|
|
GENESEOS CAPUT DECIMUM QUINTUM De Scriptura Sacra seu
Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis
Arcana Coelestia 1 Passage 1765 Fatal Error: Passage number out of range or missing!
Arcana Coelestia 1 Passage 1766 Fatal Error: Passage number out of range or missing!
Arcana Coelestia 1 Passage 1767
#1767 1 Verbum Domini cum legitur ab homine qui amat Verbum et in charitate vivit, etiam ab homine qui ex simplici corde credit quod scriptum nec principia formavit contra verum fidei quod in sensu interno, sistitur illud a Domino coram angelis in tali pulchritudine, et in tali amoenitate etiam cum repraesentativis, et hoc inexpressibili varietate secundum omnem statum illorum in quo tunc sunt, ut percipiantur singula quasi vitam habere quae vita est quae in Verbo, et ex qua natum est Verbum cum demissum caelo; ob hanc causam Verbum Domini tale est quod tametsi rude apparet in littera, usque intus recondat spiritualia et caelestia, quae patent coram spiritibus bonis et coram angelis, cum ab homine legitur. @1 So 1, nos. 1765 and 1766 are missing.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1768
#1768 Quod Verbum Domini ita sistatur coram bonis spiritibus et coram angelis, audire et videre mihi datum est; quare licet ipsas experientias afferre.
Arcana Coelestia 1 Passage 1769
#1769 Quidam spiritus ad me venit non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in altissimo, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; [2] sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput I Deut., de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet quae in sensu litterae sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset: hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. [3] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse quod audiverit, viderit et perceperit ita esse. [4] Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse, sed esse phantasias; quare etiam hi subito sublati sunt inde mecum locuti, et fassi, quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, e quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. [5] Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu illius interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant: praeterea dixit quod inde cogitationes meas et affectiones meas intueri penitus posset, in quibus perciperet plura quam potuisset edicere, sicut causas, influxus unde et a quibus, ideas quomodo mixtae essent terrenis, et quod separandae omnino, praeter alia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1770
#1770 Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti, cum legerem cap. III Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non sensus spiritualis pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque quia prius non crediderant, quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare, sed non permittebatur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1771
#1771 Quidam spiritus etiam in incredulitate erant de Verbo Domini quod talia in sinu seu intus reconderet; sunt enim spiritus in simili incredulitate in altera vita in qua fuerunt in vita corporis, quae non dissipatur quam per media a Domino provisa et per vivas experientias; quare cum legerem aliquos psalmos Davidis, interior eorum intuitio seu mens aperiebatur; hi non sublati sunt inter spiritus angelicos; tunc interiora Verbi in psalmis illis percipiebant, quibus obstupefacti dicebant quod talia nusquam crediderint. [2] Auditum tunc fuit Verbum hoc a pluribus aliis spiritibus, sed qui omnes capiebant illud cum diversitate; apud quosdam implebat cogitationis illorum ideas pluribus amoenis et jucundis, ita quadam vita, secundum cujusvis capacitatem, et simul efficacia penetrante ad illorum intima; apud quosdam tanta ut visi sibi versus interiora caeli elevari, ac propius et propius ad Dominum, secundum gradus quo vera et veris injuncta bona afficerent. Ad quosdam tunc simul allatum est Verbum, qui nihil de sensu interno Verbi capiebant, sed solum de sensu externo seu litterali, quibus apparebat littera nullius vitae: inde constabat quale Verbum cum Dominus vivificat illud, quod illius efficaciae sit ut penetret ad intima, et quale cum non vivificat, quod tunc solum littera sit, vix ullius vitae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1772
#1772 Ex Divina Domini Misericordia, etiam mihi concessum fuit similiter videre Verbum Domini in sua pulchritudine in sensu interno, et hoc multoties, non sicut dum singulae voces quoad sensum internum explicantur, sed omnia et singula in una serie; quod dici potest, ex paradiso terrestri videre paradisum caelestem.
Arcana Coelestia 1 Passage 1773
#1773 Spiritus qui in vita corporis delectati sunt Verbo Domini cum jucunditate, illi in altera vita habent calorem quendam jucundum caelestem, quem quoque sentire inibi datum est. Qui aliquantum delectati sunt, calor eorum mecum communicatus; erat sicut aestus vernus, incipiens a regione labiorum, et se diffundens circum genas, et inde usque ad aures, et ascendens quoque ad oculos, descendens etiam versus mediam pectoris regionem. [2] Qui adhuc plus affecti sunt delectatione Verbi Domini et ejus interioribus quae Ipse Dominus docuerat, eorum calor mecum communicatus interior erat incipiendo a pectore, ascendendo inde versus mentum, et descendendo versus lumbos. Qui adhuc magis delectati et affecti sunt, calor eorum adhuc interius jucundior, et magis vernus fuit, et quidem a lumbis sursum versus pectus, et inde per sinistrum brachium ad manus: instruebar ab angelis quod ita se res habeat, et quod approximatio illorum tales calores sistat, quamvis illi eos non sentiant quia in illis sunt; sicut solent infantes, pueri et adolescentes non sentire suum calorem quem habent prae adultis et senibus, quia in illo sunt. [3] Calor quoque sentitus eorum qui quidem delectati sunt Verbo, sed de ejus intellectu non solliciti fuerunt; erat solum in brachio dextro. Quod calorem attinet, possunt etiam mali spiritus artificiis sui producere calorem qui mentitur jucundum, et eum cum aliis communicare, sed est modo calor externus absque origine ab internis; talis calor est qui putrescit, et facessit in excrementitium, sicut calor adulterorum, et illorum qui spurcis voluptatibus immersi sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1774
#1774 Sunt spiritus qui de interioribus Verbi nihil audire volunt, immo quamvis possunt intelligere, usque nolunt; sunt ii imprimis qui in operibus posuerunt meritum, et qui ideo quia bona ex amore sui et mundi, seu propter dignitatem aut opulentiam sibi acquirendam, et famam inde, fecerunt, ita non propter regnum Domini; tales in altera vita volunt prae ceteris intrat in caelum, sed extra caelum manent, nam nolunt imbui cognitionibus veri et ita affici bono, sensum Verbi ex littera secundum suas phantasias interpretando, et quicquid assensu favet cupiditatibus, producendo: tales repraesentabantur per vetulam faciei indecorae sed usque pallide niveae, cui inerant inordinata, a quibus deformis: at vero, qui interiora Verbi admittunt et amant, repraesentabantur per puellam in sua prima virginea aetate, se flore juventutis decore vestitam, cum corollis et caelestibus decoramentis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1775
#1775 Locutus sum cum quibusdam spiritibus de Verbo, quod necessum fuerit ut aliqua revelatio, ex Divina Domini Providentia, exstiterit, nam revelatio seu Verbum est commune vas recipiens spiritualium et caelestium, ita conjungens caelum et terram, alioquin disjuncta fuissent, et periisset humanum genus: praeter quod alicubi caelestes veritates essent quibus instrueretur homo, quia ad caelestia natus, et post vitam corporis inter caelestes venire debet; sunt enim veritates fidei leges ordinis in regno in quo victurus in aeternum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1776
#1776 Paradoxon potest videri sed usque est verissimum, quod angeli melius et plenius intelligant sensum internum Verbi, cum infantes pueri et puellae legunt illud, quam cum adulti qui non in fide charitatis; causa mihi dicta, quia infantes pueri et puellae sunt in statu amoris mutui et innocentiae, ita vasa illorum tenerrima paene caelestia, et modo facultates recipiendi, quae ita a Domino disponi queunt; tametsi hoc ad illorum perceptionem non perveniat, nisi per jucundum quoddam illorum geniis conforme. Ab angelis dictum quod Verbum Domini sit littera mortua, sed quod in legente vivificetur a Domino secundum cujusvis facultatem; et quod vivum fiat secundum ejus charitatis vitam et innocentiae statum, et hoc cum innumerabili varietate.
Arcana Coelestia 1 Passage 1777
#1777 Continuatio sequitur ad finem hujus capitis. CAPUT XV 1. POST verba haec factum est verbum JEHOVAE ad Abram, in visione, dicendo, Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi, merces tua multa valde. 2. Et dixit Abram, DOMINE JEHOVIH, quid dabis mihi, et ego ambulans improles 1, et filius procurator domus meae, is Damascenus Eliezer? @1 I has improlis throughout chapter.$ 3. Et dixit Abram, En mihi non dedisti semen, et ecce illius domus meae hereditans me. 4. Et ecce verbum JEHOVAE ad illum, dicendo, Non hereditabit te hic, verum qui egredietur e visceribus tuis, ille hereditabit te. 5. Et educens illum foras, et dixit, Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas; et dixit illi, Ita erit semen tuum. 6. Et credidit in JEHOVAM, et imputavit illud ipsi in justitiam. 7. Et dixit ad illum, Ego JEHOVAH, Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum, ad dandum tibi terram hanc, ad hereditandum illam. 8. Et dixit, DOMINE JEHOVIH, ex quo cognoscam quod hereditabo illam. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi 1 vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. @1 Heb. Mihi.$ 10. Et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus. 11. Et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram. 12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum. 13. Et dixit Abramo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis; et servient iis 1, et affligent illos quadringentis annis. @1 n. 1840 and 1845 have servient illis. Iis seems better as it has a reference different from that of the following illos in affligent illos.$ 14. Et etiam gentem, cui servient, judicabo Ego; et postquam ita, exibunt acquisitione magna. 15. Et tu venies ad patres tuos in pac, sepelieris in senio bono. 16. Et generatione quarta redibunt huc, quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc. 17. Et fuit, sol occidit, et caligo facta, et ecce furnus fumi; et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa. 18. In die illo pepigit JEHOVAH cum Abramo foedus, dicendo: Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti, usque fluvium magnum fluvium Phrath. 19. Kenitam, et Kenizzitam, et Kadmonitam. 20. Et Hittitam, et Perizzitam, et Rephaim. 21. Et Emoritam, et Canaanitam, et Girgashitam, et Jebusitam. CONTENTA
Arcana Coelestia 1 Passage 1778
#1778 CONTINUANTUR hic de Domino in sensu interno postquam in pueritia sustinuit gravissimas pugnas tentationum, et illas contra amorem quem fovit erga universum genus humanum, in specie erga Ecclesiam; quare anxius de futuro statu, Ipsi promissio facta; at una ostensum qualis status Ecclesiae fieret circa fines cum exspirare inciperet, sed usque quod nova Ecclesia revivisceret quae subitura loco prioris, et regnum caeleste immensum augeretur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1779
#1779 Consolatio Domini post pugnas tentationum, de quibus in capite praecedente, vers. 1.
Arcana Coelestia 1 Passage 1780
#1780 Querela Domini de Ecclesia quod solum externa sit, vers. 2, 3 promissio de interna, vers. 4: de ejus multiplicatione, vers. 5: quod Dominus Justitia, vers. 6: et Ipsi soli regnum in caelis et in terris, vers. 7.
Arcana Coelestia 1 Passage 1781
#1781 Et quia voluit certus fieri quod salvaretur genus humanum, vers. 8: Ipsi ostensum quomodo se habet cum Ecclesia in communi, in specie, et in particulari, vers. 9-17.
Arcana Coelestia 1 Passage 1782
#1782 "Vitula, capra, aries" sunt repraesentativa caelestium Ecclesiae, "turtur et pullus" sunt spiritualium ejusdem, vers. 9: Ecclesia ab una parte et Dominus ab altera, vers. 10: quod Dominus mala et falsa dissiparet, vers. 11: sed quod usque falsa infestarent illam, vers. 12, 13: a quibus liberatio, vers. 14 ita Domino consolatio, vers. 15: sed quod mala occupatura, vers. 16: et ultimo non nisi quam falsitates et cupiditates regnaturae, vers. 17: quod tunc regnum Domini, et nova Ecclesia, cujus extensio describitur, vers. 18: falsa et mala inde expellenda sunt "gentes" nominatae, vers. 19-21. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1 Passage 1783
#1783 QUAE hic continentur, sunt, ut prius dictum, historica vera, nempe quod a Jehovah ita locutum cum Abramo, et quod ei in hereditatem promissa terra Canaan; quod ei mandatum ut sic poneret vitulam, capram, arietem, turturem et pullum; quod volatile descenderit super corpora; quod ceciderit super eum sopor, et in sopore terror tenebrarum; et cum sol occidisset, quod visum ei sicut furnus fumi cum face ignis inter partes, praeter cetera; haec sunt historica vera, sed usque omnia et singula, quoad minimum facti, repraesentativa, et ipsa verba quibus describuntur, quoad minimum iotam significativa, hoc est, in omnibus et singulis est sensus internus; sunt enim omnia et singula quae in Verbo, inspirata, et quia inspirata, non possunt aliter quam esse ab origine caelesti, hoc est, caelestia et spiritualia in sinu suo recondere, aliter nusquam foret Verbum Domini; [2] haec sunt quae continentur in sensu interno; qui sensus cum patet, obliteratur sensus litterae sicut nullus foret, ut et vicissim, cum ad solum sensum historicum seu litterae attenditur, obliteratur sensus internus sicut nullus foret: haec se habent sicut lux caelestis ad lucem mundi, et vicissim sicut lux mundi est sicut caligo tunc lux mundi est sicut caligo, quod per experientiam mihi notum factum est; at cum quis in luce mundi est, tunc lux caelestis, si apparet, foret sicut caligo; similiter ac in mentibus humanis, qui in sapientia humana seu in scientiis ponit omne, ei sapientia caelestis apparet sicut obscurum nullum; at qui in sapientia caelesti est, ei sapientia humana est sicut commune quoddam obscurum in quo nisi caelestes radii insunt, foret sicut caligo.
