URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS CAPUT DECIMUM TERTIUM De Luce in qua vivunt Angeli

Arcana Coelestia 1

Passage 1521

#1521 Quod spiritibus et angelis omnis sensus praeter gustum, multo exquisitior et perfectior sit quam usquam homini, multis mihi manifestatum est; se non modo mutuo vident et inter se conversantur angeli in summa felicitate ex amore mutuo, sed etiam plura sunt quae ibi vident quam usquam homo possit credere; est mundus spirituum et sunt caeli pleni repraesentativis, qualia visa prophetis, tantis ut si modo aperiretur alicui visus, et per aliquot horas introspiceret, non potuisset non obstupescere. Talis est lux in caelo ut incredibiliter superet lucem ipsam meridianam mundi solaris; sed illis nulla est lux ex hoc mundo, quia supra aut intra sphaeram istius lucis sunt, verum est Lux a Domino, Qui illis est Sol. Lux mundi etiam meridiana est angelis sicut densa tenebrositas; cum datur illis spectare in lucem illam, est sicut spectarent meras tenebras, quod ab experientia datum scire; inde quae differentia inter lucem caeli et lucem mundi sit, constare potest.

Arcana Coelestia 1

Passage 1522

#1522 Lucem in qua vivunt spiritus et angeli, toties vidi ut tandem non miratus quia familiare factum; sed omnem experientiam adducere nimis prolixum foret, quare licet modo haec pauca.

Arcana Coelestia 1

Passage 1523

#1523 Ut scirem qualis lux, aliquoties abductus sum in mansiones ubi spiritus boni et angelici, et ibi non solum illos vidi sed etiam illa quae ibi: visi etiam infantes et matres in luce tanti candoris et splendoris ut candidius nusquam dari possit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1524

#1524 Inopinato decidit flammeum intensum ante oculum, quem valde perstrinxit, non solum oculi visum sed etiam interiorem; mox apparuit obscurum quoddam ut nubes opaca, in qua quasi terrenum; cumque mirarer, mihi scire datum quod lux apud angelos in caelo tanta sit respective ad lucem in mundo spirituum, tametsi spiritus in luce vivunt, sed usque quod talis differentia sit; et quod sicut lux, ita quoque habeat se intelligentia et sapientia angelorum prae intelligentia et sapientia spirituum; et non solum intelligentia et sapientia, sed et omnia quae sunt intelligentiae et sapientiae, ut loquela, cogitatio, gaudia, felicitates, nam haec correspondent luci; inde constare mihi quoque potuit quantae et quales perfectiones angelorum sunt respective ad homines, qui in obscuro sunt prae spiritibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1525

#1525 Ostensum mihi lucidum, in quo vivunt qui ad internam quandam faciei provinciam pertinent; erat lucidum variatum pulchre radiis flammae aureae pro illis qui in affectionibus boni sunt, et lucidum variatum radiis lucis argenteae pro illis qui in affectionibus veri; quandoque etiam vident caelum, sed non hoc quod coram nostris oculis apparet, sed coram illis repraesentatum stellulis pulcherrime ornatum: quod differentia lucis sit, causa est quia omnes spiritus boni qui sunt primo caelo, et omnes spiritus angelici qui sunt in altero caelo, et omnes angeli qui in tertio, in genere distinguantur in caelestes et spirituales; caelestes sunt qui in amore boni, spirituales qui in amore veri.

Arcana Coelestia 1

Passage 1526

#1526 Abductus sum ab ideis particularium seu corporis, sic ut in ideis spiritualibus detinerer; tunc apparuit rutilatio viva lucis adamantinae, et hoc satis diu; lucem non aliter possum describere, nam sicut adamantinum rutilans erat in singulis minimis; et quando tenebar in illa luce, particularia quae mundana et corporea erant, percipiebam tanquam infra me et remota; ex quibus instructus in quanta luce sunt, qui abducti ab ideis materialibus in spiritualibus sunt. Praeterea lux spirituum et angelorum toties mihi visa est ut paginae implerentur si experientiae omnes recenserentur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1527

#1527 Cum Domino beneplacet, spiritus boni apparent coram aliis, etiam sibi sicut stellae lucidae, coruscantes secundum eorum charitatis et fidei qualitatem; at spiritus mali instar globulorum ignis carbonarii.

Arcana Coelestia 1

Passage 1528

#1528 Vita cupiditatum et inde voluptatum apparet quandoque sicut ignis carbonarius apud spiritus malos; in tale quasi igneum vita amoris et misericordiae Domini quae apud eos influit, mutatur; vita autem phantasiarum eorum apparet sicut lumen inde, quod est obscurum ad nullam distantiam se extendens; at vero approximante vita amoris mutui, igneum illud exstinguitur et vertitur in frigus, et lumen illud obscurum vertitur in tenebras: nam mali spiritus degunt in tenebris, et mirum, quod etiam quidam ament tenebras et exosi sint lucem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1529

#1529 In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

Arcana Coelestia 1

Passage 1530

#1530 Quod ita sit, constare etiam potuit unicuique ex Verbo, ut cum Dominus manifestatus est Petro, Jacobo et Johanni, nam tunc splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sicut lux, Matth. xvii 2; quod illis ita apparuerit, fuit modo quia visus eorum interior apertus est. Apud Prophetas idem quoque confirmatur, ut apud Esaiam, ubi de regno Domini in caelis agitur, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, xxx 26: et apud Johannem, ubi etiam de regno Domini quod appellatur Nova Hierosolyma, Civitas non opus habet sole, neque luna, ut luceant in illa; gloria enim Dei illustrat (x)illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 23: et alibi, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc xxii 5: praeter cum Dominus apparuit Mosi, Aharoni, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus, Quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad munditiem, [Exod.] xxiv 10. Quia Domini caeleste et spirituale coram visu angelorum externo apparet ut Sol et Luna, inde est quod "sol" in Verbo significet caeleste, et "luna" spirituale.

Arcana Coelestia 1

Passage 1531

#1531 Ut confirmarer in illo quod Dominus appareat angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna, ex Divina Domini Misericordia, aperiebatur mihi visus interior eo usque, et manifeste vidi Lunam splendentem, quae erat pluribus lunulis minoribus cincta, quarum lumen erat paene solare, secundum illa apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, xxx 26; sed solem non videre datum: luna antrorsum ad dextrum apparuit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1532

#1532 Ex luce Domini in caelo apparent mirabilia, et tam innumera ut nusquam possint edici; sunt repraesentativa continua Domini et Ipsius regni qualia apud Prophetas et apud Johannem in Apocalypsi, praeter significativa alia; homo nusquam oculis corporis illa videre potest, sed ilico dum a Domino aperitur alicui visus interior qui est visus ejus spiritus, similia possunt sisti videnda; visiones prophetarum non aliae fuerunt quam aperitiones visus eorum interioris, sicut quod Johannes vidit candelabra aurea, Apoc. i 12, 13; et civitatem sanctam ut purum aurum, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo, Apoc. xxi 2, 10 [11]; praeter multa apud Prophetas, ex quibus sciri potest quod angeli non solum in summa luce vivant, sed (x)etiam quod indefinita ibi sint quae nusquam aliquis credere possit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1533

#1533 De innumerabilibus quae in altera vita apparent, antequam visus mihi apertus fuit, vix potui aliam ac alii, fovere ideam; nempe quod lux, et talia quae existunt ex luce, praeter sensitiva, nullatenus dari potuissent in altera vita, et hoc ex eruditorum capta phantasia de immateriali, quod praedicant tantopere de spiritibus et de omnibus quae sunt vitae illorum, ex quo non alius conceptus haberi potuit quam quod quia immateriale, esset vel tale obscurum ut nusquam capi aliqua idea posset, vel esset nullum, nam immateriale tale involvit; cum tamen prorsus contrarium est; nisi enim spiritus organici essent, et angeli substantiae organicae, nec loqui potuissent, nec videre, nec cogitare.

Arcana Coelestia 1

Passage 1534

#1534 Quod in altera vita beneficio lucis ab origine caelesti et spirituali a Domino, coram sensu visus spirituum et angelorum, sistantur videnda mirificissima, ut paradisiaca, urbes, palatia, habitacula, atmosphaerae pulcherrimae, praeter alia, in continuatione de luce, ad finem hujus capitis, videatur. CAPUT XIII 1. Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem. 2. Et Abram gravis valde pecore, argento et auro. 3. Et ivit secundum itinera sua, a meridie et usque Bethelem, usque ad locum, ubi fuit tentorium illius in initio, inter Bethel et inter Ai. 4. Ad locum altaris quod fecit ibi in principio; et invocavit ibi Abram nomen JEHOVAH. 5. Et etiam Loto eunti cum Abramo, fuit grex et armentum, et tentoria. 6. Et non ferebat illos terra ad habitandum simul, quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul. 7. Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores Pecoris Loti: et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra. 8. Et dixit Abram ad Lotum, Ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos. 9. Nonne tota terra coram te? separare quaeso a me, si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram. 10. Et sustulit Lot oculos suos, et vidit omnem planitiem Jardenis, quod tota ea irrigua, antequam perdidit JEHOVAH Sodomam et Amoram, sicut hortus JEHOVAE, sicut terra Aegypti veniendo Zoar. 11. Et elegit sibi Lot omnem planitiem Jardenis; et profectus Lot ab oriente, et separabantur vir a fratre suo. 12. Abram habitabat in terra Canaanis, et Lot habitavit in urbibus planitiei, et tentoriavit usque ad Sodomam. 13. Et viri Sodomae mali et peccatores JEHOVAE valde. 14. Et JEHOVAE dixit ad Abram, postquam separatus Lot ab Tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi, versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem. 15. Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternam. 16. Et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, quod si possit quis numerare pulverem terrae, etiam semen tuum numerabitur. 17. Surge, ambula per terram, secundum longitudinem ejus, et secundum latitudinem ejus, quia tibi dabo illam. 18. Et tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre quae in Hebron, et aedificabat ibi altare Jehovae. CONTENTA

Arcana Coelestia 1

Passage 1535

#1535 In hoc capite agitur de Externo Homine apud Dominum, qui conjungeretur Ipsius Interno; Externus Homo est Humana Essentia, Internus est Divina: ille repraesentatur hic per "Lotum," hic autem per "Abramum."

Arcana Coelestia 1

Passage 1536

#1536 Describitur hic status Externi Hominis qualis fuit in pueritia cum primum scientificis et cognitionibus imbutus; quod pergeret inde magis et magis ad conjunctionem cum Interno, vers. 1-4.

Arcana Coelestia 1

Passage 1537

#1537 Sed quod adhuc plura in Externo Ipsius Homine adessent quae impedirent conjunctionem, vers. 5-7: a quibus tamen separari vellet, vers. 8, 9.

Arcana Coelestia 1

Passage 1538

#1538 Quod apparuerit Domino Externus Homo qualis est in sua pulchritudine quando conjunctus Interno: tum quoque qualis est cum non conjunctus, vers. 10-13.

Arcana Coelestia 1

Passage 1539

#1539 Promissio quando Externus Homo conjunctus Interno, seu Essentia Humana conjuncta Essentiae Divinae Domini, quod Ipsi daretur omnis potestas, vers. 14-17. De perceptione Domini interiore, vers. 18. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1

Passage 1540

#1540 HISTORICA vera Verbi incohata sunt, ut dictum, capite praecedente xii; illuc usque seu potius ad Eberum fuerunt historica facta: quae nunc de Abramo continuantur, in sensu interno significant Dominum, et quidem primam Ipsius vitam qualis fuit antequam Externus Ipsius Homo conjunctus fuit cum Interno adeo ut unam rem agerent, hoc est, antequam Externus Ipsius Homo similiter caelestis et Divinus factus sit. Historica sunt quae Dominum repraesentant, ipsa verba sunt significativa illorum quae repraesentantur: sed quia historica sunt, mens legentis non aliter potest quam teneri in illis, cumprimis hodie cum plerique et fere omnes non credant dari sensum internum, minus in singulis verbis; et forte nec agnitum adhuc, tametsi ita manifeste huc usque ostensum est; ex eo quoque, quod sensus internus appareat ita recedere a sensu litterae ut vix cognoscatur; sed scire possunt solum inde quod historica nusquam possint esse Verbum, quia in illis separatis a sensu interno non plus Divini est quam in alio quodam historico; at sensus internus facit ut Divinum sit. Quod sensus internus sit ipsum Verbum, constat a multis quae revelata sunt, ut Ex Aegypto vocavi filium Meum, Matth. ii 15; praeter plura alia; Ipse etiam Dominus post Resurrectionem docuit discipulos quid apud Mosen et Prophetas scriptum fuisset de Ipso: Luc. xxiv 27, ita quod nihil in Verbo scriptum quod non Ipsum spectet: Ipsius regnum, et Ecclesiam; haec sunt spiritualia et caelestia Verbi; at quae sensus litterae habet, sunt utplurimum mundana, corporea, et terrestria, quae nusquam facere possunt Verbum Domini. Hodie tales sunt ut nihil nisi quam talia percipiant; quid spiritualia et caelestia, vix sciunt; aliter quam talia percipiant; quid spiritualia et caelestia, vix sciunt; aliter Antiquissimae et Antiquae Ecclesiae homo, qui si hodie vixisset et legisset Verbum, nihil attenderet ad sensum litterae: quem videret sicut nullum, sed ad sensum internum; mirantur valde quod aliquis aliter percipiat Verbum: quare etiam omnes antiquorum libri ita scripti sunt ut aliter ferrent in sensu interiore quam in littera.

