|
|
GENESEOS CAPUT DECIMUM De Ecclesia Antiquissima;
quae appellata Homo seu Adam
Arcana Coelestia 1 Passage 1114
#1114 Angeli et spiritus, seu homines post mortem, omnes quos cognoverunt in mundo et de quibus audiverunt, quoscumque desiderant, possunt offendere, eos ut praesentes videre et cum iis loqui, cum Dominus id concedit; et quod mirum, momento adsunt et praesentissime; ita loqui licet non solum cum amicis, qui utplurimum se inveniunt, sed etiam cum aliis quos aestimarunt et coluerunt. Ex Divina Domini Misericordia concessum fuit mihi, loqui non solum cum illis quos notus habui cum in corpore vixerunt, sed etiam cum illis qui in Verbo prae aliis famigerati sunt; ita quoque cum illis qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quae fuit illa quae appellatur Homo seu Adam; etiam cum quibusdam qui fuerunt ab Ecclesiis post illam, ex causa ut scirem quod per nomina in primis capitibus Geneseos modo Ecclesiae intellectae sint, tum ut scirem quales homines Ecclesiarum illius temporis fuerunt: quae itaque scire datum de Antiquissimis Ecclesiis, sunt haec quae sequuntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1115
#1115 Qui ab Antiquissima Ecclesia quae Homo seu Adam appellata fuit, et caelestes homines fuerunt, sunt supra caput altissime, et ibi simul habitant in summa felicitate; dicebant quod raro alii ad eos veniant, nisi aliquoties quidam aliunde, dicentes, ex universo: et quod ita alte supra caput, non esset ideo quod elato animo sint, sed ut gubernent eos qui ibi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1116
#1116 Ostensa mihi fuerunt habitacula illorum qui a posteritate altera et tertia Antiquissimae hujus Ecclesiae fuerunt, quae sunt magnifica, extensa in multam longitudinem, variegata pulchris coloribus, purpureis et caeruleis: sunt enim habitacula angelis magnificentissima ut nusquam describi possint, quae multoties vidi, coram oculis illorum tam vive apparentia ut nihil ad vivum apparentius dari queat; sed unde tales apparentiae ad vivum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Vivunt in aura lucis, ut ita dicam, splendentis margariticae, et quandoque in adamantinae; nam in altera vita aurae mirabiles cum innumerabili varietate dantur; qui putant non talia ibi dari, et indefinite plura quam quae usquam in alicujus ideam pervenire potuerunt aut possunt, aut possunt, ii multum falluntur; sunt quidem repraesentativa qualia quandoque prophetis visa sunt, sed usque ita realia ut qui in altera vita sunt, illa pro realibus habeant, at ea quae in mundo respective pro non realibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1117
#1117 In summa luce vivunt; lux mundi respective ad illam lucem in qua vivunt, vix comparari potest; ostensa mihi lux illa per lucem flammeam, quae quasi delapsa ante oculos, et dicebant illi qui ab Antiquissima Ecclesia quod illis talis lux, et adhuc intensior.
Arcana Coelestia 1 Passage 1118
#1118 Ostensum mihi per influxum quendam quem describere non possum, qualis illorum loquela fuit cum vixerunt in mundo, quod non articulata sicut loquela vocum nostri temporis sed quod tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam; appercipere etiam datum, qualis illorum respiratio interna fuit, quod processerit ab umbilico versus cor, et sic per labia, absque sonoro, et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam et pulsaverit in quoddam quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam intra os, et quidem per quoddam ibi quod vocatur hodie tuba Eustachiana: et ostensum, quod per talem loquelam multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae similiter diriguntur per respirationem, sed externam; nam nihil in aliqua voce est quod non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam; quae quia interior etiam multo perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior et conformior. Praeter etiam per labiorum motiunculas, et correspondentes faciei mutationes; nam, quoniam caelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant, hoc a facie et oculis illorum elucebat, quae conformiter variabantur; nusquam potuerunt alium vultum praeferre quam secundum illa quae cogitabant; simulatio et magis adhuc dolus iis fuit facinus enorme.
Arcana Coelestia 1 Passage 1119
#1119 Ostensum mihi ad vivum fuit quomodo antiquissimorum respiratio interna influxit tacite in quandam externam et sic in tacitam loquelam, perceptam ab altero in ejus interiore homine. Dicebant quod respiratio illa apud illos variata fuerit secundum statum eoram amoris et fidei in Dominum; causa quoque dicta, quod quia communicationem habebant cum caelo, non potuerit aliter esse, respirabant enim cum angelis in quorum consortio fuerunt. Angeli respirationem habent, cui correspondet respiratio interna, et similiter apud illos variatur, cum enim illis aliquid contrarium amori et fidei in Dominum obvenit, tunc illis angusta respiratio, cum vero in felicitate amoris et fidei sunt, tunc iis libera et ampla respiratio; cuivis homini etiam simile quid est, sed secundum ejus corporeos et mundanos amores et secundum ejus principia quibus cum aliquid contrariatur, eis angustia respirationis est; at cum faventur, eis libera et ampla respiratio, at haec sunt respirationis externae. Sed de respiratione angelorum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1120
#1120 Ostensum quoque quod interna respiratio hominum Antiquissimae Ecclesiae quae fuerat ab umbilico versus pectoris interiorem regionem, temporis successu seu in posteris, mutata fuerit, et recesserit magis versus regionem tergalem et versus abdomen, ita magis extrorsum et deorsum, et quod tandem in posteritate ultima illius Ecclesiae quae fuit proxime ante diluvium, vix aliquid respirationis internae remanserit; et cum tandem nulla facta pectoris, quod a semet suffocati fuerint: sed quod in aliquibus tunc respiratio externa inceperit, et cum respiratione illa sonus articulatus seu loquela vocum: ita respirationes apud homines ante diluvium se habuerunt secundum statum eorum amoris et fidei; et tandem cum nullus amor et nulla fides, sed persuasio falsi, quod respiratio interna cessaverit et, cum illa, communicatio immediata cum angelis et perceptio.
Arcana Coelestia 1 Passage 1121
#1121 Instructus sum ab Antiquissimae Ecclesiae filiis de statu perceptionis illorum, quod nempe perceptionem habuerint omnium quae sunt fidei, paene sicut angeli cum quibus communicationem habuerunt, ex causa quod interior eorum homo, seu spiritus, etiam media respiratione interna junctus fuerit caelo, quodque amor in Dominum et amor erga proximum id secum habeat; sic enim conjungitur homo angelis per ipsissimam eorum vitam, quae consistit in amore tali; dicebant quod inscriptam sibi habuerint legem quia in amore in Dominum et amore erga proximum fuerunt; tunc enim cum perceptione illorum fuit quicquid leges dictant, et contra perceptionem quicquid leges vetant: nec dubitabant quin omnes leges humanae, sicut Divinae, fundentur in amore in Dominum et charitate erga proximum, et spectent illud ut fundamentale suum: quare quia fundamentale in se a Domino habuerunt, non potuerunt aliter ac nosse omnia quae inde: credentes etiam quod omnes qui in mundo hodie vivunt qui Dominum amant et proximum, etiam habeant legem sibi inscriptam, et accepti cives sint ubivis in terra, sicut sunt iidem in altera vita.
Arcana Coelestia 1 Passage 1122
#1122 Porro instructus sum quod Antiquissimae Ecclesiae homines habuerint deliciosissima somnia, et praeterea visiones, et quod iis una tunc insinuatum, quid significarent; inde illorum repraesentationes paradisiacae, et plura: ideo illis objecta sensuum externorum quae terrestria et mundana, nihil erant, nec in iis quicquam jucunditatis percipiebant, modo in illis quae significabant et repraesentabant; quare cum objecta terrestria videbant, nihil de illis cogitabant, solum de illis quae significabant et repraesentabant, quae illis jucundissima (x)fuerunt, nam erant talia quae in caelo sunt, ex quibus Ipsum Dominum vident.
Arcana Coelestia 1 Passage 1123
#1123 Locutus cum tertia generatione Antiquissimae Ecclesiae qui dicebant quod suo tempore cum vixerunt in mundo, exspectaverint Dominum Qui salvaret universum genus humanum; et quod apud eos in communi tunc sermone fuerit, quod "Semen mulieris proculcaret caput serpentis": dicebant quod ab illo tempore jucundissimum illorum vitae fuerit procreare sobolem, sic ut eorum summae deliciae fuerint amare conjugem prolis gratia; vocabant illas delicias jucundissimas, et jucunditates deliciosissimas, addendo quod perceptio harum jucunditatum et deliciarum fuerit ex influxu e caelo quia nasceretur Dominus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1124
#1124 Ex posteritate quae vixit ante diluvium, non ex illis qui perierunt sed qui illis aliquantum meliores fuerunt, apud me erant, et primum influebant satis molliter et satis insensibiliter; sed percipere dabatur quod interius mali essent et quod interius contra amorem agerent; exhalabat ex iis sphaera nidoris cadaverosi ita ut aufugerent spiritus qui circum me; putabant se ita subtiles esse ut nemo perciperet quid cogitarent: locutus cum iis de Domino, annon sicut patres eorum exspectaverint Ipsum, dicebant quod sibi repraesentaverint Dominum quasi hominem vetustum barbae canae, sanctum, et quod ex Illo sancti fierent, et similiter barbati; unde talis religio apud posteros orta de barbis; addebant quod nunc quoque Ipsum adorare possent sed ex semet; at tunc angelus veniebat cujus adventum non sustinere poterant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1125
#1125 Loqui etiam datum cum illis qui fuerunt ab Ecclesia Enosh dicta, de qua Gen. iv 26; influxus eorum erat mollis, locutio modesta; dicebant quod inter se vivant in charitate; et aliis qui ad eos veniunt, praestent officia amicitiae; sed constabat quod charitas eorum esset charitas 1amicitiae: tranquille vivunt, nullum alicui incommodum afferunt, sicut boni cives. @1 See n. 1158 for S"s comments on amicitia$
Arcana Coelestia 1 Passage 1126
#1126 Visum mihi fuit conclave angustum, et aperta janua in conspectum venit vir longus, indutus albo, albedo erat intensa; miratus quinam esset; dicebant quod vir albo indutus significaret eos qui appellati sunt "Noahus" seu qui omnium primi fuerunt ab Ecclesia Antiqua, quae est Ecclesia post diluvium, et quod ita repraesentarentur quia pauci fuerunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1127
#1127 Loqui datum cum illis qui ab Antiqua Ecclesia seu Ecclesia post diluvium; appellati sunt "Shem"; influebant molliter per regionem capitis in regionem pectoralem versus cor sed non usque ad cor: ex influxu sciri potest quales sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1128
#1128 Visus est quidam obvelatus quasi nube, in cujus facie plures stellae errantes, quae significant falsitates; dicebatur quod talis fuerit posteritas Antiquae Ecclesiae cum perire inciperet, cumprimis apud eos qui cultum instituebant per sacrificia et per imagines.
Arcana Coelestia 1 Passage 1129
#1129 De Antediluvianis qui perierunt, sequitur in fine hujus capitis. CAPUT X 1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium. 2. Filii Japheti, Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Tubal, et Meshech, et Tiras. 3. Et filii Gomer; Ashkenaz, et Riphath, et Togarmah. 4. Et filii Javan; Elishah, et Tarshish, Kittim, et Dodanim. 5. Ex his dispersae sunt insulae gentium, in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas. 6. Et filii Ham; Cush, et Mizraim, et Put, et Canaan. 7. Et filii Cush; Seba, et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae; Sheba, et Dedan. 8. Et Cush genuit Nimrodum; is coepit esse potens in terra. 9. Is fuit potens venatione coram JEHOVAH; propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram JEHOVAH. 10. Et fuit principium regni ejus Babel, et Erech, et Accad, et Calneh, in terra Shinar. 11. (x)E terra ista egressus est Asshur, et aedificavit Niniven, et Rehoboth urbem, et Calah. 12. Et Resen inter Niniven et inter Calah; haec urbs illa magna. 13. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et Naphtuhim. 14. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim, et Caphtorim. 15. Et Canaan genuit Zidonem, primogenitum suum, et Hethum. 16. Et Jebusi, et Emori, et Girgashi. 17. Et Hivi, et Arki, et Sini. 18. Et Arvadi, et Zemari, et Hamathi: et postea dispersae sunt familiae Canaanitarum. 19. Et fuit terminus Canaanitarum a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad 1Azzam, veniendo ad Sodomam, et 2Amoram, et Admam, et Zeboim, usque ad Lasha. 20. Hi filii Hami, secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum. 21. Et Shemo natum est etiam: ille pater omnium filiorum Eberi; frater Japheti major. 22. Filii Shemi; Elam, et Asshur, et Arpachshad, et Lud, et Aram. 23. Et filii Aram; Uz, et Hul, et Gether, et Mash. 24. Et Arpachshad genuit Shelahum; et Shelah genuit Eberum. 25. Et Ebero nati sunt bini filii, nomen unius Peleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Joktan. 26. Et Joktan genuit Almodad, et Sheleph, et Hazarmaveth, et Jerah. 27. Et Hadoram, et Uzal, et Diklah. 28. Et Obal, et Abimael, et Sheba. 29. Et Ophir, et Havilah, et Jobab; omnes hi filii Joktanis. 30. Et fuit habitatio eorum a Mesha, veniendo ad Sephar, montem orientis. 31. Hi filii Shemi, secundum familias illorum, secundum linguas illorum, in terris illorum, secundum gentes illorum. 32. Hae familiae filiorum Noahi, secundum nativitates eorum, in gentibus eorum; et ab illis dispersae sunt gentes in terra post diluvium. @1 Heb. "azzah)Gaza.$ @2 Heb. "amorah)Gomorrah.$ CONTENTA
Arcana Coelestia 1 Passage 1130
#1130 In toto hoc capite agitur de Ecclesia Antiqua, et ejus propagatione, vers. 1.
Arcana Coelestia 1 Passage 1131
#1131 Qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, sunt "filii Japheti," vers. 2: et qui remotiorem ab interno, sunt "filii Gomeri et Javanis," vers. 3, 4: qui adhuc remotiorem, sunt "insulae gentium," vers. 5.
Arcana Coelestia 1 Passage 1132
#1132 Qui cognitiones, scientifica, et ritualia coluerunt et ab internis separarunt, sunt "filii Hami," vers. 6: qui cognitiones spiritualium, sunt "filii Cush"; et qui cognitiones caelestium, sunt "filii Raamae," vers. 7.
Arcana Coelestia 1 Passage 1133
#1133 Agitur de iis qui cultum externum habent in quo interiora mala et falsa; "Nimrod" est talis cultus, vers. 8, 9: mala in tali cultu, vers. 10: falsa in tali cultu, vers. 11, 12.
Arcana Coelestia 1 Passage 1134
#1134 De iis qui ex scientificis per ratiocinia sibi novos cultus fingunt, vers. 13, 14: qui ex cognitionibus fidei faciunt mere scientiam, vers. 14.
Arcana Coelestia 1 Passage 1135
#1135 De cultu externo absque interno, qui est "Canaan," et de cultus ejus derivationibus, vers. 15-18: de ejus extensione, vers. 19, 20.
Arcana Coelestia 1 Passage 1136
#1136 De cultu interno, qui est "Shemus," et ejus extensione, etiam ad Ecclesiam alteram Antiquam, vers. 21: de cultu interno et ejus derivationibus, quae quia a charitate, sunt sapientiae, intelligentiae, scientiae, et cognitionum, quae per "gentes" significantur, vers. 22-24.
Arcana Coelestia 1 Passage 1137
#1137 De quadam Ecclesia quae exstitit in Syria, instituta ab Ebero, quae Ecclesia Antiqua altera vocanda; cujus cultus internus est "Peleg," externus "Joktan," vers. 25: ejus ritualia sunt gentes quae nominantur, vers. 26-29: ejus Ecclesiae extensio, vers. 30.
Arcana Coelestia 1 Passage 1138
#1138 Quod cultus Antiquae Ecclesiae fuerint diversi, et secundum cujusvis gentis genium, vers. 31, 32. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1 Passage 1139
#1139 DICTUM est prius quod quatuor differentes stili sint in Verbo: Primus qui fuit Ecclesiae Antiquissimae, qui talis fuit qualis a primo capite Geneseos huc usque; SECUNDUS est historicus, qualis in sequentibus apud Mosen et in reliquis libris historicis; TERTIUS est propheticus; QUARTUS, qui medius inter propheticum et communem loquentium de quibus videatur n. 66.
Arcana Coelestia 1 Passage 1140
#1140 In hoc capite et in sequente, usque ad Heberum, continuatur stilus antiquissimus, sed est medius inter stilum historicum factum et stilum historicum verum; nam per Noahum, et ejus filios, Shemum, Hamum, Japhetum, et Canaanem, nihil aliud intellectum fuit nec aliud intelligitur quam abstracte Ecclesia Antiqua quoad cultus ejus; nempe per "Shemum" cultus internus, per "Japhetum" cultus externus correspondens, per "Hamum" cultus internus corruptus, per "Canaanem" cultus externus separatus ab interno; tales personae nusquam fuerunt; sed nominati sunt ita cultus quia ad illos, ut fundamentales, potuerunt redigi omnes differentes alii seu omnes differentiae in specie: quare per "Noahum" nec aliud intellectum fuit quam Antiqua Ecclesia in genere, comprehendens sicut parens omnes. At vero per nomina in hoc capite, praeter Heberum et ejus posteritatem, totidem intelliguntur gentes, et totidem gentes fuerunt, quae Antiquam Ecclesiam constituerunt, quae Ecclesia late dispersa fuit circum terram Canaanem.
Arcana Coelestia 1 Passage 1141
#1141 Qui hic nominantur "filii Japheti" fuerunt omnes tales ut cultum externum correspondentem interno habuerint, hoc est, qui in simplicitate, in amicitia, et in charitate mutua vixerunt, nec alia doctrinalia noverunt quam ritus externos. Qui nominantur "filii Hami" fuerunt qui cultum internum corruptum habuerunt. Qui "filii Canaanis, vocantur fuerunt qui cultum externum separatum ab interno. Qui "filii Shemi" appellantur, fuerunt interni homines, et coluerunt Dominum et amarunt proximum; quorum Ecclesia fuit paene qualis Ecclesia nostra Christiana vera.
Arcana Coelestia 1 Passage 1142
#1142 Quales fuerunt in specie, in hoc capite non memoratur, nam modo quoad nomina recensentur, sed constat a prophetarum scriptis, ubi passim harum gentium nomina occurrunt, et ubivis non aliud significant; et quidem nunc in sensu genuino, nunc in sensu opposito.
