URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT DECIMUM QUARTUM De Loquela Spirituum et Angelorum

Arcana Coelestia 1

Passage 1634

#1634 Notum est ex Verbo Domini quod plures olim locuti sint cum spiritibus et angelis quodque audiverint et viderint plura quae in altera vita; sed quod postea quasi clausum sit caelum, usque adeo ut hodie vix credatur quod spiritus et angeli sint, minus quod aliquis cum illis loqui possit, putante" quod loqui cum inconspicuis, et quos in corde suo negant, sit impossibile: sed quia, ex Divina Domini Misericordia, concessum est inibi nunc per aliquot annos paene continue sociare cum illis sermones, et cum illis in consortio esse sicut unus eorum, quid de loquela illorum inter se scire datum est, licet nunc referre.

Arcana Coelestia 1

Passage 1635

#1635 Loquela spirituum mecum tam distincte audita et percepta est sicut loquela cum homine; immo quando cum illis locutus sum in medio consortio hominum, tunc observatum quod sicut audiverim homines sonore, ita quoque spiritus, usque adeo ut quandoque mirati sint spiritus quod loquela eorum mecum non audita aliis; nam nulla prorsus differentia intercessit quoad auditum": sed quia influxus in organa auditus interna est alius quam est influxus sermonis cum hominibus, non potuit aliis audiri quam mihi cui, ex Divina Domini Misericordia, illa aperta fuerunt; sermo humanus illabitur per aurem, via externa, medio aere; sed sermo spirituum non per aurem nec medio aere, verum via interna, in eadem capitis seu cerebri organa; inde similis auditus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1636

#1636 Quam aegre homines possint adduci ad credendum quod spiritus et angeli sint, et minus quod aliquis cum illis loqui possit, constare mihi potuit ex hoc exemplo; erant quidam spiritus, inter doctiores cum vixerunt in corpore, tunc mihi noti (locutus enim sum fere cum omnibus quos cognovi in vita corporis eorum, cum quibusdam per aliquot septimanas, cum quibusdam per annuum tempus, prorsus sicut in corpore vixissent); illi adducti semel in similem cogitationis statum quem habuerunt cum vixerunt in mundo, quod facile fit in altera vita, tunc insinuatum iis num credant quod aliquis homo cum spiritibus loqui posset; dicebant tunc in illo statu quod phantasia sit tale quid credere, et hoc satis constanter asseverabant; inde datum scire quam difficile adduci queat homo ad credendum quod aliqua loquela possit dari homini cum spiritibus, ex causa quia non credunt spiritus duri, minus se inter spiritus venturos post mortem, quod etiam iidem maximopere tunc mirati; et usque erant inter doctiores; et multum coram populo locuti de altera vita, deque caelo et angelis; sic ut iis id scientifice notissimum fuisse autumari potuisset, imprimis ex Verbo ubi id frequenter occurrit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1637

#1637 Inter mirabilia quae in altera vita existunt, est quod loquela spirituum cum homine sit in ejus vernacula, quam tam expedite et solerter loquuntur ac si nati fuissent in eadem terra et educati eadem lingua; et hoc sive ex Europa sint, sive ex Asia, sive ex alia parte orbis; similiter illi qui vixerunt ante millia annorum antequam lingua illa exstiterat; immo spiritus non aliter sciunt quam quod lingua qua cum homine loquuntur, sit eorum propria et patria; similiter fit cum aliis linguis quas callet homo; sed praeter illas, ne voculam alterius linguae possunt, uni hoc iis immediate datum sit a Domino, producere: etiam infantes qui antequam edocti aliquam linguam, decesserunt, similiter loquuntur: [2] sed causa est quia lingua quae spiritibus familiaris est, non est lingua vocum, sed est lingua idearum cogitationis; quae lingua est universalis omnium linguarum; et cum apud hominem sunt, ideae eorum cogitationis illabuntur in voces quae sunt apud hominem, et hoc tam correspondenter et adaptate ut spiritus non aliter sciant quam quod ipsae voces sint eorum, et quod ipsi loquantur lingua sua, cum tamen loquuntur lingua hominis: de his aliquoties cum spiritibus locutus sum: hac dote donantur omnes animae ut primum in alteram vitam veniunt, quod intelligere possint loquelas omnia qui in universo terrarum orbe sunt, prorsus sicut in illis nati fuissent, nam percipiunt quicquid homo cogitat; praeter alias facultates quae adhuc excellentiores sunt: inde est quod animae post mortem corporis cum omnibus cujuscumque regionis et linguae fuerint, colloqui et conversari possint.

Arcana Coelestia 1

Passage 1638

#1638 Voces quibus loquuntur, hoc est, quas excitant seu depromunt e memoria hominis, et putant esse suas, sunt electae et clarae, sensu plenae, distincte pronuntiatae, ad rem applicabiles, et mirum, melius et promptius sciunt eligere voces quam ipse homo; immo quod ostensum, vocum vanas significationes norunt, quas momento applicant absque ulla praemeditatione ex causa, ut dictum, quia influunt ideae eorum linguae non nisi quam in eas voces quae aptabiles sunt: se habet hoc paene sicut dum homo loquitur et nihil cogitat de vocibus, sed solum est in sensu vocum, tunc secundum illum cadit cogitatio prompte et sponte in voces; est sensus internus qui producit voces; in sensu tali interno adhuc subtiliore et excellentiore consistit loquela spirituum, per quem homo quamvis hoc nescit, communicat cum spiritibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1639

#1639 Loquela vocum, ut dictum, est loquela propria hominum, et quidem memoriae ejus corporeae, at loquela idearum cogitationis est loquela spirituum, et quidem memoriae interioris quae est memoria spiritus; hanc homines non sciunt se habere, quia memoria particularium seu materialium quae corporea est, omne facit et obfuscat interiorem, cum tamen homo absque memoria interiore, ejus spiritus propria, nihil potest cogitare; ex hac memoria saepius locutus sum cum spiritibus, ita lingua eorum propria, hoc est, per ideas cogitationis; quae lingua quam universalis et copiosa sit, constare potest ex eo quod unaquaevis vox habeat ideam multae extensionis, nam notam est quod una vocis idea multis exponi possit, magis idea unius rei, et magis adhuc plurium, quae conferri possunt in unam compositam, apparentem usque ut simplicem; ex quibus constare potest qualis est loquela naturalis spirituum inter se, et per quam loquelam homo conjungitur spiritibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1640

#1640 Datum est percipere, non solum distincte illa quae spiritus mecum locuti sunt, sed etiam ubinam tunc essent, sive supra caput, sive infra, sive ad latus dextrum, sive ad sinistrum, ad aurem vel alibi, juxta aut intra corpus, ad quam distantiam, remotius aut propinquius; nam ex vario loco aut situ in quo fuerunt secundum situm in Maximo Homine, hoc est, secundum statum suum, mecum locuti sunt. [2] Percipere etiam datum quando venirent et quando abirent, quo et quousque, sique plures aut pauciores essent, praeter alia: tum quoque ex loquela eorum quales essent, nam ex loquela, similiter ac ex sphaera eoram, patet manifeste quo genio et qua indole sunt, tum quoque persuasione et qua affectione; ut si dolosi, tametsi cum loquuntur nullus dolus tunc, usque genus et species doli ex singulis vocibus et ideis percipitur; ita omnes reliquae malignitates et cupiditates, adeo ut non opus sit ut multis explorentur, est in quavis voce et idea imago ejus. [3] Percipitur etiam, num idea loquelae eorum sit clausa vel num aperta; tum quoque quid a semet, quid ab aliis, quid a Domino; se habet hoc fere sicut vultus apud hominem, ex quo absque loquela, cognosci solet num simulatum sit, num dolosum, num laetum, num hilare a natura vel arte, num amicum ex corde, num verecundum, etiam num insanum; quandoque tale apparet ex sono loquelae ejus. Quid non in altera vita, ubi perceptio multis excedit apperceptionem talem? immo antequam loquitur spiritus, noscitur ex sola cogitatione quid loqui intendit, influit enim cogitatio citius et prius quam loquela.

Arcana Coelestia 1

Passage 1641

#1641 Spiritus in altera vita inter se colloquuntur, sicut homines in terra; et qui boni sunt, cum omni familiaritate amicitiae et amoris, quod multoties audivi, et hoc loquela sua, qua exprimunt plura minuto quam homo potest intra horam temporis, nam loquela eorum est, ut dictum, universalis omnium linguarum, per ideas, primitivas vocum; loquuntur de rebus ita acute et perspicaciter, per tot series rationum consequentium ordine et persuadentium ut si homo sciret, obstupesceret; persuasionem et affectionem adjungunt, et sic animant; [2] etiam quandoque simul per repraesentationes ad visum, ita ad vivum; ut pro exemplo, si loquela de pudore, num dari queat absque reverentia; apud hominem hoc discuti nequit nisi per multa ratiocinia ab argumentis et exemplis, et usque manet in dubio; at apud spiritum intra minutum per status affectionis pudoris variatos ordine, tum reverentiae, et sic per convenientias et disconvenientias perceptas, et simul perspectas in repraesentativis adjunctis loquelae, ex quibus ilico percipiunt conclusum, ita ex se fluens ex dissensibus sic in consensum redactis; similiter in omnibus reliquis: in hanc facultatem veniunt animae statim post mortem: nec tunc plus amant boni spiritus quam instruere novitios et ignaros. [3] Ipsi spiritus non sciunt quod inter se loquantur tam praestante loquela, et instructi tam excellente dote, nisi illis datur a Domino reflectere super id, nam loquela illa est illis naturalis et tunc insita; se habet hoc, sicut cum homine, cum animum tenet in sensu rerum, non in vocibus et loquela, quod absque reflexione, quandoque nec sciat qua loquela loquitur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1642

#1642 Haec nunc est loquela spirituum, sed loquela spirituum angelicorum adhuc universalior et perfectior est; et loquela angelorum adhuc universalior et perfectior; nam tres caeli sunt, ut prius dictum; primum est ubi spiritus boni, secundum ubi spiritus angelici, et tertium ubi angeli; perfectiones ascendunt ita sicut exteriora se habent ad interiora, paene, ut ex comparatione sciatur, sicut auditus se habet ad virum, et visus ad cogitationem; nam quod per loquelam haurire potest auditus per horam, hoc potest coram visu sisti intra minutum, sicut, pro exemplo, prospectus campestrium, palatiorum, et urbium; et quod videri potest oculo per plures horas, hoc potest cogitatione comprehendi intra minutum; in tali ratione se habet loquela spirituum ad loquelam spirituum angelicorum, et loquela horum ad loquelam angelorum; spiritus enim angelici una idea loquelae aut cogitationis plus distincte comprehendunt quam spiritus per aliquot mille; et angeli similiter respective ad spiritus angelicos. Quid tunc apud Dominum, a Quo omnis vita affectionis, cogitationis et loquelae, et Qui solus est Sermo et Verbum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1643

#1643 Loquela spirituum angelicorum est incomprehensibilis; ut paucis de loquela eorum, sed modo repraesentativa, dicatur: ipsa res sistitur repraesentative in forma mirabili quae abstracta est a sensuum objectis, et per repraesentativa amoenissima et pulcherrima innumeris modis variatur, cum continuo influxu affectionum ex felici amoris mutui influente per caelum superius a Domino, ex quo influxu sicut vivunt omnia et singula; unaquaevis res ita sistitur, et hoc per continuas series; unum solum repraesentativum in serie aliqua, nusquam ad intellectum describi potest: haec sunt quae influunt in ideas spirituum, sed his non apparent nisi ut commune quid afficiens influens absque distincta perceptione illorum quae distincte percipiuntur apud spiritus angelicos.

Arcana Coelestia 1

Passage 1644

#1644 Sunt spiritus mali interiores permulti, qui nec loquuntur sicut spiritus sed sunt quoque in principiis idearum, ita subtiliores spiritibus; multa copia talium spirituum datur; sed separati prorsus sunt a spiritibus angelicis, ne quidem approximare ad eos possunt; illi spiritus mali subtiliores alligant quoque ideas suas objectis et rebus abstracte, sed spurcis, et inibi repraesentant sibi diversa, sed spurca, suasque ideas talibus involvunt; sum quasi fatui: loquela eorum mihi nota facta, tum etiam repraesentata per quisquilias immundas ex vase; et intellectuale eorum loquelae repraesentatur est per equi posteriora cujus anteriora non apparebant; nam intellectuale repraesentatur in mundo spirituum per "equos." At loquela spirituum angelicorum repraesentata est per "virginem" albescente veste concinne ad pectorale quoddam appropriata, decore indutam, habitu corporis decente.

Arcana Coelestia 1

Passage 1645

#1645 Loquela autem angelorum est ineffabilis, longe supra loquelam spirituum quia supra spirituum angelicorum, et nusquam homini aliqua modo intelligibilis quamdiu in corpore vivit; spiritus in mundo spirituum nec sibi ideam ejus sistere possunt, nam est supra eorum cogitationis perceptibilitatem: loquela illorum non est rerum repraesentatarum per aliquas ideas quales spirituum et spirituum angelicorum, sed est finium et inde usuum, qui sunt principalia et essentialia rerum; illis angelicae cogitationes insinuantur, et ibi variantur cum indefinita varietate; et in omnibus et singulis illius loquelae est jucundum interius et felix ex bono amoris mutui a Domino, ac pulchrum et delectabile a vero fidei inde; fines et inde usus sunt quasi recipientia lenissima, et subjecta deliciosa indefinitarum variationum, et hoc per formas incomprehensibiles caelestes et spirituales; in his tenentur a Domino, nam regnum Domini non est nisi finium et usuum: quare etiam angeli qui apud hominem, ad nihil aliud attendunt quam ad fines et usus, et nihil aliud ab hominis cogitatione elimant; cetera quae sunt idealia et materialia nihil curant quia haec sunt longe infra eorum sphaeram.

Arcana Coelestia 1

Passage 1646

#1646 Loquela angelorum quandoque apparet in mundo spirituum, et sic coram visu interiore sicut vibratio lucis aut flammae splendentis, et hoc cum variatione secundum statum affectionum loquelae eorum; sunt modo communia eorum loquelae quoad status affectionis ex distinctis innumerabilibus oriunda, quae sic repraesentantur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1647

#1647 Loquela caelestium angelorum est distincta a loquela spiritualium angelorum, et adhuc magis ineffabilis et inexpressibilis; finium caelestia ac bona sunt quibus eorum cogitationes insinuantur, suntque ideo in ipsa felicitate; et quod mirum, est loquela illorum multo abundantior, nam in ipsis fontibus et originibus vitae cogitationis et loquelae sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1648

#1648 Est loquela spirituum bonorum et spirituum angelicorum, simultanea plurium, cumprimis in gyris seu choris, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae in choris, saepius mihi audita; est labens sicut rhythmica; nihil cogitant de vocibus aut ideis; sensa sponte fluunt in illas; nullae voces aut ideae influunt quae sensum multiplicant aut aliunde abstrahunt, et quibus adhaeret aliquid artificiale, aut quod elegans sibi videtur ex se aut ex sui amore quae ilico disturbarent; nulli voci inhaerent, cogitant sensum, voces sunt spontaneae ipsius sensus sequelae; desinunt in unitates, utplurimum simplices; dum in compositas, per accentum volvunt ac in sequentem: haec inde veniunt quia in societate cogitant et loquuntur, inde forma loquelae secundum societatis connexionem et unanimitatem labens: talis forma canticorum olim fuit, et talis est Psalmorum Davidis.

Arcana Coelestia 1

Passage 1649

#1649 Quod mirum, locutio labens sicut rhythmica seu harmonica canticorum, est naturalis spirituum; loquuntur ita inter se, tametsi id nesciunt; in ipsum habitum sic loquendi veniunt animae statim post mortem; in similem initiatus sum, et tandem familiaris est facta. Causa quod talis, est quia in societate loquuntur, quod utplurimum nesciunt; clarissimum indicium quod omnes in societates distincti sint, et quod omnia inde in societatum formas.

Arcana Coelestia 1

Passage 1650

#1650 Continuatio de loquela spirituum, et ejus diversitatibus, videatur in fine hujus capitis. CAPUT XIV 1. ET fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim, 2. Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar. 3. Omnes hi congregati sunt ad vallem Siddim, haec mare salis. 4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt. 5. Et in quarto decimo anno venit Kedorlaomer, et reges qui cum illo, et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzim in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim. 6. Et Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum. 7. Et reversi sunt et venerunt ad En-mishpat, haec Kadesh, et percusserunt omnem agrum Amalekitarum, et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar. 8. Et exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar, et, ordinaverunt cum iis praelium in valle Siddim; 9. Cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar; quatuor reges cum quinque. 10. Et vallis Siddim putei putei bituminis; et fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi, et residui in montem fugerunt. 11. Et sumpserunt omnes opes Sodomae et Amorae, et omnem cibum eorum, et abiverunt. 12. Et sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratri Abrami, et abiverunt; et is habitans in Sodoma. 13. Et venit evasor, et indicavit Abramo Hebraeo, et is habitans in quercetis Mamre Emoraei, fratris Eshkoli, et fratris Aneri; et hi viri foederis Abrami. 14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, e expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos et persecutus est usque Dan. 15. Et distribuit se super eos noctu, ille et servi illius, et percussi eos, et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco 16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum. 17. Et exivit rex Sodomae obviam illi, postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo, ad vallem Shaveh, haec vallis regis. 18. Et Malkizedech, rex Shalem, eduxit panem et vinum, et ille sacerdos DEO ALTISSIMO. 19. Et benedixit illi, et dixit, Benedictus Abram DEO ALTISSIMO Possessori caelorum et terrae. 20. Et benedictus DEUS ALTISSIMUS, Qui tradidit hostes tuos in manum tuam; et dedit illi decimas de omnibus. 21. Et dixit rex Sodomae ad Abramum, Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi. 22. Et dixit Abram ad regem Sodomae, Elevavi manum meam ad JEHOVAH DEUM ALTISSIMUM, Possessorem caelorum et terrae. 23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam. CONTENTA

Arcana Coelestia 1

Passage 1651

#1651 IN hoc capite agitur de pugnis tentationum Domini, quae per bella hic descripta repraesentantur et significitur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1652

#1652 Xona et vera quae apud Externum Hominem, sed apparentia ut bona et vera, fuerunt, ex quibus Dominus in pueritia pugnavit contra mala et falsa. Bona et vera apparentia significantur per "reges" nominatos, vers. 1: at mala et falsa contra quae pugnatum, significantur per "reges" nominatos, vers. 2: et quod haec immunda essent, vers. 3.

