|
|
PARS SECUNDA
GENESEOS CAPUT DECIMUM SEXTUM Arcana Coelestia 2 Passage 1886
#1886 In hoc capite de Hagare et Ismaele agitur; sed quid per Hagarem et Ismaelem repraesentatur et significatur in sensu interno, nemini adhuc notum est; nec notum esse potuit, quia huc usque putavit orbis, etiam eruditus, quod historica Verbi non sint nisi historica, et nihil penitius involvant; et tametsi dixerunt quod unaquaevis 1 iota divinitus inspirata sit, usque per id nihil aliud intellexerunt quam quod detecta sint et quod aliquod dogmaticum applicibile ad doctrinam fidei inde possit deduci, et usui esse docentibus et discentibus, et quod ideo quia divinitus inspirata, vim Divinam habeant in mentibus, et prae omni alio historico operentur bonum. Sed historica in se spectata parum faciunt ad emendationem hominis nec quicquam ad vitam aeternam, nam in altera vita historica oblivioni dantur. Quid enim ibi inde, si scirent de Hagare ancilla quod data Abramo a Sarai? si de Ismaele, immo si scirent de Abramo? Nihil praeter quae sunt Domini et quae a Domino, necessaria sunt animabus ut intrent in caelum et fruantur gaudio, hoc est, vita aeterna; propter haec est Verbum, et haec sunt quae in interioribus illius continentur. @1 unaquavis I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1887
#1887 Inspiratio involvit quod in singulis Verbi, tam in illius historicis quam in reliquis, sint caelestia quae amoris seu boni, et spiritualia quae sunt fidei seu veri, ita Divina: quod enim a Domino inspiratur, hoc descendit ab Ipso, et quidem per caelum angelicum et sic per mundum spirituum usque ad hominem, apud quem sistitur quale est in littera, sed prorsus aliter est in prima sua origine; in caelo nusquam est aliquod historicum mundanum, sed omne est repraesentativum Divinorum, nec quicquam aliud ibi percipitur, ut quoque notum potest esse ex eo quod ineffabilia sint quae ibi; quare nisi historica sint repraesentativa Divinorum, et sic caelestia, nusquam possunt esse divinitus inspirata. Quale est Verbum in caelis, 1 hoc noscitur solum ex sensu interno, nam Sensus Internus est Verum Domini caelis. @1 seu in Divinis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1888
#1888 Quod sensus litterae Verbi sit repraesentativus arcanorum Divinorum et quod sit receptaculum et sic reconditorium 1 caelestium et spiritualium Domini, illustrare licet binis exemplis; uno quod per Davidem non intelligatur David, sed Dominus; altero quod nomina nihil aliud significent quam res; consequenter reliqua. De Davide ita dicitur apud Ezechielem, Servus meus David Rex super eos, et Pastor unus erit omnibus illis:... habitabunt super terra... illi, et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus Princeps illis in aeternum, xxxvii 24, 25: et apud Hosheam, Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem regem suum, iii 5. Haec a prophetis illis scripta sunt post Davidis tempus, et tamen aperte dicitur quod is erit rex et princeps illorum, ex quibus unicuique constare potest quod per Davidem in sensu interno intelligatur Dominus; ita in ceteris locis, etiam in historicis, ubi David nominatur. [2] Quod nomina regnorum, regionum, urbium, virorum, (x)significent res, constare potest evidenter apud Prophetas; pro exemplo sit solum hoc apud Esaiam, Sic dixit Dominus, Jehovih Zebaoth, Ne timeas popule Mi, habitator Zionis, ab Asshure; virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti Excitabit super eum Jehovah Zebaoth flagellum, juxta plagam Midianis, in petra Horeb, et baculum tollet super mari, et tollet eum in via Aegypti:... veniet contra Ajath; transibit in Migronem; ad Michmash mandabit armis suis; transibunt Mabaram 2; Gibea diversorium nobis; trepidabit Hormah 3; Gibeah Shaulis fugiet; intona voce tua filia Gallim; ausculta Laish; misera Anathoth; vagabitur Madmenah habitatores Gebim congregabunt se; adhuc dies est in Nob ad consistendum; agitabit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae,... succidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, x 24, (x)26-34. [3] Hic sunt paene mera nomina, ex quibus non aliquis sensus prodiret nisi nomina singula significarent res; sique nominibus istis inhaereret mens, nusquam agnosceretur quod Verbum Domini foret. Sed quis credet quod omnia illa in sensu interno contineant arcana caeli? et quod per illa describatur status eorum qui per ratiocinia ex scientificis intrare conantur in mysteria fidei? et quod per unumquodvis nomen aliquid speciale illius status describatur; (m)tum quod ratiocinia illa discutiantur per caelestia amoris et spiritualia fidei a Domino(n)? Quod per "Asshurem" significetur ratiocinatio, de qua hic agitur, constare manifeste potest ab illis quae de Asshure ostensa sunt, n. 119, 1186; et quod per "Aegyptum" scientifica, ab illis quae n. 1164, 1165, 1462, quae videantur et examinentur annon ita se habeat; similiter se habet cum ceteris nominibus, et similiter cum singulis vocibus. @1 i rerum.$ @2 So Sch. but Hebrew [ ] (ma"barah)"passage" or "ford". A.V. has passage. R.V. pass.$ @3 This seems to be an error in Sch. which S. has copied Hebrew is Haramah. A.V. has S. in S.S. 15.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1889
#1889 Similiter se habet in hoc capite cum nominibus Abrami, Sarai, Hagaris et Ismaelis; quae autem illa involvunt, constare potest a Contentis, dein ab explicatione singulorum in sequentibus; sed talia sunt quae non facile ad captum explicari possunt; agitur enim sub illis de Rationali Domini quomodo illud conceptum et natum, et quale fiat antequam unitum Domini Interno, quod erat Jehovah quod non facile ad captum explicabile sit, causa est quia hodie non scitur quid internus homo, quid interior, et quid exterior; cum dicitur "rationale," aut "rationalis homo," tunc aliqua idea habetur, at cum dicitur quod rationale sit medium inter internum et externum, hoc pauci si ulli capiunt; sed usque quia in sensu interno hic agitur de Rationali Homine apud Dominum quomodo conceptus et natus ab Interni Hominis influxu in Externum, et haec sunt quae historica de Abramo, Hagare et Ismaele involvunt, ne prorsus peregrina obveniant quae in explicatione sequuntur, sciendum quod apud unumquemvis hominem sit internus homo, sit rationalis qui medius, et sit externus; et quod hi inter se distinctissimi sint, de quibus videantur quae prius dicta n. 978. CAPUT XVI 1. ET Sarai uxor Abrami non peperit illi; et ei ancilla Aegyptia, et nomen ejus Hagar. 2. Et dixit Sarai ad Abram, Ecce quaeso conclusit me JEHOVAH a pariendo, ingredere quaeso ad ancillam meam forte aedificabor ab ea et; et auscultavit Abram voci Sarai. 3. Et accepit Sarai uxor Abrami Hagarem Aegyptiam ancillam suam, a fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan, et dedit Abramo viro suo, illi in mulierem. 4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus. 5. Et dixit Sarai ad Abram, Injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum, et vidit quod concepit, et vilis sum in oculis ejus, judicet JEHOVAH inter me et inter te. 6. Et dixit Abram ad Sarai, Ecce ancilla tua in manu tua, fac ei quod bonum in oculis tuis; et humiliavit eam Sarai, et fugit a facie ejus. m ad Dominum; at cum homo non in bono est, ita non in vero a bono, tunc quoque attrahitur a Domino, sed non potest elevari, nam mala et inde falsa avertunt se; hoc intelligitur per spectare deorsum, seu ad se et ad mundum; quod Dominus trahet 4 hominem ad Se, docet Ipse Dominus apud Johannem, Ego, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, xii 32; ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod cum fides spectaret versus Dominum, verum pugnans vinceret, et cum fides spectaret deorsum a Domino ad se et mundum, quod tunc falsum vinceret, quae significantur 5 per quod "cum Moscheh elevavit manum, praevaleret Israel, et cum demisit manum, praevaleret Amalek." @1 i est$ @2 ex malo IT$ @3 d ex amore i ea amoris$ @4 prositum conjunctionis, et ita conatum perpetuum ut unum sint$ @5 i haec in sensu spirituali intellecta sunt$
Arcana Coelestia 2 Passage 1890
#1890 Agitur in hoc capite de primo rationali apud Dominum, quod conceptum ab 1 Interni Hominis influxu in affectionem scientiarum Externi: Internus Homo est "Abram": affectio scientiarum Externi est "ancilla Aegyptia Hagar": rationale (o)inde est "Ismael": quod quale fuit, describitur, et dein cap. xxi quod "expulsum domo," postquam Divinum Rationale Domini repraesentatum per "Isacum," natum est. @1 i et natum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1891
#1891 Quod Domini rationale primum juxta 1 ordinem conceptum sit per influxum, seu conjunctionem, Interni Hominis cum vita affectionis scientiarum quae Externi, vers. 1-3. Sed quia ab Externo homine, natura ejus talis fuit quod 2 vilipenderet verum intellectuale, vers. 4. Quare cogitavit Dominus de (c)illo subjugando vers. 5-9. Et quando subjugatum, quod spirituale et caeleste fieret, vers. 10, 11. Describitur quale foret si non subjugatum, vers. 12. Intuitio Domini ab Interiore suo Homine in causam, vers. 13, 14. Describitur sic rationale quoad ejus quale; tum status Domini cum ortum, vers. 15, 16. @1 secundum.$ @2 ut.$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 2 Passage 1892
#1892 Vers. 1. Et Sarai uxor Abrami non peperit illi; et ei ancilla Aegyptia, et nomen ejus Hagar. "Sarai uxor Abrami non peperit illi" significat quod nondum Rationalis Homo: "Sarai" est verum adjunctum bona: "Abram" est Internus Homo Domini qui Jehovah: "et ei ancilla Aegyptia" significat affectionem scientiarum: "et nomen ejus Hagar" significat vitam hominis exterioris seu naturalis.
Arcana Coelestia 2 Passage 1893
#1893 Quod "Sarai uxor Abrami non peperit illi" significet quod nondum Rationalis Homo, constabit a sequentibus ubi de Isaco: sunt enim, ut dictum, apud unumquemvis hominem internus homo, rationalis homo qui medius, et externus qui proprie naturalis homo dicitur; hi repraesentati sunt apud Dominum per Abrahamum, Isacum et Jacobum, Internus Homo per Abrahamum, Rationalis per Isacum, et Naturalis per Jacobum: Internus Homo apud Dominum fuit Ipse Jehovah, nam conceptus est a Jehovah, quare Ipsum Patrem Suum toties nominavit, et in Verbo dictus Unigenitus Dei et solus Filius Dei. Rationalis homo non connascitur, sed solum facultas ut homo fieri possit rationalis, ut cuique constare potest ex eo quod infantes recens nati nulla ratione sint praediti, sed quod rationales fiant successu temporis mediis sensualibus externis et internis, sicut imbuuntur scientiis et cognitionibus: apud pueros quidem apparet "rationale sed usque non est rationale, solum quoddam ejus initiamentum, quod noscitur ex eo quod ratio sit apud adultos et senes. [2] De Rationali Homine apud Dominum in hoc capite agitur; ipsum Rationale Divinum repraesentatur per Isacum, sed rationale primum antequam factum est Divinum, per Ismaelem, quare hic per quod "Sarai uxor Abrami non peperit ei" significatur quod adhuc Dominum Rationale Divinum: Dominus, sicut 2 prius dictum natus fuit sicut alius homo, et quoad illa quae traxit a quia matre fuit sicut alius homo, et quia rationale formatur per scientifica et cognitiones quae per sensualia externa seu externi hominis intrant, inde rationale Ipsius primum natum est sicut apud alium hominem, sed quia omnia quae humana erant (o)apud Se", propria potentia faceret Divina, ita quoque rationale: rationale Ipsius primum describitur in hoc capite, tum quoque in cap. xxi ubi etiam de Hagare et Ismaele a vers. (x)9 ad 21 agitur, quod nempe (o)hic expulsus sit cum adolevit Isacus per quem repraesentatur Rationale Divinum. @1 i sicut. $ @2 ut aliquoties.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1894
#1894 Quod "Sarai" sit verum adjunctum bono, dictum et ostensum (o)est prius n. 1468 et alibi; pariter quod "Abram" sit Internus Homo Domini qui Jehovah. Quod Internus Homo Domini qui Jehovah, dicatur Homo, causa est quod nemo sit Homo quam solus Jehovah, nam Homo significat in suo genuino sensu illud Esse ex quo homo; ipsum Esse ex quo homo, est Divinum, proinde caeleste et spirituale; absque Divino caelesti et spirituali nihil est humanum apud hominem, sed est animale quoddam quale apud bestias: ex Jehovae seu Domini Esse habet omnis homo quod sit homo, inde etiam appellatur homo; (m)caeleste quod hominem facit, est ut amet Dominum et amet proximum, sic est homo quia imago Domini, et quia illud habet a Domino; [2] alioquin est fera(n): quod Jehovah seu Dominus sit solus Homo et quod ab Ipso habeant homines quod dicantur homines, tum quod "unus sit magis homo quam alter, videatur n. 49, 288, 477, 565; et praeterea constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus apparuerit Antiquissimae Ecclesiae patribus ut Homo, postea etiam "Abrahamo Ut et prophetis; quare etiam dignatus est Dominus, postquam nullus amplius homo in terra seu nihil caeleste et spirituale amplius apud hominem, assumere naturam humanam per id quod natus sicut alius homo, et illam facere Divinam, sic etiam solus Homo: praeterea universum caelum refert coram Domino imaginem hominis, quia Ipsum, inde caelum "Maximus Homo" appellatur, (m)ex eo imprimis, quia Dominus ibi est omne in omnibus.(n) @1 i inde.$ @2 Abramo.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1895
#1895 "Et ei ancilla Aegyptia": quod significet affectionem scientiarum, constat ex significatione "ancillae," et ex significatione "Aegypti." "Sarai," quae hera seu domina, repraesentat et significat verum adjunctum bono, ut prius dictum; verum adjunctum bono est verum intellectuale in genuino sensu; verum autem rationale est intra illud, ita inferius; hoc nascitur a scientiis et cognitionibus vivificatis per affectionem eis correspondentem, quae affectio, quia est exterioris hominis, servire debet vero intellectuali quod est apud intimum, sicut ancilla herae aut famula dominae; quare illa affectio est quae repraesentatur et significatur per "ancillam Hagarem." [2] Haec quomodo se habent, non ita ad captum dici potest 1, prius enim sciendum est quid verum intellectuale in genuino sensu, tum quomodo nascitur rationale, quod nempe ab interno homine ut patre, et (o)ab exteriore seu naturali ut matre; absque conjunctione utriusque 2 nusquam aliquid rationale existit: rationale non nascitur a scientiis et cognitionibus, ut putatur, sed ab affectione scientiarum et cognitionum, ut constare solum potest ex eo quod nusquam aliquis rationalis possit fieri, nisi aliquod 3 jucundum seu affectio scientiarum et cognitionum aspiret; affectio est ipsa vita materna, et 4 ipsum caeleste et spirituale in affectione est vita paterna; inde quantum affectionis, et qualis affectio, tantum rationalis, et taliter rationalis, fit homo; scientifica et cognitiones in se non sunt nisi res mortuae seu causae instrumentales, quae per vitam affectionis vivificantur; haec est conceptio rationalis hominis apud unumquemvis. Quod fuerit ancilla Aegyptia, et hoc dicatur, causa est quia "Aegyptus" significat scientias, ut ostensum prius n. 1164, 1165, 1186, 1462. @1 A d potest, i possunt.$ @2 i quasi conjugii.$ @3 aliquid jucundum seu aliqua affectio.$ @4 at.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1896
#1896 "Nomen ejus Hagar": quod significet vitam hominis exterioris seu naturalis, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum significatione "Hagaris" quod sit peregrina seu peregrinans; "peregrini repraesentabant 1 "eos" qui instruerentur, et "peregrinatio" instructionem, tum 2 vitae instituta, ut ostensum prius n. 1463. Cum in Verbo dicitur quod nomen ejus est 3, ut hic quod nomen ejus Hagar, significat quod nomen aliquod 4 involvat quod observandum, nam nomine vocare est nosse qualis est, ut ostensum prius n. 144, 145, 340; ne quidem vocula in Verbo est absque causa et absque significatione rei alicujus in sensu interno. @1 et significabant illos.$ @2 seu.$ @3 sit.$ @4 aliquid.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1897
#1897 Vers. 2. Et dixit Sarai ad Abram, Ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo, ingredere quaeso ad ancillam meam, forte aedificabor ab ea; et auscultavit Abram voci Sarai. "Dixit Sarai ac Abram" significat quod ita perceptum: "ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo" significat statum antequam Interior seu Divinus Rationalis Homo natus: "ingredere quaeso ad ancillam meam" significat conjunctionem cum exteriore: "forte aedificabor ab ea" significat sic nasci posse rationale: "et auscultavit Abram voci Sarai" significat non aliter fieri potuisse.
