum, vers. 24: et quod ab iis separentur omnia bona et vera, vers. 25.

Arcana Coelestia 2

Passage 2316

#2316 Quod boni a malis separentur, et quod boni salventur, per Humanum Domini factum Divinum, vers. 27-29. 1 @1 In A (vol. i, p. 212) there is another version of the contents of this chapter, probably an earlier draft (see Appendix volume).$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 2

Passage 2317

#2317 Vers. 1. Et venerunt duo angeli Sodomam in vespera, et Lot sedens in porta Sodomae, et vidit Lot, et surrexit obviam illis et incurvavit se facies in terram. "Venerunt duo angeli Sodomam in vespera" significat visitationem quae praecedit judicium; "duo angeli significant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, Cui judicium; "Sodoma," malos, imprimis qui intra Ecclesiam; "vespera est tempus visitationis: "et Lot sedens in porta Sodomae" significat illos qui in bono charitatis at in cultu externo, qui hic sunt "Lot," qui inter malos sed separati ab illis, quod est "sedere in porta Sodomae" "et vidit Lot" significat conscientiam eorum: "et surrexit obviam illis" significat agnitionem et charitatis affectum: "et incurvavit se facies in 1 terram" significat humiliationem. @1 ad I, but cp. 2327.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2318

#2318. "Venerunt duo angeli Sodomam in vespera": quod significet visitationem quae praecedit judicium, constare potest ab illis quae tribus viris seu Jehovah dicta sunt in capite praecedente; tum ab illis quae in hoc capite sequuntur; ut et a significatione "vesperae"; in capit praecedente dixit Jehovah, "Descendam et videbo, num secundum clamorem qui venit ad Me, fecerint habitatores Sodomae et Amorae consummationem, et si non, cognoscam," vers. 20, 21; per quae verba quod significetur visitatio quae praecedit judicium, ibi ostensum est: in hoc capite describitur ipse visitationis actus, dein 1 judicium, ut a sequentibus patet. Quod "vespera" significet tempus visitationis, videbitur infra: quid visitatio, et quod visitatio praecedat judicium, videatur n. 2242. In capite praecedente actum est de statu perverso generis humani, et de dolore (c)ac intercessione Domini pro illis qui in malo, sed usque in aliquo bono et vero; quare nunc sequitur de salvatione eorum qui in aliquo bono et vero sunt; hi sunt qui in hoc capite repraesentantur per "Lotum"; tum simul de interitu eorum qui prorsus in malo et falso sunt; hi sunt qui hic significantur per "Sodomam et Amoram." @1 i et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2319

#2319 1 "Duo angeli": quod significent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, Cui judicium, constat tam (c)a significatione angelorum in Verbo quam ex eo quod hic "duo angeli" dicantur: quod "angeli" in Verbo significent quoddam essentiale Divinum apud Dominum, sed quid, ex serie constare posse, prius n. 5925 ostensum est; quod hic significent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, ex eo patet quia per "tres viros" qui fuerunt apud Abrahamum, intellectum est Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens Domini, n. 2149, 2156, 2288; inde 2, (m)et ex eo quod Jehovah dicuntur, vers. 24,(n) tum ex significatione "angelorum," n. 1925, liquet quod per "duos angelos" hic intelligatur Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini. @1 2319-2321 were written in A as one paragraph, but then divided by insertion of 2320 and 2321 in the text.$ @2 i hic nunc non tres viri nominantur, sed duo angeli, qui quod fuerint iidem, qui apud Abrahamum, ex praecedente capite constat.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2320

#2320 Cur hic modo bini angeli essent, cum apud Abrahamum tres viri, est arcanum quod paucis non potest exponi, constare potest aliquatenus ex eo quod in hoc capite agatur de judicio, nempe de salvatione fidelium et damnatione infidelium; et ex Verbo constat quod Divino Humano et Sancto procedenti Domini, sit 1 judicium; quod Divino Humano, apud Johannem, Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22; per "Filium" intelligitur Divinum Humanum, videatur n. 2559: quod Sancto procedenti a Domini Divino Humano judicium, etiam apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos; cumque venerit Ille 2, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio, xvi 8; et quod Sanctum procedat a Domino, apud eundem, Non loquetur ex se, sed de Meo accipiet, et annuntiabit xvi 13, 15; et hoc cum Humanum Divinum factum, hoc est, cum Dominus glorificatus est, apud eundem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, vii (x)39 @1 i per duos angelos intellecti.$ @2 ille.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2321

#2321 Quod judicium sit Divino Humano et Sancto procedenti Domini, ita se habet: quod salvari non potuerit genus humanum amplius, nisi Dominus venerit in mundum et univerit Essentiam Divinam Essentiae Humanae; nam absque Humano Domini Divino facto non ad 1 hominem magis pertingere potuit salus, n. (x)1990, 2016, 2034, 2035; ipsum Sanctum procedens a Divino Humano Domini es quod separat malos a bonis, mali enim timent et horrent adeo Sanctum Domini ut non approximare possint ad illud, sed inde longe fugiunt quisque secundum profanum apud illos, in sua inferna. @1 i usque.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2322

#2322 Quod "Sodoma" significet malos, imprimis qui intra Ecclesiam, constat a significatione "Sodomae" quod sit malum amoris sui, de qua n. 2220, 2246, proinde quod sint illi qui in isto malo sunt. Qui Verbum ex solo sensu litterae capiunt, putare possunt quod per "Sodomam" intelligatur foeditas quae contra naturae ordinem est, se in sensu interno per "Sodomam" significatur malum amoris sui; ex hoc malo omnia mala cujuscumque generis scaturiunt; et quae inde scaturiunt, vocantur in Verbo adulteria et describuntur per illa, quo constabit ab illis locis Verbi quae ad finem hujus capitis adducentur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2323

#2323 Quod "vespera" sit tempus visitationis, constat a significatione "vesperae": status Ecclesiae in Verbo comparantur et temporibus anni et temporibus diei; temporibus anni, nempe ejus aestati, autumno, hiemi et veri; temporibus diei, nempe ejus meridie vesperae, nocti et mane; similiter enim se habent. Status Ecclesiae qui "vespera" dicitur, est cum nulla amplius charitas, proinde cum nulla fides, incipit esse, ita cum Ecclesia desinit esse; haec vespera est quam sequitur nox, videatur n. 22; et est quoque cum charitas elucet, proinde cum fides, ita cum Ecclesia nova exoriatur; haec vespera est diluculum ante mane, videatur n. 883; ita "vespera" significat utrumque. Providetur enim a Domino, cum Ecclesia desinit esse, quod nova exoriatur, et hoc eodem tempore, nam absque Ecclesia alicubi in orbe, non subsistere potest genus humanum, quia nulla foret ejus conjunctio cum caelo, ut n. 468, 637, 931, 2054 ostensum est. [2] In hoc capite agitur de utroque statu Ecclesiae, nempe de ortu novae Ecclesiae, quae repraesentatur per "Lotum," ac de interitu veteris, quae significatur per "Sodomam et Amoram," ut constare potest a contentis [n. 2312-6]; inde est quod hic dicatur quod duo angeli venerint (o)Sodomam in vespera; et quod memoretur quid factum in vespera, vers. 1-3, quid in nocte vers. 4-14, quid mane seu surgente aurora vers. 15-22, et quid postquam sol egressus vers. 23-26. [3] Quia "vespera" illos status Ecclesiae significat, etiam significat visitationem quae praecedit judicium, nam cum imminet judicium, hoc est, salvatio fidelium et damnatio infidelium, tunc praecedit visitatio seu exploratio quales sunt, hoc est, num aliqua charitas et fides; haec visitatio fit "in vespera," quare etiam ipsa visitatio vocatur vespera, ut apud Zephaniam, Vae habitatoribus tractus maris, genti Kerethim, verbum Jehovae contra vos, Canaan, terra Philistaeorum, et perdere faciam te, usque ut nullus habitator; reliquiae domus Jehudae pascent in domibus Ashkelonis, in vespera cubabunt, quia visitabit eos Jehovah Deus eorum, et reducet captivitatem eorum, ii 5, 7.

Arcana Coelestia 2

Passage 2324

#2324 "Et Lot sedens in porta Sodomae": quod significet illos qui in bono charitatis sunt at in cultu externo, qui hic sunt "Lot," qui inter malos sed separati ab illis, quod est "sedere in porta Sodomae," constare potest a repraesentatione "Loti," et a significatione "portae," tum "Sodomae." A repraesentatione Loti: "Lot" quando fuit cum Abrahamo, repraesentavit sensuale Domini, ita Ipsius Externum, ut in Parte Prima, n. 1428, 1434, 1547 ostensum; nunc cum separatus est ab Abrahamo, non amplius retinet repraesentationem Domini, sed repraesentationem eorum qui apud Dominum sunt, nempe externum hominem Ecclesiae, qui sunt illi qui in bono charitatis sunt at in cultu externo; immo Lot in hoc capite non solum repraesentat externum hominem Ecclesiae, seu quod idem, Ecclesiam externam, qualis est in principio, sed etiam qualis est in progressu, tum quoque in fine; finis illius Ecclesiae est qui significatur per "Moabum et filium Ammonis," ut a sequentium serie, ex Divina Domini Misericordia constabit; in Verbo commune est quod unus repraesentet plures status qui succedunt, qui describuntur per vitae ejus successivos actus. A significatione "portae": porta est per quam intratur in urbem, et per quam exitur ab urbe, proinde "sedere in porta" significat hic quidem esse apud malos, sed usque separatum esse ab illis, sicut solent homines Ecclesiae qui in bono charitatis sunt; ii tametsi cum malis sunt, usque sunt ab illis separati, non quoad societatem civilem sed quoad vitam spiritualem. Quod "Sodoma" significet malum in genere, seu quod idem 1, malos, imprimis intra Ecclesiam, supra n. 2322 dictum. @1 i est.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2325

#2325 "Et vidit Lot": quod significet conscientiam, nempe eorum qui in bono charitatis sunt at in cultu externo, constare potest a significatione "videre"; "videre" in Verbo significat intelligere, videatur n. 897, 1584, 1806, 1807, 2150; in sensu autem interno significat fidem habere, de qua ejus significatione, ex Divina Domini Misericordia, ad vers. 32 1, xxix Gen. dicetur. Quod hic conscientiam, inde est quia qui fidem, etiam conscientiam habent, illa ab hac inseparabilis est: et quidem ita inseparabilis, ut sive dicas fidem sive conscientiam: perinde sit: per fidem intelligitur fides per quam charitas, et quae ex charitate, ita ipsa charitas, nam fides absque charitate nulla fides est et sicut fides non dabilis est absque charitate, ita nec conscientia. @1 This verse refers to Reuben. In n. 3861, 3862, 3863 S. states that Reuben is named from "he saw."$

Arcana Coelestia 2

Passage 2326

#2326. "Et surrexit obviam illis": quod significet agnitionem, ut et charitatis affectum, constare potest ex eo quod Lot, cum venerunt agnoverit ilico quod angeli essent, non autem viri Sodomae, de quibus ita, "Clamaverunt ad Lot, et dixerunt, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Adduc eos ad nos, ut cognoscamus eos," vers. 5; in sensu interno significant haec, quod qui in bono charitatis sunt intra Ecclesiam agnoscant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, per "duos angelos" intellectum, non autem illi qui non in bono charitatis. Quod etiam eadem verba involvant charitatis affectum, constat etiam inde quod Lot, per quem repraesentantur illi qui in bono charitati sunt, immo significatur ipsum bonum charitatis, invitaverit illos in domum suam.

Arcana Coelestia 2

Passage 2327

#2327 "Incurvavit se facies in terram": quod significet humiliationem, constare potest absque explicatione. Quod olim imprimis in Ecclesiis repraesentativus, incurvaverint se usque adeo ut demiserint faciem in terram, causa fuit quia "facies" significabat interiora hominis, n. 358, 1999; et quod "in terram," quia "terrae pulvis" significabat profanum et damnatum, n. 278; proinde sic repraesentabant, quod ex se profani et damnati essent, ideo prosternebant se faciem premendo in terram, immo se in pulvere et 1 cinere volutando, tum quoque pulverem aut cinerem super caput spargendo, ut constare potest ex Thren. ii 10; Ezech. xxvii 30; Mich. i 10; Jos. vii 6; Apoc. xviii 19, et alibi. [2] Per haec repraesentabant statum verae humiliationis, qui nusquam dari potest nisi agnoscant quod ex se profani et damnati sint, et sic quod non spectare possint ex se ad Dominum, ubi nihil nisi Divinum et Sanctum; quare quantum homo in agnitione sui est, tantum potest in vera humiliatione esse, et tantum in adoratione cum est in cultu; nam in omni cultu erit humiliatio, quae si inde separatur, nihil adorationis est, ita nihil cultus. Quod status humiliationis sit essentialis ipsius cultus, inde est quia quantum cor humiliatur, tantum amor sui et omne malum inde cessat, et quantum hoc cessat, tantum influit bonum et verum, hoc est, charitas et fides, a Domino; nam quod obstat quin recipiantur, est principaliter amor sui, in hoc enim est contemptus aliorum prae se, est odium et vindicta si non colatur, estque immisericordia et crudelitas, ita omnium pessima mala in quae nusquam inferri potest bonum et verum, sunt enim opposita. @1 aut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2328

#2328 Vers. 2. Et dixit, Ecce quaeso Domini mei, declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate, et lavate pedes vestros, et mane eatis, et eatis in viam vestram; et dixerunt, Non, quia in platea pernoctabimus. "Et dixit, Ecce quaeso Domini mei" significat interiorem agnitionem et confessionem Divini Humani et Sancti procedentis Domini: "declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate" significat invitationem ut apud se mansionem habeat; "ad domum servi vestri" est in bono charitatis: "et lavate pedes vestros" significat applicationem ad ejus naturale: "et mane surgatis, et eatis in viam vestram" significat confirmationem sic in bono et vero: "et dixerunt, Non" significat dubitationem quae solet esse tentationis: "quia in platea pernoctabimus" significat quod ex vero quasi vellet judicare.

Arcana Coelestia 2

Passage 2329

#2329. "Dixit, Ecce quaeso Domini mei": quod significet interiorem agnitionem et confessionem Divini Humani et Sancti procedentis Domini, constat ex agnitione et humiliatione, de qua mox prius; hic confessio immediate sequitur, (s)nam confessio est quod dicat, "ecce quaeso Domini mei": confessio interior est cordis, et existit in humiliatione et simul in affectione boni; confessio autem exterior est oris et existere potest in ficta humiliatione, et in ficta affectione boni, quae est nulla, ut apud eos qui confitentur Dominum sui honoris seu potius sui cultus, ac sui lucri causa; ii quod confitentur ore, negant corde." [2] Quod dicatur in plurali, Domini mei 1, est ex eadem causa ex qua in (t)praecedente capite dicuntur tres viri, quia sicut ibi "tres" significant Ipsum Divinum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, ita hic "duo" significant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, ut supra dictum est; illa quod unum sint, unicuique intra Ecclesiam notum est; et quia unum sunt, etiam in sequentibus nominantur in singulari, ut vers. 17 "Fuit, cum educerent ii illos, et dixit, Eripe te super anima tua": vers. 19 "Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum": vers. 21 "Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem": vers. 22 "Quia non possum facere quicquam, usque venire te illuc." [3] Quod Divinum Ipsum, Divinum Humanum et Sanctum procedens sit Jehovah, constat ex capite praecedente, ubi tres viri passim dicuntur Jehovah, nempe ibi vers. 13 "Dixit Jehovah ad Abrahamum": vers. 14 "Num mirabile erit pro Jehovah quicquam": vers. 22 "Abraham adhuc stans coram Jehovah": vers. 33 "ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum." Consequenter est Divinum Humanum et Sanctum procedens Jehovah, ut quoque nominatur in hoc capite, vers. 24 "Et Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo," de quorum sensu interno videbitur in sequentibus; quod Dominus sit Ipse Jehovah Qui toties nominatur 2 in Historicis et Propheticis Veteris Testamenti, videatur n. 1736. [4] Qui vere homines Ecclesiae sunt, hoc est, qui in amore in Dominum e in charitate erga proximum sunt, Trinum norunt et agnoscant, se usque coram Domino se humiliant, et Ipsum solum adorant, ex causa quia sciunt quod nullus accessus sit ad Ipsum Divinum quod Pater dicitur, quam per Filium, et quod omne Sanctum quod Spiritus Sancti est, ab Ipso procedat; in qua idea cum sunt, non alium adorant quam per quem et a quo omnia, ita Unum, nec diffundunt ideas in tres ut multi alii intra Ecclesiam solent; [5] quod constare potest a pluribus in altera vita, etiam ab eruditis, qui prae aliis fidei arcana se possedisse in vita corporis putarunt; ii in altera vita explorati, quam ideam habuerint de Deo uno, num tres Increati, num tres Infiniti, num tres Aeterni, num tres Omnipotentes, et num tres Domini, et apperceptum manifeste quod ideam trium habuerint, nam idearum datur ibi communicatio; cum tamen ex fide symbolica, ubi apertis verbis dicitur, sit quod non tres Increati, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus, sicut etiam est; ita fassi, quod ore quidem dixerint, Unum esse Deum, sed usque cogitaverint, et quidam crediderint tres, quos separare idea, non conjungere, possent; [6] causa inde est quia arcana quaecumque, immo arcanissima, secum habent ideam, nam absque idea nihil cogitari potest, ne quidem aliquid memoria teneri: inde in altera vita, sicut in clara die patet qualem unusquisque sibi cogitationem, et inde fidem, de Uno Deo formavit. Immo Judaei in altera vita, cum audiunt Dominum esse Jehovam, et non esse nisi Unum Deum, nihil possunt dicere; at cum percipiunt Christianorum ideas partitas esse in tres, dicunt se colere Unum Deum, sed illos tres; ac eo magis cum tres in idea separatos non possint alii conjungere quam qui in fide charitatis sunt, nam horum mentem Dominus applicat Sibi. @1 Domini mei, in plurali.$ @2 nominatus est.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2330

#2330 "Declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate": quod significet invitationem ut apud se mansionem habeat, cogitat absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2331

#2331 "Ad domum servi": quod sit in bono charitatis, constat a significatione "domus" quod sit bonum caeleste, quod solius est amoris et charitatis, de qua n. 2048, (x)2233.

Arcana Coelestia 2

Passage 2332

#2332 "Lavate pedes vestros": quod significet applicationem ad ejus naturale, constat ab illis quae in capite praecedente n. 2162 dicta sunt, ubi eadem verba. Olim cum viderunt angelum Jehovae, crediderunt se morituros, Exod. xix 12, 21, 24; xx (x)19; Jud. vi 22, 23; xiii 22, 23; ex causa quia Sanctum Divinum influens in profanum quod apud hominem, talis efficaciae est ut sit sicut ignis edens et consumens; quapropter Dominus coram homine cui Se sistit videndum, etiam coram angelus, miraculose moderatur et temperat Sanctum ab Ipso procedens ut sustinere possint, seu quod idem, applicat ad eorum naturale: hoc nunc est quod in sensu interno significatur per haec quae dixit Lot ad angelos, "Lavate pedes vestros." Inde qualis sensus internus est, patet, nam quod haec significatio sit, a sensu litterae non videri potest.

Arcana Coelestia 2

Passage 2333

#2333 "Et mane surgatis, et eatis in viam vestram": quod significet sic confirmationem in bono et vero, constare potest a significatione "mane surgere," tum a significatione "ire in viam." "Mane" in Verbo significat regnum Domini, et quicquid est regni Domini, ita principaliter bonum amoris et charitatis, quod ex Verbo confirmabitur ad vers. 15: "via" autem significat verum, videatur n. 627; inde sequitur quod postquam fuerint: in domo ejus et ibi pernoctaverint, quo significatum quod mansionem in bono charitatis apud eum haberent, "mane surgerent et irent in viam suam," quo significatur ita confirmatum esse in bono et vero. [2] Ex his, sicut ex reliquis, patet quam remotus est sensus internus a sensu litterae, et inde quam inconspicuus, imprimis in historicis Verbi, et quod non pateat nisi singulae voces secundum constantem earum in Verbo significationem explicentur; quare cum in sensu litterae tenentur ideae, sensus internus non aliter apparet quam obscurum (c)et tenebrosum quid; at, vicissim cum in sensu interno tenentur ideae, apparet similiter sensus litterae obscurus, immo ab angelis sicut nihil, nam angeli non amplius sunt in 1 mundanis et corporeis quales sunt hominis, sed in 1 spiritualibus et caelestibus, in quas mirabiliter mutantur voces sensus litterae, cum ab homine qui legit Verbum, ad sphaeram in qua sunt angeli, hoc est, ad caelum ascendit, et hoc ex correspondentia spiritualium cum mundanis, et 2 caelestium cum corporeis, quae correspondentia constantissima est: sed qualis, nondum detectum, modo nunc in explicatione vocum, nominum et numerorum, quoad sensum internum, in Verbo; [3] ut sciatur qualis illa correspondentia est, seu quod idem, quomodo ideae mundanae et corporeae transeunt in correspondentes ideas spirituales et caelestes, cum illae elevantur ad caelum, sit pro exemplo "mane," et "via": cum legitur mane, ut hic "mane surgere," tunc angeli non ideam alicujus mane diei capiunt, sed ideam mane in sensu spirituali. ita similem ac apud Samuelem, Petra Israelis,... ille sicut lux mane cum oritur sol, mane non nubes, 2 Sam. xxiii (x)3, 4: et apud Danielem, Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane bis mille trecenta, (x)viii 14, 16; ita pro "mane" percipiunt Dominum, aut regnum Ipsius, aut caelestia amoris et charitatis, et quidem illa cum varietate secundum seriem rerum in Verbo quod legitur. Similiter ubi legitur "via," ut hic "ire in viam vestram," non habere possunt aliquam ideam viae, sed spiritualem aut caelestem aliam, nempe similem ac apud Johannem, quod Dominus dixit, Ego sum via et veritas, xiv 6; et quae apud Davidem, Viam tuas Jehovah notas fac mihi, duc viam meam in veritate, Ps. xxv 4, 5: et apud "Esaiam, Viam intelligentiarum nosse fecit ipsi, xl 14; ita pro "via" percipiunt verum, et hoc tam in historicis quam propheticis Verbi; historica enim non amplius curant angeli, quia ideis eorum prorsus non adaequata sunt, quare loco eorum talia quae sunt Domini et Ipsius regni percipiunt; quae etiam in pulchro ordine et concinna serie in sensu interno consequuntur; propterea, ut quoque pro angelis sit Verbum, omnia historica ibi sunt repraesentativa, et singula verba significativa talium, quod peculiare habet Verbum prae omni alio scripto. @1 i ideis.$ @2 tum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2334

#2334 "Et dixerunt, Non": quod significet dubitationem quae solet esse tentationis, constare potest a negatione, et quod usque iverint in domum ejus; in omni tentatione est dubitativum, de "praesentia et misericordia" Domini, deque salvatione, et similibus; sunt enim in anxietate interiore, usque ad desperationem, in qua ut plurimum tenentur, ob causam ut confirmentur tandem in eo quod omnia sint misericordiae Domini, quod per Ipsum solum salventur, et quod apud se nihil nisi malum sit, de quibus per pugnas in quibus vincunt, confirmantur: manent post tentationem inde plures status veri et boni, ad quos flecti dein possunt a Domino cogitationes, quae alioquin ruerent in vesana, et contra verum et bonum traherent mentem: quia hic per "Lotum" agitur de primo statu Ecclesiae quae in bono charitatis est at in cultu externo, et antequam homo in hunc statum venit, reformandus est, quod fit etiam per quandam speciem tentationis, sed qui in cultu externo, (o)ii modo levem tentationem subeunt, ideo haec dicta sunt, quae involvunt tentationis quoddam, nempe quod angeli primum dicerent 1 quod "pernoctarent in platea," et quod Lot urgeret illos, et sic quod "declinaverint ad illum, et venerint in domum ejus." @1 i Non, et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2335

#2335 "Quia in platea pernoctabimus": quod significet quod ex vero quasi vellet judicare, constare potest a significatione "plateae" et a significatione "pernoctare": "platea" in Verbo passim nominatur, (c)et in sensu interno simile significat ac "via," nempe verum, nam platea est via in urbe, ut a locis mox sequentibus constabit: quod "pernoctare" hic sit judicare, constare potest a significatione "noctis": ostensum (o)est supra, n. 2323, quod "vespera" significet statum Ecclesiae ante ultimum, cum nulla fides incipit esse, tum quoque visitationem quae praecedit judicium; inde patet quod nox quae succedit, sit status ultimus quando nulla fides, tum quod sit judicium; inde liquet quod "in platea pernoctare" in sensu interno sit ex vero judicare. [2] Quod judicium attinet, est illud duplex, nempe ex bono et ex vero; fideles judicantur ex bono, at infideles ex vero; quod fideles ex bono, constat manifeste apud Matthaeum xxv 34-40; et quod infideles ex vero, ibi vers. 41-46; judicari ex bono est salvari, quia illud receperunt; at judicari ex vero est damnari, quia bonum rejecerunt; bonum est Domini; hoc qui agnoscunt vita et fide, sunt Domini, quare salvantur, at qui non agnoscunt vita proinde non fide, illi non possunt esse Domini, ita nec salvari; judicantur ideo secundum vitae suae acta et secundum cogitationes et fines, et cum secundum haec, non possunt non damnari, nam verum est, quod homo ex se non 1 nisi malum faciat, cogitet et intendat, et ex se ruat ad infernum, quantum non inde detinetur a Domino. [3] Sed ita se habet judicium ex vero: Dominus nusquam aliquem judicat quam ex bono, omnes enim, quotcumque sunt, in caelum attollere vult, immo si posset usque ad Semet, est enim Dominus ipsa misericordia ac ipsum bonum; ipsa misericordia et ipsum bonum nusquam potest aliquem damnare, sed est homo, quia rejicit bonum, qui se damnat; sicut homo 2 in vita corporis fugerat bonum, ita in altera vita fugit, proinde caelum et Dominum; Dominus enim non nisi quam in bono potest esse; in vero quoque est, sed non in vero separato a bono. Quod Dominus non aliquem damnet, seu judicet ad infernum, Ipse dicit apud Johannem, Non misit Deus Filium Suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum:... hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala, iii 17, 19: et apud eundem, Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum, xii 47; [4] praeterea videantur quae de his prius, n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 2258; ubi de judicio supra n. 2320, 2321 actum, ostensum est quod Humano Divino et Sancto procedenti Domini sit omne judicium, secundum Domini verba apud Johannem, Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22; et tamen nunc dicitur quod "Dominus non judicet damnando aliquem": inde patet quale Verbum est in littera, quod nisi intelligeretur ex alio sensu, nempe ex interno, non comprehenderetur; ex sensu interno solo patet quomodo se habet cum judicio. @1 nihil.$ @2 nam sicut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2336

#2336 Quod "platea" significet verum, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Johannem ubi de Nova Hierosolymam, Duodecim portae, duodecim margaritae, unaquaevis porta erat margarita una, et platea civitatis aurum purum sicut 1 vitrum pellucidum, Apoc. xxi 21; [2] "Nova Hierosolymam" est regnum Domini, quod quia describitur quoad bonum et verum, describitur per muros, portas, plateas; per has, nempe per "plateas," intelliguntur omnia veli quae ducunt ad bonum, seu omnia fidei quae ducant ad amorem et charitatem, et quia vera tunc fiunt boni, ita pellucentia a bono, dicitur "platea aurum quasi vitrum pellucidum": apud eundem, E medio plateae ejus et fluvii, hic illic arbor vitae faciens fructus duodecim, Apoc. xxii 2; ubi etiam de Nova Hierosolyma seu regno Domini; "medium plateae" est verum fidei, per quod bonum et quod dein a bono: "fructus duodecim" sunt qui vocantur fructus fidei, nam "duodecim" significant omnia fidei, ut ostensum n. 577, 2089, 2129, 2130 [3] apud Danielem, Scito et percipito, ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Ducem, septimanae septem, et septimanae sexaginta 2 et duae, et restituetur et aedificabitur platea et fossa, ix 25; ubi de Adventu Domini; quod "restituetur platea et fossa" est quod tunc verum et bonum; quod Hierosolyma tunc non restituenda sit et aedificata, notum est, et quod non restituenda et aedificanda denuo, quisque etiam nosse potest, si non detineat ideas in regno mundano, sed in regno caelesti per "Hierosolymam" in sensu interno intellecto: [4] apud Lucam, Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, et pauperes, mancos, claudos et caecos introduc illuc, xiv 21; qui manent in sensu litterae, non aliud inde capiunt quam quod (o)servus iret ubivis, et quod hoc significetur per plateas et vicos; quodque adduceret quoscumque, et quod hoc significetur per pauperes, mancos, claudos et caecos; sed singula verba involvunt arcana, sunt enim Domini; "quod iret in plateas et vicos" significat quod quaereret ubicumque aliquod veram genuinum, (o)seu verum quod lucet ex bono, seu 3 per quod pellucet bonum; quod "introduceret pauperes, mancos, claudos et caecos" significat quod tales qui in Antiqua Ecclesia ita vocati sunt, et tales fuerunt quoad fidem, sed in vita boni, qui sic informarentur de regno Domini, ita gentes quae nondum instructae: quia "plateae" significabant vera, inde ritus repraesentativus apud Judaeos, docere in plateis, ut patet apud Matthaeum vi 2, 5; et apud Lucam xiii 26, 27: apud Prophetas "plateae," ubicumque nominantur: in sensu interno significant vel vera, vel contraria veris, ut apud Esaiam: Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire lix 14: apud eundem, Filii tui defecerunt, et jacuerunt in capite omnium platearum li 20: apud Jeremiam, Ascendit mors in fenestras 4, venit in palatia nostra, ad exscindendum parvulum e platea, juvenes e vicis, ix 20: [6] apud Ezechielem, Nebuchadnezzar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 11; ubi de Tyro, per quam cognitiones veri significantur, n. 1201; "ungulae equorum" sunt scientifica pervertentia verum: apud Nahum, In plateis insaniunt currus, discurrunt in vicis, ii 5; "currus" pro doctrina veri, qui "insanire in plateis" dicitur quando falsum loco veri: apud Zachariam, Adhuc habitabunt senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae,... et plateae civitatis implebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis, viii 4, 5; de affectionibus veri, et inde laetitiis et gaudiis: praeter alibi, ut Esai. xxiv 11; Jer. v 1; vii 34; xlix 26; Thren. ii 11, 19; iv 8, 14; Zeph. iii. 6. @1 quasi.$ @2 septuaginta AI, but in the three other places where S quotes this text he has 62, as Heb. AE 684 gives internal sense of 62.$ @3 et.$ @4 i nostras.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2337

