|
|
GENESEOS CAPUT DUODECIMUM De Perceptione
Spirituum et Angelorum: deque Sphaeris in altera vita
Arcana Coelestia 1 Passage 1383
#1383 INTER mirabilia in altera vita, sunt perceptiones; quarum duo genera sunt; unum quod est angelicum quod percipiant quid verum et bonum, et quid a Domino, quid a semet, tum quod cogitant, loquuntur et agunt, cum a semet, unde et quale sit: alterum genus est quod commune omnibus, angelis in summa perfectione, et spiritibus secundum qualitatem ejus, quod ad primum adventum alterius, sciant qualis est.
Arcana Coelestia 1 Passage 1384
#1384 Primum genus quod angelicum est quod percipiant quid verum et bonum, percipiant quid a Domino et quid a semet, tum quod cogitant, loquuntur et agunt, cum a semet, unde et quale: loqui datum cum Antiquissimae Ecclesiae filiis de illorum perceptione; dixerunt quod nihil ex se cogitent aut cogitare possint, et nihil ex se velint, sed quod percipiant omnia et singula quae cogitant et volunt, quid a Domino et quid aliunde; percipiantque non modo quantum a Domino et quantum velut a semet, sed etiam, cum velut a semet, undenam, a quibus angelis, tum quales angeli, quae eorum cogitata, cum omni differentia, ita qui influxus, et innumera alia. Perceptiones hujus generis sunt cum multa varietate; apud angelos caelestes qui in amore in Dominum sunt, est perceptio boni, et inde omnium quae sunt veri; et quia ex bono percipiunt veram, non admittunt loquelam minus ratiocinationem de vero, sed dicunt ita esse, vel non ita esse; angeli vero spirituales qui quoque perceptionem habent sed non talem ut caelestes, loquuntur de vero et bono; sed usque percipiunt at cum differentia, nam varietates innumerabiles hujus perceptionis sunt; verietates se referunt ad haec quod percipiant num a Domini voluntate, num ex venia, et num ex permissione, quae perquam distincta inter se sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1385
#1385 Sunt spiritus qui ad provinciam cutis imprimis squamosae pertinent, qui de omnibus volunt ratiocinari, nihil percipientes quid bonum et verum, immo quo magis ratiocinantur eo minus percipiunt, in ratiocinatione ponentes sapientiam, utque videantur; iis dictum quod sapientiae angelicae sit percipere num bonum et verum absque ratiocinatione; sed ii non capiunt quod dabilis talis perceptio; sunt illi qui in vita corporis confuderant verum et bonum per scientifica et philosophica, et inde visi sibi doctiores aliis, nec prius ulla principia veri captarunt ex Verbo; quibus inde minus sensus communis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1386
#1386 Quamdiu spiritus putant quod semet ducant quodque ex semet cogitent, ex semet sciant, intelligant, sapiant, non habere possunt perceptionem, sed credunt esse fabulas.
Arcana Coelestia 1 Passage 1387
#1387 Locutus sum aliquoties de perceptione cum illis in altera vita qui dum vixerunt in mundo, putaverunt se omnia potuisse penetrare et intelligere, quod angeli percipiant, quod cogitent et loquantur, velint et agant a Domino; sed usque non potuerunt concipere quid perceptio, putantes, si influerent omnia ita, quod sic orbarentur omni vita; quia nihil ex semet aut proprio sic cogitarent, in quo posuerunt vitam, et quod sic alius esset qui cogitaret, et illi non, ita quod forent organa nullius vitae; sed illis dictum quod talis vitae differentia sit inter habere perceptionem et non habere qualis est inter tenebras et lucem; et quod tunc primum sibi vivant cum talem perceptionem accipiunt, nam vivunt tunc a Domino, habentes quoque proprium, quod illis datur cum omni felici et jucundo: illis quoque ostensum est pluri experientia quomodo se habeat cum perceptione, et tunc agnoverunt quod dabilis, sed post aliquam temporis moram iterum nesciverunt, dubitarunt, et negaverunt; exinde constare potuit quam aegre homo capere possit quid perceptio.
Arcana Coelestia 1 Passage 1388
#1388 Alterum genus perceptionis est, ut dictum, quod commune est omnibus, angelis in summa perfectione, et spiritibus secundum qualitatem ejus, quod nempe ad primum adventum alterius sciant qualis est, etiamsi nihil loquatur; manifestat se ilico per influxum quendam mirabilem; noscitur spiritus qua non solum qua bonitate est sed etiam qua fide, dumque loquitur, ex singulis vocibus; spiritus malus, qua malitia et qua infidelitate, dumque loquitur, ex singulis vocibus; et hoc tam manifeste ut nusquam fallat. Aliquod simile apparet apud homines, qui quoque ex alterius gestu, vultu, loquela, nosse quandoque possunt quid cogitat, tametsi loquela aliter testatur; quae scientia apud hominem est naturalis, trahens originem a spirituum indole quod talis, sic ab ipsius hominis spiritu, et ejus communicatione cum mundo spirituum; perceptio haec communicativa inde ducit suum principium quod Dominus velit ut omnia bona sint communicabilia et quod omnes ex amore mutuo afficiantur et sic felices sint; inde talis perceptio inter spiritus quoque universaliter regnat.
Arcana Coelestia 1 Passage 1389
#1389 Amniae quae in alteram vitam venerunt, miratae sunt quod talis communicatio cogitationum alterius daretur, quodque ilico scirent, non solum quali animo sit alter sed etiam quali fide; at illis dictum quod spiritus multo excellentiores facultates accipiat cum separatus est a corpore; in vita corporis influunt objecta sensuum, tum phantasiae ab illis quae inhaerent inde memoriae, praeter solicitudines de futuris, cupiditates varias excitatas ab externis, curas pro victu, vestitu, habitatione, liberis, et plura, de quibus nihil cogitant in altera vita; quare illis ut remoris et impedimentis cum corporeis quae crassae sensationis sunt, remotis, non possunt non in perfectiore statu esse; eaedem facultates remanent sed multo perfectiores, lucidiores, et liberiores; imprimis apud illos qui in charitate et fide in Dominum vixerunt inque innocentia, quorum facultates elevantur in immensum supra illas quas habuerunt in corpore, usque tandem ad angelicas tertii caeli.
Arcana Coelestia 1 Passage 1390
#1390 Nec solum est communicatio affectionum et cogitationum alterius sed etiam est communicatio ejus scientiae, usque adeo ut alter spiritus putet se scivisse quod alter scit, tametsi de illis nihil sciverat; ita communicatur omnis scientia alterius; quidam spiritus retinent illa, quidam non.
Arcana Coelestia 1 Passage 1391
#1391 Communicationes fiunt tam per loquelam illorum inter se quam per ideas et simul repraesentationes; nam ideae corum cogitationis sunt repraesentativae simul, inde copiose sistuntur omnia; per unam ideam plus possunt repraesentare quam per mille voces eloqui; sed angeli percipiunt quid intus in idea, quae affectio, quae origo affectionis, qui finis ejus, praeter plura quae interiora sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1392
#1392 Jucunditates et felicitates in altera vita quoque communicari solent ab uno pluribus per realem transmissionem quae mirabilis est, quibus similiter ac iis afficiuntur, quae communicationes fiunt absque diminutione apud illum qui communicat: datum etiam est mihi jucunditates ita per transmissiones communicare aliis: inde qualis illorum felicitas sit constare potest, qui proximum plus amant quam semet, qui nihil plus desiderant quam suam felicitatem transferre in alios; quod ducit originem a Domino, Qui ita felicitates communicat angelis: communicationes felicitatis sunt tales transmissiones continuae, sed absque reflexione, quod ab origine activa tali, ei determinatione sicut aperta voluntaria.
Arcana Coelestia 1 Passage 1393
#1393 Communicationes quoque fiunt mirabiliter per remotiones, quae quale sunt, ab homine percipi nequeunt; removentur in instanti illa quae tristia et molesta sunt, et sic jucunda et felicia sistuatur absque impedimentis, nam illis remotis angeli influunt et felicia sua communicant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1394
#1394 Quia talis perceptio est ut unus possit in instanti scire qualis alter est quoad amorem et fidem, inde est quod secundum consensum in societate conjungantur, et secundum dissensum dissocientur; et hoc tam exquisite ut ne minimum differentiae sit quod non dissociet aut consociet; inde societates in caelis tam distinctae sunt ut distinctius nihil cogitari possit et hoc secundum omnes differentias amoris et fidei in Dominum, quae innumerabiles sunt; inde forma caelestis, quae talis est ut unum hominen referat; quae forma continue perficitur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1395
#1395 Quomodo perceptionis hujus genus se habet, multa ab experientia datum est scire, quae omnia prolixum nimis foret referre: auditum pluries cum dolosi locuti, et perceptum non solum quod dolus, sed etiam quali dolus, et quae malitia in dolo; est quasi in quolibet sono vocis imago doli; tum etiam perceptum num dolus fuerit ejus, vel aliorum qui per eum locuti: similiter se habet cum illis qui in odio sunt; appercipitur ilico quale odium et plura quam usquam homo potest induci credere, quae in odio: cum sistuntur personae praesentes, contra quos odium habuerunt, inde fit statu lamentabilis, nam quicquid contra alterum cogitaverunt et machinati sunt exstat.
Arcana Coelestia 1 Passage 1396
#1396 Quidam spiritus qui sibi arrogare voluit meritum ex suis actis et sua doctrina dum vixit in mundo, dextrorsum abiit, et venit ad illos qui non tales ut illis associaretur; dixit quod nihil sit quodque illis servire vellet; sed illi statim ad primum adventum, et quidem e longinquo, appercipiebant qualis esset, respondebant ilico quod non talis, sed quod magnus esse vellet, et quod sic non concordare posset cum illis qui parvi sunt; inde pudefactus recessit, miratus quod tam e longinquo scirent.
Arcana Coelestia 1 Passage 1397
#1397 Quia perceptiones tam exquisitae sunt, mali spiritus non approximare possunt ad sphaeram aut aliquam societatem ubi spiritus boni, qui in amore mutuo; cum modo approximant, incipiunt angi, querentes et lamentantes. Quidam ex audacia et sui fiducia, qui malus, ingessit se in aliquam societatem quae in primo limine caeli, sed ilico cum alluit, vix respirare potuit, et sensit fetorem sui cadaverosum, quare relapsus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1398
#1398 Erant plures spiritus circum me qui non boni; venit angelus, et vidi quod spiritus praesentiam ejus non sufferre possent, nam se elongabant magis et magis quo propius accessit, quod mirabar; sed datum scire quod spiritus non possent apud sphaeram quam secum habuit, morari; inde quoque constabat, sicut etiam ab alia experientia, quod unus angelus possit myriades spirituum malorum abigere, num non sustinent sphaeram amoris mutui: sed usque perceptum quod sphaera ejus esset temperata per consociationes aliorum; si non temperata, omnes dissipati fuissent. Inde quoque patet qualis perceptio datur in altera vita, et quomodo consociantur et quomodo dissociantur secundum perceptiones.
Arcana Coelestia 1 Passage 1399
#1399 Unusquisque spiritus communicationem habet cum interiore et intimo caelo, quod is prorsus nescit, alioquin non vivere posset; qualis est interius, noscitur ab angelis qui sunt in interioribus, et quoque per illos a Domino regitur; ita communicationes ejus interiorum dantur in caelo, sicut exteriorum in mundo spirituum: per interiores communicationes disponitur ad usum ad quem fertur, praeter quod sciat: ita quoque se habet cum homine; communicat quoque is per angelos cum caelo, quod prorsus nescit, nam alioquin vivere non posset; quae influunt inde in ejus cogitationes, sunt modo ultimi effectus; inde omnis ejus vita est, et inde omnes ejus vitae conatus reguntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1400
#1400 Continuatio de perceptionibus, et inde oriundis sphaeris, videatur in fine hujus capitis. CAPUT XII 1. ET dixit JEHOVAH ad Abramum, Abi tibi e terra tua, et e nativitate tua, et e domo patris tui, ad terram quam videre faciam te. 2. Et faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnum faciam nomen tuum; et eris benedictio. 3. Et benedicam benedicentibus tibi, et maledicenti tibi maledicam; et benedicentur in te omnes familiae humi. 4. Et ivit Abram, quemadmodum locutus ad illum JEHOVAH, et ivit cum illo Lot; et Abram filius quinque annoram et septuaginta annorum, cum exivit e Harane. 5. Et accepit Abram Sarai uxorem suam, et Lotum filium fratris sui, et omnem acquisitionem illorum, quam acquisiverunt, et animam quam fecerant in Haran; et exiverunt ad eundum in terram Canaan, et venerunt in terram Canaan. 6. Et transivit Abram per terram usque ad locum Shechem, usque ad quercetum Moreh; et Canaanita tunc in terra. 7. Et visus JEHOVAH Abramo, et dixit, Semini tuo dabo terram hanc; et aedificabat ibi altare JEHOVAE, Qui visus illi. 8. Et transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium; Bethel a mari, et Ai ab oriente; et aedificavit ibi altare JEHOVAE, et invocavit nomen JEHOVAE. 9. Et profectus Abram eundo et proficiscendo versus meridiem. 10. Et fuit fames in terra; et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum ibi; quia gravis fames in terra. 11. Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum, et dixit ad Sarai uxorem suam, Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu. 12. Et erit, cum viderint te Aegyptii, et dicent, Uxor illius haec, et occident me, et te vivificabunt. 13. Dic quaeso, soror mea tu; propterea ut bene fiat mihi propter te, et vivat anima mea tui causa. 14. Et factum, cum venit Abram in Aegyptum, et viderunt Aegyptii feminam, quod pulchra illa valde. 15. Et viderunt illam principes Pharaonis, et laudaverunt illam ad Pharaonem; et assumpta est femina domum Pharaonis. 16. Et Abramo benefecit propter illam; et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli. 17. Et percussit JEHOVAH Pharaonem plagis magnis, et domum ejus, propter verbum Sarai, uxoris Abrami. 18. Et vocavit Pharaoh Abramum, et dixit, Quid hoc fecisti mihi? quare non indicasti mihi, quod uxor tua illa? 19. Quare dixisti, Soror mea illa? et accepissem illam mihi in mulierem; et nunc, ecce uxor tua, accipe et vade. 20. Et praecepit super illo Pharaoh viris; et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi. CONTENTA
Arcana Coelestia 1 Passage 1401
#1401 HISTORICA vera hic incohant, quae omnia repraesentativa sunt, et singula verba significativa: quae in hoc capite de Abramo dicuntur, repraesentant Domini statum a prima pueritia usque ad adolescentiam: Dominus quia sicut alius homo natus fuit, progressus quoque est a statu obscuro ad magis lucidum; "Haran" est primus status qui obscurus; "Shechem" est alter; "quercetum Moreh" est tertius; "mons ubi Bethel a mari, et Ai ab oriente" est quartus; "inde versus meridiem in Aegyptum" est quintus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1402
#1402 Quae dicuntur de peregrinatione Abrami in Aegypto, repraesentant et significant Domini instructionem primam; "Abram" est Dominus; "Sarai ut uxor" est verum adjungendum caelesti; "Sarai ut soror" est verum intellectuale; "Aegyptus" est scientia. Progressus describitur a scientificis usque ad vera caelestia; qui fuit secundum ordinem Divinum, ut Humana Domini Essentia conjungeretur Divinae et fieret simul Jehovah. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1 Passage 1403
#1403 A primo capite Geneseos huc usque seu potius ad Eberum, fuerunt historica non vera sed historica facta, quae in sensu interno significabant res caelestes et spirituales; in hoc capite et in sequentibus sunt historica non facta sed historica vera, quae in sensu interno similiter significant res caelestes et spirituales, quod unicuivis constare potest solum ex eo quod Verbum Domini sit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1404
#1404 In his quae historica vera sunt, omnia et singula dicta et verba significant in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae, sed ipsa historica sunt repraesentativa: "Abramus" de quo primum agitur, repraesentat in genere Dominum, in specie caelestem hominem; "Isacus" de quo postea, similiter in genere Dominum, in specie spiritualem hominem; "Jacobus" quoque in genere Dominum, in specie naturalem hominem; ita illa quae sunt Domini, quae sunt regni Ipsius, et quae sunt Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1405
#1405 Sed sensus internus ita se habet, ut hactenus luculenter ostensum, quod omnia et singula abstracte a littera intelligenda, sicut quod littera non foret; in sensu interno enim est anima et vita Verbi, quae non patet nisi sensus litterae quasi evanescat: ita angeli percipiunt a Domino Verbum cum legitur ab homine.