Arcana Coelestia 2 Passage 1898
#1898 Quod "dixit Sarai ad Abram" significet quod ita perceptum constat ex significatione 1 "Sarai" et "Abrami," quod nempe "Sarai" si verum adjunctum bono et "Abram" Internus Homo; quare quod Sarai Abramo dictum in sensu interno non aliquam collocutionem significare potest, sed perceptionem: perceptio Domini tunc fuit vero adjuncto bono quod Ipsi dictabat quomodo se res haberet: simile quoddam est apud hominem caelestem qui perceptionem accipit, es quoddam verum adjunctum bono quod dictat, postea est bonum ex quo seu per quod percipitur verum. Quod "dicere" in sensu interno significet percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822. @1 repraesentatione.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1899
#1899 "Ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo": quo" significet statum antequam Interior seu Divinus Rationalis Homo natus, constat ab illis quae prius de conceptione et nativitate Rationalis Hominis dicta sunt, nempe quod Divinus Rationalis Homo Domini repraesentetur per Isacum, sed rationalis homo primus qui fieret Divinus, per Ismaelem; haec ut representarentur, tamdiu mansit Sarai sterilis, usque dum Ismael puer factus, de quo in cap. xxi; quare hic dicitur quod Jehovah concluserit illam a pariendo.
Arcana Coelestia 2 Passage 1900
#1900 "Ingredere quaeso ad ancillam meam": quod significet conjunctionem cum exteriore, constat quoque ab illis quae prius dicta, quod nempe rationale hominis concipiatur et gignatur ab interno homine ut patre et ab exteriore ut matre; ipsa vita hominis est ab interno homine, qui non communicationem habere potest cum externo nisi obscurissimam priusquam formata sunt vasa recipientia quae sunt memoriae, quod fit per cognitiones et scientias; [2] influxus interni hominis est in cognitiones et scientifica exterioris, media affectione; antequam haec sunt, interea quidem est communicatio, sed per solas affectiones per quas regitur externus, inde modo communissimi motus et quidam appetitus, tum 1 quaedam caecae inclinationes quales apparent apud infantes: sed vita haec fit per gradus distinctior, sicut formantur vasa memoriae per cognitiones et vasa interioris memoriae per rationalia; sicuti haec vasa formantur et in serie disponuntur, et quidem in tali ut se mutuo spectent respective sicut consanguinitates et affinitates seu sicut societates et familiae, ita perficitur correspondentia externi hominis cum interno; et adhuc melius per rationalia, quae intermedia sunt; [3] sed usque non congruenter nisi cognitiones per quas illa formantur, sint veritates; interni enim hominis caelestia et spiritualia non correspondentiam sibi inveniunt nisi in veritatibus; hae in organicis utriusque memoriae formis sunt genuina vasa quibus caelestia amoris et spiritualibus fidei possunt inaptari: tunc enim disponuntur a Domino secundum ideum et imaginem societatum caeli seu regni Ipsius, adeo ut fiat homo in exigua forma caelum seu regnum Domini, ut quoque mentes illorum qui in caelestibus amoris et spiritualibus fidei sunt, in Verbo appellantur: sed haec dicta sunt illis qui profundius cogitare amant.
Arcana Coelestia 2 Passage 1901
#1901 "Et forte aedificabor ab ea": quod significet sic nasci posse rationale, constare potest a significatione "aedificari," cum praedicatur de generatione, ita absque explicatione. Per "Sarai," ut dictum, significatur verum intellectuale quod sicut uxor adjunctum est bono: verum intellectuale quod est apud intimum, est prorsus orbum, "aut sicut improlis mater, quando nondum aliquod rationale est in quod et per quod influat, nam absque rationali medio non potest influere cum aliquo vero in exteriorem hominem; ut constare potest ab infantibus; hi ne hilum veri scire possunt priusquam cognitionibus imbuti sunt, at quo melius et perfectius, ut dictum, imbuuntur cognitionibus, e melius et perfectius potest verum intellectuale quod apud intimum est seu apud bonum, communicari: [2] hoc verum intellectuale per "Sarai" repraesentatum est ipsum spirituale quod per caelum influit, (o)et" sic per viam internam, et hoc apud unumquemvis hominem, et jugiter obviam venit cognitionibus quae insinuantur per sensualia et implantantur memoriae, quod homo nescit quia purius est quam "communi idea possit percipi; est sicut lux quaedam quae illuminat et dat facultatem sciendi, cogitandi et intelligendi. Rationale quia non existere potest nisi etiam per influxum veri intellectualis per "Sarai" repraesentati, non aliter se habet ac filius ejus; quando rationale formatur ex veris quae adjuncta sunt bonis, et magis cura ex bonis quibus vera, tunc est filius genuinus; antea quoque agnoscitur ut filius at non ut genuinus sed ex ancilla, usque tamen adoptatur, quae causa est quod hic dicatur quod "aedificaretur ab ea." @1 et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1902
#1902 "Et auscultavit Abram voci Sarai": quod significet non aliter fieri potuisse, constare potest a serie rerum in sensu interno et e necessitate quod rationale apud hominem non aliter nasci possit. Si homo nullo hereditario malo imbutus esset, tunc nasceretur rationale immediate ex conjugio caelestium interni hominis cum spiritualibus ejus, et per rationale nasceretur scientificum, sic ut homo omni rationale et omne scientificum ilico dum venit in mundum, secum haberet; hoc enim foret secundum ordinem influxus; quod concludi potest ex eo quod omnia animalia quaecumque sunt, nascantur in omne scientificum quod illis ad victum eorum, tutelam, habitatione" et procreationem necessarium est et conducit, quia eorum natura e secundum ordinem. Quod non homo, nisi apud eum ordo foret destructus, nam solus in nullam scientiam nascitur? Quod facit ut ita nascatur, est malum hereditarium a patre et matre, inde omnes ejus facultates sunt in contrario versu respective ad vera et bona, quae formas correspondentes redigi nequeunt per influxum immediatum caelestium et spiritualium a Domino; quae causa est quod alio prorsus modo seu alia via formandum sit rationale hominis, nempe per scientifica et cognitiones insinuata per sensus, ita influentia per via: externam, sic 1 ordine inverso; homo sic miraculose a Domino rationalis fit; hoc intelligitur per "ingredi ad ancillam," quo significatur conjunctio interni hominis cum exteriore et per quod "Abram auscultavit voci Sarai," quo significatur quod non aliter fieri potuisset. [3] Dominus quia natus sicut alius homo et a matre hereditarium habuit, similis alii homini in hoc fuit, ob causam ut per pugnas tentationum et victorias redigeret omnia in ordinem; ideo etiam 2 Rationale Ipsius similiter conceptum et natum fuit ac apud alium hominem, cum differentia quod Divinum seu Jehovah fuit in omnibus et singulis Ipsius intime, ita vita amoris erga universum genus humanum, pro quo et cujus 3 salvatione in omnibus suis tentationibus pugnavit. @1 ita.$ @2 quoque.$ @3 ejus.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1903
#1903 Vers. 3. Et accepit Sarai uxor Abrami Hagarem Aegyptiam ancillam suam, a fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan, et dedit eam Abramo viro suo, illi in mulierem 1. "Accepit Sarai uxor Abrami" significat affectionem veri quae in genuino sensu est "Sarai uxor": "Hagarem Aegyptiam ancillam suam" significat vitam hominis exterioris et affectionem scientiarum: "a finae decem amorum ab habitando Abram in terra Canaan" significat reliquias boni et inde veri quas sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud: "et dedit eum Abramo viro suo, illi in mulierem" significat conjunctionem incitante affectione veri. @1 A d uxorem, i mulierem.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1904
#1904 "Accepit Sarai uxor Abrami": quod significet affectionem veri quae in genuino sensu [est] "Sarai uxor," constat a significatione "Sarai" quod sit verum adjunctum bono, et ex significatione "uxoris" quod sit affectio, (o)de qua prius n. 915, 1468. Sunt binae affectiones inter se distinctae, affectio boni et affectio veri; cum 1 regeneratur homo," tunc affectio veri praecedit, nam afficitur vero propter bonum; cum autem regeneratus est, praecedit affectio boni et ex bono afficitur vero; affectio boni est voluntatis, affectio veri est intellectus; antiquissimi inter binas affectiones 2 instituerunt quasi conjugiam, bonum seu amorem boni appellarunt hominem ut maritum, verum seu amorem veri appellarunt hominem ut uxorem; comparatio boni et veri cum conjugio ducit originem a conjugio caelesti. [2] Bonum et verum in se spectata nullius vitae sunt, sed ab amore seu ab affectione trahunt vitam; sunt modo instrumentalia vitae, quare qualis amor afficiens bonum et verum, talis est vita, nam omne vitae est amoris seu affectionis; inde est quod "Sarai uxor" in genuino sensu significet affectionem veri, et hic quia Intellectuale desiderabat Rationale ut prolem, et qui desiderii seu affectionis est quae loquitur, ideo in hoc versu express dicitur, "Sarai uxor Abrami dedit Abramo viro," quae non opus fuisset 3 iterum dicere, in se enim superflua forent nisi talia in sensu interno involverent. [3] Verum intellectuale distinguitur a vero rationali, et hoc vero scientifico, sicut internum, medium et externum; verum intellectuale est internum, verum rationale est medium, verum scientificum est externum; haec inter se distinctissima sunt quia unum es altero interius; apud hominem quemcumque verum intellectuale quod est internum seu apud intimum ejus, non est hominis sed est Domini apud hominem; inde Dominus influit in rationale ubi primum verum apparet sicut hominis, et per rationale in scientificum; ex quibus constat quod homo nusquam cogitare possit sicut a se ex vero intellectuali sed ex vero rationali et scientifico, quia haec apparent sicut ejus; [4] Solus Dominus ex vero intellectuali, cum vixit in mundo cogitavit, quia illud erat Divinum Ipsius conjunctum bono, seu Divinum spirituale conjunctum 4 Divino caelesti; in hoc distinctus fuit Dominus ab omni alio homine; ex Divino cogitare ut a se Ipso, nusquam est hominis nec dabile in homine, solum in Illo qui conceptus fuit a Jehovah; quia ex vero intellectuali, hoc est, ex amore seu affectione veri intellectualis cogitavit, etiam ex illo desideravit Rationale, inde est quod hic dicatur quod "Sarai uxor Abrami," per quam intelligitur affectio veri intellectualis, "acceperit Hagarem Aegyptiam, et dederit eam Abramo viro suo, illi in "mulierem 5: [5] "reliqua arcana quae hic sunt; ad captum evolvi et explicari nequeunt quia homo in obscurissimo est, immo in nulla idea, de internis suis; in scientifico enim ponit et rationale et intellectuale, nec novit quod distincta sint, et quidem ita distincta ut intellectuale dari queat absque rationali, ut et inde rationale absque scientifico, quod ut paradoxon non potest non videri illis qui in scientificis sunt, sed usque est veritas; non autem dari potest quod aliquis in vero scientifico sit, nempe in ejus affectione et fide, nisi sit in vero rationali, in quod et per quod influat Dominus ab intellectuali; haec arcana homini non patent nisi in altera vita. @1 dum homo regeneratur.$ @2 i has.$ @3 fuissent.$ @4 adjunctum.$ @5 uxorem I; A d uxorem, i mulierem.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1905
#1905 "Hagarem Aegyptiam ancillam suam": quod significet vitam hominis exterioris et affectionem scientiarum, constat ex significatione "Hagaris," de qua supra n. 1895, 1896, et a significatione "Aegyptiae," tum "ancillae," de qua etiam ibi.
Arcana Coelestia 2 Passage 1906
#1906 "A fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan": quod significet reliquias boni et inde veri (o)quas Sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud, constat ex significatione "decem" quod sint reliquiae, de qua prius n. 576; quid reliquiae, dictum et ostensum est n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, quod nempe sint omnes status affectionis boni et veri, quibus donatur homo a Domino a prima infantia usque ad finem vitae, qui status reconduntur illi in usum vitae ejus post mortem, nam omnes ejus vitae status in altera vita successive redeunt, et tunc temperantur ii per status boni et veri quibus a Domino donatus est; quo itaque plus reliquiarum in vita corporis accepit, seu plus boni et veri, eo jucundiores et pulchriores apparent status ejus ceteri cum redeant: quod ita se res habeat, unicuique constare potest si expendat; homo dum nascitur, ne hilum boni ex se ipso habet, sed 1 totus quantus malo hereditario conspurcatus est, at omne bonum influit, ut quod amet parentes, nutrices, similes sui, et hoc ex innocentia; haec sunt quae a Domino per caelum innocentiae et pacis, quod intimum est, influant; et sic homo, dum infans est, illis imbuitur; [2] postea cum adolescit, paullatim bonum, innocens, et pacificum hoc infantile recedit; et quantum in mundum introducitur, tantum in voluptates inde et in cupiditates, ita in mala, et tantum aetatis infantitis caelestia seu bona disparari incipiunt, sed usque remanent et per eos temperantur status quos postea homo induit et sibi acquirit; absque illis nusquam homo potest esse homo; status enim cupiditatum seu mali absque temperatura per status affectionis boni, forent atrociores quam ullius animalis; status illi boni sunt qui appellantur reliquiae, a Domino donatae et ejus indoli implantatae, et hoc cum homo nescit; [3] in sequente aetate etiam novis donatur, sed ii status non ita sunt boni sed veri, nam cum adolescit, imbuitur veris, et similiter apud eum in interiore ejus homine reconduntur; per has reliquias quae sunt veri, natas ex influxu spiritualium a Domino, homo habet quod cogitare possit, ut et intelligere quid bonum et verum vitae civilis et moralis, tum etiam recipere verum spirituale seu fidei, sed hoc nequit nisi per reliquias boni quas in infantia accepit: quod reliquiae siut, et quod eae recondantur homini in ejus interiore rationali, prorsus nescit homo, ex causa quia putat nihil influere, sed quod omne sit naturale quoddam ei connatum, ita quod (o)omne sit in se cum infans, cum tamen prorsus aliter se res habeat; de reliquiis passim agitur in Verbo, et per illas significantur status illi per quos homo fit homo et hoc a solo Domino. [4] Reliquiae autem quae apud Dominum, fuerunt omnes status Divini quos Sibi Ipsi comparavit, et per quos Humanam Essentiam univit Divinae; non comparandae (o)sunt cum reliquiis apud hominem, nam hae non sunt Divinae sed humanae: illae reliquiae sunt quae significantur per "decem annos quibus Abram habitavit in terra Canaan cum angeli audiunt Verbum, non sciunt quid "decem," sed ilico cum 2 nominantur ab homine, obvenit illis idea reliquiarum, nam per "decem et decimas" in Verbo significantur reliquiae, ut constat 3 ab illis quae dicta et ostensa sunt n. 576, 1738; et cum percipiunt quod "fuerit a fine decem annorum, quo habitavit Abram in terra Canaan," obvenit idea Domini, et simul innumera quae significantur per reliquias apud Dominum cum fuit in mundo. @1 nam.$ @2 dum.$ @3 i etiam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1907
#1907 "Et dedit eam Abramo viro suo, illi in mulierem": quod significet conjunctionem incitante affectione veri, constat ex illis quae supra 1 dicta sunt de Sarai uxore Abrami quod sit affectio veri in genuino sensu, et ex illis quae dicta 2 sunt de conjunctione interna hominis cum vita et affectione exterioris 3, unde rationale. Hagar non data est Abramo in uxorem sed in mulierem, quod inde ducit causam quia ex lege ordinis Divini est quod non sit conjugium nisi unius viri et unius uxoris; amor conjugialis nusquam dividi potest; qui dividitur inter plures, non est amor conjugialis sed est lasciviae, de qua re, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus. @1 prius.$ @2 i quoque.$ @3 externi.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1908
#1908 Vers. 4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus. "Ingressus ad Hagarem significat conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum: "et concepit" significat primam vitam rationalis: "et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus" significat quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono.