Arcana Coelestia 1

Passage 1653

#1653 Quod mala et falsa illa contra quae pugnavit, non apparuerint priusquam in pueritia, et quod tunc eruperint, quod significatur per quod "serviverint Kedorlaomero," vers. 4.

Arcana Coelestia 1

Passage 1654

#1654 Quod Dominus tunc debellaverit et evicerit persuasionum falsi genera omnia, quae sunt "Rephaim, Zuzimi, Emim, Horitae, vers. 5, 6: dein ipsa falsa et mala, quae sunt "Amalekita et Emoraeus," vers. 7: postea cetera falsa et mala, quae sunt "reges" nominati, vers. 8-11.

Arcana Coelestia 1

Passage 1655

#1655 Quod vera et bona apparentia quae in se non vera et bona sunt, occupaverint Externum Hominem, vers. 12: et quod Rationalis Homo, qui est "Abram Hebraeus," id percipiens, vindicaverit illum et liberaverit, vers. 13-16.

Arcana Coelestia 1

Passage 1656

#1656 Post pugnas illas quod malum et falsum se submiserit, vers. 17.

Arcana Coelestia 1

Passage 1657

#1657 Internus Domini Homo in Interiore, seu Divinum in Rationali, est "Malkizedech," a quo benedictio post pugnas, vers. 18-20. "Decimae" sunt reliquiae, seu status boni et veri ex pugnis, n. 20.

Arcana Coelestia 1

Passage 1658

#1658 Quod victi mali et infernales spiritus petierint vitam, et cetera non curarent, sed quod a Domino nihil iis ablatum, quia Ipsi a malis et falsis eorum nullum robur, sed quod dati in potestatem spiritibus bonis et angelis, significantur per illa quae in vers. 21-24. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1

Passage 1659

#1659 Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur: [2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione." expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse" Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per "bella," de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia: [3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant "Bella Jehovae 1," quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per "bella" in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest. @1 See Num. xxi 14, 15.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1660

#1660 Vers. 1, 2. Et fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim, fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar. "Fuit in diebus" Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Ellasar, et Tidalis regis Goiim" significant totidem genera bonorum et verorum apparentium, quae in se non bona et vera sunt, apud Domini Externum Hominem; singuli reges et singulae gentes aliquod tale bonum et verum: "fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar" significant totidem genera capiditatum mali et persuasionum falsi, contra quas Dominus pugnavit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1661

#1661 "Et fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim": quod significent totidem genera bonorum et verorum apparentium, quae in se non bona et vera sunt, apud Domini Externum Hominem, constare potest ab omnium horum significatione in sensu interno; tum a sequentibus; agitur enim de pugna Domini contra mala et falsa, hic de prima Ipsius pugna quae fuit in Ipsius pueritia et prima adolescentia; quam tunc primum iniit et sustinuit cum scientiis et cognitionibus imbutus fuit, quare hic dicitur in diebus horum. [2] Nusquam aliquis pugnare potest contra mala et falsa priusquam novit quid malum et falsum, quare non priusquam instructus est; quid malum, non scit homo, minus quid falsum, antequam intellectu et judicio pollet, quae causa est quod homo in tentationes non veniat priusquam ad aetatem adultam venerit; sic omnis homo in aetate sua virili, Dominus autem in puerili: [3] omnis homo omnium primo pugnat ex bonis et veris quae per cognitiones accepit, et ex illis et per illa judicat de malis et falsis; omnis etiam homo cum primum incipit pugnare, putat bona illa et vera ex quibus pugnat, esse sua, hoc est, sibi tribuit illa, et simul sibi tribuit potentiam qua resistit; hoc quoque permittitur, nam homo tunc nihil aliud scire potest; antequam aliquis regeneratus est, nusquam scire potest, usque ut dicere possit quod norit, agnoscat et credat, quod nihil boni et veri a semet, sed omne bonum et verum a Domino; tum quod non ex propria potentia resistere alicui malo et falso possit; non enim novit quod spiritus mali excitent et infundant mala et falsa, minus quod per spiritus malos communicet cum inferno, et quod infernum ita incumbat, sicut mare solet singulis partibus aggeris, cui nequaquam homo potest suis viribus resistere; sed quia usque, antequam regeneratus est, non aliter putare potest quam quod suis viribus, etiam permittitur, et sic introducitur in pugnas seu in tentationes; postea autem magis et magis illustratur: [4] cum homo in tali statu est quod putet bonum et verum esse a semet et potentiam resistendi esse suam, tunc bona et vera ex quibus contra mala et falsa pugnat, non sunt bona et vera, tametsi ita apparent, nam proprium inest, et meritum sui ponit in victoria, et gloriatur sicut is vicerit malum et falsum, cum tamen Dominus solus est Qui pugnat et vincit; quod ita se res habeat, non scire possunt nisi illi qui per tentationes regenerantur. Dominus quia in prima pueritia in gravissimas [5] pugnas contra mala et falsa introductus est, nec aliter tunc potuit autumare, et hoc tam quia secundum ordinem Divinum fuit ut Essentia Ipsius Humana per continuas pugnas et victorias introduceretur ad Essentiam Divinam et Ipsi uniretur, quam quod bona et vera ex quibus pugnavit contra mala et falsa, Externi Hominis essent; et quia bona et vera illa non sic fuerunt prorsus Divina, quare vocantur apparentia boni et veri: Divina Ipsius Essentia ita introducebat Humanam ut ex propria potentia vinceret: sed arcana hic plura sunt quam ut usquam describi queant; verbo, in primis pugnis fuerunt bona et vera apud Dominum ex quibus pugnavit, imbuta hereditariis ex matre, et quantum imbuta hereditariis ex matre, tantum non Divina fuerunt, sed per gradus, ut evicit malum et falsum, purificata sunt et facta Divina.

Arcana Coelestia 1

Passage 1662

#1662 Quod singuli reges et singulae gentes significent tale bonum et tale verum, constare potest a significatione illarum in sensu interno, applicate ad rem de qua agitur; unaquaevis enim gens, ei unaquaevis terra, significat aliquod certum in communi, et hoc in sensu proprio et opposito; sed communis significatio se applicat ac rem de qua agitur: quod bona et vera apparentia significentur per nomina horum regum et harum gentium, multis confirmari potest sed hoc toties prius confirmatum est, et quia hic tot nomina occurrunt prolixum foret omnia ita singillatim exponere.

Arcana Coelestia 1

Passage 1663

#1663 "Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, e rege Belae, haec Zoar": quod significent totidem genera cupiditatum mali et persuasionum falsi contra quae Dominus pugnavit, constare quoque potest a significatione horum regum et harum gentium qua nominantur, ut et a sequentibus; quaenam cupiditates mali et quaenam persuasiones falsi per singulas significentur, etiam prolixum nimis foret exponere; de significatione Sodomae et Amorae, tum Admae e Zeboiim, ut et Zoar, paucis prius actum est; sunt genera communissima seu maxime universalia malorum et falsorum, quae in sensu interno significata hic sua serie sequuntur. [2] Quod Dominus prae omnibus in universo graviores aut gravissimas tentationes subierit et sustinuerit non ita notum est ex Verbo, ubi solum memoratur quod in deserto fuerit quadraginta dies et tentatus a diabolo; ipsae tentationes quas tunc habuit, non descriptae sunt quam paucis, quae tamen pauca involvunt omnia, sicut quod memoratur apud Marc. i 12, 13, quod "ibi fuerit cum bestiis," per quas significantur pessimi ab infernali turba; et quae dein memorantur quod "a diabolo ductus super pinnas templi et super montem altum" sunt nihil aliud quam repraesentativa gravissimarum tentationum quas habuit in deserto, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1664

#1664 Quod "bella" hic nihil aliud significent in sensu interno quam pugnas spirituales seu tentationes, prius in praemissis dictum; per bella in Verbo, imprimis apud Prophetas nec aliud significatur; bella humana non possunt esse quicquam in Verbi internis, nam talia non sunt spiritualia et caelestia quae unice sunt Verbi: quod per "bella" in Verbo significentur pugnae cum diabolo, seu quod idem, cum inferno, constare potest ab his locis, praeter a multis alis; apud Johannem, Sunt spiritus daemonum, facientes signa ad exeundum ad reges terrae et orbis terrarum totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis, Apoc. xvi 14; ubi quisque videre potest quod non bellum aliud die magno Dei Omnipotentis significetur: [2] apud eundem, Bestia, quae ascendit ex abysso, faciet bellum, Apoc. xi 7; ubi "abyssus" est infernum: apud eundem, Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. xii 17; Datum ei est facere bellum cum sanctis, Apoc. xiii 7; quae "bella" omnia sunt pugnae quales tentationum. "Bella regum meridiei et septentrionis," et cetera apud Dan. viii et xi, tum quae de Michaele, Dan. x 13, 21; xii 1; Apoc. xii 7, nec alia sunt: [3] quod bella non aliud significent, ex ceteris Prophetis quoque constat, ut apud Ezechielem, Non ascendistis in rupturas, et sepivistis sepem pro domo Israelis, ad standum in bello in die Jehovae, xiii 5; ubi de prophetis: apud Esaiam, Contundent gladios in ligones, et hastas suas in falces, non tollet gens contra gentem gladium, et non discent amplius bellum, ii 4; ubi manifeste quod alia bella non significentur, consequenter quod per instrumenta belli, ut per "gladios, hastas, clypeos" et plura, nihil aliud in Verbo quarn quae sunt talium bellorum: [4] apud eundem, Obviam sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagantem, nam coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, et coram arcu extento, et coram gravitate belli, xxi 14, 15: apud Jeremiam, Ad filiam Zionis venient pastores, et greges eorum, figent ad illam tentoria circumcirca, depascent quisque spatium suum; sacrate contra illam bellum, surgite et ascendamus in meridie, vi 3-5; ubi non aliud bellum, quia contra "filiam Zionis," hoc est, Ecclesiam: [5] apud eundem, Quomodo non relicta est urbs laudis, urbs gaudii mei, ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri belli exscindentur in die illo, xlix 25, 26; "urbs laudis et gaudii" pro illis quae Ecclesiae: "viri belli" pro illis qui pugnant: [6] apud Hosheam, Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili humi, et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra, et cubare faciam illos confidenter, ii 18; ubi similiter sicut "bellum" pro pugnis, "arma belli varia" pro illis quae sunt pugnae spiritualis, quae "franguntur"cum homo cupiditatibus et falsitatibus cessantibus in tranquillitatem pacis venit: [7] apud Davidem, Videte opera Jehovae, Qui ponit solitudines in terra, cessare faciens bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne, Ps. xliv 9, 10 [A.V. 8, 9]; similiter: apud eundem, Est in Shalem habitaculum Dei, et habitatio Ipsius in Zione; ibi fregit jacula ignita arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. lxxvi 3, 4 [A.V. 2, 3]. Quia "sacerdotes" repraesentabant Dominum, Qui solus pugnat pro homine, "munus illorum appellatur militia," Num. iv 23, 35, 39, 43, 47. [8] Quod solus Jehovah, hoc est, Dominus pugnet et vincat diabolum apud hominem cum in pugnis tentationum est, tametsi non ita apparet homini, veritas constans est; nam ne quidem minimum a malis spiritibus inferri potest homini quod non ex permissione, et ne hilum averti per angelos nisi ex Domino; sic ut Dominus solus sit Qui sustinet omnem pugnam et vincit, quod etiam passim repraesentatum est per bella quae filii Israelis gesserunt contra gentes; quod solus, dictum quoque, apud Mosen, Jehovah Deus vester ambulans ante vos, Ipse pugnabit vobis, Deut. i 30: apud eundem, Jehovah Deus vester, ambulans vobiscum, ad pugnandum vobis cum hostibus vestris ad salvandum vos, Deut. xx 4; tum apud Josuam, ut xxiii 3, 5. [9] Bella enim ibi quae fiebant contra incolas idololatras terrae Canaanis, omnia repraesentabant pugnas Domini cum inferno, tum inde Ecclesiae Ipsius, et hominum Ecclesiae; secundum haec quoque apud Esaiam, Quemadmodum rugit leo, et juvenis leo, super rapina sua, cum accurrit contra illum plenitudo pastorum, a voce quorum non consternatur, et a tumultu eorum non affligitur; ita descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus, xxxi 4; [10] quare etiam Jehovah seu Dominus "Vir belli" dictus, ut apud Mosen, Jehovah Vir belli, Jehovah nomen Ipsius, Exod. xv 3: apud Esaiam, Jehovah sicut Heros exibit, sicut Vir bellorum suscitabit zelum, vociferabitur, etiam clamabit, super hostes Suos praevalebit, xlii 13; inde quoque est, quod multa quae sunt belli, tribuantur Domino, ut hic "vociferari et clamare": [11] etiam spiritus et angeli ut viri belli apparent cum fit repraesentatio, ut apud Josuam, Josua sustulit oculos suos, et vidit, et ecce vir stans e regione illius, et gladius illius evaginatus in manu illius,... dixit ad Josuam, Ego Princeps exercitus Jehovae, et cecidit Josua super facies suas ad terram, v 13, 14; haec ita visa quia repraesentativa; quare etiam in Jacobi posteri bella sua vocabant Bella Jehovae: [12] similiter in Antiquis Ecclesiis, apud quos Libri, qui quoque appellati Bella Jehovae, ut constat apud Mosen, Dicitur in Libro Bellorum Jehovae, Num. xxi 14, 15; quae nec dissimiliter scripta ac sunt bella de quibus in hoc capite, sed significata bella Ecclesiae: talis mos scribendi fuit illis temporibus familiaris, nam tunc interiores homines fuerunt, et sublimiora cogitabant.

Arcana Coelestia 1

Passage 1665

#1665 Vers. 3. Omnes hi congregati sunt ad vallem Siddim, haec mare salis. "Omnes hi congregati sunt ad vallem Siddim" significat quod in immundis cupiditatum essent: "haec mare salis" significat turpia falsitatum inde.

Arcana Coelestia 1

Passage 1666

#1666 Quod "omnes congregati sunt ad vallem Siddim" significet quod in immundis cupiditatum essent, constare potest a significatione "vallis Siddim," de qua infra vers. 10, "quod vallis Siddim putei putei bituminis," seu quod plena puteis bituminis esset, per quos significantur spurca et immunda cupiditatem, n. 1299; similiter ex eo quod per "Sodomam, Amoram, Admam et Zeboiim" significatae sint cupiditates mali et persuasiones falsi, quae in se immundae sunt: quod immundae sint, cuivis intra Ecclesiam constare potest; etiam actualiter hoc constat in altera vita; spiritus tales nihil potius cupiunt quam in stagneis caenosis et excrementitiis degere, sic ut natura illorum talia secum ferat; immunda talia ex illis ad sensum exhalant cum ad sphaeram bonorum spirituum appropinquant, imprimis quando bonos infestare cupiunt, hoc est, congregari ad impugnandum illos; ex his patet quid vallis Siddim. [2] "Haec mare salis": quod significet turpia falsitatum inde, constare potest a significatione "maris salis," quod quasi idem est cum valle Siddim, nam dicitur "vallis Siddim, haec mare salis," sed adjectum est hoc ideo quia mare salis significat falsitates quae ex cupiditatibus prorumpunt; nusquam enim aliqua cupiditas est quae non producit falsitates; vita cupiditatum assimilari potest igni carbonario, falsitates lumini obscuro inde; sicut ignis nusquam potes esse sine lumine, ita nec cupiditas absque falsitate; omnis cupiditas est amoris cujusdam foedi, nam cupitur quod amatur, inde vocatur cupiditas, inque ipsa cupiditate est continuam amoris istius; quicquid favet aut assentitur amori isti seu cupiditati, hoc vocatur falsitas inde patet cur "mare salis" adjectum hic sit valli Siddim. Quia cupiditate et falsitates sunt quae vastant hominem, hoc est, deprivant omni vita] amoris boni et affectione veri, vastatio describitur passim per salsuginosum, sicut apud Jeremiam, Qui ponit carnem brachium suum,... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, e habitabit exustis locis in deserto, terra salsuginosa, et non habitatur, xvii 5 [6]: apud Ezechielem, Caenosa ejus, et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, xlvii 11: apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquaram in siccitatem, terram fructus in salsuginosam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. cvii 33, 34: apud Zephaniam, Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amore locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, ii 9: apud Mosen, [4] Sulphur erit et sal, combustio tota terra, non seretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboiim, Deut. xxix 22; "sulphur et sal, combustio tota terra" pro vastatis bonis et veris, "sulphur" pro vastatione boni, "sal" pro vastatione veri; aestuosum enim et salsuginosum ita destruunt terram et terrae producta, sicut cupiditas destruit bona, et falsitas vera: quia "sal" vastationem significabat, etiam solitum erat urbes quas destruxerunt, ne reaedificarentur, "conserere sale," ut Jud. ix 45. Sal etiam in contrario sensu accipitur, significans id quod fertilitatem dat, et quod quasi saporem. a. Vers. 4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt. "Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero" significant quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus: "et tertio decimo anno rebellarunt" significant principium tentationum in pueritia.