Arcana Coelestia 1 Passage 1784
#1784 Vers. 1. Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum, in visione, dicendo, Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi, merces tua multa valde 1. "Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum in visione" significat post pugnas in pueritia quod revelatio; "visio" est intima revelatio quae perceptionis: "Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi significat tutationem contra mala et falsa cui confiditur: "merces tua magna" significat finem victoriarum. @1 Heb. [ ] (harbeh meod) to increase mightily, usually rendered "exceeding great." Below and n. 1789 S. has only magna, in 1787 he has merces valde.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1785
#1785 Quod "post verba haec factum verbum Jehovae ad Abramum in visione" significet post pugnas in pueritia quod revelatio, constat a significatione "verborum," tum "verbi Jehovae ad Abramum," ut et a significatione "visionis"; per verba in lingua Hebraea significantur res, hic res peractae quae sunt pugnae tentationum Domini, de quibus in capite praecedente; "verbum Jehovae ad Abramum" non aliud est quam Domini verbum secum; at in pueritia, inque pugnis tentationum cum essentiae nondum unitae ut unum, non aliter apparere potuit ac revelatio; quod internum est, quando agit in externum, in statu et momentis, cum hoc remotius, non aliter sistitur; hic status est qui appellatur status humiliationis Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1786
#1786 Quod "visio" sit intima revelatio quae perceptionis, constare potest a visionibus, quae se habent secundum statum hominis; visio coram illis quibus interiora clausa sunt, prorsus aliter se habet ac visio coram illis quibus interiora aperta; ut pro exemplo, cum Dominus apparuit toti congregationi in Monte Sinai, apparitio illa fuit visi" quae alia fuit populo quam Aharoni, et alia Aharoni quam Mosi, porro alia visio fuit prophetis quam Mosi. Visionum dantur plures species, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: visiones eo perfectiores sunt quo interiores; apud Dominum omnium perfectissima fuit, quia Ipsi tunc perceptio omnium quae in mundo spirituum et in caelis, et Ipsi cum Jehovah immediata communicatio; haec communicatio per visionem in qua apparuit Jehovah Abramo, repraesentatur, et in sensu interno significatur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1787
#1787 "Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi:" quod significet tutationem contra mala et falsa cui confiditur, constat a significatione "clypei," de qua mox: haec verba quod nempe "Jehovah clypeus" et quod "merces valde," sunt verba consolationis post tentationes; omnis tentatio secum habet aliquam speciem desperationis, alioquin non est tentatio, quare etiam consolatio sequitur; qui tentatur, in anxietates fertur quae inducunt statum desperationis de fine; ipsa pugna tentationis non aliud est: qui in certitudine est de victoria, is non in anxietate est, ita nec in tentatione: Dominus quia sustinuit omnium dirissimas et crudelissimas tentationes, non potuit aliter ac quod etiam in desperationes actus esset, quas dispelleret et evinceret propria potentia; ut satis constare potest a tentatione Ipsius in Gethsemane, de qua ita apud Lucam Cum Jesus esset in loco, dixit discipulis, Orate ut non ingrediamini in tentationem; Ipse autem abstractus est ab illis quasi ad jactum lapidis, et ponens genua oravit, dicens, Pater, si velis, ut transeat calix hic a Me, attamen non voluntas Mea, sed Tua fiat: visus autem Ipsi angelus e caelo confortans Ipsum; cumque esset in angore, intentius oravit; factus vero sudor Ipsius ut guttae 1 sanguinis descendentes super terram, xxii 40-45: apud Matthaeum, Incipit affici dolore et angore; tunc dixit discipulis, Maesta tota est anima Mea usque ad mortem,... et progressus paulum cecidit super faciem Suam precans, dicens, Pater Mi, si possibile est, transeat a Me calix hic; verum tamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:... rursus secunda vice abiit, et precatus est, dicens, Pater Mi, si non potest hic calix transire a Me, nisi bibero illum, fiat voluntas Tua;... et precatus est tertia vice, idem verbum dicens, xxvi 36-44: apud Marcum, Coepit expavescere et valde angi,... dixit discipulis, Maestitia circumdata est anima Mea usque ad mortem;... progressus paululum, cecidit super terram, et oravit, ut, si possibile esset, transiret ab Ipso hora; dixit, Abba Pater, omnia possibilia Tibi, transfer calicem a Me hunc, non tamen ut Ego volo, sed sicut Tu: hoc secundo, et hoc tertio, xiv 33-41. [3] Ex his constare potest quales Domini tentationes fuerunt, quod omnium immanissimae, et quod Ipsi ab intimis angor, usque ad sudores sanguinis, et quod tunc in statu desperationis de fine et eventu, et quod Ipsi consolationes; haec verba, "Ego Jehovah clypeus tuus, et merces tua valde" involvunt similiter consolationem post pugnas tentationum, de quibus in capite praecedente actum. @1 Gk. [ ] (thromboi) clots, A.V. has great drops.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1788
#1788 Quod "clypeus" sit tutatio contra mala et falsa cui confiditur, constat absque explicatione, nam ex frequenti usu locutio familiaris facta est quod "Jehovah clypeus et scutum": quid autem in specie per "clypeum" significatur, constare potest a Verbo, nempe respective ad Dominum tutatio, et respective ad hominem confidentia in tutatione Domini; sicut "bellum" significat tentationes, ut ostensum n. 1664, ita omnia arma belli aliquid speciale tentationis, et defensionis contra mala et falsa seu contra diabolicam turbam quae inducit tentationem et tentat; quare aliud significat clypeus, aliud scutum, aliud parma, aliud galea, aliud hasta, tum lancea, aliud gladius, aliud arcus et tela, aliud lorica, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: [2] quod "clypeus" significet respective ad Dominum tutationem contra mala et falsa, et respective ad hominem confidentiam in Domino, causa est quia tutamen pectoris fuit, et per "pectus" significatum bonum et verum, bonum quia inibi "cor," et verum quia inibi "pulmo"; quod clypeus id significet, constat apud Davidem, Benedictus Jehovah rupes mea, docens manus meas pugnam, digitos meos bellum; misericordia mea, et propugnaculum meum, arx munita mea, et ereptor meus mihi, clypeus meus et in quo confido, Ps. cxliv 1, 2; ubi "pugna et bellum" est tentationum, et ibi tentationum Domini in sensu interno; "clypeus" respective ad Jehovam est tutatio, respective ad hominem, confidentia, ut manifeste patet: [3] apud eundem, O Israel, confide in Jehovah, auxilium illorum, et clypeus illorum Ipse: domus Aharonis, confidite in Jehovah, auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse: timentes Jehovae, confidite in Jehovah, Hic auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse, Ps. cxv 9-11; similiter: apud eundem, Jehovah... propugnaculum meum, Deus meus Cui confidam;... ala Sua obteget te, et sub alis (x)Suis confides; scutum et parma veritas Ipsius, Ps. xci 2, 4; ubi "scutum et parma" pro tutatione contra falsa: apud eundem, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea, Cui confido, clypeus meus, et cornu salutis meae,... clypeus Jehovah omnibus confidentibus in Ipso, Ps. xviii 3, 31 [A.V. 2, 30]; similiter: apud eundem, Qui probas corda et renes, Deus justus, clypeus meus super Deo saivante rectos corde, Ps. vii 10, 11 [A.V. 9, 10]; pro confidentia: apud eundem, Dedisti mihi clypeum salutis Tuae, et dextra Tua sustentabit me, Ps. xviii 36 [A.V. 35]; pro confidentia: apud eundem, Deo clypei terrae, valde exaltatus est, Ps. xlvii 10 [A.V. 9]; pro confidentia: [5] apud eundem, Sol et clypeus Jehovah Deus, gratiam et gloriam dabit, Jehovah, non prohibebitur bonum ab ambulantibus in integritate, Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11]; pro tutatione: apud Mosen, Beatitudines tuae, tu Israel; quis sicut tu, populus salvatus in Jehovah? Clypeus auxilii tui, et qui gladius excellentiae tuae; et fallentur hostes tui tibi, Deut. xxxiii 29; "clypeus" pro tutatione. Sicut arma belli praedicantur de illis qui in pugnis tentationum sunt, ita quoque eadem arma belli praedicantur de hostibus qui impugnant et tentant, et tunc contraria significant, ut "clypeus" mala et falsa, ex quibus pugnant, et quae defendunt, et in quibus confidunt; ut apud Jeremiam, Disponite clypeum et scutum, et accedite ad proelium, alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in galeis, expolite lanceas, induite loricas, xlvi 3, 4; praeter pluries alibi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1789
#1789 "Merces tua magna": quod significet finem victoriarum, constat a significatione "mercedis" quod sit praemium post pugnas tentationum, hic finis victoriarum, quia Dominus nusquam aliquod praemium victoriae pro se exspectavit; praemium victoriarum Ipsius fuit salus universi generis humani; ex amore erga universum genus humanum pugnavit; qui ex amore hoc pugnat, sibi non aliquod praemium poscit, quia amor ille est talis ut omnia sui dare et transferre
Arcana Coelestia 1 Passage 1790
#1790 Vers. 2. Et dixit Abram, Domine Jehovih, quid dabis mihi, et ego ambulans improles, et filius procurator domus meae, Damascenus Eliezer? "Dixit Abram, Domine Jehovih" significat Domini perceptionem; "Abram" est Interior Homo; "Dominus Jehovih est Internus respective ad Interiorem; "quid dabis mihi, et ego ambulans improles" significat quod nulla Ecclesia interna: "et illius procurator domus meae" significat Ecclesiam externam: "is Damascenus Eliezer est Ecclesia externa.
Arcana Coelestia 1 Passage 1791
#1791 "Dixit Abram, Domine Jehovih": quod significet Domini perceptionem, constare potest inde quod Dominus intimam et perfectissimam omnium perceptionem habuerit; perceptio erat, ut prius dictum, sensatio et cognitio perceptiva omnium quae fiebant in caelo: fuitque continua communicatio et interna collocutio cum Jehovah, quae sola Domino fuit; haec in sensu interno intelligitur per id quod "dixerit Abram ad Jehovam," ita repraesentata per Abramum quando locutus cum Jehovah; similiter in sequentibus, ubi occurrit quod Abram dixerit ad Jehovam.
Arcana Coelestia 1 Passage 1792
#1792 Quod "Abram" sit Interior homo, seu quod Abram repraesentaverit Interiorem seu Rationalem Hominem Domini, prius dictum est; quid Interior Domini Homo, in capite praecedente indicatum est.
Arcana Coelestia 1 Passage 1793
#1793 Quod "Dominus Jehovih" sit Internus respective ad Interiorem, constat ex illis quae de Interno Homine Domini dicta sunt, quod nempe fuerit Ipse Jehovah, a Quo conceptus, et cujus unicus Filius, cui Domini Humanum unitum factum, postquam maternum, hoc est, illud quod a matre traxit, per pugnas tentationum purificaverit; in Verbo saepius occurrit Dominus Jehovih, immo quoties Jehovah Dominus dicitur, appellatur non Dominus Jehovah sed Dominus Jehovih, et hoc imprimis ubi de tentationibus agitur, ut apud Esaiam, [2] Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominans Ipsi, ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso; sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11; ubi "Dominus Jehovih in forti venit" de victoria in pugnis tentationum: "brachium Ipsius dominabitur Ipsi" pro quod ex propria potentia; quid "merces," de qua in vers. praec. hic dicitur, nempe quod salus colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat," quae universi generis humani, hoc est, "ut pastor gregem pascat, in brachium colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat," quae omnia sunt amoris intimi seu Divini; [3] apud eundem, Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, retro non recessi, corpus meum dedi percutientibus, et maxillas meas vellicantibus, facies meas non occultavi ab ignominiis et sputo, et Dominus Jehovih auxiliabitur mihi; ecce Dominus Jehovih auxiliabitur mihi, l 5-7, 9; ibi manifeste de tentationibus, praeter alibi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1794
#1794 "Quid dabis mihi, et ego ambulans improles": quod significet quod nulla Ecclesia interna, constare potest a significatione "ambulare improles"; ambulare in sensu interno est vivere, ut ostensum prius n. 519; improles autem, cui non semen seu posteritas propria, de qua in versibus seq. 3-5 agitur, ubi quid improles, seu cui non semen, explicatur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1795
#1795 "Et filius procurator domus meae": quod significet Ecclesiam externam, constat a significatione "procuratoris domus" in sensu interno, hoc est, respective ad Ecclesiam; Ecclesia externa dicitur "procurator domus," cum ipsa Ecclesia interna "domus," et "paterfamilias" Dominus; Ecclesia externa non aliter se habet; omnis enim procuratio pertinet ad externum Ecclesiae, sicut administratio ritualium, et plurium quae sunt Templi et ipsius Ecclesiae, hoc est, Domus Jehovae seu Domini. [2] Externa Ecclesiae absque internis nihili sunt, sed ab internis habent quod sint, et talia sunt qualia interna; se habet hoc sicut homo; externum ejus seu corporeum est in se quoddam nullum nisi internum sit quod animet et vivificet; quale itaque est internum, tale est externum; seu qualis est animus et mens, talis aestimatio omnium quae existunt per externum seu corporeum; quae cordis sunt, faciunt hominem, non quae oris et gestuum; ita quoque interna Ecclesiae; sed usque externa Ecclesiae se habent sicut externa hominis, quod procurent et administrent, seu quod idem est, externus seu corporeus homo similiter dici potest "procurator seu administrator domus," cum "domus" est interiorum: ex his patet quid "improles," nempe cum non internum Ecclesiae sed modo externum, sicut fuit tempore illo, de quo Dominus conquestus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1796
#1796 "Is Damascenus Eliezer": quod sit externa Ecclesia, exinde nunc constat, tum ex significatione "Damasceni"; Damascus fuit urbs principalis Syriae ubi reliquiae cultus Ecclesiae Antiquae fuerunt; et unde Heberus seu gens Hebraea, apud quam non nisi quam externum Ecclesiae fuit, ut prius dictum n. 1238, 1241, ita ibi non nisi quam "procuratio domus." Quod in his sit aliquid desperationis proinde tentationis Domini, patet ex verbis, tum ex consolatione, quae sequitur de Ecclesia interna.
Arcana Coelestia 1 Passage 1797
#1797 Vers. 3. Et dixit Abram, En mihi non dedisti semen et ecce filius domus meae hereditans me. "Dixit Abram, En mihi non dedisti semen" significat quod non internum Ecclesiae, quod est amor et fides: "ecce filius domus meae hereditans me" significat quod externum modo foret in regno Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1798
#1798 Quod "dixit Abram, En mihi non dedisti semen" significet quod non internum Ecclesiae, constat a significatione "seminis" quod sit amor et fides, de qua prius n. 255, 256, 1025, et in sequentibus a significatione "heredis": quod amor et inde fides sit internum Ecclesiae, prius aliquoties dictum et ostensum est; non alia fides quae internum Ecclesiae est, intelligitur quam quae est amoris seu charitatis, hoc est, quae est ex amore seu charitate; [2] fides in sensu communi est omne doctrinale Ecclesiae; sed doctrinale separatum ab amore seu charitate nusquam facit internum Ecclesiae, nam doctrinale est solum scientia quae est memoriae, quae datur quoque apud pessimos, etiam apud infernales; sed doctrinale quod est ex charitate seu quod est charitatis, hoc facit internum, nam hoc est vitae; ipsa vita est internum omnis cultus, et sic omne doctrinale quod fluit ex vita charitatis; hoc doctrinale est quod est fidei, quae hic intelligitur: quod haec fides sit quae internum est Ecclesiae, constare potest ex eo solo, quod qui vitam charitatis habet, norit omnia fidei; si velis, explores modo doctrinalia quae et qualia sunt; anne omnia sint charitatis, proinde fidei ex charitate? ut solum praecepta decalogi, cujus primum est "ut colas Dominum Deum"; qui vitam amoris seu charitatis habet, is colit Dominum Deum, quia hoc est vita ipsius: alterum, "ut Sabbatum observes"; qui in amoris vita est, seu in charitate, is sancte observat Sabbatum, nam nihil ei dulcius est quam colere Dominum, et glorificare Ipsum omni die: praeceptum "ne occidas," hoc prorsus est charitatis; qui amat proximum ut semet, horret quicquam facere quod illum laedit, magis illum occidere: "ne fureris," similiter; qui enim vitam charitatis habet, is potius ex suo dat proximo quam ut quicquam ei auferat: "ne adulteris," pariter; qui in charitatis vita est, proximi uxorem potius custodit, De aliquis tale damnum ei inferat, et adulterium spectat ut facinus contra conscientiam, et tale quod amorem conjugialem et ejus debita destruit: "concupiscere quae sunt proximi," (x)est quoque contra illos qui in charitatis vita sunt, nam charitatis est velle aliis bonum ex se et suo, ita nusquam concupiscunt quae alterius sunt: haec sunt praecepta decalogi quae exteriora doctrinalia fidei, quae ab illo qui in charitate et ejus vita est, non memoria tenus sciuntur sed sunt in corde ejus, et illa habet sibi inscripta, quia sunt in charitate, ita in ipsa ejus vita: praeter alia quae dogmatica sunt, quae similiter novit ex sola charitate, vivit enim secundum conscientiam recti; rectum et verum, quod non ita potest intelligere et explorare, hoc credit simpliciter seu ex simplici corde quod ita sit quia Dominus ita dixit, et qui ita credit, is non malum facit, tametsi non esset verum in se sed verum apparens; [5] ut pro exemplo, quod Dominus irascatur, puniat, tentet, et similia; tum quoque, quod in Sacra Cena panis et vinum sit significativum quid, vel quod caro et sanguis adsit aliquo modo quo explicant, hoc nihil facit sive unum sive alteram dicant, tametsi pauci sunt qui de hoc cogitant, sique cogitant, modo fiat ex simplici corde, quia ita instructi, et usque in charitate vivunt; ii cum audiunt quod panis et vinum in sensu interno significent amorem Domini erga universum genus humanum et quae amoris sunt, et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum, ilico credunt, et gaudent quod ita se habeat; nusquam illi qui in doctrinalibus sunt et non in charitate; hi litigant de omni, et damnant quoscumque qui non dicunt, quod vocant Credere, sicut illi: ex his constare unicuivis potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit internum Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1799
#1799 Quod "ecce filius domus meae hereditans me" significet quod externum modo foret in regno Domini, constat ex significatione "heredis et hereditare" in sensu interno; "heres fieri seu hereditare" significat vitam aeternam in regno Domini; omnes qui in regno Domini, sunt "heredes," nam vivunt ex vita Domini quae est vita amoris mutui, et inde appellantur "filii"; Domini filii seu heredes sunt omnes qui in Ipsius vita sunt, quia ex Ipso illorum vita, et ab Ipso nati, hoc est, regenerati; qui ab aliquo nascuntur, sunt heredes, ita omnes qui a Domino regenerantur, nam tunc vitam accipiunt Domini. [2] Sunt in regno Domini, externi, interiores, et interni; spiritus boni qui in primo caelo, sunt externi; spiritus angelici qui in altero caelo, sunt interiores; angeli qui in tertio, sunt interni; qui externi sunt, non ita propinqui aut prope sunt Domino ac qui interiores, nec hi ita propinqui seu prope ac qui interni; Dominus ex amore Divino, seu misericordia, omnes vult habere prope Se, utque non foris stent, hoc est, in primo caelo, sed vult ut in tertio, et si posset, non modo apud Se sed in Se; talis est amor Divinus seu Domini: et quia Ecclesia tunc solum erat in externis, conquestus hic est, dicens "ecce filius domus meae hereditans me," quo significatur quod sic externum modo esset in regno Ipsius; sed consolatio sequitur, et promissio de internis, in versibus mox sequentibus; quid externum Ecclesiae, dictum est prius n. 1083, 1098, 1100, 1151, 1153. [3] Ipsum doctrinale non facit externum, minus internum, ut supra dictum, nec distinguit apud Dominum Ecclesias, sed est vita secundum doctrinalia, quae omnia dum vera sunt, spectant charitatem ut suum fundamentale; quid doctrinale, nisi ut doceat quomodo homo erit? [4] in orbe Christiano sunt doctrinalia quae distinguunt Ecclesias, et vocant se inde Romano-Catholicos, Lutheranos, Calvinistas seu Reformatos, et Evangelicos, praeter alia nomina; quod ita dicantur, est ex solo doctrinali, quod nusquam ita foret si amorem in Dominum et charitatem erga proximum facerent principale fidei; tunc forent illa solum varietates opinionum de mysteriis fidei, quas vere Christiani unicuique relinquerent secundum suam conscientiam, et corde suo dicerent quod vere Christianus sit, quando vivit sicut Christianus seu sicut Dominus docet; ita ex omnibus diversis Ecclesiis fieret una, ac omnia dissidia quae ex solo doctrinali existunt, evanescerent; immo odia unius contra alium momento dissiparentur, et fieret regnum Domini in terris. [5] Ecclesia Antiqua proxime post diluvium tametsi per plura regna sparsa, usque talis fuit, nempe quod quoad doctrinalia inter se multum differrent, sed usque principale fecerunt charitatem, et cultum spectarunt non a doctrinalibus quae fidei, sed a charitate quae vitae, quod intelligitur per id quod "omnibus fuit unum labium, et una verba," Gen. xi 1, de quibus videatur n. 1285.
