URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS
CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

Arcana Coelestia 2

Passage 1984

#1984 Pauci possunt credere quod in Vcrbo sit sensus internus qui prorsus non elucet ex littera, et hoc quia tam remotus est a sensu litterae, ut 1 quasi distet sicut caelum a terra; sed quod sensus litterae in 2 se talia contineat, et quod sit repraesentativus et significativus arcanorum quae nemo videt quam Dominus et angeli a Domino, constat ab illis quae in Parte Prima passim dicta sunt: se habet sensus litterae ad sensum internum sicut hominis corpus ad ejus animam; homo dum in corpore est et ex corporeis cogitat, paene nescit aliquid de anima, nam corporis functiones aliae sunt quam animae, adeo ut si functiones animae detegerentur, non agnoscerentur quod tales; ita se habet quoque cum internis Verbi; in internis ejus est anima, hoc est, vita illius; haec, nempe interna, nihil aliud spectant quam Dominum, Ipsius Regnum, Ecclesiam, et illa quae Ipsius Regni et Ecclesiae sunt apud hominem; quae cum spectantur, est Verbum Domini, nam tunc est ipsa vita in illis; quod ita se habeat, multis confirmatum est in Parte Prima; et pro certo scire datum 3; nusquam enim aliquae ideae de corporeis et mundanis transire possunt ad angelos, sed exuuntur illae et prorsus removentur in primo limine cum abeunt ab homine, ut 4 ab ipsa experientia videri potest in Parte Prima, n. 1769-1772 incl.; et quomodo mutantur n. 1872-1876: [2] Hoc quoque satis constare potest ex perplurimis in Verbo, quae nusquam intelligibilia sunt in sensu litterae, quae nisi illis anima seu vita talis inesset, non agnoscerentur pro Verbe Domini, nec ulli qui non ab infantia imbuit quod crederet Verbum esse inspiratum et sic sanctum, apparerent ut Divina. Quis ex sensu litterae sciret quod significant illa quae Jacobus locutus ad filios suos ante mortem, Gen. xlix? Quod Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum, vers. 17. Quod Gadem turma depraedabitur [eum,] ille depraedabitur calcaneum, vers. 19. Quod Naphtali [sit] cerva dimissa, dans sermones elegantiae, vers. 21. Quod Jehudah ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae: lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus 5 prae lacte, vers. 11, 12. Similiter in perplurimis locis apud Prophetas; at quid haec significant, nusquam patet nisi in 6 sensu interno, in quo omnia et singula pulcherrimo ordine cohaerent. [3] Similiter quae Dominus dixit de ultimis temporibus apud Matthaeum, In consummatione saeculi, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam; et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, xxiv 29, 30; haec nusquam significant obscurationem solis et lunae, nec delapsum stellarum de caelo, nec planctum tribuum, sed charitatem et fidem, quae in sensu interno sunt "sol" et "luna", et [ita] obscurabuntur; tum 7 cognitiones boni et veri, quae sunt "stellae", et hic vocantur "virtutes caelorum" quae ita decident et evanescent; et quod omnia fidei, quae sunt "tribus terrae" ut quoque ostensum est in Parte Prima n. 31, 32, 1053, 1529-1531, 1808. Ex his paucis nunc constare potest quid sensus internus Verbi, tum quod remotus et aliquibus in locis remotissimus sit a sensu litterae: sed usque sensus litterae repraesentat vera, et sistit apparentias veri, in quibus homo esse potest dum non in luce veri. @1 et.$ @2 i Verbi.$ @3 mihi.$ @4 i et mutantur in ideas caelestes et spirituales, ita in tales quae sunt sensu interni.$ @5 dentes.$ @6 a.$ @7 et.$ CAPUT XVII 1. ET fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum, et apparuit JEHOVAH 1 ad Abramum, et dixit ad illum, Ego DEUS 1 Shaddai, ambula tibi coram me, et esto integer. @1 In A there are no double underlinings to denote caps. in this chapter.$ 2. Et dabo foedus Meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde 1 valde. @1 i et.$ 3. Et cecidit Abram super facies suas; et locutus est cum illo DEUS, dicendo, 4. Ego, ecce foedus Meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium. 5. Et non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te. 6. Et fructificabo temet in valde valde, et dabo te in gentes; et reges ex te exibunt. 7. Et erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te in generationes illorum, in foedus aeternum, ad esse tibi in DEUM, et semini tuo post te. 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in DEUM. 9. Et dixit DEUS ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum. 10. Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum. 11. Et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos. 12. Et filius octo dierum circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. 13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui, et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum. 14. Et praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui, et excidetur anima illa ex populis suis, foedus Meum irritum fecit. 15. Et dixit DEUS ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius. 16. Et benedicam (c)illi, et etiam dabo ex illa tibi filium; et benedicam (c)illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt. 17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum pariet? 18. Et dixit Abraham ad DEUM, Utinam Jishmael vivat coram Te. 19. Et dixit DEUS, Vere Sarah uxor tua pariens tibi filium, et vocabis nomen illius Jishak, et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum semini illius post illum. 20. Et quoad Jishmaelem audivi te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde; duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. 21. Et foedus Meum erigam cum Jishako, quem pariet tibi Sarah, ad statum tempus hoc in anno sequente. 22. Et absolvit ad loquendum cum illo, et ascendit DEUS desuper Abrahamo. 23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo DEUS. 24. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui. 25. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus. 26. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus. 27. Et omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti, a filio alienigena, circumcisi sunt cum illo. CONTENTA

Arcana Coelestia 2

Passage 1985

#1985 AGITUR hic de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; ut et de conjunctione Domini per Humanam Essentiam cum genere humano.

Arcana Coelestia 2

Passage 1986

#1986 Quod Jehovah manifestatus Domino in Humano Ipsius, vers. 1. Praedicens unionem, vers. 2, 3, nempe Divini cum Humano, et Humani cum Divino, vers. 4, 5. Et quod ab Ipso omne bonum et verum, vers. 6. (t)Quod ita conjunctio fieret Divini cum humano genere per ipsum, vers. 7. Et quod regnum caeleste Ipsius foret, quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, vers. 8, 9. Sed quod homo prius removebit amores et eorum 1 foedas cupiditates, ac ita purificabitur, hoc est quod repraesentatum est 2 et significatur per circumcisionem, vers. 10, 11. Ita conjunctio fieret, tam cum illis qui intra Ecclesiam quam cum illis qui extra, vers. 12. Quod omnino purificatio praecedet, aliter nulla conjunctio sed damnatio; et quod conjunctio usque non existere possit nisi in impuro hominis, vers. 13, 14. Praedicitur Humanae Essentiae unio cum Divina seu veri cum bono, vers. 15-17. Tum conjunctio cum illis qui in veris fidei, nempe sicut cum illis qui ab Ecclesia caelesti, ita cum illis qui ab Ecclesia spirituali, vers. 18, 19. Et quod hi quoque imbuerentur bonis fidei, vers. 20. Conclusio, quod haec per unionem Essentiae Humanae cum Divina in Domino, vers. 21. Finis praedictionis, vers. 22. Quod ita fieret et ita factum sit, vers. 23-27. @1 spurcos: et ejus.$ @2 repraesentatur.$ SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 2

Passage 1987

#1987 Vers. 1. Et fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum, et apparuit Jehovah ad Abraham, et dixit ad illum, Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer. "Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum" significat tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; "Abram" significat Dominum in illo statu et in illa aetate: "et apparuit Jehovah ad Abramum" significat manifestationem: "et dixit ad illum" significat perceptionem: "Ego Deus Shaddai" significat nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus: "ambula tibi coram Me" significat verum fidei: "et esto integer" significat bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 1988

#1988. "Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum": quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione "novem" cum praecedunt ante decem, seu quod idem, "nonaginta novem" ante centum; nam Abram cum ei natus Isacus, erat aetate centum annorum. Qualis sensus internus Verbi est, constare imprimis potest a numeris sicut "nominibus; numeri quicumque sunt, in Verbo significant res, sicut etiam nomina, nam nihil usquam in Verbo est in quo non Divinum (o)est, seu quod non internum sensum habet; qui quam remotus sit a sensu litterae, cumprimis inde patet; nomina enim et numeri in caelo nusquam attenduntur, sed illa quae per nomina et numeros significantur; sicut pro exemplo, quoties numerus "septem" occurrit, ilico loco septem, sanctum obvenit angelis, nam "septem" significant sanctum ex eo quod caelestis homo sit septimus dies seu sabbatum, ita quies Domini, n. 84-87, 395, 433, 716, 881 similiter se habet cum reliquis numeris, sicut cum "duodecim," quoties duodecim occurrunt, obvenit angelis idea omnium quae sunt fidei, ex causa quia duodecim tribus [Israelis] illa significabant, n. 577 quod numeri significent res in Verbo, in Parte Prima ostensum videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893. [2] Similiter se habet cum numero "nonaginta 1 novem," qui quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione "centum annorum," quos habuit Abram cum ei natus [est] Isacus, per quem repraesentatur et significatur Rationalis Homo Domini qui conjunctus Interno Ipsius, hoc est, Divino; "centum" significant (t)idem in Verbo" quod decem, quia (c)ille numerus compositus est a decem in decem multiplicatis, et "decem" significant reliquias, quod in Parte Prima ostensum, n. 576; quid reliquiae apud hominem, videatur n. 468, 530, 561, 660, 1050, et quid reliquiae apud Dominum, n. 1906. Arcana haec non ulterius possunt exponi, sed quisque concludere potest, dum prius sibi notum fecerit quid sunt reliquiae; hodie enim quid sunt, ignoratur: modo hoc sciatur quod reliquiae apud Dominum significent Divina Bona quae Ipse sibi propria potentia comparavit, per quae Humanum Essentiam univit Divinae: [3] ex his constare potest quid significatur per "nonaginta novem," quae quia praecedunt centum, significant tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; per "Ismaelem" repraesentatum est primum rationale apud Dominum, quod quale fuit, ostensum satis superque in capite praecedente xvi; at per "Isacum" repraesentatur Rationale Domini Divinum, ut in 2 sequentibus constabit. Quod Abram tam diu moratus in terra Canaane, nunc viginti quattuor annis, decem annis antequam natus Ismael, et postea tredecim annis, et nondum ex Sarai uxore habuit filium, sed quod tunc primum promissio facta de filio cum 3 nonaginta novem annorum esset, [et quod filius nasceretur cum esset centum annorum,] quisque videre potest quod arcanum involvat; arcanum erat quod repraesentaret per illa unionem Divinae Essentiae Domini cum Ipsius Humana, et quidem Ipsius Interni Hominis, Qui Jehovah, cum Ipsius Rationali. @1 et.$ @2 a.$ @3 i ex Sarai.$

Arcana Coelestia 2

Passage 1989

#1989 "Abram": quod significet Dominum in illo statu et in illa aetate, constat ex illis quae prius de Abramo dicta sunt: Abram in sensu interno repraesentat Dominum, nam alius Abram cum nominatur in Verbo, in caelo non intelligitur: quid Abram, quidem illi qui intra Ecclesiam nati sunt et audiverunt ex Verbo de illo, cum veniunt in alteram vitam, norunt, sed quia est sicut alius, nec quicquam auxilii eis ferre potest, non amplius curant; et informantur quod per "Abramum" in Verbo nullus alius intellectus sit quam Dominus; angeli vero qui in caelestibus ideis sunt, et non illas figunt in aliquo 1 homine, prorsus ignorant Abramum, quare dum legitur ab homine Verbum et nominatur Abram, non alium quam Dominum percipiunt, et ad haec verba, Dominum in illo statu et in illa aetate, nam hic Jehovah loquitur cum Abramo, hoc est, cum Domino. @1 quodam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 1990

#1990 "Apparuit Jehovah Abramo": quod significet manifestationem, constat absque explicatione, nam, ut dictum, per "Abramum" repraesentatur 1 Dominus. Nullus hominum in universo terrarum orbe, vidit Jehovam, Patrem Domini, sed Dominus solus, sicut Ipse dixit apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sinu Patris, ille exposuit, i 18: apud eundem Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: et iterum apud eundem, Non quod Patrem vident quis, nisi qui apud Patrem, hic vidit Patrem, vi 46. [2] Ipsum Infinitum quod supra omnes caelos, et super 2 intima apud hominem, non manifestari potest nisi per Divinum Humanum, quod solum apud Dominum; communicatio Infiniti cum finitis nusquam dabilis est aliunde; quae quoque causa est cum Jehovah apparuit Antiquissimae Ecclesiae hominibus, et postmodum Antiquae Ecclesia" quae post diluvium, tum dein Abrahamo et prophetis, quod manifestatus illis sicut homo, Qui quod fuerit Dominus, Ipse aperte docet apud Johannem, Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit, et gavisus est:... amen, amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 56, 58; praeter apud Prophetas, ut apud Danielem, cui visus ut "filius hominis," vii 13. [3] Inde constare potest quod Infinitum Esse quod est Jehovah, nusquam manifestari potuit homini nisi per Humanum Essentiam ita nisi per Dominum; ac ita quod nulli manifestatum sit quam soti Domino: ut quoque adesse et conjungi potuisset homini, postquam se homo a Divino prorsus removit et foedi s cupiditatibus et sic meris corporeis et terrestribus [se] immersit, ipsam Humanam Essentiam actualiter per nativitatem assumpsit, ut sic Infinitum Divinum, homini tam remoto usque 3 adjungere posset, alioquin periissent morte 4 damnatorum in aeternum. Reliqua arcana de manifestatione Jehovae in Humano Domini, quando in statu humiliationis fuit 5, antequam Essentiam Humanam plene univit Divinae et Ipsam glorificavit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, quantum ad captum, exponentur. @1 i et significatur.$ @2 supra.$ @3 i per ipsum Humanum.$ @4 i; nam removeri et abalienari a Divino est perire. An interesting deletion follows, viz., non quod usquam homo interire possit et non vivere post mortem, sed in interno esse, hoc est, damari.$ @5 i hoc est.$

Arcana Coelestia 2

Passage 1991

#1991 "Dixit ad illum": quod significet perceptionem, constat ex perceptione Domini quae fuit a Jehovah, de qua prius n. 1919; et quod "dicere Jehovah" seu "Deus," in interno sensu significet percipere, n. 1602, 1791, 1815, 1819, 1822.

Arcana Coelestia 2

Passage 1992

#1992 "Ego Deus Shaddai": quod significet nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus, constat ex illis quae in Verbo de Abramo et de domo patris ejus, quod alios deos adoraverint. In Syria, unde Abram, Ecclesiae Antiquae reliquiae manserunt, et ibi plures familiae retinuerunt cultum, ut constat ex Ebero qui inde, unde gens Hebraea, et similiter retinuerunt nomen Jehovae, ut patet 1 ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 1343, et ex Bileamo qui etiam ex Syria, et sacrificia obtulit, et Jehovam Deum suum appellavit; quod e Syria, Num. xxiii 7; quod sacrificia obtulit, Num. xxii 39, 40; xxiii 1-3, 14, 29; quod Jehovam Deum suum appellavit, Num. xxii 8, 13, 18, 31; xxiii 8, 12, 16. [2] Domus vero Terahi patris Abrami et Nahoris non ita; illa ibi inter familias gentium erat quae non solum perdiderunt nomen Jehovae sed etiam serviverunt aliis diis, et pro Jehovah coluerunt Shaddai, quem suum deum appellarunt; quod perdiderint nomen Jehovae, constat ab illi: quae allata sunt in Parte Prima n. 1343; et quod serviverint aliis diis aperte dicitur apud Joshuam, Dixit Joshua ad omnem populum; Sic dixit Jehovah Deus Israelis, Trans fluvium habitarunt patres vestri a saeculo, Terahus Pater Abrahami et pater Nahoris, et serviverunt diis aliis:... nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri trans fluvium et in Aegypto, et servite Jehovae: et si malum in oculis vestris servire Jehovae, eligite vobis hodie cui serviatis, sive diis quibus serviverunt patre vestri qui trans fluvium, sive diis Emoraeis, xxiv 2, 14, 15; quod etiam" Nahor frater Abrami, et gens ex illo serviverit aliis diis: constat quoque ex Labane Syro, qui fuit in urbe Nahoris, et coluit imagines seu teraphim, quas abstulit Rachel, Gen. xxiv 10; xxxi 19: (x)30, 32, 34; videantur quae de illis in Parte Prima n. 1356; quod pro Jehovah coluerint Shaddai, quem suum deum appellarunt, manifeste dicitur apud Mosen, Ego Jehovah apparui Abrahamo, Isaco et Jacobo, in deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi (x)2, 3 [3] Ex his constare potest, qualis fuit Abram in juventute sua, quod nempe sicut alii gentiles idololatra et quod adhuc dum in terra Canaane fuit, non ex animo suo rejecerit deum Shaddai, quare hic dicitur, Ego Deus Shaddai, quo significatur nomen dei Abrami in sensu litterae, et quod per illius nomen coram illis, nempe Abrahamo 2, Isaco et Jacobo, ut patet (c)ex loco citato, Exod. vi 3, primum repraesentatus Dominus: [4] quod Dominus primum repraesentari voluit coram illis per nomen Shaddai, causa est quia Dominus nusquam subito, minus momento, destruere vult inseminatum alicui ab infantia cultum, nam hoc foret evellere radicem et sic destruere sanctum adorationis et cultus alte implantatum, quod Dominus nusquam frangit sed flectit; sanctum cultus ab infantia irradicatum hoc secum habet quod non patiatur violentiam, sed flexionem lentam et clementem; simile fit cum gentilibus qui in vita corporis coluerunt idola, et tamen in charitate mutua vixerunt, sanctum eorum cultus, 3 quia ab infantia eorum irradicatum, in altera vita non momento tollitur sed successive; qui enim in charitate mutua vixerunt, eis implantari facile possunt bona et vera fidei, quae postea cum gaudio recipiunt; nam charitas est ipse humus: ita factum cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, quod nempe passus Dominus, ut retinerent nomen dei Shaddai, usque adeo ut diceret Se esse deum Shaddai; et hoc ex significatione ejus. [5] Interpretes Shaddai reddunt omnipotentem, alii fulminatorem; sed proprie significat tentatorem, et post tentationes benefactorem, sicut constat apud Hiobum, qui toties eum, quia in tentationibus fuit, memorat, ut ex his locis apud eum constare potest, Ecce beati, homo quem castigat Deus; et disciplinam Shaddai ne repudies, v 17: Sagittae Shaddai mecum,... terrores Dei aciem instruunt mihi, vi 4: Timorem Shaddai relinquet, vi 14: Ego ad Shaddai loquar, et disceptare cum Deo volo, xiii 3: Extendit adversus Deum manum suam, et adversus Shaddai confortat se, xv 25: Videbunt oculi illius exitium illius, et de furore Shaddai bibet, xxi 20: Shaddai non invenies eum, magnus potentia, et judicio, et magnitudine justitiae, non affliget, xxxvii 23: tum apud Joelem, Hei diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Shaddai veniet, i 15. Quod etiam constare potest ab ipsa voce Shaddai, quae significat vastationem, ita tentationem, nam tentatio est species vastationis; sed quia originem tulit a gentibus in Syria, non vocatur Elohim Shaddai, sed El Shaddai, et apud Hiobum modo Shaddai, et El seu Deus separatim nominatur. [6] Quia post tentationes solatium, etiam eidem Shaddai tribuerunt bonum quod inde, ut apud Hiobum, xxii 17, 23, 25, 26; tum intellectum veri qui etiam inde, xxxii 8; xxxiii 4; et quia (o)sic pro deo veri habitus, nam vastatio, tentatio, castigatio, et increpatio nusquam est boni sed est veri; et quia coram Abrahamo 4, Isaco, et Jacobo per eum repraesentatus Dominus, retentum fuit nomen, etiam apud Prophetas, sed ibi per Shaddai intelligitur verum, ut apud Ezechielem, Audivi vocem alarum cheruborum, tanquam vocem aquarum multarum, tanquam vocem Shaddai, cum ibant, vocem tumultus 5, tanquam vocem castrorum, i 24: apud eundem, Atrium impletum est splendore gloriae Jehovae, et vox alarum cheruborum audita est, usque ad atrium exterius, tanquam vox dei Shaddai, cum loquitur, x 4, 5; ubi "Jehovah" pro bono, "Shaddai" pro vero 6; per "alas" in Verbo similiter illa quae sunt veri, in sensu interno significantur. [7] Etiam Isacus et Jacobus deum Shaddai nominant in simili sensu, qui nempe tentat et liberat a tentatione et postea benefacit; Isacus ad filium suum Jacobum cum fugeret pro Esavo, Deus Shaddai benedicat tibi, et fructificet, et multiplicet te, Gen. xxviii 3: Jacobus ad filios suos, cum proficiscerentur in Aegyptum ad emendum frumentum, cum tantum timuerunt Josephum, Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et dimittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem, Gen. xlii 14: Jacobus, ibi Israel, benedicens Josepho, qui prae suis fratribus in tentationum malis fuit, et inde liberatus, A Deo patris tui, et juvabit te, et cum Shaddai, et benedicet tibi, Gen. xlix 25. Inde nunc est quod Dominus primum voluit repraesentari per Deum Shaddai quem Abram coluit, dicens, Ego Deus Shaddai, similiter dein coram Jacobo, Ego Deus Shaddai, fructificare et multiplicare, Gen. xxxv 11; ex causa etiam quia in praecedentibus de tentationibus, in interno sensu, actum. [8] Cultus Shaddai apud illos inde originem duxit, quod sicut apud gentem quandam, de qua, ex Divina Domini Misericordia in sequentibus, etiam apud illos qui fuerunt ab Ecclesia Antiqua saepius auditi fuerint spiritus qui increparent, tum qui dein consolarentur; spiritus qui increparunt percepti ad latus sinistrum sub brachio, angeli tunc aderant a capite qui regebant spiritus et moderabantur increpationem; et quia nihil non quod per spiritus illis dicebatur putabant Divinum esse, spiritum illum increpatorem nominabant Shaddai; et quia etiam consolabatur postea, deum Shaddai: (c)illo tempore, sicut etiam Judaei, in ea religione fuerunt, quia sensum internum Verbi non intellexerunt, quod omne malum, ita omni tentatio, a Deo, sicut omne bonum, ita omne solatium, veniret; sed quod aliter se habeat, videantur quae in Parte Prima n. 245, 592, 696, 1093, 1874, 1875. @1 constat.$ @2 Abramo.$ @3 i quod AI.$ @4 Abramo.$ @5 alarum AI, but tumultus (as Hebrew) in all other cases where quoted.$ @6 i quod increpat.$

Arcana Coelestia 2

Passage 1993

#1993 Quod "qua coram Me" significet verum fidei, constat a significatione "ambulare" quod sit vivere secundum verum fidei, de qua n. 519; tum a significatione "viae" ex qua praedicatur ambulare quod sit verum, de qua n. 627.