Arcana Coelestia 1

Passage 1667

#1667 Quod "duodecim annis serviverunt Kedorlaomero" significent quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus, constat ex repraesentatione et significatione "Kedorlaomeri," tum ex illorum qui serviverunt, de quibus supra vers. 1, ut et ex significatione "duodecim." Kedorlaomer cum illis qui nominantur supra vers. 2, significat bona et vera apparentia apud Dominum, ita Externum Hominem quoad illa, hic Kedorlaomer in complexu pro omnibus qui nominantur vers. 2, ut quoque ex sequentibus constat, tum ex eo quod fuerit rex Elami, de cujus significatione prius actum est, nempe quod sit fides ex charitate, hic ideo verum et bonum, nam fides et quae fidei, non sunt nisi vera, et charitas et quae charitatis, sunt bona; [2] hic autem bona infantiae, quae tametsi bona apparent, non sunt bona quamdiu hereditarium malum illa contaminat; est ex amore sui et ex amore mundi quod ihhaeret et adhaeret; quicquid est amoris sui et amoris mundi apparet tunc sicut bonum, sed non est bonum, at usque honum dicendum, quamdiu est apud infantem seu puerum qui adhuc nescit quid vere bonum; ignorantia excusat, et innocentia facit ut sicut bonum appareat; sed aliter se res habet cum instructus est homo, et novit quid bonum el malum; tale bonum et verum quale apud puerum antequam instinctus, significatur per "Kedorlaomerum." [3] Quod "serviverunt duodecim annis" significat omne tempus quamdiu tale bonum et verum est, nam "duodecim" significant in sensu interno omnia quae sunt fidei charitatis, seu fidei ex charitate, similiter ac Elam, Gen. x 22, et quamdiu bonum et verum tale est apud hominem, sive sit in ejus pueritia, sive in reliqua ejus aetate, mala et falsa nihil possunt efficere, hoc est, mali spiritus non hiscunt aliquid facere aut inferre aliquod malum; sicut satis manifestum est apud infantes, pueros probos, et simplices corde, apud quos tametsi spiritus mali, seu ex turba diabolica pessimi, adforent, usque ne hilum possent efficere sed sunt subjugati, quod hic significatur per quod "duodecim annis serviverint Kedorlaomero"; [4] causa quod tunc subjugati sint et serviant, est quod homo nondum acquisiverit sibi sphaeram cupiditatum et falsitatum; non enim operari licet malis spiritibus et geniis nisi in illa quae homo sibi actualiter comparavit, non in illa quae ex hereditario sunt; quare antequam homo comparat sibi tales sphaeras, mali spiritus serviunt; sed ut primum comparat, illi apud eum se infundunt et dominari conantur, nam tunc in ipsamet sua sphaera sunt, et ibi jucundum quoddam seu ipsam suam vitam, inveniunt; "ubi cadaver ibi aquilae."

Arcana Coelestia 1

Passage 1668

#1668 "Et tertio decimo anno rebellarunt": quod significet principium tentationum in pueritia, constat a significatione "tertii decimi anni" et a significatione "rebellare"; "tertius decimus annus" est intermedius inter duodecim et quatuordecim; quid per duodecim significatur, dictum est, et quid per quatuordecim sequitur; intermedium inter nullam tentationem et tentationem est "tredecim": quid "rebellare" significat, constare potest, cum praedicatur de malis apud hominem aut de malis spiritibus, quando subjugati sunt aut serviunt, ac incipiunt exsurgere et infestare; [2] mala seu mali spiritus in tantum rebellant, in quantum homo qui in bonis et veris esse vult, confirmat apud se aliqua mala et falsa, seu in quantum ejus bonis et veris se insinuant cupiditates et falsitates; in his est vita spirituum malorum, in bonis autem et veris est vita angelorum, inde infestatio et pugna; hoc apud omnes qui conscientiam habent, et adhuc magis apud Dominum cum puer, Qui perceptionem; apud illos qui habent conscientiam, oritur inde dolor mutus, at apud illos qui perceptionem, dolor acutus, et quo interior perceptio, eo acutior; inde qualis tentatio Domini prae hominum fuerit, constare potest, Qui perceptionem interiorem et intimam habuit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1669

#1669 Vers. 5. Et in quarto decimo anno vertit Kedorlaomer: et reges qui cum illo, et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, e Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim. "In quarto decimo anno" significat primam tentationem: "venit Kedorlaomer" significat bonum apparens in Externo Homine: "et reges qui cum illo" significant veram apparens quod est boni illius: "et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim" significant persuasiones falsi seu inferna talium quae Dominus evicit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1670

#1670 "In quarto decimo anno": quod significet primam tentationem, constare potest a significatione "quatuordecim" seu finis secundae septimanae, de qua n. 728, ubi "tempus septem dierum seu unius septimanae" significat tentationis principium; quatuordecim seu duarum septimanarum, idem; hic quatuordecim quia spectant duodecim quae praecedunt, quibus significatum tempus pueritiae, ut dictum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1671

#1671 "Venit Kedorlaomer": quod significet bonum apparens in Externo Homine, constat ex significatione "Kedorlaomeri," de qua in versu mox praecedente, quod sit bonum et verum apparens, hic modo bonum, quia dicitur etiam "et reges qui cum illo" per quos significatur verum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1672

#1672 "Et reges qui cum illo": quod significent verum apparens quod est boni illius, constat ex significatione "regum" in Verbo; "reges, regna, et populi" in historicis et propheticis Verbi significant vera et quae veritatum sunt, quod multis confirmari potest; in Verbo accurate distinguitur inter populum et gentem; per "populum" significantur vera, per "gentem" bona, ut ostensum prius n. 1259, 1260; reges praedicantur de populis, non ita de gentibus; filii Israelis antequam reges ambiebant, fuerunt "gens," et repraesentabant bonum seu caeleste; at postquam cupiverunt regem et acceperunt, facti sunt "populus," et non repraesentabant bonum seu caeleste, sed verum seu spirituale, quae causa fuit quod hoc illis imputatum sit in vitium, 1 Sam. viii 7 ad fin., de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi: hic quia nominatur Kedorlaomer et additur "reges qui cum illo," significatur tam bonum quam verum, per "Kedorlaomerum" bonum, per "reges" verum, sed quale fuit bonum et verum in principio tentationum Domini supra dictum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1673

#1673 "Et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim": quod significent persuasiones falsi seu inferna talium quae Dominus evicit, constat ex significatione Rephaim, Zuzimorum, et Emim quod sint similis generis ac Nephilim qui memorantur Gen. vi 4, qui quod significent persuasiones falsi, seu illos qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, et qui falsitates infuderunt cupiditatibus, ostensum satis superque est ibi, videatur n. 581, et ex locis ibi adductis, Num. xiii 33; Deut. ii 10; Esai. xiv 9; xxvi 14, 19; Ps. (x)lxxxviii 11 [A.V. 10] Sunt hic genera persuasionum falsi quae per hos tres, tum per "Horitas in monte Seir" significantur; nam plura genera persuasionum falsi sunt, non modo secundum falsitates sed etiam secundum cupiditates quibus adjunguntur aut infunduntur aut a quibus profluunt et producuntur; quales persuasiones falsi sunt nusquam constare potest alicui homini, qui vix plus novit quam quod persuasio falsi et cupiditas mali detur, at in altera vita in sua genera et in suas species distinctissime dispositae sunt: [2] dirissimae persuasiones falsi fuerunt apud eos qui ante diluvium vixerunt, imprimis apud eos qui Nephilim dicti; hi tales fuerunt ut persuasionibus suis in altera vita omnem facultatem cogitandi adimant spiritibus ad quos alluunt, ut hi videantur sibi vix vivere, minus aliquid verum posse cogitare est enim, ut ostensum, communicatio omnium cogitationum in alter; vita, quare cum persuasivum tale influit, non potest aliter quam quasi necare omnem cogitationis aliorum potentiam: tales nefandae gente fuerunt contra quas Dominus in prima pueritia pugnavit et quas evicit; quas nisi Dominus per Adventum Suum in mundum evicisset, nusquam aliquis homo hodie in tellure hac superesset, nam omnis homo regitur per spiritus a Domino: hodie iidem ex phantasiis sui circumdati sunt quasi nimbosa petra, e qua jugiter exsurgere conantur sed incassum, de quibus videatur n. 1265-1272, et prius multoties; qui quoque, et tales, intellecti sunt per Esaiam, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum, xxvi 14: 3 et apud Davidem, Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur Tibi, Ps. (x)lxxxviii 11 [A.V. 10]; ubi per "mortuos" non intelliguntur mortui sed damnati. Sunt quoque hodie ex orbe imprimis Christiano quibus quoque persuasiones sunt sed non tam dirae quales fuerunt antediluvianis; persuasiones falsi sunt aliae quae partem et voluntariam et intellectualem hominis occupant; tales fuerunt antediluvianorum, et horum quae significantur per "Rephaim, Zuzimos et Emim"; at sunt persuasiones falsi aliae quae solum partem intellectualem occupant, ex principiis falsi apud se confirmatis oriundae; hae non ita fortes sunt, nec necativae sicut illorum sed usque in altera vita spiritibus multum incommodi inferunt, et quoad partem, eorum cogitandi facultatem auferunt; spiritus qui tales sunt, apud hominem excitant mera confirmantia falsi, sic ut homo non aliter videat quam quod falsum sit verum, et malum sit bonum; est sphaera eorum quae talis; ut primum aliquid veri evocatur ab angelis, illi suffocant et exstinguunt; [4] homo potest appercipere num a talibus regitur per id solum, si vera Verbi putat falsa esse, et se confirmat ut non aliter possit videre; tunc satis certis esse potest quod tales spiritus apud illum sint et quod dominentur; similiter illi qui sibi persuadent omne emolumentum proprium esse bonum commune, et non aliud pro communi bono reputant quam quod etiam proprium (x)est; spiritus mali apud eum tot confirmantia suggerunt ut non aliter videat; qui tales sunt, ut omne proprium spectant ut commune bonum, aut obvelant specie quod sit commune bonum, in altera vita similiter faciunt quoad commune bonum ibi: quod talis sit influxus spirituum apud hominem, ex continua experientia ad vivum datum est nosse.

Arcana Coelestia 1

Passage 1674

#1674 Vers. 6. Et Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum. "Horitas in monte corum Seir" significat persuasiones falsi ex amore sui: "usque El-paran quae super in desertum" significat extensionem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1675

#1675 "Horitas in monte eorum Seir": quod significet persuasiones falsi quae ex amore sui, constat ex significatione "Horitarum" et ex significatione "Seir"; quod Horitas attinet, fuerunt illi qui habitarunt in monte Seir, ut constat ex Gen. xxxvi 8, 20 seq., ubi Esavus qui dictus Edom; per "Esavum seu Edomum" significatur in genuino sensu Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam, et quoque per Esavum seu Edomum repraesentatur, ut multis constare potest tam ex historicis quam ex propheticis Verbi, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia per "Horitas" repraesentabantur illi qui in persuasionibus falsi sunt, et repraesentativa illo tempore actualiter existebant, ideo quoque simile repraesentatum fuit per id quod "Esavi posteri expulerint Horitas e monte Seir," [2] de quibus apud Mosen ita, Terra Rephaim reputatur etiam haec, Rephaim habitarunt in ea prius, et Ammonitae vocant eos Zamzumim; populus magnus et multus et excelsus sicut Enakim; et perdidit eos Jehovah a coram illis, et possiderunt eos, et habitaverunt loco eorum. Quemadmodum fecit filiis Esavi habitantibus in Seir quod perdidit Horitas a coram illis, et possiderunt eos, et habitarunt loco eorum, Deut. ii 20-22; haec repraesentant et significant idem quod hic de Kedorlaomero, nempe quod "Kedorlaomer et reges cum illo percusserint Horitas in monte Seir," nam per Kedorlaomerum, ut dictum, repraesentatur Domini Bonum et Verum in pueritia, ita Domini Humana Essentia quoad Bonum et Veram tunc, quo destruxit persuasiones falsi, hoc est, inferna tali diaboli turba impleta, quae persuasionibus falsi mundum spirituum, et consequenter genus humanum, aggressa est perdere: [3] et quia Esavus seu Edomus Dominum quoad Humanam Essentiam repraesentabat, etiam mons Seir, ut et Paran, repraesentabant illa quae Humanae Ipsius Essentiae essent, nempe caelestia amoris, ut constat ex benedictione Mosis, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis; e dextra Ipsius ignis legis illis, etiam amans populos, Deut. xxxiii 2, 3; quod "Jehovah exortus e monte Seir, et exsplenduit de monte Paran, non aliud significat quam Humanam Domini Essentiam; quisque scire potest quod "exoriri de monte Seir, et exsplendere de montes Paran" non significet montes nec incolas, sed res Divinas, ita caelestia Humanae Domini Essentiae, ex Qua praedicatur quod Jehovah exortus et exsplenduerit: [4] quod "Seir," ex cantico Deborae et Baraki in Libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt,... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, v 4, 5; [5] ubi "exire e Seir et egredi ex agro Edomi" nec aliud significat. Adhuc manifestius in prophetia Bileami qui fuit unus ex filiis orientis seu Syria ubi Antiquae Ecclesiae residuum fuit, apud Mosen, Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum, et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, Num. xxiv 17, 18; ubi "videre Ipsum et non jam, conspicere Ipsum, et non propinqui est Adventus Domini in mundum, cujus Humana Essentia dicit "stella e Jacobo" quae oritura, tum "Edomus et Seir"; quod non Edomus et Seir fieret hereditas, unicuique constare potest; quod "hereditas Seir hostium illius," seu "mons hostium illius" est idem ac multoties alibi, quod expellendi hostes, et possidenda terra eorum. [6] Quod etiam mons Paran seu El-paran idem significet, qui in hoc versu nominatur, constat quoque apud Habakkuk, Deus a Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, selah, texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius impleta est terra, iii 3. Sed sciendum quod montes et terrae significationem habeant et accipiant ab habitatoribus qui ibi; quando Horitae ibi habitarunt, a Horitis; et quando expulsi, ab illis qui expulerunt, sicut ab Esavo seu Edomo, et quoque aliunde, quare in utroque sensu, in genuino et opposito; in genuino pro Humana Domini Essentia, in opposito pro amore sui; Humana Domini Essentia est ipse amor caelestis; amori caelesti oppositum est amor sui; ita Horitae hic significant persuasiones falsi ex amore sui. [7] Sunt persuasiones falsi ex amore sui, et persuasiones falsi ex amore mundi; illae persuasiones nempe quae ex amore sui, sunt foedissimae, at persuasiones ex amore mundi, non ita foedae; illae seu persuasiones falsi ex amore sui sunt oppositae caelestibus amoris, hae seu persuasiones falsi ex amore mundi sunt oppositae spiritualibus amoris; persuasiones ex amore sui secum ferunt quod imperare velint super omnia, et quantum eis relaxantur vincula tantum ruunt usque ut imperare velint super universum, et quod quoque ostensum, super Jehovam; quare persuasiones illius generis nusquam tolerantur in altera vita; at persuasiones ex amore mundi non eo usque ruunt; inde modo insaniae quod non contenti sint sua sorte, sed affectent vane gaudium caeleste, et sibi appropriare velint aliorum bona, non ita animo imperandi; sed differentiae illarum persuasionum sunt innumerabiles.

Arcana Coelestia 1

Passage 1676

#1676 "Usque El-paran, quae super in desertum": quod significet extensionem, constare potest ex eo quod "Horitae percussi sint, et profugati eo usque"; desertum Paran memoratur, Gen. xxi 21; Num. x 12; xii 16; xiii 3, 26; Deut. i 1. Quid per "El-paran, quae in deserto" hic significatur, non ita potest exponi, modo quod prima Domini victoria super inferna per istas gentes significata, adhuc non ulterius se extenderit; sed quousque se extendit, significatur per "El-paran super in desertum." [2] Cui arcana caelestia non scire datum, is putare potest quod non opus fuisset Adventu Domini in mundum ad pugnandum cum infernis, et per tentationes in se admissas illa debellare et vincere, cum usque ex Omnipotentia Divina potuissent subjugari et in infernis suis includi; sed usque quod ita se res habeat, constans est veritas; ipsa arcana evolvere solum quoad communissima, foret integrum opus, tum quoque foret dare occasiones ad ratiocinia mysteriis Divinis, quae mentes humanae utcumque evolverentur, non caperent, et plerique non capere vellent: [3] quare satis est ut sciant, quia ita est, ut credant quod veritas aeterna sit, nisi Dominus venisset in mundum et per tentationes in se admissas subjugaverit et evicerit inferna, quod periisset genus humanum, et quod non salvari aliter potuissent, etiam qui in tellure hac fuerunt a tempore Antiquissimae Ecclesiae.

Arcana Coelestia 1

Passage 1677

#1677 Vers. 7. Et reversi sunt et venerunt ad En-mishpat haec Kadesh, et percusserunt omnem agrum Amalekitarum, et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar. "Reversi sunt et venerunt ad En-mishpat, haec Kadesh" significat continuationem: "et percusserunt omnem agrum Amalekitarum" significat genera falsorum: "et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar" significat genera malorum quae inde.