Arcana Coelestia 1 Passage 1800
#1800 Vers. 4. Et ecce verbum Jehovae ad illum, dicendo, Non hereditabit te hic, verum qui egredietur e visceribus tuis, ille hereditabit te. "Ecce verbum Jehovae ad illum" significat responsum: "dicendo, Non hereditabit te hic" significat quod externum non erit heres regni Ipsius: "verum qui egredietur e visceribus tuis" significat os qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum: "ille hereditabit te" significat quod illi heredes fient.
Arcana Coelestia 1 Passage 1801
#1801 "Ecce verbum Jehovae ad illum": quod significet responsum, nempe quod non erit externum Ecclesiae sed erit internum, ut 1 constat ab illis quae sequuntur: "verbum Jehovae" seu responsum, hoc est, consolatio. @1 This [ ] seems to have been confused by printer. Possibly we should insert heres after non, omit ut, and punctuate last line verbum Jehovae, seu responsum hoc, est consolatio; but more probably there has been an omission of several words, such as verbum Jehovae significat perceptionem ab interno, seu etc.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1802
#1802 "Dicendo, Non hereditabit te hic": quod significet quod externum non erit heres regni Ipsius, constat a significatione "heres fieri aut hereditare," de qua mox prius; heres regni Domini non est externum sed est internum; externum quoque est sed per internum, nam tunc unum agunt: ut sciatur quomodo hoc se habet, tenendum quod omnes qui in caelis, tam qui iri primo quam qui in altero sicut qui in tertio, hoc est, tam qui externi sunt quam qui interiores sicut qui interni, sunt heredes regni Domini, nam omnes unum caelum faciunt; in caelis Domini se prorsus habent interna et externa, sicut apud hominem; angeli qui in primo caelo, subordinati sunt angelis qui in secundo, et hi subordinati angelis qui in tertio, sed subordinatio non est imperii, verum est, sicut in homine, influxus internorum in exteriora; influit nempe Domini vita per caelum tertium in alterum et per hoc in primum; hoc per ordinem successionis, praeter quod etiam immediate in omnes caelos; angeli (x)inferiores seu subordinati non sciunt quod ita se habeat, nisi detur illis reflexio a Domino, ita non est subordinatio imperii: [2] quantum internum est apud angelum tertii caeli, tantum est heres regni Domini; tum quantum internum est apud angelum secundi caeli, tantum est heres; similiter quantum internum est apud angelum primi caeli, tantum quoque est heres; internum facit heredem esse; apud angelos interiores plus est internum quam apud angelos exteriores, quare propiores sunt Domino et magis heredes: internum est amor in Dominum et charitas, erga proximum; quantum itaque amoris et charitatis habent, tantum sunt filii seu" heredes, nam tantum habent a Domini vita. [3] Sed a primo seu externo caelo nusquam aliquis in alterum seu interius caelum evehi potest, priusquam instructus est in bonis" amoris et veris fidei; quantum instructus, tantum potest evehi et venire inter spiritus angelicos; similiter hi antequam evehi seu venire possint in caelum tertium seu inter angelos; per instructionem formantur interiora, et sic interna, et adaptantur ad recipiendum bona amoris et vera fidei, et sic perceptionem boni et veri; nemo potest percipere quod non scit et credit, ita non donari facultate percipiendi bonum amoris et verum fidei nisi per cognitiones ut norit quid sit et quale sit; similiter se habet cum omnibus, etiam cum infantibus, qui omnes instruuntur in regno Domini, at hi facile quia nullis principii falsi imbuti: sed instruuntur modo in veritatibus communibus, quae cum recipiunt, tunc indefinita sunt quae percipiunt; [4] se habet hoc sicut qui persuasus est de aliqua veritate in communi; is communium particularia, et particularium singularia, quae confirmantia sunt, facile et quasi ex se, aut sponte: arripit; a veritate enim in Communi afficitur, inde etiam ab ejusdem veritatis particularibus et singularibus quae confirmant; nam haec cum jucunditate et amoenitate intrant in communem affectionem et sic illam jugiter perficiunt; haec sunt interna per quae heredes dicuntur seu per quae hereditare possunt regnum Domini; at tunc primum heredes sunt seu hereditant, cum in affectione boni sunt, hoc est in amore mutuo, in quem per cognitiones boni et veri et illorum affectiones introducuntur; et quantum in affectione boni seu amore mutuo, tantum heredes sunt seu hereditant; nam amor mutuus es ipsissimum vitale quod accipiunt ab essentia Domini, ut a suo Patre haec quoque constare possunt ex iilis quae mox in vers. 5 sequuntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1803
#1803 "Verum qui egredietur e visceribus tuis": quod significet illos qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum, constat significatione "viscerum", et "egredi ex visceribus" quod sit nasci, hic quod sint illi qui nascuntur a Domino: qui nascuntur a Domino, hoc est, qui regenerantur, Domini vitam accipiunt; Domini vita est, u dictum, amor Divinus, hoc est, amor erga universum genus humanum, quod torum seu quod omnes, si possibile salvare velit in aeternum qui non Domini amorem habent, hoc est, qui non proximum amant sicut se, nusquam habent Domini vitam, ita nusquam ab Ipso nati, seu a visceribus Ipsius egressi sunt, quare non possunt esse heredes regni Ipsius; [2] ex quibus constat quod per "egredi e visceribus" in sensu interno hic significentur illi qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum sunt; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ad proficiendum, faciens ire te in via, quam ambules; utinam auscultasses praeceptis Meis, et esset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris; et esset sicut arena semen tuum, et egressi viscerum tuorum sicut scrupi ejus, xlviii 17-19; "semen sicut arena" pro bono, "egressi viscerum sicut scrupi" pro vero; ita pro illis qui in amore, nam ii soli sunt in amore boni et veri. [3] Praeterea viscera in Verbo etiam significant amorem seu misericordiam, ex causa quia viscera generationis, imprimis uterus maternus, repraesentant et sic significarit amorem castum conjugialem et inde amorem erga infantes, ut apud Esaiam, Commotio viscerum Tuum, et miserationum Tuarum erga me se continuerunt, lxiii 15: apud Jeremiam, Nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? nonne natus deliciarum? ...propterea conturbata sunt viscera Mea illi, miserando miserabor illum, xxxi 20. [4] Inde constat quod ipse amor seu ipsa misericordia ac miseratio Domini erga genus humanum (x)sint, quae in sensu interno per "viscera, et per egredi e visceribus" significantur, consequenter per "egressos visceribus" illi qui in amore sunt: quod regnum Domini sit amor mutuus, videatur prius n. 548, 549, 684, 693, 694.
Arcana Coelestia 1 Passage 1804
#1804 Quod "ille hereditabit" significet quod illi heredes fient, constat ex significatione heredis, de qua actum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1805
#1805 Vers. 5. Et educens illum foras, et dixit, Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas, et dixit illi, Ita erit semen tuum. "Educens illum foras" significat Interioris Hominis visum qui ab externis videt interna: "et dixit, Specta quaeso versus caelum" significat repraesentationem regni Domini in universi intuitione: "et numera stellas" significat repraesentationem bonorum et verorum iri siderum intuitione: "si poteris numerare illas" significat fructificationem amoris et multiplicationem fidei: "et dixit illi, Ita erit semen tuum? significat heredes regni Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1806
#1806 "Educens illum foras": quod significet Interioris Hominis visum qui ab externis videt interna, constare potest ex significatione "educere foras," et simul ex sequentibus; interna educuntur cum quis contemplatur oculis corporis caelum stelliferum et iride cogitat de regno Domini; quoties homo aliquid oculis suis videt, et illa quae videt sicut non videt, sed ex illis videt seu cogitat illa quae sunt Ecclesiae aut quae sunt caeli, tunc visus interior seu spiritus aut animae ejus "educitur foras"; ipse oculus proprie non est aliud quam visus ipsius spiritus "eductus foras," et quidem ob finem imprimis ut ab externis videat interna, hoc est, ut ab objectis in mundo jugiter reflectat super illa quae sunt in altera vita, nam haec vita est propter quam vivit in mundo; talis fuit visus Antiquissimae Ecclesiae; talis est visus angelorum apud hominem; et talis fuit visus Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1807
#1807 "Et dixit, Specta quaeso versus caelum": quod significet repraesentationem regni Domini in universi intuitione, constat ex significatione "caeli"; caelum in Verbo in sensu interno non significat caelum quod oculis apparet, sed regnum Domini in universali et singulari; qui spectat interna ab externis cum videt caelum, ne hilum cogitat de caelo stellifero sed de caelo angelico; cumque videt solem, non cogitat de sole sed de Domino quod sit Sol caeli; similiter cum videt lunam, tum quoque stellas; immo cum videt immensitatem caeli, non cogitat de immensitate ejus sed de immensa et infinita potentia Domini; ita quoque cum cetera, nam nihil non est repraesentativum; [2] similiter quae in terris sunt, ut cum videt auroram diei, non cogitat de aurora sed de omnium ortu a Domino, et progressione in diem sapientiae; similiter cum videt hortos, arboreta et floreta, non haeret oculus in aliqua arbore, ejus flore, folio et fructu, sed in caelestibus quae repraesentant, nec in aliquo flore ejusque formositate et amoenitate, sed in illis quae repraesentant in altera vita; nam nihil usquam datur in caelis et in terris pulchrum et jucundum quod non aliqua ratione est repraesentativum regni Domini, de quo videatur quod dictum n. 1632; haec sunt "spectare versus caelum," quo significatur repraesentatio regni Domini in universi intuitione; [3] causa quod repraesentativa sint omnia et singula quae in caelo et in terra, est quia exstiterunt et continue existant, hoc est, subsistunt ab influxu Domini per caelum: se habent illa sicut humanum corpus quod existit et subsistit per ejus animam, quare in corpore omnia et singula sunt repraesentativa ejus animae; haec in usu et fine est, corpus autem in illorum exercitio: omnes effectus quicumque sunt, similiter sunt repraesentativa usuum qui sunt causae, et usus repraesentativi finium qui sunt principiorum. [4] Qui in Divinis ideis sunt, nusquam subsistunt in objectis visus externi, sed jugiter ex illis et in illis vident interna; ipsissima interna sunt illa quae sunt regni Domini, ita sunt in ipsissimo fine. Similiter se habet cum Verbo Domini; qui in Divinis est, nusquam spectat Verbum Domini ex littera, sed litteram et sensum litteralem ut repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium Ecclesiae et regni Domini; sensus litteralis est illi solum pro medio instrumentali cogitandi de illis. Talis fuit visus Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1808
#1808 "Et numera stellas": quod significet repraesentationem bonorum et verorum in siderum intuitione, constat ab illis quae nunc dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione "stellarum" quod sint bona et vera; stellae in Verbo pluries memorantur et ubivis significant bona et vera, etiam in contrario sensu mala et falsa; seu quod idem est, angelos seu angelorum societates, tum in contrario sensu spiritus malos et eorum consortia; cum angelos seu angelorum societates, tunc sunt stellae fixae, at cum spiritus malos et eorum consortia, tunc sunt stellae errantes, quae multoties visae. [2] Quod omnia quae in caelis et in terris sunt, repraesentativa caelestium et spiritualium sint, inde constare manifesto indicio potuit quod similia quae coram oculis apparent in caelo et in terra, etiam sistantur videnda in mundo spirituum, et hoc tam manifeste sicut in clara die, et ibi non sunt nisi repraesentativa; sicut dum apparet caelum stelliferum et stellae ibi fixae, ilico noscitur quod significent bona et vera; et cum apparent stellae errantes, ilico noscitur quod significent mala et falsa; ex ipsa rutilatione et scintillatione stellarum constare quoque potest qualia sunt: praeter innumerabilia alia; inde si quis sapienter velit cogitare, scire potest unde est ortus omnium in tellure, quod nempe a Domino; et quod in tellure non idealiter sed actualiter existant, est quia omnia et caelestia et spiritualia quae a Domino, viva et essentialia sunt, seu ut appellantur, substantialia, quare in ultima natura etiam actualiter existunt, videatur n. 1632. [3] Quod "stellae" repraesentent et significent bona et vera, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in egressu suo, et luna non splendere facit lucem suam; et visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, xiii 10 [11]; ubi de die visitationis; quisque videre potest quod per "stellas et sidera" hic non intelligantur stellae et sidera, sed vera et bona, et per "solem" amor, perque "lunam" fides; nam agitur de falsis et malis quae "obtenebrant": apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos; atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terram tuam, xxxii 7, 8; similiter: apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii 10; iv 15; similiter: apud Davidem, Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, laudate Ipsum caeli caelorum, Ps. cxlviii 3, 4; similiter. [5] Quod per "stellas" non stellae, sed bona et vera seu quod idem, qui in bonis et veris, sicut angeli, significentur, manifeste dicitur apud Johannem, Vidi Filium Hominis habentem in dextra sua manu stellas septem:... (x)mysterium septem stellarum, quas vidisti super dextra mea, et septem candelabra; septem stellae, angeli septem Ecclesiarum sunt; septem autem candelabra, quae vidisti, septem Ecclesiae sunt, Apoc. i ,] 20: [6] apud eundem, Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, et nox similiter, Apoc. viii 12; hic quod bonum et verum obtenebratum sit, clare constat: apud Danielem, Exivit cornu unum exiguum, et crevit plurimum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, viii 9, 10; manifeste quod "exercitus caelorum et stellae" sint bona et vera, quae "conculcata." Ex his constare potest, quid intellectum per haec Domini verba, apud Matthaeum, In consummatione saeculi, "statim post affectionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29: et apud Lucam, Tunc erunt signa in sole et luna et astris, et super terra, angustia gentium in desperatione, resonante mari et salo, xxi 25; ubi nusquam per "solem" significatur sol, nec per "lunam" luna, nec per "stellas" stellae, nec per "mare" mare, sed illa quae repraesentant, nempe per "solem" caelestia amoris, per "lunam" spiritualia, per "stellas" bona et vera, seu cognitiones boni et veri, quae circa consummationem saeculi, cum nulla fides, hoc est, nulla charitas, ita "obtenebrantur."
Arcana Coelestia 1 Passage 1809
#1809 "Si poteris numerare illas": quod significet fructificationem amoris et multiplicationem fidei, seu quod idem, fructificationem boni et multiplicationem veri, constare potest absque explicatione, nempe quod numerari nequeant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1810
#1810 "Ita erit semen tuum": quod significet heredes regni Domini, constat ex significatione "seminis" quod sit amor et inde fides, seu quod idem, illi qui sunt in amore et fide, tam angeli quam homines; quod "semen" hoc significet, prius passim dictum et ostensum est. Haec in communi significant regnum Domini, quod tam vastum est et numerosum ut nusquam aliquis credere possit, sic ut non exprimi queat quam per IMMENSUM, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi, quae hic significatur per verba hujus versus, "Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas; et dixit illi, Ita erit semen tuum": praeter quod significentur per eadem verba, illa innumerabilia bona et vera quae sunt sapientiae et intelligentiae cum illorum felici, apud unumquemvis angelum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1811
#1811 Vers. 6. Et credidit in Jehovam, et imputavit illud ipsi in justitiam. "Credidit in Jehovam" significat fidem Domini tunc: "et imputavit illud ipsi in justitiam" significat quod Dominus justitia in hoc primum factus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1812
#1812 "Credidit in Jehovam" quod significet fidem Domini tunc, constat ex ipsis verbis, tum ex serie rerum in sensu interno, quae est quod Dominus dum vixit in mundo, in continuis pugnis tentationum fuerit et in continuis victoriis; ex intima confidentia et fide continue, quod quia pugnabat pro salute universi generis humani ex puro amore, non posset aliter ac vincere, quod hic est "credere in Jehovam." Ab amore ex quo aliquis pugnat, noscitur quae fides; qui ex alio amore quam ex amore erga proximum, et erga regnum Domini, non pugnat ex fide, hoc est, non credit in Jehovam, sed in illud quod amat; ipse enim amor pro quo pugnat, est fides ejus; ut pro exemplo, qui pugnat ex amore ut maximus in caelo fiat, is non credit in Jehovam, sed potius in se; nam maximus velle fieri est velle imperare aliis, ita pro imperio pugnat; similiter in reliquis; quare ex ipso amore ex quo pugnatur, sciri potest quae fides. [2] Dominus autem in omnibus suis pugnis tentationum, nusquam ex amore sui seu pro se pugnavit, sed pro omnibus in universo, proinde non ut maximus fieret in caelo, nam hoc contrarium est Amori Divino, vix ut minimus, modo omnes alii fierent aliquid et salvarentur; ut quoque Ipse dicit, apud Marcum, Dixerunt duo Zebedaei filii, Da nobis, ut unus e dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua:... Jesus dixit, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius Hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, et det animam suam pretium redemptionis pro multis, x 37, 44, 45; hic amor seu haec fides est ex qua pugnavit Dominus, quae intelligitur hic per "credere in Jehovam."