Arcana Coelestia 2

Passage 1994

#1994 "Et esto integer": quod significet bonum charitatis, constat a significatione "integri" quod sit facere bonum ex vero, hoc est, bonum ex conscientia veri, ita ex charitate, nam haec conscientiam facit, de qua ejus significatione videatur n. 612; at quia de Domino in sensu interno agitur, per "integrum" significatur bonum charitatis, nam ex charitate procedit bonum, adeo ut ipsum verum quod inde, sit bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 1995

#1995 Vers. 2. Et dabo foedus Meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde valde. "Dabo foedus Meum inter Me et inter te" significat unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore: "et multiplicabo te in valde valde" significat fructificationem affectionis veri in infinitum.

Arcana Coelestia 2

Passage 1996

#1996 "Dabo foedus Meum inter Me et inter te": quod significet unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio; quoties enim foedus inter Jehovam et hominem in Verbo memoratur, non aliud per foedus in sensu interno, quam conjunctio Domini cum homine, significatur; foedera toties pacta inter Jehovam et posteros Jacobi, nihil aliud repraesentarunt; quod quia confirmatum in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, superfluum foret hic iterum conceptus; Internus Homo Domini fuit Jehovah quia ab Ipso conceptus; Interior autem repraesentatur hic per "Abramum"; quare "foedus inter Me et inter te" significat unionem Interni Hominis seu Jehovae, cum Interiore, ita cum Humana Domini Essentia.

Arcana Coelestia 2

Passage 1997

#1997 "Multiplicabo te in valde valde": quod significet fructificationem affectionis veri in infinitum, constare potest a significatione "multiplicari" quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983; et quia de Domino, significat fructificationem veri ex bono in infinitum, de qua prius n. 1940. Sunt binae affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; affectio boni est facere bonum ex amore boni, affectio veri est facere bonum ex amore veri; hae binae affectiones apparent primo intuitu sicut forent eaedem, sed sunt in se distinctae, tam quoad essentiam quam quoad originem; affectio boni, seu facere bonum ex amore boni, est proprie voluntatis; sed affectio veri, seu facere bonum ex amore veri, est proprie intellectus; ita binae hae affectiones inter se distinctae sunt sicut voluntas et intellectus: affectio boni est ex amore caelesti, sed affectio veri est ex amore spirituali; affectio boni non praedicari potest nisi de homine caelesti, sed affectio veri de homine spirituali; quid caeleste et homo caelestis et quid spirituale 1 seu homo spiritualis, in Parte Prima satis ostensum est. Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium, erat in affectione boni, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, erat in affectione veri, illa enim erat Ecclesia caelestis, haec autem Ecclesia spiritualis; omnes angeli in caelis sunt distincti in caelestes et spirituales, caelestes sunt qui in affectione boni, spirituales qui in affectione veri; illis apparet Dominus ut Sol, his autem ut Luna, n. 1529-1531, 1838; hanc seu affectionem veri Dominus univit affectioni boni quae est facere bonum ex amore boni, cum Humanam Essentiam univit Divinae: inde per "multiplicari in valde valde" significatur fructificatio veri ex bono in infinitum. @1 et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 1998

#1998. Vers. 3. Et cecidit Abram super facies suas, et locutus es cum illo Deus, dicendo. "Cecidit Abram super facies suas" significat adorationem: "et locutus cum illo Deus, dicendo" significat perceptioni" gradum; "Deus" dicitur quia per Deum Shaddai quem Abramus coluit: repraesentatur Dominus; tum quia de vero agitur quod uniendum: bono.

Arcana Coelestia 2

Passage 1999

#1999 "Cecidit Abram super facies suas": quod significet adorationem, constat absque explicatione. Cadere super facies, fuit ritus adorandi Antiquissimae Ecclesiae, et inde antiquorum, ex causa quia "facies" significabat interiora, quorum humiliationis status repraesentabatur per "cadere super facies"; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica sollemne factum; adoratio vera seu humiliatio cordis prostrationem ad terram super facies coram Domino, ut gestum naturaliter inde profluentem, secum habet; in humiliatione enim cordi: est agnitio sui, quod nihil nisi spurcum sit, et simul agnitio infinitae misericordiae Domini erga tale; in quibus agnitionibus cum tenetur mens, ipsa mens versus infernum se demittit et prosternit corpus, nec se elevat priusquam a Domino elevatur; quod fit in omni ver humiliatione cum perceptione elevationis ex misericordia Domini; tali fuit humiliatio hominum Antiquissimae Ecclesiae; sed aliter se habet cum adoratione quae non ex humiliatione cordis, videatur n. 1153. [2] Quod Dominus (x)adoraverit et (x)oraverit Jehovam Patrem Suum, ex Verbo apud Evangelistas notum est, et hoc sicut Alium a Se, tametsi Jehovah in Ipso; sed status in quo tunc Dominus fuerat, status humiliationis Ipsius fuit, qui qualis fuit, in Parte Prima dictum est, nempe quod tunc in infirmo humano, quod a matre fuit 1; at quantum hoc exuit et Divinum induit, tantum in alio statu fuit qui status dicitur status glorificationis Ipsius; in priore statu adoravit Jehovam sicut Alium a Se, tametsi in Se, nam, ut dictum, Internum Ipsius fuit Jehovah; sed in hoc, nempe statu glorificationis, locutus est cum Jehovah ut cum Se, nam fuit Ipse Jehovah. [3] At quomodo haec se habent, non capi potest nisi sciatur quid internum, et quomodo internum agit in externum; et porro quomodo internum et externum inter se distincta sunt, et usque conjuncta; sed tamen hoc illustrari potest per simile, nempe per internum apud hominem et ejus influxum et operationem in externum apud cum; quod homo internum habeat, quod interius seu rationale, et quod externum, videatur prius n. 1889, 1940; internum hominis est ex quo homo est homo et per quod distinguitur a brutis animalibus; per hoc internum vivit homo post mortem et in aeternum, et per illud a Domino inter angelos potest elevari; est ipsa prima forma ex qua homo fit et est homo; per internum hoc Dominus unitur homini; ipsum caelum Domino proximum est ab internis his humanis, sed usque supra caelum intimum angelicum, quare illa sunt Ipsius Domini; (m)ita omne humanum genus est praesentissimum sub oculis Domini; distantia quae apparet in sublunari orbe, nulla est in caelo, minus supra caelum, videantur quae ab experientia n. 1275, 1277(n): [4] interna illa hominum non habent vitam in se, sed sunt formae recipientes vitae Domini; quantum nunc homo est in malo, tam actuali quam hereditario, tantum quasi separatus est ab hoc interno quod est Domini et apud Dominum, ita tantum a Domino; nam illud tametsi adjunctum est homini, et ab eo inseparabile, usque tamen homo quantum recedit a Domino, (o)tantum se quasi separat ab illo, videatur n. 1594; sed separatio non est evulsio ab illo, tunc enim homo non amplius potuisset vivere post mortem, sed est dissensus et dissidium illarum ejus facultatum quae infra sunt, hoc est, rationalis et externi ejus hominis ab illo; (x)quantum est dissensus et dissidium, tantum disjungitur, at quantum non est dissensus et dissidium, tantum conjungitur homo per internum Domino, quod fit quantum est in amore et charitate, nam amor et charitas conjungit; [5] ita se habet apud hominem. Sed Domini Internum fuit Ipse Jehovah, quoniam conceptus a Jehovah, Qui non dividi et fieri alterius potest, sicut filius 2 qui conceptus a patre homine; Divinum 3 enim sicut humanum, non dividuum est, sed unum et idem est et manet; cum hoc Interno Dominus univit Essentiam Humanam; et quia Domini Internum fuit Jehovah, non fuit forma recipiens vitae, sicut internum hominis, sed fuit ipsa vita: Ipsius quoque Humana Essentia per unitionem similiter facta est vita, quare toties Dominus dixit quod sit Vita, ut apud Johannem, Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere Vitam in Se Ipso, v 26; praeter alibi apud eundem i 4; v 21, vi 33, 35, 48; xi 25; "per "Filium" intelligitur Humana Domini Essentia"; quantum itaque Dominus in humano fuit quod hereditario accepit a matre, tantum apparuit distinctus a Jehovah, et adoravit Jehovam sicut Alium a Se; at quantum exuit hoc humanum, tantum fuit Dominus non distinctus a Jehovah sed unus cum Ipso; ille status fuit, sicut dictum, status humiliationis Domini, hic vero status glorificationis Ipsius. @1 in quod natus fuit.$ @2 filii.$ @3 So A but with Humanum. Both A and I seem ambiguous, but the contex and careful examination of A suggest that the meaning is Divinum enim non est dividuum, sicut est humanum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2000

#2000 "Et locutus cum illo Deus, dicendo": quod significet perceptionis gradum, constat ex significatione "dicere Jehovah" quod sit percipere, n. 1898, 1899; hic significat perceptionis gradum, quia in humiliationis seu adorationis statu, in quo secundum gradum ejus conjunctior et unitior Jehovae, nam humiliatio hoc secum habet; quod perceptiones sint interiores et interiores, videatur n. 1616.

Arcana Coelestia 2

Passage 2001

#2001 Quod "Deus" dicatur quia per "Deum Shaddai" quem Abramus coluit, repraesentatur Dominus, tum quia de vero agitur quod uniendum bono, patet ab illis quae prius dicta sunt: in Verbo Dominus aliquoties nominatur Jehovah, aliquoties (o)Jehovah Deus, tum Dominus (x)Jehovih, aliquoties Deus, et hoc semper ex causa arcana in sensu interno; ubi de amore seu bono agitur, deque Ecclesia caelesti: "JEHOVAH" dicitur; at vero ubi de fide seu vero, deque Ecclesia spirituali, "DEUS" dicitur; et hoc constanter, ex causa quia ipsum Esse Domini est amoris, et Esse quod inde, est fidei, n. 709, 732; hic ideo Deus, quia de vero agitur, quod uniendum bono; altera causa hic est quod Dominus voluit repraesentari per deum Shaddai, quem Abramus coluit, quare nomen Deus 1 retinetur in sequentibus, nam in hoc capite modo semel nominatur Jehovah, et 2 aliquoties Deus, ut in vers. 7, 8, 15, 18, 19, 22, 23. @1 Dei.$ @2 at.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2002

#2002 Vers. 4. Ego, ecce foedus Meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium. "Ego, ecce foedus Meum cum te" significat Divinae Essentiae unionem cum Humana: "et eris in patrem multitudinis gentium" significat Humanae Essentiae unionem cum Divina; "pater" significat quod ab Ipso; "multitudo" significat verum; "gentium" significat inde bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2003

#2003 "Ego, ecce foedus Meum cum te": quod significet Divinae Essentiae unionem cum Humana, constat a significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038; hic quod sit unio Divinae Essentiae cum Humana, patet inde et a sensu interno praecedentium, ita ab ipsis verbis quod "foedus Meum cum te."

Arcana Coelestia 2

Passage 2004

#2004 "Et eris in patrem multitudinis gentium": quod significet Humanae Essentiae unionem cum Divina, non ita constare potest (c)ab explicatione singularum vocum in sensu interno, nisi spectentur communi quadam idea, qua sistitur hic sensus; sensus internus aliquoties talis est: qui cum talis, dici potest universalior quia remotior; ab explicatione singularum vocum, hic proximus sensus resultat quod a Domino omne verum et omne bonum, nam, ut dicetur infra, "pater" significat ab Ipso, hoc est, a Domino, "multitudo" verum, et "gentium" inde bonum; at haec, nempe vera et bona, quia sunt per quae Dominus univit Humanam Essentiam Divinae, sensus ille universalior et remotior, inde exsurgit 1; angeli ita percipiunt haec verba; et simul tunc reciprocam unionem, nempe Essentiae Divinae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; nam ut dictum "Ego foedus Meum cum te" significat Essentiae Divinae unionem cum Humana, haec inde, Essentiae Humanae cum Divina. [2] Quod unitio reciproce facta sit, est arcanum quod nondum detectum est, et tale ut vix ad captum (t)exponi possit, nam nondum alicui notum est qualis est 2 influxus; et absque cognitione influxus, nusquam aliqua idea potest capi quid unitio reciproca; at illustrari aliquatenus potest ab influxu apud hominem, nam etiam apud hominem est conjunctio reciproca: a Domino per internum hominis, de quo mox supra n. 1999, continue influit vita in hominis rationale et per hoc in externum et quidem in ejus scientifica et cognitiones, et non solum adaptat illa ad recipiendum vitam sed etiam in ordinem disponit, et sic facit ut homo cogitare possit, et denique ut rationalis sit; haec conjunctio est Domini cum homine, sine qua nusquam homo posset cogitare, minus rationalis esse; quod unicuique constare potest ex eo quod in cogitatione hominis innumerabilia arcana scientiae et artis analyticae sint, et tam innumerabilia ut in aeternum nequeant explorari, (m)quae nusquam influunt per sensus seu per externum hominem, sed per internum; homo autem a sua parte obviam it huic vitae quae a Domino, per scientifica et cognitiones, et sic reciproce se conjungit. [3] Sed quod unionem Divinae Essentiae Domini cum Humana Ipsius, et Humanae cum Divina, attinet, haec infinite ascendit; nam Internum Domini fuit Ipse Jehovah, ita Ipsa Vita; internum autem hominis non est Dominus, ita nec vita sed recipiens vitae: Domini cum Jehovah fuit unio, at hominis cum Domino non est unio sed conjunctio; Dominus ex propria potentia univit se Jehovae, quare etiam justitia factus, homo autem nusquam propria potentia sed Domini, sic ut Dominus Sibi conjungat hominem: reciproca illa unio est quae a Domino intelligitur, ubi Sua tribuit Patri, et quae Patris Sibi, ut apud Johannem, Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me; [qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me;] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 44-46; in quibus verbis arcanissima illa latent, et quidem de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem 3, de unione Essentiae Divinae cum, Humanae cum Divina; quare dicit," qui credit in Me non credit in Me sed in Ipsum Qui misit me," et mox, "qui credit in Me"; interveniente de unione illa, ita, "qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me." Apud eundem, Verba, quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me:... amen dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, [ille etiam faciet,] xiv 1012; in his verbis eadem arcana sunt, nempe de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem, Divinae Essentiae Domini cum Humana et Humanae cum Divina; quare dicit, "verba quae Ego loquor vobis,: Me IPSO non loquor; Pater Qui in Me, facit opera"; et mox, "opera quae Ego facio," interveniente de unione hic 4 similiter, ita, Ego in Patre, et Pater in Me 5: haec est unio mystica de qua plures loquuntur. [5] Exinde constat quod non alius fuerit a Patre, tametsi de Patre sicut de alio locutus, et hoc ob causam reciprocae unitionis quae fieret, et quae 6 facta; nam aperte toties dicit quod unus sit cum Patre, ut in locis citatis, Qui videt Me, videt Illum Qui misit Me, Joh. xii 45; tum, Pater, Qui in Me manet,... credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv 10, 11; et apud eundem, Si Me nossetis, (x)etiam Patrem Meum nossetis, viii 19; apud eundem, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis," et ab hinc cognovistis Illum, et vidistis Illum. Dicit Illi 7 Philippus, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit? xiv 710; et apud eundem, Ego et Pater unum sumus, x 30. Inde est quod in caelo non alium sciant Patrem quam Dominum, quia in Ipso Pater, et unus cum Patre, et cum Ipsum vident, Patrem vident, sicut Ipse dixit, (x)videatur n. 15. @1 surgit.$ @2 sit.$ @3 i est.$ @4 i etiam.$ @5 A and I have qui videt Me, videt Ipsam Qui misit Me, but this seems to have been a confusion with the preceding reference.$ @6 dein.$ @7 Ipse.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2005

#2005 Quod "pater" significet quod ab Ipso, constat a significatione "patris," de quo in mox praecedentibus, nempe quod quicquid a Patre, hoc fuerit ab Ipso, quia unum: internum hominis cujuscumque est a patre, externum 1 a matre; seu quod idem, ipsa anima est a patre, corpus quo induitur anima, est a matre; anima cum corpore usque unum faciunt, nam anima est corporis, et corpus est animae, ideo inseparabilia: Internum Domini fuit a Patre, ita Ipse Pater, inde 2 est quod Dominus dicat quod "Pater in Ipso sit"; quod "Ego in Patre et Pater in Me"; "qui Me videt, Patrem videt"; quod "Ego et Pater unum simus," ut a locis supra allatis constat. In Verbo Veteris Testamenti etiam Pater dicitur, ut apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et erit principatus super humero illius, et vocabitur nomen illius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix (x)5 [A.V.6]; cuivis constat quod "Puer natus nobis, et filius datus nobis" sit Dominus: qui appellatur "Pater aeternitatis": apud eundem, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster: ab aeterno nomen Tuum, lxiii 16; ubi quoque Dominus, Qui dicitur "Jehovah Pater noster," non enim alius Redemptor est: apud Malachiam, Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? ii 10; "creare" pro regenerare, ut ostensum in Parte Prima n. 16, 88, 472; praeter quod ubivis per "Jehovam" in Verbo Veteris Testamenti intelligatur Dominus, quia Ipsum repraesentarunt omnes ritus Ecclesiae; et Ipsum spectant in interno sensu omnia quae in Verbo. @1 i est.$ @2 i nam a Jehovah conceptus, quare non alius a Patre.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2006

#2006 Quod "multitudo" significet verum, constat a significatione "multitudinis" quod sit veram, de qua prius n. 1941; et (c)a significatione "multiplicari" quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983.

Arcana Coelestia 2

Passage 2007

#2007 "Gentium": quod significet inde bonum, constat a significatione "gentium" (o)quod sit bonum, de qua in Parte Prima, n. 1159, 1258-(x)1260, 1416, 1849.

Arcana Coelestia 2

Passage 2008

#2008 Vers. 5. Et non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te. "Non vocabitur amplius nomine tuo Abram" significat quod exuet humanum" "et erit nomen tuum Abraham" significat quod induet Divinum: "quia patrem multitudinis gentium dedi te" significat, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2009