Arcana Coelestia 1 Passage 1143
#1143 Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1144
#1144 Vers. 1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium. "Hae nativitates filiorum Noahi" significant derivationes doctrinalium et cultuum Antiquae Ecclesiae quae in genere est Noahus: "Shem, Ham, et Japheth" significant hic ut prius; "Shem" cultum internum verum; "Ham" cultum internum corruptum; "Japheth" cultum externum correspondentem interno: "et nati sunt illis filii" significant derivata inde doctrinalia: "post diluvium" significat a tempore quo nova haec Ecclesia exstitit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1145
#1145 "Hae nativitates filiorum Noahi": quod significent derivationes doctrinalium et cultuum Antiquae Ecclesiae quae in genere est Noahus, constat ex significatione "nativitatum," de qua prius: nativitates in sensu externo seu litterali sunt generationes unius ab altero, ut notum est; sed in sensu interno omnia spectant caelestia et spiritualia, seu quae charitatis sunt et fidei, ita hic "nativitates" sunt quae Ecclesiae, proinde doctrinalium, ut a sequentibus melius patebit.
Arcana Coelestia 1 Passage 1146
#1146 Quod "Shem, Ham, et Japheth" significent hic ut prius "Shem" cultum internum verum, "Ham" cultum internum corruptum, "Japheth" cultum externum correspondentem interno, constat ab illis quae prius de iis dicta sunt, ubi non solum ostensum quod Shem, Ham et Japheth cultus illos significent, sed etiam quid per cultum internum verum seu "Shem," tum quid per cultum internum corruptum seu "Ham," ut et quid per cultum externum correspondentem interno seu "Japheth" intelligatur; quare illis ulterius non immorandum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1147
#1147 "Et nati sunt illis filii": quod significent derivata inde doctrinalia, constat a significatione "filiorum" in sensu interno quod sint vera fidei, tum etiam falsa, proinde doctrinalia, per quae significantur tam vera quam falsa; nam doctrinalia Ecclesiarum talia sunt: quod "filii" talia significent, videatur prius n. 264, 489, 491, 533.
Arcana Coelestia 1 Passage 1148
#1148 "Post diluvium": quod significet a tempore quo nova haec Ecclesia exstitit, constat similiter ab illis quae in praecedentibus capitibus dicta sunt; finis enim Antiquissimae Ecclesiae describitur per "diluvium," tum quoque principium Ecclesiae Antiquae. Observandum quod Ecclesia ante diluvium appelletur Ecclesia Antiquissima, Ecclesia vero post diluvium Ecclesia Antiqua.
Arcana Coelestia 1 Passage 1149
#1149 Vers. 2. Filii Japheti, Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Tubal et Meshech, et Tiras. "Filii Japheti" significant illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt: "Gomer, Magog, Madai, Javan, Tubal, Meshech, et Tiras" fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus, per quas in sensu interno significantur totidem diversa doctrinalia, quae eadem fuerunt ac ritualia, quae sancte observabant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1150
#1150 "Filii Japheti": quod significent illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, prius dictum est: cultus externus correspondens interno dicitur quando essentiale inest cultui; essentiale est adoratio Domini ex corde, quae nusquam dabilis est nisi charitas sit, seu amor erga proximum; in charitate seu amore erga proximum Dominus est praesens, tunc adorari potest ex corde; sic ex Dominus adoratio, nam Dominus dat omne posse et omne esse in adoratione; inde sequitur, qualis charitas apud hominem talis adoratio seu cultus; omnis cultus est adoratio quia ei inesse debet adoratio Domini ut sit cultus. Filii Japheti seu gentes et populi qui filii Japheti dicti sunt vixerunt inter se in charitate mutua, in amicitia, in civilitate, inque simplicitate, quare etiam in illorum cultu aderat Dominus; nam cum adest Dominus in cultu externo, tunc cultus internus est in externo, seu est cultus externus correspondens interno. Perplurimae gentes olim tales fuerunt, hodie quoque dantur, qui in externis ponunt cultum, nec sciunt quid internum, sique sciunt, non de illis cogitant; illi si agnoscunt Dominum et amant proximum, Dominus est in illorum cultu et sunt "filii Japheti"; at si negant Dominum, et se modo amant, ac proximum non curant, magis si odio habent, eorum cultus est externus separatus ab interno et sunt "filii Canaanis" seu "Canaanitae."
Arcana Coelestia 1 Passage 1151
#1151 "Gomer, Magog, Madai, Javan, Tubal, Meshech et Tiras": quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus, et quod per illas in sensu interno significentur totidem doctrinalia, quae eadem fuerunt ac ritualia, quae sancte observabant, constat manifeste a Verbo ubi hae gentes passim nominantur; nam per illas significatur ubivis cultus externus, nunc cultus externus correspondens interno, nunc oppositus; quod oppositus, causa est quia omnes Ecclesiae ubicumque fuerunt, temporis tractu mutatae sunt, et quidem in oppositum. Quod gentes hic nominatae nihil aliud significent quam cultum externum, proinde eorum doctrinalia, quae fuerunt ritualia, constare potest, ut dictum, a Verbo alibi, cumprimis apud Prophetas; de Magog, Meshech, Tubale et Gomere, ita apud Ezechielem, [2]Fili hominis, pone facies tuas versus Gogum, terram Magogi, principem, caput Meshechi et Tubalis, et propheta super illum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te, Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et dabo hamos in maxillas tuas, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes, congregationem magnam, scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes eos; cum quibus Persia, Cush et Put, cum iis Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah, latera septentrionis, et omnes alae ejus.... In posterioritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui facti sunt in vastitatem, xxxviii 2-6, 8; agitur in toto hoc capite de Ecclesia quae perversa facta; et tandem in externis seu ritualibus posuit omnem cultum, exstincta charitate quae significatur per "montes Israelis"; ibi "Gogus et terra Magogi, princeps et caput Meshechi et Tubalis," est cultus in externis: quisque videre potest, quod non de Gogo et Magogo agatur; Verbum Domini non de mundanis agit sed Divina involvit: apud eundem, [3]Propheta super Gogum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et sextabo te, faciam te ascendere e lateribus septentrionis, et adducam te super montes Israelis,...super montibus Israelis cades, tu et omnes alae tuae, et populi qui tecum, xxxix 1, 2, 4; similiter in toto hoc capite agitur de cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, qui per "Gogum, Meshech et Tubal" hic significatur, per quos etiam intelliguntur doctrinalia quae capiunt et dein confirmant e litterali sensu Verbi, et sic falsificant vera, et destruunt cultum internum; nam sicut dictum, per easdem gentes etiam significantur opposita: apud Johannem, [4]Quando consummati fuerunt mille anni, solvetur Satanas e custodia sua, et exibit ad seducendum gentes, quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, ut congreget eos in bellum; ...ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, civitatem dilectam, Apoc. xx 7-9; ibi similia per "Gogum et Magogum" significantur: externus cultus separatus ab interno, hoc est, separatus ab amore in Dominum et ab amore erga proximum, non est nisi quam idololatricus, qui "circumdat castra sanctorum, et civitatem dilectam." [5]De Meshech et Tubal apud Ezechielem, Ibi Meshech et Tubal, et omnis turba ejus; Circum circa eum sepulcra ejus; omnes praeputiati, confossi gladio, quia dederunt terrorem sui in terra viventium, xxxii 26; ubi de Aegypto seu scientificis per quae explorare volunt spiritualia; "Meshech et Tubal" pro doctrinalibus quae sunt ritualia, quae "praeputiata" vocantur quando nullus amor; inde "confossa gladio, et terror in terra viventium." [6]De Javan apud Joelem, Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filii 1Javanimorum, ut longe removeatis eos desuper termino eorum, iv 6 [A.V. iii 6]; "filii Jehudae" pro caelestibus fidei; "filii Hierosolymae" pro spiritualibus fidei, ita pro internis; "filii Javanimorum" pro cultu in externis separato ab interno, qui cultus quia tam longe ab interno remotus est, dicitur quod removerint eos longe a termino suo. [7]"Javan et Tubal" pro ipso vero externo cultu, apud Esaiam, Veniens ad congregandum omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam Meam, et ponam in illis signum, et mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, 2Pul et Lud trahentes arcum, Tubal et Javan, insulas longinquas, quae non audiverunt famam Mei, et non viderunt gloriam Meam, et indicabunt gloriam Meam in gentibus, lxvi 18, 19; ubi de regno Domini et Adventu Ipsius; "Tubal et Javan" pro iis qui in cultu externo correspondente interno qui instruendi de internis. @1 Sch. has Graecorum, which may account for the unusual Heb. plural with Latin termination.$ @2 I has Puth, but 1158, 2686 and A.E. 406 have Pul.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1152
#1152 Vers. 3, 4. Et filii Gomer; Ashkenaz, et Riphath, et Togarmah. Et filii Javan; Elishah, et Tarshish, Kittim, et Dodanim. Per "filios Gomer" significantur etiam illi qui externum cultum habuerunt, sed derivatum ab illo fuit apud gentem "Gomer": "Ashkenaz, Riphath et Togarmah" fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus fuit, per quas etiam significantur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud "Gomerem": per "filios Javan" significantur adhuc alii quibus fuit externus cultus derivatus a cultu qui fuit apud gentem "Javan": "Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim" fuerunt totidem gentes apud quas talis cultus fuit, per quas etiam significantur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud "Javan."
Arcana Coelestia 1 Passage 1153
#1153 Quod per "filios Gomer" significentur etiam illi qui externum cultum habuerunt, sed derivatum ab illo qui fuit apud gentem Gomer, sequitur ex illis quae prius aliquoties dicta et ostensa sunt de significatione "filiorum"; tum ex eo quod Gomer sit una gens inter illas quae cultum externum correspondentem interno habuit: septem gentes in priore versu nominantur quae in tali cultu fuerunt, hic iterum septem gentes quae "filii Gomeri et Javanis" vocantur: quae autem differentia specifica fuit inter unam et alteram, non dici potest, quia hic solum nominantur; apud Prophetas autem ubi in specie de hoc et illo cultu Ecclesiae agitur, differentiae constare possunt: in genere omnes differentiae cultus externi, sicut etiam interni, se habent secundum adorationem Domini in cultu, et adoratio se habet secundum amorem in Dominum et amorem erga proximum; nam in amore est Dominus praesens, ita in cultu, cujus ideo differentiae apud has gentes quae nominantur, se ita habuerunt: [2]ut adhuc clarius dicatur quomodo differentiae cultus se habent et quomodo se in Ecclesia Antiqua apud varias gentes habuerunt, sciendum quod omnis verus cultus consistat in adoratione Domini; adoratio Domini in humiliatione; humiliatio in sui agnitione quod apud se nihil vivum et nihil bonum, sed quod apud se omne sit mortuum, immo cadaverosum; et in agnitione quod a Domino omne vivum et omne bonum; quo plus homo haec agnoscit, non ore sed corde, eo plus est in humiliatione, proinde eo plus in adoratione, hoc est, in vero cultu; et eo plus est in amore et charitate, et eo plus est in felicitate; in uno est alterum, ita conjuncta ut inseparabilia; inde quae et quales differentiae cultus sint, constare potest. [3]Qui hic nominantur et appellantur "filii Gomeri et Javanis," sunt illi qui etiam cultum externum correspondentem interno habuerunt, sed aliquanto remotiorem quam illi qui in versu praecedente nominati; ideo etiam vocantur "filii"; generationes successive descendentes seu derivationes hic procedunt ab interiore versus exteriora; quo magis sensualis fit homo, eo magis exterior, proinde remotior fit a vero cultu Domini; nam magis participat de mundo, corpore et terra, et minus de spiritu, inde remotior; hi, quia "filii Gomeri et Javanis" dicuntur, quia magis sensuales, in externis adhuc magis cultum posuerunt quam parentes ita dicti et patrueles, quare hic alteram classem constituunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1154
#1154 "Ashkenaz, Riphath et Togarmah": quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus fuit, et quod per illas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Gomerem, constat apud Prophetas, ubi etiam nominantur eaedem gentes; et per eas significantur ubivis doctrinalia aut ritualia in utroque sensu, ut solitum, nunc in genuino, nunc in opposito: Ashkenaz apud Jeremiam, Tollite signum in terra, clangite buccina in gentibus, consecrate contra eam gentes, audire facite contra eam regna Ararat, Minni, et Ashkenaz, li 27; ibi de destructione Babelis, ubi "Ashkenaz" pro cultu ejus idololatrico, seu pro externo separato ab interno, qui Babelem destruit; in specie pro falsis doctrinalibus; ita in sensu opposito: Togarmah apud Ezechielem, Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt mercatu tuo. De Bethtogarmah equos et equites, et mulos dederunt subsidiis tuis, xxvii 13, 14; ubi de Tyro, per quam repraesentati sunt qui cognitiones rerum caelestium et spiritualium possederunt; "Javan, Tubal et Meshech" sunt, ut prius, ritus varii repraesentativi seu correspondentes, "Bethtogarmah" similiter; illorum ritus externi spectant caelestia, hujus autem seu Bethtogarmae spiritualia, ut constat a significatione rerum cum quibus negotiati sunt: hic in sensu genuino: apud eundem, Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah latera septentrionis, et cum omnibus alis ejus, xxxviii 6; pro perversis doctrinalibus, quae sunt quoque "latera septentrionis": hic in sensu opposito.