Arcana Coelestia 1 Passage 1406
#1406 Quid historica in hoc capite repraesentant, constat a contentis quae praemissa sunt; quid dicta et verba, constare potest ab illis quae sequuntur ubi explicantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1407
#1407 Vers. 1. Et dixit Jehovah ad Abramum, Abi tibi e terra tua, et e nativitate tua, et e domo patris tui, ad terram quam videre faciam te. Haec et sequentia se ita habent historice, sicut scripta sunt, sed historica sunt repraesentativa, omnia verba sunt significativa: per "Abramum" in sensu interno intelligitur Dominus, ut prius dictum: "dixit Jehovah ad Abramum" significat omnium primam animadvertentiam: "abi e terra tua" significat corporea et mundana a quibus recederet: "et e nativitate tua" significat corporea et mundana exteriora: "et e domo patris tui" significat talia interiora: "ad terram quam videre faciam te" significat spiritualia et caelestia quae sisterentur videnda.
Arcana Coelestia 1 Passage 1408
#1408 Haec et sequentia se ita habent historice, sicut scripta sunt, sed historica sunt repraesentativa, omnia verba sunt significativa: se ita res habet in omnibus historicis Verbi, non solum in libris Mosis sed etiam in Josuae, Judicum, Samuelis et Regum, in quibus omnibus nihil aliud apparet quam historicum; sed tametsi historicum est in sensu litterae, usque in sensu interno sunt arcana caeli quae recondita ibi latent; quae arcana nusquam videri possunt quamdiu mens cum oculo tenetur in historicis, nec prius revelantur quam cum mens a sensu litterae removetur: se habet Verbum Domini sicut corpus in quo anima viva; quae animae sunt, non apparent dum inhaeret mens corporeis, adeo ut vix credat se animam habere, minus quod victura post mortem; ut primum vero a corporeis recedit, patent illa quae animae et vitae sunt; quae etiam causa est, non solum quod moritura corporea antequam homo potest e novo nasci aut regenerari, sed etiam quod corpus moriturum ut venire possit in caelum ac videre caelestia: ita se habet cum Verbo Domini; illius corporea sunt illa quae sunt sensus litterae, in quibus cum mens tenetur, interna nusquam videntur, sed quando quasi mortua sunt, tunc primum sistuntur videnda: sed usque sunt illa quae sunt sensus litterae similia illis qua apud hominem in ejus corpore, nempe scientificis memoriae quae ex sensualibus sunt, quae sunt vasa communia in quibus interiora seu interna; inde sciri potest quod aliud sint vasa et aliud essentialia quae in vasis; vasa sunt naturalia, essentialia quae in vasis, sunt spiritualia et caelestia; ita quoque historica Verbi, ut et singulae voces in Verbo, sunt vasa communia, naturalia, immo materialia, in quibus spiritualia et caelestia; haec nusquam in conspectum veniunt nisi per sensum internum: unicuivis hoc constare potest solum ex eo quod multa in Verbo secundum apparentias, immo secundum fallacias sensuum, dicta sint; ut quod Dominus irascatur, puniat, maledicat, occidat, et talia plura, cum tamen in sensu interno contraria sunt; nempe quod Dominus nusquam irascatur et puniat, minus maledicat et occidat; usque tamen iis qui ex simplicitate cordis credunt Verbum sicut illud capiunt in littera, nihil nocet dum in charitate vivunt; causa est quia Verbum nihil aliud docet quam ut quisque cum proximo vivat in charitate, utque ament Dominum supra omnia; qui hoc faciunt, illi habent interna apud se, et sic apud eos fallaciae ex sensu litterae captae facile discutiuntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1409
#1409 Quod historica sint repraesentativa sed omnia verba sint significativa, constare potest ex illis quae de repraesentativis et significativis prius dicta et ostensa sunt n. 665, 920, 1361; hic quia repraesentativa incohant, breviter adhuc rem licet exponere: Antiquissima Ecclesia quae fuit caelestis, omnia terrestria et mundana, tum corporea, quae usquam objecta fuerunt eorum sensuum, non aliter spectabant ac res mortuas; sed quia omnia et singula quae in mundo sunt, sistunt aliquam ideam regni Domini, proinde rerum caelestium et spiritualium, cum illa viderent aut caperent aliquo sensu, non cogitabant de iis sed de caelestibus et spiritualibus, et quidem non ab illis sed per illa; ita res mortuae apud eos vivebant. Haec quae significabant, ab ore illorum collegerunt posteri, et inde fecerunt doctrinalia quae fuerunt Verbum Ecclesiae Antiquae post diluvium; haec apud Ecclesiam Antiquam fuerunt significativa, nam per illa didicerunt interna et ex illis cogitarunt de spiritualibus et caelestibus. At postquam perire coepit cognitio illa, ut nescirent quod talia significarentur, atque inciperent terrestria illa et mundana sancta facere et colere, absque cogitatione de significatione eorum, tunc eadem facta sunt repraesentativa; inde Ecclesia repraesentativa quae incohat in Abramo, et postea instituta apud Jacobi posteros: inde sciri potest quod ortus repraesentativorum sit a significativis Ecclesiae Antiquae, et significativa Ecclesiae Antiquae a caelestibus ideis Antiquissimae Ecclesiae. Repraesentativa quomodo se habent, constare potest ab historicis Verbi ubi omnia acta patrum horum, nempe Abrami, Isaci et Jacobi, tum postea Mosis, judicum, regum Jehudae et Israelis, nihil aliud sunt quam repraesentativa: "Abramus," ut dictum, in Verbo repraesentat Dominum, et quia Dominum, etiam caelestem hominem, "Isacus" quoque Dominum et inde spiritualem hominem, "Jacobus" similiter Dominum et inde naturalem hominem correspondentem spirituali: sed ita se habet cum repraesentativis quod nihil reflectatur super personam qualis est, sed super rem quam repraesentat; omnes enim reges Jehudae et Israelis repraesentabant Regium Domini, qualescumque essent, et omnes sacerdotes Sacerdotale Domini, qualescumque essent; ita potuerunt tam mali quam boni repraesentare Dominum, et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nam, ut dictum et ostensum prius, repraesentativa prorsus separata sunt a persona. Inde nunc est quod omnia historica Verbi sint repraesentativa et quia illa sunt repraesentativa, sequitur quod omnia verba Verbi sint significativa, hoc est, quod aliud significent in sensu interno quam in sensu litterae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1410
#1410 "Dixit Jehovah ad Abramum": quod significet omnium primam animadvertentiam, ita se habet: historicum ibi est repraesentativum, at ipsa verba sunt significativa; in Ecclesia Antiqua talia stilus fuit, cum aliquid verum esset, quod dicerent, "Jehovah dixit" vel "Jehovah locutus," quod significabat ita esse, ut ostensum prius postquam vero significativa versa sunt in repraesentativa, tunc Jehovah seu Dominus actualiter cum iis loquutus, et cum dicitur tunc quod dixit Jehovah seu locutus Jehovah cum aliquo, significat idem ac prius; nam verba Domini in historicis veris simile involvunt ac verba Domini in historicis factis; solum est differentia quod in his factum sit sicut historicum verum, in illis non factum: quare hoc quod dixit Jehovah ad Abramum non aliud significat, quam primam animadvertentiam; sicut cum in Antiqua Ecclesia aliquis animadvertebantur per conscientiam vel per dictamen aliud vel per Verbum eorum quod ita esset, tunc similiter dictum quod "Jehovah dixit."
Arcana Coelestia 1 Passage 1411
#1411 "Abi e terra tua": quod significet corporea et mundana a quibus recederet, constat a significatione "terrae" quae varia es seque habet applicate ad personam seu rem de qua praedicatur, sicut etiam in primo capite Geneseos ubi "terra" quoque significavit externum hominem; et alibi, n. 82, 620, 636, 913; quod hic corporea et mundana est causa quia haec sunt externi hominis. Terra in proprio sensu est ipsa terra, regio, aut regnum, etiam est incola qui ibi, tum ipse populus et ipsa gens quae in terra illa; ita vox terrae non solum significat in lato sensu populum seu gentem, sed etiam in stricto incolam; cum praedicatur terra de incola, tunc se habet significatio secundum rem de qua praedicatio, hic de corporeis et mundanis, nam terra nativitatis e qua abiret Abramus, erat idololatrica, ita hic in sensu historico quod "abiret ab illa terra," sed in sensu repraesentativo est quod ab illis quae sunt externi hominis recederet, hoc est, quod externa non resisterent nec interturbarent; et quia de Domino, quod Externa concordarent cum Internis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1412
#1412 Quod "e nativitate tua" significet corporea et mundana exteriora et quod "e domo patris tui" significet talia interiora, constare potest a significatione "nativitatis" et a significatione "domus patris": sunt apud hominem corporea et mundana exteriora et interiora, exteriora sunt illa quae propria sunt corporis, ut voluptates et sensualia; interiora sunt affectiones et scientifica; haec sunt quae significantur per "nativitatem" et per "domum patris"; quod haec significentur, pluribus confirmari potest, sed quia constat ex serie et rerum intuitione in sensu interno, illis confirmandis non immorandum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1413
#1413 "Ad terram quam videre faciam te": quod significet spiritualia et caelestia, quae sisterentur videnda, constat ex significatione "terrae," n. 662, 1066, et quidem hic "terrae Canaanis" per quam repraesentatur regnum Domini, ut a pluribus locis constare potest in Verbo; inde terra Canaan appellatur Terra Sancta, tum Canaan caelestis; et quia repraesentabat regnum Domini, etiam repraesentabat et significabat caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini; hic quae sunt Ipsius Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1414
#1414 Quia hic agitur de Domino, arcana plura hic continentur quam usquam cogitari et edici potest; hic enim in sensu interno intelligitur primus Domini status quando natus; qui status quia arcanissimum, non potest ita ad captum exponi; solum quod fuerit sicut alius homo praeter quod fuerit a Jehovah conceptus, sed quod usque a virgine muliere natus, et quod per nativitatem a virgine muliere traxerit infirmitates quales hominis 1sunt in communi; quae infirmitates sunt corporeae de quibus in hoc versu, quod ab iis recederet ut sisterentur Ipsi videre caelestia et spiritualia: bina hereditaria sunt quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; hereditarium Domini ex patre fuit Divinum, at hereditarium ex matre fuit infirmum humanum; hoc infirmum quod homo ducit hereditario a matre, est corporeum quoddam, quod dispergitur cum regeneratur; quod autem homo trahit a patre, hoc remanet in aeternum; at Domini hereditarium a Jehovah, ut dictum, fuit Divinum. Alterum arcanum est quod Domini Humanum quoque factum sit Divinum; apud Ipsum solum fuit correspondentia omnium quae corporis cum Divino, perfectissima seu infinite perfecta; inde unio corporeorum cum Divinis "caelestibus, et sensualium cum Divinis spiritualibus, ita Perfectus Homo, et Solus Homo. @1 I has est.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1415
#1415 Vers. 2. Et faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnum faciam nomen tuum; et eris benedictio. "Faciam te in gentem magnam" significat regnum in caelis et in terris: "gens magna" dicitur a caelestibus et bonis: "et benedicam tibi" significat caelestium fructificationem et spiritualium multiplicationem: "et magnum faciam nomen tuum" significat gloriam: "et eris benedictio" significat quod a Domino omnia et singula.
Arcana Coelestia 1 Passage 1416
#1416 "Faciam te in gentem magnam": quod significet regnum in caelis et in terris, constare potest a significatione "gentis" quod in sensu interno sit caeleste amoris et bonum inde, ita omnes in universo quibus est caeleste amoris et charitatis; hic quia agitur de Domino in sensu interno, intelligitur omne caeleste et omne bonum inde, ita Ipsius regnum, quod apud illos est qui in amore et charitate sunt in supremo sensu Ipse Dominus est "gens magna" quia est Ipsum caeleste et Ipsum Bonum; omne enim bonum amoris et charitatis ab Ipso solo, quare etiam Dominus est ipsum Suum regnum, hoc est, Omne in omnibus Sui regni, ut quoque agnoscitur ab omnibus angelis in caelo; inde nunc constat quod "faciam te in gentem magnam" significet regnum Domini in caelis et in terris. Quod "gens" in sensu interno ubi agitur de Domino deque caelestibus amoris, significet Ipsum et omnia caelestia, constare quoque potest ab illis quae de significatione gentis et gentium n. 1258, 1259 adducta sunt; quod quoque adhuc ab his confirmari potest; de Abrahamo in sequentibus, Non vocabitur amplius nomen tuum Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te Gen. xvii 5; ex Jehovae nomine est sumpta vocula "h" in Abrahamo, ob repraesentationem Jehovae seu Domini. Similiter de Sarai, Non vocabis nomen ejus Sarai, sed Sarah nomen ejus, et benedicam illi, et etiam dabo ex ea tibi filium, ita benedicam illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt, Gen. xvii [15], 16; ubi "gentes" pro caelestibus amoris, "reges populorum" pro spiritualibus fidei inde, quae solius Domini. De Jacobo pariter, Non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, sed Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, et dixit Deus, Ego Deus 1fulminator, cresce et multiplicare, gens et congregatio gentium fiet ex te, et reges ex lumbis tuis exibunt, Gen.xxxv 10, 11; ubi "Israel" pro Domino, Qui quod Ipse Israel in supremo sensu, aliquibus notum est, et cum Ipse, patet quod "gens et congregatio gentium, et reges ex lumbis Ipsius" sint caelestia et spiritualia amoris, quare omnes qui in caelestibus et spiritualibus amoris. De Ismaele, filio Abrami ex Hagare, Filium ancillae in gentem ponam eam, quia semen tuum est, Gen. xxi 13, 18; quid per Ismaelem repraesentatur, ibi loci videbitur; "semen Abrami" est ipse amor, ex quo gens de Ismaelis generatione praedicatur. Quod "gens" significet caelestia amoris, constat apud Mosen, Si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium ex omnibus populis, et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta, Exod. xix 5, 6; ubi "regnum sacerdotam" quod est regnum Domini in caelis et in terris ex caelestibus amoris praedicatum, appellatur manifeste "gens sancta"; regnum autem Domini ex Regio Ipsius praedicatum est ex spiritualibus amoris, et appellatur "populus sanctus," quare "reges ex lumbis," ut supra, sunt spiritualia: apud Jeremiam, Si recesserint statuta haec a coram Me, dictum Jehovae, etiam semen Israelis cessabunt, ut non sit gens coram Me omnibus diebus, xxxi 36; "semen Israelis" pro caelesti charitatis, qua cessante non amplius est gens coram Domino: apud Esaiam, Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, multiplicasti gentem, ix 2, 3; de Ecclesia gentium in specie, in genere de omnibus qui in ignorantia sunt et in charitate vivunt, qui sunt "gens" quia regni Domini: apud Davidem, Ut videam bonum electorum Tuorum, ut laeter in laetitia gentis Tuae, ut glorier in hereditate Tua, Ps. cvi 5; ibi manifeste "gens" pro regno Domini. Significatio gentis, quod sit caeleste amoris et bonum inde, ex perceptivo illo ortum est, quod Antiquissimae Ecclesiae homines distincti essent in domos, familias et gentes, et sic percipiebant regnum Domini, et quia regnum Domini, percipiebant ipsum caeleste; ex perceptivo illo ortum est significativum, ex hoc repraesentativum. @1 This is the form Sch. usually has for Shaddai. S. generally leaves it untranslated.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1417
#1417 Quod "gens magna" dicatur a caelestibus et bonis, constat ex illis quae nunc dicta et ostensa sunt, tum ex illis quae prius n. 1259; inde sciri potest quid Ecclesia gentium in proprio sensu.
Arcana Coelestia 1 Passage 1418
#1418 "Et benedicam tibi": quod significet caelestium fructificationem et spiritualium multiplicationem, constare potest a significatione "benedicere" in Verbo, de qua in mox sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1419
#1419 "Et magnum faciam nomen tuum": quod significet gloriam, constare potest absque explicatione: in sensu externo per "facere nomen" et per "gloriam" significatur mundanum quoddam, sed in sensu interno caeleste; caeleste hoc non est ut maximus ambiat esse sed ut minimus, omnibus serviendo, sicut Dominus Ipse dixit apud Matthaeum, Non sic erit inter vos, sed quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister: et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus: sicut Filius Hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, et det animam suam redemptionem pro multis, xx 26-28; Marc. x 44, 45. Caeleste amoris id est ut non velit esse sui sed omnium, sic ut dare velit omnia quae sua aliis; essentia amoris caelestis in eo consistit; Dominus quia est ipse Amor, seu essentia et vita amoris omnium in caelis, omnia quae Ipsius sunt, dare vult generi humano, quod significatur per illa quae dixit Dominus quod "Filius Hominis venerit ut det animam suam redemptionem pro multis": inde constat quod nomen et gloria in sensu interno prorsus aliud sit quam in sensu externo; quare omnes in caelo qui magni et maximi fieri cupiunt, rejiciuntur, quia est contra essentiam et vitam amoris caelestis quae a Domino: inde etiam est quod nihil magis contrarium amori caelesti sit quam amor sui; de quibus videantur quae ab experientia, n. 450: 452, 952.