#2009 Quod "non vocabitur amplius nomine tuo Abram" significet quod exuet humanum, et quod "erit nomen tuum Abraham" significet quod induet Divinum, constat a significatione "nominis," tum a significatione "Abrami," et dein "Abrahami": in Verbo cum dicitur quo "nomen tuum erit," significat quoque, seu quod talis erit, ut constat a illis quae in Parte Prima allata sunt n. 144, 145, 1754; et quia "nomen" significat quale, nomen comprehendit in uno complexu quicquid est in ipso, nam ad nomen alicujus nihil attenditur in caelo, 1 sed cum quis nominatur aut cum nomen dicitur, obvenit idea qualis, seu omnium quae ejus, apud illum, et in illo; inde "nomen" in Verbo significat quale; ut hoc ad intellectum constare possit, licet (c)ex Verbo plura confirmantia adhuc adducere: sicut in Benedictione apud Mosen, Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem: ita 2 ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 24-27: inde quid nomen "sit" et "ponere nomen Jehovae super filios Israelis," patet, quod nempe sit quod Jehovah benedicat, custodiat, illuminet, misereatur, det pacem; ita quod Jehovah seu Dominus talis sit. [2] In Decalogo, Non feres nomen "Jehovae" Dei tui in vanum, quia non habebit insontem Jehovah eum, qui tulerit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7; Deut. v 11; ubi ferre nomen Dei in vanum, non significat nomen sed omnia et singula quae ab Ipso 3, ita omnia et singula quae sunt cultus Ipsius, quae non sunt contemnenda, minus blasphemanda et spurcis contaminanda: in Oratione Domini, Sanctificetur nomen Tuum; veniat regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in caelo etiam in terra, Luc. xi 2; ibi nec per "nomen" intelligitur nomen, sed omnia quae sunt amoris et fidei, nam illa sunt Dei seu Domini, et illa sunt ab Ipso; haec quia sancta sunt, cum sancta habentur, venit regnum Domini, et fit voluntas Ipsius in terris sicut in caelis. [3] Quod "nomen" significet talia, constat ab omnibus locis in Verbo Veteris et Novi Testamenti ubicumque nomen dicitur; ut apud Esaiam, Dicetis [in] die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populis opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, xii 4; ubi "invocare nomen Jehovae," et "commemorare quod exaltatum sit" nusquam est ponere 4 aliquem cultum in 5 nomine, et credere quod invocetur Jehovah per nomen Ipsius, sed per nosse qualis est, ita per omnia et singula quae ab Ipso: apud eundem, Propterea in Urim honorate Jehovam; in insulis maris nomen Jehovae Dei Israelis, xxiv 15; ubi "in Urim honorare Jehovam" est ex sanctis amoris, "in insulis maris nomen Jehovae," Dei Israelis" est ex sanctis fidei: apud eundem, [4] Jehovah Deus noster,... tantum in te commemorabimus nomen Tuum, xxvi 13: et apud eundem, Excitabo a 6 septentrione, et veniet ab ortu solis, invocabit nomen Meum, xli 25; ubi "commemorare et invocare nomen Jehovae" est colere ex bonis amoris et veris fidei; "qui a septentrione" sunt qui extra Ecclesiam et in ignorantia de nomine Jehovae, qui usque invocant nomen Ipsius, quando in charitate mutua vivunt, et adorant numen (t)universi Creatorem, nam in cultu et ejus qualitate, non in nomine consistit invocatio Jehovae; (m)quod Dominus etiam praesens sit apud gentes, videatur n. 932, 1032, 1059(n): [5] apud eundem, (x)Videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloria tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit, lxii 2; ubi "vocabitur tibi nomen novum" pro quod alius, nempe e novo creatus seu regeneratus, ita quod talis: apud Micham, Omnes populi (t)quisque ambulabunt" in nomine dei sui; et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri in saeculum, et in aeternum, iv 5; "ambulare in nomine dei sui" manifeste pro cultu profano; et "ambulare in nomine Jehovae" pro cultu vero: apud Malachiam, Ab ortu solis, et usque ad occasum ejus, magnum nomen Meum inter gentes, et in omni loco suffitus oblatus nomini Meo, minha munda, nam magnum nomen Meum inter gentes, i 11; ubi non per "nomen" significatur nomen sed cultus, qui est quale Jehovae seu Domini, ex quo adorari vult: [6] apud Mosen, Locum quem elegerit Jehovah Deus vester ex omnibus tribubus, ad ponendum nomen Suum ibi,... et ad habitare faciendum nomen Suum ibi, eo adducetis omne, quod Ego praecipiens vobis, Deut. xii 5, 11, 14; xvi 2, 6, 11; ubi etiam per "ponere nomen Suum," et "habitare facere nomen Suum ibi" non significatur nomen sed cultus, ita quale Jehovae seu Domini, ex quo colendus; quale Ipsius est bonum amoris et verum fidei; apud eos qui in illis sunt "habitat nomen Jehovae": apud Jeremiam, Ite ad locum Meum, qui in Shilunte, quo habitare feci nomen Meum in principio 7, vii 12; ibi similiter pro cuitu, ita pro doctrina verae fidei; quod non habitet Jehovah apud eum qui solam nomen Ipsius novit et nominat, cuivis constare potest, nam solum nomen absque idea qualis, cognitione qualis, et fide qualis, est mera vox; inde patet 8 quod nomen sit quale, et nosse qualis est: [7] apud Mosen, In tempore illo separavit Jehovah tribum Levi,... administrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius, Deut. x 8; ubi "benedicere in nomine Jehovae" "est non" per nomen sed per illa quae sunt nominis Jehovae, de quibus supra: apud Jeremiam, Hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6; ibi "nomen" pro justitia quae est quale Domini, de Quo agitur: apud Esaiam, Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meae (x)memorare fecit nomen Meum, xlix 1; ubi etiam de Domino; "memorare nomen Ipsius" est instruere qualis est. [8] Quod per "nomen" significetur quale, adhuc manifestius patet apud Johannem in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardis, qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis.... Qui vicerit... scribam super illum nomen Dei, et nomen civitatis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, iii 4, 5, 12; ubi quod "nomen" non sit nomen, sed quod sit quale ejus, manifeste constat; "nomen in libro vitae" non aliud est; pariter "confiteri nomen ejus coram Patre"; et "scribere super illum nomen Dei et civitatis, ac nomen novum": similiter alibi nomina quae scripta dicuntur in libro vitae, (o)et in caelo," Apoc. xiii 8; xvii 8; "Luc. x 20": [9] in caelo nusquam est nisi quale ex quo cognoscitur unus ab altero, quod in sensu litterae exprimitur per "nomen"; ut cuique quoque constare potest ex eo quod unusquisque in terra nominatus sistatur in idea alterius qualis est, per quam noscitur et distinguitur ab alio; in altera vita ideae manent sed nomina pereunt; et adhuc magis apud angelos; inde est quod "nomen" sit quale seu nosse qualis est, in sensu interno: apud eundem, Super capite Illius, Qui sedit super equo qo, diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo scit, nisi Ipse, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei, Apoc. xix 12, 13; hic quod "nomen" sit Verbum Dei, ita quale Ipsius Qui sedit super equo albo, apertis verbis dicitur. [10] Quod nomen Jehovae sit nosse qualis est, nempe quod sit omne bonum amoris et omne verum fidei, (c)ex his Domini verbis clare 9 constat, Pater juste,... Ego Te novi, etiamque hi cognoverunt quod Tu Me miseris, nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit et Ego in illic Joh. xvii 25, 26. [11] Et quod "nomen Dei" seu Domini sit omnis doctrina fidei de amore e charitate, quae significatur per "credere in nomen Ipsius," ex his apud eundem evangelistam, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius 10, i 12: Si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam; si amatis Me mandata Mea servate, xiv 13-15: Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, det vobis; haec praecipio vobis ut ametis vos invicem, xv 16, 17: apud Matthaeum, Ubi duo aut aes congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20; [12] ubi "congregati in nomine Domini" significant illos qui in doctrina fidei de amore et charitate, ita qui in amore et charitate: apud eundem, Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, x 22; xxiv 9, 10; Marc. xiii (x)13; ubi "propter nomen Meum" manifeste propter doctrinam. Quod ipsum nomen nihil faciat sed illud quod nomen involvit, nempe omne charitati et fidei, constat clare ab his apud Matthaeum, Nonne per nomen Tuum prophetavimus; et per nomen Tuum daemonia ejecimus; et in nomine Tuo virtutes multas fecimus Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operante iniquitatem, vii 22, 23; inde constat quod qui ponunt cultum in nomine, ut Judaei in nomine Jehovae, et Christiani in nomine Domini, non ideo sint [aliis] digniores; quia nomen nihil facit; sed quod tales sint quales Ipse mandavit, quo est "credere in nomen Ipsius"; et quod dicunt non in alio nomine quam (o)in Domini esse salutem, est quod non in alia doctrina, hoc est, quod non in alio quam in amore mutuo, qui est vera doctrina fidei, ita non in alio quam in Domino, quia ab Ipso Solo omnis amor, et inde fides 11. @1 i proinde nec in sensu interno.$ @2 et.$ @3 sunt Ipsius Dei.$ @4 ponere after cultum.$ @5 i ipso.$ @6 e I.$ @7 Sch has olim. A d olim, i ita in principio.$ @8 constat.$ @9 i etiam.$ @10 ejus.$ @11 omnis.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2010

#2010 Quia nunc "nomen" significat quale, et nosse qualis est, constare potest quid per verba in hoc versu significatur, nempe, "non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham," [1] scilicet quod non esset qualis fuit sed qualis futurus: quod Abram serviverit aliis diis et coluerit deum Shaddai, ostensum est supra n. 1992, sed quia repraesentaret Dominum, et quidem Ipsius Internum Hominem, ita 2 caeleste amoris Ipsius, ideo quale ejus prius delendum, hoc est, nomen Abram mutandum in quale aliud per quod potuisset Dominus repraesentari; ideo littera "H" ex nomine Jehovae desumpta est, quae littera in nomine Jehovae est unica quae Divinum involvit, et significat SUM seu ESSE, et interjecta est et dictus Abraham; similiter se habet cum "Sarai," de qua in sequentibus, cujus nomini etiam adjecta est eadem littera, et dicta "Sarah": inde quoque constare potest quod "Abraham" in interno sensu Verbi repraesentet Jehovam seu Dominum: [2] sed sciendum quod in repraesentationibus nihil faciat qualis homo sit nam in illis nihil reflectitur super personam sed super rem quam repraesentat, ut dictum et ostensum prius n. 665, 1097 fin., 1361; inde nunc significatio illorum verborum in sensu interno est quod Dominus exuet humanum et induet Divinum, quod etiam est in serie a praecedentibus, tum etiam in serie sequentium, nam promissio fit nunc de Isaco filio, per (x)quem repraesentaretur Rationale (o)Domini Divinum. @1 nempe.$ @2 i ac.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2011

#2011 Quod "quia patrem multitudinis gentium dedi te" significet, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum, constat a significatione "patris" quod sit ab Ipso; a significatione "multitudinis" quod sit verum; tum a "gentium" quod sit inde bonum, de quibus supra n. 2005, 2006, 2007: quod 1 eadem haec verba in sensu universaliore seu remotiore significent Humanae Essentiae unionem cum Divina, (o)videatur supra n. 2004; quale habet enim unio Humanae Essentiae Domini cum Divina, sicut veri cum bono, ac unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana, ut boni cum vero, quae reciproca est; immo in Domino fuit ipsum verum quod se univit bono, et bonum quod se univit vero, nam Infinitum Divinum non aliter dici potest quam ipsum Bonum et Verum; quare mens humana in nulla fallacia est cum cogitat quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum(n). @1 i et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2012

#2012 Vers. 6. Et fructificabo temet in valde valde, et dabo te in gentes, et reges ex te exibunt. "Fructificabo te in valde valde" significat fructificationem boni in infinitum: "et dabo te in gentes" significat quod ab Ipso omne bonum: "et reges ex te exibunt" significat ab Ipso omne verum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2013

#2013 "Fructificabo te in valde valde": quod significet fructificationem boni in infinitum, constat a significatione "fructificari" quo praedicetur de bono, de qua prius n. 43, 55, 913, 983; et quia dicitur "in valde valde" et agitur de Domino, significat fructificationem ii infinitum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2014

#2014 Quod "dabo te in gentes" significet quod ab Ipso omne bonum, constat a significatione "gentium" in suo genuino et primitivo sensu quod sit bonum, de qua in Parte Prima n. 1259, 1260, 1416, 1849.

Arcana Coelestia 2

Passage 2015

#2015 Quod "reges ex te exibunt" significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione "regis" in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione "gentium" quod sint bona, et (c)ex significatione "regum" quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod "gentes" ib sint gentes, et "reges" ibi sint reges, et sic quod agatur de 1 gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per "gentes," et rege: per "reges," tunc Verbum Domini 2 vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale; [2] ut solum in hoc versu, quod "Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent," quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane 3 nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita 4 ut nihil mundani immixtum sit, nam per "Abraham" non intelligitur Abraham sed Dominus, per "fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per "gentes" non gentes sed bona; et per "reges" non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges. [3] Quod "reges" significent vera, constare potest (c)ex his locis: apud Esaiam, Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi;... suges lac gentium et uber regum suges, lx 10, 16; quid "sugere lac gentium, et uber regum", nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris: apud Jeremiam, Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, xvii 25; xxii 4; "equitare curru et equis" est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod "per portas civitatis intrabunt reges" (x)significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit: [4] apud eundem, Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. ii 6, 9; ibi "rex" pro vero fidei: "sacerdos" pro bono charitatis: "Zion" pro Ecclesia, quae "perditur, et cujus vectes confringuntur": inde "rex et principes inter gentes," hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut "non sit lex," hoc est, aliquid doctrinae fidei 5: apud Esaiam, Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, vii 16; ubi de Adventu Domini: "humus quae relinquetur" pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt "reges" quae "fastidirentur": [5] apud eundem, Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, xlix 22, 23; "gentes et filiae" pro bonis; "populi et filii" pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod "gentes" pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod "filiae" similiter, n. 489-491: "populi" pro veris, n. 1259, 1260; quod "filii" similiter, n. 489, 491, 533, 1147: "reges" itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et "dominae" pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est: [6] apud eundem, (x) Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, lii 15; ubi de Adventu Domini; 6 "gentes" pro illis qui bonis afficiuntur, "reges" pro illis qui veris": apud Davidem, Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. ii 10-12; "reges" pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur "filii regis"; "Filius" hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur 7, quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum: [7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus;... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. v 9, 10; ubi qui in veris sunt, appellantur "reges"; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, xiii 37, 38: apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. xvi 12; quod per "Euphratem" non significetur Euphrates, nec per "reges ab oriente solis" reges inde, constat; quid per "Euphratem," videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid "via regum qui ab oriente solis" quod sint vera fidei quae (c)a bonis amoris: [8] apud eundem, Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. xxi 24; ubi "gentes" pro illis qui sunt in bonis; "reges terrae" pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica: apud eundem, Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. xvii 2: et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. xviii 1, 3, 9; ibi similiter quod per "reges terrae" non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est "scortatio"; "reges terrae" pro veris quae falsificata et 8 adulterata: [9] apud eundem, Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed 9 potestatem tanquam reges 10 unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. xvii 12, 13; quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non 11 intelligibile foret quod "decem reges tanquam reges 10 unam horam potestatem 12 acciperent"; similiter quae apud eundem, Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. xix 19; quod "sedens super equo" sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; (m)"bestia" pro bonis amoris profanatis, "reges" pro veris fidei adulteratis; "reges terrae" dicuntur quia intra Ecclesiam; quod "terra" sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; "equus albus" pro intellectu veri; "sedens super equo" pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter "regem meridiei," et "regem septentrionis," per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur(n). [10] (s)Quia "rex" significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; "reges" repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et "sacerdotes" Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. xiv 18; et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges; [11] at quia "reges" repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id 13 tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. viii 11-18, et prius per Mosen, Deut. xvii 14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per "regem" et "regium" repraesentatum et significatum fuerit quam verum(s). @1 i ibi.$ @2 Verbum Domini after involveret.$ @3 prorsus.$ @4 adeo.$ @5 i hic sensus est internus.$ @6 A transposes these two clauses.$ @7 vocatur.$ @8 seu.$ @9 A I o.$ @10 A 10 reges, but it is included in AR and AE$ @11 nullum.$ @12 potestatem before tanquam.$ @13 in.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2016

#2016 Quod ad rem attinet, quod 1 a Domino omne bonum et inde verum, est constans veritas; angeli in illius perceptione sunt, adeo ut percipiant quantum a Domino quod sit bonum et verum, et quantum a semet quod sit malum et falsum; etiam confitentur illud coram animabus novitiis, et coram spiritibus, qui dubitant, immo adhuc plus quod detineantur a malo et falso quod 2 ex proprio eorum, et (o)quod teneantur in bono et vero, a Domino; ipsa detentio et ipse influxus etiam illis perceptibilis est, videatur n. 1614: at quod homo putet se bonum ex se facere et verum ex se cogitare, est apparentia, quia in statu nullius perceptionis est et in obscurissimo quoad influxum, quare ex apparentia, immo (c)ex fallacia concludit, a qua nusquam removeri se patitur quamdiu non credit nisi sensibus et quamdiu inde ratiocinatur num ita sit. Sed tametsi ita est, usque tamen debet homo facere bonum et cogitare veram ut a se, nam aliter non reformari et regenerari potest; causa cur ita, videatur n. 1937, 1947. [2] In hoc versu agitur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et quod omne bonum et verum sic a Divina Essentia per Ipsius Humanam ad hominem veniret, est arcanum Divinum quod pauci credunt quia non capiunt; putant enim Divinum Bonum posse ad hominem pertingere absque Humano Domini unito Divino, sed quod hoc fieri nequeat, paucis ostensum prius n. 1676, 1990; nempe, quod homo se tantum removerit a Divino Supremo per cupiditates quibus se immersit et per falsitates quibus se occaecavit, ut nusquam fuisset aliquis influxus Divini in rationale ejus mentis nisi per Humanum quod Dominus in Se uniret Divino; per Humanum Ipsius facta est communicatio; sic enim Supremum Divinum venire potuit ad hominem, quod Dominus aperte pluribus in locis dicit, nempe quod Ipse sit via; et quod ad Patrem non aditus sit quam per Ipsum; hoc 3 nunc est quod hic dicitur, quod ab Ipso, nempe Humano unito Divino, omne bonum et omne verum. @1 nempe.$ @2 i est.$ @3 inde.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2017

#2017 Vers. 7. Et ergam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te, in generationes illorum, infoedus aeternum, ad esse tibi in Deum, et semini tuo post te. "Erigam foedus Meum inter Me et inter te" significat unionem: "et inter semen tuum post te" significat conjunctionem cum iis qui fidem in Ipsum habent: "in generationes illorum" significat illa quae sunt fidei: "in foedus aeternum" significat conjunctionem cum his: "ad esse tibi in Deum" significat Divinum Domini in Ipso: "et semini tuo post te" significat inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent.

Arcana Coelestia 2

Passage 2018

#2018 "Erigam foedus Meum inter Me et inter te": quod significet unionem, constat a significatione "foederis" quod sit unio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038, de qua unione in 1 hoc capite et prius passim actum est, et ostensum quod Jehovah Qui hic loquitur, fuerit in Ipso, quia unus cum Ipso a prima conceptione et nativitate, nam conceptus fuit 2 a Jehovah, et inde Internum Ipsius fuit Jehovah; et hoc per simile apud hominem illustratum (o)n. 1999, quod nempe anima ejus unum sit cum corpore, seu internum ejus cum externo, tametsi inter se distincta sunt; et quandoque ita distincta ut unum pugnet cum altero, ut fieri solet in tentationibus in quibus internum increpat externum et milum quod in externo, rejicere vult 3, et usque conjuncta aut unum sunt, quia tam anima quam corpus est ejusdem hominis: sit pro exemplo qui aliter cogitat quam vultu ostendit, ore loquitur, et gestu facit; est tunc interius quod dissentit cum externo, sed usque unum sunt, Dam cogitatio aeque hominis est ac externum vultus, oris [et] gestus; at unio est, quando haec, seu vultus, loquela oris et gestus, cum cogitatione consentiunt: haec ad illustrationem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2019

#2019 "Et inter semen tuum post te": quod significet conjunctionem cum iis qui fidem in Ipsum habent, constat a significatione "seminis" quod sit fides, de qua n. 1025, 1447, 1610; tum a significatione "post te" quod sit sequi; in Verbo usitata formula est "ambulare post aliquem," ut Jer. vii 6; vii 2; Ezech. xx 16; tum Marc. viii 34; Luc. ix 23; xiv 27; quare hac "semen post te" significat illos qui in fide sunt et sequuntur Ipsum; in sensu interno, qui nati ab Ipso. @1 i supra.$ @2 est.$ @3 velit$

Arcana Coelestia 2

Passage 2020

#2020 "In generationes illorum": quod significent illa quae sunt fidei, constat a significatione "generationum" quod sint illa quae generantur et nascuntur a charitate, hoc est, omnia fidei, seu quod idem, omnes illi qui regenerati a Domino, ita in quibus est fides charitatis, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod generationes, ut et nativitates, in sensu interno, sint illa, ostensum est in Parte Prima n. 613, 1041, 1145, 1330.

Arcana Coelestia 2

Passage 2021

#2021 "In foedus aeternum": quod significet conjunctionem cum his, constat a significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et quod cum illis qui vocantur semen, constat ex eo quod immediate sequatur, et quod foedus iterum (o)in hoc versu dicatur, ita prius (t) se refert" ad unionem Jehovae cum Essentia Humana, alterum ad conjunctionem cum his qui sunt semen. 1 Ut distinctior idea habeatur de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et de conjunctione Domini cum humano genere per fidem charitatis, hic et in sequentibus licet illam "unionem" appellare, hanc autem "conjunctionem"; Divinae etiam Essentiae Domini cum Humana fuit unio, Domini autem cum "genere humano" per fidem charitatis est conjunctio; quod inde constat quia Jehovah seu Dominus est Vita, Cujus Humana Essentia etiam facta est Vita, ut supra ostensum; vitae cum vita est unio; at homo non est vita sed recipiens vitae, ut prius quoque 2 ostensum est; cum vita influit in recipiens vitae, est conjunctio, nam ei adaptatur sicut agens patienti, seu sicut vivum in se mortuo in se, quod inde vivit; principale cum instrumentali ut appellantur, quidem conjunctum apparet sicut forent unum, sed usque non sunt unum, per se enim est illud, et per se est hoc; homo ex se non vivit, sed Dominus ex misericordia eum Sibi adjungit, et sic eum vivere facit in aeternum; et quia ita distincti sunt, conjunctio dicitur. @1 The remainder of this paragraph is crossed through (once) in A, possibly because it is a repetition of n. 2004, though the subject is here more fully treated.$ @2 etiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2022

#2022 "Ad esse tibi in Deum quod significet Divinum Domini in Ipso, constat ex illis quae supra de Divina Domini Essentia, quod fuerit in Ipso, dicta sunt.

