|
|
GENESEOS
CAPUT DECIMUM OCTAVUM
PRAEFATIO
AD finem capitis praecedentis actum est de Ultimo Judicio, et ostensum quid per
illud significatur, nempe quod non interitus mundi sed ultimum tempus
Ecclesiae; quando hoc instat, dicit Dominus, Quod venturus in nubibus caelorum,
cum virtute et gloria, Matth. xxiv 30; Marc. xiii 26; Luc. xxi 27. Nemini
hactenus notum est quid per "nubes caelorum" intellectum, sed patefactum mihi
quod nihil aliud intelligatur quam sensus litteralis Verbi, et quod per
"virtutem et gloriam" sensus internus Verbi; in sensu enim interno Verbi est
gloria, nam quicquid ibi 1, est de Domino et Ipsius regno; videatur in Parte
Prima n. 1769-1772. Similiter per "nubem" quae circumdedit Petrum, Jacobum, et
Johannem, cum Dominus in gloria illis apparuit, de qua ita apud Lucam, Vox
facta est e nube, dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Hunc audite: cum autem
facta esset vox, inventus est Jesus Solus, ix 35, 36; per Mosen et Etiam ibi
qui locuti sunt cum Domino, repraesentatum fuit Verbum Veteris Testamenti quod
etiam vocatur "Moses et Prophetae": per "Mosen" ejus libri tum historici: per
"Etiam prophetam" omnes Prophetae: per "Petrum autem, Jacobum et Johannem"
repraesentata sunt, sicut alibi ubicumque nominantur in Libris Evangelistarum,
fides, charitas, et bonum charitatis; et [per] quod illi soli 2 ibi adessent,
significatum quod non alii videre possint gloriam Domini quae in Ipsius Verbo,
quam qui in fide, ejus charitate, et hujus bono sunt; ceteri quidem possunt
videre, sed usque non vident quia non credunt; hic est sensus internus quoad
bina illa; apud Prophetas quoque passim "nubes" significat Verbum in littera,
et "gloria" Verbum in vita. Quid sensus internus Verbi et qualis, multis locis
dictum est, et in explicatione quoad singula verba ostensum. Legisperiti
tempore Domini fuerunt qui omnium minime crediderunt quod aliquid in Verbo
scriptum fuisset de Domino; legisperiti hodie quidem sciunt, sed fortassis illi
omnium minime credituri quod alia gloria sit in Verbo quam quae apparet in
littera, quae tamen est nubes in qua gloria. @1 i agitur.$ @2 solum.$ CAPUT
DECIMUM OCTAVUM
Arcana Coelestia 2 Passage 2135
#2135 Ex hoc capite imprimis constare potest qualis est sensus internus Verbi ac quomodo percipiunt illud angeli cum legitur ab homine: ex sensu litterae historico non aliud intelligitur quam quod Abrahamo apparuerit Jehovah sub forma trium virorum; et quod Sarah, Abrahamus, et puer ejus, paraverint cibum pro illis, nempe ex farina similaginis placentas, filium bovis, tum butyrum et lac: quae tametsi historica vera sunt quod ita factum, usque non percipiuntur ita ab angelis, sed prorsus abstracte a littera 1 quae repraesentant et significant, secundum illa quae in Contentis 2 sunt 3; nempe pro illis quae ibi historice dicta, status perceptionis Domini in Humano et communicatio tunc cum Divino, ante unionem perfectam Divinae Ipsius Essentiae tum Humana et Humanae cum Divina; qui status etiam est de quo Dominus haec dicit, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. i 18; et per cibos ibi memoratos nihil nisi caelestia et spiritualia bona; de quibus in explicatione: et porro dein quod dicitur de filio quem pareret Sarah ad tempus statum alterius anni, nihil aliud percipiunt quam quod rationale humanum Domini fieret Divinum: demum per illa quae locutus Abraham cum Jehovah 4 de eversione Sodomae et Amorae, nihil aliud quam intercessionem Domini pro humano genere; ac ibi per "quinquaginta, quadraginta quinque, quadraginta, triginta, viginti et decem" intercessionem pro illis apud quos vera essent adjuncta bonis, et quibus bona per tentationes et pugnas, aut per alios status: 5 ita se habet cum ceteris in Verbo; ut melius constare potest ab explicatione singularum vocum, ubi ostensum quod singulis vocibus similia involvantur in 6 Verbo tam historico quam prophetico. Quod talis sensus internus ubivis in Verbo sit, in quo agitur modo de Domino, de Ipsius regno in caelis, de Ipsius Ecclesia in terris, et in particulari apud unumquemvis, ita de bonis amoris et veris fidei, constare etiam unicuique potest ex illis quae ex Veteri Testamento apud Evangelistas citantur, ut apud Matthaeum, Dixit Dominus Domino Meo, Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum, xxii 42 [A.V.44]; Ps. cx 1; quae quod agant de Domino, nec a litterali sensu apud Davidem in loco citato apparere potest, sed usque quod non alius intelligatur quam Dominus, Ipse ibi docet: apud eundem, Tu Bethlehem, terra Jehudae, nequaquam minima es in ducibus Jehudae, ex te enim exibit dux, qui pascet populum Meum Israelem, ii 6; Mich. v 1; qui in sensu litterali manent, ut Judaei, quidem inde sciunt quod ibi nasceretur Dominus, sed quia ducem et regem exspectant, qui in terram Canaanem reducet eos, ideo secundum litteram ibi verba explicant, nempe per "terram Jehudae" terram Canaanem, per "Israelem" etiam Israelem, tametsi ignorant ubi est, et per "ducem" adhuc Messiam suum; cum tamen alia per Jehudam et Israelem intelliguntur, nempe per "Jehudam" caelestes, per "Israelem" spirituales, in caelo et in terra, et per "ducem" Dominus: apud eundem, Vox in Ramah 7 audita est, lamentatio, clamor, et ejulatus multus, Rachel deplorans liberos suos, et non volebat consolationem admittere, quia non sunt, ii 18; Jer. xxxi 15; qui in sensu litterali manent, nusquam inde capiunt illum sensum qui internus eorundem verborum est; qui tamen quod sit, patet apud Evangelistam: apud eundem, Ex Aegypto vocavi filium Meum, ii 15; Hos. xi 1; apud hunc prophetam ita dicitur, Cum puer Israel, et amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium meum: vocarunt illos, sic iverunt a faciebus eorum 8;... et Ego feci ire Ephraimum, ibid. 1-3; qui ignorant dari sensum internum, non aliter possunt scire quam quod hic intelligatur Jacobus, cum ingressus Aegyptum, et ejus posteri, cum inde egressi, et quod per "Ephraimum" tribus Ephraimi, ita eadem illa quae in historicis Verbi; sed usque clarum est ex Verbo Evangelistae quod significent Dominum: at quid significat unumquodvis, nisi retegeretur per sensum internum, nusquam sciri posset. @1 i nempe$ @2 i.e. n. 2136-41.$ @3 i quae videantur.$ @4 Jehova.$ @5 i quod haec in sensu interno contineantur, nusquam ex litera apparere potest, sed usque quod illa sint, verum est.$ @6 i ubivis.$ @7 A has Rama as Gk.$ @8 Heb. is obscure. In 8869 this is rendered vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos; in 10406 vocaverunt seipsos et iverunt e faciebus suis.$ CAPUT XVIII 1. Et apparuit illi JEHOVAH, in quercetis Mamre, et ille sedens ad januam tentorii, incalescente die. 2. Et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce tres viri stantes super illum; et vidit, et cucurrit obviam illis, a janua tentorii, et incurvavit se versus terram. 3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo. 4. Accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore. 5. Et accipiam frustum panis, et fulcite cor vestrum, postea transeatis, nam quamobrem transiistis ad servum vestrum; et dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es. 6. Et festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah, et dixit, Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas. 7. Et ad armentum cucurrit Abraham, et accepit filium bovis tenerum et bonum, et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum. 8. Et accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit, et dedit coram illis; et ille stans ante illos sub arbore, et comederunt. 9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio. 10. Et dixit, Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae et ecce filius Sarae uxori tuae; et Sarah audiens ad januam tentorii et ea post illum. 11. Et Abraham et Sarah senes, intrantes in dies, desiit esse Sarae via sicut mulierum. 12. Et risit Sarah intra se, dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas, et dominus meus senex? 13. Et dixit JEHOVAH ad Abraham, Cur hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere pariam, et ego consenui? 14. Nam mirabile erit pro JEHOVAH quicquam? Ad tempus statum revertar ad te, juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius. 15. Et negavit Sarah, dicendo, Non risi; quia timuit, et dixit, Non, quod risisti. 16. Et surrexerunt inde viri, et prospexerunt ad facies Sodomae, et Abraham vadens cum illis, ad dimittendum illos. 17. Et JEHOVAH dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens? 18. Et Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam; et benedicentur in illo omnes gentes terrae. 19. Quia novi illum, propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam JEHOVAE ad faciendum justitiam et judicium; propterea ut adducat JEHOVAH super Abrahamum illud quod locutus est super illum. 20. Et dixit JEHOVAH, Clamor Sodomae et Amorae, quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factam valde. 21. Descendam quaeso, et videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam. 22. Et prospexerunt inde viri, et iverunt versus Sodomam; et Abraham adhuc ille stans coram JEHOVAH. 23. Et accessit Abraham, et dixit, Num etiam delebis justum cum impio? 24. Forte sint quinquaginta justi in medio urbis; num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos, qui in medio ejus? 25. Absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius; absit Tibi, num Judex totius terrae non faciet judicium? 26. Et dixit JEHOVAH, Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis, et parcam toti loco propter eos. 27. Et respondit Abraham, et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis. 28. Forte defuerint quinquaginta justis quinque, num disperdes in quinque totam urbem? Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque. 29. Et addidit adhuc loqui ad Ipsum, et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta; et dixit, Non faciam propter quadraginta. 30. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar; forte inventi fuerint ibi triginta; et dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta. 31. Et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, forte inventi fuerint ibi viginti; et dixit, Non perdam propter viginti. 32. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar tantum hac vice; forte inventi fuerint ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem. 33. Et ivit JEHOVAH, quando absolvit loqui ad Abrahamum; et Abraham reversus ad locum suum. CONTENTA
Arcana Coelestia 2 Passage 2136
#2136 PRIMO agitur hic de statu perceptionis Domini in Humano. et communicationis tunc cum Divino, ante unionem perfectam Humanae Ipsius Essentiae cum Divina; qui status etiam est de quo Dominus haec dicit, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sint Patris est "ille exposuit," Joh. i 18.
Arcana Coelestia 2 Passage 2137
#2137 Status perceptionis Domini in Humano tunc, significatur per "querceta Mamre," vers. 1: in quo quod apperciperet Divinum quod se coram Humano (o)Ipsius" manifestaret, vers. 2: quo gavisus vers. 3: et quod vellet ut Divinum ad Ipsius Humanum propius accederet, induendo aliquid naturale, vers. 4: et quod Humanum Ipsius propius ad Divinum, induendo caeleste, vers. 5: caeleste e inde spirituale quod induit, significatur per "tria sata farinae similaginis ex quibus placentae," vers. 6: et quod etiam induerit conforme naturale "quod" significatur per "filium bovis," vers. 7: inde conformatio, e communicatio Divini cum Humano et Humani cum Divino, vers. 8
Arcana Coelestia 2 Passage 2138
#2138. SECUNDO agitur de perceptione Domini in illo statu de Rationali apud Ipsum, quod exueret humanum et fieret Divinum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2139
#2139 Quod Rationale fieret Divinum, significatur per "filium, quem Sarah pareret," vers. 9: quod verum rationale humanum apud Dominum id non perciperet, ita non crederet, significatur per "risum Sarae ad januam tentorii, quae post illam," vers. 10-13, 15: confirmatum quod Dominus etiam illud exueret, et loco ejus Verum Divinum indueret, vers. 14.
Arcana Coelestia 2 Passage 2140
#2140 TERTIO agitur de dolore et anxietate Domini super humanum genus quia tantum amore sui, et inde cupiditate imperandi super alios ex malo et 1 falso, imbutum esset, pro quo in illo statu intercessit, et obtinuit ut salvarentur illi apud quos bona et vera essent; at quinam sint, ordine recensetur. @1 i ex.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2141
#2141 Perceptio Domini de humano genere quod in malo et 1 falso; "Sodoma" est amor sui et inde cupiditas imperandi ex malo, "Amora" est ex falso, vers. 16, 20: quod non celari potuerit Domino in illo statu, quia per Ipsam et ab Ipso omnis salvatio, vers. 17-19 nempe quod visitandi, quando ad summum malitia eorum pervenit, vers. 20, 21 cum in perceptione illa esset, vers. 22 quod intercesserit pro illis; primam pro illis apud quos vera, et ea plena bonis, qui significantur per "quinquaginta," vers. 23-26: tam pro illis apud quos minus boni, sed hoc usque conjunctum veris, qui significantur per "quadraginta quinque," vers. 27, 28: dein pro illis qui in tentationibus fuerunt, qui significantur per "quadraginta," vers. 29: ut et pro illis qui in aliquibus pugnis contra mala [fuerunt], qui significantur per "triginta," vers. 30: post pro illis apud quos aliunde status affectionis boni, qui significantur per "viginti," vers. 31: demum pro illis apud quos status affectionis veri, qui significantur per "decem," vers. 32: et jugiter responsum, quod illi salvarentur, vers. 26, 28-32: his peractis, quod Dominus in pristinum statum perceptionis redierit, vers. 33. Haec arcana in hoc capite sunt in sensu interno, quae ex littera non patent 2. @1 i in.$ @2 In A there are interesting notes on these last verses, as follows: Sodoma Amora Amor imperandi ex malo et amor imperandi ex falso. 50 45 40 30 Si multum boni, adjunctum, per tentationes aut pugnas, aut alios 20 10 status affectionis boni aut affectionis veri. They are followed by a shorter and much corrected form of n. 2136-2141.$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 2 Passage 2142
#2142 Vers. 1. Et apparuit illi Jehovah, in quercetis Mamre, et (o)ille" sedens ad januam tentorii, incalescente die. "Apparuit illi Jehovah" significat perceptionem Domini: "in quercetis Mamre" significat qualitatem perceptionis: (o)ille sedens ad januam tentorii" significat sanctum quod tunc Ipsi: "incalescente die" significat ex amore.
Arcana Coelestia 2 Passage 2143
#2143 "Apparuit illi Jehovah": quod significet perceptionem Domini, constare potest ex eo quod historica Verbi non sint nisi repraesentativa et verba ibi significativa illarum rerum quae in sensu interno; hic agitur in sensu interno de Domino ac de Ipsius perceptione, quae repraesentata fuit per quod "apparuerit Jehovah Abrahamo"; omnis apparitio, omnis sermo et omne factum in historicis Verbi, talia sunt; quid (o)vero repraesentant, non patet nisi historica non attendantur aliter ac objecta, sicut quae visus, ex quibus datur ansa aut 1 copia cogitandi de rebus sublimioribus, pro exemplo ex hortis dum videntur, de fructibus, horum usibus, tum de jucunditate vitae ex illis, et adhuc sublimius, de felicitate paradisiaca, seu caelesti; quae cum cogitantur, objecta singula hortulana quidem videntur, sed ita leviter ut non attendantur: ita quoque se habet cum historicis Verbi, in quibus cum caelestia et spiritualia quae in interno sensu sunt, cogitantur, tunc historica et ipsa verba non aliter attenduntur. @1 et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2144
#2144 "In quercetis Mamre": quod significet qualitatem perceptionis, constat ex repraesentatione et significatione "quercetorum," tum ex repraesentatione et significatione "Mamre": quid querceta in genere repraesentaverunt 1 et significaverunt," 2 in Parte Prima n. 1442, 1443, ostensum; et quid querceta Mamre in specie, n. 1616, nempe quod perceptiones, sed quales sunt humanae ex scientificis, et ex primis rationalibus quae inde; [2] quid perceptio, hodie ignotissimum est quia nullus hodie in perceptione est in quali fuerunt Antiqui et imprimis Antiquissimi; hi ex perceptione noverunt num bonum esset et consequenter num verum; erat influxus in rationale (c)eorum a Domino per caelum, ex quo ilico cum cogitarunt de aliquo sancto, percipiebant: num ita esset vel non ita esset: periit dein talis perceptio apud hominem cum non amplius in caelestibus ideis sed solum in mundanis et corporeis coepit esse 3: et loco ejus successit conscientia, quae quoque est species perceptionis, nam agere contra conscientiam et secundum conscientiam, non aliud est quam appercipere inde, num ita vel non ita sit aut faciendum; [3] sed conscientiae perceptio non est ex bono quo influit 4, sed est ex vero quod secundum sanctum cultus eorum implantatum est rationali ab infantia, ac postea confirmatum, hoc tunc unice bonum esse credunt: inde est conscientia species perceptionis, sed ex vero tali, cui cum insinuatur charitas et innocentia a Domino, existit bonum (o)istius conscientiae 5; ex his paucis constare potest quid perceptio; (m)sed inter perceptionem et conscientiam est multa differentia;(n) videantur quae de perceptione in Parte Prima dicta n. 104, 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1616: (o)quae de perceptione spirituum et angelorum, n. 202, 203, 1008, 1383, 1384, 1390-1392, 1394, 1397, 1504: (o)et quod eruditi non sciant quid perceptio, n. 1387. [4] Quod Dominum attinet, dum vixit in mundo, omnis Ipsius cogitatio fuit ex perceptione Divina quia solus Divinus et Caelestis Homo, nam solus in quo Ipse Jehovah, ex quo Ipsius perceptio, de qua etiam in Parte Prima n. 1616, 1791. Perceptiones Ipsius fuerunt interiores magis et magis, quo propius accessit ad unionem cum Jehovah; nunc qualis Ipsius perceptio fuit, constare potest ex illis quae de "quercetis Mamre" in Parte Prima n. 1616 dicta sunt; et qualis facta, cum percepit illa quae in hoc capite continentur, in mox sequentibus describitur. @1 A has subjunctive.$ @2 et$ @3 Before sed.$ @4 i sicut apud antiquissimos.$ @5 i illius.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2145
#2145 "Sedens ad januam tentorii": quod significet sanctum quod tunc Ipsi, nempe sanctum amoris, qui significatur per "incalescentem diem," de quo sequitur, constat ex significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566; et causa cur per "tentoria" significata sint sancta, ibi videatur: quia tunc Dominus fuit in perceptione quae significatur per "querceta Mamre," quae est inferior rationalis sed usque interior quam quae significatur per "quercetum Moreh," de qua n. 1442, 1443, hic repraesentatur et sic significatur per id quod "sederit ad januam tentorii," hoc est, ad introitum ad sanctum: quomodo se habet cum perceptionibus quod minus et magis interiores sint, illustrari potest ab Antiquissimorum perceptionibus, ex quibus audivi quod quo plus essent in scientificis ex illis quae erant objecta auditus et visus, eo perceptiones eorum fuissent inferiores; at quo plus ab illis elevabantur ad caelestia charitatis et amoris, eo fuerint interiores, quia tunc propius erant Domino.
Arcana Coelestia 2 Passage 2146
#2146 "Incalescente die": quod significet ex amore, constat ex significatione "caloris" quod in sensu interno sit amor; et quia calor est vel diei vel anni, repraesentatur amor vel per calorem diei vel per calorem anni, secundum illa quae in historicis memorantur: qua "calor" significet amorem, ex eo constare potest quod amor dicatur calor spiritualis et quod omnis affectio significetur per incalescentiam, etiam in sermone vulgari; et praeterea ex eo quod amor et ejus affectiones, in interioribus hominis, tum quoque in exterioribus ejus inque ipsis corporeis, manifestum se sistant per speciem caloris; immo nec aliunde est origo ejus apud hominem, cum ex interioribus ejus effluit: sed qualis amor, talis calor; amor caelestis et amor spiritualis sunt 1 qui genuinum calorem sistunt; omnis alius calor, qui nempe ex amoribus sui et mundi, tam ex aliis amoribus spurcis, est immundus, et fatiscit in altera vita in excrementitium, videatur n. 1773. Praeterea sciendum quod sanctum nusquam praedicetur nisi ex amore et charitate, (non autem ex fide nisi quantum amoris aut charitatis fidei veris inest; fidei vera non sancta sunt nisi inde; videantur quae prius n. 2049. @1 est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2147
#2147 Vers. 2. Et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce tres vii stantes super illum; et vidit, et cucurrit obviam illis, a janua tentorii, et incurvavit se versus terram. "Sustulit oculos suos" significat quod viderit intra se: "et ecce tres vili stantes super illum" significat Divinum Ipsum, Divinum Humanum et Sanctum procedens: "et vidit" significat cum hoc apperciperet: "et cucurrit obviam illis" significat quod propius cogitatione accesserit ad illa quae percipiebantur: "a janua tentorii" significat a sancto quod tunc Domino: "et incurvavit se versus terram" significat effectum humiliationis ex gaudio inde.
Arcana Coelestia 2 Passage 2148
#2148 Quod "sustulit oculos suos" significet quod viderit intra se, constat a significatione "tollere oculos"; per "oculos" in Verbo significatur visus interior seu 1 intellectus, ut constare potest a locis n. 212 citatis inde "tollere oculos" est videre et 2 percipere illa quae supra se; qua interiora sunt, in Verbo exprimuntur per superiora, sicut sursum spectare, tollere oculos ad caelum, alta cogitare 3, et hoc ex causa qui homo putat 4 caelum in alto esse seu supra se, cum tamen non in alto est sed in internis; (m)ut cum homo in caelestibus amoris est, caelum ejus tunc est intra illum, videatur n. 450;(n) inde liquet quod "tollere oculos" significet videre intra se. @1 aut.$ @2 seu.$ @3 Before tollere.$ @4 putavit.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2149
#2149 "Ecce tres viri stantes super illum": quod significet Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, constare potest absque explicatione, nam unicuivis notum est quod Trinum sit, et hoc Trinum Unum; quod Unum sit, in hoc capite manifeste patet, nempe vers. seq. 3, ubi dicitur, "Dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, ne quaeso transeas 1," quae dicta ad tres viros: insuper vers. 20, "Et dixit, Revertendo revertar ad te 2: vers. 13, "Et dixit Jehovah ad Abraham": vers. 15, Dixit 3, Non, quod risisti": vers. 17, "Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens?: vers. 19, "Quia novi illum": vers. 20, "Et dixit Jehovah": vers. 21, "Descendam et 4 videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem, et si non, cognoscam": vers. 23, 5 "Abraham dixit, Num etiam delebis justum cum impio?: vers. 25, "Absit Tibi, a faciendo 6 secundum rem hanc, absit Tibi": vers. 26, "Et dixit Jehovah, Si invenero quinquaginta justos, parcam toti loco propter eos": vers. 27, "Suscepi ad loquendum ad Dominum meum": vers. 28, "Num disperdes in quinque totam urbem? et dixit, Non perdam, si invenero ibi (x)quadraginta quinque": vers. 29, 5 "Addidit adhuc loqui ad Ipsum: dixit, Non faciam propter quadraginta": vers. 30, "Ne succenseatur 4 Domino meo, dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta": vers. 31, "Suscepi ad loquendum ad Dominum meum; dixit, Non perdam propter viginti": vers. 32, "Ne quaeso succenseatur Domino meo: et dixit, Non perdam propter decem": vers. 33, "Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abraham" Exinde constare potest quod per "tres viros, qui apparuerunt Abrahamo" significatum sit Divinum Ipsum, (t)Humanum Divinum et Sanctum procedens, et quod Trinum in se Unum sit: in sensu interno agitur hic de Jehovah quod apparuerit Domino et quod Dominus hoc perceperit, sed non per apparitionem, qualis fuit Abrahamo; nam quod tres viri visi Abrahamo, est historicum verum, sed repraesentat Divinam Perceptionem seu perceptionem ex Divino quae fuit Domino cum in humano, de qua perceptione in sequentibus agitur. @1 i desuper servo tuo.$ @2 i juxta tempus hoc vitae.$ @3 i Negavit Sarah et.$ @4 i quaeso.$ @5 i Et.$ @6 ad faciendum I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2150
#2150 "Et vidit": quod significet cum hoc apperciperet, constat a significatione "videre" in sensu interno quod sit intelligere, et appercipere, tum illuminari, de qua n. 1584; quod "videre" illa significet, nihil communius est in Verbo; hic significatur quod apperceperit perceptionem ex Divino affore 1, ut modo dictum. @1 A. had esse but changed to affore.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2151
#2151 Quod "cucurrit Abraham obviam illis" significet quod propius accesserit ad illa quae percipiebantur, constat ex serie rerum in sensu interno, agitur enim in versu praecedente de perceptione Domini in qua fuit; in hoc versu, quod animadverteret perceptione: ex Divino, hic nunc quod propius accesserit ad (c)eam, repraesentatur et sic significatur per quod "cucurrit obviam illis."
Arcana Coelestia 2 Passage 2152
#2152 "A janua tentorii": quod significet a sancto quod tui Domino, constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum; et significatione "januae" quod sit introitus ad sanctum, de quibus supra n. 2145.
Arcana Coelestia 2 Passage 2153
#2153 "Et incurvavit se versus terram": quod significet effectum humiliationis ex gaudio inde, constat ex significatione "incurvare se" quod sit humiliare; sicut omnes affectiones interiores correspondenti sibi gestus habent in externis, seu in corporeis, qui gestus sunt effectus affectionum ut suarum causarum efficientium, ita affectio humiliationis habet humiliationem, ut et prostrationem; quod hoc 1 fuerit ex gaudio, constat, quia appercepit, ut dictum 2, perceptionem ex Divino. De statu humiliationis Domini cum fuit in Humano, passim prius actum est, et in sequentibus hujus capitis, ex Divina Domini Misericordi agendum. @1 hic.$ @2 i est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2154
#2154 Vers. 3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo. "Et dixit" significat quod ita cogitavit: "Domine mi" significat Trinum in Uno: "si quae" inveni gratiam in oculis tuis" significat respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: "ne quaeso transeas desuper servo tuo significat quod impense desideraverit ne illud quod incepit percipere, transiret; "servus" est humanum apud Dominum antequam Divinum factum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2155
#2155 Quod "dixit" significet quod ita cogitavit, constat e significatione "dicere" in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, (x)2080.
Arcana Coelestia 2 Passage 2156
#2156 "Domine mi": quod significet Trinum in Uno, nempe Divinum Ipsum, Humanum Divinum, Sanctum procedens, quod Trinum in Uno est, quare hic dicitur Dominus in singulari; similiter vers. 27, 31, "Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum 1: "et vers. 30, 32, "Ne quaeso succenseatur Domino meo." Tum etiam tres illi 2 viri dicuntur Jehovah: vers. 13, "Dixit Jehovah ad Abraham": vers. 14, "Num mirabile erit pro jehovah quicquam?": vers. 22, "Abraham adhuc stans coram Jehovah": vers. 33, "Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum": inde constat quod tres viri, hoc est, (t)Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens sint idem ac Dominus, (c)et Dominus idem ac Jehovah; in Christiana fide, quae Symbolica appellatur, idem agnoscitur ubi haec apertis verbis, "Non tres Increati sunt, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus." Non alii sunt qui separant hoc Trinum quod in Uno, quam qui dicunt se agnoscere unum Ens Supremum, creatorem universi, quod ignoscitur illis qui extra Ecclesiam sunt; sed qui ita 3 intra Ecclesiam dicunt, ne quidem agnoscunt aliquem Deum, tametsi id aiunt, et quandoque putant; minus agnoscunt Dominum. @1 cum Domino meo I.$ @2 hi.$ @3 After Ecclesiam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2157
#2157 "Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis": quod significet respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit, constare potest ab affectione humiliationis quae in ipsis his verbis, tum quoque in mox sequentibus his, "ne quaeso transeas desuper servo tuo," in quibus etiam humiliatio: in singulis quae in Verbo, inest et affectio et res; caelestes angeli Verbum percipiunt quale est in sensu interno quoad affectionem; at "spirituales angeli" quale est in sensu interno quoad rem; qui percipiunt Verbum in sensu interno quoad affectionem, nihil attendunt ad voces, quae sunt rei, sed formant sibi ideas ex affectione et ejus serie, et hoc cum varietate indefinita; ut hic ad verba "Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo" percipiunt statum humiliationis Domini in Humano, sed unice affectionem humiliationis, inde ineffabili modo, varietate et copia, formant sibi ideas caelestes quae vix dici queunt ideae, sed totidem affectionum et perceptionum luces, quae in continua serie sequuntur secundum seriem affectionis rerum quae in Verbo quod legitur; [2] inde constare potest quod perceptio, cogitatio et loquela angelorum caelestium sit ineffabilior et multo opulentior perceptione, cogitatione et loquela angelorum spiritualium, nam haec modo determinatur ad rem secundum seriem dictionum; de loquela (t)angelorum caelestium quod talis, videatur in Parte Prima n. 1647; inde est quod haec, "si quaeso inveni gratiam in Oculis tuis," in sensu caelesti, significent respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: praeterea "invenire gratiam in Oculis tuis" fuit formula sollemnis in omni respectivo; ut constare potest ex Labanis respectivo ad Jacobum, Dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculi tuis, Gen. xxx 27; Jacobi ad Esavum, Dixit Jacobus, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, Gen. xxxiii 10; et similiter alibi in Verbo.