Arcana Coelestia 1

Passage 1678

#1678 "Reversi sunt et venerunt in 1 En-mishpat, haec Kadesh": quod significet continuationem, constat ab illis quae praecedunt et illis quae sequuntur; agitur hic nunc de falsis et malis inde; falsa significantur per "Amalekitam," et mala inde per "Emoraeum Hazezon-tamar": per "Kadesh" significantur vera, tum quoque contentiones de veris; hic quia de falsis, et de malis inde, agitur, quae evicit Dominus in prima sua pugna, hic nominatur "En-mishpat haec Kadesh" quia contentio fuit de veris. [2] Quod "Kadesh" significet vera de quibus contenditur, constat apud Ezechielem ubi termini Terrae Sanctae describuntur, Angulus meridiei versus austrum, a Tamar usque ad aquas Meriboth (contentionum) Kadeshum, hereditatem ad mare magnum, et angulum austri versus meridiem, xlvii 19; xlviii 28; ubi "meridies" pro luce veritatis; terminus ejus quo significatur contentio de veris, dicitur "Kadesh." [3] Kadesh quoque fuit ubi Moses percussit petram, e qua exiverunt aquae, quae aquae vocatae sunt Meribah ex contentione, Num. xx 1, 2, 11, 13; per "petram," ut notum, significatur Dominus, per "aquas" in sensu interno Verbi, spiritualia quae sunt vera: "aquae Meribah" dictae quia de illis contentio: quod etiam dictae "aquae contentionis Kadesh," constat apud Mosen, Rebellastis ori Meo in deserto Zin, in contentione contionis, ut sanctificaretis Me per aquas in oculis eorum, hae aquae contentionis Kadesh deserti Zin, Hum. xxvii 14; Deut. xxxii 51. Similiter fuit in Kadesh, quo reversi exploratores e terra Canaane, et ubi murmurarunt et contenderunt, non volentes intrare in terram, Hum. xiii 26. [4] Ex his constat quod "En-mishpat" seu fons judicii aut fons Mishpat Kadesh significet contentionem de veris, et sic continuationem. Quia hic historica vera sunt ac ita factum, apparere potest sicut non talia repraesentata sint et significata per loca quo venit, et per gentes quas percussit Kedorlaomer; sed historica omnia in Verbo sunt repraesentativa et significativa, tam quoad loca quam quoad gentes, ut et quoad facta, ut manifeste constare potest ab omnibus tam in historicis Verbi quam in propheticis. @1 So I, but ad elsewhere.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1679

#1679 "Et percusserunt omnem agrum Amalekitarum": quod significet genera falsorum, constat a repraesentatione et significatione gentis "Amalekitae"; per omnes gentes quae fuerunt in terra Canaane repraesentata sunt genera falsorum et malorum, ut ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit; per "Amalekitas" significata sunt falsa, per "Emoraeos in Hazezon-tamar" mala ex falsis; quod per "Amalekitas" falsa quibus oppugnantur vera, constare potest ab illis quae de Amalekitis memorantur Exod. xvii 13 ad fin.; Hum. xiii 29; xxiv 20; Deut. xxv 17-19; Jud. v 13, 14; 1 Sam. xv 1 ad fin.; xxvii 8; Ps. lxxxiii 8, 9 [A.V. 7, 8]. [2] Per "Rephaim, Zuzimos, Emim, Horitas," de quibus in vers. 5, 6, significatae sunt persuasiones falsi, oriundae ex cupiditatibus mali, hoc est, ex malis; hic autem per "Amalekitas et Emoraeum in Hazezon-tamar" significantur falsa ex quibus mala; aliud est falsum ex malo, et aliud falsum et inde malum; falsa scaturiunt vel ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, vel ex principiis captis quae sunt intellectus; falsa ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, sunt foeda, nec ita exstirpari se patiuntur, quia ipsi vitae hominis cohaerent; ipsa vita hominis est quod cupit, hoc est, quod amat; dum confirmat apud se hanc vitam, seu cupiditatem aut amorem, omnia confirmantia sunt falsa et implantantur ejus vitae; tales fuerunt antediluviani: [3] falsa autem ex principiis captis quae sunt intellectus, non ita radicari possunt in parte voluntaria hominis; sicut sunt doctrinalia falsa aut haeretica; haec ab origine extra voluntatem incohant, et ab imbuitione talium ab infantia, et dein a confirmatione in aetate adulta; at quia falsa sunt non possunt aliter quam producere mala vitae; ut qui credit mereri salutem per opera et se confirmat in eo, ipsum meritum, justificatio sui, et confidentia, sunt mala quae inde; et vicissim, qui credit pietate vitae non dari posse nisi meritum ponatur in operibus, malum inde est quod exstinguat apud se omnem pietatem vitae, et se dedat cupiditatibus et voluptatibus; similiter in aliis multis: talia falsa inde mala sunt, de quibus in hoc versu agitur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1680

#1680 "Et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar quod significet genera malorum quae inde, constat ex illis quae num dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione "Emoraeorum de qua in cap. seq. xv ad vers. 16. Quod mala et falsa attinet, contra quae Dominus pugnavit, sciendum quod fuerint infernales spiritus qui in malis et falsis, hoc est, quod fuerint inferna talibus impleta quae continue infestabant genus humanum; infernales non aliud cupiunt quam perdere unumquemque, nec plus voluptatis percipiunt quam dum cruciant: [2] distinguuntur in altera vita omnes spiritus ex eo qui malum cupiunt contra alios, sunt spiritus infernales seu diabolici; qui autem bonum aliis volunt, sunt spiritus boni et angelici; homo potest scire inter quos est, num inter infernales vel inter angelicos; si proximo intendit malum, de illo non nisi malum cogitat, et cum potest etiam actualiter facit, et in eo delectatur, is est inter infernale: et fit etiam infernalis in altera vita; at qui proximo intendit bonum, et de illo non nisi bonum cogitat, et cum potest actualiter facit, is es inter angelicos, et fit etiam angelus in altera vita; hoc characteristicon est, examinet quisque se secundum hoc qualis est: [3] nihil est quod non malum faciat cum non potest nec audet, et nihil est quod bonum faciat sui causa, haec sunt externa quae removentur in altera vita, homo est ibi sicut cogitat et intendit; sunt plures qui ex habitu in mundo bene loqui possunt, sed appercipitur ilico num mens seu intentio consentit; si non, rejicitur inter infernales sui generis et speciei.

Arcana Coelestia 1

Passage 1681

#1681 Vers. 8, 9. Et exivit rex Sodomae, et rex Admae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar, et ordinaverunt cum iis praelium in valle Siddim; cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar; quatuor rege cum quinque. "Exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar" significant, ut prius, mala e falsa communiter regnantia: "et ordinaverunt cum iis praelium significant quod aggressi: "in valle Siddim." significat, hic ut prius, immundum: "cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar" significant vera et bona in Externo Nomine; "Kedorlaomer rex Elam" vera; "Tidal rex Goiim" bona; "ceteri" quae inde: "quatuor reges cum quinque" significat horum unionem, et illorum disunionem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1682

#1682 "Exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar": quod significent mala et falsa communiter regnantia, constat ab illis quae dicta supra ad vers. 2 de iisdem quod sint cupiditates mali et persuasiones falsi; ibi in genere per eosdem reges significata sunt omnia mala et omnia falsa, seu quod idem est, cupiditates mali et persuasiones falsi, quare dictum quod "cum illis bellum factum"; postea agitur de bello cum Rephaim, Zuzimis, Emim, et Horitis; tum cum Amalekita et Emoraeo, demum cum his regibus, qui principio nominati sunt, hic ideo per eosdem reges significantur solum mala et falsa regnantia, quae sunt minoris gradus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1683

#1683 Quod "ordinaverunt cum iis praelium" significet quod aggressi, constat ex significatione "ordinare praelium" quod sit oppugnare, nam quod ii rebellaverint, dicitur supra vers. 3; patet quoque ex eo quod mali spiritus sint qui aggrediuntur; ita eram se res habet: Dominus nusquam cum aliquo inferno incohavit pugnam, sed inferna Ipsum aggressa sunt; ut fit quoque apud unumquemvis hominem qui in tentatione est, seu in pugna cum malis spiritibus; apud eum nusquam angeli aggrediuntur, sed semper et continue mali seu infernales spiritus; angeli solum avertunt et defendunt; hoc venit a Domino, qui nusquam alicui, si vel foret omnium pessimus et infensissimus hostis, malum inferre vult aut eum detrudere in infernum, sed is est qui sibi malum infert, et praecipitat in infernum: hoc quoque sequitur a natura mali et a natura boni; natura mali est ut unumquemvis lacessere velit; natura boni est ut nullum; mali in ipsamet sua vita sunt cum aggrediuntur, continue enim cupiunt perdere; boni in ipsamet sua vita sunt cum neminem aggrediuntur, et cum usum praestare possunt alios a malis defendendo.

Arcana Coelestia 1

Passage 1684

#1684 "In valle Siddim": quod significet immundum, constat ab illis quae supra ad vers. 3 de valle Siddim et mari salis dicta sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1685

#1685 "Cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar": quod significet vera et bona in Externo Homine, constat ex significatione eorundem in vers. 1 hujus capitis. Quod "Kedorlaomer rex Elam" significet vera et "Tidal rex Goiim bona, et "ceteri" quae inde, constat ex eo quod hic alio ordine recenseantur iidem reges ac supra vers. 1, ibi tertio loco, hic primo Kedorlaomer rex Elam; et ibi quarto loco, hic secundo Tidal rex Goiim: est verum quod primum est pugnae, ex vero enim pugnatur, nam ex vero noscitur quid falsum et quid malum, quare pugnae tales nusquam existunt antequam homo imbutus est scientiis et cognitionibus veri et boni; inde per "Kedorlaomerum" qui primo loco hic nominatur, significatur verum quod fuit apud Dominum; quod quoque constat ex significatione "Elami" quod sit fides ex charitate, quod idem est ac verum, ut ostensum prius est cap. x ad vers. 22; inde sequitur quod "Tidal rex Goiim seu gentium, significet bonum; et quod "ceteri reges" vera et bona quae sunt inde.

Arcana Coelestia 1

Passage 1686

#1686 "Quatuor reges cum quinque": quod significet horum unionem, et illorum disunionem, constare potest a significatione "quatuor" et a significatione "quinque"; "quatuor" significant unionem quia paria, sicut quoque duo cum spectant conjugia rerum, ut quoque observatum n. 720; "quinque" autem disunionem quia parum, ut ostensum n. 649; se habent omnia praedicate ad rem de qua agitur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1687

#1687 Vers. 10. Et vallis Siddim putei putei bituminis; et fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi, et residui in montem fugerunt. "Vallis Siddim putei putei bituminis" significat immundum falsitatum et cupiditatum: "et fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi" significat quod mala et falsa illa victa: "et residui i montem fugerunt" significat quod non omnes; "mons" est amor si et mundi.

Arcana Coelestia 1

Passage 1688

#1688 "Vallis Siddim putei putei, seu plena puteis, bituminis quod significet immundum falsitatum et cupiditatum, constat significatione "Siddim" quod sit immundum, de qua supra ad vers. 3 tum a significatione "puteorum" quod sint falsitates, et "bituminis" quod sint cupiditates; "putei" vocantur falsitates ex immunda aqua et "bitumen" cupiditates ex foedo sulphureo nidore in tali aqua.

Arcana Coelestia 1

Passage 1689

#1689 Quod "fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi" significet quod mala et falsa illa victa, constat ex significatione "Sodomae et Amorae" quod sint mala cupiditatum, et falsa persuasionum, de qua supra; hic "rex Sodomae et Amorae" pro omnibus mali et falsis etiam per ceteros reges significatis: tum ex significatione "fugere et cadere" quod sit vinci.

Arcana Coelestia 1

Passage 1690

#1690 Quod "residui in montem fugerunt" significet quod non omnes, constat absque explicatione, ex eo quod residui facti, qui aufugerunt. In sensu interno agitur de tentationibus quos sustinuit Dominus in pueritia, de qua nihil memoratur in Verbo Novi Testamenti, solum de tentatione in deserto seu mox postquam venit ex deserto, et denique de ultima tentatione in Gethsemane, et porro: quod Domini vita a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo fuerit continua tentatio et continua victoria, constat a pluribus in Verbo Veteris Testamenti, et quod non cessaverit cum tentatione in deserto, constat ab his apud Lucam, Postquam absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus 13; tum ex eo quod usque ad mortem crucis tentatus sit, sic ad ultimam horam vitae in mundo; inde patet quod tota Domini vita in mundo a prima pueritia fuerit continua tentatio et continua victoria; ultima fuit cum, super cruce oravit pro inimicis, ita pro omnibus in universo terrarum orbe. In Verbo vitae Domini apud Evangelistas, non memoratur, praeter ultimam, quam tentatio Ipsius in deserto; plura discipulis non detecta sunt; quae detecta, secundum sensum litterae tam levia apparent ut vix aliquid, [2] nam ita dicere et ita respondere non est aliqua tentatio, cum tamen gravior fiat quam usquam aliqua mens humana capere et credere possit; nemo scire potest quid tentatio, nisi qui in illa fuit; tentatio quae memoratur apud Matth. iv 1-11; Marc. i 12, 13; Luc. iv 1-13, continet in summa tentationes, nempe quod ex amore erga universum genus humanum pugnaverit contra amores sui et mundi, quibus repleta fuerunt inferna: [3] omnis tentatio fit contra amorem in quo est homo; in quali gradu est amor in tali fit tentatio; si non contra amorem, nulla est tentatio; amorem alicujus destruere, est ipsam vitam, nam amor est vita; Domini vita fiat amor erga universum genus humanum, et quidem tantus et talis ut non nisi quam purus amor; contra hanc Ipsius vitam admissae sunt tentationes continuae, ut dictum, a prima pueritia ad ultimam horam in mundo. Amor qui fuit ipsissima Domini vita, significatur per quod Esuriverit, et quod diabolus dixerit; Si Filius es Dei, dic lapidi huic, ut fiat panis; et quod responderit Jesus, Scriptum est, quod non per panem solum victurus sit homo, sed per omne verbum Dei, Luc. iv 2-4; Matth. iv 2-4. [4] Quod pugnaverit contra amorem mundi, seu omnia quae sunt amor mundi, significatur per quod Deduxerit Ipsum diabolus in montem altum, et monstraverit Ipsi omnia regna orbis terrarum in momento temporis, et quod dixerit, Tibi dabo potestatem hanc omnem, et gloriam eorum, quia mihi data est, et cui voluero, do eam; Tu ergo si adoraveris coram me, erunt Tibi omnia; sed respondens ipsi Jesus dixit Abi post Me satana, scriptum namque est, Adorabis Dominum Deum tuum, et Illi Soli servies, Luc. iv 5-8; Matth. iv 8-10. [5] Quod contra amorem sui, et omnia quae sunt amoris sui, significatur per haec, Assumpsit Ipsum diabolus in sanctam urbem, et statuit Ipsum super pinnulam templi, et dixit Ipsi, Si Filius es Dei mitte Te Ipsum deorsum; scriptum enim est, Angelis suis praecipiet de te, et super manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum; dixit ei Jesus, Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, Matth. iv 5-7; Luc. iv 9-12. Continua victoria significatur per haec quod post tentationem, Angeli accesserint et ministraverint Ipsi, Matth. iv 11; Marc. i 13. [6] In summa, Dominus a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo, ab omnibus infernis oppugnatus est, quae continue ab Ipso expugnata, subjugata et victa, et hoc unice ex amore erga universum genus humanum, qui amor quia non fuit humanus sed Divinus, quantus amor tanta tentatio, constare potest qualis pugnarum gravitas fuit, et a parte infernorum quanta ferocia: quod haec ita se habuerint, pro certo scio.

Arcana Coelestia 1

Passage 1691

#1691 Quod "mons" sit amor sui et amor mundi, constare potest a significatione "montis," de qua mox. Omne malum et falsum existit ab amore sui et amore mundi; non alia origo illorum est; amor enim sui et mundi sunt opposita amori caelesti et spirituali; et quia opposita, sunt ii qui caelestia et spiritualia regni Dei destruere continue conantur; ex amore sui et mundi existunt omnia odia, ex odiis omnes vindictae et crudelitates, ex illis et his omnes doli, in summa omnia inferna. [2] Quod per "montes" in Verbo significetur amor sui et mundi, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Oculi superbiae hominis humiliabitur, et deprimetur altitudo hominum;... dies Jehovae Zebaoth super omne superbum et altum,... super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, ii 11, 12, 14, 15; manifeste "montes alti" pro amore sui, et "colles elati" pro amore mundi: [3] apud eundem, Omnis vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabuntur, x 14; etiam manifeste pro amore sui et mundi: apud eundem, Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii 15; similiter "montes" pro amore sui, et "colles" pro amore mundi: apud Ezechielem, Diruentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram cadet, xxxviii 20: [4] apud Jeremiam, Ecce Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, li 25; ubi de Babele et Chaldaea, per quas quod amor sui et mundi significetur, prius ostensum: in cantico Mosis, Ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. xxxii 22; "fundamenta montium" pro infernis, ut manifeste dicitur; fundamenta montium vocantur quia amor sui et amor mundi ibi regnant, et inde sunt: apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo; ad excisiones montium descendi; terrae vectes super me in aeternum, at ascendere fecisti e fovea vitas meas, Jehovah Deus mi, ii 6,7; tentationes Domini contra inferna per "Jonam cum erat in ventre piscis magni" prophetice ita describuntur; ut quoque alibi in Verbo, cumprimis apud Davidem; qui in tentationibus est, in infernis est; in infernis esse, nihil facit locus, sed status. [6] Quia "montes" et "turres" significant amorem sui et mundi, inde constare potest quid significatur per id quod Dominus ductus a diabolo super montem altum et super pinnam templi, nempe in omnium extremas tentationum pugnas contra amores sui et mundi, hoc est, contra inferna. Montes etiam in opposito sensu, ut solitum, significant amorem caelestem et spiritualem, ut ostensum prius n. 795, 796.

Arcana Coelestia 1

Passage 1692

#1692 Quid tentationes seu pugnae tentationum efficiunt, vix aliquis scire potest; sunt illa media quibus resolvuntur et discutiuntur mala et falsa, et quibus inducitur pro illis horror, et non modo datur sed etiam corroboratur conscientia, et sic regeneratur homo; quae causa est quod qui regenerantur, mittantur in pugnas, et subeant tentationes; et qui non in vita corporis, illi in altera vita, si tales sint ut regenerari queant; quare Ecclesia Domini vocatur "pugnans": se solus Dominus ex propriis viribus seu ex propria potentia sustinuit pugnas tentationum crudelissimas, nam omnibus infernis circumfusus fuit, et continue illa evicit: [2] solus Dominus etiam est Qui pugnas apud homines qui in pugnis tentationum sunt, et Qui vincit; homo ex propria potentia ne hilum efficere potest contra malos seu infernales spiritus, nam cohaerent cum infernis ita ut si unum superaretur alterum superirrueret, et sic in aeternum; sunt sicut mare quod incumbit singulis partibus aggeris, si perrumperetur agger rima se fossula, nusquam mare desineret quin perrumperet et inundaret usque dum nihil superstes sit; ita se haberet nisi Dominus soli sustineret pugnas tentationum apud hominem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1693

#1693 Vers. 11. Et sumpserunt omnes opes Sodomae et Amora et omnem cibum eorum, et abiverunt. "Sumpserunt omnes opes Sodomae et Amorae" significat quod deprivati potentia malum agendi: "et omnem cibum eorum" significat quod potentia falsum cogitandi: "et abiverunt" significat quod ita relicti.