Arcana Coelestia 1 Passage 1420
#1420 "Et eris benedictio": quod significet quod omnia et singula a Domino, constare potest a significatione "benedictionis"; benedictio praedicatur de omnibus bonis, in sensu externo de bonis corporeis, mundanis et naturalibus; in sensu interno de bonis spiritualibus et caelestibus; "esse benedictio" est a Quo omnia bona et Qui omnia illa bona dat, quod nusquam praedicari potest de Abramo; inde quoque constat quod per "Abramum" repraesentetur Dominus, Qui solus est Benedictio; similiter quod in sequentibus praedicatur de Abrahamo, ut Abrahamus omnino erit in gentem magnam et numerosam, et benedicentur in illo omnes gentes terrae, Gen. xviii 18; de Isaco, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxvi 4; de Jacobo, Benedicentur in te omnes familiae terrae, et in semine tuo, Gen. xxviii 14; quod gentes non benedici queant, nec benedictae sint, in Abrahamo, Isaco et Jacobo, inque eorum semine, sed quod in Domino, cuivis constare potest: quod clare apud Davidem dicitur, Erit nomen Ipsius in aeternum, 1ante solem filii nomen Ipsius, et benedicentur in Ipso omnes gentes, Ps. 1xxii 17; ubi de Domino: apud eundem, Pones Ipsum benedictiones in aeternum, Ps. xxi 7 [A.V. 6]; ubi etiam de Domino: apud Jeremiam, Benedicentur in Ipso gentes, et in Ipso gloriabuntur, iv 2. Ex his nunc constat quod "benedictio" significet Dominum, et cum appellatur Benedictio, quod significet quod ab Ipso omnia caelestia et spiritualia quae unice sunt bona, et quia unice sunt bona, etiam unice sunt vera; quare quantum ex caelestibus et spiritualibus bonis inest in naturalibus, mundanis et corporeis, tantum haec sunt bona et tantum sunt benedicta. @1 In A.E. 401 S. has coram sole nomen Filii habebit.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1421
#1421 Vers. 3. Et benedicam benedicentibus tibi, et maledicenti tibi maledicam; et benedicentur in te omnes familiae humi. "Benedicam benedicentibus tibi" significat omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum: "et maledicenti tibi maledicam" significat infelicitatem illis qui non agnoscunt: "et benedicentur in te omnes familiae humi" significat quod omnia vera et bona a Domino.
Arcana Coelestia 1 Passage 1422
#1422 "Benedicam benedicentibus tibi": quod significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum, constare potest a significatione "benedictionis" quod involvat omnia et singula quae a Domino, tam quae bona sunt quam quae vera, ita caelestia, spiritualia, naturalia, mundana et corporea; et quia benedictio complectitur universali sensu omnia illa, constare potest in singulis locis ex serie quid "benedicere" significat, nam se habet applicate ad illa de quibus praedicatur; constat inde quod "benedicam benedicentibus tibi" significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum; [2] nam hic in sensu interno, ut dictum, agitur de Domino; "benedicere Jehovae seu Domino" fuit apud antiquos formula sollemnis, sicut constare potest in Verbo, ut apud Davidem, In congregationibus benedicite Deo, Domino ex fonte Israelis, Ps. 1xviii 27 [A.V. 26]: apud eundem, Cantate Jehovae, benedicite Nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius, Ps. xcvi 2: apud Danielem, In visione noctis arcanum revelatum est, ideo Daniel benedixit Deo caelorum, dixit, Esto Nomen Ipsius Dei benedictum a saeculo usque in saeculum, quia sapientia et potentia Ipsi, ii 19, 20: de Zacharia et Simeone etiam legitur quod benedixerint Deo, Luc. i 64; ii 28; patet hic quid "benedicere Domino," nempe cantare Ipsi, evangelizare salutem Ipsius, praedicare sapientiam et potentiam Ipsius, ita confiteri et agnoscere Dominum ex corde; qui hoc faciunt, non possunt non benedici a Domino, hoc est, donari illis quae sunt benedictionis, nempe bono caelesti, spirituali, naturali, mundano et corporeo, quae bona sunt, ubi ita sibi succedunt, in quibus felicitas. [3] Quia formula communis fuit "Benedicere Jehovae seu Domino," et "Benedici a Jehovah seu Domino," ideo quoque formula communis fuit, dicere "Benedictus Jehovah," ut apud Davidem, Benedictus Jehovah, quia audivit vocem precum mearum, Ps. xxviii 6: apud eundem, Benedictus Jehovah, quia admirabilem fecit misericordiam Suam mihi, Ps. xxxi 22: apud eundem, Benedictus Deus, Qui non rejecit preces meas, et misericordiam Suam a mecum, Ps. 1xvi 20: apud eundem, Benedictus Jehovah Deus, Deus Israelis, faciens mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae Ipsius in aeternum, et implebitur gloria Ipsius omnis terra, Ps. 1xxii 18, 19: apud eundem, Benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua, Ps. cxix 12: apud eundem, Benedictus Jehovah, petra mea, docens manus meas, Ps. cxliv 1: apud Lucam, Zacharias impletus spiritu sancto, prophetavit, dicens, Benedictus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo, i 67,68.
Arcana Coelestia 1 Passage 1423
#1423 "Et maledicenti tibi maledicam": quod significet infelicitatem eorum qui non agnoscunt, constat a significatione "maledici et maledicere" quod sit se avertere a Domino, ut ostensum prius n. 245, 379, proinde non agnoscere; nam qui non agnoscunt, ii se avertunt; ita "maledicere" hic involvit omnia opposita illis quae involvit benedicere.
Arcana Coelestia 1 Passage 1424
#1424 "Et benedicentur in te omnes familiae humi": quod significet quod omnia bona et vera a Domino, constare potest a significatione "benedicere," de qua in hoc versu et in praecedente, tum a significatione "familiarum humi" quod sint omnia bona et vera: "familiae" enim in Verbo simile significant ac gentes ut et populi, praedicantur enim familiae in Verbo tam de gentibus quam de populis, et dicuntur familiae gentium et familiae populorum; "gentes," ut ostensum, significant bona, et "populi," ut quoque ostensum, significant vera, n. 1259, quare "familiae" tam bona quam vera, n. 1261. Quod dicantur "omnes familiae humi" est quia omnia bona et vera sunt fidei amoris quae est Ecclesiae; quod per "humum" significetur Ecclesia, proinde fides quae Ecclesiae, ostensum est prius n. 566.
Arcana Coelestia 1 Passage 1425
#1425 Vers. 4. Et ivit Abram, quemadmodum locutus ad illum Jehovah, et ivit cum illo Lot; et Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum, cum exivit e Harane. Per "Abramum," ut dictum, repraesentatur Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam. "Et ivit Abram, quemadmodum ad illum locutus Jehovah" significat progressionem ad Divina: "et ivit cum illo Lot" significat sensuale: per "Lot" repraesentatur Dominus quoad sensualem et corporeum Ipsius hominem: "et Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum" significat quod adhuc non ita multum Divini: "cum exivit ex Haran" significat statum Domini obscurum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1426
#1426 Quod per "Abramum" repraesentetur Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam, constat a singulis quae de Abramo dicta sunt; postea, tam quoad Humanam quam quoad Divinam, at tunc appellatur Abraham. Quae a versu primo ad hunc dicta sunt, repraesentant et significant primam animadvertentiam quod indueret caelestia et sic Divina: hic progressiones Humanae Ipsius Essentiae ad Divinam incohant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1427
#1427 "Et ivit Abram, quemadmodum ad illum locutus Jehovah": quod significet progressionem ad Divina, ex illis quae nunc dicta sunt, constat.
Arcana Coelestia 1 Passage 1428
#1428 "Et ivit cum illo Lot": quod significet sensuale, quodque per "Lot" repraesentetur Dominus quoad sensualem et corporeum Ipsius hominem, constare potest a repraesentatione Loti in sequentibus, ubi de illo agitur quod separatus sit ab Abramo quodque salvatus per angelos: at Lotus postea cum separatus est, induit aliam repraesentationem, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod Dominus natus sicut alius homo a virgine muliere, et Ipsi sensuale et corporeum fuerit sicut alii homini, constat; sed in illo quod Ipsius sensuale et corporeum dein unitum caelestibus et factum Divinum, non fuit sicut alius homo; Ipsum Domini sensuale et corporeum repraesentatur per Lotum, seu quod idem est, Ipsius homo sensualis et corporeus sicut fuit in statu Ipsius pueritiae, non sicut factum, cum unitum per caelestia Divino.
Arcana Coelestia 1 Passage 1429
#1429 Quod "Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum" significet quod adhuc non ita multum Divini, constare potest a significatione numerorum "quinque" quod sit parum, et numerorum "septuaginta" quod sit sanctum; quod quinque sint parum, ostensum est prius n. 649, quodque septuaginta seu septem sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881; hic quia septuaginta praedicantur de Domino, significant sanctum Divinum. Quod numeri annorum Abrami etiam in sensu interno significent alia, constare potest ab illis quae prius de annis et numeris dicta et ostensa sunt n. 482, 487, 493, 575, 647, 648, 755, 813, et ex eo quod nulla vocula et iota in Verbo detur quae non internum sensum habeat; et nisi spiritualia et caelestia involveret, nusquam memoratum fuisset quod Abramus tunc fuisset quinque annorum et septuaginta annorum, et hoc nec exstitisset in hac ejus aetate; sicut etiam constare potest ab aliis numeris tam annorum quam mensurarum in Verbo.
Arcana Coelestia 1 Passage 1430
#1430 "Cum exivit ex Haran": quod significet statum Domini obscurum qualis est pueritiae hominis, constare potest ex significatione Haran in cap. praec., quo primum venit Terahus cum Abramo, et ubi mortuus Terahus pater Abrami, cap. praec. xi 31, 32, tum ex sequentibus quod Jacobus iverit ad Haranem ubi Laban, Gen. xxvii 43; xxviii 10; xxix 4. Haran fuit regio ubi cultus externus, et quidem respective ad Terahum, Abramum, et Labanem, idololatricus, sed in sensu interno non significatur quod in externo, solum quoddam obscurum; idea idololatriae non remanet sed abstergitur, dum ex sensu externo fit internus; sicut idea sancti amoris ex "monte," n. 795, dum ex sensu externo fit internus, perit primum idea "montis," et manet idea altitudinis, et per "altitudinem" repraesentatur sanctitas; ita in ceteris.
Arcana Coelestia 1 Passage 1431
#1431 Vers. 5. Et accepit Abram Sarai uxorem suam, et Lotum filium fratris sui, et omnem acquisitionem illorum, quam acquisiverunt, et animam quam fecerant in Haran; et exiverunt ad eundum in terram Canaan, et venerunt in terram Canaan. "Et accepit Abram Sarai uxorem suam" significat bonum cui adjunctum est verum; per "Abram," ut dictum, intelligitur Dominus, (x)hic cum puer fuit; per "Sarai uxorem" verum: "et Lotum filium fratris sui" significat verum sensuale, ita primum quod insinuatur puero: "et omnem acquisitionem, quam acquisiverunt" significat omnia quae sunt vera sensualia: "et animam quam fecerant in Haran" significat omne essentiale vivum quod dabile in statu illo obscuro: "et exiverunt ad eundum in terram Canaan" significat quod ita pergeret ad amoris caelestia: "et venerunt in terram Canaan" significat quod ad caelestia amoris pervenit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1432
#1432 "Et accepit Abram Sarai uxorem suam": quod significet bonum cui adjunctum verum, constare potest ex illo quod significatur in Verbo per "hominem et ejus uxorem," de quo n. 915; ita hic per "Sarai" nihil aliud significatur in sensu interno quam verum. Est in omnibus et singulis apud hominem instar conjugii, nec usquam tam minimum dari potest in quo non instar illud sit, tam in externo homine et ejus singulis quam in interno et ejus singulis; causa est quia omnia et singula existunt et subsistunt a Domino, et Ipsius Humanae Essentiae unitione quasi conjugio cum Divina, et ab Utriusque conjunctione, seu conjugio caelesti, cum Ipsius regno in caelis et in terris; hic cum repraesentandum verum adjunctum bono Domini, non aliter repraesentari potuit, quia per historica hic de Abramo, quam per "uxorem": quod instar conjugii sit in omnibus et singulis, videantur quae prius n. 54, 55, 718, 747, 917.
Arcana Coelestia 1 Passage 1433
#1433 Quod per "Abram" intelligatur Dominus, hic cum puer fuit, per "Sarai uxorem" verum, constat ex illis quae dicta sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1434
#1434 "Et 1Lotum filium fratris sui": quod significet verum sensuale, ita primum quod insinuatum Domino cum puer, constat ex significatione "Loti," de qua in vers. praec., quod sit sensuale, exque significatione "filii" quod sit verum, de qua prius n. 264, 489, 491, 533, tum ex significatione "fratris" quod etiam sit verum fidei, n. 367; ita quod hic sit verum sensuale; nam in sensu interno nihil reflectitur super personas et voces, modo super significationem earum: in caelo non sciunt quis Lot, sed qualitatem repraesentatam per eum; nec sciunt quid filius, sed statum spiritualem, quo respective est sicut filius; nec sciunt quid frater, nisi ex fraternitate qualis est in caelo. Quod verum sensuale attinet, est primum verum quod se insinuat, nam altius non vadit judicium in pueritia; verum sensuale est, quod videat omnia terrestria et mundana ut creata a Deo, et omnia et singula ad finem, et in omnibus et singulis aliquod instar regni Dei; hoc verum sensuale non insinuatur nisi apud hominem caelestem; et quia Dominus solus fuit caelestis homo, haec et similia vera sensualia Ipsi insinuata sunt in prima pueritia, ita praeparatus ad recipienda caelestia. @1 I i per.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1435
#1435 "Et omnem acquisitionem, quam acquisiverunt": quod significet omnia quae sunt vera sensualia, constat ex illis quae dicta sunt; "acquisitio" dicitur omne scientificum ex quo cogitat homo; absque scientificis acquisitis homo quatenus homo non ullam ideam cogitationis habere potest; ideae cogitationis fundantur super illis quae ex sensualibus impressa sunt memoriae; quare scientifica sunt vasa spiritualium, et affectiones ex voluptatibus corporis bonis sunt vasa caelestium; omnia haec vocantur "acquisitiones," et quidem "in Harane," quo significatur status obscurus qualis est infantiae ad pueritiam.
Arcana Coelestia 1 Passage 1436
#1436 "Et animam quam fecerant in Haran": quod significet omne essentiale vivum quod dabile in statu illo obscuro, constat ex significatione "animae" quod sit essentiale vivum, et ex significatione "Haranis" quod sit status obscurus, de qua vers. praec. "Anima" in proprio sensu significat illud quod apud hominem vivit, ita ipsam ejus vitam; quod vivit apud hominem, non est corpus sed est anima, et per animam vivit corpus; ipsa vita hominis seu ipsum ejus vivum est ex amore caelesti; nusquam aliquod vivum dari potest nisi inde ducat originem, quare hic per "animam" significatur bonum quod vivit ex amore caelesti, quod est ipsum essentiale vivum. In sensu litterali per animam intelligitur hic omnis homo, tum omnis bestia quae viva, et sibi comparaverunt, sed in sensu interno nihil aliud significatur quam essentiale vivum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1437
#1437 Quod "exiverunt ad eundum in terram Canaan" significet quod ita pergeret ad caelestia amoris, constat a significatione "terrae Canaanis"; quod terra Canaan repraesentet regnum Domini in caelis et in terris, ex multis in Verbo constare potest; causa est quia ibi Ecclesia repraesentativa instituta est, in qua omnia et singula repraesentabant Dominum et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nec solum ritus sed etiam omnia quae adjuncta ritibus, tam qui ministrabant quam per quae ministrabantur, etiam loca ubi ministratio; quia Ecclesia repraesentativa ibi, terra inde appellata fuit "Terra Sancta," tametsi nihil minus quam sancta fuit, quippe habitata ab idololatris et profanis; haec nunc causa est quod per "terram Canaan" hic et in sequentibus significentur caelestia amoris; caelestia enim amoris sunt unice quae sunt in regno Domini et quae constituunt regnum Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1438
#1438 "Et venerunt in terram Canaan": quod significet quod ad caelestia amoris pervenit, constat ex illis quae nunc dicta sunt de terra Canaane; hic describitur primum vita Domini nempe a nativitate usque ad pueritiam, quod nempe pervenerit ad caelestia amoris: caelestia amoris sunt ipsa essentialia, cetera inde veniunt: illis omnium primo imbutus est, nam inde dein ut a suo semine fructificata sunt omnia; ipsum semen fuit apud Ipsum caeleste, quia natus a Jehovah, inde solus fuit qui in se habuit hoc semen; omnes quotcumque sunt, homines non aliud semen habent quam quoddam spurcum et infernale, in quo et ex quo proprium eorum, et hoc ex hereditario a patre, quod cuivis notum est; quare nisi novum semen, et novum proprium, hoc est, novam voluntatem et novum intellectum accipiunt a Domino, non possunt aliter quam esse devoti inferno; a quo omnes tam homines quam spiritus et angeli extrahuntur, et continue detinentur a Domino.