#2337 Vers. 3. Et urgebat eos valde, et declinaverunt ad eum, et venerunt ad domum ejus, et fecit eis convivium, et azyma coxit, et comederunt. "Urgebat eos valde" significat statum tentationis cum vincit: "et declinaverunt ad eum" significat mansionem: "et venerunt ad domum ejus" significat confirmationem in bono: "et fecit eis convivium" significat cohabitationem: "et azyma coxit" significat purificationem: "et comederunt" significat appropriationem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2338

#2338 "Urgebat eos valde": quod significet statum tentationis cum vincit, non constare potest nisi illis qui in tentationibus fuerunt; tentationes secum habent, ut dictum, dubitationem de praesentia et misericordia Domini, tum de salvatione; spiritus mali qui tunc apud hominem, et inducunt tentationem, negativum fortiter inspirant, sed spiritus boni et angeli a Domino dubitativum hoc omni modo discutiunt, et in spe continuo 1 tenent, ac demum affirmativum confirmant; inde homo qui in tentatione, haeret inter negativum et affirmativum; qui succumbit, in dubitativo manet, et in negativum cadit; at qui vincit, in dubitativo quidem est, sed usque qui 2 spe patitur se erigi, in affirmativo perstat; quia in pugna illa homo urgere videtur Dominum, imprimis per preces, ut adsit, misereatur, opem ferat, a damnatione liberet, hic ubi de tentatione illorum qui fiunt homines Ecclesiae, agitur, describitur illa per quod angeli dixerint primum "non," et quod "pernoctarent in platea," at quod Lot urgeret eos valde, et sic quod "declinaverint ad eum, et venerint in domum ejus." @1 S does not seem to distinguish between continuo (forthwith) and continue (continually). The latter meaning seems probable here.$ @2 quia or qui a.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2339

#2339 "Et declinaverunt ad eum": quod significet mansionem, constat a significatione eorundem verborum supra n. 2330, ita absque ulteriore explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2340

#2340 "Et venerunt ad domum ejus": quod significet confirmationem in bono, constat ex significatione "domus" quod sit caeleste bonum, de qua prius, n. (x)2233 1, 2331; et inde, tum a serie rerum in sensu interno, quod sit confirmari in bono. @1 i 2048$

Arcana Coelestia 2

Passage 2341

#2341 "Et fecit eis convivium": quod significet cohabitationem, constat a significatione "convivii": in Verbo memorantur passim "convivia," et ibi in sensu interno significant cohabitationem; ut apud Jeremiam, Verbum Jehovae ad illum; domum convivii non intrabis, ad sedendum cum illis, ad comedendum et ad bibendum, xvi 8; ubi ad prophetam dicuntur plura, per quae repraesentaret quod bonum cum malo, et verum cum falso, nullam communicationem haberet, et inter alia, quod "non intraret in domum convivii," quo significabatur quod bonum et verum non cohabitarent cum malo et falso: apud Esaiam, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, covivium vinorum suavium, pinguium medullatorum, vinorum defecatorum, xxv 6; (o)ibi "mons" pro amore in Dominum, n. 795, 1430, in quo qui sunt, cohabitant cum Domino in bono et vero, quod significatur per "convivium"; "pinguia et medullata" sunt bona, n. 353, "vina suavia et defecata" sunt vera inde, n. 1071. [3] Convivia ex sanctificatis cum sacrificabant, in Ecclesia Judaica nec aliud repraesentabant quam cohabitationem Domini cum homine, in sanctis amoris significatis per sacrificia, n. 2187; similiter dein per Sacram Cenam, quae in Primitiva Ecclesia convivium dicebatur. In cap. seq. xxi Gen. memoratur quod "Abrahamus fecerit convivium magnum die quo ablactatus est Isacus," vers. 8; per illud repraesentabatur et inde significabatur cohabitatio et prima conjunctio Divini Domini cum Humano Rationali Ipsius. Idem etiam 1 aliis in locis per "convivia" in sensu interno significatur; quod etiam concludi potest inde, quod convivia sint inter plures qui in amore et charitate simul sunt, seque animis conjungunt, et mutuo laetitias quae sunt affectus amoris et charitatis, consociant. @1 quoque.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2342

#2342 "Et azyma coxit": quod significet purificationem, constat a significatione "azymi seu infermentati." "Panis" in Verbo significat in genere omnem cibum caelestem et spiritualem, ita in genere omnia caelestia et spiritualia, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177; quae ut essent absque impuris et profanis, repraesentabatur per "panem azymum"; "fermentum" enim significat malum et falsum, ex quibus impura et profana redduntur caelestia et spiritualia; ob hanc repraesentationem mandatum est illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, quod in sacrificiis non offerrent alium panem, seu minham, quam infermentatam seu animam, ut constat apud Mosen, Omnis minha, quam afferetis Jehovae, non conficietur fermentata, Lev. ii 11: apud eundem, Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, Exod. xxiii 18; xxxiv 25. [2] Ac ideo quoque mandatum quod diebus septem Paschatis non ederent alium panem quam infermentatum seu 1 animum, de quo ita apud Mosen, Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia quisque comedens fermentatum, exscindetur anima ea ex Israele, a die primo usque ad septimum.... In primo, in die quarto decimo mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vigesimum mensis in vespera: septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia quisquis comedens fermentatum, et exscindetur anima ea e coetu Israelis, in peregrino, et indigena terrae, Exod. xii 15, 18-20; praeter alibi, ut Exod. xiii 6, 7; xxiii 15; xxxiv 18; Deut. xvi 3, 4; inde Pascha est dictum festum azymorum, Lev. xxiii 6, Num. xxviii 16, 17; Matth. xxvi 17; Luc. xxii 1, 7. [3] Quod Pascha repraesentaret glorificationem Domini, et sic conjunctionem Divini cum humano genere, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; et quia conjunctio Domini cum humano genere fit per amorem et charitatem, ac inde fidem, caelestia et spiritualia illa 2 repraesentabantur per "panem azymum," quem diebus Paschatis comederent, quae (o)ideo ne contaminarentur ullo profano, tam severe interdictum fuit fermentatum ut qui illud comederent, exscinderentur; qui enim caelestia et spiritualia profanant, non possunt non perire: quisque videre potest quod absque hoc arcano, nusquam hoc ceremoniale cum tam severa injuncta poena latum esset: [4] omnia quae in Ecclesia illa mandata fuerunt, arcanum repraesentabant, immo ipsa coctio; sicut singula illa quae fecerunt filii Israelis, cum exirent Aegypto, (t)nempe quod Comederent nocte illa... carnem assam igne, et azyma super amaroribus,... non comederent crudum, nec coctum aquis caput super crura;... (o)quod non relinquerent de eo usque ad mane, residuum igne comburerent, Exod. xii 8-10; singula haec repraesentabant, nempe quod "nocte comederent," quod "carnem assam igne," "azyma super amaroribus," "caput super crura," (o)"non crudum," "non coctum aquis," quod "non relinquerent ad mane," "et quod "residuum igne comburerent"; sed arcana illa nusquam patent nisi detecta per sensum internum; inde quod omnia Divina sint, solum constare potest. [5] Similiter rituale cum naziraeo, Quod sacerdos acciperet armum coctum de ariete, et placentam azymam unam e canistro, et laganum azymum unum, et daret super volas naziraei, postquam totonderit naziraeatum ejus, Num. vi 19; qui nescit quod "naziraeus" repraesentaret ipsum caelestem hominem, nescit quoque quod omnia et singula illa involvant caelestia, ita arcana, quae non apparent in littera, nempe "armus coctus de ariete," "placenta azyma," "laganum azymum," "tonsio capillorum"; inde constare potest qualem opinionem possunt capere de Verbo illi qui non credunt sensum internum dari, nam absque interno sunt singula nullius momenti; at remoto ceremoniali seu rituali, fit ibi omne Divinum et sanctum; ita quoque se habet cum reliquis, ac ita cum "azymo," quod sit sanctum amoris, seu sanctum sanctorum, ut quoque vocatur apud Mosen, Azyma residua, ab Aharone et filiis ejus comedentur in loco sanctitatis,... quia sanctum sanctorum illa, Lev. vi 9, 10. "Panis azymus" itaque est amor purus, et "coctio azymi" purificatio. @1 aut.$ @2 caelestia illa et spiritualia.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2343

#2343 "Et comederunt": quod significet appropriationem, constat a significatione "comedere" quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua prius n. 2187. Ex dictis nunc et explicatis constare potest quomodo illa quae in versu praecedente et in hoc continentur, se in sensu interno habent et cohaerent, ex eo quod per "angelos" significetur Divinum Humanum et Sanctum procedens Dominum; per "declinare ad eum" mansionem habere; per "venire ad domum ejus" confirmari in bonos; per "facere convivium" cohabitare; per "azyma coquere" purificari; et per "comedere" appropriari; inde qualis sit series rerum in sensu interno, patet, tametsi nihil prorsus ejus apparet in sensu historico; [2] talis est ordo et series in omnibus et singulis Verbi, sed ipsa series non potest elucescere qualis est, in explicatione singularum vocum, inde enim ut discreta apparent, et dissipatur continuum sensus, sed cum omnia simul spectantur una idea, aut percipiuntur uno intuitu cogitationis, sicut fit apud illos qui in sensu interno sunt, et simul in luce caelesti a Domino; apud hos sistitur in illis verbis videndus integer processus reformationis ac regenerationis eorum qui fiunt homines Ecclesiae hic per "Lotum" repraesentati; nempe quod primum percipiant aliquid tentationis, sed cum persistunt et vincunt, quod Dominus mansionem apud eos habeat, et confirmet eos in bono, introducat eos ad Se in regnum Suum, et cum iis cohabitet, ac ibi eos purificet et perficiat, et simul appropriet iis bona et felicia, et hoc per Divinum Humanum et Sanctum procedens Ipsius. [3] Quod a solo Domino omnis regeneratio seu nova vita, proinde salus, notum quidem est in Ecclesia, sed a paucis creditur; quod non credatur, est causa quia non in bono charitatis sunt; qui non in hoc sunt, illis tam impossibile est hoc credere quam est camelo intrare per foramen acus, nam bonum charitatis est ipsa humus seminum fidei; verum et bonum concordant, sed verum et malum nusquam; sunt contrariae indolis, et aversatur unum alterum, quare quantum homo est in bono, tantum potest esse in vero, seu quantum in charitate, tantum in fide, cumprimis in hoc principali fidei, quod a Domino omnis salus; [4] quod hoc principale fidei sit, constat a pluribus in Verbo: ut apud Johannem, Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, iii 16: apud eundem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36: apud eundem, Hoc (o)est opus Dei, ut credatis in Ipsum Quem misit Pater, vi 29: apud eundem, Haec est voluntas Ipsius, Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum in extremo die, vi 40: apud eundem, Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24: apud eundem, Ego sum resurrectio et vita, qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum, xi 25, 26. [5] Quod nemo credere possit in Dominum nisi in bono sit, hoc est, quod nullus (t)possit habere fidem nisi sit in charitate, constat etiam apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13 et apud eundem, Ego sum vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus:... quemadmodum amavit Me Pater, ita Ego amavi vos, manete in amore Meo;... hoc est mandatum Meum, ut ametis vos invicem, sicut amavi vos, xv 5, 6, 9, 12. [6] Ex his constare potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit vita fidei: qui autem in malo sunt, hoc est, in vita mali, quod nusquam credere possint quod a Domino omnis salus [sit,] constare mihi potuit ab illis qui e Christiano orbe in alteram vitam venerunt, etiam ex illis qui in vita corporis secundum doctrinale fidei ore fassi [sunt], immo docuerunt, quod absque Domino nulla salus, et tamen vitam mali egerunt; illi cum modo nominatus est Dominus, ilico oppleverunt sphaeram meris scandalis; nam quod solum cogitant in altera vita, appercipitur, et diffundit a se sphaeram, in qua se manifestat quali fide sunt, videatur n. 1394: [7] apud eosdem cum modo nominatus amor seu charitas, perceptum ab illis sicut tenebricosum quoddam, et simul grumosum, ex amore quodam spurco, quod talis naturae erat ut exstingueret, suffocaret et perverteret omne perceptivum amoris in Dominum et charitatis erga proximum; talis est fides hodie quam dicunt salvare absque bonis charitatis: [8] iidem quoque interrogati quam fidem habuerint, cum non illam quam in vita corporis fassi, dixerunt, 2 (nam celare quod cogitat, in altera vita nemo potest:) quod crediderint in Deum Creatorem universi; sed explorati num ita esset, et compertum [est] quod non in aliquem Deum crediderint, sed cogitaverint omnia naturae esse, ac vana quaecumque de vita aeterna dicta sunt; talis fides est omnium illorum intra Ecclesiam qui non credunt in Dominum, sed dicunt se credere in Deum Creatorem universi; aliunde enim non influere potest verum quam a Domino, nec potest verum inseminari quam in bono quod a Domino. [9] Quod Humanum Divinum et Sanctum procedens Domini sit, per quod et ex quo vita et salus, scitur manifeste a verbis Sacrae Cenae, "Hoc est corpus Meum, hic est sanguis Meus," quod est Divinum Humanum Domini, et quod inde sit omne Sanctum, constat; sive dicas Divinum Humanum, sive Corpus, sive Carnem, sive Panem, sive Divinum Amorem, idem est; Divinum enim Humanum Domini est purus Amor, et Sanctum est solius amoris, at Sanctum fidei est inde. @1 at.$ @2 A c ).$

Arcana Coelestia 2

Passage 2344

#2344 (Vers. 4. Vix adhuc cubuerunt, et viri urbis, viri Sodomae, circumdederunt domum, a puero et usque ad senem, omnis populus ab extremo. "Vix adhuc cubuerunt" significat tempus primum visitationis: "viri urbis" significant illos qui in falsis: "viri Sodomae" significant illos qui in malis: "circumdederunt domum" significat quod contra bonum charitatis: "a puero et usque ad senem" significat falsa et mala recentia et confirmata: "omnis populus ab extremo" significat omnia et singula eorum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2345

#2345 "Vix adhuc cubuerunt": quod significet tempus primum visitationis, constat ab illis quae de vespera et nocte supra n. 2323, (x)2335 dicta sunt, quod nempe per illas in Verbo significetur visitatio et judicium; hic quidem non nominatur vespera aut nox, sed dicitur "vix dum cubuerunt," ac ita significatur tempus procedentis vesperae ad noctem seu incohantis noctis, proinde tempus primum visitationis super malis, ut quoque a sequentibus patet; nam inquisitio de malis intra Ecclesiam per "Sodomam" intellectis hic incohat.

Arcana Coelestia 2

Passage 2346

#2346 "Viri urbis": quod significet illos qui in falsis, et "viri Sodomae" illos qui in malis, constat a significatione "urbis" et "Sodomae"; quod "urbs" significet vera, tum 1 falsa seu contraria veris, prius n. 402, et quod "Sodoma" omnis generis mala, n. 2220, 2246 ostensum est: quia fuerunt tam falsa quam mala, de quibus inquisitum seu visitatum, dicitur "viri urbis viri Sodomae": si non utrumque intellectum, modo dictum fuisset "viri Sodomae." @1 quoque.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2347

#2347 Quod "circumdederunt domum" significet quod contra bonum charitatis, constat a significatione "domus" quod sit bonum caeleste, quod non aliud est quam bonum "circumdare" quod sit contra n. 2048, (x)2233; tam a significatione "circumdare" quod sit contra illud esse, seu hostili animo illud aggredi et impugnare.

Arcana Coelestia 2

Passage 2348

#2348 "A puero et usque ad senem": quod significet falsa et mala recentia et confirmata, constare potest a significatione "pueri" et "senis" cum praedicantur de falsis et malis; quod nempe "pueri" sint quae nondum adoleverunt, ita recentia, "senes" 3 quae ad multam aetatem pervenerunt, ita confirmata; alibi etiam puer et senex in simili sensu 1 in Verbo occurrunt, ut apud Zachariam, Adhuc habitabunt 2 senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae,... et plateae civitatis implebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis, viii 4, 5; ubi "Hierosolyma" pro regno Domini et Ecclesia, n. 402, 2117; "plateae" pro veris ibi, n. 2336; ita "senes mares" pro confirmatis veris, "senes mulieres" pro confirmatis bonis, "pueri ludentes in plateis" pro recentibus veris, et "puellae" pro recentibus bonis ac eorum affectionibus et inde laetitiis; inde patet quomodo caelestia et spiritualia mutantur in historica dum in mundana quae sunt sensus litterae, delabuntur, in quo sensu vix aliter apparet, quam quod intelligendi sint senes, pueri 3, mulieres, puellae 3: [2] apud Jeremiam, Effunde super parvulum in platea Hierosolymae, et super coetum juvenum pariter, quia etiam vir cum muliere capientur, senex cum pleno dierum, vi 11; ibi "platea Hierosolymae" pro falsis quae regnant in Ecclesia, n. 2336, quorum recentia et adulta vocantur "parvulus et juvenes"; vetusta et confirmata vocantur "senex et plenus dierum": apud eundem, Dispergam in te equum et equitem ejus, et dispergam in te currum et vectum in eo; et dispergam in te virum et mulierem: et dispergam in te senem et puerum, li 21, 22; [3] ibi similiter "senex et puer" pro vero confirmato et recenti: apud eundem, Ascendit mors in fenestras, venit in palatia nostra, ad exscindendum parvulum in platea, juvenes e vicis, ix 20; ubi "parvulus" pro veris quae primum nascuntur, quae exscinduntur cum "mors venit in fenestras et 4 palatia," hoc est, in intellectualia et voluntaria; quod "fenestrae" sint intellectualia, videatur n. 655, 658; quod "palatia seu domus" voluntaria, n. 710. @1 Before puer et senex.$ @2 habitabant I.$ @3 i et.$ @4 i in$

Arcana Coelestia 2

Passage 2349

#2349 "Omnis populus ab extremo": quod significet omnia et singula eorum, constat ab illis quae praecedunt, quod per "pueros et senes" significentur falsa et mala tam recentia quam confirmata, inde nunc "populus ab extremo" omnia et singula eorum; "populus" in genere etiam significat falsa, videatur n. 1259, 1260. [2] Hic nunc describitur primus status eorum intra Ecclesiam qui contra bonum charitatis sunt et consequenter contra Dominum, nam unum involvit alterum; nemo enim conjungi potest Domino nisi per amorem et charitatem; amor est ipsa conjunctio spiritualis, ut constare potest ab essentia amoris, et qui Ipsi non conjungi potest, Ipsum nec potest agnoscere; quod qui non in bono sunt, nec possint Dominum agnoscere, hoc est, fidem in Ipsum habere, constat apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, erant enim opera eorum mala; qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo facta sunt, iii 19-21; ex quibus patet quod qui contra bonum charitatis sunt, contra Dominum sint, seu quod idem, qui in malo sunt, quod odio habeant lucem nec veniant ad lucem; quod "lux" sit fides in Dominum, et Ipse Dominus, patet apud Johannem i 9, 10; xii 35, 36, 46: [3] similiter alibi apud eundem, Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera ejus mala sint, vii 7: manifestius adhuc apud Matthaeum, Dicet iis qui e sinistris, Discedite a Me, maledicti, nam esurivi et non dedistis Mihi quod ederem; sitivi et non potastis Me; peregrinus eram et non collegistis Me; nudus, et non circuminduistis Me; aegrotus et in custodia, et non visitastis Me;... amen dico vobis, in quantum non fecistis uni ex istis minimus, neque mihi fecistis, xxv 41-43, 45. [4] Inde patet quomodo contra Dominum sunt qui contra bonum charitatis; tum quod unusquisque judicetur secundum bonum quod est charitatis, non secundum verum quod est fidei dum hoc separatum est a bono; ut quoque alibi apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique juxta facta ejus, xvi 27; "facta" pro bonis quae procedunt a charitate; quae 1 charitatis sunt, etiam fructus fidei vocantur. @1 i dum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2350

#2350 Vers. 5. Et clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Educ eos ad nos, et cognoscamus eos. "Clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei" significat falsum ex malo irascens contra bonum: "Ubi viri qui venerunt ad te?" significat negationem Divini Humani et Sancti procedentis Domini: "nocta" significat ultimum tempus, quando amplius non agnoscuntur: "educ eos ad nos, et cognoscamus eos" significat quod ostendere vellent, quod sit falsum agnoscere quod sint.

Arcana Coelestia 2

Passage 2351

#2351 "Clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei": quod significet falsum ex malo irascens contra bonum, constare potest (c)ex significatione "clamare," tum "Loti," et sic ab affectu; quod vox "clamare" praedicetur de falso, n. 2240 ostensum est; quod "Lot" repraesentet homine" Ecclesiae qui in bono, ita ipsum bonum, n. 2324; inde et ex affectu irae qui in his verbis, constat quod sit falsum ex malo irascens contra bonum. Quod plura genera falsi sint, in genere 1 autem duo, nempe falsum quod producitur ex malo, et quod producit malum, videatur n. 1188, 1212, 1295, 1679, 2243; [2] falsum ex malo quod intra Ecclesiam, imprimis est falsum quod favet malis vitae, ut est illud quod bonum: hoc est, charitas, non faciat hominem Ecclesiae, sed verum, hoc est: fides; et quod salvetur homo utcumque per omnem vitae suae cursum in malis vixerit, modo in statu sopitionis corporeorum, ut solet fieri brevi ante mortem, aliquid fidei cum apparente affectione enuntiaverit: hoc falsum est quod imprimis irascitur contra bonum, et significatur per quod "clamaverint ad Lot." "Causa irae est omne id quod destruere conatur jucundum alicujus amoris; "ira" vocatur quando malum impugnat bonum, "zelus" autem quando bonum increpat malum. @1 A has imprimis with in genere written above it, neither is deleted.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2352

#2352 "Ubi viri qui venerunt ad te": quod significet negationem Divini Humani et Sancti procedentis Domini, constat ex significatione "duorum virorum," de 1 qua supra n. 2320; tum etiam ex affectu qui in hujus irae verbis latet, exque mox sequentibus ubi dicitur "Educ eos ad nos et cognoscamus eos"; inde quod negatio involvatur, patet. Qui contra bonum charitatis sunt, quod sint contra Dominum ac Ipsum negent corde, tametsi amoris sui et mundi causa profitentur ore, videatur supra n. 2343, 2349. @1 i quod sint Divinum et Sanctum procedens Domini.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2353

#2353 "Noctu": quod significet ultimum tempus, quando amplius non agnoscuntur, constat a significatione "noctis" quod sit tempus tenebrarum, quando non amplius conspiciuntur illa quae lucis sunt: angeli non venerunt noctu sed vespera, sed quia sunt viri Sodomae qui locuti et clamaverunt, hoc est, qui in falso et malo sunt, non dicitur vespere, sed "noctu"; "nox" enim in Verbo significat tempus et statum quando nulla amplius lux veri sed mere falsum et malum, ita ultimum, quando judicium; [2] in qua 1 significatione legitur passim 2, ut apud Micham, Contra prophetas seducentes populum;... nox vobis ex visione, et obtenebrescit vobis ex divinatione, et occidit sol super prophetis, et nigrescit super iis dies, iii 5, 6; "prophetae" hic pro iis qui docent falsa; "nox, obtenebratio, occasus solis, nigrescens dies" pro falsis et malis: [3] apud Johannem, Si quis ambulat in die, non offendit,... si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, xi 9, 10; ubi "nox" pro falso ex malo; 3 "lux" pro vero ex bono; sicut enim omnis lux veri est ex bono, ita omnis nox falsi est ex malo: [4] apud eundem, Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est, venit nox quando nemo potest operari, ix 4; "dies" pro tempore et statu quando bonum et verum, "nox" autem quando malum et falsum: apud Lucam, Dico vobis, ea nocte erunt duo super lecto uno, unus acceptabitur, alter deseretur, xvii 34; (o)ibi nox pro ultimo tempore quando non amplius verum fidei. [6] Quia in Aegypto cum exibant inde filii Israelis, repraesentabatur vastatio boni et veri intra Ecclesiam, et quod amplius nihil nisi falsum et malum regnaret, mandatum erat ut "media nocte exirent," Exod. xi 4; et factum, quod "media nocte omnia primogenita Aegypti occisa sint," Exod. xii 12, 29, 30: et quia illi qui in bono et vero, repraesentati per filios Israelis, inter falsa et mala, sicut Lot Sodomae, custoditi sunt, nox illa respective ad eos "nox custodiarum Jehovae" dicitur, ibid. vers. 42. @1 simili.$ @2 i alibi in Verbo.$ @3 i et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2354

#2354 Quod "educ eos ad nos, et cognoscamus eos" significet quod ostendere vellent quod sit falsum agnoscere quod sint, nempe Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat a significatione "duorum angelorum," de qua supra n. 2320; tum etiam ab affectu irae in quo haec dicta sunt, in quo quod dicitur est negativum. [2] Hic primus status Ecclesiae vastatae, hoc est, cum nulla fides, qui nulla charitas, incipit esse, describitur; qui status est, ut dictum, quo quia contra bonum charitatis sunt, etiam in nulla fide sint, imprimis in nulla agnitione Divini Humani et Sancti procedentis Domini; hoc 1 corde negant omnes illi qui in vita mali sunt, nempe omnes illi qui alios prae se contemnunt, odio habent omnes 2 qui se non colunt, qui in vindictis contra eosdem, immo in crudelitate, jucundum sentiunt quique adulteria pro nihilo reputant; melius suo tempore fecerunt Pharisaei qui negarunt aperte Divinum Domini, quam tales hodie qui, sui cultus et foedi lucri causa, Ipsum exterius sancte colunt, at interius profanum illud recondunt; hi quales successive fiunt describitur in sequentibus per "viros Sodomae," et demum per eversionem ejus, vers. 24, 25. [3] Se habet cum homine, ut prius aliquoties dictum, quod sint apud eam spiritus mali, et simul angeli; per spiritus malos communicat ille cum inferno, et per angelos cum caelo, n. 687: 697; quantum itaque vita ejus accedit ad malum, tantum influit infernum, quantum autem vita accedit ad bonum, tantum influit caelum, ita Dominus: inde constat quod qui in vita mali, non possint agnoscere Dominum, sed quod innumera sibi fingant contra Ipsum, quia influunt 3 phantasiae inferni, quas recipiunt; at qui in vita hoc sunt, ii agnoscunt Dominum quia influit caelum, in quo amor et charitas principale est, quia caelum est Domini, a Quo omnia amoris et charitatis, videatur n. 537, 540, 547, 548, 552, 553, 685, 2130. @1 haec.$ @2 eos.$ @3 influant I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2355

#2355 Vers. 6, 7. Et exivit ad eos Lot ad januam, et ostium clausit post se. Et dixit, Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis. "Exivit ad eos Lot ad januam" significat quod prudenter se applicaret: "et ostium clausit post se" significat ne violarent bonum charitatis, et negarent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini: "et dixit" significat exhortationem: "Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis" significat ne violent illa; "fratres" dicit, quia ex bono ex quo exhortatus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2356

#2356 1 Quod "exivit ad eos Lot ad januam" significet quod prudenter se applicaret, constat ab interiore sensu "januae," et "exire ad januam"; "janua" in Verbo significat id quod introducit seu intromittit vel ad verum, vel ad bonum, vel ad Dominum; inde est quod etiam "janua" significet ipsum verum, tum ipsum bonum, ut et Ipsum Dominum, nam verum ducit ad bonum, et bonum ad Dominum; talia repraesentabant "janua et vela tentorii," tum quoque templi, videatur n. 2145, 2152, 2576; [2] quod illa significatio sit januae, patet a Domini verbis apud Johannem, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; huic janitor aperit. Ego sum janua ovium, ... per Me si quis introiverit, salvabitur, x 1-3, 7, 9; ibi "janua" pro vero et bono, ita pro Domino, Qui est ipsum verum et bonum. Inde patet quid significatur per "intromitti per januam" in caelum, proinde quid per "claves" quibus aperitur. [3] Hic autem per "januam" significatur aliquod bonum, genio eorum qui obsiderunt domum, adaequatum, nam "janua" distinguitur hic ab "ostio," et erat ante domum, quod patet ex ea quod Lot exiverit et quod ostium clauserit post se; et quod bonum illud esset beatum vitae, constat ab illis quae mox sequuntur, quo persuaderet illis qui in falso et malo erant; nam tales non persuaderi se patiuntur per ipsissimum bonum, id enim rejiciunt; ex quibus patet quod per "exire ad januam" hic significetur, quod prudenter se applicaret. @1 A has two versions of 2356-9, the former of which is deleted (see Appendix volume).$

Arcana Coelestia 2

Passage 2357

#2357 "Et ostium clausit post se": quod significet ne violarent bonum charitatis, et negarent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat ab illis quae nunc dicta sunt; "claudere ostium 1 "est ne intrent, hic ne in bonum significatum per "domum," ac ita ad Divinum et Sanctum Domini. Involvunt haec etiam arcaniora, in quorum sensum et ideam veniunt angeli cum haec leguntur, nempe quod illi qui in vita mali sunt, non ulterius admittantur quam ad cognitionem boni et Domini, non autem usque ad ipsissimam agnitionem et fidem; ex causa quia, quamdiu in malo sunt, non simul in bono esse possint; servire simul duobus dominis nemo potest; qui semel agnoscit et credit, si redit ad vitam mali, profanat bonum, et sanctum, qui autem non agnoscit et credit, is nec profanare potest; ideo ex Providentia Domini cavetur, ut 2 homo admittatur ulterius in ipsam agnitionem et fidem cordis quam quantum dein teneri in illa potest; et hoc ob causam poenae profanationis, quae in inferno gravissima est; [3] (m)haec causa est quod tam paucis hodie concedatur ex corde credere quod bonum amoris et charitatis sit caelum in homine, et quod omne Divinum sit in Domino, in vita enim mali sunt:" hoc nunc est quod interius significatur per quod "Lot clausit ostium post se"; ostium enim erat interior janua per quam in ipsam domum ubi angeli, intrabatur, hoc est, in bonum in quo Dominus. @1 i ad domum.$ @2 A d ne i ut, I has ut which T changes unnecessarily to ne; cavetur is used in the sense of "guard against."$

Arcana Coelestia 2

Passage 2358

#2358 "Et dixit": quod significet exhortationem, constat ex illis quae nunc sequuntur, ita absque ulteriore explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2359

#2359 "Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis": quod significet ne violarent illa, nempe bonum charitatis ac Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat a significatione "malefacere" quod "sit violare. Ex his, quod agatur de illis qui intra Ecclesiam, et quod ii sint qui per "viros Sodomae" intelliguntur, patet, nam violare illa nemo potest nisi qui Verbum habet. Quod haec sanctissima sint, constare potest ex eo quod nemo admitti queat in regnum Domini, hoc est, in caelum, nisi sit in bono amoris et charitatis, et nemo in bono amoris et charitatis esse potest nisi agnoscat Domini Divinum et Sanctum; ab Ipso Solo illud influit, et quidem in ipsum bonum quod ab Ipso; Divinum non potest influere nisi in Divinum, nec communicari homini nisi per Divinum Humanum et inde Sanctum Domini; inde intelligi potest quid sit quod Dominus sit Omne in omnibus Sui regni, tum quod nihil boni quod apud hominem, sit hominis, sed Domini.