Arcana Coelestia 1

Passage 1694

#1694 Quod "sumpserunt omnes opes Sodomae et Amora significet quod deprivati potentia malum agendi, constat a significatione "sumere opes alicujus"; per opes Sodomae et Amorae in sensu interno non aliud intelligitur quam malum et falsum, malum hic significatur per "opes," et falsum per "cibum": opes et divitiae spirituales respective ad bonos, non sunt aliud quam bona et vera quibus donantur et ditantur a Domino; ita opes et divitiae respective ad malos, non sunt aliud quam mala et falsa quae sibi ipsis acquisiverunt; talia etiam per opes in Verbo significantur: ex his constat quod "sumere opes Sodomae Amorae" sit privare eos potentia malum agendi.

Arcana Coelestia 1

Passage 1695

#1695 Quod "omnem cibum eorum" significet quod potent falsum cogitandi, constat a significatione "cibi"; quid cibus caelesti spiritualis et naturalis, quo fruuntur in altera vita, ostensum est prius n. 56-58, 680, 681; haec quoque correspondent cibo corporis, id quoque repraesentantur in Verbo per cibum et appellantur cibus; cibus autem spirituum malorum et infernalium est quod contrarium est sapientiae, intelligentiae, et verae scientiae, quod est omne falsum; hoc cibo etiam sustentantur, quod mirum, spiritus mali; quod sustententur, causa est quia vita eorum est; nisi detur iis copia vituperandi verum, immo blasphemandi, non possunt vivere; at usque non datur iis licentia cogitandi et loquendi falsum nisi quod ex malo eorum, non autem quod contra eorum malum proprium, nam hoc est dolus; quantum enim ex malo suo loquuntur falsum, tantum ex vita sua, et quoque tunc ignoscitur iis, quia tales sunt ut aliter vivere nequeant. [2] Quod deprivati sint potentia malum agendi et falsum cogitandi, ita se res habet: in pugnis tentationum permittitur malis spiritibus depromere omne malum et falsum quod est apud hominem, et ex malo et falso hominis pugnare; cum autem victi sunt, tunc non amplius licet eis id facere, nam percipiunt ilico apud hominem quod bonum et verum confirmatum est; talis perceptio datur spirituum prae homine; ex ipsa sphaera hominis confirmati in vero et bono, noscunt ilico quomodo, se habet, quid responsum habituri, et plura; hoc constat manifeste apud hominem regeneratum spiritualem, apud quem aeque sunt spiritus mali ac apud non regeneratum, sed subjugati sunt et serviunt: haec significantur per quod potentia malum agendi et falsum cogitandi deprivati sint.

Arcana Coelestia 1

Passage 1696

#1696 Quod "abiverunt" significet quod relicti, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 1

Passage 1697

#1697 Vers. 12. Et sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt; et is habitans in Sodoma. "Sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt" significat quod bona et vera apparentia, quae in se non bona et vera sunt, occupaverint Externum Hominem, et omnia quae ibi essent: "et is habitans in Sodoma" significat statum illius.

Arcana Coelestia 1

Passage 1698

#1698 Quod "sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt" significet quod bona et vera apparentia, quae in se non bona et vera sunt, occupaverint Externum Hominem, et omnia quae ibi essent, constat a significatione Loti, qui quod significet apud Dominum, Sensualem seu Externum Hominem, prius aliquoties dictum et ostensum est, et quidem hic Externum Hominem quoad bona et vera apparentia, quae hic sunt "acquisitio Loti"; quod bona et vera illa apparuerint ut bona et vera in prima pueritia, et non in se ita fuerint, prius explicatum est; sed quod per gradus purificata sint, et quidem per pugnas tentationum, ex illis quae de tentationibus dicta sunt, constare potest.

Arcana Coelestia 1

Passage 1699

#1699 "Et is habitans in Sodoma": quod significet statum illius, constat a significatione "Sodomae."

Arcana Coelestia 1

Passage 1700

#1700 Vers. 13. Et venit evasor, et indicavit Abramo Hebraeo, et is habitans in quercetis Mamre Emoraei, fratris Eshkoli, et fratris Aneri; et hi viri foederis Abrami. "Venit evasor et indicavit Abram Hebraeo" significat quod perciperet Dominus ex Interiore Ipsius Homine; "Abram Hebraeus" est Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus: "et is habitans in quercetis Mamre Emoraei" significat statum perceptionis ex Rationali Homine: (x)"fratris Eshkoli et fratris Aneri, et hi viri foederis Abrami" significat statum Rationalis Homini quoad Externum, ejus bona et vera qualia essent.

Arcana Coelestia 1

Passage 1701

#1701 Quod "venit evasor et indicavit Abramo Hebraeo" significet quod perciperet Dominus ex Interiore Ipsius Homine, constat a significatione "Abrami Hebraei" quod sit Interior Homo conjunctus Interno, de qua mox infra; et quia in interno sensu praedicantur haec de Domino, et historica sunt repraesentativa, patet quod "veni evasor et indicavit" non aliud significet quam quod Dominus perceperit: quod in Externo Homine peragitur, Interior Homo percipit sicut foret quasi quis indicaret; Dominus Qui perceptionem omnium quae fiebant, habuit, manifeste novit qualia et unde illa quae apud Ipsum existebant; ut si quid mali occuparet Externi Hominis affectiones aut si quid falsi ejus cognitiones; non potuit non nosse quale esset et unde, sed etiam quinam spiritus mali excitarent illa, et quomodo excitarent, praeter plura; nam talia et innumerabilia alia non latent angelos, et vix homines qui perceptionem caelestem habent, minus Dominum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1702

#1702 Quod "Abram Hebraeus" sit Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus, constare potest a significatione "Abrami Hebraei," seu a cognominatione Abrami quod hic dicatur "Hebraeus"; in praecedentibus et in sequentibus ubi de Abramo, non appellatur Hebraeus, hic solum, quare distinctum quid apud Dominum repraesentatur et significatur per Abramum Hebraeum; quid repraesentatur et significatur, constare potest a sensu interno, nempe quod sit Interior Homo adjunctus Interno seu Divino, ut quoque constare potest a serie rerum in sensu interno; "Hebraei" in Verbo nominantur cum significatur aliquid servitii qualecumque sit, ut a sequentibus constare potest; Interior Homo talis est quod inserviat Interno seu Divino, quare hic Interior Homo appellatur "Abram Hebraeus." [2] Quid interior homo, vix aliquis novit, quare paucis dicendum; interior homo est medius inter internum et externum; per interiorem hominem communicat internus cum externo; absque illo medio, nusquam dari potest aliqua communicatio; caeleste est distinctum a naturali, et adhuc magis a corporeo; nisi sit medium per quod communicatio, nusquam caeleste potest operari in naturale, minus in corporeum; interior homo est qui dicitur rationalis homo, qui homo quia est medius, communicat cum interno ubi est ipsum bonum et verum, et quoque communicat cum exteriore ubi est malum et falsum; per communicationem cum interno potest homo cogitare de caelestibus et spiritualibus seu spectare sursum, quod bestiae nequeunt; per communicationem cum exteriore potest homo cogitare de mundanis et corporeis seu spectare deorsum, vix aliter ac bestiae quae similiter ideam terrestrium habent; verbo, interior seu medius homo est ipse rationalis homo, qui spiritualis aut caelestis est cum spectat sursum, at animalis cum spectat deorsum: notum est quod homo scire possit quod aliter loquatur quam cogitat, 3 et aliter faciat quam vult, et quod simulatio ac dolus detur, tum quod ratio seu rationale sit, quodque hoc interius quia dissentire possit; ut et quod apud regenerandum aliquid interius sit quod pugnat cum exteriore; hoc interius quod aliter cogitat et aliter vult et quod pugnat, est interior homo; in interiore hoc homine est conscientia apud spiritualem hominem, et est perceptio apud caelestem: Interior hic Homo conjunctus Interno Divino apud Dominum, est qui hic appellatur "Abram Hebraeus."

Arcana Coelestia 1

Passage 1703

#1703 Quod "Hebraeus" in Verbo praedicetur de illis quae sunt alicujus servitii, constat a sequentibus locis; apud Mosen, Quando vendetur tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et serviet tibi sex annos, et in anno septimo dimittes eum liberum a tecum, Deut. xv 12; ubi "Hebraeus et Hebraea" dicitur quia de servitio agitur: apud Jeremiam, A fine septem annorum dimittetis quisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus fuerit tibi, et serviverit tibi sex annos, xxxiv 9, 14; ubi similiter "Hebraeus" dicitur quia de servitio; alioquin filii Jacobi apud Prophetas non Hebraei vocantur: apud Samuelem, Philistaei dicebant, Confortamini et estote in viros, ne serviatis Hebraeis, sicut serviverunt vobis, 1 Sam. iv 9; similiter: apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Intra ad Pharaonem, et loquaris ad eum, Sic dixit Jehovah Deus Jehovah Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, ut serviant Mihi, Exod. ix 1, 13; x 3; ubi quoque ex servitio vocati sunt Hebraei: Potipharis uxor de Josepho, Clamavit ad viros domus suae, et dixit eis, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum, ad illudendum nobis, Gen. xxxix 14; "Hebraeus" dicitur quia ibi erat servus: princeps pincernarum a Pharaonem, Nobiscum erat puer Hebraeus, servus principis satellitum, et interpretatus est nobis somnia, Gen. xli 12: et praeterea Aegyptii vocabant filios Israelis Hebraeos, quia erant servi seu in servitute, ut notum, Exod. i 15, 16, 19, et alibi.

Arcana Coelestia 1

Passage 1704

#1704 "Et is habitans in quercetis Mamre Emoraei": quo significet statum perceptionis ex rationali homine, constat ex significatione "querceti, et quercetorum Mamre Emoraei," de qua prius n. 1442, 1443, 1616.

Arcana Coelestia 1

Passage 1705

#1705 "Fratris Eshkoli et fratris Aneri, et hi viri foederis Abrami quod significent statum Rationalis Hominis quoad Externum, ejus bona et vera qualia essent, constare potest a significatione illorum de quibus infra ad vers. 24 ubi quoque nominantur: ut paucis dicatur, per "Mamre, Eshkol et Anerum" repraesentantur et significantur angeli qui apud Dominum, cum in prima pueritia pugnavit, qui adaequati fuerunt bonis et veris tunc apud Dominum; ex bonis et veris nominantur; nusquam aliquis angelus in caelo aliquod nomen habet, sed sunt bona et vera, ex quibus praedicantur nomina, sicut Michael et alii angeli in Verbo, nusquam tales sunt, sed ita nominantur ex officio qualicumque sunt: hic "Mamre, Eshkol et Aner" similiter sed repraesentative.

Arcana Coelestia 1

Passage 1706

#1706 Vers. 14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, et expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos, et persecutus est usque Dan. "Audivit Abram, quod captivus factus frater ejus" significat quod perceperit Interior Homo in quali stat esset Externus: "et expedivit initiatos suos, natos domus suae" significat illa bona apud Externum Hominem quae nunc liberata a jugo servitutis" "octodecim et trecentos" significat qualitatem illorum: "et persecutus usque Dan" significat purificationis initium.

Arcana Coelestia 1

Passage 1707

#1707 Quod "audivit Abram quod captivus factus frater ejus significet quod perceperit Interior Homo in quali statu esset Externus, constat a significatione "Abrami" in versu mox praecedente quod sit Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus; et ex significatione "Loti" quod sit Externus Homo, ut prius ostensum est; tum ex significatione "audire quod captivus frater ejus" quod sit percipere in quali statu esset, nempe ut in vers. 12 dictum, quod bona et vera apparentia occupaverint illum: haec ita se habent; [2] Interior Homo per "Abramum Hebraeum" intellectus cum perciperet quod bona et vera ex quibus pugnatum, non essent bona et vera nisi apparenter, et quod illa occupaverint totum Externum Hominem per "Lotum filium fratris" significatum, tunc Interior Homo, seu Internus Divinus per Interiorem Hominem, purificavit illa; hoc quomodo fit, nusquam aliquis scire potest nisi cui revelatum est, influxus enim interni hominis per interiorem seu medium in externum est arcanum; cumprimis hoc tempore cum pauci si ulli norunt quid interior homo, minus quid internus; quid internus et interior homo, vide mox supra ad vers. 13; sed hic qualis influxus sit, paucis dicetur; [3] internus homo apud unumquemvis hominem est solius Domini, nam ibi recondit Dominus bona et vera quibus donat hominem ab infantia; inde per illa influit in interiorem seu rationalem, et per hunc in exteriorem, sic datur homini cogitare, et esse homo: sed influxus ab interno homine in interiorem seu medium et sic in exteriorem est duplex, vel per caelestia vel per spiritualia, seu quod idem est, vel per bona vel per vera; per caelestia seu bona influit solum apud homines regeneratos, qui vel perceptione, vel conscientia donati sunt, ita per perceptionem vel per conscientiam, quare influxus per caelestia non datur nisi apud eos qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; per spiritualia autem aut vera, influit Dominus apud unumquemvis hominem, qui influxus nisi foret, non potuisset homo cogitare, ita nec loqui; quando homo talis est ut pervertat bona et vera, et cum nihil curat caelestia et spiritualia, tunc nullus est influxus caelestium seu bonorum, sed est via pro caelestibus et bonis clausa, et usque est influxus spiritualium seu verorum, quae via continue aperta tenetur; exinde constare potest qualis est interior seu medius, hoc est, rationalis homo. [4] Hic per "Abramum" significatur internus homo in interiore seu medio; cum caelestia seu bona ab interno homine influunt in interiorem, tunc internus appropriat sibi interiorem seu medium et suum facit, sed usque est interior seu medius homo distinctus ab interno; similiter fit cum internus homo per interiorem seu medium influit in exteriorem, tunc quoque appropriat sibi eum et suum facit, sed usque est exterior homo distinctus ab interiore. Ita nunc cum percepit Internus in Interiore seu Medio quod talis status esset Externi Hominis, quod nempe hic "captivus factus," hoc est, quod bona et vera non genuina sed apparentia occupaverint eum, a quibus contra tot hostes pugnavit tunc influxit, et omnia in ordinem redegit, et liberavit illa ab illis quae infestarunt, et sic purificavit, ut nempe non bona et vera apparentia essent, sed bona et vera genuina, et sic conjuncta Interno seu Divino, et hoc, ut dictum, per Interiorem seu Medium: [5] in illo Dominus non similis fuit alicui homini, quia Interior Ipsius Homo quoad caelestia seu bona Divinus fuit, et ab ipsa nativitate adjunctus Interno; Internus cum hoc Interiore fuit Ipse Jehovah Pater Ipsius; at in illo similis fuit aliis hominibus, quod Interior Ipsius Homo quoad spiritualia seu vera adjunctus fuerit Externo, et sic Humanus; sed hic quoque per pugnas tentationum et victorias continuas ex propria potentia factus quoque Divinus, hoc est, Jehovah. Externus Homo est qua appellatur "Lotus," sed is in priore statu dicitur "illius fratris," in hoc autem "frater Abrami"; tunc enim dictus est filius fratris cum vera et bona apparentia illum occuparent, at frater cum genuina bona et genuina vera.

Arcana Coelestia 1

Passage 1708

#1708 "Et expedivit initiatos suos, natos domus suae": quod significet illa bona quae apud Externum hominem quae nunc liberata a jugo servitutis, constat a significatione "initiatorum," tum "natorum domus Abrami"; "initiati seu novitii Abrami" in sensu interno sunt illa bona apud Externum Hominem quae conjungi possunt Interiori Homini; "nati domus" in sensu interno sunt eadem bona ut et vera quod propria sint; sed haec plura arcana continent quam ut possint edici, illa imprimis quomodo bona apparentia post pugnas tentationum fiunt bona genuina, et quod tunc possint conjungi Interiori seu Medio Homini, et per hunc Interno, et similiter fieri Divina; Dominus enim per gradus adjunxit Humanam Essentiam Divinae, et hoc per pugnas tentationum et victorias, ut dictum; haec bona quae genuina facta, sunt quae appellantur "initiati seu novitii Abrami," nam initiata et novitia fuerunt; et quia propria potentia comparata sunt, appellantur "nati domus."

Arcana Coelestia 1

Passage 1709

#1709 "Octodecim et trecentos viros": quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus "octodecim" hoc involvit, tum quoque numerus "trecentorum," sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; "tria" significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et "sex" pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent "initiati et nati domus," praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1710

#1710 "Et persecutus usque 1ad Dan: quod significet purificationis statum, constat a serie rerum in sensu interno; "persequi hostes" hic est expellere mala et falsa quae erant apud bona et vera et faciebant ut apparerent sicut bona et vera, et sic liberare illa et purificare; "usque ad Dan" significat ad ultimum terminum Canaanis, sic ad extremos fines quo fugerant; quod "Dan" significet ultimos terminos seu extremos fines Canaanis, constat passim a Verbo, ut apud Samuelem, Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dan et usque Beershebam, 2 Sam. iii 10: apud eundem, Congregando congregabitur universus Israel a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xvii 11: apud eundem, Dixit David ad Joabum,...Pervagare omnes tribus Israelis a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xxiv 2, 15: in Libro Regum, Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite sua, et sub ficu sua a Dan et usque Beershebam, 1 Reg. v 5; ex quibus patet quod Dan fuerit ultimus terminus Canaanis, quousque persecutus hostes qui infestabant bona et vera Externi Hominis; sed quia Dan erat terminus Canaanis sic intra Canaanem, et ne ibi essent, ulterius profugavit, nempe "ad Hobam a sinistra Damasco" ut constat ab illis in versu mox sequente, ac ita purificavit; per "terram Canaanem" in sensu sancto, ut dictum prius, significatur regnum Domini, ita caeleste amoris seu bonum, principaliter bonum apud Dominum. @1 Though usque Dan is quite correct and has been used hitherto, I here inserts ad. Heb. is simply "ad."$

Arcana Coelestia 1

Passage 1711

#1711 Vers. 15. Et distribuit se super eos noctu, ille et servi illius, et percussit eos, et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco. "Distribuit se super eos noctu" significat umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia: "ille et servi illius" significat Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt: "et percussit eos" significat vindicationem: "et persecutus est eos usque ad Hobam quae a sinistra Damasco" significat extensionem quousque.