Arcana Coelestia 1 Passage 1439
#1439 Vers. 6. Et transivit Abram per terram usque ad locum Shechem, usque ad quercetum Moreh; et Canaanita tunc in terra. "Transivit Abram per terram usque ad locum Shechem" significat alterum statum Domini, cum caelestia amoris Ipsi apparerent quae significantur per "Shechem": "usque ad quercetum Moreh" significat tertium statum, nempe primam perceptionem, quae est "quercetum Moreh": "et Canaanita tunc in terra" significat hereditarium a matra malum in externo Ipsius homine.
Arcana Coelestia 1 Passage 1440
#1440 "Transivit Abram per terram usque ad locum Shechem": quod significet alterum statum Domini cum caelestia amoris Ipsi apparerent, constare potest ab illis quae praecedunt et ex ordine omnium; ex illis quae praecedunt quod pergeret ad caelestia amoris et quod pervenerit ad illa, quae significata sunt per "quod exiverint ad eundum in terram Canaan, et quod venerint in terram Canaan": ex ordine omnium, quod postquam perrexerit ad caelestia et pervenerit ad illa, tunc apparuerint Ipsi; in caelestibus est ipsa lux animae, quia in illis est ipsum Divinum, hoc est, Ipse Jehovah; et quia Dominus conjungeret Humanam Essentiam Divinae cum ad caelestia pervenit, non potuit aliter quam quod Jehovah Ipsi appareret.
Arcana Coelestia 1 Passage 1441
#1441 Quod haec significentur per "Shechem," constare quoque potest ex eo quod Shechem sit prima quasi statio in terra Canaane quo pervenitur a Syria seu a Harane; et quia per "terram Canaanem" significatur caelestia amoris, constat quod per "Shechemum" significetur prima apparitio caelestium; Jacobus cum ex Harane in terram Canaanem rediit, pariter ad Shechemum venit, ut ex his constare potest, Jacob profectus est in Succoth, et aedificavit sibi domum, et pecori suo fecit tentoria, ideo vocavit nomen loci Succoth; et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, cum venit ille ex Padan Aram, et castrametatus est ante urbem,... et erexit ibi altare, Gen. xxxiii 17-20; ubi quoque per "Shechem" primum lucis significatur: apud Davidem, Deus locutus est in sanctitate Sua; Exsultabo, partiar Shechemum, et vallem Succoth dimetiar. Mihi Gilead et Mihi Menasseh; et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus. Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, super Philistaea clangam, Ps. lx 8-10 [A.V. 6-8]; cviii 8-10 [A.V. 7-9]; ubi per "Shechemum" quoque simile quid significatur: quod nomina nihil aliud significent quam res, ita etiam Shechem, manifeste ex his Davidis propheticis constare potest, alioquin vix nisi nominum congeries forent. Quod Shechem facta urbs refugii, Jos. xx 7, et quoque urbs sacerdotum, Jos. xxi 21, et quod ibi foedus, Jos. xxiv 1, 25, simile etiam involvit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1442
#1442 "Usque ad quercetum Moreh": quod significet primam perceptionem, constare quoque potest ab ordine; ut primum Jehovah apparuit Domino in Ipsius caelestibus, constat quod perceptionem adeptus; ex caelestibus est omnis perceptio: quid perceptio, dictum et ostensum est prius n. 1O4, 2O2, 371, 483, 495, 5O3, 521, 536, 865; quisque dum venit ad caelestia, perceptionem accipit a Domino; qui caelestes homines facti, ut qui ab Antiquissima Ecclesia, omnes perceptionem acceperunt, quod ostensum prius n. 125, 597, 607, 784, 895; qui spirituales homines fiunt, hoc est, qui charitatem a Domino accipiunt, analogon perceptionis habent, aut dictamen conscientiae, magis et minus, sicut in caelestibus charitatis sunt, perspicuum; caelestia charitatis hoc secum habent, nam in illis solis est Dominus praesens, et in illis apparet homini: quanto magis Dominus, Qui progressus ab infantia ad Jehovam, et Ipsi conjunctus et unitus, ut anus essent.
Arcana Coelestia 1 Passage 1443
#1443 Quod prima perceptio sit "quercetum Moreh," ita se res habet: sunt apud hominem intellectualia, rationalia et scientifica; intima ejus sunt intellectualia, interiora sunt rationalia, et exteriora sunt scientifica, haec appellantur ejus spiritualia, quae in tali ordine sunt; intellectualia hominis caelestis comparantur "horto ex omnis generis arboribus"; rationalia "silvae ex cedris et similibus arboribus" quales in Libano; scientifica autem "quercetis," et hoc ex ramis implexis quales sunt quercuum; per ipsas "arbores" significatae sunt perceptiones, sicut per "arbores horti Edenis ab oriente" perceptiones intimae seu intellectualium, ut ostensum prius n. 99, 100, 103; per "arbores silvae Libani" perceptiones interiores seu rationalium; per "arbores autem querceti" perceptiones exteriores seu scientificorum quae sunt externi hominis; inde est quod "quercetum Moreh" significet primam perceptionem Domini, nam adhuc puer fuit et spiritualia Ipsius non interius. Praeterea quercetum Moreh erat ubi quoque filii Israelis primum venerunt cum transiverunt Jordanem et viderunt terram Canaanem, de quo apud Mosen, Dabis benedictionem super monte Gerizim, et maledictionem super monte Ebal. Nonne illi trans Jordanem, post viam ingressus solis, in terra Canaanaei habitantis in planitie adversus Gilgal, juxta querceta Moreh? Deut. xi 29, 30; quibus significatur etiam primum perceptionis; introitus enim filiorum Israelis repraesentat introitum fidelium in regnum Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1444
#1444 "Et Canaanita tunc in terra": quod significet hereditarium a matre malum in externo Ipsius homine, constare potest ab illis quae prius dicta de hereditario apud Dominum; natus enim fuit sicut alius homo, et Secum a matre traxit mala, contra quae pugnavit et quae evicit; notum est quod Dominus tentationes gravissimas subierit et sustinuerit, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quidem tantas ut pugnaverit solus et ex propria potentia contra totum infernum; nemo potest tentationem subire nisi illi malum adhaereat; cui nullum malum, ne minimum tentationis habere potest; [2] malum est quod infernales spiritus excitant; apud Dominum non malum aliquod actuale aut proprium fuit ut apud omnes homines, sed malum hereditarium a matre, quod hic vocatur "Canaanita tunc in terra," de quo videantur quae dicta supra ad vers. 1, n. 1414, nempe quod bina hereditaria sint quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; quod a patre, hoc manet in aeternum, quod a matre, hoc dispergitur a Domino cum homo regeneratur; at hereditarium Domini a Patre Ipsius fuit Divinum, hereditarium a matre fuit malum de quo hic, per quod tentationes subiit, de quibus videatur Marc. i 12, 13; Matth. iv 1; Luc. iv 1, 2; se,d ut dictum, Ipsi nullum actuale seu proprium malum, nec aliquod hereditarium a matre malum postquam per tentationes evicit infernum, quare hic dicitur quod tunc fuerit, nempe, "Canaanita tunc in terra." [3] Canaanitae fuerunt qui habitabant juxta mare et juxta litus Jordanis, ut constat apud Mosen, Exploratores reversi dixerunt, Venimus in terram quo misisti nos, et etiam fluens lacte et melle illa, et hic fructus ejus; nisi quod fortis populus habitans in terra, et urbes munitae magnae valde, et etiam natos Anaki vidimus ibi; Amalekus habitat in meridie, et Hittaeus, et Jebusaeus, et Emoraeus habitat in monte, et Canaanita habitat juxta mare, et juxta litus Jordanis, Num. xiii 27-29; "quod Canaanitae habitaverint juxta mare et juxta litus Jordanis" significabat inde malum apud externum hominem, quale est hereditarium a matre, nam mare et Jordanes erant termini: [4] quod malum tale per "Canaanitam" significetur, constat quoque apud Zachariam, Non erit Canaanita amplius in domo Jehovae Zebaoth in die illo, xiv 21; ubi de regno Domini, quo significatur quod Dominus evicerit malum per "Canaanitam" intellectum et a regno Suo expulerit. Omnia genera malorum significantur per gentes idololatras in terra Canaanaea, inter quas Canaanitae, ut Gen. xv (x)19-21; Exod. iii 8, 17; xxiii 23, 28; xxxiii 2; xxxiv 11; Deut. vii 1; xx 17; Jos. iii 10; xxiv 11; Jud. iii 5; quodnam malum per unamquamvis gentem in specie significatur, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1445
#1445 Vers. 7. Et visus Jehovah Abramo, et dixit, Semini tuo dabo terram hanc," et aedificabat ibi altare Jehovae, Qui visus illi. "Visus Jehovah Abramo" significat quod Jehovah apparuerit Domino cum adhuc puer: "et dixit, Semini tuo dabo terram hanc" significat quod illis qui fidem in Ipsum haberent, caelestia donarentur: "et aedificabat ibi altare Jehovae, Qui visus illi" significat primum cultum Patris Sui ex caelesti amoris.
Arcana Coelestia 1 Passage 1446
#1446 Quod "visus Jehovah Abramo" significet quod Jehovah apparuerit Domino cum adhuc puer, constat ex praecedentibus; et ex ipsa repraesentatione Domini per "Abramum"; tum ex ordine, quod adeptus caelestia, et mox perceptionem, ex quibus consequitur quod "Jehovah visus."
Arcana Coelestia 1 Passage 1447
#1447 Quod "dixit, Semini tuo dabo terram hanc" significet quod illis qui fidem in Ipsum haberent, caelestia donarentur, constat ex significatione "seminis" et ex significatione "terrae"; quod "semen" significet fidem in Dominum, ostensum est prius n. 255, 256; et quod "terra" significet caelestia, etiam ostensum est supra ad vers. 1 hujus capitis, tum n. 620, 636, 662, 1066. In sensu litterae per "semen Abrami" intelligitur posteritas ejus ex Jacobo et per "terram" ipsa terra Canaan quae illis daretur in possessionem, ob causam ut repraesentarent caelestia et spiritualia Regni et Ecclesiae Domini, utque apud eos Ecclesia repraesentativa institueretur, et quia Dominus ibi nasceretur; sed in sensu interno nihil aliud per "semen" significatur quam fides in Dominum et per "terram" nihil aliud quam caelestia; et hic, quod caelestia illis donarentur qui fidem in Ipsum haberent: quid per habere fidem in Dominum intelligitur, prius multoties dictum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1448
#1448 "Et aedificabat ibi altare Jehovae, Qui visus illi": quod significet primum cultum Patris Sui ex caelesti amoris, constat ex significatione "altaris" quod sit principale repraesentativum cultus n. 921.
Arcana Coelestia 1 Passage 1449
#1449 Vers. 8. Et transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium; Bethel a mari, et Ai ab oriente; et aedificavit ibi altare Jehovae, et invocavit nomen Jehovae. "Transtulit inde in montem ab oriente Betheli" significat quartam statum Domini cum puer, nempe progressionem caelestium amoris, quae sunt "transferri in montem ab oriente Betheli": "et tetendit tentorium" significat sancta fidei: (x)"Bethel a mari, et Ai ab oriente" significat quod adhuc status Ipsi obscurus: "et aedificavit altare Jehovae" significat cultum Patris Sui ex illo statu externum: "et invocavit nomen Jehovae" significat cultum Patris Sui ex illo statu internum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1450
#1450 "Transtulit inde in montem ab oriente Betheli": quod significet quartum statum Domini cum puer, constare potest ab illis quae praecedunt, tum ab illis quae sequuntur, ita etiam ex ipso ordine; ordo fuit, quod Dominus omnium primum ab infantia imbutus fuisset caelestibus amoris; caelestia amoris sunt amor erga Jehovam et amor erga proximum et in illis ipsa innocentia; ex illis ut ab ipsismet fontibus vitae fluunt omnia et singula, sunt enim cetera solum derivationes. Caelestia haec insinuantur imprimis homini in statu ejus infantiae usque ad pueritiam, et quidem absque cognitionibus; influunt enim a Domino et afficiunt, antequam homo sciat quid amor et quid affectio, ut constare potest a statu infantum et dein a statu primae pueritiae; haec apud hominem sunt "reliquiae" de quibus aliquoties, quae a Domino insinuantur et reconduntur ad usum vitae ejus sequentis de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661. Dominus quia natus est sicut alius homo, etiam secundum ordinem in caelestia introductus est, et quidem per gradus ab infantia ad pueritiam, et dein in cognitiones, quae quomodo se habuerunt apud Ipsum, in hoc versu describitur, et in sequentibus repraesentatur per Abrahami peregrinationem in Aegypto.
Arcana Coelestia 1 Passage 1451
#1451 Quod "transferri in montem ab oriente Betheli" significet progressionem caelestium amoris, constare potest a significatione "montis" quod sit caeleste, ut ostensum n. 795, 796; aque significatione "orientis" quod sit Ipse Jehovah quoad amorem, Qui est "ipse oriens, ut quoque ostensum n. 101, et alibi; tum a significatione "Bethelis quod sit cognitio caelestium. Caelestia insinuantur homini tam absque cognitionibus quam cum cognitionibus; caelestia absque cognitionibus ab infantia usque ad pueritiam ejus, ut mox supra dictum; caelestia autem cum cognitionibus a pueritia dein in adultam aetatem: et quia progressurus Dominus in cognitiones caelestium, quae significantur per "Bethelem," hic dicitur quod "transtulit inde in montem ab oriente Betheli."
Arcana Coelestia 1 Passage 1452
#1452 "Et tetendit tentorium": quod significet sancta fidei, constare potest a significatione "tentorii" quod sit sanctum amoris, proinde sanctum fidei ex amore, ut ostensum prius n. 414: "quod tetenderit ibi tentorium" significat quod nunc incoharet.
Arcana Coelestia 1 Passage 1453
#1453 Quod "Bethel a mari, et Ai ab oriente" significet quod adhuc status Ipsi obscurus, nempe quoad cognitiones caelestium et spiritualium; aliud enim est in caelestibus esse et aliud in cognitionibus caelestium; infantes et pueri sunt prae adultis in caelestibus, quia in amore erga parentes et in amore mutuo, tum in innocentia; adulti vero sunt prae infantibus et pueris in cognitionibus illorum, et perplures usque non in caelestibus amoris; antequam instruitur homo in illis quae sunt amoris et fidei, est in statu obscuro, nempe quoad cognitiones, qui status hic describitur per quod "Bethel esset a mari," hoc est, ab occidente, et "Ai ab oriente"; per "Bethel," ut dictum, significantur cognitiones caelestium, per "Ai" vero cognitiones mundanorum; illae dicuntur "ab occidente" cum in obscuro, nam occidens significat in Verbo obscurum; hae dicuntur "ab oriente" cum in claro, nam oriens respective ad occidentem est clarum; quod occidens et oriens illa significent, non opus est confirmare, quia cuivis absque confirmatione patet: [2] quod autem "Bethel" significet cognitiones caelestium, constare potest ab aliis locis ubi Bethel nominatur in Verbo, ut in cap. seq. xiii, Quod Abram iverit juxta itinera sua a meridie usque ad Bethelem, usque locum, ubi fuit tentorium illius in initio inter Bethel et inter Aiam, ad locum altaris, quod fecit ibi, vers. 3, 4; ubi 1"juxta itinera sua a meridie ad Bethelem" significat progressionem in lucem cognitionum, quare non ibi dicitur quod "Bethel ab occidente, et (x)Ai ab oriente": de Jacobo ubi vidit scalam, Dixit, Non hoc nisi Domus Dei, et hoc porta caeli.... et vocavit nomen loci hujus Bethel, Gen. xxviii 17, 19; ubi similiter per "Bethel" significatur cognitio caelestium; est enim homo "Bethel," hoc est, Domus Dei, tum "porta caeli," cum in cognitionum caelestibus est; cum regeneratur homo, introducitur per cognitiones spiritualium et caelestium, at cum regeneratus est, tunc introductus est, et est in cognitionum caelestibus et spiritualibus: postea, Dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et habita ibi, fac ibi altare Deo, Qui apparuit tibi, Gen. xxxv 1, 6, 7; [3] ubi similiter per "Bethel" significantur cognitiones: quod arca Jehovae in Bethele, et illuc venirent filii Israelis, et interrogarent Jehovam, Jud. xx 18, 26, 27; 1 Sam. vii 16; x 3, similia significant: tum quod rex Assyriae miserit unum de sacerdotibus, quos transportavit e Samaria, qui consedit in Bethele, et fuit docens eos quomodo timerent Jehovam, 2 Reg. xvii 27, 28: apud Amos, Dixit Amaziah ad Amos, Videns i, fuge tibi in terram Jehudae, et comede ibi panem, et ibi prophetes; et Bethele non addas amplius prophetare, quia sanctuarium Regis haec, et domus Regni haec, vii 12, 13. [4] Postquam profanavit Jeroboam Bethelem, 1 Reg. xii 32; xiii 1-8; 2 Reg. xxiii 15, per Bethelem repraesentabatur contrarium, ut Hos. x 15; Amos. iii 14, 15; (x)v 5-7. Quod autem "Ai" significet cognitiones mundanorum, confirmari quoque potest ab historicis et propheticis Verbi, apud Jos. vii 2; viii 1-28; Jer. xlix 3, 4. @1 So Sch., but in 1553 S. has secundum, perhaps ivit has been accidentally omitted here.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1454
#1454 "Et aedificavit altare Jehovae": quod significet cultum Patris Sui ex illo statu externum, constat ex significatione "alteris" quod sit principale repraesentativum cultus, n. 921.