Arcana Coelestia 2

Passage 2360

#2360 Quod "fratres" dicat quia ex bono ex quo exhortationem, constat a significatione "fratris"; "frater" significat idem in Verbo ac proximus, ex causa quia quisque amare debet proximum sicut seipsum, ita fratres dicti ex amore seu, quod idem, ex bono; haec nominatio et salutatio proximi venit inde quod Dominus in caelo omnium Pater sit, (c)et quod omnes amet ut filios; et sic quod amor sit conjunctio spiritualis; refert inde universum caelum sicut unam generationem ex amore et charitate, n. 685, 917; [2] ideo omnes filii Israelis quia regnum Domini caeleste, hoc est, amoris et charitatis, repraesentabant, inter se "fratres" dicti sunt, tum quoque "socii," sed hoc, seu socii, non ex bono amoris sed ex vero fidei; ut apud Esaiam, Vir socium suum adjuvant, et fratri suo dicit, Confirma te, xli 6: apud Jeremiam, Sic dicetis vir ad socium suum, et vir ad fratrem suum, Quid respondit Jehovah? et quid locutus est Jehovah? xxiii 35: apud Davidem, Propter fratres meos et socios meos loquar, Age pacem in te, Ps. cxxii 8: apud Mosen, Non urgebit socium suum et fratrem suum, quia proclamata intermissio Jehovae, Deut. xv 2, 3: apud Esaiam, Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, xix 2: apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete, et super ullo fratre ne fidatis, omnis namque frater supplantando supplantabit, et omnis socius calumniabitur, ix 3 [A.V. 4]. [3] Quod omnes ab Ecclesia illa dicti sint uno nomine fratres, apud Esaiam, Adducent omnes fratres vestros de omnibus gentibus munus, et Jehovae, super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super dromadibus, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, lxvi 20; qui non sciunt praeter sensum litterae, ut judaei, non alios significari credunt quam Jacobi posteros, tum quod illi super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, super mulis reducentur ab illis quos gentes vocant, ad Hierosolymam; sed per "fratres" intelliguntur omnes qui in bono, et per "equos, currus, rhedas" illa quae sunt veri et boni, et per "Hierosolymam" regnum Domini: [4] apud Mosen, Cum fuerit inter te egenus de uno fratrum tuorum, in una portarum tuarum,... non obfirmabis cor tuum, et non claudes manum tuam e fratre tuo egeno, Deut. xv 7, 11: apud eundem, E medio fratrum tuorum pones super te regem, non poteris dare supra te vinum alienigenam, qui non frater tuus ille;... et non efferet 1 se cor (c)ejus prae fratribus suis, Deut. xvii 15, 20: apud eundem, Prophetam e medio tui, de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Jehovah Deus tuus, Huic oboedietis, Deut. xviii 15, 20. Exinde patet quod judaei et Israelitae se omnes dixerint fratres, (m)foederatos autem socios (n); at quia illi nihil praeter historica et mundana Verbi sapiebant, inde fratres se dixisse credebant quia omnes filii unius patris seu Abrahami essent; at in Verbo non dicti sunt fratres inde, sed a bono quod repraesentabant; "Abrahamus" etiam in sensu interno non 2 aliud est quam ipse amor, hoc est, Dominus, n. 1893: 1965, 1989, 2011, Cujus filii, et sic fratres, sunt qui in bono, immo omnes qui "proximus" dicuntur, ut Dominus docet apud Matthaeum, Unus est vester Magister, Christus, omnes vos fratres estis: xxiii 8: [6] apud eundem, Quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio quicumque dixerit fratri suo Raka, obnoxius erit synedrio... Si obtuleris munus [tuum] super altari, et apud hoc recordatus fueris. quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque ibi munus coram altari, et abi prius reconciliare fratri, v 22-24: apud eundem, Cur cernis festucam, quae in oculo fratris tui?... quomodo dices fratri tuo, Sine festucam ejiciam ex oculo tuo? vii 2-4: apud eundem, Si peccaverit in te frater tuus, abi et argue eum inter te e ipsum solum: si te audiverit, lucratus es fratrem tuum, xviii 15: apud eundem, Accedens Petrus ad Ipsum, dixit, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo? xviii 21: apud eundem, Sic et Pater Meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis suo quisque fratri ex cordibus delicta eorum, xviii 35. [7] Ex his liquet quod omnes in universo dicantur fratres qui proximus et hoc inde quia quisque amare debet proximum ut seipsum, ita ei amore seu bono: et quia Dominus est Ipsum Bonum, et omnes spectat ex bono 3, et est Ipse Proximus in supremo sensu, Ipse quoque illo: vocat fratres, ut apud Johannem, Dixit Jesus ad Mariam,... Abi ad fratres Meos, xx 57: et apud Matthaeum, Respondens rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40. Inde nunc constat quod "frater" sit vox amoris. @1 efferat.$ @2 nec.$ @3 After sensu.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2361

#2361 Vers. 8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculi vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae. "Ecce quaeso mihi duae filiae quae non cognoverunt virum" significat affectiones boni et veri: "educam quaeso eas ad vos" significat beatitudinem ex illis: "et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris" significat fruitionem quantum perciperent ex bono: "tantum viris illis ne faciatis quicquam" significat quod non Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini violarent: "quia propterea venerunt in umbram trabis meae" significat quod in bono charitatis sint; "umbra trabis" est in ejus communi obscuro.

Arcana Coelestia 2

Passage 2362

#2362 "Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum": quod significet affectiones boni et veri, constat (c)a significatione "filiarum" quod sint affectiones, de qua 1 n. 489-491; "quod non cognoverint virum" significat quod non falsum contaminaverit illas, "vir" enim significat rationale verum, tum quoque in opposito sensu falsum, n. 265, 749, 1007: sunt binae affectiones, nempe boni et veri, videatur n. 1997; illa seu affectio boni, constituit Ecclesiam caelestem, et vocatur in Verbo "filia Zionis," ut et "filia virgo Zionis"; haec autem, seu affectio veri, constituit Ecclesiam spiritualem, et vocatur in Verbo "filia Hierosolymae"; [2] ut apud Esaiam, Sprevit te, subsannavit te filia virgo Zionis, post te caput movit filia Hierosolymae xxxvii 22; 2 Reg. xix 21: apud Jeremiam, Quid assimilabo tibi o filia Hierosolymae? quid aequabo tibi, et consolabor te, virgo filia Zionis? Thren. ii 13: apud Micham, Tu o turris gregis, clive filiae Zionis usque ad te veniet et veniet dominium prius, regnum filiae Hierosolymae, iv 8: apud Zephaniam, Jubila filia Zionis, clangite Israel, laetare et exsulta in toto corde filia Hierosolymae, iii 14: apud Zachariam. Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus veniet tibi, ix (x)9; Matth. xxi 5; Joh. xii 15. [3] Quod Ecclesia caelestis, seu regnum caeleste Domini, ex affectione boni, hoc est, ex amore in Ipsum Dominum, dicatur "filia Zionis" videatur adhuc, Esai. x 32; xvi 1; lii 2; lxii 11; Jer. iv 31; vi 2, 23; Thren. i 6; ii 1, 4, 8, 10; Mich. iv 10, 13; Zach. ii 14; Ps. ix 15 [A.V. 14]; et quod Ecclesia spiritualis, seu regnum spirituale Domini, ex affectione veri, et sic ex charitate erga proximum, dicatur "filia Hierosolymae," Thren. ii 15. De utraque illa Ecclesia; qualis una et qualis altera: pluries in Parte Prima actum est. [4] Ecclesia caelestis ex eo quod ex amore in Dominum sit in amore erga proximum, assimilatur imprimis filiae innuptae seu virgini, immo etiam vocatur virgo, ut apud Johannem, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt: hi sunt qui sequuntur Agnum, quo vadit,... immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. xiv 4, 5; ut quoque repraesentaretur hoc in Ecclesia Judaica, injunctum fuit sacerdotibus, ut "non viduas, sed virgines in uxores acciperent," Lev. xxi 13-15; Ezech. xliv 22. [5] Ex his quae in hoc versu sunt, constare potest quam purum sit Verbum in sensu interno, tametsi aliter in littera apparet; dum enim haec leguntur, "Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, e faciatis eis sicut bonum in oculis vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam," non aliud quam quoddam impurum subit ideas, imprimis in illorum qui in vita mali sunt; sed usque quam casta haec sint in sensu interno, patet ab explicatione, nempe quod significent affectione: boni (c)et veri, (c)ac beatitudinem quam perciperent ex fruitione earum illi qui Divinum et Sanctum Domini non violant. @1 prius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2363

#2363 "Educam quaeso eas ad vos": quod significet beatitudinem ex illis, nempe ex affectionibus boni et veri, constat a sensu eorum verborum, cum praedicantur de affectionibus, quae per "filias" hic intelliguntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod beatitudo e felicitas solum sit in affectione boni et veri, alte ignorant omnes qui in malo et ejus jucundo sunt; beatitudo in affectione boni et veri illi: apparet vel sicut quoddam nullum, vel sicut quoddam triste, quibusdam ut quoddam dolorificum, immo ut mortiferum; genii et spiritus infernales tales sunt; putant hi et credunt, si illis auferretur jucundum amoris sui et mundi, consequenter malorum inde, quod nihil vitae ii: superesse possit; at cum iis ostenditur quod tunc ipsa vita cum beato et felici incipiat, triste quoddam ex jactura sui jucundi sentiunt 1 et cum adducuntur inter (c)eos qui in tali vita sunt, dolor et cruciatu eos occupat; praeter quod tunc quoque sentire incipiant in se cadaverosum quoddam ac dirum infernale, quare vocant caelum in quo illud beatum et felix, suum infernum, et quantum se a facie Domini removere et abscondere possint 2, aufugiunt. [2] Quod tamen usque omne beatum et felix consistat in affectione boni quod est amoris et charitatis, (c)ac veri quod fidei, quantum hoc ducit ad illud, constare potest ex eo quod caelum, hoc est, vita angelica in eo consistat, tum quod ab intimis afficiat, quia per intima influit a Domino, videatur n. 540, 541, 545; tunc etiam sapientia et intelligentia intrat et opplet ipsius mentis adyta, et incendit bonum caelesti flamma, (c)et verum caelesti luce, et hoc cum perceptione beati et felicis, de qua non nisi quam ineffabile praedicari potest; qui in hoc statu sunt, ii percipiunt quam nulla et quam tristis et quam lamentabilis vita sit illorum qui in malis amoris sui et mundi sunt. [3] Sed ut sciat homo qualis haec vita sit respective, nempe vita amoris sui et mundi seu, quod idem, vita fastus, avaritiae, invidiae, odii, vindictae, immisericordiae, adulterii, qui aliqua ingenii dote pollet, characterem alicujus illorum sibi faciat, aut si possit, coram se, secundum ideas quas ab experientia, scientia et ratione de illis capere possit, depingat, tunc videbit quantum instat describendo vel depingendo, quam horrenda sint, et quod sint formae diabolicae in quibus nihil humanum; ejuscemodi formae fiunt omnes illi post mortem qui jucundum vitae in talibus percipiunt, ac eo horribiliores quo plus jucundi: [4] vicissim autem si characterem sibi faciat amoris et charitatis, aut quoque per formam sibi illum exprimat, videbit quantum instat describendo aut delineando, quod forma sit angelica, plena beatis et pulchris, in qua caeleste et Divinum. An quisquam credere possit quod binae illae formae simul esse possint; et 3 quod exui diabolica illa forma, et transcribi in formam charitatis queat, et hoc per fidem, cui contraria est vita? Post mortem enim manet unumquemvis vita seu, quod idem, affectio; secundum hanc est (o)tunc omnis cogitatio, proinde fides, quae se sic manifestat qualis corde fuerat. @1 i in se.$ @2 possunt.$ @3 aut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2364

#2364 "Et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris": quod significet fruitionem quantum ex bono, etiam constare potest ex sensu verborum, tum a serie, cum ea praedicantur de affectionibus 1, quae per "filias" significantur. Quod prudenter se applicuerit, significatum est per quod "exivit ad eos Lot ad januam," n. 2356; ipsa prudentia ex his dictis et reliquis in hoc versu patet, nempe quod fruerentur beatitudine affectionum boni et veri, quantum ex bono, quod significatur per quod "facerent eis sicut bonum in oculis eorum"; frui quantum ex bono, hic est quantum scirent quod sit bonum, ultra nemo obligatur flectuntur enim omnes a Domino ad bonum vitae per bonum fide eorum, ita aliter gentes quam Christiani, aliter simplices quam docti aliter infantes quam adulti: qui malo imbuerunt vitam, ii flectuntur per quod abstineant a malo ac intendant bonum, et hoc faciant secundum captum eorum; intentio seu finis tunc apud eos spectatur, et tametsi actus non sint boni in se, usque a fine trahunt aliquid boni (c)ac inde vitae, quod facit beatum eorum. @1 i boni et veri.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2365

#2365 Quod "tantum viris illis ne faciatis quicquam" significet quod non Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini violarent constat ex significatione virorum et 1 angelorum, de qua supra. @1 aut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2366

#2366 "Quia propterea venerunt in umbram trabis meae": quod significet quod in bono charitatis sint, constat ex significatione "domus quod sit bonum, n. 710, 2233 1, 2234, quae hic vocatur "umbra trabis," ex causa de qua mox. @1 Probably 2231 is meant.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2367

#2367 Quod "umbra trabis" sit in communi obscuro, ita se habet perceptio boni et veri non est nisi in obscuro apud hominem, etiam regeneratum, magis apud eum qui in externo cultu est qui per "Lotum hic repraesentatur; affectiones sicut perceptiones, quando in corporei est homo, hoc est, cum in corpore vivit, sunt communissimae, proinde obscurissimae, utcumque homo putat quod non ita sit; sunt myriades myriadum in unaquavis ejus affectiuncula, etiam in unaquavis ejus perceptionis idea, quae sicut una ei apparet, quod ex Divina Domini Misericordia ostendendum venit ubi de affectionibus et ideis agetur; homo pauca ex iis quae insunt, per reflexionem quandoque potes explorare ac describere, sed innumerabilia, immo indefinita, latent, quae nusquam ad ejus cognitionem veniunt, nec venire possunt quamdiu in corpore vivit, sed patent postquam corporea et mundana exstincta sunt; [2] quod satis constare potest ex eo quod homo qui in bono amoris et charitatis fuit, cum in alteram vitam transit, a vita obscura in clariorem, sicut a quadam nocte in diem, veniat, et quantum in caelum Domini, tantum in clariorem, usque ad lucem in qua sunt angeli, quorum lux intelligentiae et sapientiae ineffabilis est; ipsum lumen in quo est homo respective est sicut tenebricosum: inde hi dicitur quod "venerint in umbram trabis suae," quo significatur quo in suo communi obscuro sint, hoc est, quod parum sciat de Divino 1 et Sancto Domini, sed usque quod agnoscat 2 et fidem habeat, quod sit 3, et quod illud in bono charitatis sit, hoc est, apud eos qui in illo bono sunt. @1 i Humano.$ @2 illa.$ @3 d sint, i sit.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2368

#2368 Vers. 9. Et dixerunt, Accede ultra, et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando? Nunc malefaciemus tibi prae illis; et urserunt in virum, in Lot valde, et accesserunt ad effringendum ostium. "Et dixerunt" significat responsum ex ira: "accede ultra" significat minas irae eorum: "et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum" significat qui alia doctrina et alia vita: "et judicabit judicando?" significat num illi docebunt nos? "Nunc malefaciemus tibi prae illis" significat quod bonum charitatis magis rejicerent quam Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini: "et urserunt in virum" significat quod vim inferre vellent vero: "in Lot valde" significat quod maxime bono charitatis: et accesserunt ad effringendum ostium" significat quod venirent usque ad conatum destruendi utrumque.

Arcana Coelestia 2

Passage 2369

#2369 "Et dixerunt": quod significet responsum ex ira, constare potest ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, ita absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2370

#2370 "Accede ultra": quod significet minas irae 1, nempe contra bonum charitatis, constat a significatione "Loti" quod sit bonum charitatis, ad quem et de quo haec dicta sunt, quae quod minae irae sint, ab ipsis verbis patet, et a sequentibus, quod etiam involvant quod prorsus illud rejicerent, si plura de eo loqueretur et suaderet, quod est "accede ultra." @1 i eorum, as 2368.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2371

#2371 "Et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum": quod significet qui alia doctrina et alia vita sunt, constat a significatione "peregrinari" quod sit instrui et vivere, ita doctrina et vita, de qua n. 1463, 2025. Hic, status Ecclesiae describitur qualis est circa ultima tempora quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quod nempe bonum charitatis quia secessit prorsus e vita, etiam rejiciatur ex doctrina; [2] hic non de illis agitur qui bonum charitatis falsificant, in sui favorem explicando, (c)et propter se ut maximi sint, et propter mundi bona ut omnia possideant, [meritorium faciunt]; ac dispensationes mercedum sibi arrogant, et sic bonum charitatis variis artibus et illusoriis modis conspurcant: sed de illis qui nihil de bonis charitatis seu de bonis operibus, sed solum de fide ab illis separata, audire volunt, et hoc ex ratiocinatione quod non nisi quam malum sit in homine et quod bonum quod ab ipso etiam in se malum sit, in quo sic nihil salutis, et quod mereri caelum per aliquod bonum nemo possit, ita non per illud salvari, sed solum per fidem, qua agnoscant meritum Domini; haec doctrina est quae ultimis temporibus quando exspirare incipit Ecclesia, viget et ardenter docetur et faventer arripitur; [3] se concludere inde, quod aliquis vitam habere possit 1 malam, et fidei bonam, falsum est; tum quoque, quia non nisi malum 2 in homine, non dari queat bonum a Domino, in quo quia Dominus est, caelum est, et quia caelum, est beatum et felix: demum, quia nemo per aliquod bonum mereri queat 3, quod non detur bonum caeleste a Domino" in quo spectatur meritum ut quoddam enorme; in tali bono sui omnes angeli, in tali omnes regenerati, et in tali qui jucundum, immo beatum in ipso bono seu in ejus affectione percipiunt; de hoc bono seu de hac charitate, ita Dominus apud Matthaeum. Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, odio habebis inimicum tuum: Ego dico vobis, [Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis], benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, sitis filii Patris vestri, Qui in caelis:... nam si amaveritis amant vos, quod praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? nonne etiam publicani sic faciunt? v (x)43-48: similiter apud Lucam cum his adjectis, Benefacite atque mutuo date, nihil inde sperantes, tunc ei merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, vi 27-36; [4] ubi describitur bonum quod a Domino, et quod sit absque omni fine retributionis, quare qui in illo, vocantur "filii Patris Qui in caelis," ac "filii Altissimi"; et quia in illo est Dominus, etiam est merces: apud Lucam, Quando feceris prandium aut cenam, ne voca amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte illi te vicissim vocent, fiatque tibi retributio; sed quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, caecos, tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum, retribuetur tibi resurrectione mortuorum 4, xiv 12-14; "prandium, cena, convivium" est bonum charitatis, in quo cohabitatio Domini cum homine, n. 2341, quare per illud describitur, et manifeste patet, quod retributio sit in ipso bono, quia in illo Dominus, nam dicitur, "retribuetur in resurrectione mortuorum." [5] Qui bonum ex se, quia Dominus ita mandavit, facere student, ii sunt qui tandem accipiunt hoc bonum, et qui dein instructi agnoscunt fide quod omne bonum sit a Domino, n. 1712, 1937, 1947, et tunc aversantur ita meritum sui, ut cum modo cogitant de merito, contristentur, et percipiant beatum et felix apud eos in tantum diminui; aliter qui id non faciunt, sed agunt vitam mali, docendo et profitendo quod in fide separata sit salus; ii nec sciunt quod tale bonum dabile sit; et quod mirum; iidem in altera vita, quod a multa experientia scire datum, ex bonis quibuscumque quorum reminiscuntur, mereri volunt caelum, quia tunc primum sciunt quod in fide separata a charitate non sit salus; sed tunc sunt illi, de quibus Dominus apud Matthaeum, Dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen quum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, vii 22, 23; apud eosdem etiam apparet quod nihil prorsus attenderint ad omnia illa, quae Ipse Dominus de bono amoris et charitatis toties docuit, sed quod illa fuerint [iis] sicut nubes quae praetervolant, aut sicut visa in nocte, ut quae apud Matthaeum iii 8, 9; v 7-48; vi 1-20; vii 16-20, 24-27; ix 13; xii 33; xiii 8, 23; xviii 21, 22, 23 ad fin.; xix 19; xxii 34-39; xxiv 12, 13; xxv 34 ad fin.; Marc. iv 18-20; xi 13, 14, 20; xii 28-35; Luc. iii 8, 9; vi 27-39, 43 4 ad fin.; vii 47; viii 8, 14, 15; (x)25-28; xii 58, 59; xiii 6-10; Joh. iii 19, 21; v 42; xiii 34, 35; xiv 14, 15, 20, 21, 23; xv 1-8, 9-19; xxi 15-17 5. Haec nunc et similia sunt quae significata sunt per quod "viri Sodomae," hoc est, illi qui in malo, n. 2220, 2246, 2322, "dixerint ad Lotum, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando?" hoc est: Qui alia doctrina et alia vita, num illi docebunt nos? @1 possit after bonam.$ @2 i quam.$ @3 est d queat.$ @4 Sch. justorum, Gk. [ ] (dikaion). There is no record of any other reading. In 6393 and 9263 S has justotum, in 9263 to illustrate justus, but in AE 695 and AR 639 he has mortuorum, in the latter to illustrate mortuus.$ @4 AI i iv 43-49, probably a confusion with vi 43-49.$ @5 i praeter alia.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2372

#2372 "Et judicabit judicando": quod significet Num illi docebunt nos? constat a significatione "judicare" quod sit docere; quod "justitia" praedicetur de exercitio boni, "judicium" autem de instructione veri n. 2235 ostensum est; inde est quod "judicare" in sensu interno sit instruere seu docere: docere verum est idem ac docere quid bonum quia omne verum spectat bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2373

#2373 Quod "nunc malefaciemus tibi prae illis" significet quod bonum charitatis magis rejicerent quam Divinum Humanum Sanctum procedens Domini, constare potest a significatione "Loti quod sit bonum charitatis, Lot enim repraesentat eos qui in bono charitatis sunt, n. 2324, 2351, 2371; et a significatione virorum 1 seu angelorum, quod sit Dominus quoad Divinum Humanum et Sanctum procedens, de qua supra; inde patet quod "malefacere tibi prae illis" sit ille sensus. Quod illi qui in malo sunt 2 intra Ecclesiam, rejiciant magis charitatem quam negent Dominum, causa est quod sic concupiscentiis suis favere possint per religiosum quoddam, ac habere cultum externum interno nullo, hoc est, cultum oris non cordis, quem cultum quo magis Divinum et Sanctum faciunt, eo magis in dignitate sunt et in lucro; praeter plures alias causas quae latent, sed usque patent: cum tamen ita se res habet quod, qui rejicit unum, nempe doctrina et simul vita, etiam rejiciat alterum; si non ausit ore, usque facit corde; quod etiam exprimitur in sensu litterae per quod "accesserint ad effringendum ostium," quo significatur quod venerint usque ad conatum destruendi utrumque; sed quid conatum ibi quin in actum erumpat, nec latet. @1 i duorum.$ @2 After Ecclesiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2374

#2374 Quod "urserunt in virum" significet quod vim inferre vellent vero, constat a significatione "viri" quod sit intellectuale rationale apud hominem, et quia hoc, est verum, de qua n. 158, 1007. "Vim inferre" vero est pervertere illa quae sunt fidei, quae pervertuntur cum separantur a charitate, et cum negatur, quod non 1 ducant bonum vitae. @1 So AI but T d. This repetition of negative is an occasional classical construction. Negatur may be regarded as meaning "is denied, saying."$

Arcana Coelestia 2

Passage 2375

#2375 Quod "in Lot valde" significet quod maxime bono charitatis constat a significatione "Loti" quod sit bonum charitatis, de qua supra n. 2324, 2351, 2371, 2373 ex ipsis his verbis, quod "urserint in virum, in Lot valde," constare potest quod aliud quid significetur per "virum," et aliud per "Lot valde," alioquin unum satis fuisset.

Arcana Coelestia 2

Passage 2376

#2376 Quod "accesserunt ad effringendum ostium" significet quod venirent usque ad conatum destruendi utrumque, constat ex significatione "accedere" quod sit conari; et (c)a significatione "ostii" quod sit id quod introducit ad bonum et ad Dominum, tum quod sit ipsum bonum, et Ipse Dominus, de qua n. 2356, 2357; haec quomodo se habent, videatur supra n. 2373.

Arcana Coelestia 2

Passage 2377

#2377 Vers. 10. Et emiserunt viri manum suam, et introduxerunt Lotum ad se in domum, et ostium clauserunt. "Emiserunt viri manum suam" significat Domini potentem opem: "et introduxerunt Lotum ad se in domum" significat quod Dominus tutetur eos qui in bono charitatis sunt: "et ostium clauserunt" significat quod etiam omnem aditum ad eos praecludat.

Arcana Coelestia 2

Passage 2378

#2378 "Emiserunt viri manum": quod significet Domini potentem opem, constat a significatione "virorum" quod sit Dominus, de qua supra; et a significatione "manus" quod sit potentia, de qua n. 878.

Arcana Coelestia 2

Passage 2379

#2379 Quod "introduxerunt Lotum ad se in domum" significet quod Dominus tutetur eos qui in bono charitatis sunt, constat a repraesentatione "Loti" quod sint qui in bono charitatis sunt, de qua supra; et a significatione "introducere ad se in domum" quod sit tutari; "introduci in domum" est in bonum, et qui in bonum, introducuntur in caelum, et qui in caelum, est ad Dominum, inde tuti ab omni infestatione quoad animas: quod homo qui in bono, quoad animam sit in societate cum angelis, et sic cum vivit in corpore, usque in caelo, tametsi id (t)tunc non novit, nec potest angelicum gaudium percipere quia est in corporeis et in praeparatione, videatur n. 1277.