Arcana Coelestia 2

Passage 2023

#2023 "Et semini tuo post te": quod significet inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione "Seminis" quod sit fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610: tum ex significatione "post te" quod sit sequi Ipsum, de qua mox supra n. 2019. Divinum apud 1 illos qui fidem in Ipsum habent, est amor et charitas; per "amorem" intelligitur amor in Dominum; per "charitatem" amor erga proximum; amor Dominum nusquam (t)separari potest" ab amore erga proximum, nam amor Domini est erga universum genus humanum quod in aeternum salvare vult, et sibi prorsus adjungere ut nullus eorum pereat; quare qui habet amorem in Dominum, is habet amorem Domine, et sic non aliter potest quam amare proximum; [2] sed qui in amore erga proximum sunt, non ideo omnes sunt in amore in Dominum, sicut gentes probae quae in ignorantia sunt de Domino, apud quas usque Dominus in charitate praesens est, ut ostensum in Parte Prima n. 1032, 1059; tum etiam alii intra Ecclesiam; nam amor in Dominum est in gradu superiore: qui amorem habent in Dominum, sunt caelestes homines, at qui amorem erga proximum seu charitatem, sunt spirituales; Antiquissima Ecclesia quae post ante diluvium et caelestis spirituales, in amore in Dominum fuit; Antiqua vero Ecclesia quae post diluvium et spiritualis fuit, in amore erga proximum seu in charitate fuit: haec distinctio inter amorem et charitatem erit in sequentibus, quando nominantur. @1 i quod.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2024

#2024 Vers 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in Deum. "Dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum" significat quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisivit, quae sunt "terra peregrinationum"; "dabo tibi" est quod Ipsius sint quae in caelis et in terris; "et semini tuo post te" significat quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent: "omnem terram Canaan" significat regnum caeleste: "in possessionem aeternam" significat in aeternum: "et ero illis in Deum" significat quod unus Deus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2025

#2025 Quod "dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum" significet quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisiverit quae sunt "terra peregrinationum," constat a significatione "peregrinari" quod sit instrui, de qua n. 1463; et quia homo (t)vitam sibi acquirit imprimis per instructionem in scientificis, doctrinalibus, et cognitionibus fidei, peregrinatio inde est vita sic acquisita; applicate ad Dominum, est vita quam Ipse Sibi comparavit per cognitiones, pugnas tentationum, et in illis victorias, et quia illam Sibi propriis viribus 1, hic per "terram peregrinationum" illud significatur. [2] Quod Dominus omnia Sibi propriis viribus comparaverit, et propriis viribus univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et quod sic justitia solus factus, constat manifeste apud Prophetas, ut apud Esaiam, Quis hic veniens ex Edom,... incedens in multitudine roboris Sui?... Torcular calcavi solus Ego, et de populis non quisquam Mecum:... Circumspexi, et nemo auxilians, et obstupui, et nemo suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, lxiii 2 1, 3, 5; "Edom" pro Humana Domini Essentia, "robur et brachium" pro potentia; quod ex propria, clare dicitur quod "nemo auxilians, nemo suffulciens" quod "salutem Ipsi praestiterit brachium Ipsius": apud eundem, Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod nemo intercedens; et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia Ipsius fulcivit Ipsum: et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis in capite Suo, lix 16, 17; similiter quod propria potentia, et quod sic justitia factus. Quod Dominus justitia, apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt... ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum, ix 24: et apud Jeremiam, Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judiciurn et justitiam in terra; in diebus Ipsius 3 salvabitur Jehudah, et Israel habitabit in fiducia; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii 15, 16; ideo quoque appellatur "Habitaculum Justitiae," Jer. xxxi 23; l 7; [4] et apud Esaiam, "Mirabilis et Heros," ix 6. Quod Dominus toties tribuat Patri quod Ipsius est, explicatum est supra, n. 1999, 2004; Jehovah enim in Ipso iuit, proinde in singulis Ipsius; hoc ex simili tametsi non compari, potest illustrari apud hominem; anima hominis est in eo, et quia in eo, est in singularissimis ejus, nempe in singularissimis ejus cogitationis et in singularissimis ejus actionis; quicquid non habet animam ejus in se, non est ejus; Anima Domini fuit ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, nam conceptus a Jehovah, ita fuit in singularissimis Ipsius; et quia ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, fuit Ipsius, sicut anima est hominis, ita Ipsius fuit quod Jehovae, (m)quod est quod Dominus dicit, quod "sit in sinu Patris," Joh. i 18, et quod "omnia quae Pater habet, Sua essent," Joh. xvi 15; xvii 10, 11 (n). [5] Ex bono quod est Jehovae, univit Divinam Essentiam Humanae, (o)et ex vero univit Humanam Essentiam Divinae, ita omnia et singula ex Se Ipso; immo Humanum Ipsius fuit relictum Sibi ut pugnaret a Se contra omnia inferna et vinceret illa, et quia vitam habuit in Se, ut dictum, quae Ipsius fuit, Sua potentia et Suis viribus illa evicit; sicut etiam clare apud Prophetas in locis citatis 4 dicitur. Inde nunc quia propriis viribus omnia Sibi acquisivit, justitia factus, mundum spirituum vindicarit ab infernalibus geniis et spiritibus, et sic liberavit genus humanum ab interitu, nam genus humanum per spiritus regitur, et sic redemit illud; ideo toties in Verbo Veteris Testamenti Liberator et Redemptor dicitur, et Salvator, quod est nomen Ipsius Jesus. @1 A had comparavit here, but it is deleted.$ @2 A and I have 1, 2, 5; in 9486 treating of the same subject and quoting the same

Passage S includes the final words of v. 1 which are Ego qui loquor in justitia; magnus ad salvandum.$ @3 Illius I.$ @4 i supra.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2026

#2026 Quod "dabo tibi" sit quod Ipsius sint quae in caelis et in terris, ex illis quae nunc dicta sunt, sequitur; "dare tibi" in sensu litterae est quod Deus seu Jehovah Ipsi daret 1, sicut etiam in Verbo evangelistarum, quod "Pater dederit ipsi omnia (o)quae in caelo et in terra"; sed in sensu interno in quo ipsum verum sistitur in sua puritate, est quod Dominus Sibi acquisiverit, quia 2 in Ipso et in singulis Ipsius fuit Jehovah, ut dictum est; quod per simile adhuc illustrari potest; sicut si interior seu rationalis homo aut cogitatio diceret, quod corporeum ejus haberet quietem seu tranquillitatem si desisteret hoc aut illud facere, tunc qui dicit est idem homo ac is ad quem dicitur, nam tam rationale est hominis quam corporeum 3, quare cum illud dicitur, hoc intelligitur. Praeterea quod Domini sint quae in caelis et in terris, constat ex plurimis locis Verbi, praeter ex illis quae in Veteri Testamento, etiam ex his apud evangelistas, Matth. xi 27; (o)xxviii 18; Luc. x 22; Joh. iii 34, 35; xvii 2; et ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 458, 551, 552, 1607; et quia Dominus regit universum caelum, etiam regit omnia quae in terris, ita enim connexa sunt ut qui unum regit, omnia regat; a caelo enim angelorum, dependet caelum spirituum angelicorum, ab hoc mundus spirituum, ab hoc iterum genus humanum, et similiter a caelis omnia quae sunt in mundo et natura, nam absque influxu a Domino per caelos, nihil usquam quod in natura et triplici ejus regno est, existeret et subsisteret; (o)videatur n. 1632. @1 dederit.$ @2 quippe.$ @3 i etiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2027

#2027 Quod "semini tuo post te" significet quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione "seminis" quod sit fides, de qua n. 1025, 1447, 1610; nempe quod sit fides charitatis, de qua n. 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1162, 1176, (x)1258. Fidem charitatis non habent, ita non sunt "semen" hic intellectum, qui meritum ponunt in suae vitae actis, sic enim non ex Domini justitia, sed ex suamet salvari volunt; quod in illis nulla sit fides charitatis, hoc est, nulla charitas, constat exinde quod semet aliis praeferant, (m)ita se intuentur non alios, nisi quantum illis serviunt, et qui non hoc volunt, illos vel contemnunt vel odio habent(n); ita 1 per amorem sui dissociant et nusquam sociant, et sic destruunt quod caeleste est, nempe amorem mutuum qui est firmamentum caeli, nam 2 in illo ipsum caelum, et omnis ejus consociatio et unanimitas subsistit et consistit; quicquid enim destruit unanimitatem in altera vita, hoc contra ordinem ipsius caeli est, ita ad destructionem totius conspirat; tales sunt qui in vitae suae actis ponunt meritum, et justitiam sibi vindicant: [2] ex his sunt plures in altera vita; ii quandoque lucent facie sicut faculae, sed ex igne fatuo qui prodit ex sui justificatione, sed sunt frigidi; visi quandoque discurrere et confirmare sui meritum ex sensu litterali Verbi, odio habentes vera quae sunt sensus interni, n. 1877; (m)sphaera eorum est intuitiva sui, ita destructiva omnium idearum quae se non intuentur 3 instar cujusdam numinis; sphaera plurium talium simul est distractiva ita ut nihil sit ibi nisi inimicum et hostile, nam quisque cum idem vult, nempe ut serviatur, alterum corde necat(n): [3] quidam eorum sunt inter eos qui dicunt se laboravisse in vinea Domini, cum tamen jugiter tunc volverunt animo sui praeeminentiam, gloriam, et honores, tum etiam lucrum, et sic usque quod maximi fierent in caelo, immo quod servirentur ab angelis; alios prae se corde contemnentes, ita nullo amore mutuo in quo caelum consistit, imbuti, sed amore sui in quo ponunt caelum, nam nesciunt quid caelum, de quibus videatur n. 450-452, 1594, 1679; (m)hi sunt inter illos qui primi esse volunt, sed fiunt ultimi, [de quibus Dominus,] Matth. xix 30; (x)xx 16; Marc. x 31; et qui dicunt se per nomen Domini prophetavisse et multas virtutes fecisse, at quibus dicitur "Non novi vos," Matth. vii 22, 23 (n). [4] Aliter se habet cum illis qui ex simplicitate cordis autumarunt se mereri caelum, et in charitate vixerunt, [nec amore sui capti alios prae se contempserunt;] illi mereri caelum spectarunt ut promissum, et fatue agnoscunt id misericordiae Domini esse; nam vita charitatis hoc secum habet; ipsa charitas omne verum amat. @1 et.$ @2 ita.$ @3 intueantur.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2028

#2028 "Omnem terram Canaan": quod significet regnum caeleste, constat ex significatione "terrae Canaanis" quod sit regnum caeleste, de qua prius n. 1413, 1437, 1607.

Arcana Coelestia 2

Passage 2029

#2029 "In possessionem aeternam": quod significet aeternum, constat absque explicatione: vocantur "possessores," tum heredes, non ex merito sed ex misericordia.

Arcana Coelestia 2

Passage 2030

#2030 Quod "ero illis in Deum" significet quod unus Deus, constat ex eo quod hic agatur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et sic ipsa quoque fieret Deus, ita "ero illis in Deum" significat in sensu interno unum Deum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2031

#2031 Vers. 9. Et dixit Deus ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum. "Dixit Deus ad Abraham" significat perceptionem: "et tu foedus Meum custodies" significat unionem adhuc arctiorem: "tu et semen tuum post te" significat quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent: "in generationes eorum" significat illa quae sunt fidei.

Arcana Coelestia 2

Passage 2032

#2032 "Dixit Deus ad Abraham": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere Deus" in sensu historico Verbi quod sit percipere, de qua prius n. 1602, 1791, 1815, 1819, 1822.

Arcana Coelestia 2

Passage 2033

#2033 "Tu foedus Meum custodies": quod significet unionem adhuc arctiorem, constat a significatione "foederis" quod sit unio et conjunctio, de qua prius ad vers. 2, 4, 7, et in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038; repetitio hic foederis de quo toties prius, denotat unionem arctiorem: in sensu historico qui est de Abrahamo, non aliud praedicari potest quam ut custodiat foedus; in sensu autem interno in quo de Domino, evanescit historicum, et succedunt praedicabilia quae sunt uniri arctius. Unitio Humanae Essentiae Domini cum Divina Ipsius non simul facta est, sed per totum vitae Ipsius cursum ab infantia ad 1 ultimum vitae in mundo; ita ascendit continue ad glorificationem, hoc est, unionem, quod est quod apud Johannem dicitur, Jesus dixit, Pater glorifica Tuum nomen; exiit vox e caelo: Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28; videantur quae prius n. 1690, 1864. @1 i usque.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2034

#2034 Quod "tu et semen tuum post te" significet quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione "seminis" quod sit fides, de qua aliquoties supra; et ex significatione "post te" quod sit sequi Ipsum, de qua supra n. 2019. Prius actum est de unione Essentiae Divinae cum Humana et Humanae cum Divina: hic nunc agitur de conjunctione Domini cum illis qui credunt in Ipsum, quare etiam "tu" iterum dicitur, nempe "tu" foedus Meum custodies, "Tu" et semen tuum, ex qua repetitione et 1 adjunctione ad semen constat quod in sensu interno conjunctio significetur, et quidem cum illis qui semen sunt, per quod significari fidem charitatis, ostensum n. 1025, 1447, 1610; et quod fides sit ipsa charitas, 3 in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1258, 1798, 1799, 1834, 1844. Dominus etiam cum loquitur de unione Ipsius cum Patre, ilico et continenter loquitur de conjunctione Ipsius cum genere humano, quia haec fuit causa unionis, ut constat apud Johannem, Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint:... Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me;... nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam: ut amor quo amasti Me, in illis sit, xvii 21, 22, 26; ex quibus patet quod Dominus, in unione Sui cum Patre Suo, spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano; et quod haec fuerit Ipsi cordi quia fuit amor Ipsius; omnis enim conjunctio fit per amorem: est amor ipsa conjunctio: [3] alibi apud eundem, Quia Ego vivo, et vos vivetis; in illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille amat Me, xiv 19-21; inde similiter patet quod Dominus in unione Humanae Suae Essentiae cum Divina, spectaverit Sui conjunctionem cum genere humano, et quod haec finis et haec amor Ipsius, qui talis quod intimum gaudium Ipsi fuerit salvatio generis humani spectata in unione Sui cum Patre ipsius; et describitur hic quoque quid unit, nempe habere praecepta et facere illa, ita 3 amare Dominum: apud eundem, Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et iterum glorificabo:... Jesus dixit, Non propter Me haec vox facta, sed propter vos: Ego vero dum 4 exaltatus fuero e terra, omnes traham post Me, xii 28, 30, 32; per "glorificationem" intelligitur unio, ut prius dictum; et quod in unione Sui cum Patre spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano, aperte dicitur, nempe "dum exaltatus fuero, omnes traham post Me." [5] Quod conjunctio facta Infiniti seu Supremi Divini, per Humanum Domini factum Divinum, cum genere humano, et quod haec conjunctio fuerit causa Adventus Domini in mundum, est arcanum in quod plures apud se inquirunt, et quia non capiunt, non credunt; et quia non credunt ex eo quod non capiant, id illis scandalum fit; quod ita sit, ex multa experientia scire datum ab illis qui in alteram vitam veniunt; permulti eorum sunt, paene maxima pars ingeniosorum in mundo, dum modo cogitant quod Dominus factus homo et fuerit sicut alius homo externa forma, quodque 5 passus, et tamen regat universum, ilico opplent sphaeram scandalis, ex causa quia hoc illis scandalum fuit in vita corporis, tametsi (t)nihil tunc de eo evulgarunt, et tametsi Ipsum externa sanctitate adorarunt; in altera enim" vita interiora patent et manifestantur per sphaeram ab illis diffusam, de qua in Parte Prima n. 1048, 1053, 1316, 1504; inde percipitur manifeste qua fide fuerunt et quid cogitarunt de Domino: [6] cum ita sit, paucis licet adhuc exponere quomodo se res habet; postquam omne caeleste apud hominem periit, hoc est, omnis amor in Deum, sic ut voluntas boni nulla amplius, tunc separatum est genus humanum a Divino; nihil enim conjungit quam amor, quo facto nullo, facta est disjunctio, et cum disjunctio, sequitur interitus et exstirpatio; quare tunc promissio facta de Adventu Domini in mundum, Qui uniret Humanum Divino et per hanc unionem conjungeret genus humanum in Se Ipso per fidem amoris et charitatis; [7] a tempore primae promissionis, de qua Gen. iii 15, fides amoris in venturum Dominum conjunxit, at cum nulla amplius fides amoris residua fuit in orbe terrarum, tunc Dominus venit, et Humanam Essentiam univit Divinae, ita ut prorsus unum essent, sicut Ipse clare dicit; et simul docuit viam veritatis quod omnis qui crederet in Ipsum, hoc est, amaret Ipsum et quae Ipsius sunt, et esset in amore Ipsius qui est erga (o)universum genus humanum, ita erga proximum, conjungeretur et [sic] salvaretur: [8] cum Humanum Divinum factum, et Divinum Humanum in Domino, tunc influxus Infiniti seu 6 Supremi Divini factus apud hominem, qui nusquam aliter potuisset existere; inde quoque discussae sunt dirae persuasiones falsi et dirae cupiditates mali quibus mundus spirituum oppletus fuit, et ab animabus e mundo alluentibus continue opplebatur; et ii qui in illis erant, conjecti in inferna, et sic separati; quod nisi factum fuisset, periisset humanum genus, nam hoc per spiritus regitur a Domino; nec aliter discuti potuerunt, nam nulla operatio dabatur Divini 7 per rationalia in sensualia interna hominis 8, sunt enim longe intra Supremum Divinum non ita unitum: praeter arcaniora adhuc quae nusquam ad captum alicujus hominis edici possunt, videantur quae prius n. 1676, 1990, 2016; quod Dominus sicut Sol appareat in caelo caelestium et sicut Luna in caelo spiritualium angelorum, et quod Sol sit caeleste amoris Ipsius et quod Luna spirituale amoris, n. 1053, 1521, 1529-1531; et quod omnia et singula sint sub aspectu Ipsius 9, n. 1274 fin., 1277 fin. @1 i ut.$ @2 A marginal addition is here omitted: quia in illa omnia fidei sunt, et ex illa.$ @3 atque.$ @4 cum I.$ @5 et quod.$ @6 A d et, i aut.$ @7 i amplius.$ @8 i absque tali unione.$ @9 Domini.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2035

#2035 "In generationes eorum": quod significet illa quae sunt fidei, constat a significatione "generationum" et "nativitatum" quod sint illa quae sunt fidei, de qua n. 613, 1145, 1255, 1330; et quod illa quae sunt amoris et fidei se habeant sicut consanguinitates et affinitates generationum, n. 685, 917.

Arcana Coelestia 2

Passage 2036

#2036 Vers. 10. Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum. "Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos" significat indicium conjunctionis omnium cum Domino: "et inter semen tuum post te" significat illos qui fidem in Ipsum habent: "circumcidi vobis omnem masculum" significat puritatem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2037

#2037 "Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos": quod significet indicium conjunctionis omnium cum Domino, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua prius; hic quod sit indicium conjunctionis, constat a versu sequente ubi appellatur "signum foederis" ubi haec, "circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis, inter Me et inter vos." "Signa foederis" erant omnes ritus externi Ecclesiae, qui sancte habendi, quia per illos significabantur interna; circumcisio de qua hic agitur, nec fuit nisi ritus repraesentativus et significativus, de quo in sequentibus; sed usque tales ritus in Verbo passim vocantur "foedus," ex causa quia externa repraesentabant et sic significabant interna; interna sunt foederis quia conjungunt, non autem externa nisi per interna; externa erant solum signa foederis seu indicia conjunctionis, ex quibus recordarentur internorum et sic per haec conjungerentur; de signis foederis videatur n. (x)1038; omnia interna quae foederis sunt seu quae conjungunt, se referant ad amorem et charitatem, et ex amore et charitate procedunt, nam ex his binis, nempe amare Dominum 1 supra se et proximum ut se, omnis Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei pendet, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35. @1 Deum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2038

#2038 "Et inter semen tuum post te": quod significet illos qui fidem in Ipsum habent, constat a significatione "seminis" quod sit fides ex charitate, de qua prius.

Arcana Coelestia 2

Passage 2039

#2039 "Circumcidi omnem masculum": quod significet puritatem, comtat a repraesentatione et inde significatione "circumcidere" in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebarit et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum 1 quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per "praeputium," cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta (o)est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, (o)2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem. [2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet; apud Mosen, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. xxx 6; ex quibus constat quod "circumcidere cor" sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit 2 Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima: [3] apud Jeremiam, Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, iv 3, 4; "circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis" nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii: apud Mosen, Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius,... faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem, Deut. x 16, 18; ubi etiam quod "circumcidere praeputium cordis" sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per "facere judicium orphani et viduae" et per "amare peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem": apud Jeremiam, Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 24, 25; quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur "circumcisi praeputio," sed usque "gentes praeputiatae," inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde: apud Mosen, Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. xxvi 41; similiter. [5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam, Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, (x)lii 1; per "Zionem" intelligitur Ecclesia caelestis, per "Hierosolymam" Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit. [6] Quod circumcisio sit "signum foederis" seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen, Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. xix 23, 24; "fructus" similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita "praeputium" eorum significat 3 immundum quod charitatem impedit et contaminat. [7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent 4, tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc 5 repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in 6 terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum, [8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam, Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:... et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), v 2, 3, 9; "gladii petrarum" significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod "lapis seu petra" significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod "gladius" praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat. @1 amoris.$ @2 queat.$ @3 denotat.$ @4 habent before purificationis.$ @5 id.$ @6 i Israelitici.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2040

#2040 Vers. 11. Et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter nos. "Circumcidetis carnem praeputii vestri" significat remotionem amoris sui et mundi: "et erit in signum foederis inter Me et inter vos" significat repraesentativum et significativum puritatis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2041

#2041 "Circumcidetis carnem praeputii vestri": quod significet remotionem amoris sui et mundi, constat ex repraesentatione et significatione "circumcisionis" quod sit purificatio a spurcis amoribus, de qua mox supra n. 2039; tum a significatione "carnis" quod sit proprium hominis, de qua prius n. 999; proprium hominis non est nisi amor sui et mundi, ita omnis cupiditas quae inde, quod quam spurcum sit, ostensum (o)est in Parte Prima n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1047; quia hoc proprium significatur quod removendum, hic dicitur "caro praeputii." [2] Sunt bini 1 amores ita dicti, et eorum cupiditates, quae impediunt influxum amoris caelestis a Domino; illi enim cum regnant in interiore et externo homine, et eum occupant, tunc influentem amorem caelestem vel rejiciunt vel suffocant, ut et pervertunt et contaminant, nam prorsus contrarii sunt amori caelesti; quod prorsus contrarii sint, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus demonstrabitur; at quantum removentur, tantum amor caelestis influens a Domino incipit apparere, immo illucescere in interiore ejus homine, et tantum incipit videre quod in malo et falso sit, (o)immo dein in immundo et spurco, denique quod hoc fuerit ipsius proprium; [3] sunt ii qui regenerantur apud quos illi removentur; hoc quoque a non regeneratis potest appercipi, apud quos dum amorum istorum cupiditates quiescunt, ut fit quandoque dum in meditatione sancta sunt vel dum sopiuntur, quod fit dum in infortuniis sunt, in aegritudinibus et morbis et maxime in momentis mortis, tunc quia corporea et mundana sopita sunt et quasi mortua, appercipiunt aliquid luminis caelestis, et solatii inde; sed apud hos non est remotio illarum cupiditatum, sed modo sopitio, nam ilico dum in statum pristinum redeunt, in cupiditates illas relabuntur: [4] apud malos etiam sopiri possunt corporea et mundana, et tunc elevari quasi in quoddam caeleste, ut quandoque fit cum animabus, imprimis recentibus in altera vita, qui intense cupiunt videre gloriam Domini quia tantum de caelo audiverunt in mundo cum vixerunt; illis tunc sopiuntur externa illa, et sic evehuntur in primum caelum, et fruuntur desiderio suo; sed non diu subsistere possunt, quia est modo quiescentia 2 corporeorum et mundanorum, non autem remotio ut apud 3 angelos, de quibus videatur n. 541, 542. Sciendum est quod amor caelestis a Domino continue influat apud hominem, et quod nihil aliud sit quod obstat, impedit, et facit quod 4 illum recipere nequeat, quam cupiditates amorum illorum et falsitates inde. @1 i hi$ @2 sopitio.$ @3 "i regeneratos et.$ @4 ut.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2042

#2042 "Et erit in signum foederis inter Me et inter vos": quod significet repraesentativusn et significativum puritatis, constat ex illis quae ostensa sunt mox supra n. 2039, nempe quod circumcisio non fuerit aliud quam repraesentativum purificationis ab amoribus spurcis; et quia solum externus ritus fuit qui repraesentabat et significabat intemum, non erat foedus sed signum foederis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2043

#2043 Vers. 12. Et filius octo dierum, circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. "Filius octo dierum" significat principium purificationis quodcumque: "circumcidetur vobis" significat purificationem: "omnis masculus" significat eos qui in vero fidei: "in generationes vestras" significat illa quae sunt fidei: "natus domus" significat caelestes: "emptio argenti" significat spirituales qui sunt intra Ecclesiam: "ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille" significat illos qui extra Ecclesiam.