Arcana Coelestia 1 Passage 1155
#1155 Quod per "filios Javan" significentur adhuc alii quibus fuit externus cultus derivatus a cultu qui fuit apud gentem Javan, pariter constare potest apud Prophetas, ubi nominantur in serie cum ipsis rebus, in qua non aliter significant ac res. Quod solum nominentur filii Gomeri et filii Javanis, non autem ceterorum qui in vers. 2, ubi septem sunt, causa est quia filii unius se referunt ad classem spiritualium et filii alterius ad classem caelestium; quod "filii Gomeri" ad classem spiritualium, constat a locis apud Prophetas mox supra allatis; quod autem "filii Javanis" ad classem caelestium, a sequentibus patebit; classis spiritualium distinguitur a classe caelestium per id quod illa spectent vera fidei et haec bona fidei quae sunt charitatis; hae distinctiones, tametsi ignotissimae sunt in mundo, usque in caelo sunt notissimae, immo non solum quoad differentias in genere, sed etiam quoad differentias in specie, ubi non minimum differentiae datur quod non ordinatissime distinctum est; in mundo non scitur plus quam quod cultus sint et quod differant, et quidem modo in externis; in caelo autem ipsae differentiae quae innumerabiles sunt, ad vivum patent, et quidem quales sunt in internis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1156
#1156 "Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim": quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus et quod per eas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Javan, constare potest ab his apud Prophetas locis; de Elishah apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah fuit tegumentum tuum, xxvii 7; ubi de Tyro, per quam significantur qui possident divitias caelestes et spirituales seu cognitiones; "acupictura ex Aegypto" pro scientificis, et sic pro ritualibus repraesentativis spiritualium; "hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah" pro ritualibus correspondentibus cultui interno, ita pro repraesentativis caelestium; hic in sensu genuino. De Tarshish apud Esaiam, Mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, (x)Pul et Lud trahentes arcum; Tubal et Javan insulas longinquas, lxvi 19: apud eundem, Ejulate naves Tarshishi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus pro intrando; e terra Kittim manifestum hoc eis, xxiii 1, 14; et porro de Tarshish, Esai. lx 9; Jer. x 9; Ezech. xxvii 12; Ps. xlviii 8 [A.V. 7]; ubi pro ritualibus seu doctrinalibus. De Kittim, apuc Jeremiam, Transite in insulas Kittim, et videte; et in 1Arabiam, et attendite probe, ...num factum sicut hoc, ii 10; et apud (x)Esaiam, Dixit, Non addas amplius exsultare, oppressa virgo filia Zidonis; ad Kittim surge, transi, etiam ibi non quies tibi, xxiii 12; ubi "Kittim" pro ritualibus: apud Ezechielem, Quercubus de Bashane fecerunt remos tuos, 2asserem tuum fecerunt ebore, filiam gressuum, ex insulis Kittim, xxvii 6; ubi de Tyro; "asser navis ex insulis Kittim" pro externis cultus, ita pro ritualibus, quae se referunt ad classem caelestium: apud Mosen, Naves e litore Kittim, et affligent Asshurem, et affligent Eberum, Num. xxiv 24; ubi etiam pro externo cultu seu pro ritualibus. Inde constare potest quod per omnia haec nomina significentur res in sensu interno, quae res in sua serie sunt. @1 So Sch., Heb. has Kedar, as A.V. In 3268 S. has Kedar and states Arabia nominatur Kedar a filio Ishmaelis.$ @2 Lat. asserbeam, stake or pole, but R.V. has "benches" (or "deck," in m.). Heb. (qeresh)board.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1157
#1157 Vers. 5. Ex his dispersae sunt insulae gentium, in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas. "Ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis" significant quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint; "insulae" sunt particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt "terrae" sunt illorum communia: "quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas" significant quod illa secundum cujusvis genium; "juxta linguam suam" est juxta opinionem cujusvis; "juxta familias suas" est juxta probitatem; "quoad gentes suas" est quoad utrumque in communi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1158
#1158 Quod "ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis" significent quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint, et quod "insulae" sint particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt, et quod "terrae" sint illorum communia, constat ex significatione "insularum", in Verbo. Huc usque actum est de illis qui cultum externum habuerunt correspondentem interno; per "septem filios Japheti" significati sunt illi qui propius ad verum cultum internum accesserunt; per "septem filios Gomeri et simul Javanis," illi qui remotius a vero cultu interno fuerunt; per "insulas gentium" significantur illi qui adhuc remotius, et proprie illi qui inter se mutuo in charitate vixerunt sed usque in ignorantia, non scientes quicquam de Domino, de doctrinalibus fidei Ecclesiae, et de cultu interno; sed tamen quendam externum cultum habuerunt quem religiose observarunt; tales vocantur "insulae" in Verbo, quare per insulas significatur in sensu interno cultus qui remotior est: [2]qui in sensu interno Verbi sunt, ut angeli, ignorant quid insulae, talium enim ideam amplius non habent; sed pro iis percipiunt cultum remotiorem qualis est gentium extra Ecclesiam: similiter etiam per insulas percipiunt illa intra ipsam Ecclesiam quae aliquantum remotiora sunt a charitate, sicut sunt amicitiae et civilitates; amicitia non est charitas, minus adhuc civilitas, sed sunt gradus infra charitatem, at quo plus trahunt a charitate, eo plus sunt sincerae. [3]Quod per "insulas" talia significentur, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Obmutescite Mihi, insulae, et populi innovent vires, accedant.... Viderunt insulae et timuerunt, fines terrae trepidarunt, appropinquarunt et venerunt, xli 1, 5; ibi "insulae" pro gentibus probis extra Ecclesiam, qui cultum suum externum religiose observarunt; ultimi termini ubi Ecclesia, appellantur "fines terrae": apud eundem, Non caligabit, et non confringet, donec ponit in terra judicium, et legem Ipsius insulae exspectant.... Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius a fine terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum.... Ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis indicabunt, xlii 4, 10, 12; "insulae" hic quoque pro gentibus extra Ecclesiam qui in ignorantia, simplicitate et probitate vixerunt: [4]apud eundem, Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo, xlix 1; similiter pro gentibus illis quae remotiores sunt a cultu Domini et a cognitionibus fidei, quare dicitur "e longinquo": apud eundem In Me insulae sperabunt, et brachium Meum exspectabunt li 5;@pro iisdem; quia sunt qui in probitate vivunt, dicitur "in Me sperabunt, et brachium Meum exspectabunt": apud Jeremiam,@Audite Verbum Jehovae gentes, et indicate in insulis longiquo, xxxi 10;@pro iisdem: apud Zephaniam,@Formidabilis Jehovah super illis, quia macie conficiet omnes deos terrae; et incurvabunt se Ipsi, quisque de loco suo, omnes insulae gentium, ii 11;@"insulae gentium" pro gentibus remotioribus a cognitionibus fidei: [5]apud Davidem,@Jehovah regnat, exsultet terra, laetentur insulae multae; nubes et caligo circum circa Ipsum, Ps. xcvii 1, [2];@pro iisdem; ignorantia eorum hic repraesentative exprimitur per "nubem et caliginem," sed quia in simplicitate et probitate, dicitur "circum circa Ipsum." Quia per "insulas" significantur illa quae remotiora sunt, etiam Tarshish, Pul, Lud, Tubal et Javan per quos significati sunt externi cultus, appellati sunt "insulae," Esai. lxvi 19, tum quoque Kittim Jer. ii 10; Ezech. xxvii 6. Insulae quoque cum opponuntur terrae aut montibus, significant vera fidei, ex eo quod in mari sint; ita doctrinalia, quae sunt ritualia.@$
Arcana Coelestia 1 Passage 1159
#1159 Quod "quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas" significent quod illa secundum cujusvis genium; "juxta linguam" quod sit juxta opinionem cujusvis; "juxta familias suas" quod sit juxta probitatem; "quoad gentes suas" quod sit quoad utrumque in communi: constare potest a significatione "linguae," et "familiarum," et "gentium" in Verbo, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod "lingua" significet in sensu interno opinionem, ita principia et persuasiones, causa est quia talis est linguae correspondentia cum intellectuali parte hominis, seu cum ejus cogitatione, qualis est effectus cum sua causa; talis etiam est influxus non solum cogitationum hominis in linguae loquentis motus, sed etiam talis est influxus caeli, de quo aliqua ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2]Quod "familiae" significent in sensu interno probitatem, tum charitatem et amorem, inde venit quia omnia quae amoris mutui sunt, se habent in caelis sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut "familiae," de quibus videatur n. 685; quare in Verbo illa quae amoris aut charitatis sunt, exprimuntur per "domos" ut et per "familias," quibus confirmandis hic non immorandum; quod "domus" significet talia, videatur n. 710. [3]Quod "gentes" significent utrumque in communi, constat ex significatione "gentis seu gentium" in Verbo; gentes in bono sensu significant voluntaria et intellectualia nova, proinde bona amoris et vera fidei; at in sensu opposito significant mala et falsa; similiter etiam "domus, familiae, linguae," quod permultis confirmari potest a Verbo; causa est quia Antiquissima Ecclesia distincta fuit in domos, in familias, et in gentes; domum constituerunt conjuges cum liberis et cum servis et ancillis; familiam constituerunt plures domus quae non longe ab invicem distabant; gentes autem constituerunt plures familiae; inde gentes significabant in uno complexu omnes familias simul; similiter se habet in caelo, sed omnium respectus ibi est quoad amorem et fidem in Dominum, n. 685. [4]Inde nunc significatio "gentium" in sensu interno, quod sit commune complectens tam voluntaria quam intellectualia, seu quod idem est, tam quae sunt amoris quam quae sunt fidei, respective ad familias et domos ex quibus; de his videantur etiam quae prius n. 470, 471, 483. Ex his constat quod "gentes" significent utrumque in communi; et quod "quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, et quoad gentes suas" significent genium cujusvis hominis, familiae, gentis, ad quam cultus ab Ecclesia Antiqua derivatus est.$@
Arcana Coelestia 1 Passage 1160
#1160 Vers. 6. Et filii Ham; Cush, et Mizraim, et Put, et Canaan. Per "Ham" significatur, hic ut prius, fides separata a charitate: per "filios Hami" quae fidei separatae sunt: "Cush, Mizraim, Put et Canaan" fuerunt totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et cultus quae sunt fidei separatae a charitate.@
Arcana Coelestia 1 Passage 1161
#1161 Quod per "Ham" significetur fides separata a charitate, constat ab illis quae in capite praecedente de Hamo dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1162
#1162 Quod per "filios" Hami" significentur quae fidei separatae sunt, inde sequitur; ut sciri possit quid Ham, et inde quid filii Hami sciendum est quid fides separata a charitate; fides separata a charitate est nulla fides; ubi nulla fides, nullus est cultus, neque internus neque externus; si aliquis cultus, est cultus corruptus, quare per "Hamum" pariter significatur cultus internus corruptus: in falsa opinione sunt qui fidem vocant solam scientiam caelestium et spiritualium separatam a charitate, nam scientiam habent prae aliis quandoque omnium pessimi, ut qui in continuis odiis et vindictis inque adulteriis vivunt, proinde qui infernales sunt et post vitam corporis fiunt diaboli; inde constare potest quod scientia non sit fides, sed fides est agnitio illorum quae sunt fidei, et agnitio nusquam est externa sed interna; estque solius Domini operatio per charitatem apud hominem, et agnitio nusquam est oris sed est vitae; ex vita cujusvis sciri potest qualis agnitio. "Filii Hami" dicuntur omnes qui scientiam cognitionum fidei habent et non charitatem; sive scientiam cognitionum interiorum Verbi ipsorumque ejus mysteriorum; sive scientiam omnium quae in Verbi sensu litterali sunt; sive scientiam aliarum veritatum, a quibus illas spectare possunt, quocumque nomine sint; sive cognitionem omnium ritualium cultus externi; si non charitatem habent, sunt "filii Hami"; quod tales sint qui vocantur filii Hami, constat ex gentibus de quibus nunc.
Arcana Coelestia 1 Passage 1163
#1163 Quod "Cush, Mizraim, Put, et Canaan" fuerint totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et ritualia quae sunt fidei separatae a charitate, constare potest ex Verbo ubi gentes hae passim nominantur, ibi enim per eas significantur talia; nempe per "Cush seu Aethiopiam" cognitiones interiores Verbi per quas confirmant principia falsa; per "Mizraim seu Aegyptum" scientiae seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde confirmant; per "Put seu Lybiam" cognitiones ex sensu litterali Verbi, per quas similiter principia falsa confirmant; per "Canaan seu Canaanitas" significantur ritualia seu externi cultus separati ab interno; omnia haec cum separata sunt a charitate, vocantur "filii Hami." Per easdem gentes significantur etiam simpliciter cognitiones et scientiae, per "Cush" cognitiones interiores Verbi, per "Aegyptum" scientiae, per "Put" cognitiones ex sensu litterali Verbi; quae causa est quod in utroque sensu accipiantur, tam in malo quam in bono, ut constare potest a sequentibus locis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1164
#1164 Quod per "Cush seu Aethiopiam" significentur cognitione interiores Verbi per quas confirmant principia falsa, constat apud Jeremiam, Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, obtegam terram; perdam civitatem, et habitantes in ea. Ascendite equi, et insanite currus, et egrediantur fortes; Cush et Put, apprehendentes scutum, xlvi 8, 9; hic "Aegyptus" pro iis qui nihil credunt nisi ex scientificis illa capiant, inde omnia dubitativa, negativa et falsa, quod est "ascendere, obtegere terram, et perdere civitatem": "Cush" ibi pro cognitionibus universalioribus et interioribus Verbi quibus capta principia falsi confirmant; "Put" pro cognitionibus ex sensu litterali Verbi quae sunt secundum sensuum apparentias: [2]apud Ezechielem, Veniet gladius in Aegyptum, et erit dolor in Cush, cum cadet confossus in Aegypto; et accipient turbam ejus, et destruentur fundamenta ejus; Cush et Put, et Lud, et tota 1Ereb et Kub, et filii terrae foederis cum iis gladio cadent, xxx 4-6; haec nusquam aliquis sciret quid esset, nisi ex sensu interno; et nisi nomina significarent res, paene nullus sensus foret; sed hic per "Aegyptum" significantur scientiae per quas intrare volunt in mysteria fidei; "Cush et Put" vocantur fundamenta ejus, quia sunt cognitiones ex Verbo: [3]apud eundem, In die illo exibunt nuntii a coram Me in navibus ad terrendum Cush confidentem, et erit dolor in iis juxta diem Aegypti, xxx 9; "Cush" pro cognitionibus ex Verbo confirmantibus falsa ex scientificis exclusa: apud eundem, Dabo terram Aegypti in vastitates, vastitatem desolationis a turri Sevene, et usque ad terminum Cush, xxix 10; ibi "Aegyptus" pro scientificis, "Cush" pro cognitionibus interiorum Verbi, quae sunt "termini" quousque vadunt scientiae: [4]apud Esaiam, Ducet rex Asshuris captivitatem Aegypti, et captivitatem Cushi, pueros et senes, nudum et discalceatum, et detectos nate, nuditatem Aegypti; et consternabuntur et erubescent ob Cushum spem eorum, et ob Aegyptum decus eorum, xx 4, 5; ibi "Cush" pro cognitionibus ex Verbo quibus confirmantur falsa per scientifica capta; "Asshur" est ratiocinatio quae "captivos ducit": apud Nahum, Cush fortitudo ejus et Aegyptus, et non finis; Put et Lubim fuerunt in auxilio tuo, iii 9; de Ecclesia vastata, ubi similiter "Aegyptus" pro scientificis et "Cush" pro cognitionibus. [5]"Cush et Aegyptus" simpliciter pro cognitionibus et scientiis, quae sunt veritates utiles illis qui sunt in fide charitatis; ita in bono sensu; apud Esaiam, Dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi, et Sabaeorum, viri mensurae, ad te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt in compedibus, transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, Tantummodo in te Deus, et non praeterea alius Deus, xlv 14; "labor Aegypti" pro scientia, "merces Cushi et Sabaeorum" pro cognitionibus spiritualium quae illis inserviunt qui agnoscunt Dominum, [6]nam eis omnis scientia et cognitio: apud Danielem, Rex septentrionis dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti; et Lubim (Put) et Cushim, in incessibus tuis, xi 43; "Put et Cush" ibi pro cognitionibus ex Verbo, "Aegyptus" pro scientificis: apud Zephaniam, A transitu fluviorum Cushi adoratores Mei, iii 10; pro illis qui extra cognitiones, ita pro gentibus: apud Davidem, Venient magnates ex Aegypto, Cush accelerabit manus suas Deo, Ps. lxviii 32 [A.V. 31]; [7]hic "Aegyptus" pro scientiis, et "Cush" pro cognitionibus: apud eundem, Memorabo Rahabam et Babel inter cognoscentes Me; ecce Philistaea et Tyrus cum Cusho; hic natus est ibi, (in civitate Dei), Ps. lxxxvii 4; "Cush" pro cognitionibus ex Verbo, quare dicitur "natus in civitate Dei." Quia "Cush" significat cognitiones interiores Verbi, et intelligentiam inde, ideo dicitur, quod fluvius secundus exiens ex horto Edenis circumdederit totam terram Cush, de quo videatur prius n. 117. @1 "Ereb" does not seem to be a place name, but the Heb."strangers, aliens" Ges. suggests "auxiliary forces," A.V. has "mingled people."$
Arcana Coelestia 1 Passage 1165
#1165 Quod per "Mizraim seu Aegyptum" significentur in Verbo scientiae, seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde capta confirmant, tum etiam simpliciter scientiae ita quae utiles, constat non solum a locis nunc allatis, sed etiam a permultis aliis, quae omnia si adducerentur, paginas implerent; videantur Esai. xix 1 ad fin.; xxx 1-3; xxxi 1-3;Jer. ii 18, 36; xlii 14 ad fin.; xlvi 1 ad fin.; Ezech. xvi 26; xxiii (x)3; xxix 1 ad fin.; xxx 1 ad fin.; Hos. vii 11; ix 3, 6; xi 1, 5, 11; Mich. vii 12; Zach. x 10, 11; Ps.lxxx 9 [A.V. 8] seq.
Arcana Coelestia 1 Passage 1166
#1166 Quod per "Put seu Lybiam" significentur in Verbo cognitiones ex sensu litterali, per quas similiter principia falsa confirmantur; tum quoque simpliciter cognitiones tales, constat a locis prius allatis ubi de Cush, per quem quia similiter cognitiones sed interiores significantur, in Verbo Put cum Cush simul nominantur quae loca ibi videantur allata ex Jer. xlvi (x)9; Ezech. xxx 4-6; Nah. iii 9; Dan. xi 43.
Arcana Coelestia 1 Passage 1167
#1167 Quod per "Canaanem seu Canaanitam" significentur in Verbo ritualia, seu externi cultus separati ab interno, ex permultis locis constat, cumprimis in historicis, qui quia tales erant tempore cum filii Jacobi intromissi in terram, permissum fuit ut exstirparentur; sed in sensu interno Verbi omnes illi per Canaanitas intelliguntur qui externum cultum separatum ab interno habent; et quia prae ceteris Judaei et Israelitae tales fuerunt, in Verbo prophetico ii in specie significantur, ut solum ex his binis locis constare potest, apud Davidem, Fuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quos sacrificabant idolis Canaanis; et profanata est terra sanguinibus; et immundi facti operibus suis, scortatique sunt factis suis, Ps. cvi 38, 39; ibi "fundere sanguinem filiorum et filiarum" in sensu interno est quod exstinxerint omnia vera fidei et bona charitatis; "filios et filias sacrificare idolis Canaanis" significat illa quae sunt fidei et charitatis profanare per cultum externum separatum ab interno, qui non nisi quam idololatricus est, ita "immundi facti operibus suis et scortati factis suis": apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3; ubi aperte dicuntur a terra Canaanaea. Quod "Canaan" significet cultum externum separatum ab interno, videantur quae prius n. 1078, 1094.
Arcana Coelestia 1 Passage 1168
#1168 Vers. 7. Et filii Cush; Seba et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae, Sheba et Dedan. Per "filios Cush" significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: "Seba, Havilah, Sabtah, Raamah, et Sabteca" sunt totidem gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones: per "filios Raamae" similiter significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: "Sheba et Dedan" sunt gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones sed cum differentia; per "filios Cush" significantur cognitiones spiritualium, per "filios Raamae" cognitiones caelestium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1169
#1169 Quod per "filios Cush" significentur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt, constat a "Cush" cujus filii sunt, per quem significantur cognitiones interiores rerum spiritualium, ut supra ostensum; ut et a Verbo ubi illae gentes nominantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1170
#1170 Quod "Seba, Havilah, Sabtah, Raamah, Sabteca" sint totidem gentes apud quas fuerunt et quod in sensu interno per easdem significentur ipsae cognitiones, constare potest ab illis locis ex Verbo quae infra adducenda.