Arcana Coelestia 1 Passage 1813
#1813 Quod "imputavit illud ipsi in justitiam" significet quod Dominus justitia in hoc primum factus, constare quoque potest ex serie rerum in sensu interno, in quo de Domino agitur: quod Dominus solus justitia factus pro universo genere humano, constare potest ex illo quod Ipse solus pugnavit ex Divino Amore, nempe ex amore erga universum genus humanum, cujus salutem in pugnis suis unice desideravit et flagravit. Dominus non natus est justitia quoad Humanam Essentiam, sed factus est justitia per pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia; et quoties pugnavit et vicit, Ipsi hoc imputatum est in justitiam, hoc est, additum justitiae quae fieret, continue ut incrementum, usque dum pura justitia factus. [2] Homo qui a patre homine, seu a semine hominis patris nascitur, nusquam ex alio amore pugnare potest dum ex se, quam ex amore sui et mundi, ita non ex amore caelesti, sed ex infernali; nam proprium ejus a patre, praeter proprium a se actualiter acquisitum, tale est; quare qui putat ex se pugnare contra diabolum, enormiter fallitur; similiter qui se justum facere vult propriis viribus, hoc est, credere quod bona charitatis et vera fidei sint ex semet, consequenter per illa mereri caelum, is contra bonum et verum fidei agit et cogitat; nam verum fidei, hoc est, ipsa veritas est quod Dominus pugnet; sic quia contra verum fidei tunc agit et cogitat, Domino derogat quod Ipsius est, et quod Domini est, suum facit, aut quod idem est, semet loco Domini substituit, ita id apud se quod infernale est; inde est quod velint magni seu maximi fieri in caelo; et inde est quod false credant quod Dominus pugnaverit contra inferna ut maximus esset; proprium humanum secum habet tales phantasias, quae apparent tanquam forent veritates, sed prorsus contrarium est. [3] Quod Dominus in mundum venerit ut fieret justitia, et quod sit solus justitia, etiam a Prophetis praedictum est; ita hoc notum potuit esse ante Adventum Ipsius; tum quod aliter justitia non fieri potuerit quam per tentationes et victorias super omnia mala et omnia inferna; ut apud Jeremiam, In diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6: apud eundem, In diebus illis, et in tempore illo, germinare faciam Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis salvabitur Jehudah, et Hierosolyma habitabit confidenter: hoc autem quod appellabunt Illum, Jehovah justitia nostra, xxxiii 15, 16: apud Esaiam, Vidit, et non vir, et obstupuit quod non intercedens, et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia ipsius fulcivit Ipsum; et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 16, (x)17; videatur imprimis Esai. lxiii 3, S; "brachium Ipsius" pro potentia propria: quia Dominus solus justitia, etiam dicitur "habitaculum justitiae," Jer. xxxi 23; l 7.
Arcana Coelestia 1 Passage 1814
#1814 Vers. 7. Et dixit ad illum, Ego Jehovah, Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum, ad dandum tibi terram hanc, ad hereditandum illam. "Dixit ad illum, Ego Jehovah" significat Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio: "Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum" significat primum statum Externi Hominis: "ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam" significat regnum Domini, cujus solus est Possessor.
Arcana Coelestia 1 Passage 1815
#1815 "Dixit ad illum, Ego Jehovah": quod significet Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio, constat ex illis quae passim prius dicta sunt, nempe quod Internum Domini, hoc est, quodcumque Dominus ex Patre accepit, in Ipso fuerit Jehovah, nam, ex Jehovah conceptus est: aliud est quod homo accipit a patre et aliud quod a matre; a patre accipit homo omne quod internum est, ipsa anima seu vita est ex patre, sed a matre accipit omne quod externum est; verbo, interior homo seu ipse spiritus est a patre, sed exterior homo seu ipsum corpus est a matre; quod quisque capere potest solum ex eo quod ipsa anima implantetur a patre, quae incohat se induere corpusculari forma in ovulo; quicquid dein adjicitur tam in ovulo quam in utero, est matris, nam aliunde accrementum non habet: [2] inde constare potest quod Dominus quoad Interna fuerint Jehovah: at quia externum quod Dominus accepit a matre, uniendum esset Divino seu Jehovae, et hoc per tentationes et victorias, ut dictum, non potuit aliter in statibus illis Ipsi apparere quam quando cum Jehovah locutus est, quod esset quasi cum alio, cum tamen Ipse locutus fuit secum quantum nempe conjunctus fuit. Perceptio quam Dominus habuit perfectissimam prae omnibus qui nati sunt, fuit ex Interno Ipsius, hoc est, ex Ipso Jehovah, quod hic in sensu interno significatur per id quod "dixerit ad illum Jehovah."
Arcana Coelestia 1 Passage 1816
#1816 "Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum": quod significet primum statum Externi Hominis, constare potest ex significatione "Ur Chaldaeorum"; maternum quod Dominus ex nativitate accepit, seu hereditarium ex matre, est quod hic significatur per "Ur Chaldaeorum": quale hoc fuit, prius descriptum est: ex materno hoc seu hereditario a matre est, e quo eductus, quoties evicit mala et falsa, hoc est, inferna.
Arcana Coelestia 1 Passage 1817
#1817 "Ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam": quod significet regnum Domini, cujus solus Possessor, constat ex significatione "terrae," hic Terrae Sanctae seu Canaanis, quod sit regnum caeleste, tum ex significatione "hereditare," de quibus passim prius. "Hereditare terram" quo significatur possidere regnum caeleste, praedicatur hic de Humana Ipsius Essentia; nam quoad Divinam, Possessor fuit universi, proinde regni caelestis, ab aeterno.
Arcana Coelestia 1 Passage 1818
#1818 Vers. 8. Et dixit, Domine Jehovih, ex quo cognoscam quod hereditabo illam? "Dixit, Domine Jehovih" significat Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno: "ex quo cognoscam quod hereditabo illam" significat tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri.
Arcana Coelestia 1 Passage 1819
#1819 "Dixit, Domine Jehovih": quod significet Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno, constat ex illis quae in praecedente versu dicta sunt ad illa verba, "dixit ad illum Jehovah, tum ex illis quae in vers. 2 hujus capitis de Domino Jehovih, quod si Interioris Hominis collocutio cum Interno, seu Jehovah; imprimis cum fuit in tentatione.
Arcana Coelestia 1 Passage 1820
#1820 "Ex quo cognoscam quod hereditabo illam": quod significet tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri, constare potest ex dubitatione quae in ipsis verbis est; qui in tentatione est, is in dubio est de fine; finis est amor, contra quem pugnant mali spiritus et mali genii, et ponunt sic finem in dubio, et eo magis in dubio, quo magis amat; nisi finis qui amatur, poneretur in dubio, immo in desperatione, nulla foret tentatio; certitudo de eventu praecedit victoriam, et est victoriae. [2] Quia pauci sciunt quomodo se tentationes habent, licet breviter hic exponere; mali spiritus nusquam pugnant contra alia quam quae homo amat, et eo acrius pugnant, quo ardentius amat; mali genii sunt qui pugnant contra illa quae sunt affectionis boni, et mali spiritus contra illa quae sunt affectionis veri; ut primum animadvertunt vel minimum quod homo amat, aut appercipiunt quasi olfactu quod ei jucundum et carum est, ilico hoc aggrediuntur et conantur destruere, ita totum hominem, quia vita ejus consistit in amoribus ejus; sic destruere hominem nihil usquam iis jucundius est; nec desistunt si vel foret in aeternum, nisi a Domino rejiciantur: qui maligni sunt et dolosi, insinuant se in ipsos amores, illis adblandiendo, et sic introducunt hominem, et mox cum sic introduxerint, destruere amores, et sic necare hominem tentant, et hoc mille modis qui incomprehensibiles sunt: [3] nec pugnant eo modo quod ratiocinentur contra bona et vera; tales pugnae sunt nihili, nam si millies vincerentur, usque insistunt, quippe ratiocinia contra bona et vera nusquam deesse possunt; sed pervertunt bona et vera, et inflammant quodam igne cupiditatis et persuasionis ut non sciat homo aliter quam quod in simili cupiditate et persuasione sit, et accendunt illa simul jucundo, quod arripiunt ex hominis jucundo aliunde, et sic dolosissime inficiunt et infestant, et hoc tam solerter ferendo ab uno in alterum ut nisi Dominus opem ferret, nusquam sciret homo aliter ac quod ita sit: [4] similiter contra affectiones veri quae faciunt conscientiam; ut primum appercipiunt aliquid conscientiae qualecumque sit, ex falsis et infirmis apud hominem formant sibi affectionem, et per hanc veri lucem inumbrant et sic pervertunt, vel anxietatem inducunt et cruciant; praeter quod cogitationem pertinaciter teneant in una re, et sic phantasiis illam implent, et simul tunc clandestine cupiditates phantasiis involvunt; praeter innumerabiles alias artes quae nusquam describi possunt ad captum; pauca sunt, et communissima modo, quae ad conscientiam hominis pervenire possunt, quam prae aliis destruere maxime delectantur. [5] Ex his paucis, immo paucissimis, constare potest quales sunt tentationes, in genere quod tales sint tentationes quales amores: inde quoque constare potest quales tentationes Domini quod omnium atrocissimae; quantus enim est amor, tanta atrocitas est; Domini amor fuit salus universi generis humani ardentissimus, proinde omnis affectio boni et affectio veri, in supremo gradu; contra haec pugnarunt malignissimis dolis et venenis omnia inferna, sed usque omnia evicit Dominus propria potentia; victoriae hoc secum habent, quod maligni genii et spiritus dein nihil ausint; vita enim eorum consistit in eo ut possint destruere, sed cum percipiunt hominem talem esse ut resistere possit, in primo aggressu tunc aufugiunt, sicut solent dum ad primum limen caeli accedunt; horrore et terrore ilico corripiuntur et se praecipitant retro.
Arcana Coelestia 1 Passage 1821
#1821 Vers. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. "Dixit ad illum" significat perceptionem: "accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem" significat illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, "vitula" caelestium exteriorum, "capra" caelestium interiorum, "aries" caelestium spiritualium; quod "triennis," erat quia involverent omnia Ecclesiae quoad tempora et status: "et turturem et pullum" significat illa quae repraesentativa sunt spiritualium Ecclesiae, "turtur" quae exteriora, "pullus" quae interiora.
Arcana Coelestia 1 Passage 1822
#1822 "Dixit ad illum": quod significet perceptionem, constat ex illis quae supra ad vers. 2 et 7 dicta; ipsa perceptio non aliud est quam quaedam loquela interna, quae se manifestat ita ut percipiatur quod dicitur; omne dictamen interius, etiam conscientia, nec aliud est; sed perceptio est gradus superior seu interior.
Arcana Coelestia 1 Passage 1823
#1823 "Accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem": quod significet illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, constat ex significatione eorundem in sacrificiis: nemo qui sane cogitat, potest credere quod diversa animalia quae sacrificabantur, nihil aliud significarent quam sacrificia, aut quod bos et juvencus aut vitulus, simile ac ovis, haedus, capra, et haec idem ac agnus, et quod simile turtur et pulli columbarum, cum tamen unumquodvis animal suam specialem significationem habuit; quod constare satis potest ex eo quod nusquam unum oblatum sit pro altero, et quod expresse nominata sint quae in holocaustis et sacrificiis quotidianis, sabbatorum et festorum, quae in voluntariis, votivis e eucharisticis, quae in expiatoriis reatus et peccati, quae in purificatoriis, essent; quod nusquam fuisset nisi speciale quid per unumquodvis animal repraesentatum et significatum fuisset; quid autem significet unumquodvis in specie, nimis prolixum foret hic exponere; satis est scire hic quod caelestia sint quae per "animalia" significantur, et quod spiritualia per "aves," et quod per unumquodvis aliquid speciale caeleste et spirituale; ipsa Ecclesia et omnia Ecclesiae Judaicae fuerunt repraesentativa talium quae sunt regni Domini, ubi nihil nisi caeleste et spirituale est, hoc est, nihil nisi quam quod amoris et fidei, ut satis quoque constare potest a significatione bestiarum mundarum et utilium, de quibus n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, quae quia in Antiquissimis Ecclesiis caelestia bona significabant, postea in Ecclesia cum cultus modo externus et is repraesentativus aestimabatur et agnoscebatur, repraesentativa facta sunt. [3] Quia hic de statu Ecclesiae agitur, et praedicitur qualis futurus, ostensum est per similia repraesentativa coram Abramo, prorsus ut hic memoratur, sed usque in sensu interno significantur talia; quod quisque potest scire et cogitare; quid enim opus foret vitulam triennem, capram triennem, arietem triennem, turturem et pullum sumere, in binas partes illa dividere, et ita ponere, nisi omnia et singula significativa fuissent? quid autem significant, constare potest a sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1824
#1824 Quod "vitula" significet illa quae sunt repraesentativa caelestium exteriorum, "capra" illa quae sunt caelestium interiorum, et "aries" illa quae sunt caelestium spiritualium, constare potest a sacrificiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis. Sunt caelestia exteriora et caelestia interiora, tum caelestia spiritualia; caelestia exteriora sunt quae sunt externi hominis, caelestia interiora sunt quae interni, caelestia spiritualia sunt quae inde; ipsum caeleste est amor in Dominum et amor erga proximum; caeleste hoc influit a Domino, et quidem per internum hominem in externum; in interiore homine dicitur hoc caeleste interius, in exteriore caeleste exterius; caeleste exterius est omnis affectio boni, immo etiam est omnis voluptas quae ab affectione boni; quantam in illa et in hac, hoc est, in affectione boni et voluptate inde, est bonum amoris et charitatis, tantum est caeleste et tantum est felix: caeleste autem spirituale est omnis affectio veri in qua affectio boni, seu affectio veri quae generatur ex affectione boni; ita est fides in qua charitas, seu fides quae generatur a charitate.
Arcana Coelestia 1 Passage 1825
#1825 Quod "triennis" involvat omnia Ecclesiae quoad tempora et status, constat a significatione "trium" in Verbo; tria significant plenum tempus Ecclesiae ab origine ejus usque ad finem, ita omnem ejus statum; ultimum tempus Ecclesiae ideo significatur per "diem tertium," et per "septimanam tertiam," et per "mensem tertium," et per "annum tertium," et per "saeculum tertium," quae idem sunt: sicut status Ecclesiae significatur per numerum ternarium, ita quoque cujusvis qui est Ecclesia, immo unumquodvis quod est Ecclesiae; ut constare potest a significatione illius numeri ex locis e Verbo allatis, n. 720, 901. Quod "vitula triennis" significet sic tempus seu statum Ecclesiae usque ad ultimum cum nempe vastata est seu desolata, constare quoque potest, apud Esaiam, Cor meum super Moabo clamat, profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, quia in ascensu Luhith, in Setu ascendet in eo, quia via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, xv 5: tum apud Jeremiam, Collecta est laetitia et exsultatio de Carmele, et de terra Moabi, et vinum ex torcularibus cessare faciam 1; non calcabit hedad 2, hedad non hedad: a clamore Hesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz dederunt vocem suam, a Zoare usque (x)ad Horonaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes, xlviii 33, 34; @1 In all other refs. to this passage S. has feci.$ @2 See note, n. 1075.$ haec nusquam aliquis perciperet quid sint nisi sciat quid significatur per Moab, per Zoar, per ascensum Luhith, per clamorem Hesbonis ad Elealeh, per Jahaz, per Horonaim, per aquas Nimrim, et per vitulam triennem; quod ultima vastatio, patet.
Arcana Coelestia 1 Passage 1826
#1826 Quod "acciperet turturem et pullum" (x)significet illa quae sunt spiritualium Ecclesiae, constat a significatione avium in genere, ac turtuuum et columbarum in specie; quod "aves" significent spiritualia quae sunt fidei seu veri, proinde intellectualia et rationalia ostensum est prius n. 40, 745, 776, 991, et quod "columbae" bona et vera fidei, n. 870, praeterea quid in sacrificiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis, dicendum. In Verbo cumprimis prophetico, cum dicitur de caelestibus, etiam dicitur de spiritualibus, et sic conjunguntur, quia unum est ab altero, sic ut unum sit alterius, ut dictum prius n. 639, 680, 683, 707, 793, 801.
Arcana Coelestia 1 Passage 1827
#1827 Quod "turtur" significet illa quae repraesentativa spiritualium exteriorum et "pullus" quae interiorum sunt, constare potest ab illis quae dicta sunt de caelestibus, quorum exteriora significata sunt per "vitulam," et interiora per "capram," et quae intermedia sunt per "arietem."