Arcana Coelestia 2 Passage 1909
#1909 "Ingressus ad Hagarem": quod significet conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum, constat ex significatione "Hagaris" quod sit vita hominis exterioris seu naturalis, de qua supra ad vers. 1; quae vita quod sit vita affectionis scientiarum, constat a significatione "ancillae Aegyptiae," de qua etiam supra. Sunt plures affectiones exterioris 1 hominis, omnes suis usibus dicatae, sed prae omnibus illis praestat affectio cognitionum et scientiarum, cum pro fine habet ut vere rationalis fiat, nam sic pro fine habet bonum et verum. Ipsa vita interni hominis influit in omnes affectiones hominis naturalis, sed ibi secundum fines variatur; cum in affectiones quae pro fine habent mundum, vivificatur finis hic a vita illa et fit vita mundana; cum in affectiones quae pro fine habent semet, finis hic vivificatur a vita illa et fit vita corporea, ita cum reliquis; inde est quod cupiditates et phantasiae vivant sed vitam contrariam affectioni boni et veri: [2] vita influens non applicatur alii objecto quam fini, quia finis unicuique est ejus amor, et amor unice est qui vivit; cetera objecta sunt modo derivationes inde quae vitam suam trahunt a fine: quisque videre potest qualem vitam habet, modo exploret qualem finem; non quales fines, nam innumerabiles sunt, nempe quot intentiones et fere quot cogitationum judicia et conclusa, sed haec sunt fines intermedii qui a principali varie derivantur vel ad illum tendunt, at exploret finem quem reliquis praefert, et cujus respectu reliqui sicut nihil sunt: si pro fine habet semet et mundum, sciat quod infernalis sit; si autem pro fine habet bonum proximi, bonum commune, regnum Domini, imprimis Ipsum Dominum, sciat quod caelestis sit. @1 A d externi, i exterioris.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1910
#1910 "Et concepit": quod significet primam vitam rationalis, constat a significatione "conceptionis" quod sit prima vita: quod rationale attinet, hoc vitam suam, ut dictum, accipit a vita interni hominis influente in vitam affectionis cognitionum et scientiarum exterioris; vita affectionis cognitionum et scientiarum dat rationali quasi corpus, seu induit vitam interni hominis sicut corpus animam; cognitiones et scientiae non aliter se habent: idea seu instar animae et corporis est in singulis quae apud hominem, in singulis ejus affectionis, et in singulis ejus cogitationis, nam nihil non utcumque simplex apparet, est compositum, et existit a priore se.
Arcana Coelestia 2 Passage 1911
#1911 "Et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus": quod significet quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono, constat a significatione "dominae seu Sarai" quod sit verum adjunctum bono: rationale primo conceptum non potest agnoscere verum intellectuale seu spirituale pro vero quia adhaerent ei ex scientiis acceptis e mundo et natura plures fallaciae, et ex cognitionibus captis ex sensu litterali Verbi apparentiae quae non sunt vera; [2] ut pro exemplo: verum intellectuale est quod omnis vita a Domino; rationale primo conceptum id non capit, putat si non viveret ex se, nihil vitae haberet, immo indignatur si aliter dicitur, ut multoties apperceptum a spiritibus qui fallaciis sensuum inhaerent. [3] Verum intellectuale est quod omne bonum et verum a Domino; rationale primo conceptum etiam hoc non capit quia sentit quod quasi a se, tum putat si non bonum et verum a se, quod nihil boni et veri cogitare minus facere possit, et si ab alio, quod remitteret se et continue exspectaret influxum. [4] Verum intellectuale est quod nihil nisi bonum a Domino et quod ne hilum mali; rationale primo conceptum nec hoc credit, putat quia Dominus omnia et singula regit 1, quod etiam malum ab Ipso, et quia omnipotens et omnipraesens 2 et est ipsum Bonum, nec tollit punitiones malorum in inferno, quod malum poenae velit, cum tamen non alicui malum facit nec aliquem puniri vult. [5] Verum intellectuale est quod caelestis homo perceptionem boni et veri habeat a Domino; primum rationale (t)vel prorsus negat perceptionem, vel putat si perciperet ab alio et non a semet, quod foret sicut inanimatus seu nullius vitae: immo quo plus rationale ex scientificis oriundis ex sensualibus et quo plus (c)ex philosophicis cogitat, eo minus illa et reliqua vera intellectualia capit, nam fallaciae inde eo crassioribus umbris involvuntur; inde est quod docti minus quam alii credant. [6] Cum rationale primo conceptum tale est, constat quod "vilem habeat dominam," hoc est, vilipendat verum intellectuale: verum intellectuale non prius patet, hoc est, agnoscitur quam cum fallaciae et apparentiae 3 discussae sunt, quae nusquam discutiuntur quamdiu homo ratiocinatur de ipsis veris ex sensualibus et scientificis, sed tunc primum cum simplici corde credit quod verum sit, quia ita a Domino dictum, tunc discutiuntur fallaciarum umbrae, et apud eum tunc nihil facit quod non capiat. [7] Apud Dominum autem nullae fuerunt fallaciae, sed cum primo rationale Ipsius conceptum, apparentiae veri quae non fuerunt vera in se, ut patet ab illis quae dicta sunt n. 1661; inde etiam rationale Ipsius in prima conceptione vilipendebat verum intellectuale, sed successive sicut rationale Divinum factum, nubes apparentiarum discussae sunt et intellectualia vera in sua luce Ipsi patuerunt, quod repraesentatum et significatum est per quod Ismael 4 expulsus domo cum adolevit Isacus. (m)Quod Dominus non vilipenderit verum intellectuale, sed quod perceperit et viderit quod novum Ipsius rationale vilipenderet, (c)ex illis quae sequuntur n. 1914, constabit 5 (n). @1 i et disponit.$ @2 novit diras positiones et cruciatus illorum qui in inferno, nec tollit.$ @3 dum apparentiae et fallaciae.$ @4 per Ismaelem quod.$ @5 constare potest.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1912
#1912 Vers. 5. Et dixit Sarai ad Abram, Injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum, et vidit quod concepit, et vilis sum in oculis ejus, judicet Jehovah inter me et inter te. "Dixit Sarai ad Abram" significat quod affectio veri ita perceperit: "injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum" significat quod illa non culpam in se accipere vellet: "et vidit quod concepit" significat vitam primam rationalis: "et vilis sum in oculis ejus" significat, hic ut prius, quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono: "judicet Jehovah inter me et inter me significat indignationem Domini.
Arcana Coelestia 2 Passage 1913
#1913 Quod "dixit Sarai ad Abram" significet quod affectio veri ita perciperet, constat ex significatione "Sarai" quod sit affectio veri, (o)n. 1904" et "dicere" quod in sensu interno sit 1 percipere, ut dictum supra n. 1898 ubi eadem verba. @1 in interno sensu significet.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1914
#1914 Quod "injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum" significet quod illa non culpam in se accipere vellet, constat absque explicatione: haec in sensu interno involvunt quod Dominus perceperit hoc primum rationale tale esse ut vilipenderet verum intellectuale, quare illud redarguit; cogitavit enim Dominus ex vero intellectuali, ut dictum (o)supra n. 1904, quod quia supra rationale, percipere et videre potuit quale rationale esset, nempe quod vile haberet verum illud. [2] Quod Dominus ab interiore percipere et videre potuerit quale esset novum rationale apud Se, constare potest inde quod interius percipere queat quid existit in exteriore, seu quod idem, quod superius possit videre quid in inferiore, sed non vicissim; etiam qui conscientiam habent, hoc possunt et solent facere, dum enim aliquid influit contra verum conscientiae in cogitationem aut 1 in conatum voluntatis, non solum id appercipiunt, sed etiam incusant, immo indolet illis quod tales; magis qui perceptionem, nam perceptio est interior in rationali; quid non Dominus, Qui habuit perceptionem caelestem Divinam, et ex affectione veri intellectualis quod supra rationale est, cogitationem; quare non potuit non quam indignari, sciens quod nihil mali et falsi ex Semet, et quod ex affectione veri summa opera sollicitus fuerit ut rationale esset purum: (m)inde constare potest quod Dominus non vilipenderet 2 verum intellectuale, sed quod perceperit quod primum rationale apud "illum, illud vilipenderet.(n) [3] Quid sit cogitare ex vero intellectuali 3, non explicari "potest ad captum," et eo minus, quia nemo ex illa affectione et ex illo vero cogitavit quam Dominus; qui inde cogitat, is supra caelum angelicum, nam angeli tertii caeli non cogitant ex vero intellectuali, sed ex "interiore rationalis; (m)at quantum (t)Dominus univit Essentiam Humanam Divinae, cogitavit ex Ipso Divino Bono, hoc est, ex Jehovah(n): [4] Antiquissimae Ecclesiae patres, qui perceptionem habuerunt, cogitarunt ex interiore rationali; Ecclesiae Antiquae patres, qui non perceptionem sed conscientiam habuerunt, cogitarunt ex rationali exteriore seu naturali 5; omnes autem qui absque conscientia sunt, nusquam cogitant ex rationali, nam non rationale habent tametsi apparet sicut haberent: sed cogitant ex naturali sensuali et corporeo 6; quod illi qui non conscientiam, non ex rationali cogitare possint, causa est, ut dictum quia rationale non habent; rationalis homo est qui cogitat bonum ei verum fidei, nusquam qui contra illud; qui cogitant malum et falsum. insaniunt cogitatione, quare de illis nusquam rationale praedicari potest. @1 et.$ @2 vilipenderit.$ @3 A had quid sit cogitare ex intellectuali vero, d last two words and substitutes affectione veri intellectualis. In copying S seems to have preferred the former, but omitted to delete the ex illa affectione et in next line.$ @4 interno.$ @5 i ejus.$ @6 i ex.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1915
#1915 "Et vidit quod concepit": quod significet vitam primam rationalis, constat (c)a significatione conceptionis quod sit vita prima: hic ut prius n. 1910.
Arcana Coelestia 2 Passage 1916
#1916 Quod "vilis sum in oculis ejus" significet quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono constat ab illis quae mox (o)supra n. 1911, 1914 dicta sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 1917
#1917 "Judicet Jehovah inter me et inter te": quod significet indignationem Domini, constat ab illis quae mox dicta sunt, ita absque explicatione. Quomodo haec porro se habent, idea non capi potest nisi ab illis qui in tentationum pugnis fuerunt; in tentationibus sunt vastationes et desolationes, sunt desperationes, ac inde indolentiae et indignationes, praeter alios motus dolorificos interiores, et hoc varie et alternis secundum status mali et falsi qui a malis geniis et spiritibus excitantur et contra quos pugnatur; diabolici spiritus nihil plus cupiunt quam invenire aliquod falsum, immo commune apud eos est inducere a se falsum, et simul tunc accusare; inde tanta Domini indignatio, in cujus primo rationali nullum falsum, sed apparentia veri quae in se non vera, de quibus prius n. 1661, 1911 ad fin.
Arcana Coelestia 2 Passage 1918
#1918. Vers. 6. Et dixit Abram ad Sarai, Ecce ancilla tua in manu tua, fac ei quod bonum in oculis tuis; et humiliavit eam Sarai, et fugit a facie (x)ejus. "Dixit Abram ad Sarai" significat perceptionem: "ecce ancilla tua in manu tua" significat rationale hoc conceptum esse sub potestate affectionis veri adjuncti bono: "fac ei quod bonum in oculis tuis" significat imperium: "et humiliavit eam Sarai" significat subjugationem: "et fugit a facie ejus" significat indignationem rationalis hujus primum concepti.