Arcana Coelestia 1

Passage 1541

#1541 Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem. Haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentant Dominum, estque continuatio Ipsius vitae a pueritia. "Ascendit Abram ex Aegypto" significat quod a scientificis quae Dominum reliquerunt; "Abram" in sensu interno est Dominus, hic cum adhuc puer; "Aegyptus" hic ut prius, scientia: "ipse et uxor illius" significat caelestia vera quae tunc apud Dominum: "et omne quod illi" significat omnia quae caelestium essent: "et Lot cum illo" significat sensuale: "versus meridiem" significat in lucem caelestem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1542

#1542 Quod haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentent Dominum et quod sit continuatio Ipsius vitae a pueritia, constare potest ex illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt, tam ex illis quae sequuntur, cumprimis ex eo quod Verbum Domini sit, et ab Ipso per caelum descenderit, et sic quod ne quidem minimum vocis scriptum sit quod non arcana caelestia involvat: quod a tali origine, nequaquam potest aliter esse: quod in sensu interno actum sit de Domini instructione dum puer, ostensum est. Sunt bina apud hominem quae faciunt ut caelestis nequeat fieri; unum ad intellectualem ejus partem, alter ad voluntariam, pertinet; quod ad intellectualem, sunt scientifica inania quae in pueritia et adolescentia haurit; quod ad voluntarium sunt voluptates e cupiditatibus quibus favet; illa et haec sunt quae impediunt quia possit ad caelestia pervenire; haec primum discutienda sunt, et cum discussa sunt, tunc primum intromitti potest in lucem caelestium, et tandem in lucem caelestem. [2] Quia Dominus natus fuit sicut alius homo, et informandus sicut alius, scientifica addiscere quoque debuit, quod repraesentatum et significatum est per "Abrami peregrinationem in Aegypto"; et quod scientifica inania tandem Ipsum reliquerint, etiam repraesentatum est per quod "Pharao praeceperit super illo viris, et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi," cap. praec. vers. 20: quod autem voluptates, quae sunt voluntariorum, et constituunt sensualem hominem sed extimum, etiam Ipsum reliquerint, in hoc capite repraesentatur per "Lotum, quod separaverit se ab Abramo"; "Lotus" enim repraesentat hominem talem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1543

#1543 Quod "ascendit Abram ex Aegypto" significet quod a scientificis quae Dominum reliquerunt, constat a significatione "Abrami" quod per illum repraesentetur Dominus; tum a significatione "Aegypti" quod sit scientia; etiam a significatione "ascendere," nam ascendere praedicatur, cum ab inferioribus quae sunt scientifica, emergit ad superiora quae sunt caelestia, quare in Verbo "ascendere ab Aegypto in terram Canaan," quod saepe occurrit, similia involvit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1544

#1544 Quod "Abram" in sensu interno sit Dominus, hic cum adhuc puer, et quod "Aegyptus" sit scientia, ostensum est.

Arcana Coelestia 1

Passage 1545

#1545 "Ipse et uxor illius": quod significet caelestia vera quae tunc apud Dominum, constare potest a significatione ipsius, nempe "Abrami" quod sit Dominus, et quia Dominus, est caeleste apud Ipsum; quod homo sit, hoc habet ab illis quae apud illam; Dominus a caelestibus, nam solus caelestis fuit, sic ut ipsum caeleste, quare per "Abramum," et magis per "Abrahamum" significantur caelestia: dein constare potest a significatione "uxoris" quod sit verum adjunctum caelesti, ut ostensum prius n. 1468: quod sint caelestia vera, seu vera quae a caelestibus, constat ex eo quod "Ipse" primum nominetur, et "uxor illius" postea; aliud enim est caeleste verum et aliud verum caeleste; caeleste verum est quod originem ducit a caelesti, verum caeleste est quod a vero, quod implantatur caelesti per cognitiones.

Arcana Coelestia 1

Passage 1546

#1546 "Et omne quod illi": quod significet omnia quae caelestium essent, inde nunc constat.

Arcana Coelestia 1

Passage 1547

#1547 "Et Lot cum illo": quod significet sensuale, paucis indicatam est prius n. 1428; hic quia agitur in specie de Loto, sciendum quid is repraesentat apud Dominam; "Pharaoh" repraesentavit scientifica, quae tandem dimiserunt Dominum; "Lot" autem sensualia, per quae intelligitur externus homo et ejus voluptates quae sensualium sunt, ita quae extima sunt, et hominem in pueritia solent captare et abducere a bonis; quantum enim homo indulget voluptatibus oriundis a cupiditatibus, tantam abstrahitur a caelestibus quae sunt amoris a charitatis, inest enim illis amor ex se et ex mundo, cum quibus amor caelestis concordare nequit; sed sunt quoque voluptates quae prorsus concordant cum caelestibus, quae quoque externa specie similes apparent, de quibus videantur quae prius n. 945, 994, 995, 997; voluptates autem oriundae a cupiditatibus coercendae sunt et abstergendae, quia aditum ad caelestia praecludunt; de his voluptatibus, non de illis, agitur in hoc capite per "Lotum" quod se separaverit ab Abramo": et hic quod tales adessent, quae significantur per "Lot cum illo": in genere autem per "Lotum" significatur externus homo, ut patebit ex sequentibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1548

#1548 "Versus meridiem": quod significet in lucem caelestem, constat a significatione "meridiei" quod sit status lucidus quoad interiora, de qua prius n. 1458. Sunt bini status, ex quibus lux caelestis; primus est in quem introducitur homo ab infantia; notam enim est quod infantes in innocentia et in bonis amoris sint quae sunt caelestia, in quae primum introducuntur a Domino, et quae reconduntur ei in usum sequentis ejus aetatis, inque usum ejus cum venit in alteram vitam; haec sunt quae appellantur "primae reliquiae," de quibus passim prius: alter status est quod in spiritualia et caelestia introducatur per cognitiones, quae implantari debent caelestibus ab infantia donatis: haec apud Dominum Ipsius caelestibus primis implantata sunt; inde Ipsi lux, quae hic appellatur "meridies."

Arcana Coelestia 1

Passage 1549

#1549 Vers. 2. Et Abram gravis valde pecore, argento et auro. "Abram gravis valde pecore" significat bona quibus Dominus tunc ditatus: "argento" significat vera: "et auro" significat bona ex veris.

Arcana Coelestia 1

Passage 1550

#1550 Quod "Abram gravis valde pecore" significet bona, constat a significatione "pecoris et gregis" quod sit bonum, de qua prius n. 343 et 415.

Arcana Coelestia 1

Passage 1551

#1551 "Argento": quod significet vera, constat a significatione "argenti" quod sit verum: antiquissimi compararunt bona et vera apud hominem metallis: bona intima seu caelestia quae sunt amoris in Dominum, "auro": vera quae inde, "argento": bona autem inferiora seu naturalia, "aeri": vera autem inferiora, "ferro"; nec solum comparabant sed ita quoque appellabant; inde derivatum quod tempora quoque assimilata fuerint eisdem metallis, et appellata "saecula aurea, argentea, aerea, et ferrea; nam ita sibi successerunt"; "saeculum aureum" fuit tempus Antiquissimae Ecclesiae, quae caelestis homo: "saeculum argenteum" fuit tempus Antiquae Ecclesiae, quae spiritualis homo: "saeculum aeris" fuit tempus Ecclesiae sequentis: cui successit "saeculum ferreum." Similia quoque significata sunt per "statuam" in somnio visam Nebuchadnezzari, Cujus caput de auro bono; pectus et brachia de argento; venter et femora de aere; tibiae de ferro, Dan. ii 32, 33; quod ita successura, aut quod ita successerint tempora Ecclesiae, apud eundem Prophetam in capite illo constat. Quod "argentum" significet 2 in sensu interno Verbi ubicumque nominatur, verum, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis; apud Esaiam, Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes; et pro lapidibus, ferrum; et ponam censum tuum, pacem, et exactores tuos justitiam, lx 17; ubi patet quid unumquodvis metallum; ibi de Adventu Domini, et Ipsius regno et Ecclesia caelesti agitur; "pro aere aurum" est pro bono naturali bonum caeleste; "pro ferro argentum" est pro vero naturali verum spirituale; "pro ligno aes" est pro corporeo bono naturale bonum; "pro lapidibus ferrum" est pro sensuali vero naturale verum: apud eundem, Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non ei argentum, ite, emite, et comedite, lv 1; "cui non argentum" est qui in ignorantia veri, et tamen in bono charitatis, sicut plures intra Ecclesiam, et gentes extra Ecclesiam: apud eundem, [3] Me insulae exspectabunt, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum, et aurum eorum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, lx 9; ibi de Ecclesia nova seu gentium in specie, de regno Domini in universali; "naves de Tarshish" pro cognitionibus; "argentum" pro veris, "aurum" pro bonis, quae sunt "quae adducent Nomini Jehovae": apud Ezechielem, Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et ex argento Meo quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, xvi 17; ibi "aurum" pro cognitionibus caelestium, "argentum" pro spiritualium apud eundem, Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum et acupictum, xvi 13; de Hierosolyma per quam significatur Ecclesia Domini, cujus ornatu ita describitur: apud eundem, Ecce sapiens tu,...ullum occultum non latuerunt te, in sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, xxviii 3, 4; de Tyro, ubi manifeste quod "aurum" sint opes sapientiae, et "argentum" opes intelligentiae: apud Joelem, [4] Argentum Meam, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, iv 5 [A.V. iii 5]; de Tyro, Zidone et Philistaea per quas significantur cognitiones, quae sunt "aurum et argentum, quod intulerunt in templa sua": apud Haggaeum, Venient electio omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, Mihi argentum, et Mihi aurum, magna erit gloria domus hujus posterioris prae prioris, ii ,] 8, 9; ubi de Ecclesia Domini, de qua praedicatur "aurum et argentum": apud Malachiam, Sedebit conflans et emundans argentum, et purificabit filios Levi, iii 3; ubi de Adventu Domini: apud Davidem, Sermones Jehovae, sermones puri, argentum conflatum in catino terrae, fusum septies, Ps. xii 7 [A.V. 6]; "argentum purificatum septies" pro veritate Divina. Quod mandatum filiis Israelis cum exirent Aegypto, quod Peteret mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae, vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et ponerent super filiis suis, et super filiabus suis, et spoliarent Aegyptios, Exod. iii 22; xi 2, 3; xii 35, 36; quisque videre potest quod nusquam filiis Israelis dictum fuerit ita furari, et spoliare Aegyptios, nisi repraesentarent aliqua arcana; at quae arcana, constare potest a significatione "argenti, et auri, et vestium et Aegypti," et quod simile quid repraesentaverint, ac quod hic Abramus, quod "gravis argento et auro ex Aegypto." [5] Sicut argentum significat verum, ita in sensu opposito significat falsum, nam qui in falso sunt, putant falsum esse verum, ut quoque constat apud Prophetas; apud Mosen, Non concupisces gentium argentum et aurum, et accipias tibi, ne forte illaqueeris illo, quia abominatio Jehovae Dei tui illud,...detestando detestaberis illud, Deut. vii 25, 26; "gentium aurum" pro malis, et "earum argentum" pro falsis: apud eundem, Non facietis Mecum, deos argenti, et deos auri non facietis vobis, Exod. xx 23; per quae in sensu interno nihil aliud significantur quam falsitates et cupiditates; falsitates sunt "dii argenti," et cupiditates sunt "dii auri": apud Esaiam, Die illo reprobabunt quisque idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, xxxi 7; "idola argenti et idola auri" pro similibus; "quod fecerint manus vestrae" pro quod ex proprio: apud Jeremiam, Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum illud, argentum extensum de Tarshish adfertur, et aurum de Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris; hyacinthinum et purpura vestis eoram, opus sapientum tota, x 8, 9; pro similibus, ut manifeste constat.

Arcana Coelestia 1

Passage 1552

#1552 "Et auro": quod significet bona ex veris, constat ex significatione "auri" quod sit caeleste bonum, seu bonum sapientiae et amoris, ut constat ex nunc ostensis, tum ab illis quae prius n. 113; hic quod bona ex veris, sequitur ex illis quae in capite praecedente, quod Dominus conjunxerit vera intellectualia caelestibus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1553

#1553 Vers. 3. Et ivit secundum itinera sua, a meridie et usque Bethelem, usque ad locum, ubi fuit tentorium illis in initio, inter Bethel et inter Ai. "Ivit secundum itinera sua" significat secundum ordinem: "a meridie et usque Bethelem" significat a luce intelligentiae in lucem sapientiae: "usque ad locum ubi fuit tentorium illius prius" significat ad sancta quae fuerunt antequam cognitionibus imbutus: "inter Bethel et inter Ai" significat, hic ut prius, caelestia cognitionum et mundana.

Arcana Coelestia 1

Passage 1554

#1554 "Ivit secundum itinera sua": quod significet secundum ordinem, constare potest ex significatione "itinerum" seu "profectionum" quod sint progressiones ulteriores, de qua n. 1457, quae quia factae sunt secundum ordinem, tunc "itinera" non aliud significant. Dominus a prima infantia secundum omnem ordinem Divinum progressus est ad caelestia et in caelestia, qui ordo qualis sit, describitur per Abramum in sensu interno. Secundum talem ordinem quoque feruntur omnes qui e novo creantur a Domino; qui tamen ordo apud homines est varius, secundum cujusvis naturam et genium; sed ordinem quo fertur homo dum regeneratur, nemo mortalium novit, ne quidem angeli nisi umbratiliter, sed solus Dominus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1555

#1555 "A meridie et usque Bethelem": quod significet a luc intelligentiae in lucem sapientiae, constat a significatione "meridie quod sit lux intelligentiae, seu quod idem, status lucidus quod interiora, de qua prius n. 1458, et ex significatione "Bethelis" quo sit lux caelestis oriunda a cognitionibus, de qua prius n. 1453. Lux intelligentiae dicitur illa quae comparatur per cognitiones veritatum et bonitatum fidei; lux autem sapientiae est vitae quae inde comparatur; lux intelligentiae spectat partem intellectualem seu intellectum, lux autem sapientiae partem voluntariam seu vitam. [2] Pauci si ulli norunt quomodo homo ad veram sapientiam perducitur; intelligenti non est sapientia sed ducit ad sapientiam, nam intelligere quid verum et bonum, non est esse verus et bonus, sed sapere est esse; sapienti praedicatur solum de vita, quod homo talis sit; ad sapientiam seu vitam introducitur per scire et nosse, seu per scientias et cognitiones apud unumquemvis hominem sunt binae partes, voluntas et intellectus; voluntas est primaria pars, intellectus est secundaria; vita ejus post mortem est secundum partem ejus voluntariam, non secundum intellectualem; voluntas apud hominem formatur a Domino ab infanti; ad pueritiam, quod fit per insinuatam innocentiam, et charitatem erga parentes, nutrices, infantes similis aetatis, et per plura qua homo nescit, quae sunt caelestia; nisi caelestia illa primum insinuarentur homini dum infans et puer, nusquam fieri posset homo; sic formatur primum planum. [3] Sed quia homo non est homo, nisi quoque intellectu praeditus sit, voluntas sola non facit hominem, sed intellectus cum voluntate; et intellectus non comparari potest nisi per scientias et cognitiones, quare a pueritia per gradus illis imbuendus; sic formatur alterum planum. Cum intellectualis pars instructa est scientias et cognitionibus, cumprimis cognitionibus veri et boni, tunc primum regenerari potest; cumque regeneratur, tunc a Domino vera et bona per cognitiones implantantur ejus caelestibus quibus ab infantia a Domino donatus, sic ut intellectualia ejus unam rem faciant cum caelestibus, quae cum Dominus ita conjunxit donatur charitate e qua incipit agere, quae est conscientiae; ita primum novam vitam accipit, et hoc per gradus; lux hujus vitae appellatur sapientia quae tunc primas agit et praeest intelligentiae; sic formatur tertium planum. Cum talis factus est homo in vita corporis, in altera vita 1continue perficitur: inde constare potest, quid lux intelligentiae, et quid lux sapientiae. @1 continuo I$