Arcana Coelestia 1 Passage 1171
#1171 Quod per "filios Raamae" similiter significentur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt; et quod "Sheba et Dedan" sint gentes apud quas fuerunt et quod in sensu interno per easdem significentur ipsae cognitiones, patet a sequentibus locis apud Prophetas; ab his de Seba, Sheba et Raamah apud Davidem, Reges Tarshish et insularum munus adducent, et reges Shebae et Sebae honorarium adferent, et incurvabunt se Ipsi omnes reges, Ps. lxxii 10, 11; ubi de Domino, Ipsius regno, et Ecclesia caelesti; quod hic per "munus et honorarium" significentur cultus, quisque videre potest, sed quinam et quales cultus non sciri potest nisi sciatur quid per Tarshish et insulas, et per Shebam et Sebam intelligitur; quod per "Tarshish et insulas" intelligantur cultus externi correspondentes interno, prius ostensum est, et quod per "Shebam et Sebam" cultus interni, inde sequitur, nempe per "Shebam" cultus caelestia, et per "Sebam" cultus spiritualia: apud Esaiam, [2]Dedi expiationem tui Aegyptum, Cush et Sebam loco tui, xliii 3; ubi "Cush et Seba" pro spiritualibus fidei: apud eundem, Labor Aegypti, et merces Cushi et Sebaeorum, viri mensurae ad te transibunt, xlv 14; "labor Aegypti" pro scientia, "merces Cushi et Sebaeorum" pro cognitionibus spiritualium quae inserviunt illis qui credunt in Dominum: apud eundem, [3]Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae; omnes e Sheba venient, aurum et tus portabunt; et laudes Jehovae annuntiabunt; omnis grex Arabiae congregabuntur tibi, lx 6, 7; ubi per "Shebam" intelliguntur caelestia et spiritualia inde, quae sunt "aurum et tus," et explicantur quod sint "laudes Jehovae," hoc est, cultus internus; apud Ezechielem, [4]Negotiatores Shebae et Raamae, hi negotiatores tui in primario omnis aromatis, et in omni lapide pretioso, et aurum dederunt subsidiis tuis, xxvii 22, 23; de Tyro, ubi quid per "Shebam et Raamam" significatur, constat ex negotiatione, quae dicitur aroma, lapis pretiosus, et aurum; "aroma" in sensu interno est charitas, "lapis pretiosus" est fides inde, "aurum" est amor in Dominum, quae omnia sunt caelestia per "Shebam" significata; talium cognitiones proprie sunt "Sheba," quare hic appellantur "negotiationes," quibus imbuuntur qui fiunt homines Ecclesiae, nam absque cognitionibus nemo potest fieri homo Ecclesiae; similia repraesentata sunt per Reginam Shebae, quae venit ad Salomonem, et illi apportavit aromata, aurum, et lapidem pretiosum, 1 Reg. x 1-3; tum etiam per Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum cum natus, et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, auram, tus, et myrrham, Matth. ii 1, 11; per quae significatum bonum caeleste, spirituale, et naturale: apud Jeremiam, Quid Mihi tus e Sheba veniat, et calamus optimus e terra longinqua? holocausta vestra non ad complacentiam, vi 20; hic etiam patet quod per "Shebam" significentur cognitiones et adorationes, quae sunt "tus et calamus," sed hic quae sunt absque charitate, quae non gratae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1172
#1172 Quod per "Dedanem" significentur cognitiones caelestium inferiorum quae sunt in ritualibus, constat a sequentibus in Verbo locis; apud Ezechielem, Filii Dedanis negotiatores tui, insulae multae 1mercatura manus tuae, cornua eboris, et ebena adduxerunt honorarium tuum, xxvii 15; "cornua eboris et ebena" sunt in sensu interno bona exteriora quae sunt cultus seu ritualium: apud eundem, Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis pro curru; Arabia et omnes principes Kedar, xxvii 20, 21; ubi "vestes libertatis" pro curru similiter sunt bona exteriora seu ritualium: apud Jeremiam, Putida facta est sapientia eorum; fugite, averterunt se, in profundum demiserunt se ad habitandum, habitatores Dedanis, xlix ,] 8; hic "Dedan" in proprio sensu pro ritualibus in quibus non cultus internus seu adoratio Domini ex corde, de quibus praedicatur quod avertant se, et in profundum se demittant ad habitandum. Ex his nunc constat quod per "filios Cush" significentur cognitiones spiritualium, et per "filios Raamae" cognitiones caelestium. @1 mercatores I, but see Heb. and A.E. 1146.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1173
#1173 Vers. 8, 9. Et Cush genuit Nimrodum; is coepit esse potens in terra. Is fuit potens venatione coram Jehovah; propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah. Per "Cush" significantur hic, ut prius, cognitiones interiores rerum spiritualium et caelestium: per "Nimrodum" significantur illi qui internum cultum fecerunt externum; ita per Nimrodum significatur talis externus cultus; "quod Cush genuerit Nimrodum" est quod qui cognitiones interiorum habuerunt, talem cultum instituerint: "is fuit potens in terra" significat quod talis religio in Ecclesia invaluit; "terra" est Ecclesia, ut prius: "is fuit potens venatione coram Jehovah" significat quod multis persuaserit: "propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah" significat, quia tam multi persuadebantur, quod talis formula sollemnis facta, et porro significat quod talis religio facile animos hominum captet.
Arcana Coelestia 1 Passage 1174
#1174 Quod per "Cush" significentur cognitiones interiores rerum spiritualium et caelestium, constat ab illis quae prius de Cush dicta et ostensa sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1175
#1175 Quod per "Nimrodum" significentur illi qui internum cultum fecerunt externum, et quod ita per Nimrodum significetur talis externus cultus, constare potest ab illis quae sequuntur; in antecessum hic dicendum quid per internum cultum facere externum intelligitur; prius dictum et ostensum est quod internus cultus, qui est ex amore et charitate, sit ipse cultus, et quod externus cultus absque hoc interno nullus cultus sit; at cultum internum facere externum est, cultum externum essentialem facere prae interno, quod est inversum prioris, sicut dicere quod nullus cultus sit internus absque externo, cum tamen ita se habet quod nullus cultus externus sit absque interno; religio illorum qui fidem separant a charitate talis est nempe quod illa quae fidei sunt, praeferant illis quae sunt charitatis, seu quae cognitionum fidei, illis quae sunt vitae, ita formalia prae essentialibus; omnis cultus externus est formale cultus interni, nam internus est ipsum essentiale; ex formali absque suo essentiali facere cultum, est internum facere externum; ut pro exemplo, si quis viveret ubi non Ecclesia, non praedicatio, non sacramenta, nullum sacerdotium, quod is non posset salvari aut habere aliquem cultum, cum tamen is ex interno possit colere Dominum; sed inde non sequitur quod externus abesse debeat; [2]ut manifestius pateat, sit quoque pro exemplo, ponere ipsum essentiale cultus in eo ut frequentent Ecclesias, obeant sacramenta, audiant praedicationes, orent, observent festa, et plura quae externa et ceremonialia sunt, et persuadere sibi quod haec satis sint, loquendo de fide, quae omnia sunt formalia cultus; qui vero cultum ex amore et charitate essentialem faciunt, ii similiter faciunt, nempe frequentant Ecclesias, obeunt sacramenta, audiunt praedicationes, orant, observant festa, et plura, et haec admodum diligenter et sollicite, sed in illis non ponunt essentiale cultus; in horum externo cultu, quia in illo est internus, est sanctum et vivum; sed in illorum de quibus supra, non sanctum et non vivum; ipsum enim essentiale est quod sanctificat et vivificat formale seu ceremoniale; at fides separata a charitate non sanctificare et vivificare potest cultum, quia abest essentia et vita; talis cultus vocatur "Nimrodus," et nascitur a cognitionibus quae sunt "Cush," et hae a fide separate a charitate, quae fides est "Hamus"; ex Hamo seu ex fide separata, per cognitiones quae sunt fidei separatae, nusquam alius cultus nasci potest. Haec sunt quae significantur per "Nimrodum."
Arcana Coelestia 1 Passage 1176
#1176 Quod "Cush genuit Nimrodum" sit quod qui cognitiones interiorum habuerunt, talem cultum instituerint, constat ex illis quae nunc dicta sunt; cognitiones interiorum sunt illa quae doctrinalia vocant, et quae etiam distinguunt a ritualibus; sicut pro exemplo praecipuum eorum doctrinale est quod fides sola salvificet, sed nesciunt quod amor in Dominum et amor erga proximum sit ipsa fides; et quod cognitiones quas vocant fidem, non sint nisi ob finem ut per illas accipiant a Domino amorem in Ipsum et amorem erga proximum; et quod haec fides sit quae salvificat: illi qui solas cognitiones vocant fidem, sunt qui talem cultum gignunt et instituunt, de quo supra.
Arcana Coelestia 1 Passage 1177
#1177 Quod "is fuit potens in terra" significet quod talis religio in Ecclesia invaluit, constare potest ex illis quae mox sequuntur. Quod "terra" sit Ecclesia, ostensum est prius n. 620, 636, 662, et alibi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1178
#1178 Quod "is fuit potens venatione coram Jehovah" significet quod multis persuaserit, constat ex fide separata a charitate quod talis; tum a significatione "venari" in Verbo: fides separata a charitate talis est quod facile persuadeantur; plurima pars hominum non sciunt quid sunt interna, sed quid externa; et plurima pars in sensualibus, voluptatibus et cupiditatibus degunt, et se ac mundum spectant, ideo facile captantur a tali religione. A significatione venari; in Verbo "venari" significat in genere persuadere, in specie captare animos adblandiendo eorum sensualibus, voluptatibus et cupiditatibus, utendo doctrinalibus quae explicant secundum genium suum et alterius ex arbitrio, ex causa sui ut magni sint honore et opulentia, ita persuadendo; [2]ut constat apud Ezechielem, Vae consuentibus pulvillos super omnibus axillis manuum Mearum, et facientibus velamina super caput omnis staturae ad venandum animas. Animas venamini populo Meo, et animas vobis vivificatis? et (x)profanastis Me in populo Meo pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas, quae non morientur, et ad vivificandum animas, quae non vivent, mentiendo vos populo Meo, audientibus mendacium.... Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris, et dimittam animas, quas vos venantes, animas ad evolandum, et disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem, xiii 18-21; hic explicatur quid "venari," quod sit decipere per persuasiones, et per cognitiones quas pervertunt quasque in favorem sui, et secundum genium alterius, explicant: [3]apud Micham, Periit misericors e terra, et rectus inter hominem nullus; omnes ii sanguinibus insidiantur; vir fratrem suum venantur reti, quando malum faciunt volis pro benefaciendo, princeps interrogans et judicans propter retributionem, et magnus est loquens perversitatem animae suae is, et torquent eam, vii 2, 3; hic similiter explicatur quid "venari," quod insidiari sui causa, seu falsum dicere verum, et loqui perversitatem et torquere, sic persuadendo: apud Davidem, Vir linguae, non firmabitur in terra, vir violentiae malum venatur ei in subversiones, Ps. cxl 12 [A.V. 11]; ibi de impiis qui per falsa persuadent, male cogitant, blande loquuntur, fallendi causa; "lingua" ibi pro mendacio.
Arcana Coelestia 1 Passage 1179
#1179 "Propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah": quod significet, quia tam multi persuadebantur, quod talis formula sollemnis facta, et quod porro significet quod talis religio facile animos hominum captet, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum ab ipso sensu litterae; et praeterea, quia antiquitus nomina indebant rebus, hoc nomen indiderunt huic cultui, nempe quod 1Nimrodus, hoc est, cultus hic, "potens venatione," hoc est, esset captans animos; quod "coram Jehovah" est quia ii qui in tali cultu fuerunt, fidem separatam vocarunt Jehovam, seu virum Jehovam, ut constat ab illis quae dicta prius n. 340 de Caino, per quem similiter fides separata a charitate significatur; at differentia inter Cainum et Hamum est quod illud fuisset in Ecclesia caelesti quae perceptionem habuit, at hoc in Ecclesia spirituali quae nullam perceptionem habuit; quare illud enormius fuit quam hoc: tales vocati sunt antiquitus "potentes," ut apud Esaiam, (x)Consummetur omnis gloria Kedaris, et residuum, numeri, arcus potentium filiorum Kedaris imminuentur, xxi [16] 17: et apud Hosheam, Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis fructum mendacii, quia confisus est viae tuae, multitudini potentium tuorum, x 13; et alibi. Viros et potentes se vocarunt ex fide, est enim in lingua originali 2vox per quam exprimitur "potens" et simul "vir," quae vox in Verbo praedicatur de fide, et quidem in utroque sensu. @1 Heb, (nimrod)"valiant, strong."$ @2 Heb. (geber)man, a strong one. Potens in this verse translates the adjective from this noun.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1180
#1180 Vers. 10. Et fuit principium regni ejus Babel, et Erech, et Accad, et Calneh, in terra Shinar. "Fuit principium regni ejus" significat quod sic incohavit talis cultus: "Babel, Erech, Accad, Calneh in terra Shinar" significant quod ibi loci fuerint tales cultus; et simul per easdem significantur ipsi cultus quorum externa apparent sancta sed interiora sunt profana.
Arcana Coelestia 1 Passage 1181
#1181 Quod "principium regni ejus" significet quod sic incohaverit talis cultus, constat a significatione "Babelis in terra Shinar," de qua in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1182
#1182 Quod "Babel, Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar" significent quod ibi loci fuerint tales cultus, et quod per easdem simul significentur ipsi cultus quorum externa apparent sancta sed interiora sunt profana, constat a significatione "Babelis et terrae Shinar"; in Verbo multum agitur de Babele, et per eam ubivis significatur cultus talis, nempe quod externa appareant sancta sed interiora (x)sint profana; sed quia de Babele agitur in capite sequenti, ibi ostendendum venit quod per Babelem talia significentur; tum quod cultus talis in principio non ita profanus fuerit ac postea factus est; cultus enim externus se prorsus habet secundum interiora; quo magis insontia sunt interiora, eo magis insons est cultus externus; at quo magis foeda sunt interiora, eo magis foedus est cultus externus; et quo magis profana sunt interiora, eo magis profanus est cultus externus; ut res paucis dicatur, quo plus amoris mundi et sui est apud hominem qui est in cultu illo externo, eo minus vivum et sanctum inest ejus cultui; quo plus odii erga proximum in amore sui et mundi, eo magis profanum inest cultui; quo plus malitiae in odiis, eo adhuc magis profanum inest cultui; et quo plus doli in malitia, eo adhuc magis profanum inest cultui; illa et haec sunt interiora cultus externi qui significatur per "Babel," de quo in capite sequente.
Arcana Coelestia 1 Passage 1183
#1183 Quid per 1Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar" in specie significatur, non ita constare potest quia in Verbo alibi non memorantur, praeter Calneh, apud Amos vi 2, sed sunt differentia talis cultus. Quod autem terram Shinar attinet in qua hi cultus, quod per eam in Verbo significetur cultus externus in quo profanum, constat a significatione ejus in cap. seq. xi vers. 2, tum etiam apud Zachariam, v 11, imprimis apud Danielem, ubi haec, Dedit Dominus in manum Nebuchadnezzaris, regis Babelis, Jehoiakimum regem Jehudae, et partem vasorum domus Dei, et deduxit eos in terram Shinar, in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui, i 2; per quae significatur quod sancta profanata; "vasa domus Dei" sunt sancta; "domus dei regis Babelis in terra Shinar" sunt profana in quae sancta illata sunt; haec tametsi historica sunt, usque involvunt arcana illa, sicut omnia historica Verbi; et porro constat ex profanatione eorundem vasorum, apud Danielem v 3-5, per quae nisi sancta repraesentata fuissent, nusquam talia contigissent. @1 "It is remarkable that in archaeology Erech and Accad are the places most frequently mentioned in the history of Babylon. According to the Septuagint Calneh was the site of the town of Babel. It is thought to be identical with Calno (Is. x 9).$
Arcana Coelestia 1 Passage 1184
#1184 Vers. 11, 12. E terra ista egressus est Asshur, et aedificavit Niniven, et Rehoboth urbem, et Calah. Et Resen inter Niniven et inter Calah; haec urbs illa magna. "E terra ista egressus est Asshur" significat qui in tali cultu externo fuerunt, coeperint ratiocinari de internis cultus; "Asshur" est ratiocinatio: "et aedificavit Niniven, et Rehoboth urbem, et Calah" significat quod sic doctrinalia fidei sibi formaverint; per "Niniven" significantur doctrinalium falsa: per "Rehoboth et Calah" quoque talia ex alia origine: "Resen inter Niniven et Calah" significat quod quoque formaverint sibi doctrinalia vitae; per "Resen" significantur doctrinalium falsa inde; "Niniveh" est falsum ex Ratiociniis; "Calah" est falsum a cupiditatibus; "inter Niniven et Calah" est falsum ex utroque; "haec urbs illa magna" significat doctrinalia quod illa increbruerint.
Arcana Coelestia 1 Passage 1185
#1185 Quod "e terra ista egressus est Asshur" significet quod illi qui in tali cultu externo fuerunt, coeperint ratiocinari de internis cultus, constare potest ex significatione Asshuris in Verbo quod sit ratio et ratiocinatio, de qua in mox sequentibus: 1duplex hic sensus apparet, nempe quod "Asshur ex terra ista egressus," tum quod "Nimrod ex terra ista egressus in Asshur seu Assyriam"; ita dictum quia utrumque significatur, tam scilicet quod ratiocinatio de spiritualibus et caelestibus ex tali cultu existat, hoc est, quod Asshur egressus e terra Shinar, quam quod talis cultus ratiocinetur de spiritualibus et caelestibus, hoc est, quod Nimrod egressus e terra in Asshurem seu Assyriam. @"Thus A.V. has "Out of that land went forth Asshur," but R.V. has "Out of that land he went forth to Assyria," with former reading in m.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1186
#1186 Quod "Asshur" sit ratiocinatio, constat a significatione "Asshuris" seu Assyriae in Verbo, ubi jugiter accipitur pro illis quae rationis sunt, in utroque sensu, nempe pro rationalibus et pro ratiocinationibus (per rationem et rationalia intelliguntur proprie illa quae vera sunt, per ratiocinationem autem et ratiocinia ea quae falsa); "Asshur" quia significat rationem et ratiocinationem, plerumque adjungitur "Aegypto" quae significat scientifica, quia ratio et ratiocinatio est ex scientificis. Quod Asshur ratiocinationem significet, constat apud Esaiam, Vae Asshur, virga irae Meae, ...ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, ...dixit, In virtute manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, x 5, 7, 13; ubi "Asshur" pro ratiocinatione, de quo ideo praedicatur quod "non rectum cogitet et meditetur," et dicitur quod "per sapientiam suam, quia intelligens": [2]apud Ezechielem, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentiis suis scortatae sunt, ...scortata est una, et dilexit amasios suos, Asshurem (Assyrios) propinquos, vestitos hyacinthino, duces et praefectos, juvenes desiderii omnes eos, equites equitantes equis; ...venerunt ad eam filii Babelis, ...et polluerunt eam per scortationem suam, xxiii 2, 3, 5, 6, 17; ubi "Aegyptus" pro scientificis, "Asshur" pro ratiocinatione, "filii Babelis" pro falsis ex cupiditatibus: [3]apud eundem, Hierosolyma scortata es cum filiis Aegypti, ...scortata es cum filiis Asshuris; ...multiplicasti scortationem usque in (x)terram Canaan ad Chaldaeam, xvi 26, 28, 29; "Aegyptus" similiter pro scientificis; "Asshur" pro ratiocinatione; ratiocinatio ex scientificis de spiritualibus et caelestibus vocatur "scortatio," et hic et alibi in Verbo; quod non scortatio sit cum Aegyptiis et cum Assyriis, quisque videre potest: [4]apud Jeremiam, Israel, quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? ii 18, 36; similiter "Aegyptus" pro scientificis, et "Asshur" pro ratiocinatione: apud eundem, Pecus dispersa Israel, leones dispulerunt, prior comedit eum rex Asshuris, et hic posterior deossavit eum rex Babelis, l 17, 18; "Asshur" pro ratiocinatione de spiritualibus: [5]apud Micham, Erit haec pax, Asshur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit palatia nostra, et constituemus super eum septem pastores, et octo principes hominum, et depascent terram Asshuris gladio, et terram Nimrodi in portis ejus, et liberabit ab Asshure, cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit terminum nostrum, v 4, 5 [A.V. 5, 6]; ibi de Israele seu Ecclesia spirituali, de qua dicitur quod "Asshur non intrabit," hoc est, quod non ratiocinatio; "terra Nimrodi" pro tali cultu qui significatus est per Nimrodum in quo mala et falsa interiora. [6]Quod etiam Asshur in Verbo sit ratio quae apud hominem Ecclesiae, per quam perspicit verum et bonum, constat apud Hosheam, Pavebunt sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Asshuris, xi 11; ubi "Aegyptus" pro scientia hominis Ecclesiae, et "Asshur" pro ratione ejusdem; quod "avis" sit scientificum intellectuale, et "columba" rationale bonum, prius ostensum est: [7]apud Esaiam, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25; ubi de Ecclesia spirituali quae est "Israel," cujus ratio "Asshur," et scientia "Aegyptus"; haec tria constituunt hominis Ecclesiae spiritualis intellectualia, quae ita succedunt. Alibi quoque "Asshur," ubi nominatur, significat rationale verum aut falsum, ut apud Esaiam xx 1 ad fin.; xxiii 13; xxvii 13; xxx 31; xxxi 8; (x)xxxvi et xxxvii; lii 4; Ezech. xxvii 23, 24; xxxi 3 ad fin.; Mich. vii 12; Zeph. ii 13; Zach. x 11; Ps. lxxxiii 9 [A.V. 8]; "Asshur" pro ratiocinatione, apud Hos. v 13; vii 11; x 6; xi 5; xii 2 [A.V. 1]; xiv 4 [A.V. 3], et apud Zach. x 10, ubi praedicatur de Ephraimo per quem significatur intellectuale, sed ibi perversum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1187
#1187 Quod "aedificavit Niniven et Rehoboth urbem, et Calah" significet quod sic doctrinalia fidei sibi formaverit, constat a significatione "Ninives, et Rehoboth, et Calah," de quibus in mox sequentibus, tum ex significatione "urbis" in Verbo, quod sit doctrinale verum aut haereticum, quod ostensum prius n. 402.