Arcana Coelestia 2

Passage 2044

#2044 "Et filius octo dierum": quod significet principium purificationis quodcumque, constat ex significatione "octavi diei"; "septimana" quae est septem dierum, significat integram periodum cujuscumque status et temporis, ut reformationis, regenerationis, tentationis, tam hominis in particulari quam Ecclesiae in communi; ita septimana dicitur periodus sive foret mille annorum, sive centum, sive decem, ita dierum, horarum, mutorum, et sic porro, quod a locis in Parte Prima n. 728 citatis constare potest; (m)et quia dies octavus est dies primus sequentis septimanae, hic significat principium quodcumque (n). Inde quoque constat quod sicut ipsa circumcisio fuit repraesentativam purificationis, ita etiam tempus, nempe octavus dies; non quod tunc intrarent in statum puriorem et quod ideo purificati essent, sed quia sicut circumcisio significabat purificationem, ita "octavus dies" quoc fieri debeat omni tempore, et sic semper ut e novo principio.

Arcana Coelestia 2

Passage 2045

#2045 "Circumcidetur vobis": quod significet purificationem constat a repraesentatione et significatione "circumcisionis" quod sit purificatio ab amoribus spurcis, de qua supra n. 2039. Qui in amoribus sui et mundi sunt, nusquam credere possunt quod in tam spurcis et immundis sint, sicut actualiter sunt: quoddam enim volupe et jucundum est quod mulcet, favet, et adblanditur, et facit ut vitam eam ament: praeferant omni alii vitae, et sic putent nihil mali inesse; nam quicquid favet alicujus amori et inde vitae, creditur esse bonum; inde etiam rationale consentit et suggerit falsa quae confirmat, quae occaecant in tantum ut nihil 1 videant quid amor caelestis, et si viderent, corde suo dicerent esse quoddam miserum, aut (o)quoddam nihil, aut quoddam phantasiae simile, quod animum tenet sicut in aegritudine: [2] sed quod vita amoris sui et mundi cum ejus voluptariis et jucundis sit spurca et immunda, constare potest cuivis 2 si ex rationali facultate qua donatus est, cogitare velit; amor sui est ex quo omnia mala quae destruunt societatem civilem; ex illo ut ex immundo puteo scaturiunt omnia odia, omnes vindictae, omnes crudelitates, immo omnia adulteria; qui enim se amat, alios omnes qui sibi non serviunt aut honorem praestant aut favent, vel contemnit vel vituperat vel odio habet, et cum odio habet, non spirat nisi vindictas et crudelitates, et hoc quantum se amat; ita amor ille est destructivus societatis et generis humani; quod talis sit, videantur etiam quae in Parte Prima de eodem dicta sunt n. 693, 694, 760, 1307, 1308, 1321, 1506, 1594, 1691, 1862: quod amor sui sit spurcissimus in altera vita, et e diametro oppositus amori mutuo in quo caelum consistit, in sequentibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; [3] et quia inde sunt odia, vindictae, crudelitate: et adulteria, inde sunt omnia quae peccata, scelera, abominationes, et profanationes vocantur; quare cum ille in rationali hominis est, inque ejus externi hominis cupiditatibus et phantasiis, tunc influxus amori, caelestis a Domino continuo arcetur, pervertitur et contaminatur; est sicut foedum excrementum 3, quod omnem odorem suavem dissipat: immo conspurcat; et est sicut objectum quod radios lucis continue influentes in tetros et nigros colores vertit; et est sicut tigris et serpens qui adblandimenta respuit, et eos qui cibos porrigunt, morsu et veneno necat; aut sicut homo facinorosus qui intentiones etiam optimas aliorum, ipsaque beneficia in vituperia et malitias vertit: inde constat quod amores illi, nempe sui et mundi, sint qui per praeputia repraesentantur et significantur quae abscindenda. @1 nihilum.$ @2 qui.$ @3 excrementitium.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2046

#2046 Quod "omnis masculus" significet illos qui in vero fidei sunt, constat a significatione "masculi" quod sit verum, de qua n. 672, 749; quod "masculus" dicatur per quem significatur verum fidei, causa est quia nemo purificari potest ab amoribus illis spurcis nisi qui in vero est; ex vero cognoscit quid est purum et impurum, et quid sanctum et profanum; antequam hoc novit non sunt media in quae et per quae operari potest amor caelestis qui continue (t)influit a Domino, qui non recipi potest nisi in veris; quare per cognitiones veri reformatur et regeneratur homo, et hoc non prius quam cum illis imbutus est; ipsa conscientia per vera fidei formatur, nam conscientia est veri et recti qua regeneratus donatur, de qua videatur, n. 977, 986 fin., 1033, 1076, 1077; haec causa etiam est quod cultri lapidei seu gladii petrarum, ut vocantur, ad circumcisionem adhiberentur, per quos quod significentur vera, videatur supra n. 2039 ad fin.

Arcana Coelestia 2

Passage 2047

#2047 "In generationes vestras": quod significet illa quae sunt fidei, constat a significatione "generationum et nativitatum" quod sint illa quae sunt fidei, de qua 1 n. 613, 1145, 1255, 2020, 2035. @1 quibus prius$

Arcana Coelestia 2

Passage 2048

#2048 Quod "natus domus" significet caelestes et quod "emptio "argenti" significet spirituales, ita qui intra Ecclesiam, constat a significatione "nati domus" quod sint illi qui intra domum, "domus" in Verbo significat caeleste, quia hoc intimum, unde per "domum Dei" significatur in universali sensu regnum Domini, in minus universali, Ecclesia, in particulari, ipse homo in quo est regnum seu Ecclesia Domini; quando homo dicitur "domus," significatur caeleste fidei apud eum, quando "templum," significatur verum fidei apud eum; ita hic per "natum domus" significantur 1 caelestes. Quod autem "emptio argenti" seu "emptus argento" significet spirituales, constat ex significatione "argenti" quod sit verum, ita spirituale fidei, de qua in Parte Prima n. 1551: [2] caelestes dicuntur qui sunt in amore in Dominum, et quia Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, in illo amore fuit, erat Ecclesia caelestis: spirituales dicuntur qui in amore 2 erga proximum, et sic in vero fidei: talis fuit Antiqua Ecclesia quae post diluvium; de distinctione inter caelestes et spirituales pluries actum est in Parte Prima. Quisque videre potest quod hic arcana caelestia sint, nempe quod circumcidendi essent nati domus et empti argento, tum quoque filii alienigenae, et quod illi 3 nominentur, et hoc aliquoties, ut in vers. seq. 13, 23, 27, quae arcana non patent nisi ex sensu interno, nempe quod per "natos domus" et "emptos argento" significentur caelestes et spirituales, ita qui intra Ecclesiam, et per "filium alienigenam qui non e semine," illi qui extra Ecclesiam. @1 intelliguntur.$ @2 charitate.$ @3 hi.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2049

#2049 "Ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille": quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt, constat a significatione "filii alienigenae" quod sint illi qui non nati intra Ecclesiam, ita non in bonis et veris fidei quia non in cognitionibus illorum; "filii alienigenae" etiam significant illos qui in externo cultu sunt, de quibus n. 1097, sed tunc agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt; hic vero, quia de Ecclesia Domini in universali, sunt "filii alienigenae" illi qui non nati intra Ecclesiam, sicut sunt gentes: gentes quae extra Ecclesiam, possunt esse in veris sed non in veris fidei; vera eorum sunt sicut praecepta decalogi, quod honorandi parentes, quod non occidendum, non furandum, non adulterandum, non concupiscenda quae sunt aliorum, tum quod numen colendum; sed vera fidei sunt omnia doctrinalia de vita aeterna, de regno Domini, et de Domino; haec illis non possunt nota esse quia Verbum non habent; [2] hi sunt qui per "filios alienigenas, qui non e semine," et qui 1 circumcidendi, hoc est, purificandi, significantur; inde 2 patet quod illi aeque purificari queant ac qui intra Ecclesiam, quod repraesentabatur per circumcidi; purificantur quando rejiciunt spurcos amores et vivunt inter se in charitate, tunc enim vivant in veris, nam omnia vera sunt charitatis, sed in veris de quibus prius; qui cum in his veris vivunt, facile hauriunt vera fidei, si non in vita corporis, usque in altera vita, quia vera fidei sunt interiora vera charitatis, nihil enim plus tunc amant quam in interiora vera charitatis admitti; interiora charitatis sunt, in quibus consistit regnum Domini, de illis videatur n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366. [3] In altera vita nihil facit scientia cognitionum fidei, pessimi enim, immo infernales, possunt esse in scientia illarum, quandoque prae aliis, sed est vita secundum cognitiones, nam omnes cognitiones pro fine habent vitam; nisi addiscerentur propter vitam, nullius usus forent, praeter quod loqui possint de iis, et inde docti haberi in mundo, in honores evehi, et lucrari famam et opes; inde constat quod vita cognitionum fidei non alia sit quam vita charitatis, Lex enim et Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei cum omnibus ejus cognitionibus, consistit 3 in amore in Dominum, et in amore erga proximum, ut manifestum est unicuivis ex Domini verbis apud Matth. xxii 34-39, (o)et apud Marc. xii 28-35; [4] (m)at doctrinalia seu cognitiones fidei usque maxime necessariae sunt ad formandam vitam charitatis, quae absque illis formari nequit(n); haec vita est quae salvat 4 post mortem; nusquam aliqua vita fidei absque illa, nam absque charitate non dabilis est vita fidei; qui in vita amoris et charitatis sunt, in Domini vita sunt; Ipsi conjungi nemo potest per aliam; (m)inde quoque constat quod vera fidei nusquam agnosci queant ut vera, hoc est, dari agnitio illorum, de qua loquuntur, quam exterius aut 5 ore, nisi sint implantata in charitate, interius enim aut corde negantur, nam, ut dictum, omnia pro fine habent charitatem, quae si non inest, interius rejiciuntur; interiora patent qualia sunt cum auferuntur exteriora, ut fit in altera vita, quod nempe prorsus contraria sint omnibus veris fidei(n); vitam charitatis seu amorem mutuum accipere in altera vita, cum nullum habuerint in vita corporis, nusquam datur, sed vita (x)eorum in mundo manet illis post mortem; nullum enim aversantur et odio habent; cum 6 modo approximant ad societatem ubi vita amoris mutui, tremunt, horrent et cruciatu afficiuntur(n): [5] tales tametsi intra Ecclesiam nati sunt, dicuntur "filii alienigenae praeputiati corde et praeputiati carne" qui non admittendi in sanctuarium, hoc est, in regnum Domini, qui etiam intellecti apud Ezechielem, Ullus filius alienigena, praeputiatus corde, et praeputiatus carne, non intrabit in sanctum, xliv 7, 9; et apud eundem, Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? et descendere factas fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum cubabis cum confossis gladio, xxxi 18; ubi de Pharaone per quem significantur scientiae in genere, n. 1164, 1165, 1186, 1462; per "arbores Edenis" cum quibus descenderent in terram inferiorem, quoque scientiae sed scientiae cognitionum fidei inde nunc patet quid "praeputiatus" sit in sensu interno, nempe qui in spurcis amoribus et illorum vita est. @1 i cum I.$ @2 i quoque.$ @3 after proximum. $ @4 manet.$ @5 et I.$ @6 solum$

Arcana Coelestia 2

Passage 2050

#2050 Vers. 13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae et emptio argenti tui; et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum. "Circumcidendo circumcidetur" significat quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi: "natus domus tuae, et emptio argenti tui" significat qui intra Ecclesiam utriusque generis: "et erit foedus Meum in carne vestra" significat conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, tum etiam significativum: "in foedus aeternum" significat conjunctionem.

Arcana Coelestia 2

Passage 2051

#2051 Quod "circumcidendo circumcidetur" significet quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi, nempe qui intra Ecclesiam qui significantur per "natum domus et emptum argento 1," constat a repraesentatione "circumcisionis" quod sit purificatio ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; hic repetitur iterum quod circumcidentur, et dicitur quod circumcidendo circumcidetur 2, quo exprimitur necessitas, hoc est, quod omnino ab illis amoribus purificandi; et quia significantur illi qui intra Ecclesiam, hic filii alienigenae non memorantur, nam per hos, ut supra n. 2049 ostensum, significantur illi qui extra Ecclesiam sunt; [2]] ex repetitione eorum quae in versu praecedente dicta sunt de "natis domus" et "emptis argento; quisque videre potest quod Divinum arcanum sit quod ex sensu litterae non patet, arcanum est quod purificatio a foedis illis amoribus maxime necessaria sit intra Ecclesiam, ex causa etiam quia qui intra Ecclesiam sunt, impura possunt reddere ipsa sancta, quod illi qui extra Ecclesiam, seu gentes, facere nequeunt; inde periculum damnationis illis majus est; praeterea illi qui intra Ecclesiam, principia falsi contra ipsa vera fidei possunt formare et iis imbui, qui autem 3 extra Ecclesiam sunt, id non possunt quia ignorant illa; ita illi profanare possunt sancta vera, hi vero non; de quibus plura videantur in Parte Prima n. 1059, 1327, 1328. @1 emtionem argenti.$ @2 circumcidentur.$ @3 vero.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2052

#2052 Quod "natus domus tuae, et emptio argenti tui" significet illos qui intra Ecclesiam utriusque generis, nempe caelestes, qui sunt "natus domus," et spirituales qui sunt "emptio argenti," supra n. (x)2048, ostensum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2053

#2053 "Erit foedus Meum in carne vestra": quod significet conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua supra; et ex significatione "carnis" quod sit proprium hominis, de qua etiam supra n. 2041; proprium quam impurum sit, ibi quoque dictum, et in Parte Prima ostensum n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874, 875, 876, 987, 1047. Quod "foedus Meum in carne vestra" sit conjunctio Domini cum homine in ejus impuritate, ita se habet: apud hominem non datur aliquod verum intellectuale purum, hoc est, verum Divinum, sed vera fidei quae apud hominem, sunt apparentiae veri, quibus se adjungunt fallaciae quae sunt sensuum, et his falsa quae sunt cupiditatum amoris sui et mundi; talia vera apud hominem sunt, quae quam impura sunt constare potest ex eo quod iis adjuncta sint talia; [2] sed usque Dominus se conjungit cum homine in istis impuris, illa enim animat et vivificat innocentia et charitate et sic format conscientiam; vera conscientiae sunt varia, nempe secundum cujusvis religionem, quae violare Dominus non vult quia homo illis imbutus est et sanctitatem in illis posuit, modo non sint contraria bonis fidei; (m)Dominus neminem frangit sed flectit; quod constare exinde 1 potest, quod in unoquovis dogmate intra Ecclesiam sint qui conscientia donantur, quae usque eo melior est, quo vera ejus proprius accedunt ad vera genuina fidei; quia ex veris fidei ejuscemodi formatur conscientia, constat quod illa formata sit in parte hominis intellectuali, nam pars intellectualis est quae recipit illa; quam partem ideo Dominus miraculose separavit a parte voluntaria; quod est arcanum prius non notum, de quo videantur quae in Parte Prima, n. 863, 875, 895, 927, 1023(n). Quod "foedus in carne vestra" etiam significativum sit, nempe purificationis, constat ab illis quae de circumcisione n. 2039 ostensa sunt. @1 inde.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2054

#2054 "In foedus aeternum": quod significet conjunctionem, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua prius. Hic quia agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt, iterum dicitur "foedus," et hic "foedus aeternum," ex causa, tam quia illis maxime necessarium circumcidi seu purificari ab amoribus sui et mundi, ut ostensum supra n. 2051, quam quia cum illis qui intra Ecclesiam, proxima (t)est conjunctio Domini (c)et Ipsius caeli, quoniam per bona et vera fidei: est quidem conjunctio etiam cum illis qui extra Ecclesiam, sed remotior quia non in bonis et veris fidei sunt, ut dictum supra n. (x)2049. Ecclesia in regno Domini se habet sicut cor et pulmones in homine; interiora hominis cum externis ejus per cor et pulmones conjunguntur, inde omnia viscera quae circumcirca sunt, vivunt; ita quoque se habet cum genere humano; conjunctio Domini et Ipsius caeli est proxima cum Ecclesia, remotior autem cum illis qui extra Ecclesiam, qui sunt sicut viscera quae medio corde et pulmone vivunt: caelestes sunt instar cordis, spirituales autem instar pulmonum: illius et hujus necessitatis causa hic agitur in specie de illis qui intra Ecclesiam, et his repetitur foedus.

Arcana Coelestia 2

Passage 2055

#2055 Vers. 14. Et praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii tui, et excidetur anima illa ex populis suis, foedus Meum irritum fecit. "Praeputiatus masculus" significat qui non in vero fidei "qui non circumciditur carne praeputii sui" significat qui in amore sui et mundi: "et excidetur anima illa ex populis suis" significat mortem aeternam: "foedus Meum irritum fecit" significat quod conjungi non possit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2056

#2056 "Et praeputiatus masculus": quod significet qui non in vero fidei, constat a significatione "masculi" quod sit verum fidei, de qua supra n. 2046, quare hic "praeputiatus masculus" significat illum qui non in vero fidei, ita qui in falso; "praeputiatum" praedicatur de e quod impedit et conspurcat, sicut prius dictum; cum id adjungitur "masculo," est id quod impedit et conspurcat verum; similiter cum a alicui rei adjungitur, significat ejusdem rei obfuscationem et contaminationem, ut "praeputiata auris" apud Jeremiam, Super quem loquar et testificabor, et audient? Ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum est in opprobrium, non volunt illud, vi 10; "praeputiata auris" pro quod nulla auscultatio, et quod illis Verbum opprobrio [esset]. [2] Agitur in hoc versu etiam de illis qui intra Ecclesiam, qui non solum in falso sed etiam in impuro amorum sui et mundi, nam continuantur praecedentibus, quare dicitur "praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui," ita est falsum conjunctum impuro vitae; quantum periculi damnationis aeternae illis sit, ex quae supra 1 n. 2051 dicta sunt, constare potest; hic imprimis significantur illi intra Ecclesiam qui bona et vera fidei profanant, de quibus dicitur quod "excidetur anima illa ex populis suis": illi enim profanare possunt, non autem ii qui extra Ecclesiam sunt, ut in Parte Prima n. 593, 1008, 1010, 1059 ostensum est. @1 prius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2057

#2057 "Qui non circumciditur carne praeputii sui": quod significet qui in amore sui, constat ex illis quae supra de significatione "circumcidi (o)et praeputii" n. 2039, 2049 fin., tum de significatione "carnis" n. 2041, dicta sunt; "caro praeputii" hic significat amorem sui; qui intra Ecclesiam in falso sunt et simul in amore sui, ii imprimis sancta profanant, non ita illi qui in alio quocumque amore (o)sunt, nam amor sui est omnium spurcissimus, quia destructivus societatis ita destructivus generis humani est, ut supra n. 2045 ostensum; quod etiam e diametro oppositus sit amori mutuo in quo caelum consistit, ita destructivus ipsius ordinis caelestis, constare potest a malis spiritibus et geniis in altera vita, tum ab infernis in quibus nihil est nisi amor sui qui regnat, et quia amor sui, etiam omnia odiorum, vindictarum et crudelitatum genera, quia haec sunt inde. [2] Amor mutuus in caelo consistit in eo ut proximum (t)ament plus quam se, inde totum caelum repraesentat sicut unum hominem, nam per mutuum amorem a Domino ita consociantur omnes; inde est quod omnium felicitates communicentur singulis et singulorum omnibus; ipsa forma caelestis inde talis est quod quisque quasi sit quoddam centrum, ita centrum communicationum proinde felicitatum ab omnibus, et hoc secundum omnes differentias amoris illius quae innumerabiles; et quia illi qui in amore illo sunt, summam felicitatem percipiunt ex eo quod communicare possint illud quod ad eos influit cum aliis, et hoc ex corde, inde perpetua et aeterna fit communicatio, ex qua quantum Domini regnum, tantum singulorum felicitas crescit; (m)angeli quia in societates et mansiones distincti sunt, de eo non cogitant, sed Dominus ita 1 omnia et singula disponit(n); tale est regnum Domini in caelis. [3] Sed hanc formam et hunc ordinem nihil aliud destruere conatur quam amor sui, ita omnes illi in altera vita qui 2 in amore sui sunt, profundius infernales prae aliis; 3 amor enim sui nihil communicat aliis, sed aliorum jucunda et felicia exstinguit et suffocat; quodcumque jucundum ad illos influens ab aliis, ad se recipiunt, in se concentrant, vertunt in spurcum sui, et faciunt ut non ulterius propagetur, ita destruunt omne unanimum et consociabile; inde disunio, et consequenter destructio; et quia unusquisque eorum ab aliis serviri, coli et adorari vult, et nullum amat quam semet, inde dissociatio quae determinatur et se exserit in lamentabiles status, ut nihil jucundius percipiant quam ex odio, vindicta et crudelitate alios diris modis et phantasiis cruciare; tales cum ad societatem quandam veniunt ubi amor mutuus, quia omne influens jucundum in illis terminatur, sicut impura et mortua pondera in pura et viva aura a semet dejiciuntur, et quia sui spurcam ideam exhalant, ibi vertitur jucundum eorum in fetorem cadaverosum, ex quo sui infernum sentiunt, praeter quod angore atroci corripiantur: [4] exinde constare potest qualis amor sui est, nempe quod non solum destructivus generis humani, ut supra n. 2045 ostensum, sed etiam quod sit destructivus ordinis caelestis, ac ita in illo nihil nisi impurum, spurcum, profanum, ac ipsum infernum; utcumque non talis apparet illis qui in eo sunt. Illi in amore sui sunt qui contemnunt alios prae se, et illos qui sibi non favent, serviunt et quendam cultum praebent, odio habent, et crudele jucundum capiunt in vindicta, et in aliorum honoris, famae, opum, et vitae deprivatione; qui in illo sunt, in his sunt, et qui in his, sciant quod in illo sint. @1 sic.$ @2 qui in altera vita.$ @3 In A the rest of this paragraph is much altered and then deleted, with direction to a separate sheet which is, however, missng. Continuation in I has some resemblances to deleted