Arcana Coelestia 1

Passage 1556

#1556 "Usque ad locum, uni fuit tentorium illius prius": quod significet sancta quae fuerunt antequam cognitionibus imbutus, constat a significatione "tentorii" quod sint sancta fidei, de qua prius n. 414, 1452, et ex illis quae nunc dicta sunt: ita ad caelestia, quae habuit Dominus antequam scientiis et cognitionibus imbutus, ut constat ab illis quae in cap. praec. "et transtulit Abram inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium," vers. 8, quod fuit antequam profectus in Aegyptum, hoc est, antequam Dominus scientiis et cognitionibus imbutus fuit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1557

#1557 "Inter Bethel et inter Ai": quod significet caelestia cognitionum et mundana, constat a significatione "Bethelis" quod sit lux sapientiae per cognitiones, n. 1453, et ex significatione "Ai" quod sit lux ex mundanis, de qua quoque n. 1453: ex illis quae ibi dicta sunt, constare potest qualis tunc Domini status fuit, nempe quod puerilis, qui talis est ut mundana adsint; mundana enim non discuti queunt priusquam verum et bonum implantatur caelestibus per cognitiones, nam homo nusquam potest distinguere inter caelestia et mundana priusquam scit et novit quid caeleste et quid mundanum; cognitiones ideam communem et obscuram faciunt distinctam, et quo distinctior idea fit per cognitiones, eo magis separari possunt mundana; sed status ille puerilis est usque sanctus quia innocens; [2] ignorantia nusquam demit sanctitatem cum in illa est innocentia, nam sanctitas habitat in ignorantia quae innocens; apud omnes homines praeter apud Dominum, sanctitas non habitare potest nisi in ignorantia; nisi in ignorantia non est sanctitas; apud ipsos angelos qui in summa luce intelligentiae et sapientiae sunt, etiam sanctitas habitat in ignorantia, norunt enim et agnoscunt quod nihil norint ex se, sed quicquid norunt quod sit a Domino; norunt etiam et agnoscunt quod omnis illorum scientia, intelligentia et sapientia sit sicut nihil respective ad infinitam Domini, ita quod sit ignorantia; qui non agnoscit quod infinita sint quae non norit, prae illis quae novit, is non potest esse in sanctitate ignorantiae in qua sunt angeli: sanctitas ignorantiae non est quod in ignorantia sit prae aliis, sed quod in agnitione quod nihil ex se sciat, et quae non scit respective ad illa quae scit, quod infinita sint; imprimis quod parvi faciat scientifica et intellectualia respective ad caelestia, seu illa quae sunt intellectus respective ad illa quae sunt vitae. Quod Dominum attinet, Ipse quia conjungeret humana Divinis, progressus est secundum ordinem, et nunc primum pervenit ad illum statum caelestem qualem habuit cum puer, in quo statu etiam mundana adsunt, inde pergendo in statum magis caelestem, tandem in statum caelestem infantiae in quo Humanam Essentiam plene conjunxit Divinae.

Arcana Coelestia 1

Passage 1558

#1558 Vers. 4. Ad locum altaris quod fecit ibi in principio; et invocavit ibi Abram nomen Jehovae. "Ad locum altaris" significat sancta cultus: "quod fecit in principio" significat quae habuit cum puer: "et invocavit ibi Abram nomen Jehovae" significat cultum internum in illo statu.

Arcana Coelestia 1

Passage 1559

#1559 "Ad locum altaris": quod significet sancta cultus, constat a significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum cultus, de qua n. 921.

Arcana Coelestia 1

Passage 1560

#1560 "Quod fecit in principio": quod significet quae habuit cum puer, constat ex illis quae dicta sunt in cap. praec. ad vers. 8; "in principio" hic dicitur, et in vers. praec. "in initio," quia fuit antequam Dominus scientificis et cognitionibus imbutus fuit; status omnis antequam instruitur homo est "initium," et cum incipit instrui est "principium."

Arcana Coelestia 1

Passage 1561

#1561 "Et invocavit ibi Abram nomen Jehovae": quod significet cultum internum in illo statu, constat a significatione "invocare nomen Jehovae," de qua prius n. 440 et 1455; quod hic quoque memoretur de altari et quod dicatur quod "invocaverit nomen Jehovae" similiter ac in cap. praec. vers. 8, causa est quod similes status sint, cum differentia quod hic lucidus respective ad illum; cognitiones cum implantantur priori statui, de quo dictum, faciunt illum lucidum: quando conjungitur verum et bonum per cognitiones caelesti priori, tunc activam illius describitur ita; ipse cultus non est nisi activum quoddam existens ex caelesti quod est intus; ipsum caeleste nusquam potest esse absque activo; cultus est activum primum, nam ita se expromit, quia in illo gaudium percipit; omne bonum amoris et charitatis est ipsum activum essentiale.

Arcana Coelestia 1

Passage 1562

#1562 Vers. 5. Et etiam Loto eunti cum Abramo, fuit grex et argentum, et tentoria. "Et etiam Loto eunti cum Abramo" significat externum hominem qui apud Dominum: "fuit grex et armentum et tentoria" significat illa quibus externus homo abundat; "grex et armentum" sunt possessiones externi hominis; "tentoria" sunt ejus cultus, quae se separabant ab interno.

Arcana Coelestia 1

Passage 1563

#1563 "Et etiam Loto eunti cum Abramo": quod significet externum hominem qui apud Dominum, constat a repraesentatione "Loti" quod sit sensualis homo, seu quod idem est, externus. Quod internum et externum sit apud unumquemvis hominem, seu quod idem, quod homo internus et externus sit, unicuique intra Ecclesiam notum est, de quibus videantur quae prius n. 978, 994, 995, 1015. Externus homo vitam suam principaliter accipit ab interno, hoc est, a spiritu seu ab anima ejus, inde est ipsamet ejus vita in communi, quae vita non singulariter seu distincte recipi potest ab externo homine nisi ejus organica vasa aperiantur quae erunt recipientia particularium et singularium interni hominis; vasa illa organica quae erunt recipientia, non aperiuntur nisi mediis sensibus qui imprimis sunt auditus et visus, et sicut aperiuntur ita influere potest internus homo cum particularibus et singularibus; aperiuntur mediis sensibus illa per scientifica et cognitiones, tum per voluptates et jucunditates; per illa quae intellectus sunt, per haec quae voluntatis: [2] ex his constare potest, quod nusquam aliter fieri queat quam quod apud externum hominem tunc se insinuent scientifica et cognitiones quae non concordare possunt cum veris spiritualibus, et quod se insinuent voluptates et jucunditates quae non concordare possunt cum bonis caelestibus; sicut omnia illa quae spectant corporea, mundana et terrestria ut fines, quae cum spectantur ut fines, tunc trahunt externum hominem extrorsum et deorsum, et sic removent ab interno; quare nisi talia prius discutiuntur, nequaquam potest internus homo concordare cum externo, ideo antequam concordare potest internus homo cum externo, talia prius removenda sunt. Haec quod remota aut separata sint apud Dominum, repraesentatur et significatur per Loti separationem ab Abramo.

Arcana Coelestia 1

Passage 1564

#1564 "Fuit grex et armentum et tentoria": quod significet illa quibus externus homo abundat, constare potest a significatione "gregis, armenti et tentoriorum," de quibus mox intra; hic significant possessiones externi hominis; nam per "Lotum," ut dictum, repraesentatur Domini externus homo: sunt bina apud externum hominem, nempe quae concordare possunt cum interno, et quae non concordare; per "gregem, armentum, et tentoria" hic significantur illa quae non concordare possunt, ut constat ex illis quae sequuntur, Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti, vers. 7.

Arcana Coelestia 1

Passage 1565

#1565 Quod "grex et armentum" sint possessiones externi hominis, constare potest a significatione "gregis et armenti" quod sint bona, de qua n. 343 et 415; sed hic quod sint illa quae separanda, ita non bona, quia praedicantur de "Loto qui separabatur ab Abramo": quod grex et armentum etiam sint non bona, constare potest ab his in Verbo locis, apud Zephaniam, Perdere faciam in te, ut sine habitatore, et erit tractus maris habitacula effossionis [pastorum], et caulae gregis, ii (x)5, 6: apud Jeremiam, Dispergam in te pastorem et gregem, et dispergam in te agricolam et jugalem ejus, ii 23: apud eundem, Ascendite ad Arabiam, et devastate filios orientis; tentoria eoram, et greges eoram sument, xlix 28, 29.

Arcana Coelestia 1

Passage 1566

#1566 Quod "tentoria" sint ejus cultus qui se separabat ab interno, constare potest ex significatione "tentorii" quod sit sanctum cultus, n. 414, tum a repraesentatione "Loti" quod sit externus homo, de quo tentoria seu cultus praedicantur; quod tentoria in sensu opposito significent cultum non sanctum, constare quoque ab his in Verbo locis potest; apud Hosheam, Urtica hereditabit ea, vepris in tentoriis eorum, ix 6: apud Habakkuk, Vidi tentoria Kushanis, commotae sunt cortinae terrae Midianis; fluviis succensuit Jehovah, iii 7, 8: apud Jeremiam, Ad filiam Zionis venient pastores et greges eorum, figent contra eam tentoria circumcirca, depascent quisque spatium suum, vi 3: apud Davidem, Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium roborum in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51: apud eundem, Elegi ad limen stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, Ps. (x)lxxxiv 11 [A.V. 10].

Arcana Coelestia 1

Passage 1567

#1567 Vers. 6. Et non ferebat illos terra ad habitandum simul, quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul. "Non ferebat illos terra ad habitandum simul" significat quod illa quae sunt caelestium internorum non possent simul esse cum illis: "quia fuit acquisitio illorum magna et non potuerunt habitare simul" significat quae acquisita sunt ab interno homine, cum illis quae acquisita in externo, non possent concordare.

Arcana Coelestia 1

Passage 1568

#1568 Quod "non ferebat illos terra ad habitandum simul" significet quod illa quae sunt caelestium internorum non possent simul esse cum illis, nempe cum illis quae per "Lotum" hic significantur: "Abram," ut dictum, repraesentat Dominum, hic Internum Ipsius Hominem, "Lotus" autem externum, hic quae ab Externo Homine separanda, cum quibus Interna cohabitare non possent: sunt in externo homine plura cum quibus internus potest cohabitare, sicut affectiones boni et inde oriundae jucunditates et voluptates, nam hae sunt effectus bonorum interni hominis et ejus gaudiorum et felicitatum, quae cum sunt effectus, prorsus correspondent, et tunc sunt interni hominis, non externi; nam effectus, ut notum, non est effectus sed causae efficientis, ut pro exemplo, charitas quae elucet ex facie, non est faciei sed est charitatis quae intus et sic format faciem et sistit effectum; aut sicut innocentia apud infantes quae in illorum vultu, gestibus, et sic in ludis mutuis inter se; non est vultus aut gestuum sed est innocentiae a Domino quae per animam illorum influit; ita sunt effectus; sic in omnibus reliquis; [2] ex his constat quod multa dentur apud externum hominem quae cohabitare seu concordare possunt cum interno: sed sunt quoque plura quae non concordant, seu cum quibus cohabitare nequit internus homo, ut sunt omnia quae scaturiunt ab amore sui et ab amore mundi; nam omnia quae sunt inde, spectant se ut finem, et mundum ut finem; cum his caelestia quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, concordare nequeunt; quippe haec spectant Dominum ut finem, et regnum Ipsius, et omnia quae sunt Ipsius et regni Ipsius, ut fines: fines amoris sui et amoris mundi spectant extrorsum aut deorsum; fines autem amoris in Dominum et amoris erga proximum spectant introrsum aut sursum; ex quibus constare potest quod tantum discordent ut nusquam possint simul esse: [3] ut sciatur quid facit correspondentiam et concordantiam externi hominis cum interno et quid facit discordantiam, reflectatur solum super fines qui regnant, seu quod idem est, super amores qui regnant; nam amores sunt fines, quicquid enim amatur, hoc spectatur ut finis, ita constabit qualis vita est et qualis futura post mortem; nam ex finibus, seu quod idem est, ex amoribus qui regnant, formatur vita; vita cujusvis hominis nusquam aliud est: quae discordant cum vita aeterna, hoc est, cum vita spirituali et caelesti, quae est vita aeterna, si non removentur in vita corporis, removenda sunt in altera vita; quae si non removeri possunt, nusquam potest homo aliter quam infelix esse in aeternum. [4] Haec nunc dicta sunt ut sciatur quod in externo homine sint quae cum interno concordant et quae discordant, et quod illa quae concordant nusquam possunt simul esse cum illis quae discordant; tum quod tua quae in externo homine concordant, sint ab interno homine, hoc est, per internum hominem a Domino, sicut facies quae elucet a charitate, seu facies charitatis, aut innocentia in infantum vultu et gestibus, ut dictum; at quae discordant, sunt hominis et ejus proprii; inde sciri potest quid significat quod "non ferret illos terra ad habitandum simul." Hic in sensu interno de Domino agitur, et quia de Domino, etiam de omni Ipsius similitudine et imagine, nempe, de regno Ipsius, de Ecclesia, de omni homine regni seu Ecclesiae, quare sistuntur hic illa quae apud homines; quae apud Dominum, antequam ex propria potentia evicerit malum, hoc est, diabolum et infernum, ac ita caelestis, Divinus, et Jehovah quoque factus quoad Humanam Essentiam, se habent praedicate ad statum in quo fuit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1569

#1569 "Quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul": quod significent quae acquisita sunt ab interno homine cum illis quae acquisita in externo non possent concordare, constare potest ab illis quae nunc dicta sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1570

#1570 Vers. 7. Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti: et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra. "Fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti" significat quod internus homo et externus non concordarent; "pastores pecoris Abrami" sunt caelestia; "pastores pecoris Loti" sunt sensualia: "et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra" significant mala et falsa in externo homine.