Arcana Coelestia 2

Passage 2380

#2380 Quod "ostium clauserunt" significet quod etiam omnem aditum ad eos praecludat, constat a significatione "ostii" quod sit id quod introducit, n. 2356, 2357, 2376, ita aditus; inde est quod "claudere ostium" sit praecludere aditum: in altera vita praecluditur aditus per quod separentur boni a malis, ut a sphaeris persuasionum falsi et cupiditatum mali non infestari queant, nam penetrare exhalatio interni ad caelum nequit; in vita corporis praecluditur aditus, [per] quod principia et persuasiones falsi nihil efficere possint apud eos qui in bono; angeli qui apud eos, ilico dum infunditur aliquod falsum mali aut malum falsi, sive in sermone ab homine malo sive in cogitatione a spiritu seu 1 genio malo, avertunt, et ad aliquod verum et bonum in quo confirmati sunt, flectunt; et hoc utcumque infestarentur quoad corpus, quia hoc nihili aestimant respective ad animam. Homo dum in corporeis adhuc est, in tam communi obscura idea et perceptione est, n. 2367, ut vix sciat num in bono charitatis sit vel non, etiam ex causa quia non scit 2 quid charitas et quid proximus; sed sciendum quinam sunt; omnes illi in bono charitatis sunt qui conscientiam habent, hoc est, qui a justo et aequo, bono et vero nihil discedere volunt, propter ipsum justum et aequum, bonum et verum; hoc enim est ex conscientia; ac qui inde bene cogitant de proximo et ei bene volunt etiamsi foret inimico, et hoc absque omni retributione; hi sunt qui in bono charitatis sunt, sive extra Ecclesiam sive intra Ecclesiam, sint; qui intra Ecclesiam, iidem adorant Dominum, (c)et libenter audiunt et faciunt illa quae docuit. [3] Vicissim, qui in malo, nullam conscientiam habent; justum et aequum non curant nisi quantum inde lucra possint famam quod tales videantur; quid bonum et verum, quod vitam spiritualem afficiat, non sciunt, etiam rejiciunt sicut nullam 3 praeterea male cogitant de proximo, et ei male volunt, etiam male faciunt etiamsi foret amico si eis 4 non faveat, et jucundum in percipiunt; si quid boni, est ex fine retributionis; tales intra Ecclesia Dominum negant in occulto, et quantum honor, lucrum, fama aut vita non periclitantur, aperte. [4] Sed usque sciendum quod quidam putent se non esse in bono cum sunt, et quidam se esse in bono, cum non sunt; quod quidam putent se non esse in bono cum sunt, est causa quia dum reflectunt super id apud se, ilico ab angelis tunc in quorum societate sunt, insinuatur quod non in bono, ne sibi bonum tribuant et flectatur cogitatio in sui meritum et sic in praeferentiam sui prae aliis, si 5 aliter caderent in tentationes: [5] quod autem quidam putent esse in bono cum non sunt, est causa quia dum reflectunt super ilico a malis geniis et spiritibus in quorum consortio sunt, infundi quod sint in bono, jucundum enim mali credunt bonum, immo suggeritur quicquid boni aliis fecerint ex causis amoris sui et mundi bonum esse quod retribuendum, etiam in altera vita, ita quod mereantur prae aliis, quos contemnunt prae se, immo nihili aestimant; et quod mirum, ii si cogitarent aliter, caderent in tentationes, in quibus succumberent. @1 aut.$ @2 quod non sciat.$ @3 nullum$ @4 ei.$ @5 sin.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2381

#2381 Vers. 11. Et viros, qui januae domus, percusserunt caecitatibus, a parvo usque ad magnum, et laboraverunt ad inveniendum januam. "Viros, qui januae domus" significat rationalis et inde doctrinalia per quae vis infertur bono charitatis: "percusserunt caecitatibus" significat quod opplerentur falsitatibus: "a parvo usque ad magnum" significat in particulari et communi: "et laboraverunt ad inveniendum januam" significat usque ut non videre possent aliquid verum quod duceret ad bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2382

#2382 "Et viros, qui januae domus": quod significet rationalia et inde doctrinalia per quae vis infertur bono charitatis, constat a significatione "virorum" quod sint rationalia, de qua n. 158, 1007; a significatione "januae" quod sit introductio seu aditus 1, qui ducit vel ad verum vel ad bonum, ita doctrinale, de qua supra n. 2356; et a significatione "domus" quod sit bonum charitatis, de qua supra passim: hic quia agitur de illis, qui "accesserunt ad effringendum ostium," hoc est, qui conati destruere tam bonum charitatis quam Divinum et Sanctum Domini, n. 2376, intelliguntur rationalia mala et inde doctrinalia falsa, per quae vis infertur bono charitatis. @1 i primus.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2383

#2383 Quod "percusserunt caecitatibus" significet quod opplerentur falsitatibus, constat a significatione "caecitatis": caecitas praedicatur in Verbo de iis qui in falso sunt, tum quoque de iis qui in ignorantia veri; utrique vocantur "caeci," sed quinam intelliguntur, a serie rerum, imprimis in sensu interno, constare potest: quod "caeci" vocentur 1 qui in falso, constat ab his locis; apud Esaiam, Speculatores ejus caeci, omnes ii non sciunt, omnes ii canes muti, non possunt latrare, lvi 10; "speculatores caeci" pro iis qui ex ratiocinatione sunt in falso: apud eundem, Exspectamus lucem, et ecce tenebrae; splendores, in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, lix 9, 10: apud Jeremiam, Errarunt caeci in plateis, polluerunt se sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis [suis], Thren. iv 14; pro quod omnia vera polluta sint, "platea" pro veris in quibus errarunt, n. 2336: [2] apud Zachariam, In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore,... omnem equum populorum percutiam caecitate xii 4; "equus" hic et alibi in Verbo pro intellectuali, inde dicitur quod "equus percuteretur stupore," et quod "equus populorum percuteretur caecitate," hoc est, oppleretur falsitatibus: [3] apud Johannem, In judicium Ego in mundum veri, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant: audiverunt ex Pharisaeis haec, dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? Dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam autem dicitis, quod videamus 2 ideo peccatum vestrum manet, ix 39-41; hic caeci in utroque sensu, qui nempe in falso et qui in ignorant veri; qui intra Ecclesiam et sciunt quid verum, "caecitas" apud eos e falsitas; at qui non sciunt quid verum, ut qui extra Ecclesiam, "caecitas" apud eos est ignorantia veri, qui inculpati: [4] apud eundem, Occaecavit (c)eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis tuis, et intelligant corde, et sanem eos, xii 40; Esai. vi 9-11; pro quod satius foret ut in falsitatibus essent quam in veris, quia in vita mali qui si instruerentur in veris, ea non solum adhuc falsificarent, sed etiam malis conspurcarent; ex simili causa qua viri Sodomae percussi sunt caecitatibus, hoc est, doctrinalia opplerentur falsitatibus; cur hoc fiat, ostensum est, n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2426; (m)quia "caecum" significabat falsum, ideo Ecclesia repraesentativa Judaica prohibitum fuit sacrificare aliquod caecum, Lev. xxii 22; Deut. xv 21; Mal. i 8; tam vetitum quod caecus ex sacerdotibus accederet ad offerendum super altari, Lev. xxi 18, 21.(n) [6] Quod "caecitas" praedicetur de ignorantia veri, in quali sunt gentes, constat apud Esaiam, Audient in die illa surdi verba Libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18; "caeci" pro illis qui in ignorantia veri, praecipue qui extra Ecclesiam apud eundem, Educ populum caelum, et oculi erunt; et surdos, et aures eis, xliii 8; ubi de Ecclesia gentium: apud eundem, Ducam caecos in via non noverunt,... ponam tenebras coram iis in lucem, xlii 16: [7] et apud eundem, Dabo Te in lucem populi, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e claustro vinctum, e domo carceris sedentes tenebris, xiii 6, 7; ubi de Adventu Domini, quod tunc instruerentur illi qui in ignorantia veri; qui enim in falsitate sunt, ii se non ita patiuntur instrui, quia norunt verum, et confirmarunt se contra illud, et verterunt lucem in 3 tenebras, quae non discutiuntur: (m)apud Lucam, Dixit paterfamilias servo suo, Abi ocius in plateas 4 et vicos urbis, ac pauperes et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, xiv 21; ubi de regno Domini; quod pauperes, manci, claudi, caeci non significentur, patet, sed qui in sensu spirituali tales sunt(n): [8] apud eundem, Dixit Jesus, ut renuntiarent Johanni: quod caeci videant, claudi ambulent, leprosi mundentur, surdi audiant, mortui resurgant, pauperibus evangelium praedicetur, vii 22; secundum sensum litterae, per "caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes" non alii intelliguntur quam tales, quia ita etiam factam, nempe quod caeci receperint visum, surdi auditum, leprosi sanitatem, mortui vitam, [9] sed usque in sensu interno intelliguntur iidem qui apud Esaiam, Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, et saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, xxxv 5, 6; ubi de Adventu Domini et de nova tunc Ecclesia quae vocatur gentium, de quibus praedicatur quod essent "caeci, surdi, claudi, muti," ita dicti quoad doctrinam et vitam; nam sciendum, quod omnia miracula quae a Domino facta sunt, semper involverint talia, et inde significaverint quae per "caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes" in sensu interno intelliguntur; inde miracula Domini fuerunt Divina, sicut etiam illa quae facta sunt in Aegypto, in deserto, et reliqua de quibus in Verbo; quod est arcanum. @1 dicantur.$ @2 quia videmus.$ @3 i veri.$ @4 ocyus in plateis I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2384

#2384 "A parvo usque ad magnum": quod significet in particulari et communi, constat (c)a significatione eorum in sensu interno quando praedicantur de rationalibus et inde doctrinalibus, quae per "viros qui januae domus" significantur; particularia enim et communia similiter se habent, sunt enim particularia sicut "parva," et communia particularium sicut "magna"; quid particularia respective ad communia, et quomodo se habent, videatur n. 920, 1040, 1316.

Arcana Coelestia 2

Passage 2385

#2385 "Et laboraverunt ad inveniendum januam": quod significet usque ut non videre possent aliquid verum quod duceret ad bonum, constat a significatione "januae" quod sit introductio et aditus, et quod sit ipsum verum quia hoc introducit ad bonum, de qua supra n. 2356; hic autem per "januam" significantur cognitiones quae introducunt 1 ad verum; nam janua, ut supra n. 2356 dictum, erat ante domum, nam 2 dicitur quod Lot "exiverit ad januam, et ostium clauserit post se," vers. 6, inde "laborare ad inveniendum januam" est non videre aliquid verum quod duceret ad bonum: tales fiunt illi, imprimis ultimis temporibus, qui ex ratiocinatione excludunt doctrinalia, ac nihil credunt nisi prius capiant; [2] vita mali tunc continue in rationale eorum influit, et quoddam lumen fallax ex igne affectionum mali infundit et facit ut videant falsa sicut ver quemadmodum solent qui in lumine nocturno vident phantasmata; eadem dein confirmantur multis, et fiunt doctrinalia; sicut sunt illorum qui dicunt quod vita quae est affectionis, nihil faciat, sed solum fides quae est cogitationis: [3] quod principium unumquodvis qualecumque sit, si vel foret ipsum falsum, semel captum, innumeris possit confirmari ac ita in externa forma sisti, sicut foret ipsum veram, cuivis non esse potest; inde haereses, a quibus semel confirmatis nusquam receditur: sed ex falso principio non nisi quam falsa profluunt, quibus si interjecta sunt vera, usque cum principium falsum per illa confirmatur, fiunt vera falsificata, quia inquinata ab essentia principii: [4] aliter prorsus si ipsum verum pro principio accipitur, et hoc confirmatur, ut pro exemplo quod amor in Dominum, et charitas erga proximum, sint a quibus pendet omnis lex et de quibus loquantur omnes prophetae, ac ita quod illa sint essentialia omnis doctrinae et cultus, tunc illuminaretur mens ab innumerabilibus quae in Verbo quae alioquin latent occultata in obscuro principii falsi; immo tunc dissiparentur haereses, et ex pluribus fieret una Ecclesia, utcumque doctrinalia inde fluentia aut illuc ducentia, tum ritualia, differrent; [5] talis fuit Antiqua Ecclesia, quae per 3 plura regna erat extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem cis et trans Jordanem; apud eos doctrinalia et ritualia differebant, sed usque Ecclesia una fuit quia charitas iis essentialis; et tunc fuit regnum Domini in terris sicut in caelis, nam caelum tale est, videatur n. 684, 690; si ita regerentur omnes sicut unus homo a Domino, forent enim sicut membra et organa unius corporis quae tametsi non simili forma nec simili functione, usque se referant ad unum cor, a quo omnia et singula in sua forma, quae ubivis varia, pendent; tunc quisque diceret [de alio]: 4 In quacumque doctrina, et in quocunque cultu externo foret, hic frater meus", video quod colat Dominum et quod sit bonus. @1 introducant I.$ @2 i ostium autem ad domum.$ @3 i primo tempore.$ @4 A had Non possum damnare illum quod aliter sentiat, video etc. This ii deleted and the above inserted, but with est, not hic.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2386

#2386 Vers. 12. Et dixerunt viri ad Lotum, Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco. "Dixerunt viri ad Lotum" significat quod Dominus advertat eos qui in bono charitatis sunt: "adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco" significat quod omnes qui in bono charitatis, et omnia quae ejus, salvarentur, etiam qui in vero fidei, si a malo recederent; "generi" sunt vera associata affectionibus boni, hic associanda; "filii" sunt vera; "filiae" affectiones boni et veri; "omnis qui in urbe" est quicquid trahit aliquid de vero; "locus" est status mali.

Arcana Coelestia 2

Passage 2387

#2387 Quod "dixerunt viri ad Lotum" significet quod Dominus advertat eos qui in bono charitatis sunt, constat a significatione "virorum" quod sit Dominus, de qua n. 2378; a significatione "dicere" quod sit advertere; et a repraesentatione "Loti" quod sint illi qui in bono charitatis (o)sunt, de qua n. 2324, 2351, 2371; inde "quod viri dixerint ad Lotam" significat quod Dominus advertat eos qui in bono charitatis sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2388

#2388 "Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco": quod significet quod omnes qui in bono charitatis, et omnia quae ejus, salvarentur, etiam qui in vero fidei, si recederent a malo, constat ex significatione "generorum, filiorum, filiarum, urbis, et loci," de qua sequitur. [2] Quod illi qui in vero fidei sunt, si recedant a malo, salventur, ita se habet: vera fidei sunt ipsa vasa recipientia boni, n. 1900, 2063, 2261, 2269, et recipiunt bonum quantam homo recedit a malo; bonam enim continue influit a Domino, sed est malum vitae quod impedit quin 1 recipiatur in veris quae apud hominem in ejus memoria vel scientia; inde quantum recedit homo a malo, tantum intrat bonum et inapplicat se ejus veris; tunc veram fidei apud eum fit bonum fidei: homo quidem scire verum potest, etiam confiteri, incitante quadam causa mundana, immo etiam persuaderi quod sit verum, sed usque hoc verum non vivit quamdiu est in vita mali; est enim talis homo sicut arbor in qua folia, sed nihil fructus; et est verum illud sicut lux in qua nullus calor, qualis est tempore hiemis quando nihil crescit; at cum calor inest, tunc fit lux "qualis tempore veris quando omnia crescunt; verum in Verbo comparatur luci et vocatur lux, amor autem comparatur calori 2, et vocatur quoque calor spiritualis; (m)in altera vita etiam verum se manifestat per lucem, bonum autem per calorem; (o)at verum absque bono per lucem frigidam, sed 3 cum bono per lucem vernali similem.(n) Inde patet quid verum fidei absque bono charitatis; exinde 4 est quod generi e filii, per quos significata sunt talia vera, non salvati sint, sed solum Lot cum filiabus. [3] (m)Quia hic dicitur quod etiam qui in vero fidei si a malo recedant, salventur, sciendum quod sint illi qui profitentur fidem, ac nihil cogitant de charitate, ex causa quod sic instructi, e quod non sciant quid charitas, putantes quod solum sit dare aliis quod suum est, et misereri cujusvis, tum quod non sciant quid proximus, in erga quem charitas, putantes quod sint in genere omnes, fere absque discrimine, et usque iidem in vita charitatis erga proximum vivunt, quia in vita boni; iis nihil nocet quod fidem cum ceteris profiteantur nam eorum fidei inest charitas, haec enim significat omne bonum vitae in genere et in specie; quid itaque charitas, et quid proximus, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.(n) @1 i bonum.$ @2 i illa.$ @3 AI have calor... amori.$ @4 at.$ @5 inde.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2389

#2389 Quod "generi" sint vera associata affectionibus boni veri, hic associanda, constat a significatione "generorum"; "vir, in Verbo significat verum, et "uxor" bonum, n. 265, 749, 915, 1007, ex causa quia est instar conjugii inter veram et bonum, n. 1432, 1904, 2173; inde "generi" significant cognitiones veri quibus (x)associatae affectiones boni, quae sunt "filiae," hic autem associandae, nam dicitur vers. seq. quod "exivit Lot, et locutus est ad generos accipientes," hoc est, accepturos "filias suas."

Arcana Coelestia 2

Passage 2390

#2390 Quod "filii" sint vera, seu quod idem, sint illi qui in veris, constat a significarione "filiorum" quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147.

Arcana Coelestia 2

Passage 2391

#2391 Quod "filiae" sint affectiones boni et veri seu quod idem, sint (c)ii qui in affectionibus illis sunt, constat a significatione "filiorum" quod sint affectiones illae, de qua n. 2362.

Arcana Coelestia 2

Passage 2392

#2392 Quod "omnis qui in urbe" sit quicquid trabit aliquid de vero, constat a significatione "urbii" quod sit doctrinale, ita verum in suo complexu, de qua n. 402, 2268.

Arcana Coelestia 2

Passage 2393

#2393 Quod "locus" sit status mali, constat a significatione "loci" quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377; hic status mali, quia erat Sodoma, per quam significatur malum in genere, n. 2220, 2246, 2322.

Arcana Coelestia 2

Passage 2394

#2394 Vers. 13. Quia perdentes nos locum hunc, quia magnus factus est clamor eorum coram Jehovah, et misit nos Jehovah ad perdendum eum. "Quia perdentes nos locum hunc" significat quod status mali in quo erant, damnaret eos: "quia magnus factus est clamor eorum coram Jehovah" significat quia falsum ex malo tantum est: "et misit nos Jehovah ad perdendum eum" significat quod non possint quin perirent.

Arcana Coelestia 2

Passage 2395

#2395 "Quia perdentes nos locam hunc": quod significet quod status mali in quo erant, damnaret eos, constat a sensu "perdere" cum praedicatur de Domino, quod in significatu interno sit perire a malo hoc est, damnari; tum a significatione "loci" quod sit status mali, n. 2393. Multoties in Verbo occurrit quod "Jehovah perdat," sed in sensu interuo intelligitur quod homo semet perdat, Jehovah enim seu Dominus nullum perdit, sed quia apparet sicut foret a Jehovah seu Domino, quia omnia et singula videt, et omnia et singula regit, ita passim locutum est in Verbo ob causam ut inde homines teneantur in communissima idea, quod omnia sub oculis Domini sint, et omnia sub Ipsius auspicio, in qua idea cum primum tenenrur, dein possunt facile instrui; explicationes enim Verbi quoad sensum internum, non sunt nisi quam singularia quae communem ideam elucidant: causa euam est quod qui in nullo amore sunt, teneanrur in timore, et sic vereantur Dominum et ad Ipsum propter liberationem fugiant; inde patet quod nihil noceat quod credatur sensui litterae, tametsi internus aliud docet, modo illud fiat ex simplici corde; sed de his plenius in sequentibus ad vers. 24, n. 2447, ubi dicitur quod "Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem"; tantum abest ut angeli quia in sensu interno sunt, cogitent quod Jehovah seu Dominus aliquem perdat, ut solam ejus rei ideam non sustineant, quare cum haec et similia in Verbo ab homine leguntur, rejicitur quasi ad tergum sensus litterae, et abit tandem in illum, quod ipsum malum sit quod perdit hominem, 1 et quod Dominus neminem perdat, ut constare potest ab exemplo, de quo n. 1875. @1 A i et sic damnat illum. This should probably have been deleted for it continues et quod Dominus neminem perdat, minus damnet, quia nihil nisi bonum ab Ipso. From minus to Ipso is then deleted.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2396

#2396 "Quia magnus factus est clamor eorum coram Jehovah" quod significet quia falsum ex malo tantum est, constare potest ex significatione "clamoris," de qua n. 2240, quod praedicetur de falso et hic quod de falso ex malo, n. 2351.

Arcana Coelestia 2

Passage 2397

#2397. Quod "misit nos Jehovah ad perdendum eum" significet quod non possint quin perirent, se habent similiter ac illa qua supra n. 2395 dicta sunt. Quod "nos" seu viri aut angeli sint Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, supra ostensum est; per illud salvati sunt boni, et perierunt mali, at hi illa lege quod ipsum malum eos perderet; et quia inde perierunt et hoc per Adventu Domini in nondum, secundum apparentiam dicitur quod "missi ad perdendum, eos." [2] Aliquoties in Verbo de Domino dicitur quod "missus a Patre, ut quoque hic, "misit nos Jehovah," at ubivis per "mitti" significatur in sensu interno exire, ut apud Johannem, Illi acceperunt et cognoverunt vere quod a Te est exiverim, crediderunt quod Tu Me miseris, xvii 8: similiter alibi, ut apud eundem, Non misit Deus Filium Suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum, iii 17: apud eundem, Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, Qui misit Ipsum, v 23; praeter multoties alibi, ut Matth. x 40; xv 24; Joh. iii 34; iv 34; v 30, 36-38; vi 29, 39, 40, 44, 57; vii 16, 18, 28, 29; viii 16, 18, 29, 42; ix 4; x 36; xi 41, 42; xii 44, 45, 49; xiii 20, xiv 24; xvii 18; xx 21; Luc. iv 43; ix 48; x 16; Marc. ix 37; Esai. lxi 1. [3] Similiter dicitur de Sancto Spiritus, quod missum, hoc est, quod exeat a Divino Domini, ut apud Johannem, Jesus dixit, Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, spiritus veritatis qui "a Patre exit, ille testabitur de Me, xv 26: apud eundem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, xvi 5, 7. Inde "missi" dicebantur prophetae, quia verba quae locuti, ex Sancto Spiritus Domini exiverunt. Et quia ex Divino Bono omne Divinum Verum exit, vox "mitti" proprie de Divino Vero praedicatur. Quid autem sit "exire," etiam patet, nempe quod ille qui exit, seu illud quod exit, sit illius, a quo exit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2398

#2398 Vers. 14. Et exivit Lot, et locutus est ad generos suos, accipientes filias suas, et dixit, Surgite, exite e loco isto, quia perdens Jehovah urbem; et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus. "Exivit Lot" significat illos qui in bono charitatis, tum ipsum bonum charitatis; "locutus est ad generos suos accipientes filias suas" significat quod cum illis qui in veris quibus adjungi potuissent affectiones boni: "et dixit, Surgite, exite e loco isto" significat quod non manerent in statu mali: "quia perdens Jehovah urbem" significat quod non potuissent non perire: "et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus" significat irrisionem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2399

#2399 "Exivit Lot": quod significet illos qui in bono charitatis, tum ipsum bonum charitatis, prius aliquoties ostensum (o)est: qui enim repraesentat illos qui in bono, etiam significat ipsum illud bonum in quo sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2400

#2400 Quod "locutus ad generos suos accipientes filias suas" significet quod cum illis qui in veris quibus conjungi potuissent affectiones boni, constat ex significatione "generorum" quod sint cognitiones veri, proinde vera, de qua supra n. 2389, et a significatione "filiarum" quod sint affectiones boni, de qua etiam supra n. 2362; et quia dicitur quod locutus ad generos (o)suos accipientes filias (o)suas, significatur quod cum illis qui in veris quibus conjungi potuissent affectiones boni; quia conjungi potuissent, dicitur "generi sui," at quia non conjunctae essent, dicitur "accipientes filias." [2] Hic agitur de tertio genere hominum qui intra Ecclesiam, nempe de illis qui vera sciunt, sed usque in malo vivunt; sunt enim triplicis generis homines intra Ecclesiam: primum, qui in bono charitatis vivunt, hi repraesentantur per "Lotum"; alterum, qui prorsus in falso et malo, ac respuunt verum et bonum, hi sunt qui repraesentantur per "viros Sodomae tertium, qui quidem vera sciunt, sed usque in malo sunt, hi significantur hic per "generos"; sunt ii imprimis qui docent, sed verum quod docent, non altius radicem egit quam solet scientia solius memoriae, nam addiscitur et venditatur solum honoris et lucris causa: et quia humus apud tales in qua verum, sic est sui amor et mundi amor, iis nulla fides veri est nisi quaedam persuasiva inde, quae qualis sit, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; describuntur hic per "genera quod nihil crediderint de eversione Sodomae, sed quod irriserint"; fides eorum cordis etiam talis est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2401

#2401 Quod "dixit, Surgite, exite e loco isto" significet quod non manerent in statu mali, constat a significatione "surgere" et "exire tum "loci"; surgere in Verbo saepe legitur, sed parum cogitatur quid ulterius significat, quia inter familiares voces est, sed in sensu interno involvit elevationem, ut hic a malo ad bonum, mens enim elevat cum 1 recedit a malo, n. 2388: "exire" est recedere, seu non manere: "locus" autem est status mali, n. 2393; inde patet quod illa significentur. [2] Quales ii sunt qui in cognitionibus veri, sed simul in vitam ab, aliquod prius dictum est, nempe quamdiu in vita mali, quod nihil credat nam velle malum et inde facere malum, ac fide agnoscere verum nusquam datur; inde quoque patet quod non salvari queat homo per cogitare et loqui verum, immo bonum, cum non aliud vult, et ex suo velle non aliud facit quam malum; ipsum velle hominis est quod vivit post mortem, non ita ejus cogitare aliud quam quod fluit ex ejus velle; [3] cum itaque talis est qualis 2 ejus velle, constare potest, quid cogitare possit de veris fidei quae hausit, immo quae docuit, quia illa damnarent eum; tantum abest ut tunc ex illis cogitet, ut aversetur illa, immo, quantum permittitur, sicut diaboli turba, blasphemet. Putare possunt qui non instructi de vita post mortem, quod fac possint tunc recipere fidem cum vident quod Dominus regat universum caelum, et cum audiunt quod caelum sit amare Ipsum et proximum; sed tantum abest ut mali possint recipere fidem 3 hoc est, ex velle credere, quantum infernum abest a caelo; sunt enim prorsus in malo et inde in falso; ex falso solo adventu eorum, seu praesentia, cognoscitur et percipitur quod contra Dominum sint, ac contra proximum, ita contra bonum et inde contra verum; est sphaera nefanda quae ex vita eorum voluntatis, et inde cogitationis exhalat, n. 1048, 1053, 1316, 1504. [4] Si hoc potuisset fieri, quod crederent et boni fierent, ex sola instructione in illa vita, ne unus esset in inferno, nam Dominus, quotcumque sunt, ad Se in caelum vult elevare. Ipsius enim misericordia est infinita quia est ipsa Divina, et quidem erga universum genus humanum, ita erga tam malos quam bonos. @1 quando.$ @2 i post mortem.$ @3 hanc.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2402

#2402 "Quia perdens Jehovah urbem": quod significet quod non potuissent non perire, constat ab explicatione eorundem fere verborum, n. 2395, 2397.