Arcana Coelestia 2 Passage 2158
#2158 "Ne quaeso transeas desuper servo tuo": quod significet quod impense desideraverit, se habet similiter, sicut modo dictum [est,] quod nempe sit respectivum quoque hic, quod ita exprimitur, et simul affectio desiderii ne illud quod incepit percipere, transiret.
Arcana Coelestia 2 Passage 2159
#2159 Quod "servus" sit humanum apud Dominum antequam Divinum factum, constare potest ex pluribus locis apud Propheta" causa est, de qua aliquoties prius, quod humanum apud Dominum non aliud fuerit, antequam illud exuerit, et Divinum fecerit: humanum apud Ipsum fuit ex matre, ita infirmum, secum habens inde hereditarium, quod per tentationum pugnas 1 evicit et prorsus expuli usque adeo ut nihil reliqui de infirmo et hereditario (c)ex matre habuerit, immo tandem nec quicquum a matre; sic ut exuerit prorsus maternum ut non amplius filius ejus; quemadmodum etiam Ipse dicit, apud Marcum, Dixerunt Jesu, Ecce mater Tua, et fratres Tui foris quaerunt Te; et 2 respondit illis, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Me et circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixi Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecer voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, iii 32-35; Matth. xii 46-49 [A.V. 46-50]; Luc. viii 20, 21. [2] Cumque exuerit hoc humanum, induit Humanum Divinum, ex quo appellavit Se "Filium hominis," ut pluries in Verbo Novi Testamenti, tum etiam "Filium Dei"; et per "Filium hominis" significavit ipsum verum et per "Filium Dei" ipsum bonum, quod fuit Humanae Ipsii Essentiae cum facta Divina; prior status fuit humiliationis Domini, hic autem glorificationis Ipsius, de quo prius, n. 1999: [3] in statu priore, nempe humiliationis, cum adhuc habuit 3 apud se" humanum infirmum, adoravit Jehovam sicut alium a Se, et quidem sicut servus, nam humanum "infirmum" non aliud est respective; quare etiam in Verbo de humano illo praedicatur "servus"; ut apud Esaiam, Protegam super civitatem hanc ad servandum illam propter Me, et propter Davidem servum Meum, xxxvii 35; ubi de Assyriis, in quorum castris ab angelo percussi sunt centum et octoginta quinque omnia; "David" pro 4 Domino Qui quia venturus, quoad humanum dicitur "servus"; quod "David" in Verbo pro Domino, videatur n. 1888: [4] apud eundem Prophetam, Ecce, servus Msus, cui innitar, electus Meus, beneplacet anima Mea, dedi spiritum Meum super illum; judicium gentibus proferet, xlii 1; ubi manifeste de Domino de quo "servus et electus," cum fuit in humano, praedicatur: apud eundem, Quis caecus, nisi servus Meus et surdus sicat angelus [Meus, quem] mittam? quis caecus sicut perfectus, et caecus sicut servus Jehovae? xlii 19; ubi etiam de Domino de quo similiter "servus et angelus," cum fuit in humano, praedicatur: apud eandem, Vos testes Mei, dictum Jehovae, et servus Meus, quem elegi; propterea ut sciatis et credatis Mihi, et intelligatis, quod Ego Ipse, xliii 10: apud eundem, Dixit Jehovah formator meus ab utero in servum sibi, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur:... et dixit, Leve est 5, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi,... dedi te in lucem gentium, ad esse salutem Meam usque ad extremitatem terrae, xlix 5, 6; ubi etiam manifeste de Domino, ac de humano Ipsius, antequam factus "lux gentium," et "salus ad extremitatem terrae 6: "apud eundem, Quis inter vos timens Jehovae, audiens vocem servi Ipsius, qui ambulat in tenebris, et non splendor ei? confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, l 10; "servus" etiam pro humano apud Dominum, in quo cum fuit et docuit viam veritatis, est "vox servi Jehovae": [6] apud eundem, Vadens coram vobis Jehovah, et colligens vos Deus Israelis, ecce prudenter aget servus Meus, (x)extolletur et exaltabitur et evehetur valde, lii 12, 13; quod de Domino cum fuit in humano praedicetur "servus," constat nam de illo dicitur, quod "extolletur, exaltabitur et evehetur": apud eundem, Non forma illi, et non honor, vidimus illum, sed non aspectus,... contemptus, vir dolorum, notus morbo; Jehovah voluit conterere illum, infirmum fecit: si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur, per cognitionem suam justificabit justus servus Meus multos; iniquitates eorum Ipse portavit, liii 2, 3, 10, 11; ubi aperte, sicut in toto hoc capite 7 agitur de statu humiliationis Domini; quod tunc in infirmo humano, etiam dicitur, nempe quo "vir dolorum, notus morbo, infirmus, in labore animae suae fuerit praeter plura, in quo statu praedicatur "servus." @1 i et victorias.$ @2 at.$ @3 apud se haberet.$ @4 i ibi.$ @5 es I.$ @6 i hoc est Deus et Jehovah.$ @7 i apud prophetam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2160
#2160 Vers. 4. Accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore. "Accipiatur quaeso parum aquae" significat quod accederent, seque demitterent a Divinis ad intellectualia Illius propius: "et lavate pedes vestros" significat quod induerent 1 aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius percipere "et incumbite sub arbore" significat ad perceptionem Sui status in quo erat; "arbor" est perceptio. @1 In 2161-2 both A and I have indueret.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2161
#2161 Quod "accipiatur quaeso parum aquae" significet quo accederent seque demitterent a Divinis ad intellectualia Illius propius, non ita constare potest ex his verbis solum quod "acciperent parum aquae," sed ex serie rerum quae in hoc versu, et earum nexu cum illis quae antecedunt et sequuntur; ex his quae in hoc versu, nusquam aliquis sciret quod "accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore" significarent quod Divinum se demitteret propius ad perceptionis statum in quo tunc fuit Dominus, ac indueret aliquid naturale ut melius perciperet; non enim patet vestigium hujus arcani in 1 vocibus historice intellectis; sed quod usque significent illa in sensu interno, ac ita illa 2 percipiant angeli, pro certo scio; [2] exinde 3 constare potest quanta et quam alte arcana in Verbo latent; praeterea patere 4 potest (c)a significatione vocum in sensu interno, nempe ex significatione "aquae" quod sint intellectualia; (c)a significatione "pedum" quod sint naturalia; et (c)a significatione "arboris" quod sit perceptio; ex quibus intellectis, quid in sensu interno significant, a serie rerum et earum nexu cum antecedentibus et consequentibus constare potest, nempe quod illa quae dicta sunt: quod "aquae" significent scientifica et rationalia, proinde intellectualia, in Parte Prima n. (x)28, 680 ostensum est 5; et ex perplurimis aliis locis in Verbo constare potest 6, quae producere, prolixum nimis foret. @1 A d verbis, i vocibus.$ @2 eadem.$ @3 inde.$ @4 constare.$ @5 Before in Parte.$ @6 Before ex perplurimis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2162
#2162 Quod "lavate pedes vestros" significet quod indueret aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius perciperet, constare potest (c)a significatione "pedum" quod sint naturalia, tum similiter ex serie rerum; quod arcana hic lateant, aliquantum constare potest ex eo quod Abrahamus precatus tres viros, ut acciperent parum aquae et lavarent pedes, utque inniterentur sub arbore, cum tamen novit quod Dominus seu Jehovah esset; etiam ex eo quod talia alioquin non memorata fuissent. [2] Quod 1 "pedes" significent naturalia, constare potest a repraesentativis in altera vita, et inde repraesentativis apud antiquissimos, ac ita in Verbo; caelestia (o)et spiritualia repraesentantur per "caput," et per quae capitis sunt; per "pectus" et quae pectoris sunt, rationalia et quae rationalium sunt; per "pedes" et quae pedum sunt, naturalia et quae naturalium 2; inde est quod "planta et calcaneum pedis" significet infima naturalia, de quibus videatur n. 259; et quod "calceus" omnium infima quae sordent, de quo n. 1748. [3] Similia significantur per illa quae 3 repraesentata sunt in somniis et visionibus (o)apud Prophetas, Ut statua visa Nebuchadnezzari, cujus caput aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum et ex parte argilla; Dan. ii 32, 33; ubi "caput" significat caelestia, quae intima, et 4 sunt aurum, ut ostensum n. 113, 1551, 1552; "pectus et brachia," spiritualia seu rationalia, quae sunt argentum, ut ostensum n. 1551: "pedes" autem inferiora quae sunt" naturalia, quorum vera significantur per "ferrum," et bona per "argillam seu lutum," quod ferrum sit verum 5, videatur n. 425, 426, et quod lutum sit bonum 6, n. 1300, (o)utrumque hic naturale"; ita quoque sibi succedunt in regno Domini in caelis, inque Ecclesia quae est regnum Domini in terris, tum in unoquovis qui est 7 regnum Domini. [5] Similiter se habet cum visione, quae Danieli, de qua haec, Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, e lumbi "illius cincti auro Uphasi, et corpus sicut Tarshish, et facie (c)illius sicut aspectus fulguris, ac oculi "illius sicut lampades igni et brachia et pedes (c)illius, sicut splendor aeris levigati, x 5, 6; per haec significantur in specie interiora Verbi quoad bona et vera "brachia et pedes" sunt ejus exteriora, quae sunt sensus litterae, quia ibi naturalia, a naturalibus enim desumpta [sunt]: praeterea quid unum quodvis significat, nempe lumbi, corpus, facies 8, oculi, et plura qua" apud hominem, constare potest a repraesentativis in altera vita, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de Maxim" Homine, qui est caelum Domini, ac de repraesentativis inde in mundo spirituum. [5] Quod legitur De Mose, Aharone, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 9, 10, significant 9 quod viderint modo externa Ecclesiae, repraesentata in naturalibus; tum (o)etiam sensum litteralem Verbi, in quo etiam externa repraesentantur per naturalia, ut dictum; quae sunt "pedes," sub quibus sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli; quod Dominus fuerit Qui illis visus, sed solum in illis inferioribus seu naturalibus constat, nam dicitur "Deus Israelis," Quem omnia Ecclesiae repraesentabant, et omnia Verbi in sensu interno significabant; nam Dominus sistitur videndus secundum illa quae tunc significantur, sicut apud Johannem, sicut 10 vir super equo albo, ibi 11 quod significaverit Verbum, claris verbis dicitur, Apoc. xix 11, 13. [6] Animalia visa Ezechieli qua fuerunt cherubi, sunt descripti 12 quoad caelestia et spiritualia, per facies et alas, (o)ut et plura, at quoad naturalia ita, Pedes eorum, pes rectus, et planta pedum illorum, quasi planta pedis vituli, et micantes sicut splendor aeris levigati, Ezech. i 7; quod pedes dicantur "micuisse instar aeris levigati," hoc est, naturalia, est quia "aes" significat bonum naturale, de quo n. 425, 1551. Similiter quod apparuit Johanni, Ut Filius hominis,... cujus oculi essent sicut flamma ignis, et pedes similes chalcolibano, Apoc. i 14, 15; ii 18. Quod "pedes" significent naturalia, porro patet a sequentibus; [7] apud Johannem, Vidit 13 angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris circum caput, et facies illius sicut sol, et pedes illius sicut columnae ignis; habentem in manu sua libellum apertum, et ponentem pedem suum dextrum super mare, sinistrum super terram, Apoc. x 1, 2; per quem angelum similiter significatur Verbum: quale est in interno sensu, per "iridem circum caput, et per faciem sicut sol"; at sensus externus seu litterae, per "pedes"; "mare" sunt naturalia vera, "terra" naturalia bona; inde constat quid significat quod "posuerit pedem dextrum super mare, et sinistrum super terram." [8] Memoratur passim in Verbo "scabellum pedum," sed ignoratur quid in sensu interno significat; ut apud Esaiam, Dixit Jehovah, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum; ubi illa domus, quam aedificabitis Mihi, et ubi ille locus quietis Meae? lxvi 1; "caeli" sunt caelestia et spiritualia, ita intima, tam regni Domini in caelis, quam regni Domini in terris 14, seu in Ecclesia, tum apud unumquemvis hominem qui est regnum Domini seu Ecclesia; ita 15 etiam caelestia et spiritualia in se spectata quae sunt amoris et charitatis et inde fidei, ita omnia quae sunt cultus interni, similiter omnia quae sunt sensus interni Verbi, haec sunt "caeli," et vocantur "thronus Domini": "terra" autem sunt inferiora omnia illis correspondentia, ut sunt inferiora rationalia et naturalia, de quibus ex correspondentia etiam caelestia et spiritualia praedicantur, qualia sunt illa quae in caelis inferioribus, tum quae in Ecclesia, quaeque in cultu externo, tum quae in sensu litterali Verbi; verbo omnia quae procedunt ab internis et sistuntur in externis, haec quia naturalia, vocantur "terra", et "scabellum pedum Domini"; (m)quid caelum et terra in sensu interno [Verbi,] videatur etiam n. 82, 1733: 16 quid novum caelum et nova terra, n. 2117, 2118 fin."; et quod homo sit exiguum caelum, n. 911, 978, 1900: [9] similiter apud Jeremiam, Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, projicere fecit e caelis in terram decorem Israelis, et, non recordatus scabelli pedum Suorum in die irae Suae, Thren. ii 1: tum etiam 17 apud Davidem, Exaltate Jehovam Deum nostrum, et incurvate vos scabello pedum Ipsius, sanctus Ille, Ps. xcix 5: alibi apud eundem, Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. cxxxii 7; putarunt in Ecclesia repraesentativa, ita Judaei, quod domus Dei et templum esset scabellum pedum nescientes quod per "domum Dei et templum" significatus sit 18 cultus repraesentativus externus; quid interna Ecclesiae quae significabantur 19 per "caelum," (o)seu thronum Dei, prorsus ignorabant: [10] apud eundem, Dictum Jehovae Domino meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis, Ps. cx 1; Matth. xxii 42 [A.V. 44]; Marc. xii 36; Luc. xx 42, 43; per "scabellum pedum" hic similiter significantur naturalia, tam sensualia quam scientifica, et inde rationalia hominis, quae "inimici" dicuntur quando pervertunt cultum, et hoc ex sensu litterali Verbi; sic ut sit cultus solum in externis, et nullus seu foedus internus, de quo n. 1094, 1175, 1182 20; cum ita perversa sunt et foedata, vocantur "inimici"; at quia in se spectata se referunt ad cultum internum, qui cum restituitur, fiunt, ut prius dictum, tam illa quae sunt cultus externi quam quae sunt sensus litterae Verbi, "scabellum pedum": [11] apud Esaiam, Gloria Libani ad te veniet; abies, taeda, buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, lx 13; ibi agitur de regno Domini et Ecclesia, cujus caelestia spiritualia sunt "gloria Libani seu cedri," caelestia autem naturalia sunt "abies, taeda, buxus," sicut etiam alibi in Verbo; ita quae externa cultus sunt, de quibus dicitur quod "locum pedum Meorum honorabilem reddam," qui non honorabilis fieri potest per abietem, taedam, buxum, sed per illa quae significant; [12] quod "pedes" illa significent, constat quoque ex repraesentativis in Ecclesia Judaica, ut per quod Lavarent Aharon et filii ejus manus et pedes, antequam intrarent in tabernaculum 21, Exod. xxx 19, 20; xl 31, 32; quae quod repraesentaverint arcana, nullus non videre potest, nam quid lavatio manuum et pedum nisi externum quid, quod nihil facit nisi internum sit mundum et purum? (m)Nec internum per lavationem illam mundari et purificari potest; sed quia omnes ritus istius Ecclesiae significabant interna quae sunt caelestia et spiritualia, ita hic quoque, nempe munditiem 22 externi cultus, qui tunc mundus est quando in externo internus est 23; inde lavacra eorum fuerunt ex aere, ut quoque magnum 24 illud quod "mare aeneum" dictum, cum decem labris minoribus ex aere, circa templum Salomonis, 1 Reg. vii 23, 38; quia "aes" repraesentabat bonam externi cultus, quod idem est ac bonum naturale, de qua "aeris" significatione videatur n. 425, 1551. [13] Similiter repraesentativam fuit quod Vir, in quo esset fractura pedis aut fractura manus,... e semine Aharonis, non accederet ad offerendum ignita Jehovae, Lev. xxi 19, 21; per "fractos pedibus (o)et manibus repraesentabantur illi qui in cultu perverso externo sunt; [14] quod "pedes" significent naturalia, patet etiam alibi passim apud Prophetas, ut (o)prophetica haec apud Mosen, Benedictus prae filiis Asher, sit acceptus fratrum suorum, et intingens in oleam pedem suum, ferrum et aes calcei tui, Deut. xxxiii 24, 25; haec nulli intellecta erant nisi sciatur quid in sensu interno significant oleum, pes, ferrum, aes, calceus; quod "pes" sit naturale, "calceus" adhuc inferius naturale, quale (o)est sensuale corporeum, videatur 25 n. 1748; et quod "oleum" sit caeleste, n. 886; "ferrum" verum naturale, n. 425, 426; et "aes" bonum naturale, n. 425, 1551, inde patet quid involvunt: [15] apud Nahum, Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, 1 3; ubi "pulvis pedum" significat naturalia et corporea quae apud hominem, ex quibus nubes. Idem etiam apud Davidem significatur per haec, Jehovah inclinavit caelos, atque descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 10 [A.V. 9]. [16] Quando bona et vera fidei per naturale lumen, ut vocant, pervertuntur, in Verbo describitur per pedes, et ungulas 26 bestiae, quibus turbantur aquae, et quibus cibi proculcantur, ut apud Ezechielem, Prodiisti in flumina, et turbasti quas pedibus tuis, et proculcavit flumina earum;... perdam omnem bestiam ejus desuper aquis multis, et non conturbabit eas pes hominis amplius, nec ungula bestiae, xxxii 2, 13; agitur hic de Aegypto per quam quod significatae sint scientiae, ostensum est n. 1164, 1165, 1462; ita per "pedes et ungulas, quibus turbantur flumina et aquae," scientifica ex sensualibus et ex naturalibus, ex quibus ratiocinantur de arcanis fidei, nec prius quam per illa capiuntur, credunt, quod est nusquam credere, nam quo magis ratiocinantur tales, eo minus credunt; videantur quae n. 128-130, 215, 232, 233, 1072, 1385. Ex his omnibus nunc patet quod per "pedes" in Verbo significentur naturalia; sed quid significatur amplius, ex serie rerum patet. @1 i itaque.$ @2 quae infra illa sunt, ut sunt rationalia, et quae rationalium, per pectus, et quae pectoris sunt; quae autem adhuc inferiora sunt, ut sunt naturalia, per pedes, et quae pedum sunt.$ @3 i prophetis.$ @4 quae.$ @5 de ferro.$ @6 de luto.$ @7 in quo.$ @8 In the citation preceding "facies... fulguris" was a later insertion, hence A omits facies here.$ @9 significarunt.$ @10 ut.$ @11 sic.$ @12 i etiam.$ @13 Johannes vidit.$ @14 Ipsius in terra.$ @15 tum.$ @16 A has this clause after 1900.$ @17 Similiter.$ @18 significetur.$ @19 significantur.$ @20 i et alibi.$ @21 tentorium.$ @22 munditiem, et quidem.$ @23 sit.$ @24 A had mare aeneum ad templum Salomonis, quia aes... but alters to quoque, omitting minoribus and with ad for circa.$ @25 ostensum est.$ @26 pedem et ungulam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2163
#2163 "Incumbite sub arbore": quod significet ad perceptionem Sui status in quo fuit, constat ex significatione "arboris" quod sit perceptio, de qua n. 103; ipse sensus inde ex serie rerum, quod sit ille: quod "arbores" significaverint perceptiones, inde fuit quia caelestis homo comparatus et assimilatus fuit paradiso seu horto in Edene, inde perceptiones caelestium apud eum "arboribus" ibi.
Arcana Coelestia 2 Passage 2164
#2164 Vers. 5. Et accipiam frustum panis, et fulcite cor vestrum, postea transeatis, nam quamobrem transiistis ad servum vestrum; ei dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es. "Accipiam frustum panis" significat aliquid caeleste adjunctum: "fulcite cor vestrum" significat quantum convenit: "postea transeatis" significat cum absolverit percipere quod sic contentus esset: "nam quamobrem transiistis ad servum vestrum" significat quod ideo venerint: "et dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es" significat quod ita fieret.
Arcana Coelestia 2 Passage 2165
#2165 "Accipiam frustum panis": quod significet aliquid caeleste adjunctum, constat a significatione "panis" quod sit caeleste, de qua prius n. 276, 680, 681, 1798; quod "panis" significet caeleste, est quia panis significat in genere omnem cibum, ita in sensu interno, omnem cibum caelestem; cibus caelestis quid sit, in Parte Prima n. 5658: 680, 681, 1480, 1695 dictum est: quod "panis" (t)significet in genere omnem cibum, ex his locis Verbi constare potest; de Josepho legitur; Quod dixerit ad illum qui super domum suam 1, quod deduceret viros, hoc est, fratres suos domum, et mactaret mactanda et praepararet;... et postea cum praeparata erant, et comederent; dixit, Ponite panem, Gen. xliii 16, (x)31, quod erat ut praepararent mensam, ita "panis" pro omnibus cibis: de Jethro legitur, quod Veniret 2 Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Mosis coram Deo, Exod. xviii 12; ibi etiam "panis" pro omnibus cibis: de Manoaho in Libro Judicum, Dixit Manoahus ad angelum Jehovae, Detineamus quaeso te, et faciamus coram te haedum caprarum; et dixit angelus Jehovae ad Manoahum, Si detinueris me, non comedam panem tuum, xiii 15, 16; ibi "panis" pro haedo caprarum: Cum Jonathan comedit de favo mellis, dixerunt ei, quod Shaul adjuraverit populum, dicendo, Maledictus vir, qui comederit panem hodie, 1 Sam. xiv 27, 28; ubi "panis" pro omni cibo: alibi de Shaule, Cum Shaul assedit ad comedendum panem,.... dixit ad Jonathan, Quare non venit filius Jishaii, etiam heri etiam hodie ad panem? 2 Sam. xx 24, 27; pro 3 "ad mensam," ubi omnis generis cibi: de Davide qui dixit ad Mephiboshethum filium Jonathanis, Tu comedes panem super mensa mea jugiter, 2 Sam. ix 7, 10: similiter de Evil Merodacho qui dixit Quod Jehoiachin rex Jehudae comederet panem jugiter coram illo, omnibus diebus vitae suae, 2 Reg. xxv 29: de Salomone ita, Erat panis Shelomonis in diem quemvis, triginta cori similaginis, et sexaginta cori farinae, decem boves saginati, et viginti boves pascui, et centum pecudes, praeter cervum et capream et damam, et gallos saginatos, 1 Reg. v 2, 3 (A.V. iv 22, 23); [2] ubi manifeste "panis" pro omnibus illis; nunc quia panis significat in genere omnes cibos, inde significat in sensu interno omnia illa quae cibi caelestes vocantur; quod adhuc melius constare potest ab holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex agnis, bovibus, capris, haedis, hircis, juvencis, bovibus, quae una voce vocabantur "panis igniti Jehovae," ut ab his locis manifeste constat apud Mosen ubi agitur de variis sacrificiis, de quibus dicit, Quod illa adoleret sacerdos super altari, panis igniti Jehovae ... in odorem quietis, Lev. iii 11, 16; omnia illa sacrificia et holocausta qita vocabantur: apud eundem, Filii Aharonis sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes.... Sanctificabis illum, quiapanem Dei tui ille offerens.... de semine Aharonis,... in quo fuerit macula, non accedet ac offerendum panem Dei sui, Lev. xxi 6, 8, 17, 21; ubi etiam sacrificia et holocausta sunt "panis"; ut quoque Leo. xxii 25 alibi, Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem Meam, panem Meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis. Mihi in stato tempore suo, Num. xxviii 2; ibi etiam "pauis" pro sacrificiis omziibus quae ibi recensentur: apud Malachiam, Offerentes super altari Meo panem pollutum, i 7; ubi etiam de sacrificiis. Sanctificata ex sacrificiis quae comedebant etiam "panis" dicebantur, ut constat (c)ab his apud Mosen, Qui tetigerit immundum,... non comedet de sanctificatis quin immo lavabit carnem suam in aqua, et occideret sol, mundus erit, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc Lev. xxii 6, 7. [3] Holocausta et sacrificia in Ecclesia Judaica nihil aliud repraesentabant quam caelestia quae regni Domini in caelis, et regni Domini in terti." seu in Ecclesia, tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unum quemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, nart haec sunt caelestia; ac unumquodvis genus sacrificii aliquid peculiare haec omnia vocabantur tunc temporis "panis": cum itaque sacrifici: abolebantur, (m)et loco illorum pro externo cultu succederent alia," mandatum est ut panis et vinum adhiberentur; [4] quid itaque "panis significat, inde nunc constat, nempe omnia illa quae repraesentabant sacrificia, ita in sensu interno Ipsum Dominum, et quia Ipsum Dominum, significat "ipsum amorem erga universum genus humanum et quae amoris sunt; ut et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum; ita significat omnia caelestia, et sic "vinum" omnni: spiritualia; quod etiam claris verbis Dominus docet apud Johannem, Dixerunt, Patres nostri man comederunt in deserto, sicut scriptum, Panem e caelo dedit illis ad edendum; dixit illis Jesus, Amen amen dico vobis, Non Moses dedit vobis panem e caelo sed Pater Meus dat vobis panem e caelo verum, Panis namque, Dei est, Qui descendit e caelo, et vitam dat mundo: dixerunt Ipsi Domine, semper da nobis panem hunc; dixit illis Jesus, Ego sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, vi 31-35; et apud eundem, Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam, Ego sum Panis vitae, patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est Panis, qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur 6: Ego sum Panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, vi 47-51. [5] Quia "Panis" nunc est Dominus, est caelestium quae sunt amoris et sunt Domini, Dominus enim est ipsum caeleste, quia est ipse amor, hoc est, ipsa misericordia: et quia ita, est etiam "panis" omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas apud hominem, 7 sunt enim a Domino; quare qui non in amore et charitate sunt, non habent Dominum apud se, ita non donantur bonis et felicibus quae per "panem" in sensu interno significantur. Externum hoc symbolicum mandatum est quia maxima pars generis humani in externo cultu sunt 8, ideo absque externo aliquo, vix sanctum aliquod apud eos foret; quare cum in amore in Dominum vivunt et in charitate erga proximum, usque internum apud se habent, tametsi non sciunt quod hoc ipsissimum internum cultus sit; ita in externo suo cultu confirmantur in bonis quae per "panem" significantur: [6] apud Prophetas quoque per "panem" 9 significantur caelestia quae sunt amoris, ut apud Esai. iii 1, 7; xxx 23; xxxiii 15, 16; lv 2; lviii 7, 8; Thren. v 9; Ezech. iv 16, 17; v 16; xiv 13; Amos iv 6; viii 11; Ps. cv 16; (m)similiter per "panes facierum super mensam," de quibus Lev. xxiv 5-9; Exod. xxv 30; xl 23; Num. iv 7; 1 Reg. vii 48.(n) @1 illius.$ @2 venit.$ @3 i ita.$ @4 Before omnia.$ @5 Ipsius.$ @6 moriatur.$ @7 i haec.$ @8 i immo maxima pars vix sciunt quid internum sit.$ @9 i ubivis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2166
#2166 "Fulcite cor vestrum": quod significet quantum convenit, non ita constare potest a proxima significatione verborum in sensu interno, sed usque ex serie rerum; agitur enim de perceptione Divina, ut haec propius accederet ad perceptione in humani quod tunc apud Dominum, utque se demitteret ad intellectualia Ipsius, per id quod influeret aliquid naturale, tum aliquid caeleste ei adjunctum quantum convenit, quod est "fulcire cor;" in sensu proximo "fulcire cor per panem" est recreari, ita frui tantillo caelesti quantum convenit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2167
#2167 "Postea transeatis": quod significet cum absolverit percipere, quod sic contentus esset, ex serie similiter constat.