Arcana Coelestia 1 Passage 1188
#1188 Quod per "Niniven" significentur doctrinalium falsa, per "Rehoboth et Calah" quoque talia ex alia origine, constat ex significatione "Ninives" in Verbo, de qua mox: falsa hujus generis dantur a tribus originibus: Prima est ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, et ex ignorantia, inde falsitas quae est "Niniveh": Altera origo est ex eadem causa sed praedominante cupidine, ut vel innovandi vel praeeminendi, falsa inde sunt "Rehoboth": Tertia origo est voluntatis, ita cupiditatum, quod non aliud agnoscere velint pro vero quam quod cupiditatibus favet, inde falsa quae vocantur "Calah.": omnia haec falsa existunt per "Asshur" seu ratiocinia de veris et bonis fidei. [2]Quod "Niniveh" significet falsa ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, exque ignorantia, constat apud Jonam, qui missus ad Niniven, cui urbi condonatum, quia tales; exque singulis apud Jonam de Ninive; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi; ibi sunt historica, sed usque prophetica, involventia et repraesentantia talia arcana, sicut omnia reliqua historica Verbi. [3]Similiter apud Esaiam, ubi de rege Asshuris, Quod manserit in Ninive, et cum incurvaret se in domo Nisroch dei sui, quod a filiis percussus gladio, xxxvii 37, 38; haec tametsi sunt historica, usque sunt prophetica, involventia et repraesentantia similia arcana, et ibi per "Niniven" significatur cultus externus in quo falsa, qui quia idololatricus, "percussus est a filiis gladio"; "filii" sunt falsa, ut prius ostensum; "gladius" est falsi poena, ut ubivis in Verbo: etiam apud Zephaniam, [4]Jehovah extendet manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, et ponet Niniven in desolationem, siccitatem sicut desertum; et cubabunt in medio ejus greges, omnis fera ejus gentis; etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, quia cedrum ejus denudavit, ii 13, 14; hic describitur Niniveh, sed stilo prophetico, et ipsa falsitas quae significatur per "Niniven"; falsitas ea quia colitur, vocatur "septentrio, fera gentis, platea et anataria in malogranatis," et exprimitur per quo "vox cantet in fenestra, et denudetur cedrus," quae est intellectuale verum; omnes hae expressiones sunt significativae talis falsitatis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1189
#1189 Quod per "Calah" significentur falsa oriunda ex cupiditatibus, ex propheticis non confirmari potest, sed usque ex historicis Verbi, "Quod rex Asshuris transportaverit filios Israelis in Asshur seu Assyriam, et habitare eos fecerit in Calah, et in Habor, ad fluvium Gozan et in urbibus Mediae, 2 Reg. xvii 6; xviii 11, ubi historica nihil aliud involvunt; omnia enim historica Verbi, ut dictum, sunt significativa et repraesentativa; ita "Israel" hic est perversa Ecclesia spiritualis "Asshur" ratiocinatio, "Calah" falsitas talis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1190
#1190 Quod "Resen inter Niniven et Calah" significet quod quoque formaverint sibi doctrinalia vitae, et quod per "Resen" significentur doctrinalia falsa inde, constare ex illis quae mox prius de Ninive et Calah ostensa sunt; tum a serie rerum, quod in versu priore actum sit de falsis doctrinae, hic nunc de falsis vitae; nam stilus Verbi talis est, imprimis propheticus, quod cum de intellectualibus, etiam de voluntariis agatur; in versu priore de intellectualibus seu falsis doctrinae, hic autem de falsis vitae, quae per "Resen" significantur cujus quia mentio non fit amplius in Verbo, non ita confirmari potest, solum ex eo quod "aedificata sit Resen inter Niniven et Calah," hoc est, inter falsum ex ratiociniis, et falsum a cupiditatibus quod producit falsum vitae; tum ex eo quod vocetur "urbs magna," quia ex falsis tam intellectus quam voluntatis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1191
#1191 "Haec urbs illa magna": quod significet doctrinalia quod illa increbruerint, constat ex significatione "urbis" quod sit doctrinale verum aut doctrinale falsum, ut ostensum n. 402, et quod "urbs magna" dicatur est quia omnis falsitas doctrinae et cultus inde derivetur in falsum vitae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1192
#1192 Mox supra in vers. 10 actum est de malis in cultu significatis per "Babelem," Erech, Accad et Calneh, in terra Shinar"; in his binis versibus actum est de falsis in cultu significatis per "Niniven, Rehoboth, Calah, et Resen"; falsa sunt principiorum ex ratiociniis, mala sunt cupiditatum ex amore mundi et sui.
Arcana Coelestia 1 Passage 1193
#1193 Vers. 13, 14. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et Naphtuhim. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim et Caphtorim. "Mizraim genuit Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim, et Caphtorim" significant totidem gentes per quas significantur totidem genera ritualium; "Mizraim" est scientia; "Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim" sunt totidem ritualia quae mere scientifica sunt: "Pathrusim et Casluhim" sunt gentes ita vocatae per quas significantur doctrinalia ritualium ex simili origine, quae modo scientifica: "ex quibus egressi sunt Pelishtim" significant gentem quae inde, per quam significatur scientia cognitionum fidei et charitatis; "quod egressi sint" significat quod cognitiones apud hos sint scientifica.
Arcana Coelestia 1 Passage 1194
#1194 Quod "Mizraim genuit Ludim, Anamim, Lehabim et Naphtuhim, Caphtorim" significent totidem gentes per quas significantur totidem ritualia, constare potest ex illis quae de Mizraim seu Aegypto supra ad vers. 6 hujus capitis ostensa sunt, quod nempe "Aegyptus" significet scientiam seu scientifica; qui ex eo geniti dicuntur non possunt alii esse, seu alia quam ritualia, et quidem ritualia cultus externi: Verbam enim Domini in sinu et recessu suo, hoc est, in sensu interno, nusquam agit de aliis rebus quam quae sunt regni Ipsius, ita quae sunt Ecclesiae, quare hic quae de scientificis per ratiocinationes nata sunt, non alia quam ritualia sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1195
#1195 Quod "Mizraim seu Aegyptus" sit scientia ad vers. 6 hujus capitis ostensum est: quod "Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim" sint totidem ritualia quae mere scientifica sunt, constat ex illis quae modo dicta. Ritualia mere scientifica praedicantur de illis qui per ratiocinia explorant spiritualia et caelestia, et inde fingunt sibi cultum; ritualia istius cultus quia ex ratiociniis et scientificis, vocantur ritualia scientifica, in quibus nihil spirituale et caeleste, quia a semet; inde idola Aegyptiaca, et inde magiae; et quia inde eorum ritualia, Ecclesiae Antiquae ritus prorsus rejecerunt, immo nausearunt et odio habuerunt, ut constat ex Gen. xliii 32; xlvi 34; Exod. viii 22; haec quia significantur, dicuntur geniti a Mizraim seu ab Aegypto, hoc est, a scientificis: et quia scientifica eorum fuerunt diversa, ideo quoque ritualia inde diversa facta fuerunt; diversitates in genere significatae sunt per totidem gentes: quod talia per "Ludim seu Ludios" intelligantur constat apud Jeremiam, Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, obtegam terram, perdam civitatem, et habitantes in ea; ascendite equi, insanite currus, et egrediantur fortes Cush et Put apprehendentes scutum, et Ludii apprehendentes, tendentes arcum, xlvi 8, 9; ubi "flumina Aegypti" sunt scientifica diversa quae falsa; "ascendere et obtegere terram" est per scientifica intrare in illa quae sunt Ecclesiae seu fidei; "perdere urbem" est destruere vera; "Cush et Put" sunt cognitiones; "Ludii" sunt scientifica ritualia, de quibus; "apprehendere" et tendere arcum" est ratiocinari.
Arcana Coelestia 1 Passage 1196
#1196 Quod "Pathrusim et Casluhim" sint gentes ita vocatae et quod per eas significentur doctrinalia ritualium ex simili origine, quae modo scientifica, patet ex illis quae dicta sunt et quod sequantur: ita in serie; de Pathrusim videatur apud Esai. xi 11, 12; Ezech. xxii 13-15; xxx 13, 14; Jer. (x)xliv 1, 15.
Arcana Coelestia 1 Passage 1197
#1197 "Ex quibus egressi sunt Pelishtim": quod significent gentem quae inde, et quod per eam significetur scientia cognitionum fidei et charitatis, constat ex Verbo ubi pluries nominantur; Philistaei in Antiqua Ecclesia vocati sunt omnes illi qui multum locuti sunt de fide, et quod in fide salus, et tamen nullam vitam fidei habuerunt, quare etiam prae ceteris vocati sunt praeputiati, hoc est, absque charitate; quod dicti praeputiati, videatur 1 Sam. xiv 6; xvii 26, 36 xxxi 4; 2 Sam. i 20, et alibi; iidem quia tales, non potuerunt aliter quam cognitiones fidei facere res memoriae; nam cognitiones rerum: spiritualium et caelestium, ipsaque arcana fidei, non fiunt aliter quam res memoriae cum homo qui eas callet, absque charitate est: res memoriae sunt sicut res mortuae nisi homo sit talis ut vivat secundum illas ex conscientia; cum hoc, tunc simul ac sunt res memoriae, etiam sunt res vitae, et tunc primum apud eum sunt ei post vitam corporis usui et saluti; scientiae et cognitiones nihil sunt apud hominem in altera vita, etiamsi sciverit omnia arcana quae usquam revelata sunt, nisi imbuerint vitam: [2]Per "Philistaeos" in propheticis Verbi ubivis significantur tales, etiam in historicis Verbi, ut quod Abrahamus peregrinatus sit in terra Philistaeorum, et cum Abimelecho rege Philistaeorum foedus pepigerit, Gen. xx 1 ad fin.; xxi 22 ad fin.; xxvi I, (x)33; ibi quia per "Philistaeos" significatae sunt cognitiones fidei, "Abrahamus" quia repraesentabat caelestia fidei, ibi peregrinatus est et cum illis foedus iniit; similiter "Isacus," per quem repraesentata sunt spiritualia fidei; non autem "Jacobus" quia per eum externa Ecclesiae repraesentata sunt. [3]Quod "Philistaei" significent in genere scientiam cognitionum fidei et in specie eos qui fidem et salutem in solis cognitionibus ponunt, quas faciunt res memoriae, constare quoque potest apud Esaiam, Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta sit virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus et fructus ejus prester volans, xiv 29; ubi "radix serpentis" pro scientificis, "regulus" pro malo ex falso inde, "fructus prester volans" sunt opera eorum quae quia sunt cupiditatum, vocantur "prester volans": apud Joelem, [4]Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? num retributionem vos rependentes super Me? ...cito valde reducam retributionem vestram in caput vestrum; propterea quod argentum Meum, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Javanimorum, propterea ut elongare faceretis eos desuper termino eorum, iv 4-6 [A.V. iii 4-6]; ibi quid per Philistaeos, perque totam Philistaeam seu omnes terminos ejus, intelligitur, patet; "argentum et aurum" ibi sunt spiritualia et caelestia fidei; "desiderabilia bona" sunt cognitiones illorum; quod "intulerint in templa sua" est quod habuerint et praedicaverint illa; at ["quod] filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint" est quod nullum amorem et nullam fidem habuerint; "Jehudas" est in Verbo caeleste fidei, "Hierosolyma" spirituale fidei inde, quae longe remota a terminis eorum: praeter alibi apud Prophetas, ut apud Jer. xxv 20; xlvii 1 ad fin.; Ezech. xvi 27, 57; xxv 15, 16; Amos. i 8; Obad. 19; Zeph. (x)ii 5; Ps. (x)lxxxvii 4; de Caphtoraeis, Deut. ii 23; Jer. xlvii 4; Amos. ix 7.
Arcana Coelestia 1 Passage 1198
#1198 Quod "egressi sint" significet quod cognitiones apud hos sint scientifica, ex illis quae dicta sunt, constat; non dicuntur "geniti" ab illis qui ab Aegypto, sed "egressi," quia tales non sunt ut ex naturalibus scientiis ratiocinentur de spiritualibus et caelestibus, ac ita sibi fingant doctrinalia, sicut illi de quibus prius; sed quod cognitiones fidei discant aliunde, atque eos non alio fine sciant et memoria teneant, quam sicut res alias quas praeter quod sciant, nihil curant, nisi ex causa ut inde evehantur in honores et sic porro; ita scientia cognitionum fidei est distincta a scientia rerum naturalium ut vix communicent quare non "nati" ab illis dicuntur sed "egressi." "Philistaei" quia tales, non possunt aliter quam etiam cognitiones fidei per ratiocinia ex illis pervertere, et inde formare sibi doctrinalia falsa, quare etiam inter eos sunt qui aegre possunt regenerari et recipere charitatem, tam quia praeputiati corde sunt quam quia principia falsi et inde vita eorum intellectus inhibent et obstant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1199
#1199 Vers. 15. Et Canaan genuit Zidonem, primogenitum suum, et Hethum. "Canaan" significat, hic ut prius, cultum externum in quo nihil internum est: "Zidon" significat cognitiones exteriores spiritualium, quae quia sunt prima cultus talis externi, dicitur "Zidon Canaanis primogenitus": "Heth" significat cognitiones exteriores caelestium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1200
#1200 Quod "Canaan" significet cultum externum in quo nihil internum, prius ubi de Canaane, ostensum est: cultus externus, qui "Canaan" vocatur, est talis qualis ante Adventum Domini, tum post Adventum Ipsius, fuit Judaeorum; qui cultum externum habebant quem etiam stricte observabant, sed usque nesciebant quid internum, usque adeo ut se solum corpore vivere putaverint; quid anima, quid fides, quid Dominus, quid vita spiritualis et caelestis, quid vita post mortem, prorsus nesciebant; quare etiam tempore Domini plerique negabant resurrectionem,ut constat apud Matth. xxii (x)22-32 [A.V. 23-33] Marc. xii 18-28; Luc. xx 27-41. Cum homo talis est ut non credat se victurum post mortem, etiam non credit quod aliquid internum spirituale et caeleste detur: tales quoque sunt qui in meris cupiditatibus vivunt, quia vivunt meram vitam corporis et mundi, cumprimis qui foedae avaritiae immersi sunt; ii nihilominus cultum habent, frequentant illi synagogas, hi templa, et observant ritus, quidam eorum perquam stricte; sed quia non credunt dari vitam post mortem, cultus eorum non potest alius esse quam externus in quo nihil internum, sicut crusta absque nucleo, et sicut arbor in qua non fructus, et ne quidem folia: talis externus cultus est qui per "Canaan" significatur: ceteri cultus (x)externi, de quibus supra actum, fuerunt cultus in quo interna.