Arcana Coelestia 2 Passage 1919
#1919 "Dixit Abram ad Sarai": quod significet perceptionem, constat ab illis quae supra n. 1898 dicta sunt: perceptio Domini repraesentata fuit et hic significatur per id quod Abram dixit ad Sarai, sed cogitatio ex perceptione per id quod Sarai dixit ad Abram; perceptio erat ex qua cogitatio; qui in perceptione sunt, non aliunde cogitant; sed usque perceptio est aliud quam cogitatio; ut sciatur quod aliud, sit ad illustrationem conscientia; [2] conscientia est quoddam dictamen commune ita obscurum illorum quae influunt per caelos a Domino; quae influunt, sistunt se in interiore rationali homine et ibi sicut in nube, quae nubes est ex apparentiis et fallaciis de veris et bonis fidei; cogitatio vero distincta est a conscientia, sed fluit a conscientia, nam qui conscientiam habent, secundum illam cogitant et loquuntur, estque cogitatio vix aliud quam explicatio illorum quae sunt conscientiae, et sic illorum partitio in ideas et dein in voces; inde est quod qui conscientiam habent, teneantur a Domino ut cogitent bene de proximo, atque detineantur a cogitando male; quare conscientia nusquam dabilis est nisi apud illos qui amant proximum sicut semet et bene cogitant de veris fidei: ex allatis constare potest quae differentia est conscientiae et cogitationis, unde sciri potest quae differentia perceptionis et cogitationis. [3] Perceptio Domini fuit immediate ex Jehovah, ita ex Divino Bono, cogitatio autem ex vero intellectuali et ejus affectione, ut supra n. 1904, 1914 dictum. Perceptio Divina Domini non aliqua idea, ne quidem angelica, capi potest, ita nec describi; perceptio angelorum, de qua n. 1384 seq. 1394, 1395, vix aliquid est, respective ad perceptionem quae fuit Domino; perceptio Domini quia Divina, fuit omnium quae in caelis, et quia omnium quae in caelis, fuit omnium quae in terris, ordo enim est talis, nexus et influxus, ut qui in illorum perceptione est, etiam in horum sit: [4] at postquam Humana Domini Essentia unita facta Divinae Ipsius, et simul Jehovah, tunc Dominus supra illud quod perceptio dicitur, fuit, quia supra ordinem qui in caelis, et inde in terris; est Jehovah, a Quo ordo, inde dici potest quod Jehovah sit Ipse Ordo, a Se Ipso enim regit ordinem, non ut putatur, solum in universali, sed (x)etiam in singularissimis; singularissima enim sunt ex quibus universale, dicere universale et inde separare singularia, foret non aliud ac dicere totum in quo nullae partes, sic dicere aliquid in quo nihil; ita falsissimum et, sicut vocatur, ens rationis est, dicere quod Providentia Domini sit universalis et non singularissimorum, nam providere et regere 1in universali et non in singularissimis, est prorsus nihil providere et regere: hoc 2philosophice verum est, sed usque mirum quod ipsi philosophi etiam sublimiores aliter capiant et aliter cogitent. @1 universale et non singularissima.$ @2 pure philosophicum est, et philosophice verum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1920
#1920 "Ecce ancilla tua in manu tua": quod significet rationale hoc conceptum esse sub potestate affectionis veri adjuncti bono, constat a significatione "manus" quod sit potestas, de qua prius n. 878, et ex significatione 1"Hagaris Aegyptiae" quod sit affectio scientiarum, de qua etiam prius: postquam rationale per influxum interni hominis in vitam affectionis scientiarum exterioris conceptum 2est, tunc per "ancillam" etiam intelligitur tenerum illud rationale, quod in utero, quod autem cum natum est et adolevit, repraesentatur per "Ismaelem," de quo in sequentibus. Quod Domino fuerit potestas in rationale quod apud Ipsum, et quod ex propria potentia subjugaverit illud, constabit 3ex mox dicendis. @1 i ancillae$ @2 sit$ @3 quoque ex nunc$
Arcana Coelestia 2 Passage 1921
#1921 "Fac ei quod bonum in oculis tuis": quod significet imperium, constat absque explicatione. In sensu interno haec repraesentant et significant quod Dominus ex propria potentia evicerit, subjugaverit et expulerit malum quod ex hereditario quoque se in primum hoc rationale insinuavit, nam sicut dictum, rationale conceptum fuit ab Interno Homine qui fuit Jehovah ut a patre, et natum ab exteriore ut a matre; quicquid ab exteriore, hoc secum habuit hereditarium, ita quoque malum; hoc fuit quod Dominus propria potentia evicit, subjugavit et expulit, et tandem Divinum fecit: quod ex propria potentia, ab omnibus et singulis quae in hoc versu constat; ut quod "ancilla tua in manu tua", per 1quae significatur quod rationale illud esset in potestate Ipsius; et nunc quod dicatur "fac ei quod bonum in oculis tuis," quo significatur imperium super illud; et mox "humiliavit eam Sarai," quo significatur subjugatio: [2] haec dicta sunt ad Sarai, per quam repraesentatur verum intellectuale, quod fuit Ipsius Domini, ex quo cogitavit, ut supra n. 1904, 1914 dictum, et ex quo imperium habuit super rationale, ut et super naturale quod 2erat exterioris hominis; qui ex vero intellectuali cogitat et ex bono Divino percipit, quod etiam Ipsius fuit quia Patris, nam alia non Ipsi anima fuit, non potest aliter quam ex propria potentia agere; quare quia malum ex hereditario propria potentia domavit et ejecit, etiam ex propria potentia Humanam Essentiam univit Divinae, unum est consequens alterius. [3] Qui concipitur a Jehovah, non aliud Internum habet, hoc est, non aliam animam, quam Jehovam, quare fuit quoad ipsissimam vitam Ipse Jehovah; Jehovah seu (t)Divina Essentia non potest dividi, sicut anima patris hominis ex qua concipitur proles; haec quantum recedit a similitudine patris, tantum a patre, ita magis et magis procedente aetate; inde est quod amor patris erga liberos diminuatur secundum aetatis progressionem; aliter Dominus, progrediente aetate quoad Humanam Essentiam non recessit, sed continue accessit, usque ad perfectam unionem; inde constat quod idem sit cum Jehovah Patre, ut Ipse quoque clare docet Joh. xiv 6, 8-11. @1 quod$ @2 fuit$
Arcana Coelestia 2 Passage 1922
#1922. "Et humiliavit eam": quod significet subjugationem, sequitur ex illis quae dicta sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 1923
#1923 "Et fugit a facie ejus": quod significet indignationem rationalis hujus primum concepti, constat etiam absque explicatione; nam fugere a facie non aliud est quam non sufferre praesentiam, quod est indignationis. Hic describitur indignatio hujus rationalis contra verum intellectuale, ex eo quod verum intellectuale seu Dominus illud humiliare 1seu subjugare voluit: cum rationale 2insurgit contra intellectuale existit pugna intestina, et indignatio a parte ejus qui subjugatur, ut fit in tentationibus quae non aliae sunt quam pugnae intestinae et sunt disceptationes et contentiones de potestate et imperio, mala ab una parte et bona ab altera. @1 hoc est.$ @2 insurgere vult$
Arcana Coelestia 2 Passage 1924
#1924 Vers. 7. Et invenit eam angelus Jehovae ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur. "Invenit eam angelus Jehovae" significat interioris hominis cogitationem; "angelus Jehovae" hic est interior cogitatio quae ab Interno Domini: "ad fontem aquarum in deserto" significat verum naturale adhuc non vitam adeptum: "ad fontem in via Shur" significat quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis.
Arcana Coelestia 2 Passage 1925
#1925 "Invenit eam angelus Jehovae": quod significet interioris hominis cogitationem, nempe apud Dominum, constare potest a repraesentatione et significatione "angli Jehovae." "Angelus Jehovae" aliquoties memoratur in Verbo, et ubivis cum in bono sensu, repraesentat et significat aliquod essentiale apud Dominum et a Domino; quid autem repraesentat et significat, constare potest ex serie. Fuerunt angeli qui missi ad homines, ut et locuti per prophetas, sed quod locuti, non fuit ab angelis sed per angelos; status enim eorum tunc fuit ut non sciverint aliter quam quod ii fuerint Jehovah, hoc est, Dominus, sed mox cum elocuti sunt, redierunt in statum suum pristinum, et locuti sicut a se: [2] ita se habuit cum angelis qui locuti sunt Verbum Domini, quod ex multa experientia hodie simili in altera vita mihi nosse datum, de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae causa est quod angeli quandoque dicti fuerint Jehovah; ut manifeste constat ab angelo qui apparuit Mosi in rubo, de quo ita, Apparuit angelus Jehovae Mosi, in flamma ignis e medio rubi:...vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et clamavit ad eum Deus e medio rubi...Dixit Deus ad Mosen, Sum Qui Sum; ...et dixit adhuc Deus ad Mosen, Sic dices ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum misit me ad vos, Exod. iii 2, 4, 14, 15; ex quibus patet quod angelus fuerit qui apparuit Mosi ut flamma in rubo, et quod ille locutus sicut Jehovah, quia per illum Dominus seu Jehovah: [3] ut enim locutio fiat ad hominem per voces, quae sunt soni articulati, et in ultima natura, Dominus ministerio angelorum utitur, implendo eos Divino et quae propria eorum sunt, sopiendo, ut non sciant aliter tunc quam quod ipsi Jehovah; ita Divinum Jehovae quod in supremis, delabitur in infimum naturae in quo est homo quoad visum et auditum. Similiter angelus qui locutus cum Gideone, de quo ita in Libro Judicum, Apparuit Gideoni angelus Jehovae, et dixit ad eum, Jehovah tecum, potens robore: et dixit ad eum Gideon, In me Domine mi, ...quare invenit nos omne id?...et aspexit eum Jehovah, et dixit, Vade in robore tuo;...tunc dixit ad eum Jehovah, Atqui ero tecum, vi 12, 13,(x) 14, 16: et postea, Vidit Gideon, quod angelus Jehovae ille, et dixit Gideon, Ah Domine Jehovih, quandoque vidi angelum Jehovae 1facies ad facies; et dixit ei Jehovah, Pax tibi, ne timeas, ibid. vers. 22, 23: ubi similiter fuit angelus sed in illo statu tunc, ut non sciverit 2aliud quam quod ille Jehovah seu Dominus esset. In Libro Judicum alibi, Ascendit angelus Jehovae ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, et adduxi vos in terram, quam juravi patribus vestris, et 3dixi, Non irritum faciam foedus meum vobiscum in aeternum, ii 1; ubi similiter angelus loquitur nomine Jehovae, dicens se eduxisse eos e terra Aegypti, cum tamen angelus non eduxit, sed Jehovah, ut multoties alibi dicitur. [4] Inde constare potest quomodo angeli locuti sunt per prophetas, nempe quod Ipse Dominus locutus, tametsi per angelos, et quod angeli ne hilum a se; quod a Domino Verbum, constat a multis locis, etiam apud Matthaeum, Ut impleretur id quod dictum a Domino per prophetam, dicentem, Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, i 22,23: praeter alibi. Quia Dominus loquitur per angelos quando cum homine, inde est quod etiam Dominus passim in Verbo dicatur angelus, et tunc per angelum aliquod essentiale apud Dominum et a Domino, ut dictum, significatur, ut hic, quod interior Domini cogitatio, quare etiam angelus hic 4quoque Jehovah ac Deus in hoc capite appellatur, ut in vers. 13, "Et Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me." [5] Alibi similiter per angelos aliquid speciale Domini significatur, ut apud Johannem, Septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt, Apoc. i 20; angeli Ecclesiarum non dantur, sed per "angelos" significatur illud quod est Ecclesiae, ita quod Domini respective ad Ecclesias: apud eundem, Vidi murum sanctae Hierosolymae magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis, Apoc. xxi 12; ubi per "duodecim angelos" idem significatur quod per "duodecim tribus," nempe omnia quae sunt fidei, ita Dominus a Quo fides et ejus omnia: apud eundem, Vidi angelum volantem in medio caeli, habentem evangelium aeternum, Apoc. xiv 6; ubi per "angelum" significatur evangelium quod est solius Domini: [6] apud Esaiam, Angelus facierum Ipsius salvavit 5nos, propter amorem suum, et propter clementiam suam, ille redemit eos, et tulit eos, et portavit eos, omnibus diebus aeternitatis, lxiii 9; ubi per "angelum facierum" intelligitur Domini misericordia erga universum genus humanum, quod redemerit (c)eos: a Jacobo benedicente filiis Josephi similiter, Angelus, qui redemit me ab omni malo, benedicat pueris, Gen. xlviii 16; ubi etiam redemptio quae 6est Domini, per "angelum" significatur: apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1; quod Dominus per "angelum" significetur, manifeste ibi patet, ubi "angelus foederis" dicitur 7ob Adventum Ipsius; adhuc manifestius quod per "angelum" significetur Dominus, in Exodo, Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum, quem praeparavi;...non sustinebit praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio illius, xxiii 20, 21. Inde nunc constat quod per "angelum" in Verbo intelligitur Dominus, sed quid Domini ex serie in sensu interno patet. @1 facie ad faciem I, faciem ad faciem Sch.$ @2 aliter tunc.$ @3 dixit$ @4 similiter$ @5 In 222 and elsewhere S has eos or illos as Heb.$ @6 solius Domini.$ @7 ab adventu.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1926
#1926 Quod angelus Jehovae hic sit interior cogitatio quae ab Interno Domini, constat, ut dictum, a serie. Per Interius intelligitur hic illud apud Dominum quod unitum fuit Jehovae seu Interno Ipsius: unitio non facta est simul et una vice sed successive, nempe a prima pueritia 1ad ultimum Ipsius vitae in mundo; et hoc praecipue per tentationes et victorias; unaquaevis tentatio et victoria univit; etiam quantum se univit cum Interno seu Jehovah, tantum cogitatio interior facta, 2et tantum intellectuale verum fuit unitum Divino Bono: haec cogitatio est quae intelligitur per interiorem cogitationem quae ab Interno Domini, et quae repraesentatur et significatur hic proprie per "angelum Jehovae." @1 i usque$ @2 nam$
Arcana Coelestia 2 Passage 1927
#1927 "Ad fontem aquarum in deserto": quod significet verum naturale adhuc non vitam adeptum, constat (c)a significatione "fontis aquarum" quod sit verum, et ex significatione "deserti" quod sit id quod parum vitale adhuc; similiter ac per illud in sensu interno apud Lucam ubi de 1Domino, Puer crevit et corroboratus est spiritu, erat tamen in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, i (x)80. Quod "fons aquarum et desertum" haec significent, confirmari potest plurimis ex Verbo, sed quia in sequentibus saepius fit mentio fontium, ut et deserti, etiam in tali significatione, ibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur: (m)quid sit quod verum nondum vitam adeptum sit, constabit a mox dicendis.(n) @1 In the literal sense these words refer to John the Baptist, but in the spiritual sense he represents the Lord, n. 5620.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1928
#1928 Quod "ad fontem in via Shur" significet quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis, constat a significatione "fontis," tum "viae," ut et "Shur"; "fons," ut dictum, significat verum; "via" significat quod ducit ad verum et quod procedit a vero, ut ostensum prius n. 627; "Shur" autem significat tale scientificum quod adhuc (t)quasi est in deserto, hoc est, quod non adhuc vitam adeptum. Vera ex scientificis dicuntur vitam adipisci, cum se adjungunt seu associant veris in quae influit caeleste amoris, ipsa vita veri est inde: sunt rerum ita veritatum conjunctiones sicut societatum in caelo, quibus etiam correspondent; nam homo quoad interiora sua est exiguum quoddam caelum; res seu veritates quae non secundum formam caelestium societatum conjunctae sunt, nondum sunt vitam adeptae, nam prius caeleste amoris a Domino non convenienter influere potest; vitam tunc primum accipiunt, cum forma similis utrinque est, seu cum hominis exiguum caelum sit maximi correspondens imago; prius nemo (t)dici potest caelestis homo: [2] Dominus Qui ex Se Ipso gubernaret universum caelum, vera et bona apud Externum Suum Hominem seu in Essentia Sua Humana, dum in mundo fuit, in talem ordinem redegit; sed quia percepit quod rationale Ipsius primo conceptum non tale esset, Ut dictum supra ad vers. 4 et 5, causam cogitavit et percepit quod vera naturalia ex scientificis orta adhuc non vitam adepta sint, hoc est, in ordinem illum caelestem redacta. (m)Praeterea vera fidei nusquam aliquam vitam habent nisi homo in charitate vivit; ex charitate fluunt omnia vera fidei, et in charitate sunt; et cum in charitate et ex charitate, tunc vitam habent; in charitate est vita, nusquam in veris absque charitate.(n) [3] Quod "Shur" significet scientificum nondum vitam adeptum, constat ex significatione ejus; Shur enim fuit desertum non procul a mari Suph, ita versus Aegyptum, ut constat apud Mosen, Proficisci fecit Moses Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Shur, inde iverunt tres dies in deserto, nec invenerunt aquas, Exod. xv 22; quod versus Aegyptum, constat etiam apud Mosen ubi de posteris Ismaelis, Habitaverunt a Havilah, usque ad Shur, quod ad facies Aegypti, Gen. xxv 18; et apud Samuelem, Percussit Shaul Amalekum a Havilah, quo venitur Shur, quod ad facies Aegypti, 1 Sam. xv 7; et alibi, David effudit se ad Geshuritam, et Gizritam, et Amalekitam, qui habitantes terra quae a saeculo, quo venitur in Shur, et usque ad terram Aegypti, I Sam. xxvii 8; ex quibus constare potest quod per "Shur" significetur primum scientificum, et quidem tale quod adhuc in deserto est, seu nondum conjunctum reliquis secundum societatem caelestem, nam per "Aegyptum" ad cujus 1faciem erat, significatur scientia in omni sensu, ut ostensum prius, n. 1164, 1165, 1186, 1462. @1 facies$
Arcana Coelestia 2 Passage 1929
#1929 Quod haec significentur per quod "angelus Jehovae invenerit Hagarem ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur", nusquam apparere potest ex sensu litterali, et minus cum historicum est, qui sensus perquam remotus a significatione talium esse videtur; sed usque is est sensus qui venit in ideas angelorum cum ab homine haec leguntur; angeli enim nullam ideam habent Hagaris, nec fontis aquarum, nec deserti, nec viae, nec Shur; omnia haec non ad illos penetrant sed pereunt in primo limine; sed quid per "Hagarem," per "fontem," per "desertum," per "viam," et per "Shur" significatur, hoc intelligunt et inde formant ideas caelestes, et sic Verbum Domini percipiunt, nam sensus internus est illis Verbum.
Arcana Coelestia 2 Passage 1930
#1930 Vers. 8. Et dixit, Hagar, ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis? et dixit, A facie Sarai dominae meae ego fugio. "Dixit, Hagar, ancilla Sarai" significat informationem: "unde venis, et quo vadis" significat de statu: "et dixit, A facie Sarai" dominae meae ego fugio" significat responsum et indignationem.
Arcana Coelestia 2 Passage 1931
#1931 "Dixit, Hagar, ancilla Sarai": quod significet informationem, constat ex serie, nam est appellatio Hagaris ab angelo sicut informaretur: in Verbo sollemne est quod Jehovah interroget hominem et homines respondeant, tametsi Jehovah id prius novit, nec solum factum sed etiam causas et fines, ita omnia minima et intima, sed quia homo hoc nescit, et credit quod nusquam aliquis sciat quod in occulto, non vidente aliquo, facit, et minus 1quod cogitat, ideo secundum fidem hominis ita fit: sed usque ita se in veritate habet quod spiritus vulgares cogitationes hominis percipiunt melius quam ipse homo; spiritus angelici adhuc interiora cogitationum; et angeli adhuc interiora, nempe causas et fines, de quibus homo parum novit; hoc (c)a multa et continua plurium annorum experientia scire datum. Cum illa spiritus et angeli percipiunt, quid non Dominus seu Jehovah Qui Infinitus, et omnibus dat percipere?