Arcana Coelestia 2 Passage 2168
#2168 "Nam quamobrem transiistis ad servum vestrum": quod significet quod ideo venerint, etiam absque explicatione constat.
Arcana Coelestia 2 Passage 2169
#2169 Quod "dixerunt, Ita facias, quemadmodum locutus es" significet quod ita fieret, pariter nec opus habet explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2170
#2170 Vers. 6. Et festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah, et dixit, Festina tria sata farinae similaginis, pinse et fac placentas. "Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah" significat rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius; "Abraham" est hic Dominus in illo statu quoad bonum, "Sarah" quoad verum, "tentorium" quoad sanctum (o)amoris: "et dixit" significat perceptionis statum tunc respective: "festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas" significat caeleste amoris Ipsius in illo statu; "tria" sunt sancta, "farina similaginis" est spirituale et caeleste rationalis quod tunc apud Dominum, "placentae" similiter cum utrumque conjunctum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2171
#2171 "Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah": quod significet rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius, constat ex repraesentatione "Abrahami," tum "Sarae," et a significatione "tentorii," de qua mox. Sicut omnia et singula se habent ad rem de qua agitur in sensu interno, ita haec, nempe ad perceptionem Divinam in illo venit Dominus, cum esset in perceptione humani; sed qui ignorant quid perceptio, nec scire possunt quomodo se cum perceptione habet, minus quod detur perceptio interior magis et magis, nempe perceptio naturalis, tum perceptio rationalis, demum perceptio interna quae Divina 1 et sola fuit Domino; qui in perceptione sunt, ut angeli, sciunt quam optime in qua sunt, num in naturali, vel in rationali, vel in interiore adhuc, quae illis est Divina; quid non Dominus, Cui fuit perceptio ab Ipso Supremo et Infinito Divino, de qua n. 1616 ad fin., 1791, in qua nusquam aliqui angeli, nam in illos influit perceptio a Supremo aut Infinito Divino Domini per Humanum Ipsius Essentiam: quod describatur perceptio Domini, causa est quia cum fuit in Humano: ita notum Ipsi factum quomodo in Ipso uniretur Divinum Ipsum: Humanum Divinum, et Sanctum procedens, dein quomodo Rationale Ipsius fieret Divinum, demum quale sit genus humanum, quod per Ipsum, hoc est, per unionem Humanae Essentiae cum Divina in Ipso: salvaretur; de quibus in hoc capite agitur; propter haec describitur 2 primum perceptio Domini, tum etiam propter ipsam unitionem quae fieret. @1 quae.$ @2 i hic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2172
#2172 Quod "Abraham" sit hic Dominus in illo statu quoad bonum, constat ex repraesentatione "Abrahami"; Abraham repraesentat Dominum in humano quando loquitur cum Jehovah, ut hic, sicut etiam prius n. 1989, ubi repraesentabat Dominum in illo statu et in illa aetate, quia tunc etiam cum Jehovah locutus [o]est; alioquin repraesentat "Abraham" Divinum Bonum Domini, et "Sarah" Divinum Verum, inde 1 nunc rationale bonum. @1 hic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2173
#2173 Quod "Sarah" sit hic Dominus quoad verum, constat (c)ex repraesentatione "Sarae" quod sit verum intellectuale adjunctum bono, hic quod sit verum rationale, ex eadem causa, ut modo de "Abrahamo" dictum; quod "Sarah" repraesentet verum, videatur prius n. 1468, 1901, 2063, 2065; bonum et verum in historicis Verbi non aliter possunt quam repraesentari per "conjugium," se enim ita habent; est enim Divinum Conjugium inter caelestia et spiritualia; seu quod idem, inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; seu quod adhuc idem, inter illa quae sunt voluntatis et intellectus; illa sunt boni, haec sunt veri: tale conjugium est in regno Domini in caelis, tale etiam in regno Domini in terris seu in Ecclesia, tale in unoquovis homine, in singulis ejus, immo in omnium singularissimis; quae non in tali conjugio sunt, non vivunt; immo tale conjugium inde est in universa natura inque singulis ejus, sed sub alia forma et specie, alioquin nihil usquam ibi subsisteret: quia tale "conjugium est" in singulis, apud Prophetas unaquaevis res duplici modo exprimitur, imprimis apud Esaiam, et una expressio se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, de quo n. 683, 793, 801: quod sit instar conjugii in singulis, videatur n. 718, 747, 917, 1432; (m)inde est quod per "Abrahamum" repraesentetur bonum Domini et per "Sarah" verum.(n)
Arcana Coelestia 2 Passage 2174
#2174 Quod "tentorium" sit quoad sanctum amoris, constat ex significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua prius n. 414, 1102, (x)1566, 2145.
Arcana Coelestia 2 Passage 2175
#2175 "Et dixit": quod significet perceptionis statum tunc respective, constat ex significatione "dicere" in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080.
Arcana Coelestia 2 Passage 2176
#2176 "Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas": quod significet caeleste amoris Ipsius in illo statu, constat ex significatione "farinae, similaginis et placentae," de quibus in mox sequentibus; quod haec involvantur, nusquam aliquis qui in sensi litterali seu vocum, minus qui in historicis per illas descriptis animum tenet, credere potest; nam cogitat non solum de paratu hoc, sed etiam de viris qui ad Abrahamum venerunt, non autem de eo quod arcaniora involvant; quae causa est quod minus credere possit quod in singuli Verbi historicis 1 recondita sint arcana, aeque ac in propheticis; historica enim maxime ad se mentem attrahunt et interiora obfuscant; sed usque quod arcana illis insint, etiam penitus abscondita, ex eo solo constare potest quod Verbum Domini sit, scriptum non solum pro homine sed etiam simul pro caelo, et quidem ita ut cum homo illud legit, angeli tunc habeant inde caelestes ideas, ut 2 sic per Verbum conjunctum sit caelum cum humano genere. Quid per "farinam similaginem, et placentas" intelligatur in sensu interno, nunc sequitur. @1 historici.$ @2 et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2177
#2177 Quod "farina similaginis" sit spirituale et caeleste quo tunc apud Dominum, et quod "placentae" similiter cum utrumque conjunctum, constat manifeste ex sacrificiis Ecclesiae repraesentativae, et ex minha quae tunc adhibebatur, quae constabat ex similagine mixta oleo et facta in placentas; primarium cultus repraesentativi consistebat in holocaustis et sacrificiis, quae quid repraesentaverunt, dictum est supra, ubi de pane, n. 2165, nempe quod caelestia qui sunt regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu in Ecclesia tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unumquemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, quia haec sunt caelestia, quae omnia tunc temporis vocabantur "panis,"; his sacrificiis adjungebatur etiam minha, quae, ut dictum, constabat ex similagine mixta oleo, cui quoque tus adjiciebatur, tum quoque libamen ex vino; [2] quid hae repraesentabant, etiam constare potest, nempe quod similia ac sacrificia, sed in minore gradu, ita quae sunt Ecclesiae spiritualis, tum quae sunt Ecclesiae externae; unicuique constare potest quod talia nusquam mandata fuissent nisi repraesentarent Divina, tum quod unumquodvis aliquid peculiare; nam nisi repraesentavissent Divina, non aliud fuissent quam similia quae apud gentiles, apud quos 1 quoque sacrificia, minhae, libamina, tura, tum quoque ignes perpetui, et plura quae a illos derivata fuerunt ab Ecclesia Antiqua, imprimis ab Hebraea; quibus quia separabantur interna, hoc est, Divina, quae repraesentabantur, nihil aliud fuerunt quam idololatrica; sicut etiam apud Judaeos facta sunt, quare etiam in omnia idololatriae genera lapsi sunt: inde manifestum cuivis esse potest quod arcana caelestia unicuivis ritui, imprimis sacrificiis et singulis eorum, inessent. [3] Quod minham attinet, describitur illa qualis esset et quomodo praepararetur in placentas, in toto capite apud Mosen, Lev. ii, ut et Num. xv, ac alibi. Lex minhae his verbis describitur in Levitico, Ignis jugiter accensus erit super altari, non exstinguetur: et haec lex minhae; afferre illam filios Aharonis coram Jehovah ad facies altaris, et tollet ab illa pugillo suo de similagine minhae,: et de oleo ejus, et omne, tus quod super minha, et adolebit super altari; odor quietis, (o)in memoriale Jehovae; et residuum de illa comedent Aharon et filii ejus; azyma comedentur in loco sancto; in atrio tentorii conventus comedent eam; non coquetur fermentata; partem illorum dedi eam de ignitis Meis, sanctum sanctorum illa, vi 6-10, [A.V.13-17]; [4] "ignis qui jugiter accensus erit super altari" repraesentabat amorem, hoc est, misericordiam Domini, perpetuam et aeternam; quod "ignis" significet amorem in Verbo, videatur n. 934; inde "ignita in odorem quietis" significant Domini beneplacitum in illis quae sunt amoris et charitatis; quod "odor" sit beneplacitum, hoc est, gratum, videatur n. 925, 1519; quod "acciperent pugillo" repraesentabat quod omnibus viribus seu omni anima amarent; "manus" enim seu "vola" significat potentiam, ut ostensum n. 878, inde etiam "pugillus"; "similago cum oleo et ture" repraesentaverunt omnia charitatis, "similago" spirituale ejus, "oleum" autem caeleste, "tus" quod ita gratum; quod "similago" spirituale, ex his et sequentibus patet; quod "oleum" caeleste seu bonum charitatis, videatur n. 886, quodque "tus" ab odore gratum et acceptum, n. 925; [5] quod "azymum" seu non fermentatum esset, significat quod sincerum, ita ex corde sincero et absque immundis; quod "residuum comederent Aharon et filii ejus" repraesentabat reciprocum hominis, et appropriationem, ita conjunctionem per amorem et charitatem, quare mandatum ut "comederent illud in loco sancto"; inde appellatur "sanctum sanctorum"; haec fuerant quae repraesentata sunt per "minham," ac ipsa repraesentativa ita percepta fuerunt in caelo; cumque homo Ecclesiae ita capiebat illa, tunc fuit in idea simili perceptioni angelorum 2, ita in ipso regno Domini in caelis, tametsi erat in terra. [6] De minha porro agitur qualis esse debuit circa unumquodvis genus sacrificii, tum quomodo in placentas coqueretur, (o)ut et qualis offerretur ab illis qui mundabantur, etiam 3 in aliis occasionibus quae omnia adducere et explicare, (t)nimis prolixum foret, videantur quae de illa, Exod. xxix 39-41; Lev. v 11-13; vi 9, 10, 12-14 4; x 12, 13 xxiii 10-13, 16, 17; Num. v 15 seq.; vi 15-17, 19, 20; vii passim; xxviii 5 (x)8, 9, 12, 13, 20, 21, 28, 29; xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37. [7] "Similago facta in placentas" in genere idem repraesentabat ac panis, nempe caeleste amoris, et "farina" ejus spirituale, ut a locis supra citatis constare potest. Panes qui dicebantur "panis facierum" aut "panis propositionis" fiebant ex similagine, quae praeparabatur in placentas et ponebantur super mensa, in repraesentationem jugem amoris, hoc est, misericordiae Domini erga universum genus humanum et reciprocum hominis, de quibus ita apud Mosen, Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas duarum decimarum erit placenta una; et pones eas in duo: ordines, senas ordine, super mensa munda, coram Jehovah" et dabis super ordinem tus purum, et erit ad panem 5 in memoriale ignitum Jehovae, in die sabbati unoquoque ordinabit eum coram Jehovah jugiter, a cum filiis Israelis foedere aeternitatis; et erit Aharoni et illis ejus, et comedent eum in loco sancto, quia sanctitas sanctitatum [ille] illi, de ignitis Jehovae, statuto aeternitatis, Lev. xxiv 5-9; singula 6 et singularissima repraesentabant sanctum amoris et charitatis et "similago" idem ac farina similaginis, nempe caeleste et ejus spirituale, ac "placenta" utrumque conjunctum; [8] inde constat 7 qualis sanctitas Verbi est illis qui in caelestibus ideis sunt; immo qualis sanctitas ipsi huic ritui repraesentativo inerat; inde est quod dicatur "sanctitas sanctitatum"; ac vicissim, qualis nulla sanctitas illis qui putant nihil caeleste illis inesse, ac in externis solum manent, ut qui hic 8 "farinam" percipiunt (t)ut mere farinam, "similaginem" ut similaginem, et "placentam" ut placentam, ac quod dicta ea fuissent absque quod singula aliquid Divini involverent; ii similiter faciunt ac qui putant 9 panem et vinum Sacrae Cenae non esse nisi quendam ritum, in quo non sanctum intus, cum tamen tale sanctum est ut mentes humanae per illam conjungantur mentibus caelestibus, cum cogitant ex affectione interna quod illa significent amorem Domini et reciprocum hominis, et ex interiore sic in sanctitate sunt: [9] simile involvebat quod filii Israelis cum venirent in terram, "de primitiis massarum darent placentam, sublationem Jehovae," Num. xv 20; quod talia significentur, constare etiam potest apud Prophetas, e quibus pro tempore solum licet adducere quod apud Ezechielem, Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum, et acupictum; similaginem, mel, et oleum comedisti, et pulchra facta es in valde valde, et prosperata es ad regnum, xvi 13, (m)ubi agitur de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia, quae tali ornatu fuit in suo primo tempore, nempe Ecclesia Antiqua, quae describitur per "vestes," et plures ornatus; tum ejus affectiones veri et boni per "similaginem, mel et oleum"; unicuique constare potest quod omnia illa significent in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae; ita etiam haec quod Abrahamus dixerit ad Sarah, "festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas"; quod "tria" significent sancta prius n. 720, 901 ostensum est.(n) @1 etiam.$ @2 cum angelis.$ @3 ut et.$ @4 [A V 1, 17, 19-21.]$ @5 panes I.$ @6 haec.$ @7 constare potest.$ @8 A is obscure, but perhaps ac hic.$ @9 After Cenae.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2178
#2178 Vers. 7. Et ad armentum cucurrit Abraham, et accepit filium bovis tenerum et bonum, et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum. "Ad armentum cucurrit Abraham" significat bonum naturale: "et accepit filium bovis tenerum et bonum" significat caeleste naturale quod conforme, quod rationale sibi adscivit, ut perceptioni ex Divino se 1 conjungeret: "et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum" significat conjunctionem hujus boni cum bono rationali; "puer" est hic homo naturalis. @1 sibi I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2179
#2179 "Ad armentum cucurrit Abraham": quod significet bonum naturale, constat a significatione boum et 1 juvencorum, qui sunt "armenti," de qua mox: quod "bestiae" quae fuerunt armenti et quae fuerunt gregis significent talia quae sunt apud hominem, constare potest ab illis quae in Parte Prima, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, ostensa sunt, et praeterea videantur quae de bestiis in sacrificiis, n. 1823 dicta: quisque mirari potest quod animalia nominata in Verbo, tum 2 oblata in sacrificiis, significaverint bona et vera, seu quod idem, caelestia et spiritualia, sed paucis licet dicere unde est. [2] Repraesentativa sistuntur in mundo spirituum varia, et ibi coram oculis spirituum multoties etiam animalia, sicut equi varie phalerati, boves, oves, agni, et diversi generis alia, quandoque quae nusquam visa in tellure sed sunt modo repraesentativa; (m)talia quoque visa sunt prophetis, de quibus 3 in Verbo, quae etiam fuerunt inde;(n) animalia quae ibi apparent, sunt repraesentativa affectionum boni et veri, tum (o)etiam mali et falsi; spiritus boni quam optime sciunt quid significant, tum etiam colligunt inde quid inter se loquuntur angeli, nam sermo angelorum 4 cum delabitur in mundum spirituum, aliquoties ita sistitur; ut pro exemplis, cum apparent equi, sciunt quod sermo angelis sit de intellectualibus; cum boves ac juvenci, quod de bonis naturalibus; cum oves, quod de bonis rationalibus ac de probitate cum agni, quod de bonis adhuc interioribus ac de innocentia, et sic porro. [3] Antiquissimae Ecclesiae homo quia communicabat cum spiritibus et angelis, ac visiones tum somnia jugiter habuit, qualia 5 prophetae, inde ut primum viderunt aliquam bestiam, obvenit illis idea quid significaret; ex illis orta (t)sunt primum repraesentativa et significativa; post illorum tempora manserunt illa diu; et tandem venerata ex antiquitate ita ut per mera repraesentativa scriberent, et qui libri non ita scripti nullius aestimationis essent, immo qui intra Ecclesiam, nullius sanctitatis; inde, ut et ex arcanis aliis causis de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi, etiam libri Verbi ita scripti sunt. @1 tum.$ @2 i quae.$ @3 i passim.$ @4 i eorum.$ @5 quales.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2180
#2180 Quod "accepit filium bovis tenerum et bonum" significet caeleste naturale quod rationale sibi adscivit ut perceptioni ex Divina se conjungeret, constat ex significatione "juvenci" seu "filii bovis" in Verbo quod sit bonum naturale, et quia agitur de Rationali Domini, dicitur "tener" ex caelesti spirituali seu boni vero, ac "bonus" ex ipsa caelesti seu ipso bono; in rationali genuino est affectio veri et est affectio boni, sed primarium ejus est affectio veri, ut prius n. 2072 ostensum, inde "tenerum" praemittitur; at usque utrumque dicitur: ut solitum est in Verbo, propter conjugium veri et boni, de quo supra n. 2173. [2] Quod "juvencus seu filius bovis" significet caeleste naturale; seu quod idem est, bonum naturale, imprimis constare potest a sacrificiis, quae praecipua repraesentativa cultus Ecclesiae Hebraeae et postea Judaicae fuerunt; sacrificia illorum fiebant vel ex armento vel ex grege, ita ex varii generis animalibus quae munda fuerunt, ut es bovibus, juvencis, hircis, ovibus, arietibus, capris, haedis, et agnis, praeter a turturibus et pullis columbarum: omnia illa significabant interna cultus, hoc est, caelestia et spiritualia, n. 2165, 2177, et quidem illa quae de armento, caelestia naturalia, et quae de grege, caelestia rationalia; illa et haec, nempe naturalia et rationalia quia interiora magis et magis sunt ac varia, ideo tot genera ac tot species illorum animalium in sacrificiis adhibebantur; quod etiam inde constare potest quod praescriptum, ut in holocaustis, tum in sacrificiis diversi generis, ut in quotidianis, sabbatorum et festorum, in voluntariis, eucharisticis et votivis, expiatoriis reatus et peccati, tum in purificatoriis et mundatoriis ut et in inauguratoriis, quaenam animalia offerrentur et quod expresse nominata sint, tum quot illorum, in unoquovis genere sacrificii; quod nusquam factum nisi unumquodvis aliquid peculiare significavisset, ut manifeste patet (o)ab illis locis ubi de sacrificiis agitur, ut Exod. xxix; Lev. i; iii; iv; ix; xvi; xxiii; Num. vii; viii; xv; xxix; quid autem (t)unumquodvis significavit, non hujus loci est exponere; similiter se habet apud Prophetas, ubi nominantur; ex illis constare potest quod juvenci 1 significaverint caelestia naturalia; [3] quod non alia quam caelestia significata sint, constare potest etiam ex cherubis visis Ezechieli, et ex animalibus coram throno visis Johanni: de cherubis ita propheta, Similitudo facierum illorum, facies hominis, et facies leonis, ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis, Ezech. i 10; de quatuor animalibus coram throno, ita Johannes, Circa thronum quatuor animalia, primum animal simile leoni, alterum animal simile juvenco, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti;... dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, Omnipotens, Qui erat, et Qui est, et Qui venturus, Apoc. iv 7, 8; quod per "cherubos" et per "animalia illa" repraesentata sint sancta unusquisque videre potest, ita quoque per boves et juvencos 2 (o)ibi similiter quae in prophetia Mosis de Josepho, de quo ita, Veniat capiti Josephi et vertici naziraei fratrum illius: primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una, ad fines terrae, Deut. xxxiii 16, 17; haec nulli intelligibilia forent nisi sciatur quid in sensu interno significat bos, monoceros, cornua, et plura. Quod in genere sacrificia attinet, fuerunt quidem mandata per Mosen populo Israelitico; sed Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, nusquam aliquid novit de sacrificiis, nec in mentem eorum usquam venit ut per mactationes animalium colerent Dominum; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, etiam ignoravit; haec quidem in repraesentativis fuit sed non in sacrificiis; verum primum instituta (o)sunt in Ecclesia sequente qua Hebraea dicta, ac inde emanavit ad gentes, (m)inde (o)etiam a Abrahamum, Isacum, et Jacobum, et sic ad hujus posteros; quo gentes in cultu sacrificiorum fuerint, ostensum est n. 1343, et quo Jacobi posteri antequam egressi Aegypto, ita antequam (o)sacrificia per Mosen super monte Sinai mandata,(n) constare potest ex Exod. v 3; x 25, 27; xviii 12; xxiv 4, 5; [5] imprimis ex idololatrico illorum coram vitulo aureo, de quo ita apud Mosen, Aharon aedificavit altare coram vitulo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae cras; et surrexerunt mane a crastino, e obtulerunt holocausta, et adduxerunt pacifica; et sedit populus ad edendum et bibendum, et surrexerunt ad ludendum, Exod. xxxii 5, 6; et hoc factum cum Moses fuit super monte Sinai, (c)ac ita antequam mandatum ad (c)eos pervenit de altari et sacrificiis; quod mandatum idcirco venit, quia cultus sacrificiorum apud eos, sicut apud gentiles, in idololatricum versus erat, a quo cultu non 3 removeri potuerunt quia principale sanctum in illo posuerunt, et quod ut sanctum semel implantatum est, ab infantia, magis a patribus, et sic irradicatum, hoc nisi sit contra ipsum ordinem, Dominus nusquam frangit, sed flectit illa causa fuit quod praescriptum fuerit ut ita instituerentur, sicut in libris Mosis legitur; [6] (m)quod sacrificia nusquam accepta fuerint Jehovae ita quod (o)modo permissa et tolerata ob causam de qua dictum, patet manifeste apud Prophetas; de illis ita apud Jeremiam,(n) Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite supra sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrficii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, (x)vii 21-23: apud Davidem, Jehovah, sacrificium et munus non voluisti,... holocaustum et sacrificia peccati non petiisti, facere voluntatem Tuam, Deus mi desideravi, Ps. xi 7, 9 [A.V. 6, 8]: apud eundem, Non delectaris sacrificio ut dem, holocaustum non acceptas; sacrificia Dei, spiritus contritus, Ps. li 18, 19 [A.V. 16, 17]: apud eundem, Non accipiam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos, sacrifica Deo confessionem, Ps. l 9, (x)14; (m) 21, 22; cxvi 17; Deut. xxiii 19:(n) apud Hosheam, Misericordiam volo, et non sacrificium, et cognitionem 4 Dei prae holocaustis, vi 6: Samuel ad Schatilem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio bonum, oboedientia 5 prae adipe arietum, 1 Sam. xvzz: apud Micham, In quo praeveniam Jehovam? incurvabo me Deo excelsi? num praeveniam Ipsum holocaustis, vitulis filiis anni, num complacebit Jehovah in millibus arietum, in myriadibus rivorum olei?... indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 6-8. [7] Inde nunc patet quod sacrificia non mandata sint sed permissa, tum quod in sacrificiis nihil aliud spectatum quam internum; et quod internum fuerit, non autem externam, quod placuit; quare etiam Dominus illa abrogavit; sicut etiam 6 praedictum per Danielem his verbis, In medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem, ix 27, ubi de Adventu Domini, videantur quae de illis dicta sunt in Parte Prima, n. 922, (o)923, 1128, 1823. (m)Quod attinet "filium bovis" quem Abraham pro tribus viris fecit seu paravit, similiter se habuit ac cum illo in sacrificiis; quod similia significaverit, etiam inde constare potest quod dixerit ad Sarah ut "acciperet tria sata similaginis"; de similagine ad unum juvencum, ita apud Mosen, Cum venerint in terram; cum feceris filium bovis holocaustum aut sacrificium, nuncupando votum, aut pacifica Jehovae, 7 offeres super filium bovis minham de similagine tres decimas mixtas oleo, Num. 8, 9; ubi similiter "tria," hic tres decimae, ibi tria sata; at vero ad arietem modo duae decimae, ad agnum decima 8, ibid. (x)xv 4-6.(n) @1 i boves et.$ @2 i per.$ @3 nec.$ @4 cognitiones 1.$ @5 obedire.$ @6 quoque.$ @7 i et.$ @8 i una.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2181
#2181 "Et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum" quod significet conjunctionem hujus boni cum bono rationali et quod "puer" sit homo naturalis, constat ex significatione "pueri" quod si qui ministrat et administrat, et quod ministratur aut fit, est facere nempe filium bovis, quo significatur bonum naturale, ut ostensum est. Ut percipiatur melius quomodo hoc se habeat, sciatur quod apud unumquemque 1 hominem detur internum, detur rationale quod medium, et detur naturale, et quod haec distincta inter se sint, de quibus n. 1889, 1940, et quod conformanda ut unum faciant, ita bonum rationale cum bono naturali, et quod absque conformatione et sic conjunctione, perceptio Divina dari nequeat; quia de Perceptione Divina Domini hic agitur, in sensu interno per haec significatur conformatio et conjunctio utriusque. @1 unumquemvis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2182
#2182. Vers. 8. Et accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit, et dedit coram illis; et ille stans ante illos sub arbore, et comederunt "Accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit" significat omni illa ita conjuncta; "butyrum" est caeleste rationalis, "lac" est spirituale inde, "filius bovis" est naturale correspondens: "et dedit coram illis significat quod sic (x)praeparaverit se ad recipiendum: "et ille stans ante illos sub arbore" significat perceptionem inde; "arbor," ut prius est perceptio: "et comederunt" significat communicationem sic.