Arcana Coelestia 1 Passage 1455
#1455 "Et invocavit nomen Jehovae": quod significet cultum Patris Sui ex illo statu internum, constat ex significatione "invocare" nomen Jehovae," n. 440; quod externus cultus sit "aedificare altare Jehovae," et internus "invocare nomen Jehovae," unicuivis constare potest.
Arcana Coelestia 1 Passage 1456
#1456 Vers. 9. Et profectus Abram eundo et proficiscendo versus meridiem. "Profectus Abram eundo et proficiscendo" significat progressionem ulteriorem: "versus meridiem" significat in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora.
Arcana Coelestia 1 Passage 1457
#1457 "Et profectus Abram eundo et proficiscendo": quod significet progressionem ulteriorem, constare potest a significatione "ire et proficisci"; apud antiquos itinera, profectiones et peregrinationes nihil aliud significabant, inde quoque in sensu interno nihil aliud in Verbo. Hic incohant progressiones Domini in cognitiones. Quod Dominus sicut alius homo quoque instructus sit, constare potest apud Lucam, 1"Puerulus crescebat et corroborabatur in spiritu; fuit in desertis ad diem apparitionis Ipsius ad Israelem, i 80: apud eundem, Puer crescebat et corroborabatur spiritu, et implebatur sapientia, et gratia erat super Ipso, ii 40: apud eundem, Josephus et mater Jesus, post tres dies invenerunt Ipsum in templo, sedentem in medio doctorum, et audientem illos, et interrogantem illos; obstupuerunt omnes audientes Ipsum, super intelligentia et responsionibus Ipsius: videntes Ipsum mirati sunt,... sed dixit ad illos, Quid quod quaesivistis Me? annon sciebatis, quod in illis, quae Patris Mei, oportet Me esse? ii 46-49; quod fuerit tunc duodecim annorum, ib. (x)ii 42: apud eundem, Deinceps Jesus profecit sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines, ii 52. @1 In the letter this applies to John the Baptist, but spiritually he represents the Lord, see n. 1927 and 5620.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1458
#1458 Quod "versus meridiem" significet in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, constat a significatione "meridiei"; quod meridies significet statum lucidum, venit ex eo quod plagae sicut tempora in altera vita nullae sint, sed status qui per plagas et tempora significantur; status intellectualium se habent sicut status temporum diei et anni, tum quoque plagarum; status diei sunt vesperae, noctis, 1matutae et meridiei; status anni sunt autumni, hiemis, veris, aestatis; et status plagarum sunt solis versus occidentem, septentrionem, orientem et meridiem; similes illis sunt status intellectualium; et quod mirum, in caelo illi in luce sunt qui in statu sapientiae et intelligentiae, prorsus secundum statum, inque summa luce qui in statu summae sapientiae et intelligentiae, sed sapientia ibi est amoris et charitatis, et intelligentia est fidei in Dominum; quod lux in altera vita sit, cui lux mundi vix comparari potest, ex multa experientia mihi constat, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia talis correspondentia est lucis et intellectualium in caelo, in sensu interno hic et alibi in Verbo per "meridiem" non aliud significatur. Meridies significat hic intelligentiam quae comparatur per cognitiones; cognitiones sunt veritates caelestes et spirituales, quae sunt totidem radiationes lucis in caelo, et sistuntur quoque visibiles per lucem, ut dictum; quia Dominus nunc imbueretur cognitionibus, ut quoad Humanam Essentiam quoque fieret Ipsa Lux caeli, hic dicitur quod "profectus eundo et proficiscendo versus meridiem": [2] quod "meridies" significet illa, constare potest a similibus in Verbo, ut apud Esaiam, Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6; "septentrio" pro illis qui in ignorantia, "meridies" pro illis qui in cognitionibus, "filii" pro veris, et "filiae" pro bonis: apud eundem, Si 2expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, et exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10; "expromere famelico animam, et animam afflictam saturare" pro bonis charitatis in genere: "exorietur in tenebris lux" pro quod illis intelligentia veri: "et "caligo sicut meridies" pro quod illis sapientia boni: "meridies ex calore" significat bonum, "ex luce" verum: [3] apud Ezechielem, In visionibus Dei adduxit me in terram Israelis, et posuit me super monte alto valde, et super quo quasi structura civitatis a meridie, xl 2; de nova Hierosolyma seu regno Domini quod quia in luce sapientiae et intelligentiae, est "a meridie": apud Davidem, Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. xxxvii 6: apud eundem, Non timebis a pavore noctis, a sagitta volaverit per diem: a peste in caligine ambulabit, ab excidio vastat in meridie, Ps. xci ,] 6; "non timere ab excidio quod vastat in meridie" pro a damnatione quae oritur apud eos qui in cognitionibus sunt et illas pervertunt: apud Ezechielem, Fili hominis, pone facies tuas versus meridiem, et stilla ad meridiem, et propheta ad silvam agri meridiei, et dicas silvae meridiei,... Comburentur in ea omnes facies a meridie ad septentrionem, xxi 2, 3 [A.V. xx 46, 47]; "silva meridiei" pro illis qui in luce veritatum sunt, et eam exstinguunt ita pro iis qui intra Ecclesiam tales: [4] apud Danielem, Ex uno de illis exivit cornu unum exiguum, et crevit multum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, viii 9, 10; pro illis qui oppugnant bona et vera: apud Jeremiam, Date Jehovae Deo vestro gloriam, antequam obtenebrescere facit, et antequam offendant pedes vestri super montes crepusculi et exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram lethalem, ponet in caliginem;... urbes meridiei clausae erunt, et non aperiens, xiii 16, 19; "urbes meridiei" pro cognitionibus veri et boni: apud Obadiam, Deportati Hierosolymae, qui in Sepharad, hereditabunt urbes meridiei, vers. 20; "urbes meridiei similiter pro veris et bonis, inde pro ipsis veris et bonis quorum heredes; agitur ibi de regno Domini. [5] "Quod Abram profectus eundo et proficiscendo versus meridiem" significet, ut dictum, Domini progressionem in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, ita se habet quod cognitiones sint quae aperiunt viam ad spectandum caelestia et spiritualia; per cognitiones aperitur via interno homini ad externum, in quo sunt vasa recipientia, quae tot sunt quot cognitiones boni et veri; in has ut in sua vasa influunt caelestia. @1 Matuta "Goddess of the morning," another form of Aurora, but S. uses it for mane.$ @2 Heb. (puq) to cause to go out, to move.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1459
#1459 Vers. 10. Et fuit fames in terra; et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum ibi; quia gravis fames in terra. "Fuit fames in terra" significat penuriam cognitionum quae adhuc apud Dominum cum puer: "et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum" significat instructionem in cognitionibus ex Verbo; "Aegyptus" est scientia cognitionum; "peregrinari" est instrui: "quia gravis fames in terra" significat multam penuriam apud externum Ipsius hominem.
Arcana Coelestia 1 Passage 1460
#1460 "Fuit fames in terra": quod significet penuriam cognitionum quae adhuc apud Dominum cum puer, constat ex illis quae prius dicta sunt; cognitiones apud hominem nusquam veniunt in pueritia ex interiore, sed ab objectis sensuum, cumprimis ab auditione; sunt enim, ut dictum, apud externum hominem vasa recipientia, quae vocantur memoriae; illa formantur per cognitiones, ut cuivis notum esse potest, interno homine influente et adjuvante; proinde cognitiones discuntur et implantantur memoriae secundum influxum interni hominis; ita quoque apud Dominum cum puer, nam natus est sicut alius homo et instructus ut alius; sed interiora apud Ipsum fuerunt caelestia, quae aptabant vasa ut reciperentur cognitiones, et ut cognitiones fierent dein vasa ad recipiendum Divinum; interiora apud Ipsum erant Divina ex Jehovah Patre Ipsius, exteriora erant humana ex Maria matre Ipsius: inde constare potest quod apud Dominum aeque sicut apud alios homines penes externum Ipsius hominem in pueritia fuerit penuria cognitionum. [2] Quod "fames" significet penuriam cognitionum, constat ex Verbo alibi, ut apud Esaiam, Opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident, propterea exulabit populus Meus ob non cognitionem, et gloria ejus mortales famis, et multitudo illius sicca siti, v [12], 13; 1"mortales famis" pro penuria cognitionum caelestium, "multitudo sicca siti" pro penuria cognitionum spiritualium: apud Jeremiam, Mentiti sunt in Jehovam, et dixerunt, Non Ipse, et non veniet super nos malum, ac gladium et famem non videbimus; et prophetae erant in ventum, et verbum non iis, v 12, 13; "Gladius et fames" pro orbari cognitionibus veri et boni: "prophetae" pro iis qui docent, in quibus "non verbum": quod "gladio et fame consumi" sit orbari cognitionibus veri et boni, et quod sint vastationis, "gladius" quoad spiritualia, "fames" quoad caelestia, constat passim in Verbo, ut Jer. xiv 13-16, 18, Thren. iv 9, et alibi; [3] ut quoque apud Ezechielem, Et famem addam super vos, et frangam vobis baculum panis; et mittam super vos famem, et feram malam, et orbabunt te,... et gladium adducam super te, v 16 [17]; "fames" pro orbatione cognitionum caelestium seu cognitionum boni, inde falsa et mala: apud Davidem, Et vocavit famem super terram, omnem baculum panis fregit, Ps. cv 16; "baculum panis frangere" pro privari victu caelesti; vita enim spirituum bonorum et angelorum non alio cibo sustentatur quam cognitionibus boni et veri, ipsisque bonis et veris, inde significatio famis et panis in sensu interno: apud eundem, Saturavit animam appetentem, et animam famelicam implevit bono, Ps. cvii 9; pro desiderantibus cognitiones: apud Jeremiam, Tolle volas tuas super animam infantum tuorum, qui deficiunt fame in capite omnium platearum, Thren. ii 19; "fames" pro defectu cognitionum, "plateae" pro veritatibus: apud Ezechielem, Habitabunt confidenter, et non (x)terrefaciens, et suscitabo illis plantam in nomen, et non erunt amplius consumpti fame in terra, xxxiv 28, 29; [4] pro quod non amplius destituentur cognitionibus boni et veri: apud Johannem, Non esurient amplius, nec sitient amplius, Apoc. vii 16; de regno Domini, ubi in abundantia omnium cognitionum et bonorum caelestium, quod est "non esurire," et cognitionum ac veritatum spiritualium, quod est "non sitire." Similiter Dominus dixit, apud Johannem, Ego, sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, vi 35: apud Lucam, Beati esurientes nunc, quia saturabimini, vi 21: apud eundem, Esurientes implevit bonis, i 53; ubi de bonis caelestibus et illorum cognitionibus. Quod "fames" significet penuriam cognitionum, manifeste dicitur apud Amos, Ecce dies venientes, et mittam famem in terram, non famem ad panem, et non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11, 12. @1 mortales for Heb. (methim) "men, males." S. has mortales for methim also in n. 4605, but in n. 5897, 8568 and 10540 he has "homines."$
Arcana Coelestia 1 Passage 1461
#1461 "Et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum": quod significet instructionem in cognitionibus ex Verbo, constat ex significatione "Aegypti" et ex significatione "peregrinari"; quod Aegyptus significet scientiam cognitionum, et peregrinari instrui, videbitur in mox sequentibus. Quod Dominus sicut alius homo instructus fuerit in pueritia, constat ab illis apud Lucam quae ad vers. praec. 9, n. 1457, adducta, tum ab illis quae dicta mox supra de externo homine, qui non aliter cum interno homine ad correspondentiam et concordantiam redigi potest quam per cognitiones; externus homo est corporeus et sensualis, nec aliquid caeleste et spirituale recipit nisi ei sicut humo implantentur cognitiones; caelestia in his sua recipientia vasa possunt habere; sed cognitiones erunt ex Verbo; cognitiones ex Verbo tales sunt ut pateant ab Ipso Domino; ipsum enim Verbum est ex Domino per caelum, inque ejus omnibus et singulis est vita Domini, tametsi non ita in externa forma apparet; inde constare potest quod Dominus in pueritia non alias cognitiones voluerit imbuere quam Verbi, quod patens Ipsi fuit, ut dictum, ab Ipso Jehovah Patre Ipsius, cum Quo uniretur ac unus fieret; et eo magis quia nihil in Verbo dictum, quod non Ipsum in intimis spectet, et quod non ab Ipso prius venit; Humana enim Essentia fuit modo additamentum ad Ipsius Divinam, Quae fuit ab aeterno.