Arcana Coelestia 2 Passage 1932
#1932 "Unde venis et quo vadis": quod significet informationem de statu, constat inde.
Arcana Coelestia 2 Passage 1933
#1933 "Et dixit, A facie dominae meae Sarai ego fugio": quod significet responsum et indignationem, constat ex illis quae dicta sunt; de indignatione videatur supra ad vers. 4 ubi eadem verba; quia "facies" significat interiora, ut ostensum prius n. 358, ita indignationes et plura.
Arcana Coelestia 2 Passage 1934
#1934 Vers. 9. Et dixit ei angelus Jehovae, Revertere ad dominam tuam, et humilia te sub manibus illius. "Dixit angelus Jehovae" significat Interioris Hominis Domini responsum: "revertere ad dominam tuam" significat quod animadverterit se non fidere sibi debere, sed vero interiori et ejus affectioni: "et humilia te sub manibus illius" significat quod se cogere debeat ut sit sub illius potestate.
Arcana Coelestia 2 Passage 1935
#1935 "Dixit angelus Jehovae": quod significet Interioris Hominis Domini responsum, constat ex significatione "angeli Jehovae" quod sit interior cogitatio Domini, de qua supra n. 1925; et quia est cogitatio, etiam est responsum. Interior cogitatio Domini fuit ex affectione veri intellectualis, et haec affectio (c)ex Ipso Divino Bono; talis cogitatio, ut prius dictum, nusquam apud aliquem hominem est nec esse potest: apud hominem 1etiam est interior cogitatio quae influit per internum ejus hominem in interiorem rationalem a Domino, apud eos qui conscientiam habent, quod constare potest ex eo quod animadvertere possint malum et falsum quod in externo suo homine, quod pugnat contra bonum et verum in interiore; 2at haec cogitatio est multo inferior, non comparanda ullo modo cum Domini, quae fuit ex affectione veri intellectualis, (t)fuit et Ipsius propria: qui autem conscientiam non habent, interiorem cogitationem non habere possunt, quare nec apud eos ulla pugna est; causa est quia rationale eorum unum et idem agit cum sensuali corporeo; et tametsi apud eos quoque 3continue influit bonum et verum a Domino, usque illud non appercipiunt quia ilico id exstinguunt et suffocant, inde est quod 4nec credant aliquod verum fidei. @1 quoque$ @2 et I$ @3 continuo I$ @4 non$
Arcana Coelestia 2 Passage 1936
#1936 Quod "revertere ad dominam" significet quod animadverterit se non fidere sibi debere sed vero interiori et ejus affectioni, constat a significatione "dominae" quod sit affectio veri interioris; sed quid in specie per "Sarai," per "Sarai uxorem," et per "Sarai dominam" significatur, non describi potest, quia nulla idea capi; sunt, ut dictum prius, supra intellectum etiam angelicum; hic modo innuitur quomodo Dominus cogitavit de apparentiis quae primum rationale apud Ipsum detinuerunt, nempe quod iis non fidendum, sed ipsis Veris Divinis, utcumque coram rationali illo 1apparerent incredibilia: ita se habet cum omnibus Veris Divinis; si consulitur de (c)illis rationale, nusquam possunt credi, nam superant omnem ejus captum, sicut pro exemplo, quod nullus 2homo, spiritus et angelus vivat a semet, sed solus Dominus, et quod vita 3hominis, spiritus et angeli sit apparens vitae apud eos; hoc repugnat rationali, quod ex fallaciis judicat, sed usque credendum quia verum est. [2] Verum Divinum est, quod indefinita sint in unaquavis voce Verbi, quae tam simplex et rudis apparet homini, immo quod plus quam universum caelum, (m)et quod arcana quae inibi, coram angelis a Domino sisti queant cum perpetua varietate in aeternum;(n) hoc tam incredibile est rationali ut nusquam aliquam fidem ei dare velit, sed usque est verum. [3] (t)Verum Divinum est, quod nusquam aliquis remuneretur in altera vita propter bene acta si meritum in illis posuerit, et si illa fecerit sui lucri, honoris et famae causa: et quod nusquam aliquis puniatur propter male acta si ex fine vere bono egerit, fines sunt qui spectantur,4 inde acta; haec quoque a rationali non credi possunt, sed quia est verum, non fidendum rationali quod non ex internis sed ab externis concludit. [4] Verum 5Divinum est, qui minimum gaudium in altera vita affectat, quod is accipiat a Domino maximum, et qui maximum, is habeat minimum; tum quod in gaudio caelesti nusquam sit aliquid praeeminentiae prae altero, et quantum praeeminentiae, tantum inferni; (m)tum quod in gloria caelesti ne minimum gloriae mundanae sit(n); haec quoque rationali repugnant, sed usque credenda quia sunt vera. [5] (m)Verum quoque Divinum est quod quis eo sapientior sit, quo plus credit quod nihil sapientiae a se, et quod eo insanior, (x)quo plus credit a se, ita quo plus prudentiam sibi ipsi tribuit; rationale hoc quoque negat, quia quod non ex se, putat esse nihil: talia dantur 6innumerabilia, ex illis ut paucis exemplis constare 7potest quod non fidendum rationali, nam rationale est in fallaciis et apparentiis, quare vera fallaciis et apparentiis nudata rejicit, et eo magis, quo plus in amore sui et ejus cupiditatibus est, 8inque ratiociniis, tum in principiis falsi de fide. Videantur etiam quae supra allata n. 1911. @1 apparuerint$ @2 A reverses the order of these three.$ @3 A reverses the order of these three.$ @4 i quales sunt$ @5 i quoque$ @6 innumera$ @7 i satis$ @8 et quo plus in ratiociniis, et quo plus.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1937
#1937 Quod "humilia te sub manibus illius" significet quod se cogere debeat ut sit sub illius potestate, constat absque explicatione: "humiliare se" exprimitur in lingua originali per vocem quae significat affligere; 1quod (t)se affligere in sensu interno sit (t)se cogere, ex plurimis in Verbo locis constare potest, de qua ejus significatione in sequentibus. Quod homo se cogere debeat ad faciendum bonum, ad oboediendum illis quae a Domino mandata sunt, et ad loquendum vera, quod est ad (t)humiliandum se sub manibus dominae, seu ad se submittendum sub potestate boni et veri Divini, plura arcana involvit quam ut paucis possit explicari; [2] sunt quidam spiritus qui pro principio habuerunt dum vixerunt in mundo, quod quia audiverunt omne bonum esse a Domino, et hominem nihil boni a se facere posse, se nihil coegerint, sed 2se remiserint, irritum fore omnem conatum putantes, quia ita est, et ideo exspectaverint immediatum influxum in voluntatis eorum conatum, nec se ad faciendum aliquod bonum coegerint; immo usque adeo ut dum aliquod malum irrepserit, quod quia non senserunt aliquem renisum ab interiore, se quoque ei reliquerint, putando sic permissum fore; sed ii tales sunt ut sint quasi absque proprio, sic ut sint nullius determinationis, quare inter inutiliores, duci enim se patiuntur aeque a 3malis ac a bonis, et a malis multum patiuntur; [3] at qui se coegerunt contra malum et falsum, tametsi primum putarunt quod hoc esset a se seu a propria potentia, at postea illustrati quod conatus eorum fuerit a Domino, immo omnium minima conatus, ii in altera vita non possunt duci a (t)malis spiritibus, sed inter felices sunt: exinde constare potest quod homo se cogere ad faciendum bonum et loquendum verum debeat; arcanum quod in eo latet, est quod sic donetur homo proprio caelesti a Domino; proprium caeleste hominis formatur in ejus cogitationis conatu, quem si non per se cogere, sicut apparet, nusquam per se non cogere, obtinet; [4] ut hoc pateat quomodo se habet, in omni coactione ad bonum est liberum quoddam, quod non ita appercipitur cum in coactione est, sed usque inest; sicut qui vult subire discrimina mortis propter finem 4quendam, aut sicut qui vult pati dolores corporis propter sanitatem, est voluntarium, et sic liberum quoddam in illis, ex quo id facit, tametsi discrimina et dolores dum in illis est, auferant apperceptionem voluntarii seu liberi; ita se habet cum illis qui se ad bonum cogunt, est intus voluntarium, ita liberum, ex quo et propter quod se cogunt, nempe propter oboedientiam illorum quae Dominus mandavit, et propter salutem animae suae post mortem, in quibus adhuc interius est, quod homo non novit, propter regnum 5Domini, immo propter Ipsum Dominum; [5] hoc fit quam maxime in tentationibus, in quibus cum se cogit homo contra malum et falsum quod infunditur et suggeritur a malis spiritibus, plus liberi est quam usquam in aliquo statu 6extra tentationes, quamvis homo id non tunc capere potest; est liberum interius, ex quo vult subjugare malum,(m) et in tantum ut aequivaleat vi et fortitudini mali quod impugnat,(n) alioquin nusquam pugnaret: hoc liberum est a Domino, Qui illud ejus conscientiae insinuat et per illud facit ut vincat malum, sicut ex proprio; per hoc liberum accipit homo proprium, in quod Dominus operari potest bonum; absque proprio per liberum acquisito, hoc est, donato, nusquam aliquis homo reformari potest, quia non novam voluntatem quae est conscientia, accipere potest; liberum sic donatum est ipsum planum in quod influxus boni et veri a Domino; inde est, qui non ex illo voluntario seu libero in tentationibus resistunt, quod succumbant; in omni libero est vita hominis, quia est amor ejus; quicquid homo ex [6] amore facit, hoc liberum ei apparet; 7at in libero illo, cum homo se cogit contra malum et falsum et ad faciendum bonum, est amor caelestis quem Dominus tunc insinuat et per quem ejus proprium creat, quare vult Dominus ut illud appareat homini sicut ejus tametsi non sit ejus; hoc proprium quod ita accipit per apparens coactum in vita corporis, Dominus in altera vita implet indefinitis jucundis et felicibus, ii quoque illustrantur per gradus, immo confirmantur in illa veritate quod ne hilum se a semet coegerint, sed quod omnium minima conatus voluntatis eorum fuerint a Domino; (m)et quod apparuerit sicut (c)a semet, quod causa fuerit ut daretur illis a Domino novum voluntarium sicut eorum et sic appropriaretur illis vita amoris caelestis; Dominus enim vult unicuique communicare quod Ipsius est, ita caeleste, ut appareat sicut ejus ac in eo tametsi non ejus sit; angeli in tali proprio sunt, et quantum in illo vero quod a Domino omne bonum et verum, tantum in proprii illius jucundo et felici.(n) [7] Qui autem omne bonum et verum contemnunt et rejiciunt, et qui volunt nihil credere quod repugnat eorum cupiditatibus 8et ratiociniis, ii non possunt se cogere,9 ac ita non possunt proprium hoc conscientiae 10seu novum voluntarium accipere. (m)Ex supradictis etiam patet quod se cogere non sit cogi, nam ex cogi nusquam aliquod bonum, ut fit cum homo ab alio homine ad bonum agendum cogitur, sed quod hic se cogere sit ex libero quodam ei ignoto, nam a Domino nusquam aliquod coactum; inde 11est lex universalis, quod omne bonum et verum inseminetur in libero, alioquin humus nusquam fit recipiens et fovens boni, immo non aliqua humus in qua semen crescere possit.(n) @1 i et.$ @2 manus.$ @3 i spiritibus.$ @4 aliquem.$ @5 caeleste.$ @6 i foret.$ @7 et.$ @8 aut eorum.$ @9 i hoc est, a Domino cogi.$ @10 hoc est.$ @11 est after universalis.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1938
#1938 Vers. 10. Et dixit ei angelus Jehovae, Multiplicando multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. "Dixit angelus Jehovae" significat interioris hominis cogitationem: "muitiplicando multiplicabo semen tuum" significat fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate veri intellectualis adjuncti bono submittit: "et non numerabitur prae multitudine" significat multiplicationem in immensum.
Arcana Coelestia 2 Passage 1939
#1939 "Dixit angelus Jehovae": quod significet interioris hominis cogitationem, constat ex vers. praec. ubi eadem verba.
Arcana Coelestia 2 Passage 1940
#1940 "Muitiplicando multiplicabo semen tuum": quod significet fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate interioris hominis adjuncti bono submittit, constat ex significatione "seminis" quod sit amor et fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1610; hic autem significatur per "multiplicare semen" fructificatio caelestium amoris in rationali quando rationale se submiserit Vero Interiori seu Divino: "multiplicatio" praedicatur de veris, at "fructificatio" de bonis, ut constat ab illis quae dicta et ostensa sunt prius n. 43, 55, 913, 983; sed quia agitur de Domino, per "multiplicationem" significatur fructificatio, quia omne verum in Rationali Ipsius factum bonum, ita Divinum, quod hic praedicatur: aliter in homine cujus rationale ex vero aut affectione veri a Domino formatur, illa affectio est ejus bonum ex quo agit. [2] Ut sciatur quomodo se habet multiplicatio et fructificatio apud hominem in ejus rationali, non intelligi potest nisi sciatur quomodo se habet cum influxu, de quo haec in genere: apud unumquemvis hominem est internus homo, est rationalis qui medius, et externus, ut prius dictum; internus homo est qui intimum ejus est ex quo est homo et per quem distinguitur a brutis animalibus quae tale intimum non habent, estque ille quasi porta aut introitus Domini, hoc est, caelestium et spiritualium Domini, in hominem; quid ibi peragitur, non capi potest ab homine quia est supra omne ejus rationale ex quo cogitat; huic intimo seu interno homini subjectum est rationale, quod apparet ut hominis proprium; in hoc influunt per internum illum hominem caelestia amoris et fidei a Domino; et per rationale hoc in scientifica quae sunt externi hominis; sed quae influunt, recipiuntur secundum statum cujusvis; [3] nisi rationale se submittat bonis et veris Domini, tunc quae influunt, rationale hoc vel suffocat, vel rejicit, vel pervertit, et adhuc magis cum influunt in scientifica sensualia memoriae; haec sunt, quod "semen vel cadat in viam, vel super petrosum, vel inter spinas," sicut Dominus docet Matth. xiii 3-7; Marc. iv 3-7; Luc. viii 5-7; at cum rationale se submittit, et credit Domino, hoc est, Verbo Ipsius, tunc est rationale sicut "humus seu terra bona, in quam cadit semen, et multum fructum fert."
Arcana Coelestia 2 Passage 1941
#1941 "Et non numerabitur prae multitudine": quod significet multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; per haec significatur verum, quod sic multitudine crescet a bono: apud Dominum, de Quo hic in sensu interno agitur, quia Divina et Infinita omnia, illa non sunt expressibilia, quare ut idea possit aliqua capi quomodo se habet cum multiplicatione veri ex bono, de homine dicendum: apud hominem qui in bono est, hoc est, 1in amore et charitate, semen a Domino ita fructificatur et multiplicatur ut prae multitudine numerari nequeat; dum vivit in corpore non ita, sed in altera vita incredibiliter; quamdiu enim homo in corpore vivit, est semen in humo corporea, et ibi inter implexa et densa quae sunt scientifica et voluptates, tum curae et sollicitudines; at his exutis, quod fit dum transit in alteram vitam, semen exsolvitur illis, et excrescit, sicut solet semen arboris cum surgit ex humo, crescere in virgultum, tum in magnam arborem, et dein multiplicari in arborum hortum; omnis enim scientia, intelligentia et sapientia, et illarum jucunda et felicia ita fructificantur et multiplicantur, et sic crescunt in aeternum, et hoc ex minimo semine, ut Dominus docet de grano sinapis, Matth. xiii 31, quod satis constare potest (c)a scientia, intelligentia, et sapientia angelorum, quae tunc, cum fuerunt homines, illis fuit ineffabilis. @1 i qui.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1942
#1942 Vers. 11. Et dixit ei angelus Jehovae, Ecce tu gravida, et paries filium, et appellabis nomen ejus Jishmael, quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam. "Dixit ei angelus Jehovae" significat interioris hominis cogitationem: "ecce tu gravida" significat vitam rationalis hominis: "paries filium" significat verum ejus: "et appellabis nomen ejus Jishmael" significat statum vitae: "quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam" significat cum se submitteret.