Arcana Coelestia 2 Passage 2183
#2183 "Accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit": quo" significet omnia illa sic 1 conjuncta, constare potest a significatione "butyri, lactis et filii bovis," de quibus sequitur: in versibus qui praecedunt, actum est de Rationali Domini quod instructum caelesti e inde spirituali, quae significata sunt per "farinam similaginis factam in placentam," n. 2176, 2177; tum de caelesti naturali quod significatur est per "filium bovis," n. 2180; eadem nunc aliis vocibus exprimuntur, nempe per "butyrum, lac, et filium bovis," per quae significantur omnia illa conjuncta: [2] sed ad intellectum vulgarem haec aegre possunt: describi, ex causa quia ignotum est plerisque quod homini unicuique sit internum, sit rationale, et sit naturale, et quod haec in se distinctissima sint, immo tam distincta ut dissidere queat unum a altero, nempe rationale quod rationalis homo vocatur, a naturale quo est homo naturalis, immo ut rationalis homo possit videre et percipere malum quod in naturali, et si genuinum rationale est, id castigare, videatur n. 1904 antequam haec bina conjuncta sunt, homo non potest esse integer homo, nec in tranquillitate pacis, nam unum pugnat cum altero; angeli enim qui apud hominem sunt, ejus rationale regunt, sed 2 spiritus mali qui apud eundem, ejus naturale; inde est pugna; [3] si rationale tunc vincit, naturale subjugatur, et sic donatur homo conscientia; at si naturale vincit, tunc nihil conscientiae recipere potest: si rationale vincit, tunc fit ejus naturale tanquam etiam illud esset rationale; at si vincit naturale, tunc fit rationale tanquam illud 3 esset naturale: adhuc, si vincit rationale, tunc angeli propius in hominem accedunt, (c)et insinuant ei charitatem, quae est caeleste, quod per angelos a Domino, ac tunc spiritus mali se ad distantiam removent; si vero naturale vincit, tunc angeli longius se removent, hoc est, versus (t)ejus interiora magis, et spiritus mali propius versus rationale accedunt, et illud continue oppugnant, ac inferiora ejus opplent odiis, vindictis, dolis, et similibus; nisi rationale vincit, tunc venit homo in tranquillitatem pacis, ac in altera vita in pacem caeli; at si naturale vincit, tunc cum vivit, apparet sicut in tranquillitate sit, sed in altera vita in irrequiem et cruciatum inferni venit(n): [4] inde qualis est status hominis quoad ejus rationale, et quoad ejus naturale, sciri potest, quare nihil aliud est quod facere possit hominem beatum et felicem quam ut rationali "sit conforme" naturale, et utrumque 4 conjunctum, quod unice fit per charitatem, et charitas unice est a Domino. @1 ita, as in 2182.$ @2 at.$ @3 sicut illud etiam.$ @4 i sic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2184
#2184 Quod "butyrum" sit caeleste rationalis, quod "lac" sit spirituale inde, et quod "filius bovis" sit naturale correspondens, constat a significatione "butyri," et a significatione "lactis," tum a significatione "filii bovis"; quod "butyrum" attinet, illud in Verbo significat caeleste, et hoc ex pinguedine; quod "pingue" sit caeleste, in Parte Prima n." 353 ostensum est; et quod "oleum," quia pingue, sit ipsum caeleste, n. 886; quod etiam "butyrum," constare potest apud Esaiam, Ecce virgo pariens filium, et vocabit nomen ejus Immanuel, butyrum et mel comedet, ad sciendum ipsum reprobare malum et eligere bonum, vii 14, 15; ubi agitur de Domino, Qui est Immanuel; et quod per "butyrum" non significetur butyrum, nec mel per "mel," quisque videre potest; sed per "butyrum" significatur caeleste Ipsius, et per "mel" illud quod ex caelesti: [2] apud eundem, Et erit prae multitudine faciendi lac, comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22; ubi de regno Domini, et de illis qui in terris (o)qui in regno Domini sunt; "lac" ibi pro bono spirituali, "butyrum" pro bono caelesti, et "mel" pro felici inde: [3] apud Mosen, Jehovah solus ducit eum, et non cum illo deus alienus, equitare facit illum super excelsis terrae, et cibat proventibus agrorum, et sugere facit eum mel e petra, et oleum e silice rupis: butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibes merum, Deut. xxxii 12- 14; quid haec sunt, nemo intelligere potest nisi sciat sensum internum cujusvis; apparet sicut congeries expressionum, quales sunt eloquiorum apud sapientes mundi, sed usque unumquodvis significat caeleste et ejus spirituale, tum inde beatum et felix, et haec in concinna serie; "butyrum armenti" est caeleste naturale, "lac gregis" est caeleste spirituale rationalis. [4] Quod autem "lac" attinet, ut dictum, hoc significat spirituale ex caelesti, seu caeleste spirituale; quid caeleste spirituale, videatur in Parte Prima n. 1577, 1824, et alibi passim; quod "lac" sit spirituale quod ex caelesti, inde est quia "aqua" significat spirituale, n. 680, 739; lac autem quia in illo pingue, caeleste spirituale 1, seu quod idem, boni verum, aut quod idem, amoris seu charitatis fidem, aut 2 quod "etiam" idem, boni voluntatis intellectuale, (m)adhuc idem, affectionem veri in qua intus affectio boni, et adhuc (o)quod idem, affectionem cognitionum ac scientiarum ex affectione charitatis erga proximum, qualis est apud eos qui amant proximum et se confirmant in eo ex cognitionibus fidei, tum 3 ex scientificis, et haec inde amant(n); haec omnia eadem sunt ac caeleste spirituale, et praedicantur secundum rem de qua agitur: [5] quod illud significetur, patet etiam ex Verbo, ut apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et sine pretio vinum et lac; cur appenditis argentum pro non pane? lv 1, 2; ubi "vinum" pro spirituali quod est fidei, "lac" pro spirituali quod est amoris: apud Mosen, Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum operimentum suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus 4 prae lacte, Gen. xlix [11], 12; ubi prophetia Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, et per "Jehudam" ibi describitur Dominus; et per "album dentibus 5 prae lacte" significatur caeleste spirituale quod Ipsius Naturali: [6] apud Joelem, Erit in die illo stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte; et omnes rivi Jehudae ibunt quis, iv 18; ubi de regno Domini, et "lac" ibi pro caelesti spirituali. In Verbo etiam terra Canaan, per quam repraesentatur et significatur regnum Domini, dicitur "terra lacte et melle fluens," ut Num. xiii 27; xiv 8; Deut. xxvi 9, 15; xxvii 3; Jer. xi 5; xxxii 22; Ezech. xx 6, 15; et ibi per "lac" nihil aliud intelligitur quam abundantia caelestium spiritualium, et per "mel" abundantia felicitatum inde; "terra" est ipsum caeleste regni, ex quo illa. [7] Quod "filium bovis" concernit 6, quod per (c)illum significetur caeleste naturale, mox supra n. 2180 ostensum; (m)caeleste naturale est idem ac bonum naturale, seu bonum in naturali; naturale hominis, sicut ejus rationale, habet suum bonum et suum verum, nam ubivis est conjugium boni et veri, ut supra n. 2173 dictum; bonum naturalis est jucundum quod percipitur ex charitate seu ex amicitia quae charitatis est, ex quo jucundo existit volupe seu voluptas, quae proprie est corporis; verum naturalis est scientificum quod illi jucundo favet; inde constare potest quid caeleste naturale.(n) @1 spirituale caelestis, hoc est.$ @2 adhuc.$ @3 i etiam.$ @4 dentes.$ @5 dentes.$ @6 attinet.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2185
#2185 Quod "dedit coram illis" significet quod sic praeparaverit se ad recipiendum, constare potest (c)a significatione "dare coram illis" in sensu interno, cum agitur de praeparatione rationalis ad recipiendum perceptionem ex Divino, ita absque ulteriore explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2186
#2186 "Et ille stans ante illos sub arbore": quod significet perceptionem inde, sequitur ex significatione "arboris" quod sit perceptio, de qua n. 103, 2163; supra vers. 4 dictum quod "tres viri qui venerunt ad Abrahamum, incumberent sub arbore," quibus significatum quod Divinum accederet ad perceptionem illius statu" in quo tunc fuit Dominus; hic autem dicitur quod "Abraham steterit sub arbore," quo significatur quod Dominus accesserit ad perceptionem Divinam, postquam Se praeparaverit, quod reciprocum est; quisque videre potest quod non absque causa sit, quod dictum de tribus viris et de Abrahamo, quod "steterint sub arbore," proinde quod dictum propter arcana illa quae in illis latent.
Arcana Coelestia 2 Passage 2187
#2187 "Et comederunt": quod significet communicationem sic, constare potest a significatione "comedere" quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet 1: quod "comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus," nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. vi 9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. xxix 32, 33; Lev. vi 9, 19 [A.V. 16, 26]; vii 6, 15, 16, 18; viii 31; x 12, 13; Num. xviii 9-11: quae comederentur a populo, Lev. xix 5, 6; Deut. xii 27; xxvii 7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. vii 19-21; xxii 4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n.56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa "panis," per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod "Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto"; [2] Lev. xxiv 9; lex pro naziraeo 2 lata quod (c)Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. vi 4, erat quia "naziraeus" repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin., 1647 videatur; et quia "vinum" et "uva," tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare: [3] simile per "comedere" intelligitur apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, lv 1, 2: tum quoque quod apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. ii 7; "arbor vitae" est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita "comedere de arbore vitae" est idem ac manducare Dominum; (c)et "manducare Dominum" est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, vi 51, 57: sed dixerunt, Durus est hic sermo;... verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 60, 63; inde patet quid per "comedere" intelligitur in Sacra Cena, Matth. xxvi 26-28; Marc. xiv 22, 23; Luc. xxii 19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi. [4] Inde (t)etiam liquet quid intelligitur 3 per quod Dominus dixit, Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. viii 11; non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt "Abrahamus," quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt "Isacus," et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per "Jacobum" intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec "Abrahamus, Isacus et Jacobus" sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum. @1 confirmari possit.$ @2 naziraeis.$ @3 significatur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2188
#2188 Vers. 9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio. "Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?" significat rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit: "et dixit, Ecce in tentorio" significat quod in sancto.
Arcana Coelestia 2 Passage 2189
#2189 "Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?": quod significet rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit, constat a repraesentatione "Sarae" hic quod sit rationale verum, de qua supra n. 2173. Quomodo haec se habent, tum quoque sequentia ubi de statu Rationalis apud Dominum, qui [status] repraesentatur per "Sarah," non ita ad intellectum explicari potest nisi sciatur qualis in genere sit status rationalis quoad bonum et quoad verum; tum apud Dominum quoad Divinum et quoad Humanum in quo tunc fuit: [2] primarium rationalis apud hominem est verum, ut prius n. 2072 dictum, proinde est affectio veri, ob causam ut reformari possit homo: et sic regenerari, quod fit per cognitiones et scientifica quae sunt veri; quae continue 1 implantantur in bono, hoc est, in charitate, ut sic accipiat vitam charitatis; ideo est quod affectio veri apud hominem praedominetur in ejus rationali; se enim ita habet cum vita charitatis quae est ipsa vita caelestis, quod apud illos qui reformantur (c)et regenerantur, illa continue nascatur et adolescat, et incrementa capiat, et hoc per vera, ideo quo plus veri "insinuatur, eo plus perficitur vita charitatis, quare secundum veri qualitatem et quantitatem, se habet charitas apud hominem. [3] Ex his constare aliquatenus potest quomodo se habet cum rationali hominis: at in vero non est vita, sed in bono; verum est modo recipiens vitae, hoc est, boni; verum est sicut indumentum aut vestimentum boni; ideo etiam vera in Verbo vocantur "indumenta," ut et "vestes"; cum autem bonum constituit rationale, tunc disparatur verum, et fit sicut sit bonum, 2 bonum tunc translucet per verum, quemadmodum fit apud angelos qui cum induti apparent, est splendor inducens speciem vestis, quales etiam apparuerunt angeli coram prophetis. [4] Haec nunc sunt quae intelliguntur per quod rationale verum tunc non apparuerit quia in bono rationali fuit, quae significata per quod "dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?" sed quia Bonum Rationale Domini tunc fuit Divinum, quale apud nullum angelum potest esse, non describi potest aliter ac per comparationem, ita per illustrationem a quodam simili quod non est idem. @1 i a Domino.$ @2 i nam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2190
#2190 Quod "dixit, Ecce in tentorio" significet quod in sancto. constat a significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414: 1102, 1566, 2145; "in sancto" dicitur quia in bono; omne bonum vocatur sanctum, ex eo quod sit amoris et charitatis, quae unice a Domino; sed sicut sunt bona, ita sunt sancta; bona formantur, hoc est; nascuntur et adolescunt per vera fidei, seque habent ideo secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, ut mox supra n. 2189 dictum; inde constare potest quod bona seu sancta differant apud unumquemvis; et tametsi apparent in externa forma sicut similia, usque in internis formis sunt dissimilia; et hoc tam apud illos qui "sunt extra Ecclesiam" quam qui intra Ecclesiam: in bono charitatis apud hominem plura insunt quam usquam homo credere potest; insunt omnia fidei ejus, proinde in sancto cultus ejus; sanctum cultus ejus angelis apparet sicut in clara die quale est, tametsi homo nihil sciat praeter quod in quodam sancto sit; myriades myriadum cogitationum ejus de bonis et veris fidei, et affectionum inde, sunt in sancto ejus: sed de sancto cultus quale sit in genere, ex Divina Domini Misericordia, alibi.
Arcana Coelestia 2 Passage 2191
#2191 Vers. 10. Et dixit, Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae, et ecce filius Sarae uxori tuae; et Sarah audiens ad januam tentorii, et ea post illum. "Et dixit" significat perceptionem: "revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae" significat conjunctionem Divini cum Humano Domini: "et ecce filius Sarae uxori tuae" significat Rationale Divinum futurum: "et Sarah audiens ad januam tentorii" significat verum rationale tunc juxta sanctum: "et ea post illum" significat juxta bonum in quo tunc rationale, ita separatum ab illo quantum humani ei inerat.
Arcana Coelestia 2 Passage 2192
#2192 "Et dixit": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere" in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080.
Arcana Coelestia 2 Passage 2193
#2193 "Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae": quod significet conjunctionem Divini cum Humano, constat ex eo quod adventus Jehovae ad Abrahamum repraesentaverit Perceptionem Divinam, ad quam recipiendam se praeparavit Dominus, ita conjunctionem, ut supra ostensum; ita per quod "revertendo reverteretur ad ipsum" significatur simile, nempe conjunctio Divini cum Humano: "ad tempus hoc vitae" est ad tempus praesens sequentis anni.
Arcana Coelestia 2 Passage 2194
#2194 "Et ecce filius Sarae uxori tuae": quod significet Rationale Divinum futurum, constat ex significatione "filii," tum "Sarae," ut et "Isaci" qui ei nasceretur; tam filius, quam Sarah, tum quoque Isacus, significat illud quod est Rationalis Domini; quod "filius" verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147; quod "Sarah" verum rationale, n. 2173; quodque "Isacus" Rationale Divinum, n. 1893, 2066, 2083. Humanum apud unumquemvis hominem incohat in intimo ejus rationalis, ut n. 2106 dictum, ita quoque Humanum Domini; quod supra illud, fuit Ipse Jehovah, secus ac apud alium quemlibet hominem: quia in intimo rationalis incohat humanum, et Dominus omne humanum apud se Divinum fecit, ita ipsum rationale primo ab intimo ejus; quod cum Divinum factum, repraesentatur et significatur, ut dictum, per "Isacum."
Arcana Coelestia 2 Passage 2195
#2195 "Et Sarah audiens ad januam tentorii": quod significet verum rationale tunc juxta sanctum, constat ex repraesentatione "Sarae" quod sit verum rationale, de qua n. 2173, 2194; tum a significatione "tentorii" quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566, 2145; et sic a significatione "januae tentorii" quod sit introitus ad sanctum, ita juxta sanctum, de qua supra n. 2145; quomodo haec se habent, nunc sequitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2196
#2196 "Et ea post illum": quod significet juxta bonum in quo tunc rationale, et separatum ab illo quantum humani ei inerat, constat inde quod dicatur de janua ubi Sarah, quod "fuerit post illum"; "esse post illum" significat non conjunctum esse, sed a tergo ejus; quod separatur ab aliquo, hoc repraesentatur per rejectionem quandam quasi in tergum, ut constare potest a repraesentativis 1 in altera vita, de quibus ab experientia n. 1393, 1875; hoc nunc exprimitur per quod "janua ubi Sarah, esset post illum." [2] Quod verum rationale mere humanum quod tunc apud Dominum, ab Ipso separatum sit cum se conjunxit cum Divino, ita se habet: verum rationale humanum non capit Divina quia haec supra ejus intellectus sphaeram sunt, verum enim hoc communicat cum scientificis quae in naturali homine, et quantum ex his intuetur illa quae supra se sunt, tantum non agnoscit; est enim verum hoc in apparentiis quas exuere nequit; et apparentiae sunt illa quae nata sunt ex sensualibus, quae inducunt fidem sicut ipsa Divina quoque talia sint, cum tamen sunt omnibus apparentiis exempta, quae cum dicuntur, rationale hoc verum nusquam potest credere quia non potest capere. [3] Sicut pro exemplis: quod nulla vita homini nisi quae a Domino; rationale ex apparentiis putat tunc non vivere posse sicut a se, cum tamen tunc primum vere vivit cum percipit quod a Domino 2: [4] rationale ex apparentiis putat bonum quod facit, esse ex semet, cum tamen nihil boni a se sed a Domino: [5] rationale ex apparentiis putat quod mereatur salutem cum bonum facit, cum tamen homo nihil a se mereri possit, sed omne meritum sit 3 Domini: [6] homo ex apparentiis putat quod cum detinetur a malo et tenetur in bono a Domino, nihil nisi bonum, et justum, immo sanctum, apud eum, cum tamen in homine nihil nisi malum, injustum, et profanum [est]: [7] homo ex apparentiis putat, cum facit bonum ex charitate, quod ex voluntario in se faciat, cum tamen non ex voluntario ejus, sed ex intellectuali cui implantata est charitas: [8] homo ex apparentiis putat non dari posse gloriam absque gloria mundi, cum tamen in gloria caeli ne hilum gloriae mundi sit: [9] homo ex apparentiis putat quod nemo possit amare proximum plus quam se, sed quod omnis amor incipiat a se, cum tamen in amore caelesti 4 nihil amoris sui insit: [10] homo ex apparentiis putat quod nulla lux dari queat nisi quae ex luce mundi, cum tamen in caelis ne hilum lucis mundi sit, et usque tanta lux ut 5 lucem meridianam mundi millies excedat: [11] homo ex apparentiis putat quod Dominus non lucere possit coram universo caelo sicut sol, cum tamen omnis lux caeli ab Ipso: [12] homo ex apparentiis non capere potest quod progressiones sint in altera vita, cum tamen apparent sibi progredi prorsus sicut homo in terris, ut in suis habitaculis, atriis, paradisis; minus si dicatur quod haec sint mutationes status quae sic apparent: [13] homo ex apparentiis nec capere potest quod spiritus et angeli, quia inconspicui coram oculis, non videri queant, nec quod possint loqui cum homine, cum tamen apparent manifestius coram visu interno seu spiritus quam homo homini in terra; et quoque audiuntur loquelae eorum similiter: praeter millia millia talium quae rationale hominis nusquam ex suo lumine nato ex sensualibus, et inde obfuscato, potest 6 credere: (m)immo in ipsis naturalibus caecutit rationale, sicut quod capere nequeat quomodo illi qui e diametro oppositi sunt incolae, possint pedibus insistere et ambulare, praeter in perplurimis aliis; quid non 7 in spiritualibus et caelestibus, quae longe supra naturalia sunt?(n) [14] Quia rationale humanum tale est, hic dicitur de tali quod separatum fuerit, cum Dominus unitus Divino in Perceptione Divina fuit, quod significatur per quod "Sarah" quae hic est tale verum rationale, "steterit ad januarn tentorii, et ea esset"post illum." @1 i quae.$ @2 i nec scire potest, unde tunc malum vitae.$ @3 esse AI.$ @4 i prorsus.$ @5 , et.$ @6 possit.$ @7 tunc.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2197
#2197 Vers. 11. Et Abraham et Sarah senes, intrantes in dies, desiit esse Sarae via sicut mulierum. "Abraham et Sarah senes" significat humanum apud Dominum quod exueretur: "intrantes in dies" significat quod tempus adesset: (c)desiit esse Sarae via sicut mulierum" significat statum veri rationalis quod amplius non posset ita manere.
Arcana Coelestia 2 Passage 2198
#2198 "Abraham et Sarah senes": quod significet humanum apud Dominum quod exueretur, constat ex repraesentatione "Abrahami et Sarae," tum a significatione "senum seu senectutis"; "Abraham" hic repraesentat Dominum quoad bonum rationale, et "Sarah" repraesentat Dominum quoad verum rationale, ut passim supra in hoc capite dictum; ita uterque repraesentat hic humanum apud Dominum, ex causa, ut dictum supra, quod nunc Jehovah adesset et locutus cum Abrahamo, et Jehovah erat ipsum Divinum Domini, et non separatum ab Ipso, tametsi ut separatum in repraesentativis historicis sistitur; per historica (t)non repraesentari aliter potest. Quod autem dicatur quod "Abraham et Sarah senes essent" significat quod humanum illud exueretur; senectus non aliud involvit quam ultimum tempus; in Verbo passim memoratur senectus, tum etiam quod mortui sint, sed in sensu interno nusquam aliqua senectus nec mors qualis est corporis, percipitur, sed aliud quod ex serie rerum constat, nam quid senium et quid mors, ignorant in altera vita; quid hic, constat, ut dictum, ex serie, nempe quod Dominus exueret humanum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2199
#2199 Quod "intrantes in dies" significet quod tempus adesset, sequitur nunc inde; "dies" in Verbo, sicut etiam "annus," immo in genere "tempus," significat statum, ut n. 23, 487, 488, 493, 893 ostensum; ita hic "intrare in dies" significat in sensu interno, in illum statum quod exueret humanum, ita quod tempus adesset.
Arcana Coelestia 2 Passage 2200
#2200 Quod "desiit esse Sarae via sicut mulierum" significet quod amplius non posset ita manere, constat ex illis quae nunc dicta sunt, ita absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2201
#2201 Vers. 12. Et risit Sarah intra se, dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas, et dominus meus senex? "Risit Sarah intra se" significat affectionem veri istius rationalis quod ita fieret: "dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?" significat quod veri illius affectio non esset ut mutaret statum: "et dominus meus senex" significat quod affectio veri mirata quod rationale bonum cui adjunctum verum, etiam exueret humanum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2202
#2202 "Risit Sarah intra se": quod significet affectionem veri istius rationalis quod ita fieret, constat a significatione "ridere seu risus" quod sit affectio veri, de qua prius n. 2072 quid haec involvunt, nunc sequitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2203
#2203 "Dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?": quod significet quod veri illius affectio non esset ut mutaret statum, constat "a significatione "consenescere" quod sit exuere humanum, ita mutare statum, de qua supra n. 2198: et ex significatione "num erit mihi voluptas" quod sit non desiderare, ita quod illud non esset affectio ejus. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2196 dicta de Sarah, quod "steterit ad januam tentorii, et ea post illum," nempe quod rationale humanum quoad verum tale sit ut non intelligere possit quid Divinum est, ex causa quia verum illud in apparentiis est, quare quod non intelligere potest, nec credit, et quod non credit, eo nec afficitur; apparentiae in quibus rationale est, tales sunt ut afficiant, nam in ipsis apparentiis est delectatio; quare si (x)privaretur apparentiis, putat nihil delectationis plus esse; cum tamen caelestis affectio non est in apparentiis sed in ipso bono et vero; 1 quia verum rationale tale est, etiam ignoscitur ei, et admittitur ut in apparentiis sit, et in illis delectationem habeat. Tale verum quod in apparentiis fuit, repraesentatur 2 per "Sarah," cum Dominus conjunxit Se cum Divino, quare dicitur quod "illa steterit ad januam, et quod riserit et dixerit, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?" quibus significatur quod non illius affectio esset ut mutaret statum. @1 i et.$ @2 i hic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2204
#2204 Quod "dominus meus senex" significet quod affectio veri mirata quod rationale bonum cui adjunctum verum, etiam exueret humanum, constat ex repraesentatione "Abrahami" qui hic est "dominus meus," quod hic sit rationale bonum; et (c)ex repraesentatione "Sarae" quod sit rationale verum, de qua supra n. 2198, et alibi; tum a significatione "consenescere" quod sit exuere humanum, de qua etiam n. 2198. Bonum rationale humanum tale est quod habeat in se multum ex jucundis mundanis, nam formatum est non solum ex veris sed etiam ex jucundis sensualium et ex pluribus jucundis quae in mundo; quibus jucundis cum reformatur et regeneratur homo, bonum spirituale a Domino insinuatur, et tunc per id mundanum temperatur, et sic in illo dein suum felix habet. At Dominus prorsus expulit omne mundanum e rationali, "et sic Divinum fecit; quod est quod verum rationale per "Sarah" intellectum, miratum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2205
#2205 Vers. 13. Et dixit Jehovah ad Abraham, Cur hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere pariam, et ego consenui? "Dixit Jehovah ad Abraham" significat perceptionem Domini ex Divino: "cur hoc risit Sarah?" significat cogitationem veri rationalis ex ejus affectione: "Num etiam vere pariam?" significat quod miratum quod rationale fieret Divinum: "et ego consenui" significat postquam non amplius tale esset.
Arcana Coelestia 2 Passage 2206
#2206 "Dixit Jehovah ad Abrahamum": quod significet perceptionem Domini ex Divino, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080; et ex eo quod "Jehovah dixit," quod est percipere ex Divino, nam, ut saepius prius ostensum (o)est, ipsum Internum Domini fuit Jehovah.
Arcana Coelestia 2 Passage 2207
#2207 "Cur hoc risit Sarah?": quod significet cogitationem veri rationalis ex ejus affectione, constat ex significatione "ridere seu risus" quod sit affectio quae est veri, de qua supra n. 2072; et es repraesentatione "Sarae" quod sit verum rationale, de qua aliquoties prius in hoc capite. Haec interrogatio involvit quod Dominus perceperit quod in Rationali Ipsius adhuc humanum esset.