Arcana Coelestia 2

Passage 2403

#2403 "Et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus": quod significet irrisionem, constat a significatione "ludere" quod sit esse quasi jocus, fabula, nugae 1, ita tale quod irriderent: "in oculis eorum" significat quod coram rationali eorum, ut constat (c)a significatione "oculorum," n. 212: inde patet qualis sunt qui in vero fidei et non simul in bono vitae. @1 i aut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2404

#2404 Vers. 15. Sicuti2 aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis. "Sicuti aurora ascendit" significat cum regnum Domini appropinquat: "ad festinandum adigebant angeli Lotum" significat quod Dominus detineret eos a malo et teneret in bono: "dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias inventas" significat verum fidei et affectiones veri et boni; "inventae" sunt quod separatae a malo: "ne forte consumaris in iniquitate urbis" significat ne perirent a malis falsi. @2 Et sicut I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2405

#2405 "Sicuti aurora ascendit": quod significet cum regnum Domini appropinquat, constat a significatione "aurorae" seu mane in Verbo.3 Quia agitur in hoc capite de successivis statibus Ecclesiae, primum actum est de eo quod factum in vespera, dein quod in nocte, nunc sequitur quid diluculo, et mox quid postquam sol egressus; diluculum exprimitur hic per "sicuti aurora ascendit," et tunc est cum probi separantur a malis, de qua separatione agitur in 2 hoc versu usque ad vers. 22, per quod Lot cum uxore et filiabus eductus sit 3, et salvatus: quod separatio praecedat judicium, constat a Domini: verbis apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas 4 ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis, xxv 32. [2] Tempus hoc, seu status hic, in Verbo dicitur "aurora," quia tunc venit Dominus, seu quod idem, tunc appropinquat regnum Ipsius; se habet enim similiter apud bonos, nam effulget tunc apud eos instar diluculi matutini seu aurorae; inde in Verbo adventus Domini comparatur "mane"; et quoque dicitur mane; quod comparetur, apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos a biduo, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, et cognoscemus, et persequemur ad cognoscendum Jehovam, sicut aurora egressus Ipsius, vi 2, 3; "biduum" pro tempore et statu qui praecedit; "dies tertius" pro judicio seu adventu Domini, ita pro appropinquatione regni Ipsius, n. 720, 901; qui adventus, seu quae appropinquatio comparatur "aurorae": [3] apud Samuelem, Deus Israelis sicut lux mane oritur sol, mane non nubes, splendore, a pluvia germen e terra, 2 Sam. xxiii 4; "Deus Israelis" pro Domino, non enim alius Deus Israelis in Ecclesia illa intellectus fuit, nam Is repraesentatus in omnibus et singulis ejus apud Samuelem Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, sicut aurora expansa super montes, ii 1, 2; ibi quoque de adventu Domini et regno Ipsius; "dies tenebrarum et caliginis" [dicitur], quia tunc separantur boni a malis, ut hic Lotus a viris Sodomae, ac postquam boni separati sunt, intereunt mali. [4] Quod adventus Domini seu appropinquatio regni Ipsius non comparetur mane, sed dicatur mane, apud Danielem, Dixit unus sanctus, Quousque visio, juge, et praevaricatio vastans? Dixit ad me, Usque ad vesperam mane, bis mille trecenta, et justificabitur Sanctus.... Visio vesperae et mane, quae dicta, veritas est, viii 13, 14, 26; "mane" hic manifeste pro adventu Domini: in apud Davidem, Populus tuus spontaneorum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis, ab utero ex aurora tibi ros nativitatis tuae: Ps. cx (x)3 ubi in toto psalmo de Domino, et de victoriis Ipsius in tentationibus, quae sunt "dies fortitudinis, et honores sanctitatis Ipsius"; "ab utero ex aurora" est Ipse, ita Divinus Amor ex quo pugnavit(n): [5] apud Zephaniam, Jehovah justus in medio ejus, non faciet perversitatem, in mane, in mane judicium [Suum] dabit in lucem, iii 5; "mane" pro tempore et statu judicii, quod est idem cum adventu Domini, et hoc idem cum appropinquatione regni Ipsius. [6] Quia "mane" illa significabat, ut idem repraesentaretur, mandatum est, Ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam,... et disponerent a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. xxvii 21; "vespera" ibi est diluculum ante mane, n. 2323 similiter Quod ignis super altari accenderetur singulis auroris, Lev. vi 5: tum quoque Quod de pecude paschali, et de sanctificatis sacrificiorum nihil relinqueretur ad mane, Exod xii 10; xxiii 18; xxxiv 25; Lev. xxii 29, 30; Num. ix 12; quo significatum, quod cum veniret Dominus, sacrificia cessarent. [7] (m)In communi sensu mane dicitur, tam cum aurora apparet quam cum sol exoritur, et tunc accipitur "mane" pro judicio tam de bonis quam super malis, sicut in hoc capite, "Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem: et Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem," vers. 23, 24; similiter pro judicio super malis,(n) apud Davidem, In matutinis perdam omnes impios terrae, ad exscindendum ex urbe Jehovae omnes operantes iniquitatem, Ps. ci, 8: et apud Jeremiam, Vir iste, sicut urbes quas evertit Jehovah, et non paenitet Ipsum, et audiat clamorem in mane, xx 16. [8] Quia "mane" in proprio sensu significat Dominum, Ipsius adventum, ita regni Ipsius appropinquationem, constare potest quid mane praeterea significat, nempe 5 exortum novae Ecclesiae, nam haec est regnum Domini in terris, et hoc tam in communi quam in particulari, immo etiam in singulari; in communi, quando exsuscitatur e novo aliqua Ecclesia in orbe; in particulari, quando regeneratur homo, et fit novus, nam tunc in illo exoritur regnum Domini, et ille fit Ecclesia; in singulari, quoties apud eum operatur bonum amoris et fidei, nam in hoc est Domini adventus: inde resurrectio Domini die tertio mane, Marc. xvi 2, 9; Luc. (x)xxiv 1; Joh. (x)xx 1, omnia illa involvit etiam in particulari et singulari, quod in mentibus regeneratorum quotidie; immo singulis momentis, resurgat. @3 i de qua sequitur$ @2 ab.$ @3 i foras.$ @4 eos I.$ @5 i quod.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2406

#2406 Quod "ad festinandum adigebant angeli Lotum" significet quod Dominus detineret eos a malo et teneret in bono, constat a significatione "festinare et adigere" quod sit urgere, per quae quod significetur detineri a malo, constat tam ex sensu interno istorum verborum quam ex sequentibus: sensus internus est quod cum Ecclesia desciscere incipit a bono charitatis, tunc a Domino fortius detineantur 1 a malo, quam cum in bono charitatis est: a sequentibus idem patet nempe quod tametsi angeli adigerent Lotum ad exeundum urbe, usque moratus sit, et quod apprehenderint manum ejus, uxoris et filiarum, et eduxerint 2 et statuerint extra urbem, per quae significatur et describitur qualis est homo in illo statu: hic enim agitur de secundo statu (o)hujus Ecclesiae; primus status descriptus est versibus 1-3 hujus capitis, qui talis quod in bono charitatis sint et Dominum agnoscant et quod [ab] Ipso in bono confirmentur; secundus status hic describitur qui est quod apud ipsos homines Ecclesiae mala incipiant agere contra bona, et quod tunc detineantur potenter a malis et teneantur in boni a Domino, de quo statu agitur in hoc versu et in sequentibus 15-17. [2] Quod ipsam rem attinet, pauci, si ulli, sciunt quod omnes, quotcumque sunt, homines 3 detineantur a malis a Domino, et hoc vi fortiore quam usquam homo credere possit; conatus enim cujusvis hominis perpetuus est in malum, et hoc tam ex hereditario in quod natus est, quam ex actuali quod ipse sibi comparavit, usque adeo ut si non detineretur a Domino, rueret quovis momento praeceps versus infimum infernum sed misericordia Domini tanta est ut unoquovis momento etiam minimo elevetur, ac ne illuc ruat, detineatur; hoc quoque apud bonos, sed cum differentia secundum vitam charitatis et fidei eorum; ita continue pugnat Dominus cum homine, et pro homine cum inferno tametsi non ita apparet homini; quod ita sit, a multa experientia scire datum est, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi; videatur etiam n. 929, 1581. @1 A ip homines Ecclesiae after tunc and homines after detineantur, but both insertions are deleted. Perhaps this should be detineantur to agree with est.$ @2 et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus.$ @3 i continue.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2407

#2407 Dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias inventas": quod significet verum fidei, et affectiones veri et boni, et quod "inventae" sint separatae [a malo], constat a significatione "surgere" quod sit elevari a malo, n. 2401; tum a significatione "uxoris" hic, quod sit verum fidei, de qua ad vers. 26, ubi agitur de uxore Loti quod versa in statuam salis; ut et 1 a significatione "duarum filiarum" quod sint affectiones veri et boni, de qua n. 2362: quod "inventae" sint separatae a malo, etiam constare potest, quia vindicatae. His paucis secundus hic status Ecclesiae describitur, quod nempe non ex bono se duci patiantur ad verum ut prius, sed per verum ad bonum, sed usque quod sint in affectione obscura boni; nam quantum verum fit dux, tantum obscurescit bonum; et 2 quantum bonum fit dux, tantum in luce sua patet verum. @1 tum.$ @2 at.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2408

#2408 "Ne forte consumaris in iniquitate urbis": quod significet ne perirent in malis falsi, constat a significatione "iniquitatis" quod sit malum, et a significatione "urbis" quod sit doctrinale, etiam falsum 1; de qua n. 402. Quid malum falsi, constare potest ab illis quae in Parte Prima n. 1212, 1679 dicta sunt. @1 i ut hic.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2409

#2409 Vers. 16. Et moratus, et apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus, in clementia Jehovae super eum, et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem. "Et moratus" significat repugnantiam a natura mali: "et apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus" significat quod Dominus potenter detinuerit a malis, et sic corroboraverit bona et vera significata per "Lotum, uxorem, et filias ejus": "in clementia Jehovae super eum" significat ex gratia et misericordia: "et eduxerunt eum, et statuerunt extra urbem" significat statum ejus tunc.

Arcana Coelestia 2

Passage 2410

#2410 "Et moratus": quod significet repugnantiam ex natura mali, constat ex illis quae supra n. 2406 dicta sunt: malum enim quod in homine, continue reagit contra bonum quod a Domino, adhaerescit malum ex hereditario et ex actuali homini in singulis ejus cogitationibus, immo in cogitationum minimus; hoc trahit eum deorsum, Dominus autem per bonum quod insinuat, detinet eum et tollit eum; ita suspensus tenetur homo inter malum et bonum, quare si vel minimo momento non (t)a Domino detineretur a malis, ex se rueret deorsum; et hoc magis in hoc statu in quo homo Ecclesiae quem "Lot" nunc repraesentat quam in statu priore; status ille est quod non ita ex bono quam e vero incipiat cogitare et agere, sic e distantia quadam a bono.

Arcana Coelestia 2

Passage 2411

#2411 Quod "apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus" significet quod Dominus potenter detinuerit a malis, et sic corroboraverit bona et vera significat per "Lotum, uxorem ejus, et filias ejus," constat (c)a significatione "virorum" quod sit Dominus, de qua supra; ex significatione "manu quod sit potentia, de qua n. 878; tum a significatione "Loti" quod sit bonum charitatis, de qua n. 2324, 2351, 2371, 2399; ex significatione "uxoris" quod sit verum fidei, de qua in sequente vers. 26; et a significatione "filiarum" quod sint affectiones veri et boni, de qua n. 489-49 2362; tum denique (c)ab illis quae dicta sunt n. 2388, nempe quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum detinetur homo a malo, proinde quod tantum corroborentur bona et vera significata per "Lotum, uxorem ejus, et duas filias ejus"; [2] hoc quoque quisque ex propria experientia, si reflectit, scire potest; quantum enim removetur a corporeis et mundanis, tantum in idea spirituali est, hoc est, elevatur versus caelum, ut fit, quando est 1 in aliquo cultu sancto quando in aliqua tentatione, tum quando in infortuniis aut in morbis; quod tunc remota sint corporea et mundana, hoc est, amores eorum, notum est; causa est, quae dicta, quod caeleste et spirituale a Domino continue influat, sed est malum et inde falsum, et est falsum et in malum, quae a corporeis et mundanis influunt, quae obstant quin recipiatur. @1 est after sancto.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2412

#2412 "In clementia Jehovae super eum": quod significet gratia et misericordia, constat ex significatione clementiae Jehovae, quae non alia esse potest quam gratia et misericordia; (m)quod homo detineatur a malo, et teneatur in bono a Domino, sit ex pura misericordia, videatur n. 1049. Quod dicatur et gratia et misericordia, ex causa de qua n. 598, 981, nempe, quod qui in vero sunt et inde bono, modo gratiam, at qui in bono et inde in vero, misericordiam Domini implorent; quod venit ex dissimili humiliationis et in adorationis statu apud unum quam apud alterum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2413

#2413 "Et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem": quod significet statum ejus tunc, constat ex significatione "educere" quod sit detinere, et a significatione "statuere extra urbem" quod sit a falso; status itaque tunc fuit quod per detentionem a malis, corroborata sint bona et vera a Domino.

Arcana Coelestia 2

Passage 2414

#2414 Vers. 17. Et fuit, cum educerent ii illos foras, et dixit, Eripe te super anima tua, ne respicias post te, et ne consistas in omni planitie; in montem eripe te, ne forte consumaris. "Et fuit, cum educerent ii illos foras" significat statum cum detinerentur a falso et malo: "et dixit, Eripe te super anima tua" significat quod consuleret vitae suae in aeternum: "ne respicias post te" significat ne spectaret ad doctrinalia: "et ne consistas in omni planitie" significat quod in nullo eorum moraretur: "in montem eripe te" significat ad bonum amoris et charitatis: "ne forte consumaris" significat si aliter, periret.

Arcana Coelestia 2

Passage 2415

#2415 "Et fuit, cum educerent ii illos foras": quod significet statum cum detinerentur a falso et malo, constat ab illis quae mox supra n. 2413 dicta sunt, tum ab illis quae n. 2388, 2411.

Arcana Coelestia 2

Passage 2416

#2416 Quod "dixit, Eripe te super anima tua" significet quod consuleret vitae suae in aeternum, constat absque explicatione: quomodo autem consuleret vitae suae, nunc sequitur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2417

#2417 "Ne respicias post te": quod significet ne spectaret ad doctrinalia, constat ex significatione "respicere post se 1," cum urbs erat post eum et mons erat ante eum; per "urbem" enim significatur doctrinale, n. 402, 2268, 2451 2, per "montem" autem amor et charitas, n. 795, 1430; quod ea significatio sit, patebit in explicatione ad vers. 26, ubi dicitur quod "respexit uxor ejus post eum, et facta statua salis": quisque scire potest quod in his, nempe "respicere post se," arcanum quoddam Divinum sit, et hoc quod altius lateat quam ut videri possit; in respiciendo enim post se, nihil criminosum apparet, sed usque quod tanti momenti sit, ut dicatur, quod "eriperet se super anima sua," hoc est, quod consuleret vitae suae in aeternum, non respiciendo post se; quid autem sit, spectare ad doctrinalia, in sequentibus videbitur: hic modo dicendum quid doctrinale; [2] doctrinale est duplex, unum amoris et charitatis, alterum fidei; omnis Ecclesia Domini in suo initio dum adhuc puella et virgo est, non aliud doctrinale habet, nec aliud amat quam charitatis, nam hoc est vitae; at Ecclesia successive se flectit ab hoc doctrinali, usque ut incipiat illud vilipendere, et tandem rejicere, et tunc nihil aliud doctrinale agnoscit quam quod vocatur fidei, quam cum separat a charitate, conspirat doctrinale cum vita mali. [3] Talis fuit Ecclesia primitiva seu gentium, post Adventum Domini; illa in suo initio non aliud doctrinale habuit quam amoris et charitatis, hoc enim docuit Ipse Dominus, videatur n. 2371 ad fin.; at post Ipsius tempus successive, sicut frigescere coepit amor et charitas, incepit doctrinale fidei, et cum illo dissensiones et haereses, quae auctae sicut huic incumbebant. [4] Similiter Antiqua Ecclesia, quae post diluvium, et per tot regna extensa fuit, n. 2385, illa in suo initio nec aliud doctrinale novit quam doctrinale charitatis, quia id spectabat et imbuebat vitam, et sic consulebant sibi in aeternum; at usque post aliquod tempus apud quosdam quoque excoli coepit doctrinale fidei, quam tandem separarunt a charitate, sed hos vocabant "Ham," quia in vita mali, videatur n. 1062, 1063, 1076. [5] Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, et prae ceteris "Homo" dicta, in ipsa perceptione amoris in Dominum et charitatis erga proximum fuit, ita doctrinale amoris et charitatis habuit sibi inscriptum; sed fuerunt etiam tunc qui fidem excoluerunt, quam cum tandem separabant a charitate, dicti sunt "Cain," nam per Cain significatur talis fides, et per "Habelem" quem occidit, charitas, videatur explicatio ad cap. iv Gen. [6] Inde constare potest quod duplex doctrinale sit, unum charitatis, alterum fidei, tametsi utrumque unum est in se, nam doctrinale charitatis involvit omnia fidei; at cum doctrinale fit ex illis solis quae sunt fidei, tunc dicitur doctrinale duplex quia separatur fides a charitate; quod hodie separata sint, constare potest inde quod nesciatur prorsus quid sit charitas et quid proximus; qui in solo doctrinali fidei sunt, nihil aliud charitatem erga proximum sciunt esse, quam dare ex suo aliis et misereri cujusvis, nam unumquemvis dicunt proximum absque distinctione; cum tamen charitas sit omne bonum quodcumque apud hominem, in ejus affectione, et in ejus zelo, et inde in ejus vita; [7] ut proximus omne bonum apud alios quo afficitur, proinde illi qui in bono sunt, et hoc cum omni distinctione; ut pro exemplo, ille in charitate et misericordia est qui justitiam et judicium exercet, puniendo malos et remunerando bonos; in puniendo malos est charitas, nam sic zelo fertur emendandi illum, et simul tutandi alios, ne inde iis malum; sic enim consulit et bene vult ei qui in malo seu inimico, (c)ac sic consulit et bene vult aliis ac ipsi reipublicae, et hoc ex charitate erga proximum; similiter se habet cum reliquis bonis vitae, bonum enim vitae nusquam dabile est, nisi sit ex charitate erga proximum, nam hanc spectat et hanc involvit. [8] Quia in tanto obscuro est, ut dictum, quid charitas et quid proximus, inde liquet quod doctrinale charitatis, postquam primas occupavit doctrinale fidei, inter res perditas sit; cum tamen illud solum erat quod excolebatur in Ecclesia Antiqua, usque adeo ut referrent in classes 3 omnia bona quae charitatis erga proximum, hoc est, omnes qui in bono erant, et hoc cum multa distinctione, quibus etiam nomina indebant, et vocabant, pauperes, miseros, oppressos, aegrotos, nudos, esurientes, sitientes, captivos seu in carcere, peregrinos, pupillos, viduas; quosdam etiam claudos, caecos, surdos, mutos, mancos, praeter alia plura; secundum hoc doctrinale locutus est Dominus in Verbo Veteris Testamenti, quare toties (t)ibi talia occurrunt; et secundum idem locutus est Ipse Dominus, ut apud Matth. xxv 35, 36, 38-40, 42-45; Luc. xiv 13, 21; ac multoties 4 alibi; inde est quod nomina illa aliud in sensu interno significent. Ut itaque doctrinale charitatis restauretur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur quinam illi sunt, (c)ac in genere (c)et in specie quid charitas et quid proximus. @1 te$ @2 AI have 2450, but 2451 has the reference to urbs. T suggests 2392.$ @3 i suas.$ @4 ubivis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2418

#2418 Quod "ne consistas in omni planitie" significet quod non in ullo eorum moraretur, constat a significatione "planitiei" quod sit omne doctrinalis, de qua mox: quomodo se habet quod non moraretur in ullo eorum, dicetur ad vers. 26, ubi de uxore Loti, quod respexerit post eum. Quod "planities" in Verbo significet omnia doctrinalis, constat apud Jeremiam, Veniet vastator ad omnem urbem, et urbs non evadet, et peribit vallis, et perdetur planities, xlviii 8; "urbs" pro doctrinali falso, "planities" pro omnibus quae sunt istius doctrinalis: apud Johannem, Quando consummati 1 fuerint mille anni, solvetur Satanas e custodia sua, et exibit ad seducendum gentes [quae in quatuor angulis terrae", Gogum et Magogum, ut congreget eos in bellum, quorum numerus sicut arena maris; ascenderunt itaque super omnem planitiem terrae, et circumdederant castra sanctorum, sed descendit ignis a Deo e caelo, et consumpsit eos, Apoc. xx 7-9; ubi "Gogus et Magogus" pro iis qui in cultu externo absque 2 interno, sic facto idololatrico, n. 1151; "planities terrae" pro Ecclesiae doctrinalibus quae illi vastant 3, "castra sanctorum" pro bonis (o)amoris et charitatis; "consumpti igne a Deo e caelo" similiter se habet ac cum viris "Sodomae et Amorae," vers. 24: praeterea doctrinalia charitatis vocantur "urbes montis," et doctrinalia fidei "urbes planitiei," apud Jeremiam xxxiii 13. @1 consumti I.$ @2 separato ab.$ @3 vastabunt.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2419

#2419 "In montem eripe te": quod significet ad bonum amoris et charitatis, constat a significatione "montis" quod sit amor et charitas. de qua n. 795, 1430.

Arcana Coelestia 2

Passage 2420

#2420 "Ne forte consumaris": quod significet si aliter, periret" 1 constat absque explicatione. @1 i quod.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2421

#2421 Vers. 18, 19. Et dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum ad vivificandum animam meam; et ego non potero eripere me in montem, ne forte adhaereat mihi malum, et moriar. "Dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei" significat imbecillitatem quod non posset: "ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis" significat humiliationem ex affectione veri "magnam fecisti misericordiam tuam" significat humiliationis instar ex affectione boni: "quam fecisti mecum ad vivificandum animam meam" significat pro eo quod vellet salvare eum: "et ego non potest eripere me in montem" significat dubitationem quod non posse habere bonum charitatis: "ne forte adhaereat mihi malum, et moriar" significat tunc non aliter fieri posset quam quod simul ex 1 malo, et si damnaretur. @1 2426 has in.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2422

#2422 Quod "dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei" significet imbecillitatem quod non posset, constat ex affectione in ipsis verbi" tum a sequentibus. Hic nunc agitur de tertio statu Ecclesiae, quae per "Lotum" in hoc capite repraesentatur, qui est quod non amplius cogitent et agant ex affectione boni sed ex affectione veri; qui status succedit quando affectio boni incipit diminui, et quasi recedere; bonum quidem adest, sed retraxit se magis versus interiora, inde in obscuro est, at se manifestat in quadam affectione quae dicitur affectio veri; quid affectio boni et quid affectio veri, videatur n. 1997, et (t)in mox seq. n. 2425. Status hi quod sint, non apparent homini, minus quales sunt, sed apparent angelis ut in clara luce, nam angeli sunt in omni bona affectione hominis; apparent etiam ipsi homini, dum in alteram vitam venit; secundum affectiones illas, et secundum quale earum, distincti sunt boni in societates, n. 685.

Arcana Coelestia 2

Passage 2423

#2423 "Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis": quod significet humiliationem ex affectione veri, "et magnam fecisti misericordiam tuam", quod significet humiliationis instar ex affectione boni, constare potest ex illis quae de gratia et misericordia prius n. 598, 985 dicta sunt: qui enim in affectione veri sunt, non possunt eo usque se humiliare ut ex corde agnoscant omnia esse misericordiae, quare loco ejus gratiam dicunt; immo quo minus affectionis veri apud eos est, eo minus humiliationis in nominatione gratiae inest; vicissim autem, quo plus affectionis boni apud aliquem est, eo plus humiliationis est ei in nominatione misericordiae: ex eo patet quantum differt adoratio, proinde cultus, apud eos qui in affectione veri sunt, ab eorum qui in affectione boni; nam ut cultus sit, erit adoratio, et ut adoratio, erit humiliatio, et hoc in omnibus et singulis cultus; inde patet cur hic dicatur et gratia et misericordia.

Arcana Coelestia 2

Passage 2424

#2424 "Quum fecisti mecum ad vivificandum animam meam": quod significet pro eo quod vellet salvare eum, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2425

#2425 "Et ego non potero eripere me in montem": quod significet dubitationem quod posset habere bonum charitatis, hoc est, cogitare et agere ex illo bono, constat a significatione "montis" quod sit amor et charitas, de qua n. 795, 1430. [2] Quod dubitationem attinet, ita se habet: qui in affectione veri sunt, apud eos in affectione eorum veri inest affectio boni, sed tam obscure ut non percipiant, ita nec sciunt quid affectio boni, et quid genuina charitas; putant quidem se scire, sed ex vero, ita ex scientia, non autem ex ipso bono; sed usque faciunt bona charitatis, non ut inde aliquid mereantur, sed ex oboedientia, et hoc quantum capiunt quod verum sit; se enim duci patiuntur a Domino ex obscuro boni per verum quod iis apparet ut verum: ut pro exemplo, quia ignorant quid proximus, unicuique faciunt bonum quem putant proximum esse, imprimis pauperibus, quia hi quod destituti opibus mundanis se pauperes vocant; pupillis et viduis quia ita nominantur; peregrinis quia tales sunt; ita in ceteris; et hoc quamdiu ignorant qui significatur per pauperes, pupillos, viduas, peregrinos, et plure verumtamen, quia in affectione eorum veri apparentis latet obscure, ut dictum, affectio boni, per quod Dominus eos ducit ad ita faciendum, simul quoad interiora in bono sunt, in quo apud eos sunt angeli, et ibi delectantur eorum veri apparentiis quibus sciuntur; [3] at qui in boni 1 charitatis sunt et male in affectione veri, ii faciunt omnia cum distinctione, sunt enim in luce, nam aliunde non lux veri quam e bono quia per bonum influit Dominus; ii pauperibus, pupillis, viduis, peregrinis non benefaciunt ex causa solum quia ita nominantur, sciunt enim quod qui boni sunt, sive pauperes sint sive divites, proximi sint prae aliis, nam a bonis bonum fit aliis, et ideo quantum iis benefaciunt, tantum per illos aliis; sciunt etiam distinguere inter bona, ita inter bonos: ipsum commune bonum adhuc magis proximum suum dicunt, nam in eo (t)adhuc plurium bonum spectatur. Regnum Domini terris, quod est Ecclesia, adhuc magis pro proximo suo agnoscunt, erga quem charitas; ipsum regnum Domini in caelis, adhuc magi qui autem Dominum praeferunt omnibus illis, Ipsum Solum adorant et super omnia amant; ii ab Ipso derivationes proximi deducunt; nam in supremo sensu Solus Dominus est Proximus, ita omne bonum quantum ab Ipso est. [4] Qui autem in contrariis sunt, ii proximi derivationes deducunt a seipsis, et pro proximo agnoscunt solum illos qui sibi favent et serviunt, nec alios fratres et amicos appellant, et hoc cum differentia, quantum cum illis unum 2 faciunt. Inde constare potest quid proximus, nempe cuique secundum amorem in quo est; et quod vere proximus, qui in amore in Dominum et (o)in charitate erga proximum, et hoc cum omni differentia; ita ipsum bonum est apud unumquemvis quod determinat. @1 i ipso.$ @2 Before cum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2426

#2426 "Ne forte adhaereat mihi malum et moriar": quod significet tunc non aliter fieri posset quam quod simul in malo, et sic damnaretur, constat absque explicatione. Quid haec involvunt, sciri potest ab illis quae prius n. 301-303, 571, 582, 1001, 1327, 1328 dicta et ostensa sunt nempe quod Dominus jugiter provideat ne malum cum bono commisceatur, sed quantum homo est in malo, tantum removetur a bono; satius enim est ut prorsus in malos sit quam in malo et simul in bono; si enim in malo et simul in bono, non potest quin damnatus sic in aeternum: sunt dolosi et hypocritae intra Ecclesiam, qui in hoc periculo prae aliis sunt: hoc nunc est in sensu interno "ne adhaereat mihi malum, et moriar."

Arcana Coelestia 2

Passage 2427

#2427 Vers. 20. Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc, et ea parva, eripiam me quaeso illuc, annon parva ea? et vivat anima mea. "Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc" significat quod liceret ex vero fidei: "et ea parva" significat quod ex parvo quod haberet: "eripiam me quaeso illuc" significat quod ex illo liceret spectare bonum: "annon parva ea?" significat annon aliquantulum haberet: "et vivat anima mea" significat quod sic fortassis salvaretur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2428

#2428 "Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc": quod significet quod liceret ex vero fidei, constat a significatione "urbis" quod sit doctrinale, ita verum fidei, de qua n. 402, 2268: "propinqua" dicitur quia verum affine est bono, quare "fugere illuc" significat quod 1 liceret ex illo, quia non posset ex bono, n. 2422. @1 i ut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2429

#2429 Quod "ea parva" significet quod ex parvo quod haberet, constare potest a significatione "urbis" quod sit verum, de qua mox supra, quae quod "parva," significat quod parum veri, hic quod ex parvo quod haberet, ut constat ab illis quae praecedunt et quae sequuntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod parum veri sit illis qui in affectione veri, respective ac illis qui in affectione boni, constare potest ex eo quod (m)ex pusillo et obscuro bono quod apud illos, spectent verum; [2] verum apud hominem se prorsus habet secundum bonum apud eum; ubi parum boni, ibi parum veri; in simili ratione sunt et in simili gradu, seu pari passu, ut dicitur, ambulant; quod quidem ut paradoxon videri potest, sed usque ita se habet; bonum est ipsa essentia veri, verum absque sua essentia non est verum, tametsi apparet sicut foret, est modo sonans quid, et sicut vas vacuum; [3] ut quis verum apud se habeat, non solum debet scire illud sed etiam agnoscere et ei fidem habere; cum hoc, tunc primum habet verum, quia tunc id afficit eum et manet; aliter cum modo scit verum et non agnoscit ac ei fidem habet, tunc non habet in se verum; ut fit apud plures qui in malo sunt; ii scire possunt vera et quandoque prae aliis, sed usque non habent illud, immo tanto minus habent quia corde suo illud negant; [4] providetur a Domino ut nemo plus veri habeat, hoc est agnoscat et credat quam quantum boni recipiat: inde est quod hic dicatur de urbe, per quam significatur verum, quod "ea parva," ac iterum in hoc versu, "annon parva ea?" tum vers. 22, quod "vocavit nomen urbis Zoar," per quod in lingua originali 1 significatur parvum, ex causa quia hic agitur de illis qui in affectione veri sunt, et non ita in affectione boni. @1 etiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2430

#2430 Quod "eripiam me quaeso illuc" significet quod ex illo liceat 1 spectare bonum, constare potest ex iis quae antecedunt et quae sequuntur; dictum est quod "se eriperet ad montem," per quem significatur bonum amoris et charitatis, n. 2419, at responsum quod hoc non posset, sed quod "ad urbem," per quam significatur verum fidei, n. 2428, ita quod ex vero spectare posset bonum, seu quod idem, ex fide charitatem; urbs etiam illa sita erat sub monte, et ex illa dei ascendit et habitavit in monte, sed in spelunca ibi, vers. 30. @1 2427 has liceret.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2431

#2431 "Annon parva ea?": quod significet annon aliquantulum habeat? constat ab illis quae supra n. 2429 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione: haec interrogatio est ideo quia solus Domini novit quantum boni est in vero, ita quantum veri est apud hominem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2432

#2432 Quod "vivat anima mea" significet quod sic fortassis salvaretur, constat quoque absque explicatione; quod etiam salvatus sit quia in vero ejus esset bonum, constat ab illis quae sequuntur, nempe a responso "Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem de qua locutus," vers. 21; et dein, "Se egressus super terram, et Lot venit Zoarem," vers. 23, per qui intelligitur quod salventur illi qui in affectione veri, hoc est, qui i fide, modo sit fides boni.

Arcana Coelestia 2

Passage 2433

#2433 Vers. 21. Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem, de qua locutus [es]. "Dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam, etiam quoad verbum hoc" significat annuentiam si interiora in vero trahant aliquid ex bono: "quod non evertam urbem de qua locutus [es] significat quod sic non periret.

Arcana Coelestia 2

Passage 2434

#2434 "Dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc": quod significet annuentiam si interiora in vero trahant aliquid a bono, constat a significatione "faciei;" facies in Verbo pluries occurrit, et ibi significat interiora, ut n. 358, 1999 ostensum; etiam cum facies tribuitur Jehovae seu Domino, significat misericordiam, pacem, bonum 1, n. 222, 223; hic itaque bonum quod interius est in vero; quare "acceptare faciem" est annuere si interiora in vero trahunt aliquid de bono: "quoad verbum hoc" est quoad hanc rem. Quod verum non sit nisi intus in eo sit bonum, videatur n. 1496, 1832, 1900, 1904, 1928, 2063, 2173, 2269, 2401, (x)2403, 2429; et quod beatitudo et felicitas homini post mortem non sit ex vero, sed ex bono quod in vero, n. 2261, inde tanto beatius et felicius ei, quanto plus boni in vero. Quod bonum sit intus in vero et faciat ut verum sit, constare etiam potest ex bonis et veris in ipsis mundanis; cum homo in his aliquid ut bonum arripit et agnoscit, tunc quicquid huic bono favet, hoc dicit verum; quicquid autem non favet, hoc rejicit et vocat falsum: dicere etiam potest quod verum sit 2 quod non favet isti bono, sed tunc simulat, et aliud cogitat: ita quoque in spiritualibus. @1 et.$ @2 non I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2435

#2435 Quod "non evertam urbem de qua locutus [es] significet quod sic non periret, nempe homo apud quem verum in quo intus est bonum, constat a significatione "urbis" quod sit verum, de qua n. 402, 2268, 2428. Ab antiquissimis temporibus controversum est quid primogenitum Ecclesiae, an charitas vel an fides, ex causa quia per vera fidei regeneratur homo et fit Ecclesia; sed qui praetulerunt fidem, et eam primogenitum fecerunt, lapsi sunt omnes in haereses et falsitates, et tandem charitatem prorsus exstinxerunt; sicut legitur de "Caino" per quem talis fides significatur, quod tandem "occiderit fratrem Habelem" per quem significatur charitas; similiter post 1 de "Reubene," filio primogenito Jacobi, per quem quoque significatur fides, sed "is polluit patris sui cubile," Gen. xxxv 22, xlix 4, quare indignus factus, et primogenitura data [est] Josepho, Gen. (x)xlviii 5; 1 Chron. v 1. [2] Inde lites omnes, tum leges, de primogenitum in Verbo. Causa quod ita controversum fuerit, erat quia nesciebant, sicut (t)hodie etiam nescitur, quod tantum fidei sit homini quantum charitatis, et dum regeneratur homo quod charitas occurrat fidei, seu quod idem, bonum occurrat vero, et singulis ejus se insinuet et inaptet, ac faciat quod fides sit fides; et sic quod charitas sit ipsum primogenitum Ecclesiae, tametsi coram homine aliter apparet, videatur etiam n. 352, 367. Sed quia de his agitur multum in sequentibus, plura, ex Divina Domini Misericordia, ibi. @1 postea.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2436

#2436 Vers. 22. Festina, eripe te illuc, quia non possum facere quicquam, usque venire te illuc; propterea vocavit nomen urbis Zoar "Festina, eripe te illuc" significat quod maneat in illo, quia ulterius non potest: "quia non possum facere quicquam usque venire te illuc significat antequam judicium super malos quod salvandi qui in affectione veri: "propterea vocavit nomen urbis Zoar" significat affectionem veri.