Passage.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2058

#2058 "Et excidetur anima illa ex populis suis": quod significet mortem aeternam, constat ex significatione "animae" quod sit vita, de qua n. 1000, 1040, 1742; et ex significatione "populorum" quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, ita quod populi sint 1 viventes in veris, hoc est 2, angeli, a quibus "exscindi anima" est damnari seu perire morte aeterna. @1 hic.$ @2 ita.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2059

#2059 Quod "foedus Meum irritum fecit" significet quod conjungi non possit, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua prius, ita "foedus irritum facere" est se disjungere, adeo ut conjungi non possit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2060

#2060 Vers. 15. Et dixit Deus ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius. "Dixit Deus ad Abraham" significat perceptionem: "Sarai uxor tua" significat, hic ut prius, verum conjunctum bono: "non vocabis nomine ejus Sarai" significat quod exuet humanum: "quoniam Sarah nomen illius" significat quod induet Divinum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2061

#2061 "Dixit Deus ad Abraham": quod significet perceptionem, constat a significatione "dicere Deus" in sensu historico quod sit in sensu interno percipere, de qua prius n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1818, 1919; quia hic nunc de alia re agitur, nempe de illa quae significatur per "Sarai" et "Sarah," tum quae per promissionem filii ex Sarah, et per Ismaelem quod in gentem magnam futurus, incohatur per novam perceptionem Domini quae exprimitur per "dixit Deus ad Abrahamum," sicut passim in aliis locis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2062

#2062 "Sarai uxor tua": quod significet verum conjunctum bono, constat a significatione "Sarai" quod sit verum intellectuale, et quia "uxor" hic additur, quod sit verum illud conjunctum bono; quod "Sarai" et "Sarai uxor" significet verum conjunctum bono prius n. 1468, 1901, et alibi passim ostensum (o)est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2063

#2063 Quod "non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius" significet quod exuet humanum, et induet Divinum, constat ex illis quae supra ad vers. 5 dicta sunt de Abrahamo 1, ubi haec, "Non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham," per quae similiter significatum, quod exuet humanum, (c)ac induet Divinum, de quibus n. 2009; littera enim "H" quae adjecta est nomini Sarah, ex Jehovae nomine desumpta est, ob causam ut Sarah, sicut Abraham, repraesentaret Divinum Domini; nempe Divinum conjugium Boni cum Vero in Domino, "Abraham" Divinum Bonum, et "Sarah" Divinum Verum; [2] ex quo nasceretur Divinum Rationale quod est "Isacus." Divinum Bonum quod est amor, et respective ad universum genus humanum est misericordia, fuit Internum Domini, hoc est, Jehovah, Qui ipsum Bonum est; hoc repraesentatur per "Abrahamum"; verum quod conjungendum Divino Bono, repraesentatum est per "Sarai," quod cum etiam Divinum factum, repraesentatur per "Sarah," nam Dominus ad unionem cum Jehovah successive progressus est, ut supra passim dictum; verum nondum Divinum per "Sarai" repraesentatum, erat cum adhuc non ita unitum Bono, ut ex Bono verum; at cum ita unitum Bono ut ex Bono procederet, tunc fuit Divinum, ac ipsum Verum tunc quoque Bonum quia Boni verum; aliud est verum quod tendit ad bonum, ut uniatur bono, et aliud [est,] quod unitum bono ita ut procedat prorsus a bono; verum quod tendit ad bonum, trahit adhuc aliquid ab humano; at quod prorsus unitum bono, hoc exuit omne quod (o)est humanum et induit Divinum: [3] hoc per simile, ut prius, apud hominem illustrari potest; cum regeneratur homo, hoc est, cum conjungendus Domino, ad conjunctionem per verum, hoc est, per vera fidei procedit, nemo enim regenerari potest nisi per cognitiones fidei, quae sunt vera per quae ad conjunctionem procedit; his Dominus obviam it per bonum, hoc est, per charitatem, et illam inaptat cognitionibus fidei, hoc est, veris ejus; omnia enim vera sunt vasa recipientia boni, quare quo genuina magis sunt vera et quo plus multiplicantur, eo plus bono datur copia recipiendi illa ut vasa, redigendique illa in ordinem, et se demum manifestandi, usque demum ut non appareant vera, nisi quantum per illa translucet bonum, ita verum fit caeleste spirituale; [et] quia in bono quod solius est charitatis, Dominus solum est praesens, ita homo conjungitur Domino et donatur per bonum, hoc est, per charitatem conscientia, ex qua dein cogitat verum 2 et facit rectum , "sed haec secundum vera et recta, quibus bonum seu charitas inaptatur. @1 Abramo.$ @2 ip suum$

Arcana Coelestia 2

Passage 2064

#2064 Vers. 16. Et benedicam illi, et etiam dabo ex illa tibi filium; et benedicam illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt "Benedicam illi" significat multiplicationem veri: "et etiam dabo ex illa tibi filium: significat Rationale: "et benedicam illi" significat ejus multiplicationem: "et erit in gentes" significat bona inde: "reges populorum ex illa erunt" significat vera ex conjunctis veris et bonis quae sunt "reges populorum."

Arcana Coelestia 2

Passage 2065

#2065 Quod "benedicam illi" significet multiplicationem veri constat a significatione "benedici" quod sit locupletari omni bono e vero, de qua in Parte Prima n. 981, 1096, 1420, 1422; hic quia ad Sarah dicitur quod Deus benediceret illi, significatur locupletatio seu multiplicatio veri, nam per "Sarah," ut prius ostensum, repraesentatur e significatur verum boni, quod est verum intellectuale, de quo vero e ejus multiplicatione hic agitur; quid verum intellectuale [sit,] videatur prius n. 1904.

Arcana Coelestia 2

Passage 2066

#2066 "Et etiam dabo ex illa tibi filium": quod significet Rationale, constat ex significatione "filii" quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et quia omne rationale a vero incohat, hic per "filium" significatur rationale: primum rationale Domini repraesentatum et significatum est per "Ismaelem, natum ex Hagare ancilla," de quo in cap. praec. xvi; alterum Rationale de quo hic agitur, repraesentatur et significatur per "Isacum qui nasceretur ex Sarah"; illud, nempe quod repraesentatum per "Ismaelem," fuit rationale quod domo postea expulsum est; hoc autem Rationale quod repraesentatur per "Isacum," est quod domo mansit quia Divinum: sed de hoc rationali in sequente capite, ubi de Isaco, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2067

#2067 "Et benedicam illi": quod significet ejus multiplicationem, nempe Rationalis per filium intellecti, constat ex significatione "benedici" quod sit locupletari omni bono et vero, de qua mox supra [n. 2065].

Arcana Coelestia 2

Passage 2068

#2068. "Et erit in gentes": quod significet bona inde, constat ex significatione "gentium" quod sint bona, de qua in Parte Prima n. 1259, 1260, 1416, 1849.

Arcana Coelestia 2

Passage 2069

#2069 "Reges populorum ex illa erunt": quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt "reges populorum," constat ex significatione "regum" quod (t)sint in genere" omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione "populorum" quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam "reges" praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde. [2] Hic quia agitur de Sarah, quod "ex illa reges populorum erunt," et per "Sarah" significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per "reges populorum" significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur "reges," tum etiam "filii regis," ut supra n. 2015 ostensum. [3] Quisque (t)videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod "reges populorum ex illa erunt," reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur 1 "benedicam ei, et erit in gentes," sed de Sarah, quod "reges populorum ex illa erunt"; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod "reges ex illo exibunt," non autem ut de Sarah, quod "reges populorum"; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione "Abrahami" quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione "Sarah" quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per "Abrahamum" intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per "Sarah" intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum: [4] sed de caelesti vero et (o)de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est", inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023. [5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per "reges qui ex Abrahamo exibunt," de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per "reges populorum qui ex Sarah erunt," de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, qn. 2053 ad fin."; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530. @1 i quod.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2070

#2070 Vers. 17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum patiet? "Cecidit Abraham super racies suas" significat adorationem: "et risit" significat affectionem veri: "et dixit in corde suo" significat quod sic cogitaverit: "num filio centum annorum nascetur?" significat quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae: "et an Sarah filia nonaginta annorum pariet?" significat quod verum conjunctum bono hoc faciet.

Arcana Coelestia 2

Passage 2071

#2071 "Cecidit Abraham super facies suas": quod significet adorationem, constat a significatione "cadere super facies" quod sit adorare, de qua supra n. 1999.

Arcana Coelestia 2

Passage 2072

#2072 "Et risit": quod significet affectionem veri, constare potest ex origine et essentia risus; origo ejus non alia est quam affectio veri vel affectio falsi, inde hilaritas et laetitia quae exserit se in facie per risum; inde patet quod essentia risus non aliud sit; risus quidem est externum quid quod corporis quia faciei, sed in Verbo interiora per exteriora 1 exprimuntur et significantur, sicut omnes affectiones interiores animi et mentis per faciem, auditio interior et oboedientia per aurem, visus internus seu intellectus per oculum, potentia et robur per manum et brachium, et sic porro, ita affectio veri per risum: [2] in rationali hominis est verum, quod est praecipuum, in illo etiam est affectio boni, sed haec est in ipsa affectione veri, sicut ejus anima; affectio boni quae in rationali, non se exserit per risum sed per gaudium quoddam, et inde per jucundum voluptatis quod non (x)ridet; nam in risu communiter quoque aliquid est quod non ita bonum. Quod in rationali hominis verum sit praecipuum, causa est quia rationale formatur per cognitiones veri, nam nisi per illas, nusquam aliquis rationalis fieri potest; cognitiones boni sunt aeque vera ac cognitiones veri. [3] Quod "risus" hic significet affectionem veri, constare potest ex eo quod hic memoretur Abraham risisse, et similiter 2 Sarah, tam antequam natus Isacus quam postquam natus, tum quod Isacus a "risu" nominatus, nam "Isac" significat "risum"; quod Abraham, cum audivit 3 de Isaco, riserit, ex hoc versu constat, nam dicitur quod Abraham, cum audivit 4 de filio ex Sarah, riserit; quod etiam Sarah, antequam natus Isacus, cum audivit a Jehovah quod pareret, de qua ita, Sarah cum audivit ad ostium tentorii, risit Sarah intra seipsam, dicendo, Postquam consenui, eritne mihi voluptas, et dominus meus senex? et dixit Jehovah ad Abrahamum, Quare hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere 5 pariam, et ego consenui?... Negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, at risisti, Gen. xviii 12, 13, 15; dein etiam cum Isacus natus esset, Vocavit Abrahamus nomen filii sui,... 6 Jishak (risum)... dixit Sarah, Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit me 7, Gen. xxi 3, 6; nisi "ridere" et "nomen Isaci" quo significatur risus, illa involveret, nusquam haec memorata fuissent. @1 externa.$ @2 i quod.$ @3 audiverit I.$ @4 audiverit A.$ @5 vero.$ @6 i qui natus est sibi, quem peperit ipsi Sarah.$ @7 Hebrew [ ] (li). A had super me but d, i mihi, d and i me.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2073

#2073 Quod "dixit corde suo" significet quod sic cogitaverit, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2074

#2074 Quod "nam filio centum annorum nascetur?" significet quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, constat a significatione "centum," de qua supra n. 1988, quae videantur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2075

#2075 Quod "an Sarah filia nonaginta annorum pariet?" significet quod veram conjunctum bono hoc faciet, constat ex repraesentatione et significatione "Sarah" quod sit verum conjunctum bono seu Verum Divinum; et ex significatione numeri "nonaginta," seu quod idem est, "novem"; quisque non potest non mirari quod numerus centum annorum qui fuerunt Abrahamo, significet quod Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, et quod numerus nonaginta annorum qui fuerunt Sarae, significet quod verum conjunctum bono hoc faceret; (m)sed quia nihil non caeleste et Divinum est in Verbo Domini, ita etiam in ipsis numeris qui ibi(n); quod numeri quicumque in Verbo significent res aeque ac nomina quaecumque, in Parte Prima ostensum est n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893, 1988; [2] nunc quod numerus novem significet conjunctionem, magis numerus nonaginta, qui compositus est a novem multiplicatis per decem, nam "decem" significant reliquias per quas conjunctio, ut patet ex illis quae dicta sunt supra n. 1988 fin. constare potest etiam 1 a sequentibus his repraesentativis et significativis; mandatum quod In decimo die mensis septimi esset dies expiationum,... et quod hoc sabbatum sabbati esset; inque nono mensis septimi in vespera, a vespera usque ad vesperam feriarentur sabbatum, Lev. xxiii 27, 32; [3] in sensu interno haec significant conjunctionem per reliquias, nempe "novem" conjunctionem, et "decem" reliquias; quod arcanum Divinum in his numeris reconditum lateat, patet manifeste ex mensibus et diebus anni qui sancti habendi 2; ut a quovis septimo die quod tunc sabbatum, a septimo mense, ut hic, quod tunc sabbatum sabbati, pariter a septimo anno, tum a septies septimo quod tunc 3 incoharetur jubilaeum; ita similiter se habet cum ceteris numeris in Verbo, ut cum tribus quae simile paene significant ac septem; cumque duodecim quod omnia fidei; cumque numero decem idem ac 4 decimae, quod reliquias, (o)n. 576, et sic porro; ita hic (o)in Lev." (m)nisi numerus decem et numerus novem involverent arcana, haudquaquam mandatum fuisset quod hoc sabbatum sabbati esset in decimo die mensis septimi, et in nono mensis feriarentur illud;(n) tale est Verbum Domini in sensu interno, tametsi in sensu historico tale quid non patet. [4] Similiter quod memoratur de Hierosolyma, quod obsessa fuerit a Nebuchadnezzare anno nono Zidkiae et quod perrupta anno undecimo, die nono mensis, de qua ita in Libro Secundo Regum, Fuit in anno nono, ex quo regnavit Zidkiah, in mense decimo, in decimo mensis, venit Nebuchadnezzar, rex Babelis, contra Hierosolymam, (m)et venit urbs in obsidionem usque ad undecimum annum regis Zidkiae; (n)in nono mensis, et invaluit fames in urbe, et non fuit panis populo terrae, et perrupta est urbs, xxv 1, 3, 4; per "nonum annum, mensem decimum," et per "undecimum annum et nonum mensis, cum fames in urbe, et non panis populo terrae" in sensu interno significatur quod nulla amplius conjunctio per illa quae sunt fidei et charitatis; "fames in urbe, et non panis populo terrae" significat quod nihil fidei et nihil charitatis residuum esset; hic est sensus internus horum verborum qui nusquam apparet in littera; et similia minus adhuc elucent ex historicis Verbi quam ex propheticis, quia historica captant animum, usque adeo ut vix credatur aliquid altius ibi latere, cum tamen omnia sunt repraesentativa, et ipsa verba ubivis significativa; haec (t)sunt incredibilia, sed usque (o)sunt vera, videantur n. 1769-1772. @1 quoque potest.$ @2 haberentur.$ @3 cum.$ @4 i cum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2076

#2076 Vers. 18. Et dixit Abraham ad Deum, Utinam Jishmael vivat coram Te. "Dixit Abraham ad Deum" significat perceptionem Domini ex amore: "utinam Jishmael vivat coram Te" significat alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant.

Arcana Coelestia 2

Passage 2077

#2077 "Dixit Abraham ad Deum": quod significat perceptionem Domini ex amore, constat a significatione "dicere ad Deum" quod sit percipere, de qua saepius prius: quod "Abraham" significet hic Dominum in tali statu et in tali aetate, supra n. 1989 dictum est. Quod Dominus hoc 1 ex amore dixerit, patet, nam ex ipsis verbis elucet affectio amoris cum dicitur "utinam Jishmael vivat coram Te." Affectio seu amor Domini fuit Divinus, nempe erga universum genus humanum, quod per unionem Humanae Suae Essentiae cum Divina Sibi prorsus adjungere et salvare in aeternum voluit; de quo amore videatur in Parte Prima n. 1735; et quod Dominus ex amore hoc continue pugnaverit contra inferna, n. 1690, 1789, 1812; et quod in unione Humani Sui cum Divino, nihil nisi conjunctionem Divini cum humano genere spectaverit, supra n. 2034. [2] Amor qualis Domino, transcendit omnem intellectum humanum, et incredibilis est maxime illis qui non sciunt quid amor caelestis in quo sunt angeli; angeli illi pro salvanda anima ex inferno, nihili pendunt mortem, immo, si potuissent, pro illa infernum subirent; inde intimum eorum gaudii est aliquem ex mortuis resurgentem in caelum transferre; sed fatentur quod amor ille ne hilum sit (c)ex ipsis, sed omnia et singula ejus a solo Domino; immo succensent si quis aliud cogitat. @1 haec.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2078

#2078 "Utinam Jishmael vivat coram Te": quod significet alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant, constat ex repraesentatione et inde significatione "Jishmaelis" quod sit rationale, de qua in capite praecedente, ubi de Ismaele actum. Sunt duo genera hominum intra Ecclesiam, nempe spirituales et caelestes, illi, nempe 1 spirituales, rationales (t)fiunt ex vero", hi autem, seu caelestes, ex bono; quae distinctio sit inter spirituales et caelestes videatur supra n. 2069, et pluries in Parte Prima: illi, nempe spirituales qui per verum rationales fiunt, per "Ismaelem" hic intelliguntur; rationale enim verum est "Ismael" in genuino suo sensu, ut prius n. 1893, 1949-1951 ostensum est; hoc rationale veram cum adoptatur et desideratur a bono, ut hic a Domino per Abrahamum intellecto, significat spirituale, ita spiritualem hominem, seu quod idem, spiritualem Ecclesiam; cujus salvationem Dominus ex amore Divino, de quo mox supra n. 2077, desideravit; quod exprimitur per haec verba "utinam Jishmael civat coram Te." @1 seu.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2079

#2079 Veff. 19. Et dixit Deus, Vere Sarah uxar tua pariens tibi filium, et vocabis nomen illius Jishak, et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum, semini illius post illum. "Dixit Deus" significat responsum perceptum: "vere Sarah uxor tua" significat Divinum Verum conjunctum Bono: "pariens tibi filium" significat quod ex illo Rationale: "et vocabis nomen illius Jishak" significat Rationale Divinum: "et erigam foedus Meum cum illo" significat unionem: "in foedus aeternum" significat unionem aeternam: "semini illius post illum" significat illos qui fidem in Dominum haberent.

Arcana Coelestia 2

Passage 2080

#2080 "Dixit Deus": quod significet responsum perceptum, constat ex significatione "dicere" quod sit percipere, de qua mox prius n. 2077; et quia in priore versu, "Abraham dixit," quo significabatur perceptio, et hic "Deus dixit" seu respondit, sequitur quod significet responsum perceptum seu responsum perceptionis; in perceptione quacumque est tam propositio quam responsio, utriusque perceptio hic in sensu historico exprimitur per quod "dixit Abraham ad Deum" et quod "Deus dixit": quod "dicere Deus" sit percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, et supra in hoc capite passim.

Arcana Coelestia 2

Passage 2081

#2081 "Vere Sarah uxor tua": quod significet Divinum Verum conjunctum Bono, constat a repraesentatione et inde significatione "Sarah" quod sit Divinum Verum conjunctum Bono, de qua supra n.2063.

Arcana Coelestia 2

Passage 2082

#2082 Quod "pariens tibi filium" significet quod ex illo Rationale, constat (c)a significatione "filii" quod sit verum, hic verum rationale, de qua etiam supra n. 2066.

Arcana Coelestia 2

Passage 2083

#2083 "Et vocabis nomen illius Jishak": quod significet Rationale Divinum, constat ex repraesentatione "Isaci," tum a significatione nominis ejus in sensu interno. Ex repraesentatione Isaci: "Abraham," ut prius passim dictum, repraesentat Internum Hominem Domini; "Isacus" autem Rationalem, et "Jacobus" Naturalem; Internus Homo Domini fuit Ipse Jehovah; Rationalis quia conceptus ab influxu Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, n. 1896, 1902, 1910, fuit ex Divino ita conjuncto Humano, inde rationale primum per "Ismaelem" repraesentatum 1 fuit humanum, sed a Domino factum Divinum, ac ita repraesentatur per "Isacum." A significatione nominis: Isacus nominatus est a "risu," et quia risus in sensu interno significat affectionem veri quae est rationalis, ut ostensum est supra n. 2072, ita hic Rationale Divinum. [2] Dominus ex propria potentia omne quod humanum apud Ipsum fuit, Divinum fecit; ita non solum rationale, sed etiam sensuale interius et exterius, ita ipsum corpus; sic univit Humanum Divino: quod non solum rationale 2, sed etiam sensuale, ita totum corpus, etiam factum Divinum et Jehovah, prius ostensum; et constare potest unicuique ex eo quod solus quoad corpus resurrexerit ex mortuis, et ad dextram potentiae Divinae, tam quoad omne Divinum quam quoad omne Humanum, sedeat; "ad dextram potentiae Divinae sedere" significat omnem potestatem habere in caelis et in terris. @1 significatum.$ @2 i Ipsius.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2084

#2084 "Et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum": quod significet unionem, et quidem unionem aeternam, constat a significatione "foederis" quod sit conjunctio; et cum praedicatur de Domino, quod sit unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana et Humanae cum Divina: quod foedus illa significet, prius n. 665, 666, 1023, 1038, 1864 et passim in hoc capite ostensum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2085

#2085 "Semini illius post illum": quod significet illos qui fidem in Dominum haberent, constat ex significatione "seminis" quod sit fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1620, 2034. Per, "semen" hic significantur illi qui fidem amoris, hoc est, amorem in Dominum habent, proinde caelestes seu qui ab Ecclesia caelesti sunt, nam agitur de semine ex Isaco; qui autem fidem charitatis, hoc est charitatem erga proximum habent, proinde spirituales seu qui ab Ecclesia spirituali sunt, significantur per "Ismaelem," de quo in versu nunc sequente; quae distinctio inter caelestes et spirituales sit, videatur supra n. 2069, 2078; tum quae distinctio inter habere amorem in Dominum et habere charitatem erga proximum, n. 2023.