Arcana Coelestia 1

Passage 1712

#1712 "Distribuit se super eos noctu": quod significet umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia, constat a significatione "noctis" quod sit status umbrae: status umbrae dicitur cum ignoratur num sit bonum et verum apparens vel bonum et verum genuinum; quisque dum in bono et vero apparente est, putat esse bonum et verum genuinum; est illud malum et falsum quod est in bono et vero apparent quod inumbrat, et facit ut appareat genuinum; qui in ignorantia sunt non aliter scire possunt quam quod bonum quod faciunt sit illorum et verum quod cogitant sit illorum; similiter qui sibi tribuunt bona quae faciunt, et in illis ponunt meritum, nescientes tunc quod non bona sint tametsi ita apparent, et quod proprium et meritum sui quod ponunt in illis, sint mala et falsa quae obscurant et obtenebrant; ita in multis aliis; [2] quale malum et falsum, et quantum mali et falsi in illis reconditum latet, nusquam ita videri potest in vita corporis sicut in altera vita; tunc prorsus sicut in clara luce sistuntur videnda; sed aliter est si hoc fit ex ignorantia non confirmata, tunc mala illa et falsa facile discutiuntur; at si se confirmant in eo quod propriis viribus possint facere bonum et resistere malo, et quod mereantur sic salutem tunc manet hoc adjunctum et facit ut bonum sit malum, et verum sit falsum; sed usque talis est ordo ut homo tanquam ex se bonum faciat, et ideo non remittere debeat manum, cogitando, Si nihil boni a me facere possum, quod exspectare debeam immediatum influxum, et sic in statu passivo manere, hoc quoque contra ordinem est; sed facere oportet bonum tanquam ex se, at cum reflectit super bonum quod facit vel fecerat, tunc cogitet, agnoscat et credat quod Dominus apud se hoc operatus est; [3] si se remittit ita cogitando, ut dictum, tunc non est subjectum in quod Dominus operari potest; non potest influere in aliquem qui se deprivat omni tali in quod vires infundendae sunt est sicut quis nihil discere vellet nisi ei revelatio; aut sicut quis nihil docere, nisi voces ei inderentur; aut sicut quis nihil conari, nisi ageretur sicut absque voluntate; quod si fieret, indignaretur adhuc plus quod sicut inanimatum quid esset, cum tamen quod a Domino animatur apud hominem, est id quod apparet tanquam foret ab illo: sicut quod homo non vivit a se, quod est veritas aeterna; nisi appareret sicut viveret ex se, nusquam vivere posset.

Arcana Coelestia 1

Passage 1713

#1713 "Ille et servi illius": quod significet Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt, constat a significatione "illius," hoc est, Abrami quod sit Interior Homo, de qua supra, et a significatione "servorum" quod sint quae oboediunt. Omnia quae in externo homine, antequam hic liberatus est et vindicatus, dicuntur "servi," nam non aliter ac oboediunt interiori; ut pro exemplo, apud exteriorem hominem sunt affectiones et sunt scientifica; illae sunt ex bonis hominis interioris, haec sunt ex veris ejusdem; cum aguntur ut concurrant cum interiore homine, dicuntur "servire et oboedire"; quare hic per "servos" non alia significantur quam quae oboediverunt in externo homine.

Arcana Coelestia 1

Passage 1714

#1714 Quod "percussit eos" significet vindicationem, constare potest ex serie, et absque explicatione.

Arcana Coelestia 1

Passage 1715

#1715 "Et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco": quod significet extensionem quousque, constare potest a significatione "Hobae quae a sinistra Damasco"; ubi Hobah, non scitur, quia amplius non memoratur in Verbo, sed Damascus erat urbs principalis Syriae, ut constat 2 Sam. viii 5, 6; Esai. vii 8; per quam paene idem significatur ac per Syriam, de qua prius cap. x ad vers. 22. Terminus ultimus terrae Canaanis, sed ultra Danem, describitur per Damascum, ut apud Amos, Suscepistis Siccuth regem vestrum, et Kiiun imagines vestras, stellam deorum vestrorum, quos fecistis vobis, et migrare faciam vos ultra Damascum, v 26, 27; terminus terrae sanctae seu regni Domini versus septentrionem dicitur quoque terminus Damasci, Ezech. xlvii 16-18; xlviii 1. Hic cum dicitur quod "percussi et profugati usque ad Hobam quae a sinistra Damasco," significatur extensio quousque bona et vera apparentia purificata sunt; at nisi sciatur qualia illa bona et vera apparentia fuerunt, et a quibus purificata ut facta genuina, non explicari potest quid proprie hic intelligitur per "Hobam a sinistra Damasco," solum in genere quod purificata sint.

Arcana Coelestia 1

Passage 1716

#1716 Vers. 16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum. "Reduxit omnem acquisitionem" significat quod Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem "et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus reduxit" significat Externum Hominem et omnia quae illius: "mulieres et populum" significat tam bona quam vera.

Arcana Coelestia 1

Passage 1717

#1717 Quod "reduxit omnem acquisitionem" significet quo Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem, constare potest a significatione "reducere omnem acquisitionem"; "acquisitio" hic sunt quae Kedorlaomer et reges cum illo sumpserunt ab hostibus, de quibus in praecedentibus; per "Kedorlaomerum et reges cum illo" significata sunt bona et vera Exterioris Hominis; illorum acquisitio ex hostibus nihil aliud fuit quam quod privati sint potentia malum agendi et falsum cogitandi, quod significatam est per "opes Sodomae et Amorae" et per "omnem cibum quem sumpserunt," de quibus supra ad vers. 11. [2] Quomodo hoc se habet, est tale quod non paucis exponi potest; ut tamen notio ejus habeatur, haec sint: qui in pugnis tentationum est et qui vincit, ille sibi magis et magis acquirit potestatem super malos spiritus seu super turbam diabolicam, usque tandem ut nihil ausint tentare; sed quoties victoria obtinetur, toties reducit Dominus in ordinem bona et vera ex quibus pugnatum, et sic toties purificantur illa, et quantum purificantur, tantum caelestia amoris insinuantur exteriori homini, et fit correspondentia; haec sunt quae significantur per "reducere omnem acquisitionem." [3] Qui autumat quod externus homo possit reduci in correspondentiam absque pugnis tentationum, fallitur, tentationes enim sunt media dissipandi mala et falsa, tum inducendi bona et vera, et reducendi illa quae externi hominis sunt in oboedientiam ut inserviat interiori seu rationali, et per hunc interno, hoc est, Domino per internum hominem operanti: quod per tentationes illa efficiantur, nemo scire potest nisi qui per tentationes regeneratus est; at quomodo id fit, vix potest quoad communissima describi, nam fit praeter quod homo sciat unde et quomodo, est enim Divina Domini operatio.

Arcana Coelestia 1

Passage 1718

#1718 "Et etiam Lotum fratrem suum et acquisitionem ejus reduxit": quod significet externum hominem et omnia quae illius, constat a significatione "Loti" quod sit externus homo, de qua aliquoties: quid externus homo, vix hodie noscitur, putatur enim quod illa qua corporis sunt, solum constituant externum hominem, sicut ejus sensualia, nempe tactus, gustus, olfactus, auditus et visus, tum appetitus et voluptates, sed haec constituunt extimum qui mere corporeus est: externum hominem proprie constituunt scientifica quae sunt memoriae et affectiones quae sunt amoris, quo imbutus est homo, tum sensualia quae sunt propria spiritus, cum voluptatibus quae etiam apud spiritus sunt; quod haec proprie constituant externum vel exteriorem hominem, constare potest ab hominibus in altera vita seu a spiritibus; hi similiter illum habent, et similiter interiorem, et consequenter internum; corpus est modo quasi tegumentum seu quasi crusta quae dissolvitur, ut vere homo vivat, utque omnia ejus excellentiora fiant.

Arcana Coelestia 1

Passage 1719

#1719 "Mulieres et populum": quod significet tam bona quam vera, constare potest a significatione "uxorum et filiarum" quod sint bona, de qua prius n. 489-491, 568, 915; hic pro uxoribus et filiabus "mulieres"; et ex significatione "populi" quod sit verum, de qua etiam prius n. 1259, 1260.

Arcana Coelestia 1

Passage 1720

#1720 Vers. 17. Et exivit rex Sodomae obviam illi, postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo, ad vallem Shaveh, haec vallis regis. "Exivit rex Sodomae obviam illi" significat malum et falsum quod se submiserit: "postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum et reges qui cum illo" significat liberationem et vindicationem bonorum et verorum apparentium: "ad vallem Shaveh, haec vallis regis" significat statum Externi Hominis quoad bona et vera tunc.

Arcana Coelestia 1

Passage 1721

#1721 "Exivit rex Sodomae obviam illi": quod significet malum et falsum quod se submiserit, constat a significatione "regis Sodomae" quod sit malum et falsum contra quod pugnatum; et ex significatione "exire obviam" quod sit se submittere: quia in serie est quod malum et falsum se submiserit, hic de rege Sodomae dicitur, sed in vers. 21 seq. de 1illo agitur. @1 illo here Rex Sodomae.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1722

#1722 "Postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo": quod significet liberationem et vindicationem bonorum et verorum apparentium, constat ab illis quae praecedunt, et quae supra de Kedorlaomero et regibus qui cum illo, dicta sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1723

#1723 "Ad vallem Shaveh, haec vallis regis": quod significet statum Externi Hominis quoad bona et vera tunc, constare potest a significatione "vallis Shaveh," tum "vallis regis"; "vallis Shaveh" significat Externi Hominis bona, "vallis regis" ejusdem vera. Externus homo dicitur "vallis" ex eo quod infra sit; quod exterius, id quoque est inferius, sicut quod interius, id quoque est superius: quod "rex" significet verum, dictum est prius n. 1672.

Arcana Coelestia 1

Passage 1724

#1724 Vers. 18. Et Malkizedech, rex Shalem, eduxit panem et vinum, et ille sacerdos Deo Altissimo. "Malkizedech" significat caelestia interioris hominis apud Dominum: "rex Shalem" significat statum pacis quoad interiora seu rationalia: "eduxit panem" significat caelestia et recreationem inde: "et vinum" significat spiritualia et recreationem inde: "et ille sacerdos" significat sanctum amoris: "Deo Altissimo" significat Internum Hominem, Qui Jehovah.

Arcana Coelestia 1

Passage 1725

#1725 "Malkizedech": quod significet caelestia Interioris Hominis apud Dominum, constare potest a significatione "Malkizedechi," de qua mox; tum ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur. Quid internus homo, et quid interior homo, et quid externus sit, supra satis ostensum est; tum quod internus homo influat per interiorem in externum; ut et quod internus homo influat in interiorem vel per caelestia vel per spiritualia; per caelestia apud omnem hominem regeneratum, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum et in amore erga proximum vivunt; at per spiritualia apud omnem hominem qualiscumque sit, inde lux ejus e caelo, hoc est, quod possit cogitare et loqui, et esse homo; de his videantur quae prius n. 1707. [2] Caelestia interioris hominis sunt omnia quae amoris caelestis sunt, ut saepius prius dictum; haec caelestia apud Interiorem Hominem Domini, seu Interior Homo Domini quoad haec caelestia, appellatur "Malkizedech": Internus Homo in Domino fuit Ipse Jehovah; Interior Homo quando post tentationum pugnas purificatus est, etiam factus est Divinus et Jehovah, similiter etiam Externus; nunc autem cum in statu pugnarum tentationis fuit, et nondum ita per pugnas tentationum purificatus, quoad caelestia appellatur "Malkizedech," hoc est, "rex sanctitatis et justitiae": [3]quod ita se res habeat, constare quoque potest apud Davidem ubi similiter de pugnis tentationum Domini agitur, et tandem Interior Ipsius Homo quoad caelestia dicitur Malkizedech; ita apud Davidem, Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum; populus tuus promptitudinum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros 1nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta 2verbum meum Malkizedech. Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Suae reges, Ps. cx 1-5; agitur hic de pugnis tentationum Domini cum infernis, sicut in hoc capite, ut a singulis verbis constare potest; quod de Domino hic agatur, Ipse docet, Matth. xxii 41-43 [A.V. 43-45]; Marc. xii 36; Luc. xx 42-44; "ponere inimicos scabellum pedum," "dominari in medio hostium," "dies fortitudinis," "percutere in die irae Suae reges" significant pugnas tentationum et victorias. @1 But elsewhere juventutis, as T.C.R. 764. Heb. is (yalduth) from (yalad) give birth to. It is generally translated as juventus, but nativitas seems better, and S. has the latter in 2405, 3579, 9809.$ @2 But elsewhere juxta modum, as in 6148. Heb is (dibrathi) my word, or my matter.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1726

#1726 "Rex Shalem": quod significet statum pacis quoad interiora seu rationalia, constat a significatione "Shalem"; Shalem in lingua originali significat "pacem," ut et "perfectionem," ita statum pacis et statum perfectionis: status pacis est status regni Domini; in illo statu sunt caelestia et spiritualia Domini, sicut in sua aurora et suo vere, nam se habet pax sicut matutino tempore aurora, et verno tempore ver; aurora et ver faciunt ut omnia quae tunc sensus contingunt, sint gaudii et laetitiae plena, trahunt singula affectionem a communi aurorae et veris; ita se habet cum statu pacis in regno Domini; in statu pacis omnia caelestia et spiritualia in suo quasi aurorae aut verno flore et risu sunt, hoc est, in ipsa sua felicitate; status pacis afficit ita singula, nam Dominus est Ipsa Pax; quod etiam per Shalem apud Davidem intelligitur, Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, Ps. lxxvi 2, 3 [A.V. 1, 2]. Cum homo in pugnis tentationum est, a Domino donatur per vices statu pacis, et sic recreatur; status pacis hic significatur per "Shalem," et mox quoque per "panem et vinum," per quae significantur caelestia et spiritualia, ita status caelestium et spiritualium in pace, qui status est ipsa recreatio.

Arcana Coelestia 1

Passage 1727

#1727 "Eduxit panem": quod significet caelestia, et recreationem inde, "et vinum" quod significet spiritualia et recreationem inde, constat ex significatione "panis" quod sit caeleste, de qua n. 276, 68), et a significatione "vini," tum vitis et vineae, quod sit spirituale, de qua n. 1069, 1071; et quia "panis" significat caelestia, et "vinum" spiritualia, etiam symbola in Sacra Cena facta sunt: hic "quod Malkizedech produxerit panem et vinum" simile significat, quia "panis" in Antiqua Ecclesia fuit repraesentativum omnium caelestium, et "vinum" repraesentativum omnium spiritualium, ita hic Ipsius Domini a Quo omne caeleste et omne spirituale.

Arcana Coelestia 1

Passage 1728

#1728 "Et ille sacerdos": quod significet sanctum amoris, constat a significatione "sacerdotis" in Verbo: sunt duo quae praedicantur de Domino, nempe quod sit Rex et quod sit Sacerdos; "rex seu regium" significat sanctum verum, "sacerdos seu sacerdotium" significat sanctum bonum; illud est Divinum spirituale, hoc Divinum caeleste. Dominus ut Rex gubernat omnia et singula in universo ex Divino Vero, ac ut Sacerdos ex Divino Bono: Divinum Verum est ipse ordo universi Regni Ipsius, cujus omnes leges sunt vera seu veritates aeternae; Divinum Bonum est ipsum essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; utrumque praedicatur de Domino; si modo Divinum Verum, nullus mortalium salvari posset, nam veritates condemnant unumquemvis ad infernum; at Divinum Bonum quod est misericordiae, elevat ab inferno ad caelum. Haec sunt quae repraesentarunt reges et sacerdotes in Ecclesia Judaica; et quae quoque repraesentavit "Malkizedech, ut rex Shalem, et sacerdos Deo Altissimo."

Arcana Coelestia 1

Passage 1729

#1729 "Deo Altissimo": quod significet Internum Hominem Qui Jehovah, constat ab illis quae supra aliquoties de Interno Homine Domini dicta sunt quod sit Ipse Jehovah; ita quod Dominus sit idem cum Jehovah Patre, sicut Ipse dicit apud Johannem, Ego sum via, et veritas, et vita;...dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;...dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 6, 8-11. [2] Humana Domini Essentia est quae appellatur Filius Hominis, quae quoque post pugnas tentationum unita fuit Essentiae Divinae, ita ut Ipsa quoque facta sit Jehovah; quare in caelo non alium Jehovam Patrem norunt quam Dominum, vide prius n. 15. Apud Dominum est omne Jehovah, non solum Internus Ipsius Homo et Interior, se etiam Externus, ipsumque corpus, quare solus est Qui resurrexit in caelum etiam corpore, ut satis constat apud Evangelistas ubi de resurrectione Ipsius agitur; tum ab Ipsius Domini verbis, Quare cogitationes ascendunt in cordibus vestris? videte manus Meas et pedes Meos, quia Ipse Ego sum; palpate Me, et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere; hocque cum dixisset, ostendit illis manus et pedes, Luc. xxiv 38-40.

Arcana Coelestia 1

Passage 1730

#1730 Vers. 19. Et benedixit illi, et dixit, Benedictus Abram Deo Altissimo, Possessori caelorum et terrae. "Benedixit illi" significat fruitionem caelestium et spiritualium: "et dixit, Benedictus Abram Deo Altissimo" significat Interiorem Hominem Domini quod fruitio bonorum ab Ipsius Interno: "Possessori caelorum et terrae" significat Interni Hominis seu Jehovae conjunctionem cum Interiore et Exteriore.