Arcana Coelestia 2

Passage 2437

#2437 Quod "festina, eripe te illuc" significet quod maneat in illo, quia ulterius non potest, nempe in vero fidei et ejus affectione: quia in ipso bono charitatis et ejus affectione non posset, constat ab iis quae praecedunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2438

#2438 "Quia non possum facere quicquam usque venire te illuc": quod significet quod antequam judicium super malos salvandi qui in affectione veri, constare potest ex eo quod "non facere possim quicquam" significet judicium super malos, quod describitur mox per eversionem Sodomae et Amorae, et quod "usque venire te illuc" significet quod prius salvandi qui in affectione veri, qui per "Lotum" hic repraesentantur, quod et intelligitur per quod "Lot venit Zoarem 1," vers. 23. [2] Quod prius salventur boni et justi quam pereunt mali et injusti, constat etiam alibi 2 in Verbo, ut ubi agitur de ultimo judicio apud Matthaeum, Quod separatae sint oves ab hircis, et prius dictum ovibus quod intrarent in regnum Domini quam dictum hircis quod discederent in ignem aeternum, xxv 32, 34, 41. Simile etiam repraesentatum fuit per filios Israelis cum exirent Aegypto, quod illi prius salvati sint quam Aegyptii in mari Suph submersi. [3] Idem quoque significatur per illa, de quibus passim Prophetae, quod postquam a captivitate reducti sunt fideles, hostes eorum dein luerent poenas ac perirent: hoc etiam continue fit in altera vita, quod nempe primum salventur fideles et dein puniantur infideles, seu quod idem, illi in caelum a Domino eleventur, hi autem se dein in infernum praecipitent: quod non simul fiat, causa est (m)nisi boni surriperentur a malis, a cupiditatibus mali et persuasionibus falsi quae mali sicut venena continue circumspargunt, facile perirent; in genere autem, antequam 3 hoc fit,(n) ut apud bonos separentur mala, et apud malos separentur bona, ut 4 illi per bona attollantur in caelum a Domino, (c)et hi per mala se dejiciant in infernum, de qua re in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ad n. 2449, 2451, dicetur. @1 ad Zoarem venit.$ @2 i passim.$ @3 Both A and I are obscure but it would seem that fit is understood before the second ut. The first ut will then introduce a final clause and the second a consecutive.$ @4 et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2439

#2439 "Propterea vocavit nomen urbis Zoar": quod significet affectionem veri, constat a significatione ejus quod sit affectio boni nempe scientiae, hoc est, affectio veri, de qua n. 1589; et a significatione "vocare nomen" quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, hic nempe quod sit parum veri, nam per "Zoar" in lingua originali significatur parum, seu parvum; qui enim in affectione veri sunt, parum veri quia parum boni habent respective ad illos qui in affectione boni sunt, videatur supra n. 2429. [2] Quod et vera quae in se vera sunt, apud unum magis vera sint, apud alium minus vera, apud quosdam prorsus non vera, immo falsa, constare potest paene ab omnibus quae in se vera sunt, nam illa apud hominem, apud quem sunt, variantur secundum ejus affectiones; ut pro exemplo, facere bonum opus seu bonum charitatis, hoc in se verum est quod faciendum; id apud unum est bonum 1 charitatis quia procedit a charitate, apud alium est opus oboedientiae quia procedit ab oboedientia, apud aliquos est meritorium quia per illud mereri volunt et salvari, apud quosdam autem est hypocriticum ut sic videantur, et sic porro; ita in omnibus reliquis quae vera fidei vocantur; inde quoque constare potest quod multum veri sit apud eos qui in affectione boni sunt, et minus veri apud eos qui in affectione veri, nam hi spectant bonum ut remotius a se, illi autem bonum ut praesens in se. @1 opus.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2440

#2440. Vers. 23. Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem. "Sol egressus super terram" significat tempus ultimum quod ultimum judicium vocatur: "et Lot venit Zoarem" significat illos qui [in] affectione veri quod salvati.

Arcana Coelestia 2

Passage 2441

#2441 "Sol egressus super terram": quod significet tempus ultimum quod ultimum judicium vocatur, constat (c)ex significatione "exortus solis" cum agitur de temporibus et statibus Ecclesiae; quod tempora diei, sicut quoque tempora anni significent in sensu interno successivos status Ecclesiae, prius n. 2323 ostensum est; et quod "aurora seu mani adventum Domini seu appropinquationem regni Ipsius, n. 2405; 11 nunc "exortus solis" seu egressus ejus super terram, ipsam praesentiam; et hoc ex causa quia tam sol quam oriens significat Dominam; quo "sol," videatur n. 31, 32, 1053, 1521, 1529-1531, 2120; et quod "oriens," n. 101. [2] Quod praesentia Domini sit idem cum ultimo tempore quo judicium vocatur, inde est quia praesentia Ipsius separat bonos a mali et secum habet quod boni eleventur in caelum et mali se conjiciant in infernum; nam in altera vita ita se habet: Dominus est Sol universo caelo, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, est enim Divinum Caeleste Amoris Ipsius quod ita coram oculis eorum apparet, et ipsam lucem caeli effective facit; quantum itaque in caelesti amore sunt, tantum in caelestem illam lucem quae a Domino, elevantur; quantum autem a caelesti amore remoti sunt, tantum (t)inde a luce in infernales tenebras se conjiciunt: [3] inde nunc est quod "exortus solis" per quem significatur praesentia Domini, involvat tam salvationem bonorum quam damnationem malorum; et nunc dicatur primum quod "Lot venit Zoarem hoc est, quod salvati sint qui per "Lotum" hic repraesentantur, et (o)mox quod "Jehovah pluere fecit super Sodomam et 1 Amoram (t)sulphur et ignem," hoc est, quod mali damnati sint. Qui in malis amoris sui e mundi sunt, hoc est, "qui" in odiis contra omnia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, illis lux caeli effective apparet sicut caligo, quare dicitur in Verbo quod "sol iis atratus sit," per quod significatur quod rejecerint omne amoris et charitatis, (c)et receperint omne quod contrarium est; ut apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum solem nube obtegam, (o)et luna non lucere faciet lucem suam, omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, [et] dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8; quisque videre potest quod per "obtegere caelos, atrare stellas, obtegere solem, atrare luminaria lucis" alia significentur: similiter apud Esaiam, Obtenebratus sol in egressu suo, et luna non splendere facie lucem suam, xiii 9, 10: et apud Joelem, Sol et luna atrantur, et stellae retrahunt splendorem suum ii 2, 10. Constare itaque potest quid per haec Domini verba significatur, ubi de ultimo tempore Ecclesiae quod judicium vocatur, apud Matthaeum, Statim post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo, xxiv 29; quod nempe non sol per "solem," non luna per "lunam," nec stellae per "stellas," sed quod per "solem" amor et charitas, per "lunam" fides inde, perque "stellas" cognitiones boni et veri, significentur, quae tunc obscurata dicuntur, 2 amittere lucem, (c)et cadere de caelo, cum nulla amplius agnitio Domini et nullus amor in Ipsum et nulla charitas erga proximum, quibus factis nullis, occupat hominem amor sui cum 3 falsis inde; unum enim est consequens alterius: [6] inde etiam apud Johannem ita, Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuarunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. xvi 8, 9; ubi etiam de ultimis temporibus Ecclesiae agitur cum exstinguitur omnis amor et charitas, aut, secundum communem modum loquendo, quando nulla amplius fides; exstinctio amoris et charitatis intelligitur per quod "effusa sit phiala in solem," ac inde tunc amor sui et ejus cupiditates per quod "adurerentur homines per ignem," et quod "aestuarent aestu magno"; blasphematio nominis Dei inde est. [7] Antiqua Ecclesia nihil aliud per "solem" intellexit quam Dominum, et Divinum caeleste amoris Ipsius, quare ritus iis (t)orandi fuit versus orientem solis, tunc ne quidem cogitando de sole; at postquam posteri perdiderunt cum reliquis repraesentativis et significativis etiam hoc, tunc coeperunt ipsum solem et lunam colere, qui cultus emanavit ad plures gentes, usque adeo ut illis templa dicarent, et statuas ponerent, et quia tunc 4 sol et luna oppositum sensum acceperunt 5, significant amorem sui et mundi, qui prorsus contrarii sunt amori caelesti et spirituali; inde in Verbo per "cultum solis et lunae" intelligitur cultus sui et mundi, [8] ut apud Mosen, Ne forte tollas oculos tuos ad caelum, et videas solem et lunam, et stellas, omnem exercitum caelorum, et impellaris, et incurves te illis, et servias illis, Deut. iv 19; et apud eundem, Si iverit, et serviverit diis aliis, [et incurvaverit se illis], et soli aut lunae, aut omni exercitui caelorum, quod non praecepi,... tunc lapidabis eos lapidibus, et morientur, Deut. xvii 3, 5; in tale idololatricum versus est cultus antiquus, cum nihil internum significari in ritibus Ecclesiae amplius crediderunt, sed modo externum: [9] similiter apud Jeremiam, In tempore isto ossa regum Jehudae, principum sacerdotum, prophetarum, et habitatorum Hierosolymae, expandent soli lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverunt, et quibus serviverunt, viii 1, 2; (m)"sol" pro amore sui et ejus cupiditatibus: "quod expanderent ossa" significat infernalia quae talibus(n): apud eundem, Confringet statuas domus solis, quae in terra Aegypti, domos deorum Aegypti comburet igne, xliii 13; "statuae domus 6 "pro cultu sui. @1 i super$ @2 i et.$ @3 i et amor mundi.$ @4 tunc after luna.$ @5 accipiunt.$ @6 solis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2442

#2442 "Et Lot venit Zoarem": quod significet illos qui: affectione veri quod salvati, constat a significatione "Zoaris" quod sit affectio veri, de qua n. 2439; inde quoque constare potest quod salventur etiam qui in fide sunt, modo in fide eorum sit bonum, hoc est, afficiantur veris fidei propter bonum, quod est ex bono; omnis vita fidei non e aliunde: quod charitas sit essentiale fidei, immo ut sit ipsa fides, quia est ipsum fidei, videatur n. 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1162, 1176, (x)1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2189, 2190, 2228, 2261, (x)2343, 2349, (x)2417.

Arcana Coelestia 2

Passage 2443

#2443 Vers. 24. Et Jehovah pluere fecit super Sodomam super Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo. "Jehovah pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem" significat infernum quod iis qui in malis amoris sui et falsis inde; "pluere" est damnari; "sulphur" est infernum [malorum] amoris sui; "ignis" est infernum falsorum inde: "a cum Jehovah e caelo" significat quod legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono.

Arcana Coelestia 2

Passage 2444

#2444"Jehovah pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem": quod significet infernum quod iis qui in malis amoris sui et falsis inde, constat a significatione "pluere" quod damnari "sulphuris" quod sit infernum malorum amoris sui, et "ignis" quod sit infernum falsorum inde, de quibus mox sequitur; tum significatione "Sodomae" quod sit malum amoris sui, et "Amorae" quod sit falsum quod inde, de qua n. 2220, 2246, 2322. Hic etiam Amora memoratur, cujus mentio prius in hoc capite non facta est, ex causa quia "Amora" significat falsum quod ex malo amoris sui; intra Ecclesiam: enim, de cujus ultimo tempore seu judicio hic agitur, hoc malum est quod praecipue agit contra bonum, et inde falsum quod (o)agit contra verum; quae duo ita conjuncta sunt ut qui in uno, etiam sit in altero, et quidem in simili ratione et simili gradu; apparet quidem aliter, sed tamen se manifestat quod ita sit, si non in mundo, usque in altera vita. De amore sui, qualis sit, et quanta inde mala, et quod inde inferna, videantur n. 693, 694, 760, 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 2041, 2045, 2051, 2057, 2219.

Arcana Coelestia 2

Passage 2445

#2445 Quod "pluere" sit damnari, constat a significatione pluviae; "pluvia" in Verbo in genuino sensu significat benedictionem, inde etiam salvationem, sed in opposito sensu maledictionem, inde etiam damnationem; quod benedictionem et inde salvationem ex pluribus locis constat, at quod in opposito sensu maledictionem et inde damnationem, patet ab his; apud Esaiam, Tabernaculum erit in umbram interdiu ab aestu, et in refugium et in latibulum ab inundatione et (o)a pluvia, iv 6: apud Ezechielem, Dic ad incrustantes ineptum, et cadet, erit pluvia inundans, qua vos lapides grandinis cadetis:... pluvia inundans in ira Mea erit, et lapides grandinis in excandescentia ad consummationem, xiii 11, 13 apud Davidem, Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et percussit vitem eorum, et ficum eorum, Ps. cv 32, 33; ubi de Aegypto, de qua ita apud Mosen, Jehovah dedit tonitrua et grandinem, et vibrabat se ignis super terra, et pluere fecit Jehovah grandinem super terra Aegypti, Exod. ix 23, 24.

Arcana Coelestia 2

Passage 2446

#2446 Quod "sulphur" sit infernum malorum amoris sui, et "ignis" sit infernum falsorum inde, constat a significatione "singulis" et inde "ignis" in Verbo quod sit amor sui cum ejus cupiditatibus (c)et inde falsitatibus, ita quod sit internum, hoc enim a talibus constitit: quod "sulphur et ignis" illa significent, constat apud Davidem, Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. xi 6; quod hic non sit ignis et sulphur, sed quod aliud quid, quod per "ignem et sulphur" significatur, constare potest etiam ex eo quod dicatur quod "Jehovah pluet laqueos": apud Ezechielem, Disceptabo cum eo peste et sanguine, et pluviam inundantem, et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum, et super alas ejus, et super populos multos, qui cum eo, xxxviii 22; ubi de Gogo qui vastat terram Israelis, hoc est, Ecclesiam; quid Gogus, videatur n. 1151; "ignis" pro falsis, "sulphur" pro malis inde, et simul pro infernis eorum qui vastant: apud Johannem, Qui adorabant bestiam, conjecti sunt in stagnum ardens sulphure, [Apoc.] xix 20, pro inferno: apud eundem, Diabolus conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum, Apoc. xx 10; manifeste pro interno: apud eundem, Abominabilibus et homicidis, et adulteris,... et incantatoribus, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars eorum in stagno ardente igne et sulphure, Apoc. xxi 8; [2] etiam "ignis et sulphur" manifeste pro inferno. Quod pro malis amori sui et falsis inde, ex quibus inferna, apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae, annus retributionum ad litem Zionis et convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9; ubi "pix ardens" pro densis et diris falsis, loco ignis, "sulphur" pro malis quae ex amore sui: apud eundem, Rogus ejus, ignis et ligna multa, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis in ea, xxx 33; ubi de Tophet, "flumen sulphuris ardentis" pro falsis ex malis amor sui: apud Lucam, Qua die egressus est Lotus (c)a Sodoma, pluit igne et sulphure caelo, perdiditque omnes: juxta haec fiet, qua die Filius hominis revelabitur, xvii 29, 30; [3] quod tunc non ignis et sulphur pluent, quisque videre potest, sed quod regnaturae falsitates et cupiditates amoris sui 1, quae per "igne et sulphur" significantur, et faciunt inferna. Quod "ignis" in Verbo significet cupiditates, et simul inferna, sed tunc fumus qui ab igne significat falsum quod inde, et quod est in illis infernis, videatur n. 1861; et apud Johannem, Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos... et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum, et ex ore eorum exibat ignis, fumus, et sulphur: a tribus his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, Apoc. ix 17, 18; "ignis, fumus et sulphur" pro malis et falsis omnis generis, ex quibus, ut dictum, inferna. @1 cupiditates amoris sui et inde falsitates.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2447

#2447 Quod "a cum Jehovah e caelo" significet quod ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono, non constare potest nisi a sensu interno, per quem detegitur quomodo se habet cum punitionibus et damnationibus, quod nusquam a Jehovah, hoc est a Domino, veniant, sed ab ipso homine, malo spiritu, et diabolo, et hoc ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono: [2] omnis ordo est a Jehovah, hoc est, Domino, secundum quem ab Ipso reguntur omnia et singula, sed cum multiplici differentia, nempe ex voluntate, ex beneplacito, ex venia, et ex permissione; quae ex voluntate et beneplacito, illa sunt ex legibus ordinis quoad bonum, etiam plura quae ex venia, aliqua etiam quae ex permissione; 1 at cum homo separat se a bono, tunc conjicit se in leges ordinis quae sunt veri separati a bono, quae tales sunt ut damnent; nam omne verum damnat hominem et dejicit in infernum, at Dominus ex bono, hoc est, ex misericordia salvat, et attollit in caelum; inde constat quod ipse homo sit, qui semet damnat. [3] Quae ex permissione fiunt, pleraque talia sunt, ut pro exemplo, quod unus diabolus puniat et cruciet alterum, praeter innumerabilia alia; haec sunt ex legibus ordinis quoad verum separatum a bono, nam aliter non potuissent in vinculis teneri, nec retineri quin ruerent in omnes probos et bonos, et eos in aeternum perderent; hoc ne fiat, est bonum quod spectatur a Domino; se similiter hoc habet ac in tellure, ubi rex clemens et mitis, qui nihil nisi bonum intendit et facit; nisi toleraret quod leges ejus punirent malos et scelestos, tametsi ille neminem punit, sed potius dolet quod tales sint ut mala eos punire debeant, ipsum suum regnum in praedam talibus relinqueret, quod summae inclementiae, et summae immisericordiae foret: [4] inde patet quod Jehovah nusquam pluere fecerit sulphur et ignem, hoc est, damnaverit ad infernum, sed quod ipsi 2 qui in malo et inde in falso fuerant, id fecerint, ex causa quia se separarunt (c)a bono et sic conjecerunt in leges ordinis ex solo vero: inde nunc sequitur quod ille sit sensus internus horum verborum. [5] Quod in Verbo tribuatur Jehovae seu Domino, malum, punitio, maledictio, damnatio, et plura, ut hic quod "pluere fecit sulphur et ignem": apud Ezechielem, Disceptabo cum eo peste et sanguine,... ignem et sulphur pluere faciam super eum, xxxviii 22 apud Esaiam, Flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, xxx 33: apud Davidem, Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. xi 6: apud eundem, Ascendit fumus e naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius [comedit] prunae arserunt ex Ipso, Ps. xviii 9, 10 [A.V. 8, 9]: apud Jeremiam, Ne exeat sicut ignis furor Meus, et ardeat, et nemo exstinguens, xxi 12: apud Mosen, Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, Deut. xxxii 22; praeter similia multis aliis in locis. Quod talia in Verbo tribuantur Jehovae seu Domino, ut dictum 3, explicatum est in Parte Prima n. 223, 245, 589, 592, 696, 735, 1093, 4, 1683, 1874; tantum enim abest ut talia a Domino veniant, quantum abest bonum a malo, seu caelum ab interno, seu Divinum a diabolico; malum, infernum et diabolus illa faciunt, nusquam Dominus, Qui est ipsa misericordia, et ipsum bonum; sed quia ita apparet, inde ex causis de quibus in locis citatis tribuuntur. [6] Quod in hoc versu dicatur quod "Jehovah pluere fecit cum Jehovah e caelo" apparet in sensu litterae, sicut quod duo essent, unus in terra, et unus in caelo; sed sensus internus docet quomodo etiam hoc intelligendum, nempe quod per Jehovam primo nominatum intelligatur Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, i hoc capite intellectum per "duos viros," et quod per Jehovam secundo nominatum intelligatur Ipsum Divinum quod Pater dicitur, de quo in capite praecedente, tum quod hoc Trinum in Domino sit 5, sicut Ipse dicit apud Johannem, Qui vidit Me, vidit Patrem;... credite Mihi, quod Ego Patre, et Pater in Me, xiv 9-11; et de Sancto procedente, apud eundem, Paracletus non loquetur a seipso,... ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, xvi 13-15; ita unus Jehovah, tametsi duo hic nominantur; quod duo, est causa quia omnes leges ordinis sunt ex Divino Ipso, Divino Humano, et Sancto procedente Domini. @1 similiter quae ex vero, sed tunc verum est boni.$ @2 illi.$ @3 Before tribuantur.$ @4 AI i 1638.$ @5 est.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2448

#2448 Vers. 25. Et evertit urbes illas, et omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen humi. "Evertit urbes illas" significat quod ab illis separarentur omnia vera ut modo falsa iis essent: "et omnem planitiem" significat omnia quae ad vera pertinerent: "et omnes habitatores urbium" significat quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent: "et germen humi" significat omne quod Ecclesiae 1. @1 Ecclesia I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2449

#2449 Quod "evertit urbes illas" significet quod ab illis separarentur omnia vera ut modo falsa iis essent, constat ex significatione "urbium" quod sint doctrinalia, ita vera, nam haec sunt doctrinalium, de qua n. 402, 2268, 2428, quae "everti" dicuntur cum falsa pro veris sunt, hic cum separata ab illis omnia vera, tum quoque omnia bona de quibus etiam in hoc versu, quia agitur de statu ultimo eorum qui intra Ecclesiam in falsis et malis sunt; status eorum quoque talis fit: ut sciatur qualis, paucis dicendum; [2] qui in alteram vitam veniunt, omnes in similem vitam quam habuerunt in corpore, reducuntur; et dein apud bonos separantur mala et falsa, ut per bona et vera eleventur a Domino in caelum; at apud malos separantur bona et vera, ut per mala et falsa ferantur in infernum, videatur n. 2119, prorsus secundum verba Domini apud Matthaeum, Quicumque habet, dabitur illi, ut abundantius habeat; quicumque vero non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo, xiii (x)12: et alibi apud eundem, Habenti omni dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, auferetur ab eo, xxv (x)29; Luc. viii 18; xix 24-26; Marc. iv 24, 25; quae etiam significantur per haec quae apud Matthaeum, Sinite una crescere utraque usque ad messem, et erit in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate 1 ea in fasciculos ad comburendum ea; triticum vero congregate in horreum meum:... messis consummatio saeculi est, quemadmodum colliguntur Zizania, et igne comburuntur sic erit in consummatione saeculi, xiii 30, 39, 40: tum quae dicta sunt de Sagena jacta in mare, et varii generis pisces contrahente, quod dein colligerentur bona in vasa, et mala foras ejicerentur, et quod sic futurum in consummatione saeculi, ibid. vers. 47-50; quid "consummatio" et quod simile involvat quoad Ecclesiam, videatur n. 1857, 2243. [3] Causa separationis malorum et falsorum apud bonos est, ne pendeant inter mala et bona, sed ut per bona eleventur in caelum; et causa separationis bonorum et verorum apud malos es ne per aliqua bona quae apud eos, seducant probos, utque secedant per mala inter malos qui in inferno; nam talis est communicatio omnium idearum cogitationis et affectionum in altera vita, ut bona communicentur cum bonis, mala cum malis, n. 1388-1390, quare nisi separarentur, inde damna innumerabilia, praeter quod aliter nulla consociatio fieret; cum tamen exquisitissime omnia consociata sunt, in caelis secundum omnes differentias amoris in Dominum ac amoris mutui, et inde fidei, n. 685, 1394, et in infernis secundum omnes differentias cupiditatum, et inde phantasiarum, n. 695, 1322. (m)Sed sciendum quod separatio non sit plenaria ablatio, nulli enim prorsus aufertur quod habuit.(n) @1 So A, colligite I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2450

#2450 "Et omnem planitiem": quod significet omnia quae ad vera illa pertinerent, constat a significatione "planitiei" quod sit omne doctrinalis, ita omne quod ad vera pertinet, de qua n. 2418.(1) @1 In A the following was inserted after No. 2452 with marks for its placing here: Ad quodlibet verum pertinent plura, praeter quod omnia vera inter se quendam nexum habeant; pertinent confirmantia ex Verbo, ex doctrina quae inde, tunc rationes, per quas rationale inducit quod ita sit, et conducit; accedunt etiam ex scientificis per quae rationale ideas suas illustrat; haec omnia pertinent ad vera, quatenus illa confirmant; sed apud malos fiunt haec nulla et vel non videntur, vel pervertuntur, vel negantur.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2451

#2451 Quod "omnes habitatores urbium" significet quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent, constat significatione "habitatorum" cum praedicantur de urbe quod sint bona, ut a pluribus in Verbo confirmari potest; etiam inde patet quod cum "urbs" significat verum, ut ostensum, "habitator" sit bonum, nam verum est in quo bonum habitat; et verum in quo non bonum, est sicut urbs vacua seu absque habitatore. Praeterea quod a malis separentur etiam omnia bona ut non nisi quam mala iis sint, videatur supra n. 2449.