Arcana Coelestia 1

Passage 1571

#1571 Quod "fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti" significet quod internus homo et externus non concordarent, constat a significatione "pastorum pecoris" quod sint qui docent, ita quae cultus sunt, sicut cuivis notum esse potest; quare illis confirmandis e Verbo non immorandum: haec spectant illa quae in vers. praec. 5 dicta sunt "tentoria," quae quod significent cultum, ibi indicatum est; quae dicuntur in vers. mox praec. 6, spectant illa quae vers. 5 dicta sunt "grex et armentum," quae quod sint possessiones seu acquisitiones, etiam ibi indicatum est: hic quoniam agitur de cultu nempe Interni hominis et Externi, qui quia nondum concordarunt, hic dicitur quod "lis fuit inter pastores," "Abram" enim repraesentat internum hominem et "Lotus" externum: in cultu imprimis noscitur quae et qualis discrepantia est inter hominem internum et externum, immo in singulis cultus, in quo cum internus homo vult spectare fines regni Dei et externus vult spectare fines mundi, inde discrepantia quae in cultu se manifestat, et quidem in tantum ut discrepantiae minimum animadvertatur in caelo. Haec sunt quae significantur per "litem inter pastores pecoris Abrami, et pastores pecoris Loti": causa quoque adjungitur, nempe quod "Canaanita et Perizzita esset in terra."

Arcana Coelestia 1

Passage 1572

#1572 Quod "pastores pecoris Abrami" sint caelestia quae sunt interni hominis et quod "pastores pecoris Loti" sint sensualia quae sunt externi hominis, constat ab illis quae prius dicta: per caelestia quae sunt "pastores pecoris Abrami," intelliguntur caelestia in cultu quae sunt interni hominis; per "pastores pecoris Loti" intelliguntur sensualia quae in cultu, quae sunt externi hominis, quae non concordant cum caelestibus cultus interni hominis; haec quomodo se habent, constat ab illis quae prius ostensa sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1573

#1573 "Et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra": quod significet mala et falsa in externo homine, constare potest a significatione "Canaanitae" quod sit malum a matre hereditarium in externo homine, de qua prius n. 1444, et ex significatione "Perizzitae" quod sit falsum inde, de qua in sequentibus: quod hereditarium a matre malum fuerit apud Dominum in externo Ipsius homine, prius dictum videatur n. 1414 et 1414; quod inde falsum, sequitur; ubi malum hereditarium, ibi quoque falsum; hoc nascitur ab illo, sed falsum a malo non potest nasci priusquam homo scientificis et cognitionibus imbutus est; malum non habet aliud in quod operetur aut influat nisi in scientifica et cognitiones; ita malum quod est partis voluntariae vertitur in falsum in parte intellectuali, quare hoc falsum etiam fuit hereditarium, quia natum ab hereditario, non autem falsum ex principiis falsi; sed erat in externo homine quod internus homo ridere potuit quod falsum: [2] et quia malum hereditarium a matre fuit antequam Dominus imbutus fuit scientificis et cognitionibus, seu "antequam Abram peregrinatus in Aegypto," dicitur quod "Canaanita fuerit in terra," non autem "Perizzita," cap. praec. vers. 6; hic autem postquam scientificis et cognitionibus imbutus, dicitur quod "Canaanita et Perizzita habitarent in terra," ex quibus constat quod per "Canaanitam" significetur malum et per "Perizzitam" falsum; inde etiam constat quod memoratio Canaanitae et Perizzitae non sit in serie aliqua historica, nam in antecedentibus et sequentibus nihil agitur de illis, ita quoque cap. praec. vers. 6 ubi memoratur Canaanita; ex quo patet quod arcanum quoddam hic lateat, quod sciri non potest nisi a sensu interno. [3] Quisque mirari potest quod dicatur malum hereditarium a matre fuerit apud Dominum; sed quia hic ita manifeste dicitur, et in sensu interno de Domino agitur, inde non dubitari potest quin ita fuerit: nusquam enim aliquis homo nasci potest a quodam homine nisi trahat inde malum; sed aliud est malum hereditarium quod ducitur a patre, et aliud quod a matre; hereditarium malum a patre est interius et manet in aeternum, nam nusquam eradicari potest; tale non fuit Domino, quoniam a Patre Jehovah natus, ita Divinus seu Jehovah quoad interna; sed hereditarium malum a matre est hominis externi, quod apud Dominum, et vocatur "Canaanita in terra," et falsum inde "Perizzita." Ita natus Dominus sicut alius homo, et infirmitates habuit sicut alius homo. [4] Quod malum hereditarium ex matre traxerit, constat evidenter ex eo quod tentationes subierit; nusquam aliquis tentari potest cui nullum est malum; est malum apud hominem quod tentat et per quod tentatur: quod Dominus tentatus, et graviores tentationes subierit quam usquam aliquis homo quoad unam myriadis partem sustinere possit, et quod solus sustinuerit ac malum, seu diabolum et totum infernum, propria potentia evicerit, etiam constat; de quibus tentationibus ita apud Lucam, Jesus...ductus in spiritu in desertum, quadraginta dies tentatus a diabolo, ita ut non comederit in diebus istis: postquam autem absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus; inde reversus in virtute spiritus in Galilaeam, iv 1, 2, 13, [14]: [5] et apud Marcum, Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, et erat in deserto dies quadraginta, tentatus, et erat cum bestiis, i 12, 13; ubi per "bestias" significatur infernum; praeter quod usque, ad mortem tentatus, ut sudores essent guttae sanguinis, Cumque esset in angore, intensius oravit; factus vero est sudor Ipsius, ut guttae sangiunis descendentes super terram, Luc. xxii 44. [6] Nusquam aliquis angelus potest tentari a diabolo, quia dum est in Domino, mali spiritus ne quidem e longinquo approximare possunt, ilico corripiuntur horrore et terrore; multo minus potuisset infernum ad Dominum si natus fuisset Divinus, hoc est, absque malo adhaerente a matre. [7] Quod etiam Dominus portaverit iniqua et mala generis humani, est quoque communis praedicatorum formula; sed in se derivare iniqua et mala, nisi per viam hereditariam, nusquam fieri potest; Divinum non est susceptibile mali: quapropter ut vinceret malum propriis viribus, quod nusquam aliquis homo potuit nec potest, et sic fieret Justitia solus, voluit nasci sicut alius homo: alioquin nec opus fuisset ut nasceretur; nam Humanam Essentiam potuit Dominus assumere absque nativitate, sicut etiam quandoque assumpsit, cum visus Antiquissimae Ecclesiae, ut et prophetis; sed ideo ut quoque malum indueret contra quod pugnaret et quod vinceret, in mundum venit, et sic in Se conjungeret Essentiam Divinam Essentiae Humanae. [8] Sed Domino nullum malum actuale seu proprium fuit, sicut Ipse quoque dicit apud Johannem, Quis ex vobis arguet Me de peccato? viii 46. Ex his nunc manifeste patet quid significatur per "quod lis fuerit inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti" quae incontinenter praecedunt; causa erat quia "Canaanita et Perizzita habitabat in terra."

Arcana Coelestia 1

Passage 1574

#1574 Quod "Canaanita" significet malum a matre hereditarium in externo homine, ostensum est prius n. 1444, quod autem "Perizzita" significet falsum ex malo, constat ex aliis locis in Verbo ubi Perizzita nominatur, ut de Jacobo, Dixit Jacobus ad Shimeonem et ad Levi, Perturbastis me, fetere faciendo me apud habitatorem terrae; apud Canaanitas, et apud Pirizzitas, et ego mortales numeri, et congregabunt se supra me, et percutient me; et perdar ego et domus mea, Gen. xxxiv 30; ubi similiter per "Canaanitam" significatur malum, et per "Perizzitam" falsum: [2] apud Josuam, Dixit ad filios Josephi Josua, Si populus multus tu, ascende tibi in silvam, et exscindas tibi ibi in terra Perizzaei, et Rephaim, si angustus tibi mons Ephraim, xvii 15; ubi per "Perizzaeos" significantur principia falsi, per "Rephaim" persuasiones falsi, quae exstirparent, nam "mons Ephraim" in sensu interno est intelligentia. [3] In Libro Judicum, Post mortem Josuae, et interrogaverunt filii Israelis Jehovam, dicendo, Quis ascendet nobis ad Canaanitam, in initio ad pugnandum contra eum? et dixit Jehovah, Jehudah ascendet, ecce dedi terram in manum ejus. Et dixit Jehudah Shimeoni fratri suo Ascende mecum in sortem meam, et pugnemus contra Canaanitam, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam; et ivit cum illo Shimeon, et ascendit Jehudah, et dedit Jehovah Canaanitam et Perizzitam in manum illorum, i (x)1-5; ubi per "Jehudam" quoque repraesentatur Dominus quoad caelestia per "Shimeonem" quoad spiritualia inde; "Canaanita" est malum "Perizzita" est falsum, quod evictum; hoc erat responsum seu oraculum divinum, quod ita intelligitur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1575

#1575 Vers. 8. Et dixit Abram ad Lotum, Ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos. "Dixit Abram ad Lotum" significat quod ita internus homo dixerit ad externum: "ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos" significat quod nulla discordia debeat esse inter utrumque: "quia viri fratres nos" significat quod in: se uniti.

Arcana Coelestia 1

Passage 1576

#1576 Quod "dixit Abram ad Lotum" significet quod ita internus homo dixerit ad externum, constat a repraesentatione "Abrami" hic quod sit internus homo et a repraesentatione Loti quod externus qui separandus; quod "Abram" repraesentet internum hominem, causa est quia est respective ad Lotum, qui est illud in externo homine quod separandum: in externo homine sunt, ut dictum, quae concordant et sunt quae discordant; quae discordant, hic est "Lotus," quare quae concordant sunt "Abramus," etiam quae in externo homine, nam illa unam rem constituunt cum interno, et sunt interni.

Arcana Coelestia 1

Passage 1577

#1577 Quod "ne quaeso sit contentio inter me et inter te" significet quod nulla discordia debeat esse inter utrumque, constare potest ab illis quae prius dicta sunt. Quod concordiam seu unionem interni hominis cum externo attinet, plura arcana sunt quam ut usquam edici queunt; internus homo et externus nusquam apud ullum hominem uniti sunt, nec uniri potuerunt, nec uniri possunt, solum apud Dominum, quare etiam in mundum venit: apud homines qui regenerati sunt, apparet tanquam uniti sint, sed sunt Domini, nam quae concordant sunt Domini, quae autem discordant sunt hominis. [2] Sunt duo apud internum hominem, nempe caeleste et spirituale, quae duo unum constituunt cum ex caelesti est spirituale; vel quod idem, sunt duo apud internum hominem, bonum et verum; haec duo unum constituunt cum ex bono verum; vel quod etiam est idem, sunt duo apud internum hominem, amor et fides; haec duo unum constituunt cum ex amore fides; vel quod etiam est idem, sunt duo apud internum hominem, voluntas et intellectus; haec duo unum constituunt cum ex voluntate intellectus: manifestius adhuc capi potest per solem ex quo lux; si ex sole luci inest et calor et lumen sicut tempore veris, tunc omnia inde vegetantur et vivunt, at si ex sole luci non inest calor, ut tempore hiemis, tunc omnia inde torpent et moriuntur: [3] inde constat quid internum hominem constituit; quid autem externum, inde patet; apud externum hominem omne est naturale, ipse enim externus homo est idem ac naturalis homo; tunc dicitur internus homo uniri externo, quando caeleste spirituale interni hominis influit in naturale externi, et facit ut unum agant, inde naturale etiam fit caeleste et spirituale, sed inferius caeleste et spirituale, seu quod idem, inde externus homo etiam fit caelestis et spiritualis, sed exterius caelestis et spiritualis: [4] internus homo et externus sunt prorsus distincti, quia caelestia et spiritualia sunt quae afficiunt internum hominem, sed naturalia externum; verum tametsi distincti, usque sunt uniti, nempe cum caeleste spirituale interni hominis influit in naturale externi, et hoc disponit ut suum: apud Dominum solum unitus fuit Internus Homo Externo, sed apud nullum alium hominem nisi quantam Dominus uniit et unit; solum amor et charitas, seu bonum, est quod unit, et nusquam aliquis amor et charitas, hoc est, aliquod bonum nisi a Domino: talis unio est quae per haec verba Abrami intenditur, "ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos"; [5] quod dicatur "inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos," ita se habet: sicut in interno homine sunt duo, nempe caeleste et spirituale, quae, ut dictum, unum constituent, ita quoque in externo homine; caeleste ejus appellatur bonum naturale, spirituale ejus appellatur verum naturale; "ne sit contentio inter me et inter te" spectat bonum, ne scilicet interni hominis bonum ab externi hominis bono dissideat; et "ne contentio sit inter pastores meos et inter pastores tuos" spectat verum, ne scilicet interni hominis verum ab externi hominis vero dissideat.

Arcana Coelestia 1

Passage 1578

#1578 Quod "viri fratres nos" significet quod in se uniti, constat a significatione "viri fratris" quod sit unio, et quidem unio veri et boni.