Arcana Coelestia 2 Passage 1943
#1943 "Dixit angelus Jehovae": quod significet interioris hominis cogitationem, constat ex illis quae supra ad vers. 7, 9, 10 dicta sunt.
Arcana Coelestia 2 Passage 1944
#1944 "Ecce tu gravida": quod significet vitam rationalis hominis, constat ab illis quae supra de conceptione ejus dicta, et ex illis quae de Ismaele sequuntur quod nempe sit primum rationale apud Dominum. In genere de rationali homine sciendum quod rationale tunc vitam accipere, 1in utero esse et nasci, dicatur, quando homo cogitare incipit quod apud se malum et falsum sit quod contradicit et adversatur vero et bono, et magis adhuc cum illud amovere et subjugare vult; nisi hoc appercipere et sentire potest, non habet aliquod rationale, utcumque putat se habere; rationale enim est medium uniens interni hominis cum externo, et sic a Domino 2appercipiens quid in externo peragitur, et redigens externum ad obsequium, immo elevans eum a (t)corporeis et terrenis, in quae se immergit, et efficiens ut homo sit homo, ut spectet ad caelum cujus indigena est, non ut bruta animalia, solum ad terram in qua modo peregrinatur, minus ad infernum; haec sunt rationalis officia; quare nisi homo talis sit ut id cogitare possit, non dici potest quod rationale habeat; ex ejus usus seu functionis vita [2] cognoscitur num 3sit: ratiocinari contra bonum et verum, quod corde negat, et quod novit quia de eo audivit, non est rationale habere; hoc possunt etiam plures qui extus 4ruunt absque vinculis in omne nefarium, cum differentia solum quod illi qui putant rationale se habere et non habent, loquantur ex quodam decoro sermonis et agant ex simulatorio honesto, in quibus tenentur per vincula externa, quae sunt timor legis, jacturae lucri, honoris, famae, vitae; si vincula haec quae sunt externa, auferrentur, insanirent aliqui plus quam illi5; quare nemo dici potest rationale habere ex eo quod ratiocinari possit; immo qui non rationale habent, ex sensualibus et scientificis loqui [3] solent multo solertius quam qui habent; hoc clarissime constat a spiritibus malis in altera vita qui tametsi ut rationales habiti prae aliis dam vixerunt in corpore, usque tamen cum vincula externa quae decorum sermonis et simulatorium honestum vitae eorum fecerunt, auferuntur, ut solet fieri cum omnibus in altera vita, insaniores sunt illis qui in mundo aperte insani sunt; ruunt enim in omne nefas absque pudore, timore, et horrore, at qui rationales fuerunt, 6cum vixerunt in mundo, non ita, quum his vincula externa auferuntur, adhuc saniores sunt, nam vincula interna habuerunt quae sunt vincula conscientiae, per quae Dominus tenuit 7cogitationes illorum alligatas legibus veri et boni, quae fuerunt rationalia illorum. @1 i aut.$ @2 i per internum.$ @3 fit I, but in A this takes place of a deleted phrase aut quod sit in exercit--.$ @4 i sicut insani.$ @5 i nam illi usque quaedam vincula retinent.$ @6 dum.$ @7 cogitationem illorum alligatam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1945
#1945 "Paries fi]ium": quod significet verum, nempe hujus rationalis quod per "Ismael" significatur, constat a significatione "filii" quod sit verum, de qua prius n. 264, 489, 491, 533, 1147. Verum hoc describitur in versu sequente.
Arcana Coelestia 2 Passage 1946
#1946 "Et appellabis nomen ejus Jishmael": quod significet statum vitae: antiquitus nomina indebantur filiis et filiabus quae significabant statum in quo fuerunt parentes, imprimis matres cum conceperunt, vel cum gravidae fuerunt, vel cum pepererunt, vel in quo fuerunt infantes cum nati: ita nomina fuerunt significativa: unde Ismael suum nomen habuit, explicatur hic, nempe "quia audivit Jehovah ad afflictionem" quod fuit status matris; quid autem Ismael repraesentat, describitur in versu sequente.
Arcana Coelestia 2 Passage 1947
#1947 "Quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam": quod significet cum se submitteret, constat ex illis quae supra n. 1937 dicta sunt, quod "humiliare se et affligere" sit submittere se potestati interni hominis, de qua submissione etiam actum est, et ibi ostensum, quod sit se cogere, tum quod in cogere se sit liberum, hoc est, spontaneum et voluntarium, quo se cogere distinguitur a cogi; ostensum quoque quod absque hoc libero seu spontaneo aut voluntario, nusquam homo possit reformari et aliquod proprium caeleste accipere; tum etiam, quod in tentationibus plus liberi sit, tametsi contrarium apparet, quam extra tentationes, tunc enim liberum fortius fit secundum impugnationes a malis et falsis, et corroboratur a Domino ut proprium caeleste ei donetur, quare etiam in tentationibus Dominus praesentior est; ut et quod Dominus nusquam aliquem cogat; qui cogitur ad cogitandum verum et faciendum bonum, non reformatur, sed tunc adhuc magis cogitat falsum et vult malum; omnis coactio hoc secum habet, quod etiam constare potest a vitae actis et documentis, per quae cognita sunt haec bina quod conscientiae non patiantur se cogi et quod nitamur in vetitum; [2] quisque etiam a non libero in liberum cupit, nam hoc est vitae ejus; inde patet quod nusquam Domino gratum sit aliquid quod non ex libero, hoc est, ex spontaneo 1aut voluntario; nam cum quis ex non libero colit Dominum, ex nullo suo colit; est externum quod se movet, hoc est, quod ex coacto movetur, interno vel nullo, vel repugnante, immo contradicente: cum regeneratur homo, (c)a libero quo donatur a Domino, cogit se, humiliat, immo affligit rationale ut se submittat, (m)et inde accipit proprium caeleste, 2quod proprium dein a Domino per gradus perficitur, et fit magis et magis liberum, sic ut fiat affectio boni et inde veri, et ei jucunditas, et in illa et hac felicitas, qualis angelorum(n); hoc liberum est de quo Ipse Dominus ita apud Johannem, Veritas (t)vos liberos 3facit...si Filius vos liberos 3facit, vere liberi 3estis, viii 32, 36. [3] Quid liberum hoc, prorsus nesciunt qui conscientiam non habent, liberum enim ponunt in lubitu 4et licentia cogitandi loquendique falsum ac volendi faciendique malum, et haec non cogere, et humiliare, minus affligere, cum tamen prorsus contrarium est, ut quoque Dominus docet apud eundem, Omnis faciens peccatum, servus est peccati, viii 34. Liberum hoc servum accipiunt a spiritibus infernalibus qui apud eos, qui infundunt illud, in quorum vita cum sunt, etiam in eorundem amoribus et cupiditatibus sunt, 5aspirante jucundo imputo et excrementitio, quorum cum quasi torrente auferuntur, in libero se putant esse, sed est liberum infernale: differentia inter liberum hoc infernale et inter liberum caeleste, est quod illud sit mortis et detrahat eos ad infernum, hoc autem seu liberum caeleste, sit vitae et elevet eos ad caelum. [4] Quod omnis cultus verus internus non ex coacto sed ex libero fiat, et nisi ex libero non sit cultus internus, constat (c)ex Verbo; ex sacrificiis spontaneis, 6 votivis, pacificis seu eucharisticis, quae munera et oblationes dicta, de quibus Num. xv 3 seq.; Deut. xii (x)6; xvi 10, 11; xxiii 24 [A.V. 23] et alibi: apud Davidem, In voluntario sacrificabo Tibi, confitebor nomini Tuo Jehovah, quia bonum, Ps. liv 8 [A.V. 6]; ex 7thruma seu collecta quam facerent ad tabernaculum, et ad vestes sanctitatis, de qua apud Mosen, Loquere ad filios Israelis, et accipiant mihi collectam a cum omni viro, quem sponte impulit cor ejus accipietis collectam meam, Exod. xxv 2; et alibi, Omnis spontaneus corde adducet eam, collectam Jehovae, Exod. xxxv 5. [5] Humiliatio autem rationalis hominis seu ejus afflictio, ex libero, ut dictum, repraesentata quoque fuit per afflictionem animarum in diebus festis, de qua apud Mosen, Erit vobis in statutum aeternitatis, in mense septimo, in decimo mensis, affligetis animas vestras, Lev. xvi 29; et alibi, In decimo mensis septimi, is dies expiationum ille, convocatio sancta erit vobis, et affligetis animas vestras,...omnis anima, quae 8se non afflixerit in ipso die hoc, 9exscindetur e populis suis, Lev. xxiii 27, 29; inde azymum in quo non fermentatum, dicitur panis afflictionis, Deut. (x)xvi 2,3; de afflictione ita apud Davidem, Jehovah, quis peregrinabitur in tentorio Tuo, quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? Ambulans integer, et operans justitiam,...qui jurat ad affligendum se, non mutat, Psalm xv 1, 2, 4. [6] Quod "afflictio" sit domatio et subjugatio malorum et falsorum assurgentium ab externo homine in ejus rationalem, ex illis quae dicta sunt, constare potest; ita non est aliqua detrusio sui in paupertatem et miserias, seu abdicatio jucunditatum corporis, inde non domatur et subjugatur malum; quandoque etiam aliud malum inde exsuscitatur, nempe meritum propter abdicationem, praeter quod liberum hominis patiatur, in quo, ut in humo, unice bonum et verum fidei inseminari potest. De afflictione quod etiam sit tentatio, videatur prius n. 1846. @1 seu.$ @2 hoc.$ @3 so A, but in 9096 S. has feciet facerit and eritis.$ @4 seu.$ @5 quorum cum quasi torrente auferuntur, aspirante eorum jucundo impuro et excrementitio, in libero putant se esse.$ @6 i seu voluntariis.$ @7 Hebrew (terumah) "offering." Sch. has here ut accipiant mihi Thrumam (collectam) a cum omni viro; but in Ex. xxxv Therumah (sublationem) and Therumam Jehovae.$ @8 non afflixerit se.$ @9 i et.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1948
#1948 Vers. 12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit. "Is erit onager homo" significat verum rationale quod describitur: "manus ejus in omnes" significat quod pugnaturum contra illa quae non vera: "et manus omnium in eum" significat quod falsa repugnatura: "et contra facies omnium fratrum suorum habitabit" significat quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit.
Arcana Coelestia 2 Passage 1949
#1949 "Is erit onager homo": quod significet verum rationale quod describitur, constat ex significatione "onagri" quod sit verum rationale: in Verbo pluries memorantur equi, equites, muli, asini, et nemini adhuc notum est quod significent intellectualia, rationalia et scientifica, qui quod illa significent, ex Divina Domini Misericordia, suis locis, multis confirmabitur; ejusdem generis est onager, est enim mulus deserti seu asinus silvestris, et significat rationale hominis, non rationale in suo complexu sed modo verum rationale: rationale consistit (c)a bono et vero, hoc est, ex illis quae sunt charitatis et ex illis quae sunt fidei; rationale verum est id quod per "onagrum" significatur; hoc nunc est quod per "Ismaelem" repraesentatur et 1describitur in hoc versu. [2] Nemo credere potest quod verum rationale separatum a bono rationali, tale sit, nec scivissem quod tale, nisi per vivam experientiam instructus; sive dicas verum rationale, sive hominem cujus rationale tale est, idem est: homo cujus rationale tale est ut solum in vero sit, etiamsi in vero fidei, non simul in bono charitatis, est prorsus talis; est vir morosus, nihil patiens, contra omnes, unumquemvis videns sicut in falso, ilico increpans, castigans, puniens, non miseretur, non se applicat et studet flectere animos, nam ex vero spectat omne, et nihil ex bono; verbo est durus homo: unice quod emollit duritiem ejus, est bonum quod est charitatis nam anima veri est bonum, quod cum accedit et insinuat se vero, fit aliud ut vix cognoscatur. Per "Isacum" repraesentatur Rationalis Homo Domini, qui ex bono, non ex vero separato a bono. Inde est quod Ismael expulsus, et dein habitavit in deserto, et mater ei uxorem accepit e terra Aegypti, Gen. xxi 9-21, quae omnia sunt repraesentativa 2tali rationali praediti. [3] Onagrorum mentio fit in propheticis Verbi, ut apud Esaiam, Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erit pro speluncis, usque in saeculum gaudium onagrorum, pascuum gregum, xxxii 14; ubi de vastatione intellectualium quae cum vastata quoad vera, vocantur "gaudium onagrorum," et quoad bona "pascuum gregum," ita ut non rationale: apud Jeremiam, Onagri steterunt super collibus, sorbuerunt ventum sicut ceti, consumpti sunt oculi eorum, quia non herba, xiv 6; ubi de siccitate seu non bono et vero: de onagris praedicatur quod "sorbeant ventum" cum inania captantur loco realium quae sunt vera; "consumpti oculi" pro quod verum quid sit, non capiatur: [4] apud Hosheam, Quia illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius sibi, Ephraim mercede meretricia expetiverunt amores, viii 9; ibi de Israele seu Ecclesia spirituali: "Ephraim" pro intellectuali ejus; "ascendere Assyriam" pro ratiocinari de vero num veram; "onager solitarius" pro rationali sic destituto veris: apud eundem, Quia ille inter fratres sicut onager erit, veniet orientalis ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus; ille depraedabitur thesaurum omnium vasorum desiderii, xiii 15; ubi de "Ephraim" per quem intellectuale Ecclesiae spiritualis significatur, cujus rationale sicut "onager," de cujus dissipatione agitur: apud Davidem, Jehovah Deus emittet fontes in fluvios, inter montes ibunt, potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, Psalm civ 10, 11; "fontes" pro cognitionibus; "ferae agrorum 3 "pro bonis; "onagri" pro veris rationis. @1 i quod.$ @2 i hominis.$ @3 agri.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1950
#1950 Quod "manus ejus in omnes" significet quod pugnaturum contra illa quae non vera, et "manus omnium in eum" significet quod falsa repugnatura, constat ex eo quod per "Ismaelem" significetur verum rationale separatum a bono, ut dictum, de quo vero cum praedicatur quod manus ejus in omnes et omnium in eum, constat quod illa significentur. Supra indicatum [est] quod per "Abramum" repraesentetur Domini Internus Homo, seu quod idem, Ipsius Divinum Caeleste et Spirituale; per "Isacum" Domini Interior Homo seu Ipsius Divinum Rationale; per "Jacobum" Domini Exterior Homo seu Ipsius Divinum Naturale; hic agitur de rationali quale foret nisi uniretur Interno seu Divino Caelesti et Spirituali; quod rationale quia naturam traxit a vita affectionis scientiarum, hoc est, ab "Hagare Aegyptia ancilla Sarai," et haec vita erat externi hominis, quae a (t)Domini matre hereditarium habuit, contra quod pugnandum et quod expellendum, ideo rationale describitur quale foret, si absque bono rationali; sed postquam Dominus hereditarium illud per pugnas tentationum et victorias humiliavit, seu afflixit et subjugavit, et 1 vivificavit ipsum Suum Rationale Bono Divino, tunc fit illud "Isacus," seu repraesentatur per Isacum, Ismaele e domo, una cum Hagare matre ejus, ejecto. [2] Omne rationale genuinum constat ex bono et vero, hoc est, ex caelesti spirituali; bonum seu caeleste est ipsa anima seu vita illius, verum seu spirituale est quod inde vitam suam accipit; rationale absque vita bono caelesti est sicut hic describitur, quod nempe pugnet contra omnes, et contra illud pugnent omnes: bonum rationale nusquam pugnat utcumque impugnatur, quia mite est et clemens, patiens cedens, nam est amoris et misericordiae; et tametsi non pugnat, usquam omnes vincit, nec usquam de pugna cogitat, nec de victoria gloriatur et hoc quia Divinum est, et tutum a se ipso, nam nullum malum potest aggredi bonum, ne quidem potest subsistere in sphaera ubi bonum cum modo approximat, malum ex se recedit et relabitur; nam malum est infernale, bonum est caeleste: similiter fere se habet cum caelesti spirituali, hoc est, cum vero ex caelesti origine, seu cum vero quod est ex bono, nam hoc verum est verum formatum a bono, sic ut dici queat forma boni; [3] sed verum separatum a bono, quod hic repraesentatur per "Ismaelem" et describitur in hoc versu, prorsus aliud est, nempe instar onagri, et pugnat contra omnes, et omnes contra illud, immo vix aliud cogitat et spirat quam pugnas; delectatio ejus communis, seu affectio regnans est ut vincat, et cum vincit, gloriatur de victoria, quare describitur per onagrum, seu mulum deserti, aut asinum silvestrem, qui non cum aliis esse potest; talis vita est vita veri absque bono, immo vita fidei absque charitate; quare cum regeneratur homo, quidem per verum fidei, sed usque simul per vitam charitatis, quam Dominus insinuat secundum incrementa veri fidei. @1 tum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1951
#1951 Quod "contra facies omnium fratrum suorum habitabit" significet quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit, constat ex illis quae nunc dicta sunt, quod adhuc plenius describitur ubi de Ismaelis posteris agitur, his verbis, Habitaverunt a Havilah usque ad Shur, quod ad fac Aegypti, qua venitur in Asshur, ad facies omnium fratrum cecidit (sors), Gen. xxv 18; quorum sensus internus paret a significatione Havilah, Shur, Aegypti et Assyriae 2; "Havilah" significat illud quod est intelligentiae, ut patet ab illis quae ostensa n. 115: "Shur" verum 1 procedens a scientificis, qua supra n. 1928; "Aegyptus" omne quod est scientiae, n. 1164, 1165, 1186, 1462; et "Assyriae 2 "quod est rationis, n. 119, 1186; ex quorum significationibus in unum sensum redactis constat quod per "Ismaelem" tale rationale repraesentetur. Ipsum tale verum in altera vita repraesentative variis modis sistitur, et semper ut forte, validum, durum, adeo ut prorsus resisti nequeat; dum modo (t)spiritus cogitant de tali vero, obvenit quoddam terroris, ex causa quia natura ejus est ut non cedat, ita nec recedat; ex quibus etiam constare potest, quid per "habitare contra facies omnium fratrum" [significatum] sit: quisquis scire potest quod in descriptione hac arcanum lateat, sed quale, hucusque nescitum. @1 i quod sit.$ @2 Aschur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1952
#1952 Vers. 13, 14. Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? Propterea vocavit fontem, fons Vivo videnti me, ecce inter Kadesh et inter Bared. "Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se" significat statum Interioris Hominis Domini cum illa cogitavit: "Tu Deus videns me" significat influxum: "quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?" significat influxum in exterioris hominis vitam absque rationali medio: "propterea vocavit fontem" significat statum veri inde: "fons Vivo videnti me" significat verum ita conspicuum: "ecce inter Kadesh et inter Bared" significat qualitatem.