Arcana Coelestia 1 Passage 1201
#1201 Quod "Zidon" significet cognitiones exteriores spiritualium, constat ex eo quod dicatur "primogenitus Canaanis," nam primogenitum cujuscumque Ecclesiae in sensu interno est fides, n. 352, 367; hic autem, ubi nulla fides quia absque internis, non sunt nisi cognitiones exteriores spiritualium quae loco fidei; ita cognitiones quales apud Judaeos, quae non solum sunt rituum cultus externi, sed etiam plurium quae ad cultum illum pertinent, ut sunt doctrinalia: quod "Zidon" haec significet, etiam patet ex eo quod Tyrus et Zidon termini ultimi fuerint Philistaeae, et quidem juxta mare, et ideo per "Tyrum" significatae sunt cognitiones interiores, et per "Zidonem" cognitiones exteriores, et quidem spiritualium; quod etiam constat a Verbo: apud Jeremiam, Super diem venientem ad vastandum omnes Philistaeos, ad excidendum Tyro et Zidoni omnem superstitem auxiliantem, quia vastans Jehovah Philistaeos, reliquias insulae Caphtor, xlvii 4; ubi "Philistaei" pro scientiis cognitionum fidei et charitatis; "Tyrus" pro cognitionibus interioribus; et "Zidon" pro cognitionibus spiritualium: [2]apud Joelem, Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? ...quod argentum Meum et aurum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, iv 4, 5 [A.V. iii 4, ubi manifeste "Tyrus et Zidon" pro cognitionibus, et vocantur "termini Philistaeae," "argentum" enim et "aurum, et desiderabilia bona" sunt cognitiones: apud Ezechielem, Principes septentrionis omnes ii, et omnis Zidonius, qui descenderunt cum confossis...in foveam; ...dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis turba ejus, xxxii 30, 32; ubi "Zidonius" pro cognitionibus exterioribus, quae absque internis non sunt nisi quam scientifica; quare simul nominatur cum "Pharaone seu Aegypto," per quem scientifica significantur: apud Zachariam, Etiam Hamath terminabitur in ea, Tyrus et Zidon, nam sapiens fuit valde, ix 2;@ubi de Damasco; "Tyrus et Zidon" pro cognitionibus: [3]apud Ezechielem,@Habitatores Zidonis et Arvadi fuerunt remiges tui, sapientes tua, Tyre, fuerunt in te, ii naucleri tui, xxvii 8;@ubi "Tyrus" pro cognitionibus interioribus, quare sapientes ejus vocantur "naucleri," et "Zidon" pro cognitionibus exterioribus, quare vocantur "remiges," nam ita se habent interiores cognitiones ad exteriores: apud Esaiam;@Silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te; at in aquis multis semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus, et fuit mercatura gentium; erubesce Zidon, nam dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, et non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines, xxiii 2-5 @"Zidon" hic pro cognitionibus exterioribus, in quibus quia nihil internum, vocantur "semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus mercatura gentium," tum quoque "mare, munimentum maris," et quod "non parturiat et pariat"; quae nusquam comprehenderentur quid sint in sensu litterali, sed patent manifeste in sensu interno, sicut in reliquis apud Prophetas. Quia "Zidon" significat cognitiones exteriores etiam vocatur "circuitus Israelis," seu Ecclesiae spiritualis, Ezech xxviii 24, 26, nam se habent cognitiones exteriores sicut circuitus.@$
Arcana Coelestia 1 Passage 1202
#1202 Quae cognitiones, quia prima sunt cultus talis externi in quo non cultus internus, quod "Zidon" dicatur "Canaanis primogenitus," in mox praecedente articulo explicatum est.$@
Arcana Coelestia 1 Passage 1203
#1203 Quod "Heth" significet cognitiones exteriores caelestium, inde constat; apud Prophetas sollemne est quod spiritualia et caelestia conjungantur, seu ubi agitur de spiritualibus, etiam de caelestibus, ex causa quia unum est ab altero, et non perfectio quaedam est nisi conjuncta sint, utque instar conjugii caelestis sit in omnibus et singulis Verbi; inde quoque constat, praeter a Verbo alibi, quod per "Zidonem" significentur cognitiones exteriores spiritualium, per "Hethum" vero cognitiones exteriores caelestium, in utroque sensu, nempe tam absque internis quam cum internis, ut et simpliciter pro cognitionibus exterioribus: spiritualia sunt, ut saepe prius dictum, quae sunt fidei, caelestia quae sunt amoris; tum, spiritualia sunt quae intellectus, et caelestia quae voluntatis; quod "Heth" cognitiones exteriores absque internis significet, constat apud Ezechielem,@Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane, pater tuus Emoraeus, et mater Hittaea.... Filia matris tuae tu, fastidientis virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum, quae fastidiverunt maritos suos, et filios suos, mater vestra Hittaea, et pater vester Emoraeus, xvi 3, 45;@ubi cultus externus absque interno est "Canaan"; "fastidire maritos et filios" est respuere bona et vera, inde mater eoram vocatur "Hittaea." Praeterea "Heth" in Verbo quoque pro cognitionibus exterioribus caelestium in bono sensu accipitur, sicut fere omnia nomina terrarum urbium, gentium, personarum, ex causa de qua prius; de qua significatione Hethi, ex Divina Domini Misericordia, in 1sequentibus. Cognitiones spiritualium sunt quae spectant fidem, ita doctrinam, cognitiones autem caelestium sunt quae spectant amorem, ita vitam.@@1 See n. 2913, 4447, etc.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1204
#1204 Vers. 16-18. Et Jebusi et Emori et Girgashi. Et Hivi, et Arki, et Sini. Et Arvadi, et Zemari, et Hamathi: et postea dispersae sunt familiae Canaanitarum. "Jebusi, Emori, Girgashi, Hivi, Arki, Sini, Arvadi, Zemari et Hamathi" fuerunt totidem gentes per quas significantur etiam totidem diversae idololatriae: "et postea dispersae sunt familiae Canaanitarum" significat quod ceteri cultus idololatrici sint inde.
Arcana Coelestia 1 Passage 1205
#1205 Quod "Jebusi, Emori, Girgashi, Hivi, Arki, Sini, Arvadi, Zemari, Hamathi" fuerint totidem gentes, et quod per eas significentur etiam totidem diversae idololatriae; quod idololatriae per gentes istas significentur, constat a pluribus in Verbo; fuerunt enim incolae terrae Canaanis, qui propter idololatrias rejecti, et partim exstirpati fuerunt; sed in interno sensu Verbi non significantur gentes istae sed ipsae idololatriae, in genere apud quoscumque ubi sunt, in specie apud Judaeos: qui enim in externis solummodo cultum ponunt et prorsus nescire volunt interna, cumque instruuntur, rejiciunt, ii ad omnes has idololatrias pronissimi sunt, sicut luculenter constat a Judaeis: in interno cultu solum est vinculum quod detinet hominem ab idololatria, quo cessante, nihil est quod inhibet: sed sunt idololatriae non solum externae, verum etiam interiores; in idololatrias externas ruunt ii qui cultum externum absque interno habent; in idololatrias interiores ii qui cultum externum habent cujus interiora sunt foeda; quae idololatriae pariter significantur per has gentes; idololatriae interiores sunt totidem falsitates et cupiditates quas amant, adorant, et sic sunt loco deorum et idolorum quae fuerunt apud gentes; sed quaenam falsitates et cupiditates sunt quae adorantur, per gentes has, nempe Jebusi, Emori, Girgashi, Hivi, Arki, Sini, Arvadi, Zemari et Hamathi, significantur, prolixum foret hic exponere; suis locis ubi occurrunt, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1206
#1206 "Postea dispersae sunt familiae Canaanitarum": quod significet quod ceteri cultus idololatrici sint inde, constat absque explicatione.
Arcana Coelestia 1 Passage 1207
#1207 Vers. 19. Et fuit terminus Canaanitarum a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad Azzam, veniendo ad Sodomam, et Amoram, et Admam, et Zeboim, usque ad Lasha. Per "Zidonem" hic ut prius, significantur cognitiones exteriores: per "Gerar" significantur illa quae sunt revelata de fide: per "Azzam" illa quae sunt revelata de charitate: "quod terminus Canaanitarum fuerit a Zidone veniendo ad Gerar usque ad Azzam" significant extensionem cognitionum ad verum et bonum apud eos qui cultum externum absque interno habent: "veniendo ad Sodomam, Amoram, Admam, Zeboim, usque ad Lasha" significant falsa et mala, in quibus terminantur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1208
#1208 Quod per "Zidonem" significentur cognitiones exteriores, constat ab illis quae supra ad vers. 15 ostensa sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1209
#1209 Quod per "Gerar" significentur illa quae revelata sunt de fide, ita in genere ipsa fides, constare potest ab illis locis ubi Gerar nominatur, ut Gen. xx 1; xxvi 1, 17, de qua ejus significatione, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1210
#1210 Quod per "Azzam" significentur illa quae revelata sunt de charitate, constare potest tam ex eo quod in Verbo ubi de spiritualibus, etiam de caelestibus conjunctum agatur, hoc est, quando de illis quae sunt fidei, etiam de illis quae sunt charitatis; quam quoque ex Verbo ubi Azza nominatur: praeterea quod cognitiones se extendant ad fidem usque ad charitatem, quae est ultimus earum terminus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1211
#1211 "Quod terminus Canaanitarum fuerit a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad Azzam" significant extensionem cognitionum apud eos qui cultum externum absque interno habent, a significatione Geraris et Azzae constat; termini omnium cognitionum quae spectant cultum, sive externus sit sive internus, illuc vadunt; nam omnis cultus est ex fide et charitate; qui non inde, non est cultus sed idololatria; quia de Canaane, hoc est, de cultu externo ejusque derivationibus agitur, non sunt cultus sed cognitionum termini et extensiones quae hic intelliguntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1212
#1212 "Veniendo ad Sodomam, Amoram, Admam, Zeboim usque ad Lasha": quod significent falsa et mala in quibus terminantur, constare potest a significatione earundem in Verbi historicis et propheticis. Sunt in genere binae origines falsitatum: una est ex cupiditatibus quae sunt amoris sui et mundi; altera ex cognitionibus et scientificis, per ratiocinia; falsa quae inde, cum dominari volunt super vera, significantur per "Sodomam, Amoram, Admam et Zeboim: quod falsa et inde mala sint termini cultus externi qui est absque interno, unicuivis constare potest; in cultu tali nihil est nisi mortuum, quare quocumque se vertit homo qui in tali cultu, in falsitates labitur; nihil internum est quod ducit et detinet in via veritatis, sed modo externam, quod rapit eum quocumque cupiditas et phantasia. Quia in Verbi historicis et propheticis memorantur Sodoma, Amora, Adma et Zeboim, quid unaquaeque in specie significat, ibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1213
#1213 Vers. 20. Hi filii Hami, secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum. "Filii Hami" significant derivationes doctrinalium et cultum ex cultu corrupto interno qui est Ham: "secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum" significant secundum cujusvis genium in particulari et communi; "secundum familias" est secundum mores; "secundum linguas" est secundum opiniones; "in terris" est in communi respective ad opiniones; "in gentibus" est in communi respective ad mores.
Arcana Coelestia 1 Passage 1214
#1214 Quod "filii Hami" significent derivationes doctrinalium et cultum ex cultu corrupto interno qui est Ham, constat a significatione "filiorum" quod sint doctrinalia, et ex significatione "Hami" quod sit cultus corruptus internus, de quibus prius.
Arcana Coelestia 1 Passage 1215
#1215 "Secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum": quod significent secundum cujusvis genium in particulari et communi supra ad vers. 5 explicatum est, ubi eadem verba, sed alio ordine; ibi de filiis Japheti, "Quod ex illis dispersae sint insulae gentium in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas," per quos significati sunt cultus externi in quibus internus, quare in illis praecedunt quae sunt doctrinae, hic autem illa quae sunt morum aut vitae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1216
#1216 Quod "secundum familias" sit secundum mores, "secundum linguas" quod sit secundum opiniones, "in terris" quod sit in communi respective ad opiniones, et "in gentibus" quod sit in communi respective ad mores, constare potest a significatione cujusvis, nempe familiae, linguae, terrae, gentis, in Verbo, de quibus videantur quae dicta supra ad vers. 5.
Arcana Coelestia 1 Passage 1217
#1217 Vers. 21. Et Shemo natum est etiam: ille pater omnium filiorum Eberi, frater Japheti major. Per "Shemum" significatur hic Ecclesia Antiqua in genere: "quod Shemo natum" significat hic quod ab Ecclesia Antiqua, nova Ecclesia exstiterit: per "Eberum" significatur nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua altera appellanda: "quod pater omnium filiorum Eberi fuerit" significat quod altera haec Ecclesia Antiqua et quae Ecclesiae hujus, ab Ecclesia Antiqua priore, ut a suo patre, exstiterit: "frater Japheti major" significat quod ejus cultus fuerit externus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1218
#1218 Quod per "Shemum" significetur hic Ecclesia Antiqua in genere, constare potest ex eo quod hic agatur de Ebero, quem nunc spectat; et quod dicatur in hoc versu "frater Japheti major."
Arcana Coelestia 1 Passage 1219
#1219 Quod "Shemo natum" significet hic quod ab Ecclesia Antiqua, nova Ecclesia exstiterit, constat ab illis quae in hoc versu continentur, quod agatur de "Ebero," per quem intelligitur Ecclesia illa nova Antiqua, de qua in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1220
#1220 Quod per "Eberum" significetur nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua altera appellanda, constat a sequentibus ubi de Ebero in specie agitur; hic nominatur 1"Eberus," quia ab illo nova illa Ecclesia; quomodo se habuit cum Ebero et cum altera hac Ecclesia, sequentibus, ex Divina Domini Misericordiae, dicetur. @1 Heb. "eber)a shoot.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1221
#1221 "Quod pater omnium filiorum Eberi fuerit" significat quod altera haec Ecclesia Antiqua et quae Ecclesiae hujus, ab Antiqua priore Ecclesia, ut a suo patre, exstiterit, similiter a sequentibus de Ebero et de Ecclesia hac constabit; agitur enim de Ebero a vers. 24-30 hujus capitis et a vers. 11 ad finem capitis sequentis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1222
#1222 Quod "frater Japheti major" significet quod ejus cultus fuerit externus, constat a significatione "Japheti" quod sit Ecclesia externa, de quo in cap. praec. vers. 18 seq. et supra in hoc capite a vers. 1 ad 5; hi "Shemus frater Japheti major" significat in specie quod Ecclesia interna et Ecclesia externa sint "fratres," nam cultus internus ad cultum externum in quo internus, non aliter se habet; est enim consanguinitas, quia in utroque est charitas principale, sed interna Ecclesia est "frater major" quia prior et interior. "Frater Japheti major" etiam hic involvit quod altera Ecclesia Antiqua, "Eberus" appellata, fuerit primae Antiquae Ecclesiae sicut "frater," nam per "Japhetum" in sensu interno nihil aliud significatur quam cultus externus in quo internus, cujuscumque Ecclesiae, ita quoque cultus novae hujus Antiquae Ecclesiae qui principaliter fuit externus; talis est sensus internus Verbi ut historica sensus litteralis non attendantur cum universalia spectantur, quae abstracta sunt a sensu litterali, se enim mutuo aliter conspiciunt; inde hic "frater Japheti major" significat in sensu interno cultum novae Ecclesiae Antiquae quod fuerit externus; nisi haec significarentur non opus fuisset ut hic diceretur quod esset frater Japheti major.
Arcana Coelestia 1 Passage 1223
#1223 Vers. 22. Filii Shemi, Elam et Asshur, et Arpachshad, et Lud, et Aram. Per "Shemum" significatur, hic ut prius, Ecclesia interna: per "filios Shemi" significantur illa, quae sunt sapientiae: "Elam, Asshur, Arpachshad, Lud et Aram" fuerunt totidem gentes per quas significantur illa quae sunt sapientiae; per "Elam" fides ex charitate; per "Asshur" ratio inde; per "Arpachshad" scientia inde; per "Lud" cognitiones veri; per "Aram" cognitiones boni.
Arcana Coelestia 1 Passage 1224
#1224 Ex his constat quid haec nomina in sensu interno significant, nempe quod Ecclesia Antiqua quae interna, praedita fuit sapientia, intelligentia, scientia, et cognitionibus veri et boni; talia continentur in sensu interno, tametsi modo nomina sunt, ex quibus nihil aliud apparet in sensu litterali quam quod totidem origines seu patres gentium fuerint, ac ita nihil doctrinale, minus spirituale et caeleste; similiter se habet apud Prophetas, ubi quandoque nominum series per quas in sensu interno res significatae pulchro ordine consequuntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1225
#1225 Quod per "Shemum" significetur Ecclesia interna, dictum et ostensum est capite praecedente vers. 18 et seq.
Arcana Coelestia 1 Passage 1226
#1226 Quod per "filios Shemi" significentur illa quae sunt sapientiae, constat non modo ab eo quod "Shem" sit Ecclesia interna cujus "filii" non alii sunt quam sapientiae; sapientia dicitur omne id quod gignitur ex charitate, quia per charitatem a Domino, a Quo omnis sapientia, quia est ipsa Sapientia; inde vera intelligentia, et inde vera scientia, et inde vera cognitio, quae omnia sunt "filii" charitatis, hoc est, filii Domini per charitatem; et quia sunt filii Domini per charitatem, de singulis praedicatur sapientia; nam in singulis est sapientia, e qua suam vitam ducunt, et quidem ita ut non intelligentia, nec scientia, neque cognitio vivat nisi ex sapientia quae est charitatis, quae Domini.
Arcana Coelestia 1 Passage 1227
#1227 Quod "Elam, Asshur, Arpachshad, Lud et Aram" fuerint totidem gentes, constat a Verbi historicis et propheticis ubi nominantur; et quod per illas significentur illa quae sunt sapientiae, constat ex illis quae mox supra dicta, tum a sequentibus. Apud has gentes fuit Ecclesia interna; apud alias quae "filii Japheti" appellantur, Ecclesia externa; apud ea, quae "filii Hami" vocantur, Ecclesia corrupta interna; et apud eas quae "filii Canaanis" Ecclesia corrupta externa; sive dicatur cultus internus et externus, sive Ecclesia interna et externa, perinde est.
Arcana Coelestia 1 Passage 1228
#1228 Quod per "Elam" significetur fides ex charitate, constat ab Ecclesiae internae essentia; Ecclesia interna est cui charitas est principale, ex qua cogitat et agit; prima proles charitatis non est nisi fides, nam inde et non aliunde fides; quod "Elam" sit fides ex charitate, seu ipsa fides quae constituit Ecclesiam internam, constat quoque apud Jeremiam, Factum est verbum Jehovae ad Jeremiam, de Elamo: ...Ecce Ego frangens arcum Elami, principium potentiae ejus, et adducam ad Elamum quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum, et dispergam eos in omnes ventos hos; et non erit gens, quo non veniet de expulsis Elami: et consternabo Elamum coram hostibus suis, et coram quaerentibus animam illius, et adducam super eos malum, excandescentiam irae Meae, et mittam post eos gladium ad usque consumere Me eos; et ponam thronum Meum in Elamo, et perdam inde regem et principes, et fiet in posteritate dierum reducam captivitatem Elami, xlix 34-39; [2]ibi per "Elamum" agitur de fide, seu quod idem est, de Ecclesia interna perversa facta et corrupta, et mox de eadem restituta, sicut pluries in Verbo, de Jehuda, Israele et Jacobo, per quos significantur Ecclesiae; per "Jehudam" Ecclesia caelestis, per "Israelem" Ecclesia spiritualis, per "Jacobum" Ecclesia externa, de quibus perversis factis similiter; quod nempe dispergerentur, et dein quod dispersi ab hostibus recolligerentur, et e captivitate reducerentur, per quae novae Ecclesiae creatio intelligitur; ita hic de "Elamo," seu Ecclesia interna, perversa et corrupta, quod "dispergeretur," et dein quod "reduceretur"; tunc quod "Jehovah poneret thronum suum in Elamo," hoc est, in Ecclesia interna seu in Ecclesiae internis, quae non alia sunt quam fidei ex charitate. [3]Apud Esaiam, Onus deserti maris: ...E deserto venit, et terra terribili: visio dura indicata mihi, perfidus iste perfide agens, et vastator iste vastans; ascende Elam, obside Madai, omnem gemitum ejus cessare faciam, xxi 1, 2; ubi de vastatione Ecclesiae per Babelem; "Elam" ibi Ecclesia interna, "Madai" Ecclesia externa, seu cultus externus in quo internus; quod "Madai" talis Ecclesia vel talis cultus sit, constat supra ad vers. 2 hujus capitis, ubi Madai dicitur filius Japheti.