Arcana Coelestia 1

Passage 1731

#1731 "Benedixit illi": quod significet fruitionem caelestium et spiritualium, constare potest a significatione "benedicere" quod sit frui omnibus bonis, de qua n. 981, 1096: fruuntur omnibus bonis qui bonis caelestibus et spiritualibus, nam inde omnia bona cujuscumque nominis. Haec quae in hoc versu continentur, annuntiant et praedicant conjunctionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, ipsa benedictio illud involvit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1732

#1732 "Benedictus Abram Deo Altissimo": quod significet Interiorem Hominem Domini quod fruitio bonorum ab Ipsius Interno, constat similiter a significatione "benedictionis" quod sit fruitio bonorum, ut dictum; tum a significatione "Abrami" hic quod sit Interior seu Rationalis Homo, de qua supra ad vers. 13; tum a significatione "Dei Altissimi" quod sit Internum Domini, de qua re etiam prius: per "Abramum" significatur, ut dictum, Interior seu Rationalis Homo, qui Interno seu Jehovae uniendus, et hoc per pugnas tentationum et victorias: ita enim se habet cum Interiore Homine; Interior Homo, ut dictum, est medius inter Internum et Externum, et facit ut Internus influere possit in Externum, absque illo nulla communicatio; communicatio fit caelestium et spiritualium; cum communicatio caelestium, Interior Homo appellatus est "Malkizedech," cum autem communicatio spiritualium appellatur "Abram Hebraeus."

Arcana Coelestia 1

Passage 1733

#1733 "Possessori caelorum et terrae": quod significet Interni Hominis seu Jehovae conjunctionem cum Interiore et Exteriore, constat ex significatione "caeli et terrae"; "caelum" appellatur illud quod interius est in homine, et "terra" illud quod exterius; quod caelum significet illud quod interius est in homine, causa est quia homo quoad interiora est imago caeli, et sic exiguum quoddam caelum; Interior Domini Homo principaliter est caelum, quia Dominus est omne in omnibus caeli, ita ipsum caelum: quod exterior homo appelletur "terra," inde sequitur; quam etiam per "novos caelos et novam terram," de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini, et unusquisque qui est regnum Domini seu in quo est regnum Domini; quod caelum et terra illa significent, videatur de caelo n. 82, 911, et de terra n. 82, 620, 636, 913. [2] Quod hic "Deus Altissimus possessor caelorum et terrae" significet Interni Hominis conjunctionem cum Interiore et Exteriore apud Dominum, constare potest ex eo quod Dominus quoad Internum Hominem fuerit Ipse Jehovah, et quia Internus Homo seu Jehovah duxit et instruxit Externum, ut Pater Filium; ideo dicitur quoad Externum Hominem respective ad Jehovam "Filius Dei," at respective ad matrem "Filius hominis"; Internus Domini Homo, Qui Ipse Jehovah, est Qui hic dicitur "Deus Altissimus," et antequam conjunctio plenaria seu unio facta, dicitur "Possessor caelorum et terrae," hoc est, Possessor omnium quae apud Interiorem et Exteriorem Hominem, qui hic per "caelos et terram" intelliguntur, ut dictum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1734

#1734 Vers. 20. Et benedictus Deus Altissimus, Qui tradidit hostes tuos in manum tuam; et dedit illi decimas de omnibus. "Benedictus Deus Altissimus" significat Internum Hominem Domini: "Qui tradidit hostes tuos in manum tuam" significat victoriam: "et dedit illi decimas de omnibus" significat reliquias ex victoria.

Arcana Coelestia 1

Passage 1735

#1735 "Benedictus Deus Altissimus": quod significet Internum Hominem Domini, constat ex illis quae mox supra de Interno Homine dicta sunt. Deus Altissimus dictus est Jehovah in Antiqua Ecclesia, ex causa quia "altitudo" repraesentabat et ideo significabat internum, ita "altissimus" intimum; inde cultus Antiquae Ecclesiae super excelsis, montibus, collibus; intimum etiam ad exterius et extimum nec aliter se habet quam altissimum ad inferius et infimum; Altissimum seu Intimum est Caeleste Amoris seu ipse Amor; Jehovah seu Internum Domini erat ipsum Caeleste Amoris, hoc est, ipse Amor, cui nulla alia attributa competunt quam quae sunt puri Amoris, ita purae Misericordiae erga universum genus humanum, quae est ut omnes salvare et felices facere in aeternum et omnia Sui in illos transferre velit; ita ex pura Misericordia omnes qui sequi volunt, ad caelum, hoc est, ad Se, vi forti amoris, trahere. Ipse Amor Ille est Jehovah, de nulla alia re praedicari potest Sum aut Est quam de Amore; [2] ex Amore illo, quia in Amore seu ipsius Amoris, est Esse omnis vitae, hoc est, ipsa Vita; et quia Jehovah solus est Esse vitae, seu ipsa Vita, quia solus Amor, omnia et singula inde suum esse et suam vitam habent, nec quisquam potest esse et vivere a se quam solus Jehovah, hoc est, solus Dominus; et quia non quisquam esse et vivere potest a se quam solus Dominus, fallacia sensus est quod videantur sibi homines vivere a se; angeli manifeste percipiunt quod non vivant a se sed a Domino, quia vivunt in Esse vitae Domini, quia in Amore Ipsius; sed usque illis datur apparentia sicut vivant ex se, prae omnibus allis, cum felicitate ineffabili: hoc itaque est vivere in Domino, quod nusquam dabile est nisi vivatur in Amore Ipsius, hoc est, in charitate erga proximum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1736

#1736 Quod Dominus sit Jehovah, Qui hic appellatur Deus Altissimus, constat manifeste ex Verbo; apud Esaiam, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae appellatur, liv 5; ubi manifeste, quod "Redemptor et Sanctus Israelis, Qui solus Dominus," sit Jehovah Zebaoth, et Deus totius terrae: apud eundem, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, xlviii 17: apud eandem, Ego auxilior tibi, dictum Jehovae, Redemptor tuus, Sanctus Israelis, xli 14. Sanctus Israelis et Deus Israelis multoties dicitur; quod Dominus sit Sanctus Israelis et Deus Israelis, constat manifeste, Quod viderint Deum Israelis, sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 10; [2] Ecclesia Judaica nec alium agnovit et appellavit Jehovam, quia unum Deum Jehovam coluit; et hoc eo magis quod plerisque eorum ignotum, quia omnes ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant; et omnia Verbi in sensu interno Ipsum significabant: apud Esaiam, Absorbebit mortem ni sempiternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus;...et dicet in die illo, Ecce Deus noster Hic, exspectavimus Ipsum, et salvabit nos; Hic Jehovah, Quem exspectavimus, exsultemus et laetemur in salute Ipsius, xxv 8, 9; [3] ubi de Adventu Domini: apud eundem, Ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominans Ipsi; ...sicut pastor gregem Suum pascet, in brachium Suum colliget, 1agnellos in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11; ubi manifeste de Domino Qui "Dominus Jehovih"; "in forti veniet et brachium Ipsius dominans Ipsi" pro quod propria potentia victurus inferna: "pascere gregem, in brachium colligere, agnellos in gremio portare, lactentes ducere," praedicantur de amore seu misericordia Ipsius: apud eundem, [4] Sic dixit Jehovah, creans caelos Ipse Deus, formans terram et faciens illam, Ipse firmans illam, non inanitatem creavit illam, ad habitandum formavit illam; Ego Jehovah et non praeterea....Nonne Ego Jehovah et non praeterea Deus praeter Me? Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, et salvemini omnes fines terrae; quia Ego Deus et non praeterea, xlv 18, 21, 22; ubi manifeste de Domino, quod solus Jehovah et Deus; quod "creare caelos et formare terram" sit regenerare, ita "Creator caeli et terrae" sit Regenerator, videatur n. 16, 88, 472, et alibi; quare Dominus passim appellatur Creator, Formator, Factor: apud eundem, [5] Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah, Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 15, 16; ubi manifeste de Domino Qui solus Redemptor: apud Mosen, Caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, ne exacerbes Ipsum, quia non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21; quod "nomen" sit essentia, videatur n. 144, 145; et "in medio" sit intimum, n. 1074: apud Esaiam, [6] Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius; vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6; manifeste quod Dominus: apud Jeremiam, Ecce dies venientes et suscitabo Davidi germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6; manifeste quod Dominus: apud Zachariam, Erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, xiv 9; manifeste de Domino: "nomen" pro Essentia. @1 In all other refs. to this passage S. has agnos or agnellos with comma after, in agreement with Heb., not before as here.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1737

#1737 "Qui tradidit hostes tuos in manum tuam": quod significet victoriam, constare potest absque explicatione. Conjunctio Essentiae Humanae cum Divina comparata est et facta a Domino per continuas pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia: qui aliter capit conjunctionis et unionis modum, multum fallitur; inde Ipse Justitia factus: conjunctio seu unio facta est cum caelesti amoris, hoc est, cum ipso Amore, qui est, ut dictum, Jehovah. Conjunctio hominum cum Domino etiam fit per tentationes, et per implantationem fidei in amorem; nisi implantetur fides in amorem, hoc est, nisi homo per illa quae sunt fidei, accipiat fidei vitam, hoc est, charitatem, nusquam conjunctio; hoc solum est sequi Ipsum, nempe ita conjungi Domino, sicut Dominus quoad Humanam Essentiam Jehovae, inde quoque omnes illi appellantur filii Dei a Domino Qui unicus Filius Dei, et fiunt imagines Ipsius.

Arcana Coelestia 1

Passage 1738

#1738 "Et dedit illi decimas de omnibus": quod significet reliquias ex victoria, constat ex significatione "decimarum" quod sint "reliquiae," de qua prius n. 576; quid autem reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, nempe quod sint omnes status amoris et charitatis, proinde omnes status innocentiae et pacis quibus donatur homo; hi status donantur homini ab infantia, sed minus per gradus ut homo in adultam aetatem pergit; at cum regeneratur homo, tunc praeter priores etiam novas reliquias accipit, ita novam vitam; nam homo a reliquiis seu per reliquias habet ut sit homo; homo enim absque statu amoris et charitatis, et absque statu innocentiae, qui se insinuant ceteris ejus vitae statibus, non est homo, sed pejor omni fera. Reliquiae acquisitae in pugnis tentationum sunt quae hic intelliguntur; hae reliquiae sunt quae per "decimas datas Malkizedecho ab Abramo" significantur, suntque omnia caelestia amoris quae Dominus sibi comparavit per continuas pugnas et victorias, per quas continue uniebatur Essentiae Divinae, usque dum Essentia Ipsius Humana similiter facta est Amor, seu Esse vitae, hoc est, Jehovah.

Arcana Coelestia 1

Passage 1739

#1739 Vers. 21. Et dixit rex Sodomae ad Abramum, Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi. "Dixit rex Sodomae" significat malum et falsum quod victum: "ad Abramum" significat Rationale Domini: "da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi" significat ut daret illis vitam, et cetera non curarent.

Arcana Coelestia 1

Passage 1740

#1740 "Dixit rex Sodomae": quod significet malum et falsum quod victum, constat a significatione "Sodomae" quod sit malum et falsum, ut supra in hoc capite est ostensum; supra versu 17 dicitur (x)"exivit rex Sodomae obviam Abramo," quo significatum quod malum et falsum se submiserit, hic nunc continuatur quod supplex sit. [2] Quod malum et falsum sit victum, seu quod mala et falsa vincantur per pugnas tentationum, et sic bona et vera induantur, inde est quia sic mala et falsa dissipantur, quibus dissipatis bona et vera succedunt, quae dein magis et magis confirmantur et sic corroborantur; sunt enim mali spiritus qui excitant mala et falsa; quae nisi excitentur, vix novit homo quod mala et falsa sint, sed tunc patent; quoque diutius pugnae tentationum perstant, eo magis patent, usque tandem ut mala et falsa horreantur: [3] et prout mala et falsa dissipantur, ita succedunt bona et vera; et quo plus horroris pro malis et falsis contrahitur, eo plus amoris insinuatur a Domino pro bonis et veris; quoque plus horroris fit pro malis et falsis, eo minus accedere audent mali spiritus, quia aversationem et horrorem pro malis et falsis in quibus eorum vita consistit, non sufferre possunt, quandoque ad primam approximationem corripiuntur terrore; et quo plus amoris pro bonis et veris, eo magis angeli amant apud hominem esse, et cum angelis caelum, nam in suamet vita sunt cum in bonis amoris et veris fidei.

Arcana Coelestia 1

Passage 1741

#1741 "Ad Abramum":quod significet Rationale Domini, constat a repraesentatione "Abrami"; in binis capitibus quae praecedunt, repraesentavit Abram Dominum seu statum Ipsius in pueritia, hic seu in hoc capite repraesentat Rationale Domini, et tunc appellatur "Abram Hebraeus," ut constat ab illis quae supra ad vers. 13 dicta et ostensa sunt; hic similiter, nam non alius Abram in hoc capite quam Abram Hebraeus intelligitur. Spirituale Domini quod adjunctum Interno Homini, est "Abram Hebraeus," at caeleste quod adjunctum Interno, hoc repraesentatum et significatum est per "Malkizedech," ut dictum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1742

#1742 "Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibe": quod significet ut daret illis vitam, et cetera non curarent, constat ex significatione "animae" quod sit vita, de qua prius n. 1000, 1005, 1040, et ex significatione "acquisitionis" quod sint cetera, quae non ita proprie sunt vitae, de quibus in mox sequentibus. [2] Vita quam spiritus mali habent et perdite amant, est vita cupiditatum amoris sui et mundi; inde vita odiorum, vindictarum et crudelitatum; in nulla alia vita jucundum dari putant; sunt sicut homines, nam homines fuerunt et a vita cum fuerunt homines, hoc retinent; qui in jucundo talium cupiditatum omnem vitam ponunt, non scientes aliter quam quod a vita sit unica, et cum illam amittunt, quod prorsus morituri; sed qualis vita sit quam amant, constat a talibus in altera vita; vertitur a in fetidam et excrementitiam, et mirum, fetorem istum ut jucundissimum percipiunt, ut constare potest ab illis quae ab experientia n. 820, 954; similiter ac [3] Daemones, qui cum a Domino ejicerentur ex maniaco, ex timore vitae rogabant ut mitterentur in porcos, Marc. v 7-13; quod fuerint in qui in vita corporis foedae avaritiae dediti fuerunt, constare potest exinde quod tales videantur sibi in altera vita inter porcos degere, ex eo quod porcorum vita avaritiae correspondeat, et ideo illis jucunda, ut constat ex illis quae ab experientia n. 939.

Arcana Coelestia 1

Passage 1743

#1743 Vers. 22. Et dixit Abram ad regem Sodomae, Elevavi manum meam ad Jehovam Deum Altissimum, Possessorem caelorum et terrae. "Dixit Abram ad regem Sodomae" significat responsum: "elevavi manum meam ad Jehovam" significat mentem qualis erat apud Dominum: "Possessorem caelorum et terrae" significat conjunctionem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1744

#1744 "Dixit Abram ad regem Sodomae": quod significet responsum, constat absque explicatione.

Arcana Coelestia 1

Passage 1745

#1745 "Elevavi manum meam ad Jehovam": quod significet mentem qualis erat apud Dominum, constat a significatione "elevare manus"; elevatio manus ad Jehovam est gestus corporis correspondens mentis affectioni, ut notum est; in sensu litterae exprimuntur illa quae interiora seu mentis sunt per externa quae correspondent, sed in sensu interno sunt interna quae intelliguntur; hic ideo "elevatio manus" est mens seu affectio mentis. [2] Quamdiu Dominus fuit in statu tentationum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio, sed quantum Essentia Ipsius Humana unita fuit Ipsius Divinae, tantum locutus est cum Jehovah ut cum Semet; quod constat a multis apud Evangelistas, tum quoque a multis apud Prophetas, et apud Davidem; causa manifeste constat ex illis quae prius dicta sunt de hereditario a matre: quantum ex hoc mansit, tantum fuit quasi absens a Jehovah; at quantam hoc exstirpatum, tantum fuit praesens et Ipse Jehovah. [3] Illustrari hoc potest a conjunctione Domini cum angelis: angelus quandoque loquitur non a se sed a Domino, et tunc non aliter scit quam quod is Dominus sit, sed tunc quiescunt illius externa; aliter cum externa operantur; causa est quod internus illorum homo sit possessio Domini, et quantum tunc non propria impediunt, tantum est Domini, immo Dominus. Sed apud Dominum facta est conjunctio plenaria seu unio aeterna cum Jehovah, sic ut ipsa Humana Ipsius Essentia sit quoque Jehovah.

Arcana Coelestia 1

Passage 1746

#1746 "Possessorem caelorum et terrae": quod significet conjunctionem, constat ab illis quae supra ad vers. 19 dicta sunt, ubi eadem verba et eadem significatio.

Arcana Coelestia 1

Passage 1747

#1747 Vers. 23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum. "Si a filo et usque ad corrigiam calcei" significat omnia quae immunda naturalia et corporea essent: "si accepero ab ullo quod tibi" significat quod nihil tale apud amorem caelestem: "ne dicas, Ego ditavi Abramum" significat quod inde nihil usquam roboris Domino.