Arcana Coelestia 2

Passage 2086

#2086 Vers. 20. Et quoad Jishmaelem audiri te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde, duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. "Quoad Jishmaelem audivi te" significat ex vero rationales quod salvandi: "ecce benedicam illi" significat quod imbuerentur et donarentur: "fructificari faciam illum" significat bonis fidei: "et multiplicari faciam illum" significat veris inde: "in valde valde" significat immensum: "duodecim principes gignet" significat primaria praecepta fidei quae (o)est charitatis: "et dabo illum in gentem magnam" significat fruitionem bonorum et incrementa.

Arcana Coelestia 2

Passage 2087

#2087. "Quoad Jishmaelem audivi te": quod significet ex vero rationales quod salvandi, constat ex repraesentatione "Ismaelis" hic quod sint illi qui ex vero rationales sunt seu spirituales, de qua supra n. 2078, et quod salvandi, ex significatione "audire te," ut constare potest absque explicatione.

Arcana Coelestia 2

Passage 2088

#2088 "Ecce benedicam illi, fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum, in valde valde": quod significent quod imbuerentur et donarentur bonis fidei et veris inde immensum, constat ex significatione "benedici, fructificari et multiplicari"; "benedici" significat donari omnibus bonis, ut in Parte Prima ostensum n. 981, 1096, 1420, 1422; "fructificari" significat bona fidei quibus donarentur, et "multiplicari" vera inde, ut etiam in Parte Prima ostensum, n. 43, 55, 913, 983. [2] Quinam caelestes sunt et quinam spirituales, prolixum foret 1 hic describere; prius descripti sunt quae videantur, ut n. 81, 597, 607, 765, 2069, 2078, et pluries alibi: in genere caelestes sunt qui amorem in Dominum habent ac spirituales qui charitatem erga proximum; quae distinctio sit inter habere amorem in Dominum et charitatem erga proximum, videatur supra n. 2023: caelestes sunt qui in affectione boni ex bono sunt, at spirituales qui in affectione boni ex vero: omnes ab initio fuerunt caelestes quia in amore in Dominum, inde acceperunt perceptionem qua percipiebant bonum, non ex vero, sed ex affectione boni; [3] sed postea cum amor in Dominum non tatis factus, successerunt spirituales, et spirituales homines tunc dicti, quando in amore erga proximum seu in charitate fuerant; sed amor erga proximum seu charitas implantabatur per 2 verum, et sic acceperunt conscientiam secundum quam agebant, non ex affectione boni sed ex affectione veri; charitas apud eos apparet sicut affectio boni sed est affectio veri; ex apparentia usque vocatur charitas etiam bonum sed est bonum fidei eorum; hi sunt qui intellecti sunt a Domino apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet:... Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis;... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 9, 14, 16. @1 i nimis$ @2 i illis a Domino.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2089

#2089 "Duodecim principes gignet": quod significet primaria praecepta quae (o)sunt charitatis, constat a significatione "duodecim" quod sint omnia fidei; et a significatione "principum" quod sint primaria: rex et principes passim nominantur in Verbo, sed in sensu interno nusquam significant regem aut principes sed illa quae sunt primaria rei, de qua dicuntur; quod "reges" significent in uno complexu vera, prius n. 2015 ostensum est; quod "principes" primaria veri quae sunt praecepta, n. 1482; inde angeli dicuntur principatus, quia in veris, et quidem angeli spirituales; principes praedicantur ex veris quae sunt charitatis, nam, ut supra n. 2088 1 dictum, spirituales, per vera apparentia iis ut vera, charitatem et per hanc, conscientiam accipiunt a Domino. [2] Quod "duodecim" significent omnia fidei, hactenus orbi ignotum fuit, et usque quoties numerus duodecim in Verbo tam historico quam prophetico occurrit, nihil aliud significat; per duodecim filios Jacobi, et inde per duodecim tribus secundum illos nominatas, non aliud significatur: similiter per duodecim discipulos Domini; quilibet illorum et horum essentiale 2 et primarium fidei repraesentabat: quid quilibet filius Jacobi, et inde quid quaelibet tribus Israelis, repraesentaverit 3, ex Divina Domini Misericordia,in sequentibus, ubi de filiis Jacobi, cap. xxix et xxx, Gen. dicetur. @1 A has 2888, I 1482, T 1832, but 2088 seems to be the number intended.$ @2 i aliquid.$ @3 tum quid quilibet apostolus significaverit.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2090

#2090. "Et dabo illum in gentem magnam": quod significet fruitionem bonorum et incrementa, constat ex significatione "gentium" quod sint bona, de qua in Parte Prima n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849; quare hic "dare in gentem magnam" significat tam fruitionem quam incrementa bonorum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2091

#2091 Vers. 21. Et foedus Meum erigam cum Jishako, quem pariet tibi Sarah, ad statum tempus hoc in anno sequente. "Foedus Meum erigam cum Jishak" significat unionem cum Divino Rationali: "quem pariet tibi Sarah" significat Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet: "ad statum tempus hoc in anno sequente" significat statum tunc unionis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2092

#2092 "Foedus Meum erigam cum Jishak": quod significet unionem cum Divino Rationali, constat a significatione "foederis" quod sit unio, de qua prius, et a repraesentatione "Isaci" quod sit Divinum Rationale, de qua supra n. 2083.

Arcana Coelestia 2

Passage 2093

#2093 "Quem pariet tibi Sarah": quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet, constat ex repraesentatione "Sarah" quod sit Divinum Verum, de qua prius n. 2063, 2081, et ex repraesentatione "Abrahami" quod sit Divinum Bonum, de qua n. 2063, et passim alibi: quomodo rationale primum 1 Domini conceptum et natum sit, in capite praecedente dictum est, ubi de Ismaele per quem rationale illud repraesentatum est; hic nunc et in sequenti capite agitur de Rationali illo quod Divinum factum a Domino, et hoc per conjunctionem, sicut per conjugium, Divini Boni cum Divino Vero; rationale primum non aliter concipi potest quam per influxum Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, nec aliter nasci quam ab affectione scientiarum, quae repraesentata est per "Hagarem ancillam Sarai," ut ostensum in capite praecedente, n. 1896, 1902, 1910, et alibi ibi; [3] sed Rationale alterum seu Divinum, non ita concipitur et nascitur, sed per conjunctionem Veri Interni Hominis cum Bono ejusdem, et inde influxum; apud Dominum ex propria potentia ex Ipso Divino, hoc est, Jehovah; Internus Ipsius Homo fuit, ut prius passim dictum, Jehovah; et ipsum Bonum, repraesentatum per "Abraham," fuit Interni Hominis, tum ipsum Verum, repraesentatum per "Sarah," etiam fuit Interni Hominis, ita utrumque Divinum; inde nunc Rationale Divinum Domini conceptum et natum; (m)et quidem ex influxu boni in verum, ita per verum, rationalis enim praecipuum est verum, ut supra n. 2072 dictum; quare hic dicitur "quem pariet tibi Sarah," quod significat Divinum Verum conjunctum Bono ex quo existet; et supra ad vers. 17 quod "Sarah filia nonaginta annorum" significet quod Verum conjunctum Bono hoc faciet.(n) [4] Apud hominem quemcumque quia ad similitudinem et imaginem Dei creatus [est,] simile sed non compar existit, nempe quod rationale ejus primum etiam per influxum interni ejus hominis in vitam affectionis scientiarum externi ejus, concipiatur et nascatur, sed rationale ejus alterum, ex influxu boni et veri a Domino per internum ejus hominem; rationale hoc alterum accipit a Domino cum regeneratur, nam tunc in rationali suo sentit quid bonum et verum fidei: internus homo apud hominem est supra ejus rationale, estque Domini, de quo n. 1889, 1940. @1 A. had Rationale humanum Domini ip primum seu above, but humanum is then deleted.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2094

#2094 1 In capite praecedente et in hoc huc usque actum est de conceptione et nativitate Rationalis apud Dominum; et quomodo Divinum factum, agitur etiam in sequentibus; sed autumare quidam possunt quod haec scire non ad fidem ita conducat, modo sciatur quod Humana Domini Essentia facta sit Divina et quod Dominus quoad utramque sit Deus; sed ita se res habet: qui simpliciter hoc credunt, non opus habent scire quomodo factum, nam scire quomodo factum, est solum ob finem ut credant quod ita sit; [2] sunt hodie plures qui nihil credunt nisi sciant ratione quod ita sit, quod manifeste constare potest ex eo quod pauci credant in Dominum, tametsi ore fatentur 2, quia est secundum doctrinam fidei: at usque dicunt 3 intra se et inter se, si scirent quod ita esse possit, quod credituri; quod non credant, et ita dicunt, est causa quia Dominus natus est sicut alius homo, et externa forma fuit sicut alius; hi nusquam aliquam fidem accipere possunt, nisi prius aliquo modo capiant quomodo ita esse possit; ideo haec. Qui Verbo simpliciter credunt, non opus habent omnia haec scire, quia in fine sunt, ad quem illi de quibus dictum, non possunt venire nisi per cognitionem talium. Praeterea haec sunt quae in sensu interno continentur, et sensus internus est Verbum Domini in caelis; qui in caelis, percipiunt illud ita; quando homo in vero est, hoc est, in sensu interno, tunc cum illis in caelo unum facere potest quoad cogitationem, tametsi homo in communissima et obscurissima idea est respective: caelestes ibi, qui 4 in ipsa fide, spectant illa ex bono, quod ita sit; sed spirituales ex vero, qui etiam per talia quae continentur in sensu interno, confirmantur, et sic perficiuntur, sed hoc per millia rationum interiorum quae non in hominis ideam apperceptibiliter 5 influere possunt. @1 This paragraph, on a separate sheet, seems to have been written after n. 2099, as original numbering of 2094-8 is altered to 2095-9.$ @2 i quod credant.$ @3 quod dicant.$ @4 quia.$ @5 perceptibiliter.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2095

#2095 "Ad statum tempus hoc in anno sequente": quod significet statum tunc unionis, constat ex illis quae dicta sunt de aetate Abrahami quod esset filius centum annorum, et de aetate Sarah quod esset filia nonaginta annorum cum nasceretur Isacus, quo significatum quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae et quod verum conjunctum bono hoc faciet, de quibus supra n. 1988, 2074, 2075; inde nunc "annus sequens" est status unionis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2096

#2096 Vers. 22. Et absolvit ad loquendum cum illo, et ascendit Deus desuper Abrahamo. "Absolvit ad loquendum cum illo" significat finem hujus perceptionis: "et ascendit Deus desuper Abrahamo" significat ingressum Domini in priorem statum.

Arcana Coelestia 2

Passage 2097

#2097 "Absolvit ad loquendum cum illo": quod significet finem hujus perceptionis, constat a significatione "loqui et dicere" quod in sensu interno sit percipere, de qua aliquoties prius; quare "absolvere ad loquendum" est non amplius esse in perceptione tali.

Arcana Coelestia 2

Passage 2098

#2098 "Et ascendit Deus desuper Abrahamo": quod significet ingressum Domini in priorem statum, constat inde, et sic absque explicatione. Quod bini status Domino fuerint 1 cum vixit in mundo, unus humiliationis, alter glorificationis, prius n. 1603, 2033 ostensum (o)est; quia bini status, constat quod quoque bini status perceptionis [Ipsi] fuerint; in statu glorificationis, hoc est, unionis Homini cum Divino fuit, cum haec quae in hoc capite huc usque in sensu interno continentur, percepit: et quod non amplius in perceptione tali, exprimitur per haec quod "absolverit ad loquendum cum illo, et (x)ascenderit Deus desuper Abrahamo." @1 Domini fuerit.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2099

#2099 Vers. 23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum, in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo Deus. "Accepit Abraham Jishmaelem filium suum" significat illos qui vere rationales sunt: "et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, et omnem masculum in viris domus Abrahami" significat, hic ut prius, illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjunguntur bonis: "et circumcidit carnem 1 praeputii eorum" significat purificationem et justitiam eorum a Domino: "in eodem die hoc" significat statum illum de quo dictum: "quemadmodum locutus cum illo Deus" significat secundum perceptionem. @1 i omnem AI.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2100

#2100 "Accepit Abraham Jishmaelem filium suum": quod significet illos qui vere rationales sunt, constat "ex significatione Ismaelis quod sint qui ex vero rationales, hoc est, spirituales sunt, de qua supra n. 2078, 2087, 2088.

Arcana Coelestia 2

Passage 2101

#2101 "Omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami": quod significet illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjuncta bonis, constat a significatione "natorum domus" quod sint caelestes, a significatione "emptorum argento" quod sint spirituales, et quod ii intra Ecclesiam sint, de quibus supra n. 2048, 2051, 2052; tum a significatione "masculi" quod sint qui in vero fidei, de qua etiam supra n. 2046; ex quibus patet quod sint illi qui intra Ecclesiam, penes quos vera fidei conjuncta bonis.

Arcana Coelestia 2

Passage 2102

#2102 "Et circumcidet "carnem praeputii eorum": quod significet purificationem et justitiam eorum a Domino, constat a significatione "circumcidi quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; (m)tum a significatione "carnis praeputii" quod sit remotio amorum istorum, de qua etiam supra n. 2041, 2053, 2057; 1 quod amores illi solum obstent quin bonum et verum a Domino influere et operari queant, ibi quoque ostensum est, ita quin Justitia Domini possit homini applicari. Actum est in toto hoc capite de unione Essentiae Divinae Domini cum Humana, deque conjunctione Domini cum homine per Humanam Ipsius Essentiam factam Divinam, ut et de circumcisione, hoc est, de purificatione a spurcis apud hominem; haec in una serie sunt, et sequitur unum ab altero; unio enim Divinae Essentiae cum Humana in Domino facta est ob finem ut Divinum posset conjungi homini; sed Divini conjunctio cum homine non fieri potest nisi purificetur homo ab amoribus illis; ut primum vero ab illis purificatur, Divinum Domini Humanum influit, et sic conjungit hominem Sibi 2; exinde patet quale est Verbum, nempe quod dum intelligitur quid significatur in sensu interno, sit connexum in decente et pulchra serie. @1 i omnem A.$ @2 i, proinde Divino.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2103

#2103 "In eodem die hoc": quod significet statum illum de quo dictum, constat a significatione "diei" quod in sensu interno sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893.

Arcana Coelestia 2

Passage 2104

#2104 "Quemadmodum locutus cum illo Deus": quod significet secundum perceptionem, constat a significatione "dicere et loqui Deus" quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2097.

Arcana Coelestia 2

Passage 2105

#2105 Vers. 24-26. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus. "Abraham filius nonaginta et novem annorum" significat statum et tempus ante unionem Essentiae Divinae Domini cum Ipsius Humana: "in circumcidendo illo carnem praeputii sui" significat cum externi hominis mala prorsus expulit: "et Jishmael filius ejus" significat illos qui ex veris fidei a Domino rationales fiunt: "filius tredecim annorum" significat reliquias sanctas: "in circumcidendo illi carnem praeputii ejus" significat, ut prius, purificationem: "in eodem die hoc" significat quod tunc: "circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus" significat quod cum Dominus conjunxit Humanam Essentiam Ipsius Divinae, etiam conjunxit Sibi ceteros qui ex vero rationales fiunt, et salvavit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2106

#2106 "Abraham filius nonaginta et novem annorum": quod significet statum et tempus ante unionem Essentiae Divinae Domini cum Ipsius Humana, constat a significatione "nonaginta novem annorum" quod sit tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, de qua supra n. 1988; Internus Homo Domini, ut dictum aliquoties prius, erat Ipse Jehovah, hoc est, Ipsum Divinum quod cum unitum Humano, est Rationali, nam in intimo rationalis incipit humanum, et inde ad externum hominis se extendit.

Arcana Coelestia 2

Passage 2107

#2107 "In circumcidendo illo carnem praeputii sui": quod significet cum Externi Hominis mala prorsus expulit, constat ex significatione "circumcidi" quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, seu quod idem, a malis, nam omnia mala inde sunt, de qua supra n. 2039, 2041, 2053, 2057 et quod Dominus ex propria potentia expulerit mala, et sic Humanam Essentiam fecerit Divinam, in Parte Prima multis demonstratum est, (x)tum supra n. 2025.

Arcana Coelestia 2

Passage 2108

#2108 "Jishmael filius ejus": quod significet illos qui ex veris fidei rationales fiunt, constat a repraesentatione Ismaelis hic, quod sint qui ex vero rationales, hoc est, spirituales fiunt, de qua etiam supra n. 2078, 2087, 2088.

Arcana Coelestia 2

Passage 2109

#2109 "Filius tredecim annorum": quod significet reliquias sanctas, constare potest a significatione "decem" quod sint reliquiae, de qua prius n. 576, 1988, et ex significatione "trium" quod sit sanctum, de qua n. 720, 901 inde numerus "tredecim" quia compositus est ex decem et tribus, significat reliquias sanctas; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893: quid reliquiae apud hominem, dictum est, n. 468, 530, 561, 660, 1050, 1906.

Arcana Coelestia 2

Passage 2110

#2110 "In circumcidendo illi carnem praeputii ejus": quod significet purificationem, constat a significatione "circumcidi" quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, de qua n. 2039, et a significatione "carnis praeputii" quod sit remotio istorum amorum, de qua n. 2041, 2053, 2057.

Arcana Coelestia 2

Passage 2111

#2111 Quod "in eodem die hoc" significet quod tunc, constat a significatione "diei" quod sit tempus et status, de qua etiam prius n. 23, 487, 488, 493, 893

Arcana Coelestia 2

Passage 2112

#2112 Quod "circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus" significet quod cum Dominus conjunxit Humanam Essentiam Ipsius Divinae, etiam (x)conjunxerit sibi ceteros qui ex vero rationales fiunt, et (x)salvaverit, constat (m)ex repraesentatione "Abrahami" in hoc capite quod sit Dominus in illo statu et in illa aetate, de qua supra n. 1989; et ex repraesentatione Ismaelis hic quod sint qui ex vero rationales fiunt, de qua supra n. 2078, 2087, 2088; tum(n) ex significatione "circumcidi" quod sit purificari, de qua supra n. 2039, et, praedicate ad Dominum, quod sit glorificari, ita quod sit exuere humanum et induere Divinum; quod glorificari sit induere Divinum, videatur supra n. 2033; et quod tunc conjunxerit Sibi etiam illos qui ex vero rationales, hoc est, spirituales fiunt, videatur supra n. 2034, 2078, 2088.