Arcana Coelestia 1 Passage 1229
#1229 Quod per "Asshur" significetur ratio, constat ex illis quae supra ad vers. 11 hujus capitis ostensa sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1230
#1230 Quod per "Arpachshad" significetur scientia, non ita a Verbo confirmari potest, sed constat a serie rerum tam praecedentium quam sequentium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1231
#1231 Quod per "Lud" significentur cognitiones veri, constat ex eo quod cognitiones veri sint inde, nempe a Domino per charitatem, et sic per fidem, media ratione et scientia: tum quoque apud Ezechielem, Persia et Lud et Put fuerunt in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et,, galeam suspenderunt in te, illi dederunt decorem tuum, xxvii 10; ubi de Tyro; "Lud et Put" pro cognitionibus, quae dicuntur "in exercitu, et viri belli," quia inserviunt defendendis veris, rationis adminiculo, quod etiam est "scutum et galeam suspendere"; quod per "Put" significentur cognitiones exteriores Verbi, videatur supra ad vers. 6 hujus capitis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1232
#1232 Quod per "Aram seu Syriam" significentur cognitiones boni, sequitur inde; tum quoque a Verbo; apud Ezechielem, Aram negotiatrix tua, multitudine operum tuorum, in chrysopraso, purpura, et acupicto, et bysso, et 1ramoth, et pyropo, dederunt in negotiationibus tuis, xxvii 16; ubi de Tyro seu possessione cognitionum; ibi "opera, chrysoprasus, purpura, acupictum, byssus, 1ramoth, pyropus" non aliud significant quam cognitiones boni: apud Hosheam, Fugit Jacob in agrum Arami, et servivit pro uxore, et pro uxore custodivit, et per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est; provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus, xii 13-15; ubi "Jacob" pro Ecclesia externa, et "Israel" pro Ecclesia interna spirituali; "Aram" pro cognitionibus boni; "Aegyptus" pro scientia pervertente; "Ephraim" pro intelligentia perversa; quae quid significent in serie, nusquam a sensu litterali constare potest, sed modo a sensu interno ubi nomina significant res Ecclesiae, ut dictum: apud Esaiam, Ecce Damascus rejecta est, ut non sit urbs, et facta est acervus ruinae; ...cessabit munimentum ab Ephraimo, et regnum a Damasco, et residuum Arami sicut gloria filiorum Israelis erunt, xvii 1, 3; ubi "residuum Arami" pro cognitionibus boni, quae vocantur "gloria Israelis": "Aram seu Syria" quoque in sensu opposito pro cognitionibus boni perversis, sicut sollemne est in Verbo quod in utroque sensu: apud Esai. vii 4-6; ix 11 [A.V. 12]; Deut. xxvi 5. @Heb. (ramoth); meaning is uncertain, A.v. and others understand "red coral."$
Arcana Coelestia 1 Passage 1233
#1233 Vers. 23. Et filii Aram; Uz, et Hul, et Gether et Mash. "Aram significat" hic ut prius, cognitiones boni: "filii Arami" sunt cognitiones inde et quae cognitionum: "Uz, Hul, Gether et Mash" significant totidem genera harum cognitionum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1234
#1234 Quod "Aram" significet cognitiones boni, mox supra ostensum est: quod "filii Arami" sint cognitiones inde et quae sunt cognitionum, inde sequitur; cognitiones inde sunt veritates naturales; et quae cognitionum, sunt facta secundum illas; quod haec significentur non ita ex Verbo confirmari potest, nam non inter illa sunt quae saepe memorantur, solum Uz apud Jer. xxv 20, et Thren. iv 21. Exinde nunc consequitur quod "Uz, Hul, Gether et Mash" significent totidem genera harum cognitionum, et factorum secundum illas.
Arcana Coelestia 1 Passage 1235
#1235 Vers. 24. Et Arpachshad genuit Shelahum, et Shelah genuit Eberum. "Arpachshad" fuit gens ita appellata per quam significatur scientia: "Shelah" similiter fuit gens ita appellata per quam significatur id quod est scientiae inde: per "Eberum" significatur quoque gens, cujus pater fuit Eberus, ita nomine vocatus; per quem significatur Antiqua Ecclesia altera quae separata a priore.
Arcana Coelestia 1 Passage 1236
#1236 Quod "Arpachshad" fuit gens ita appellata et quod per illam significetur scientia, constat ex illis quae mox supra in vers. 22 de eo dicta sunt.
Arcana Coelestia 1 Passage 1237
#1237 Quod "Shelah" similiter fuit gens et quod per illam significetur quod est scientiae inde, sequitur quia dicitur quod "Arpachshad genuit Shelahum."
Arcana Coelestia 1 Passage 1238
#1238 Quod per "Eberum" significetur quoque gens, cujus pater fuit Eberus, ita nomine vocatus, ita se res habet: qui hactenus nominati sunt, fuerunt gentes apud quas Antiqua Ecclesia fuit, quae omnes dictae fuerunt filii Shemi, Hami, Japheti, Canaanis, quia per "Shemum, Hamum, Japhetum, Canaanem" significati sunt diversi cultus Ecclesiae: Noahus, Shemus, Hamus, Japhetus, Canaan nusquam fuerunt, sed quia Antiqua Ecclesia in specie talis fuit, et omnis Ecclesia in genere talis est, ut sit interna vera, interna corrupta, externa vera, et externa corrupta, ideo haec nomina, ut omnes differentiae in genere ad illos et filios illorum, ut ad sua capita, referri possent: gentes hic nominatae etiam primitus habuerunt talem cultum, et ideo dictae sunt filii unius filiorum Noahi, et ideo etiam ipsi cultus tales per nomina harum gentium in Verbo significantur. [2]Antiqua haec Ecclesia prima per "Noahum et ejus filios" significata, non intra paucos fuit, sed extensa per plura regna, ut constat a gentibus nominatis, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per totam terram Canaanem trans Jordanem et cis Jordanem. Sed postea in Syria incepit cultus quidam externus, qui deinde late se circumfudit, et quidem per plures terras, imprimis per Canaanem qui cultus diversus fuit a cultu Antiquae Ecclesiae; et quia sic ortum fuit quoddam Ecclesiae, quod separatum ab Ecclesia Antiqua, inde nova quasi Ecclesia exsurrexit, quam ideo vocare licet alteram Ecclesiam Antiquam; Eberus fuit primus ejus institutor, quare Ecclesia haec ab Ebero vocata est. Illo tempore fuerunt omnes distincti in domos, familias et gentes, ut prius dictum; una gens agnoscebat unum patrem, e quo etiam nominabatur, ut a Verbo passim constat, ita gens quae Eberum agnoscebat ut patrem suum, gens Hebraea vocata est.
Arcana Coelestia 1 Passage 1239
#1239 Quod per "Eberum" significetur Antiqua Ecclesia altera quae separata a priore, ex illis quae nunc dicta sunt, constat.
Arcana Coelestia 1 Passage 1240
#1240 Vers. 25. Et Ebero nati sunt bini filii, nomen unius Peleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Joktan. "Eberus" fuit primus institutor Ecclesiae Antiquae alterius per quem significatur haec Ecclesia; cui bini filii fuerunt, per quos significantur bini cultus, nempe internus et externus; bini ejus filii dicti fuerunt Peleg et Joktan, per "Peleg" significatur istius Ecclesiae cultus internus, et per "Joktan" istius Ecclesiae cultus externus: "quia in diebus ejus divisa est terra" significat quod tunc novum Ecclesiae ortum; "terra" significat, hic ut prius, Ecclesiam: "nomen fratris ejus Joktan" significat cultum externum istius Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1241
#1241 Quod "Eberus" fuit primus institutor Ecclesiae Antiquae alterius per quem significatur haec Ecclesia, ita se res habet: prima Antiqua Ecclesia tam late, ut dictum, per orbem cumprimis Asiaticum diffusa, sicut solent omnes Ecclesiae ubivis, temporis successu degenerata et ab innovatoribus adulterata fuit, tam quoad cultum externum quam quoad internum, et hoc variis in locis; cumprimis ex eo quod omnia significativa et repraesentativa quae Ecclesia Antiqua habuit ex ore Antiquissimae Ecclesiae, quae omnia spectabant Dominum et Ipsius regnum, verterentur in idololatrica, et apud aliquas gentes in magica; ne universa Ecclesia rueret, permissum fuit a Domino ut significativus et repraesentativus cultus alicubi restauraretur, quod factum ab "Ebero," qui cultus principaliter in externis constabat; externa cultus fuerunt excelsa, luci, statuae, unctiones, praeter sacerdotia et quae sacerdotiorum fuerunt, et plura alia quae vocata sunt statuta; interna cultus fuerunt doctrinalia ab antediluviano tempore, cumprimis ab illis qui "Hanochus" appellati, qui perceptiva Antiquissimae Ecclesiae collegerunt, et inde doctrinalia fecerant; haec fuerunt illorum Verbum; ex his et illis Ecclesiae hujus cultus fuit qui instauratus ab Ebero, sed auctus, et quoque mutatus; cumprimis prae aliis ritualibus praeferre inceperunt sacrificia, quae in vera Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, solum apud quosdam Hami et Canaanis posteros, qui idololatrae, ibi permissa ob causam ne filios et filias suas sacrificarent. Ex his constat qualis haec Ecclesia altera Antiqua fuit quae ab Ebero instituta, et in posteritate ejus quae dicta gens Hebraea, continuata.
Arcana Coelestia 1 Passage 1242
#1242 Quod per "binos filios Eberi" significentur bini cultus, nempe internus et externus, qui bini filii dicti fuerunt Peleg et Joktan, et quod per "Peleg" significetur istius Ecclesiae cultus internus et per "Joktan" istius Ecclesiae cultus externus, constat imprimis ex eo quod per "Eberum et gentem Eberi" significetur in sensu interno Ecclesia haec altera Antiqua, et quia in unaquavis Ecclesia est internum et externum, nam absque interno non est nec dici potest Ecclesia, sed idololatria; ideo quia sunt illa quae sunt Ecclesiae, de quibus praedicantur "filii," constat quod per unum filiorum significetur internum Ecclesiae et per alterum externum, sicut passim in Verbo alibi, ut prius per Adam et Zillam, uxores Lamechi, n. 409, per Leam et Rachelem, per Jacobum et Israelem, de quibus in sequentibus; similiter per alios. De Joktanis posteritate agitur in hoc capite, de Pelegi in sequente.
Arcana Coelestia 1 Passage 1243
#1243 "Quia in diebus ejus divisa est terra": quod significet quod tunc novum Ecclesiae ortum, inde nunc constat; per "terram" enim non aliud significatur quam Ecclesia, quod luculenter ostensum est prius n. 662, 1066.
Arcana Coelestia 1 Passage 1244
#1244 Quod "nomen fratris ejus Joktan" significet cultum externum istius Ecclesiae, mox supra ostensum est; quod externus cultus "frater" dicatur, videatur supra ad vers. 21 hujus capitis, ubi de Shemo quod "frater Japheti major," quare hic nomen fratris adjectum est.
Arcana Coelestia 1 Passage 1245
#1245 Vers. 26-29. Et Joktan genuit Almodad, et Sheleph, et Hazarmaveth, et Jerah. Et Hadoram, et Uzal, et Diklah. Et Obal, et Abimael, et Sheba. Et Ophir, et Havilah, et Jobab; omnes hi filii Joktanis. Hae fuerunt totidem gentes ex familiis Eberi per quas significantur totidem ritualia.
Arcana Coelestia 1 Passage 1246
#1246 Quod hae fuerint totidem gentes ex familiis Eberi, constare potest ex statu in quo fuerunt illo tempore; antiquissimo tempore vixerunt, ut prius dictum, gentes distinctae in familias, et hae in domos; unaquaevis gens agnoscebat unum patrem a quo nominabatur; filii unius patris, cum multiplicabantur, similiter constituebant domos, familias et gentes, et sic porro: hi qui filii Joktanis fuerunt, similiter; sicut constare potest a filiis Jacobi qui postea, cum multiplicati, constituebant tribus, quarum unaquaevis agnoscebat pro patre, a quo nominabatur, unum ex filiis Jacobi; sed usque omnes simul sumpti ex Jacobo, et vocati Jacob; ita hae gentes ex Ebero, et vocati sunt Hebraei.
Arcana Coelestia 1 Passage 1247
#1247 Quod per illas significentur totidem ritualia, constat ex eo quod nomina in Verbo nusquam aliud significent ac res, nam Verbum in sensu interno non spectat aliud quam Dominum, Ipsius regnum in caelis et in terris, proinde Ecclesiam et quae sunt Ecclesiae, ita haec nomina: et quia "filius Eberi Joktan" significat cultum externum novae hujus Ecclesiae, ut prius dictum, ita "filii ejus" non aliud significare possunt quam quae sunt cultus externi, quae sunt ritualia, et quidem totidem eorum genera; sed quaenam genera ritualium, non dici potest, quia se habent respective ad ipsum cultum, qui antequam notus, de ritualibus ejus nihil dici potest, nec illa scire alicui usui foret; in Verbo nec occurrunt praeter Sheba, Ophir et Havilah, sed non sunt ex hac prosapia, nam Sheba et Havilah de quibus in Verbo, fuerunt ex illis qui vocantur filii Hami, ut constat a vers. 7 hujus capitis; ita se habet cum Ophir.
Arcana Coelestia 1 Passage 1248
#1248 Vers. 30. Et fuit habitatio eorum a Mesha, veniendo ad Sephar, montem orientis. Per haec significatur extensio cultus et quidem a veris fidei ad bonum charitatis; per "Mesha" significatur verum; per "Sephar" bonum; per "montem orientis" charitas.
Arcana Coelestia 1 Passage 1249
#1249 Quod per haec significetur extensio cultus et quidem a veris fidei ad bonum charitatis, et quod per "Mesha" significetur verum, per "Sephar" bonum, non quidem confirmari potest a Verbo, quia non mentio fit Meshae et Sepharis apud Prophetas, sed usque constare potest inde quod clausula praecedentium sit, ex eo imprimis quod "mons orientis" sit ultimum quo antecedentia spectant, et per "montem orientis" significetur in Verbo charitas a Domino, ut a sequentibus constare potest; tum ex eo quod omnia quae sunt Ecclesiae, spectent charitatem ut suum ultimum et finem; inde sequitur quod "Mesha" significet verum seu terminum a quo, et "Sephar" bonum, et sic charitatem quae est "mons orientis" seu terminus ad quem.
Arcana Coelestia 1 Passage 1250
#1250 Quod per "montem orientis" significetur charitas, et quidem charitas a Domino, constat a significatione "montis" in Verbo quod sit amor in Dominum et charitas erga proximum, quod ostensum prius n. 795; et quod "oriens" significet Dominum, et inde caelestia, quae sunt amoris et charitatis, videatur etiam prius n. 101, tum ab his sequentibus locis; apud Ezechielem, Sustulerunt cherubi alas suas, ...ascendit gloria Jehovae desuper medio civitatis, et stetit super monte, qui ab oriente civitatis, xi 22, 23; ubi per "montem qui ab oriente," nihil aliud significatur quam caeleste quod est amoris et charitatis quae est Domini, nam dicitur quod "gloria Jehovae ibi steterit": apud eundem, Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis, et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, xliii 1, 2; ubi per "orientem" simile significatur: [2]apud eundem, Et reduxit me via portae sanctuarii exterioris spectantis orientem, et illa clausa, et dixit ad me Jehovah, Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per illam, sed Jehovah Deus Israelis intrabit per illam, xliv 1, 2; similiter "oriens" pro caelesti quod est amoris, qui est solius Domini: apud eundem, Cum faciet princeps spontaneum, holocaustum, et pacifica, spontaneum Jehovae, et aperiet illi portam spectantem versus orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut faciet in die sabbati, xlvi 12; similiter pro caelesti quod est amoris in Dominum: [3]apud eundem, Reduxit me ad ostium domus, et ecce aquae exeuntes de sub limine domus versus orientem, quia facies domus oriens, xlvii 1, 8; ibi de Nova Hierosolyma; "oriens" pro Domino, ita pro caelesti quod est amoris; "aquae" sunt spiritualia. Simile significat hic "mons orientis"; praeterea qui habitabant in Syria, dicti sunt "filii orientis," de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1 Passage 1251
#1251 Vers. 31. Hi filii Shemi secundum familias illorum, secundum linguas illorum, in terris illorum, secundum gentes illorum. "Hi filii Shemi" significant derivationes ex cultu interno qui est "Shem": "secundum familias illorum, secundum linguas illorum, in terris illorum, in gentibus illorum" significant secundum cujusvis genium in particulari et communi; "secundum familias" est secundum differentias quoad charitatem; "secundum linguas" est secundum differentias quoad fidem; "in terris illorum" est in communi respective ad illa quae sunt fidei; "in gentibus" est in communi respective ad illa quae sunt charitatis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1252
#1252 Quod haec significentur, non opus est ulterius confirmare, sunt enim eadem verba quae supra vers. 20, ubi videantur quae dicta; se habent significationes, ut hic familiarum, linguarum, terrarum, et gentium, respective ad illa de quibus praedicantur; ibi de "Hamo" seu de cultu corrupto interno, hic vero de "Shemo" seu de cultu vero interno; quare "familiae et gentes" ibi spectabant mores, ac "linguae et terrae" opiniones, quae sunt Ecclesiae corruptae internae; hic vero "familiae et gentes" spectant charitatem, ac "linguae et terrae" fidem, quae sunt Ecclesiae verae internae: de significatione gentium et familiarum videatur in sequentibus hujus capitis.
Arcana Coelestia 1 Passage 1253
#1253 Vers. 32. Hae familiae filiorum Noahi, secundum nativitates eorum, in gentibus eorum. "Hae familiae filiorum Noahi" significant cultus Ecclesiae Antiquae in particulari: "secundum nativitates eorum" significant sicut reformari potuerint: "in gentibus eorum" significant cultus Ecclesiae in communi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1254
#1254 "Hae familiae filiorum Noahi": quod significent cultus Ecclesiae Antiquae in particulari, constat a significatione "familiae et familiae filiorum" quod sint cultus, et quidem quod species cultuum: in praecedentibus hujus capitis gentes nominatae nihil aliud significarunt quam varios Ecclesiae Antiquae cultus, quare "familiae" ex quibus gentes constabant, nec possunt aliud significare; in sensu interno nusquam intelligi queunt aliae familiae quam spiritualium et caelestium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1255
#1255 "Secundum nativitates eorum": quod significent sicut reformari potuerint, constat a significatione "nativitatis" quod sit reformatio; cum homo renascitur seu regeneratur a Domino, tunc omnia et singula quae e novo accipit, sunt "nativitates"; ita hic, nativitates quia de Antiqua Ecclesia agitur, significant sicut reformari potuerint: quod reformationes gentium attinet, non omnes simili cultu fuerunt nec simili doctrina, ex causa quia non omnes simili genio 1fuerunt, et quia non omnes similiter educati et similiter ab infantia instructi; principia quae homo ab infantia capit, Dominus nusquam frangit sed flectit; si quae sunt in quibus sanctitatem posuit et talia sunt quae non contra ordinem Divinum et naturalem sed in se adiaphora, illa Dominus relinquit, et patitur ut in iis maneat; sicut plura in Antiqua Ecclesia altera, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @1 Fuerant I.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1256
#1256 "In gentibus eorum": quod significent cultus Ecclesiae communi, constat ab illis quae prius de gentibus dicta, et ab illis quae sequuntur.