Arcana Coelestia 1 Passage 1828
#1828 Vers. 10. Et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus. "Accepit sibi omnia illa" significat ita factum: "et partitus illa in medium" significat Ecclesiam et Dominum: "et dedit quamvis partem suam obviam alteri" significat parallelismum et correspondentiam quoad caelestia: "et volucrem non partitus" significat spiritualia quod talis non parallelismus et correspondentia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1829
#1829 "Accepit sibi omnia illa": quod significet ita factum, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 1 Passage 1830
#1830 "Et partitus illa in medium": quod significet Ecclesiam et Dominum, constat ex illis quae sequuntur; fuerunt erum caelestia quae significata sunt per "vitalaro, capram et arietem," et spiritualia quae per "turturem et pullum," quae cum partita et sibi e regione posita, non aliud significare possunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1831
#1831 "Et dedit quamvis partem suam obviam alteri": quod significet parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, constare potest ex eo quod partes ab una parte significent Ecclesiam, partes ab altera Dominum, quae cum ponuntur sibi mutuo e regione, non aliud est quam parallelismus et cortespondentia; et quia vitala, capra et aries ita divisa sunt et posita, per quae significantur caelestia, ut mox supra ad vers. 9 dictum, constat quod parallelismus et correspondentia sit quoad caelestia; aliter vero quoad spiritualia, de quibus mox: caelestia sunt, ut saepe dictum, omnia quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum; Dominus est Qui dat amorem et charitatem, Ecclesia est quae recipit; quod unit est conscientia, cui implantatur amor et charitas; quare spatium medium inter partes significat illud apud hominem quod appellatur perceptio, dictamen internum, et conscientia; quae supra perceptionem, dictamen et conscientiam, sunt Domini, quae infra, sunt apud hominem; ita quia se mutuo spectant, dicitur parallelismus, et quia sibi mutuo correspondent, ut activum et passivum, dicitur correspondentia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1832
#1832 "Et volucrem non partitas": quod significet spiritualia, quod talis non parallelismus et correspondentia, constat ex significatione "volucris" quod sit spirituale, de qua in versu 9 mox supra" et ex e quod "volucrem non in medium diviserit," consequenter quod talis parallelismus et correspondentia non sit: per spiritualia significantur ut prius saepe dictum, omnia quae sunt fidei, proinde omnia doctrinalia nam haec vocantur fidei tametsi non sunt fidei priusquam charitati conjuncta; inter haec et Dominum non datur parallelismus et correspondentia, sunt enim talia quae non influunt per dictamen internum et conscientiam, sicut illa quae sunt amoris et charitatis, sed influunt per instructionem, et sic per auditionem; ita non ab interiore sed a exteriore, et ita apud hominem formant sua vasa seu recipientia; [2] plurima pars eorum apparent sicut vera et 1 non sunt vera, ut illa quae sunt sensus litteralis Verbi, et repraesentativa veri, et significativa veri, ita in se nec vera; quaedam etiam sunt falsa, quae usque pro vas: et recipientibus inservire possunt; apud Dominum autem non sunt nisi essentialiter vera, quare non parallelismus et correspondenti illorum datur; sed usque adaptari possunt ut inserviant caelestibus, quae sunt amoris et charitatis, pro vasis; sunt haec quae constituw nubem partis intellectualis, de qua prius, cui Dominus insinuat charitatem, et sic facit conscientiam: [3] sicut, pro exemplo, apud illos qui manent in sensu litterae Verbi, et putant quod Dominus sit qui inducit in tentationem, qui tunc cruciat conscientiam hominis, et quia permittit malum quod sit causa mali, quod malos in infernum detrudat et similia; haec sunt apparentia vera sed non sunt vera; et quia nc sunt vera in se, non est parallelismus et correspondentia; haec usque Dominus relinquit integra apud hominem, et adaptat illa miraculose per charitatem ut possint inservire caelestibus pro vasis: similiter etiam gentium probarum cultus, doctrinalia et moralia, immo idola, haec pariter Dominus relinquit integra, et usque per charitate: adaptat illa ut quoque pro vasis inserviant: similiter perplurimi ritus in Ecclesia Antiqua, et postea in Ecclesia Judaica, qui in se nihil alii fuerunt quam ritualia in quibus non verum, quae tolerata et permiss immo jussa, quia a parentibus eorum pro sanctis habita, et sic eorum animis ab infantia sicut vera implantata et impressa; [4] haec et talia sunt quae significantur per id quod "volucres non sint divisae"; quae enim semel implantantur hominis opinioni, et pro sanctis habenti modo non sint contra ordinem Divinium, relinquit Dominus integra, et tametsi non parallelismus et correspondentia datur, usque adaptat; haec quoque sunt quae significata in Ecclesia Judaica per id quod in sacrificiis aves non divisae sint, nam dividere est sibi ex opposito ponere ut adaequate correspondeant; et quia illa de quibus dictum, non adaequate correspondentia sunt, in altera vita apud eos qui se instrui patiuntur, obliterantur, et ipsa vera affectionibus boni implantantur; quod nec aves divisae fuerint in Ecclesia Judaica, ex causa hujus repraesentationis et significationis, constat apud Mosen, Si de ave holocaustum munus suum Jehovae, et adducet de turturibus aut de filiis columbae, et findet illam cum alis ejus, non dividet, Lev. i 14, 17; pariter in sacrificiis pro peccato; Lev. v 7, 8. @1 Probably a misprint for at.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1833
#1833 Vers. 11. Et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram. "Descendit volatile super corpora" significat mala et inde falsa quae destruere vellent: "et abegit illa Abram" significat quod Dominus illa profugavit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1834
#1834 "Descendit volatile super corpora": quod significet mala et inde falsa quae destruere vellent, constat a significatione "volatilis" quod sit falsum; volatile in Verbo significat verum, ut ostensum supra, tum in opposito sensu falsum, ut solent fere omnes significationes talium in Verbo, quod nempe in utroque sensu; quod quoque falsum, ostensum est prius n. 778, 866, 988. Quisque videre potest quod boc arcana significet, alioquin non memoratu dignum fuisset; quodnam arcanum significat, etiam dictum, et patet a serie rerum in sensu interno, quod nempe sit de statu Ecclesiae; [2] Ecclesia cum exsuscitatur a Domino, principio insons est, et tunc unus amat alterum ut fratrem, sicut notum est ab Ecclesia Primitiva post Adventum Domini; omnes tunc filii Ecclesiae vixerunt inter se ut fratres, et quoque vocabant se fratres, seque mutuo amabant; sed post tractum temporis charitas diminuta est, et evanuit; qua evanescente successerunt mala, et cum malis se quoque insinuarunt falsa, inde schismata et haereses, quae nusquam forent si charitas regnaret et viveret; tunc ne quidem schisma appellarent schisma, nec haeresin haeresin, sed doctrinale secundum ejus opinionem, quod relinquerent cujusque conscientiae, modo non negaret principia, hoc est, Dominum, vitam aetemam, Verbum; et modo non esset contra ordmem Divinum, hoc est, contra praecepta decalogi. [3] Mala et inde falsa quae succedunt in Ecclesia, evanescente charitate, sunt quae hic intelliguntur per "volatile quod Abram abegit," hoc est, quod Dominus, qui hic per Abram repraesentatur, profugavit; Abram nihil nisi quam volatile abegit, et nihil usquam mali et falsi; nec cognoscitur Abraham in caelo quam ut alius homo, qui nihil prorsus ex se potest, sed solus Dominus; ut quoque per Esaiam dicitur, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 16.
Arcana Coelestia 1 Passage 1835
#1835 Quod "abegit illa Abram" significet quod Dominus: profugaverit, constat ex illis quae dicta sunt: se habet quoque ita cum Ecclesia; quando haec recedere incipit a charitate, tunc mala et inde falsa facilius profugantur, nam usque adhuc in quodam statu est non ita remoto a charitate, ita flexibiliores eorum animi; successu temporis mala et inde falsa increscunt, sic confirmantur et corroborantur, quibus agitur in sequentibus. [2] Dominus continue quantum possibile est, mala et falsa profugat, sed hoc per conscientiam; quae e relaxatur, non datur medium per quod influat Dominus, nam influxus Domini apud hominem est per charitatem in ejus conscientiam; tunc novum medium succedit et formatur quod est externum; nempe per timorem legis, timorem jacturae 1 vitae, honoris, opum, et famae inde; sed haec non sunt conscientiae, sunt modo vincula externa quae faciunt ut homo in societate cum aliis vivere possit, et apparere sicut amicus, qualiscumque intus est; [3] sed hoc medium, aut haec vincula, nihil quicquam faciunt in altera vita, externa enim ibi removent et qualis est intus ibi manet; perplures sunt, qui moralem et civilem vitam vixerunt, neminem laeserant, amicitias et civilitates praestiterant immo bonum pluribus fecerant, sed solum sui causa, propter honores lucrum, et talia; in altera vita inter infernales sunt, quia intus: nihil boni et veri, sed malum et falsum, immo odium, vindicta crudelitas, adulteria, quae non apparent coram homine, et in tantum non apparent, in quantum timores illi qui sunt vincula externa, valent. @1 see note, n. 1077.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1836
#1836 Vers. 12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum. "Fuit sol ad occidendum" significat tempus et statum ante consummationem: "et sopor cecidit super Abramum" significat quod Ecclesia tunc in tenebris esset: "et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum" significat quod tenebrae terribiles essent; "tenebrae" sunt falsitates.
Arcana Coelestia 1 Passage 1837
#1837 "Fuit sol ad occidendum": quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione "solis"; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod "occasus solis" sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. ii 31-33. Ex his patet quid significatur per quod "sol esset ad occidendum"; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.
Arcana Coelestia 1 Passage 1838
#1838 Quod "sopor cecidit super Abramum" significet quod Ecclesia tunc in tenebris esset, constat ex significatione "soporis"; sopor est status tenebrosus respective ad vigiliam, qui status hic praedicatur de Domino, qui repraesentatur per "Abramum"; non quod sopor seu status tenebrosus usquam apud Illum, sed apud Ecclesiam; se habet hoc sicut in altera vita ubi Dominus semper est sol, et ipsa lux, sed coram malis apparet ut tenebrae, nam secundum statum cujusvis apparet Dominus, ita hic de Ecclesia cum est in statu tenebroso; [2] pro exemplo etiam sit, vastatio, punitio et damnatio, quae multoties in Verbo praedicantur de Domino, cum tamen est hominis Ecclesiae, qui se vastat, punit et damnat; apparet ita coram homine, quod quasi Dominus vastaret, puniret et damnaret, et quia ita apparet, secundum apparentias ita dicitur; nam nisi homo per apparentias instrueretur, nusquam pateretur se instrui; quod contrarium est apparentiae, hoc non credit, nec capit, nisi sero cum judicio pollet et fide charitatis donatus est: ita se habet cum Ecclesia; quando illa est in tenebris, tunc obscuratur coram illis Dominus adeo ut non appareat, hoc est, agnoscatur, tametsi Dominus nusquam obscuratur sed homo, in quo et apud quem Dominus foret, sed usque praedicatur obscuratio de Domino; similiter hic "sopor" quo significatus status Ecclesiae tenebrosus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1839
#1839 Quod "ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum" significet quod tenebrae terribiles essent, et quod tenebrae sint falsitates, constat a significatione "tenebrarum" quod sint falsitates, de qua mox: status Ecclesiae ante consummationem, seu cum sol es ad occidendum, describitur per "terrorem tenebrarum magnarum" status autem cum sol occidit, describitur per "caliginem," et plura, vers. seq. 17. [2] A Domino ita apud Matthaeum, Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29: non quod sol mundi obscurabitur, sed caeleste quod est amoris charitatis; nec quod luna, sed spirituale quod est fidei; nec quod stellae cadent de caelo, sed quod cognitiones boni et veri apud hominem Ecclesiae, quae sunt "virtutes caelorum"; nec in caelo haec, nam caeli nusquam obscuratur, sed in terra. [3] Quod "terror tenebrarum magnarum caderet super illum" est quod horruerit tantam vastitatem; quantum aliquis in caelestibus amoris, tantus est horror cum percipit consummationem; apud Dominum prae aliis, Qui in ipso amore caelesti et Divino fuit. [4] Quod "tenebrae" significent falsitates, constat a plurimis locis in Verbo; ut apud Esaiam, Vae ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, v 20; "tenebrae" pro falsis, et "lux" pro veris: apud eundem, Spectabit in terram, et ecce tenebrae, angustia, et obtenebrata est, v 30; "tenebrae" pro falsis, "lux obtenebrata" pro quod non appareat verum: [5] apud eundem, Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2: apud Amos, Dies Jehovae ille tenebrarum, et non lux;... non tenebrae dies Jehovae et non lux? et caligo et non splendor v 18, 20: apud Zephaniam, Propinquus dies Jehovae magnus,... dies excandescentiae dies ille, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et opacitatis, i 14, 15; ubi "dies Jehovae" pro ultimo tempore et statu Ecclesiae, "tenebrae et caligo" pro falsis et malis. [6] Dominus quoque falsitates appellat tenebras, apud Matthaeum, Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum est; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae, vi 23; "tenebrae" pro falsis quae occupant eos qui in cognitionibus, quae quantae sunt prae tenebris illorum, seu gentium, quae non habent cognitiones, intelliguntur: [7] similiter apud eundem, Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 12; xxii 13; "tenebrae exteriores" pro falsitatibus dirioribus eorum qui in Ecclesia sunt, nam ii obtenebrant lucem, et inducunt falsitates contra vera, quod gentes nequeunt: apud Johannem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt, i 4, 5; "tenebrae" pro falsitatibus intra Ecclesiam. Falsitates extra Ecclesiam etiam vocantur tenebrae, sed quae illuminari possunt, [8] de quibus apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, iv 16; "tenebrae" pro falsis ignorantiae quales sunt gentium: apud Johannem, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim opera eorum mala iii 19; "lux" pro veris, et "tenebrae" pro falsis; et "lux" pro Domino quia ab Ipso omne verum, "tenebrae" pro infernis quia inde omne falsum: [10] apud eundem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris viii 12: apud eundem, Ambulate, quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris non scit quorsum abeat.... Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii (x)35, 46; "lux" pro Domino, a Quo omne bonum et verum, "tenebrae" pro falsis, quae a solo Domino discutiuntur. [11] Falsitates ultimorum temporum quae hic "tenebrae" vocantur seu de quibus praedicatur "terror tenebrarum magnarum," repraesentatae sunt et significatae per "tenebras factas super universam terram, ab hora sexta usque ad nonam"; tum quod tunc "sol obtenebratus," quo repraesentatum et significatum quod tunc nullus amor seu nulla fides amplius, Matth. xxvii , Marc. xv 33; Luc. xxiii 44, 45.
Arcana Coelestia 1 Passage 1840
#1840 Vers. 13. Et dixit Abramo, Cognoscendo cognesces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis; et servient illis 1, et affligent illos quadringentis annis. "Dixit Abramo" significat perceptione "Cognoscendo cognosces" significat quod certum: "peregrinum e semen tuum" significat quod rara charitas et fides: "in terra quae non illis" significat ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide: "et servient illis" significat oppressionem: "et affligent illos" significat tentationes illorum graves: "quadringentis annis" significat durationem et statum. @1 See note p. 730.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1841
#1841 "Dixit Abramo": quod significet perceptionem, constat ex illis quae dicta sunt supra ad vers. 9, et alibi, ubi eorundem verborum eadem significatio.
Arcana Coelestia 1 Passage 1842
#1842 Quod "cognoscendo cognosces" significet quod certum constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 1 Passage 1843
#1843 Quod "peregrinum erit semen tuum" significet quod rara charitas et fides, constat a significatione "peregrini" et a significatione "seminis"; "peregrinum" significat quod non natum in terra ita quod non agnoscitur pro indigena, proinde quod spectatur sic alienum; "semen" autem significat charitatem et ejus fidem, ut ostensum prius n. 255, 1025, et supra ad vers. 3. Quia "peregrinum" dicitur quod spectatur ut alienum, et alienum est quod non in terra seu ex terra, sequitur quod sit id quod rarum, proinde quod charitas et fides charitatis erit rara, quae est "semen"; agitur de tempore ante cosummationem quando "tenebrae magnae," hoc est, falsitates, quod tunc "semen peregrinum," seu charitas et fides rara: [2] quod fides rara ultimis temporibus a Domino praedictum, ubi de consummatione saeculi, apud Matth. xxiv 4 ad fin.; Marc. xiii 3 ad fin.; Luc. xxi ad fin.; ubi quicquid dicitur, involvit quod illis temporibus rara charitas et fides, et quod tandem nulla; per Johannem in Apocalypsi similiter; tum quoque apud Prophetas multoties; praeter illa quae in historicis Verbi; [3] sed per fidem quae ultimis temporibus peritura, nihil aliud intelligitur quam charitas; nusquam alia fides datur quam fides charitatis; qui non charitatem habet, ne hilum fidei habere potest est charitas ipse fundus cui implantatur; est cor ejus ex quo est et vivit; ideo antiqui amorem et charitatem compararunt "cordi," et fidem "pulmoni," quorum utramque in pectore; simile etiam est, nam vitam fidei absque charitate sibi fingere, est sicut vitam ex solo pulmone absque corde, quae quod non dabilis sit, unicuivis constare potest; ideo cordis vocabant omnia quae charitatis; et solius oris seu pulmonis per respirationis influxum in loquelam, omnia quae fidei absque charitate; formulae inde antiquae de bonis et veris quod ex corde exire debeant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1844
#1844 "In terra quae non illis": quod significet ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide, constat ex significatione "terrae" quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068. Hodie Ecclesiam praedicant ex solis doctrinalibus fidei, et ex illis distinguunt Ecclesias Domini, non curantes quali vita sint, sive odia intestina foveant, et sicut ferae unus alterum dilanient, spolient, deprivent fama, honore, opibus, et corde negent quicquid sanctum est; cum tamen apud tales nusquam est Ecclesia sed apud illos qui Dominum amant et proximum sicut semet, conscientiam habent, et talia odia de quibus dictum, aversantur; hi usque inter illos sunt sicut "peregrini," et eos quantum possunt, dicteriis laedunt et persequuntur, vel spectant illos sicut simplices, viles et nauci; hoc nunc est quod "peregrinum erit semen tuum in terra."