Arcana Coelestia 2 Passage 2208
#2208 "Num etiam vere pariam?": quod significet quod miratum quod rationale fieret Divinum, constat ex significatione "parere" hic in sensu interno, nempe quia Divinum Rationale Domini repraesentatur per "Isacum," ut prius dictum et ex sequentibus patebit, ita "parere": hic significat Isacum, hoc est, Rationale quod Divinum fieret; quod verum rationale per "Sarah" repraesentatum non comprehendere potuit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2209
#2209 "Et ego consenui": quod significet postquam non amplius tale esset, nempe non Divinum sed humanum, et quod hoc exueretur constat a significatione "consenescere" quod sit exuere humanum, de qua supra n. 2198, 2203. Quod rationale in genere attinet, cum cogitat de Divinis, imprimis ex vero quod ei, nusquam credere potest quod talia sint, tam quia illa non capit quam quia apparentiae quae natae: fallaciis sensuum, adhaerent, per quas et ex quibus cogitat, ut constare potest "ex illis exemplis quae allata sunt supra n. 2196; quibus etiam illustrationis causa sequentia addere licet: [2] an rationale si consulatur, credere potest quod sensus internus Verbi detur, et is tam remotus a sensu literali, ut 1 ostensum est; et sic quod Verbum sit quod conjungit caelum cum terra, hoc est, regnum Domini in caelis cum regno Domini in terris? An rationale credere possit quod animae post mortem inter se loquantur distinctissime, et tamen absque loquela vocum, et usque tam plene ut per minutum plura exprimant quam homo per 2 suam loquelam" per horam; et quod angeli similiter, sed loquela adhuc perfectiore et 3 spiritibus imperceptibili; tum quod omnes animae dum in alterum vitam veniunt, ita loqui sciant, tametsi nusquam ad (t)ita loquendum instruuntur? Num rationale credere potest quod in una affectione hominis, immo in uno ejus suspirio, tam indefinita insint quae angeli percipiunt ut nusquam describi possint; et quod unaquaevis affectio hominis, immo unaquaevis idea cogitationis ejus, sit imago ejus, et talis ut ei insint mirabiliter omnia vitae ejus, praeter millia millia talium? [3] Rationale quod ex sensualibus sapit et sensualium fallaciis imbutum est, dum cogitat de illis, non credit ita esse posse, quia sibi formare aliquam ideam nequit 4, nisi ex talibus quae aliquo sensu externo aut 5 interno percipit. Quid non cum cogitat de Divinis caelestibus et spiritualibus, quae adhuc superiora sunt? Erunt enim semper aliquae apparentiae ex sensualibus, quibus innititur 6 cogitatio, quae apparentiae cum abstrahuntur, perit idea; quod etiam constare mihi potuit a spiritibus novitiis, qui maximopere apparentiis quas e mundo secum traxerunt, delectantur, dicentes, si illae eis subducerentur, quod non scirent an cogitare possent: tale est rationale in se spectatum. @1 tam remotus sit a literali sensu, sicut hactenus.$ @2 sua loquela.$ @3 ac imo.$ @4 de illis non est.$ @5 et I.$ @6 innitura I$
Arcana Coelestia 2 Passage 2210
#2210 Vers. 14. Num mirabile erit Jehovah quicquam? Ad tempus statum revertar ad te, juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius. "Num mirabile erit pro Jehovah quicquam?" significat quod omne sit possibile Jehovae: "ad tempus statum revertar ad te" significat statum futurum: "juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius" significat quod tunc Dominus exueret rationale humanum et indueret Rationale Divinum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2211
#2211 Quod "num mirabile erit pro Jehovah quicquam" significet quod omne sit possibile Jehovae, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2212
#2212 "Ad tempus statum revertar ad te": quod significet statum futurum, constat ex significatione "temporis" quod 1 sit status, ut supra n. 2199 dictum: hic dicitur quod Jehovah reversurus "ad tempus statum," mox "ad tempus hoc vitae," seu quod idem, "ad tempus praesens sequentis anni"; utrumque aliquid peculiare involvit, nempe "tempus statum" commune illius status qui significatur per "tempus hoc vitae"; commune est quod futurum, quomodo autem futurum significatur per "tempus hoc vitae": in Verbo imprimis apud Prophetas sollemne est describere status per binas expressiones quasi similes, cum tamen unum involvit commune, alterum determinatum quoddam in communi. @1 i in Verbo.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2213
#2213 Quod "juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius" significet quod tunc Dominus exueret rationale humanum et indueret Rationale Divinum, constat ex significatione "revertendi ad tempus hoc vitae" seu "ad tempus hoc praesens sequentis anni," quod sit conjunctio Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 2193, et ex significatione "filii Sarae" quod sit Rationale Divinum futurum, de qua etiam supra n. 2194 "tempus hoc vitae," seu "tempus praesens sequentis anni" denotat tempus quando Abraham ingrederetur in centesimum annum, per quem annum significatur unitio Humani Domini cum Divino ac Divini cum Humano, ut supra n. 1988 ostensum est; intercessit tunc annus, quia per "annum" in Verbo non 1 significatur annus, sed integrum tempus, ita tota periodus, sive mille annorum sit, sive centum, sive decem, sive horarum, ut quoque "ostensum prius," n. 482, 487, 488, 493, 893: sicut etiam septimana 2, de qua n. 2044. @1 i in interno sensu.$ @2 septima I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2214
#2214 Vers. 15. Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, quod risisti. "Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit" significat quod verum rationale humanum vellet excusare se, quia appercepit quod non esset tale quale esse deberet: "et dixit, Non, quod risisti" significat quod usque esset tale.
Arcana Coelestia 2 Passage 2215
#2215 Quod "negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit" significet quod verum rationale humanum vellet excusare se, quia appercepit quod non esset tale quale esse deberet, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2216
#2216 Quod "et dixit, Non, quod risisti" significet quod usque (t)tale esset," constat etiam absque explicatione. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2072 de significatione "ridere seu risus" dicta sunt, quod nempe sit affectio rationalis, et quidem affectio veri aut falsi in rationali, inde est omnis risus; quamdiu talis affectio in rationali est quae se in risum exserit, tamdiu est aliquid corporeum aut mundanum, ita mere humanum; bonum caeleste et bonum spirituale non ridet, sed jucundum et hilare suum in facie, loquela et gestu alio modo depromit; in risu enim sunt permulta, ut plurimum aliquid contemptus qui tametsi non apparet, usque sublatet, seque distinguit facile ab hilaritate animi quae quoque aliquod simile risus producit. Describitur status rationalis humani apud Dominum per quod "Sarah risit," et significatum per id, qua affectione verum rationalis tunc a bono separatum spectaret 1 illud quod (o)dicebatur, quod exueretur et Divinum indueretur; non quod riserit, sed quod ex Divino perceperit quale adhuc 2 esset, et quantum humani adhuc 3 inesset quod expelleret; hoc significatur per "risum Sarae" in sensu interno. @1 spectavit.$ @2 i rationale apud Se.$ @3 ei.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2217
#2217 Vers. 16. Et surrexerunt inde viri, et prospexerunt ad facies Sodomae; et Abraham vadens cum illis, ad dimittendum illos. "Surrexerunt inde viri" significat quod perceptio illa finiretur: "et prospexerunt ad facies Sodomae" significat statum humani generis; "Sodoma" est omne malum ex amore sui: "et Abraham vadens cum illis" significat quod etiam Dominus adhuc cum illis in perceptione maneret, sed de genere humano: "ad dimittendum illos" significat quod vellet discedere ab illa.
Arcana Coelestia 2 Passage 2218
#2218 Quod "surrexerunt viri" significet quod perceptio illa finiretur, constare potest a significatione "surgere" quod sit abire; et a "virorum" de quibus supra: per adventum trium virorum seu Jehovae ad Abrahamum repraesentata fuit Perceptio Divina Domini, ut supra ostensum; Perceptio Domini ex Divino tunc fuit primum de Trino Divino, quod est Divinum Ipsum, Humanum Divinum (c)et Procedens; postea fuit de Humano Ipsius quod indueret Divinum; nunc sequitur Perceptio ex Divino de genere humano quale esset. Haec tria sunt, de quibus in hoc capite agitur, (m)et sequuntur ordine, nempe quod Divinum assumeret Humanum et hoc faceret Divinum, ut salvaret genus humanum(n): de prioribus binis dicitur quod Perceptio finita [sit], quod in sensu interno intelligitur per quod "surrexerunt viri"; at Perceptio de genere humano quale esset, significatur in sensu interno per quod "prospexerunt ad facies Sodomae, et Abraham vadens cum illis"; et quod in illa perceptione non vellet manere, significatur per quod "vaderet cum illis ad dimittendum illos"; quomodo se haec habent, melius videri potest a Contentis quae praemissa (o)sunt, tum ab explicatione sequentium.
Arcana Coelestia 2 Passage 2219
#2219 "Prospexerunt ad facies Sodomae": quod significet statum humani generis, constat a significatione "prospicere ad facies," et hic "ad facies Sodomae"; per "facies" significantur 1 "omnia interiora hominis, tam mala quam bona, ex causa quia illa elucent ex facie, ut in Parte Prima n. 358 ostensum, hic itaque "facies" quia praedicantur de Sodoma, significant interiora mala quae sunt amoris sui, quae mala in genere per "Sodomam" intelliguntur, ut a mox sequentibus patebit. Quod omnium 2 pessima mala ex amore sui originem trahant, est quia amor sui est destructivus societatis humanae, ut ostensum supra n. 2045, et 3 destructivus societatis caelestis, n. 2057; et quia perversitas generis humani inde cognoscitur, hic per "facies Sodomae" significatur status generis humani. [2] Ostensum praeterea est in Parte Prima variis in locis qualis amor sui est 4, quod nempe prorsus contrarius sit ordini in quem creatus est homo; homini prae 5 bestiis rationale datum est, ob finem ut quisque alteri bene velit et bene faciat, sic in particulari ut in communi, hic est ordo in quem creatus est homo; proinde est amor in Deum et amor erga proximum, quae vita foret hominis, per quam distingueretur a brutis animalibus; hic etiam est ordo caeli, in quo foret cum 6 vivit in mundo 7, et sic in regno Domini; ac in idem transiret, cum exuit corpus quod ei inserviit super terra, (c)et ibi in statum continue perfectiorem caelestem assurgeret: sed amor sui est primarium, immo unicum quod destruit haec, non ita amor mundi, nam hic quidem spiritualibus fidei, sed amor sui caelestibus amoris e diametro oppositus est; (t)qui enim se amat, omnes alios non amat, sed quoscumque qui illum non colunt, destruere conatur, nec alicui bene vult et bene facit, nisi qui in illo est, aut 8 (x)captari potest, ut in illo sit, sicut quoddam ejus cupiditatibus et phantasiis quasi inoculatum"; inde patet quod ex amore sui (o)scaturiant omnia odia, (o)omnes vindictae (o)et crudelitates, tum 9 omnes infames simulationes et doli, ita omnia nefanda contra ordinem societatis humanae, et contra ordinem societatis caelestis: [4] (o)quin immo tam nefandus est amor sui ut cum vincula ei relaxantur, hoc est, cum "ei datur" copia exspatiandi, etiam apud eos qui infimae sortis sunt, ruat ita ut non solum dominari velit super proximos et vicinos, sed etiam super universum, immo super ipsum Supremum Divinum, quod quidem ignorat homo quia in vinculis non ita sibi notis tenetur, sed quantum haec vincula, ut dictum, 10 remittuntur, tantum ruit; quod a multa experientia in altera vita mihi scire datum est: 11quia in amore sui illa latent, etiam illi qui in amore sui sunt et non donati vinculis conscientiae, prae omnibus aliis odio habent Dominum,(m) 12 ita omnia vera fidei, nam haec sunt ipsae leges ordinis in regno Domini; haec tales respuunt ita ut abominentur, quod etiam se manifestat coram in altera vita(n); hic amor etiam est caput serpentis, quod semen mulieris, hoc est, Dominus proculcat 13, de quo videatur in Parte Prima, n. 257. [5] Sed amor sui non est semper ille qui in externa forma apparet sicut fastus et superbia, quandoque enim ii 14 possunt charitate habere proximum; "quibusdam enim tale externum connascitur, et a quibusdam in aetate puerili adsciscitur, sed postea subjugatur 15, remanente usque externo; sed sunt illi qui alios prae se contemnunt ac prae se nihili faciunt, nec commune bonum quicquam curant nisi sit pro illis et ii quasi sint illud; imprimis qui omnes illos qui sibi non favent et serviunt, odio habent, illos persequuntur, et quantum possunt, deprivant possessionibus, honore, fama, immo vita; qui talia spirant animo, illi sciant quod in amore sui sint prae aliis. @1 i in Verbo.$ @2 omnia.$ @3 i quia.$ @4 sit.$ @5 i enim.$ @6 dum.$ @7 terra.$ @8 hoc est, in ejus amoris cupiditatibus, sicut pars ei quasi insita ejusque affectionibus mali et phantasiis sicut inoculata.$ @9 verbo omnia mala flagitia et abominationes.$ @10 i ei.$ @11 i et.$ @12 A has in margin ita vera fidei, quae respuunt usque ut abominentur, hoc etiam nescit homo, sed in altera vita, hoc quoque se coram manifestat.$ @13 conculcat, as Sch., but 257 has proculcat.$ @14 hi.$ @15 nam aliquibus connascitur, ab aliquibus in aetate puerili adsciscitur, sed postea ipse amor sui subjugatur (in margin).$
Arcana Coelestia 2 Passage 2220
#2220 Quod "Sodoma" sit omne malum ex amore sui, constat ex significatione "Sodomae" in Verbo; tametsi in capite sequente appareat sicut per "Sodomam" significetur malum pessimi adulterii, usque tamen per eam in sensu interno, nihil aliud quam malum ex amore sui significatur; in Verbo etiam abominationes ex amore sui scaturientes, per adulteria diversi generis repraesentantur. Quod "Sodoma" significet in genere omne malum ex amore sui, et "Amora" omne falsum inde, in Parte Prima n. 1212, 1663, 1682, 1689 ostensum est; et porro constare potest ex his locis in Verbo: apud Jeremiam, Gladius super Chaldaeos,... et super habitatores Babelis,... juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et vicinas ejus, dictum Jehovae, Non habitabit ibi vir, et non commorabitur in ea filius hominis, l 35, 40; agitur ibi de ilis qui significantur per "Chaldaeos," qui sunt in quorum cultu falsum profanum, [est,] ut prius n. 1368 ostensum; tum de (c)illis qui per "Babelem," qui sunt in quorum cultu est malum profanum, n. 1182, 1326; illorum damnatio describitur per eversionem Sodomae, hoc est, mali in genere, et per eversionem Amorae, hoc est, falsi in genere, quia etiam in illorum cultu est malum amoris sui et falsum inde: [2] apud Amos, Subverti vos juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et facti sicut torris erutus ex incendio, iv 11; ubi de Samaria, per quam significatur perversa Ecclesia spiritualis quae quoad mala in genere contra bona charitatis vocatur "Sodoma" et quoad falsa in genere contra vera fidei vocatur "Amora"; et quoad utrumque, hic ut prius, "eversio Dei": apud Zephamam, Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, et desolatio usque in aeternum:... hoc illis propter superbiam eorum, quod opprobrio affecerunt, et dilatarunt super populum Jehovae Zebaoth, ii 9, 10; ubi "Sodoma" pro malo ex amore sui, et "Amora" pro falso inde, de quibus hic praedicatur "desolatio," sicut prius eversio; "superbia" est amor sui; "opprobrio afficere populum Jehovae Zebaoth" est malum inferre veris, et "dilatare super populum" est falsum: apud Ezechielem, Soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, habitans administram tuam; et soror tua minor prae te, habitans a dextra tua, Sodoma et filiae ejus:... non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, quemadmodum fecisti tu et filliae tuae: ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et securitas otii, fuit illi et filiabus ejus, et manum miseri et egeni non confirmavit; et elatae factae sunt, et fecerunt abominationem coram Me 1, xvi 46, 48-50; agitur ibi de abominationibus Hierosolymae, et describitur per Samariam et Sodomam, per "Samariam" quoad falsa loco Amorae, et per "Sodomam" quoad mala; et dicitur quid in specie per "Sodomam" significatur; nam ait "haec fuit iniquitas Sodomae," nempe quod amor sui, qui significatur ibi per "superbiam"; qui quod aversati bona charitatis, significatur per "saturitatem panis"; et quod in illis acquieverint, significatur per "securitatem otii"; et 2 quod illis non misericordia, describitur per quod "non confirmaverint manum miseri et egeni"; et quod omnes cupiditates inde sint amore sui imbutae, per quod "elatae factae filiae"; (t)cupiditates sunt "filiae"; [4] inde constat manifeste quid Sodoma, (m)ita quod non sit secundum sensum historicum in capite sequente, sed quod per illum ibi significentur in sensu interno talia quae hic apud Prophetam describuntur, nempe quae sunt amoris sui(n); (o)sed Sodoma (t)mitius hic describitur quia de abominationibus Hierosolymae agitur, quod hujus fuerint majores quam Sodomae 3; ut patet quoque a Domini verbis apud Matthaeum, Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomae et Amorae 4 in die judicii quam urbi illi, x 15; Marc. vi 11; Luc x 12: apud Johannem, Corpora eorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, Apoc. xi 8; ibi quod per "Sodomam" non intelligatur Sodoma nec per "Aegyptum" Aegyptus constat, nam dicitur quod "vocetur spiritualiter Sodoma et Aegyptus"; "Sodoma" pro omni malo ex amore sui, et "Aegyptus," loco Amorae, pro omni falso inde. @1 te AI, but Heb. and A.E. 653 have Me.$ @2 tum.$ @3 i nam gradus dantur malorum et falsorum ex amore sui, but d et falsorum ex amore sui.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2221
#2221 Quod "Abraham vadens cum illis" significet quod 5 Dominus adhuc cum illis in perceptione maneret, sed de genere humano, constare potest ex serie rerum in sensu interno, nam "vadere cum 6 tribus viris," hoc est, cum Jehovah, est in perceptione adhuc esse 7. @1 A follows Gk. in spelling this Gomorrhae.$ @2 i etiam as in 2217.$ @3 i ut supra passim ostensum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2222
#2222 Quod "ad dimittendum illos" significet quod vellet discedere ab illa, constat absque explicatione; causa quoque patet, nempe quod perceptio ex Divino, et inde cogitatio de genere humano quod tale esset, horrorem incuteret; amor enim Domini fuit erga universum genus humanum tantus ut omnes per unitionem Essentiae Humanae cum Divina et Divinae cum Humana, salvare in aeternum vellet; quare cum perciperet tale esse, a perceptione et cogitatione inde voluit discedere, quod significatur per quod "vellet dimittere illos."
Arcana Coelestia 2 Passage 2223
#2223 Vers. 57. Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens? "Et Jehovah dixit" significat perceptionem: "num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens" significat quod nihil celari debuit coram Domino.
Arcana Coelestia 2 Passage 2224
#2224 "Jehovah dixit": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere" quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080; hic quia Jehovah dixit, est quod Dominus perceperit ex Divino.
Arcana Coelestia 2 Passage 2225
#2225 Quod "num celans Ego ab Abrahamo quod Ego faciens" significet quod nihil" celari debuit coram Domino, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus in illo statu de qua aliquoties supra in hoc capite; quod cetera significent, non celari debere, patet; sensus litterae hic similis est cum sensu interno, ut alibi passim, imprimis ubi agitur de essentialibus fidei, quae quia necessaria sunt ad salutem, ita dicuntur in littera qualia sunt in sensu interno, sicut hoc apud Mosen, Jehovah Deus noster Jehovah unus; et amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et erunt verba illa... super corde tuo, Deut. vi [4], 5, 6; praeter similia alia.
Arcana Coelestia 2 Passage 2226
#2226 Vers. 18. Et Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam, et benedicentur in illo omnes gentes terrae "Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam" significat quod a Domino erit omne bonum, et omne verum inde: "et benedicentur in illo omnes gentes terrae" significat quod ab Ipso omnes qui in charitate sunt, salvabuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2227
#2227 Quod "Abraham (x)essendo erit in gentem magnam et numerosam" significet quod a Domino erit omne bonum et omne verum inde, constat a repraesentatione "Abrahami" quod sit Dominus, de qua saepius supra; tum a significatione "gentis" quod sit bonum, de qua n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, hic "gentis magnae et numerosae," qua significatur bonum et verum inde; quod 1 "magnum" praedicetur de bono et "numerosum" de vero, ex locis aliis in Verbo constare potest, sed illa nunc adducere, supersedendum. Verum inde seu verum ex bono, in sensu genuino est bonum spirituale: sunt duo bona inter se distincta, nempe bonum caeleste et bonum spirituale; bonum caeleste est amoris in Dominum, bonum spirituale est amoris erga proximum; ex illo bono seu caelesti est hoc seu spirituale, nam nemo amare potest Dominum, nisi etiam amet proximum; in amore in Dominum est amor erga proximum; nam amor in Dominum est a Domino, ita ab Ipso Amore erga diversum genus humanum; in amore in Dominum esse, est idem ac esse in Domino, et qui in Domino, non potest aliter quam esse in amore Ipsius qui est erga genus humanum, ita erga proximum; ita est ille in utroque bono, nempe in caelesti et spirituali, illud est ipsissimum bonum, hoc autem verum ejus seu verum inde, quod verum est bonum spirituale, ut dictum; illud est quod significatur per "magnum," hoc autem per "numerosum." @1 i "gens magna" est bonum, et "gens numerosa" est verum inde.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2228
#2228 Quod "benedicentur in illo omnes gentes terrae" significet quod ab Ipso omnes qui in charitate sunt, salvabuntur, constat a significatione "benedici" quod sit domini omnibus bonis quae sunt a caelesti origine, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422: qui donantur bonis a caelesti origine, hoc est, bonis caelestibus et bonis spiritualibus, de quibus mox supra n. (x)2227, illi quoque donantur salute aeterna, hoc est, salvantur: per "omnes gentes terrae" intelliguntur in sensu interno illi qui in bonis amoris et charitatis sunt, ut constat a significatione "gentis" quod sit bonum, [de qua] n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849: quod per "omnes gentes terrae" non significentur omnes in universo terrarum orbe, constare potest cuivis, quia permulti inter illos sunt qui non salvantur, sed modo illi qui in charitate sunt, hoc est, qui charitatis vitam adepti sunt. [2] Ne quemquam lateat quomodo se habet cum salvatione hominum post decessum, paucis dicendum; sunt plures qui dicunt quod salvetur homo per fidem aut, ut aiunt, si modo fidem habeat, sed inter illos plurima pars est qui non sciunt quid fides; putant aliqui quod sit mera cogitatio, aliqui quod sit agnitio alicujus credendi, alii quod sit tota doctrina fidei, quae credenda, alii aliter; ita in sola cognitione quid sit fides, errant, consequenter in eo quid sit quo salvetur homo: sed usque non est mera cogitatio, nec est agnitio credendi, nec cognitio omnium quae sunt doctrinae fidei; ex illis nemo salvari potest, nam non altius radicem possunt agere quam in cogitationem; cogitatio non aliquem salvat, sed est vita quam sibi in mundo comparavit per cognitiones fidei; haec vita manet, at omnis cogitatio quae non convenit vitae ejus, perit, usque adeo ut fiat nulla; consociationes caelestes sunt secundum vitas et nusquam secundum cogitationes quae non sunt vitae; cogitationes quae non sunt vitae, sunt simulatoriae quae prorsus rejiciuntur: [3] in genere duplex est vita, una infernalis, altera caelestis; vita infernalis contrahitur ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae fluunt ex amore sui, consequenter ex odio contra proximum; vita caelestis ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae sunt amoris erga proximum; haec vita est quam spectant omnia quae "fides" vocantur, et comparatur per omnia fidei; inde constare potest quid fides 1, nempe quod sit charitas, nam ad illam ducunt omnia quae doctrinae fidei vocantur, in illa sunt omnia illa, et ex illa derivantur omnia illa: anima 2 post vitam corporis [talis] est qualis ejus amor.
Arcana Coelestia 2 Passage 2229
#2229 Vers. 19. Quia noti illum, propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium; propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum. "Quia novi illum" significat verum esse: "propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium" significat quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei; "filii" sunt qui in veris; "domus" qui in bonis; "via" est doctrina"; "justitia" est de bono; "judicium" de vero: "propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum" significat quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae.
Arcana Coelestia 2 Passage 2230
#2230 "Quia novi illum": quod significet verum esse, constare potest a significatione "nosse"; cognoscere aliquem est proprie scire quod talis sit; similiter applicate ad rem, seu ad aliud aliquod, est scire quod tale sit; quare "nosse" se refert ad illud quod praedicatur, et significat illud quod secundum seriem rerum intelligitur, quod ita sit, "vel quod verum sit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2231
#2231 "Propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium": quod significet quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei, constare potest a significatione "filii, domus, viae, justitiae, et judicii" quae in summam seu in unum sensum redacta significant omnem doctrinam charitatis et fidei; per "filios" enim significantur omnes qui sunt in veris, per "domum" omnes qui in bonis, per "viam" doctrina" qua instruuntur, quae doctrina de bono significatur per "justitiam," et de vero per "judicium"; doctrina de bono est doctrina charitatis et doctrina de vero est doctrina fidei: [2] in genere est modo una doctrina, nempe doctrina charitatis, nam charitatem, ut dictum n. 2228, spectant omnia fidei; inter charitatem et fidem non alia intercedit differentia quam quae est inter velle bonum et cogitare bonum; qui vult bonum, is quoque cogitat bonum; ita quae est inter voluntatem et intellectum; qui reflectunt, sciunt quod aliud sit voluntas et aliud intellectus; in orbe erudito hoc etiam 3 notum est, et apparet manifeste 4 apud (c)eos qui volunt male et tamen ex cogitatione loquuntur bene; ex quibus cuivis patet quod aliud sit voluntas et aliud intellectus, et sic quod mens humana sit in binas partes distincta quae non unum faciunt; homo tamen ita creatus est, quod illae binae partes unam mentem constituerent, nec alia distinctio esset quam ut comparative 5 dicatur, qualis est inter flammam et lucem inde; amor in Dominum et charitas erga proximum foret sicut flamma, et omnis perceptio et cogitatio foret sicut lux inde, ita quod amor et charitas foret omne perceptionis et cogitationis, hoc est, in omnibus et singulis ejus; perceptio aut 6 cogitatio de qualitate amoris et charitatis est quod vocatur fides: [3] sed quia genus humanum coepit malum velle, odio habere proximum, et exercere vindictas et crudelitates, usque adeo ut illa pars mentis quae voluntas dicitur, prorsus deperdita sit, (m)(t)coeperunt distinguere" inter charitatem (c)et fidem, et ad fidem referre omnia doctrinalia, quae religionis (c)illorum fuerunt, et illa una voce appellare fidem, et tandem eo usque processerunt ut dicerent quod salvari possent per solam fidem, per quam intellexerunt doctrinalia sua, si modo illa crederent, utcumque viverent; ita separata est charitas a fide, quae tunc usque non aliud est, (n)ut comparative dicatur, quam lux quaedam absque flamma, qualis solet esse lux solis tempore hiemis, quae frigida et gelida (o)est in tantum ut vegetata telluris torpescant et emoriantur; cum tamen fides ex charitate est sicut lux tempore veris et aestatis, per quam omnia germinant et florent: [4] hoc sciri potest (o)etiam ex eo quod amor et charitas sit flamma caelestis et quod fides sit lux spiritualis inde; similiter etiam 7 se sistunt percipienda et videnda in altera vita, nam ibi caeleste Domini se manifestat coram angelis per flammeum jubar sicut solis, et spirituale Domini per lucem inde, quibus etiam afficiuntur angeli et spiritus quoad interiora secundum amoris et charitatis vitam apud eos; inde gaudia et felicitates cum illos differentiis in altera vita: ex his constare potest quomodo se habet cum hoc quod dicitur quod sola fides salvet. @1 i quae salvat.$ @2 i quae vivit.$ @3 before erudito.$ @4 i hoc.$ @5 comparativa I.$ @6 haec seu.$ @7 enim.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2232
#2232 Quod "filii" sint qui in veris, constat a significatione "filii" in Verbo quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; per "filios" in sensu abstracto significantur vera, sed applicate ad hominem, sunt "filii" omnes qui in veris sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 2233
#2233 Quod "domus" sint qui in bonis, constat a significatione "domus" quod sit bonum, de qua n. 710, 1708, 2048: per "domum" seu "natos domus" similiter in sensu abstracto significantur bona, sed applicate ad hominem sunt omnes qui in bonis sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 2234
#2234 Quod "via" sit doctrina, constat a significatione "viae"; via praedicatur in Verbo de veris, quia vera ducunt ad bonum et procedunt a bono, ut constare potest a locis allatis in Parte Prima n. 627; et quia via praedicatur de illis, est "via" doctrina, quia doctrina in uno complexu omnia illa comprehendit quae ducunt ad bonum, hoc est, ad charitatem.