Arcana Coelestia 2 Passage 1953
#1953 "Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se": quod significet statum Interioris Hominis Domini cum illa (x)cogitavit, constat ex illis quae antecedunt et quae sequuntur, tum a significatione "nominis" quod sit nosse qualis est, de qua prius n. 144, 145, 1754: describitur hic status, qualis fuit, seu in quo fuit Dominus, cum ita cogitavit de rationali; rationale non potuit hoc cogitare, sed Interior seu superior Homo, de quo prius n. 1926; nusquam enim potest rationale cogitare de se, quale est, nam semet nemo potest intueri, sed erit interius seu superius quod de illo cogitat, quia illud intueri potest; sicut pro exemplo, auris non potest scire, minus percipere loquelam quam haurit, sed est interior auditio; auris modo discernit sonos articulatos seu voces, interior auditio est quae capit, et dein interior visus seu intuitio quae percipit, inde per auditionem apperceptio sensus loquelae; similiter se habet in visualibus; primae ideae quae ab objectis visus excipiuntur, sunt materiales, sicut etiam vocantur, at interior adhuc visus est qui intuetur illa, et sic cogitat; ita se habet cum rationali hominis; rationale nusquam potest se intueri, minus explorare quale est, sed erit interius quoddam quod hoc facit; quare dum homo hoc potest facere, nempe percipere quod falsum in suo rationali, et aliquod verum quod elucet, et magis si aliquod pugnans et vincens, scire potest quod sit ex influxu Domini per internum hominem. Interior Homo Domini, de quo (o)supra 1926, et qui hic (o)intelligitur, erat ille qui conjunctus fuit Interno qui Jehovah, ita longe supra rationale illud; ex illo ut in caelesti luce, videbat et percipiebat quale rationale futurum, si in solo vero esset, non bono.
Arcana Coelestia 2 Passage 1954
#1954 "Tu Deus videns me": quod significet influxum, constat ex illis quae nunc dicta sunt: intuitio a superiore in inferiorem, se quod idem, ab interiore in exteriorem, appellatur influxus, nam fit per influxum; sicut visus interior apud hominem, nisi is continue influeret in visum ejus externum seu oculi, nusquam hic capere posset discernere ullum objectum, nam visus interior est qui per oculum capit illa quae oculus 1 videt, nusquam oculus tametsi ita apparet: ex iis quoque constare potest quantum homo in fallaciis sensuum est qui credit quod oculus videat, cum tamen est visus ejus spiritus, qui est visus interior, qui per oculum videt; [2] spiritus qui apud me, tam bene viderunt per oculos meos illa quae in mundo, ac ego, de quo n. 1880, at illorum quidam qui in fallaciis sensuum adhuc erant, putarunt 2 quod per suos oculos vidissent; sed ostensum illis quod non ita esset, clausis enim oculis, nihil in mundo hoc atmosphaerico viderunt; ita quoque se habet cum homine, ejus spiritus est qui videt, non oculus sed per oculum; idem etiam constare potest a somniis, in quibus quandoque homo videt sicut in die; sed usque similiter se habet cum visu hoc interiore seu spiritus, hic non videt ex se, sed ex adhuc interiore se rationalis ejus, immo nec hic videt a se, sed est adhuc interior qui est interni hominis, de quo n. 1940; sed usque non [est] hic, sed est Domini per internum hominem qui Solus videt, quia Solus vivit et dat homini ut videat, utque ei appareat sicut ex se videret: ita se habet cum influxu. @1 A is indistinct but might be oculo.$ @2 i etiam.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1955
#1955 "Quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?": quo significet influxum in exterioris hominis vitam absque rationali medio, constat ex significatione "videre post videntem"; post videntem videre est ex interiore seu superiore; quod intra seu supra in sensu interno exprimitur per post in sensu litterae 1, cum illud apparet in (c)eo quod extra vel infra est; est Hagar quae hic loquitur, per quam, ut prius ostensum (o)est, significatur vita scientiarum quae est exterioris hominis; quia ex illa vita ortum est rationale primum, ideo Dominus causam cur ita factum, videbat ex Interiore Suo Homine in exteriore, et hoc absque Rationali medio. Quod haec involvant arcana, quisque videre potest ex eo solum quod nemo scire possit, quid sit "videre post videntem me" nisi ex sensu interno, in quo etiam talia sunt ut ad captum explicari nequeant nisi per ideas quales sunt angelicae, quae non cadunt in voces, solum in sensum vocum, et hoc abstracte ab ideis materialibus ex quibus ideae sensus vocum; de his, quae tam obscura apparent homini, habent angeli tam claras et distinctas ideas, [et] tot repraesentationibus locupletatas ut volumen scriberetur, si modo pauxillum inde describeretur. @1 after infra est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1956
#1956 "Propterea vocavit fontem": quod significet statum veri inde, constat ab illis quae dicta sunt, tum a significatione "fontis" quod sit verum, de qua 1 supra n. 1927; quia verum hoc visum fuit non in rationali sed infra rationale, fons in lingua originali, alia voce quam supra et communi fontis, exprimitur. @1 prius.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1957
#1957 "Fons Vivo videnti me": quod significet verum ita perspicuum, constat quoque ab illis quae dicta, nempe quod Dominus perspicue viderit quomodo se habuit cum vero rationalis hujus 1, quod non esset bonum. Interior Domini Homo ex quo vidit, dicitur "Vivus videns," quia conjunctus Interno Qui Jehovah, Qui solus vivit, et solus videt, ut ostensum mox supra n. 1954. @1 illius.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1958
#1958 "Ecce inter Kadesh et inter Bared": quod significet qualitatem, nempe quod viderit quale esset hoc verum, ita quale esset rationale, constat ex significatione "Kadesh et Bared": quod "Kadesh" significet verum, tum contentiones de veris, ostensum est prius n. 1678; "Bared" autem quod infra est, ita verum scientificum, ex quo etiam rationale. Quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1876, 1888, 1889; tum n. 1224, 1264.
Arcana Coelestia 2 Passage 1959
#1959 Vers. 15. Et peperit Hagar Abramo filium, et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael. "Peperit Hagar Abramo filium" significat rationalem hominem ex conjunctione et conceptione illa natum: "et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael" significat quale ejus.
Arcana Coelestia 2 Passage 1960
#1960 "Peperit Hagar Abramo filium": quod significet rationale hominem ex conceptione et conjunctione illa natum, constat a repraesentatione et significatione "Hagaris, Abrami, et filii"; quod Hagar significet vitam affectionis 1 scientiarum exterioris hominis, dictum est supra n. 1895, 1896; quod "Abram" Internum Hominem Domini, n. 1893, 1950; et quod "filius" verum, ita verum quod hujus rationalis erat, n. 264, 489, 491, 533, 1147; inde quod "peperit Hagar Abram" significat rationalem hominem ex conceptione et conjunctione illa natum: in hunc sensum mutatur sensus litterae, cum ad angelos pervenit, seu apud angelos (o)est. @1 seu affectionem (but cp. 1962).$
Arcana Coelestia 2 Passage 1961
#1961 "Et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael": quod significet quale ejus, constat ex significatione nominis quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754; tum ex repraesentatione et significatione "Ismaelis" quod sit rationale verum quo describitur in vers. 11, 12, his verbis, "Appellabis nomen illius Jishmael quia audivit Jehovah afflictionem tuam. Et is erit onager homo; manu ejus in omnes, et manus omnia in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit"; de quibus in explicatione istorum versuum; ejus quale ibi describitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 1962
#1962 Vers. 16. Et Abram filius octoginta annorum et se annorum, in pariendo Hagar Jishmaelem Abramo. "Abram filii: octoginta et sex annorum" significat statum Domini quoad caelesti acquisita bona per pugnas tentationum: "in pariendo Hagar Jishmaelem Abramo" significat cum vita affectionis scientiarum peperit rationale.
Arcana Coelestia 2 Passage 1963
#1963 "Abram filius octoginta annorum et sex annorum": quo significet statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugna tentationum, constat a significatione "octoginta" qui numerus simile involvit ac "quadraginta," quae quod significent tentationes, ostensum est prius n. 730, 862; et a significatione "sex" quod sit pugna, de qua etiam prius n. 720, 737, 900; tum quoque a significatione "decem" quod sint reliquiae, de qua n. 576; quae reliquiae apud Dominum fuerunt acquisitiones caelestium bonorum quibus univit Humanum Essentiam Divinae, n. 1906 ad fin. Ex his tribus numeris compositus est numerus octoginta et sex, qui talia involvit, (m)ita 1 significat statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugnas tentationum(n): omnes enim numeri in Verbo significant res, ut ostensum prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813. Hic quia numeri annorum sunt, et quidem historice nominati de Abram, apparet sicut (o)quod non significativi talium forent; sed in Verbo nihil scriptum est quod non in spiritualem et caelestem sensum transeat dum ad angelos, angeli enim non in aliis quam spiritualibus et caelestibus ideis sunt; ii dum legitur Verbum ab homine, non sciunt nec percipiunt quid octoginta et sex, nec curant qua aetate fuit Abram cum Hagar ei peperit Ismaelem, sed ex numero tali lecto, ilico obveniunt illis quae numeri involvunt; et ex reliquis 2 sicut in sensu interno explicata sunt. @1 ideo.$ @2 reliqua.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1964
#1964 "In pariendo Hagar Jishmaelem Abramo": quod significet cum vita affectionis scientiarum peperit rationale, constat ex significatione "Hagaris" quod sit vita affectionis scientiarum, et ex significatione "Ismaelis" quod sit rationale primo conceptum, de quibus supra. In hoc capite quia actum est de rationali hominis, et descriptum quale est quando solummodo vera illud constituunt, et quale est cum bona et ex bonis vera, scientiarum quod rationale nusquam concipi et nasci, seu formari possit absque scientificis et cognitionibus; sed scientifica et cognitiones pro fine habebunt usum, et quando usum, pro fine habent vitam, nam omnis vita est usuum quia finium; nisi addiscuntur propter vitam usuum, nullius momenti sunt quia nullius usus; [2] ex solis illis, nempe scientificis et cognitionibus absque vita usus, fit rationale sicut descriptum, instar onagri, morosum, pugnax, vitam torridam et siccam habens, ex quadam dilectione veri conspurcati amore sui; at cum pro 1 fine habent usum, tunc accipiunt vitam ex usibus, sed 2 talem vitam qualem usus: qui cognitiones addiscunt ut perficiantur in fide amoris, nam (o)vera et ipsa fides est amor in Dominum et erga proximum, illi in omnium usuum usu sunt et vitam spiritualem (c)et caelestem accipiunt a Domino, et cum 3 in illa vita, in facultate sunt" percipiendi omnia quae sunt regni Domini; in hac vita sunt omnes angeli, et quia in vita illa, in ipsa intelligentia et sapientia sunt. @1 i scientifica et cognitiones.$ @2 et.$ @3 cum in illa vita sunt, rationale illorum in facultate est.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1965
#1965 Hic nunc est sensus internus rerum in hoc capite de Abramo, Hagare et Ismaele; sed quam copiosus ille sensus sit, seu [quam] indefinita contineat, constare solum exinde potest quod sicut omnia et singula quae in Verbo, in sensu interno spectent Dominum et agant de Domino, vita Verbi, quia ipsum Verbum, inde est; etiam in sensu interno simul agant de regno Domini in caelis, tum de regna Ipsius in terris, hoc est, de Ecclesia; similiter de unoquovis in quo est regnum Domini; et praeterea in genere de omni caelesti et spirituali; nam ex Domino omnia haec: inde est quod per "Abramum" etiam repraesentetur caelestis Ecclesia, caelestis homo, tum ipsum caeleste: et sic porro; (o)sed eo usque explicationem extendere, prolixissimum foret." De Visionibus et Somniis, etiam Propheticis quae in Verbo
Arcana Coelestia 2 Passage 1966
#1966 PAUCIS notum est quomodo se habent visiones, et quae visiones genuinae sunt; et quia nunc per aliquot annos paene continue cum illis in altera vita fui, ut ex Parte Prima satis constare potest, et stupenda ibi vidi, sic de visionibus et somniis per ipsam experientiam informatus sum; de quibus haec licet referre.