Arcana Coelestia 1

Passage 1579

#1579 Vers. 9. Nonne tota terra coram te? separare quaeso a me, si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram. "Nonne tota terra coram te?" significat omne bonum: "separare quaeso a me" significat quod apparere nequeat nisi quod discors est, nullum fiat: "si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram ibo sinistram" significat separationem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1580

#1580 "Nonne tota terra coram te?": quod significet omne bonum, constat a significatione "terra" in bono sensu, et hic "terrae Canaanis" quod sit caeleste, proinde quod sit bonum, de qua prius n. 566, 620, 636, 662. Alloquitur hic internus homo externum, sed illa quae apud externum discordant, sicut solet homo cum appercipit malum quoddam apud se, a quo separari vult, ut fit in tentationibus et pugnis; notum enim est illis qui fuerunt in tentationibus et pugnis, quod appercipiant apud se quae discordant, a quibus quamdiu est pugna, separari nequeunt, sed usque desiderant separationem, immo quandoque adeo ut irascantur malo, et velint id expellere; haec sunt quae hic significantur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1581

#1581 Quod "separare quaeso a me" significet quod apparere nequeat nisi quod discors est, nullum fiat, constat ab illis quae nunc dicta sunt, quod nempe internus homo velit ut illud se separet in externo homine quod discordat; nam antequam separatum est, non apparere potest bonum quod continue influit ab interno homine, hoc est, per internum hominem a Domino: quod autem separationem attinet, sciendum quod non sit separatio sed quod sit quiescentia; malum quod in externo homine, apud nullum hominem praeter apud Dominum, separari potest; quicquid semel acquisivit homo, remanet; sed separari videtur tum quiescit, sic enim ut nullum apparet; nec quiescit ita ut sicut nullum appareat, nisi a Domino; et cum quiescit ita, tunc primum influunt bona a Domino, et sciunt externum hominem: talis est status angelorum; illi nec sciunt aliter ac quod malum separatum sit ab illis, sed est solum detentio a malo, ita quiescentia ut sicut nullum appareat, proinde est apparentia, quod etiam sciunt angeli cum reflectunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1582

#1582 "Si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram": quod significet separationem, constat a significatione "dextrae et sinistrae"; dextrum et sinistrum est nihil aliud quam respectivum quoddam, non est certa plaga, nec est certus locus, ut constare potest ex eo quod tam oriens quam occidens, tam meridies quam septentrio, possit esse a dextris, etiam a sinistris, secundum hominis aspectum; similiter se habet cum loco; "terra Canaan" nec dici potuit a dextra nec a sinistra nisi respective: ubicumque Dominus est, ibi est centrum, inde dextrum et sinistrum; ita "Abramus" per quem repraesentatus Dominus, sive huc sive illuc recesserit, usque tamen repraesentativum fuit apud illum, et quoque terra 1; sicut quod perinde fuerit, si Abramus fuerit in terra Canaane vel si fuerit alibi; comparative sicut dignissimus ad mensam, locus ubi sedet est supremus, inde loca ad dextram et sinistram; quare "ire ad dextram aut sinistram" erat formula optionis qua significata separatio. @1 So I, but perhaps terram should be read.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1583

#1583 Vers. 10. Et sustulit Lot oculos suos, et vidit omnem planitiem Jordanis 1, quod tota ea irrigua, antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram, sicut hortus Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar. "Et sustulit Lot oculos suos" significat quod externus homo illuminatus ab interno: "et vidit omnem planitiem Jordanis 1 "significat illa bona et vera quae apud externum hominem: "quod tota ea irrigua" significat quod crescere ibi possint: "antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram" significat hominem externum cupiditatibus maii et persuasionibus falsi destructum: "sicut hortus Jehovae" significat ejus rationalia: "sicut terra Aegypti veniendo Zoar" significat scientifica ab affectionibus boni. Haec significant quod apparuerit Domino Externus homo qualis est in sua pulchritudine, cum Interno conjunctus. @1 In these three places and in n. 1591, I has Jardenis, but always Jordanis elsewhere.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1584

#1584 Quod "sustulit Lot oculos suos" significet quod externus homo illuminatus ab interno, constat a significatione "tollere oculos," quod est videre, in sensu interno percipere, hic illuminari quia praedicatur de "Loto" seu externo homine, qui cum percipit qualis Externus Homo est cum conjunctus Interno seu qualis in sua pulchritudine, tunc est illuminatus ab Interno, estque tunc in visione Divina, de qua hic agitur; nec dubitari potest quin Dominus cum puer, quoad externum hominem multoties in tali Divino visu fuerit, quia Ipse solus conjungeret Externum Hominem Interno; Externus Homo fuit Humana Ipsius Essentia, Internus autem Divina.

Arcana Coelestia 1

Passage 1585

#1585 "Et vidit omnem planitiem Jordanis 2: "quod significet illa bona et vera quae apud externum hominem, constat a significatione "planitiei et Jordanis"; "planities circa Jordanem" in sensu interno significat externum hominem quoad Omnia ejus bona et vera: quod planities Jordanis haec significet, inde est quia Jordanes erat terminus terrae Canaanis; "terra Canaan," ut prius dictum et ostensum est significat regnum et Ecclesiam Domini, et quidem caelestia et spiritualia ejus, quare etiam appellata est Terra Sancta, et Canaan caelestis; et quia regnum et Ecclesiam Domini, significat in sensu supremo Ipsum Dominum, Qui est Omne in omnibus Sui regni et Suae Ecclesiae; [2], inde omnia quae in terra Canaane, repraesentativa fuerunt; quae in medio terrae seu quae intima fuerunt, repraesentabant Internam Ipsius Hominem, ut Mons Zionis et Hierosolyma, ille caelestia, haec spiritualia; quae inde distabant longius, repraesentabant remotiora ab internis; quae ultima erant seu quae termini, repraesentabant Externum hominem; termini Canaanis fuerunt plures, in genere bini fluvii Euphrates et Jordanes, tum quoque Mare, inde Euphrates et Jordanes repraesentabant externa; hic ideo "planities Jordanis" significat, sicut repraesentat, omnia quae apud externum hominem; similiter se habet, cum terra Canaan praedicatur de regno Domini in caelis, similiter cum de Ecclesia Domini in terris, similiter cum de homine regni seu Ecclesiae, similiter cum abstracte de caelestibus amoris, ac ita porro: [3] inde est quod paene omnes urbes, immo omnes montes, colles, valles, fluvii, et alia, in terra Canaane repraesentarent: quod "fluvius Euphrates" quia erat terminus, repraesentaret sensualia et scientifica quae sunt externi hominis, ostensum "est prius, n. 120; quod etiam Jordanes, et planities Jordanis, ex his locis constare potest; apud Davidem, Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps. xlii 7 [A.V. 6]; ubi "terra Jordanis" pro illo quod est humile, et sic quod distat a caelesti, sicut externa hominis ab internis. [4] Quod filii Israelis transirent Jordanem cum intrarent in terram Canaanem, et quod tunc divisus esset, repraesentabat quoque aditum ad internum hominem per externum, etiam hominis in regnum Domini, praeter plura, 705. iii 14 ad fin.; iv 1 ad fin. Et quia externus homo continue impugnat internum, et dominium affectat, formula prophetica facta est, superbia aut elatio Jordanis, ut apud Jeremiam, Quomodo parem te praestabis cum equis? et in terra pacis tu confidens, et quomodo facis in elatione Jordanis? xii 5; "elatio Jordanis" pro illis quae sunt externi hominis, quae insurgunt et dominari super internum volunt, ut sunt ratiocinia, quae hic sunt "equi, et inde confidentia": apud eundem, Erit Edomus in desolationem;... ecce sicut leo ascendit e superbia Jordanis ad habitaculum Ethanis 2, xlix 17, 19; "superbia Jordanis" pro externi hominis elatione contra interni bona et vera: apud Zachariam, Ejula abies, quia cecidit cedrus; quia magnifici vastati sunt; ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva munita; vox ejulatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum juvenum, quod vastata sit elatio Jordanis, xi 2, 3. Quod Jordanes fuerit terminus terrae Canaanis, constat Num. xxxiv 12, et quod terrae Jehudae versus orientem, Jos. xv 5. @1 In these three places and in n. 1591, I has Jardenis, but always Jordanis elsewhere.$ @2 So Sch. Heb. [ ] (ethan) strong." Sch. marg. has habitaculum Ethanis vel robustissimi.$

Arcana Coelestia 1

Passage 1586

#1586 Quod "tota ea irrigua" significet quod crescere ibi possint, nempe bona et vera, constare potest ex significatione "irrigui," videantur quae prius n. 108.

Arcana Coelestia 1

Passage 1587

#1587 "Antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram": quod significet hominem externum cupiditatibus mali et persuasionibus falsi destructum, constare potest a significatione "Sodomae" quod sint cupiditates mali et a significatione "Amorae" quod sint persuasiones falsi; haec enim duo sunt quae destruunt externum hominem et separant ab interno; et haec duo fuerunt quae destruxerunt Antiquissimam Ecclesiam ante diluvium; cupiditates mali sunt voluntatis et persuasiones falsi sunt intellectus; quae duo cum regnant, totus externus homo est destructus, qui cum destructus etiam separatus est ab interno; non quod anima seu spiritus separetur a corpore, sed quod bonum et verum ab anima seu spiritu ejus separata sint ut non influant nisi remote; de quo influxu, ex Divina Domini Misericordia, alibi: et quia in genere humano externus homo ita destructus fuit, et disruptum ejus vinculum cum interno, hoc est, cum bono et vero, Dominus in mundum venit ut conjungeret et uniret Externum hominem Interno, hoc est, Humanam Essentiam Divinae. Qualis sit externus homo cum conjunctus interno, hic describitur, nempe "antequam" perdidit Jehovah Sodomam et Amoram, quod fuerit sicut hortas Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar."

Arcana Coelestia 1

Passage 1588

#1588 Quod "sicut hortus Jehovae" significet ejus rationalia, constat a significatione "horti Jehovae" quod sit intelligentia, de qua n. 100, proinde rationale quod medium est inter hominem internum et externum; rationale est hominis externi intelligentia; "hortus Jehovae dicitur" cum rationale caeleste est, hoc est, ex origine caelesti, ut fuit apud Antiquissimam Ecclesiam, de quo ita apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates illius, et ponet desertum illius tanquam Eden, et solitudinem illius sicut Hortum Jehovae; gaudium et laetitia invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3; at "Hortus Dei" dicitur cum rationale est spirituale, hoc est, ex origine spirituali, ut apud Ecclesiam Antiquam, de quo apud Ezechielem, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden Horto Dei fuisti, xxviii (x)12, 13. Rationale hominis comparatur horto ex repraesentativo quod sistitur in caelo; est rationale hominis, in quod cum influit caeleste spirituale a Domino, quod non aliter apparet; immo etiam inde sistuntur visibiles paradisi quae omnem imaginationis humanae ideam magnificentia et pulchritudine excedunt, quod est effectus influxus lucis caelestis spiritualis a Domino, de quo prius n. 1042, 1043; nec sunt amoenitates et pulchritudines paradisiacae quae aliiciunt, sed sunt caelestia spiritualia quae in illis vivunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1589

#1589 "Sicut terra Aegypti veniendo Zoar": quod significet scientifica ab affectionibus boni, constare potest a significatione "Aegypti," de qua n. 1164, 1165, in bono sensu, n. 1462, quod sit scientia, et a significatione "Zoar" quod sit affectio boni; Zoar erat urbs non procul a Sodoma, quo etiam fugit Lot cum per angelos ereptus incendio Sodomae, de quo Gen. xix 20, 22, 30; et praeterea Zoar nominatur Gen. xiv 2, 8; Deut. xxxiv 3; Esai. xv 5; Jer. xlviii 34, ubi quoque significat affectionem; et quia affectionem boni, etiam in sensu opposito, quod commune, affectionem mali. [2] Sunt tria quae externum hominem constituunt, nempe rationale, scientificum, et sensuale externum; rationale est interius, scientificum est exterius, sensuale hoc est extimum; rationale est per quod internus homo conjungitur externo; quale est rationale, talis est conjunctio; sensuale externum est hic visus et auditus; sed rationale in se nullum est nisi affectio influat in illud et faciat illud activum utque vivat; inde sequitur quod tale sit rationale qualis affectio; cum affectio boni influit, tunc fit affectio boni in rationali affectio veri; contrarium, cum affectio mali; quia scientificum se applicat rationali et est ejus instrumentale, sequitur etiam quod affectio influat in scientificum et disponat; nam nusquam aliquid vivit apud externum hominem quam affectio; causa est quia affectio boni descendit ex caelesti, hoc est, ab amore caelesti, qui vivificat omne in quod influit, immo etiam vivificat affectiones mali seu cupiditates; bonum enim amoris a Domino continue influit, et quidem per internum hominem in externum; sed homo qui in affectione mali seu cupiditate est, is pervertit bonum; sed usque manet inde vita; quod ut percipiatur, comparative videatur ex objectis quae recipiunt solis radios; quaedam sunt quae pulcherrime recipiant, et in pulcherrimos colores vertant, sicut adamas, rubinus, hyacinthus, sapphirus, et alii lapides pretiosi; at sunt quae non ita recipiunt, sed in turpissimos colores vertunt; constare quoque ab ipsis hominum geniis potest; sunt qui bona alius cum omni affectione recipiunt, et sunt qui vertunt in mala: inde constare potest quid sit scientia ab affectionibus boni quae significatur per "terram Aegypti veniendo Zoar," cum rationale est "sicut Hortus Jehovae."

Arcana Coelestia 1

Passage 1590

#1590 Quod haec significent quod apparuerit Domino Externus Homo qualis est in sua pulchritudine cum Interno conjunctus, constare potest ex sensu interno, in quo Dominus quoad Internum Hominem repraesentatur per "Abramum," et quoad Externum per "Lotum." Qualis pulchritudo est Externi Hominis cum is conjunctus Interno, non describi potest, quia non datur apud ullum hominem praeter apud solum Dominum; quod apud hominem et angelum, est a Domino; duntaxat aliquantulum constare potest ex imagine Domini quoad Externum Ipsius Hominem in caelis, videatur n. 553 et 1530. Tres caeli sunt imagines Externi Hominis Domini, quorum pulchritudo nusquam describi potest per aliquod quod sistat ideam qualis est, ad captum alicujus; sicut apud Dominum omne est Infinitum, ita in caelo omne est indefinitum; indefinitum caeli est imago Infiniti Domini.

Arcana Coelestia 1

Passage 1591

#1591 Vers. 11. Et elegit sibi Lot omnem planitiem Jordanis; et profectus Lot ab oriente, et separabantur vir a fratre suo. "Elegit sibi Lot omnem planitiem Jordanis" significat externum hominem quod talis: "et profectus est Lot ab oriente" significat illa apud externum hominem quae recedunt ab amore caelesti: "et separabantur vir a fratre" significat quod illa separent.