Arcana Coelestia 2 Passage 2235
#2235 Quod "justitia" sit de bono, et "judicium" de vero, constare potest (c)a significatione "justitiae" et a significatione "judicii": pluries in Verbo justitia et judicium simul nominantur, sed quid in sensu interno significant, nondum notum est; in sensu proximo justitia praedicatur de justo, et judicium de recto; justum est cum aliquid judicatur ex bono, et hoc secundum conscientiam; rectum autem cum judicatur ex lege, et sic ex justo legis, ita quoque secundum conscientiam, quia lex illi pro nomina est; in sensu autem interno est justitia quod ex bono, et judicium quod ex vero; bonum est omne quod est amoris et charitatis, verum est omne quod est fidei inde; (m)verum ducit essentiam suam a bono, et vocatur verum ex bono, sicut fides ex amore, ita (o)quoque judicium (c)a justitia.(n) Quod justitia et judicium illa 1 significent, constat ex his locis in Verbo; [2] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris:... vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio." pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, xxii 3, 13, 15; judicium pro illis quae (o)sunt veri, et "justitia" quae sunt boni: apud Ezechielem, Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam,... omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet; enim revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet,(n) xxxiii 14, 16, 19; similiter "judicium" pro vero quod est fidei, et "justitia" pro bono quod est charitatis: [3] apud Amos, Fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut fluvius fortis, v 24; similiter: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Custodite judicium, et facile justitiam, quia propinqua salus Mea ad veniendum, et justitia Mea ad revelandum se, lvi 1: apud eundem, Paci non erit finis, super throno Davidis et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad sciendum illud in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, ix 6; pro quod in veris fidei, et in bonis charitatis: apud eundem, Exaltatus Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia, xxxiii 5; "judicium" pro fide, "justitia" pro amore, "Zion" pro Ecclesia; praecedit judicium quia per fidem amor, at cum praecedit justitia, est quod ex amore fides; sicut apud Hosheam, Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, il 19, 20; ubi "justitia" praecedit, sicut etiam "misericordia" quae sunt amoris, et sequitur "judicium," sicut etiam "miserationes" quae sunt fidei ex amore; utcumque vocatur fides seu fidelitas: [4] apud Davidem, Jehovah, in caelis est misericordia Tua, veritas Tua usque ad aetheres; justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. xxxvi 6, 7 [A.V. 5, 6]; ibi "et" misericordia et justitia similiter sunt amoris, ac veritas et judicia sunt fidei: apud eundem, Veritas e terra germinet, et justitia e caelo prospiciat; Jehovah dabit bonum, et terra nostra dabit proventum suum, Ps. lxxxv 12, 13 [A.V. 11, 12]; ibi veritas quae fidei pro judicio, et justitia pro amore seu misericordia: apud Zachariam, Adducam eos, et habitabunt in medio Hierosolymae, et erunt Mihi in populum, et Ego ero iis in Deum in veritate et in justitia, viii 8; inde etiam patet quod "judicium" sit verum, et "justitia" bonum, quia loco judicii hic veritas: similiter apud Davidem, Qui ambulat 2 integer, et operans justitiam, et loquens veritatem, Ps. xv 2. [5] Fides quia est charitatis, seu verum quia est boni, inde vera boni passim vocantur "judicia justitiae," et sic (o)judicia paene simile significant ac praecepta, ut apud Esaiam, Me die die quaerant, et scientiam viarum Mearum desiderent, quasi gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit: interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent, lviii 2: quod praecepta, apud Davidem, Septies in die laudavi Te super judiciis justitiae Tuae, omnia praecepta Tua justitia, Ps. cxix 164, 172. (m)De Domino imprimis dicitur quod faciat judicium et justitiam, cum 3 hominem e novo creat, ut apud Jeremiam, De 4 hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse Me, quod Ego Jehovah faciens misericordiam, judicium et justitiam in terra quia in illis beneplacet Mihi, ix 23; ibi 5 misericordia quae est amoris, describitur per "judicium et justitiam" apud eundem, Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra, xxiii 5; xxxiii 15(n) [6] hinc apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, cumque venerit ille arguet mundum de peccato, [et] de justitia, et de judicio: de peccato quod non credunt in Me; de justitia quod ad Patrem Meum abeo, et non amplius videbitis Me; de judicio, quod princeps hujus mundi judicatus est, xvi 7-11; "peccatum" ibi pro omni infidelitate; quod "arguet de justitia" est de omni quod est contra bonum, cum tamen Dominus Humanum univit Divino ut salvaret mundum 6, quod est quod "ad Patrem abeo et non videbitis Me amplius"; "de judicio" est de omni quod est contra verum, cum tamen dejecta sunt 7 mala in sua inferna, ut illa non "possint amplius" damnum inferre, quod est quod "princeps mundi judicatus est" 8: in genere quod "arguet de peccato, justitia et judicio" est quod de omni infidelitate contra bonum et verum, ita quod nulla charitas et fides, nam per justitiam et judicium intellecta fuit antiquis temporibus quoad Dominum omnis misericordia et gratia, et quoad hominem omnis charitas et fides. @1 haec.$ @2 Ambulans.$ @3 i quia dat omnia quae sunt fidei et amoris.$ @4 In.$ @5 ubi$ @6 omnes.$ @7 sint.$ @8 sit.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2236
#2236 "Propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum": quod significet quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae, non ita constat ex significatione vocum, sed ex eo quod omnia illa quae in Verbo dicta sunt, involvant Adventum Domini ut uniret Humanam Essentiam Divinae, per quam unitionem salvaret genus humanum; haec sunt quae significantur in sensu interno per quod "adduceret super 1 Abrahamum illud quod locutus est super illum." @1 i Jehovah.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2237
#2237 Vers. 20. Et dixit Jehovah, Clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde. "Dixit Jehovah" significat perceptionem: "clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde" significat quod falsum et malum amoris sui usque ad consummationem creverit; "clamor" est falsum, "peccatum" est malum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2238
#2238 "Dixit Jehovah": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere" in sensu historico quod sit percipere, de qua aliquoties prius: cum "dicere Jehovah" in historicis Verbi occurrit, significat perceptionem, quae non prorsus continua est cum priore, sed aliqua sequens, et quandoque nova; videatur etiam n. 2061. 1 @1 At the end of this [ ] is a line probably deleted which reads quae causa est quod toties ibi legatur quod dixit Jehovah.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2239
#2239 Quod "clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde" significet quod falsum et malum amoris sui usque ad consummationem creverit, constat a significatione "Sodomae" quod sit malum ex amore sui, et "Amorae" quod sit falsum inde, quod supra n. 2220 ostensum; tum a significatione "clamoris" quod sit falsum, et "peccati" quod sit malum, de quibus mox sequitur; ex quibus patet quod "magnus factus sit" nempe clamor, et 1 "grave factum sit 2 "nempe peccatum, significet quod falsum et malum ad summum seu ad consummationem venerit: id melius patet a sequentibus ubi dicitur, "si inventi fuerint ibi decem, quod parceretur urbs," vers. 32, per quae significatur, si aliquae reliquiae usque essent; hoc est, si aliquid boni (c)et veri; cum enim non aliquid boni et veri amplius intus apud hominem, tunc vastitas 3 et desolatio, proinde consummatio; de qua in versu mox sequente. @1 i quod.$ @2 i valde.$ @3 i est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2240
#2240 Quod "clamor" sit falsum, et "peccatum" sit malum, constare potest a significatione "clamoris" in Verbo; quod "clamor" falsum significet, nemini constare potest nisi internum sensum Verbi sciat; aliquoties occurrit apud Prophetas, et ibi cum agitur de vastatione et desolatione, dicitur quod "ejulent et clament," et significat quod bona et vera vastata sint, estque ibi vox per quam in sensu interno describitur falsum, ut apud Jeremiam, Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentum gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum, xxv 36; [2] ubi "clamor pastorum" est quod sint in falso, ex quo vastatio: apud eundem, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, et clamabunt homo 1 et ejulabit omnis habitator terrae,... super diem venientem ad vastandum, xlvii 2, 4; ubi agitur de desolatione fidei quae fit per falsa; "flumen inundans" est falsum, ut in Parte Prima (t)ostensum n. 705, 790: [3] apud Zephaniam, Vox clamoris a porta piscium, et ejulatio a secundaria, et confractio magna a collibus, et erant opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, i 10, 13; ubi etiam "clamor" praedicatur de falsis quae vastant: [4] apud Esaiam, Via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, quia aquae Nimrim desolationes erunt, quoniam aruit gramen, consummata est verba, olus non est, xv 5, 6; Jer. xlviii 3; ibi desolatio fidei, et consummatio describitur per clamorem: apud Jeremiam, Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae, atrati sunt in terram, et clamor Hierosolymae ascendit; et illustres eorum miserunt minores suos ad aquas, venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, xiv 2, 3; ubi "clamor Hierosolymae" pro falsis, nam quod "non invenerint aquas," est quod non cognitiones veri, quae quod "aquae" sint, in Parte Prima n. 28, 680, 739 ostensum est: [6] apud Esaiam, Exsultabo in Hierosolymae, et laetabor in populo Meo, et non audietur in ea amplius vox fletus, et vox clamoris, lxv 19; ubi quod "non audietur 2 vox fletus" est quod non malum, et "non vox clamoris" est quod non falsum. Pleraque haec ex sensu litterae non intelligi possunt, nec quid sit "clamor," sed ex sensu interno: [7] apud eundem, Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies, justitiam sed ecce clamor, v 7; ubi etiam de vastatione boni et veri agitur; hic est reciprocationis species, ut passim quoque apud Prophetas, quae talis, quod loco veri inveniatur malum, quod est quod "pro judicio scabies," et loco boni falsum, quod est (o)quod "pro justitia clamor," nam quod "judicium" sit verum et "justitia bonum, supra n. 2235 ostensum est; [8] similis reciprocatio est ubi de Sodoma et Amora agitur apud Mosen, De vite Sodomae vitis eoram, et de agris Amorae uvae eorum; uvae fellis, botri amaritudinem illis, Deut. xxxii 32; ubi 3 similis locutio, nam "vitis" praedicatur de veris et falsis, ac "agri et uvae" de bonis et malis," ita quod "vitis Sodomae" sit falsum ex malo, (c)ac "agri (o)et uvae" Amorae" sint mala ex falsis, nam sunt duo genera faalsi 4, de quibus in Parte Prima n. 1212, ita etiam sunt duo genera mali; utrumque genus falsi et mali in hoc versu per "clamorem Sodomae et Amorae quod magnus factus, et peccatum eorum quod grave factum valde" significatur, quod inde constat quia primo loco "clamor" et secundo "peccatum" nominatur, et usque primo dicitur "Sodoma" quae est malum ex amore sui, et secundo "Amora" quae est falsum inde. @1 Heb. is [ ](Adam) "man," or "mankind." In Heb. such forms may have a plural verb.$ @2 audiatur.$ @3 ubi simils est loquutio, nam vitis praedicatur de veris et de falsis et agri et uvae de bonis ut et de malis.$ @4 falsorum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2241
#2241 Vers. 21. Descendam quaeso, et videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam. "Descendam quaeso, et videbo" significat visitationem: "num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam" significat num malum ad summum pervenerit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2242
#2242 "Descendam quaeso, et videbo": quod significet visitationem, constare potest ex significatione "descendere ad videndum" quod sit judicium, de qua in Parte Prima n. 1311, proinde quod sit visitatio; ultimum tempus Ecclesiae in communi, et ultimum tempus cujusvis in particulari, in Verbo vocatur visitatio, ac praecedit judicium, estque sic visitatio non aliud quam exploratio qualis est, nempe quaiis Ecclesia 1 in communi, vel homo in particulari, quae exploratio exprimitur in sensu litterae per quod "descendat Jehovah et videat"; [2] sensus litterae qualis sit, inde constare potest, non enim descendit Jehovah, nam de Domino non praedicari potest descendere quia semper in supremis est; nec videt Jehovah num ita sit, nam nec de Domino praedicari potest videre num ita sit quia omnia et singula ab aeterno novit; sed usque ita dicitur quia apud hominem apparet sicut ita fieret; homo enim est in inferioribus, et cum ibi aliquid existit, non cogitat, ne quidem scit, quomodo se superiora habent, ita nec quomodo influunt, non (t)enim ultra quam ad proxima cogitatio 2 ejus vadit, inde non potest aliter percipere quam quod sit aliquid tale quod simile est descendere et videre; et eo magis cum putat quod nemo sciat quod cogitat; praeter quod non aliam ideam habeat 3 quam quod sit ab alto, et cum a Deo quod sit ab altissimo, cum tamen non ab altissimo, sed ab intimo; [3] inde constare potest qualis sit qualis litterae, quod nempe sit secundum apparentias, qui si non foret secundum apparentias, Verbum nemo intelligeret et agnosceret, ita non 4 reciperet; sed angeli non ita in apparentiis sunt sicut homo, quare Verbum cum quoad litteram est pro homine, quoad sensum internum est pro angelis, tum etiam pro illis hominibus quibus, ex Divina Domini Misericordia, donatum est, cum 5 vivunt in mundo, esse sicut angeli. [4] (s)Visitatio passim memoratur in Verbo, et per (c)eam significatur vel vastatio quae est Ecclesiae aut cujusvis, vel liberatio, ita exploratio qualis est; pro vastatione, apud Esaiam, Quid facietis die visitationis 6?... E longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio, et ubi relinquetis gloriam vestram? x 3: apud eundem, Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in egressu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, et visitabo super orbem malum," et super impios iniquitatem eorum, xiii 10, 11; quod per "stellas et sidera quae non lucebunt, et solem qui obscurabitur, et lunam quae non splendere faciet lucem suam" significetur quod nullus amor 7 et nulla charitas, videatur n. 2120, et quia id est vastatio, est "dies visitationis": [5] apud Jeremiam, Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, viii 12; pro tempore cum vastati sunt, seu cum nulla charitas et fides: apud Ezechielem, Appropinquarunt visitationes urbis, et vir instrumentum perditionis ejus in manu ejus, ix 1; ibi etiam 8 de vastatione agitur, inde "instrumentum perditionis viro": apud Hosheam, Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, ix 7; similiter: apud Micham, Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit, nunc erit perplexitas eorum, vii 4; etiam pro vastata charitate: apud Mosen, In die visitandi Me 9, et visitabo super eos peccatum eorum, Exod. xxxii 34; ubi de populo in deserto postquam fecerunt sibi vitulum aureum. Quod per visitationem significetur liberatio, patet 10 a sequentibus locis," Exod. iii 16; iv 31; Jer. xxvii 22; xxix 10; Luc. i 68, 78; xix 41, 42.(s) @1 i vel.$ @2 i quae percipit.$ @3 possit habere.$ @4 nec.$ @5 dum.$ @6 i et devastationis.$ @7 amplius.$ @8 quoque.$ @9 A alters visitationis mei to visitandi Me.$ @10 passim in Verbo, ut.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2243
#2243 "Num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam": quod significet num malum ad summum pervenerit, constat ex significatione "clamoris" quod sit falsum, de qua mox supra n. 2240; sunt duo genera falsi, ut ibi ad finem dictum, nempe falsum quod 1 ex malo, et falsum quod producit malum; falsum quod est ex malo, est omne quod cogitat homo dum in malo est, nempe quod favet malo, ut pro exemplo cum in adulterio est, quod tunc cogitat de adulterio quod licitum, quod decorum, quod jucundum vitae, quod procreatio sobolis inde 2 promoveatur, et plura talia, illa sunt omnia falsa ex malo; [2] falsum autem quod producit malum, est cum (o)homo aliquod principium ex religioso suo capit, et inde credit quod sit bonum aut sanctum, cum tamen in se est malum 3, ut pro exemplo, qui ex religioso suo credit quod aliquis homo possit salvare, et illum ideo colit et adorat, is ex falso illo facit malum; ita ex quovis alio religioso quod in se est falsum; quia falsum est ex malo, et falsum producit malum, ideo hic "clamor" dicitur, ac ut commune quoddam significat id quod involvit, nempe malum, (m)quod etiam patet ex eo quod dicatur "num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem," ubi "qui clamor" in singulari dicitur, et "fecerint consummationem" in plurali.(n) [3] Quid sit consummatio; in Parte Prima n. 1857 ostensum est; praeterea quid consummatio, comprehendi potest ab Ecclesiis; Antiquissima Ecclesia quae "homo" dicta, omnium caelestissima fuit; haec temporis tractu a bono amoris ita degeneravit ut tandem nihil caeleste remanserit, et tunc fuit ejus consummatio quae describitur per statum eorum ante diluvium. Antiqua Ecclesia quae post diluvium, et "Noahus" vocata est, et fuit minus caelestis, illa quoque temporis tractu a bono charitatis ita defecit ut nihil charitatis remanserit, versa enim est partim in magiam, partim in idololatriam, partim in quoddam dogmaticum separatum a charitate, et tunc fuit ejus consummatio. [5] Successit alia Ecclesia quae "Hebraea" vocata est, et adhuc minus caelestis et spiritualis fuit, in externis ritibus aliquem sanctum cultum ponens; haec temporis tractu 4 varie deformata fuit, et cultus ille externus versus est in idololatricum, et tunc fuit ejus consummatio. [6] Quarta Ecclesia dein instaurata 5 fuit apud Jacobi posteros, quae nihil caeleste et spirituale habuit, sed modo repraesentativum ejus, quare illa Ecclesia erat Ecclesia repraesentativa caelestium et spiritualium, nam quid ritus repraesentabant et significabant, non sciebant; sed instituta fuit ut usque aliquis nexus esset inter hominem et caelum qualis est inter repraesentativa boni et veri, et inter ipsum bonum et verum; haec Ecclesia in falsa et mala ita demum abivit ut omnis ritus (t)factus si idololatricus", et tunc fuit ejus consummatio; [7] quare cum post Ecclesia: ita successive decrescentes, in ultima prorsus disruptus esset nexus inter humanum genus et caelum, usque adeo ut periisset humanum genus quia nulla Ecclesia per quam nexus et vinculum, videatur n. 468 637, 931, 2054; tunc venit Dominus in mundum, et per unitionem Essentiae Divinae cum Humana in Se conjunxit caelum cum terra et simul tunc novam Ecclesiam, quae dicta Ecclesia Christiana, instauravit, quae primitus in bono fidei fuit ac inter se ut fratres in charitate vixerunt, sed haec temporis successu diversimode abscessit, et hodie talis facta ut ne quidem sciant quod fundamentale fidei sit amor in Dominum et charitas erga proximum, et tametsi ex doctrina dicant Dominum esse Salvatorem generis humani, eos resurrecturos post mortem, caelum et infernum esse, usque tamen pauci credunt; quia talis facta est haec Ecclesia, non procul est ejus consummatio. [8] Ex his constare potest quid consummatio, nempe quod sit cum malum ad summum pervenit: similiter se habet in particulari, nempe apud unumquemvis hominem; sed quomodo consummatio in particulari apud unumquemvis se 6 habeat, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. In Verbo passim agitur de consummatione, et describitur status qui praecedit, per vastationem et desolationem, quam sequitur visitatio. @1 i est.$ @2 ita.$ @3 i et profanum et ex illo falso facit malum.$ @4 etiam.$ @5 restaurata I.$ @6 A has se before consummatio and before habeat. I retains only the former, but se habeat seems preferable.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2244
#2244 Vers. 22. Et prospexerunt inde viri, et iverunt versus Sodomam; et Abraham adhuc ille stans coram Jehovah. "Prospexerunt inde viri" significat cogitationem Domini ex Divino: "et iverunt versus Sodomam" significat de humano genere 1, quod in tanto malo: "et Abraham adhuc ille stans coram Jehovah" significat cogitationem Domini ex humano quod adjunctum modo ut supra dictum. @1 humanum genus.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2245
#2245 "Prospexerunt inde viri": quod significet cogitationem Domini ex Divino, constat ex significatione "prospicere" quod sit cogitare; "videre" enim in sensu interno, sicut in communi sermonis, est intelligere, est enim intellectus visus internus; ita" "prospicere" est cogitare, quod est visus interni seu intellectus: tum ex significatione "virorum" quod sit Divinum: in hoc capite passim viri, passim pro viris Jehovah nominatur; cum viri, significatur Trinum, nempe 1 Divinum Ipsum, Divinum Humanum, et Procedens; cogitatio Domini ex hoc Divino significatur per quod "prospexerunt inde viri" (m)cogitatio fuit ex Humano conjuncto cum Divino, de qua conjunctione in principio hujus capitis actum, at perceptio ex qua cogitatio, fuit ex Divino, quare dicitur mox (o)in eodem hoc versu", Jehovah, quod "stans ille coram Jehovah"; cumque Humanum conjunctum Divino, etiam fuit una Procedens 2.(n) @1 i de quo supra.$ @2 et cum ex humano conjuncto Divino etiam fuit una procedens.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2246
#2246 "Iverunt versus Sodomam": quod significet de 1 humano genere quod in tanto malo, constat (c)a significatione "Sodomae" quod sit malum ex amore sui, de qua supra n. 2220, et "prospicere ad facies Sodomae" quod sit ad statum "generis humani", n. 2219; quod "Sodoma" significet statum humani generis quod in tanto malo, inde est quia per "Sodomam" non intelligitur Sodoma sed omnes illi in universa terrarum orbe qui sunt in amore sui, et per descriptionem Sodomae repraesentatur status omnium qui in illo malo sunt, ut a sequentibus constare potest: quod amor sui sit omnium malorum fons, ita ipsum malum, constat ab (c)illis quae de illo prius n. 2045, 2057, 2219 dicta et ostensa sunt; quare hic dicitur quod in tanto malo. @1 humanum genus AI but see 2244.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2247
#2247 "Abraham adhuc ille stans coram Jehovah": quod significet cogitationem Domini ex Humano quod adjunctum modo ut dictum 1 constat ex repraesentatione "Abrahami" in hoc capite quod sit Dominus quoad Humanum, et quod "steterit coram Jehovah"; inde sequitur absque explicatione quod fuerit cogitatio ex Humano quod adjunctum modo quo dictum in principio hujus capitis, tum 2 supra n. 2245. @1 i supra.$ @2 et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2248
#2248 Vers. 23. Et accessit Abraham, et dixit, Num etiam delebis justum cum impio? "Accessit Abraham et dixit" significat cogitationem Domini ex Humano quae propius adjunxit se Divino: "num etiam delebis justum cum impio" significat dolorem Domini ex amor" erga genus humanum, et intercessionem, quod usque bonum si" adjunctum, tametsi malum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2249
#2249 "Accessit Abraham et dixit": quod significet cogitationem Domini ex Humano quae propius adjunxit se Divino, sequitur ex illi quae praecedunt, ubi agitur de cogitatione Domini de genere humana ita absque explicatione. (s)Quod 1 in hoc capite in sensu interno tantum describatur status cogitationis et perceptionis Domini, et in principio tantum status conjunctionis Humani cum Divino Domini, quidem coram homine forte appariturum, sicut non foret tanti; sed usque maximi momenti est; [2] nam coram angelis quibus sensus internus est Verbum, sistuntur haec ad vivum cum suis repraesentativis in pulcherrima forma, praeter innumerabilia quae consequentia sunt et similitudinem ducentia, de conjunctione Domini cum caelo et receptione Divini Ipsius in eorum humano; ideae enim angelicae tales sunt quod illa prae omni alio sapiant ac ut amoenissima percipiant; inde etiam illustrantur et confirmantur magis et magis de unitione Humanae Domini Essentiae cum Divina; angeli enim sunt qui homines fuerunt, et cum homines, non potuerunt aliter quam cogitare de Domino ut homine, et de Domino ut Deo, tum de Trino Divino, et sibi varias ideas, tametsi non sciverunt tunc quales, formare; arcana enim caelestia hoc secum habent, quae tametsi superant omnem captum, usque quisque de illis 2 aliquam ideam sibi facit, nam nihil usquam memoria teneri potest, minus intrare in aliquid cogitationis, nisi per aliquam ideam utcumque formatam; et quia ideae non potuerunt aliter quam ex illis quae in mundo sunt, vel ex analogis eorum quae in mundo, formari, et tunc ex non intellectis fallaciae se insinuarunt, [4] quae in altera vita cogitationis ideas tunc interiores abalienant a vero et bono fidei, ut talia discutiantur, tantum in hoc capite in sensu ejus interno agitur de conjunctione Humani cum Divino Domini, deque Ipsius perceptione et cogitatione, et tunc cum legitur Verbum, sistuntur illa ad perceptionem angelorum ita ut priores ideae ex alienis et inde nascentibus facile scrupulis formatae sensim dissipentur, et novae quae luci veritatis in qua angeli, conformes sunt, insinuentur; haec magis apud angelos spirituales quam caelestes; nam secundum purificationem idearum perficiuntur ad receptionem caelestium; quod caelum non sit purum coram Domino, notum est; et quod continue perficiantur, verum est.(s) @1 Remainder of this [ ] was very different in A and finally deleted. A new version was then written on a separate sheet, but I differs considerably from it (see Appendix volume).$ @2 aliquis de iis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2250
#2250 "Num etiam delebis justum cum impio?": quod significet dolorem Domini ex amore erga genus humanum, et intercessionem quod usque bonum sit adjunctum, tametsi malum, constare potest ex zelo amoris qui elucet, et magis in versu sequente 25, ubi dicitur "absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius, absit Tibi, num judex totius terrae non faciet judicium?"; constat praeterea ex significatione "justi" quod sit bonum, de qua n. 612, 2235; et ex significatione "impii quod sit oppositum justo, hoc est, oppositum bono, ita malum; patet etiam ex his verbis, tum a sequentibus hujus capitis, quod sit intercessio; intercessio Domini pro humano genere fuit tunc cum in mundo fuit et quidem cum in statu humiliationis; tunc enim, ut prius dictum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio; at vero in statu glorificationis, cum Essentia Humana Divinae unita facta, et illa quoque Jehovah tunc non intercedit sed miseretur, et ex Divino Suo opem fert, e salvat; est ipsa misericordia quae est intercessio, nam illius essentia talis est.
Arcana Coelestia 2 Passage 2251
#2251 Vers. 24. Forte sint quinquaginta justi in medio urbis, num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos, qui i; medio ejus? "Forte sint quinquaginta justi in medio urbis" significat quod vera possint esse plena bonis: "num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos qui in medio ejus" significat inter cessionem ex amnore quod tunc non perirent.