Arcana Coelestia 2 Passage 1967
#1967 Venditantur visiones quorundam qui dixerunt se vidisse plura, etiam viderunt sed in phantasia; instructus sum de iis, et ostensum quoque, quomodo existunt; sunt spiritus qui inducunt tales 1 species per phantasias, ut appareant sicut forent, ut dum in umbra aliquid vident, aut in lumine lunari, aut etiam in die si objectum in obscuro, tunc spiritus tenent animum ejus in cogitatione alicujus rei fixe et continenter, sive animalis, sive monstri, sive silvae sive alius cujuspiam rei, in qua quamdiu tenetur, phantasia augetur et crescit usque adeo ut persuadeatur, et videat prorsus sicut ipsa forent; cum tamen nihil aliud sunt quam illusiones: cadunt in eos qui phantasiis multum indulgent et in infirmitate animi sunt, et inde facti creduli; sunt hi visionarii. @1 apud homines.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1968
#1968 Spiritus enthusiastici sunt similes, sed hi visiones circa credenda habent, quibus tam fortiter persuadentur et persuadent aliis, ut jurare possint falsum esse verum, et fallaciam esse reale; de qua natura spirituum plura ab experientia referri possent, sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in specie: contraxerunt illam ex persuasionibus et principiis falsi, cum vixerunt "in mundo."
Arcana Coelestia 2 Passage 1969
#1969 Spiritus mali in altera vita vix aliud sunt quam cupiditates et phantasiae, non aliam vitam sibi acquisiverunt; phantasiae illorum tales sunt ut prorsus non aliud percipiant quam quod ita sit; hominum phantasiae cum illorum comparari nequeunt, in excellentiore enim statu sunt, etiam quoad talia; tales phantasiae sunt perpetuae apud infernales, ubi per phantasias unus alterum miserabiliter cruciat.
Arcana Coelestia 2 Passage 1970
#1970 Per visiones genuinas intelliguntur visiones seu visa illarum rerum quae realiter existunt in altera vita, et sunt non nisi quam res quae oculis spiritus non oculis corporis videri possunt, et apparent homini quando ejus interior visus aperitur a Domino, hoc est, ille visus quem ejus spiritus habet," in quem etiam venit cum separatus a corpore in alteram vitam transit; nam homo est spiritus corpore amictus; tales visiones fuerunt prophetarum. Cum aperitur hic visus, tunc videntur in clariore die quam est meridiana mundi, illa quae apud spiritus actualiter existunt, non solam repraesentativa, sed etiam ipsi spiritus, una cum perceptione quinam sunt, tum quales sunt, ubi sunt, undenam veniunt, quo abeunt, qua affectione, qua persuasione, immo qua fide sunt, n. 1388, 1394, confirmatis per vivam loquelam, prorsus ut humanam, et hoc absque omni fallacia.
Arcana Coelestia 2 Passage 1971
#1971 Visiones quae coram spiritibus bonis existunt, sunt repraesentativa illarum rerum quae in caelo; nam quod in caelo coram angelis 1 existit, cum delabitur in mundum spirituum, vertitur in repraesentativa, ex quibus et in quibus perspici potest quid significant: talia sunt perpetua apud bonos spiritus, cum pulchritudine et amoenitate vix enuntiabili. @1 apud angelos.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1972
#1972 Quod visiones, seu potius visa, attinet quae coram oculis spiritus non coram oculis corporis apparent, sunt interiora magis et magis; quae vidi in mundo spirituum, in clara luce vidi; at obscurius illa quae in caelo spirituum angelicorum; et adhuc obscurius (o)illa quae in caelo angelorum; nam usque eo raro apertus mihi fuit visus spiritus mei, sed perceptione quadam, quae qualis sit, non describi potest, datum est nosse quid loquerentur, saepius per intermedios spiritus; apparuerunt quandoque illa quae ibi, in umbra lucis caeli, quae umbra non similis est umbrae lucis mundanae, est enim lux tenuescens et fatiscens incomprehensibilitate aeque coram intellectu ac coram visu.
Arcana Coelestia 2 Passage 1973
#1973 Omnia genera visionum referre prolixum nimis foret, sunt enim plura; licet solum ad illustrationem referre binas visiones ex quibus constare potest quales etiam sunt; tum simul quomodo spiritus afficiuntur illis quae vident, et quomodo mali spiritus cruciantur cum surripitur illis videre illa quae alii vident et audiunt; non enim sufferre possunt quod illis tale quippiam auferatur; nam spiritibus non est sensus gustus, sed cupido quasi appetitus sciendi et discendi loco ejus; hic est quasi cibus illorum quo nutriuntur, n. 1480; quomodo itaque anguntur cum hic cibus iis aufertur, constare potest ab exemplo quod sequitur.
Arcana Coelestia 2 Passage 1974
#1974 Post somnum molestum, circa primam vigiliam, sistebatur visum amoenissimum; erant serta sicut laurea, virentia, in pulcherrimo ordine, mobilia sicut viva, talis formae et concinnitatis ut describi nequeant ob pulchritudinem et harmoniam, et inde profluentem affectionem beatitudinis; erant duplici serie inter se paulum distante, satis in longum consociata, et jugiter statum pulchritudinis variantia: hoc perspicuum erat spiritibus, etiam malis. Successit postea aliud visum adhuc pulchrius in quo felix caeleste, sed modo obscure visibile; erant infantes in ludis caelestibus, qui ineffabili modo afficiebant mentem. [2] Postea de visis illis locutus cum spiritibus, qui fassi quod similiter mecum viderint primum, sed non alterum nisi ita obscure ut non potuissent dicere quid esset; inde indignatio apud eos orta, postea 1 per gradus invidia ex eo quia dictum quod angeli et infantes illud viderint; quam eorum invidiam sensibiliter dabatur percipere, sic ut nihil me fugeret quantum ad instructionem; invidia talis erat ut apud eos non solum causaretur summam molestiam sed etiam angorem et interiorem dolorem, ex causa solum quod non ii viderint etiam alterum; ducebantur inde per invidiae varietates usque ut dolerent 2 praecordiis: [3] cum in eo statu essent, locutus [sum] cum illis de invidia, quod contenti possent esse quod primum viderint, et quod etiam potuissent alterum si boni fuissent; inde quoque indignatio exasperabat invidiam, quae adhuc crevit usque ad eum gradum ut postea ne quidem sustinerent minimum recordationis ejus quin dolore afficerentur; status et processus invidiae cum ejus gradibus, incrementis, variatis et mixtis aegritudinibus animi et cordis, non describi possunt: ostensum sic quantum cruciantur impii ex sola invidia, cum beatitudinem bonorum e longinquo vident, immo dum solum de illa cogitant. @1 postmodum.$ @2 doleant.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1975
#1975 Quod somnia attinet, notum est quod Dominus apud propheta non solum per visiones, sed etiam per somnia, arcana caeli revelaverit, et quod somnia aeque repraesentativa et significativa fuerint ac visiones, et quod fuerint fere unius generis; tum quod etiam apud alios, quam apud prophetas ventura per somnia detecta sint; ut per somnia quae habuit Josephus, quaeque illi qui in carcere cum Josepho, quae Pharaoh, quae Nebuchadnezzar, et alii; ex quibus constare potest quod somnia illius generis aeque ac visiones, e caelo influant, cum differentia quod somnia [sint] cum dormit corporeum, at 1 visiones cum non dormit. Quomodo somnia prophetica, et talia quae in Verbo, influunt 2, immo descendunt e caelo, mihi ad vivum ostensum est; de quibus haec ab experientia licet referre. @1 et.$ @2 influant I.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1976
#1976 Sunt tria genera somniorum; Primum genus mediate per caelum a Domino venit; talia fuerunt somnia prophetica, de quibus in Verbo; Alterum, per spiritus angelicos, imprimis illos qui antrorsum supra ad dextrum sunt ubi paradisiaca; inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt quae fuerunt instructiva, n. 1122; Tertium genus, per spiritus qui prope sunt cum dormit homo, quae quoque significativa sunt; somnia autem phantastica aliunde.
Arcana Coelestia 2 Passage 1977
#1977 Ut scirem prorsus quomodo somnia influxerint, in somnum missus, et somniavi quod navis veniret cum omnis generis deliciosis et sapidis ad esum, quae in navi non visa sed recondita erant; super navi stabant bini vigiles armati, praeter tertium qui erat praefectus navis; transibat navis in quoddam navale cameratum 1; sic evigilatus, et cogitavi de somnio; tunc alloquebantur me spiritus angelici qui superne antrorsum ad dextrum, et dicebant quod introduxerint hoc somnium: utque scirem pro certo quod inde, in statum missus sicut in somni et simul vigiliae, et varia quae amoena et deliciosa, similiter inferebant, sicut animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium et splendentium, qui mirabili pernicitate involabant in oculum sinistrum; sistebant etiam homines, tum infantes varie decoratos, praeter alia cum amoenitate inexpressibili; de quibus etiam cum illis locutus. Hoc factum non semel sed aliquoties, et toties ab illis viva voce instructus: [2] sunt illi spiritus angelici qui in limine ad paradisiaca sunt, qui talia somnia insinuant; quibus etiam munus vigilandi super quosdam homines cum dormiunt, injunctum est, ne a malis spiritibus tunc infestentur; hoc munus obeunt cum summa delectatione adeo ut aemulentur quinam adsint, et ament afficere hominem jucundis et deliciosis quae vident in ejus affectione et genio; sunt illi qui facti spiritus angelici ab illis qui in vita corporis delectati sunt et amaverant aliorum vitam facere jucundam omni modo et studio; quando aperitur auditus eo usque, auditur inde sicut e longinquo sonorum dulce modulans quasi cantus: dicebant quod non sciant unde iis talia et tam pulchra et amoena repraesentativa momento obveniant, sed dictum quod e caelo: pertinent ad provinciam cerebelli, quia cerebellum, ut instructus sum, tempore somni vigilat cum cerebrum dormit. Inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt, cum perceptione quid significarent, a quibus quoad multam partem repraesentativa et significativa Antiquorum, sub quibus res alte reconditae sistebantur, [n. 1122.] @1 Cp. SD 3380 where this dream is described in almost the same words, but there it reads navis transibat sic in cameram. Navale cameratum probably means "an arched dock."$
Arcana Coelestia 2 Passage 1978
#1978 Praeterea sunt alii spiritus qui pertinent ad thoracis sinistri provinciam, a quibus saepius interpolantur; praeter ab aliis quos tamen non curant.
Arcana Coelestia 2 Passage 1979
#1979 Persaepe datum post somnia talia loqui cum spiritibus et angelis qui introduxerunt, ii narrantes quid introduxerint, et ego quid viderim, 1 quorum omnium experientiam adducere, nimis prolixum foret. @1 i et audiverim.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1980
#1980 Dignum memoratu est, postquam evigilatus cum referrem quid vidissem in somnio, et hoc longa serie, tunc quidam angelici spiritus, non ex illis de quibus supra, dicebant quod illa prorsus coinciderent et eadem essent cum illis rebus de quibus locuti inter se, et quod nihil prorsus differret, sed usque quod non essent illa de quibus sermonem habuerunt sed repraesentativa eorundem, in quae ideae illorum in mundo spirituum ita versae et mutatae essent; nam ideae angelorum in repraesentativa vertuntur in mundo spirituum; inde omnia et singula quae inter se locuti, ita repraesentata in somnio: dictum porro ab illis quod eadem loquela potuisset in alias repraesentationes verti, immo in similes et dissimiles cum indefinita varietate; quod in tales, fuisse secundum statum spirituum circum me, et inde secundum meum statum in quo tunc eram: verbo, quod perplura dissimilia somnia possint ex simili loquela, ita ab una origine, delabi et sisti, ex causa, ut dictum, quoniam illa quae memoria et affectione hominis, sunt vasa recipientia, in quibus variantur recipiuntur ideae repraesentative secundum formae eorum variationes et 1 status mutationes. @1 i eorum.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1981
#1981 Unum simile licet adhuc referre; somniavi somnium sed vulgare; dum vigil factus, narravi omnia a principio ad finem; angeli dicebant quod prorsus coinciderent cum illis quae inter se locuti, non quod essent illa quae somnio sed prorsus illa, in quae versa sunt eorum loquelae cogitata, sic tamen ut essent repraesentativa et correspondentia, immo singula ut nihil deesset: tum locutus cum illis de influxu, quomodo talia influunt et variantur; et persona de qua illam ideam habui quod esset in vero naturali, quam ideam cepi ex ejus vitae actis; apud angelos fuit loquela de veritate naturali, quare ille repraesentabatur mihi, et quae is loquebatur mecum in somnio et agebat, haec ordine repraesentative et correspondenter sequebantur ex eorum sermone mutuo; sed usque nihil erat quod prorsus simile seu idem fuit.
Arcana Coelestia 2 Passage 1982
#1982 Quaedam animae recentes e mundo, quae desiderant videre gloriam Domini 1, priusquam tales sint ut possint admitti, sopiuntur quoad sensus exteriores et facultates inferiores dulci quodam somno, et tunc interiores eorum sensus et facultates in vigiliam eminentem expergiscuntur, et sic i caeli gloriam immittuntur; sed inducta sensibus et facultatibus exterioribus iterum vigilia, in statum pristinum redeunt 2. @1 i in caelo.$ @2 relabuntur.$
Arcana Coelestia 2 Passage 1983
#1983 Spiritus mali maximopere cupiunt et flagrant infestare et aggredi hominem cum dormit, sed tunc imprimis custoditur homo a Domino; nam amor non dormit: spiritus qui infestant, miserabiliter puniuntur; audivi saepius quam ut narrari possit, punitiones eorum, quae sunt discerptiones, de quibus n. 829, 957, 959, sub calcaneo pedis sinistri, et hoc quandoque per horaria tempora. Sirenes quae sunt praestigiatrices interiores, sunt quae tempore noctis imprimis insidiantur, et in cogitationes et affectiones interiores homini se infundere tunc tentant, sed toties arcentur per angelos a Domino, et per gravissimas punitiones tandem absterrentur. Locutae etiam cum aliis tempore noctis, prorsus sicut a me, mea quasi loquela, tam simili ut non internosceretur 1 ingerendo spurca et persuadendo falsa; [2] semel in suavissimo somno fui, in quo nihil praeter dulcem quietem habui; cum expergefactus, quidam boni spiritus coeperunt me increpare quod eos infestaverim, ita atrociter, sicut dicebant, ut putaverint se fuisse in inferno, in me rejiciendo culpam, quibus respondi, quod nihil quicquam de ea re scirem, sed quod quietissime dormiverim, si ut eis nullatenus potuissem infestus esse, quo obstupefacti apperceperunt tandem hoc praestigiis sirenum factum esse; simile etiam 2 ostensum postea ex causa ut scirem qualis sirenum turba sit; [3] sunt praecipue ex sexu feminino, quae in vita corporis per interiores astutias allicere "ad se studuerunt" socios, per externa se insinuando, captando animos quocumque modo, intrando in cujusvis affectiones et jucunda, sed fine malo, cumprimis imperandi; inde iis talis natura in altera vita quod videantur 3 ex se omnia posse, hauriendo et excogitando varias artes quas arripiunt tam facile, sicut spongiae aquas aeque sordidas ac limpidas; ita illae tam profana quam sancta, quae insorbent et in actum mittunt fine, ut dictum, imperandi: datum interiora earum percipere, quam foeda sint, adulteriis et odiis conspurcata; tum etiam datum percipere quam efficax earum sphaera sit; interiora sua in statum persuasionis redigunt, ut in talia quae intendunt, conspirent interiora cum exterioribus, ita adigunt et violenter adducunt spiritus ad cogitandum prorsus sicut illae; [4] ratiocinia apud eas nulla patent, sed est simultaneum quoddam ratiociniorum malis affectionibus inspiratorum, ita operans, cum applicatione ad genios, et immissio sic in aliorum animos, quos inducunt et persuasione aut obruunt aut captant: nihil plus student quam conscientiam destruere, qua destructa interiora hominum possident, immo obsident, tametsi homo hoc ignorat; hodie non dantur obsessiones externae sicut olim, sed internae a talibus; qui nulla conscientia sunt, illi ita obsessi sunt, cogitationum eorum interiora non absimiliter insaniunt, sed celantur et obvelantur externo decora, et simulatorio honesto, ex causa sui honoris, lucri, famae; hoc iis, si ad cogitationes suas attendunt, etiam notum esse potest. FINIS 4. @1 internosceatur.$ @2 quoque.$ @3 i sibi.$ @4 As Part Two was issued one chapter at a time we find Finis at the end of each chapter and a new Title-page to each chapter. These are omitted in this edition.$ |
|