Arcana Coelestia 1

Passage 1592

#1592 "Elegit sibi Lot omnem planitiem Jordanis": quod significet externum hominem quod talis, constat a significatione "planitiei Jordanis," de qua in vers. praec., quod sit externus homo. Externi hominis pulchritudo describitur in vers. praec. cum conjunctus es interno; at ejus turpitudo describitur ab hoc versu et in binis sequentibus, cum disjunctus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1593

#1593 "Et profectus Lot ab oriente": quod significet illa apud externum hominem quae recedunt ab amore caelesti, constat ex significatione "orientis" quod sit Dominus, ita omne caeleste, de qua prius n. 101; et quia per oriens significatur Dominus, inde sequitur quod oriens hic sit Internus Domini Homo Qui Divinus: ita quod externus homo recederet ab interno, significatur hic per quod "Lot profectus ab oriente."

Arcana Coelestia 1

Passage 1594

#1594 Quod "separabantur vir a fratre": significet quod illa separent, sequitur inde: quid "vir frater," dictum est supra ad vers. 8, nempe quod sit unio, quare "separari vir a fratre" est disunio. Quid disunit externum hominem ab interno, homo nescit, et hoc ex multiplici causa, tam quod non sciat, aut si audiverit, non credat, dari internum hominem, quam quod non sciat, aut si audiverit, non credat, amorem sui et ejus cupiditates esse quae disuniunt; tum amorem mundi et ejus cupiditates sed non tantum ac amor sui. [2] Quod non sciat, et si audiverit, non credat, dari internum hominem, est ex causa quia in corporeis et sensualibus vivit, quae nusquam videre possunt quid interius est; interiora possunt videre quod exterius, sed nusquam exteriora quod interius; sicut visus, visus internus videre potest quid visus externus; nusquam visus externus quid visus internus; aut, intellectuale et rationale potest percipere quid et quale est scientificum, non autem vicissim; tum ex eo quod non credat dari spiritum qui separatur a corpore dum moritur, et vix dari vitam internam quam vocant animam, quia dum sensualis et corporeus homo cogitat de spiritu separando a corpore, obvenit ei tanquam impossibile quia ponit vitam in corpore seque confirmat ex eo quod etiam bruta animalia vivant, et usque non vivunt post mortem, praeter plura alia; haec omnia ex causa quia in corporeis et sensualibus vivit, quae vita in se spectata vix aliud est quam vita brutorum animalium, cum sola differentia quod homo cogitare possit et de rebus obviis ratiocinari, super quam facultatem prae brutis animalibus nec tunc reflectit; [3] sed haec causa non ita disunit externum hominem ab interno, nam maxima pars hominum in tali incredulitate est, et doctissimi prae simplicibus: sed quod disunit, est principaliter amor sui, tum quoque amor mundi sed non tantum ac amor sui; quod homo hoc nesciat, causa est quia in nulla charitate vivit, et "cum in nulla charitate vivit, tunc ei non apparere potest quod vita amoris sui et ejus cupiditatum tam contraria sit amori caelesti; est etiam in amore sui et ejus cupiditatibus tunc flammeam quoddam, et inde jucundum, quod ita afficit vitam ut vix aliud sciat quam quod ipsa felicitas aeterna in eo consistat, quare etiam plures ponunt felicitatem aeternam in eo ut post vitam corporis magni fiant, et serviantur ab aliis etiam ab angelis, cum ii nulli servire velint nisi ob causam occultam propter se ut serviantur; quod dicant se servire tunc velle Domino soli, hoc falsum est; nam qui in amore sui sunt, volunt ut etiam Dominus illis serviat, et quantum non fit, recedunt, ita in corde suo ferunt quod ipsi domini velint fieri et regnare super universum; quale regimen hoc foret, cum plures tales sunt, immo cum omnes, quisque cogitare potest. Annon regimen infernale ubi unusquisque se amat prae alio? hoc latet in amore sui; inde constare potest qualis est amor sui, etiam ex eo quod recondat in se odium contra omnes qui se non subjiciunt ei ut servos, et quia odium, etiam vindictas, crudelitates, dolos, et plura nefanda. [4] Amor autem mutuus qui solus caelestis, in eo consistit quod se non solum dicat, sed agnoscat et credat; quod indignissimus sit, et quod vile quoddam et spurcum, quod Dominus ex Infinita Misericordia continue ab inferno in quod continue se praecipitare conatur, immo cupit, subtrahat et detineat; quod agnoscet et credet, est quia verum est; non quod Dominus nec aliquis angelus, velit ut id agnoscat et credat ob causam ut se submittat; sed ne efferat se cum usque talis, sicut quod excrementum diceret quod sit purum aurum; aut musca latrinae quod sit avis paradisiaca; quantum itaque homo agnoscit et credit quod sit talis qualis est, tantum recedit ab amore sui et ejus cupiditatibus, et tantum se abhorret; quantum hoc fit, tantum a Domino accipit amorem caelestem, hoc est, amorem mutuum, qui est ut omnibus servire velit; hi sunt qui intelliguntur per "minimos, qui in regno Domini fiunt maximi," Matth. xx 26-28; Luc. ix 46-48. [5] Ex his constare potest quid disjungit externum hominem ab interno, nempe quod principaliter amor sui; et quod principaliter unit externum hominem interno, est amor mutuus, qui nusquam dabilis est priusquam amor sui recedit; nam prorsus contrarii sunt. Internus homo nihil aliud est quam amor mutuus; ipse hominis spiritus seu anima est homo interior qui vivit post mortem; estque organicus, nam adjunctus est corpori cum homo vivit in mundo; homo hic interior, seu anima ejus aut spiritus, non est internus homo, sed internus homo est in illo, cum in illo amor mutuus; quae sunt interni hominis, sunt Domini, sic ut dici queat quod internus hominis sit Dominus; sed quia Dominus dat angelo seu homini dum vivit in amore mutuo, proprium caeleste, sic ut ei non appareat aliter quam quod is faciat bonum a se, inde internus homo praedicatur de homine sicut ejus foret; sed qui in amore mutuo est, is agnoscit et credit quod omne bonum et verum non ejus sit, sed Domini; et quod amare possit alium sicut se, et magis, si sicut angeli, quod amare possit alium plus quam se, quod sit donum Domini, a quo dono et ejus felici tantum recedit, quantum ab agnitione quod Domini sit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1595

#1595 Vers. 12. Abram habitabat in terra Canaanis, et Lot habitavit in urbibus planitiei, et tentoriavit usque ad Sodomam. "Abram habitabat in terra Canaanis" significat internum hominem quod esset in caelestibus amoris: "et Lot habitavit in urbibus planitiei" significat externum hominem quod esset in scientificis: "et tentoriavit usque ad Sodomam" significat extensionem ad cupiditates.

Arcana Coelestia 1

Passage 1596

#1596 "Abram habitabat in terra Canaanis": quod significet internum hominem quod esset in caelestibus amoris, constat a significatione "terrae Canaanis" quod sint caelestia amoris, de qua aliquoties prius.

Arcana Coelestia 1

Passage 1597

#1597 "Et Lot habitavit in urbibus planitiei": quod significet externum hominem quod esset in scientificis, constat a repraesentatione "Loti" quod sit externus homo, et a significatione "urbis seu urbium" quod sit doctrinalia, quae in se non aliud sunt quam scientifica, quando praedicantur de externo homine cum hic separatus est ab interno; quod "urbes" significent doctrinalia tam vera quam falsa, ostensum est prius n. 402.

Arcana Coelestia 1

Passage 1598

#1598 "Et tentoriavit usque ad Sodomam": quod significet extensionem ad cupiditates, constat ex significatione "Sodomae," de qua supra ad vers. 10, quod sit cupiditas: haec correspondent illis quae in vers. praec. 10 dicta sunt, quod "planities Jordanis tota irrigua sicut hortus Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar," ubi actum de Externo Homine cum unitus Interno; et per "terram Aegypti veniendo Zoar" significata scientifica ab affectionibus boni; hic autem quod "Lot habitavit in urbibus planitiei et tentoriavit usque ad Sodomam" significatur externus homo cum non unitus interno, et per haec significata scientifica ab affectionibus mali seu cupiditatibus; descripta enim ibi erat pulchritudo Externi Hominis cum unitus Interno, hic autem turpitudo ejus cum non unitus, et adhuc magis in sequente versu ubi dicitur "Et viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde." Qualis turpitudo externi hominis est quando separatus ab interno, unicuique constare potest ab illis quae dicta sunt de amore sui et ejus cupiditatibus, quae principaliter disuniunt; quanta est pulchritudo Externi Hominis cum unitus Interno, tanta turpitudo est ejus cum disunitus; nam externus homo in se spectatus nihil aliud est quam ut inserviat interno; est quoddam instrumentale ut fines fiant usus et usus sistantur in effectu, et sic perfectio sit omnium; contrarium fit, cum externus homo se separat ab interno, et sibi soli inservire vult; immo magis cum dominari vult super internum, quod principaliter fit ex amore sui et ejus cupiditatibus, ut ostensum.

Arcana Coelestia 1

Passage 1599

#1599 Vers. 13. Et viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde. "Viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde" significat cupiditates ad quas scientifica se extendebant.

Arcana Coelestia 1

Passage 1600

#1600 "Viri Sodomae mali et peccatores Jehovae valde": quod significet cupiditates ad quas scientifica se extendebant, constare potest ex significatione "Sodomae," de qua prius, quod sint cupiditates; et ex significatione "virorum" quod sint intellectualia et rationalia, hic scientifica quia praedicantur de externo homine cum separatus ab interno; quod "viri" significent intellectualia seu rationalia, ostensum quoque est prius n. 265, 749, 1007. Scientifica dicuntur tunc extendere se ad cupiditates, cum discantur non alio fine quam ut magnus fiat, non ut inserviant illi usui ut inde fiat bonus; omnia scientifica sunt ob finem ut homo possit fieri rationalis et sic sapiens, utque sic inservire possit interno homini.

Arcana Coelestia 1

Passage 1601

#1601 Vers. 14. Et Jehovah dixit ad Abram, postquam separatus Lot ab illo, Tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi, versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem. "Jehovah dixit ad Abram" significat quod Jehovah ita locutus ad Dominum: "postquam separatus Lot ab illo" significat cum cupiditates externi hominis remotae essent ut non impedirent: "tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi" significat statum in quo tunc Dominus e quo percipere posset ventura: "versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem" significat omnes quotcumque sunt in universo.

Arcana Coelestia 1

Passage 1602

#1602 Quod "Jehovah dixit ad Abram" significet quod Jehovah ita locutus ad Dominum, constare potest ex sensu interno Verbi, in quo Dominus per "Abramum" intelligitur; tum quoque ex ipso statu in quo tunc fuit, qui hic quoque describitur quod nempe externa quae impedirent, remota sint, quae significantur per haec, "postquam separatus est Lot ab illo": Dominus quoad Internum Hominem fuit Divinus quia natus a Jehovah, quare cum nihil impediret a parte Externi Hominis, sequitur quod viderit omnia ventura: et quod hoc apparuerit tunc sicut "locutus Jehovah," est quia coram Externo Homine; quoad Internum Hominem Unus erat cum Jehovah, sicut Ipse Dominus docet apud Johannem, Dixit Philippus, Monstra nobis Patrem;... dixit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui videt Me, videt Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit?... credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 6, 8-11.

Arcana Coelestia 1

Passage 1603

#1603 "Postquam separatus Lot ab illo": quod significet cum cupiditates Externi Hominis remotae essent ut non impedirent, constat a repraesentatione "Loti" quod sit Externus Homo, aque illis quare praecedunt, quod "separatus," hoc est, illa quae impedirent; quae cum remota fuerunt, Internus Homo seu Jehovah unum agebat cum Externo seu cum Humana Domini Essentia; sunt modo externa non concordantia, de quibus dictum, quae impediunt quin internus homo, dum agit in externum, faciat ut unum sit; externus homo nihil aliud est quam instrumentale quoddam, aut organicum, in se nullam vitam habens; ex interno homine accipit vitam, et tunc apparet sicut externus homo vitam haberet ex se: [2] apud Dominum autem postquam expulit malam hereditarium, et sic purificavit Humanae Essentiae organica, etiam haec vitam acceperunt, ita ut Dominus, sicut quoad Internum Hominem fuit Vita, etiam quoad Externum Hominem factus Vita; hoc est quod significat glorificatio, apud Johannem, Dicit Jesus, Nunc glorificatus est Filius Hominis, et Deus glorificatus in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32: apud eundem, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te:... nunc ergo glorifica Me Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te, xvii 1, 5: apud eundem, Jesus dixit, Pater glorifica Tuum Nomen; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28.

Arcana Coelestia 1

Passage 1604

#1604 "Tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi": quod significet statum in quo tunc Dominus, constat ex significatione "tollere oculos et videre" quod sit illuminatus esse et percipere, de qua supra ad vers. 10, et ex significatione "loci" in sensu interno quod sit status; quod locus non aliud sit quam status, ostensum n. 1274, 1376-1379.

Arcana Coelestia 1

Passage 1605

#1605 "Versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem": quod significet omnes quotcumque sunt in universo, constat a significatione horum; septentrio, meridies, oriens et occidens in Verbo significant unumquodvis per se aliquid; "septentrio" illos qui sunt extra Ecclesiam qui nempe in tenebris quoad veritates fidei sunt, tum quoque significat tenebras apud hominem: "meridies" autem significat illos qui intra Ecclesiam sunt qui nempe in luce quoad cognitiones sunt, similiter etiam ipsam lucem: "oriens" significat illos qui antea fuerunt, tum quoque amorem caelestem, ut prius ostensum: "occidens" autem significat illos qui venturi, similiter qui non in amore: quid significent, ex serie in sensu interno constat: cum autem omnes dicuntur, ut hic, septentrio, meridies, oriens et occidens, significant omnes qui in universo terrarum orbe qui vivunt, tam quoque qui fuerunt, et qui venturi; significant etiam status humani generis quoad amorem et fidem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1606

#1606 Vers. 15. Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternum. "Quia omnem terram quam tu vides, "tibi dabo illam" significat regnum caeleste quod Domini esset: et semini tuo usque in aeternum" significat illos qui fidem in Ipsum haberent.