Arcana Coelestia 2

Passage 2452

#2452 Quod "germen humi" significet omne quod est Ecclesiae, constat a significatione "germinis"; per germen intelligitur tam seges, quam viride quodcumque, per quae quod significentur bona et vera, ex Verbo ubivis patet: et ex significatione "humi" quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 1068. Quod bona et vera sint omne Ecclesiae, notum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2453

#2453 Vers. 26. Et respexit uxor ejus post eum, et facta statua salis. "Respexit uxor ejus post eum" significat quod verum averterit se a bono et spectaverit ad doctrinalia: "et facta statua salis" significat quod omne bonum veri vastatum sit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2454

#2454 Quod "respexit uxor ejus post eum" significet quod verum averterit se a bono et spectaverit ad doctrinalia, constat a significatione "respicere post eum," et a significatione "uxoris"; respicere post eum quod sit ad doctrinalia, quae sunt veri, non autem ad vitam secundum doctrinalia, quae est boni, supra n. 2417 dictum est; id enim dicitur "post eum" quod posterius (o)est, et id ante eum quod prius; quod verum sit posterius et bonum prius, saepius ostensum est; verum enim est boni, nam essentia et vita veri est bonum; quare "respicere post eum" est ad verum quod est doctrinalis, non autem ad bonum quod est vitae secundum doctrinale: quod haec significentur, constat manifeste a Domini verbis, ubi etiam, de ultimo tempore Ecclesiae seu consummatione saeculi loquitur, apud Lucam, In ista die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum ea: et quicumque in agro, similiter ne revertatur ad post eum: mementote uxoris Loti, xvii 31, 32; [2] haec Domini verba nusquam intelligibilia sunt absque sensu interno, ita nisi sciatur quid significant "esse super domo," quid "vasa in domo," quid "descendere ad tollendum ea," et quid "ager," et demum quid "reverti ad post eum"; secundum sensum internum, "esse super domo" est esse in bono; quod "domus" sit bonum, videatur n. 710, (x)2231, 2233; "vasa in domo" sunt vera quae sunt boni; quod vera sint vasa boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2269; "descendere ad tollendum ea" est se avertere a bono ad verum, quod patet, bonum enim sicut est prius etiam est superius, et verum sicut est posterius etiam est inferius; quod "ager" sit Ecclesia, ita dicta a semine quod recipit, proinde quod illi sint "agri" qui in bono doctrinae sunt, ex multis in Verbo locis constat; inde patet quid significat "reverti ad post eum," nempe avertere se a bono, et spectare ad doctrinalia, quare quia illa significantur per "uxorem Loti," additur "mementote uxoris Loti"; non dicitur respexit "post se," sed "post eum," quia "Lot" significat bonum, videatur n. 2324, 2351, 2371, 2399, inde est cum dicebatur ad Lotum, vers. 17 quod dictum "ne respicias post te"; [3] (m)quod apud Lucam dicatur "ne revertatur ad post cum," non "ad illa quae post eum," est quia caeleste ne quidem nominare volunt aliquid quod est doctrinalis, videatur n. 202, 337, quae causa est quod nec nominatum, sed dictum "ad post eum." [4] Eadem haec ita describuntur apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis, praedictam a Daniele propheta;... tunc qui in Judaea sunt, fugiant in monte: qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 15-17; ubi "abominatio desolationis" est status Ecclesiae cum nullus amor et nulla charitas, quibus desolatis regnant abominabilia; quod "Judaea" sit Ecclesia, et quidem caelestis, a Verbo tam historico quam prophetico Veteris Testamenti ubivis patet; quod "montes" in 1 quos fugerent, sint amor in Dominum et inde charitas erga proximum, videatur n. 795, 1430, 1691; "qui super domo" quod sit bonum amoris, mox supra dictum; "descendere ad tollendum quid e domo sua" quod sit se avertere a bono ad verum, etiam supra dictum; "qui in agro" quod sint illi qui in Ecclesia spirituali, patet a significatione "agri" in Verbo; "ne revertatur retro ad tollendum vestimenta" quod sit ne avertat se a bono ad verum quod doctrinalis; quod "vestimenta" significent vera, quia vera induunt bonum ut 2 vestes, videatur n. 1073 quisque videre potest quod omnia illa quae Dominus de consummatione saeculi ibi locutus est, significent prorsus alia, ac involvant arcana, ut quod "qui in Judaea fugerent montes," quod "qui super domo non descenderet ad tollendum quid domo," et quod "qui in agro non reverteretur retro ad tollendum vestimenta sua"; similiter quod "Lot non respiceret post se," vers. 17, et hic quod "uxor ejus respexerit post eum 3." Porro constat hoc significatione "uxoris" quod sit verum, de qua n. 915, 1468; et a significatione "Loti" quod sit bonum, de qua n. 2324, 2351, 2371, 2399; inde dicitur "post eum." [5] Verum dicitur avertere se a bono et spectare doctrinalia, cum non amplius cordi est quali vita sit 4 homo Ecclesiae, sed quali doctrina, cum tamen vita secundum doctrinam faciat homini Ecclesiae, non autem doctrina separata a vita; cum enim doctrina separatur a vita, tunc quia vastatum est bonum quod est vitae, etiam vastatur verum quod est doctrinae, hoc est, fit "statua salis"; quod quisque scire potest qui solum doctrinam spectat non vitam, num, tametsi doctrina docet, credat resurrectionem, caelum, infernum, immo Dominum, ita reliqua quae sunt doctrinae. @1 ad.$ @2 sicut.$ @3 i et facta statu salis.$ @4 fit I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2455

#2455 Quod "facta statua salis" significet quod omne bonum veri vastatum sit, constare potest a significatione "statuae" et a significatione "salis": statua in lingua originali exprimitur per vocem qua significatur statio, non qua statua quae erigebatur vel in cultum, vel in signum, vel in testem, sic ut per "statuam salis" hic significetur quod constiterit vastatum, nempe verum quod significatur per uxorem Loti 1, (o)n. 2454. Verum tunc dicitur vastatum quando non bonum amplius in illo est; [2] ipsa vastatio significatur per salem; sicut 2 pleraque in Verbo duplicem sensum habent, nempe genuinum et ei oppositum, ita etiam "sal"; hoc in genuino sensu significat affectionem veri, in opposito vastationem affectionis veri, hoc est, boni in vero; quod affectionem veri, videatur Exod. xxx 35; Lev. ii 13; Matth. V 13; Marc. ix 49, 50; Luc. xiv 34, 35; quod vastationem affectionis veri, seu boni in vero, constat ex his locis"; apud Mosen, Sulphur erit, et sal, combustio tota terra, non seretur, non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, Deut. xxix 22; ubi "sulphur" est vastatio boni, et "sal" vastatio veri; quod vastatio sit, patet a singulis: [3] apud Zephaniam Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, ii 9; ubi "locus derelictus urticae" pro vastatio bono, et "fovea salis" pro vastato vero; locus enim urticae se refert ad Sodomam per quam malum seu vastatum bonum, et fovea salis ad Amoram per quam falsum seu vastatum verum, significari ostensum est; quod vastatio sit, patet, nam dicitur "desolatio in aeternum": apud Jeremiam, Qui ponit carnem brachium suum,... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, et habitabit exustis locis in deserto, terra salsa, et non habitatur, xvii [5], 6; ibi "exusta loca" pro vastatis bonis, "terra salsa" pro vastatis veris: [4] apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquaram in siccitatem, terram fructus in salsugineam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. cvii 33, 34; "terram fructus in salsugineam" pro vastatione boni in vero: apud Ezechielem, Caenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, xlvii 11; "in salem dari" pro vastari prorsus quoad verum. Quia "sal" significabat vastationem, et "urbes" doctrinalia veri, ut ostensum n. 402, 2268, 2428, (x)2451, olim urbes destructas, ne reaedificarentur, conserebant sale, Jud. ix 45. Hic nunc est quartus status Ecclesiae quae per "Lotum" repraesentatur, qui est quod omne verum quoad bonum vastatum sit. @1 A had this but altered to quod est uxor Lothi.$ @2 These seven lines were written in A at end of [ ] after Jud. ix 45, but transferred to this position by markings, to take the place of deleted words quod constare potest ab his in Verbo locis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2456

#2456 Vers. 27-29. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram Jehovah. Et prospexit contra facies Sodomae Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis. Et fuit in perdendo Deus urbes planitiei, et recordatus est Deus Abrahami, et emisit Lotum e medio eversionis in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot. "Surrexit Abraham i matuta" significat Domini cogitationem de ultimo tempore; "Abrahamo est hic, ut prius, Dominus in illo statu: "ad locum quo steterat ibi coram Jehovah" significat statum perceptionis et cogitationis in quo fuit prius; "locus" est status: "et prospexit contra facies Sodomae et Amorae" significat cogitationem (x)de statu eorum interiore quoad malum et falsum: "et contra omnes facies terrae planitiei significat status omnes interiores qui inde: "et vidit, et ecce fumus terrae sicut fumus fornacis" significat statum falsi, qui est "fumus," ex statu mali qui est "fornax," intra Ecclesiam quae est "terra": "et fuit in perdendo Deus urbes planitiei" significat cum perirent per falsa mali, quae sunt "urbes planitiei": "et recordatus est Deus Abrahami" significat salvationem per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius: "et emisit Lotum e medio eversionis" significat salvatione eorum qui in bono, et qui in vero in quo bonum, qui omnes hic sunt "Lot": "in evertendo urbes" significat cum perirent illi qui in falsis a malis: "in quibus habitavit Lot" significat tametsi in talibus etiam essent, qui salvati.

Arcana Coelestia 2

Passage 2457

#2457 Singula haec explicare non opus est, quia quoad maximam partem in capite praecedente, et prius, explicata sunt: haec addita et interjecta sunt ob finem ut constaret quod separati sint boni a malis, ac illi salvati, hi autem damnati, unice per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius; alioquin omnes illi qui per "Lotum" hic repraesentantur, etiam una periissent; quod intelligitur per haec verba, "Fuit in perdendo Deus urbes planitiei, et recordatus est Deus Abrahami, et emisit Lotum e medio eversionis, in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot," quod est in sensu interno quod salvati sint per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius omnes qui in bono, ut et qui in vero in quo bonum, hic repraesentati per "Lotum," cum perirent illi qui in falsis a malis, tametsi illi qui salvati sunt, etiam in falsis et malis essent. Ita nunc conjuncta sunt haec quae in hoc capite, cum illis quae in praecedente, nempe quod "Abrahamus," hoc est, Dominus in illo statu, intercesserit pro illis Sodomae et Amorae, qui significantur per "quinquaginta," per "quadraginta quinque," per "quadraginta," per "triginta," per "viginti" et per "decem," qui quod sint omnes illi in suo ordine qui in bono sunt, tum qui in vero in quo aliquid boni, ibi explicatum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2458

#2458 Vers. 30. Et ascendit Lot e Zoar, et habitavit in monte, et duae filiae ejus cum eo, quia timuit habitare in Zoar: et habitabat in spelunca is, et duae filiae ejus. "Ascendit Lot e Zoar" significat cum non amplius in affectione veri essent: "et habitavit in monte" significat quod tunc ad quoddam bonum se conferrent: "et duae filiae ejus cum eo" significant quod affectiones inde similiter: "quia timuit habitare in Zoar" significat quia ex affectione veri non amplius spectare bonum possent: "et habitabat in spelunca is" significat bonum falsi: "et duae filiae ejus" significat affectiones inde, quae sunt talis boni et talis falsi.

Arcana Coelestia 2

Passage 2459

#2459 "Ascendit Lot e Zoar": quod significet cum non amplius in affectione veri essent, constat a significatione "Zoaris" quod sit affectio veri, de qua n. 2439, et quia sequitur quod "habitavit in monte, quoniam timuit habitare in Zoar," significatur cum non amplius in affectione veri essent, et hoc quia omne bonum veri vastatum est, ut constat a vers. 26. Hic nunc quintus status Ecclesiae quae per "Lotum" repraesentatur, describitur, qui est quod postquam nulla amplius affectio veri, bonum quoddam impurum, seu bonum falsi, se infundat.

Arcana Coelestia 2

Passage 2460

#2460 Quod "habitavit in monte" significet quod tunc ad quoddam bonum se conferrent, constat a significatione "montis" quod sit amor in omni sensu, nempe amor caelestis et spiritualis, n. 795, 1430, ut amor sui et mundi, n. (x)1691, et hoc quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent: et quia omne bonum est cujusdam amor: per "montem" hic significatur bonum; sed quale bonum in sequentibus describitur, nempe quod esset obscurum et factum impurum, nam mox dicitur quod "habitaret in spelunca," et dein quod profana ibi facta sint.

Arcana Coelestia 2

Passage 2461

#2461 Quod "duae filiae ejus cum eo" significet quod affectiones ejus similiter, constat a significatione "filiarum" quod sint affectione de qua n. 489-491; sed quale bonum, tales affectiones; etiam bonum spurium et impurum suas affectiones habet, omnes enim afficiunt illis quae bona esse autumant 1, qualiacumque sunt 2, nam sunt eorum amoris. @1 putant.$ @2 sint.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2462

#2462 "Quia timuit habitare in Zoar": quod significet quia ex affectione veri non amplius spectare bonum posset, constat a 1 significatione "Zoaris" quod sit affectio veri, n. 2439; quae cum vastata inde non amplius spectare bonum potest; timor etiam tunc est pro omni vero, nam hoc contrariatur bono amoris impuri. @1 constare potest ex.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2463

#2463 "Et habitabat in spelunca is": quod significet bonum falsi, constat (c)a significatione "speluncae"; spelunca est quoddam domicilium in monte, sed obscurum; et quia domicilia quaecumque, sicut domi significant bona, n. (x)2231, 2233, sed talia bona qualia sunt, hic itaque "spelunca," quia domicilium obscurum, significat bonum tale. Speluncae montium etiam passim nominantur in Verbo, ac ibi in sensu interno similiter significant talia, ut Esai. ii 19; xxxii 14; etiam in historicis ut quod Elias fugiens Isabelem Venerit ad speluncam in monte Horebo, quo pernoctavit ac ibi verbum Jehovae ad eum,... quod exiret et consisteret in monte ante Jehovam;... et quod tunc obvolverit facies toga sua, et exiverit, et steterit ad ostium speluncae, 1 Reg. xix 9, 13; ibi per "speluncam" in sensu interno significatur bonum obscurum sed quale est in tentationibus, quod quia non sustineret Divinum 1, obvolvit facies toga: similiter alibi in historicis, Quod filii Israelis propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus, Jud. vi 2, tum propter Philistaeos, I Sam. xiii 6; historica ibi similiter se habent ac historica haec apud Mosen, quod alia in sensu interno significent. @1 i videre.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2464

#2464 "Et duae filiae ejus": quod significent affectiones inde, quae sunt talis boni et talis falsi, constat a significatione "filiarum" quod sint affectiones, n. 2461. Bonum ex quo affectiones, seu pater ex quo filiae, est 1 "Lot"; at verum ex quo illae, seu mater, erat "uxor Loti," quae cum facta statua salis, hoc est, cum bonum veri vastatum 2, tunc tale bonum quod significatur per "Lotum in spelunca," et tales affectiones inde quae significantur per "filias," existunt. @1 i hic.$ @2 cum verum vastatur.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2465

#2465 Vers. 31-36. Et dixit primogenita ad minorem, Pater noster senex, et vir nullus in terra, ad veniendum ad nos, secundum viam totius terrae. Veni, propinemus patri nostro vinum, et cubemus cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. Et propinaverunt patri suo vinum in nocte illa, et venit primogenita, et cubuit cum patre suo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. Et fuit a crastino, et dixit primogenita ad minorem, Ecce cubui heri cum patre meo, propinemus ei vinum etiam nocte hac, et veni, cuba cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. Et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum, et surrexit minor, et cubuit cum eo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. Et conceperunt binae filiae Loti de patre suo. [2] "Dixit primogenita ad minorem" significat, hic ut prius, affectiones, "primogenita" affectionem talis boni, "minor" affectionem talis falsi: "pater noster senex, et vir nullus in terra" significat quod non sciatur amplius quid bonum et quid verum: "ad veniendum ad nos" significat quibus conjungerentur: "secundum viam totius terrae" significat secundum doctrinalia; "terra" est Ecclesia: "veni, propinemus patri nostro vinum" significat quod imbuerent bonum tale falsis, quae sunt vinum: "et cubemus cum eo" significat quod sic conjungerentur: "et vivificemus de patre nostro semen" significat quod sic novum cujusdam Ecclesiae: [3] "et propinaverunt patri suo vinum" significat quod imbuerint tale bonum falsis: "in nocte illa" significat cum omnia essent in tanto obscuro: "et venit primogenita" significat affectionem talis boni: "et cubuit cum patre suo" significat quod sic adaptarentur: "et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus" significat quod bonum tale commune non sciverit aliter quam quod ita esset: "et fuit a crastino" significat postea: "et dixit primogenita ad minorem" significat quod affectio talis boni persuaderet falsum: "ecce cubui heri cum patre meo" significat quod ita conjuncta essent: "propinemus ei vinum etiam nocte hac" significat, hic ut prius, quod imbuerent tale bonum falsis cum singula essent in tanto obscuro: "et veni, cuba cum eo" significat quod haec quoque conjungerentur: [4] "et vivificemus de patre nostro semen" significat, hic ut prius, quod sic novum cujusdam Ecclesiae: "et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum" significat quod obscuro illo statu imbuerint tale bonum falsis: "et surrexit minor cubuit cum eo" significat quod affectio falsi similiter fecerit ut falsa sicut vera apparerent, et sic conjungebantur: "et non cognovit: cubare ejus et in surgere ejus" significat [hic ut prius], quod bonum tale commune non sciverit aliter quam quod ita esset: "et conceperunt binae filiae Loti a patre suo" significat quod inde origo talis religio quod per "Moabum" et "filium Ammonis" significatur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2466

#2466 Quod in sensu interno significentur illa quae exposita sunt, confirmari potest, et quidem quoad singula verba, sed praeter quod pleraque prius confirmata sint, etiam sunt talia quae laedunt ideas, et castas aures; ex summaria explicatione id constare potest quod per illa describatur origo talis religiosi, quod per "Moabum" et "filium Ammonis" in Verbo significatur; quod quale sit, in sequentibus ubi de Moabo et filio Ammonis, dicetur; quod sit adulteratum bonum et falsificatum verum, constat. Adulterationes boni et falsificationes veri, in Verbo communiter describuntur per adulteria et scortatione ac ita quoque vocantur; causa inde est quod bonum et verum inter conjugium forment, n. 1904, (x)2173; 1 immo quod vix aliquis crede potest, inde, ut a suo genuino principio, est sanctitas conjugiorum terra, etiam sunt leges conjugiorum de quibus in Verbo: [2] nam ita habet; caelestia cum spiritualibus, cum e caelo 2 descendunt in sphaera inferiorem, prorsus ibi vertuntur in simile conjugiorum, et hoc ex correspondentia quae est inter spiritualia et naturalia, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi; cum autem illa pervertuntur in sphaera inferiore, ut fit ubi mali genii et mali spiritus sunt, tunc eadem vertuntur in talia qualia adulteriorum et scortationum sunt 3; inde est quod contaminationes boni et perversiones veri describantur in Verbo per adulteria et scortationes, ac quod ita quoque appellentur; ut manifeste constare potest ab his locis; apud Ezechielem, Scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem:... sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis:... accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum eis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis. Num parum de scortationibus tuis?... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me;... Scortata es cum filiis Asshuris,... et scortata eis 4, et non saturata: et multiplicasti scortationem tuam, usque ad terram negotiationis, Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es, xvi 15-17, 20, 26, 28, 29, seq.; ubi de Hierosolyma, per quam ibi significatur Ecclesia perversa quoad vera; quod omnia illa "prorsus alia" significent, quisque videre potest; quod perversum Ecclesiae dicatur "scortatio," patet; "vestes" ibi sunt vera quae pervertuntur; inde falsa quae coluntur, sunt "excelsa variegata, cum quibus scortatio"; quod "vestes" sint vera, videatur n. 1073, et quod "excelsa" sint cultus, n. 796; "vasa ornatus ex auro et argento quod dederam" sunt cognitiones boni et veri a Verbo per quas confirmant falsa, quae cum apparent sicut vera, vocantur "imagines masculi, cum quibus scortatio"; quod "vasa ornatus ex auro et argento" sint cognitiones boni et veri, patet a significatione "auri" quod sit bonum, n. 113, 1551, 1552, et "argenti" quod sit verum, n. 1551, 2048; "imagines masculi" quod appareant sicut vera, n. 2046; quod "filii et filiae, quas pepererunt et sacrificarunt eis" sint vera et bona quae perverterunt, patet a significatione "filiorum et filiarum," n. 489-491, 533, 2362; quod "scortari cum filiis Aegypti" sit pervertere illa per scientifica, patet a significatione "Aegypti" quod sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; "scortari cum filiis Asshuris" quod sit pervertere per ratiocinia, patet a significatione "Asshuris" quod sit ratiocinatio, n. 119, 1186; "multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam" quod sit usque ad profanationem veri, quae est "Chaldaea," n. 1368; inde liquet qualis sensus internus Verbi est in ipso sensu litterae. [4] Similiter alibi apud eundem Prophetam, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto in adolescentia sua scortatae sunt;... Ohola Samaria, Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasaos 5 suos Assyrios propinquos,... dedit scortationes suas super illos: delectum filiorum Asshuris omnium;... scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus.... Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortatione." suas supra scortationes sororis suae, filios Asshuris adamavit;... addidit 6 ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum,... adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, xxiii (x)25, 7, 8, 11, 12, 14, 16, 17; "Samaria" est Ecclesia quae in affectione veri, "Hierosolyma" quae in affectione boni, quarum "scortationes cum Aegyptiis et filiis Asshuris sunt perversiones boni et veri per scientifica et ratiocinia quibus falsa confirmantur, ut patet a significatione "Aegypti," n. 1164, 1165, 1186, 1462, et "Asshuris," n. 119, 1186; et quod usque ad profanum cultum qui quoad verum est "Chaldaea," n. 1368, et quoad bonum sunt "filii Babelis," n. 1182, 1326: apud Esaiam, Et erit a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae, xxiii 17; est venditatio falsi, quae per "quaestum meretricium et scortationem Tyri" significatur; quod "Tyrus" sint cognitiones veri, videatur n. 1201 quod "regna" sint vera cum quibus scortatio, n. 1672: [6] apud Jeremiam, Tu scortata es cum sociis multis; et revertere ad Me; tolle oculos tuos ad colles, et vide ubi non constuprata fueris, super viis sedisti eis, sicut Arabs in deserto, et profanasti terram scortationibus tuis, et malitia tua, iii 1, 2; "scortari et scortationibus profanare terram" est pervertere et falsificare vera Ecclesiae; [7] quod "terra" sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067: apud eundem, A voce scortationis suae profanavit terram, moechata cum lapide et ligno, iii. 9; "moechari cum lapide et ligno" est pervertere vera et bona cultus externi; quod "lapis" sit tale verum, videatur n. 643, 1298, quod "lignum tale bonum, n. 643: [8] apud eundem, Propterea quod fecerant stultitiam in Israele, et adulterati sunt cum uxoribus sodalium suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo, falsum, quod non praecepi, xxix 23; [9] "adulterari cum uxoribus sodalium" est docere falsum sicut ab illis: apud eundem, In prophetis Hierosolymae vidi turpitudinem, adulterando et eundo in falso, xxiii 14; ubi "adulterari" spectat bonum quod contaminatur, "ire in falso" spectat verum quod pervertitur: apud eundem, Adulteria tua, et hinnitus tui, foeditas scortationis tuae super collibus, in agro, vidi abominationes tuas; vae tibi Hierosolyma, non mundaris posthac, quousque adhuc, xiii 27: [10] apud Hosheam, Scortatio, et vinum, et mustum occupavit cor; populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus indicabit id, quia spiritus scortationis seduxit; et scortati sunt de sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, 7 populo et robore, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur. Nonne visitavero super filias vestras quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? iv 11-14; quid singula haec in sensu interno significant, constare potest a significatione "vini" quod sit falsum, "musti" quod sit malum inde, "ligni quod interrogatur" quod sit bonum jucundi alicujus cupiditatis, "baculi qui indicabit" quod sit potentia imaginaria sui intellectus, tum "montium et collium" quod sint amores sui et mundi, "quercus, populi (o)et roboris" quod sint totidem crassae, quibus fidunt, perceptiones inde 8, "filiarum et nuruum" quod sint affectiones tales; inde patet quid per "scortationes, adulteria, et prostibula" ibi significantur: [11] apud eundem, Israel scortatus es super Deo tuo, dilexisti quaestum meretricium super omnibus areis frumenti, ix 1; "quaestus meretricius" pro venditatione falsi: apud Mosen, Ne pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, ac sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificiis ejus, et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos "eorum, et scortari faciant filios tuos post deos eorum 9, Exod. xxxiv 15, 16: apud eundem, Exscindam omnes scortantes post eum, scortando post Molechum, e medio populi eorum: et anima, quae respicit ad pythones et ad hariolos, ad scortandum post eos, dabo facies Meas contra animam hanc, et exscindam eum e medio populi ejus, Lev. xx 5, 6: apud eundem, Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, e portabunt scortationes vestras; usque ad consumi corpora vestra in deserto, Num. xiv 33: apud eundem, Recordemini omnium praeceptorum Jehovae, et faciatis ea, et non pervestigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos scortamini, Num. xv 39: [12] adhuc manifestius apud Johannem, Unus angelus dixit, Veni, monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus inhabitantes terram, Apoc. xvii 1, 2; "meretrix magna" pro (c)iis qui in profano cultu sunt; "aquae multae super quas sedet" sunt cognitiones, n. 28, 739; "reges terrae qui cum ea scortati" sunt vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069; "vinum quo inebriati" est falsum, n. 1071, 1072; quia "vinum et inebriatio" illa significant, de filiabus Loti dicitur, quod "propinaverint patri suo vinum," vers. 32, 33, 35: [13] apud eundem, Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. xviii 3; "Babylon seu Babel" pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1295, 1326; "gentes quas potat" sunt bona quae profanantur, n. 1259, 1260, 1416, 1849, "reges qui 10 cum ea scortati" sunt vera 11, n. 1672, 2015, 2069: apud eundem, Vera et justa judicia Domini Dei, quia judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, Apoc. xix 2; "terra" pro Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 2117, 2118. [14] Quia "scortationes" talia significabant, ac "filiae" affectiones, ideo tam severe prohibitum erat, ut filia sacerdotis scortaretur, de qua ita apud Mosen, Filia viri sacerdotis, quod coeperit ad scortandum, patrem ea profanans, igne comburetur, Lev. xxi 9: tum quod non inferrent quaestum meretricium... in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. xxiii 19; et ideo talis processus inquisitorius de uxore, de qua vir suspicionem adulterii captavit, Num. v 12-31, in quo omnia et singula se referunt ad adulterationes boni. Praeterea adulteriorum et scortationum plura sunt genera et (t)adhuc plures species, de quibus in Verbo; hoc genus quod describitur per concubitum filiarum Loti cum patre, est quod vocatur "Moabus et filius Ammonis," de qua mox sequitur. @1 i et quod sit ipsum conjugium caeleste,$ @2 caelestia et spiritualia, quae in caelo, cum.$ @3 After qualia.$ @4 In n 10648 scortata es cum eis.$ @5 i super.$ @6 addit AI.$ @7 i et.$ @8 A had exclusa ex suis perceptionibus exclusa ex is deleted and crassae quibus fidunt written above suis; perceptionibus is unaltered.$ @9 In 10652 S has earum, as Hebrew.$ @10 i terrae.$ @11 quae pervertuntur.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2467

#2467 Vers. 37, 38. Et peperit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab; is pater Moabi usque ad diem hunc. Et minor etiam illa peperit filium, et vocavit nomen ejus Benammi; is pater filiorum Ammonis usque ad diem hunc. "Peperit primogenita filium" significat religiosum Ecclesiae istius quoad bonum: "et vocavit nomen ejus Moab" significat quale ejus: "is pater Moabi usque ad diem hunc" significat quod inde tales: "et minor etiam illa peperit filium" significat Ecclesiae istius falsificatum verum: "et vocavit nomen ejus Benammi" significat quale ejus: "is pater filiorum Ammonis usque ad diem hunc" significat quod inde tales.