Arcana Coelestia 2 Passage 2252
#2252 Quod "forte sint quinquaginta justi in medio urbis significet quod vera possint esse plena bonis, constat ex signification" "quinquaginta" quod sit plenum, ex significatione "justi" quod si bonum, de qua n. 612, 2235, ex "medii" quod sit intus, n. 1074, et ex "urbis" quod (o)sit verum, n. 402; ita (t)quinquaginta justi in medio urbis" sunt in sensu interno quod vera possint (o)intus esse plena bonis quod ille sensus in his verbis sit, nemo ex littera potest videre, nam historica sensus litteralis prorsus aliunde seu aliter cogitare ferunt mentem, at usque quod haec verba 1 ita percipiantur ab illis qui in sensu interno sunt, pro certo scio; ipsi etiam numeri, ut hic quinquaginta, et in sequentibus, quadiaginta quinque, quadraginta, triginta viginti, et decem, ab iiis qui in sensu interno sunt, nusquam percipiuntur ut numeri, sed ut res aut status, ut n. 482, (x)487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075 ostensum est. [2] Antiqui enim Ecclesiaq suae status etiarn per numeros designabant, qui eorum computus qualis fuit, constare potest a significatione numerosum in locis citatis numerorum significationem habuerunt ex repraesentativis quac existunt in mundo spirituum, ubi cum aliquid apparet sicut numeratum non significat aliquod determinatum per numeros, sed rem, aut statum ut constare potest ex illis quae allata sunt n. 2129 et 2130, tum n. 2089: de duodecim 2, quod sint omnia fidei; similiter se habet cum numeri: qui nunc sequuntur; inde patet quale est Verbum in sensu interno. [3] Quod "quinquaginta" significent plenum, est inde quod sit numerus qui sequitur post septem in septem, seu quadraginta novem, sic ut is sit impletio eorum; quare in Ecclesia repraesentativa septem sabbatorum festum erat die quinquagesimo, et jubilaeum anno quinquagesimo; de septem sabbatorum festo ita apud Mosen, Numerabitis vobis a crastino sabbati, a die afferre vos manipulum motitationis, septem sabbata integra erunt, usque "ad a crastino" sabbati septimi numerabitis quinquaginta dies, et offeretis munus novam Jehovae, Lev. xxiii 15, 16. De jubiiaeo apud eundem, Numerabis tibi septem sabbata annorum, septem annos septem vicibus, et erunt tibi dies septem sabbatorum annorum, novem et quadraginta anni,... et sanctificabitis annum quinquagesimum, et proclamabitis libertatem in terra omnibus habitatoribus ejus, jubilaeus ille erit vobis, Lev. xxv 8, 10; [4] inde 4 patet quod "quinquagesimum" sit plenum sabbatorum: praeterea, ubicumque nominantur (t)quinquaginta in Verbo, significant plenum; ut quod Recensiti Levitae a filio triginta annorum et supra usque ad filium quinquaginta annorum, Num. iv 23, (x)35, 39, 43, 47; viii 25; pro pleno seu ultimo statu obeundi tunc ministerii: quod Vir concumbens cum puella virgine, daret patri puellae quinquaginta argenti, et esset illi in uxorem, nec posset repudiare eam, Deut. xxii 29; pro plena mulcta, et plena restitutione: Quod David Arafnae pro area, ubi altare Jehovae exstruxit, dederit quinquaginta siclos argenti, 2 Sam. xxiv 24; pro pleno pretio, et pleno empto: Quod Absalom fecerit sibi currum et equos, et habuerit quinquaginta viros currentes ante illum, 2 Sam. xv 1; similiter Adonijah currus et equites, et quinquaginta viros currentes ante illum, 1 Reg. i 5, pro plena excellentia et magnitudine. Ab antiquis enim habuerunt certos numeros repraesentativos et significativos quos observabant, qui etiam in ritibus eorum mandati sunt, sed plerique nesciebant quid significarent; [5] et sic quia "quinquaginta" significant plenum, et is numerus etiam repraesentativus fuit, ut dictum, significatur per illum idem in parabola Domini de oeconomo qui dixit ad debitorem olei, Quantum debes domino meo? hic dixit, Centum batos olei; tum dixit ei, Sume syngrapham tuam, et sedens ocius scribe 5 quinquaginta, Luc. xvi 6; "quinquaginta" pro plena solutione; quia est numerus, quidem apparet quod nihil praeter numerum involvat, cum tamen in sensu interno ubivis per illum numerum, plenum sit intellectum: sicut etiam apud Haggaeum, Venit ad torcular ad hauriendum quinquaginta e torculari, fuit viginti, ii 16; nempe quod pro pleno non fuerit multum; "quinquaginta" ibi apud Prophetam non dicta fuissent nisi illa 6 significavissent. @1 After percipiantur.$ @2 Before allata.$ @3 Heb. is [ ] "ad mimmochorath) which S renders literally.$ @4 ibi.$ @5 sede ocius et scribe.$ @6 illud.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2253
#2253 "Num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos, qui in medio ejus": quod significet intercessionem ex amore quod non perirent, constat ex significatione "quinquaginta," tum "justi," ut et "medii ejus seu urbis," de qua mox supra n. 2252, quae omnia involvunt intercessionem ex amore, et quod illi non perirent; quod intercessionem attinet, videatur supra n. 2250; quod ex amore, etiam patet: apud Dominum cum fuit in mundo, non fuit alia vita quam vita amoris erga universum genus humanum, quod in aeternum salvare arderet; illa vita est ipsissima caelestis, per quam univit Se Divino et Divinum Sibi; ipsum enim Esse, seu Jehovah, non aliud est quam misericordia, quae est amoris erga universum genus humanum; et vita illa fuit puri amoris quae nusquam dabilis est apud aliquem hominem: qui nesciunt quid vita, et quod talis vita sit qualis amor, id non capiunt; inde patet quod quantum aliquis amat proximum, tantum a vita Domini habeat.
Arcana Coelestia 2 Passage 2254
#2254 Vers. 25. Absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius; absit Tibi, num Judex totius terrae non faciet judicium? "Absit Tibi a facienda secundum rem hanc" significat horrorem Domini: "ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius" significat quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest: "absit Tibi" significat horroris gradum majorem: "num judex totius terrae non faciet judicium significat quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere.
Arcana Coelestia 2 Passage 2255
#2255 "Absit Tibi a faciendo secundum rem hanc": quod significet horrorem Domini, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2256
#2256 Quod "ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius" significet quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest, constat ex significatione "justi" quod sit bonum, ac "impii" quod sit malum, de qua supra n. 2250, inde "ad mori faciendum justum cum impio" est bonum cum malo; haec, quia fieri non debent, tum quia id cogitare horrorem facit, removentur in sensu interno, et tunc sistuntur haec, quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest. Quomodo haec se habent, paucis si ullis notum est; sciendum quod omne bonum quodcumque cogitavit et fecit homo ab infantia usque ad ultimum vitae ejus, remaneat; similiter omne malum adeo ut ne minimum ejus prorsus pereat; inscripta sunt ejus libro vitae, hoc est, ejus memoriae utrique, et ejus naturae, hoc est, ejus indoli et genio; ex illis vitam sibi formavit ac, ut ita dicatur, animam, quae talis [est] post mortem; sed bona nusquam commiscentur ita cum malis et mala cum bonis quin separari possint; si enim commiscerentur, periret homo in aeternum; hoc providet Dominus; cum homo in aeternum vitam venit, si in bonis amoris et charitatis vixit, tunc separat Dominus mala, et per bona apud eum elevat illum in caelum: si autem in malis vixit, nempe in contrariis amori et charitati, tunc separat Dominus bona ab illo, et mala eum ferunt in infernum; talis est sors cujusvis post mortem; sed est separatio, nusquam plenaria ablatio. [3] Praeterea etiam, quia voluntas hominis quae est altera pars vitae ejus, prorsus deperdita est, separat Dominus partem illam deperditam a parte altera quae intellectualis ejus, et in hoc bonum charitatis et per hoc novam voluntatem, apud illos qui regenerantur, implantat; hi sunt qui conscientiam habent; sic etiam Dominus in communi separat malum a bono: haec sunt arcana quae in sensu interno intellecta sunt per quod bonum non possit mori quia malum inde separari potest.
Arcana Coelestia 2 Passage 2257
#2257 "Absit Tibi": quod significet horroris gradum majorem [constat], nam iterum dicitur, ita hoc quoque nec eget explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2258
#2258 Quod "num Judex totius terrae non faciet judicium" significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere, constat a significatione "Judicis totius terrae," tum a significatione "judicii"; "Judex totius terrae" in sensu interno significat ipsum bonum ex quo verum, quod etiam repraesentabatur per sacerdotes qui simul judices fuerunt, in Ecclesia repraesentativa; illi ut "sacerdotes" repraesentabant Divinum Bonum, ac ut "judice Divinum Verum; at "judex totius terrae" utrumque, et hoc ex significatione "terrae," de qua in Parte Prima passim; sed haec confirmare nunc ex repraesentativis illius Ecclesiae, prolixum nimis foret "judicium" autem significat verum, ut supra n. 2235 ostensum; e significatione horum, simul ac ex serie rerum in sensu interno constare potest quod "num Judex totius terrae non faciet judicium" significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere. [2] Quomodo haec intelligenda sint, sciendum quod duo sint quae constituunt ordinem universi caeli, et inde in universo, nempe bonum et verum; bonum est essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; verum est secundarium ordinis, cujus omnia sunt veritates; Divinum Bonum omnes judicat ad caelum; Divinum autem Verum omnes damnat ad infernum; quare nisi misericordia Domini aeterna foret, quae est Boni, omnes quotcumque sunt, homines damnat forent; id est quod significatur 1 per quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono, hoc facere; videantur etiam quae de his in Parte Prima n. 1728: quod tamen mali damnati sint ac infernum, hoc non est ex eo quod Divinum Bonum sit separatum a Divino Vero, sed quia homo seipsum separat a Divino Bono; Dominus enim nusquam aliquem in infernum demittit, sed homo semet, ut aliquoties prius dictum: tum quoque in eo Divinum Bonum conjunctum est Divino Vero quod nisi separarentur mali a bonis, mali inferrent damnum bonis, et continue ordinem destruere conarentur; ita ne boni laedantur, est misericordiae: se habet hoc sicut in regnis terrae; nisi mala punirentur, totum regnum inficeretur malis et sic periret; quare apud reges et judices plus misericordiae est punire mala et eos e societate expellere quam intempestiva clementia pro iisdem uti. @1 i hic.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2259
#2259 Vers. 26. Et dixit Jehovah Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis, et parcam toti loco propter eos. "Dixit Jehovah" significat perceptionem: "si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis" significat, hic ut prius, si vera sint plena bonis: "et parcam toti loco propter eos" significat quod salvabuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2260
#2260 "Dixit Jehovah": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere Jehovah" in sensu historico quod repraesentativam sit perceptionis Domini ex Divino, et quod sit quoddam sequens cogitationis inde, ac quoddam responsum; de "dicere Jehovah" videatur quod supra n. 2238.
Arcana Coelestia 2 Passage 2261
#2261 "Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis": quod significet si vera sint plena bonis, constat a significatione "quinquaginta" quod sit plenum, et a significatione "medii urbis" quod sit intus in vero, seu in vero, de qua supra n. 2252, quae videantur nam sunt eadem verba. Autumari potest quod homo non possit non salvari, si vera sint plena bonis; sed sciendum quod apud hominem paucissima vera sint, et si quae sunt, quod nullam vitam habeant nisi in illis sint bona, et si in illis bona, quod salvetur, sed ex misericordia; nam ut dictum, paucissima vera sunt apud hominem, et tam quae in illis, secundum vera et vitam hominis suam qualitatem habent, Vera in se spectata non dant vitam, sed bona; [2] sunt vera modo recipientia vitae, hoc est, boni; quare nusquam aliquis dicere potest quod per vera, seu ut communis sermo est, per fidem solam salvari possit, nisi in veris quae sunt fidei, sit bonum; bonum quod inerit, erit bonum charitatis 1, inde ipsa fides in sensu interno non aliud est quam charitas, ut supra n. 2231 ostensum; quod dicant quod agnitio veri sit fides quae salvat, sciendum quod apud eos qui in contrariis charitati vivunt, nusquam dari queat 2 agnitio, sed aliqua persuasio cui adjuncta est vita amoris sui aut mundi, ita in agnitione illa non est vita fidei quae est charitatis; omnium pessimi ex amore sui aut mundi, seu ex causa prae allis eminendi intelligentia et sapientia, ut vocatur, et sic aucupandi honores, famam, lucra, possunt arripere vera fidei et illa multis confirmare, sed usque apud eos vera illa sunt mortua: vita veri, ita fidei, unice est a Domino, Qui "est" Ipsa Vita; [3] Vita Domini est misericordia, quae est amoris erga universum genus humanum; ex Vita Domini nusquam (t)possunt habere illi qui tametsi vera fidei profitentur 3 alios contemnunt prae se, et cum vita amoris sui et mundi eorum tangitur, odio habent proximum, et jucundum percipiunt in ejus opum, honoris, famae, et vitae, jactura: sed ita se habet cum veris fidei quod per illa regeneretur homo, nam sunt ipsissima vasa recipientia boni; qualia itaque sunt vera, et qualia sunt bona in 4 veris, et qualis conjunctio et inde facultas, ut illa perficiantur in altera vita, talis (o)est status beatitudinis et felicitatis post 5 mortem. @1 i inde vita fidei.$ @2 possit.$ @3 i usque.$ @4 i quae.$ @5 i hominis est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2262
#2262 Quod "parcam toti loco propter eos" significet quod salvabuntur, sequitur ex serie ut conclusum, ita absque explicatione: "locus" significat statum, ut n. 1273, 1378 ostensum, ita hic pro urbe dicitur "locus," ut significetur quod qui in tali statu sunt, salvarentur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2263
#2263 Vers. 27. Et respondit Abraham, et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis. "Respondit Abraham, et dixit" significat cogitationem Domini ex humano: "ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis" significat humiliationem humani 1 quale esset respective. @1 humanum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2264
#2264 "Respondit Abraham et dixit": quod significet cogitationem Domini ex humano, constat ex repraesentatione "Abrahami" in hoc capite quod sit Dominus quoad humanum, de qua aliquoties supra.
Arcana Coelestia 2 Passage 2265
#2265 "Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis" quod significet humiliationem humani 1 quale esset respective, [constat]: de statu Domini in humano, seu (o)statu humiliationis Ipsius, et de statu Domini in Divino, seu glorificationis Ipsius, prius aliquoties actum est; tum quod in statu humiliationis locutus cum Jehovah sicut cum alio, at 2 in statu glorificationis cum Se Ipso, videatur n. 1999 hic quia "Abrahamus" repraesentat Dominum in humano, ut dictum, in illo statu dicitur 3 quod humanum sit respective ad Divinum (x)ut pulvis et cinis, quare etiam status ille vocatur status humiliationis; humiliatio est ex agnitione sui quod respective talis sit Per humanum hic 4 non intelligitur Humanum Divinum, sed humanum quod traxit (c)a matre, quod prorsus expulit et loco ejus induit Humanum Divinum; illud humanum nempe maternum est de quo hic praedicatur 5 pulvis et cinis; videantur quae supra n. 2159 dicta sunt 6. @1 humanum.$ @2 ut I.$ @3 dixit.$ @4 i Domini.$ @5 haec praedicantur quod.$ @6 i et ostensa.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2266
#2266 Vers. 28. Forte defuerint quinquaginta justis quinque, num disperdes in quinque totam urbem? Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque. "Forte defuerint quinquaginta justis quinque significat si aliquid minus esset: "num disperdes in quinque totam urbem?" significat num pro parvo quod de est, peribit homo?: "et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque" significat quod non periret si conjungi 1 possint. @1 From 2141, 2269 and 2272 it is evident that the subject of conjungi possint is bona et vera.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2267
#2267 "Forte defuerint quinquaginta justis quinque": quod significet si aliquid minus esset, constat ex significatione "quinque" quod sit parum seu minus, de qua illius numeri significatione in Parte Prima n. 649; quid "quinquaginta justi", supra n. 2252 ostensum est.
Arcana Coelestia 2 Passage 2268
#2268 "Num disperdes in quinque totam urbem?": quod significet num pro parvo quod deest, peribit homo, constat ex significatione "quinque" quod sit parum, de qua mox supra, et ex significatione "urbis" quod sit verum, de qua etiam prius: mens humana quoad vera, in Verbo comparatur "urbi" et appellatur quoque urbs; et 1 quoad bona quae in veris, comparatur "habitatoribus" ibi et vocantur etiam habitatores; similiter enim se habent si vera quae in memoriis hominis, inque mentis ejus cogitationibus, sunt 2 sine bonis, sunt sicut urbs sine incolis, ita vacua et inanis; immo etiam de angelis praedicari potest quod habitent quasi in veris hominis, et insinuent affectiones boni a Domino, cum homo in amore in Dominum et in charitate erga proximum vivit; nam ita delectantur habitare, hoc est, vivere apud tales homines: aliter apud eos qui in veris aliquibus sunt et in nullis bonis charitatis. @1 at.$ @2 cogitatione, sint.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2269
#2269 "Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque": quod significet quod non periret si "conjungi possint, constat ex significatione numeri "quadraginta quinque" quod sit conjunctio; ostensum prius est quod numeri simplices significationem [suam] retineant etiam cum multiplicantur, et sic majores numeri similem ac minores; ita quoque "quadraginta quinque," qui numerus per multiplicationem compositus est ex quinque in novem, et quia compositus est ex quinque in novem, significat idem ac quinque et novem 1; quod "quinque" significent parum, n. 649 ostensum est, et quod "novem" conjunctionem seu conjunctum, n. 2075; ita hic si aliquantum bona sint conjuncta veris. Quod numeri in Verbo significent res aut 2 status, constat ex illis quae supra n. 2252, de quinquaginta dicta sunt, (x)tum ex illis quae de numeris prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988 ostensa: [2] quia "quinque" significant parum, et "quadraginta quinque" conjunctionem, ipsa expositio numerorum istorum in hoc versu talis est; dicitur enim "forte defuerint quinquaginta justis quinque," quo significatur si aliquid minus esset, et dein "num disperdes in quinque totam urbem?" quo significatur num pro parvo quod deest, peribunt? quia enim "quinque" significant parum, non assumuntur dein quinque, sed dicitur, "non perdam si invenero ibi quadraginta quinque," quo significatur quod non perirent si conjungi possent; quod hic dicantur quadraginta quinque, et non "si desint quinque in quinquaginta" etiam causa est quia "quinque" non solum significant parum, ut ostensum n. 649, sed etiam disjunctionem, ut quoque ostensum in Parte Prima n. 1686, quare ne significaretur disjunctio sed conjunctio, hic numerus, nempe quadraginta quinque nominatur, nam "quadraginta quinque" est aliqua conjunctio, ut supra dictum; ita pulchre sequuntur singula in sua serie in sensu interno. [3] Quod conjunctionem boni cum vero attinet, est arcanum quod non ita describi potest ut captu vulgari comprehendi queat; paucis modo dicendum; quo verum magis genuinum est et purum, eo bonum quod a Domino ei ut vasi recipienti melius inaptari potest, at quo verum minus genuinum et purum est, eo bonum a Domino minus (t)inaptari potest"; correspondebunt enim sibi mutuo; secundum correspondentiam fit conjunctio: bona nusquam possunt insinuari falsis, nec mala possunt veris ut vasis recipientibus, nam sunt contrariae indolis et naturae rejicit unum alterum, ut suum inimicum, immo si conarentur se conjungere, exspueret unum alterum, bonum nempe malum sicut venenum, et malum bonum sicut quoddam vomitale; talis inimicitia inter malum et bonum a Domino provisa est ne unquam commiscerentur, nam si commiscerentur, periret homo: in dolosis e hypocritis non procul ab est quin conjuncta sint, sed usque a Domino praecavetur ne conjungantur; quae causa est quod 3 dolosi et hypocritae 4 in altera vita prae omnibus aliis dira patiantur. @1 A has ac quinque et (deleted) ac novem.$ @2 et.$ @3 i qui.$ @4 i sunt.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2270
#2270 Vers. 29. Et addidit adhuc loqui ad Ipsum, et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta; et dixit, Non faciam propter quadraginta. "Addidit adhuc loqui ad Ipsum" significat cogitationem: "et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta" significat illos qui in tentationibus (x)fuerunt: "et dixit, Non faciam propter quadraginta" significat quod salvabuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2271
#2271 "Addidit adhuc loqui ad Ipsum": quod significet cogitationem, constat a significatione "loqui" in sensu interno; loqui seu locutio non aliud est quam illud quod ex cogitatione fluit, et quia 1 interna significantur per externa, sicut intelligere per "videre," intellectus per "oculum," oboedientia per "aurem," et sic porro, ita cogitare per "loqui." @1 i in Verbo.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2272
#2272 "Et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta": quod significet qui in tentationibus fuerunt, constat a significatione numeri "quadraginta" quod sint tentationes, de qua in Parte Prima n. 730. Quomodo haec in serie sequuntur, constare potest a tentationibus; tentationes existunt ob finem, non solum ut confirmetur homo in veris, sed etiam ut vera bonis arctius conjungantur, pugnat enim tunc pro veris contra falsa; et quia tunc in interiore dolore est, et in cruciatu, jucunda vitae cupiditatum et inde voluptatum cessant, et tunc influunt bona a Domino, et tunc simul mala spectantur ut abominabilia, inde novae et prioribus contrariae cogitationes, ad quas postea flecti potest, (o)et sic a malis ad bona, et haec conjungi veris; et quia per tentationes conjunctio boni cum vero fit, et in priore versu dictum est quod salvarentur ii apud quos bona conjungi possunt veris, ideo hoc sequitur, et quidem ita quod conjungi possint per tentationes; hic nexus rerum est illis qui in sensu interno sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 2273
#2273 Quod "dixit, Non faciam propter quadraginta" significet quod salvabuntur, constat absque explicatione: de illis qui significantur per "quadraginta quinque" in versu praecedente, dictum est quod "non perdam si invenero quadraginta quinque," et significatum quod non perirent, si bona veris conjungi possent; hic nunc sequitur de "quadraginta," et dicitur "non faciam propter quadraginta," quo non significatur quod salvarentur propter tentationes, nam quidam etiam tentationes subeunt qui in iis succumbunt, ita non conjunguntur apud eos bona [veris]; immo nec propter tentationes salvatur homo si aliquid meriti in iis ponit, nam si aliquid meriti in tentationibus ponit, est ex amore sui, quod se inde jactet et credat se prae aliis meruisse caelum, et simul de praeeminentia sui prae aliis cogitat, contemnendo alios prae se, quae omnia amori mutuo et inde beatitudini caelesti contraria sunt; [2] tentationes in quibus homo vincit, secum habent quod omnes alios se digniores credat, et quod potius infernalis sit quam caelestis, talia enim ei obveniunt in tentationibus; cum itaque post tentationes in contrarias illis cogitationes venit, indicium est quod non vicerit, nam cogitationes quas habuit in tentationibus, sunt ad quas flecti possint cogitationes quas habet post tentationes, et si hae ad illas non flecti possint, vel succubuit in tentatione, vel recurrit in similes, et quandoque in graviores, usque dum redactus sit ad illam sanitatem quod credat se nihil meruisse: inde constat quod per "quadraginta" hic significentur illi apud quos per tentationes bona conjuncta sint veris.