Arcana Coelestia 1 Passage 1845
#1845 "Et servient illis": quod significet oppressionem, constare potest ab illis quae nunc dicta sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1846
#1846 "Et affligent illos": quod significet tentationes illorum graves, constare potest a significatione "affligere seu afflictionis" quod sit persecutio, proinde quod sit tentatio; in Verbo Domini nihil aliud per afflictionem significatur, ut apud Esaiam, Purgabo te, et non argento, seligam te in catino afflictionis, xlviii 10; "afflictio" pro tentatione: apud Mosen, Recordaberis omnis viae, qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, propterea ad affligendum te et ad tentandum te.... Jehovah cibans te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, propterea ad affligendum te, et propterea ad tentandum te, ad benefaciendum tibi in postremo, Deut. viii 2, 16; "affligere" manifeste pro tentare: apud eundem, Cum malefecerunt nobis Aegyptii, et afflixerunt nos, dederunt super nos servitutem duram; et clamavimus ad Jehovam Deum patrum nostrorum, et exaudivit Jehovah" vocem nostre et vidit afflictionem nostram, et laborem nostrum, et oppressionem nostram, Deut. xxvi 6, 7; hic eadem quae in hoc versu, quod servirent et affligerentur, per quae significatae similiter tentationes fidelium, sicut etiam per afflictio eorum in deserto per quas quoque repraesentatae Domini tentationes, [3] ut apud Esaiam, Contemptus,... vir dolorum,... unde quasi occuita facierum ab Ipso; contemptus, et non reputavimus illum; verumtamen morbos nostros Ipse tulit, et dolores nostros portavit nos vero reputavimus Ipsum plagatum, percussum Dei, afflictum, liii 3, 4; per haec significantur tentationes Domini; quod "morbos nostros tulerit, et dolores nostros portaverit," non intelligitur quod fide nullam tentationem subituri, nec quod peccata in se derivaverit et sustulerit; sed quod per tentationum pugnas et victorias vicerit inferna et sic solus, etiam quoad Humanam Essentiam, sustineret tentationes apud fideles. [4] A Domino etiam tentationes vocantur afflictiones; apud Marcum, Qui super petrosa seminantur, quando audiverint sermonem,... non habent radicem in seipsis, verum temporarii sunt; postea quando afflictio et persecutio oritur propter sermone statim scandalizantur, iv 16, 17; "afflictio" manifeste pro tentatione: "non radicem habere in seipsis" est non charitatem, in hac enim radicatur fides, qua radice qui in gaudent, in tentationibus succumbunt: apud Johannem, In mundo afflictionem habetis; sed confidite, Ego vici mundum, xvi 33; "afflictio" pro tentatione: [5] apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum,... omnia haec initium dolorum, tunc tradent vos in afflictione.... Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi.... Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, xxiv 7-9, 21, 29; ubi de consummatione saeculi seu utiiuiq temporibus Ecclesii "afflictio" pro tentationibus externis et internis; externae sunt persecutiones a mundo, internae a diabolo; nulla charitas significat per quod "gens contra gentem, regnum contra regnum," et per quod "sol," hoc est, Dominus, amor et charitas, "obscurabitur."
Arcana Coelestia 1 Passage 1847
#1847 "Quadringentis annis": quod significet durationem et statum nempe tentationum, constat a significatione (x)"quadringentorum" qui numerus idem significat ac quadraginta, nempe tentationum durationes et status, de qua n. 730, 862; tentationum durationes breviores et diuturniores per "quadraginta" in Verbo describuntur. In sensu litterali spectant haec durationem filiorum Jacobi in Aegrpto, quae quod fuerit triginta et quadringentorum annorum, constat Exod. xii 40, tametsi duratio tanta non fuerit ab adventu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami ibi, ut prius observatum; ab hac triginta et quadringenti dictum quia numerus hic involvit tentationes, quas repraesentabant per servitutem in Aegypto, tum postea per quadraginta annorum afflictiones in deserto.
Arcana Coelestia 1 Passage 1848
#1848 Vers. 14. Et etiam gentem, cui servient, judicabo Ego; et postquam ita, exibunt acquisitione magna. "Etiam gentem, cui servient" significat malos qui opprimunt: "judicabo Ego" significat visitationem et judicium: "et postquam ita, exibunt acquisitione magna" significat liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1849
#1849 "Etiam gentem cui servient": quod significet malos qui opprimunt, constat a significatione "gentis, et servire"; "gens" in genuino sensu significat bona, seu quod idem, bonos; nam bona cum abstracte dicuntur, sunt apud subjectum quod est homo, spiritus, vel angelus; "gens" autem in opposito sensu significat mala, seu quod idem est, malos, de qua n. 1159, 1258-1260. "Servire" autem, seu servitus, significat oppressionem, ut in versu praecedente.
Arcana Coelestia 1 Passage 1850
#1850 "Judicabo Ego": quod significet visitationem et judicium, constare potest absque explicatione. Per "judicare seu judicium" non significatur aliquod ultimum judicium, sicut vulgus opinatur, nempe quod caelum et terra peritura, et sic quod novum caelum et nova terra creanda, de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, ac ita quod omnia interitura; quae opinio tam late se diffudit ut etiam instructissimorum animos occupaverit, immo usque adeo ut non credant mortuos resurrecturos quam eo tempore; quare quia praedictum hoc tempus, et usque post tot inde saecula praeterlapsa vident non evenire nec instare, securi se confirmant in sua securitate quod tale nihil sit, ita quod non resurrecturi: sed sciendum quod nusquam per Ultimum Judicium, seu per quod caelum et terra interitura, tale intellectum sit; secundum sensum litterae ita est, nusquam autem secundum sensum internum; secundum sensum internum per Ultimum Judicium intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, per caelum et terram quae peritura, intelligitur Ecclesia quoad cultum internum et externum, quae Ecclesia nulla fit quando nulla charitas. [2] Ultimum Judicium fuit Antiquissimae Ecclesiae cum desiit omnis charitas et fides, et cum nulla perceptio, quod factum proxime ante diluvium; ipsum diluvium de quo supra, fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae; tunc periit caelum et terra, hoc est, Ecclesia, [3] et novum caelum et nova ter creata sunt, hoc est, nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua appellat de qua etiam actum est; haec quoque Ecclesia suum ultimum tempus habuit, tunc nempe cum omnis charitas frigescebat et omnis fides obtenebrabatur, quod fuit circa tempus Eberi; hoc tempus fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae, quae fuit caelum et terra quae perierunt; caelum novum et terra nova fuit Ecclesia Hebraea; haec quoque suum ultimum tempus seu Ultimum Judicium habuit cum idololatrica facta; quare nova Ecclesia exsuscitata, et hoc apud Jacobi postero quae Ecclesia Judaica appellata quae non alia Ecclesia erat quam Ecclesia repraesentativa charitatis et fidei; in illa Ecclesia, seu apud posteros Jacobi, nulla fuit charitas et fides, quare nec ulla Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ob causam quia immediata non dari potuit communicatio regni Domini in caelis cum aliqua Ecclesia vera in terris, quare facta est communicatio mediata per repraesentativa; hujus sit dictae Ecclesiae ultimum tempus seu Ultimum Judicium fuit cum Dominus in mundum venit, nam tunc cessarut repraesentativa, nempe sacrificia et similes ritus, qui ut cessarent, ex terra Canaane ejecti sunt: post hoc, novum caelum et nova terra creata sunt, nempe nova Ecclesia quae dicenda est Ecclesia Primitiva, incepta a Domino et dein successive corroborata, quae primitus in charitate et fide fint; de hujus Ecclesiae interitu praedicitur a Domino apud Evangelistas, et per Johannem in Apocalypsi, qui interitus est qui vocatur Ultimum Judicium; non quod nunc caelum et terra peritura, sed quod nova Ecclesia in quodam terrarum orbe excitabitur manente hac in suo cultu externo sicut Judaei in suo; in quorum cultu quod nihil charitatis et fidei sit, hoc est, nihil Ecclesiae, satis notum est; haec in communi de Ultimo Judicio. [5] In particulari, est ultimum judicium cuivis statim cum moritur, nam tunc transit in alteram vitam, in qua cum venit in vitam quam habuit in corpor judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Ultimum judicium quoque est in singulari; apud hominem qua judicatur ad mortem, sunt omnia et singula quae condemnant, nam nihil tam minimum datur in ejus cogitatione et voluntate quod non simile est ultimo ejus judicio, et eum ad mortem trahit; apud hominem quijudicatur ad vitam, similiter omnia et singula ejus cogitationis et voluntatis apud eum habent ultimi ejus judicii imaginem, et illum ferunt ad vitam; nam quatis homo est in communi, talis est in singularibus cogitationis et affectionis. Haec sunt quae per Ultimuan Judicium significantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1851
#1851 "Et postquam ita, exibunt acquisitione magna": quod significet liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia, constat ex significatione "exire" quod sit liberari, et a significatione "acquisitionis" quod sit bonum caeleste et spirituale, nam haec acquisitio est illorum qui patiuntur persecutiones, et subeunt tentationes, oppressiones, afflictiones seu servitutem, de quibus in hoc et praecedente versu: haec bona quoque repraesentata et significata sunt per "acquisitionem filiorum Jacobi, cum exiverunt Aegypto," Exod. xi 2; xii 36, tum quoque per "acquisitionem eorum in terra Canaane expulsis gentibus"; et passim apud Prophetas ubi de spoliis ab hostibus quibus ditescent, agitur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1852
#1852 Vers. 15. Et tu venies ad patres tuos in pace, sepelieris in senio bono. "Tu venies ad patres tuos in pace" significat quod nihil a bonis et veris laedetur: "sepelieris in senio bono" significat fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1853
#1853 Quod "tu venies ad patres tuos in pace" significet quod nihil a bonis et veris laedetur, constare potest a significatione "patrum," tum "venire ad patres," ut et "pacis." "Patres" in sensu interno significant hic idem ac simul filiae et filii; quod "filiae" significent bona, et "filii" vera, ostensum est prius n. 489-491, 533, 1147, inde "patres" simul quae filiarum et filiorum; "venire ad patres" est transire a vita corporis in vitam spiritus, seu a mundo in alteram vitam; "in pace" significat quod nihil. amittet, ita quod nihil laedetur; nam qui transit in alteram vitam, nihil amittit ab illis quae hominis sunt, omnia et singula retinet et secum habet, praeter corpus quod impediit exercitium interius ejus facultatum: quod hic nulla mors seu transitio ad patres per mortem significetur, constare potest a mox sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1854
#1854 Quod "sepelieris in senio bono" significet fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt, constat ex eo quod ii qui moriuntur et sepeliuntur, non moriantur sed transeant a vita obscura in claram; nam mors corporis est modo continuatio, ut et perfectio vitae, et tunc primum veniunt in fruitionem omnium bonorum illi qui Domini sunt, quae fruitio significatur per "senium bonum." Saepius occurrit quod mortui sint, sepulti et collecti ad patres, sed haec non significant in sensu interno illa quae in sensu litterae; in sensu interno sunt illa quae sunt vitae post mortem et quae aeterna, at in sensu litterae illa quae sunt vitae in mundo et quae temporaria; [2] proinde qui in sensu interno sunt, sicut angeli, cum talia occurrunt, nusquam morantur in talibus quae sunt mortis et sepulturae, sed in talibus quae sunt continuationis vitae; nam mortem nihil aliud considerant quam exuitionem illorum quae sunt naturae crassissimae et temporis et quam ipsius vitae continuum; immo ignorant mortem, nam nihil cogitant de morte: similiter se habet cum aetatibus hominis; quod hic dicatur "in senio bono," angeli nusquam percipiunt senium, immo ignorant quid senium, nam jugiter ad vitam juventutis et adolescentiae tendunt; talis vita, proinde ejus caelestia et spiritualia sunt quae intelliguntur cum senium bonum et similia in Verbo occurrunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1855
#1855 Vers. 56. Et generatione quarta redibunt huc, quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc. "Generatione quarta redibunt huc" significat tempus et statum restitutionis: "quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc" significat ultimum tempus dum non amplius ullum bonum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1856
#1856 "Generatione quarta redibunt huc": quod significet tempus et statum restitutionis, constat a significatione "generationi" quartae"; generatio quarta significat idem ac quadraginta et quadringenta, nempe tentationis durationem et statum, de qua supra ad vers. 13; est diminutivum quoddam inde; sive major numerus sive minor, modo ejusdem prosapiae, idem involvit, ut prius aliquoties dictum: quod "generatio quarta" non aliquam generationem ab Abramo nec ab Isaco nec a Jacobo significet, constat ab historicis Verbi, generationes enim plures fuerunt, et hae diversae a suis patribus, cum redibant; alibi similiter occurrit "generatio quarta," sed nusquam significat in sensu interno generationem, hic vero tempus et statum restitutionis, quia finem illorum quae significantur per quadraginta seu quadringenta, videatur n. 862, et 1847.
Arcana Coelestia 1 Passage 1857
#1857 "Quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc": quod significet ultimum tempus dum non amplius ullum bonum, constat a significatione "Emoraei," tum a significatione "consummationis": per "Emoraeum" in Verbo significatur malum in genere, ex causa quia terra Canaane vocata est terra Emoraeorum, ut constat apud Ezech. xvi 3, 4, et Amos ii 9, 10; quare hic per Emoraeum significantur omnes gentes terrae Canaanis, per quas significata sunt mala et falsa in specie, ut prius dictum, inde per "Emoraeum" omnia mala in genere. Per "consummationem" significatur ultimum tempus cum amplius nullum bonum. [2] Quid autem in sensu interno intelligitur per id quod "non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc", arcanum est; ita se habet cum malis in altera vita quod non puniantur antequam mala eorum ad summum perducta sint, et hoc in communi et in particulari; tale enim est aequilibrium in altera vita ut ipsum malum se puniat, seu quod mali incurrant in poenam mali, sed tunc cum ad summum perductum est; unumquodvis malum habet suum terminum, et hoc cum diversitate apud unumquemvis, quem terminum transgredi non licet; cum malus transgreditur, tunc se praecipitat in poenam, hoc in omni particulari: similiter in communi; [3] se mali in infernum detrudunt non momento sed successive: hoc trahit originem a lege universali ordinis a Domino instituti, quod Dominus nusquam aliquem in infernum demittat, sed quod ipsum malum, seu ipse malus, se detrudat, et hoc successive usque dum malum consummatum est, nec aliquid boni amplius appareat; quamdiu aliquid boni, elevatur ab inferno, at cum non nisi malum, ipse detruditur in internum; unum ab altero prius separandum est, nam sibi opposita sunt; utrinque pendere non concessum est; haec sunt quae significantur per quod "iniquitas Emoraeorum consummanda": boni autem aliter, elevantur continue a Domino versus caelum, et malum successive abstergitur. [4] Se habet cum statu Ecclesiae similiter; non prius visitatio venit, quam cum consummatum est malum, hoc est, cum non amplius bonum charitatis et verum fidei, de qua consummatione saepius apud Prophetas; ut apud Esaiam, Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super omnem terram, xxviii 22: apud Jeremiam, Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui; li 13: apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super civitatem sanctitatis tuae, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, ix 24; Tandem super avem abominationum desolatio, et usque a consummationem et decisionem effundet se super devastationem, ibid. vers. 27: [5] ab Ipso Domino etiam praedicitur consummatio his verbis apud Lucam, Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium, xxi 24; "cadere ore gladii" significat a falsis, "gladius" enim in Verbo est falsi poena: "Hierosolyma" pro Regno Domini et Ecclesia, n. 402: "gentes pro malis, n. 1260; ita quod tunc consummatio, cum Ecclesia possessa a malis et falsis, et sic destructa a se.
Arcana Coelestia 1 Passage 1858
#1858 Vers. 17. Et fuit, sol occidit, et caligo facta, et ecce furnus fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa. "Et fuit, sol occidit significat extremum tempus cum consummatio: "et caligo facta significat cum odium loco charitatis: "et ecce furnus fumi" significat densissimum falsum: "et fax ignis" significat cupiditatum aestus: "quae transivit inter segmenta illa" significat quod ille divisit illos, qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino.