Arcana Coelestia 1 Passage 1462
#1462 Quod "Aegyptus" sit scientia cognitionum respective ad Dominum, at scientia in communi respective ad omnes alios homines, constare potest a significatione ejus in Verbo, de qua passim prius et in specie n. 1164, 1165; in Aegypto enim fuit Ecclesia Antiqua, sicut in pluribus aliis locis, n. 1238, et cum ibi Ecclesia, scientiae prae ceteris ibi vigebant, inde per "Aegyptum" significata est scientia; at postquam per scientias voluerunt intrare in mysteria fidei, et sic ex propria potentia explorare num arcana Divina ita se haberent, tunc magica facta est, et per "Aegyptum" significata scientifica quae pervertunt, unde falsa et ex his mala; ut constat apud Esaiam xix 11; [2] quod per "Aegyptum" significentur scientiae utiles, ita hic scientia cognitionum, quae inservire potest caelestibus et spiritualibus pro vasis, constare potest ab his in Verbo locis: apud Esaiam, Seduxerunt Aegyptum, angularem tribuum, xix 13; ubi vocatur "angularis tribuum," qui inserviret pro fulcimento illis quae sunt fidei, quae significantur per "tribus": apud eundem, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, 1ir cheres dicetur cuique. In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent: et percutiet Jehovah Aegyptum percutiendo, et sanando, et revertentur ad Jehovam, et exorabitur illis, et sanabit illos, xix 18-22; ubi in bono sensu de Aegypto, pro illis qui in scientificis sunt, seu veritatibus naturalibus quae sunt vasa veritatum spiritualium: [3] apud eundem, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum et Aegyptus in Asshurem; et servient Aegyptii Asshuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23, 24, 25; ubi per "Aegyptum" significatur scientia veritatum naturalium, per "Asshurem" ratio seu rationalia, per "Israelem" spiritualia, quae sibi succedunt; quare dicitur quod "in die illo erit semita ex Aegypto in Asshurem, et Israel erit tertius Aegypto et Asshuri": [4] apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum, xxvii 7; ubi de Tyro, per quam significatur possessio cognitionum; "byssus ex acupictura" pro veritatibus scientiarum quae inserviunt; scientifica, quia sunt externi hominis, inservire debent interno: apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, xxix 13, 14; pro simili, quod dicitur de Jehuda et Israele passim, quod congregarentur ex populis, et reducerentur e captivitate: apud Zachariam, Et erit, qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierosolymam ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, non super eos erit pluvia; et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit, xiv 17, 18; etiam in bono sensu de Aegypto, per quam simile intelligitur. [5] Quod scientia seu sapientia humana significetur per "Aegyptum," constare quoque potest apud Danielem, ubi scientiae caelestium et spiritualium appellantur "recondita auri et argenti," tum desiderabilia Aegypti," xi 43. Et de Salomone dicitur quod Multiplicata fuerit sapientia illius prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, 1 Reg. v 10 [A.V. iv 30]. Domus a Salomone aedificata filiae Pharaonis nec aliud repraesentabat, 1 Reg. vii 8 seq. [6] Quod Dominus cum infans, perductus in Aegyptum, nec aliud significabat quam quod hic per Abramum, et simili ut impleret omnia quae repraesentata fuerunt de Ipso: migratio Jacobi et ejus filiorum in Aegyptum nec aliud in intimo sensu repraesentabat quam Domini instructionem primam in cognitionibus ex Verbo, ut quoque ex sequentibus patet; de Domino, ita apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus assume Puerum, et matrem Illius, et fuge in Aegyptum, estoque ibi, usque dum dixero:... ille experrectus assumpsit Puerum, et matrem Illius noctu, et concessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad mortem Herodis, ut impleretur quod dictum a Propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium meum, ii 13-15, 19-21; de quo ita apud Hosheam, Cum Puer Israel, et dilexi Illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1; inde constat quod per "Puerum Israelem" Dominus intelligatur; et quod instructio Ipsius cum Puer, per illa quod "ex Aegypto vocavi filium Meum": [7] apud eundem, Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est, xii 13, 14; ubi similiter per "Israelem" intelligitur Dominus; per "prophetam" significatur docens, ita doctrina cognitionum: apud Davidem, Deus Zebaoth reduc nos, et lucere fac facies Tuas, et salvabimur; vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, e plantasti illam, Ps. lxxx 8, 9 [A.V. 7, 8]; ubi etiam de Domino, Qui appellatur "vitis ex Aegypto," quoad cognitiones quibus instruebatur. @1 Heb. "ir heres) "city of destruction," but a very slight difference would make it "ir heres," supposed to be "city of the sun." S. always has the latter reading, viz., Urbs Heres. Both words occur seldom and their meaning is much debated, but see A.E. 361 and 654.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1463
#1463 Quod "peregrinari" sit instrui, constare potest ex significatione "peregrinari" in Verbo quod sit instrui, et hoc ex causa quia peregrinatio et migratio, seu processio a loco in locum in caelo non aliud sit quam mutatio status, ut ostensum prius n. 1376, 1379; quare quoties in Verbo occurrit profectio, peregrinatio, et translatio a loco in locum, non aliud obvenit angelis quam talis mutatio status quae apud eos; mutationes status sunt tam cogitationum quam affectionum: mutationes status cogitationum sunt cognitiones, quae in mundo spirituum sistuntur per instructiones, quae causa quoque fuit quod Antiquissimae Ecclesiae homines, quia communicationem habebant cum caelo angelico, per "peregrinationem" nec aliud perciperent; ita hic "quod Abram descenderit in Aegyptum ad peregrinandum" nihil aliud significat quam instructionem Domini; similiter per quod Jacobus et filii ejus in Aegyptum, ut apud Esaiam, Sic dixit Dominus Jehovih, Aegyptum descendit populus Meus in principio ad peregrinandum, et Asshur pro nihilo oppressit illum, lii 4; ubi "Asshur" pro ratiociniis: inde quoque illi qui instruebantur in Ecclesia Judaica, dicti fuerunt peregrini peregrinantes in medio illorum, de quibus mandatum ut similiter haberentur sicut indigenae, Exod. xii 48, 49; Lev. xxiv 22; Num. xv 13-16, 26, 29; xix 10, de quibus apud Ezechielem, Dividetis terram hanc vobis juxta tribus Israelis, et erit, juxta sortem dividetis illam hereditatem vobis et peregrinis peregrinantibus in medio vestri.... et erunt vobis sicut indigena in filiis Israelis, vobiscum sortem jacient in hereditatem in medio tribuum Israelis, et erit, in tribu cum qua peregrinus peregrinatus est cum illa, ibi dabitis hereditatem (x)illius, xlvii [21], 22, 23; ubi de Nova Hierosolyma seu de regno Domini; per "peregrinos peregrinantes" intelliguntur illi qui patiuntur se instrui, proinde gentes; quod pro illis qui instruuntur, constat ex eo quod dicatur "in tribu, cum qua peregrinatus est, ibi daretur hereditas"; "tribus" pro illis quae sunt fidei. [3] Per "peregrinari" etiam simile quid significatur ac per proficisci et habitare, per "proficisci" vitae instituta et ordo, perque "habitare" rivere, de quibus prius n. 1293; quare etiam terra Canaan dicitur "terra peregrinationum Abrahami, Isaci et Jacobi," Gen. xxviii 4; xxxvi 7; xxxvii 1; Exod. vi 4; et Jacob dixit ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum, mearum, parum et mali fuerunt dies annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum, Gen. xlvii 9; ubi "peregiinatio" pro vita et instructionibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1464
#1464 "Quia gravis fames in terra": quod significet multam penuriam apud Externum Ipsius Hominem, constat a significatione "famis" supra in hoc versu; arcana quae hic continentur, plura sunt quam ut breviter possint edici; potentia addiscendi Domino fuit prae omni alio homine; sed quia in caelestibus instruendus prius quam in spiritualibus, secus ac alii homines, praedicatur hoc; ex causa etiam quia malum hereditarium a matre fuit in Externo Ipsius Homine, contra quod pugnaturus et quod evicturus; praeter innumera alia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1465
#1465 Vers. 11. Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum, et dixit ad Sarai uxorem suam, Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu. "Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum" significat cum inciperet discere; "Aegyptus" est, ut dictum, scientia cognitionum: "et dixit ad Sarai uxorem suam" significat quod ita cogitavit de veris quibus caelestia adjuncta: "Sarai uxor" est verum adjunctam caelestibus quae fuerunt apud Dominum: "Ecce quaeso novi quod femina pulchra aspecta tu" significat quod verum a caelesti origine jucundum sit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1466
#1466 "Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum": quod significet cum inciperet discere, constat ex significatione "Aegypti" quod sit scientia cognitionum, de qua cum praedicatur "appropinquare," non aliud potest significare.
Arcana Coelestia 1 Passage 1467
#1467 Quod "Aegyptus" sit scientia cognitionum, oonstat ex illis quae ad vers. praec. de Aegypto dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1468
#1468 "Et dixit ad Sarai uxorem suam": quod significet quod ita cogitavit de veris quibus caelestia adjuncta, constat ex significatione "Sarai" cam nominatur "uxor"; uxor in sensu interno Verbi non aiiud significat quam verum conjunctum bono, nam conjunctio veri cam bono non aliter se habet ac conjugium; cum nominatur maritas in Verbo, tunc "maritus" significat bonum et "uxor" verum, sed cum non nominatur maritus sed dicitur "vir," tunc ille significat verum et "uxor" bonum, et hoc constanter in Verbo, ut quoque dictum prius n. 915; hic quia Abram nominatus, "Sarai uxor" significat verum: ita "dicere ad Sarai uxorem" in sensu interno est ita cogitare de veris quibus caelestia conjuncta. Historica vera sunt quod Abram sic dixit uxori suae cum profectus in Aegyptum, sed ut dictum, omnia historica Verbi sunt repraesentativa et omnia verba sunt significativa; historica non alia allata sunt, nec alio ordine, nec verba exprimentia alia, quam quae in sensu interno arcana illa exprimerent.
Arcana Coelestia 1 Passage 1469
#1469 Quod "Sarai uxor" sit verum adjunctum caelestibus quae fuerunt apud Dominum, constat ex illis quae nunc de significatione Sarai uxoris dicta sunt. Quod dicatur veram adjunctum caelestibus, inde est quod omne verum apud Dominum fuit prius; caeleste secum habet verum, unum inseparabile est ab altero sicut lux a flamma, sed reconditum fuit in Interno Ipsius Homine Qui Divinus; scientifica et cognitiones quae addidicit, non sunt vera seu veritates sed modo sunt vasa recipientia; sicut quicquid est in memoria hominis, nihil minus est quam verum tametsi praedicatur; sed in illis ut in vasis, est verum; haec vasa per instructionem in cognitionibus ex Verbo a Domino formanda erant seu potius aperienda, ut non solum illis insinuarentur caelestia sed ut fierent quoque caelestia ita Divina; Dominus erum conjunxit Divinam Essentiam Humanae ut Humana Ipsius fierent quoque Divina.
Arcana Coelestia 1 Passage 1470
#1470 Quod "Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu" significet quod verum a caelesti origine jucundum sit, constare potest a significatione "feminae pulchrae aspectu"; omne verum quod caeleste est seu quod ex caelesti producitur, est felix in interno homine et jucundum in externo; non aliter percipitur verum apud angelos caelestes; aliter prorsus cum non ab origine caelesti; sunt duo felicia in interno homine, quibus correspondent duo jucunda in externo homine; unum est boni, alterum est veri; felix et jucundum caeleste est boni, felix et jucundum spirituale est veri; notum quoque est quod ipsum verum secum habeat felicitatem et jucunditatem, sed tunc essentialem cum a caelesti est, inde ipsum verum quoque fit caeleste, et appellatur caeleste verum; estque comparative sicut lux solis tempore veris, quae in sinu suo habet calorem ex quo omnia in tellure vegetantur et quasi animantur; caeleste illud verum est ipsum pulchrum seu ipsa pulchritudo; hoc verum est quod dicitur hic "femina pulchra aspecta": quae praeterea arcana hoc involvit, patebit a sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1471
#1471 Vers. 12. Et erit, cum viderint te Aegyptii, et dicent, Uxor illius haec, et occident me, et te vivificabunt. "Et erit, cum viderint re Aegyptii" significat scientiam cognitionum, quae describitur qualis est cum cognitiones caelestes vident: "et dicent, Uxor illius haec" significat quod vocabunt illas caelestes: "et occident me, et te vivificabunt" significat quod caelestia non curarent sed modo meras cognitiones quas auferrent.
Arcana Coelestia 1 Passage 1472
#1472 "Et erit, cum viderint te Aegyptii": quod significet scientiam cognitionum, quae describitur qualis est cum cognitiones caelestes vident, constare potest a significatione "Aegypti" quod sit scientia cognitionum, ut prius ostensum; et inde quid significet "si viderint Aegyptii," quod nempe talis sit qualis describitur in hoc versu; scientia cognitionum hoc secum habet; et est quoddam naturale quod inest; etiam manifestatur apud pueros cum primum incipiunt discere; nempe quo altiora sunt eo magis (x)cupiunt, cumque audiunt quod caelestia et Divina, adhuc magis; sed hoc jucundum est naturale, et oritur a cupidine quae est externi hominis: haec cupido facit apud homines alios quod jucundum modo ponant in scientia cognitionum absque alio fine, cum tamen scientia cognitionum non aliud sit quam quoddam instrumentale, ob flnem usus ut nempe inserviant caelestibus et spiritualibus pro vasis, et tunc primum cum inserviunt, sunt in usu, et jucundum suum ab usu accipiunt: unicuique constare potest si attendit, quod scientia cognitionum in se nihil aliud sit quam ut homo fiat rationalis, et inde spiritualis, et tandem caelestis, et per illas externus ejus homo adjungatur interno, quod cum fit, est in ipso usu; internus homo nihil spectat nisi usus; ob illum finem etiam insinuat Dominus jucundum quod percipit pueritia et adolescentia in scientiis; cum autem homo incipit jucundum ponere sola scientia, est cupiditas corporea quae aufert, et in quantum aufert seu ponit in sola scientia, in tantum removet se a caelesti et in tantum scientifica se claudunt versus Dominum et fiunt materialia; quantum vero scientifica addiscuntur ob finem usus, ut propter societatem humanam, propter Ecclesiam Domini in terris, propter regnum Domini in caelis, et magis propter Dominum, eo magis aperiuntur; quare etiam angeli, qui in scientia omnium cognitionum sunt, et quidem tali ut vix una pars myriadis possit tradi ad plenum captum hominis, usque scientias pro nihilo aestimant respective ad usum. Ex his constare potest quid significatur per haec, "cum viderint te Aegyptii, et dicent, Uxor illius haec, et occident me, et te vivificabunt: hoc quia novit Dominus cum Puer et ita cogitavit, haec dicta sunt, nempe si a sola cupidine scientiae cognitionum auferretur, quod tunc scientia talis sit, ut caelestia non magis curet, sed modo cognitiones, quas cupido scientiae auferret: de his sequuntur plura.
Arcana Coelestia 1 Passage 1473
#1473 "Et dicent, Uxor illius haec": quod significet quod vocabunt illas caelestes, constat ex significatione "uxoris" quod sit verum adjunctum caelestibus, inde "uxor illius haec" quod sit caeleste.
Arcana Coelestia 1 Passage 1474
#1474 "Et occident me, et te vivificabunt": quod significet quod caelestia non curarent sed modo meras cognitiones, constat ex illis quae mox dicta sunt. a. Vers. 13. Dic quaeso, soror mea tu; propterea ut bene fiat mihi propter te, et vivat anima mea tui causa. "Dic quaeso, soror mea tu" significat intellectuale verum, quod est "soror": "propterea ut bene fiat mihi propter te" significat quod sic caeleste non posset violari: "et vivat anima mea tui causa" significat quod sic caeleste posset salvari.
Arcana Coelestia 1 Passage 1475
#1475 "Dic quaeso, soror mea tu": quod significet intellectuale verum, quod est "soror," constare potest a significatione "sororis" quod sit intellectuale verum cum caeleste verum est "uxor"; de qua ejus significatione in sequentibus. Haec ita se habent: scientia talis est ut nihil magis cupiat quam se immittere in caelestia et illa explorare; sed hoc est contra ordinem, sic enim violat caelestia; ipse ordo est ut caeleste per spirituale se immittat in rationale et sic in scientificum, et id sibi adaptet; qui ordo nisi observetur, nusquam aliqua sapientia. Continentur (x)etiam hic illa arcana quomodo Dominus instructus est a Patre Ipsius secundum omnem ordinem, et sic quomodo Externus Ipsius Homo conjunctus sit Interno, hoc est, quomodo Externus Ipsius Homo similiter ac Internus factus Divinus, sic quoad utramque Essentiam Jehovah; quod factum per cognitiones quae sunt media; absque cognitionibus ut mediis, homo externus ne quidem fieri potest homo.
Arcana Coelestia 1 Passage 1476
#1476 "Propterea ut bene fiat mihi propter te": quod significet quod sic caeleste non posset violari, constat ab illis quae supra dicta sunt; ordo enim est, ut aliquoties prius dictum, quod caeleste influet spirituale, spirituale in rationale, et hoc in scientificum; cum hic ordo est, tunc a caelesti adaptatur spirituale, a spirituali rationale, et ab hoc scientificum; scientificum in communi tunc fit ultimum vas, seu quod idem est, scientifica in specie et particulari fiunt ultima vasa quae correspondent rationalibus, rationalia spiritualibus, et spiritualia caelestibus; cum ille ordo est, tunc caeleste non potest violari, alioquin violatur: quia hic agitur de instructione Domini in sensu interno, hic describitur quomodo progressus sit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1477
#1477 Quod "vivat anima mea tui causa" significet quod sic caeleste posset salvari, constare potest a significatione "animae" quod sit caeleste, hoc enim est ipsa anima quia ipsamet vita, inde constat quid significat "ut vivat anima mea tui causa." Ex sequentibus constabit quod caelestia seu Divina non adjuncta fuerint Domino ita ut unam Essentiam egerint, priusquam sustinuerit tentationes et sic expulerit malum hereditarium a matre: describitur hic et in versibus sequentibus quomodo interea ipsum caeleste non violatum sed salvatum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1478
#1478 Vers. 14. Et factum, cum venit Abram in Aegyptum, et viderunt Aegyptii feminam, quod pulchra illa valde. "Factum, cum venit Abram in Aegyptum" significat cum inciperet Dominus instrui: "et viderunt Aegyptii feminam quod pulchra illa valde" significat scientiam cognitionum quod talis sit ut sibi perplaceat.
Arcana Coelestia 1 Passage 1479
#1479 "Factum cum venit Abram in Aegyptum": quod significet cum inciperet Dominus instrui, constat ex repraesentatione "Abrami" quod in sensu interno sit Dominus cum puer; et a significatione "Aegypti" quod sit scientia cognitionum, ut ostensum supra ad vers. 10 hujus capitis; inde patet quod "venire in Aegyptum" sit instrui.