Arcana Coelestia 1 Passage 1257
#1257 Et ab illis dispersae sunt gentes in terra post diluvium. "Ab illis dispersae sunt gentes in terra" significant quod inde omnes cultus Ecclesiae quoad bona et mala, quae significantur per "gentes"; "terra" est Ecclesia: "post diluvium" significat ab initio Antiquae Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1258
#1258 Quod "ab illis dispersae sint gentes in terra" significent quod inde omnes cultus Ecclesiae quoad bona aut mala, 1quod haec significentur per "gentes" constat a significatione gentium: per gentem intellectae sunt, ut prius dictum, plures familiae simul; plures familiae quae unum agnoscebant patrem, faciebant unam gentem in Antiquissima et Antiqua Ecclesia; sed quod in interno sensu "gentes" significent cultus Ecclesiae, et quidem quoad bona aut mala in cultu, ita se res habet: cum familiae et gentes spectantur ab angelis, nusquam habent ideam gentis sed modo ideam cultus apud eam; spectant enim omnes ex ipsa qualitate, seu ex eorum quali; qualitas seu quale hominis ex quo spectatur in caelo, est charitas et fides: hoc manifeste capi potest ab unoquovis, si attendat, cum aliquem hominem, aut aliquam familiam, aut aliquam gentem spectat; utplurimum cogitat quales sunt, quisque ab eo quod apud eum tunc regnat, idea qualitatis eorum ilico obvenit, et exinde apud se considerat eos; magis adhuc Dominus, et ab Ipso angeli, non spectare possunt hominem, familiam, et gentem, quam a quali eorum quoad charitatem et fidem, inde in sensu interno per "gentes" nihil aliud significatur quam cultus Ecclesiae, et quidem quoad ejus quale, quod est bonum charitatis et verum fidei inde; quando vox gentium in Verbo occurrit, angeli nusquam manent in idea gentis, secundum sensum litterae historicum, sed in idea boni et veri apud gentem quae nominatur. @1 Perhaps et has been omitted here.$
Arcana Coelestia 1 Passage 1259
#1259 Porro quod "gentes" significent bona et mala in cultu, ita se habet: antiquissimis temporibus habitarunt distincti in gentes, familias et domos, ut prius dictum, ex causa ut Ecclesia in terris repraesentaret regnum Domini, ubi omnes distincti sunt in societates, et societates in majores, et hae iterum in majores, et quidem secundum differentias amoris et fidei, in genere et in specie, de quibus videatur n. 684, 685; ita similiter quasi in domos, familias et gentes; inde "domus, familiae et gentes" in Verbo significant bona amoris et inde fidei, ubi accurate distinguitur inter gentes et populum; per "gentem" significatur bonum aut malum, at per "populum" verum aut falsum, et hoc ita constanter ut nusquam aliter, sicut constare potest a sequentibus locis; [2]ut apud Esaiam, Erit in die illo, radix Jishaii, quae stans in signum populorum, ad illam gentes quaerent, et erit quies illius gloria. In die illo addet Dominus secundo manum Suam, ad acquirendum reliquias populi Sui, qui relictus ab Asshure, et ab Aegypto, et a Pathros, et a Cush, et ab Elam, et a Shinar, et a Hamath, et ab insulis maris: et tollet signum gentibus, et colliget expulsos Israelis, et dispersa Jehudae congregabit, xi ,] 11, 12; ubi "populi" pro veris Ecclesiae, et "gentes" pro bonis, inter quos manifeste distinguitur; agitur ibi de regno Domini, et de Ecclesia, tum in universali de unoquoque homine regenerato; per nomina significantur illa, de quibus prius; tum per "Israelem" Ecclesiae spiritualia, per "Jehudam" ejusdem caelestia: apud eundem, Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ...multiplicasti gentem, illi magnificasti laetitiam, ix 2, 3; ubi "populi" pro veris, quare de eo praedicatur "ambulare in tenebris, et videre lucem"; [3]"gens" pro bonis: apud eundem, Quid respondebitur nuntiis gentis? quod Jehovah fundavit Zionem, et in illa confident miseri populi Ipsius, xiv 32; similiter "gens" pro bono, "populus" pro vero: apud eundem, Jehovah Zebaoth absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obtectum super omnibus gentibus, xxv 7;@ubi de Ecclesia nova seu gentium; "populus" pro veris ejus; gentes"$pro bonis: apud eundem,@Aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, xxvi 2; ubi "gens" manifeste pro bonis: apud eundem, Omnes gentes congregabuntur una, et colligentur populi, xliii 9; etiam de Ecclesia gentium; "gentes" pro bonis ejus, et (x)populi" pro veris, quae quia distincta sunt inter se, de utrisque agitur, aliter foret repetitio inanis: apud eundem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, xlix 22; ibi de regno Domini; similiter "gentes" pro bonis, et "populi" pro veris: apud eundem, [4]Ad dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitabunt, liv 3; de regno Domini, et Ecclesia quae gentium appellatur; quod "gentes" pro bonis charitatis, seu quod idem est, pro illis apud quos bona charitatis, constat inde quod "semen" seu fides "hereditabit eos"; "urbes" pro veris: apud eundem, En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem populis; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverat Te, ad Te current, lv 4, 5; ibi de regno Domini; "populi" pro veris, "gentes" pro bonis; in Ecclesia, bono charitatis praediti sunt "gentes," qui veris fidei, sunt "populi," nam bona et vera praedicantur ex subjectis apud quae sunt: apud eundem, Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui; ...tunc videbis et afflues, et stupebit, et dilatabit se cor tuum; quod convertetur ad te multitudo maris, exercitus gentium venient tibi, lx 3, 5; de regno Domini et Ecclesia gentium, ubi "gentes" pro bonis, "reges, qui sunt populorum," pro veris: [5]apud Zephaniam, Reliquiae populi Mei depraedabuntur eos, et residui gentis Meae hereditabunt eos, ii 9: apud Zachariam, Venient populi multi, et gentes numerosae, ad quaerendum Jehovam exercituum in Hierosolyma, viii 22; "Hierosolyma" pro regno Domini, et pro Ecclesia, "populi" pro illis qui in veris fidei, "gentes" pro illis qui in bono charitatis, quare distincte nominantur: apud Davidem, Liberabis me a contentionibus populi, pones me in caput gentium; populus non noveram, servient mihi, Ps. xviii 44 [A.V. 43]; similiter "populus" pro illis qui in veris, "gentes" pro illis qui in bono, quae quia constituunt hominem Ecclesiae, utrumque dicitur: apud eundum, Confitebuntur Te populi, Deus; confitebuntur Te populi omnes illi, laetabuntur et ovabunt gentes, quia judicabis populos rectitudine, et gentes in terram duces, Ps. lxvii 4, 5 [A.V. 3, 4]; manifeste "populi" pro illis qui in veris fidei, et "gentes" pro illis qui in bono charitatis: apud Mosen, Memento dierum aeternitatis; intelligite annos generationis et generationis, interroga patrem tuum, et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi, cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, et separavit filios hominis, constituit terminos populorum, ad numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8; ubi de Antiquissima Ecclesia et de Antiquis Ecclesiis, quae sunt "dies aeternitatis" et "anni generationis et generationis," ubi "gentes" dicebantur illi qui in bono charitatis quibus "dabatur hereditas"; et "filii hominis" et dein "populi," qui in veris fidei inde. Quia per "gentes" significantur bona Ecclesiae et per "populos" vera, ideo de Esavo et Jacobo dictum, cum in utero adhuc essent, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur, Gen. xxv 23. Ex his nunc constare potest quid Ecclesia gentium in genuino suo sensu: Ecclesia Antiquissima fuit vera Ecclesia gentium, dein Ecclesia Antiqua. [7]Quia "gentes" dicuntur illi qui in charitate, "populi" qui in fide, sacerdotium Domini praedicatur de "gentibus" quia de caelestibus quae sunt bona; regium Ipsius de "populis" quia de spiritualibus quae sunt vera: quod etiam repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica, ibi "gens" fuerunt antequam reges habebant, sed postquam reges acceperunt, facti sunt "populus."
Arcana Coelestia 1 Passage 1260
#1260 Quia "gentes" in Antiquissima et in Antiqua Ecclesia significabant bona seu bonos, ideo quoque in sensu opposito significant mala seu malos; similiter "populi" quia significabant vera, ideo quoque in sensu opposito significant falsa; in Ecclesia enim depravata bonum vertitur in malum, et verum in falsum, inde gentium et populorum significatio in hoc sensu multoties in Verbo, ut apud Esai. xiii 4; xiv 6; xviii 2, 7; xxx 28; xxxiv 1, 2; Ezech. xx 32, et pluries alibi.
Arcana Coelestia 1 Passage 1261
#1261 Sicut "gentes" significarunt bona, ita etiam "familiae" quia unaquaevis gens ex familiis constabat; similiter "domus" quia unaquaevis familia erat ex pluribus domibus; de domo videatur n. 710; sed "familiae" significant bona cum praedicantur de gentibus, at vera cum praedicantur de populis, sicut apud Davidem, Incurvabunt se coram Te omnes familiae gentium, quia Jehovae regnum, et dominans in gentes, Ps. xxii 28, 29 [A.V. 27, 28]; et apud eundem, Date Jehovae, familiae populorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. xcvi 7. In hoc et praecedente versu hujus capitis praedicantur "familiae" de bonis, quia familiae erant gentium.
Arcana Coelestia 1 Passage 1262
#1262 Exinde nunc constare potest quod per "terram" hic quoque significetur Ecclesia; cum enim terra nominatur, non aliud percipitur quam gens seu populus ibi, et cum gens aut populus, non aliud quam eorum quale, inde per "terram" non aliud significatur quam Ecclesia, ut ostensum prius n. 662, 1066.
Arcana Coelestia 1 Passage 1263
#1263 Quod "post diluvium" significet ab initio Antiquae Ecclesiae, constat ex eo quod diluvium fuit finis Antiquissimae Ecclesiae et principium Antiquae, ut ostensum prius n. 705, 739, 790.
Arcana Coelestia 1 Passage 1264
#1264 Ex his nunc constare potest quod tametsi mera nomina gentium et familiarum in hoc capite occurrunt, quod usque contineat in genere non solum omnes differentias cultus quoad bona charitatis et vera fidei quae in Antiqua Ecclesia fuerunt, sed etiam quae in unaquavis Ecclesia; immo plura quam usquam homo credere possit; tale est Verbum Domini. De Antediluvianis qui perierunt
Arcana Coelestia 1 Passage 1265
#1265 Supra caput ad aliquam altitudinem fuerunt plures qui influebant in cogitationes meas, et eas quasi vinctas tenebant ut essem admodum in obscuro; satis valide incumbebant; spiritus circum me similiter quasi vincti ab iis tenebantur, sic ut parum cogitare possent nisi quod ab iis influebat, et hoc usque ad indignationem; dictum quod ii essent qui ante diluvium vixerunt, sed non ab iis qui Nephilim dicti et perierunt, nam illis non tam forte persuasivum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1266
#1266 Antediluviani qui perierunt, sunt in inferno quodam sub calcaneo pedis sinistri; est quaedam petra nimbosa qua operti, quae ex diris eorum phantasiis et persuasionibus erumpit, qua separantur a reliquis infernis, et distinentur a mundo spirituum: est iis continuus nisus exsurgendi, sed ultra conatum non procedere possunt; sunt enim tales ut si venirent in mundum spirituum diris suis phantasiis et persuasionum halitibus et venenis, omnibus spiritibus quos offenderent, praeter bonos, adimerent facultatem cogitandi; et nisi Dominus per Adventum Ipsius in carnem, liberavisset mundum spirituum a nefanda illa turba, periisset genus humanum; nullus enim spiritus apud hominem potuisset esse, et usque homo ne momentum temporis vivere potest nisi spiritus et angeli apud eum sint.
Arcana Coelestia 1 Passage 1267
#1267 Qui eorum obstinate tentant ab inferno isto emergere, crudeliter a sociis eorum tractantur; nam est iis odium internecinum contra omnes, etiam contra socios; summa eorum jucunditas in eo consistit ut unus alterum sibi subjectum habeat, et quasi trucidet: quique obnixius perstant eniti, ii adhuc profundius demittuntur sub petra nimbosa; nam est vesanus insitus ardor perdendi omnes qui inducit eos; inde conatus emergendi: quos enim offendunt, panno involvunt ut captivos abducunt, et projiciunt in quoddam, ut iis apparet, mare, aut aliter saeve tractant.
Arcana Coelestia 1 Passage 1268
#1268 Perductus sum et custoditus, versus petram istam nimbosam (perduci ad tales non est e loco in locum, sed fit per societates spirituum et angelorum intermedias, manente homine in eodem loco, sed usque apparet sicut demissio); cum prope petram istam eram, obviam factum est frigus quod inferiorem tergi regionem occupabat; inde locutus sum cum iis de persuasionibus eorum, et quid in vita corporis crediderint de Domino; respondebant quod cogitaverint multum de Deo, sed quod sibi persuaserint non dari aliquem deum, sed homines esse deos; sic se fuisse deos; quodque in his se confirmaverint ex somniis: de phantasiis eorum contra Dominum, dicetur infra.
Arcana Coelestia 1 Passage 1269
#1269 Ut adhuc melius scirem quales essent, permissum fuit a Domino ut quidam eorum ascenderent in mundum spirituum; quod antequam factum, visus est puer pulcher vestitus veste candida, dein in quadam janua aperta alius puer veste viridi, mox quoque binae ancillae in albo quoad caput; sed quid illa significarent, non mihi detectum.
Arcana Coelestia 1 Passage 1270
#1270 Mox quidam ex inferno isto emissi sunt, sed disposuit Dominus per spiritus et angelos intermedios ut mihi nihil nocere possent; e profundo isto veniebant antrorsum, et moliri sibi viam videbantur versus anteriora per quasi rupis cavernas, et sic sursum; apparebant tandem ad sinistrum superne, ut inde, sic e longinquo, in me influerent: dicebatur mihi quod liceret eis influere in dextram partem capitis, non autem in sinistram, et a dextra parte capitis in sinistrum latus thoracis, nequaquam in sinistrum capitis, nam si hoc fieret, quod deperditus essem; tunc enim cum persuasionibus suis quae dirae et lethales, influerent, at cum in dextrum capitis et inde in sinistrum pectoris, quod esset per cupiditates; ita se res habet cum influxu. [2] Persuasiones eorum tales sunt ut exstinguant omne verum et bonum, sic ut non possint ii in quos influunt, percipere quicquam, et dein nec cogitare; quare etiam spiritus removebantur: cum inciperent influere, lapsus sum in somnum; influebant tunc cum dormirem per cupiditates, et quidem tam graviter ut in vigilia iis non resistere potuissem; in somno sentiebam gravitatem quam describere non possum, solum quod reminiscebar dein quod aggressi sint me necare per afflatum suffocativum, qui fuit sicut saevus incubus; sed tunc expergefactus animadvertebam quod prope me essent, at cum apperciperent me vigilem, aufugiebant ad locum suum superius et inde influebant. [3] Cum ibi essent, visi mihi quasi involverentur panno, tali de quo n. 964; putabam quod ii essent, sed erant alii quos ii involvebant, quod fit per phantasias; sed usque spiritus, contra quos ita phantasiis operantur, non aliter sciunt quam ut involvantur; hos quos sic involvebant, per petrae cujusdam declivitatem devolvere visum, sed qui involuti erant, eximebantur et liberabantur; erant spiritus qui non recedere volebant, ita a Domino conservati alioquin suffocati fuissent; tametsi revixissent, sed post cruciatum. Recesserunt tunc per declivitatem petrae; inde auditus est sonus terebrosus, sicut multae terebrae magnae forent, et perceptum, quod essent crudelissimae eorum phantasiae contra Dominum ex quibus talis sonus: postea dejecti per cavernas tenebrosas sub nimbosa petra in infernum suum. Cum erant in mundo spirituum, mutabatur ibi constitutio sphaerae.
Arcana Coelestia 1 Passage 1271
#1271 Erant postea spiritus quidam dolosi qui volebant ut emergerent, eisque iufundebant ut dicerent se nihil esse, ut sic possent subire; auditum tunc tumultuosum in inferno isto, sicut turbulentum magnum volumen, quod erat emotio eorum quod cuperent eniti, quare etiam permissum erat iterum ut aliqui exsurgerent, et visi in loco eodem ubi priores; tentabant inde infundere mihi persuasivum lethale, adjuti a geniis dolosis, sed incassum quia tutatus a Domino; percepi usque manifeste, quod persuasivum eorum esset suffocativum: putabant se omnia posse, et unicuique vitam posse adimere; sed quia putabant se omnia posse, erat modo infans qui eos detrudebat, ex cujus praesentia ita titubabant ut clamarent quod angerentur, et quidem ita valde ut ad supplicationes confugerent: dolosi quoque puniti sunt, primum ab iis fere suffocati ei postea conglutinati ut desisterent a talibus, sed dein liberati.
Arcana Coelestia 1 Passage 1272
#1272 Ostensum mihi postea quomodo mulieres eorum amictae fuerint:" circum caput habuerunt pileum rotundum nigrum; protensum, quasi turritum antrorsum, facie fuerunt parva; viri autem hirsuti et pilosi. Ostensum quoque quantum gloriati sunt de multitudine infantum, quod, ubicumque vaderent, haberent secum suos liberos qui praeibant in linea inflexa; sed iis dictum quod amor infantum quoque sit apud omnia bruta, etiam pessima, et quod hoc non argumentum sit quod aliquid bonum apud eos; at si liberos amavissent non sui amoris et gloriae causa, sed ut societas humana ob commune bonum augeretur, et magis ut caelum inde multiplicaretur, ita propter regnum Domini quod tunc fuisset amor erga infantes genuinus. |
|