Arcana Coelestia 1

Passage 1607

#1607 "Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam": quod significet regnum caeleste quod Domini esset, constat a significatione "terrae," et hic terrae Canaanis quia dicitur "terra quam tu vides," quod sit regnum caeleste; per terram enim Canaanem repraesentatam fuit regnum Domini in caelis, seu caelum, et regnum Domini in terra, seu Ecclesia; de qua terrae significatione prius aliquoties actum est. Quod Domino datum sit regnum in caelis et in terris, ex Verbo passim constat, ut apud Esaiam, Puer natus est, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et appellabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5: apud Danielem, Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius hominis, veniens fuit, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et coram Ipso appropinquare fecerunt Ipsum: et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium aeternum, quod non transibit; et regnum Ipsius, quod non peribit, vii 13, 14; Ipse Dominus hoc quoque dicit: apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, xi 27, et apud Lucam, x 22: apud Matthaeum alibi, Data est Mihi [omnis] potestas in caelo et in terra, xxviii 18: apud Johannem, Dedisti Filio potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam, xvii 2, 3; quod etiam significatur per "sedere a dextris," ut apud Lucam, Exhinc nunc erit Filius Hominis sedens a dextris virtutis Dei, xxii 69. [2] Quod "data sit Filio Hominis omnis potestas in caelis et in terris," sciendum quod Domino fuerit potestas super omnia in caelis et in terris antequam venit in mundum, nam fuit Deus ab aeterno et Jehovah, sicut ipse clare dicit, apud Johannem, Nunc glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria, quam habui, antequam mundus esset, apud Te, xvii 5: et apud eundem, Amen, Amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego fui, viii 58; fuit enim Jehovah et Deus Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, et illis visus; fuit etiam Jehovah et Deus Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et fuit Quem repraesentabant omnes ritus Ecclesiae Judaicae, et Quem colerent; at quod Ipse dicit, quod "data Ipsi omnis potestas in caelo et in terra," tanquam tunc primum, est quia per "Filium Hominis" intelligitur Humana Ipsius Essentia quae cum unita fuit Divinae, etiam Jehovah fuit; et Ipsi simul potestas, quod fieri non potuit antequam glorificatus est, hoc est, antequam Humana Ipsius Essentia per unitionem cum Divina etiam vitam haberet in Se, et sic similiter facta Divina et Jehovah, ut Ipse dicit apud Johannem, Quemadmodum Pater habet vitam in Se ipso, etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso, v (x)26. [3] Humana Ipsius Essentia seu Externus Homo est qui quoque apud Danielem in loco citato appellatur "Filius Hominis"; et apud Esaiam in loco citato, "Puer natus est, et Filius datus est nobis": quod Ipsi daretur regnum caeleste, et omnis potestas in caelis et in terris, Ipsi nunc visum et promissum est, et significatur per haec verba, "omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo post te in aeternum," quod erat antequam Humana Ipsius Essentia unita fuit Ipsius Divinae, quae unita fuit cum diabolum et inferrum evicit; nempe cum propria potentia et propriis viribus expulit omne malum, quod solum disunit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1608

#1608 "Et semini tuo usque in aeternum": quod significet illos qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione "seminis" quod sit fides, et quidem fides charitatis, de qua prius n. 255, 256, 1025. Quod "semini Ipsius," hoc est, fidem habentibus in Ipsum, "daretur regnum caeleste," constat manifeste ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Pater amat Filium, et omnia dedit Ei in manum Ipsius: qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, iii 35, 36: [2]et apud eundem, Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent; credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, i 12, 13; ex his constat quid sit fides seu "credere in Ipsum," nempe apud illos qui recipiunt Ipsum et credunt in Ipsum, "non ex voluntate viri"; nec e voluntate viri"; "voluntas carnis" est quod est contrarium amori et charitati, nam id significatur per "carnem," n. 999; et "voluntas viri" est quod est contrarium fidei ex amore seu charitate, hoc est quod significatur per "virum"; voluntas enim carnis et voluntas viri sunt quae disjungunt, sed amor et inde fides sunt quae conjungunt; quare apud quos amor et inde fides, illi sunt qui "ex Deo nati"; et quia illi ex Deo nati, appellantur "filii Dei" et sunt "semen Ipsius quibus regnum caeleste"; quae significantur per haec in hoc versu, "omnem terram quam tu vides, tibi dabo, et semini tuo usque in aeternum." [3] Quod regnum caeleste non dari queat illis qui in fide absque charitate sunt, hoc est, illis qui se dicunt habere fidem, et odio habent proximum, unicuique si modo reflectere velit, constare potest; nam nulla vita potest fidei tali inesse, cum vitam facit odium hoc est, infernum; nam infernum non nisi ex odiis consistit, non ex odiis quae homo hereditario accepit, sed ex odiis quae ipse actuali vita sibi comparavit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1609

#1609 Vers. 16. Et ponam semen tuum sicut pulverem terrae quod si possit quis numerare pulverem terrae, etiam semen tum numerabitur. "Ponam semen tuam sicut pulverem terrae" significat multiplicationem in immensum: "quod si possit quis numerare pulverem terrae etiam semen tuum numerabitur" significat asseverationem.

Arcana Coelestia 1

Passage 1610

#1610 "Ponam semen tuum sicut pulverem terrae": quod significat multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; hic dicitur quod poneretur semen sicut "pulvis terrae"; alibi in Verbo sicut "pulvis maris"; alibi sicut "stellae caelorum"; unumquodvis suam peculiarem significationem habet; "pulvis terrae" spectat illa quae sunt caelestia, nam terra, ut ostensum prius, significat caeleste amoris, "pulvis maris" spectat illa quae sunt spiritualia, nam "mare," ut quoque ostensum, significat spirituale amoris; "sicut stellae caelorum" significat utrumque in superiore gradu; quae quia innumerabilia sunt, facta inde formula sollemnis per illa exprimere fructificationem et multiplicationem in immensum. [2] Quod semen multiplicaretur in immensum, hoc est fides amoris seu amor, in supremo sensu significat Dominum, et quidem Humanam Ipsius Essentiam, nam Dominus quoad Humanam Essentiam appellatur "semen mulieris," de quo n. 256; et cum Humana Domini Essentia, intelligitur per multiplicationem in immensum, infinitum caeleste et spirituale: cum autem per semen significatur fides charitatis seu charitas in genere humano, intelligitur quod semen in unoquovis qui in charitate vivit, multiplicaretur in immensum; quod etiam fit apud unumquemvis qui in charitate vivit, in altera vita; apud illum tantum multiplicatur charitas et inde fides et cum his felicitas ut non nisi quam per immensum et ineffabile describi possit; cum per semen significatur genus humanum, ejus multiplicatio in regno Domini etiam in immensum est, non solum ex illis qui intra Ecclesiam sant et eorum infantibus sed etiam ex illis qui extra Ecclesiam et eorum infantibus; inde regnum Domini seu caelum est immensum, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur.

Arcana Coelestia 1

Passage 1611

#1611 Vers. 17. Surge, ambula per terram, secundum longitudinem et secundum latitudinem ejus, quia tibi dabo illam. "Surge, ambula per terram" signancat ut perviaeret regnum caeleste: secundum longitudinem ejus, et secundum latitudinem ejus" significat illius caeleste et spirituale: "quia tibi dabo illam" significat quod illius esset.

Arcana Coelestia 1

Passage 1612

#1612 "Surge, ambula per terram": quod significet ut pervideret regnum caeleste, constat ex significatione "terrae" quod sit regnum caeleste, de qua aliquoties prius: surgere et ambulare per terram est in sensu litterae explorare et videre qualis est, quare in sensu interno in quo per "terram" seu terram Canaanem significatur regnum Dei in caelis seu coelum, et regnum Dei in terris seu Ecclesia, significatur pervidere, ut et percipere.

Arcana Coelestia 1

Passage 1613

#1613 "Secundum longitudinem ejus et secundum latitudinem ejus": quod significet caeleste et spirituale, vel quod idem, bonum et verum, quod "longitudo" significet bonum, et "latitudo" verum, dictum videatur prius n. 650; causa est quia "terra" significat regnum caeleste seu Ecclesiam, de quibus nulla longitudo et latitudo praedicari potest, sed illa quae sunt adaequata et correspondentia, quae sunt bona et vera; caeleste seu bonum quia est primarium, comparatur "longitudini," spirituale autem seu verum quia est secundarium, comparatur "latitudini"; [2] quod "latitudo" sit verum, constat satis manifeste in Verbo prophetico, ut apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i 6; "Chaldaei" pro illis qui in falso, "ambulare in latitudines terrae" pro destruere vera, nam praedicatur de Chaldaeis: apud Davidem, Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. xxxi 9 [A.V. 8]; "stare in latitudine" pro in vero: apud eundem, Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. cxviii 5; "respondere in latitudine" pro in veritate: apud Hosheam, Pascet eos Jehovah sicut agnum in latitudine, iv 16; "pascere in latitudine" pro docere verum: [3] apud Esaiam, Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit; usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, viii 8; "Asshur" pro ratiocinatione, quae "inundatura terram" seu Ecclesiam, "alae" pro ratiociniis unde falsa, "plenitudo latitudinis" pro quod plena falsis seu contrariis vero: quia "longitudo terrae" significabat bonum et "latitudo" ejus verum, Nova Hierosolyma dicitur mensurata, et jacere quadrangularis et longitudo ejus tanta esse, quanta latitudo? Apoc. xxi 16; ex quo quisque videre potest quod longitudo et latitudo non aliud significet, quoniam "Nova Hierosolyma" non aliud est quam regnum Domini in caelis et terris. Ex significatione rerum in sensu interno, locutiones de caelestibus et spiritualibus per talia quae in terris, ut per longitudines et latitudines, olim familiares factae sunt, sicut etiam altitudo et profunditas hodie in familiari sermone cum praedicati de sapientia.

Arcana Coelestia 1

Passage 1614

#1614 "Quia tibi dabo illam": quod significet quod Ipsius esse constat absque explicatione. Quod terra seu regnum caeleste sit solius Domini, constat ab illis quae pluries ostensa sunt quod nempe non alius sit Dominus coeli; et quia est Dominus coeli, etiam est Dominus Ecclesiae; constat etiam ex eo quod omne caeleste et spirituale, seu bonum et verum, a solo Domino, ex quibus Dominus est Omne in omnibus Sui caeli, et quidem in tantum ut qui non appercipit bonum et verum a Domino, non amplius sit in caelo; hae sphaera est quae regnat in universo caelo; haec quoque est anima caeli, et haec est vita quae influit in omnes qui in bono sunt.

Arcana Coelestia 1

Passage 1615

#1615 Vers. 18. Et tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre quae in Hebron, et aedificabat ibi altare Jehovae "Tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre quae in Hebron" significat quod Dominus venit ad perceptionem adhuc interiorem: est hic sextus status: "et aedificabat ibi altare Jehovae significat cultum ex illo statu.

Arcana Coelestia 1

Passage 1616

#1616 Quod "tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre, quae in Hebron" significet quod Dominus pervenit ad perceptionem adhuc interiorem, constat a significatione "tentoriare," seu tentorium movere et figere, quod sit conjungi: "tentorium" enim es sanctum cultus, quod ostensum prius n. 414, 1452, quo conjungitur externus homo interno; exque significatione "querceti" quod sit perceptio, de qua prius n. 1442, 1443, ubi "quercetum Moreh," quod est prima perceptio, hic autem "querceta Mamre" in plurali, quae significant perceptionem plurem, hoc est, interiorem; haec perceptio appellatur "querceta Mamre quae in Hebron"; Mamre memoratur etiam alibi, ut Gen. xiv 13; xviii 1; xxiii 17-19; (x)xxxv 27. Tum quoque Hebron, Gen. xxxv 27; xxxvii 14; Jos. x 36, 39; xiv 13-15; xv 13, 54: xx 7; xxi 11, 13; Jud. i 10, 20, et alibi; sed qua significatione, ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur. [2] Quod "querceta Mamre quae in Hebron" significent perceptionem adhuc interiorem, ita se habet: quemadmodum illa quae sunt externi hominis conjunguntur caelestibus interni hominis, ita perceptio crescit et fit interior; conjunctio cum caelestibus dat perceptionem; nam in caelestibus quae sunt amoris in Jehovam, est ipsa vita interni hominis, seu quod idem, in caelestibus quae sunt amoris, hoc est, in amore caelesti est Jehovah praesens, quae praesentia non percipitur in externo homine priusquam conjunctio facta; ex conjunctione est omnis perceptio. [3] Ex sensu interno hic constat quomodo cum Domino se habuit, quod nempe Externus Ipsius Homo seu Essentia Humana per gradus secundum multiplicationem et fructificationem cognitionum conjuncta fuerit Essentiae Divinae; nusquam aliquis quatenus homo, conjungi potest Jehovae seu Domino nisi per cognitiones, nam per cognitiones homo fit homo; ita Dominus quia natus sicut alius homo, et instructus sicut alius homo, sed cognitionibus Ipsius ut receptaculis jugiter insinuabantur caelestia sic ut cognitiones factae continue vasa recipientia caelestium, ac haec ipsa quoque caelestia; [4] continue sic ad caelestia infantiae perrexit; nam, ut prius dictum, caelestia quae sunt amoris, insinuantur a prima infantia usque ad pueritiam, etiam ad adolescentiam; sicut homo est, tunc et postea imbuitur scientiis et cognitionibus; si homo talis est ut regenerari possit, scientiae illae et cognitiones implentur caelestibus quae sunt amoris et charitatis, et sic implantantur caelestibus quibus ab infantia ad pueritiam et adolescentiam donatus est, ac ita conjungitur externus ejus homo interno: primum implantantur caelestibus quibus donatus in adolescentia, dein quibus in pueritia, demum quibus in infantia, tunc est "infans," de quo Dominus, quod "talium sit regnum Dei." Haec implantatio fit a solo Domino, quare nihil caeleste apud hominem datur nec dari potest quod non sit a Domino et quod non sit Domini. [5] Dominus autem ex propria potentia conjunxit Externum Suum Hominem Interno, et cognitiones implevit caelestibus, et implantavit caelestibus et quidem secundum ordinem Divinum, primum caelestibus pueritiae, dein caelestibus aetatis inter pueritiam et infantiam, demum caelestibus Ipsius suae infantiae, ita factus simul quoad Humanam Essentiam Ipsa Innocentia et Ipse Amor, a Quo omnis innocentia et omnis amor in caelis et in terris: talis Innocentia est vera Infantia quia est simul Sapientia; innocentia vero infantiae nisi per cognitiones fiat innocentia sapientiae, nulli usui est, quare infantes in altera vita imbuuntur cognitionibus. Sicut Dominus implantavit cognitiones caelestibus, ita perceptionem habuit, nam, ut dictum, ex conjunctione omnis perceptio: primam perceptionem cum scientifica pueritiae implantavit, quae perceptio significatur per "quercetum Moreh": alteram, de qua hic, quae est interior cum cognitiones implantavit, quae perceptio significatur per "querceta Mamre quae in Hebron."