Arcana Coelestia 1 Passage 1480
#1480 "Et viderunt Aegyptii feminam, quod pulchra illa valde": quod significet scientiam cognitionum quod sibi perplaceat, constat ab illis quae supra ad vers. 11 dicta sunt, quod scientia talis in pueritia sit: est enim innatum quasi scientiae, quia homini, ut omnium primum placeat ob nullum alium finem quam propter scire; unusquisque homo est talis; spiritus perquam delectatur scire ut vix prius cupiat; est ejus cibus quo sustentatur et recreatur, sicut externus homo a cibo terrestri; ille victus qui est spiritus ejus, communicatur externo homini, ob finem ut externus homo adaptetur interno; sed cibi illi hoc ordine sibi succedant: cibus caelestis est omne bonam amoris et charitatis a Domino, cibus spiritualis est omne verum fidei; ex his cibis vivunt angeli; exinde existit cibus qui quoque caelestis et spiritualis est, sed inferior angelicus ex quo vivunt spiritus angelici; ex hoc iterum cibus adhuc inferior caelestis et spiritualis qui est rationis et inde scientiae; ex hoc vivunt spiritus boni; ultimo venit cibus corporeus qui est homini, cum rivit in corpore, proprius; hi cibi mirabiliter sibi correspondent; inde quoque patet cur et quomodo sibi perplacet scientia, se enim habet sicut appetitus et gustus, quare etiam scientificis in mundo spirituum, correspondet esus apud hominem, et scientiarum cupidini ipse appetitus et gustus, quod ab experientia constat, de qua, ex Divnia Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1481
#1481 Vers. 15. Et viderunt illam principes Pharaonis, et laudaverunt illam ad Pharaonem; et assumpta est femina domum Pharaonis. "Viderunt principes Pharaonis" significat primaria praecepta, quae sunt "principes Pharaonis": "et laudarunt illam ad Pharaonem" significat quod placerent: "et assumpta est femina domum Pharaonis" significat quod aucuparent animum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1482
#1482 "Viderunt principes Pharaonis": quod significet primaria praecepta, quae sunt "principes Pharaonis," constat ex significatione "principum et Pharaonis"; principes in Verbo significant illa quae sunt primaria, tam in historicis quam ia prophetiris Verbi; et "Pharao" significat idem ac Aegyptus, et hic Aegyptus seu Pharao in optimo sensu, quia praedicantur de scientia cognitionum quam Dominus in pueritia primum arripuit. Quod fuerint primaria praecepta ex Verbo, ex significatione horum in sensu interno constat. Quod per "Pharaonem" in Verbo significetur idem ac per Aegyptum in communi, multis confirmari potest, sicut etiam per reges aliorum regnoruoa nominatos idem ac per ipsa nomina regnorum: per "principes" autem primaria illorum, ut apud Esaiam, Stulti princpes Zoanis, sapientes consiliarii Pharaonis;... quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis,... infatuati principes Zoanis, decepti princpes Noph, xix 11, 13; ibi "principes Zoanis, et sapientes consiliarii Pharaonis" pro primariis scientificis; et quia sapientia primitus viguit in Aegypto, ut prius dictum, vocatur "filius sapientum, et filius regum antiquitatis": ita quoque alibi multoties in Verbo "principes" pro primariis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1483
#1483 Quod "laudaverunt illam ad Pharaonem" significet quod placerent, constare potest absque explicatione.
Arcana Coelestia 1 Passage 1484
#1484 Quod "assumpta femina domum Pharaonis" significet quod aucuparent animum, constare potest a significatione "feminae" et a significatione "domus"; "femina" significat verum, hic verum quod scientiis, cujus deliciis captus Dominus in pueritia; deliciae veri sunt illae quae ab intellectuali vero quod significatum est per "sororem," veriunt; "domus" significat illa quae apud hominem, imprimis quae ejus voluntatis sant, ut ostensum prius n. 710; hic ideo quae animi, seu affectionis sciendi et discendi. [a]. Vers. 16. Et Abramo benefecit propter illam; et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli. "Abramo benefecit propter illam" significat quod scientifica apud Dominum multiplicata sint: "et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli" significat omnia in genere quae sunt scientificorum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1485
#1485 "Et Abramo benefecit propter illam": quod significet quod scientifica apud Dominum multiplicata sint, constat ex significatione "benefacere" quod sit locupletari: praedicatur hoc de scientia quae significatur per "Pharaonem," quod benefecerit "Abramo," hoc est, Domino puero, et hoc "propter illam" hoc est, propter verum intellectuale quod desideravit; desiderium veri erat, ex quo locupletatio.
Arcana Coelestia 1 Passage 1486
#1486 "Et grex et armentum, et asiri et servi, et ancillae et asinae, et cameli": quod significent omnia in genere quae sunt scientificorum, constat a significatione omnium horum in Verbo; sed quid unumquodvis in specie significat, prolixum nimis foret ostendere, ut quid hic grex et armentum, quid asini et servi, quid ancillae et asinae, quid cameli; quodlibet suam peculiarem significationem habet, in genere omnia quae sunt scientiae cognitionum, et scientificorum; scientifica in se spectata sunt "asini et servi," eorum voluptates sunt "ancillae et asinae," "cameli" sunt servitia communia, "grex et armentum" sunt possessiones, ita passim in Verbo. Omnia quaecumque apud externum hominem sunt, non sunt aliud quam servitia, hoc est, ut inserviant interno homini; ita omnia scientifica, quae non sunt nisi quam externi hominis; sunt enim comparata ex terrestribus et mundanis per sensualia ut inservire possent interiori seu rationali homini, hic spirituali, et hic caelesti, et hic Domino; ita sibi mutuo subordinata sunt ut exteriora interioribus ordine, ita omnia et singula secundum ordinem Domino: scientifica itaque sunt ultima et extima, in quibus terminantur ordine interiora, quae quia ultima et extima, prae ceteris erunt servitia; quisque scire potest ad quae scientifica inservire possint, si reflectat, aut apud se quaerat, cui usui; cum sic reflectit super usum, capere etiam potest qualis usus; omne scientificum erit propter usum, et hoc est servitium ejus. Vers. 17. Et percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis, et domum ejus, propter verbum Sarai, uxoris Abrami. "Percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis" significat quod destructa sint scientifica: "et domum ejus" significat quae collegit: "propter verbum Sarai, uxoris Abrami" significat propter verum adjungendum caelesti.
Arcana Coelestia 1 Passage 1487
#1487 Quod "percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis" significet quod destructa sint scientifica, constat ex significatione "Pharaonis" quod sit scientia in communi, proinde scientifica quae sunt scientiae; et ex significatione "percuti plagis" quod sit destrui: ita se habet cum scientificis: comparantur in pueritia non alio fine quam fine sciendi, apud Dominum ex deliciis et affectione veri: scientifica quae in pueritia comparantur sunt perplura, sed disponuntur a Domino in ordinem ut inserviant usui, primum ut cogitare possit, dein ut usui per cogitationem sint, tandem ut fiat, nempe ut ipsa ejus vita consistat in usu, sitque vita usuum; haec praestant scientifica quae haurit in pueritia; absque illis nusquam externus ejus homo conjungi potest cum interno, et simul fieri usus; cum homo fit usus, hoc est, dum omnia cogitat, ex fine usus, et omnia facit ob finem usus, si non per manifestam reflexionem, usque per tacitam ex indole inde acquisita, tunc scientifica quae inserviverunt primo usui ut rationalis fiat, destruuntur, quia non amplius magis inserviunt, et sic porro: haec sunt quae hic intelliguntur per quod "Jehovah percussit Pharaonem plagis magnis."
Arcana Coelestia 1 Passage 1488
#1488 "Et domum ejus": quod significet quae collegit, constare potest a significatione "domus" quod hic sint scientifica quae colliguntur; scientifica colligere et per illa exstruere externum hominem ac aedificare illum, non dissimiliter se habet ac domum aedificare, quare etiam per aedificare, et aedificare domos, in Verbo passim similia significantur, ut apud Esaiam, Ego creans caelos novos, et terram novam,... aedificabunt domos, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructum illarum; non aedificabunt, et alius inhabitabit, lxv 17, 21, 22; "domus" hic ubi sapientia et intelligentia, ita ubi cognitiones boni et veri, nam de regno Domini agitur, nempe de novis caelis et nova terra: apud Jeremiam, Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos, et comedite fructus illorum, xxix 5; similiter: apud Davidem, Beatus vir qui timet Jehovam, praeceptis Ipsius delectatur valde; opes et divitiae in domo illius, et justitia illius stans in perpetuum, Ps. cxii 1, 3; ubi "opes et divitiae" pro opibus et divitiis sapientiae et intelligentiae, ita pro cognitionibus, quae in domo ejus, hoc est, apud illum. [2] Domus in contrario sensu, apud Zephaniam, Visitabo super... dicentes corde suo, Non benefecit Jehovah, et non malefecit; et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, et aedificabunt domos, et non inhabitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum, i 12, 13: apud Haggaeum, Ascendite in montem, et adducite lignum, et aedificate domum:... spectare ad multum, et ecce in parum, et induxistis in domum, et difflavi id; propter quid, dictum Jehovae, propter Domum Meam, quae illa deserta, et vos currentes, quilibet ad domum suam; propterea sunt super vobis clausi caeli a rore, i 8-10; "domus" pro scientificis per quae, media ratiocinatione, falsa: apud Esaiam, Vae adjungentibus domum domui, agrum agro appropinquare faciunt, usque ut non locus, et habitetis soli in medio terrae:... si non domus multae in desolationem erunt, magnae, et bonae, absque habitatore; vinea Jehovae domus Israelis, v 8 1, 9 [7]; etiam pro scientificis per quae falsitates: apud Amos, Ecce Jehovah praecipiens, et percutiet domum magnam rimis, et domum parvam rupturis. Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 11, 12; similiter "domus" pro falsis et malis inde, "equi" pro ratiocinatione, "judicium" pro veris "quae convertuntur in fel," et "fructus justitiae" pro bonis, "quae convertantur in absinthium." [3] Ita passim in Verbo domus pro mentibus humanis in quibus erit intelligentia et sapientia; hic "domus Pharaonis" pro scientificis per quae intelligentia et sic sapientia; similia quoque significata sunt per "domum quam aedificavit Salomo filiae Pharaonis," I Reg. vii 8 seq. Quia domus pro mentibus in quibus intelligentia et sapientia et quibus affectiones quae sunt voluntatis, ideo vox "domus" in Verbo latae significationis est, sed quid significat in specie, constare potest ab illis de quibus praedicatur; ipse homo quoque appellatur "domus." @1 I has only 8, 9, but vinea... Israelis is from v. 7. Possibly a printer"s error.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1489
#1489 "Propter verbum Sarai uxoris Abrami": quod significet propter verum adjungendum caelesti, constat a Significatione "uxoris," proinde "Sarai uxoris," quod sit verum adjungendum caelesti, de quo supra ad vers. 12. Ita se res habet: nisi scientifica quae usum, praestiterunt in pueritia ut rationalis fiat homo, destruantur, sic ut nihili sint, nusquam potest verum conjungi caelesti; scientifica illa prima sunt ad plurimam partem terrestria, corporea, mundana; utcumque praecepta sunt Divina quae puer haurit, usque non aliam ideam habet de illis quam ex talibus scientificis; quare quamdiu adhaerent infima illa scientifica ex quibus ideae, non elevari mens potest: apud Dominum similiter, quia natus ut alius homo et instruendus ut alius, sed secundum ordinem Divinum qui talis, ut dictum: describitur in his quae de Abramo in Aegypto, ordo Divinus quomodo Externus Homo conjungitur Interno apud Dominum, ut etiam Externus fieret Divinus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1490
#1490 Vers. 18. Et vocavit Pharaoh Abramum, et dixit, Quid hoc fecisti mihi? quare non indicasti mihi, quod uxor tua illa? "Et vocavit Pharaoh Abramum" significat quod Dominus recordatus: "et dixit, Quid hoc fecisti mihi? "significat quod ipsi indoluit: ["quare non indicasti mihi] quod uxor tua illa" significat cum nosset quod non aliud verum habere deberet quam quod conjungeretur caelesti.
Arcana Coelestia 1 Passage 1491
#1491 Quod "vocavit Pharaoh Abramum" significet quod Dominus recordatus, constare potest a significatione "Pharaonis" quod sit scientia; ipsa scientia seu ipsa scientifica quae Dominus hausit cum puer, hic appellantur "Pharaoh," ita est ipsa scientia quae ita alloquitur Dominum, seu Jehovah per scientiam; inde patet quod haec significent quod Dominus recordatus; animadvertentia venit per scientiam, ita per "Pharaonem," per quem significatur, ut dictum, scientia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1492
#1492 Quod "dixit, quid hoc fecisti mihi" significet quod Ipsi doluit, constare quoque potest ex ipsa indignatione in qua haec dicta; ipsa indolentia inde ita exprimitur; sensus internus talis est ut ipsa affectio quae latet in verbis, sit, quae internum sensum constituit; ad verba litterae non attenditur, sunt illa sicut nulla forent; affectio quae in his verbis, est indignatio quasi scientiae, et indolentia Domini, et quidem indolentia inde quod destruerentur ita scientifica quae cum oblectamento et deliciis hausit; se habet hoc, sicut dum infantes aliquid amant quod parentes vident illis noxium, cum illis aufertur, quod id illis dolori sit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1493
#1493 Quod "uxor tua illa" significet quod non aliud verum habere deberet quam quod conjungeretur caelesti, constat ex significatione "uxoris" quod sit verum quod conjungendum caelesti, de qua supra ad vers. 12; describitur hic, ut dictum, ordo quo processit Dominus ad intelligentiam, et sic ad sapientiam, ut totus, sicut erat quoad Essentiam Divinam, etiam fieret quoad Humanam, Ipsa Sapientia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1494
#1494 Vers. 19. Quare dixisti, Soror mea illa? et accepissem illam mihi in mulierem; et nunc, ecce uxor tua, accipe et vade. "Quare dixisti, soror mea illa" significat quod non aliud tunc nosset quam quod intellectuale verum haberet: "et accepissem illam mihi in mulierem" significat quod sic violare potuisset verum quod conjungeretur caelesti: "et nunc ecce uxor tua, accipe et vade" significat quod conjungeretur verum caelesti.
Arcana Coelestia 1 Passage 1495
#1495 "Quare dixisti, Soror mea illa?": quod significet quod non aliud tunc nosset quam quod intellectuale verum haberet, constat ex significatione "sororis" quod sit verum intellectuale, tum ex eo quod ita dixerit, ut constat ex vers. 13, quod factum ob finem ne caeleste violaretur, sed [ut] salvaretur: ex his patet quod Dominus puer cum scientifica hauserit, omnium primo non aliter nosset quam quod scientifica solum forent ob intellectualem hominem seu ut ex illis vera cognosceret, sed quod fuissent ut perveniret ad caelestia, postea detectum est; et hoc factum ne caelestia violarentur, sed ut salvarentur; progressio est, dum instruitur homo, a scientificis ad vera rationalia, porro ad vera intellectualia, et demum ad vera caelestia, quae significantur hic per "uxorem"; si procedatur a scientificis et veris rationalibus ad vera caelestia absque mediis veris intellectualibus, violatur caeleste, quia non datur nexus verorum rationalium quae ex scientificis, cum veris caelestibus, nisi per vera intellectualia, quae sunt media; quid vera caelestia et quid vera intellectualia, videbitur in mox sequentibus. [2] Ut sciatur quomodo haec se habent, aliquid de ordine dicendum; ordo est quod caeleste influet in spirituale et id sibi adaptabit; spirituale sic influet in rationale et id sibi adaptabit; rationale sic in scientificum et id sibi adaptabit; cum vero homo in prima pueritia instruitur, tunc quidem similis ordo est, sed apparet aliter, nempe quod a scientificis progrediatur ad rationalia, ab his ad spiritualia, et sic tandem ad caelestia; quod ita appareat, est causa quia ita aperienda est via caelestibus quae sunt intima; omnis instructio est solum aperitio viae, et sicut aperitur via, seu quod idem est, sicut aperiuntur vasa, ita influunt, ut dictum, ordine, a caelestibus spiritualibus rationalia, in haec caelestia spiritualia, et in haec caelestia; haec continuo 1 occurrunt, et quoque praeparant sibi, ac formant vasa quae aperiuntur; quod etiam constare potest ex eo quod scientificum et rationale in se mortuum sit, et quod vivere videatur, hoc habeat ab interiore vita quae influit; hoc manifestum cuique potest esse a cogitatione et facultate judicandi; in his omnia arcana artis et scientiae analyticae latent, quae tot sunt ut nusquam quoad unam myriadis partem queant explorari, nec solum apud hominem adultum sed etiam apud pueros; omnis eorum cogitatio et omnis inde loquela est illis plenissima, tametsi homo, etiam doctissimus, id nescit; quod nusquam esse potuisset nisi caelestia et spiritualia, quae intus, occurrerent, influerent, et omnia illa producerent. @1 Possibly a printer"s error for continue.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1496
#1496 Quod "accepissem illam mihi in mulierem" significet quod sic violari potuisset verum quod conjungeretur caelesti, constare potest ab illis quae nunc dicta sunt, tum ab illis quae supra ad vers. 13. Quod verum conjungeretur caelesti, ita se habet: verum in se spectatum, quod a pueritia discitur, non est nisi vas aptum cui caeleste insinuari possit; verum a se non habet aliquam vitam, sed a caelesti quod influit; caeleste est amor et charitas, omne verum est inde; et quia omne verum est inde, non est aliud quam quoddam vas; ipsa vera quoque ita perspicua sistuntur in altera vita; ibi nusquam spectantur vera a veris, sed a vita quae in illis, hoc est, a caelestibus quae sunt amoris et charitatis in veris; ex illis vera fiunt caelestia, et appellantur vera caelestia; ex his nunc constare potest quid verum intellectuale, tam quod verum intellectuale aperuerit viam ad caelestia apud Dominum. Aliud est verum scientificum, aliud verum rationale, et aliud veram intellectuale; succedunt sibi; verum scientificum est scientiae; verum rationale est verum scientificum ratione confirmatum; verum intellectuale est conjunctum cum perceptione interna quod ita sit; hoc apud Dominum fuit in pueritia, et apud Ipsum aperuit viam ad caelestia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1497
#1497 Quod "nunc ecce uxor tua, accipe et vade" significet quod conjungeretur verum caelesti, constare ex significatione "uxoris" quod sit verum quod conjungendum caelesti, ut ostensum supra ad vers. 11 et 12, et ex illis quae nunc dicta sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1498
#1498 Vers. 20. Et praecepit super illo Pharaoh viris, et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi. "Praecepit super illo Pharaoh viris" significat quod scientifica reliquerint Dominum: [Et dimiserunt illum] 1 "et uxorem illius" significat quod vera caelestibus conjuncta: "et omnia quae illi" significat omnia quae verorum caelestium essent. @1 The intermediate character of these words may have led to their omission. They seem necessary for reliquerint in 1499 and for conjuncta in 1500.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1499
#1499 Quod "praecepit super illo Pharaoh viris, [et dimiserunt illum] "significet quod scientifica reliquerint Dominum, constat ex significatione "Pharaonis" quod sit scientia; tum ex significatione "virorum" quod sint intellectualia, ut ostensum prius n. 158; hic quia praedicantur de "Pharaone" seu scientia, "viri" significant adaequata. Quod scientifica reliquerint Dominum, ita se habet: cum caelestia conjunguntur veris intellectualibus et haec fiunt caelestia, tunc omnia quae inania sunt, ex se dissipantur; caeleste hoc secum habet.