Arcana Coelestia 2 Passage 2274
#2274 Vers. 30. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar; forte inventi fuerint ibi triginta; et dixit, Non faciam si invenero ibi triginta. "Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar" significat anxietatem de statu generis humani 1: "forte inventi fuerint ibi triginta" significat aliquid pugnae: "et dixit, Non faciam si invenero ibi triginta" significat quod illi salvabuntur. @1 humano genere I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2275
#2275 "Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar": quod significet anxietatem de statu generis humani, non ita ex verbi" sed ex affectione eorundem constare potest: sunt bina in sensu interno Verbi, nempe spirituale et caeleste; spirituale est quod comprehendantur res abstracte a littera, quibus litteralis sensus inservit pro objecto, sicut sunt illa quae videt oculus cum inserviunt pro objectis cogitandi de sublimioribus; caeleste est quod solum percipiatur affectio rerum quae in sensu interno; in illo sunt angeli spirituales, in hoc autem angeli caelestes; qui in hoc sunt seu in affectione, percipiunt ilico quid littera involvit cum legitur ab homine, ex sola affectione, et ex ea formant sibi ideas caelestes, et hoc cum innumerabili varietate, (m)et ineffabili modo secundum consensum succedentem caelestium amoris qui in affectione 1 (n); inde constare potest quid Verbum Domini in recessu habet: cum itaque haec leguntur, "ne quaeso succenseatur Domini meo, et loquar," angeli caelestes ilico percipiunt anxietatem quandam et quidem anxietatem amoris erga genus humanum, et simul tunc innumerabilia et 2 ineffabilia de anxietate amoris quae Domino, cum cogitavit de statu generis humani, illis insinuantur. @1 quae.$ @2 imo.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2276
#2276 "Forte inventi fuerint triginta": quod significet aliquid pugnae, constat ex significatione numeri triginta: quod "triginta" significent aliquid pugnae, ita parum pugnae, est inde quia numerus ille per multiplicationem compositus est ex "quinque," quibus significatur aliquid parum, et ex "sex," quibus significatur labor seu pugna, ut in Parte Prima n. 649, 720, 737, 900, 1709 ostensum est: [2] inde etiam numerus ille, ubicumque in Verbo legitur, significat aliquid parum respective, sicut apud Zachariam, Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem [meam,] et si non, omittite; et appenderunt mercedewm meam, triginta argenteos; et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, meam, et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, magnificentiam pretii, qua aestimatus sum ab apud (c)eos; et sumpsi triginta argenteos, et projeci illud in domum Jehovae ad figulum, xi 12, 13; pro quod tam parum aestimaverant meritum Domini, eac redemptionem (c)et salvationem ab Ipso; "figulus" pro reformatione et regeneratione: [3] inde de iisdem triginta argenteis 1 apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos [pretium aestimati], quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, xxvii ,] 10; ex quibus manifeste constat, quod "triginta" ibi pro pretio aestimati parvo: 2 aestimatio servi 3 qui pro vili habebatur, erat triginta siclorum, ut constat apud Mosen, Si servum ferierit bos, aut ancillam, argentum triginta siclorum dabit domino ejus, et bos lapidabitur, Exod. xxi 32; quam vilis habebatur servus, constat ibi vers. 20, 21; "servus" in sensu interno pro labore. [4] Quod Levitae assumerentur ad obeundum ministerium, quod describitur per venientem ad exercendum militiam, et faciendum opus in tentorio, a filio triginta annorum ad quinquaginta, Num. iv 3, 23, 30, 35, 39, 43, erat quia per "triginta" significabantur qui initiarentur, ita qui parum adhuc exercere militiam in spirituali sensu intellectum possent; [5] praeter alibi, ubi "triginta" in Verbo nominantur; Sicut quod offerrent super filium bovis minham tres decimas, Num. xv 9, quod erat (x)quia sacrificium de bove repraesentabat bonum naturale, ut supra n. 2180 ostensum, et bonum naturale parum est respective ad bonum splrituale, quod repraesentabatur per sacrificium arietis, et adhuc minus respective ad bonum caeleste, quod repraesentabatur per sacrificium agni, circa quae alia ratio decimarum minhae fuit, ut constat ibi vers. 4-6; tum Num. xxviii 12, 13, 20, 21, 28, 29; xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15; quae rationes decimarum seu proportiones nusquam mandatae fuissent nisi involvissent arcana caelestia. 4"Triginta" pro parvo etiam apud Marcum, Semen, quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem, et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, iv 8; "triginta" pro parvo proventu, et pro quod parum laboravit; numeri illi non designati fuissent nisi involvissent illa quae significant. @1 i ita.$ @2 In Verbo alibi etiam triginta occurrunt, et ibi significant parum, sicut apud Mosen.$ @3 enim.$ @4 i Quod.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2277
#2277 Quod "dixit, Non faciam si invenero ibi triginta" (x)significet quod illi salvabuntur, constat ex serie rerum in sensu interno, absque explicatione. 1 @1 i Per illos quibus parum pugnae, significantur illi qui non tentationes passi sunt, et usque vitam caelestem, per charitatis exercitia, sibi comparaverunt. Probably this omission is explained by 2280, l. 25.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2278
#2278 Vers. 31. Et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, forte inventi fuerint ibi viginti, et dixit, Non perdam propter viginti. "Dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum" significat, hic ut prius, humani humiliationem coram Divino: "forte inventi fuerint ibi viginti" significat si non aliquid pugnae sed usque bonum: "et dixit, Non perdam propter viginti" significat quod salvabuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2279
#2279 "Dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum": quod significet humani humiliationem coram Divino, constat ex illis quae supra n. 2265 dicta sunt, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 2 Passage 2280
#2280 "Forte inventi fuerint ibi viginti": quod significet si non aliquid pugnae sed usque bonum, constat ex significatione "viginti": sicut omnes numeri qui in Verbo nominantur, significant res et status, ut prius passim dictum et ostensum, videatur n. 2252, ita quoque viginti, quae quid significant, constare potest a derivatione ejus, nempe a bis decem: "decem" in Verbo, sicut etiam "decimae," significant "reliquias," per quas significatur omne bonum et verum quod Dominus apud hominem ab infantia usque ad ultimum ejus aestatis insinuat, de quibus in versu sequente; "bis decem" seu "binae decimae," hoc est, viginti, simile significant sed in superiore gradu, nempe bonum. [2] Triplicis generis bona per reliquias significantur, nempe bona infantiae, bona ignorantiae, et bona intelligentiae; bona infantiae sunt quae insinuantur homini a prima ejus nativitate usque ad aetatem qua incipit instrui et aliquid scire; bona ignorantiae sunt quando instruitur, et aliquid scire incipit; bona intelligentiae sunt quando reflectere potest quid bonum et quid verum: bonum infantiae est ab infantia hominis usque ad decimum annum aetatis ejus; [3] bonum ignorantiae ab hac aetate usque ad annum ejus vigesimum; ab hoc anno incipit homo rationalis fieri, et facultatem reflectendi super bonum et verum habere 1, et sibi bonum intelligentiae comparare 2: bonum ignorantiae est quod significatur per "viginti," quia illi qui in bono ignorantiae sunt, non in aliquam tentationem veniunt; nemo enim tentatur priusquam reflectere potest, et percipere suo modo quid bonum et verum; de his qui bona acceperunt per tentationes, actum est in versibus binis qui proxime praecedunt, de illis nunc in hoc versu qui non in tentationibus, et usque bonum habent: [4] quia per "viginti" significantur hi 3, qui hoc bonum quod bonum ignorantiae vocatur, habent, inde est quod omnes illi qui exierunt Aegypto recensiti sint a filio viginti annorum et supra, ac, ut dicitur, omnis exiens in exercitum, per quos intellecti illi qui non amplius in bono ignorantiae essent, de quibus, Num. i, 20, 24, 26, 28, 30, 32, 34, 38, 40, 42, 45; xxvi 4; et quod omnes illi qui supra viginti annos, mortui sint in deserto, Num. xiv 29; xxxii 10, 11 4; (m)quia illis imputari potuit malum, et repraesentabant eos qui succumbunt in tentationibus(n): tum quod aestimatio facta sit masculi a filio quinque annorum ad filium viginti annorum, viginti sicli, Lev. xxvii 5; et alia aestimatio a filio viginti annorum ad sexaginta, quinquaginta sicli, ibid. vers. 3. [5] Cum bonis illis, nempe infantiae, ignorantiae et intelligentiae, ita se habet: bonum intelligentiae est optimum, nam hoc est sapientiae; bonum quod praecedit, nempe ignorantiae, est quidem bonum, sed quia parum intelligentiae inest, non vocari potest bonum sapientiae; bonum autem infantiae est quidem in se bonum, sed usque est minus bonam quam priora, nam adhuc non adjunctum (o)est ei aliquid verum intelligentiae, ita non factum aliquod bonum sapientiae, sed est modo planum ut fieri possit; cognitiones boni et veri faciunt ut homo sicut homo sapiat; ipsa infantia per quam significatur innocentia, non est infantiae sed est sapientiae, ut melius constare potest ex illis quae de infantibus in altera vita, ad finem hujus capitis dicentur. [6] Per "viginti" in hoc versu non aliud bonum, ut dictum, significatur quam bonum ignorantiae; quod bonum non solum praedicatur esse apud eos qui sunt intra annum vigesimum, ut dictum, sed etiam apud omnes qui in bono charitatis sunt et simul in ignorantia veri, ut sunt illi intra Ecclesiam qui in bono charitatis, nec sciunt quid verum fidei, ex quacumque causa, ut sunt perplurimi ex illis qui sancte 5 de Deo et bene de proximo cogitant; tum quoque sunt omnes extra Ecclesiam qui gentes appellantur, et similiter in bono charitatis vivant; hi et illi, tametsi in veris fidei non sunt, usque quia in bono, in facultate sunt recipiendi vera fidei in altera vita, aeque ac infantes; intellectuale enim eorum nondum infectum est principiis falsi, nec voluntarium vita mali ita confirmatum [est], quia ignorant quod falsum et malum; et charitatis vita secum habet quod falsum et malum ignorantiae possit 6 facile flecti ad verum et bonum; non ita apud eos qui in contrariis vero se confirmarunt, et simul in contrariis bono vitam egerunt. [7] Alioquin "binae decimae" in Verbo bonum, tam caeleste quam spirituale, significant; bonum caeleste et inde spirituale per "duas decimas," ex quibus unusquisque panis dispositionis et 7 facierum conficiebatur, Lev. xxiv 5; et bonum spirituale per "duas decimas" minhae super sacrificium arietis, Num. xv 6; xxviii 12, 20, 28; xxix 3, 9, 14; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 Before reflectendi.$ @2 After sibi.$ @3 i nempe.$ @4 A has Lev. xxxii 10, 11; Num. xiv 29. I has Lev. xxxii 10, 11.$ @5 i in externo cultu sunt, et.$ @6 S frequently uses a singular verb after bonum et verum or falsum et malum, and similar pairs of words.$ @7 aut.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2281
#2281 Quod "dixit, Non perdam propter viginti" significet quod salvabuntur, constat ex serie rerum in sensu interno, ita absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2282
#2282 Vers. "32. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar tantum hac vice; forte inventi fuerint ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem. "Dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar tantum hac vice" significat anxietatem adhuc de statu generis humani: "forte inventi fuerint decem" significat si reliquiae usque essent: "et dixit, Non perdam propter decem" significat quod salvabuntur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2283
#2283 "Dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar tantum hac vice": quod significet anxietatem adhuc de statu generis humani, constat ex affectione horum verborum, de qua supra n. 2275, ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 2 Passage 2284
#2284 "Forte inventi fuerint ibi decem": quod significet si reliquiae usque essent, constat a significatione numeri "decem" quod sint reliquiae, de qua in Parte Prima n. 576, 1738; quid autem reliquiae sunt, in variis locis prius, ut n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1738, 1906 dictum et ostensum est, nempe quod sit omne bonum et omne verum apud hominem quod reconditum latet in ejus memoriis, et in ejus vita; [2] notum est quod nihil bonum et nihil verum nisi a Domino; tum quod bonum et verum continue a Domino apud hominem influat, sed quod recipiatur diversimode; et quidem hoc secundum vitam mali, "et secundum principia falsi, in quibus se homo confirmavit; haec sunt quae bona et vera a Domino continue influentia vel exstinguunt, vel suffocant, vel pervertunt; ne itaque bona malis et vera falsis commisceantur, si enim commiscerentur, periret homo in aeternum, Dominus separat illa, et bona ac vera quae accepit, recondit in interiore ejus homine, unde Dominus nusquam permittet ut prodeant (quamdiu in malo et falso est, sed tunc solum cum in aliquo statu sancto est 1, vel in quadam anxietate, vel 2 in morbis, et similibus; haec quae Dominus ita recondidit apud hominem, sunt quae vocantur "reliquiae," quarum mentio plurima fit in Verbo, sed nondum alicui notum, quod illa significent; [3] homo secundum qualitatem et quantitatem reliquiarum, hoc est, boni et veri apud eum, fruitur beatitudine et felicitate in altera vita, nam ut dictum, reconditae sunt in interiore ejus homine, et tunc patent cum homo corporea et mundana reliquit; Dominus solus novit, quales et quantae hominis reliquiae sunt; homo nusquam hoc scire potest; nam hodie homo talis est ut mentiri possit bonum, cum tamen intus nihil nisi malum est; tum quoque homo apparere potest sicut malus, cum tamen intus habeat bonum; quare nusquam homini licet judicare de altero qualis 3 ejus vita spirituale est, solus enim Dominus, ut dictum, hoc novit; sed unicuique licet judicare de altero qualis est quoad vitam moralem et civilem, hoc enim societatis interest: [4] communissimum est quod illi qui opinionem captarunt, de aliquo vero fidei, de aliis judicent quod salvari nequeant nisi similiter credant ac illi, quod tamen Dominus prohibuit, Matth vii 1, 2; cum tamen ex multa experientia mihi notum factum sit quod ex omni religione salventur, modo per charitatis vitam reliquias boni (c)et apparentis veri receperint; haec sunt quae intellecta per "si inventi fuerint decem, quod non perderentur propter decem," quibus significatum, si reliquiae essent, quod salvarentur. [5] Charitatis vita es bene cogitare de alio et ei bene velle, et percipere apud se gaudium ex eo quod alii etiam salventur; at charitatis vitam non habent qui volunt quod nulli alii salventur quam qui credunt sicut ii, (m)et magi: qui indignantur quod aliter sit(n): hoc constare potest solum ex eo quod plures ex gentibus quam ex Christianis salventur; qui erunt eorum bene cogitarunt de proximo et ei bene voluerunt, melius quam qui Christiani vocantur, vera fidei in altera vita recipiunt, et prae Christianis agnoscunt Dominum; angelis enim nihil jucundius e felicius est quam instruere illos qui ex tellure in alteram vitam veniunt @1 After similibus.$ @2 aut.$ @3 quae.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2285
#2285 Quod "non perdam propter decem" significet quod salvabuntur, constat ex serie rerum in sensu interno, ita absque explicatione.
Arcana Coelestia 2 Passage 2286
#2286 Vers. 33. Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ac Abraham; et Abraham reversus ad locum suum. "Et ivit Jehovah quando absolvit loqui ad Abrahamum" significat quod hic status perceptionis in quo fuit Dominus, tunc absolverit talis esse: "et Abraham reversus ad locum suum" significat quod Dominus in statum in quo fuit antequam haec percepit, rediret.
Arcana Coelestia 2 Passage 2287
#2287 Quod "ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum significet quod hic status perceptionis in quo fuit Dominus, tunc absolverit talis esse, constat ex significatione "loqui" et ex repraesentatione "Abrahami"; "loqui" in sensu interno significat cogitare, ut ostensum supra n. (x)2271, hic autem percipere quia praedicatur de Jehovah quod "absolverit loqui ad Abrahamum"; cogitatio enim fuit ex perceptione, ut prius dictum, et perceptio ex Interno Domini quod fuit Jehovah: "Abrahamus" autem repraesentat in hoc capite Dominum in statu humano, ut saepius supra dictum, inde constare potest [quod] per quod "ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum" nihil aliud in sensu interno significetur quam quod ille status perceptionis in quo fuit Dominus, tunc absolverit esse. (m)Causa cur in hoc capite tam multum in sensu interno agatur de perceptione et cogitatione Domini, videatur supra n. 2249.(n)
Arcana Coelestia 2 Passage 2288
#2288 Quod "Abraham reversus ad locum suum" significet quod Dominus in statum in quo fuit antequam haec percepit, rediret, constat ex repraesentatione "Abrahami" in hoc capite quod sit Dominus in statu humano, et ex significatione "loci" quod sit status, de qua in Parte Prima n. 1273, 1378; ita hic "reverti ad locum suum" in sensu interno est redire ad statum in quo prius fuit. Quod bini "status fuerint" Domino cum vixit in mundo, nempe status humiliationis et status glorificationis, prius dictum et ostensum est; status humiliationis Ipsius fuit cum in humano, quod traxit hereditario a 1 matre; status glorificationis cum in Divino, quod habuit a Jehovah Patre Ipsius; illum statum, nempe humanum "a matre, prorsus exuit Dominus, et induit Humanum Divinum cum transivit e mundo, et rediit ad Ipsum Divinum in quo fuit ab aeterno, Joh. xvii 5, una cum Humano Divino facto, ex quo utroque est Sanctum 2 quod universum caelum implet: ita ex Divino Ipso, Humano Divino 3 per Sanctum procedens regit universum. @1 ex.$ @2 i Procedens.$ @3 T i et, and translators have accepted this insertion, but neither A nor I has it, nor is it needed if Humano Divino be regarded as an impersonal instrumental ablative. A had at first ita ex Divino Ipso, Humano Divino et Procedente regit universum. The amended form is far more exclusive.$ De Statu Infantum in altera vita 1 @1 A had for title (I) De Statu Infantum post mortem; tum de statu Innocentiae et Pacis, et de choris in altera vita; this was altered to (2) De Statu Infantum post mortem, cum aliquibus de statu Innocentiae.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2289
#2289 Pro certo scire datum quod omnes infantes qui moriuntur in universo terrarum orbe, a Domino resuscitentur, et in caelum auferantur, et ibi apud angelos qui curam eorum habent, educentur ac instruantur, tum sicut [in] intelligentia et sapientia proficiunt, adolescant: exinde constare potest quam immensum sit caelum Domini solum ex infantibus; nam omnes illi instruuntur in veris fidei et bonis amoris mutui, et fiunt angeli.
Arcana Coelestia 2 Passage 2290
#2290 Qui nihil de statu vitae post mortem sciunt, opinari possunt quod infantes, ilico dum in alteram vitam veniunt, in intelligentia et sapientia angelica sint; sed quod aliter se habeat, per multam experientiam instructus sum; qui non diu post nativitatem obeunt, sunt infantili mente paene sicut 1 in terra nec quicquam plus sciunt, modo enim secum habent facultatem sciendi, ex 2 hac intelligendi, et ex hac sapiendi, quae facultas perfectior est quia non in corpore sunt sed sunt spiritus: quod tales sint cum primum in caelum veniunt, non modo mihi dictum est sed etiam ostensum; aliquibus enim vicibus, ex Divina Domini Misericordia, ad me infantes in choris missi sunt, et concessum quoque praelegere illis Orationem Domini, et simul tunc datum percipere quomodo angeli in quorum consortio fuerunt, in teneras et novitias illorum ideas sensum rerum quae in Oratione Domini, insinuarent, et illas quantum recipere potuerunt, implere; et dein quomodo illis data copia cogitandi similia sicut ex se. @1 sunt.$ @2 i et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2291
#2291 Qualis illorum tener intellectus sit, etiam ostensum mihi cum ego Orationem Domini orarem, et illi tunc in ideas cogitationis meae ex suo intellectuali influerent, quod tam tenerum fuit ut vix illis aliquid praeter sensum verborum; sed usque quod ideae eorum in illa teneritudine essent apertiles usque ad Dominum, hoc est, usque a Domino; nam Dominus in infantum ideas praeprimis ab intimis influit; nihil enim adhuc illorum ideas clausit sicut apud adultos, nulla principia falsi ad intelligendum verum, nec vita mali ad recipiendum bonum, et sic ad sapiendum.
Arcana Coelestia 2 Passage 2292
#2292 Ex his constare potest quod infantes non ilico post mortem in statum angelicum veniant sed quod per cognitiones boni et veri successive introducantur, et hoc secundum omnem ordinem caelestem; nam omnium minima eorum indolis ibi exquisitissime percipiuntur, et secundum omnia et singula momenta eorum inclinationis aguntur ad recipiendum vera boni et bona veri, et hoc sub continuo Domini auspicio.
Arcana Coelestia 2 Passage 2293
#2293 Imprimis initiantur jugiter in id quod non alium Patrem sciant, et dein agnoscant, quam solum Dominum, et quod ab Ipso vitam habeant; nam quod vitae sint, nempe vere humanae et angelicae, est ab intelligentia veri, et sapientia boni, quam unice habent 1 a Domino: inde est quod non sciant aliter quam quod nati sint in caelo. @1 i in caelo.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2294
#2294 Pluries cum infantes apud me fuerunt in choris, cum adhuc prorsus infantiles essent, auditi sunt sicut tenerum inordinatum 4, sic ut nondum sicut unum agerent quemadmodum dein cum adultiores facti; et quod miratus, spiritus apud me 2 non potuerunt se retinere quin eos ducerent, nempe ad cogitandum et ad loquendum 3; innata est spiritibus talis cupido; sed observatum toties quod infantes repugnarent, non volentes ita cogitare nec ita loqui; renuentiam et repugnantiam cum quadam specie indignationis saepius appercepi; cumque illis datum esset aliquid copiae loquendi, dicebant modo quod (t)non ita" sit; instructus sum quod talis sit infantum tentatio in altera vita ut adsuescant et inaugurentur non solum ad resistendum falso et malo, sed etiam ut non ab alio cogitent, loquantur et agant, ita non ab alio patiantur se duci quam a solo Domino. @1 i quoddam.$ @2 qui tunc aderant.$ @3 i ex se.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2295
#2295 Quando infantes non in illo statu sunt, sed in interiore sphaera, nempe angelica, tunc nihil usquam infestari possunt a spiritibus, immo tametsi in medio (c)eorum. Quandoque etiam infantes qui in altera vita sunt, a Domino mittuntur ad infantes in terra, tametsi infans in terra id prorsus nescit; his quam maxime delectantur.
Arcana Coelestia 2 Passage 2296
#2296 Quomodo omnia illis insinuantur per jucunda et amoena quae genio eorum conveniunt, mihi etiam ostensum est; datum enim videre infantes decoratissime amictos, circum pectus sertis florum ex amoenissimis et caelestibus coloribus splendescentium, et praeterea circum tenera eorum brachia: quondam etiam videre datum infantes cum virginibus eorum educatricibus in horto paradisiaco, non ita ex arboribus sed ex transtris quasi laureis, et sic porticibus, ornatissimo cum viis adituum versus interiora; et ipsos infantes similiter tunc amictos, et cum intrabant, floretum supra introitum laetissime exsplendescebat; inde quales illis deliciae, constare potest, tum 1 quod per amoena et jucunda" introducantur in bona innocentiae et charitatis, quae jucundis illis et amoenis jugiter a Domino insinuantur. @1 et quomodo per jucunda et amoena.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2297
#2297 Praeterea infantes sicut perficiuntur, etiam circumdantur atmosphaeris secundum statum perfectionis eorum; quod atmosphaerae in altera vita dentur innumerabili varietate et ineffabili pulchritudine, ab experientia videatur in Parte Prima n. 1621; illis imprimis sistantur atmosphaerae sicut ludentium infantum in minimis inconspicuis, sed perceptibilibus modo intima idea, formis, ex quibus ideam capiunt illam caelestem, quod omnia et singula circum eos vivant, et quod sint in vita Domini quae intima eorum afficit felicitate.
Arcana Coelestia 2 Passage 2298
#2298 Ostensum mihi per modum communicationis in altera vita familiarem, quales infantum ideae sunt, cum vident aliqua objecta, erant sicut omnia et singula viverent; sic ut in cogitationis 1 suae ideis singulis haberent vitam: et perceptum, quod similes fere ideae sint infantibus in tellure cum in suis lusoriis sunt; nam nondum iis reflexio qualis adultis, quid inanimatum. @1 eorum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2299
#2299 Instruuntur infantes imprimis per repraesentativa geniis eorum adaequata, quae quam pulchra et simul sapientia ab interiore plena sint, nusquam aliquis credere potest; ita illis insinuatur per gradus intelligentia quae suam animam trahit a bono: unum solum repraesentativum quod videre datum, licet hic referre, ex quo concludi potest ad reliqua; repraesentabant Dominum e sepulcro ascendentem, (c)et simul Humani; Ipsius unitionem cum Divino quod fiebat modo tam sapiente ut excederet omnem sapientiam humanam et simul (o)modo innocente infantili; sistebant etiam" ideam sepulcri, sed non simul ideam Domini nisi ita remote ut vix perciperetur quod Dominus nisi quasi e longinquo, ex causa quia ideae sepulcri inest aliquid funeris, quod si removebant; postea admittebant prudentissime in sepulcrum quoddam atmosphaericum apparens usque ut tenue aqueum, quo significabant, etiam per remotionem decentem, vitam spiritualem in baptismo: postea vidi repraesentari ab iis Domini descensum ad vinctos et ascensum cum vinctis in caelum, et hoc incomparabili prudentia et pietate; et quod infantile erat, cur repraesentarent Dominum apud vinctos in inferiore terra, funiculos fere inconspicuos, molliusculos et tenerrimos demittebant quibus Dominum allevarent in ascensu, semper in sancto timore ne quicquam in repraesentativo attingeret aliquid in quo non spirituale caeleste: praeter alia repraesentativa, in quibus sunt, et per quae in 1 cognitiones veri et affectiones boni, sicut per ludos infantum animis conformes, perducuntur. @1 ad.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2300
#2300 Praeterea sunt infantes diverso genio (c)et diversa indole, et hoc e hereditario quod trahunt a parentibus et per successionem ab avis et atavis; actuale enim parentum assuetudine confirmatum induit naturam, et implantat: hereditario infantibus, inde (c)illorum inclinationes diversae.
Arcana Coelestia 2 Passage 2301
#2301 In genere sunt infantes genio vel caelesti vel spirituali; qui genio caelesti sunt, probe dignoscuntur ab illis qui genio spirituali; illi molliuscule cogitant, loquuntur et agunt, sic ut vix quidquam 1 appareat nisi fluens (o)quid ex amore boni 2 in Dominum et erga infantes alios, hi autem non ita molliter, sed quoddam quasi alatum 3 vibratile se manifestat in singulis (c)illorum; tum etiam patet ab indignatione eorum; praeter alia; ita unusquisque infans ab alio quocumque diversae 4 indolis est, et quisque secundum indolem educatur. @1 quicquam aliquid.$ @2 perhaps this should be bono amoris.$ @3 allatum T.$ @4 distinctae.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2302
#2302 Sunt certae et plures societates angelorum quae curam habent infantum; imprimis sunt ex sexu feminino, quae in vita corporis earum 1 tenerrime amarunt infantes: infantes qui probiores aliis (o)sunt, certo more offerunt Domino. @1 eorum I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2303
#2303 Spiritus angelici qui (t)superne antrorsum, mecum locuti loquela angelica, non distincta in voces, dicentes quod status eorum esset status tranquillitatis pacis, et quod apud eos essent quoque infantes, et quod ab eorum consortio perciperent beatitudinem; erant quoque illi spiritus ex sexu feminino. Locuti porro de infantibus in tellure, quod apud eos statim post nativitate" sint angeli e caelo innocentiae; succedente aetate angeli e caelo tranquillitatis pacis; postea qui e societatibus charitatis; et dein, sicut innocentia et charitas apud infantes liberos decrescit, alii angeli; et tandem cum adultiores fiunt et intrant in vitam a charitate alienam, quod (t)quidem angeli adsint sed remotius, et hoc secundum fines vitae quos angeli imprimis regunt, bonos jugiter insinuando et malos avertendo; at 1 quantum hoc possunt aut non possunt, [tantum] propius aut remotius influunt. @1 et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2304
#2304. Multi autumare possunt quod infantes maneant infantes in altera vita et quod sint sicut infantes inter angelos; qui in ignorantia sunt quid angelus, in opinione illa potuerint confirmari a simulacris hic et ibi in templis, ac alibi, ubi infantes ut angeli 1 exhibentur; sed res se prorsus aliter habet; intelligentia et sapientia facit angelum, quam quamdiu infantes nondum habent, sunt quidem apud angelos sed non sunt angeli; cum vero intelligentes et sapientes facti sunt, tunc primum fiunt angeli; immo quod miratus, tunc non 2 apparent sicut infantes sed sicut adulti, nam tunc non amplius infantili genio sunt, sed angelico adultiore; intelligentia et sapientia hoc secum habet, nam quod intellectus et judicium et inde vita faciant ut quisque appareat sibi et aliis sicut adultus, cuivis constare potest. Quod ita sit, non solum ab angelis informatus sum, sed etiam cum quodam locutus qui infans mortuus (o)est, et dein usque ut adultus apparuit; idem quoque locutus est" cum fratre suo qui in adulta aetate decessit, et hoc 3 ex tanto amore fraterno mutuo ut frater nequaquam potuisset resistere quin lacrimaret, dicens quod non aliud perceperit quam quod ipse amor esset qui loqueretur; praeter alia exempla quae memorare non opus. @1 HH 340 alters to angeli ut infantes.$ @2 i amplius.$ @3 i cum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2305
#2305 Quidam sunt, qui autumant innocentiam (t)idem esse cum infantia, ex causa quia Dominus de infantibus dixit, quod talium sit caelum, et qui non fiunt sicut infantes, [quod] non possint intrare in regnum caelorum; sed qui ita autumant, non sciunt internum sensum Verbi, et sic quid per infantiam intelligitur; per "infantiam" intelligitur innocentia intelligentiae et sapientiae, quae talis est ut agnoscant se a Domino solum vitam habere, et Dominum esse unicum eorum Patrem, nam quod homo sit homo, est ab intelligentia veri et sapientia boni, quam unice habent a Domino; ipsa Innocentia, quae 1 vocatur in Verbo infantia, nusquam est et habitat qusm in sapientia, usque adeo ut quo sapientior quis est, eo sit innocentior; quare Dominus est Ipsa Innocentia quia Ipsa Sapientia. @1 The remainder to end of 2309 is missing in A.$
Arcana Coelestia 2 Passage 2306
#2306 Quod infantum innocentiam attinet, illa quia absque intelligentia et sapientia adhuc, est modo planum quoddam ad recipienduan genuinam innocentiam, quam recipiunt secundum gradus prout sapientes fiunt. Repraesentatum est mihi qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur, sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur: et postea repraesentatum qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum, et nudum; ipsi enim innocentes qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per "nuditatem quam non pudent," ut legitur de primo homine et ejus uxore in paradiso. Verbo, quo sapientiores angeli, eo innocentiores, et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes; inde est quod innocentia Verbo significetur per infantiam: sed de innocentiae statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 2 Passage 2307
#2307 Locutus cum angelis de infantibus, num puri sint a malis, quia illis nullum actuale malum sicut adultis; sed dictum mihi quod illi aeque malo sint, immo quod illi quoque nihil nisi malum sint, sed quod ii, sic" omnes angeli, detineantur a malo et teneantur in bono a Domino usque adeo ut appareat iis sicut in bono ex se sint; quare etiam infantes postquam adulti facti in caelo, ne in falsa opinione de se sint quod bonum apud eos sit ex iis et non ex Domino, remittuntur quandoque in mala sua quae hereditario acceperunt, et in illis relinquuntur usque dum sciunt, agnoscunt et credunt quod ita se habeat. Quidam etiam qui infans mortuus, sed qui adolevit in caelo in simili opinione fuit, quare in vitam malorum sibi innatam remissus, et tunc percipere mihi datum ex sphaera ejus quod animum haberet imperandi aliis et quod lasciva pro nihilo aestimaret, quae fuerunt mala ei hereditario ex parentibus; at postquam agnovit quod talis esset, tunc iterum receptus inter angelos inter quos prius fuit.
Arcana Coelestia 2 Passage 2308
#2308 Nusquam aliquis in altera vita luit poenam propter malum hereditarium quia ejus non est, ita non in culpa quod talis sit, sed propter malum actuale quod ipsius est, ita quoque quantum ex malo hereditario per actualem vitam sibi appropriavit, ut prius n. 966 dictum est: quod infantes adulti facti remittantur in statim mali sui hereditarii, non est ideo ut poenam luant sed ut sciant quod ex se non nisi malum sint, et quod ab inferno quod apud eo ex misericordia Domini in caelum auferantur, et quod in caelo non sint ex merito sui sed ex Domino; et sic ne ex bono quod apud eos, se coram aliis jactent; nam hoc est contra bonum amoris mutui, sicut est contra verum fidei.
Arcana Coelestia 2 Passage 2309
#2309 Ex his quae allata, constare potest qualis est educatio infantum in caelo, nempe quod per intelligentiam veri et sapientiam boni introducantur in vitam angelicam, quae est amor in Dominum et amor mutuus in quibus est innocentia: sed quam contraria sit educatio infantum in terra apud plures, constare potuit ab unico hoc exemplo. Eram in platea urbis magnae et vidi puerulos inter se dimicantes; affluebat turba quae hoc multa voluptate aspectabat; et instructus quod ipsi parentes excitent puerulos liberos ad tales pugnas. Spiritus boni et angeli qui illa per oculos meos videbant, illa ita aversabantur ut horrorem perciperem, et maxime ex eo quod parentes eos a talia incitent; dicentes quod sic in prima aetate exstinguant omnem amorem mutuum et omnem innocentiam quae infantibus a Domino, et illos in odia et vindictas initient; consequenter quod liberos suos suo studio ex caelo excludant ubi nihil nisi amor mutuus: caveant itaque a talibus parentes qui infantibus suis bonum volunt. Ad finem capitis praecedentis xvii Gen. agitur de "ultimo Judicio," ad finem hujus capitis xviii Gen. de statu infantum in altera vita, utrumque ab experientia illorum, quae visa et audita sunt in mundo spirituum et caelo angelorum. |
|