Arcana Coelestia 2

Passage 2113

#2113 Vers. 27. Et omnes viri domus, et natus domus, et emptio argenti, a filio alienigena, circumcisi sunt cum illo. "Omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti" significat quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam: "a filio alienigena" significat omnes qui rationales extra Ecclesiam: "circumcisi sunt ab 1 illo" significat quod justificati sint a Domino. @1 cum A. but evidently altered to agree with following a Domino. Heb. [ ] "eth) "with" or "in respect of." In 2116 A and I have ab illo.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2114

#2114 Quod "omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti" significet quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam, constat a significatione "nati domus" quod sint caelestes: et a significatione "emptorum argento" quod sint spirituales, de quibus 1 supra n. 2048, 2051, 2052; et quod illi sint qui intra Ecclesiam, ibi etiam dictum; omnes enim qui intra Ecclesiam sunt, hoc est, omnes qui Ecclesiam constituunt, sunt vel caelestes vel spirituales; quinam autem caelestes et quinam spirituales sunt, videatur supra n. 2088. In ultimo hoc versu hujus capitis, est summarium omnium quae supra dicta sunt, nempe quod qui purificati sunt ab amoribus sui et mundi, tam qui intra Ecclesiam (x)quam qui extra Ecclesiam, sint justificati a Domino; illi et hi vocantur "viri domus," nam "domus" in sensu interno significat regnum Domini, n. 2048. @1 qua.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2115

#2115 "A filio alienigena": quod significet omnes qui rationales extra Ecclesiam, constat a significatione "filii alienigenae" quod sint illi qui extra Ecclesiam, de qua supra n. 2049; ita quod sint gentes quae non habent Verbum, et ideo non aliquid de Domino norunt; qui quod aeque salventur cum rationales sunt, hoc est, in charitate seu amore mutuo inter se vivunt et secundum religiosum suum aliquid conscientiae acceperunt, in Parte Prima n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328 ostensum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2116

#2116 Quod "circumcisi sunt ab illo" significet quod justificati sint a Domino, constare potest a repraesentatione et inde significatione "circumcidi" quod sit purificari, de qua supra n. 2039 quod "circumcisi ab illo," hoc est, ab Abrahamo, etiam repraesentativum fuit, nempe quod purificati et sic justificati a Domino. Quod autem justificationem attinet, illa (t)se non habet secundum vulgarem opinionem, nempe quod omnia mala et peccata sint abstersa et prorsus deleta, quando, sicut 1 opinantur, credunt, etiamsi hoc foret in ultima mortis hora, utcumque per integrum vitae suae cursum in malis et flagitiis vixerunt; plene enim instructus sum quod ne quidem minimum malum quod homo cogitavit et actualiter fecit in vita corporis, abstergatur et prorsus deleatur, sed quod omne remaneat usque ad minimum ejus; [2] verum ita se habet: qui odia, vindictas, crudelitates et adulteria cogitarunt et exercuerunt, ac ita in nulla charitate vixerunt, vita inde tracta manet eos post mortem, immo omnia et singula vitae istius, quae 2 successive redeunt; inde cruciatus eorum in inferno: at qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum vixerunt, illorum mala vitae etiam omnia manent, (m)sed temperantur bonis quae per vitam charitatis dum vixerunt in mundo, acceperunt a Domino, et sic elevantur in caelum, immo detinentur a malis quae secum habent sic ut non appareant; qui de eo dubitant in altera vita quod mala secum habeant, quia non apparent, remittuntur in illa, usque dum sciant quod ita se res habeat, et dein rursus in caelum elevantur;(n) [3] hoc nunc est justificari; sic enim (t)non justitiam sui sed justitiam Domini agnoscunt: quod dicant salvari eos qui fidem habent, hoc verum est, sed per fidem in Verbo nihil aliud intelligitur quam amor in Dominum et charitas erga proximum, ita vita inde; doctrinalia et dogmata fidei non sunt fides sed fidei 3, nam omnia et singula sunt propter finem ut talis fiat homo sicut docent, quod manifeste 4 constare potest (c)a Domini verbis, quod in amore in Deum, et in amore erga proximum, [omnis] Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei, consistat, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35: quod nusquam alia fides quae fides, detur, in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 724, 809, 896 5, 904, 916, 989, 1017, 1076, 1077, 1121, 1158, 1162, 1176, 1258, 1285, 1316, 1608, 1798, 1799, 1834, 1843, 1844, et quod ipsum caelum consistat in amore in Dominum et in amore mutuo, n. 537, 547, 553, 1112, 2057 ostensum est. @1 i id.$ @2 d quae, i et.$ @3 i sunt.$ @4 i cuivis.$ @5 i 854.$ DE ULTIMO JUDICIO 1 @1 A. had further title tum de glorificatione Domini in caelo, but deleted this.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2117

#2117 QUID Ultimum Judicium, pauci hodie sciunt; putant venturum 1 interitu mundi; inde conjecturae quod periturus orbis terrarum igne, una cum illis quae in mundo aspectabili sunt; et quod tunc primum resurgent mortui, et coram judicio sistentur; mali tunc in infernum conjiciendi et boni in caelum ascensuri; hae conjecturae sunt ex propheticis Verbi, ubi memoratur de novo caelo et de nova terra, tum quoque de Nova Hierosolyma; non scientes quod prophetica Verbi prorsus alia significent in sensu interno quam patent in sensu litterae, et quod per "caelum" non intelligatur caelum, nec per "terram terra, sed Ecclesia Domini in communi, et apud unumquemvis in particulari. @1 i cum.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2118

#2118 Per "Ultimum Judicium" intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, tum ultimum vitae cujusvis: quod "ultimum tempus Ecclesiae" attinet, fuit ultimum judicium Ecclesiae Antiquissimae quae fuerat ante diluvium, quando posteritas eorum periit, cujus interitus describitur per diluvium. Ultimum judicium Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, fuit cum paene omnes qui fuerunt ab illa Ecclesia, facti sunt idololatrae, ac dispersi. Ultimum judicium Ecclesiae repraesentativae quae apud Jacobi posteros successit, fuit cum decem tribus in captivitatem abductae (o)et inter gentes dissipatae sunt, et dein Judaei post Adventum Domini, expulsi terra Canaane (o)et in universum orbem dispersi. Ultimum judicium hujus Ecclesiae quae Ecclesia Christiana vocatur, est quod apud Johannem in Apocalypsi, per "novum caelum et novam terram intelligitur.

Arcana Coelestia 2

Passage 2119

#2119 Quod "Ultimum vitae cujusvis hominis" cum moritur, sit ei ultimum judicium, aliquos non latet, sed usque pauci credunt; cum tamen constans veritas est quod unusquisque homo post mortem in alteram vitam resurgat, et sistatur coram judicio: sed hoc judicium ita se habet: ut primum frigescunt corporea ejus, quod fit post aliquot dies, resuscitatur ille a Domino per angelos caelestes qui primum apud illum sunt; sed cum talis est ut cum illis esse nequeat, excipitur ab angelis spiritualibus, et successive postea a bonis spiritibus; nam omnes quotcumque in alteram vitam veniunt, sunt advenae grati et accepti; sed quia sequuntur illum desideria ejus qui malam vitam egerat, non diu morari potest apud angelos et bonos spiritus, sed successive semet ab illis separat, et hoc eousque dum venit ad spiritus similis et conformis vitae quam habuit in mundo; tunc apparet ei tanquam in vita corporis sui esset, in se etiam est continuatio vitae; ab hac vita incohat ejus judicium: qui malam vitam egerunt, per temporis moras descendunt in infernum; qui bonam, per gradus elevantur a Domino in caelum: tale est ultimum judicium cujusvis, de quo ab experientia in Parte Prima.

Arcana Coelestia 2

Passage 2120

#2120 Quae Dominus locutus est de ultimis temporibus, quod tunc mare et salum resonabit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellae cadent de caeio, gens contra gentem et reguum contra regnum excitabitur, et plura, Matth. xxiv 7, 29; Luc. xxi 25, onmia et singula significaut statum Ecclesiae qualis futurus quando ultimum ejus judicium; et per quod "mare et salum resonabit," nihil aiiud siguificatum est quam "quod" haereses et controversiae, in communi intra Ecclesiam et in particulari in unoquovis, ita perstrepent; per "solem" niliil aiiud intellectum quam amor in Dominum et cbaritas erga proximum; per "lunam" fides; et per "stellas" cognitiones fidei, quae ultirnis temporibus ita obscurabuntur; "non dabunt lumen, et cadent de caelo," hoc est, evanescent; "similiter etiam dictum a Domisio apud Esaiam xiii zo;" tum per "gentem contra gentem et regnum contra regnum" non aliud quam mala contra maia et falsa contra faisa; et sic porro. Quod ita Dominus locutus, fuit ex multis arcanis causis. Quod maria, sol, luna, stellae, gentes et regna significent talia, pro certo scio; et in Parte Prima ostensum est.

Arcana Coelestia 2

Passage 2121

#2121 Quod ultimum judicium instet, non ita constare potest in terris et intra Ecclesiam ac in altera vita, quo omnes animae veniunt et confluunt; mundus spirituum hodie plenus est malis geniis et malis spiritibus, maxime ex orbe Christiano; et inter eos non regnant nisi odia, vindictae, crudelicates, obscenitates, tuna machinationes dolosae: nec solum mundus spirituum quo animae recentes e mundo primum alluunt, sed etiam sphaera istius mundi interior, ubi suat qui quoad intentiones et fines interius mali fuerant; haec similiter hodie adeo oppleta est ut miratus quod tanta copia usquam dari potuisset; omnes enim in inferna non momento dejiciuntur, quia secundum leges ordinis est ut quisque talis redeat in vitam suam quam habuit in corpore, et inde per gradus deferatur in infernum; Dominus nullum dejicit in infernum, sed quisque semet; inde mundi illi spirituum oppletissimi sunt copia alluentium talium et morantium ibi ad tempus; ex illis animae quae e mundo veniunt, atrociter infestantur; et praeterea, spiritus qui apud hominem, (nam quisque homo per spiritus et angelos regitur a Domino:) 1 plus quam prius excitantur ad inferenda homini maligna, et quidem in tantum ut angeli qui apud 2 hominem, vix possint avertere, sed cogantur remotius in hominem influere. Exinde in altera vita manifeste constare potest quod ultimum tempus instet. @1 No parentheses in A.$ @2 i etiam.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2122

#2122 Quod animas recentes e mundo alterius attinet, illae quae ex orbe Christiano alluunt, vix aliud cogitant et moliuntur quam ut maximi sint, utque omnia possideant, ita omnes inescati amore sui et mundi, qui amores prorsus sunt contra ordinem caelestem, n. 2057: praeter quod plerique nihil aliud cogitent quam spurca, obscena et profana, ac inter se nihil aliud loquantur; tum quod nihili faciant et prorsus contemnant omnia quae sunt charitatis et fidei, Ipsum Dominum non agnoscunt, immo odio habent omnes qui Ipsam profitentur; in altera enim vita cogitata et corda loquuntur; et praeterea quod mala hereditaria ex flagitiosa parentum vita, maligniora fiant, quae sicut incendia intus latentia et fota, ad profaniora contra honestum et pium exstimulant hominem quam prius; tales in alteram vitam hodie catervatim alluunt, ei opplent sphaeram exteriorem et interiorem mundi spirituum, ut dictum: 1 cum malum ita incipit praevalere, et aequilibrium a parte mali pendere, manifeste percipitur inde quod ultimum tempus instet, et quod aequilibrium veniat restituendum per rejectionem (c)eorum qui intra Ecclesiam, et receptionem aliorum qui extra. @1 i et.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2123

#2123 Quod ultimum tempus instet, etiam inde in altera vita constare potest quod omne bonum quod a Domino per caelum influit in mundum spirituum, momento ibi vertatur in malum, obscenum et profanum, et quod omne verum momento in falsum; ita amor mutuus in odium, sincerum in dolosum, et sic porro; ita ut non amplius receptibiles 1 sint alicujus boni et veri simile redundat in hominem qui regitur per spiritus, cum quibus communicationem habent illi qui ibi: hoc multa experientia mihi notissimum factum est, quam omnem si afferrem, multas paginas impleret; datum persaepe appercipere et audire bonum et verum quod e caelo, quomodo versum in malum et falsum, tum in quantum et in quale. @1 perceptibiles I.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2124

#2124 Dictum mihi quod in antediluvianis deperditum sit bonum voluntarium quod fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae; at quod hodie apud homines Ecclesiae Christianae incipiat perire bonum intellectuale, adeo ut parum ejus residuum sit: ex causa quod nihil credant nisi quod sensibus capiunt, et quod hodie non solum ratiocinentur 1 ex illis, sed etiam per philosophiam antiquis ignotam, de arcanis Divinis, per quae lux intellectualis prorsus obtenebratur, quae obtenebratio talis fit ut vix possit discuti. @1 Before non.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2125

#2125. Quales sunt homines Ecclesiae Christianae hodie, per repraesentationes mihi videndum exhibebatur: apparebant spiritus tam nigri ut horrescerem, in nube atra; et postea alii non ita horrendi; et significabatur mihi quod aliquid visurus: primum tunc visi pueri qui pecterentur a matribus tam crudeliter ut sanguis circumflueret; quo repraesentatum, quod talis sit hodie educatio infantum. Postea apparuit arbor, et perceptum sicut foret arbor scientiae, in quam visa est magna vipera exsurgere, talis ut horrorem incuteret; apparebat illa secundum trunci longitudinem: evanescente arbore cum vipera, apparuit canis; et tunc aperta est janua in cameram ubi flavum luminosum sicut ex carbonibus, et ibi mulieres binae; perceptum quod esset culina, sed quae ibi visa, non memorare licet: dictum mihi, quod arbor in quam exsurgebat vipera, repraesentaret statum hominum Ecclesiae quales hodie sunt, quod loco amoris et charitatis iis sint internecina odia, etiam simulationibus honesti atque dolis circumobsessa; tum nefanda cogitata de illis quae sunt fidei; at quae visa in culina, repraesentabant odia illa (o)et cogitata qualia porro essent 2. @1 sunt.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2126

#2126 Porro etiam repraesentatum quomodo hodie illi qui intra Ecclesiam sunt, contra ipsam Innocentiam sunt 1: visus est infans pulcher et innocens; quo viso vincula externa quibus tenentur mali genii et spiritus a flagitiosis, paulum remittebantur; tunc inceperunt infantem pessime tractare, illum conculcare, et velle occidere, unus sic et alter sic; innocentia enim in altera vita repraesentatur per infantes; at dixi, quod similia non appareant apud eos in vita corporis eorum; sed responsum, quod interiora eorum talia sint, et nisi leges civiles impedirent, tum alia vincula externa quae sunt timor jacturae lucri, honoris, famae, ac timor vitae, quod ita ruerent insane contra omnes innocentes: ii cum hoc responsum audiebant, etiam illud subsannabant. Quales itaque hodie sunt, ex illis quae dicta, constare potest; tum quod ultima tempora instent. @1 sint.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2127

#2127 In altera vita quandoque apparet sicut quoddam ultimi judicii coram malis cum dissociantur societates illorum, et coram bonis cum intromittuntur in caelum; de illis et his referre licet quae ab experientia.

Arcana Coelestia 2

Passage 2128

#2128 Idea ultimi judicii coram malis, quae his et ter mihi visa, talis fuit: cum spiritus circum me conjunxerunt se in societates perniciosas sic ut praevalerent, nec ex lege aequilibrii secundum ordinem se regi ita paterentur quin alias societates insolenter lacesserent et damnum illis inferre vi praevalente inciperent, tunc apparuit spirituum cohors satis magna a plaga anteriore paulum ad dextrum superne, ex qua adventante auditus tumultus quasi fluctuans et grandisonans; quo audito facta est inter spiritus 1 consternatio cum terrore, et inde confusio, et tunc qui in illos societatibus 2 erant, dissipabantur, unus huc alter illuc, sic ut diffluerent a mutuo et non sciret socius ubi socius; cum hoc perstabat, non aliter apparuit spiritibus quam sicut ultimum judicium cum interitu omnium; quidam lamentabantur, quidam prae terrore absque quasi corde erant, verbo, omnes occupabat discrimen quasi ultimi cujusdam; [2] sonitus adventantium a plaga anteriore illis auditus varie, quibusdam tanquam sonitus equitum armatorum, quibusdam aliter, secundum statum tinioris et inde phantasiae [eorum]; mihi apperceptus ut susurrus continuus cum undulatione alterna, et quidem plurima simul: instruebar ab illis qui prope 3 me, quod tales cohortes ab illa plaga veniant quando societates ita male confarctae sunt, ut dictum, et quod illi sciant dissociare et discindere unum ab altero, et simul incutere tetrorem ut nihil aliud cogitent quam fugam; et quod, per tales disjunctiones et dissipationes, omnes dein redigantur in ordinem a Domino; tum etiam quod tale in Verbo significetur 4 per "ventum orientalem." @1 inter spiritus facta est.$ @2 i conjuncti.$ @3 apud.$ @4 i quoque.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2129

#2129 Sunt alia genera quoque tumultuum seu potius conflictuum, quae ideam quoque ultimi judicii sistunt, et quibus societates male conjunctae quoad interiora dissolvuntur; de quibus haec licet memorare: adiguntur spiritus tales in illum statum ut non ut solitum 1, in societate seu communione cogitent, sed quilibet pro se; ex variantibus sic cogitationibus, et murmurantibus diversimode loquelis, quidam strepitus auditus quasi multarum aquarum, et inter eas conflictus, qualis describi nequit, oriundus ex confusione opinionum de certis veritatibus, quae tunc sunt objecta cogitationum et loquelae, qui talis est ut vocari possit chaos spirituale. [2] Sonus murmurum confligentiuna ei confusorum erat triplex; unus influebat circum caput, et dictum quod is esset cogitationum; alter influebat versus sinistrum tempus; dictum quod hic esset conflictio ratiocinationum de veritatibus quibusdam quibus fidem habere nor vellent; tertius influebat desuper ad dextrum, qui erat stridens non ita confusus, qui stridor versabatur cis et retro; dictum quod inde hoc, quod pugnarent veritates quae ita cis et retro per ratiocinia(6) versarentur: cum hi conflictus perstabant, erant usque spiritus qui mecum loquebantur, dicentes quid singula significarent, loquela eorum per sonitus illos distincte penetrante. Objecta ratiocinationum eorum erant cumprimis haec, num secundum litteram intelligendum quod duodecim apostoli sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis: tum etiam, num alii in caelum admittendi quam qui persecutiones et miserias passi sunt; quisque secundum suam phantasiam quam in vita corporis aucupavit, ratiocinabatur: sed quidam eorum qui in communionem et in ordinem redacti sunt, postea instruebantur quod aliter prorsus intelligendum, nempe quod per "apostolos" non intellecti sint apostoli, nec per "thronos" throni, nec per "tribus" tribus, immo nec duodecim per "duodecim," sed per illos, tam apostolos, quam thronos, et tribus, ut et per duodecim significata primaria 3 fidei, (o). 2089, et quod ex his et secundum haec judicium super unumquemvis fiat; et insuper ostensum quod apostoli ne quidem unum hominem judicare possint, sed quod omne judicium sit solius Domini. [4] Et quoad alterum, hoc nec ita intelligendum quod solum illi venturi in caelum qui persecutiones et miserias passi, sed quod aeque divites ac pauperes, aeque in dignitate constituti ac qui in vili conditione sunt, et quod Dominus misereatur omnium, imprimis qui in miseriis spiritualibus et tentationibus, quae sunt persecutiones a malis, fuerunt; ita qui agnoscunt se ex se miseros esse et credunt solius misericordiae Domini esse quod salventur. @1 i est.$ @2 per ratiocinia before ita.$ @3 i sint.$ @4 queant.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2130

#2130 Quod alterum attinet, nempe ideam ultimi judicii coram bonis cum intromittuntur in caelum, quomodo se habet, licet referre: dicitur in Verbo quod clausa sit janua ut non amplius intromitti possint; et quod oleum defecerit, ac serius venerint, et ideo non admissi, per quae etiam status ultimi judicii significatur; quomodo haec se habent et quomodo intelligenda, mihi ostensum est. [2] Audivi societates spirituum, unam post alteram, dicentes voce clara quod lupus voluisset eos auferre sed quod Dominus eripuerit eos, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde; fuerunt enim in desperatione, ita in timore, quod clausa esset janua, et quod sero venissent ut non possent intromitti; talis cogitatio illis infusa fuit ab iis qui lupi vocantur, sed evanuit per id quod intromitterentur, hoc est, quod reciperentur a societatibus angelicis; intromissio in caelum non aliud est; intromissio visa mihi, quasi facta et continuata per societates usque ad duodecim, et quod duodecima aegrius quam undecim priores intromitteretur, hoc est, reciperetur; postea quoque admittebantur octo quasi societates quae quod fuerint ex sexu feminino, mihi indicatum est: quibus visis, dicebatur, quod hic processus admissionis, hoc est, receptionis, in societates caelestes ita appareat, et hoc continue, ordine ab uno loco in alterum; tum quod caelum nusquam in aeternum oppleatur, minus quod janua claudatur, sed quo plures eo veniunt, eo illis qui in caelo beatius et felicius, quia inde unanimum fortius. [3] Postquam illi intromissi sunt, tunc apparebat 1 tanquam clauderetur caelum; erant enim plures qui dein etiam volebant intromitti, hoc est, recipi; sed responsum tulerunt quod non possent adhuc; quod significatur per "serius venientes," per quod "janua clausa," per "pulsantes" et per quod "oleum illis defecerit in lampadibus"; quod illi non admissi, erat ob causam quia nondum praeparati ut interesse possent societatibus angelicis ubi amor mutuus, nam ut supra n. 2119 ad finem dictum, qui in charitate erga proximum in mundo vixerunt, per gradus in caelum a Domino elevantur. [4] Erant etiam alii spiritus, qui ignorabant quid caelum, quod sit amor mutuus, qui etiam tunc intromitti volebant putantes quod solum sit intromissio, sed responsum tulerunt quod iis nondum tempus, sed quod alio tempore, cum praeparati: quod duodecim societates apparuerint, erat causa quia "duodecim" significant omnia fidei, ut supra (o)n. 2129 ad finem dictum. @1 quasi.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2131

#2131 Qui intromittuntur, a societatibus angelicis recipiuntur cum intima charitate et ejus gaudio, ac illis omnis amor et amicitia exhibetur; at dum in societatibus illis ad quas primum veniunt, non libenter esse volunt, tunc ab diis societatibus recipiuntur, et hoc successive usque dum ad (t)illam societatem veniunt cum qua concordant secundum vitam amoris mutui 1 quae illis, ac ibi manent tamdiu dum adhuc perfectiores evadunt, et inde tunc in majorem felicitatem elevantur et exaltantur, et hoc ex misericordia Domini secundum vitam amoris et charitatis quam in mundo receperunt: sed translatio ab una societate in alteram nusquam fit per rejectionem a societate ubi sunt, sed per voluntarium quoddam apud eos, secundum desiderium, quod illis insinuantur a Domino, et quia secundum desideria, nihil non fit ex libero. @1 sui.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2132

#2132 (s) Quod in Verbo dicatur quod "intraverit etiam unus qui non indutus veste nuptiali," Matth. xxii 11-13, et quod is ejectus sit, quomodo hoc se habet, etiam ostensum: sunt qui 1 illo dolo in vita eorum corporis imbuti ut simulare possint lucis angelos, et tunc cum in illo statu hypocritico in altera vita sunt, etiam se insinuare possunt in societates proximas caelestes; at non diu ibi persistunt, ilico enim dum percipiunt amoris mutui sphaeram ibi, timore et horrore corripiuntur et se inde praecipitant, ac tunc in mundo spirituum apparet sicut quod dejecti sint, quidam versus stagnum, quidam versus gehennam, quidam in aliud quoddam infernum.(s) @1 quidam$

Arcana Coelestia 2

Passage 2133

#2133 Bis et ter, ex Divina Domini Misericordia, eousque caelum mihi apertum fuit ut audiverim glorificationem Domini communem, quae talis est ut plures 1 societates simul et unanimiter, sed usque quaelibet societas per se distinctis affectionibus et de ideis, glorificarent Dominum; erat caelestis vox audita in longum et latum in tam immensum ut auditus deficeret absque fine, sicut visus dum spectat universum; et hoc erat cum intimo gaudio ac intima felicitate. Etiam percepta glorificatio Domini quandoque instar radiationis defluentis et afficientis interiora mentis. Glorificatio haec fit quando in statu tranquillitatis et pacis sunt, nam tunc ex intimis eorum gaudiis ac ex ipsis felicitatibus illa effluit. @1 innumerabiles.$

Arcana Coelestia 2

Passage 2134

#2134 Ad finem capitis sequentis, ex Divina Domini Misericordia, de statu Infantum (o)in altera vita, dicetur.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389