Arcana Coelestia 1

Passage 1617

#1617 Quod hic sit sextus status, constat ab illis quae in capite praecedente.

Arcana Coelestia 1

Passage 1618

#1618 "Et aedificabat ibi altare Jehovae": quod significet cultum ex illo statu, constat a significatione "altaris" quod sit repraesentativum omnis cultus in genere, de qua prius n. 921. Per cultum in sensu interno intelligitur omnis conjunctio per amorem et charitatem; homo in cultu est continue cum est in amore et charitate; cultus externus est solum effectus; angeli in tali cultu sunt, quare apud illos est perpetuum sabbatum, inde quoque sabbatum in sensu interno significat regnum Domini: sed homo cum in mundo est, non debet aliter quam esse quoque in cultu externo, ab externo enim cultu excitantur interna, et per externum cultum tenentur externa in sanctitate ut influere possint interna; praeter quod imbuatur homo sic cognitionibus, et praeparetur ad recipienda caelestia, ut et donetur statibus sanctitatis, quod ipse nescit, qui status sanctitatis a Domino ei conservantur in usum vitae aeternae; omnes enim ejus vitae status redeunt in altera vita. Continuatio de Luce, in qua vivunt angeli; deque illorum Paradisiacis, et Habitaculis

Arcana Coelestia 1

Passage 1619

#1619 Cum interior visus aperitur homini, qui est visus ejus spiritus tunc apparent illa quae in altera vita quae nusquam coram visu corporis sisti possunt videnda; prophetarum visiones non aliud fuerunt. Sunt in caelo, ut dictum, continua repraesentativa Domini et Ipsius regni, et sunt significativa immo adeo ut nihil usquam coram visu angelorum existat quod non repraesentativum et significativum sit; inde repraesentativa et significativa in Verbo nam Verbum est per caelum a Domino.

Arcana Coelestia 1

Passage 1620

#1620 Quae in mundo spirituum et caelo sistuntur videnda, plura sunt quam ut edici possint; hic quia de luce agitur, licet referre quae immediate ex luce sunt, ut atmosphaerae, paradisiaca, iridea, palatia et habitacula, quae ibi coram visu spirituum et angelorum externo tam lucida et viva sunt, et simul omni sensu percipiuntur, ut dicant illa esse realia, at quae in mundo, respective non realia.

Arcana Coelestia 1

Passage 1621

#1621 Quod atmosphaeras quae lucis sunt, quia ex luce illa, attinet, in quibus vivunt beati, sunt innumerabiles, et tanta pulchritudine et amoenitate ut describi non possint: sunt atmosphaerae adamantinae, quae fulgurant in omnibus minimis, sicut a diamantinis sphaerulis: sunt atmosphaerae rutilationi omnium lapidum pretiosorum similes: sunt atmosphaerae sicut unionum a centris pellucentium et radiatae coloribus nitidissimis: sunt atmosphaerae flammantes sicut ex auro, tum ex argento, etiam ex auro et argento adamantino: sunt atmosphaerae florum diversicolorum, qui in minimis et inconspicuis formis sunt; tales implent caelum infantum cum innumerabili varietate: immo etiam sistuntur atmosphaerae sicut ludentium infantum in minimis inconspicuis, sed perceptibilibus modo intima idea, formis, ex quibus infantes ideam capiunt quod omnia circum eos vivant, sintque in vita Domini, quae intima illorum afficit felicitate: praeter plures, nam varietates sunt innumerabiles, etiam ineffabiles.

Arcana Coelestia 1

Passage 1622

#1622 Quod paradisiaca attinet, illa stupenda sunt; sistuntur in conspectum horti paradisiaci immensae extensionis ex omnis generis arboribus, tanta pulchritudine et amoenitate ut omnem cogitationis ideam excedant; ac ita vive coram visu eorum externo ut videant non solum, sed etiam percipiant singula vividius multo quam visus oculi capit talia in tellure: ne dubitarem de eo, perductus quoque sum illuc; est antrorsum paulo superius ad angulum oculi dextri, ubi illi sunt qui paradisiacam vitam vivunt, et vidi; apparent omnia et singula ut in suo pulcherrimo vere et flore cum stupenda magnificentia et varietate; vivunt omnia et singula ex repraesentativis, nam nihil non repraesentat et significat aliquod caeleste et spirituale, ita non solum afficiunt visum amoenitate sed etiam mentem felicitate. [2] Quaedam animae recentes e mundo quae ex principiis captis dum vixerunt, dubitabant quod similia existere possent in altera vita ubi non lignum et lapis, illuc sublati, et inde mecum locuti; ex stupore in quo fuerunt, dicebant quod ineffabile, et quod ineffabilitatem nusquam aliqua idea repraesentare possent, quodque jucunditates et felicitates elucerent ex singulis, et hoc cum varietatibus succedentibus. Animae quae in caelum introducuntur, feruntur ut plurimum omni primo ad paradisiaca. Sed angeli spectant illa oculis aliis; non delectant illos paradisi sed repraesentativa, ita caelestia et spiritualia ex quibus sunt. Ex illis Antiquissima Ecclesia sua paradisiaca habuit.

Arcana Coelestia 1

Passage 1623

#1623 Quod iridea attinet, est quasi caelum irideum ubi tota atmosphaera ex minimis iridibus continua apparet; sunt ibi qui ad provinciam oculi interioris pertinent, ad dextrum antrorsum paulo superius; ibi universa atmosphaera seu aura ex talibus fulgurationibus constat, radiata sic in singulis quasi originibus: circum est iridis maximae forma circumcingens, pulcherrima, ex similibus minoribus conflata, quae majoris pulcherrimae imagines sunt: unusquisque color constat ita a radiis innumeris sic ut myriades constituant unum commune perceptibile, quod est quasi modificatio originum lucis a caelestibus et spiritualibus quae producunt, et simul ideam repraesentativam sistunt coram visu. Iridum varietates et variationes sunt indefinitae; aliquas videre datum; utque capi aliqua idea possit quali varietate sunt, utque constet, ex quam innumeris radiis unum visibile consistit, licet modo unam et alteram describere.

Arcana Coelestia 1

Passage 1624

#1624 Visa mihi est forma cujusdam iridis major, ut inde scire possem quales sunt in formis suis minimis: erat lux candidissima cincta quadam circumferentia, in cujus centro obscurum quasi terrenum, circumfusum lucidissimo, quod lucidissimum variabatur et discriminabatur alio lucido cum punctulis flavescentibus sicut stellulis; praeter variegationes inductas per flores diversicolores intrantes in lucidissimum, quorum colores effluebant non a lucido candido sed a flammeo, quae omnia erant repraesentativa caelestium et spiritualium. Omnes colores visibiles in altera vita repraesentant caeleste et spirituale; colores ex flammeo illa quae sunt amoris et affectionis boni; colores ex lucido candido illa quae sunt fidei et affectionis veri; ex illis originibus omnes colores in altera vita; qui ideo ita fulgent ut colores mundi illis aequiparari nequeant: dantur colores quoque nusquam visi in mundo.

Arcana Coelestia 1

Passage 1625

#1625 Visa etiam forma iridis, in cujus medio viride quoddam herbaceum, et perceptum instar solis qui inconspicuus, a latere, illuminans et infundens lucem ita candidam ut describi nequeat: ad circumferentiam erant variationes colorificae venustissimae in plano lucido margaritico. Ex his et aliis constare potuit quales formae iridum in suis minimis sunt, et quod variationes dentur indefinitae, et hoc secundum charitatem et inde fidem ejus cui repraesentantur et qui sicut iris est illis quibus in decore et gloria sua sistitur videndus.

Arcana Coelestia 1

Passage 1626

#1626 Praeter paradisiaca haec, sistuntur etiam videndae urbes cum palatiis magnificis, contiguis, splendidis ex coloribus, supra omnem artem architectonicam: quod nec mirum, similes quoque visae sunt prophetis quando visus interior illis apertus, et quidem tam manifeste ut non manifestius in mundo; ut Johanni Nova Hierosolyma, quae quoque ab illo describitur his verbis, Abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendi mihi civitatem magnam, Sanctam Hierosolymam,... habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim;... erat structura muri jaspis, et civitas aurum purum similis vitro aureo; fundamenta muri omni lapide pretioso exornata, fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus Apoc. xxi 10, 12, 18-20; praeter a prophetis: innumerabilia talia ab angelis et spiritibus angelicis videntur in clara die, et quod mirum, percipiuntur omni sensu; quod nusquam aliqui qui exstinxit ideas spirituales per philosophiae humanae terminos et definitiones perque ratiocinationes, credere potest, cum tamen verissima sunt; quod vera inde capere potuissent quod sanctis toties visa sint.

Arcana Coelestia 1

Passage 1627

#1627 Praeter urbes et palatia, etiam quandoque decoramenta mihi videre datum, ut quae sunt graduum et portarum, et illa se moventia sicut viva et se variantia cum nova semper pulchritudine et symmetria; et informatus quod ita perenniter succedere possint variationes, si vel foret in aeternum, cum nova harmonia continue, ipsa successione etiam harmoniam formante; et dictum quod haec essent inter minima.

Arcana Coelestia 1

Passage 1628

#1628 Omnes angeli habent sua habitacula ubi sunt, quae sunt magnifica; fui ibi, et vidi aliquoties, et miratus, et ibi cum illis locutus; sunt tam manifesta et conspicua ut non dari queat magis manifestum et conspicuum; habitacula in terris vix quicquam sunt respective; vocant etiam ea quae sunt in tellure mortua et non realia, sed sua viva et vera, quia a Domino; architectura est talis ut ipsa ars inde, cum indefinita varietate; dixerunt, si darentur illis omnia palatia in universo terrarum orbe, pro suo non mutarent; quod lapideum, luteum et ligneum illis est mortuum, at quod a Domino, ipsaque vita et luce, est vivum, et eo magis quia illis omni sensu fruuntur; nam quae ibi, prorsus adaequata sunt sensibus spirituum et angelorum, quae enim in luce mundi solaris spiritus ne hilum videre possunt suo visu; lapidea vero et lignea adaequata sunt sensibus hominum in corpore; spiritualia spiritualibus correspondent, et corporea corporeis.

Arcana Coelestia 1

Passage 1629

#1629 Habitacula spirituum bonorum et spirituum angelicorum communiter habent porticus seu atria longa, arcuata, quandoque "duplicata, ubi illorum ambulacra, quorum parietes formantur multa varietate; etiam decorantur per flores et florum serta mirabiliter contexta, praeter per plura ornamenta, quae variantur et succedunt, ut dictum; nunc visa illis in clariore luce, nunc in minore, semper cum delectatione interiore: domicilia eorum quoque mutantur in pulchriora, sicut spiritus perficiuntur; cum mutantur, apparet quoddam fenestram repraesentans a latere quod dilatatur, fitque obscurius intus, et patet aliquid quasi caeli cum stellis, et quaedam nubes, quod indicium est quod habitacula eorum mutentur in amoeniora.

Arcana Coelestia 1

Passage 1630

#1630 Indignantur valde spiritus quod homines nullam opinionem habeant de spirituum et angelorum vita, et quod putent eos esse in statu obscuro, qui non posset esse quam tristissimus, et quasi in vacuo et inani, cum tamen in summa luce sunt, et in fruitione omnium bonorum quoad omnes sensus, et quidem ad perceptionem eorum intimam. Fuerunt etiam animae quae recentes e mundo venerunt, secum habentes ex principiis ibi captis quod talia non darentur in altera vita, quare introducti ad angelorum domicilia, et ibi cum illis locuti et viderunt illa; cum redirent, dicebant quod perceperint ita esse, et quod illa realia sint, quodque hoc in vita corporis nusquam crediderint nec credere potuerint; et quod haec non possint non esse inter mirabilia quae non creduntur, quia non capiuntur, sed quia experientia sensus est, sed sensus interioris, et hoc illis dicitur quod usque non ideo dubitaturi, quia non capiunt; si enim nihil crederetur nisi quod capitur, nihil crederetur de illis quae sunt interioris naturae, minus quae sunt vitae aeternae: inde est insania nostri saeculi.

Arcana Coelestia 1

Passage 1631

#1631 Qui divites fuerunt in vita corporis et in magnificis palatiis habitarunt, in talibus suum caelum ponendo, et absque conscientia et charitate alios sub varia specie suis bonis spoliarunt, illi dum veniunt in alteram vitam, primum, ut prius dictum, introducuntur in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in mundo, etiam illis tunc quandoque datur habitare similiter in palatiis ut in mundo; sunt enim principio omnes in altera vita accepti sicut hospites et novi advenae, quibus quoad interiora et fines vitae nondum detegendis gratificantur et benefaciunt angeli a Domino; sed mutatur scena, palatia sensim dissipantur, et fiunt domunculae, successive viliores, tandem nullae; et tunc circumeunt sicut qui stipem quaerunt, petuntque ut recipiantur; sed quia tales sunt, e societatibus expelluntur; et tandem fiunt excrementitii, et sphaeram fetoris dentium exhalant.

Arcana Coelestia 1

Passage 1632

#1632 Locutus sum cum angelis de repraesentativis, quod nempe in regno vegetabili in tellure, nihil sit quod non aliquo modo repraesentet regnum Domini; dixerunt quod omnia pulchra et decora quae in regno vegetabili sunt, originem ducant per caelum a Domino; et cum caelestia et spiritualia Domini influunt in naturam, quod actualiter talia sistantur, quodque inde anima seu vita vegetativa; inde repraesentativa; hoc quia nescitur in mundo, dictum est arcanum caeleste.

Arcana Coelestia 1

Passage 1633

#1633 Qualis etiam influxus est in vitas animalium, quae omnes dissipantur post mortem, etiam plene informatus sum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389