Arcana Coelestia 1 Passage 1500
#1500 Quod "uxorem illius" significet quod vera caelestibus conjuncta, nempe quod scientifica reliquerint illa, constat ex significatione "uxoris" quod sit verum conjunctum caelesti, de qua supra; ut et ex illis quae modo dicta sunt; inania scientifica relinquunt caelestia, sicut solent vana sapientum; sunt quasi crustacea seu squamosa quae se sponte separant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1501
#1501 Quod "omnia quae illi" significent omnia quae verorum caelestium essent, inde nunc sequitur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1502
#1502 Ex his nunc patet quod peregrinatio Abrami in Aegypto nihil aliud repraesentet et significet quam Dominum, et quidem Ipsius instructionem in pueritia; quod confirmatur etiam per id quod dictum apud Hosheam, Ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1; Matth. ii 15: adhuc ex illo quod dicitur apud Mosen, Habitatio filiorum Israelis, qui habitarunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni: et factum est a fine triginta et quadringentorum annorum; et factum in eodem die hoc, egressi omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 40, 41; qui anni non fuerunt ab ingressu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami in Aegypto, ex qua fuerunt 430 anni; sic per "filium ab Aegypto" apud Hosheam xi 1 significatur hic in sensu interno Dominus: et adhuc per id confirmatur quod per "Aegyptum" in Verbo non aliud significetur quam scientia, ut ostensum n. 1164, 1165, 1462. [2] Et quod haec arcana contineantur, constare quoque potest ex eo quod similia dicantur de Abramo cum peregrinatus in Philistaea, quod nempe uxorem suam dixerit sororem, Gen. xx 1 ad fin., et similia de Isaco cum quoque is peregrinatus in Philistaea, quod uxorem suam dixerit sororem, Gen. xxvi 6-13, quae nusquam relata fuissent in Verbo et fere cum similibus circumstantiis nisi arcana haec inibi recondit: laterent: praeter quod Verbum Domini sit, quod nusquam aliquam vitam habere potest nisi sensus internus sit qui Ipsum spectat. [3] Arcana quae in his ut et in illis quae de Abramo et Isaco in Philistaea recondita latent, sunt quomodo Humana Domini Essentia conjuncta fuerit Ipsius Divinae, seu quod idem, quomodo Dominis quoad Humanam Ipsius Essentiam quoque factus Jehovah; quodque inauguratus a pueritia, de qua inauguratione hic agitur. Praeterea haec quoque involvunt arcana plura quam usquam homo possit credere; sed quae dici possunt, sunt tam pauca ut vix aliquid: praeter arcanissima de Domino, etiam involvunt arcana de instructione et regeneratione hominis ut fiat caelestis; tum quoque de instructione et regeneratione hominis ut fiat spiritualis; nec solum de hominis in particulari sed etiam de Ecclesiae in communi: tum etiam involvunt arcana de instructione infantum in caelo; verbo de omnium qui fiunt imagines et similitudines Domini: haec nusquam patent in sensu litterae, ex causa quia historica offundunt et obtenebrant, sed in sensu interno. Continuatio de Perceptionibus; et de Sphaeris in altera vita
Arcana Coelestia 1 Passage 1503 Fatal Error: Passage number out of range or missing!
Arcana Coelestia 1 Passage 1504 (x)1504. QUOD in altera vita cognoscatur ad primum adventum qualis alter est, tametsi nihil loquatur, dictum est; ex quibus sciri potest quod interiora hominis in quadam ignota activitate sint, et quod exinde percipiatur spiritus qualis est; quod ita sit, constare potuit ex eo quod activitatis hujus sphaera, non solum in longinquum se extendat sed etiam quod quandoque cum Dominus permittit, vario modo sensibilis sistatur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1505
#1505 Quomodo comparantur hae sphaerae, quae tam sensibiles fiunt in altera vita, etiam informatus sum; ut ad captum dicatur, sit pro exemplo, qui de semet suaque excellentia prae illis captavit opinionem: is imbuitur tandem tali habitu et quasi natura ut ubicumque vadit, et alios spectat, cumque iis loquitur, se intueatur; hoc primum manifeste, dein non manifeste ut is non sciat, sed usque regnat, sicut in singulis ejus affectionis et cogitationis, ita in singulis gestus et in singulis loquelae; hoc homines in aliis possunt videre; tale est quod facit sphaeram in altera vita quae percipitur, sed usque non saepius quam quoties Dominus concedit. Ita se habet cum aliis affectionibus, quare sphaerae totidem sunt quot affectiones, et quot affectionum compositiones, quae innumerabiles; est sphaera quasi imago ejus extensa extra illum, et quidem imago omnium quae apud illum; sed quod sistitur videndum aut percipiendum in mundo spirituum, est modo commune quid; qualis autem est quoad particularia, hoc noscitur in caelo; at qualis quoad singularia, nemo novit quam Dominus solus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1506
#1506 Ut sciatur quales sphaerae sunt, aliqua ab experientia licet afferre. Quidam spiritus qui dum vixit in corpore, mihi notus fuit, et cum eo locutus, postea multoties apparuit inter malos, is quia multam de se opinionem habuit, sphaeram excellentiae prae aliis sibi comparavit; et quia talis, subito aufugiebant spiritus, sic ut nullus appareret quam is solus, qui tunc implebat totam sphaeram circumcirca, quae fuit intuitiva sui; mox destitutus quoque a sociis in alium statum lapsus est; qui enim a societate sua in qua est, destituitur in altera vita, fit primum sicut semimortuus; vita modo ejus tunc sustinetur ab influxu caeli in interiora ejus; tunc lamentari coepit, et cruciari: dictum postea ab aliis spiritibus quod praesentiam ejus, quia aliis major esse vellet, sufferre non potuerint; tandem associatus aliis evectus in altum, et sic visus sibi quod solus gubernaret universum, nam in tantum amor sui insufflat cum relinquitur sibi; dein conjectus est inter infernales; talis sors manet illos qui se majores aliis esse putant; amor sui prae omni alio amore contrarius est amori mutuo, qui est vita caeli.
Arcana Coelestia 1 Passage 1507
#1507 Quidam in vita corporis magnus et sapiens sibi visus prae aliis, alioquin probus, non ita alios contemnens prae se; sed quia in dignitate natus, sphaeram supereminentiae et auctoritatis contraxit: talis ad me venit et diu nihil locutus, sed animadverti quod sicut nimbo circumfusus esset, qui progrediens ab illo obvelare incepit spiritus; ex quo spiritus coeperunt angi; inde locuti mecum, dicebant quod nequaquam adesse possent, se privari omni libertate, sicut quod non ausint quicquam dicere; coepit is quoque loqui et cum illis, vocans eos suos filios, quandoque instruens, sed cum auctoritate quam sibi attraxerat: inde constare potuit quaiis sphaera auctoritatis est in altera vita.
Arcana Coelestia 1 Passage 1508
#1508 Multoties observare datum, quod qui in mundo summa dignitate praediti fuerunt, inde non potuerint aliter quam sibi auctoritatis sphaeram attrahere, ac ideo illam non occultare nec rejicere in altera vita; qui illorum fide et charitate donati fuerunt, sphaera illorum auctoritatis cum sphaera bonitatis mirabiliter conjungitur, ut non alicui molesta sit, immo etiam illis species subordinationis correspondentis a spiritibus moratis praestatur; sed illis non est sphaera imperandi, modo sphaera naturalis quia tales nati, quam dein post temporis moram exuunt, quia boni, et exuere student.
Arcana Coelestia 1 Passage 1509
#1509 Fuerunt apud me per aliquot dies tales spiritus, qui dum vixerunt in mundo, nihil societatis bono sed sibi studuerunt, ad functiones in republica inutiles, quique pro fine habuerunt solum opipare vivere, splendide vestiri, ditescere, assuefacti simulationibus et modis se insinuandi varia assentatione et affectatione officiorum, solum ut viderentur, et administrarent domini bona, cum despectu aspicientes omnes qui in seriis functionibus; quod in aulis fuerint, perceptum: illorum sphaera fuit quod tollerent mihi omne studium, et mihi inferrent molestiam agendi et cogitandi seria, vera et bona, tam grave ut tandem vix scirem quid facerem: tales cum inter spiritus veniunt, iis inducunt similem torporem; sunt in altera vita inutilia membra et rejiciuntur ubicumque veniunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1510
#1510 Unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas spiritum suam sphaeram habet ex principiis et persuasionibus captis, quae sphaera e principiorum et persuasionum; genii mali habent sphaeram cupiditatum: sphaera principiorum et persuasionum talis est ut cum agit in alium, faciat sicut vera sint falsa, et excitat omnia confirmantia sic ut inducat credere quod falsa sint vera, et mala sint bona: [2] inde constare potuit quam facile homo falsis et malis confirmari possit nisi credat veris quae a Domino; tales sphaerae sunt densiores secundum falsitatum naturalium: hae sphaerae nullatenus concordare possunt cum sphaeris spirituum qui in veris; si approximant, oritur repugnantia; si sphaera falsi ex permissione praevalet, boni in tentationem veniunt inque anxietatem. Percepta quoque est sphaera incredulitatis, qui talis ut nihil credant quae dicuntur, vix quod iis sistitur videndum: sphaera quoque illorum qui nihil credunt nisi quae sensibus capiunt. [3] Visus mihi quoque quidam, indutus obscuro, sedens ad molam, et quasi molens farinam, et latere visa specula parva, vidi postea quaedam producta ex phantasia sed qui aerea; miratus quis esset, sed venit ad me et dixit quod is esset qui ad molam sedit, et quod habuerit tales ideas quod omnia et singula essent modo phantasiae et nihil reale, quare talis factus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1511
#1511 A multa experientia mihi notum factum est, ac ita notum ut nihil notius, quod spiritus qui in falsis sunt, influant in cogitationem et persuadeant prorsus sicut falsum esset verum, sic ut nullatenus aliter apparere possit, et hoc ex sphaera eorum. Similiter genii qui in malis sunt, ita influunt in voluntatem et efficiunt prorsus sicut malum esset bonum, sic ut nullatenus aliter sentiri possit, et hoc quoque ex sphaera eorum; influxus illorum et horum millies datum percipere manifeste, tum a quibus, ut et quomodo angeli a Domino illa removerint, praeter plura quae speciatim non ita dici possunt. Inde, ita pro certo ut nihil certius, mihi constare potuit unde falsa et mala apud hominem; et quod ex principiis falsi, et ex cupiditatibus mali, tales sphaerae, quae post vitam corporis manent et se tam evidenter manifestant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1512
#1512 Sphaerae phantasiarum cum sistuntur videndae, apparent sicut nubes, secundum phantasiae qualitatem, magis et minus densae: est nimbosa quaedam petra sub pede sinistro ubi antediluviani, sub qua degunt; nimbosum illud oritur ex phantasiis illorum, quo distinentur ab omnibus ceteris in alter vita. Ex illis qui in odio et vindictis vixerunt, exhalant tales sphaerae ut deliquium causentur, utque vomitum excitent: sphaerae tales sunt quasi venenatae; quae quantum venenatae, et quam crassae explorari solet per quasi fascias obscure caeruleas; ut hae evanescunt, etiam sphaera diminuitur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1513
#1513 Quidam ex illis qui tepidi vocantur, ad me venit, se gerens tanquam resipuerit, nec sentiebam dolum, tametsi cogitarem quod intus reconderet sed spiritus dicebant quod non sufferre possent ejus praesentiam, et quod sentirent apud se quasi effectum qualem solent homines habere ad vomitum et quod inter tales esset qui exspuendi: is postea nefanda locutus nec desistere potuit, quomodocumque persuadebatur quod non ita loquendum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1514
#1514 Sphaerae quoque sistuntur sensibiles per odores, quos spiritus multo exquisitius sentiunt quam homines: sphaeris enim, quod mirum, correspondent odores. Qui studio simulatorio indulserunt et inde naturam contraxerunt, cum sphaera eorum vertitur in odorem, est nidor vomitalis. Qui studuerunt eloquentiae eo fine ut omnia sint in sui admirationem, eorum sphaera cum vertitur in odoriferam, est quasi odor panis usti. Qui meris voluptatibus indulserunt et in nulla charitate et fide fuerunt, odor sphaerae eorum est excrementitius. Similiter illorum qui in adulteriis vitam transegerunt, quorum odor est adhuc graveolentior. Qui in gravi odio et vindicta et in crudelitate vixerunt, eorum sphaera cum vertitur in odores, est fetor cadaverosus. Fetor murium spargitur ab illis qui sordide avari fuerunt. Fetor pediculorum domesticorum ab illis qui persequuntur innocentes. Odores hi non sentiri possunt ab aliquo homine nisi cui apertae sunt sensationes interiores, ut simul cum spiritibus sit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1515
#1515 Sphaera fetoris percepta alicujus feminae quae postea sirenibus associata, et fetor iste exhalabat per aliquot dierum tempus ubicumque venit; spiritus dicebant quod fetor quasi lethalis esset, illa tamen nihil de fetore isto sentiebat. Sirenum fetor est similis, quia interiora earum sunt spurca, sed exteriora ut plurimum decora et speciosa, de quibus n. 831; quod mirum, sirenes in altera vita arripiunt omnia quae ibi sunt, et prae aliis sciunt quomodo res se habet; etiam doctrinalia, sed omnia ob finem ut vertant in magica, et sibi arrogent imperium super alios; in affectiones bonorum intrant simulatione boni et veri, sed usque tales sunt: inde constare potest quod doctrinale sit nihil nisi homo ita fiat sicut docet, hoc est, nisi pro fine habeat vitam; praeter quod multi inter infernales sint qui doctrinalia prae aliis calluerunt: sed qui vitam charitatis vixerunt, omnes sunt in caelo.
Arcana Coelestia 1 Passage 1516
#1516 Locutus cum spiritibus de sensu gustus, quem dixerunt se non habere, sed quoddam ex quo usque cognoscunt qualis gustus est, (x)quem assimilabant odori, quem tamen describere non potuerunt: in recordationem mihi revocatum quod gustus et olfactus in quodam tertio conveniant, ut constat quoque ab animalibus quae olfactu explorant victum, ex quo manifestum iis fit num iis salubris et conveniens.
Arcana Coelestia 1 Passage 1517
#1517 Odor vinosus sentitus, et informatus quod esset ab illis qui ex amicitia et amore licito adblandiuntur, sic ut adblandimentis quoque verum insit: hic odor est cum multa varietate, estque ex sphaera pulchri formalis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1518
#1518 Caelestes angeli cum apud cadaver mortui hominis qui resuscitandus, sunt, odor cadaveris vertitur in odorem aromaticum, quo percepto, mali spiritus non possunt approximare.
Arcana Coelestia 1 Passage 1519
#1519 Sphaerae charitatis et fidei cum sicut odores percipiuntur, sunt jucundissimae; sunt odores amoeni, sicut florum, liliorum, aromatum varii generis, cum indefinita varietate. Praeterea etiam sphaerae angelorum sistuntur quandoque visibiles, sicut atmosphaerae seu aurae, quae tam pulchrae, tam amoenae, et tam variae sunt ut nusquam describi possint.
Arcana Coelestia 1 Passage 1520
#1520 Sed quae de perceptibilitate interiorum spiritus per sphaeras extra illum extensas et propagatas, ut et per odores, dicta sunt, sciendum quod haec non continue existant; praeter quod temperentur diversimode a Domino, ne spiritus semper pateant coram aliis quales sunt. |
|