Arcana Coelestia 1 Passage 1859
#1859 "Et fuit, sol occidit": quod significet extremum tempus cum consummatio, constat ab illis quae supra ad vers. 12 de occasu solis et ejus significatione dicta sunt, quod nempe sit extremum tempus Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1860
#1860 "Et caligo facta": quod significet cum odium loco charitatis, constat a significatione "caliginis"; in Verbo "tenebrae" significant falsa, sed "caligo" mala, de quibus mox infra; "tenebrae" sunt cum falsum loco veri, et "caligo" cum malum loco boni, seu quod prorsus idem est cum odium loco charitatis; cum odium loco charitatis, tanta caligo est ut homo prorsus nesciat quod malum sit, minus quod tantum malum ut illum in altera vita ad infernum detrudat; qui enim in odio sunt, appercipiunt quoddam jucundum et quasi quoddam vitale in eo; ipsum jucundum hoc et vitale facit ut vix sciat aliter quam quo bonum sit; quicquid favet hominis voluptati et cupiditati, quia amori hoc sentit sicut bonum, usque adeo ut cum ei dicitur quod infernale sit, vix possit credere; minus cum ei dicitur quod tale jucundum et vitale vertatur in altera vita in fetidum excrementitium et cadaverosum; minus adhuc credit quod ipse fiat diabolus et horrenda inferni imago; infernum enim non nisi quam ab odiis et talibus diabolicis formis consistit; [2] hoc usque scire potest qui aliqua facultate cogitandi pollet, nam si ipse describeret aut repraesentaret aut, si posset, aliquo modo depingeret odium, non aliter faceret ac per diabolicas formas, quales etiam post mortem fiunt; et quod mirum, tales usque dicere possunt quod in altera vita in caelum venturi, quidam per solum id quod dicant se fidem habere, cum tamen in caelo non sunt nisi formae charitatis, quae quales sunt, videatur ab experientia n. 553; cogitent, nunc, quomodo binae illae formae, odii et charitatis, simul in uno loco concordare possint. Quod "tenebrae" significent falsum et "caligo" malum, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2: apud Joelem, Cohorrescant omnes habitatores terrae, quia venit dies Jehovae... dies tenebrarum et caliginis, ii 1, 2 apud Zephaniam, Dies excandescentiae dies ille,... dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15: apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, et non splendor illi? v 20; ubi "dies Jehovae" pro ultimo tempore Ecclesiae, de quo hic; "tenebrae" pro falsis, "caligo" pro malis, ideo utrumque dicitur, alioquin foret unius rei repetitio, seu exaggeratio inanis; vox autem in lingua originali qua exprimitur caligo in hoc versu, involvit utrumque, tam falsum quam malum, seu densum falsum ex quo malum, tum densum malum ex quo falsum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1861
#1861 "Et ecce furnus fumi": quod significet densissimum falsum, et "fax ignis" quod significet cupiditatum aestus, constat ex significatione "furni fumi" quod sit densum falsum; et a significatione "facis ignis" quod sit cupiditatum aestus: "furnus fumi" dicitur quia homo, cumprimis homo Ecclesiae, qui cognitiones veri habet, et usque non agnoscit sed corde negat, inque contrariis vero vitam agit, non aliter apparet ac furnus fumi, ipse ut "furnus," et falsum ex odiis ut "fumus"; cupiditates ex quibus falsa, non aliter ac "faces ignis ex tali furno," sicut etiam constat ex repraesentativis in altera vita, de quibus ab experientia n. 814, 1528; sunt cupiditates odiorum, vindictarum, crudelitatum, et adulteriorum, magis eorundem quando cum dolis mixta sunt, quae tales apparent et fiunt. [2] Quod per "furnum fumum et ignem" talia in Verbo significentur, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam,... quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi; in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra et factas est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, ix ,] 17, 18 [A.V. 17, 18, 19]; ubi "ignis" pro odiis, "elatio fumi inde" pro talibus falsis; odium des cribitur per quod "vir fratri suo non parcent"; qui cum inspiciuntur ab angelis, non aliter apparent quam hic sunt descripti: apud Joelem, Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 3, 4 [A.V. ii 30, 31]; ubi "ignis" pro odio, "columnae fumi" pro falsis, "sol" pro charitate "luna, pro fide: [4] apud Esaiam, Erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus, xxxiv 9, 10; "pix ardens" pro diris cupiditatibus, "furnus" pro falsitatibus: [5] apud Malachiam, Ecce dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens; non relinquet iis radicem et ramum, iii 19; "ardens furnus" pro similibus; "radix" pro charitate, "ramus" pro veritate quae non relinquentur: [6] apud Hosheam, Ephraim reus factus in Baale,... erit sicut gluma e turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario, xiii 1, 3; "Ephraim" pro intelligente qui sic factus: [7] apud Esaiam, Erit robustus in stuppam, et opus ejus in favillam, succendentur ambo pariter, et nemo exstinguens, i 31; pro qui in amore sui, seu quod idem, in odio contra proximum, quod ita ex cupiditatibus suis "succendentur": apud Johannem, Babylon facta habitaculum daemonum,... clamabant videntes fumum combustionis ejus,... fumus ascendit in saecula saeculorum, Apoc. xviii 2, 18; xix (x)3: [8] apud eundem, Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol, et aer e fumo putei, Apoc. ix 2: apud eundem, Ex ore equorum exivit ignis, et fumus, et sulphur; ab his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, quod exibat ex ore eorum, Apoc. ix 17, 18: apud eundem, Qui adorat bestiam,... bibat ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv 9, 10: apud eundem, Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. xvi 8 [9]; similiter quod Conjecti sint in stagnum ignis ardens in sulphure, Apoc. xix 20; xx 14, 15; xxi 8; [9] illis locis "ignis" pro cupiditatibus, "fumus" pro falsitatibus, quae ultimis temporibus regnabunt; qualiter se habent in altera vita, visa sunt Johanni cum visus interior ei apertus fuit; similia quoque spiritibus videntur et animabus post mortem: exinde constare potest quid ignis infernalis, quod nihil aliud sit quam odium, vindicta et crudelitas, seu quod idem, amor sui, quae talia fiunt; homo quamdiu in vita corporis est, cum talis, utcumque apparet extus alius, si inspiceretur ab angelis prope, coram oculis eorum non aliter appareret, nempe odia ejus ut "faces ignis," et falsa inde ut "faces fumi." [10] De hoc igne ita Dominus apud Matthaeum, Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur, iii 10; Luc. iii 9; per "bonum fructum" intelligitur charitas, qua qui se deprivat, se "exscindit et conjicit in talem ignem": apud eundem, Mittet Filius Hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, xiii 41, 42, 50; similiter: apud eundem, Rex dicit iis qui e sinistris, Discedite a me maledicti, iniquitatem aeternum, paratum diabolo et angelis ejus, xxv 41; similiter: [11] Quod mitterentur in Ignem aeternum, Gehennam ignis, et quod vermis eorum non moriatur, et ignis non exstinguatur, Matth. xviii 8, 9; Marc. ix 43-49; similiter: apud Lucam, Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti in aquam, e refrigeret linguam, quia crucior in flamma hac, xvi 24; similiter. [12] Qui arcana regni Domini non norunt, putant quod Dominus demittat impios in infernum, seu in ignem talem qui est odiorum, ut dictum; sed aliter prorsus se res habet; est ipse homo, et ipse spiritus diabolicus, qui se praecipitat; sed quia ita apparet, secundum apparentiam, immo secundum fallacias sensuum, ita locutum est in Verbo, cumprimis coram Judaeis, qui nihil prorsus capere volebant nisi quod esset secundum sensus, qualescumque fallaciae essent; quare sensu litterae, cumprimis propheticae, talibus plenus est, sicut apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Judicate mane judicium, et eripite spoliatum e manu oppressoris, ne exeat sicut ignis furor Meus et ardeat, et nemo exstinguens, propter malitiam operum eorum, xxi 12; "judicare judicium" est verum dicere, "eripere spoliatum e manu oppressoris" est bonum charitatis facere, "ignis" pro poena inferna eorum qui haec non faciunt, hoc est, qui in falso odii degunt; in sensu litterae talis ignis et furor tribuitur Jehovae, sed in sensu interno prorsus contrarium est: [14] similiter apud Joelem, Dies Jehovae,... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, ii 1, 3: apud Davidem, Ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso,... et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 9, 10 [A.V. 8, 9]: apud Mosen, Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. xxxii 22; ubi "ignis" pro odiis, "fumus" pro falsis, quae apud hominem; quae tribuuntur Jehovae seu Domino ex causis de quibus dictum; apparet quoque ita infernis quod Jehovah seu Dominus hoc faciat, sed prorsus contrarium est; ii sunt qui sibi hoc faciunt, quia in odiorum ignibus sunt; inde patet, nisi sensus internus Verbi sciatur, quam facile homo in phantasias possit labi. [15] Similiter se habuit cum fumo et igne qui visus populo e monte Sinai cum Lex promulgaretur; Jehovah enim seu Dominus apparet unicuique qualis est, angelis caelestibus sicut sol, angelis spiritualibus sicut luna, bonis omnibus sicut lux variae jucunditatis et amoenitatis, at malis sicut fumus et sicut ignis consumens; et quia Judaei cum promulgaretur Lex, nihil charitatis habebant, sed apud eos amor sui et mundi regnabant, proinde non nisi quam mala et falsa, ideo apparuit iis ut fumus et ignis, cum in eodem instanti angelis ut sol et lux caelestis; [16] quod ita apparuerit Judaeis quia tales, constat apud Mosen, Habitavit gloria Jehovae super monte Sinai;... et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. xxiv 16, 17; apud eundem, Mons Sinai fumabat totus ille, coram quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus illius sicut fumus fornacis, et contremuit totus mons valde, Exod. xix 18; et alibi, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne, usque ad cor caeli, tenebrae, et nubes, et caligo; et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. iv 11, 12; v 19; tum, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me,... et dixistis,... Quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic? si addentes nos audire 1 vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25]. [17] Similiter se haberet si quis alius qui in odio et odiorum spurcis degit, videret Dominum; non aliter Ipsum videre posset quam ex odio et ejus spurcis, quae sunt recipientia radiorum boni et veri ab Ipso, quae radios boni et veri in talem ignem, fumum et caliginem, verterent. Ex iisdem locis quoque patet quid "fumus fumi" et quid "fax ignis," quod nempe densissimum falsum et spurcissimum malum, quae ultimis temporibus Ecclesiam occupabant. @1 I has videre, probably a printer"s error. S. has audire in all other cases as Heb.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1862
#1862 "Quae transivit inter segmenta illa": quod significet quod ille divisit illos qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino, constare potest ab illis quae dicta sunt supra ad vers. 10 de partitione animalium in medium, quod significaverint parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, et quod "una pars poneretur obviam alteri" significaverit Ecclesiam et Dominum, quodque "spatium intermedium" seu interstitium, illud quod inter Dominum et Ecclesiam, seu inter Dominum et hominem Ecclesiae, intercedit, quod est conscientia cui bona et vera per charitatem implantata sunt: quando loco charitatis succedunt odia, et loco bonorum et verorum mala et falsa, tunc nulla conscientia boni et veri, sed spatium hoc medium seu interstitium apparet sicut oppletum "furno fumi et facibus ignis," hoc est, oppletum persuasionibus falsi et odiis quae sunt quae prorsus separant Dominum ab Ecclesia; haec sunt quae significantur per quod "ille transiret inter segmenta illa," principaliter "fax ignis" quae est amor sui, seu quo idem, malum odiorum; quod quoque constare potest apud Jeremiam ubi eadem paene verba, Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod pepigerunt coram Me, vitulum quem conciderunt in duas, et transiverunt inter partes ejus: principes Jehudae, et principes Hierosolymae, eunuchos, et sacerdote et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo eos in manum hostium eorum, et in manum quaerentium animas eorum, et erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, xxxiv 14, 18-20.
Arcana Coelestia 1 Passage 1863
#1863 Vers. 18. In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Phrath. "In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus" significat conjunctionem Interioris Hominis Domini cum Interno seu Jehovah: "dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, significat consolationes post tentationes has et horrores, quod illi qui in charitate et fide in Ipsum heredes fient: "a fluvio Aegypti ad fluvium magnum, fluvium Phrath" significat extensionem spiritualium et caelestium; "ad fluvium Aegypti" est extensio spiritualium; "ad fluvium Phrath" est extensio caelestium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1864
#1864 "In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus": quod significet conjunctionem Interioris Hominis Domini cum Interno, constat ex significatione "foederis" quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et hic quia agitur in interno sensu de Domino, significat conjunctionem interiorem; nam progressus est Dominus magis et magis ad conjunctionem et unionem cum Jehovah Patre Ipsius, usque dum unus factus, hoc est, ipsa Essentia Humana etiam Jehovah, Qui fuit ipsum Internum Domini; haec repraesentata sunt per "foedus quod Jehovah pepigit cum Abramo": quisque vide potest quod Jehovah nusquam pangat foedus cum homine; hoc foret contra Divinum; quid homo nisi quoddam vile et spurcum, quod ex se nihil nisi quam malum cogitat et facit; omne bonum quod facit, est ex Jehovah; ex quo constare potest quod foedus hoc, sicut cetera foedera cum posteris Abrami, non aliud fuerit quam repraesentativum Divini et caelestium regni Dei, hic quod fuerit repraesentativum conjunctionis Humanae Essentiae Domini cum Ipsius Divina, hoc est, Jehovah: quod fuerit repraesentativum conjunctionis Interioris Hominis Domini cum Interno, hoc est, Jehovah, constat ex praecedentibus quod nempe Dominus per tentationum pugnas et victorias magis et magis se conjunxit et univit. Quid Interior Homo, prius dictum est, nempe quod medius inter Internum et Externum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1865
#1865 "Dicendo, Semini tuo dabo terram hanc": quod significet consolationem post tentationes has et horrores, quod illi qui in charitate et fide in Ipsum heredes fient, constat a significatione "seminis" et a significatione "terrae"; per "semen Abrami" significatur amor et inde fides, quod ostensum prius n. 255, 256, 1025, proinde omnes illi qui in charitate et fide in Dominum sunt; per "terram Canaan" autem significatur regnum Domini, quare "dare terram semini tuo" significat quod regnum caeleste daretur in hereditatem illis qui ex charitate fidem in Ipsum habent; [2] quod haec consolationi fuerint Domino post tentationes et horrores, constare potest absque explicatione; nam post eventus illos duros qui visi, nempe postquam profugavit mala et falsa quae significata sunt per "volatile quod descendit super corpora, quod abegit Abram," de quo vers. 11, et usque densae falsitates se infunderent quas horruit, quae significatae sunt per "terrorem tenebrarum magnarum, qui cecidit in sopore super Abramum," de quo vers. 12; et tamen denique mera falsa et mala occuparent genus humanum, quae significata sunt per "furnum fumi, et facem ignis, quae transivit inter segmenta," de quibus vers. praec. 17, non potuit aliter quam in angustia et dolore esse; quare nunc consolatio sequitur qualis supra vers. 4 et 5, quod nempe "semen Ipsius hereditabit terram," hoc est, qui in charitate et fide in Ipsum quod heredes fient regni Ipsius; salvatio generis humani sola Ipsi consolatio fuit, nam in Amore Divino et caelesti fuit, et factus est, etiam (x)quoad Humanam Essentiam, ipse Amor Divinus et caelestis, in quo unice amor omnium spectatur et cordi est. [3] Quod Amor Divinus talis sit, constare potest ex amore parentum erga liberos, quod crescat secundum gradum quo descendit, hoc est, major fiat in posteris quam in ipsis liberis proximis; nihil usquam datur absque causa et origine, proinde nec amor hic erga posteros successive cum continuis incrementis apud humanum genus; causa et origo non potest alia esse quam a Domino, a Quo omnis amor conjugialis et parentum erga liberos influit, ex eo quod Ipsius amor talis sit ut omnes sicut Pater filios amet, et omnes heredes facere velit et hereditatem prospiciat illis qui nascendi, sicut illis qui nati sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1866
#1866 "A fluvio Aegypti ad fluvium magnum, fluvium Phrath quod significet extensionem spiritualium et caelestium, "ad fluvium Aegypti" quod sit extensio spiritualium, "ad fluvium Phrath" quod sit extensio caelestium, constat a significatione "fluvii Aegypti" et significatione "fluvii magni seu Euphratis": quod hi fluvii significent extensionem spiritualium et caelestium, constare potest a significatione "terrae Canaanis" quod sit regnum Domini in caelis et in terris, quo non nisi quam spiritualia quae fidei, et caelestia quae amoris mutui, sunt; quare non aliud quam horum extensio per termini terrae Canaanis intelligi potest; nam quid terra Canaan, quid fluvius Aegypti, et quid fluvius magnus Euphrates, sint, prorsus nesciunt qui in caelis, immo quid termini alicujus terrae; sed quid extensio spiritualium et caelestium, et statuum illorum determinationes et terminationes, norunt; in his mentem habent, cum illa ab homine leguntur, evanescente sic littera, et ejus sensu historico, qui inserviit pro objecto ideis caelestibus. Quod "fluvius Aegypti" significet extensionem spiritualium, inde est quia "Aegyptus" significat scientifica quae una cum rationalibus et intellectualibus hominis sunt spiritualia ut dictum prius n. 1443 et passim alibi; et quod "Aegyptus" in sensu interno significet scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462: quod "fluvius Euphrates" significet extensionem caelestium, constare potest a terris quas fluvius iste terminat et disterminat a terra Canaane, per quas passim quoque scientifica et cognitiones caelestium significantur, hic vero quia appellatur fluvius, et fluvius magnus, non alia sunt quam caelestia et eorum cognitiones, nam "magnus fluvius" "magnitudo" de illis praedicatur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1867
#1867 Vers. 19-21. Kenitam, et Kenizzitam, et Kadmonita Et Hittitam, et Perizzitam, et Rephaim. Et Emoritam, et Canaanita et Girgashitam, et Jebusitam. "Kenita, et Kenzita, et Kadmonita" significant falsa quae expellenda a regno Domini: "Hittita, Perizzita et Rephaim" significant persuasiones falsi: "Emorita et Canaanita" significant mala: "Girgashita et Jebusita" significant ex malis falsa.