Arcana Coelestia 2

Passage 2468

#2468 Haec nec opus est confirmare, ab ipsa enim explicatione et ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, patet quod talia significentur: quid (o)autem et quale religiosum est quod per "Moabum et filios Ammonis" significatur, constare potest ab origine (c)illorum quae descripta est, tum a pluribus locis in Verbo tam historico quam prophetico ubi nominantur; sunt in genere illi qui sunt in externo cultu 1 qui apparet aliqualiter sanctus, sed non in interno, et qui illa quae externi cultus sunt, arripiunt pro bonis et veris, at quae 2 interni cultus, rejiciunt et contemnunt: [2] talis cultus et tale religiosum cadit in eos qui in bono naturali sunt, sed qui contemnunt alios prae se: sunt illi non absimiles fructibus in externa forma non impulchris, sed qui intus mucidi vel putidi sunt; et non absimiles vasis marmoreis in quibus impura, quandoque foeda; aut non absimiles feminis quae facie, corpore, et gestibus non indecorae, sed intus morbosae, (c)et foedis oppletae; est enim commune bonum quod apud eos, quod non impulchrum apparet, sed particularia quae intrant, sunt spurca; principio quidem non ita, sed successive, nam facile (t)se imbui patiuntur quibuscumque quae bona vocantur, et inde quibuscumque falsis, quae quia confirmant, vera putant, et hoc quia interiora cultus contemnunt, et haec quia in amore sui sunt: existunt et derivantur illi ab iis qui in solo externo cultu sunt, qui in hoc capite per "Lotum" repraesentantur, et hoc quando bonum veri 3 desolatum est. Describuntur in Verbo, tam quales sunt in principio quando adhuc bonum eorum non ita conspurcatum est, quam dein quando conspurcatur; ut et postea quando prorsus conspurcatum est; et quod interiora cultus et doctrinae rejiciant. [3] Quales sunt in principio quando adhuc bonum eorum non "ita" conspurcatum est, apud Danielem, In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis, curru, et equitibus, et navibus multis, et veniet in terras, et inundabit, et transibit, et veniet in terram decoris, et multae corruent: hae eripientur e manu ejus, Edom, et Moab, et primitiae filiorum Ammonis, xi 40, 41; "rex meridiei" pro illis qui in bonis et veris sunt, "rex septentrionis" pro illis qui in malis et falsis, "rex septentrionis curru, equitibus, navibus, veniens in terras, inundans, et transiens" pro quod mala et falsa significata per "currus, equites, naves" praevalitura, "eripiendi e manu ejus Edom, 4 Moab, et primitiae filiorum Ammonis" pro illis qui in tali bono sunt nondum ita falsis conspurcato, quare vocantur "primitiae filiorum Ammonis": [4] apud Mosen, Transivimus via deserti, et dixit Jehovah ad Mosen, Ne angustes Moabum, nec misceas te cum eis bello, quia non dabo tibi de terra ejus hereditatem, quia filiis Loti dedi Ar hereditatem, Deut. ii, 8, 9; et de filiis Ammonis, Locutus Jehovah ad Mosen, Tu transiens hodie terminum Moabi Arem, et accedes e regione filiorum Ammonis, nec angusta illos, nec misceas te cum illis, quia non dabo de terra filiorum Ammonis tibi hereditatem, quia filiis Loti dedi eam hereditatem, Deut. ii 17, 18, 19; 5 "Ar" pro bono tali, "Moabus et filii Ammonis" pro illis qui in tali bono, sed in principio, quare jubetur ut "non angustentur." [5] Inde est quod Moabus expulerit Enim, et Rephaim qui sicut Enakim, et quod filii Ammonis expulerint etiam Rephaim quos Zamzumim vocarunt, Deut. ii 9-11, 18-21; per "Emim, Rephaim Enakim, Zamzumim" significantur qui imbuti persuasionibus mali et falsi, videatur n. 581, 1673; per "Moabum et filios Ammonis" hic illi qui nondum imbuti sunt; sed hi cum quoque imbuti, hoc est, bonum eorum falsis conspurcatum, etiam expulsi sunt, Num. xxi 21-31; Ezech. xxv 8-11. [6] Describuntur quales sunt quando bonum eorum conspurcatur, apud Jeremiam, Ad Moabum sic dixit Jehovah; Vae super Nebo, quia devastata est, pudefacta est, capta est Kiriathaim, pudefacta est Misgab et consternata; non amplius laus Moabi:... date alam Moabo, quia avolando avolabit, et urbes ejus in desolationem erunt, nemo habitans in iis.... Relinquite urbes, et habitate in petra habitatores Moabi, et estote sicut columba, nidificat in transitibus oris foveae.... Ego novi, dictum Jehovae, iram ejus, et non firmus, falsa ejus, non rectum fecerunt. Propterea super Moabo ejulabo, et ad 6 Moabum totum clamabo.... A fletu Jaeseris flebo tibi, vitis Sibmae; propagines tuae transiverunt mare, usque ad mare Jaeseris pertigeruut; super fructus aestivos taos, et super vindemiam tuam vastator cecidit.... Propterea cor Meum super Moabo, sicut tibiae, movetur.... Vae tibi Moabe,... periit populus Kemoshi, nam capti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem. Et reducam captivitatem Moabi in posteritate dierum, xlviii 1, 2, 9, 28, 30-32, 36, 46, 47; [7] ibi in toto capite de Moabo, sed per eum de illis qui in bono tali sunt, quomodo se patiuntur irnbui fqis; quare dicitur ut "dent alam Moabo ut avolet," et quod "urbes ejus in desolationem erunt": at quod "relinquerent urbes, et habitarent in petra, et sicut columba nidificarent in transitibus oris foveae," et plura, quibus suadentur ut in communibus suis bonis et veris manerent 7; et si tunc a falsis ignorantiae seducerentur, quod in posteritate dierum a captivitate reducentur; sed apud quos hoc non fit, dicitur "super Moabo ejulabo 8, et ad 9 Moabum totum clamabo 8, et cor Meum super Moabo movetur"; falsa quibus imbuuntur, significantur per Nebo, Kiriathaim, Misgab, Sibmam, Jaeserem, Kemosh, et plura nomina quae in illo capite: [8] apud Esaiam, Nidus emissus erunt filiae Moabi:... proferte consilium, facite judicium; pone totam umbram tuam in medio meridiei; absconde expulsos, vagum ne revela, commorentur in te expulsi Mei, Moabe, esto latibulum iis coram vastatore.... Audivimus elationem Moabi, elatus vxlde, superbia ejus, et elatio ejus; et ira ejus, non sic mendacia ejus; ideo ejulabit Moabus Moabo, totus ejulabit.... Ideo viscera Mea propter Moabum sicut cithara commoventur, et medium Meum propter urbem Heres. Erit cum visus fuerit, quod defatigatus, Moabus super excelso, et veniet ad sanctuarium suum ad orandum, et non poterit.... In tribus annis, tanquam annis mercenariis, et evilescet laus Moabi, in omni multitudine magna, et residuum parum pusillum, non validum, xvi 11-1310, 15, 16, 20, 21, 23; etiam in toto hoc capite de Moabo, et per illum de iis qui in tali bono sunt, et ibi describuntur passim similibus verbis ac apud Jeremiam xlviii, ac suadentur pariter ut in communibus suis bonis et veris maneant, nec falsis se imbui (x)patiantur; communia bona et vera significantur per quod (x)proferrent consilium, facerent judicium, absconderent expulsos, vagum ne revelarent, (x)forent latibulum expulsis pro 11 vastatore, quae omnia significant externa cultus; sed quia se falsis imbui patiuntur, dicitur, "in tribus annis, tanquam annis mercenariis, [et] evilescet laus Moabi in omni magnitudine magna, et residuum parum pusillum, non validum." Quia facile seducuntur, vocatur Moabus "emissio manus Philistaeorum," et filii Ammonis "oboedientia eorum,: apud Esaiam, Radix Jishaii, quae stans in signum populorum, illam gente quaerent, et erit quies Ipsius gloria,... recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur, Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum; e involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, una depraedabuntur filios orientis, Edomum, Moabum emissionem manus eorum, et filios Ammonis oboedientiam eorum, xi 10, 13, 14; "radix Jishaii" pro Domino, "Jehudah" pro iis qui in caelesti bono "Ephraim" pro illis qui in spirituali vero, "Philistaei" pro (c)illis qui in scientia cognitionum veri, et non in charitate, "filii orientis" pro ii qui in scientia cognitionum boni, etiam non in charitate, quorum "emissio manus" dicitur Moabus, et "oboedientia" filii Ammonis, quia falsis ab iis imbuuntur. [10] Quales autem fiunt, qui Moabus et filii Ammonis vocantur, quando bonum eorum falsis prorsus conspurcatum est describitur apud Davidem, Deus locutus in sanctitate Sua,... Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Moabus pelvis lotionis Meae, Ps. lx 8-10 [A. V. 6-8]; similiter apud eundem, Ps. cviii 8-10 [A.V. 7-9]; "pelvis lotionis" pro bono conspurcato falsis: [11] apud Jeremiam, Non amplius laus Moabi, in Heshbone cogitarunt super eum malum, ite exscindamus eum de gente:... pacatus erat Moabus ab adolescentiis suis, et quiescens ille in faecibus suis, nec evacuatus e vase in vas, et in exilium non abivit; propterea constitit gustus ejus in eo, et odor ejus non mutatus.... Super omnibus tectis Moabi, [et in plateis ejus], totus luctus, quia fregi Moabum sicut vas, in quo non beneplacitum, xlviii 2, 11, 38; falsa, quibus conspurcatur bonum, quod Moabus, hic vocantur "faeces," in quibus consistit "gustus et odor," si non reformatur, quod hic est "evacuari e vase in vas"; ipsum bonum vocatur "vas in quo non beneplacitum," sicut apud Davidem "pelvis in quo lotio": apud Esaiam, Requiescit manus Jehovae in monte hoc, et triturabitar Moabus sub eo, sicut conculcatur palea in sterquilinio, xxv 10. [12] Quod qui in tali bono, solum externa curent, et interna cultus et doctrinae contemnant, rejiciant, immo respuant, inde falsa iis pro veris, apud Ezechielem, Fili hominis, pone facies tuas ad filios Ammonis, et propheta super eos, et dicas filiis Ammonis, Audite verbum Domini Jehovih, sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod dicis, Euge ad sanctuarium Meum quod profanatum est, et ad humum Israelis quia desolata est, et ad domum Jehudae quia abiverunt in captivitatem, ... dabo Rabbam in habitaculum camelorum, et filios Ammonis in cubile gregis.... Dixit Dominus Jehovih, Quia 12 complosisti manum, et plausisti pede, et laetata es in omni contemptu tuo in anima ad humum Israelis, idcirco ecce Ego extendam manum Meam super te, et dabo te in praedam gentibus, et exscindam te de populis, et perdam te de terris, xxv 2-7; "euge ad sanctuarium quod profanatum, ad humum Israelis quia desolata, ad domum Jehudae quia abiverunt in captivitatem, complosisti manum, plausisti pede, et laetata in omni contemptu in anima ad humum Israelis" sunt verba contemptus, irrisionis, et rejectionis interiorum cultus et doctrinae, quibus rejectis externa nihil valent, sed "in praedam dantur gentibus," hoc est, occupantur a malis, et "exscinduntur de populis," hoc est, a falsis, et "perduntur de terris," hoc est, fiunt nullius Ecclesiae: [13] apud Zephaniam, Audivi opprobrium Moabi, et blasphemias filiorum Ammonis, qui opprobrio affecerunt populum Meum, [et] dilatarunt super terminum eorum: propterea vivens Ego, quod Moab sicut Sodoma futura sit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio erunt in aeternum:... hoc illis propter superbiam eorum, quod opprobrio affecerunt, et dilatarunt super populum Jehovae Zebaoth, ii 8-10; "opprobrio afficere populum, et dilatare super terminum eorum, et super populum Jehovae Zebaoth" est vilipendere et rejicere interiora vera, quae sunt "populus Jehovae Zebaoth"; inde bona fiunt mala falsi, quae sunt "Sodoma" et "locus derelictus urticae," et vera fiunt falsa, quae sunt "Amora" et "fovea salis"; ab internis enim habent externa ut sint bona et vera: [14] apud Davidem, Hostes super populum tuum insidiose cogitant arcanum, consultant super absconditos tuos, Ite, exscindamus eos de gente, et non memoretur nomen Israelis amplius, nam consultant corde una, super te foedus excidunt tentoria Edomi, et Jishmaelitae, Moabus, et Hagraei, Gebal et Ammon, et Amalek, Philistaea cum habitatoribus Tyri, etiam Asshur associatur illis, sunt brachium filiis Loti, Ps. lxxxiii 3-9 [A.V. 2-8]; "consultare super absconditos, exscindere eos de gente, ut non memoretur nomen Israelis amplius" est interiora prorsus respuere; "tentoria Edomi, Jishmaelitae, Moabus, Hagraei, Gebal et Ammon sunt ii qui in cultus et doctrinae externis, "Philistaea cum Tyro" sunt qui 13 de internis loquuntur sed in iis non sunt, "Asshur qui brachium filiis Loti" est ratiocinatio qua pugnant pro externis et impugnant interna: [15] apud Mosen, Non accipiet vir uxorem patris sui, et non violabit alam patris sui, non veniet contritus contritione, aut contusus teste, in congregationem Jehovae;... non veniet Moabita et Ammonita 14 i congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illi in congregationem Jehovae in aeternum, Deut. xxiii i-8 [A.L. xxii 30-xxiii 7]; inde quid Moabus et Ammon in fine dierum, seu cum prorsus falsi imbuti sunt, patet, nempe illi 15 apud quos adulteratur bonum e falsificatur verum per id quod contemnant, rejiciant, et tandem respuant omnia interiora; quare etiam hic nominantur post foeda adulteria, quae sunt "accipere uxorem patris, violare alam patris, paene sicut 16 de filiabus Loti, a quibus Moabus et Ammon, memoratur 17; tum post, "contritos contritione, et contusos teste," per quos significantur qui respuunt quicquid est amoris et charitatis; "congregatio Jehovae est caelum, in quod venire nequeunt quia non iis reliquiae, qua solum ab interioribus bonis et interioribus veris sunt, quae per "decimam generationem" significantur, n. 576, 1738, 2280. Illi etiam erant inter gentes qui sacrificabant filios et filias Molecho, per quae in sensu interno significatur quod exstinxerint 18 vera et bona; Deus enim Moabi fuit Kemosh, et deus filiorum Ammonis Molech et Milchom, 1 Reg. xi 7, 33; 2 Reg. xxiii 13, quibus sacrificarunt, 2 Reg. iii (x)27 quod per "filios et filias" significentur vera et bona, videatur n. 489-491, 533, 1147. [17] Haec nunc sunt Moab et Ammon, sed genera eorum falsi quibus adulterant bona et exstinguunt vera, sunt plura, quae recensentur apud Jeremiam, sed per mera nomina haec nempe, Judicium venit ad terram planitiei, ad Holonem, et ad Jahzam et ad Mephaatam. Et super Dibonem, et super Nebonem, et super Bethdiblathaim. Et super Kiriathaim, et super Bethgamul, et omnes urbs terrae Moabi, longinquas et propinquas. Excisum super Bethmeon. Et super Kirioth, et super Bozram, et super est cornu Moabi, et brachium ejus confractum est.... Inebriate eum, quia super Jehovam se magnificavit; et complodat Moabus in vomitu suo, xlviii 21-26; haec genera falsi sunt, quae concurrunt in illis qui Moabus et Ammon vocantur; quaenam autem sunt et qualia, constare potest a significatione singulorum nominum in sensu interno; quod nomina in Verbo nihil aliud significent quam res, pluries ostensum est. @1 intra Ecclesiam qui in cultu externo sunt.$ @2 qui I.$ @3 verum.$ @4 i et.$ @5 i ibi.$ @6 A d ob, i ad.$ @7 maneant.$ @8 A had ejulabo and clamo, but altered to ejulo and clamabo.$ @9 ob.$ @10 AI have 1, 2, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 20, 21, 23. In Heb. cap. xvi;A.V. cap. xv and xvi, so A.V. ref. is xvi 2-4, 6, 7, 11, 12, 14; verses 1, 2 were quoted in A but deleted.$ @11 coram.$ @12 Propterea quod.$ @13 quae I.$ @14 A (as Heb.), Ammonita et Moabita.$ @15 i quod.$ @16 ut.$ @17 etiam legitur.$ @18 After bona.$ De Memoria remanente hominis post mortem, et reminiscentia eorum quae egerat in vita corporis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2469

#2469 Vix adhuc alicui notum est quod unicuique homini sint binae memoriae, una exterior, altera interior; et quod exterior sit propria ejus corporis, at interior propria ejus spiritus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2470

#2470 Homo dum vivit in corpore, vix scire potest quod memoriam interiorem habeat, quia tuuc memoria interior paene unum agit cum memoria ejus exteriore; ideae enim cogitationis quae sunt memoriae interioris, influunt id res quae in memoria exteriore sicut in sua vasa, ac ibi conjunguntur: se habet hoc similiter ac cum angeli et spiritus loquuntur cum homine, tunc ideae eorum per quas inter se loquuntur, influunt in voces linguae hominis, et cum iis se conjungunt ita ut non sciant aliter quam quod ipsi loquantur vernacula homini propria, cum tamen ideae sunt illorum, et voces in quas influunt, sunt hominis: de qua re cum spiritibus aliquoties locutus sum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2471

#2471 Sunt hae binae memoriae prorsus inter se distinctae; ad memoriam exteriorem quae hominis propria est cum vivit in mundo, pertinent omnes voces linguarum, tum objecta sensualium externorum, ut et scientifica quae mundi sunt: ad memoriam interiorem pertinent ideae loquelae spirituum quae sunt visus interioris, et omnia rationalia ex quorum ideis ipsa cogitatio existit. Quod haec distincta inter se sint, homo non novit, tam quia non reflectit super id, quam quia in corporeis est, et tunc abducere ab his mentem non ita potest.

Arcana Coelestia 2

Passage 2472

#2472 Inde est quod homines dum vivunt in corpore, non inter se loqui possint quam per linguas in sonos articulatos hoc est, in voces discretas, et se mutuo intelligere nequeant nisi linguas istas calleant, ex causa quia hoc fit ex memoria exteriore: at quod spiritus inter se loquantur per linguam universalem, in ideas quales sunt ipsius cogitationis, distinctam, et sic quod conversari possint cum unoquovis spiritu, cujuscumque linguae et nationis in mundo fuerat, ex causa quia hoc fit ex memoria interiore; in hanc linguam venit unusquisque homo statim post mortem, quia in hanc memoriam, quae, ut dictum, est propria ejus spiritus; videantur n. 1637, 1639, 1757, 1876.

Arcana Coelestia 2

Passage 2473

#2473 Memoria interior prae exteriore immensum excellit, et se habet sicut aliquot myriades ad unum, aut sicut lucidum ad tenebrosum; myriades enim idearum memoriae interioris influunt in unum memoriae exterioris, (c)et ibi sistunt aliquod commune obscurum; inde omnes facultates spirituum, et magis angelorum, in perfectiore statu sunt, nempe tam eorum sensationes quam cogitationes et perceptiones. Qualis excellentia sit memoriae interioris prae exteriore, constare potest ab exemplis; aliquis homo qui quoad ejus quale ex plurium annorum conversatione notus est, amicus vel inimicus, dum homo ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de (c)illo, ut unum obscurum, et hoc quia ex memoria exteriore; at cum idem homo factus spiritus, ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de illo, quoad omnes ideas qui usquam cepit de illo, et hoc quia ex memoria interiore: similiter se habet cum unaquavis re; ipsa res de qua plura novit, se sistit in memoria exteriore ut unum quoddam commune; at in memoria interiore quoad singula, quorum ideam usquam de illa re sibi comparavit, et hoc in forma mirabili.

Arcana Coelestia 2

Passage 2474

#2474 Quaecumque homo audit et videt, et quibus afficitur, haec quoad ideas et fines insinuantur, homine nesciente, in memoriam ejus interiorem, et in illa remanent, sic ut non pereat quicquam; tametsi eadem obliterantur i memoria 1 exteriore. Talis itaque est memoria interior ut ei inscripta sint singula, immo singularissima, quae usquam homo cogitavit, locutus est, egit, immo quae ei sicut umbra apparuerunt, cum minutissimis, a prima infantia ad ultimum senectae. Omnium horum memoriam secum habet homo cum venit in alteram vitam, et in omnem illorum recordationem successive perducitur; hic est LIBER EJUS VITAE qui aperitur in altera vita, secundum quem judicatur; hoc vix homo credere potest, sed usque est verissimum; omnes fines qui ei in obscuro fuerunt, et omnia cogitata, tum omnia locuta et facta inde, ad omnium minimum apicem, in Libro illo, hoc est, in memoria interiore sunt, et patent, quoties Dominus 2 concedit, coram angelis sicut in clara die: hoc mihi aliquoties ostensum est, et tam multis experientiis testatum ut ne minimum dubii relictum sit. @1 i ejus.$ @2 i id.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2475

#2475 Nulli adhuc notum est, quis status animarum post mortem quoad memoriam; ex multa et diuturna nunc per plures annos experientia scire datum est quod homo post mortem ne hilum amittat ab illis quae in ejus memoriis, tam quae in exteriore quam quae in interiore fuerunt, adeo ut nusquam tam pusillum aut tam minimum cogitari possit, quod non homo secum habeat; sic ut nihil prorsus post mortem relinquat quam solum ossa et carnem, quae dum vixit in mundo, non animata fuerunt a se, sed a vita spiritus ejus, quae purior ejus substantia annexa corporeis fuit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2476

#2476 Sed ita se habet cum memoria ejus exteriore quod omnia et singula ejus secum habeat, sed illa ei tunc uti non licet, verum modo interiore; causae sunt plures: prima est, quae dicta, quod ex memoria interiore (o)in altera vita loqui et conversari possit cum omnibus in universo: secunda, quod haec memoria propria sit spiritus, et adaequata ejus statui in quo tunc est; nam exteriora, nempe scientifica, mundana et corporea adaequata sunt homini, et correspondent ejus statui, cum est in mundo et corpore; at vero interiora, nempe rationalia, spiritualia et caelestia, adaequata sunt et correspondeat spiritui.

Arcana Coelestia 2

Passage 2477

#2477 Quondam audivi spiritus inter se loquentes de eo quod quicquid pro principio arripitur, qualecumque sit, possit innumeris confirmari, et tandem apud eum qui se conformavit, usque ut appareat prorsus sicut verum tametsi falsum sit, et quod de falso potius quam de vero possint persuaderi; ut de eo convincerentur, proponebatur illis hoc ut inter se cogitarent et loquerentur, num conducat spiritibus uti memoria exteriore. (Spiritus inter se de talibus loquuntur multo excellentius, quam homo credere, immo capere potest, sed quisque secundum suam affectionem.) 1 Spiritus qui pro corporeis et mundanis erant, confirmabant hoc multis, ex his causis: quod sic nihil amisissent quin post mortem aeque forent homines ac fuerunt ante; quod sic potuissent iterum per hominem venire in mundum; quod in memoria exteriore sit jucundum vitae; quodque in nulla alia facultate et dote sit intelligentia et sapientia; praeter plura alia, quibus se confirmabant in principio suo, usque ut hoc appareret illis ut verum. Sed alii tunc ex principio opposito cogitarunt et locuti sunt, scientes quod verum, quia ex ordine Divino; dicebant, si liceret spiritibus uti memoria exteriore, quod tunc in simili imperfectione forent, in qua prius cum fuerunt homines: quod sic in crassis et obscuris ideis prae illis qui sunt in memoria interiore: et sic non modo stultescerent magis et magis, sed etiam descenderent non ascenderent, ita nec viverent in aeternum; immergere 2 enim (o)se iterum mundanis et corporeis, foret se iterum dare in statum mortis: tum si spiritibus uti liceret memoria exteriore, quod humanum genus periret, unusquisque enim homo regitur a Domino per spiritus et angelos, si spiritus ex memoria exteriore influerent in hominem, non potuisset homo ex sua memoria, sed ex spiritus, cogitare, ita homo non suae vitae et sui juris fieret amplius, sed foret obsessus; obsessiones olim non aliud fuisse; praeter plura. @1 A o parentheses.$ @2 immergi.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2478

#2478 Ut scirem quomodo se haberet, quod homo ex sua memoria non possit cogitare si spiritus influerent ex memoria exteriore, bis et ter permissum erat ut hoc fieret; et tunc non aliter scivi, quam quod id meum esset quod non erat meum sed spiritus, et quod cogitavissem illa prius quae non cogitari; et hoc non potui appercipere priusquam recesserunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2479

#2479 Quidam recens spiritus, indignatus quod non meminisset plurium quae in vita corporis novit, dolens ob jucundum quod amisit, quo maxime delectatus fuerat; sed dictum ei quod prorsus nihil amiserit, et quod sciat omnia et singula, sed quod in altera vita non liceat ei talia depromere; et quod satis sit quod nunc possit multo melius et perfectius cogitare et loqui, nec rationale suum immergere, ut prius, densis obscuris, materialibus et corporei quae nullius usus sunt in regno in quod nunc venit, et quod illa quae in regno mundi fuerunt, relicta sint, et nunc habeat quicquid ad usum vitae aeternae conducat, et quod sic non aliter possit beatus et felix fieri: ita quod ignorantiae sit credere quod in altera vita cum non usurpatione memoriae corporea intelligentia pereat, cum tamen ita se habet quod quantum abduci potest memoriae a sensualibus et corporeis, tantum elevetur ad spiritualia et caelestia.

Arcana Coelestia 2

Passage 2480

#2480 Quia homines post mortem in memoria interiore quae eorum rationalis fuit, sunt, inde est quod qui linguas prae aliis calluerunt in mundo, ne quidem unam voculam earum possint depromere; qui in scientiis prae aliis non quicquam ex scientificis; et quod hi quandoque stupidiores sint aliis: se quicquid imbuerunt per linguas, et quicquid per scientias, hoc, quia rationale eorum formavit, in usum producunt; rationale inde comparatum, est ex quo cogitant et loquuntur; qui falsa per linguas et scientias hausit et in iis confirmavit, non nisi ex falsis ratiocinatur, qui autem vera, ille ex veris loquitur; ipsa affectio est quae vitam dat, affectio mali quae vitam falsis, et affectio boni quae vitam veris; ex affectione unusquisque cogitat, et absque affectione nullus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2481

#2481 Quod homines post mortem, hoc est, spiritus, ne hilum amiserint ex illis quae sunt memoriae eorum exterioris seu corporeae, sed quod omnia ejus, seu quod omnem, secum habeant, tametsi ex illa particularia vitae suae producere non licet, ex multa experientia mihi nosse datum est: ut constare potest a sequentibus. Bini quos novi 1 in vita corporis eorum, convenerunt, qui inter se inimici, audivi unum describentem alterius genium cum multis 2 circumstantiis, tum qualem opinionem de eo habuerat, recitans integram epistolam quam ad eum scripsit, et plura in serie, quae particularia et memoriae exterior erant, quae alter agnovit et ad quae conticuit. @1 noveram.$ @2 pluribus.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2482

#2482 Audivi quendam 1 increpantem alterum, quod pecunias suas reservaverit et quod noluerit reddere 2, et hoc cum circumstantiis quae erant memoriae exterioris, usque ad pudorem alterius; audivi etiam alterum respondentem ac causas recensentem cur id fecerit, quae omnia particularia mundana erant. @1 i etiam.$ @2 i ei.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2483

#2483 1 Quaedam in statum missa, in quo fuit dum in mundo cum molita facinus, et tunc singula cogitationum et singula colloquii cum alia sicut in claram diem prodibant. Quaedam ex sirenum turba, quia sustinuit negare quod talis fuerat in vita corporis, in statum memoriae corporeae missa est, et tunc adulteria et flagitia ejus, quae vix alicui nota fuerunt dum vixit, aperiebantur, et recitabantur in serie, paene ad centena, ubinam fuerat, cum quibus adulterata quid tunc molita, et haec omnia ita ad vivum sicut in aperta die, ita convicta: talia producuntur cum quis se exculpare vult quod talis fuerit, et quidem ad vivum cum sanguinis circumstantiis. @1 A has 2484, 2485, missing 2483; I as here.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2484 Fatal Error:

Passage number out of range or missing!

Arcana Coelestia 2

Passage 2485

#2485 1 Quidam apud me fuit quem in vita corporis ejus non cognovi; cum quaererem, num sciret undenam esset, hoc nesciebat, sed per interiorem visum ducebatur a me per urbes ubi fueram, et tandem per urbem unde ille, et tunc per plateas et fora, quae omnia cognovit, et tandem in plateam ubi ille habitavit, sique novissem domos 2 quomodo sitae, potuissem etiam scivisse domum. @1 A has 2484, 2485, missing 2483; I as here.$ @2 i ibi$

Arcana Coelestia 2

Passage 2486

#2486 Quod homines omnia et singula memoriae corporeae secum habeant, constare mihi saepissime etiam potuit ex illis quos notos habui in vita corporis eorum, quod cum locutus cum iis, recognoverint omnia et singula quae me praesente fecerant quaeque locuti sunt et quae tunc cogitaverunt. Ex his et pluribus aliis experientiis, pro certo scire datum est quod homo omnia memoriae exterioris seu corporeae secum in alteram vitam ferat.

Arcana Coelestia 2

Passage 2487

#2487 Instructus sum quod memoria exterior in se spectata, non sit nisi quoddam organicum formatam ex objectis sensuum, cumprimis risus et auditus, in substantiis quae sunt principia fibrarum, et quod secundum impressiones ab illis 1 fiant variationes formae, quae reproducuntur, et quod formae illae varientur et mutentur secundum mutationes status affectionum et persuasionum. Tum quod memoria interior sit similiter organicum, sed purius et perfectius, formatum ex objectis risus interioris, quae objecta in certas series ordine incomprehensibili disposita sunt. @1 in illis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2488

#2488 Autumavi, antequam per vivas experientias instructus fui, ego sicut alii, quod nusquam aliquis spiritus posset scire quae in memoria mea, et quae in cogitatione, (m)sed quod illa solam penes me essent, et abscondita; (n)sed asseverare possum quod spiritus qui apud hominem, minima ejus memoriae et cogitationum sciant et animadvertant, et hoc multo clarius quam ipse homo; et quod angeli ipsos fines, quomodo se flectunt a bono in malum, et a malo in bonam, et multo plura quam homo novit, prout illa quae immersit jucundis, et sic quasi natura et indoli 1, quod cum fit, non amplius apparent quia supra ea non amplius reflectit. Ne itaque credat homo amplius quod cogitationes ejus sint occultae, et quod non cogitationum rationem redditurus, et factorum 2 quantam et quale cogitationum in illis fuerunt; facta enim a cogitationibus (habent suum quale, et cogitationes a finibus. @1 naturae et indolis.$ @2 ipsa cogitata sunt quae aperiuntur in altera vita, et facta. Facta was later changed to factorum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2489

#2489 Quae sunt memoriae interioris, se manifestant in altera vita per sphaeram quandam, ex qua ad distantiam cognoscuntur spiritus, quales sunt, qua nempe affectione, et qua persuasione; illa sphaera existit ex activitate rerum in memoria interiore; de sphaeris istis videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, seq.

Arcana Coelestia 2

Passage 2490

#2490 Cum memoria interiore (t)ita se habet, quod non solum in illa retineantur omnia et singula quae usquam homo ab infantia vidit et audivi ac quae cogitavit, locutus est, et egit, sed etiam illa quae in altera vita videt audit, ac quae cogitat, loquitur, et agit; sed fit cum differentia; qui in persuasione falsi et cupiditate mali sunt, hauriant et retinent omnia quae illis conveniunt, intrant enim sicut aquae in spongias; cetera quidem etiam alluunt, se retinentur tam leviter ut vix sciant quod aliquid; at qui in fide veri et affectione boni sunt, retinent omnia quae vera et bona sunt, et inde continue perficiuntur; inde est quod instrui possint et instruantur in altera vita.

Arcana Coelestia 2

Passage 2491

#2491 Sunt spiritus, de quorum natali solo, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum, qui 1 referunt memoriam interiorem; hi per cohortes circumvagantur, et modis mirificis eliciunt quicquid alii sciunt, et quicquid audiunt cum suis communicant. @1 See 6925.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2492

#2492 Quales sunt memoriae, quandoque in altera vita sistitur videndum, in formis ibi solum apparentibus, (ad visum ibi plura sistuntur quae alioquin apud homines "solum cadunt" in ideas.) 1 Memoria exterior sistitur ita a apparentiam instar calli, interior instar substantiae medullosae qualis in cerebro humano; inde quoque scire datur quales sunt. Qui in vita corporis soli memoriae studuerunt, et sic rationale suum non excoluerunt, callositas eorum apparet dura, ac intus striata. Qui impleverunt memoriam falsitatibus, apparet capillacea et hirsuta, et hoc ex congerie inordinata rerum. Qui memoriae studuerunt amoris sui et mundi causa, apparet conglutinata et indurata. Qui per scientifica, imprimis per philosophica, in arcana Divina penetrare voluerunt, nec prius credere quam cum per illa persuaderentur, apud eos apparet illa tenebricosa quae talis naturae est ut radios lucis absorbeat et in tenebras vertat. Qui dolo: et hypocritae fuerunt, apud eos apparet illa sicut ossea et ebena, quae reflectit radios lucis. Qui autem in bono amoris et vero fidei fuerunt, apud eos talis callus non apparet, quia memoria eorum interior lucis radios transmittit in exteriorem, in cujus objectis seu ideis, sicut in sua basi aut sicut in sua humo, radii terminantur, et ibi deliciosa receptacula inveniunt; nam memoria exterior est ultimum ordinis, in quo spiritualia et caelestia molliter terminantur et resident quando ibi bona et vera. @1 A o parentheses.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2493

#2493 Locutus cum angelis de memoria praeteritorum, et inde anxietate futurorum, et instructus sum quod quo interiores et perfectiores angeli sunt, eo minus praeterita curent et de futuris cogitent, et quod inde etiam felicitas eorum; dicendo quod Dominus iis quovis momento det quid cogitent, et hoc cum beato et felici, et quod sic absque curis et sollicitis sint, tum quod hoc in sensu interno intellectum sit per quod mannam "quotidie" acceperint e caelo et per "quotidianum" 1 panis in Oratione Domini; tum quod non solliciti erunt quid edant et bibant, et quibus vestiantur: at 2 tametsi praeterita non curant et de futuris non solliciti sunt, quod usque perfectissimam reminiscentiam praeteritorum et intuitionem futurorum habeant, quia in omni eorum praesenti inest tam praeteritum quam futurum; ita habent memoriam perfectiorem quam usquam cogitari et exprimi potest. @1 A had panem quotidianum but changed to quotidianum panis.$ @2 et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2494

#2494 Homines cum vivunt in mundo, qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, apud se et in se habent intelligentiam et sapientiam angelicam, sed reconditam in intimis eorum memoriae interioris; quae intelligentia et sapientia eis nusquam apparere potest, priusquam corporea exuunt; tunc memoria particularium, de qua dictum, sopitur, et evigilantur in memoriam interiorem, et successive dein in ipsam angelicam.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389