Arcana Coelestia 1

Passage 1748

#1748 "Si a filo usquam ad corrigiam calcei": quod significet omnia quae immunda naturalia et corporea essent, constat a significatione "corrigiae calcei": in Verbo "planta pedis et calcaneum" significat ultimum naturale, ut ostensum est prius n. 259; calceus est qui investit plantam pedis et calcaneum, quare "calceus" significat naturale adhuc ulterius, ita ipsum corporeum; significatio calcei se habet secundum subjecta; cum praedicatur de bonis, accipitur in bono sensu, cum de malis in malo, ut hic ubi agitur de acquisitione regis Sodomae per quem significatur malum et falsum, ideo per "corrigiam calcei" significantur immunda naturalia et corporea; per "filum calcei" significatur falsum, et per "corrigiam calcei" malum, et hoc quia in diminutivo, omnium vilissimum: [2] quod illa per calceum significentur, constat quoque ab aliis locis in Verbo; ut cum Jehovah apparuit Mosi e medio rubi et dixit ad Mosen, Ne appropinques huc, exue calceos tuos a super pedibus tuis, quia locus, super quo tu stas, terra sanctitatis est, Exod. iii 5: similiter Princeps Exercitus Jehovae ad Josuam, Exue calceum tuum a super pede tuo, quia locus super quo tu stas, sanctitas ille, v 15: ex quo quisque videre potest quod calceus nihil de sanctitate auferret. modo homo in se sanctus foret, sed quod ideo dictum quia "calceus" repraesentabat ultimum naturale et corporeum, quod exuendum, [3] Quod immundum naturale et corporeum, constat quoque apud Davidem, Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, Ps. lx 10 [A.V. 8]: simile involvit quod mandatum discipulis, Quisquis non exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum, Matth. x 14; Marc. vi 11; Luc. ix 5; ubi "pulvis pedum" simile ac calceus, quia "planta pedis" ultimum naturale, significat, nempe immundum ex malo et falso; et quia tunc temporis in repraesentativis erant, et in illis solis arcana caelestia recondi putabant, non in nudis veritatibus, ideo mandatum illis ut sic facerent. [4] Quia "calceus" significabat ultimam naturale, etiam "exuitio calcei" seu discalceatio significabat quod exueretur ultimis naturae; sicut qui leviratum non volebat praestare, de quo apud Mosen, Qui non leviratum vellet praestare;...accedet fratria ejus ad eum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus a super pede ejus, et exspuet in facies ejus; et respondebit, et dicet, Sic fiet viro, qui non aedificat domum fratris sui; et vocabitur nomen ejus in Israele, "domus exuti calceum," Deut. xxv 5-10; pro quod absque omni charitate naturali. [5] Quod "calceus" significet ultimum naturale etiam in bono sensu, constat quoque a Verbo, ut apud Mosen de Ashere, Benedictus prae filiis Asher; sit acceptus fratribus suis, et intingens in oleo pedem suum; ferrum et aes calceus 1ejus, Deut. xxxiii 24,25; ubi "calceus" pro ultimo naturali, "calceus ferrum" pro vero naturali, "calceus aes" pro bono naturali, ut constat a significatione ferri et aeris, n. 425, 426, et quia calceus significabat ultimam naturale et corporeum, formula inde facta qua significabatur omnium minimum et vilissimum, nam ultimum naturale et corporeum est vilissimum omnium quae apud hominem, quod intellectum a Johanne Baptista cum dixit, Venit fortior me, cujus ego non idoneus sum solvere corrigiam calceorum Ipsius, Luc. iii 16; Marc. 17; Joh. i 27. @1 Heb. tuus, which S. has in A.E.70 and 439. In 2162 he has calcei tui.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1749

#1749 Quod "si accepero ab ullo quod tibi": significet quod nihil tale apud amorem "caelestem, constare potest ex eo quod "Abram" dixerit se nihil accipere velle a "rege Sodomae"; "Abram" repraesentabat Dominum nunc victorem, ita illa quae erant amoris caelestis, quae sibi per victorias comparavit; et "rex Sodomae" repraesentabat malum et falsum, ex quibus nihil apud Dominum victorem seu amorem caelestem. [2] Quid per haec intelliguntur in sensu interno, non constare potest nisi sciatur quomodo se res habeat in altera vita; apud malos et infernales spiritus regnat amor sui et mundi, inde putant se esse deos universi, et multum posse; cum victi sunt, tametsi appercipiunt quod prorsus nihil possint, usque manet opinio potestatis et dominii, et putant se multum contribuere posse ad potestatem et dominium Domini; quare etiam ut regnare simul possint, offerunt apud bonos spiritus servitia sua; sed quia nihil nisi malum et falsum est per quae se efficere quid posse putant, at apud Dominum seu amorem caelestem nihil nisi bonum et verum est, hic respondetur "regi Sodomae" per quem tales repraesentantur, quod nihil tale apud Dominum seu quod nulla potentia Domino a malo et falso: [3] dominium ex malo et falso prorsus contrarium est dominio ex bono et vero; dominium ex malo et falso est omnes servos velle facere, dominium ex bono et vero est omnes liberos velle facere; dominium ex malo et falso est omnes perdere, at dominium ex bono et vero est omnes salvare; ex quibus constat quod dominium ex malo et falso sit diaboli, at dominium ex bono et vero sit Domini; quod dominia sint prorsus contraria, constare potest ex Domini verbis apud Matth. xii 24-30, et quod "nemo possit duobus dominis servire," Matth. vi 24; Luc. xvi 13.

Arcana Coelestia 1

Passage 1750

#1750 Quod "ne dicas, Ego ditavi Abramum" significet quod inde nihil usquam roboris Domino, constare potest a significatione "ditari" quod sit acquirere potentiam et robur: haec quomodo se habent, constat ab illis quae nunc dicta sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1751

#1751 Vers. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam. "Praeter tantum quod comederunt puer significat bonos spiritus: "et portionem virorum qui iverunt mecum" significat angelos: "Aner, Eshkol et Mamre" significat illa quae apud eos: "hi accipient portionem suam" significat quod dati sint in illorum potestatem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1752

#1752 "Praeter tantum quod comederunt pueri": quod significet bonos spiritus, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur; ab illis quae praecedunt: supra ad vers. 13 memorantur Mamre, Eshkol et Aner, quod fuerint socii foederis Abrami, quibus significatus status Rationalis Hominis quoad Externum Domini, ejus bona et vera qualia essent, et sic quod per illos significati sint angeli qui fuerunt cum Domino cum pugnavit, ut ab explicatione ibi patet: idem constat ex illis quae consequuntur, ut mox patescet: hic qui iverunt cum Abramo, dicuntur "pueri," per quos non alii intelliguntur quam spiritus boni, at per "viros," de quibus mox, angeli: quod fuerint cum ex eo quod cum in pugnis tentationum esset, non potuerit aliter quam quod angeli adessent, quibus Dominus ex propria potentia dedit vim et quasi potentiam simul pugnandi, nam omnis potentia angelis est a Domino. Quod angeli pugnent contra malos, constare potest ab illis quae prius passim dicta sunt de angelis apud hominem, quod tutentur hominem et avertant mala quae infernales spiritus intentant, de quibus prius n. 50, 227, 228, 697, 968; sed omnis potentia illorum est a Domino: boni spiritus sunt quidem etiam angeli sed inferiores, nam sunt in primo caelo, spiritus autem angelici in secundo, at angeli proprie dicti in tertio, de quibus n. 459, 684; talis est forma regiminis in altera vita quod spiritus boni sint subordinati spiritibus angelicis, et spiritus angelici ipsis angelis, sic ut unam societatem angelicam constituant: spiritus bona et spiritus angelici sunt qui hic dicuntur "pueri," at ipsi angeli "viri."

Arcana Coelestia 1

Passage 1753

#1753 "Et portionem virorum qui iverunt mecum": quod significet angelos, constat ex illis quae nunc dicta sunt; praeter quod angeli cum apparuerint coram hominibus, in Verbo dicantur "viri."

Arcana Coelestia 1

Passage 1754

#1754 "Aner, Eshkol et Mamre": quod significent illa quae apud eos, constat ab illis quae supra hoc capite ad vers. 13 de iisdem dicta sunt, nempe quod per nomina horum significentur bona et vera ex quibus pugnatum, non ita angeli, quia angeli intellecti sunt per pueros et viros, ut dictum; angelis enim nusquam aliquod nomen est, sed dignoscuntur ex bonis et veris quales sunt, quare nec per "nomen" in Verbo aliud significatur quam essentia et ejus qualitas, ut ostensum prius n. 144, 145, 340, ut quoque constare potest apud Esaiam ubi de Domino, Vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6; ubi per "nomen" intelligitur qualis est, nempe quod mirabilis, consiliarius, Deus, heros, pater aeternitatis, princeps pacis: [2] apud Jeremiam ubi etiam de Domino, Hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6; ubi quod "nomen" sit justitia, manifeste constat; tum apud Mosen ubi etiam de Domino, Non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21; ubi "nomen" quoque pro Essentia quod Divina; praeter a multis locis in Verbo ubi dicitur quod invocaverint nomen Jehovae; quod non in vanum acciperent nomen Jehovae; et in Oratione Domini, sanctificatum sit nomen Tuum: similiter se habet cum nominibus angelorum; et similiter hic cum nominibus Eshkol, Aner et Mamre qui repraesentant angelos, quod significentur illa quae apud angelos.

Arcana Coelestia 1

Passage 1755

#1755 Quod "hi accipient portionem suam" significet quod dati sint in illorum potestatem, constat ex illis quae supra ad vers. 21-23 dicta sunt, quod nempe Dominus nihil ab illis habere vellet, quia nihil roboris Domino inde: quod dati sint in potestatem angelorum ita se habet: angeli sunt qui dominantur super spiritus malos et infernales, ut a multa experientia mihi constitit; Dominus autem praevidet ac videt omnia et singula, et providet ac disponit omnia et singula, sed quaedam ex permissione, quaedam ex admissione, quaedam ex venia, quaedam ex beneplacito, quaedam ex voluntate; ipsum dominari velle est aliquod proprium humanum diversum ab illis quae accipiunt a Domino; sed usque omne dominium est amoris et misericordiae absque velle dominari: verum haec quia arcaniora sunt, non ad intellectum dici possunt paucis; satis est scire quod spiritus mali et infernales dati sint in potestatem (x)angelorum, et quod Dominus omnia et singula, etiam singularissima gubernet; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de Providentia et Permissionibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1756

#1756 Haec sunt quae in genere illa involvunt in sensu interno, sed ipsa series rerum et ejus pulchritudo, non potest apparere cum omnia et singula secundum significationem vocum explicantur, ac si una idea caperentur; cum omnia una idea capiuntur, tunc apparent illa quae sparsa sunt, pulchre cohaerentia et connexa: se habet hoc, sicut qui loquentem audit et attendit ad voces; tunc ideam loquentis non ita capit, ac si nihil attendit ad voces aut significationem earum; nam paene similiter se habet sensus internus Verbi ad externum seu litteralem, sicut loquela cujus voces vix audiuntur, minus attenduntur, cum mens in solo sensu rerum significatarum per voces loquentis tenetur. [2] Antiquissimus modus scribendi fuit repraesentativus rerum per personas et per voces, per quas prorsus alia intelligebant; profani scriptores tunc ita sua historica concinnabant, etiam res quae fuerunt vitae civilis et moralis, et quidem ita ut nihil prorsus tale esset, quod scriptum, quoad litteram, sed aliud sub illis intellectum, usque adeo ut affectiones quascumque sicut deos et deas sisterent, quibus ethnici postea cultum Divinum instituebant; quod cuivis literato potest notum esse, adhuc enim tales libri vetusti exstant: hunc modum scribendi traxerunt ab antiquissimis qui ante diluvium, qui caelestia et Divina sibi per illa quae conspicua fuerunt in terra et mundo, repraesentabant, et sic mentem et animam implebant jucundis et deliciosis cum spectabant universi objecta, imprimis quae pulchra ex forma et ordine; quare omnes libri Ecclesiae illorum temporum ita scripti sunt; talis est Liber Hiobi; ad imitationem illorum tale est Canticum canticorum Salomonis; tales fuerant bini Libri, quorum meminit Moses, Num. xxi 14 et 27, praeter plures qui perierunt. [3] Hic stilus dein ex antiquitate veneratus est, tam inter gentes, quam inter Jacobi posteros, usque adeo ut quicquid non ita scriptum esset, non ut Divinum venerarentur; quare quando acti spiritu prophetico, ut Jacobus Gen. xlix 3-(x)27; Moses Exod. xv 1-21; Deut. xxxiii 2 ad fin.; Bileamus, qui ex filiis orientis e Syria, ubi adhuc Ecclesia Antiqua, Num. xxiii 7-10, 19-24; xxiv 5-9, 17-24; Deborah et Barakus, Jud. v 2 ad fin.; Hannah, 1 Sam. ii 2-10; et alii plures, tunc similiter locuti sunt, et hoc ob plures arcanas causas; quae tametsi non intelligebant nec sciebant nisi paucissimi, quod significarent caelestia regni et Ecclesiae Domini, usque admirationis stupore tacti et perfusi, Divinum et Sanctum illis inesse sentiebant. [4] Sed quod historica Verbi similia sint, nempe repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, quoad singula nomina et quoad singulas voces, nondum orbi erudito notum fuit, modo quod Verbum quoad minimam iotam inspiratum sit, et quod arcana caelestia omnibus et singulis insint. Continuatio de Loquela spirituum, et Diversitatibus ejus

Arcana Coelestia 1

Passage 1757

#1757 LOQUELA spirituum cum homine, ut prius dictum, fit per voces; sed loquela spirituum inter se per ideas, originarias vocum, quales sunt cogitationis, sed non ita obscurae ut sunt hominis dum vivit in corpore, verum distinctae sicut sunt loquelae. Cogitatio humana post corporis secessum fit distinctior et clarior, et ideae cogitationis fiunt discretae ita ut pro formis loquelae distinctis inserviant; obscurum enim cum corpore dissipatum est, et sic cogitatio a suis quasi pedicis quibus irretita, proinde ab umbris quibus involuta, liberata, fit momentanea magis, inde praesentior singularium intuitio,, apperceptio, et enuntiatio.

Arcana Coelestia 1

Passage 1758

#1758 Spirituum loquela est diversa; unaquaevis societas seu familia spirituum internosci potest a loquela, immo unusquisque spiritus, vix aliter ac homines; nec solum per affectiones quae vitam loquelae faciunt, et quae implent aut vehunt voces, et per accentus, sed etiam per sonos, ut et per alia indicia non ita enuntiabilia.

Arcana Coelestia 1

Passage 1759

#1759 Spirituum caelestium loquela non facile influere potest in sonos articulatos seu voces apud hominem, nam nulli voci inaptari potest in qua est aliquid sonans stridule, aut in qua est duplicatio durior consonantium, nec cui inest idea ex scientifico; quare raro influunt in loquelam aliter ac per affectiones, quae instar fluvii aut aurae emolliunt voces. Spirituum qui medii sunt inter caelestes et spirituales, loquela est dulcis, fluens instar lenissimae atmosphaerae, mulcens organa recipientia, et molliens ipsas voces, quoque cita et certa; fluiditas et amoenitas loquelae inde est quod caeleste bonum in ideis illorum tale sit, nec aliquid dissentiens loquelae a cogitatione; omne harmonicum dulce in altera vita est a bonitate et charitate. Spiritualium loquela etiam fluida est, sed non ita mollis et lenis; hi sunt qui imprimis loquuntur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1760

#1760 Geniorum malorum loquela quoque datur fluens, sed solum ac auditum extrinsecus, intus vero est stridens, quia ex simulatione boni, et nulla ejus affectione: etiam datur talium loquela absque fluido, in qua dissensu cogitationum percipitur ut tacitum reptile.

Arcana Coelestia 1

Passage 1761

#1761 Sunt spiritus qui non fluviatili modo influunt, sed per vibrationes et reciprocationes quasi lineares, acutiores magis et minus; iidem non solum influunt cum loquela, sed etiam cum responso; sunt illi qui interiora Verbi e multiplici causa rejiciunt, respicientes hominem ut suum organum, ac ut nauci, sibi solis studentes.

Arcana Coelestia 1

Passage 1762

#1762 Sunt spiritus qui non loquuntur, sed per mutationes inductas faciei meae expresserunt sensa animi sui, et stiterunt ideas ita vive ut pateret inde cogitatio eorum quasi in forma; hoc factum per variationes circumcirca regionem labiorum, et inde in faciem, tum circumcirca oculos, dum interiora animi sui sensa communicabant, circum sinistrum oculum cum vera affectiones veri, circum dextrum cum bona et affectiones boni.

Arcana Coelestia 1

Passage 1763

#1763 Audita quoque spirituum plurium loquela simultanea, undulans instar voluminis, influens in cerebrum varia determinatione. Tum loquela quorundam spirituum quae terminatur quadruplicato, quasi ad tonum sonum triturantium; hi spiritus ab aliis separati sunt; capiti inducunt dolore tanquam attractionis syringicae. Auditi qui locuti voce sonora, sed quasi intus in se, sed usque ut loquela ad auditum perveniret. [2] Alii qui locuti per egurgitationem vocum sicut a ventre; sunt tales qui nihil attendere volunt ad sensum rei, sed ad loquendum ab aliis adiguntur. Audivi qui locuti sono rauco sicut bifido; applicant se sinistro lateri sub ulna, etiam sinistrae auriculae. Tum quoque qui sonore loqui non poterant, sed sicut illi qui in rheumatismo sunt; ex illis sunt qui eliciunt aliorum arcana fine nocendi, per insinuationes in jucunda eorum. [3] Sunt spiritus parvi qui tametsi pauci, usque loquuntur sicut ingens multitudo, quasi tonantes; auditi supra caput, et putabam esse multitudinem, sed tunc unus ad me venit ad sinistrum latus infra brachium, et similiter cum voce tonante locutus; discessit quoque et similiter faciebat; unde tales, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Sed hae species loquelae sunt rariores. Haec, quod mirum, tam alte et sonore audiuntur cui auditus organa interiora aperta sunt, tum spiritibus, sicut audiuntur soni et loquelae hominis in tellure: at cui non aperta sunt, ne hilum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1764

#1764 Semel etiam mecum locuti sunt spiritus per mera repraesentativa visualia, repraesentando varii coloris flammas, lumina, nubes ascendentes et descendentes, diversi generis domunculas et pulpita, vasa, personas diversimode amictas, et plura alia, quae omnia significativa erant, ex quibus solis sciri potuit quid vellent.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389