Arcana Coelestia 1 Passage 1868
#1868 Quod haec per gentes illas significentur, nimis prolixum foret ex Verbo nunc confirmare, et hic non opus quia solum nominantur; de quibusdam actum est prius, ut de Rephaim quod significent persuasiones falsi, n. 567, 581, 1673; de Emorita quod mala, n. 1680; de Canaanita quod mala, supra ad vers. 16; de Perizzitita quod falsa, n. 1574; quid reliquae gentes significent in specie, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ubi occurrunt, dicetur. [2] Quod gentes attinet quae expellendae e regno Domini, ita se res habet: in altera vita spiritus mali et diabolici nihil plus cupiunt quam subire in mundum spirituum et infestare bonos spiritus, sed toties ejiciuntur; similiter ac apud hominem qui regeneratur, falsa et mala quae occuparunt illum, subjugantur et dissipantur, et loco eorum vera et bona quae sunt regni Domini, implantantur; [3] haec repraesentata fuerunt per "gentes quae expulsae sunt a filiis Jacobi e terra Canaane"; pariter per ipsos Judaeos qui inde dein expulsi; similiter factum cum pluribus gentibus olim, per quas similia repraesentata sunt, ut per Horitas qui expulsi e monte Seir ab Esavi posteris, de quibus Deut. ii 12, 22; et per Avaeos qui expulsi a Caphtoraeis, de quibus Deut. ii 23; tum per Enim aut Rephaim, qui expulsi a Moabitis de quibus Deut. ii 9-11, ut et per Zamzumim ab Ammonitis, de quibus Deut. ii 19-21; praeter per alios plures, de quibus apud Prophetas. Continuatio de Scriptura Sacra seu Verbo
Arcana Coelestia 1 Passage 1869
#1869 Ostensum mihi est quam multa uni voci Verbi insunt, per id quod ideae cogitationis apertae sint; in altera vita, quod mirabile, hoc fieri potest ita ad vivum ut ipsae ideae appareant visibiles in forma, sic quasi pictae imagines: apertae fuerunt ita ideae unius qui in charitate seu amore mutuo vixit, et delectatus fuit cum vixit in mundo, Verbo; tunc apparuerunt innumerabilia pulchra cum deliciosis et jucundis afficientibus; dictum quod haec quae ita apparent visibilia, iterum quoad interiora possint aperiri, quibus apertis quod adhuc pulchriora et deliciosiora cum ipsis felicibus sisterentur; omnes ideae angelicae tales sunt, nam illae apertae sunt ab Ipso Domino. [2] Illustratum hoc coram spiritibus qui mirati quod in altera vita ita ideae cogitationis aperiri queant, per visam oculi, cujus visionis radii tam hebetes et obscuri sunt, ut minora naturae in quibus innumerabilia, non aliter videant ac opacum quoddam et nigrum informe; at cum per microscopium eadem spectantur, sistuntur videnda interiora, pulchra serie connexa, et jucundo ordine fluentia; et quod haec similiter per acutius microscopium adhuc potuissent aperiri; ex his constare potuit quomodo se habet cum visu interno, cujus radii non alii sunt quam ideae, quod in se tam crassae sint, ut vix crassius in illa sphaera dari queat, tametsi homo aliter putat: sed de ideis, ex Divina Domini Misericordi in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1870
#1870 Similiter se habet cum Verbo Domini; singulae voces ibi formant suas ideas, nam vox non est nisi formata sic idea ut percipiatur sensus, in quibus tam innumerabilia sunt quae non ad perceptionem hominis venire possunt, sed solum ad angelorum, ut nusquam credi possit; quae cum aperiuntur a Domino, sistuntur formae interiores perceptioni per jucunda et felicia, et visui per repraesentativa et paradisiaca, illa ex caelestibus et spiritualibus amoris seu misericordiae Domini, haec a radiis lucis inde. [2] Ostensum mihi est per mirabilem experientiam quod Verbum non solum quoad singulas voces sed etiam quoad singulas litterulas cujusvis vocis, ita prorsus sicut dicitur quoad minimam iotam, inspiratum sit; unicuivis enim iotae inest aliquid e affectione et vita, quae communis est vocis, ita singularissimis correspondente insinuata; sed haec absque praevia cognitione plurium ad intellectum nequicquam explicari possunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1871
#1871 Verbum Domini quomodo apparet coram angelis, non describi potest, sed aliqua idea capi ab illis qui in cimeliis 1 viderunt cylindros opticos, in quibus repraesentantur imagines pulchrae ab illis quae circum circa ruditer projecta sunt; ibi tametsi illa quae circum circa sunt, apparent nullius formae, seriei et ordinis, sed modo projectiones confusae, usque dum illa concentrantur versus cylindrum, repraesentant ibi imaginem venustam; ita se habet cum Verbo Domini, cumprimis prophetico Veteris Testamenti; in sensu littera: vix nisi inordinatum quoddam apparet, sed cum legitur ab homine, imprimis ab infante puerulo seu puella, fit per gradus ut ascendit, formosius et jucundius; et tandem sistitur coram Domino sicut imago hominis, in qua et per quam repraesentatur caelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe ut sit similitudo Ipsius. @1 cimelium from Gk. [ ] (keimelion) "a depository, treasure house ? (museum)." The following description seems to be that of a kaleidoscope.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1872
#1872 Apparuit mihi puella pulchra et candida facie, pergens cito versu dextrum sursum, paulum accelerans, aetate ut in primo flore, non infans nec juvenis, veste nigra splendente decora, sic laeta festinabat a luce in lucem dictum quod interiora Verbi talia sint cum primum ascendunt; vestis nigra fuit Verbum in littera. Postea puella adolescens volabat ad dextram genam, sed visu solum interiore appercepta; dictum quod illa sint quae ex interno sensu Verbi ad captum non perveniunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1873
#1873 Locuti sunt spiritus de sensu interno Verbi; ut sisteretur a intellectum, qualis est, illustrabatur per exemplum, quid fructus fidei, et dictum, quod bona opera sint fructus fidei in sensu externo seu litterae; se quod bona illa opera sint inanimata nisi procedant a charitate, et quod si fructus fidei in sensu proxime interiore sit charitas; sed quia charitas seu amor erga proximum procedere debet ex amore in Dominum, est hic fructus fidei in sensu interno; et quia omnis amor ex Domino, est Ipse Dominus; ita enim bono operi inest charitas, huic amor in Dominum, et in hoc Ipse Dominus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1874
#1874 Locutus cum spiritibus bonis, quod multa, et plura quam aliquis credere potest, in Verbo dicta sint secundum apparentias, et secundum fallacias sensuum, ut quod Jehovah in ira, excandescentia et furore sit contra impios, quod gaudeat ad perdendum et delendum eos, immo quod occidat; at dicta sunt ob causam ne frangerentur persuasiones et cupiditates sed ut flecterentur; nam loqui aliter ac homo capit, quod est ex apparentiis, fallaciis, et persuasionibus, fuisset serere semen in aquas, et dicere tale quod ilico rejiceretur: sed usque illa inservire possunt pro vasis communibus in quibus spiritualia et caelestia, nam illis insinuari potest quod omnia a Domino; dein quod permittat Dominus, sed quod omne malum a spiritibus diabolicis; postea quod Dominus provideat et disponat ut mala vertantur in bona; demum quod nihil nisi bonum a Domino; ita perit sensus litterae sicut ascendit, et fit spiritualis, dein caelestis, demum Divinus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1875
#1875 Datum appercipere ideas angelicas in Oratione Domini circa haec verba, "ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo"; a spiritibus bonis proximis idea quadam apud me perceptibili rejiciebatur "tentatio et malum," et hoc eo usque, dum pure angelicum, nempe "bonum," absque idea tentationis et mali, remaneret, pereunte sic prorsus sensu litterali; de quo bono in prima rejectione formabantur innumerabiles ideae, quomodo bonum ex afflictione hominis veniat, et usque afflictio ex homine et ejus malo cui inest poena, et hoc cum adjuncta specie indignationis quod opinarentur tentationem et ejus malum aliunde venire, et quod cogitandum de malo, cum de Domino; hae ideae purificabantur quo ascendebant altius; ascensus repraesentati sunt per rejectiones, de quibus etiam n. 1393, quae fiebant velocitate et modo inexpressibili, usque dum in umbram cogitationis meae transirent; tunc erant in caelo, ubi ideae angelicae ineffabiles solum de bono Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1876
#1876 Nomina virorum, regnorum, urbium, quae in Verbo, similiter ac voces loquelae humanae, pereunt in primo limine cum ascendunt; sunt enim terrestria, corporea et materialia, quae successive (x)exuunt animae quae veniunt in alteram vitam, et prorsus illi quae veniunt in caelum; angeli ne minimum ideae alicujus personae, proinde ejus nominis, retinent; quid Abram, quid Isac, et Jacob, non amplius sciunt; formant sibi ideam ex illis quae per illos in Verbo repraesentantur et significantur; sunt nomina et voces sicut grumi seu sicut squamae, quae decidunt cum intrant in caelum: inde constare potest quod per nomina in Verbo nihil aliud quam res significentur; de quibus multoties cum angelis locutus, a quibus de veritate plene instructus sum. Loquela spirituum inter se non est vocum sed est idearum quales sunt cogitationis humanae absque vocibus, quare universalis est omnium linguarum; at cum loquuntur cum homine, cadit eorum loquela in voces linguae hominis, ut dictum n. 1635, 1637, 1639; [2] cum de hoc locutus cum spiritibus, dicere datum est quod dum colloquuntur inter se, ne unam quidem vocem linguae humanae, minus adhuc aliquod nomen, possent enuntiare, quod quidam eorum mirati, recesserunt, et tentabant, sed redeuntes dicebant quod non pronuntiare potuerint, quia voces illae crassius materiales, ut essent infra sphaeram eorum ex sono aeris per organa corporea articulato, aut per influxum in talia per viam ducentem ad auditus organum internam formatae: inde clare quoque constare potuit quod nihil vocis quae in Verbo, transire posset ad spiritus, minus ad spiritus angelicos, quorum loquela adhuc universalior est, n. 1642, minime ad angelos, n. 1643, apud quos nihil remanet de ideis primis spirituum sed loco eorum spiritualia vera, et caelestia bona, quae ineffabili modo, formis minimis, continuis, connexis in unanima serie, cum originariis repraesentativorum ex felicitate amoris mutui amoenissimorum et pulcherrimorum, et e amoenitatibus et pulchritudinibus felicium, quia vita Domini inspiratis, variantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1877
#1877 Qui in mundo spirituum sunt animae seu spiritus, imprimis mali retinent primum illa quae habuerant in vita corporis eorum, nempe terrestria corporea, et mundana, et cum illis principia quae captarunt; inter quos sunt illi qui nihil de sensu interno Verbi audire volant, sed solum de sensu litterali immo usque adeo ut credant quod duodecim apostoli sessuri sint super duodecim thronis et judicaturi duodecim tribus Israelis; pariter quod nulli intrare possint in caelum nisi pauperes, miseri et persecutiones passi; cum tamen ibi sint tam divites quam potentes, qui in charitate et fide in Dominum vixerunt; tales quia vindicant sibi caelum ex meritis, vidi quod discurrant, et ubicumque veniunt, subsannent illa quae sunt sensus interni Verbi, quia contra eorum persuasiones et cupiditates, quod mereri velint caelum et praeferri omnibus aliis; sed comparantur illi vitiosis et noxiis quae influunt in sanguinem, et pervadunt venas et arterias, ac massam sanguinis inquinant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1878
#1878 Sunt quoque qui in vita corporis contempserunt Verbum; suntque qui illis quae in Verbo pro formulis irrisionis abusi sunt; sunt qui putarunt Verbum nihil esse, sed servire posse pro vulgo ut teneatur in quodam vinculo; sunt qui Verbum blasphemarunt; et sunt qui profanarunt: horum sors in alte: vita est miserabilis, cujusvis secundum qualitatem et gradum contemptus, irrisionis, blasphemationis et profanationis; nam, ut dictum, Verbum ta sanctum est in caelis, ut iis Verbum sit quasi caelum, quare quia omnium cogitationum datur communio, nusquam possunt simul esse, sed separantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1879
#1879 Cum in lecto essem, dictum mihi quod conspirarent contra me spiritus mali, animo mc suffocandi, sed quia tutus et securus a Domino, minas illas vilipendi, et indormivi; at media nocte expergefactus, sensi quod nc respirarem a me sed e caelo, nam nihil meae respirationis erat quod manifeste percepi; dicebatur tunc quod conspiratio adesset, et dictum quod essent illi qui odio habent interiora Verbi, hoc est, ipsas veritates fidei, nam hae sunt interiora Verbi, et hoc quia contra illorum fallacias, persuasiones et cupiditates, quibus sensus litterae ratiocinari posset: [2] postea antesignani, cum irritus factus eorum conatus, tentabant intrare in corporis mei viscera, et penetrare usque ad cor, quo etiam admissi; quod semper manifesto sensu perceptum, nam cui aperta sunt interiora quae spiritus, simul etiam sensitivam perceptionem talium accipit; at tunc in statum quendam caelestem immissus sum, qui erat quod nihil conarer repellere hospites illos, minus injuriam vindicare; dicebant tunc quod pacificum sit; sed mox velut rationalitate orbati sunt, vindictam spirantes, et conatus suos perficere conantes, sed incassum; dissipati sunt dein a semet.
Arcana Coelestia 1 Passage 1880
#1880 Praeterea, quod in genere spiritus et angelos attinet qui omnes sunt animae hominum viventes post mortem corporis, multo exquisitiores sensus habent quam homines, nempe visum, auditum, olfactum et tactum, non autem gustum. Sed spiritus non possunt, minus adhuc angeli, suo visu, hoc est, visu spiritus, videre quicquam quod in mundo; illls enim lux mundi seu solaris est velut densa caligo; sicut homo suo visu, hoc est, visu corporis, nec videre potest quicquam quod in altera vita, ei enim lux caeli, seu caelestis Domini, est velut densa caligo. [2] Sed usque spiritus et angeli quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in mundo, per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat Dominus loqui cum spiritibus et angelis, et esse simul cum illis; per meos oculos datum est illis videre itia quae in mundo, et tam manifeste sicut ego, tum etiam audire homines mecum loquentes; contigit aliquoties quod aliqui amicos suos quos habuerunt in vita corporis, per me videririt ita praesentes prorsus sicut prius, et obstupefacti; viderunt etiam suos maritos et infantes, et voluerunt ut dicerem illis quod adessent et viderent eos, utque referrem de eorum statu in altera vita; sed dicere illis et revelare quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam ex ea causa quod dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse, quia notum mihi fuit quod tametsi ore dicerent, usque corde non crederent, dari spiritus, et mortuos resurrexisse. [3] Quando primum apertus mihi fuit visus interior, et per oculos meos viderunt mundum, et quae in mundo essent, spiritus et angeli ita obstupefacti sunt ut dicerent hoc miraculum miraculorum esse, et affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio daretur terrae cum caelo, et caeli cum terra; ast haec delectatio persistebat per menses, sed postquam familiare factum, nunc nihil mirantur. Instructus sum quod spiritus et angeli apud alios homines ne hilum videant quae in mundo, sed modo percipiant cogitationes et affectiones eorum apud quos sunt. Ex his constare potuit quod homo ita creatus sit ut cum vivit in terra inter homines, simul etiam viveret in caelo inter angelos, et vicissim; sic ut caelum et terra simul essent et unum agerent, et scirent homines quid in caelo, et angeli quid in mundo; et cum decedunt, transirent sic a regno Domini in terris in regnum Domini in caelis, non sicut in aliud, sed sicut in idem in quo fuerunt cum vixerunt in corpore; sed quia homo ita corporeus factus est, sibi caelum clausit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1881
#1881 Indignantur valde spiritus, immo irascuntur, cum iis dicitur quod homines non credant illos videre, illos audire, illos tactu sentire; dixerunt quod usque scire debeant quod absque sensu non vita, et quo exquisitior sensus eo praestantior vita, et quod objecta quae sentiunt, se habeant adaequate ad praestantiam eorum sensus, et quod repraesentativa quae a Domino, sint realia, nam inde omnia quae in natura et mundo n. 1632: quod sentiant multo melius et praestantius quam illi, haec sunt indignationis eorum verba.
Arcana Coelestia 1 Passage 1882
#1882 Bina genera visionum sunt quae extraordinaria, in quae immissus solum ut scirem quomodo se habent et quid intelligitur per id quod legitur in Verbo quod "abducti sint a corpore", et quod "a spiritu in alium locum ablati sint."
Arcana Coelestia 1 Passage 1883
#1883 Quod primum attinet, nempe "abduci a corpore," ita se habet: homo reducitur in statum quendam qui medius est inter somnum et vigiliam in quo statu cum est, non aliter scire potest quam quod prorsus vigil sit, omnes sensus tam vigiles sunt sicut in summa corporis vigilia, tam visus quam auditus, et quod mirabile, tactus, qui tunc exquisitior est quam usquam dari queat in vigilia corporis; in quo statu etiam visi sunt spiritus et angeli prorsus ad vivum etiam auditi, et quod mirum, tacti, et tunc fere nihil corporis intererat: tu status est de quo dicitur "abduci a corpore," et quod nesciant "num in corpore vel extra corpus." In hunc statum modo ter aut quater immissus sum, ut modo scirem quomodo se habet, et quod spiritus et angeli omni sensu gaudeant, etiam tactu praepollente et exquisitiore tactu corporis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1884
#1884 Quod alterum attinet, "a spiritu in alium locum auferri," ostensum est mihi per vivam experientiam quid sit et quomodo se habet; sed hoc solum bis et ter; solam experientiam licet afferre. Per plateas urbis et per campestria ambulans, tunc quoque in loquela cum spiritibus, non aliter scivi quam qua ita vigil essem et videns sicut aliis temporibus, ita ambulans absque error et interea in visione eram, videns lucos, fluvios, palatia, domus, homine et plura; sed postquam ita per horas ambulavi, subito eram in visu corpori et animadverti quod in alio loco essem, quo obstupefactus valde appercepi quod in tali statu fuerim in quo illi, de quibus dicitur quod "abducti spiritu in alium locum," nam dum perstat, nihil reflectitur super viam, et hoc si vel foret plurium miliarium; nec reflectitur super tempus, si vel foret plurium horarum sive dierum; nec fatigatio ulla percipitur; tunc quoque ducitur per vias quas ipse ignorat, usque ad locum designatum. Hoc factum ut quoque scirem quod a Domino duci queat homo, praeter quod sciat unde et quo.
Arcana Coelestia 1 Passage 1885
#1885 Sed hae binae species visionum sunt extraordinariae; ostensae mihi solum ob finem ut scirem quales sunt; sed visa ordinaria sunt omnia illa quae ex Divina Domini Misericordia, relata videas in Parte hac Prima, praemissa et subnexa unicuivis capiti; sed haec non visiones sunt sed visa summa vigilia corporis, et nunc per plures annos. FINIS PARTIS PRIMAE
|
|